[Page 1]
CLAVIS SCRIPTURAE Sacrae
SEU DE SERMONE SACRARUM LITERARUM,
AUTORE MATTHIA FLACIO ILLYRICO.
PARS PRIMA: In qua singularum vocum atque locutionum S. Scripturae usus ac ratio Alphabetico ordine explicatur. Opus, et maximo annorum aliquot labore ac studio, multisque vigiliis, atque fide singulari confectum: et maximam quoque S. Theologiae studiosis commoditatem, quicunque candide ac dextre uti eodem voluerint, allaturum: ut simile, in hoc quidem argumenti genere, nullum unquam esse editum, re ipsa facile sint deprehensuri. Accessit vocum ac phrasium, item locorum S. Scripturae obiter explicatorum, denique Rerum, etc. Trigeminus INDEX.
BASILEAE, Ex officina Hervagiana. Per Eusebium Episcopium. M. D. LXXX.
[Page 2]

MARCI IV.

Interrogaverunt IESUM discipuli parabolam. qui dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt, ut videntes non videant, et audientes non intelligant, ne quando convertantur, et dimittantur eis peccata. Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? et quomodo omnes parabolas cognoscetis? Luc. 24. Tunc aperuit illis mentem, ut intelligerent Scripturas.

Hinc liquido apparet, esse ingens Dei beneficium, explicationem obscure dictorum et parabolarum Scripturae: et velle Servatorem nostrum, ut studiose discamus probe intelligere Sacrum sermonem, quia ex eius auditu ac intellectu fides oritur.

[Page 3]
ILLUSTRISS. ET PIENTISS. PRINCIPI AC DOMINO, DOMINO CHRISTOPHORO DUCI WIRTEBERGENSI, ET Comiti Teccensi ac Mompelgardi, suo Domino clementissimo: Optat MATTH. FL. ILLYRICUS plenam cognitionem et ardentissimum zelum caelestis veritatis Evangelii IESU CHRISTI.

OMNIPOTENS ille, sapientissimusque rerum omnium architectus ac Creator, condidit tum amplissimum augustissimumque hoc domicilium: tum et omnes in eo contentas creaturas, ac praesertim hominem, suam imaginem: in eum potissimum finem, ut ipse eiusque immensa sapientia, potentia, iustitia et benignitas ab homine et angelis agnosceretur, celebraretur, et glorificaretur. Cui divino consilio et altera causa, priore non inferior, accessit: quod scilicet illa infinita bonitas omnino voluit habere, cui sese communicaret, seu cui benefaceret: ut etiam gentilium sapientes dixêre, Bonum esse sui communicativum.

Impervestigabilis enim ars et ordo in opificio totius naturae, in caeli et elementorum positu, in siderum motibus, in perpetua conservatione specierum per individuorum propagationem, in miranda fabrica humani corporis, in luce mentis nostrae tam multiplices artes scientiasque invenientis et percipientis, in numeris, ordine ac legibus, in omnibus artibus hominum vitae necessariis, et denique in miranda conservatione tot politiarum, regnorum ac gentium, ex tantis bellis ac tumultibus evidenter ostendit, et quasi clara voce testatur, hanc admirabilem rerum omnium naturam nequaquam casu ex atomis, ut Epicurei somniarunt, extitisse, et temere ferri, agitarique: sed ab aliquo infinitae sapientiae, potentiae et bonitatis architecto, et initio profectam esse, et etiamnum ac semper ab eodem regi, vegetari, ac veluti vivam operosamque servari.

Quapropter non tantum sacri Scriptores, sed etiam profani, ex pia consideratione harum rerum omnium, retro per ἀνάλυσιν ad causas, ac ceu ad fontes regrediendo, ratio cinati sunt: esse unum aliquem omnium istarum rerum authorem, infinita sapientia, potentia et bonitate praeditum. Hinc est illa prolixissima disputatio Ciceronis in libris de Natura deorum, in qua ex accurata consideratione ac ponderatione caeli ac terrae, omniumque quae in eis continentur, probat, tum esse Deum: tum ab eo omnia, et praesertim hominem, regi ac foveri. Consimilem tractatum etiam Xenophon habet in Apomnemoneumatis, et Galenus in Usu partium, ac etiam Aristoteles in libro de Mundo et Metaphysicis: ubi tandem illo celeberrimo Homeri versiculo concludit, οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη, εἷς κοίρανος ἔστω : Non bonum est esse multos reges in tota hac rerum natura, Rex unicus esto.

Hoc genus investigandi agnoscendique Dei, etiam ipsemet commonstrat in Sacris literis: cum Moysen monet, ut cogitet quis dederit homini os ac sermonem, auditum et visum: et inde statuat, eundem talia semper posse potenter operari. Sic Psal. 94 obiurgat ac monet homines, inquiens: Intelligite stulti et insipientes in populo, et vos stulti quando tandem prudentes eritis? Nunquid qui plantat aurem, non audiet? et qui finxit oculum, non videbit? Sic in Esaia, a 40 capite porro per aliquot sequentia, Deus ex variis suis operibus probat se solum omnipotentem Deum esse.

[Page 4]

Sic Rom. 1. dicitur, quod invisibilia Dei, aeternaque eius sapientia ac potentia, ex operibus eius conspicuis, dum haec considerantur, perspici queant. Sic Actor. 14 dicitur, quod Deus praeteritis temporibus non occultaverit, aut sine testificatione omni veluti tacuerit: sed sese patefecerit, dando pluviam, ac tempora foecundantia, replendoque corpora nostra cibis, et corda laeticia. Et 17 ibidem legitur, Deum ex suis operibus, et innumeris beneficiis, quibus nos omnibus momentis benignissime fovet, et largissime cumulat, vel palpari posse, facileque deprehendi, quod in eo simus, vivamus, ac etiam moveamur.

Verum Deus non contentus hac sua tam gloriosa beneficaque patefactione: insuper etiam pro ingenti sua philanthropia, studioque humani generis, ex illa sua arcana infinitae maiestatis sede prodiens, ac veluti de solio suo descendens, et sese demittens, accessit hominem, eumque coram humanissime allo cutus est: suaque eum voce, qualis sit, et quomodo agnosci, coli ac invocari velit, coram edocuit, dans legem et promissiones. Atque id ille saepius fecit, multifariam multisque modis cum humano genere loquens, per se, patriarchas, prophetas, proprium filium, et tandem per Apostolos.

Neque tamen hoc solo, immenso, saepiusque iterato beneficio contentus fuit: sed etiam imbecillitati nostrae, oblivionique et mortalitati succurrens, ac impostorib. obvians, scripto omnia illa luculenter comprehendi curavit. Quae sacra Scriptura ideo θεόπνευστος divinitus inspirata dicitur, quia Spiritus sanctus eam per os sanctorum Dei organorum locutus est, et per eorundem manus conscripsit: sicut de Hieremia legitur, quod perinde prompte duabus vicibus librum suum scribae dictaverit, ac si de libro omnia illa recitaret, nimirum suggerente ei Domini spiritu. Ad hunc igitur librum Deus populum suum multis severissimis mandatis alligavit: sicut mox Deuter. 17 mandatur regi, ut sibi curet describi librum legis, in eoque legat die ac nocte, et inde discat timere Deum, nec ab eo vel ad dexteram, vel ad sinistram declinet. Sic ibidem cap. 31 iubet Deus librum legis praelegi toti populo, ut inde discat timere ac colere se, non aliunde. quia alibi ipsemet inquit: Frustra me colunt mandatis hominum. Eodem modo et Iosuae praecipitur cap. 1. Quin etiam adeo totum genus humanum ad eum librum alligatur, ut maledicendus, ac aeterno exitio perdendus denuncietur, omnis qui non servaverit exactissime omnia quae scripta sunt in illo ipso libro.

Sic in Novo quoque Testamento Christus, et pater Abraham, omnes ad Mosen et prophetas ablegant, iubentes eos Scripturas scrutari, ut inde discant timere ac colere Deum, et ad vitam aeternam, devitato inferni exitio, pervenire.

Sic Petrus quoque, ac Paulus, iubent eos in hac obscura miseriarum valle attendere lucernae Scripturae, et eam dicunt esse sufficientissimam ad doctrinam, redargutionem, correctionem et institutionem: et denique ad efficiendum hominem plane peritum ad salutem, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum integre instructus.

Quin etiam tantus honos a Deo Scripturae sacrae defertur, ut inde ipsemet filius Dei suae doctrinae et personae testimonia petat: utque dicat caelum et terram potius corruituram, quam unum iota illius, aut apicem: Matth. 5. Luc. 16. utque denique suos Apostolos potissimum hoc organo aut gladio Spiritus et veritatis, ad expugnandas omnes errorum tenebras, ac convertendum totum mundum instruxerit: Luc. 24.

Pro hac igitur immensa Dei philanthropia et benignitate, quod se hac etiam nobis longe utilissima ratione patefecerit, cum totus mundus gratissimus esse, et omnes hanc salutarem lucem adorabundi amplecti, ac sequi promptissime deberent: plerique nunc contra, etiam in hoc ipso Dei populo (qui Christianus appellatur) [p. 5]horrendum in modum blasphemant, vociferantes Scripturam esse obscuram, ambiguam, non etiam sufficientem ad plenam institutionem hominis Christiani ad salutem: denique esse literam mortuam, et librum haereticorum, unde omnes haereses ac errores exoriantur:

Verum huiusmodi adversariorum innumera blasphemaque dicta, copiose, et quidem ad verbum ex istorum scriptis desumpta, recensui in eo libro, quem inscripsi: Norma simul et praxis Synodi, etc.

Contra quoque, veram et divinitus traditam normam cognoscendae veritatis, esse solam sacram Scripturam in Protestatione contra Conciliabulum plenissime ac evidentissime demonstravi. Quam tractationem perinde hic repetitam cupio, ac si inserta foret.

¶ At obiiciunt illi, de Textu quidem ac libris Sacris convenire, sed tamen de sensu ac intelligentia litem esse. Eam igitur illi volunt ex patribus peti oportere. At contra Augustinus et Hilarius contendunt, ex collatione ipsius Scripturae loca aut dicta obscuriora esse illustranda. Quod sane etiam ipsemet Christus tum exemplo, tum mandato quoque suo confirmavit, una cum suis Apostolis. Sic enim Christus ipse disputans cum Satana et Pharisaeis, dicta Scripturae aut sub obscura, aut etiam male ab adversariis detorta, collatione aliorum dictorum illustrat ac explicat. Sic etiam ipsi Apostoli in synodo sua, et alias in epistolis ac concionibus, dicta Scripturae inter sese conferre sunt soliti.

Mandatum quoque expressum Christi est, de illustrandis Scripturarum locis mutua collatione, Ioan. 5. cum inquit: Scrutamini Scripturas. Scrutatio enim est, non tantum unius loci consideratio: sed multorum examinatio, ac inter sese collatio solers, simul et religiosa.

Cur porro ex Patribus (qui alioqui sua amplissima laude minime fraudandi sunt) non possit indubitata veritas et Scripturae infallibilis interpretatio hauriri, indicavi gravissimas causas et rationes, in ea ipsa tractatione de vera Norma veritatis ac Ecclesiae Dei. quae sunt in summa: Imperitia linguarum: licentia declamitandi, et Scripturae testimoniis pene pro libitu abutendi: variae, et etiam contrariae interpretationes eorundem locorum ab iisdem Patribus adhibitae: et adhibitae: et denique, quod nullus eorum diligentissime ipsum Textum ac verba Sacrarum literarum explicuit.

Etiam cum explicare videntur velle aliquem sacrum librum, potius ad rerum qualemcumque tractationem, et denique ad allegorias et rhetoricas declamationes aberrant. Etiam cum in vero sensu Scripturas citant, magis concinna elegantiaque dicta, quam totum contextum respiciunt: non aliter facientes, ac si aliquis serta aut corollas, pro arbitrio ex prato decerpendo flosculos, conficeret: aut centones qualescunque, suam sententiam alienis verbis exprimendo, consarciret.

Non parum etiam obfuit perspicuitati Scripturae, simul et veritati ac puritati doctrinae Christianae, quod omnes ferme Scriptores ac Patres ita Sacras literas considerarunt, tractarunt et explicarunt, ac si illa quaedam miscellanea potius sententiarum essent, quam pulchre cohaerentia et recte conformata scripta: ut revera pleraque sunt optima methodo composita. Inde igitur consequutum est, ut nunquam vera sententia, ita instar dissolutarum scoparum dissipatae Scripturae, haberi potuerit. Vera enim sententia in Sacris literis, sicut etiam in omnibus aliis scriptis, non minima ex parte ex contextu, scopo, ac quasi proportione et congruentia inter se partium, ac ceu membrorum, plerunque accipitur: sicut etiam alias ubique singulae partes to tius alicuius, optime ex consideratione harmoniaque integri ac reliquarum partium intelliguntur.

Verum de modo ac ratione recte cognoscendi Sacras literas, postea integer [p. 6] tractatus in hoc ipso Opere habetur: nunc obiter aliquas tantum veluti causas annoto, quarum culpa accidit, ut multi scriptores hactenus infeliciter Sacras literas tractaverint.

Illa vero vel maxima pernicies totius verae pietatis studiique sacri fuit, quod plerique recentiores Theologi aut Monachi, primum fuerunt ita corrupta quadam Philosophia et Logica, atque adeo etiam barbarissima Grammatica corrupti, et veluti dementati, ut inde male praeconceptas opiniones, corruptumque iudicium, etiam in ipsam Theologiam Sacrasque literas intulerint: utque non aliter in fulgorem sacrae domus, literarumque divinitus inspiratarum intraverint, quam si talparum aut vesper tilionum oculos assumentes, in meridianam lucem prodirent.

Quinetiam longius infausti homines progressi sunt. Nam plane perinde praecipuarum rerum ac vocabulorum sacrae Theologiae definitiones, ex illa sua inepta Philosophia acceperunt: et tanquam principia quaedam in Sacras literas importarunt: sicut Mathematici initio singulorum librorum ac materiarum quasdam definitiones suo arbitrio assumunt, eisque tanquam principiis quibusdam in toto Opere utuntur. Quemadmodum enim Euclides initio definit, quid nam vocet punctum, lineam, superficiem, triangulum, quadrangulum, circulum, corpus, et similia: sic etiam scholastici Theologi, a suo barbare translato maleque intellecto Aristotele mutuantur rerum ac vocabulorum primariorum in omnibus mysticis libris definitiones: ut, quid sit voceturque Peccatum, quid Iustitia, quid Fides, quid Iustificatio, quid Lex, quid Evangelium, quid Bonum opus, quid Caro, quid Liberum arbitrium, quid Imputatio, quid etiam Mors: quid item Ratio valeat, quid Intellectus intelligere ac Voluntas boni velle possit.

Hasce primarias res ac vocabula male descripta, intellectaque, secum assumentes sophistae, et in veneranda Sacrarum literarum mysteria intrantes, omnia ibi perverterunt ac corruperunt, violentissime cuncta ad sua illa falsa principia, suumque corruptissimum intellectum illarum summarum rerum detorquentes et invertentes.

Cum sacra Scriptura nominat Peccatum, intellexerunt illi solum de externis actionibus, aut pravis cogitationibus, et qualibuscunque habitibus: quae omnia putaverunt tantum, postquam nati educatique sumus, nostro quodam arbitrio voluntateque suscipi: cum alioqui natura hominis sit per se optima dux vitae, et semper ad optima quaeque contendat, tum intellectu adveritatis lucem, tum voluntate ad optimum quodque bonum summo studio festinante.

At Lex Dei viventis, omne id pro peccato habet, accusatque, quod a perpetua perfectissimaque Dei obedientia recedit: quin etiam ipsum cor, rationemque nostram, ut a Deo alienissima, atque adeo inimica Deo, et plane veros fontes omnium malorum, seu scaturiginale malum, accusat, arguit ac condemnat.

Consimiliter iustitiam isti ex Aristotele norunt, et in Paulo quaerunt tantum eam, quae constet nostris quibusdam benefactis, et qualibuscunque habitibus. Quod vero passio Christi sit iustitia, nobisque ea per imputationem applicetur, id illis plane videtur absurdissimum.

Iustificationem intelligunt, iuxta Latini vocabuli compositionem, esse reipsa iustum fieri, nulla prorsus habita ratione phrasis ac proprietatis Sacrarumliterarum, in Hebraeo ac Graeco fonte: sicut non ita dudum quidam seductores conati sunt probare, hanc esse significationem verbi Iustificare: quia etiam Caleidem in Aristotele significet, nempe cuipiam rei calorem communicare.

Quare istis hominibus nihil videtur absurdius Paulino dogmate, nos iustificari per fidem sine operibus: ideoque eam ipsius locutionem mille modis et interpretati unculis vertunt ac pervertunt, ut Paulum vel invitum, vinctumque, ac pessime mulctatum in sua castra pertrahant.

[Page 7]

Eadem ratione et alias illas primarias voces ac res, dictaque de eis in Sacro volumine, corrumpunt iuxta praeconceptas opiniones, et ineptas pseudophilosophiae descriptiones, quibus penitus praeoccupati, ac veluti ebrii dementatique sunt: eoque etiam furenter in Sacris libris debacchantur.

Huic nocentissimae pesti ut nostri praeceptores obviarent, eamque ab Ecclesia Dei amolirentur, coacti sunt contra mox initio, veras illarum rerum ac vocum descriptiones ac explicationes, ex ipsismet sacris fontibus depromere, et piis auditoribus ore simul ac scripto proponere. Qua ratione etiam feliciter ac utiliter sacra Biblia, veramque religionem illustrarunt. Insigne prorsus est in hac parte illud viri Dei Lutheri exemplum, qui indicat se maximo labore ac difficultate, et simul etiam in genti fructu deprehendisse, quod iustitia Dei in Paulo non eam significet, qua ipsemet Deus iustus sit: sed qua peccatores, non imputans eis peccata, iustos faciat, aut gratis per remissionem peccatorum iustificet.

Nec tamen tantum aliquas sacras voces ac res adversarii male descripserunt: sed etiam in universum tum cognitionem linguarum ut noxiam impediverunt: tum etiam scrutationem fontium Hebraei ac Graeci improbant, dum contendunt inde haereses exoriri: et severissime, atque adeo sub anathemate praecipiunt, ut omnes in sola veteri seu vulgata versione acquiescant, nec ulla alia pro authentica habeatur. At patres contra, in omni dubio Scripturae, ad Graecos Hebraeosque fontes recurrendum esse censent. Quare etiam ius Canonicum citat Augustinum, ita dicentem: Ut veterum librorum fides de Hebraeis voluminibus examinanda est, ita novorum veritas Graeci sermonis normam desiderat. Item in Viennensi concilio (quod refertur Clem. lib. 2. tit. de magistris) solicite statuit authoritas Ecclesiastica, de parandis trium linguarum doctoribus.

Huic adiiciunt etiam illam nefariam fraudem, quod iam tum Latina, tum etiam vulgaris linguae Biblia, pestilentib. quibusdam Scholiis contaminarunt, ac veluti noxio quodam veneno ille verunt: ut ubicunque gratia, passioque ac meritum Christi, seu iustitia fidei celebratur, ibi illi adiecta prava explicatione, totum eum sensum ad opera et merita hominum, uti acerbissimi gratiae Dei hostes, traduxerint. Sic etiam, ubi aliqui tetri errores nunc grassantes damnantur, illi adhibita prava expositione verum textus sensum inverterint, ne pius Lector ullam salutarem institutionem, aut consolationem inde perciperet.

Cum vero Sacrae literae sint (ut et supra indicatum est) unicus fons salutaris illius ac caelestis veritatis, qua Deum eiusque voluntatem, et rationem perveniendi ad aeternam felicitatem cognoscamus, easque nos filius Dei summo studio die ac nocte scrutari iusserit: vehementer mirandum simul ac deplorandum est, non aliquanto diligentius sermonem, atque adeo nativum earum contextum, sensuḿve in Ecclesia Dei expositum, cognitumque, ac plane omnibus, quoad cognitionem, familiarissimum factum esse.

Quid enim magis utile, atque adeo necessarium esse queat, quid etiam magis a doctoribus Ecclesiae fieri oporteat, quam ut (sicut summus eorum praeceptor fecit) auditoribus ita Sacras literas sua explicatione aperirent, ac perspicuas redderent, ut non amplius viderentur esse in parabolis, proverbiis ac aenigmatib. scriptae: sed ut omnes dicere possent, Ecce nunc aperte loqueris, nec proverbium ullum dicis: . 16. et denique, ut omnes parabolas seu obscuriores locutiones Sacrarum literarum notas perspectasque haberemus? quod Christus a suis Apostolis flagitat et toties alias, accusans eos, quod metaphoras fermenti Pharisaeorum, dormitionis Lazari, panis caelestis ( Iohan. 6. ) cibi spiritualis ( Ioh. 4. ) novae nativitatis ( Iohan. 3. ) non intelligant. Postulat ergo, ac praecipit Deus severissime, ut sacrum sermonem textumque recte intelligamus.

Sane, si verum est quod oves Dei vocem eius audiant, et audire ac intelligere quam [p. 8] (--) planissime debeant: nihil profecto prius aut potius esse omnibus deberet, quam ut ipsum Deum in Sacris literis ad totum genus humanum loquentem, quam clarissime, ac citra omnem dubitationem scrupumque intelligerent. Verba enim eius, vere verba vitae sunt.

Amplissimus profecto et instructissimus thesaurus, aut Copiaecornu omnium caelestium bonorum, nobis in Sacris literis paratus propositusque est: nec sane quicquam aliud restat, nisi ut nos inde omnia nobis necessaria ac salutaria remedia hauriamus, eisque in timore Dei fruamur. Haurire vero et accipere tanta bona quomodo tandem possumus, si sermonem earum planissime ac clarissime non intelligimus?

Quare id unum, maximeque necessarium semper fuit, est, et erit in Ecclesia, ut fideles, praesertim doctores, sermonem Sacrarum literarum quam plenissime ac perfectissime cognitum, perspectumque, atque adeo (sicut et prius dixi) familiarissimum habeant, non aliter ac dulcissimae fidissimaeque suae nutriculae loquelam: uti vere Scriptura, benignissima quaedam alumna omnium bonarum mentium ac piarum animarum appellari posset, ac etiam deberet.

At contra, bone Deus, quam nil minus a Theologis (quod dolens gemensque dico) actum elaboratumque est inde ferme a Christi temporibus usque ad nostram hanc aetatem, quam ut ipsemet nativus sermo, textus ac sensus Sacrarum literarum clare perciperetur: utque Christiani ipsummet suum praeceptorem in eis clare loquentem, docentemque, ac sua bona offerentem, quasi coram, propriisque auribus, ac sine interprete aut internuncio audire possent?

Olim, mox post Apostolos, plerique scriptores ad philosophicas de lege ac praeceptis moralibus, et virtutib. vitiisque disputationes proruerunt: ignari prorsus nativae corruptionis hominis, et Evangelii mysteriorum et beneficiorum Christi.

Aliquanto post, plane in poeticas allegorias, vel potius mythologias, et veluti quasdam peregrinas metamorphoses, Origenes et alii Sacras literas nefarie transformarunt: ut potius quidvis aliud Christianus homo audiret, quam ipsum Sacrarum literarum nativum sermonem ac sensum. Quare etiamsi varia exemplaria versionum Sacrarum literarum conquisierunt, eaque inter se accurate contulerunt, indeque sua Hexapla confecerunt: tamen revera sacro textui, suis illis mythologiarum transfigurationibus, sublato literali sensu, prorsus novam faciem aut larvam induxerunt.

Secuta deinde est aetas Hebreae linguae prorsus ignara, ut parum efficere in hoc genere potuerit. Quin potius studio declamitandi, ac dulcedine suarum cogitationum et inventionum, Theologi ad sua potius commenta deflexerunt, quam ut vel Sacras literas, vel earum nativum sensum explicarent.

Unus popularis meus HIERONYMUS, linguarum egregie peritus fuit: conatusque est Sacras literas tum versionibus, tum explicationibus illustrare. Sed revera, et morbi humani et medici Christi ignarus, destitutusque tum clave Scripturam aperiente, nempe discrimine Legis et Evangelii: tum etiam ipso apertore aut ianitore eius, agno Dei, parum praestare potuit. Quod etiam paulo ante nostra tempora Lyrae defuit, cum alioqui sedulo in sacro volumine illustrando laboraverit.

Post patrum aetatem, hoc est, post Gregorium Magnum, sequuti sunt Theologi, qui magis in Patribus ac Conciliis, et omnino hominum sanctionibus et traditionibus discendis, docendisque, eorumque dictis ac sententiis decerpendis, colligendis, et in summas quasdam redigendis occupati fuerunt, quam in scrutandis illustrandisque sacrosanctis Dei monumentis.

