Panegyris. P. Thomae Nigri Delmatae archipraesbyteri ac uicarii Spalatensis in creatione fausta
Serenissimi principis Veneti Leonardi Lauretani.
Fluctuat assiduis fidei dum cymba procellis
Totus et infestis naufragat orbis aquis.
Ille fuit Veneti cui semper cura senatus
Spiritus omnipotens trinus et unus idem.
Suscitat Euganeis Palinurum laetus in oris
Huius ut imperio uentus et unda cadant
Qui regere {auspitio} et uentis dare sciret habenas
Quique foret Venetae portus et aura rati
Mox ubi corda uirum sacro hoc tepuere calore,
Flamineque insolito concaluere patres,
Nemo Leonardo tantae ad moderamina molis
Aptior est tota uisus in urbe legi.
Cui neque corporeae uires neque fortior aetas
Sed Martis probitas ingenitusque uigor,
Sed genus armipotens, sed auorum uiuida uirtus
Quis fatale datum signa referre mari.
Protinus ergo fauor uenerandaque turba Quiritum
Detulit huic Veneti {scaeptra} superba fori:
Nec minus unanimes toto plaudente senatu
Hunc dixere patres mox uoluere ducem.
Quanta uiri ut uirtus fuerit pietasque fidesque
Is fauor unanimis tectis in orbe foret,
Laurigeros huic fata parant ueteresque triumphos
Lauretana domus quos cumulare solet.
Laurus enim dudum Neptunia regna subegit
Classe sub hostili cum latuere freta
Cum Lygurum Calabrumque et Turcas mille carinas
Tyrrhenum mare uix Adriacumque tulit.
Externo et Latio freta tunc rubuere cruore
Corpora tunc celeres detinuere rates.
Adriaci regina maris sub principe tanto
Princeps orbis erit dum pia Parca sinat.
Candida Parca sinet, crudam viridemque senectam
Annuet, et Pylii tempora longa senis,
Ut tandem redeant quae prisca absumpserat aetas
Saecula, divino sceptra tenente duce,
Cui iubet Italiae vicinaque montibus altis
Subdi regna deus et sua iussa pati.
Marcus enim, Veneti spes et tutela senatus,
Principe sub roseo laurea serta geret.
Altius ergo canam. Sua lux est reddita mundo,
Purpureus Veneta fulsit in urbe dies.
Non semper validis agitabitur aequor ab undis
Turbida nec caelo nubila semper erunt,
Nec semper superis Astraea morabitur oris
Transfuga cum sacro candida diva choro.
Auro pulsa fides Lauro revocabitur; atra
Sede pudicitiam Laurus abire iubet.
Laurigeros habitare lares ius fasque bonumque
Imperat et celeri crimen abire pede.
Nec prece nec precio iam sacrae ianitor aulae
Munere nec cuiquam conciliandus erit;
Noctes atque dies patet almi principis aula
Hoc in supremo limine carmen habens.
Quid mirare? scias hos principis esse penates,
Haec Capitolini templa verenda dei.
Huc pia turba veni, procul hinc, iubet, este prophani!
Ianua clausa malis, semper aperta bonis.
Hic venale nihil, Laurus hic imperat auro,
Hic Astraea sacro praesidet usque choro.
Auro pulsa fides, Lauro revocata, penates
Hos colit aeternos hic habitura lares.
Delator, mendax, tumidus, corruptor, adulter.
Improbus, impurus his procul a foribus;
Castus, inops, verax, insons, pacisve sequester
Has subeant patulas nocte dieque fores.
Nulli fas castum scelerato insistere limen,
Nam sacer iste locus. Hic deus ipse manet.
Hunc igitur merito populi venerentur, adorent,
Laudibus assiduis semper ad astra ferant.
Hunc merito patres divini numinis instar
Semper habent. Quid enim gratius esse queat?
Quid res ipsa potest sortiri publica maius
Quam sibi contingat a sapiente regi?
Nam Plato tunc cecinit mundum fore iure beatum
Cum sapiens regeret, nec sequeretur opes.
Gratia sit, rerum genitor tibi magna bonarum,
Sceptra pater patriae dux metuenda tenet.
Desinat insipiens sapientes Graecia septem
Iactare: octavi nos meminisse iuvat.
Nec ferat in caelum quos dura silentibus umbris
Iustitia insignes reddere iura ferunt;
Legiferum sileat tot nomina vana Solonum,
Tuque tuos sileas Roma beata duces.
