estis Ecclesiarum Dei. 1. Timoth. 3, Ecclesia Dei. Interdum vero a loco: ut, Ecclesia quae in Babylone est, 1 Petri 5. Septem Ecclesiis quae sunt in Asia, Apoc. 1. Scribe angelo ecclesiae Ephesinae, ecclesiae Pergamensis, ecclesiae Thyatirensis: Apoc. 2. Ecclesiae quae Sardis, ecclesiae Philadelphiensis, Apoc. 3. Ecclesiae Dei quae Corinthi est, 2. Cor. 2. Ecclesiis Galatiae, Gal. 1. In Laodicensium ecclesia recitetur, Coloss. 4. Ecclesiae Thessalonicensium, 1. Thess. 1. Ecclesiae quae domi tuae est, ad Philemonem. Ecclesia per totam Iudaeam, Act. 9. ¶ Extant etiam in scriptis Apostolorum plures appellationes Ecclesiae, quales sunt: Credentes, Act. 2. Multitudo credentium, Act. 4. et 5. Multitudo discipulorum, Act. 6. Discipuli, Act. 6. Numerus discipulorum multiplicabatur, Act. 9. Accipientes eum discipuli. Et rursus: Saulus tentabat se adiungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. Christiani, Act. 11: Docerent turbam multam, et discipuli cognominarentur primum Antiochiae Christiani. [1. Pet. 5.] Si affligitur aliquis, ut Christianus. Grex Christi: Act. 20, Attendite vobis et cuncto gregi. Item, Non parcentes gregi. 1. Pet. 5, Pascite qui in vobis est gregem Dei. Domus spiritualis, sacerdotium sanctum, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus qui in lucem accessit, populus Dei, advenae et peregrini, oves conversae ad pastorem animarum: 1. Pet. 2. Clerus: 1. Pet. 5. videtur enim ea vox hoc loco totam Ecclesiam significare. inquit enim: Neque ceu dominium exercentes adversus cleros, sed sic ut sitis exemplaria gregis. Sortiti fidem preciosam: 2. Pet. 1. Nati ex Deo: 1 Iohan. 3. 4. 5. Filii Dei: 1. Iohan. 5: Rom. 8. 9. Filii Dei viventis: Gal. 4. Filii promissionis et liberae: Gal. 4. Filii Abrahae: Rom. 4. Filii Dei et lucis: 1. Thess. 5. Reges et sacerdotes Dei: Apoc. 1. et 5 Sanctificati: Act. 20, Hebr. 10. Et Iudas: His qui in Deo patre sanctificati sunt, quique in IESU Christo servati sunt vocatis. Sancti: 2. Pet. 1. Sancti homines: Apoc. 19, Iustificationes sanctorum. Rom. 8, Postulat pro sanctis. 1 Corinth. 7, Sancti de hoc mundo iudicabunt. 2. Corinth. 1, Una cum omnibus sanctis qui sunt in tota Achaia. Ephes. 3, Mihi omnium sanctorum minimo. Ephes. 5, Sicut decet sanctos. 2. Thess. 1. Cum venerit, ut glorificetur in sanctis. Dilecti, vocati et electi: 2. Petr. 1. Dilectis iuxta praefinitionem Dei. Rom. 1: Omnibus qui estis Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis. Roman. 8: Quis tentabit crimina adversus electos Dei? Rom. 9: Eam quae dilecta non erat, vocabo dilectam. 1. Corinth. 1. Sanctificatis per Christum IESUM, vocatis sanctis. Hebr. 9. Qui vocati sunt. Apoc. 19. Beati qui ad coenam nuptiarum agni vocati sunt. Coloss. 3: Induite vos sicut electi. 2. Timoth. 1. Suffero propter electos. Apoc. 1 et 17. Rex regum, et qui cum illo sunt vocati et electi, et fideles. Cohaeredes gratiae: 1. Pet. 3. Haeredes Dei, et cohaeredes Christi: Rom. 8, Gal. 4. Fideles: 1. Corinth. 7. 2. Corinth. 6. 1. Timoth. 5. 6. Iusti: 1. Petri 4. 1.Timoth 1. 1. Iohan. 2. Templum Dei et Spiritus sancti: 1. Corinth. 3. 6. 2. Corinth. 6. Ephes. 2. Crescite in templum sanctum Domino, in quo et vos coaedificamini in tabernaculum Dei. Domus Dei: 1. Pet. 4. Iudicium a domo Domini incipit. 1. Timoth 3. Quomodo oporteat te versari in domo Dei, quae est Ecclesia Dei viventis, columna et stabilimentum veritatis. Corpus Christi: Ephes. 1, Dedit ipsum caput Ecclesiae, quae est corpus eius. Ephes. 4, Christus est caput Ecclesiae, et ipse dat salutem corpori. Coloss. 1. Pro corpore ipsius, quod est Ecclesia. Hierusalem. Gal. 4. Quae sursum est Hierusalem, libera est. Hebr. 12. Accessistis ad montem Syon, et ad civitatem Dei Hierusalem caelestem, et ad innumerabilium angelorum coetum, |