Postremo, successerunt Sententiarii ac Monachi rixatores, comminiscentes varias superstitiones, et ineruditas corruptae philosophiae spinositates: quib. accesserunt [p. 9] quaestores et impostores, aut fumivendi indulgentiarii, miraculorum figuli ac iactatores, suorumque operum supere rogationis et meritorum Sanctorum mercatores.

Nostra demum aetate, ingenti Dei beneficio, coeperunt Sacrae literae in magno esse precio, et a multis diligenter examinari, earumque sententia populo Dei proponi, ac mysteria earum salutariter explicari. Confectae etiam sunt multae valde laboriosae ac laudabiles versiones, inter quas Lutheri vulgaris excellit.

Explicuit quoque idem, et alii multi praestantes viri, libros Veteris ac Novi testamenti, magna felicitate, ac singulari etiam cum fructu piorum: magis tamen illi in rerum explicatione, quam in sermonis expositione, versati sunt: ut sane tunc in tantis tenebris, ac veritatis ignorantia, errorumque copia, ac noxia importunitate, prorsus fieri necesse fuit.

Verum (ut nullum bonum sine aliquo malo infortuniove mortalibus contingit) in hac tanta felicitate, non levis calamitas intervenit, quod plerique interpretes nimia quadam prolixitate voluminum, suas potius scriptiones, quam ipsum Sacrarum literarum textum auditori proponere videntur: eoque de materiis plerumque copiose, de ipso autem textu ac sermone Sacrarum literarum (quod salva eorum pace dictum velim) nimium ieiune disserunt. Quare sua illa immensa prolixitate potius abducunt lectorem a Sacris literis, quam ad eas adducunt: quod tamen unicum pii, fidelis, doctique interpretis officium esse, censeri par est.

Concedendum sane est in hoc genere aliquid praestantibus doctoribus, et doctrinae caelestis instauratoribus: qui initio tum latentem veritatem evolvere, tum regnantes grassantesque errores multiplicium seductorum redarguere necesse habuerunt. Sed nimis multi sibi in hac parte, nimiam plane quandam licentiam sumunt. Quo fit, ut nullius ferme hominis vita, evolvendis omnibus Commentariis sacrarum literarum, tantum nostro aevo conscriptis, sufficere posse videatur.

Aliqui nihil omnius utilem operam navarunt, illustrando praesertim Novum testamentum suis versionibus et annotationibus. Nec etiam aspernanda est succincta Vatabli glossa veteris Testamenti.

Quidam etiam de Phrasibus separatim aliquid ediderunt, sed plerique iusto brevius: praeter unum quendam, qui non tam suum opus conscripsit, quam multorum doctorum huius temporis adnotationes de Hebraismis, ad verbum ex eorum Commentariis excerpsit, et in unum congessit. Verum ille non digessit cum iudicio, nec aliqua diligentiore censura id Opus perpolivit: multo minus Hebraicos Graecosque fontes consuluit. Multa igitur saepius in eius Opere repetuntur, in multis testimonia desunt, multa inter se pugnant, multa significata adhuc desunt: non pauca etiam parum vere, atque adeo quaedam etiam impie dicuntur: ut, cum fides iustificans non raro cum charitate et bonis operibus confunditur.

Quibus causis motus, volui novum Opus de sermone Sacrarum literarum, quanta omnino potui diligentia, consultis diligenter locis Scripturae, et linguarum natura ac proprietate, nec neglectis bonorum scriptorum sententiis, conficere: quo studio si Sacrae theologiae, syncerissimam veritatem ex ipsis Sacrarum literarum fontibus, cognito earum sermone, haurire et habere possent. Qua opera, Deo dante, id efficietur, ut tanto magis sacer Codex tum teratur, tum etiam intelligatur.

¶ Prima igitur et prolixissima eius pars continebit singularum Scripturae vocum, et phrasium ex illis ortarum, explicationem, Alphabetico ordine digestam: ita ut primum maxime propria nativaque earum significatio, deinde autem figuratae explicentur: ea tamen serie, ut quanto quaeque significatio nativae magis propinqua est, tanto prius exponatur: quanto autem magis figurata est, tanto posterius: praesertim vero eae, in quibus tropi conduplicantur. Postremo autem loco, significationes obscuriores, ex una quaque loquutione provenientes, declarentur.

[Page 10]

Ea porro significata semper sunt ideo compluribus testimoniis confirmataque tum certitudinem, tum etiam lucem aliquam significatis illa testimoniorum aut exemplorum Scripturae coniunctio adferat.

In hac parte passim occasione vocum, insertae sunt plurimae obscurorum, aut etiam sibi invicem in speciem contradicentium locorum explicationes, ex illis vocabulis aut phrasibus dependentes, quarum aliquae nonnihil etiam prolixiores sunt.

In sunt quoque nonnullae longiores confirmationes aliquarum controversarum significationum, in maioris momenti vocibus. Denique aliquando sese obtulit occasio, ut de reb. quoque ipsis aliquid disserere, propter vocum uberiorem explicationem, necesse fuerit. De secunda ac tertia parte postea suo loco aliquid dicam.

Sicut autem studio publici boni Ecclesiae, hoc totum Opus maximo labore congessi: ita contra valde vereor, ne multi eo ad corrumpendam Scripturam veritatemque abutantur. Quanto enim quaeque res nobilior, et magis ad gloriam Dei directa est: tanto ea Satan et impii foedius, in contumeliam Dei, et publicum damnum abutuntur. Hunc extremum pravorum hominum abusum, cum omnium maxime in Sacris literis, ac illo sacrosancto libro omnipotentis Dei cernamus: quanto magis ego in meo hoc Opere perferre ac tolerare cogar?

Antidotum sane, quod eorum venenatae malitiae in hoc genere maleficii grassanti opponam, non habeo aliud, nisi quod oro Omnipotentem illum patrem, ut ille talium conatus potenter reprimat. Cui et illud addo, quod cum agnoscam meam in tantis rebus infantiam, et in hoc labore festinationem, nolo quenquam meis dictis aut regulis plus tribuere, quam quantum ipsa exempla, ex quibus regulas extruxi, evincere videntur.

Sciant etiam omnes studiosi, nunquam satis caute circumscribi regulas legesve posse, quin alicubi aliquid plus aut minus iusto, aut etiam obscurius dicatur: tanta est harum rerum varietas simul, et copia. Sciant quoque, verissimam esse illam sententiam, quod nulla regula sit tam exacte vera, quin aliquam exceptionem admittat.

Non unius hominis industriam ac laborem haec materia exigit, sed multorum ac praestantium virorum: quae profecto multo iustius decemviratum flagitaret, quam olim decem veteris Rom. iuris Tabulae: quando quidem et tractatio ipsa est multo per sese difficilior quam illa, et non ex alienis voluminibus (sicut illa ex Graecorum legibus) transumuntur: et denique, hic non de terrenis vilibusque quibusdam bonis negociisve agitur, sed de summis illis, nempe de gloria Dei, et humani generis aeterna salute.

Quare, cum multiplici ingentique difficultate tota haec materia, scriptioque impedita, onerataque sit: merito, si non laudem ac approbationem, at saltem sympathiam et condonationem fratrum meretur.

Caeterum, ut veluti ad initium mei huius sermonis rediens, eum concludam: illud sane toto pectore persuadere omnibus hominibus optarim, ut omni studio ad cognitionem Dei, idque per meditationem legis ipsius diu noctuque adhibitam, contenderent. Ad quam Scripturae scrutationem aut meditationem, vel in primis necessarium foret, sermonem sacrum secundum eius nativam vim (quae non aliunde rectius cognoscitur, quam ex ipsis Sacris literis) quam rectissime intelligere.

De quo instrumento, totaque ratione cognoscendi Sacras literas, in toto hoc volumine, et praesertim in libello cui hunc ipsum titulum feci, copiosius disservi: ut de eadem re denuo hic verba facere, operae precium minime fore videatur.

Adscripsi quoque supra testimonia Spiritus sancti, quod omnino ex hoc sacro volumine diligenter accurateque tractato, veritas caelestis, ipseque omnis boni fons ac rerum omnium Creator cognoscendus sit. Ostendi item postea in quodam capite Secundae Partis, firmissimas rationes, aut potius demonstrationes, [p. 11] cur ex patribus solida veritas nequaquam haberi queat.

Reliquum igitur forte foret, ut omnes ad ardentissimum studium Sacras literas cognoscendi ac sequendi excitarem: quod quia multis hactenus ex professo factum, et a me in quadam tractatione sub finem Secundae Partis, fit: ante omnia vero ab ipsomet Domini spiritu factum est: et adhuc quotidie fit, dum ingenti quodam mirabilique ardore plurimorum corda hoc ipso tempore incendit, ad cognoscendos et illustrandos sacros libros. Unde ipsa quotidiana palpabilisque experientia testatur, magis esse illustratum, et omnium manibus tritum, sacrosanctum istud Dei volumen, hisce proximis annis 50, quam antea mille et quingentis.

Quapropter etiam hanc partem omittam: illud tantum unum addendo, valde esse deplorandum, non paucos docentes in eo esse ambitionis errore, ut non putent se satis doctos apud vulgus haberi posse, nisi subinde aliquas sententiolas scriptorum citent: eoque remisso Sacrarum literarum studio, Patrum lectioni vacant: cum tamen contra, plus sit solidae ac vere eruditae Theologiae in unico aliquo Sacri Codicis libello, quam in omnibus hominum scriptis, sive Patres, sive filii, fratres aut praeceptores vocentur. Non quidem nego etiam illis aliquid temporis dandum esse, sed Sacrae potissimum literae sunt versandae ac terendae diurna simul ac nocturna opera.

Omnes ergo qui volent vere eruditi esse ad regnum caelorum, dent omni studio operam, ut utrunque Testamentum nocturna diurnaque manu versando, idque diligentissime in omnibus eius arcis ac thesauris scrutando, ita penitus pectoris sui penu caelesti sapientia repleant, ut inde vetera ac nova (iuxta Christi dictum ac mandatum) depromendo, etiam, alios adeo ditare ac beare possint, ut verbum cognitioque Dei in eis abundantissime habitet, utque fiat fons saliens in Dei gloriam, ac vitam aeternam.

Porro, quod CLAVIS SCRIPTURAE nomen huic Operi imposui, facile agnosco, hoc tum invidio sum valde esse: tum etiam rem, tanti splendoris appellationi minime parem videri. Solus enim agnus Dei est finis legis, et solus ille aperit librum clausum: solus ille tum legi, tum etiam cordi nostro velamen illud obscuritatis Mosaicae detrahit. Denique ille solus nobis Scripturam aperit, et cor illustrat, ut mysteria eius vere perspicere, et non per velum divinare possimus.

Attribui nihilo minus ideo appellationem hanc nostro huic labori, quia et sermonis ac phrasium cognitio, quam non raro Christus a suis Apostolis serio exigit, plurimum facit ad intellectum Sacrarum literarum: et de rebus quoque ipsis et agnitione Christi non pauca in hoc opere dicta sunt, quae si recte intelligentur, vere clavem ac lumen Sacris literis afferent, et inferent. Certe cum verba sint notae rerum necessario sensus Scripturae ex vocabulorum ac sermonis noticia percipiendi sunt.

Sublevabit autem me, ut spero, aliquantulum etiam aliorum exemplum. Nam quod exemplo fit (teste Cicerone) iure fieri videtur. Aliqui igitur bene literati hoc idem nominis, etiam minore labore confectis libellis imposuerunt: quos nequaquam reprehendo. Alii vero adhuc longe splendidiora nomina, nempe Thesauros, Cornucopias, et Pandectas, in hac et aliis linguis scientiisque se proponere sunt professi. Alii denique etiam illustrioribus titulis sua scripta, cum optima candidorum Lectorum venia, atque adeo etiam applausu, exornarunt.

Illud quoque hic sub finem forte operaeprecium fuerit monere, me in citandis Scripturae exemplis non semper tantum Vulgatam versionem secutum esse: sed crebro ipsosmet fontes Hebraeos ac Graecos, quam maxime ad verbum potui, expressisse: quo tanto magis genuina Hebraismorum natura conspiceretur. Unde factum est, ut etiam illa Hebraismorum exempla citaverim, quae in plerisque versionibus in Latinam proprietatem sunt commutata. Iudicavi enim etiam [p. 12]illos Hebraismos studiosis Theologiae notos esse oportere, sive quia multi ipsosmet fontes lectitant, aut saltem consulunt: sive quia in aliquibus versionum locis nihilominus retenti fuêre, ut eos ibi ex similibus exemplis, quantumvis in versionibus non expressis, declarare necesse fuerit.

¶ Tibi porro, Princeps illustrissime, ideo hunc librum reverenter dedicare ac offerre volui, quod tanto favore ac sumptu omnis generis bonas literas, studiaque, et praesertim synceriorem Theologiam foves ac promoves, quanto (absit veritatis verbis invidia) hoc tempore nullus alius. In quo etiam eo nomine tanto magis iste tuus plane heroicus erga studia animus zelusque pietatis cernitur, quod etiam exteros, eruditionis ac pietatis fama celebres, accersis, fovesque, non habita odii ac furoris persecutorum ulla ratione. Inter quos sane fuit non ita dudum etiam popularis meus Petrus P. Vergerius p. m. qui non tantum episcopalem mitram, sed etiam cardinalitium galerum, quem facilime post tot amplissimas legationes adipisci potuisset, contempsit: potius eligens malis affici simul cum populo Dei, quam temporariis commodis peccati perfrui: maioresque arbitratus divitias probrum Christi, quam Babylonis sacrilegos, abominationibusque per nefas partos thesauros.

Perge igitur, Princeps amplissime, in tam praeclaro instituto: et dum alio sua quenque voluptas cupiditasque trahit, tua sit magna voluptas Christus, pietas, iustitia, omnisque honestas, ac publicum bonum: ad quae omnia res literaria, et praesertim syncera Theologia, est cum primis necessaria. Quam cum benignissime foveas, etiam nostrum hoc Opus clementissime suscipito, nostrisque studiis ac laboribus benigne patrocinator: et simul omni studio operam dato, ut controversiae religionis piis ac Christianis disceptationibus diiudicentur, erroresque noxii damnentur, et ex domo Domini eliminentur.

Utinam vero ea mihi a Deo Optimo Maximo benedictio contingat, ut ἀντίστροϕον aut correspondens huic opus Compendiariae expositionis aut Glossae (uti vocant) supra totum Sacrum codicem, absolvere liceat. Sane praeclare eis organis ac operibus candidati Theologiae sublevarentur, et iuvarentur. Hac enim ratione, dum hic quidem singulae quaedam voces ac phrases, atque adeo etiam sententiae et variae dicendi rationes, plenis explicationibus, regulis ac tractatib. exponuntur: illic vero perpetuus contextus illustraretur: necessario sacer ille textus dilucidissimus redderetur, pauperiores magnitudine sumptuum levarentur, et omnino lectores minorem temporis iacturam in evolvendis tam prolixis Commentariis facere cogerentur.

Dominus Iesus tuam C. suo S. Spiritu regat, et in omnem veritatem, ipsique gratum et reipub. salutare opus perducat, in eoque largissima benedictione et felici successu cumulet, ad gloriam nominis sui, et Ecclesiae suae utilitatem.

[Page 13]

A

A, vel AB, Latini interpretes ponunt pro Hebraeo מן Min: Graeci plerumque ἀπὸ , aut etiam ὑπὸ . Varia autem habent istae praepositiones significata, usus, aut etiam abusus in omnibus linguis: de quibus rudior auditor monendus est, etiamsi multi eorum non minus in prophanis quam in Sacris literis usitati notique sint. Comparationem notat. nam Hebraei, cum non habeant comparativos ac superlativos, positivis pro eis utuntur, apposita particula comparativa Min, Quam vel Ab: vel additis, vel omissis adverbiis intendendi. Psal. 119. Ab inimicis, a senibus et praeceptoribus meis sapiens fui: id est, sapientior illis, aut quam illi: nam in comparatione plerunque eam per Quam exprimunt. Ponitur ibi praepositio Min, a vel ab, pro Latino Quam. Psal. 8. et Hebr. 2. Minuisti eum paulisper ab angelis: id est, prae angelis, aut infra angelos. Lucae 18. Amen dico vobis, descendit hic iustificatus in domum, ab illo, aut prae illo, vel magis quam ille. Sic Psal 119. Anima mea expectat Dominum a custodientibus mane: id est, magis avide expecto auxilium Domini, quam nocturni vigiles matutinum tempus. In hisce similibus exemplis ponunt Hebraei suum Min integrum aut mutilatum, adscripto solo Mem. Significat crebro metam, a qua aliquid incipit, sive â tempore, sive a loco, re aut persona. ut, A diebus, a mense aut a tempore: id est, pest eam diem, tempus aut mensem Esaiae 18. A populo terribili ex quo ipse et ultra. Verum quod significet me tam tendendo deorsum, citra, versus aut erga nos, seu idem quod De, non est dubium: eoque nec pluribus exemplis opus habet. Videtur autem nonnunquam idem valere quod Ante, seu metam sursum versus aut ultra tendendo: ut cum Septuaginta ac Vulgata verterunt in Psal. 110, mischechar, Ante auroram seu luciferum genuite. Sic accipitur Proverb. 8 bis, Dominus possedit me מפעלו mipealau, Ante opera sua. Et mox, Constituta sum טקדמי micadme, ante primordia terrae. Atque ob hac significatione Ante videtur venire illa eius comparativa significatio, veluti per quandam metaphoram. Nam in comparatione alterum comparatorum [uidetur] praeire, antecellere aut praestare in aliquo alterius et hoc sequi. Hinc est quod pro illo comparativo Meo ponatur crebro Prae, quod etiam significat praecisionem quandam, seu idem quod ante: ut praeire, idem quod anteire. Hanc vero significationem, ut idem valeat quod Antea, ideo obtinere cupio, quia in prima epistola Ioannes dicens, Quod fuit ab initio, et loques de secunda persona, omnino videtur idem indicare, ac quod fuit ante omne principium. Nam et res, nempe aeternitas secundae personae, id postulat: et Ioan. 1. dicitur eadem persona fuisse non ab initio, sed in ipso mitio iam extitisse. Quare si in ipso initio rerum omnium iam extitit, oportet eam iam antea fuisse, non quasi ab initio aut cum initio coepisse. Sic etiam Prover. 8, cum de aeternitate sapientiae Dei dicitur, quod etiam aliqui de filio Dei intelligunt, aliquoties illud, Dominus possedit me initio viarum suarum, exponit per Ante, dicens, Sapientiam Dei fuisse antequam omnino quicquam fieret, institueretur, crearetur aut fabricaretur, sive caelum sive terra. Tale est illud dictum Dei Isaiae 43, Etiam a die מיום ego sum: id est, ante diem, vel ante quam dies essent, ut Monsterus vertit. ubi manifeste a, מן Min, significat ante. Causa vero huius hebraismi et obscuritatis etiam ea esse potest, quod Min, A vel Ab, omnino in genere initium ab aliqua meta temporis aut loci indicat, sive sursum, sive deorsum, sive ultra, sive citra, sive ante eam metam, sive post. A initio igitur accipetum sursum, tum deorsum. Certe Proverb. 8, ut dixi aliquoties, illud A vel Ab ipsamet Scriptura exponit per Ante. inquit enim Dominus: Possedit me initio viae suae, ante opera sua. A seculo principatum habui, a principio, Ante terram, cum nondum essent abyssi, etc. Antequam montes fundati essent, etc. Non dum fecerat terram, etc. Quando praeparabat caelos, illîc eram, etc. Propter. Psal. 68. A templo tuo Ierusalem tibi offerent munera reges: id est, propter templum. Unxit te Deus oleo laeticiae a consortibus tuis: Psal. 45 id est. propter consortes tuos, seu in eorum commodum. A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae: Psal. 102. pro, ob assiduum dolorem et lamentationem. Excitatus est Dominus tanquam potens aut fortis clamans a vino: id est, vinum aut ebrietatem. Ut robustus ebrius subito expergefactus, qui non tantum clamore, sed et factis solet omnibus esse molestus, terribilis ac intolerabilis: sic Deus commotus ira subito prosiliet, et perturbabit ac affliget impios Psal. 45. Et ab oppressione ac gemitu pauperum: id est, propter Psal. 12. Fugere ab arcu, a gladio, videtur itidem significare propter Matth. 13, A gaudio eius abit, et vendit omnia, ac emit agrum: id est, propter. Sic 28. A timore eius concussi sunt custodes: id est, propter Lucae 22, Dormientes a tristicia: id est, propter. de quo mox. Thucydides quoque, et Septuaginta sic saepe in Psalmis, praepositione ἀπὸ utuntur. Sic et Epistola ad Hebraeos cap. 5. ait, Christum esse exauditum propter pietatem aut religiositatem suam, quum preces Deo cum valido clamoro ac lachrymis obtulisset. Vocabula omnino id significant, sive praepositionem, sive nomen εὐλάβεια expendas. Convenit etiam optime sensus, quia ideo tandem filius est liberatus ex sua horrenda exinanitione, quia sua pietate ac obedientia Deo, eiusque legi plenissime pro genere humano satisfecit. Quare ibi mox huic pietati ac obedientiae in patiendo praestitae tribuitur consummatio, perfectio et acquisitio salutis omnium credentium.

A FACIE DEI,

non raro idem valet, quod a Deo, seu causam efficientem. ut Esaiae [(57.)] 87. A facie Dei spiritus induit corpus, et flatus ego feci: id est, animas. Locus contra traducem animae notabilis. Significat enim, animas aut spiritus a Deo in corpus infundi. Humiliari a facie Dei, id est, metu Dei, 2. Paral. 34. Eadem ratione dicitur interdum A facie gladii. Sed de hac loquutione, A facie vide et infra in FACIES. At, ut Gen. 13. Profectus est Loth מקדם mikedem, ab oriente: id est, ad orientem. nam Sodoma tunc Lotho et Abraamo fuit orientalis. Sed loquitur forte Moyses respectu sui, qui ultra Iordanem istum librum scripsit. Sic saepe מרהוק merachoc, a longinquo: id est, in longin quum. Sic in Psalmo, Resonet laus eius a finibus: id est, usque ad fines terrae. Apud denotat Num. 32. Eritis innocentes a Domino, et ab Israel. 1. Sam. 20. Finita est malitia ab eo: id est, apud eum. Exod. 33. Abstulerunt ornamenta sua a monte Oreb: id est, iuxta. Causam efficientem notat, et exprimendum esset per ὑπὸ , et Latine aliquando Propter. Sed in Novo testamento valde crebro ἀπὸ pro ὐπὸ positum legas. Sic Matth. 11. Iustificata est sapientia a filiis suis. Matth. 16, Oportet filium hominis multa pati a sacerdotibus. A bono ad malum: Gen. 31. A bove usque ad pecus: 2. Sam. 13. A cive ad peregrinum. Exod. 22 Ab acinis usque ad corticem: Num. 15. A parvo ad magnum, a viro ad mulierem, a puero ad senem: Num. 6. Subintelligitur, numerando aut computando, cum omnia eius generis vult Scriptura excludere aut includere. Sic solet duas metas aut extremitates ponere, et alia omnia eiusdem generis in medio includere. A Deo esse aliquid, scilicet autore, praecipua causa efficiente. A Deo erat conflictus: 1. Par. 5. 13. A me venient praedatores eis: Ierem. 51. Negationem aut privationem significat, [p. 14] column 3/4 sicut et Latinum A vel Ab. unde Grammatici Ablativo casui, cui haec praepositio familiaris est, nomen fecerunt. Psal. 21, Semen eorum perdes a filiis hominum: id est, ne sint amplius in numero hominum. Zophon. 3, Despoliatae sunt urbes a non viro. Ier. 33, Desertus est locus a non homine. Ier. 7, Et sepelient in Tophet a non loco. Esa. 5, Captivus est ductus populus meus a non scientia. Ierem. 48, Venite disperdamus eum a gente: id est, ut non sit gens. Ierem. 13, Non miserebor a perdendo eos: id est, ne perdam. Sic Latini, A prandio, a coena, pro ex. Item, A fratre venio: id est, discedens ab eo. Sic, Haud ab re erit: pro, sine re, aut fructu. Sic et in compositione saepe graeco more A et Ab Latinis privationem notat: ut in Abiuro, ablacto, abnuo, aufero, abrogo, abeo, et similibus: quod etiam Graecum ἀπὸ , unde Latinum A vel Ab deducitur, non raro valet. Sic et Germani ludunt in praepositione sua Von, Das ist von silber, quod vel ex, vel sine interpretari queas. Sic et Ab ac מן min saepe ambiguum est. Mirabilior est scientia a me Psal. 139. Non ambulavi in magnis et occultis a me: Psal. 131. pro, non concupivi, non tentavi quae sunt supra meas vires aut conditionem, ut solent arrogantes et superbi. Ab hominibus te eiicient: Dan. 4, pro ne sis, habearis aut computeris inter homines. In hac privationis notione posita, inter dum peregrino seu alieno a se verbo duplicat significationem. Zach. 9 Castrametabor circa domum meam At exercitu, a transeunte et redeunte: id est, ita castra metabor, ut simul eam custodiam a quovis hostili exercitu, quoquo modo circa eam vagante Notat igitur illud verbum non tantum castrametationem, sed etiam id quod sequitur: nempe defensionem eius, circa quem castra posuisti. Prorsus simile exemplum, ac etiam usum huius praepositionis, depromit Alciatus ex Neratio Prisco Iurisconsulto, qui inquit: Cum vir uxori legat, si ea a liberis non nupserit: id est, non discesserit ab eis, eosve deserverit, se alteri marito tradendo. Dum enim marito sese dedit, eique se agglutinat, necessario deserit suos, sive parentes sive liberos, ac eorum reifam. administrationem, quam non potest solita diligentia suoque arbitrio procurare, dum novo marito per omnia obtemperare cogitur. Sed de hoc Hebraismo dicetur etiam in Regulis Universalibus, de Verbo et Praepositione. Aliquando praepositio ista, sicut et aliae: semel praeponenda uni substantivo, additur etiam alteri, qui ab hoc regi debebat. Genes. 6. Ab omni vivente, ab omni carne: pro, ex omnibus viventibus omnis carnis. Sic Psal. 110, Ab utero, ab aurora ros nativitatis tuae: id est, ab utero aurorae, vel, sicut ab utero aurorae. De quo hebraismo dictum est in nominibus. Non raro etiam pro eadem Hebraea praepositione min, ponunt ex: de qua suo loco postea.