Cedit enim Lauro patria probitate Camillus,
Eloquiis Cicero, religione Numa,
Muneribus Caesar, mira pietate Metellus
Et salibus Paulus et gravitate Cato,
Regulus insignis bello pietate fideque,
Praecipua Fabius calliditate bonus,
Iustitia Brutus, claraque propagine Drusus,
Moribus ingenuis sanctus uterque Cato.
Prodiga turba Deciorum sive Pisonum
Laurigeris ducibus cedere iure velit.
Curtius immensos ruptae telluris hiatus
Non timuit, patriae captus amore pio;
Lauretanus herus piceos non horruit ignes,
Androgeus, Veneti gloria magna fori.
Quantum igitur differt penetrabilis orbis ab Urbe,
Inferior tantum Curtius Androgeo.
Quem tibi caeruleo, generose Jacobe, Gradivo
Roma parem meritis ingenioque daret?
Scipiades, Fabios, Decios, Antonius Urbis
Lumina Romuleo iudice vincit herus.
Romulus ille pater, divinae conditor Urbis,
Romuleis Venetos praeposuisse cupit.
Iure igitur tantae stirpis generosa propago
Imperii Veneti Laurea sceptra gerit.
Iure pater patriae Leonardus ut imperet orbi
Turba rogat superos sollicitatque deos.
Maior Alexandro, totus cui paruit orbis,
Hic erit, iniciat ni fera Parca manus.
Proferet imperium super et Garamantas et Indos,
Invideant propriis ni pia fata bonis.
Haec ego vaticinor. Christi Phoebique sacerdos
Vera cano, verum dicere uterque iubet.
Spiritus in nobis, spirante reponimus illo,
Credite, nam vates turba verenda sumus.
SERENISSIMO PRINCIPI VENETO LEONARDO LAURETANO THOMAS NIGER DELMATA ARCHIPRESBYTER
ET VICARIUS SPALATENSIS SALUTEM.
Vir sacer et nostro princeps memorabilis aevo,
Astrigera Venetis missus ab arce poli,
Quem deus ipse suo praefecit super ovili
Ne foret hoc rabidis praeda cibusve lupis,
Ne regale genus Christique cruore redemptum
Subderet immani libera colla iugo.
Aspice, Pierius quam vera reponat alumnus,
Qui fore victorem teque tuosque iubet,
Qui tibi laurigeros proavorum iure triumphos
Et maris imperium fata parare canit.
Vix bene victrices, afflatus numine, lauros
Iam propiore dei vaticinatus eram,
Ecce subit Venetum, proh sors, pia fama senatum
Quae magnum a gelido nuntiat axe bonum,
Quod genus armipotens, quod Avarae gentis Amilcar,
Scander, ab Histricola milite caesus erat,
Qui tibi devinctus numeroso militat aere,
Nam meret in castris sumptibus ille tuis.
Nec minus interea Mytilenem nuntius affert
Milite sub Veneto vix superesse solo,
Aequoreumque simul Cacum cognomine Richi
Supplicium veteris persolvisse doli.
Et ni forte suis ventos furibundus ab antris
Aeolus insanis praecipitasset aquis,
Insula tota focis Venetis cessisset et armis
Subderet occiduo colla proterva iugo,
Chalcidicosque sinus Venetus penetrasset et omnes
Hellespontiacas diripuisset opes.
Sed, quos fata premunt, hos ad maiora reservant.
Ardua difficili semper in arce manent.
Sic pater Aeneas ventis agitatus et undis,
Magnus Alexander sic meruere premi.
Ergo quid optandum restat tibi maius in orbe,
Inclyta progenies Christigenumque pecus,
Quam sub Laurigero vasto dominarier orbi
Perpetuaque sacro principe pace frui?
Quem bene vix solio fortuna locarat in alto,
Principe mutato, mutat et ipsa vices.
Mox sua sensit Arar, pia mox commercia Tigris
Et quicumque colit divitis arva Tagi.
Hunc deus ingenuis animi tot dotibus implet
Quot maris Adriaci vix capit unda nives.
Et iuris nodos, et legum aenigmata solvit,
Nam fuit in duplici par sibi nemo foro;
Et certis solidum metitur passibus orbem
Nam vaga fulgentis consulit astra poli.