ABBA.

Hanc voculam coniungit cum voce Pater, Christus sua in precatione, Marc. 14. et Paulus dicit Rom. 8, et Gal. 4, Spiritum gementem in pectore nostro, clamare Abba pater. Venit autem haec vox Syriaca ab Hebraeo, Ab pater. Quod vero reduplicatur Syriace et Graece, Augustinus dicit ideo fieri, ut Scriptura testetur, Deum pertinere ad Syros et Graecos. Hieronymus Tom. 9, interpretationis gratia Graecam esse adiectam dicit. Alii putant in geminationem hanc Emphaseos gratia adiici, ut bis et perpetuo patrem suum Deum pii ingeminent ac vocent. Quod sane tum natura invocationis Deum solicitantis, tum ardor gemitus solet facere, ut scilicet idem saepius ingeminet. Sed obstat articulus , qui indicat, pater poni nominative. Ad quod respondent aliqui, fieri interdum in sacris, ut rectus pro vocativo ponatur. Math. 1. Ioseph filius, ὑιός David, ne timeas accipere Mariam. de quo hebraismo in nominibus, et in voce PATER. Erasmus probat sententiam de ingeminatione ab Emphasi, Rom. 8. Contrâ Gal. 4 improbat. Verum de natura reduplicationum dicetur in Regulis universalibus. Illud vero notabile et memorabile est, quod scribit Erasmus hisce verbis: Abbas vocatur summus monasterii gubernator, quia scilicet aetate, eruditione, pietate, benevolentia, beneficiis et instructione patrem caeteris exprimat, aut certe exprimere deberet.

ABBREVIARE gignit quosdam Idiotismos, quos necesse est explicari. Anima abbreviata alicuius dicitur, pro pertaesa, aut vehementer contristata. Sic dicitur esse abbreviata anima Dei ob calamitates Israelitarum, Iud. 10: Et servierunt Domino, cuius anima est abbreviata in labore Israel. Item, populi Israelitici anima est abbreviata ob laborem et longitudinem itineris: Num. 2, Et abbreviata est anima populi in via: pro, coepit eos taedere perpetuae peregrinationis, aut coeperunt dolere et animum despondere ob illas perpetuas profectiones. Sic quoque Iob 21 habetur: Quare non abbreviabitur spiritus meus? pro, quare non desponderem animum? Manum abbreviari alicuius, pro, imminui potentiam. Num. 11 Num abbreviata est manus Domini Isaiae 50, Nunquid abbreviando se abbreviavit manus Dei, ut non redimat? An non est potentia in me ad eruendum? Sic et Isaiae 59 habetur: Non est abbreviata manus Domini, ut salvare non possit. Eadem phrasis et de humana potentia dicitur 2. Reg. 19, Num habitatores earum abbreviati manu? pro, imbelles et imbecilli. Dicitur et Spiritus Domini abbreviatus, in hoc sensu, Mich. 2, Nunquid abbreviatus est spiritus Domini? Exponunt aliqui, de spiritu Dei in prophetis. quasi dicat, An minor et contemptior spiritus prophetiae? Dies abbreviati, Marc. 13, Nisi Dominus abbreviasset dies illos. id est, pauciores effecisset, decurtasset illud tam triste et periculosum tempus. Non nimis necessaria annotatio Chrysostomi est super Matth. 24, Abbreviatos dies, et longitudinem dierum, de imminuto aut aucto numero dierum, non de quantitate singularum dierum intelligendum esse. Hoc enim sponte cuivis occurrit. Vulgata versio utitur hac voce Abbreviationis, Isa. 10, et Rom. 9. Sed neutro loco est in ipsis fontibus.

ABDITUM, aut potius latibulum Domini: Psal. 91, de quo vide Absconditum, et Umbraculum.

ABDUCERE alîquem cum operantibus iniquitatem: Psal. 125, Declinantes autem, etc. abducet Dominus cum operantibus iniquitatem: id est, puniet eos cum illis, aut instar illorum.

ABIES, per metaphoram significat laetum quid, ac salutare. Sic Ose. 14 dicit Deus ad Israelem: Ego exaudiam et respiciam eum, ego ero ei abies virens: ex me fructus tuus inventus est. Contra, Deus non ferens opem, dicitur nobis esse solitudo, quia non ferat nobis opiferum fructum. Saepe cum Prophetae praedicunt, Ecclesiam florituram etiam in locis idololatriarum, utuntur hac phrasi: In locis aridis erunt stagna et fontes, et ibi crescent abies, quercus, cedrus, et aliae elegantes ac utiles arbores. de qua re postea in voce Stagni, Ariditatis, et Fontium. Ligna abietum aliquando significant instrumenta Musica, ut 1. Sam. 6. Ut luderent coram Domino in omnibus lignis abietum: id est, instrumentis inde confectis. Abietes trement: Nahum 2, id est, proceres, per metaphoram sic dicti: aut hastae, per synec dochen, quia inde confiunt. Vide infra in voce ARBOR.

ABIICERE est, cum quodam odio aut nausea negligere, aut a se removere. Sic Deus dicitur per metaphoram, abiicere, aut non abiicere a se, vel totum populum, vel singulos homines. Psal. 94, Non abiiciet Deus populum suum 1. Sam. 15. Quoniam abiecisti mandatum, abiecit te Dominus, ne sis amplius rex. Ionae 2, Abiectus sum a conspectu Domini. Isa. 41: Elegi te, non abieci. Sic contrâ crebro dicitur populus abiicere legem [p. 15] column 6 Dei. Isaiae 5, Amos 2. Sic Paulus negat se abiicere gratiam Dei, Galat. 2. Contra autem idem nos adhortatur, ut abiiciamus opera tenebrarum, Rom. 13. et omnem immundiciem. Iac. 2, id est, magno fastidio ac detestatione reiiciamus impiam vitam et pravos mores. Abiectus, pro contempto ac despecto. Psal. 8. Elegi abiectus esse in domo Domini, quam, et c. id est, infimus ac despectissimus esse in Ecclesia, aut alioqui inter homines, veram pietatem sectando. Abiectio. Psalm. 22, et Thren. 3. in Vulgata versione ponitur Abiectio plebis, sed in Hebr. est aliud verbum בזוי bezui. significat autem rem contemptam extreme, ac ab omnibus reiectam.

ABIRE, habet quidem aliquos idiotismos, non tamen adeo obscuros, ut eos prolixe explicari sit necesse Abire in consilio impiorum, Psal. 1. pro, impia consilia sequi. De quo loco infra in voce Consilium. Abire post idola post deos gentium, post vanitatem, etc. significat falsas idololatricasque doctrinas ac religiones sectari. Abire aut everti post satanam, 1. Timoth. 5, est dedere se impietati ac flagitiis, atque ita imputa vita sequi satanam, deserto Christo. Abire aliquando deficere ac perire significat. 1. Sam. 9. Panis abiit de vasis nostris. Abire in consiliis suis, et duritia cordis sui mali, Ier. 7: id est, sequi consilia sua mala. Isa. 57. Abiit rebellis per viam cordis: id est, fecit quicquid gratum fuit illi. Abierunt post duriciem cordis sui, et post Baalim, Ierem. 9. quod est, sequuti sunt cor suum durum. Vide praepositionem POST.

ABLACTATUS, per metaphoram significat pios, esurientes, et expectantes iustitiam et opem Dei. Sic dicit Esaias, quod Deus docebit veritatem suam non illos saturos et ebrios pseudoprophetas, eorumque similes auditores, sed ablactatos et amotos ab uberibus: id est, perinde cupidos veritatis ac iustitiae Dei, sicut qui ablactantur, summo desiderio quaerunt et expetunt matrem. Eadem similitudine et Psal. 131, Scriptura utitur. Dicit enim Psaltes, se non grandia et mirabilia quaedam huius mundi (ut sunt opes, potentia, dignitates, gloria) sectatum esse: sed tantum in solum Deum sperasse, eumque expectasse, non aliter ac infans ablactatus toto animi affectu et oculis ipsis expetit, quaerit et expectat matrem: et denique hortatur omnes, ut sperent in Deum. Intellectus autem verborum illorum, quoniam varie torquentur hic est: Certe posui aut direxi, videlicet ergate, et tranquillavi, aut quiescere feci animam meam, scilicet ab omnibus carnalibus cupiditatibus octurbis. Sicut ablactatus aliis omnibus neglectis, in solam matrem intentus est, eamque desiderat: sic apud me anima mea omnibus neglectis, in te solum intenta est, te cogitat, te desiderat. Est sane ad modum pulchra descriptio fidei, ac cordis credentis, solumque Deum respicientis, et ex eo pendentis.

ABLUERE, aliquando per metaphoram significat abolitionem peccatorum: tum eam quae fit imputatione, quae idem est cum iustificatione: tum etiam inhaerentium sordium aut malitiae, quae fit reali renovatione. Isa. 4, Cum abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem eius laverit de medio eius. 1. Corinth. 6. Et hoc quidem aliquando fuistis, sed abluti estis. Hebr. 10. Abluti corpus aqua munda Ablue peccata tua, Act. 2. id est, patiare ea sanguine Christi ablui. Verum de hoc composito, in simplici verbo LAVARE.

ABNEGARE, vox in sacris usitata, significat in genere repudiare, relinquere, aut plane deserere aliquod dogma, personam aut rem. Accipitur vero tum in bonam, tum etiam in malam partem. In malam, ut si quis quoquomodo, vel verbis, vel sermone, vel gestu, aut nutu aliquo significet, aut subindicet se abhorrere a doctrina Christiana vel tota, vel aliqua parte eius. Quod etiam silentio alicubi fieri potest, cum, ubi loquendum esset, tacemus. Non enim frustra dicitur: Qui tacet, consentire videtur. Caeterum de Abnegatione, eiusque significatis, aliquid etiam infra in verbo NEGO disseretur. Contrarium eius est Confiteri. Damnatur itaque hoc scelus gravissime, Matth. 10, Lucae 12. ubi verbum Negare idem valens ponitur. Paulus porro 2. Timoth, 3 dicit, et illos abnegare virtutem pietatis, qui impie vivunt. Porro in bonam partem accipitur, cum iubemur Abnegare nosmetipsos, ac nostra, qui pie vivere et Christum sequi volumus, Matth. 16, Lucae 9. id est, ita penitus nos addicere Christo, et toto pectore regnum caelorum quaerere, ut eius gratia parati simus quidvis ferre, facere ac pati, sive in bonis, sive in corpore, tanquam si iam nec pili quidem nos nostraque omnia faceremus. Tit. 3, iubemur abnegare impietatem et secularia desideria: id est, penitus illis, totoque pectore valedicere. Simile huic est verbum Abrenuncio, quo in renunciando satanae ac mundo in Baptismo utimur.

ABOMINATIO, et Abominor, vox composita ab aversanda aliqua re tanquam tristi omine, dicitur, cum scilicet abhorremus ab aliqua re: quin et eam insuper execramur ac detestamur, tanquam simul et foedam et perniciosam. Genes. 46, dicitur Aegyptiis omnis pastor esse abominatio. Et 1. Sam. 27, dicit rex Achis, Davidem abominari populum Israeliticum. Sic Levit. 11 dicitur, animalia immunda debere nobis esse abominationi, nec de eis vel comedendum, vel tangendum quicquam. Omnia vero impia dicuntur esse Deo abominatio: ut illusor, corpravum, iniusta mensura, labium mendax, via impii, arrogans, et similia. Proverb. 3, 11, 12, 15, 16, et 24, ac alibi passim in Scriptura. Tametsi Proverb. 6 dicatur peculiariter, septem esse Deo abominabilia. Caeterum praesertim falsae religiones ac idola, tanquam res detestandae et execrandae, simpliciter dicuntur Abominationes, tanquam si hoc nomen esset eis proprium, posito abstracto pro concreto et eius subiecto. 2. Reg. 13. 2. Paral. 33. 34. 36. Iere. 16. Ezech. 5. 7. 8, et alibi passim. Causa huius appellationis est, quia nihil est Deo et vere piis abominabilius, quam idola, et falsa doctrina. Ideo ea Spiritus sanctus simpliciter Abominationes vocat: ut Comicus ille, scelus pro scelerato dixit, per Auxesin. Verum quia inter omnes abominationes aut idololatrias, quae unquam fuerunt, una vel in primis est eximia ac summa, nempe meretrix Babylonica, aut Antichristus: ideo illam praedicit, et sic specialiter vocat Daniel cap. 9. Sic et Christus Matth. 24, et Marc. 13. Nec tantum ei hoc abominationis nomen tanquam maxime genuinum tribuit Propheta, sed etiam addit, Abominationem desolationis, id est, idololatriam horribiliter Ecclesiam ac regnum Christi desolantem et vastantem. Fuerunt quidem et aliae abominationes ac idololatriae innumerae omnibus temporibus: sed quae tantum damni regno Christi dederit, ut haec, nulla unquam fuit, nec erit. Aliae enim haereses plerunque vel singulos errores, vel certe paucos habuerunt, et brevi tempore duraverunt. At haec est cloaca aut sentina errorum, et diutissime regnavit, idque magna ex parte potenter ac libere. Non enim est antea acriter ita perpetuo oppugnata, sicut aliae. Addit vero non sine causa Christus, quod in loco sancto stabit: id est, in ipso vero Dei populo, religione, ac hominum conscientiis. Quomodo stet, et semet pro Deo ostentet iste homo peccati, in templo Dei, satis explicat Paulus 2. Thess. 2. Adiicit vero Christus praeterea gravem admonitionem, inquiens: Qui legit, intelligat. ut ostendat, grande mysterium hic contineri. Nimium ergo frigidi, ne dicam inepti sunt, qui intelligunt abominationem desolationis a Christo et Daniele praedictam, esse exercitum Romanum. Fuerant et ante ibi exercitus Syriaci, ex fece hominum sceleratissimorum et impientissimorum [p. 16] column 7/8 conglobati, qui ceperant, et diu tempore Machabaeorum tenuerant Hierosolymam: nec tamen eos Daniel hisce verbis significari voluit. Nec obscure etiam Apocalypsis ad Antichristum hoc dictum trahit, cum pingit meretricem Babylonicam, tam splendide vestitam, ac superbe equitantem, gestantemque aureum poculum plenum abominationum, de quo propinet regibus ac magnatibus orbis terrarum: eamque matrem omnium abominationum vocat. Hoc igitur horrendum monstrum Caci Romani, cum toto suo famulitio, omnibus flagitiis, ac spiritualibus et corporalibus latrociniis, est abominatio desolationis, a Daniele et Christo praedicta. Memorabilis est et illa Christi sententia de Pharisaeis iustitiariis, Lucae 16: Vos estis qui vosmetipsos iustificatis coram hominibus, sed Deus novit corda vestra. Quod enim est eximium inter homines, coram Deo est abominatio. Unde apparet, quantopere Deus sanctulos istos operarios et iustitiarios oderit. Isaiae 14, abominatio ponitur pro abominabili idolo latria. Quem ad modum autem Scriptura vocat abominationem, posito abstracto pro concreto, ipsa idola, eorumque cultus et cultores: ita et omnia alia tetra peccata. Oriuntur autem hîc variae loquutiones, quarum aliquas explicabimus. Abominationem facere, id est, tetros cultus: Deut. 12, Omnem abominationem Domini, quam odit, fecerunt diis suis: pro, omne id quod maxime detestatur Dominus. Sic 1. Reg. 12. Et abominationem fecit valde, eundo post idola: pro, rem valde abominandam. Abominationes super aliquem proiicere, pro, reddere turpem, foetidum ac sordidum. Nahum. 3: Proiiciam super te abominationes, atque contumeliis afficiam te ponamque tanquam inquinamentum. Abominatio pro idolo, crebrum est. Sic abominatio Ammonitarum, 1. Reg. 11. Abominatio Aegyptiorum. In abominationem posuistis terram: Ierem. 2. pro, terram meam fecistis mihi abominabilem vestris idololatriis. Iuxta abominationes gentium, 2. Reg. 21. Fecit malum iuxta abominationes gentium: pro, fecit abominanda in suis idololatriis, et aliis sceleribus.

ABSCINDI, est amoveri, tolli e medio. Psal. 75. Non abscindet in fine misericordiam suam: id est, non removebit. Hab. 3. Abscindetur ab ovili pecus. 1. Reg. 9. Non abscindetur tibi vir a throno Israelis. Gal. 5. Utinam abscindantur, qui vos inquietant: id est, divinitus puniantur et exterminentur, veluti cum ramus de arbore praescinditur.

ABSCONDERE, et Abscondi, praeter propriam significationem, figurate significat nonnunquam liberationem: quod quae abscondita sunt, tuta esse videntur ab iniuria: et quae tuta reddere volumus, abscondimus, sicut Deus abscondit Ieremiam et Baruch, ne occiderentur, Ierem. 36. Exempla huius significationis sunt innumera. ut Psal. 64: Absconde me a secreto malignorum: id est, protege. Iob 5: A flagello linguae absconderis: pro, liberaberis. Psal. 31. Abscondes eos in abscondito faciei tuae: pro, liberabis, proteges benigno favore. Psalm. 91. Qui habitat in abscondito Domini, in umbra omnipotentis Dei commorabitur. Eadem phrasis est et Psal. 27. Zoph. 2. Sic Absconditum, aut Latibulum Domini, saepe ponitur pro eo loco, ubi Deus suos servat, vel potius pro ipso eius favore ac defensione. Sic pii vocantur Absconditi Dei, Psalm. 48. Consultaverunt adversus absconditos tuos. Psalm. 32, Tu absconsio es mihi, ab angustia custodis me. Sic etiam Christus dicitur futurus Latibulum a vento, Isaiae 32. ¶ Ignorare. Abscondi non raro ignota nobis dicuntur, similitudine aut Metaphora quadam: quia negocia aut res nobis ignotae veluti abscondisse se a nobis videntur, ut eas cernere non possimus. Aut ponitur per Metalepsin, vel Synecdochen, verbum causae pro effectu: occulatio enim causa ignorantiae est. Sic et Latini ac Graeci dicunt, aliquem aliquid latêre, pro ignorari ab eo: quasi illud ignoratum se coram eo abscondisset, ac latitaret. 1. Reg 10 2 Par. 9. Non fuit verbum absconditum a rege Salomone: pro, nihil eum latuit, nihil ille ignoravit, omnia scivit, ad omnia quaesita reginae respondere potuit. Sic 2. Sam. 14. Ne abscondas a me verbum quod te interrogo. Sic Levit. 5. Si tetigerit rem immundam, et fuerit absconditum ab eo: id est, ignotum ei. Sic et votum uxoris absconditum marito, dicitur Num. 5. pro ignoto. Saepissime autem dicitur nihil esse Deo absconditum, id est ignotum. Gen. 18. Isa. 40. Ut quid dicis Iacob, abscondita est via mea a Domino? pro, ipsi ignota. Sic Psaltes orat Psalm. 119, Ne abscondas praecepta tua a me. quod idem est ac, doce me viam tuam. Sic impii Iob 24 dicunt, Quare non essent abscondita a Deo tempora? Abscondi alium ab alio, Genes. 31, pro recedere, longius removeri alium ab alio, ne eum videre, aut de eo multa nosse queat. Sic Iob 17, absconditum cor ab intellectu, est cor carens aut privatum intelligentia. ¶ Privare. Abscondere ab aliquo superbiam, est privare eum illa, humiliare eum, Iob 33. Ut superbia a viro abscondat Deus. Sic, abscondere ab aliquo molestiam, Iob 3. ¶ Negligere. Abscondere se aliquem ab alio, significat aliquoties non opitulari illi. cui simile est Germanicum, cum imploras amicorum opem, Nemo domi est. De Deo sunt haec exempla. Psalm. 89. Usquequo abscondes te Domine in seculum? Sic Psalm. 30. Abscondisti faciem tuam, et sum territus. Talia exempla sunt Psalm. 44. 69. 13. 11. Sic Mich 3. Et abscondet faciem suam ab eis eo tempore. Contra, respicere, illuminare faciem. De homine autem haec sunt exempla Isa. 58. Non abscondes te a carne tua: id est, a tuis cognatis et consanguineis, eos ne prives tua ope. Deuteron. 22. Non videbis bovem fratris tui, aut agnum aberrantem, et abscondes te ab eis: pro, non dissimulabis, quasi non videas. Similis huic locutio, tametsi in contrario sensu, est illa Levit. 20. Si abscondendo abscondat populus terrae oculos suos a viro illo idololatra: pro, si conniveat et negligat castigare illum, si simulet se non videre ubi Abscondere pro Connivere ponitur: Germani dicunt, Einem etwas durch die finger sehen Sic Samuel usurpat hanc phrasin 1 Sam. 12: Testificamini, si de manu alicuius tulerim precium, et occultaverim oculos meos ab eo. id est, si in iudicando corruptus donis, peperci sontibus.

¶ Reservare. Abscondere aliquid alicui, significat nonnunquam aliquid alicui diligenter asservare, quo id suo tempore habeat paratum ac illaesum. est igitur idem quod, ei illud reponere, aut seponere. Psalm. 31. Quam copiosa est bonitas tua, quam abscondisti timentibus te? Et Proverb. 13. Absconditae sunt pro iusto divitiae: pro, illi reservatae. Sic Psaltes inquit, In corde meo abscondi eloquia tua: pro, diligentius servavi, in imis sensibus aut corde reposui. De absconditis tuis repletus est venter eorum, Psalm. 17. id est, impii tuis donis ac divitiis pro libitu et large saturantur. Vicinum huic est, quod Hebraei מטמנים Mathomonim, thesauros rerum bonarum repositos, occultatos et reservatos vocant, Ierem. 41. Accipitur etiam in malam partem aliquando. Sic dicuntur alicui poenae abscondi, id est, servari seu manere ei calamitates ob admissa peccata, ut mox dicetur. Vide infra RECONDO. Deseri. A facie Dei abscondi: pro, esse extra eius curam, gratiam aut favorem. Genesis 4 dicit Cain: Ecce extrusisti me a facie terrae, et a facie tua abscondar, ero vagus et mobilis: et omnis qui me reperiet, interficiet me. In absconditis aliquid facere, id est occulte, Psalm, sexagesimoquarto, Ut iaculentur in absconditis [p. 17] column 9/10 integrum: id est, occulte, ac veluti ex insidiis. Sic Psal. 10, In occultis ut interficiat innocentem: id est, astute et fraudulenter circumveniant miseros. Metaphora est a feris, aut latronibus, insidiantibus praedae. Paulus Coloss. 3, dicit, nos mortuos esse, et vitam nostram esse absconditam cum Christo in Deo. Ubi recte exponas, tum reservatam et defensam esse vitam nostram a Deo: tum nostram iustitiam aut pietatem, ac vitam aut felicitatem hominibus, praesertim carnalibus, non apparere, quibus omnia nostra sint scandalum, impietas et stulticia: sed fore, ut (si cut ipsemet ibi paulo post exponit) suo tempore, cum gloria Christi mundo palam revelabitur, ista quoque revelentur, et omnes agnoscant nos esse filios Dei: sicut initio 1. Ioan. 3 dicitur. Sic forte etiam dicuntur Absconditi Dei, Psal. 84. Abscondere manum in sinum, ignaviae indicium est, Proverb. 19. Sic enim ignavi solent manus in sinu gestare, et non depromptas ad opus laboremque habere. ¶ OCCULTUS, vox vicina huic est, de qua pauca addemus, ob hanc significationis convenientiam, ne sit necesse eam infra prolixius exponere, et res natura coniunctas distrahere. Occulta aut abscondita aliquando vocantur peccata, ut Psalm. 19. Errores quis intelligit? ab occultis meis munda me. id est, etiam ab illis peccatis, quae ego ipse ignoro, aut peccata esse non puto. Dicuntur peccata etiam ideo occulta, quia homines ea sedulo occultant et excusant, ut Adam: vel etiam, quia secreto plerunque ab hominibus patrantur. 2. Corinth. 4. Sed abdicavimus occulta dedecoris: id est, occulta dedecora vitamus. Intelligit autem, ut mox exponit, varias fraudes et prava consilia. Interna peccata. Rom. 2 dicitur, Iudicabit Deus occulta hominum: id est, non tantum crassa et externa peccata, sed etiam malitiam, malas cogitationes, ac consilia intus in ipso corde latentia. Sic aliqui exponunt illud dictum Iob 20, de impiorum poenis: Omnes tenebrae sunt reconditae, aut absconditae oculis eius. id est, Omnes poenae ac calamitates reservantur, parataeque sunt in castigationem eius peccatorum. Est ibi Hebraeum טמן thaman, quod, ut ante dixi, significat nonnunquam, aliquid alicui recondi aut asservari: inde mathomonim, reconditae opes. Ibidem habetur, Ossa eius repleta sunt occultis eius, et cum eo dormient in pulvere: id est, peccatis sese oneravit, quorum poenas dabit post mortem. Habetur quoque 2 Reg. 17, Et occultaverunt filii Israel verba, quae non erant recta aut vera coram Deo: id est, clam obloquuti sunt Domino, aut falsam doctrinam sparserunt: vel, etiam clam patrarunt varia peccata idololatriae, sicut Iudaeorum clandestinae idololatriae Ezechieli per angelum patefiunt. Ephes. 5. Quae occulte fiunt ab illis, turpe est dicere. Occultare oculos ab aliquo, dixi supra, esse simulare se non videre eius benefacta aut malefacta, aut etiam operis indigentiam, nec ea facere circa eum quae fieri conveniret. Sed Occultare oculos alicui, pro insidiari usurpatur Psal. 10: Sedebit in insidiis atriorum, vel vicorum, vel potius maceriarum, in absconditis interficiet innocentem: Oculi eius pauperi coetui abscondentur: id est, latitabunt in abscondito, pauperibus insidiantes, seu intenti in eorum exitium. Christus dicit Ioannis 18: Se in occulto nihil esse loquutum. Alibi contra iubet Apostolos, ea propalam atque adeo in tectis dicere, quae ille clam aut in occulto eis dixerat. Sensus ergo est prioris dicti, Christum nullum dogma privatim docuisse, quod non etiam publice docuerit: vel etiam si quid privatim et in occulto docuit, tamen id non studio occultandi et clam habendi fecit: sed quod ita forte accidit, et occasione sese obtulit, ut de illis rebus clam aut privatim in alicuius aedibus, solitudine aut itinere sermo inciderit. 1. Corinth. 14 dicit Paulus, occulta cordis manifesta fieri per prophetiam: ubi non intelligenda erga alios homines, sed tantum erga ipsummet peccatorem seu incredulum, ac erga eius conscientiam. Cum enim antea peccatores aliqui, dormiente conscientia, suam malitiam ac iram Dei ignorarent, nunc illo lumine verbi aut prophetiae illuminantur, ut melius sua mala cernant, et exactius ea ponderent: simul etiam somnolenta conscientia illo penetrantissimo gladio icta evigilat, et discit illud celebre dogma, Nosce teipsum. unde tandem agnoscit talis peccator aut infidelis, doctrinam per vestrum os prolatam, vere ipsiusmet Dei vocem doctrinamque esse, qui etiam intima cordis humani scrutetur et perspiciat: atque ita convictus et conversus glorificat Deum. Hic sane primarius usus sacrarum concionum est, etiam hodierna die. Obscurus locus est Psal. 51, Ecce veritatem diligis in interioribus, et in occulto sapientiam scire me facis. Sententia tamen omnium aptissima, et etiam ipsimet Hebraeae linguae convenientissima esse videtur, quod Deus diligat et doceat internam et occultam sapientiam, nempe τὸ γνῶθι σεαυτὸν , sui ipsius noticiam, cordisque atque adeo totius hominis innatam perversitatem, quae dupliciter interna occultaque est: quia et paucissimis hominibus est nota, et versatur circa intima et occultissima hominis, nempe circa illam radicalem et innatam homini malitiam, aut virus Sathanae intus in corde regnans. Lucet igitur haec sapientia in intimis cordis hominis, eique suum horrendum morbum patefacit: et simul etiam accedente spiritu Domini, ibidem hominem consolatur. Est autem usitatum huic linguae, ut per substantivum cum praepositione IN, alteri copulatum adiectivum exprimat. ut, Doces viam Dei in veritate: id est, veram. Sic, sapientia in interioribus aut occultis: pro, interna, et occulta: de quo Hebraismo in Regulis generalibus, in constructione Nominis agitur. Agit vero hic psalmista de peccato originali, ut ex praecedentibus apparet. ¶ Secretum quoque hic adiiciatur. In Hebraeo est plerunque סוד Sod. Gen. 49, In secretum eorum non veniat anima mea: id est, prohibeat Deus, ne sim particeps consiliorum ac conatuum ipsorum. Psal. 25, Secretum Domini timentibus eum, et foedus suum notum illis faciet. Sic Ierem. 25. Psal. 43. Ipse cognovit secreta cordis mei: id est, intima occulta. Aliquando significat ipsas machinationes ex secretis consiliis proficiscentes. Psal. 64. Absconde me a secreto malignorum: id est, a pravis eorum conatibus. Lingua secreti, est lingua clam detrahens. Proverb. 25. Ut aquilo fugat pluviam, sic facies iracunda linguam secreti: id est, austeritas ac severitas alicuius, aliquando detractores compescit metu periculi.

ABUNDARE verbum habet etiam suam energiam in Sacris literis: quae nequaquam negligenda est. Nam cum Christus dicit Matth. 5, Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, περισσεύση : videtur esse allusio ad mensurationem, quae fit vasis. Non enim simpliciter ac per se damnat illam operariam Pharisaeorum iustitiam Christus, tanquam eam quoque a suis praestari nolit, sed nimium mancam ac mutilam esse dicit: veluti si quis vix perfuso fundo modii, frumento, aut etiam rebus liquidis, velit id venditare pro integra mensura, modio, aut urna frumenti, aut vini. Sic enim Pharisaei contendebant sua illa externa opera, quod videlicet non furabantur, occidebant, scortabantur, et similia patrabant, esse integram iustitiam, et perfectam legis impletionem. At Christus contra requirit plenam et abundantem ac superfluentem iustitiam, nempe ut ad illa externa opera addant plenam absolutamque cordis obedientiam, et quae alia deerant. Sic mox propositis exemplis ac declaratione ostendit, capacitatem Decalogi nequaquam illa eorum disciplina aut umbra iustitiae impleri, et severissime exigere quiddam longe perfectius, abundantius, et exuberantius. [p. 18] column 11/12 Rom. 5 dicitur gratia et donum per gratiam abundasse, et superabundasse supra aut ultra peccatum et mortem: quod est, ingens, copiosa et potens fuisse, illaque ingentia mala superasse et abolevisse, ita ut iam pro illis gratia, iustitia ac vita super homines regnaret. Psal 78. Abundavit ut averteret iram suam: pro, abundanter, copiose ac crebro avertit.

ABSYNTHIUM. Vide in voce AMARITUDO.

ABSOLUTIO, et Absolvere, quod cum iustifico et Iustificatione convenit, forense vocabulum est. Illi enim dicuntur absolvi, qui accusati et rei facti sunt criminis alicuius coram iudice: et cognita sua innocentia, ab eo absolvuntur, liberique ab omni culpa et poena dimittuntur. Videtur autem inde venire haec solvendi aut absolvendi locutio, quod rei, seu accusati, vel legibus, vadimonio ac obligationibus aliquibus, vel etiam vinculis ac carceribus ligati constrictique teneantur, aut saltem actoris accusatione in famentur, seu (ut sacrae literae loquuntur) impiificentur: quos postea iudex ut innocentes vinculis illis soluit, aut absoluit, ἀπολύει . In Ecclesia autem Christus ministris suis potestatem et mandatum dedit, ut homines sua peccata, veluti tristissima quaedam vincula agnoscentes et liberationem condonationemve eorum a Deo per et propter mediatorem petentes, idque coram eis profitentes, absolvant, iuxta illa sua dicta Matthaei decimosexto et decimooctavo. Et dabo vobis claves caelorum: Amen dico vobis, quaecunque alligaveritis super terram, erunt alligata in caelo: et quaecunque solveritis in terra, erunt soluta in caelo. Et Iohannes vigesimo: Accipite Spiritum sanctum: quorumcunque remiseritis peccata, remittuntureis: et quorumcunque retinueritis, retenta sunt. Quare absolutio est idem quod remissio peccatorum, aut iustificatio. Absolvimur enim ibi a Deo per verbum et ministrum a peccatis seu reatu, ab ira Dei, poenis et tyrannide Satanae. et denique tum ab ipsius, tum et a propria conscientiae accusatione. Etsi enim omnis promissio et sacramenta nobis credentibus talem absolutionem afferunt, nosque ea semper fruimur: tamen non caret suo peculiari fructu ac utilitate, privata illa ministri ecclesiae absolutio. Sicut etiam contrarium, damnum aut malum affert ligatio seu excommunicatio: licet impoenitentes ac increduli iam per sese plus satis vinculis peccati, irae Dei, poenarum ac tyrannidis Satanae vincti constrictique sint. Atque haec est Absolutioni contraria potestas, seu mandatum. Caeterum quod Absolutio, Iustificatio et Remissio peccatorum idem sint, in Disputatione mea de Iustificatione copiose demonstravi.

ABSORBERE idem quod devorare, seu subito ac prorsus perdere, per Metaphoram. Ierem. 51. Absorbuit me rex Babylonis, quasi draco. 1. Corinth. 15. Absorpta est mors in victoria: id est, prorsus ac perfecte est perdita et devastata.

ABSQUE: Varia quidem sunt et adverbia et praepositiones, negationis vim in Sacris literis habentes: sed tamen nos nunc de hac una dicamus, qua Vetus testamentum plures diversasque Hebraeis exprimere solet, Isaiae 54. Congregando congregabit se populus absque me: pro, sine meo iussu. Sic Absque corde et corde. Parati ad servandum ordinem absque corde et corde: pro simplici sinceroque corde.

ABUSUS, solemus in Ecclesia vocare malas consuetudines, et praesertim malum usum bonarum rerum: ut quod in Papatu, lingua vulgari sublata, omnia sunt ignoto sermone in templis peracta. 1. Corinth. 7. Et qui utuntur mundo hoc, ut non abutentes: praeterit enim species mundi huius. Erasmus monet, ibi verbum Abuti non prorsus in malam partem accipi: sed significare, vehementer uti rebus huius mundi, aut vitae.

ABYSSUS תהום theom, immensam quandam profunditatem, praesertim aquarum, significat. Genesis 1. 7. Exodi 15. Proverbiorum 8. Sic et Ionas queritur, in cete existens, se abyssis vallatum esse. Exempla plurima huius significationis habentur. Per Metaphoram ponitur pro immensis calamitatibus. Psal. 71. Ex abyssis terrae rursus ascendere fecisti me. Ostendisti mihi multas et malas angustias, et conversus vivificasti me. Et Psalm. 42, Abyssus abyssum advocat. Sic, De profundis clamavi ad te Domine: pro, ex immensis calamitatibus, quibus sum obrutus. Eadem figura ponitur vox haec pro immensa Dei sapientia, et occultis eius iudiciis et consiliis. inquit enim Psal. 36. Iustitia tua sicut montes Dei, et iudicia tua abyssus multa. Sic profunditas sapientiae et scientiae Dei a Paulo dicitur, Rom. 11. Eadem quoque est vis vocis Vorago. Eadem vox Lucae 8, Rom. 10, Apocalyp. 9. 11. 17. et 20, significat infernum: quam significationem etiam ad Metaphoram referre queas.

ACCEDERE, aliquid omnino idiotismi in hac lingua habet: ut, Accedere facere ad iudices, Exodi 20. pro, adducere. Accedere facere iuvencum, Exod. 39. pro, offerre. Verbum Hebraeum est קרב karab, accessit. Inde in tertia coniugatione, facere accedere, adducere, offerre. Unde etiam nomen Korbonam, pro oblatis, et loco earum. Accedere ad Deum, vel ad thronum gratiae, est, fide patrem caelestem per Christum mediatorem invocare et implorare: Hebr. 4 et 11. Item, Lex non potest accedentes se perfectos facere, Hebr. 10. Non accedatad te malum, Psalm. 91. pro, non accidet. Idem ferme significat verbum Appropinquare, de quo infra suo loco agetur. Porro accedere ad mulierem, Levit 18, Deuteron. 22, Isaiae 8, usitata et nota phrasis est.

ACCINGERE SE SACCO, indicium maximi doloris et luctus est, et per Synecdochen significat veram poenitentiam ac precationem: quia in vera poenitentia est dolor et luctus de peccato, et offenso Deo: solebantque Asiatici, tali specie suum luctum et animi moerorem testari. Quare cum Deus hortatur ad talem speciem, ad veram poenitentiam et preces hortatur: Ioelis 1. De qua phrasi, ac coniunctis, in tractatu de Ieiunio plenius disservi. Accinctus et Discinctus, significat euntem ad bellum, ac redeuntem. 1. Reg. 20. Ne glorietur accinctus sicut discinctus. quia victor deponens gladium, certus est de victoria: sed accingens se gladio, seu vadens ad bellum, est incertus an vel vincet, vel etiam vivus tantum redibit. Videtur fuisse proverbium illi genti usitatum: sicut est Graecis, Ante victoriam triumphum canere. Accingens se cingulo dicitur is, qui iam idoneus est ad bellum, 2. Reg. 3. Congregaverunt se ab omni accingente se cingulo: scilicet militari, de quo gladius pendet. Celebre est etiam Romanis Cingulum militare, de qua re infra in voce CINGULUM. Accingi homines laeticia. Psalm. 30. Item Colles, Psalm. 65, pro, omnia esse secunda et laeta, omnia esse ornata, et quasi armata felicitate. Accingi fortitudine, per Metaphoram: pro, fortem fieri. Quod dicitur de Deo ipso, Psalm. 65. De homine, quod a Deo accingatur fortitudine, Psalm. 18. De muliere industria, Proverb. 31. Debiles accincti sunt robore: 1. Sam. 2. id est, robusti facti sunt. Ratio locutionis est, sive quia cingulum confirmat vires corporis, praesertim latum et attractum: sive etiam, quia pertinet ad instrumenta bellica. Allusio ergo est ad accinctionem gladii. quasi diceretur: Deus non tam armis, quam fortitudine et victoria suos milites accingit. Vide infra CINGULUM.

[p. 19] column 13/14 ACCIPERE IN MANUS, subintelligitur munus. Ier. 5. Sacerdotes acceperunt in manus. Sic Ecliptice etiam dicitur aliquis aliquam accipere: subintelin uxorem. 1. Par. 2. Sicut et in vulgari sermone, Accipere animam suam in vanum, aut potius levare, pro, concupiscere vana et iniusta, poni solet. Accipere faciem aut personam, probrum aut opprobrium, in suis locis exponentur. Accipere gladium. Qui gladium acceperit, gladio peribit: Matth. 26. id est, qui temere ac suo arbitrio usurpaverit gladium, non datum ac oblatum â Deo et legibus. Sic Psal. 50. Ut quid enarras statuta mea, et assumis aut accipis testamentum meum in os tuum? Exod. 20. Non accipies nomen Dei in vanum. Est igitur in hisce omnibus exemplis Hebraismus, veniens a verbo נשא Nasa tulit, accepit: quod interdum significat temere ac suo arbitrio usurpare aliquid. Accipere opprobrium contra proximum, est levare aut spargere malam famam contra eum, aut accusare eum alicuius sceleris. Accipere, cum venit a verbo לכא laka, significat etiam auferre: ut, Accipere cor. Item, capere, Prover. 6. Ne te accipiat palpebris suis: pro, capiat meretriciis nutibus, gestibus et blandimentis. Accipere aliquid ad aliquem, est ad eum adducere, aut afferre. Acceptum et Acceptabile, pro, gratum, Deo placens, sacrificium aut munus. Levit. 22. Non erit acceptabile pro vobis. Eadem phrasis est et sequenti capite. Sic Isaiae 58. An istud vocabis ieiunium, et diem acceptabilem Domino? Acceptum aliquid alicui ferre, aut referre, est, illi imputare. Sumptum autem est a mercatoriis ratiocinationibus, quia ibi omnia tum accepta tum data in libros referuntur. Et quidem alicui, seu sub alicuius certi hominis nomine referuntur, eique tanquam imputantur seu adscribuntur, tanquam ab eo accepta, aut in eum absumpta, eive data vel danda, sive ab eo revera dependente data receptave sint, sive ab alio nomine ipsius: sive ex misericordia, et condonando acceptumque ferendo, quod revera acceptum non est: sive ipso se erga alium pro te ad tale onus obligando, ac in se recipiendo, tuumque perinde magnum debitum alteri creditori, cui tu debeas compensando, aut saltem promittendo.