Historicos, vates, divinaque scripta Solonis
Consulit atque apices, docte Lycurge, tuos.
Bella vetat, suscepta fovet, non iusta coercet:
Quaeque tamen celeri vincere Marte solet.
Cum sedet aurato solio sublimis in alto
Dignatur facili supplicis aure preces;
Cum iubet aeratas procedere rite carinas
Ut leo magnanimus primus in arma ruit.
Quid moror? est cumulum pietatis, culmen et aequi,
Praesidium miseris, perniciesque malis.
Aequora saeva paro fragili sulcare carina
Atque per Euxinum ludere lintre lacum,
Qui modo Laurigeros divini principis ortus
Audeo disparibus concelebrare modis,
Quem vix Maeonides placida celebrasset avena,
Vix Maro, qui Latia primus in orbe lyra est,
Vix Maro, vix gravibus chartis Venusina lucerna,
Vix posset levibus Naso referre modis:
Haec etenim fuerant tragico celebranda cothurno
Atque Sophocleis res erat ista pedis.
Quare agite, o rerum domini gentisque togatae
Praecipui proceres perpetuique duces,
Tu tamen ante alios, caelestis ianitor aulae,
Culmen Apostolicum cui dedit ordo patrum
Semper ut incolumes Christi tuearis alumnos,
Mortiferis pateat ne sua aula lupis,
Ne gens veridicis quondam praedicta prophetis
Sacrilegum subeat letiferumque iugum,
Consulite in medium vestrasque adiungite vires
Nec pigeat tanti principis arma sequi,
Qui fuerat Venetis primo promissus ab ortu,
Quo duce sola dei fiet in orbe fides.
Nonne pudet quod Turca ferox tot regna, tot urbes
Straverit et solus victor in orbe furit?
Nonne videtis atrox quae moenia subruat imis
Sedibus et nostrae quam minuantur opes?
Quantus in arma ruat, miseris quot ab orbe remoto
Proelia christicolis perniciosa parat ?
Vix mare navigiis, vix castris terra locandis
Sufficit, aequoreas classis obumbrat aquas.
Arva natant sanie terramque cadavera celant,
More perennis aquae sanguis ubique fluit.
Me miserum, patrio quot millia vincula collo
Ferrea compedibus associata ferunt!
Vidi ego, qui fuerat Latii pars magna senatus
Squallidus immensa compede fossor erat,
Vespere qui victo referens a monte ligonem
Lassus et in nuda vix requievit humo,
Et qui mille dapes iam fastidire soleret
Et cui vix facerent vina Phalerna satis
Huic levat herba famem semicrudis carnibus uncta,
Vix levat assiduam turbida lympha sitim;
Vestibus intextis auro qui incessit amictus
Vix sacco putri tota pudenda tegit;
Ingenuos pueros, captivas mille puellas,
Proh pudor, intueor stupra nefanda pati;
Infantes matrum gremiis et ab ubere raptos
Excutiunt duro membra tenella solo,
Quos in frusta secant canibusque trementia praebent.
Ah miserae matres, quae genuere feris!
Proh dolor immensus, nullo medicabilis aevo,
Virginis Intactae templa verenda ruunt,
Atque ubi, Christe, tuae fulgebat imago figurae
Hic canibus locus est, hic stabulantur equi.
Quare age, rumpe moras, Christi generosa propago,
Lauriger ut toto regnet in orbe leo.
Tuque prior, cui signa sacer Iovis ales obumbrat,
Inclyte rex sacri, Maximiane, fori.
Pelle moras rabidumque ruas furibundus in hostem,
Qui toties Latiis intulit arma focis.
Faucibus ecce subit Latii portisque propinquat
Italiae validas iam populatur opes.
Aere merens Veneto rex invictissimus acres
Pannonas assiduo Marte fatigat equis,
Inclyta Pannoniae generosaque turba Boaemi
Arcet ab Illyricis hostica tela focis.
Gallus et Hispanus, duo lucida sidera mundi,
Regia progenies Martigenumque genus,
Classibus aeratis Venetum muniere leonem,
Auxiliatrices nec tenuere manus.
Evigilent reliqui, paries nam proximus ardet,
Nam vigilat rugiens ut leo Turca ferox.
En sequimur vates quoscumque vocamur in usus
Nec detrectamus munus obire pium,
Principe sub roseo glacialem credimus ultra
Oceanum Turcam pellere posse trucem.