ACCEPTATIO, seu Acceptilatio iuridica vocatur, ut ipsi exponunt, imaginaria solutio, cum debitor interrogat creditorem, Fers ne mihi acceptum quod debeam? Fero, acquiesco, perinde ac si praesenti pecunia persoluisses: Bist du nun mit mir zu frieden / was dise schuld belangt? Sagst mich quit und loss? Ja / etcet. Derivatur autem Acceptilare, a verbo composito Acceptumfero, acceptumtuli, acceptumlatum. Ab hoc supino fit nova vox Acceptilo, et Acceptilatio. Ista imaginaria solutio videtur commodissime cum gratuita remissione peccatorum ac iustificatione, seu a debitis absolutione, conferri posse. Nisi quod in hac Theologica acceptilatione adest certa ac solida causa talis transactionis, nempe aliena CHRISTI, nostri sponsoris, persolutio pro nobis facta: ut licet nobis sit imaginaria solutio, aut gratuita debiti condonatio, quia nos tantum oramus nobis gratis debitum condonari: tamen CHRISTO non est imaginaria, sed vera, realis ac perdifficilis persolutio. Ille enim non auro aut argento aut aliis temporariis huius mundi opibus: sed proprio preciosissimo sanguine, passione ac morte pro nobis persoluit. Sic etiam Acceptare et Acceptatio, communi usu Theologorum nunc videtur cum Iustificare et Iustificatione convenire. Ipsa namque iustificatione nos magnus ille pater caelestis acceptat pro iustis, obedientibus, ac suis filiis. Acceptare. n. aliquem, videtur tali quadam ratione dici et intelligi, ac si eum cui fueras iratus, quemque ex albo tuorum amicorum, filiorum aut ministrorum, ut malum et perditum filium expunxeras, et veluti ex tua domo, aula, aut etiam animo cordeque eieceras, denuo pro bono in gratiam ac favorem, et in tuorum numerum clementer recipias, ut pater illum perditum filium: aut veluti si quis pessimum numisma prius repudiatum, nunc denuo benigne pro bono accipiat. Sicut Deus apud Prophetam dicit, se repudiatam adulteram populi sui denuo ad se revocare, et velle recipere. Huic etymologiae et illam rationem adiice, quod sicut odisse aliquem, est eum ex corde et amore suo extrudere: ita vicissim incipere amare eum, est illum veluti intra pectus suum recipere, complecti animo, et acceptare. Sic igitur nos denuo acceptati, aut in gratiam recepti, habitamus in aula, domo et tabernaculo Dei patris, et in monte sancto eius, facti domestici eius, cives sanctorum, ac denique membra ac cohaeredes filii ipsius unigeniti. Vicinum acceptilationi est verbum vulgare, Gallicum potius quam Germanicum, einen quitieren / einen quit und loss sprechen: quod venit a Latino Quietare aliquem, id est, facere eum quietum, liberare eum ab omni cura ac molestatione, nomine illius aeris alieni perferenda: quod idem est loss sprechen. Testimonium quoque talis solutionis aut acceptilationis dicitur Quitantia, quasi quietantia, aut quietatio. praestat enim debitori quietem ab omni molestatione debiti et creditoris. Pulchre consonant huic vocabulo quietantiae, D. Pauli verba: Iustificati aut absoluti fide, pacem aut Quietem habemus erga Deum, aut cum Deo, per CHRISTUM, per quem etiam fide aditum habemus in gratiam hanc acceptilationis, aut iustificationis. Verbum Imputare, de quo suo loco postea dicetur plenius, cum de re bona dicitur, aut in meliorem partem accipitur, omnino videtur quasi e regione Acceptationi aut acceptilationi respondere, eique quasi correlativum esse aut etiam causa ipsius. Imputatio enim alienae solutionis, causa est abolitionis mei debiti, seu acceptilationis. Sicut enim CHRISTI persolutionem aut iustitiam nobis Pater imputat, aut per imputationem a filio suo in nos peccatores transfert: ita vicissim simul peccatorem ob, aut per illam imputatoriam translationem acceptat: seu eo ipso facto eum in gratiam ac pectus suum, aut inter iustos et dilectos filios recipit. Contra Imputatio de mala re, aut in malam partem accepta, idem valet quod onerare aliquem alieno debito aut culpa, atque ita eum ex animo cordeque tuo, ac veluti ex tuo favore et benevolentia eiicere: sicut olim Iudaei querebantur, quod ipsi filii aut posteri cogantur portare onus seu iniquitates et idololatrias suorum patrum: et quod, cum patres comederint vuas immaturas, filiorum dentes obstupuerunt. Correlativa, ac veluti sibi invicem obviantia sunt ista duo, primum bona imputatio, aut imputare alicui alienum benefactum aut meritum, et eum porro propter illud acceptare: et porro mala imputatio, seu alicui alienam culpam imputare, et eum propterea ex animo ac favore suo extrudere, itidem correlativa sunt. Haec tristis imputatio alienae culpae ac debiti, prolixe pingitur, multumque inculcatur apud prophetam Isaiam capite quinquagesimotertio: Dominus fecit concurrere omnium nostrûm peccata in eum. Item: Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras. Et: Iniquitates ipsorum ipse portavit. et mox: Ipse peccata multorum tulit, et pro praevaricatoribus intercessit. Sic ibi prolixe CHRISTI sponsio, translatio, aut imputatio nostri debiti, et poenae quoque, debitum nostrum sequens, explicatur. Sic et Isaiae 43 dicit Dominus ad populum: Fecisti me servire in peccatis tuis, aut ob peccata tua fecisti me laborare in iniquitatibus tuis. Sic quoque Psalm. 69. habetur: Quae non rapui, tum solvere cogebar. nimirum [p. 20] column 15/16 nostra debita, aut rapinam, quae Deus per imputationem in eum fecit concurrere. sicut et Paulus inquit: Eum qui non novit peccatum, fecit Deus peccatum, ut nos fieremus iustitia Dei in ipso. id est, ut Deus nobis vicissim imputaret eius largissimam persolutionem, aut iustitiam obedientiae. Cum hac mala imputatione iudicis, domini, creditoris aut foeneratoris, pulcherrime consonat sponsio sponsoris aut mediatoris, illud triste onus debiti in se per imputationem recipientis. Voluntarie enim se filius Dei sponsorem, vadem, et prorsus selbs schuldig / aut rechtschuldig / aut selbs bezaler / id est, primarium debitorem, aut (ut Paulus loquitur) maledictum legis constituit, ut nos ex carcere, et catenis diaboli ac inferorum, irae Dei, legis ac iustitiae ipsius redimeret, nosque inde ereptos in regnum gloriamque suam transferret. Sicut Historici scribunt, Cimonem translatis in se vinculis, Miltiadem patrem ex carcere liberasse. Sic Christo contigit vulgare proverbium, Den bürgen můss man würgen. Cum enim volens ac sciens plene subierit humani generis culpam, merito ob eam luit tam tristes poenas. De bona imputatione dicunt Germani ad aliquem boni viri degenerem filium, non pro merito castigatum, Du weist wol das du durch diese schendtliche boese tat verdienet hast / als nemlich das man dich hencke oder koepfe: und wens ein anderer getan hette / er wurde gewisslich solche straff bekommen. Aber du wirst deines frommen vaters / ober deines ehrlichen geschlechts geniessen / und solt nur verwisen werden. Sihe dazu du dich anderswo besser haltest. De mala imputatione contra, Du must deiner boesen gesellschafft / oder unehrlichen Eltern ent gelten / ob du gleich sonst nicht sonderlich an diser tat schuldig bist. Item, Es wird nach der unbillichen taten muessen kinds kind entgelten. Verum de verbo Imputo, suo loco prolixe agetur. ¶ Expendatur etiam formula nostrae spiritualis acceptilationis apud Deum, quam in libello de Iustitia prolixius proposui Accedentes enim fide ad thronum gratiae, una cum advocato Mediatore ac sponsore nostro IESU CHRISTO, in hanc sententiam loquimur: Pater, fateor, debeo tibi ingentem summam 10000, aut potius infinitorum talentorum, nempe iustitiam perfectissimae obedientiae, et integritatem imaginis tuae ad quam me creasti. Debeo etiam iustitiam plenissime exoluendarum poenarum pro omnibus peccatis meis: proque hac ipsa horrenda imagine diaboli quam totus corruptus, perversus, et inversus circumfero, natura te contemnens et odio habens. Hoc ingens debitum plenissimae iustitiae, cum nec ego nec alii homines ullo modo persolvere possimus, tu pro tua immensa clementia humani generis misertus, hunc filium tuum nobis peccatoribus donasti, illum constituisti nostrum vadem ac sponsorem atque adeo primarium persolutorem translato per imputationem in eum omni nostro debito, peccatis et poenis, ut is pro nobis, tibi plenissime obediendo et patiendo persolveret. Propterea cum is iam istam plenissimam persolutionem iustitiae, ac omnium debitorum generis humani, obediendo et patiendo tibi praestiterit: oro, obsecro et obtestor te per et propter eum, ut, sicut illi meam iniustitiam ac debitum culpae et poenae potenter imputasti, horrendasque poenas a me optimo iure perferendas in eum effudisti: ita vicissim mihi secundum tuum decretum, verbum, promissionem ac sacramenta, praevalide efficaciterque imputes eius largissimam persolutionem iustitiae, perinde ac si a me ipso praestita esset: illa me orna, iustifica et absolve, et porro etiam vita inde proveniente dona, et bea. Munda aut ablue me ô Pater, filii tui mihi hîc a dextris astantis et patrocinantis, preciosissimo sanguine, ab omnibus debitis ac peccatis meis. Acceptila ô Pater benignissime, aut acceptam ferto mihi persolutionem debiti iustitiae, ob hanc alienam mei causa factam imputatamque mihi iustitiae persolutionem, perinde ac si ego ipse revera tibi eam largissime cumulatissimeque praestitissem: cum ego eam tantum imaginarie, dum mihi imputatur, praestiterim: atque ita meum debitum ac chirographum condona et dele, cruci filii tui affixum. Reconciliare ac propitiare mihi, preciosissimo sanguine, aut satisfactione filii tui, meque perditissimam ovem aut filium Accepta aut recipe in gratiam favoremque tuum, ut iustum, ac iam filium et haeredem tuum. Haec agente et veluti vera vivaque fide loquente peccatore coram throno gratiae ad caelestem patrem, noster ille caelestis perpetuusque sacerdos, advocatus ac mediator nobis astans, nequaquam ociatur, sed nostra illa vota efficaciter patri offert: et talem imputationem iustitiae suae, acceptilationem nostrae solutionis, aut debiti condonationem seu iustificationem potenter impetrat, ut iam voti compotes, hilares ac veluti tripudiantes canamus: Deus nos filio suo intercedente iustificat, quis est qui nos condemnet? Ille, ille nostram imaginariam solutionem debitorum acceptilat, acceptamve fert, ac in suum rationalem vitae librum refert: Ille nos sui verbi quietantia quietat, et nobis pacem concedit spiritu in super ipsius in corde nostro clamante, Abba Pater: et testimonium spiritui nostro dante, quod filii Dei simus. Sic peragitur nostra Theologica acceptilatio, imputatio iustitiae, iustificatio, debiti peccatorumve condonatio et acceptatio, aut cum Deo reconciliatio, eiusque propitiatio. At contra seductores, contempto sufficientissimo merito, persolutione, aut imputativa iustitia ipsius filii Dei, conantur suis bullis, iustitia meritorum sanctorum, et operum supererogationis monachorum in miseros peccatores pro data pecunia transferre: voluntque Deum illam eis imputare, et ob eam ipsos eorumque persolutionem acceptilare, eorumque peccata remittere, eosque (ut vulgari verbo utar) quitare, aut quietare. Hic etiam horrendus ipsorum furor et caecitas diligentissime observandus ac expendendus est, quod dum imputativam iustitiam ut falsam et absurdam contemnunt ac condemnant, nihil aliud quam imputativam iustitiam docent: dumque filii Dei perfectissimam iustitiam obedientiae ac passionis posse in nos per imputationem transcribi, nosve ea vere iustificari negant, interim plenis buccis ac bullis, hominum iustitias nobis venditant, transcribunt et imputant, eorumque imputatione nos iustificari et salvari volunt. Acceptationi, et verbo Acceptandi, est valde vicina loquutio Accipere personam. est enim gratis, ac quasi praeter ius alicui favere. Sic enim etiam pater caelestis nos perditos filios, praeter meritum nostrum ac ius, ob passionem unigeniti, inter filios suos recipit, adoptat ac diligit. Ut vero tanto plus lucis ac certitudinis explicationi huius locutionis et rei etiam apud dubios, atque adeo apud adversarios accedat, adscribam prolixum locum Dominici Soti, primarii adversariorum Theologi, verba Rom. 4. prorsus secundum nostram sententiam explicantis, qui in suis commentariis ita scribit: Sicut et David dicit Beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus. Accersit (inquit de Paulo Sotus) Psalmistam quoque in testem eiusdem sententiae, et Psalmo 32 ubi nulla praemissa operum significatione beatum vocat hominem, cui Deus non imputat peccatum. Et primo depromit sententiam Psalmi, quae est, Hoc uno agi beatitudinem hominis, si Deus illi accepto fert iustitiam sine operibus. Versionem istam interpretis nostri, iuniores non uno modo taxant, neque ita multum pudenter, etc. (disputat de [p. 21] column 17/18 verbis versionis, et tandem concludit:) At acceptum ferre (quod ad praesentem attinet expositionem) REMISSIONEM significat DEBITORUM. Cum enim creditor debitum remittit debitori, dicitur illi acceptum ferre. Unde verbum Iuris dimanavit ACCEPTILATIO, ubi scilicet debitor, qui non est solvendo, interrogat creditorem suum, utrum acceptum habeat quicquid illi debebat: hoc est, pro accepto et soluto deputet? Tunc enim, si creditor respondeat, Habeo quidem, acceptumque tibi fero: remissio illa etc condonatio dicitur Acceptilatio, quae eregione opponitur iustae solutioni. Pulcherrima ergo hic ACCOMMODATISSIMAQUE ORATIONE explicat Paulus tum id quod dixerat, REPUTATUR FIDES ad iustitiam: tum clarissime RATIONEM nostrae IUSTIFICATIONIS. Cum enim nos SOLVENDO non simus Deo, ACCEPTUM FERT ipse nobis nostrum DEBITUM: id est, pro accepto ducit, si modo illi FIDEM POLLICENTI adhibeamus. Quocirca perspicacior esset (fateor) versio, Cui Deus acceptum fert iustitiam sine operibus, hoc est, sine debiti solutione. Neque mirum, si interpres ita verterit, et librariorum vitio fuerit mutatum. Attamen potest fortasse Accepto adverbialis esse Dativus, qui in eandem veniat sententiam. Affertur ex quibusdam quale quale exemplum: ut cum dicimus, Do tibi hanc rem pignori, seu locato: id est, in pignus, seu pro pignore, vel in locatum. Quo pacto et Deus fert iustitiam nobis accepto: id est, deputat in acceptam, seu pro accepto. At dum sensus patescit, nihil te angat dictio. Hactenus Sotus. Quod ad phrasin Vulgatae versionis Accepto ferre attinet, sciendum est, etiam veteres Iuris prudentes ea usos esse. nam Ulpianus l. et per iusiurandum §. etsi fideiussori. tit. quibus modis tollitur obligatio, inquit: Si fideiussori accepto fuerit latum, cum reus re, non verbis fuisset obligatus, an reus quoque liberetur? Et hoc iure utimur, ut licet reus non sit verbis obligatus, tamen acceptilatione per fide iussorem liberet. Annotat et Budaeus aliquoties, Accepto ferre esse veterum iurisprudentum phrasin.

ACCUSARE accusationes, id est, deferre aliquem, Et accusaverunt accusationes Iudaeorum, Ezech. 3, pro, accusaverunt Iudaeos. Sic Danielis 6. Viri illi qui accusaverant accusationes Danielis: pro, detulerant et accusaverant eum coram rege.

ACEDIA, ἀκήδεια , quasi dicas incuriositas, negligentia. Sic vocaverunt olim Theologi istud detestandum fastidium verbi Dei, verae pietatis, et omnis rectae actionis: cum homines perinde nauseant ad verbum Dei, ad beneficia et donum Dei, omneque studium erga Deum, ac olim Iudaei nauseabant ad caeleste Manna, et Aegyptias ollas appetebant. Gregorius in Homiliis eam sic describit: Acedia est, de virtutum laudabili exercitio utriusque hominis languida deiectio. Bernhardus vero in Epist. ita: Acedia est animi quidam languor, cum legere non libet, orare non delectat, meditationes sollicitae non sentiuntur. Tale vitium vocat Cicero in Tusculana pigritiam, inquiens: Pigritia est animi inertia, vel fatigatio, qua quis bonum inchoatum consummare fastidit. Adoritur saepe hoc malum etiam pios, praesertim cum orandum est: sed repellendum est lectione, meditatione malorum impendentium, et precatione.

ACERVUS, cumulus cuiusvis rei. Psal. 33. congregans velut in acervum aquas multas: id est, tempestates emittens. In tempestatibus enim, aut alioqui, videntur cumuli et veluti montes aquae erigi: cum ea non sit natura aquae, ut patiatur accumulari, sed diffundatur. In acervos ponere Ierusalem. Psalm. 79. subintelligitur lapidum. Valde crebro hac loquutione eversio civitatum indicatur. Cum maxilla asini acervus unus duo acervi: subintellige, facti sunt caesorum hominum aliquot acervi, me eos sola maxilla asini sine omnibus armis caedente, et accumulante. Iud. 15. Acervos acervos ponere, 2. Paralip. 33, pro, acervatim. In acervis produxit terra illo anno: id est, summa abundantia: Gen. 41. Ingredieris in senectute sepulchrum, sicut ascendit acervus tempore suo: subintellige, in horreum: id est, non morieris praemature, sed in extrema maturitate.

ACQUIES CERE in aliqua re, aut homine, etiam Latinis nota locutio est. Rom. 2. Acquiescis in lege: id est, probas et gloriaris de lege, externa quadam specie et carnali conatu. Paulus alioqui ex corde acquiescit in lege, Rom. 7. Porro Gal. 1. habet Vulgata, Non acquievi cum carne et sanguine. i. non contuli cum eis. Parum enim commode Vulgata vertit Graecam vocem:

AC VERE, per metaphoram varia significat. Deut. 6, Acues legem filiis tuis: pro, subinde inculcabis, et veluti expolies, ut sit eis perspicua, et in recenti memoria, nec eis praecepta Dei veluti rubigine per tuam negligentiam obscurentur. Posses etiam intelligere de summa severitate legis, quae exponenda est, et veluti acumen austeritasque eius proponenda: Nam et omnes homines plerunque suis somniis reddunt mandata Dei obtusa aut hebetia, quasi Deus non adeo exactam obedientiam per legem flagitet, nec ea ipsammet naturam et pravum corredarguat, possitque ei homo plene obedire. Quare contra monendi sunt homines, praesertim iuventus, legem Dei intima cordis scrutari, ac damnare. Sic Christus acuit legem Matth. 5, ostendens eam summam perfectissimamque obedientiam flagitare, et vel intimos cordis motus damnare. Ad haec, nullus pene est usus legis, nisi summa eius ac iustitiae divinae severitas una cum ira Dei patefiat, et inhaerens ac latitans malitia, aut vetus Adam redarguatur et confodiatur, detractis ficulneis humanae malitiae palliationibus Sic Christus ipse (ut dixi) legem acuit, et asperos eius dentes torvosque Mosis oculos auditoribus monstrat. Acuere oculos contra aliquem, est horribiliter eum intueri, ut solent irati: Iob. 16. Acutum etiam pro noxio laedenteque ponitur. Proverb. 5, Novissimum extraneae amarum sicut absynthium, et acutum sicut gladius biceps. Acutior lupo vespertino: id est, qui prae fame instar acuti ferri penetrat in caulas et stabula. Cum enim tota die infidiando nihil praedae nancisci potuerit, nunc fretus etiam tenebris, omnino sibi penetrandum esse ad pecus statuit.

AD praepositio haud facile plene exponetur. Alias enim atque alias voculas, aut etiam literas Hebraeas exprimit, quarum singulae mirifice inter se variant significationibus. Plerunque tamen ponitur alias pro אל elalias pro ל lamed Hebraeo, alias pro aliis. Annotabimus igitur aliquas eius proprietates. Contra aliquando significat Ezech. 13, Ecce ego אל El ad pulvillos: id est, missurus sum iram poenasque. Aliquando videtur subiectionem et superioritatem quandam exprimere. Gen. 3, Cupiditas tua sit ad, id est, sub viro tuo, et ipse dominetur tibi. Item Gen. 4. Appetitus aut cupiditas peccati sit ad te, aut sub te, et tu domineris illi. Iuxta dies, Iud. 7, Dabo tibi decem argenteos ad dies: pro לומים . i. statutis terminis aut temporib. Ad lites ieiunare, fructum aut finalem causam indicat: Isaiae 58. Ecce ad lites ieiunatis, ut pugno percutiatis impie: id est, ut ocium habeatis ad litigandum. Sic et in illo exemplo, Solatur se ad, Gen. 27. Ecce frater tuus solatur se ad te, vel de te, ad occidendum te: pro, eo animo ac spe, quod sit te brevi occisurus. Act quintam, Gen. 47. Et posuit Ioseph in decretum ad quintam: .i. ut quinta pars solveretur Pharaoni. Iuxta aut secundum vocem: Psal. 42, Ad vocem fistularum tuarum. Ad aliquem pracipere: [p. 22] column 19/20 id est, ut ipsi illa praecepta proponantur. Levit. 27, Quae praecepit Dominus Moysi ad filios Israel. Sic et Latini dicunt, Dare mandata alicui ad aliquem, aut etiam literas, id est, ut ille secundum mandata primi, alicui tertio exponat. Super, vel de. Ad decretum disserere, Psal. 2. Ego autem disseram aut praedicabo ad decretum. Sic solent et Latini loqui, Commentari aut disserere ad aliquem legem: pro, de ea. In novo Testamento est varius abusus praepositionis εἰς et πρὸς , quarum utraque solet aliquando verti Ad. De loco Rom. 10 multum disputant nonnulli, ubi dicitur: Corde creditur εἰς , in vel ad iustitiam, et ore fit confessio ad salutem. Contendunt enim ex eo loco operarii, perinde esse necessariam, et prodesse ad salutem, confessionem, ac fidem ipsam. Verum sciendum est, in sacris maximam esse varietatem significationum εἰς , IN, vel AD: nec semper significare illud praecedens extreme necessarium esse ad illud sequens, sed tantum quoquo modo eo spectare aut tendere. ut Roman. 11. Col. 1, omnia dicuntur in Deum condita: nequaquam eo sensu, quasi ille sine nobis esse nequeat. Non est etiam necesse, illud εἰς , in praedicto loco, in utroque membro eodem modo accipi. Nam non raro εἰς etiam rem praecedentem notat, sicut et Latinum Ad: ut Matth. 12, Ninivitae sunt conversi εἰς , ad praedicationem: pro, praedicante Iona. Vulgata habet, In praedicatione Ionae: ubi praedicatio est causa, non scopus aut finis conversionis. Illud quoque hic sciendum est. Hebraeam literam ל lamed, pro qua saepe posuerunt Graeci εἰς , crebro admodum esse articulum Genitivi casus: ut initio ferme omnium Psalmorum legitur, Psalmus Le David, id est, Davidis: ut bene possit in eo loco exponi, Confessio fit salutis, aut de salute. Dicetur autem de loco ad Rom. 10, infra in voce CONFESSIONIS et SALUTIS, et in Regulis de praedicationibus bonorum operum. Nunc addam de vocula εὶς , brevem alterius admonitionem. Illud constat, εὶς et πρὸς , id est, In et Ad, in hoc dicendi genere eodem sensu usurpari. Aristot. Eth. 2. οὐ γὰρ μικρὸν εἰς τὰς πράξεις εὑχαὶ κακῶς χάιρειν . Item lib. 10, δοκεῖ δὲ καὶ πρὸς την τοῦ ἤθους ἀρετὴν μέγιστον εἶναι, τὸ χαίρειν οἷς δεῖ . Ex quibus exemplis apparet, rem eandem utraque praepositione explicatam. Sic etiam Latini saepissime utuntur praepositione AD: ut cum dicunt, Aliquid conferre ad vitam beate transigendam, et multa similia. Terentius vero dixit, Pisciculos emere in coenam. Et Quintilianus, Uti re aliqua in argumentum. Sed videtur interdum praepositione AD vel instrumentum, vel causa efficiens potius quam finis significari. Itaque pro ratione eorum de quibus agitur considerandum est, utra interpretatio magis conveniat. Sicut illud, εὶς τὸ κήρυγμα Ιωνᾶ , noli convertere In praedicationem, sed Ad praedicationem Ionae. Vide infra praepositionem IN.

VOX ADAM quadrupliciter accipitur. Alias enim est nomen appellativum, idem significans quod homo: sumpta appel atione ab Adamah. i. terra, ex qua formatus fuit: sicut Homo ab humo derivatur. Sic dicit Deus Gen. 1. Faciamus Adam, id est hominem. Et mox Creavit Deus Adam, in imaginem suam creavit eum, masculum et feminam creavit eos. utrumque sexum unum Adam, id est, hominem vocando. Secundo, admodum crebro accipitur pro nomine proprio primi hominis. Sic dicit Deus Gen. 2. Non est bonum, esse Adamum solum. Et, Adduxit ad Adamum omnia animalia. Ac mox, Immisit somnum in Adam. item, Adduxit mulierem ad Adam. Tertio, Vetus Adam significat interdum corruptum hominem. Postremo, ponitur Adam pro Christo, 1. Cor. 15. Factus est ultimus Adam in spiritum vivificantem.

ADAMAS. Ier. 17. Peccatum Iuda est scriptum stylo ferreo in ungue adamantino: id est, penitus infixum cordi humano. Rationes loquutionis duae esse possunt. Altera, quia durae tabulae insculpta non facile abolentur: eoque tenacissime peccatum aut malitia originalis cordi illorum impressa esse affirmatur. Altera ratio loquutionis esse potest, quia cor humanum dicitur esse lapideum.

ADDERE verbum valde hebraizat: non tamen adeo obscure, ut non facile a quovis Latino intelligi queat. Saepissime autem coniungitur ferme adverbialiter aliorum verborum infinitivo: Addere loqui, Addere odisse, Addere mittere columbam, Addere petere. i. porro, iterum, vel ulterius, aut etiam intensius seu vehementius aliquid agere. Aliquando cum aliis modis, eodem tamen sensu construitur: ut, Non addet terra ut det fructus, Gen. 4. i. non erit porro sic frugifera ut antea. Non addam ut salvem vos, Iudicum 10. Aliquando habet nomen substantivum post se: ut, Addunt peccatum super peccatum, Isaiae 30. Ezechiel. 23. Addere sapientiam, 1, Reg. 10. Addere iram Domini, Num. 32. Quae loquutiones facile intelliguntur. Sic faciat, sic addat mihi Dominus, si non hoc aut illud: formula iuramenti Iudaeorum fuit. Addidit et accepit, Gen. 25. Addidit et peperit, Gen. 38. Non addet, veniet posthac in te, Isaiae 52. pro, non amplius veniet aut adorietur te peregrinus.

ADDUCERE, verbum in sacris Iudaeorum multum usitatum, significat hostiam aut aliud quodvis munus Deo offerre, ac sacrificare. Gen. 4. Et fuit ut in fine diorum Cain adduceret de fructibus terrae oblationem Domino: Abel quoque etiam ipse adduxit de primogenitis. Per metaphoram etiam de spirituali cultu offerendo dicitur, Ier. 33. Vox adducentium confessionem in domum Domini: id est, offerentium Deo laudem et gratiarum actionem, eumque celebrantium. Simili phrasi alibi inquit, Sacrificare labiorum vitulos. Adduci ad iudicem is dicitur, qui vocatur in ius, Exodi 22. Adducere ad desolandum, Isaiae 37. pro, denastare. Adduxit populos sub me, Psal. 18. pro, mihi subiecit. Adducere malum super aliquem, 1. Reg. 21. pro, immittere ei poenas.

ADEPS, pro potentia, opibus aut superbia non raro metaphorice accipitur. ut Psal. 17. Adipe suo clauserunt: id est, potentia alios oppresserunt. Alii intelligunt de vita nimium delicata, qua pinguescant, et facie nimium tumente veluti oculorum fenestras concludant. Sic Iob 15 paulo plenius haec phrasis habetur: Operuit faciem suam adipe suo. Adeps quoque interdum alicuius rei, pro flore, aut etiam optimo eius generis ponitur: quia adeps et pinguedo nobilissimum quid in toto corpore est. Adeps gregis. pro, pinguissimae oves aut agni, Genes. 44, De adipe gregis offerre: pro, pinguissimas oves. Simili phrasi A deps olei, vini aut frumenti, pro pinguissimo. ut Num. 18. pro optimo oleo, musto ac frumento ponitur. Sic et Deut. 32, A deps granorum tritici. Idem exemplum et Psalmo 8, ac 147 reperitur. Sic Pharao dicit Gen. 45 ad fratres Ioseph: Venite ad me, et bonum terrae dabo vobis, ac pinguedinem terrae comedite.

ADHAERERE aliquid alicui, significat ei valdo connexum ac alligatum, aut quasi affixum esse. ut de ardenti amore, Gen. 34. Adhaesit anima eius Dinae, et adamavit eam: idem utrumque valet. Sic et de Salomone dicitur, quod adhaeserit mulierib. alienigenis, 1. Reg. 11. Adhaerere alicuius animam pulveri, est quasi in terram ruere, et non procul a morte distare, Psal. 119. Adhaerera alicui divitias et gloriam, est aliquem haec bona consequi. Proverbiorum 11. Adhaerere alicuius manui aliquid, est eum furari, aut alioqui sibi servare. Adhaerere alicui lepram, vel impietatem, 2. Reg. 3. Adhaerere idolo, Psal. 106. Adhaerere Domino, et Adhaerere alicuius animam post Dominum, Psalm. 63, notae locutiones sunt. Adhaesit lingua mea faucibus, Psalm. 22. Adhaesit os meum carni, Psalm. 102, significat summam [p. 23] column 21/22 ariditatem praenimia afflictione, ex longa opis divinae expectatione, sicut in aestu deficiente humore adhaeret lingua faucibus. Adhaerere bono, Rom. 12, pro, sequi recta, sana ac pia consilia et facta.

ADHUC adverbium habet suos quosdam Hebraismos. ut Ionae 3, Adhuc 40 dies et Ninive subvertetur: pro, post 40 dies, aut elapsis tot diebus. Adhuc paululum, pro, si res paulo magis processerit. ut Exodi 17, Oseae 1, Adhuc paululum et lapidabunt me: pro, si paulo magis creverint difficultates, et Israelitarum furor, lapidibus me obruent. Adhuc quis tibi? Gen. 19. pro, habesne hic praeterea tibi aliquos amicos aut coniunctos?