Europa atque Asia pulsum Libiaque feraci
Perferat ad Stygias {sutilis alnus} aquas,
Ut quem mille rates solidae vexere per orbem
Unica naufragii cymba sit ista sui;
Vel ruat in praeceps subito telluris hiatu
Ut ruit attonitis Amphiaraus equis.
Tu modo caeruleo properes, Benedicte, Gradivo,
Nomen ab effectu cui dedit alma parens,
Qui vehis innumeras Veneto sub nomine classes,
Quem iuvat occidua belliger axis ope.
Tu Marcellus eris, seu dux, Pensaure, Camillus,
Restituit patrio qui sua signa foro.
En, Leonarde, tibi prostratus supplicat orbis
Victor ut excipias seque suosque simul,
Quos tamen excipies hos ut tueare precatur
Ut Veneta liceat his ditione frui.
Auspicio, Leonarde, tuo iam nulla veremur
Bella nec hostiles te vigilante minas.
Te duce Pannonius maculatur sanguine Nilus,
Hister et hostili turbidus amne fluit;
Te duce Turca ferox Venetis iam colla catenis
Cogitur aut turpi iam dare terga fugae;
Te duce iam triplicem victricia signa per orbem
Laurigerumque genus ferre sub astra licet.
Ergo tuis pedibus cum totus inambulet orbis,
En tibi dii merito mille dedere pedes.
Nam tibi signa ferunt Rhodanus, Pactolus et Hister
Quicquid et occidui perluit unda maris.
Iam tua signa sequi Romana potentia gestit,
Quicquid et Eridanus circuit amne sacro.
Ergo, bonis avibus fatisque vocantibus, orbem
Aggredere et fausta sceptra capesse manu.
Nec te permoveant manifesta pericula Martis,
Dii quibus eripient teque tuosque simul;
Nec metuas Getici tot prospera bella tyranni,
Quem Bellona simul, Mars et Enyo fugit,
Quem modo Pannonius Venetusque coercuit acer:
Hic terra clades intulit, ille mari.
Quem faciles dare summa viris eademque tueri,
Difficiles iam iam destituere dei.
Victor eris, fateor, victriciaque arma repones
Lauriger ad patrii templa verenda dei.
Hic ubi Daphnea per eburnea colla vagantes
Fronde tegit longas diva benigna comas,
Cuius utrumque latus cingens pia turba sororum,
Quaelibet officium certat obire suum,
Iustitia in neutram recto libramine partem
Declinans aequa crimina lance notat,
At sibi concilians facilem reverentia plebem
Saepe iubet populum patribus esse parem,
Nec mortale canens lyrico modulamine carmen
Gloria perpetuo plectra sonora movet,
Maiestasque premens rugoso saecula fastu
Tempora praeteritis nexa futura notat,
Assidet bis proprium Venetum clementia numen
Parcere quae miseris Caesare teste solet.
Nam dare subiectis veniam, expugnare rebelles,
Sola solent Veneti signa tremenda fori.
Has inter locuples, sed barbara moribus astat
Pacifica reliquis oscula fronte ferens,
Fomentum vitii genitrixque pecunia luxus,
Humano generi perniciosa comes;
Applausus a fronte sedent qui, seria ludis
Miscentes, mulcent conciliantque deam;
Et favor ambiguus, blaeso quoque subdolus ore
Risus adulator corde gemente favet;
Gratia cum nympbis, numeros aptante Camoena,
Ante deam properat ducere nuda choros;
Et spes in dubiis semper comes optima rebus
Desperare vetat, sed potiora iubet;
Pax veneranda deis et pleno copia cornu
Partitur larga munera quaeque manu;
Fortuna omnipotens, varium et mutabile numen,
Folle sedens, proprias huic rapit, huic dat opes;
Ambitio pernox, curarum sedula nutrix,
Pervigil ante fores imperiosa sedet.
Multaque praeterea variarum turba dearum
Laurigeram vario mulcet honore deam.
Hic te dona decet votiva reponere templis,
Hic spolia accipiat victor opima leo,
Atria marmoreis clarus cui mira columnis
Finxit Apelleus Phidiacusque labor.
Hic Polycleteo spirantia pectora caelo,
Zeuxidis hic vivae Parrhasiaeque manus.
Haec mihi non tripode nec Apollinis umbra retexit,
Sed deus et genitus ingenitusque simul.