ADIICERE, vide Addere, supra. Isaiae 52, Non addes aut adiicies, ut veniat per te amplius in circum cisus: pro, Non veniet posthac per te; non contaminabit, aut etiam non invadet te.

ADIMPLERE, pro, opere ipso perficere. 1. Reg. 8, Benedictus est Dominus, qui ore suo loquutus est Davidi, et manu sua adimplevit. Sed de hoc verbo in IMPLEO agetur.

ADIURARE, est aliquem iuramento obligare, et veluti iram Dei illi imprecari, si quippiam nominatum fecerit, aut non fecerit, dixerit aut reticuerit. ut 1. Sam. 14, Saul adiurat populum imprecatione maledictionis, si quis ea die quicquam gustaverit. Sic Salomon dicit ad Semei, 1. Reg. 2. Non ne adiuravi te per Dominum, et protestatus sum tibi dicendo, In die qua, etc. Sic et 2. Paralip. 30. Dari aliquem in adiurationem, Num. 5. pro, execrationem. De tali adiuratione habetur Matthaei 26. Marci 5. Actor. 19. 1. Thessal. 5.

ADIUVARE, notae significationis: sed cum aliis vocibus aliquas obscuriores phrases efficit. ut 2. Par. 20, Adiuverunt quisque proximum suum ad internecionem: pro, confecerunt se mutuis vulneribus: id est, Moabitae, Ammontiae et Edomitae, qui conspiraverant contra Iudaeos, sese invicem contrucidarunt. Adiuvare cum aliquo, 1. Par. 12. Adiuverunt cum Davide contra turmam illam: id est, una cum Davide praeliati sunt contra turmam. Adiuverunt in malum, Zach. 1. Iratus eram parum, Ipsi vero adiuverunt me in malum: pro, Ego paululum volui castigare Iudaeos, sed impii nullum modum in perdendis eis servarunt. Adiutor superbiae. pro superbus, aut etiam ad superbum, iniustum et contumeliosum conatum Iob 9. Sub Deo incurvantur adiutores superbiae. Adiutorium ponere super aliquem: pro, alicui per aliquem opitulari. Psal. 89, Posui adiutorium in potente: pro, Constitui fortem quendam, per quem ego potenter opitulabor Israeli: Efficiam ut David sit rex, eumque reddam potentem, et per eum liberabo Israelem. Intelligitur autem typice aut allegorice de ipso vero Davide, aut Meschia.

ADMIRATIO, sive Admirari, quo ad propriam significationem, nota vox est. Plerumque sane dicitur de iis quae vel grandia, vel inusitata sunt: et praesertim quorum causas non penitus pervidere possumus. Aliquando tamen simpliciter valde probare ac laudare aliquid significat. Sic legitur Christus admiratus esse fidem Centurionis, et aliorum aliquorum. Aliquando contra, improbationem significat. Sic miratus est Christus Marc. 6, ob incredulitatem quorundam. Admirantur saepe pii opera Dei, ea celebrantes et laudantes. Sic Matth. 9, Turbae mirantur opus Dei in sanatione paralytici, et laudant. Contra etiam increduli mirari dicuntur. Ioan. 3. Ne mireris quod dixi, Oportere vos denuo nasci. Sic Ioan. 7 mirabantur Iudaei, quod Christus nosset literas, quas non didicerat: Et ibidem Christus inquit: Unum opus feci, et omnes miramini. Sic Mar. 15, Pilatus miratus, si Christus mortuus esset, ac non credens, interrogat Centurionem. Saepe quoque per admirationem ac stuporem horrendi ac tristes casus, praesertim autem gravissimae et plane inopinatae clades denotantur, potissimum in veteri Testamento. Ierem, 41. Et erit Babel in acervos, habitatio draconum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator: id est, omnes mirabuntur et stupebunt de tam horrenda potentissimae urbis devastatione. Sic Ierem. 42 et 44. Eteritis in iusiurandum, et in stuporem, et in maledictionem. Aliquando etiam quasi dementiam quandam, caecitatemque cum impietate coniunctam declarat: sicut attoniti carent omni sensu ac intellectu. Esaiae 29 Obstupescite haec, et miramini, excaecati sunt, etc. Sic Hab. 1. Aspicite haec, et miramini contemptores, quoniam opus ego operor in diebus vestris. Quod dictum etiam Actor 13. repetitur. Aliquando denique indicat admirationem aut stuporem ex nimio metu ortum. sicut Psal. 48 inquit: Quoniam ecce reges congregati sunt, transierunt simul: ipsi viderunt, sic admirati sunt, conterriti sunt, et in praeceps abacti, id est, divinis terroribus ac poenis sunt ab obsidione Ierosolyma et infestatione Iudaeae abacti et fugati.

ADOLESCENTIAE vocabulo plerunque vertunt Hebraeum נעורים neurim. Neque nego, aliquando iam ad pubertatem tendentes significare. Sed denotat quoque infimam infantiam. Sic 2. Reg. 2 legitur, parvos nearim, id est, pueros illusisse Helisaeo. Quae vocis significatio ideo observanda est, ne quis eludat dictum Dei Gen. 8 de peccato originali, Figmentum cordis hominis pravum est inde a neurau, Ab infantia sua. alii vertunt, Ab adolescentia: quo ea sententia ad malitiam habitualem ab originali transferatur. Verum refutari potest ista corruptela textus, tum vocis significatione: tum quod prius capite 6 Deus de eadem reloquens dixerat, Omne figmentum cogitationum cordis esse tantum malum omnibus diebus. Ubi triplex emphasis huic corruptelae repugnans est, nempe, OMNE, TANTUM, et OMNI DIE. Nam si Omne, igitur naturale quid. Si Tantum, igitur semper. Sic Omni die De Adolescentia vide plura in IUVENTUS.

ADVENA, vide in voce PEREGRINUS.

ADIAPHORON Graece, Latine indifferens seu res media dicitur. Vox vero haec in sacris literis non reperitur, cum de ipsa re plurimus sermo fiat. Vocatur autem sic in Ecclesia, quicquid per sese nec probatum nec improbatum, vetitum aut mandatum est a Deo, praesertim vero in religione: ut, certum tempus constituere rebus sacris agendis, vestitus, musica, pulsus, lectiones, ordo partium ac caeremoniarum in concionibus et sacramentis administrandis, in coniungendis novis nuptis, et similibus: in quibus tamen omnibus rebus utilis aliquis delectus adhiberi potest ac debet; habita ratione hominum, temporum et personarum, aliarumque circumstantiarum. In hisce enim rebus habet Ecclesia suam quandam libertatem ordinandi, instituendi, ac mutandi. Verum nihilominus ea libertas est ad hasce conditiones legesque astricta, quas Paulus hac Regula 1. Corinth. 14 complectitur: Omnia fiant decenter, ordine, et ad aedificationem. De hisce iudicare possunt non difficulter spirituales, et dono intelligentiae praediti homines, quae nam pro temporum, locorum ac hominum ratione magis ad ordinem, ad decentiam, et aedificationem pro sint. Exposui alioqui totam naturam verorum et falsorum Adiaphororum pro prio scripto Latina et Vulgari lingua edito: unde res plenius cognosci potest. Solet vero etiam haec Regula de hoc Articulo tradi: Vera Adiaphora desinere esse Adiaphora, cum eis hae conditiones, ac veluti venena admiscentur: coactio, opinio cultus ac necessitatis, confessio, scandalum quodcunque; aditus et occasio ad abusus aut idololatrias, seu quaecunque veritatis damna: aut cum quoquo modo veritati ac aedificationi obsunt, ut apud Pontificios ipsa [p. 24] column 23/24 copia caeremoniarum aut τῶν παρέργων , posset veram pietatem religionemque obscurare, aut extinguere, etiamsi illae per sese nihil penitus mali praeterea continerent. Quidam falso tribuunt Adiaphoris, quod liceat in eis magistratui quicquid velit statuere ac praecipere, etiamsi sit alienus a vera religione, ut hisce temporibus Monarchis: et quod Ecclesia ei teneatur obedire. item quod pia salutariaque Adiaphora in gratiam hominum recte mutari queant: et denique, quod in institutione ac mutatione caeremoniarum possit externa pax seu ventris aedificatio apud persequutores quaeri. Qui perniciosissimus error copiose a me in Adiaphoricis scriptis est refutatus. Valet hic etiam plurimum Medica illa et politica Regula: Omnis mutatio periculosa. Non enim facile fit mutatio rituum sine scandalo apud imbecillos, et specie levitatis aut ambitionis apud prudentiores. Non esse necessariam, aut etiam possibilem conformitatem omnium caeremoniarum in diversis Ecclesiis ac regionibus, satis D. Augustinus ad Ianuarium, et Gregorius ad minorem Augustinum testantur. Sunt vero etiam in communi vita plurima Adiaphora, ubi Deus nobis nostro arbitrio agere, exclusa tamen petulantia et temeritate, permittit. Quin et philosophi de quibusdam mediis rebus disserverunt. Nam etiam in communibus rebus vult Deus nos aliquem rerum delectum habere, et non ut bruta aut mente captos agere. Sicut Paulus nos iubet ambulare ut sapientes, et abstinere ab omni specie quoque mali. et denique Dominus dicit, nos reddituros rationem de omni verbo ocioso.

ADINVENTIO, crebro usurpatur a Vulgata versione, et plerunque in malam partem. In Hebraeo est עללות aliloth, quod rectius vertitur studia aut conatus. Tribuitur aliquando etiam Deo. Psal. 76. Meditabor in operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor. Ier. 17. Do unicuique iuxta fructum adinventionum suarum. Zoph. 3. In die illa non confunderis in cunctis adinventionibus tuis, quibus praevaricatus es in me.

ADOPTIO, vox Latinis notissima, nec aliter quam Latino usu in sacris usurpata. Dicuntur vero pii esse filii et adoptati Dei. Adoptionem filiorum aliquoties habet Vulgata: Rom. 8. 9. Gal. 4. et Ephes. 3. Sed in Graeco est simpliciter Adoptio. Spiritus adoptionis. dicitur Spiritus sanctus, duplici de causa: quia et datur Spiritus sanctus tantum adoptatis: et testatur de adoptione nostra, clamans in corde nostro Abba pater.

ADORARE, vox in sacris literis Heb. שחה Scacha et Histachave, Graece προσκυνεῖν , significat incurvationem corporis, qua alii solent alios dignitate praecellentes honorare: ut legimus Lothum adorasse angelos, putantem esse homines, Gen. 19 Abrahamum adorasse populum terrae, Gen. 25 Iacobum adorasse Esau septies, Gen. 33. Fratres adorasse Iosephum, Gen. 42, 43. Hic mos reverentiae aut honoris exhibendi fuit Orientalibus illis populis, teste Livio lib. 30, cum narrat, legatos Carthaginenses cernuos aut adorabundos pacem a Romanis petiisse. Quoniam autem etiam in sacro cultu eundem corporis gestum exhibebant, factum est, ut haec vox etiam ad animum transferretur, et veram Dei adorationem aut cultum significaret. Exempla sunt: Adoravit Abraham coram Domino, et Dominum, Gen. 23. et 24, et, Adoravit Israel Deum, Gen. 47. Non adorabis Deos alienos, Exod. 23, 24. Deut. 5, et Psal. 81. De hac spirituali adoratione loquitur Christus Matth 4, et Luc. 4, cum iubet solum Deum adorare, et illi servire. Sic volebat Sathan a Christo adorari: sic Apostoli Christum adoraverunt, Luc. 14, et 24. Complectitur autem et petitionem et gratiarum actionem, et totum cultum soli Deo debitum. De hac adoratione loquitur Christus cum muliere Samaritana, cum illa quaerit, ubi sit adorandum, num in monte Garizim, aut Hierosolymae? Quo vero intelligatur quid sit quod Dominus dicit ibidem, Veros adoratores ubique adoraturos in spiritu et veritate: observandum est, alium esse cultum externum consistentem in conspicuis aliquibus actionibus aut rebus, et alligatum ad loca, tempora, vestitum, gestus, sonum oris, verba, sacrificia, et alia huiusmodi: alium internum cordis. item, alium esse in spiritu et veritate, seu spirituali motu, veraque fide in Deum praestitum: alium, in hypocrisi. denique alium esse, quem sophistae vocant ex opere operato, id est, cum tantum per sese ipsum opus consideratur, ac Deo gratum acceptumque aestimatur, sive cultor habeat fidem, sive non: ut est ministerium ministri baptizantis, aut sacram coenam ministrantis. alium, ex opere operantis: id est, cum cultus ex vera fide colentis aestimatur. sicut Abel maiorem et gratiorem hostiam fide obtulit, quam Cain: et sicut in baptizando et communicante fides exigitur. Olim igitur erat alligatus Dei cultus, ex ipsius mandato, ad certa loca, tempora, aliasque circumstantias externas. Nunc non perinde est. Solent vero non renati ac carnales homines plerumque tantum ad opus operatum, seu externum cultum, utpote carnali homini perfacilem, ruere, eumque hypocritice praestare, ac in eo summam pietatis collocare. Nam veram cordis obedientiam, veram agnitionem, timorem, et alios spirituales animi motus exhibere Deo nequeunt, Caeterum cum pii vera fide externum aliquem cultum aut opus a Deo mandatum praestant, nihilominus in spiritu Deum colere dicuntur: sicut Paulus dicit, se docendo Evangelion colere Deum, aut servire ei in spiritu, Romanis primo Distinguunt vero recentiores Theologi Adorationem istam religiosam, in Duliam, Hyperduliam, et Latriam: quo scilicet sic suam idolomaniam conficta distinctione excusare queant. Dicunt enim, Sanctos quidem colendos esse Dulia: divam vero Virginem, et humanitatem Christi in hac vita, seu quam diu hic vixit Hyperdulia: et denique Deum, Latria. Verum Scriptura haec discrimina ignorat. Quin et ipsemet Eckius in suis Locis, in fine Capitis de Sanctorum veneratione, clare confitetur, nusquam Scripturam vel Veteris vel Novi testamenti praecipere invocationem aut adorationem sanctorum Augustinus in Quaestionibus super Exodum, dicit, etiam Duliam Deo deberi: sicut et Paulus ubique testatur, se Dei, non hominum δοῦλον aut servum esse. Libro decimo de Civitate Dei, distinguit quidem hosce cultus, sed loquitur de cultu hominum viventium: et interponit praeclaram sententiam, quae cultum sanctorum penitus damnat ac tollit: Fidenter (inquit) audemus dicere, religionem non esse nisi Dei cultum. Ludovicus porro Vives in suis Annotationibus super eum librum, facit mentionem istius distinctionis Latriae, Duliae, et Hyperduliae: et dicit Laurentium Vallam affirmare, idem esse Duliam et Latriam: quod et ipse ibi adductis exemplis contra suos Papistas probat. Verba eius libro decimo, capite primo, haec sunt: Latriam quippe nostri. λατρεύω est, δουλεύω , quasi servio. sed postea factum est, ut esset σέβομαι , teste Suida. Augustinus vero servitutem hominibus debitam non Latriam appellari vult, sed alio nomine, puta δουλείαν Nam ad Ephesios sexto, quem locum citat, sic est Graece: οἱ δοῦλοι ὑπακούετε τοῖς κυρίοις κατὰ σαῤκα Hinc est illa distinctio facta de adoratione, Latriae, Duliae, Hyperduliae. Valla docet, λατρείαν et δουλείαν idem esse, et utrumque significare servitutem. quod ex Suida potest ostendi, qui ait, λατρείαν δουλείαν εἷναι ἐπὶ μισθῷ , servitutem esse mercenariam, Nam apud Xenophontem in [p. 25] column 25/26 tertio Cyri Paediae, loquitur maritus: ἐγὼ καὶ ὦ κύρε καὶ τῆς ψυχῆς πριάιμην, ὥστε μή ποτε λατρεύσαι ταύτην . Hoc est: ego vero Cyre vel anima redemerim, ne unquam haec serviret. Tum uxor, ἑαυτου ψυχῆς ἀν πρίαιτο ὣστε μὴ δουλεύειν : Sua ipsius anima emeret, ne serviat. Quin et in Sacris literis λατρεύειν de servitute dicitur, ut in Levitico: Omne opus servile no facietis, λατρευτόν . Et iterum: De semine tuo non dabis servire principi, λατρεύειν . Et in Iob, mendica λάτρις dicitur. Sed admonendi sunt Latini, Duliam, et Latriam penultimam habere longam, ne brevem faciant. Hactenus Vives. Verum illud quoque verissimum est, Papistas non multo aliter sanctos coluisse, quam ipsum Deum. Certe innumerae preculae etiam typis impressae ostendunt, eos ab illis simpliciter et diserte opem in suis difficultatibus implorasse. Sicut in eodem opere ait Vives, multos Christianos sic colere statuas, ut gentiles. Angelus in Apocalypsi nullo modo vult adorari. nec Paulus ac Barnabas in Actis. Dicetur de huius vocis phrasibus etiam in aliis vocabulis, quae ei adiungi solent.

ADVENTUS, et Advenio, nota vox est. Celebratur autem loquutio Adventus Domini, qui duplex potissimum est. Primum, cum venit in carnem ad redimendum genus humanum: Deinde, cum in fine mundi veniet ad iudicandum homines. Possis et tertium adventum eius dicere, cum singulos convertit, et in corda eorum venit.

AEDIFICARE, Hebraeis בנא Bana, aedes struere est, notae significationis vox: sed per metaphoram valde crebo ponitur pro omni cuiuscunque rei perfectione, provectione, aut (ut ita dicam) melioratione. Unde forte Latinum bonum, quod homini profit, eumve quasi aedificet. Contra autem verbum Destruo, plane contrarias significationes et Hebraismos habet. ut Galatis 6. Si quae destruxi, rursus aedifico, transgressorem memetipsum constituo. Psal. 28. Destrues, et non aedificabis eos. Ieremiae 42. Aedificabo, non destruam. Significat igitur Gen. 2 creationem, cum dicitur Dominus aedificasse costam in mulierem quo verbo ibi Deus usus est, quia mulier sit quasi quaedam reaedificatio viri, quae eum patremfamiliâs facit, ac sine qua velut mancus ac mutilus est. Saepe ponitur pro liberorum procreatione, et totius familiae augmento. Sic Sara et Rachel materfam. cupit ex ancilla aedificari: id est, sibi adoptivos filios procreari. Gen. 16. et 30. Sic Exodi 1, Dominus dicitur piis obstetricibus aedificasse domum: id est, liberis et re familiari ditasse. Sic Nathan Davidi promittit, Deum illi aedificaturum domum: id est, ipsum et eius posteros, liberis ac re familiari omnique re necessaria ditaturum. Sic et sapiens mulier proverb. 14 dicitur aedificare domum. Significat etiam crebro docere: unde doctores dicuntur aedificantes, quia mentes hominum salutari doctrina extruuntur, melioresque fiunt. Lapis quem raprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli, Psalmo 118. Matthaei vigesimoprimo, 1 Petri 2. In 1. Thessalonic. 5. Aedificate alterutrum. Hoc sensu Paulus 1. Corinth. 3 vocat Corinthios aedificium: se architectum, qui fundamentum iecerit: alios superaedificare, qui pergant primae Corinthiorum institutioni aut Catechismo paulo pleniorem instructionem adiicere. Vicina huic, tametsi paulo generalior, significatio est 1. Corinth. 8, cum charitas dicitur aedificare: id est, omnibus modis fratrem iuvare, praesertim in incremento pietatis. Similis est sensus, cum Paulus dicit, se habere potestatem tantum ad aedificationem, 2 Corinth. 10. 14. 2 Corinth 5 dicimur habere, dissoluto hoc tabernaculo, aedificationem ex Deo, id est, plenam instaurationem in altera vita. Filii ab Hebraeis dicuntur בנים banim, quasi aedificantes, quod domum et patrem aedificent: Id est, tum vivum iuvent, tum et mortuum quasi adhuc viventem referant et repraesentent, eius nomen in memoria hominum retineant, eiusque famam ac facta tueantur, ut non plane mortuus esse videatur. Sic et Rachel petens sibi ex ancilla procreari liberos, inquit, Si forte ex ea aedificer. Accipitur tamen aliquando etiam in malam partem: ut cum 1. Corinth. 10, imbecillus frater ab alio comedente idolothyta, ad impietatem aedificari dicitur: id est, in ea confirmari, ut paulatim magis ac magis fiat ethnicus, illisque idololatriis sese adiungat. Aedificare super harenam aut petram, Matthaei 7, proverbialis quaedam loquutio est, de incerto aut instabili fundamento actionis aut operis. Contrarias plane significationes verbum destruere et destructio habet, quae ex hisce facile iudicari ac intelligi queunt, ut et supra monui. Aedificare domum fratris, est, mortui sine liberis fratris uxorem ducere, et ex ea liberos illo mortuo procreare, qui eum quasi redivivum, utpote eius haeredes, exhibeant. Deuteron. 25. Aedificari in aeternum, est ita confirmari aut constabiliri, ut quasi firmissimum aedificium perpetuo duret Psal. 89. In seculum misericordia aedificabitur: id est, perpetuo misericordia Dei durabit, parataque ac prompta piis erit.

AEMULARI: vide in voce ZELUS.

AENIGMATIZARE AENIGMA, pro, loqui aenigmatice. Ezech 17 Aenigmatiza aenigma, et paraboliza parabolam. Aliquando Aenigma simpliciter salutaria documenta et providentiae divinae exempla significat Psalm. 78. Aperiam in parabola os meum, eloquar aenigmata antiqua. Sic et alias saepe. Cernere per speculum, et in aenigmate, 1. Corinth. 13, significat non aperte, sed obscure: ut solet aenigmatica oratio esse obscura

AEQUITAS, pro iusta aut aequa causa aut re, sive in religione, sive in aliis. Isaiae 59. Impegit in platea aequitas: et aequitas ingredi non potuit, id est, nihil iuste pieque usquam agitur iustitia est submota ex tota civitate. Hypotyposis elegans est. Sic Isaiae 53. Qui ambulat in iustitiis, et loquitur aequitates: id est, qui iusta et aequa sequitur, agit ac promovet. Sic et Psal. 17, Oculitui iudicent aequitates. id est: Tu, o Deus, promove et iuva ea omnia, quae recta et aequa sunt. Vide infra RECTUM.

AESTATIS SICCITATES, pro summis siccitatibus ponitur, Psal. 32. Aestas alioqui saepe pro ipsis fructibus aestatis ponitur Ieremiae 48. In aestatem tuam praedo irruet: pro, in tuos aestivos fructus: id est, cum fructus erunt maturi, et non collecti, invadet te hostis tempore nempe sibi ad rapiendum commodissimo, et contrâ tibi ad tuenda tua incommodissimo.

AETERNITAS, ut definiunt communiter, est tempus quod initio et fine caret: eaque aeterna dicuntur, quae sine initio et fine fiunt, semper fuerunt, et erunt. talis est solus Deus. Perpetuam porro vocant ea, quae certo quidem tempore coeperunt, sed fine carebunt. Verum vox Aeternum non raro etiam alias significationes habet in sacris literis. Vertunt autem hoc Latino nomine nonnunquam Hebraeum Olam, quod tamen aliquando etiam seculi voce exprimitur. Quare in voce PERPETUI et SECULI, plura de hisce vocibus dicemus.

AFFERRE, nonnihil obscuri interdum habet. Psal. 29. Afferte Domino gloriam et fortitudinem: pro, laudate et celebrate eius gloriam et fortitudinem. Afferre consilium, est consultare super negotio aliquo. Sic Absolon iubet suos afferre consilium: 2 Sam. 16. id est, consultare quônam modo sit pater opprimendus.

AFFLIGERE aliquem pro male tractare, nota phrasis est. Sed aliquando quiddam inusitatius et obscurius Latinis auribus sonat. ut Levit. 16 et 23 ponitur, Affligere [p. 26] column 27/28 animam, pro ieiunare, aut alio qui semet male cruciare. inquit enim: Mense septimo, die mensis decima, affligetis animas vestras. Sic. Num. 30, dicitur de afflictione votiva: Omne iuramentum obligationis, ut affligat animam suam. Sic et Isaiae 58. Affligere mulierem, aut humiliare (nam idem Hebraeum verbum est) significat violare, undecunque aut quacunque demum ratione phrasis haec exoriatur. Affligere, 2. Samuel. 13, pro semet contristare, aut dolore cruciare. Afflictionis panis, plerumque significat victum cum afflictione coniunctum. Sed Deuteronomii decimosexto significat memoriale afflictionis, eo quod talis victus observabatur in memoriam afflictionum, quas erant perpessi in Aegypto.