Ille pater rerum, totum qui condidit orbem,
Veridicum sine quo credimus esse nihil.
Plura quidem dixit, sed non licet omnia fari
Donec erit Venetus victor in orbe leo.
ILLUSTRISSIMO PRINCIPI AC EXCELLENTISSIMO DOMINO DOMINO LEONARDO LAURETANO P. THOMAS NIGER ARCHIPRESBYTER ET VICARIUS SPALATENSIS.
Cum fuerit vacuis manibus capitale verendos
Caesaris Assyrii crimen adire lares,
Scandere laurigeros timuit mea Musa penates
Munere regifico ni comitata foret.
Copia nulla mihi, flavi tibi nulla metalli
Cura, nec occiduo ditior orbe viget.
Ergo det alter opes. Ego, princeps, do tibi carmen,
Nec maius vates, quod dare posset, habet.
Gratius argento, fulvo pretiosius auro
Carmen et hoc tanto munera digna viro.
Verae carmen opes, nam cetera, carmina praeter,
Fortuna instabili datque rapitque manu.
Excipias igitur placido mea carmina vultu
Parva nec audacis munera sperne viri
Qui tua disparibus properet celebrare Camoenis
Gesta, Sophoclei cum pedis ista forent.
Munera parva quidem, sed dantis magna voluntas
Qua fertur superis gratius esse nihil.
Nec mirare, precor, si parvis magna movemus
Nec pudet exigua summa referre lyra.
Saepius aetherios mortalis {homuntio} divos
Retulit et superis thura Sabaea dedit.
Juppiter ignipotens laudari quolibet ore
Se sinit. En, parvis magna movere licet.
Tu quoque, fandi opibus quamvis sublimis abundes,
Et te Phoebus amet Pieridesque colant,
Ne tamen exiguo [spernas] celebrarier ore,
Quod solet ingenuos tollere ad astra viros.
Sol saepe occiduus, ventosaque cingitur astris
Luna, et in Oceanum flumina parva cadunt.
Caesaris arma Maro, Naso quoque Caesaris aras
Dixit et egregium munus uterque tulit.
Ast me laurigeros paupertas impulit audax
Disparibus numeris concelebrare lares.
Praemia parva peto, tam parvi [carminis] auctor,
Sunt tamen a magnis magna petenda viris.
Si me parva decent, dare te, reor, inclyte princeps,
Parva pudet, tamen haec sunt mihi parva satis.
Maxima sed dederis, multo maiora daturus,
Si dabitur placido principe posse frui
Laurigeros inter si connumerare clientes
Meque tui fati iusseris esse tubam
Sim licet incomptus nec tanto principe vates
Dignus; at interea vernula fidus ero.
Hoc ubi praestiteris, dabis in mea carmina vires,
Nec ne carminibus promptior alter erit.
Tu mibi Phoebus eris, tu numina cuncta sororum;
Te sine nec Phoebus, Musa nec ulla iuvat.
Vergilius culicem rudibus vix versibus olim
Fleverat et raptas pauper et aeger oves.
Accipe divitias et vatum maximus esto,
Dixit Tuscus eques ingeniumque dedit.
Caesaris arbitrio fugit et manet inclyta virtus
Et cadit ingenium statque favore suo.
Quantum ego Vergilio minor, hoc tu Caesare maior,
Qui quocumque pio carmen ab ore probas.
Ergo fave ceptis, nostras nec sperne Camoenas,
Cum stet in arbitrio turba verenda tuo.
Si nostram docto laudaveris ore Thaliam
Contingam summis sidera verticibus,
Protinus et triplicem spargam tua gesta per orbem
Sideribusque meo carmine notus eris.
At si forte meos, princeps, damnaveris versus
Accipiet nostros flamma vel unda modos.
Hactenus. Haec brevibus peraretur pagina verbis
Postmodo carminibus dux celebrande meis.
Inclyte dux, patriae legum sanctissime censor,
Quem toga, quem bellum, quem decus omne canit,
Seu tua perdendos aperit facundia Turcas,
Seu dare pacato convenit hoste fidem,
Nam Paphiae Charites et virtus Pallados almae
Corpore se pariter constituere tuo.
Hinc sophiae, Leonarde, parens, hinc nobile sidus
Diceris, et patria nomen in urbe frequens,
Quam bene consuluit Veneto fortuna senatu
Quae Lauretanum praebuit aequa ducem.