AGGRAVO, per se perspicuum est, nisi quod quasdam obscuras phrases gignit. ut, Aggravare aures ne audiant Isaiae quinquagesimonono. Non est aggravata auris Domini, ne audiat. Sic et Zachariae septimo, Aures suas aggravaverunt: pro, quasi affluxu humoris obturarunt, ne audirent. Aggravare cor, est pertinax obstinatumque praestare, quod nullis monitis aut poenis moveri queat. 1. Sam. 6. dicunt Philistaei ad se invicem, Quare aggravabitis cor vestrum, sicut aggravaverunt Aegyptii? pro, obstinate et pertinaciter resistetis. Idem valet Cor indurare. Aggravare iugum, 1. Regum duodecimo, pro onerare gravioribus tributis, et aliis servilibus oneribus. aggravari manum alicuius super aliquem, Psalmo trigesimosecundo: Die ac nocte aggravatur super me manus tua: id est, invalescit, aut subinde me gravius castigat. Contra Alleviari manum, 1. Sam. 6. pro, remittere castigationes, Aggravare opus super Israelitas, Exodi quinto: pro, magis ac magis eos onerari operibus ac laboribus. Sic Aggravatum est praelium Philistaeorum super Saulem, 1. Samuelis 31: id est, ingruit, incubuit in ea parte hostilis impetus vehementius.

AGGREGARI AD PATRES, aut populum suum, est aliquando mori, vel sepeliri in sepulchris maiorum suorum: Iudicum 2. Gen. 25. Num. 27.

AGNI, cum iustis conferuntur, eosve metaphorice denotant, ob innocentiam et simplicitatem: sicut contra hoedi cum impiis, ob audaciam et petulantiam. Matthaei vigesimoquinto. Eadem ferme vis vocis est, cum Isaiae sexagesimoquinto dicitur, Agnos cum lupis pascituros. Agnus Dei pro CHRISTO ponitur, Iohannis 1. quia agnus paschalis Christum praefigurabat: et alias etiam erat iuge sacrificium, et pro peccato aut expiatione nonnunquam offerabatur. Typus ergo erat veri expiatoris. Dicitur autem Dei agnus, ad discrimen agnorum Leviticorum et brutorum: quia ab ipsomet Deo, non ab hominibus, haec victima ad expianda peccata totius mundi erat constituta, et in medium proposita, sicut Scriptura inquit: Quem proposuit Deus propitiatorem in sanguine suo.

AGNOSCO verbum postea plenius exponetur, in verbo COGNOSCO, et porro etiam in NOVI. Hoc igitut nunc tantum breviter observetur, quod cum Deus dicitur Agnoscere aliquem, significat eum amare, fovere, tueri. Amos tertio, Psalmo primo, et trigesimoprimo. Notis enim ac familiaribus favemus. Agnoscere porro faciem in iudicio, est idem quod suscipere personam: de qua re in voce PERSONA.

ALA, ab avibus sumpta metaphora, varias habet significationes. ut Exodi 19: Portavi te super alas aquilarum: id est, summa clementia gestavi ac fovi te, sicut aquilae suos pullos gestant: Psalmo decimoseptimo, et Deuteronomii trigesimosecundo: Sub umbra alarum tuarum Domine abscondes me: id est, sub singulari praesidio, aut patrocinio. Allusio est potissimum ad similitudinem gallinae, protegentis pullos suos alis. Porro Ruth secundo, Extende alam tuam super ancillam tuam: non a gallinae similitudine metaphora dicta videri queat, sed fimbria sic dici, quia sit similis alae. In eadem significatione Ala, aut Umbra alarum accipitur Psalm. 36, 57, 61, 63. Eandem metaphoram exponit integre Christus Matthaei vigesimotertio: Hierusalem Hierusalem, quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas. Significat et partes exercitus, sicut apud Latinos tantum turmas equestres: quia solebant lateribus phalangis adiici, ut similitudinem avis volantis tota acies haberet. Isaiae octavo: Cum (inquit) extensio alarum eius replebit latitudinem. In sancto sanctorum erant Cherubim, id est, imagines quaedam, habentes alas, quibus arcam, quae erat sedes Dei, contegebant, Ideo Daniel capite nono dicit, Abominationem desolationis futuram iuxta alas: id est, in loco longe sanctissimo, nempe in ipsa arca, aut sede Dei. Per metaphoram significat etiam extremitatem, ut vestis, aut terrae. Isaiae 2. Ab ala terrae cantica audivimus. Item Iob trigesimooctavo. Ezechiel. 7. Vicina significatione Alae solis pro radiis ponuntur, Malach. 4. Sub alis tuis inventus est sanguis pauperum, Ieremiae 12 Significat idem ferme, quod, est sanguis in manibus, aut etiam operibus tuis. Alarum Dominus, legitur Proverbior. 1. Ecclesiast. 19. Significat avem, seu alata animalia. Alam movere, Isaiae 10: allusione ad aves, depingitur trepidatio gentium: quod metu tyranni Assyrii nemo ausus sit se commovere, aut contra mussitare saltem.

ALBEDO, aut candor, sive quia naturalis color est, â natura ipsa profectus, cum alii colores plerumque ab arte, ut vestimenta, veniant: sive quia candida accedentibus maculis obscurantur, et rursus lotione sordium pristino colori restituuntur: sive quia plurimum lucis habet, plerumque tum innocentiam, tum laeticiam, et res secundas significat. Contra ater, tum tristiciam, tum etiam malitiam: sicut et Rubedo peccatum, ac contaminatam vitam notat. de qua re vide infra RUBEDO et RUBEFACIO. Quae colorum symbola etiam aliis linguis nota sunt. Dicitur autem aliquid de hac re postea. Album igitur aliquid fieri, aut Albari, alias significat per metaphoram remissionem peccatorum. ut Isaiae 1, Sicut nix albi erunt. et Psal. 51, Super nivem dealbabor: id est, mundus fiam. Allusio videtur esse ad lotionem vestimentorum, praesertim lineorum, quib. illae gentes plurimum usae sunt. Illa enim si contaminata sunt, albedinem aliquo modo amittunt: contra vero si lavantur fiunt albissima. Sic et Germanis, vueiss machem, pro lavare: et schwartz machen, pro contaminare usurpantur. Alias significat illuminationem, quae fit per doctrinam. ut Psalm. 68. Cum distribuet in ea reges, alba fiet, ut nix in Zalmon. Denique aliquando pallorem metu exortum indicat, quia in pallore evanescit omnis rubedo faciei, et succedit quasi quaedam albedo. Paries dealbatus. Actor. 23: et sepulchra dealbata. Matth. 23. sunt hypocritae: cuius metaphorae aut similitudinis rationem ibi CHRISTUS plene exponit.

ALIENUM proprie quiddam externum significat, ut Genesis quadragesimosecundo: Loquutus est ad eos tanquam alienos, sed per metonymiam quandam saepe significat impium. Omnes enim exteri erant Ethnici impii, et sicut Paulus dicit alieni a promissionibus Dei. Sic et verbum Alienari, Isaiae primo: Dereliquerunt Deum, irasci fecerunt sanctum Israelis, alienaverunt se retrorsum. Tametsi etiam citra figuram possis intelligere, alienari impios: pro, deficere a Deo, discedere ab eo, desinere esse eius cultores. Sicut et Latini, Alienare pro Vendere utuntur: et Alienari ab aliquo, pro, desinere ei esse amicum. Sic et Psalmo quinquagisimooctavo: Alienati sunt peccatores ab utero. Isaiae vigesimoquinto, Palatium alienorum evertat. et vigesimooctavo: [p. 27] column 29/30 Sicut aestas insiti tumultum alienorum humiliabis. Ezechiel hanc figuram integra oratione exponit, cum dicit, Iudaeos esse ex ethnicis gentilib. procreatos: volens ostendere, eos etiam perinde impios. capite decimosexto. Ponitur et pro hostibus, Esaiae primo: Alieni comederunt terram vestram. et Psalmo quinquagesimo quarto, Alieni surrexerunt contra me. Ratio significationis eadem est, quae, cur Latinis vox Hostis, quod olim tantum peregrinum significavit, nunc publicum inimicum notat: nempe, quia exteri sunt plerunque inimici. Ignis alienus, Levit. decimonono, pro prophano ponitur: quia tantum domestico aut sacro, quod in altari conservabatur, uti debebant in sacrificio et suffitu. Filii alieni, alias pro exteris, alias etiam pro impiis: Isaiae secundo, et Psalmo decimooctavo. Alienum se ostendere alicui, Genesis quadragesimosecundo, pro, simulare se ei ignotum et inimicum sicut et Latini Alieno animo dicunt. Alienum significat etiam prophanum, sicut modo dixi. ut Exodi decimo, Alienum suffitum, alienus ignis. Alienum reddere locum sanctum, Ieremiae decimonono. Sic et Isaiae secundo, Et in scientiis alienis fuerunt contenti. Eodem modo et Levit. vigesimo secundo, vir alienus, pro laico, non de tribu sacerdotali. Filia sacerdotis cum fuerit viro alieno, id est, non Leviticae tribus.

ALLEGORIA, in generalib. Regulis exponetur.

ALLIGARE, per metaphoram est curare, sanare: quia vulnera sananda obligari medicaminibus et fasciis necesse est. Ipse vulnerat et alligat, Isaiae primo. Vulnera non sunt alligata, Ezechielis trigesimo: Brachium Pharaonis confregi, et ecce non fuit alligatum, ut ponantur medicamenta, ut apponantur fasciae ad obligandum illud. Sic Christus suum officium Isaiae 61 exponit: Ad evangelizandum afflictis misit me, ut alligarem contritos corde. Alligare praecepta digitis ac cordi, Proverb 6 et 7, est diligenter ea ediscere et custodire. Sic et Isaiae 8, Colliga testimonium, et obsigna legem. Sic et Moyses saepe praecipit alligari legem aut eius memorialia ad frontem et brachia. Christus dicit Pharisaeos alligare onera importabilia super alios, quae ipsi digito attingere nolint. Metaphora est ab externis oneribus.

ALIQUID esse, non simpliciter significat aliquam rem esse: sed aliquid eximium, praestans, preciosum aut celebre esse. Sic et Latini interdum utuntur, ut Iuvenalis Satyra prima:

Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
Si vis esse aliquid.

— Sic Paulus Galatis 6 ait: Si quis sibi videtur aliquid esse, cum nihil sit, semetipsum decipit. Sic Simon magus Actor. 8, dicebat se esse aliquem magnum. Sic ad Galat. secundo dicit Paulus de praecipuis Apostolis: Ab iis autem qui videbantur esse aliquid, nihil accepi. Mox ibidem subiicit: Ii qui videbantur, nihil mihi contulerunt. Aliquid igitur esse, aut non esse, significat aliquid eximium aut praestans esse. Contrariam prorsus vim habet saepe, NIHIL esse: de quo suo loco infra plenius dicetur. Sic Horatius ait, Nullis maioribus orti: id est, non eximiis progenitoribus.

ALMA, vox Hebraea, Isaiae septimo, Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emanuel, etc. controversa est, dum Evangelista Matthaeus interpretatur virginem, sicut et Septuaginta: quam versionem ac sensum etiam tota Ecclesia sequuta est inde â Christo usque ad nostra tempora: contra vero Iudaei, tantum puellam aut iuvenculam significare contendunt. Rationes vero plures evidentissime nostram sententiam comprobantes, in promptu sunt: quarum praecipuae hae videri queant. Prima, quod haec vox ubique in Sacris significet virginem: quod postea ostendetur. Secunda; quod huius vocis etymologia virginitatem sonat. significat enim absconditam, occultam. Duplici vero ratione virgines dicuntur absconditae, aut occultae. Primum, quia moris fuit, et hodierna die est in illis meridionalibus et orientalibus locis, virgines occultari domi, ut sic tanto certius earum pudicitia custodiretur: sicut et Phocylides monet, virginem usque ad nuptias custodiendam esse bene obseratis cubiculis, et non permittendum ut ante nuptias extra domum conspiciatur. Idemque et de pueris dicit, addens, difficile esse parentibus custodire liberorum castitatem. Quinetiam hodie in Italia, ut maxime aliquando in publicum prodeant, valde tegi peplis solent. Altera causa est, quare virgines dicuntur Almae, aut occultae, seu absconditae, quia contra maritatae cognosci â viro, et cognoscere virum dicuntur: item quia earum nuditas a marito detegi ac revelari, seu patefieri dicitur. Tertia ratio est, quia additur articulus in Hebraeo ה he העלמה , et in Graeco , quae indicat non quamvis adolescentulam concepturam: sed quandam eximiam ac singularem, specialique quapiam re commendabilem. quae res nihil perinde apte intelligi potest, ac virginitas in conceptione retenta (non certae opes, nobilitas, aut forma) quod praecipuum decus aut ornamentum adolescentularum esse solet. Quarta, quod in descriptione huius virginis et conceptionis nulla prorsus fit mentio viri alicuius: cum id et res ipsa, si naturaliter fieri deberet, postulet: et mulierculae a viris maritîsve suis circumscribi et definiri soleant in omnibus linguis ac gentibus, semperque mentio viri potius quam mulieris in descriptionibus familiarum fieri soleat. Quod profecto singulari mysterio non caret. Consimili vero ratione etiam Ieremias capite trigesimoprimo, de Meschia agens dicit, Deum creaturum esse rem novam, nempe ut mulier complectatur, aut circum det, seu intra se concipiat virum: ubi tum res nova ac miraculosa divinitusque creanda dicitur: tum etiam nulla prorrus mentio fit mariti, illam circumdationem aut conceptionem operaturi. Sic et in prima promissione tantum semen mulieris dicitur contriturum caput serpentis, non viri: cum id rectius secundum usitatum naturae cursum marito tribuatur, sive tanquam digniori coniugi: sive quia proprie viri est semen dare ad conceptionem ac generationem, non feminae. Eôdem facit, quod etiam Iacob Meschiam promittens, Silo eum vocat, Gen. 49. quod secundinam mulieris proprie sonat: ut indicet, eum non ab homine masculo, sed tantum ab homine femina procreandum. Consonat vero etiam historia Evangelii, seu eventus, huic harmoniae veterum prophetarum. Quinta ratio sit, quod quoniam haec res tanquam ingens ac singulari Dei potentia efficiendum miraculum proponitur, oportet certe aliquid praeternaturale hic accidere: quod non potest aliud perinde aptum huic rei esse, vel etiam excogitari, ac si Deus efficiat, ut mulier per se miraculose concipiat et pariat virum. Quid enim tandem miraculi esset, si iuvencula viro tradita, ex eo conciperet et gigneret? Quoniam igitur miraculosa conceptio ac partus esse debet, recte de virgine operatione Dei conceptura, locus hic intelligitur. Si vero hic obiiciatur, Prophetiam hanc non convenire IESU, aut matri eius, quia signum datur illis tempore Isaiae viventibus hominibus ac in eorum confirmationem, non autem posteris: quare non posse id accipi de vitgine, aut facto post mille annos sequuturo. Respon. Prophetia est, et non tantum incredulo contemptorique divinorum miraculorum Achazo proponitur, sed etiam toti populo Dei: nec solum illis tum viventibus Israelitis, sed et omnibus omnium temporum Israelitis, aut cultorib. Dei: sicut propheta inquit, Dabit vobis signum. Non enim Scriptura [p. 28] column 31/32 de uno tantum homine aut aetate agit, sed etiam de omnibus posteris sicut Paulus et Petrus dicunt, omnia propter nos scripta esse, Rom. 15. 1. Cor. 10, 1. Petri 1. Sic saepe Prophetae confirmant et consolantur suos praedictione venturorum olim ac post longum tempus bonorum, nempe tempore Meschiae, quae tamen tempora illius aevi homines non erant visuri. Deus confirmat Evam et Adamum promissione seminis mulieris, contrituri caput serpentis. Eva putat se mox illud semen consequuturam, et esse ipsummet Cainum, praeclarissimam nempe possessionem aut thesaurum suae felicitatis, ut nomen eius sonat: sed paulo post deprehendit, eius partum esse meram vanitatem. Sic et Christus petentibus miraculum, non dat praesens, sed futurum praedicit: nempe signum Ionae, seu suam mortem passionem, resurrectionem, ascensionem, sessionem ad dexteram patris. et denique adventum ad extremum iudicium. Matth. 26, Ab hoc tempore, inquit, videbitis filium hominis sedentem ad dexteram potestatis, et venientem in nubibus caeli. Verum adscribam etiam Forsteri de hac voce annotatum. Adolescens, עלם iuvenis, quam diu est privatus, et privatam vitam agit, nec in oeconomico aut publico et politico officio et administratione existit: sed adhuc caelebs est, et privatus. 1. Sam. 17. Interroga cuius filius sit iste adolescens. et cap. 20. Et si sic dixero adolescenti: ubi de puero loquitur, quem secum sumpserat Ionathan, et paulo ante vocaverat נער niar. Et in genere feminino עלמי adolescentula, iuvencula, scilicet innupta, quae nondum est elocata viro, antequam nuptias celebravit, et publicum coniugii statum ingressa est. Testantur enim omnes veteris Testamenti loci, ubicunque legitur, dici de iuvencula, quae virgo est. ut Gen. 24. Et erit adolescentula illa quae egredietur ad hauriendam aquam, etc. ubi de Rebecca filia Bathuelis dicitur, quae haud dubie tum fuit virgo. Similiter de sorore Mosi, pedisse qua filiae Pharaonis, legitur Exod. 2. Et abiit adolescentula illa, et vocavit matrem pueri. Sic Esa. 7. Ideo dabit Iehova vobis signum: Ecce adolescentula quaedam gravida pariet filium, etc. ubi quoque iuvenculam significat, quae est virgo. alioqui nullum fuisset miraculum, si iuvencula impregnata peperisset. Et Matthaeus hunc prophetae locum adducens cap. 1. Evangelii sui, Graece reddidit voce παρθένος , quae virginem significat. Item Proverb. 30. Via aquilae in caelo, via colubri super petra, via navis in medio maris, et via viri in Adolescentula. Etsi in hoc Salomonis loco hanc vocem Alma Iudaei obscoeni pro scorto accipiendam contendant, aut muliere viro cognita, eo ipso consilio, ut locum Isaiae labefactare conentur: tamen revera non possunt, siquidem aeque ut in caeteris locis in Salomone pro iuvencula virgine ponitur, quod per hoc quartum indicare voluerit affectum illum et ardens studium viri virginem depereuntis ac ambientis: quod perinde equidem absconditum, ac cognitu difficile est, ut reliqua tria. Atque haec quidem sententia ac expositio, ut simplex est, et vera, ita plane nihil habet absurdi, aut obscoeni. Et pluraliter elamoth Psalm. 68, Praecedunt cantores, subsequuntur musici, in medio autem adolescentulae cum tympanis. Cant. 1. Propterea adolescentulae dilexerunt te. Hactenus ille. Quod ad locum Proverb. 30 attinet, ex quo impii Iudaei probare volunt, vocem Alma significare quamvis, etiam violatam, atque adeo scortum, modo sit iuvencula: meo iudicio is ipse potentissime et evidentissime eos redarguit: et de virgine necessario exponendus est, non de scorto. Nam is demum amor vere fervens est, eoque plenus perturbationibus et praeterea incertitudine affectuum et actionum constans, ubi aliquis virginis alicuius amore corripitur et accenditur, idque praesertim, antequam voto potiatur. Nam quod isti nebulones de scorto intelligunt, ibi talis perturbatio animiae incertitudo et varietas cogitationum et actionum, distractioque mentis accidere non potest, cum ad scortum sic ferme tanquam ad emptionem alterius alicuius rei iuvenes commeent. nec magnopere eius amore inflammari possunt, quam sibi uni addictam non esse, sed temere cum quibusvis se contaminare cernunt. Non potest eos etiam dilata spes, aut difficultas potiendi, aut alius metus confundere ac perturbare: mox voto potiti sedant amorem, et ad aliquam aequabilitatem ac certitudinem animum reducunt. At amor virginis, quam sibi soli propriam amator expetit, quaque videt difficile esse potiri, ita intenditur et inflammatur, ut pene ad insaniam iuvenem redigat: vereque dici queat secundum Salomonem, ita dubius, variabilis et fluctuans, ut perinde difficulter eius viam, normam aut vestigia deprehendas, sicut aquilae in caelo, navis in aqua, et serpentis curuo et flexuoso ac sinuoso ingressu incedentis: aut sicut Poetae Amorem caecum, instabilem, volatilem et iuvenem puerum, qui mutetur in horas, faciunt. Hic etiam illud observandum est, non dici in Proverbiis incertam esse viam viri cum Alma, adolescentula, aut virgine: sed in Alma, id est, amor erga Almam aut virginem. Ex hisce omnibus liquido patet, rectissime in Isa. per ALMAM, virginem exponi, quae sit conceptura et paritura verum Emanuelem Meschiam, qui et persona et officio est Deus nobiscum: id est, cum ipse per se est revera Deus nobiscum habitans, ac carnem gestans, tum etiam patrem nobis adducens ac propitium faciens. Quo denique et illud recte adduci posset, quod prius oblitus sum dicere, quod ipsemet Propheta testatur illud miraculum conceptionis et partus, futuris aliquando post longum intervallum temporib. a Deo dandum esse: quia praedicit praecessuram antea esse captivitatem Assyriacam et etiam Babylonicam, ut eam praedictionem ad tempora Meschiae referri sit necesse.

ALPHA et ω , in Apocalyp. Christus dicitur, quia sit principium et finis omnium rerum, sicut α et ω literarum alphabeti: id est, verus Deus, autor omnium, a quo omnia bona proficiscantur, et in cuius laudem fiant. Sic Paulus Rom. 11 dicit: A quo, per quem, et in quem omnia. ipse enim et author et conservator est omnium bonorum, et omnia in eius gloriam spectare ac desinere debent.

ALTUM, proprie id est, quod a terra sublatum, sursum tendit. Inde igitur per metaphoram alias Alta vocantur val de difficilia, quod praealta et ardua sunt quasi inaccessa. Hinc Ecclesiasticus: Altiora te ne quaesieris. Psalm. 10, Altitudo sunt iudicia tua a conspectu eius: id est, superant eius captum. Alias valde praestantia ac gloriosa, quod sint supra communem sortem rerum, supraque humilis vulgi conditionem. Sic Dominus dicitur in altis habitare. Psal. 138. et vocatur Altissimus, Gen. 14. Num. 24 Psalm. 9. et passim in Scriptura. Ier. 17, Solium gloriae et altitudo a principio: pro, solium Dei glorio sum fuit ab aeterno. Sic altitudo Domini Isaiae 10. Item Christus dicitur adscendisse in altum, Psalmo 68. Ephes. 4. et Exaltatus esse, Ephes. 1, Phil. 2: quod summam beatitudinem, dignitatem, potentiam ac maiestatem significat. Sic 2. Reg. 9. domus dicitur futura altissima, id est laudatissima, gloriosissima. Et Psalm. 7, Propter eam nunc in altum revertere: id est, conscende tuum gloriosum tribunal, ut iudices: vel etiam, vindica defendendo pios, tuam nunc contemptam et despectam gloriam. Altum quoque aliquando significat superbum, quod superbia grande quid et nimium tumidum cogitat, somniat, et affectat. Dicitur haec animi elatio, aut perversa cogitatio Altum, ob imitationem et affectationem prioris illius realis altitudinis aut praestantiae, quia est veluti quaedam simia illius. Tale est illud Rom. 11, Noli altum sapere: id est, grandia cogitare, affectare, et de temetipso somniare. Sic Psal. 138 dicitur Dominus alta a longe prospicere: id [p. 29] column 33/34 est, eximios ac praepotentes, vel potius talia de semet somniantes, qui non tam re quam sua opinione alti sunt, negligere. Hinc phrases. In altum cornu extollere, Psal. 75. In altitudine incedere, Mich 2. Spiritus altus, id est superbus, aut etiam iracundus. Eccl. 7. Praestantior est longus spiritu, quam altus spiritu: id est, homo moderatus et clemens, quam magnanimus, superbus et iracundus. Oculorum altitudo, Isaiae 10. Vigilabo super gloriam altitudinis oculorum eius: id est, puniam eum propter fastum et superbiam. Altitudo naris, Psalm. 11. Impius prae altitudine naris suae non requiret. Item Eccl. 3 Altiora te ne quaesieris. Altitudines agri, Iud. 5. pro eminentioribus collibus. Vide quaedam huc facientia in verbo EXALTARE.

AMARUS, et Amaritudo, voces primum per metaphoram significant animum acerbum, iratum et crudelem. Sic Dominus minatur Iudaeis Hab. 1 quod sit excitaturus contra eos Chaldaeos, gentem amaram. Iudicum 18 Ne forte irruant in vos viri amaro animo: id est, tum tristes, tum crudeles. ex magno moerore enim saepe ira et crudelitas sequitur. Sic 2. Sam. 17 dicuntur profugi et exulantes cum Davide, esse viri amaro animo, sicut ursus orbatus catulis: id est, tum tristes, tum irati ac crudeles, et denique ex desperatione audaces. Ideoque dissuader Chusai, ne temere confligatur cum tam desperatis. Eadem figura non raro pro tristi ac moesto ponitur. ut Exodi 1. Israelitis fuit vita amara ob gravitatem oneris: id est, molesta insuavis ac tristis. 2. Regum 4 dicit Helisaeus ad famulum, de muliere orbata filio: Sine eam, quia anima eius est amara ei. Sic Anna dicitur fuisse amaro animo, 1. Sam. 1. Et milites Davidis, 1. Sam. 30. Proverb. 31. Ezech. 3 Et abii amarus in ira spiritus mei: pro, tristis simul et iratus. Ruth 1. Amaritudine affecit me Omnipotens. Iob 21 Amaricavit animam meam. Sic et Thren. 3. Satiavit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio. Sic fletus et planctus amaritudinum, Iere. 6 et 31 pro tristissimo et acerbissimo. Sic et Petrus dicitur flevisse amare, Matth. 26. Ezech. 27. Et plangent super te in amaritudine animae: id est, tristi animo. Eadem significatione uxores Esau dicuntur fuisse amaritudo animi Isaaco et Rebeccae: pro, perpetuo eos cruciantes. 2 Regum 14 Vidit Dominus afflictionem Iudae amaram valde. Amaritudines aliquando vocantur res dolore ac moerore afficientes, et alterum ad iram provocantes. Sic dicit Iob 13, Scribis contra me amaritudines: id est, crimina contristantia et irritantia, aut etiam acerba decreta, seu crudeliter me punis et flagellas. Sic et Oseas capite 12 inquit: Irritavit Deum amaritudinibus: pro, gravissimis peccatis. Sic Proverb. 5. ultima adulterae dicuntur esse acerba instar absynthii, et acuta ut gladius anceps: id est, valde molesta et noxia. Aquae amarae, Num. 15 vocatur illa aqua consecrata, et ad hoc parata, ut exploret innocentiam uxoris: sive ob causam efficientem, quod vir irritatus amara suspicione adulterii, volebat sic explorari uxorem: sive ab effectu, quod sontem mulierem amarissime cruciabant, ac excarnificabant. Amarum non raro diciturid, quod est noxium, ut supra diximus de ultimis aut exitu adulterii. Et Ier. 2 dicitur, Scies quod malum et amarum sit, reliquisse te Deum. In hoc sensu vetantur viri esse amari erga uxores, Coloss. 3, Sic et Iacob 3, zelus amarus, pro hostili ponitur. Amaritudo amarissima, Isaiae 38 ponitur pro dolore animi acerbissimo. Amaritudo, absynthium, et fel, aliquando etiam pro impietate, et veluti quadam hostilitate erga Deum et homines ponitur. Sic os impiorum dicitur plenum maledicentia et amaritudine, Psal. 12, et Rom. 13. Sic Deut. 29 dicitur, Ne forte sit in vobis radix germinans fel et absynthium: id est, impia doctrina, quae et Deo est acerba, et hominibus perniciosa. Similis phrasis est Hebraeorum 12, et Actor. 8. Nam in felle amaritudinis et colligatione iniustitiae video te positum esse: dicit Petrus ad Simonem Magum. Ad Hebraeos sane videtur haec similitudo aut metaphora integre exponi, quod amaritudo ab effectu dicatur. inquit enim: Caventes ne radix amarulentiae sursum crescens turbet, et per eam inquinentur multi. Sicut enim amara ac venenata quaepiam herba ex terra crescit, et molestos fructus aut sapores hominibus praebet: sic et impia opinio aut doctrina ex corde crescit, et per os sese expromit in multorum perniciem, et Dei ipsius contumeliam. Eadem igitur ratione ac significatione utitur Scriptura metaphora Absynthii et Fellis, qua Amaritudinis. Possettamen aliqua diversitas alicubi animadverti. ut quod Iere. 9. et 23 minatur Deus, se pasturum populum suum absynthio: id est, gravissimis poenis afflictionum. In absynthium mutare iudicium, Amos 5. et fructum iustitiae mutare in Absynthium, Amos 6, significat tum politicam iustitiam ac iudicium, tum et Ecclesiasticam, commutare in summam et hominibus perniciosam iniustitiam. Sic et Isaias cap. 5 inquit: Vae vobis, qui mutatis dulce in amarum, et amarum in dulce: id est, qui veram quidem doctrinam damnatis, falsam autem laudatis ac defenditis. Apocalypsis 10, dicitur liber a Ioanne devoratus, in ore quidem ei fuisse dulcis, sed in ventre amarus: quo significatur, gustum gratiae ac Christi sua quidem natura dulcem esse, sed postea habere comitem nimis acerbam crucem. Vide de hac voce aut phrasi in voce FEL.

AMBULARE, per metaphoram significat vivere, tenere aliquod certum curriculum vitae, sive in communi vita, functionibus aut sententiis, seu in fide. Sicut et via, vitam, functionem, aut doctrinam declarat. Adiectis diversis vocibus, significatio nonnihil variatur. Proverb. 10, Qui ambulat sincere, ambulat secure. Ambulare cum mendacio, Iob 31. Ambulare in delictis, Psalm. 68. Ambulare in duricia cordis sui, Ierem. 13. Ambulare fraudulenter, Proverb. 11. et 19 20 et 28. Cotra etiam ambulare simpliciter, crebrum est in Proverb. Sic Psalmo 15, Ingredi sine macula. Ambulare in consilio impiorum, Psalmo 1. id est, impie vivere ac sentire. In via regum Israel ambulare: 2. Reg. 16, est illos impios vita, fide, regimine imitari. Sicut contra ambulare in viis David, aut sicut David: 1. Reg 9. In praeceptis Dei, In iudiciis Dei, Levit. 18 In iustitiis Dei ambulare, Isa. 23. In viis Dei ambulare, Psal. 128. Isa. 23. Ambulare post Dominum, 2 Reg. 23. In praeceptis Dei ambulare, Ezech 5. Item, in viis ac iustificationibus Dei, in lege, in semitis Dei, Psal. 127. Es. 2. 1. Reg 8 est, eius verbum ex animo sequi. Ambulare coram Deo, Genesis 7 et 17. Cum Deo, Genesis 5. in conspectu Dei, Genesis 28. Ambulare coram Deo in veritate, 2. Reg. 20. Item post Deum, et similia, significant, vero animi motu et sentire et agere, quae Deus praescribit, seu pie vivere ex animo. Ambulare post Baal Peor, item post deos alienos, Deut. 4, et Hebr. 7, est idola colere. Ambulare secundum carnem, in carne, aut secundum spiritum, Rom. 8, Galat. 5. sic scilicet sentire ac vivere, uti caro aut spiritus praescribit. Sic et Ambulare in, et post desideria carnis. Ambulare post avariciam, Ezech. 33. Item, post duriciem cordis sui mali, Ieremiae 3. Post peccata Ieroboam, 2. Reg. 13. Ambulare post spiritum suum, Ezech. 13. Idem ferme est, Ambulare in novitate vitae, aut spiritus: et contra, literae vetustae, Romanis 6, et 7, nisi quod vetustas literae proprie illam Pharisaicam disciplinam complectatur. In nomine Dei ambulare, Micheae 4. Omnes gentes ambulabant quisque in nomine Dei sui. Nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri: id est, colemus eum. In ore patrum ambulare, est, secundum eorum praescripta: Psal. 49. Ambulare in statutis gentium, Levit. 20. pro, secundum. Ambulare in luce, aut ut filii lucis, [p. 30] column 35/36 et dum lucem habetis: et contra, in tenebris, quod crebrum est in Ioanne, Paulo et Prophetis: significat pie vivere, et cognitionem Dei habere. contra, Inordinate ambulare, pro, parum pie ac honeste vivere, 2. Thess. 3. Ambulare in sapientia, Coloss. 4. pro, sapienter Ambulare in veritate et iustitia, 1 Regum 2 et 3. pro, vere, syncere, iuste. Ambulare in bonis operibus, Ephes. 2. id est, pie vivere, ac secundum Dei mandata. Ambulare in grandibus et mirabilibus, Psal. 131: id est, extra verbum in speculationes sui cerebri evagari, aut etiam extra vocationem maiora viribus tentare, insolescere, superbire. Ambulare coram Deo ex adverso, Levit. 26. pro, iactare eius titulum, et tamen voluntati ac mandato eius resistere. Ibidem, Deus nobis ex adverso ambulare dicitur: id est, nos arguere et punire graviter. Ambulare secundum charitatem, Romanis 14. Ephes. 5, est, uti charitas postulat vivere ac versari. Ambulare per fidem, non per speciem, 2. Corinth. 5 est syncere, ac in timore Dei, non externo fuco. Dicitur et Deus ambulare in populo, cum nobis adest, ac benefacit, Levit. 26, Deut. 23. Ambulare in latitudine, Psal. 119, est, respirare, liberum esse a persequutione, et bona conscientia agere. Ambulare iustitiam ante pios, Psal. 85. pro, pii sectabuntur iustitiam, vel potius Deus ipsos ducet in omnem veritatem ac iustitiam, sicut si ipsa iustitia eis viam rectam praeiret, aut etiam praeluceret. Ambulare circumquaque impios, Psal. 12, significat eorum numerositatem aut frequentiam. Ambulare cum aliquo, Proverb. 1. 1. Sam. 25. Item aliquo loco, 1. Sam. 30: id est, cum eo versari. Ambulare ad pedes alicuius: pro, ei ministrare. 1. Sam. 25 bis habetur. Ambulare in lumine vultus Dei, Psal. 89. et in lumine Dei, Esaiae 2, est eius noticia et aliis bonis frui, etc. Lingua alicuius ambulat in terra, Psal. 73. Posuerunt in caelo os suum, et lingua eorum ambulat in terra: id est, pro libitu et arbitrio suo de omnibus rebus loquuntur et pronunciant. Ambulare facere aliquem, est ducere Psal. 25, Ambulare fac me per veritatem. Ambulare sensim, est dolentium ac moerentium gestum exprimere: 1. Regum 21. quia illi vel ob meditationem sui mali, vel etiam ob debilitationem lente progrediuntur. Eadem loquutio etiam de imbecillib. dicitur, Gen. 32: Declinantes in perversitates, ambulare faciet Dominus cum operantib. iniquitatem: id est, cum illis eos puniet. Sic et illud Actor. 5. Iudas abiit viam suam: id est, periit. Sic dicitur, Ponet partem eius cum hypocritis.

AMEN, Hebraea vox, videtur proprie esse adverbium affirmandi, sumptum ab אמן aman fidelis, verax fuit. Putant vero aliqui esse vocem origine sua imperativi modi Niphal, ubi sic scribitur האמן Heamen, et ה h literam, aut potius tenuem spiritum, initio propter multum usum in pronunciando evanuisse. Christus ea, et quidem repetita, saepe utitur, pro certa asseveratione, ferme iuramenti loco: ac significat ei idem quod Vere ac certe. Sic et Paulus 1. Corinth. 1, videtur eam accipere, cum dicit: Promissiones Dei esse Nae et Amen: id est, certas, veras et ratas: posito adverbio pro nomine adiectivo. Sic et Apocalypsis 3, Amen testis fidelis, accipitur. Item Isaiae 65. Benedicet se in Deo Amen, Iurabit in Deo Amen: id est, in vero ac veraci, seu nequaquam fallente Deo. Additur alioqui admodum crebro in fine precationum, non solum in communi usu omnium Ecclesiarum omni tempore, sed etiam in Sacris literis: ubi quoque, ut dicatur haec vocula in finem precum, nonnunquam praecipitur: ut Deut. 27, Nehem. 8. 3. Esdrae 9, Hiere. 11. Num. 5, Psal. 41 72, 89, 106: in quibus locis aliquoties etiam duplicata ponitur. ¶ Quaestio autem est, quid tandem haec vocula in fine precationis significet. Septuaginta aliquoties verterunt per FIAT, quo plerique scriptores inclinant, quasi sit optantis aut imprecantis Adverbium. Mihi sane, salvo aliorum honore, Hieronymi sententia maxime probatur, cuius haec sunt verba super Matth. Amen signaculum est Orationis Dominicae, quod Aquila, interpretatur Fideliter: nos possumus dicere, Vere. Causa autem, cur hanc significationem maxime probem, est. Primum quia in eo sensu Christus hac vocula utitur, ut supra dixi. Secundo, quia natura fidei ac verae precationis ea est, ut in fine precationis addatur non amplius votum, sed certa cordis asseveratio, aut assensus, quod Deus te exaudiverit, tuaque petitio suum effectum apud Deum sit consecuta, iuxta illud Marci 9. ubi iubemur credere, quod omnia quae petimus, simus certo accepturi: sic demum petitiones fore ratas. Nam omne votum aut desiderium habet aliquo modo admixtam dubitationem: sed in conclusione precum omnino debet abesse omnis dubitatio, et regnare certa fiducia, quod Deus te exaudierit, tibique indubitanter id quod petiisti continget. Sive igitur usum huius voculae in verbis Christi, sive fidei aut precationis naturam, addo et ipsam eius radicem seu primariam originem אמן Aman et Neemen spectes, omnino significat certitudinem, indubitatam assertionem: seu est adverbium affirmandi, et nequaquam optandi aut imprecandi, ut multi male opinantur. Nec tamen male eam in aliquibus locis veteris Testamenti interpretaberis pro voto. ut 1. Reg. 1 ubi ad promissionem Davidis de successione Salomonis, dicit mater Barsabea, Amen. Sic dicat Iehova Deus Domini mei. Sic Ierem. 11. et 28.

AMO, Vide infra in verbo DILIGO, et DILECTIO.

ANALOGIA, mathematicum vocabulum est, et significat duarum aut plurium rationum consonantiam, aut proportionalitatem, ut olim verterunt. Analogia igitur fidei Paulo est, Rom. 12, congruentia aut consonantia cum fide. Vult enim, ut omnis interpretatio Scripturae, et omnis doctrina aut dogma, vel etiam consilium aut conatus in Ecclesia, consonet cum summa fidei aut doctrina Christiana, quae iam in Decalogo, Evangelio. Symbolis, aut in Catechismo comprehensa est: ut Invocatio sanctorum, caelibatus, Missa, et similia repugnant primariis fidei capitibus. Quare etiamsi videretur habere aliqua verba sacrarum literarum aliquo modo eo tendentia, tamen admittenda non est, sed sensus illorum locorum diligentius est inquirendus.

ANATHEMA. Distinguit Budaeus inter ἀνάθεμα et ἀνάθημα : quod posterius quidem tantum donarium divis dicatum: prius vero rem sacram, execrandam, devotam aut detestandam significet. Sed Chrysostomus pro eodem accipit, quem et nos sequemur, simpliciter de hac voce agentes. Monet alioqui multa Budaeus de hoc nomine utiliter, in secunda parte Annotationum super Pandect. et in Commentario Graecae linguae. Hieronymus quidem monet, hanc vocem aut rem ratione originis propriam Hebraeis esse, eosque eam pro extrema execratione aut detestatione habere. Sed nos moti etiam ipsa vocis etymologia, potius eam a Graeca significatione et communi omnium gentium more deducemus. Primum venit haec vox a superponendo, aut suspendendo, quod olim apud gentiles donaria templi in eminentiori aliquo loco de parietibus aut columnis suspendebantur, ut et hodie in Papatu fieri videmus. Fuit vero in omnibus gentib. recepta, illa sententia opinione, quod quicquid semel Deo dicatum ac consecratum esset, id amplius in humanos usus adhiberi nullo modo deberet aut liceret, sed esse quam longissime a reb. usibusque nostris seu prophanis removendum ac separandum, et ad sua phana aut loca sacra ac velut ad deos ipsos abigendum, sive communi separatione, sive etiam per mortem ipsam. Inde metaphora quaedam ducta est, ut qui summa quadam proscriptione olim damnabantur, etiam Anathemata dicerentur; quod perinde essent a communi vita et consortio [p. 31] column 37/38 hominum repellendi, et tollendi e vita, sicut aliae res aut homines diis devoti ad deos suos abigendi, quib. erant dicati aut consecrati, aut quorum etiam iusto iudicio seu iustitia ad poenam suppliciumque ob aliquod tetrum scelus debebantur. Ideoque quo illos facinorosos ac pollutos veluti ad deos ablegarent, proscribebant eos veteres, uti cuivis liceret ipsos interficere. Anathem a igitur est res aut persona Deo obligata aut addicta, sive quia ei ab hominibus est pietatis causa oblata, sive quia iustitia Dei tales ob singularia aliqua piacula veluti in suos carceres poenasque abripuit, comprobante et declarante id etiam hominum sententia, ut fit in excommunicationibus. Duplici enim de causa Deus vult aliquid habere vel tanquam gratum acceptumque, ac sibi oblatum: vel tanquam sibi exosum, suaeque irae ac castigationi subiectum ac debitum. ¶ Eadem est vis vocis הרם Herem, deletio, apud Hebraeos: ut pro rebus Deo ab hominibus dicatis, ideoque tantum ad sacrum usum exhibendis, et etiam contra pro execrandis ponatur, quia et illa sint veluti serva et mancipia poenae ac irae Dei, ut habetur Levit. 24; Num. 18, Deut. 7. 13, ubi inquit: Abominaberis illud, quia anathema est. loquens de idolis. Sic et Iehosuae 6. 7. 10, et 1. Samuelis 15, et alias saepius, Septuaginta Herem plerunque per vocem Anathema verterunt. In novo Testamento haec vox ferme in malam partem accipitur, pro re execranda, detestanda, et irae Dei poenisque addicta et devota: ut Paulus cupit anathema esse pro fratribus Iudaeis, Rom. 9. id est, res damnata et perdenda. Quo modo ac sensu Moyses quoque petit se deleri ex libro viventium, Exodi 32: id est, tolli ex numero salvandorum, ut modo populo illud tantum scelus condonetur. Sic Paulus Gal. 1, et 1. Corinth. ultimo, falsos doctores iubet esse, aut pronunciat anathemata. Sic et Petrus negans Christum, dicitur semet anathematizasse, Marci 14. Et illi 40. Actor. 23 dicuntur se anathematizasse, id est, omnibus sese diris devovisse, sibique summam perniciem imprecatos esse; si ita se res haberet, aut si comederent, antequam Paulum interficerent. 1 Corinth. 12 dicitur, Nemo spiritu loquens dicit Dominum IESUM anathema: id est, odio habet, aut detestatur Christum. De anathemate Maranatha, vide in Maranatha. Vicinae sunt illae duae voces περικάθαρμα et περίψημα , purgamentum et iuramentum, 1. Corinth. 4. ubi Paulus dicit, se aliosque synceros doctores pro extremis piaculis, quibus orbis terrarum polluatur, haberi. Cum enim mundus ex mandato Dei seductores pro anathematibus habere deberet, invertit id Dei mandatum, ac veros doctores pro extreme execrandis et tollendis anathematibus habet. Concludit enim ibi Apostolus hanc suae tristissimae sortis descriptionem grandi epiphonemate, veluti si diceret: In summa, quid multis opus est? tam tristis et misera est nostra sors, tam etiam omnibus sumus odio ac execrationi, ut omnes sentiant, nos esse veluti communes quasdam pestes ac piacula mundi: qui si diris exemplis tolleremur, orbis terrarum esset melius habiturus. Saepe (inquit Hesiodus) unus homo est causa mali toti civitati. Sic igitur olim senserunt, quod ob alicuius unius hominis grande scelus impunitum, tot regiones punirentur gravissimis cladibus, ut etiam revera accidit, sicut Scriptura de peccatis Manassae pronunciat. Quare, tales putaverunt quamprimum esse tollendos, quo ira Dei averteretur. Sic erat Achan in Iosua, sic Ionas in navi. Saepe etiam innocentes homines in magnis publicisque calamitatibus ab sumebant, in eosque sua scelera et poenas, ut ipsi somniabant, congerebant, ac diis manib, devovebant et mactabant. Tales farme fuerunt duo Decii et Curtius, quorum apud Livium fit mentio.

ANCILLA, alias conditionem, alias humilitatem ac promptitudinem in serviendo significat: et quidem nonnunquam iunctim ponuntur. Ruth. 2, Quod consolatus sis me, et loquutus ad cor ancillae tuae: Et ego non sum sicut una ex ancillis tuis. priore loco est humilitatis, posteriore conditionis. Sic et 1. Sam. 25, Abigail inquit ad Davidem: Ecce ancilla tua in ancillam ad lavandum pedes tuos. Sicut oculi ancillae ad manus dominae suae. Id est, omnia inde expectans. Ecce ego servus tuus, et filius ancillae tuae, Psal. 86, pro verna: id est, tibi prorsus addictus.

ANGARIARE verbum, significat aliquem cogere, aut adigere ad aliquid molestum ac laboriosum, idque plerunque praeter ius, sed tamen sub praetextu publici iuris, autoritatisue. Venit autem inde, quod teste Suida angari Persis dicebantur publici aut regii nuncii, qui magna festinatione publicas literas, quo opus erat, perferre cogebantur. Illis igitur regia potestate severissimoque mandato licebat, quosuis vel homines, vel iumenta, rhedas aut naves arripere, eisque ad approperandum suum cursum ferendâve onera aliqua uti vel abuti. Ideo Christus Matth. 5. dicit, Si quis te angariaverit ad unum miliare, (id est, coegerit secum proficisci) ibi cum illo duo: id est, potius propera, ac servias ei ulterius quam flagitat, quam ut rixando cum eo in maiores difficultates aut acerbitates incidas, et scandala excites noxia. Sic Matth. 27. dicuntur milites angariasse Simonem Cyrenaeum, ut adiuvaret Christum in ferenda cruce, usque ad supplicii locum.

ANGELUS Graecavox, Latine nuncius, Hebraice מלאך Maleach, in multo usu est in Sacris literis et Ecclesia. Significat autem ministros potentum, praesertim ad perferenda mandata, et expedienda aliqua longius a suo domino remota negotia missos. Accipitur autem tum pro hominibus, tali ministerio fungentibus, tum et pro famulitio Dei spiritualium essentiarum. Imo et satanae nonnunquam tribuitur. De quo significationis discrimine ex textu, adiectisque vocibus iudicandum. Pro ministris hominibus accipitur in hisce Exemplis. Genes. 32, Et misit Iacob nuncios ante se ad Esau. Numer 14. Nunquid nunciis, quos misisti ad me, loquutus sum? Proverb. 16. Nuncius improbus adest in malum. Ios. 16. Quoniam Rachab abscondit nuncios, quos misimus. Sic 1. Sam. 23, et 1. Reg 19. Caeterum Malach. 2. locus insignis est, sacerdotum munus describens: Labia sacerdotis custodient scientiam, et doctrinam quaerent ex ore eius, quoniam Angelus Domini exercituum est. Sic et 3. eiusdem: Ecce ego mitto angelum meum ante te, qui repurgetuiam in conspectu eius. Pro Angelis caelestibus ponitur Gen. 28. Angeli ascendebant et descendebant per scalam Iacob. Gen. 16. Et invenit eam angelus Domini iuxta fontem aquae, Exod. 23. Ecce ego mitto ante te angelum meum, qui custodiet te in via. Gen. 24. Iehova Deus caeli et terrae, mittat angelum suum ante te Psal. 34. Castra metatur angelus Domini circa timentes eum. Psal. 91, Mandabit angelis suis, ut te custodiant in omnibus viis tuis. Psal. 104. Qui facit angelos suos ventos, et ministros suos ignem flammae. In novo Testamento sunt innumera loca de bonis angelis. Est vero Angelus substantia spiritualis, iusta, ac Deo obediens et aliena a corporis coniunctione, in ministerium Dei ac piorum (teste Epistola ad Hebraeos) destinata. Pro malis angelis ponitur 2. Samuel. 24, de angelo perdente Ierosolymam. Psalm. 78, Misit eis immissionem angelorum malorum. Psal. 35. Sint ut pluma coram vento, et angelus Domini impellat eos. Sic Iob 4, In angelis suis posuit dedecus. 2. Corinth. 12. habetur de angelo colaphizante Paulum. 2. Pet. 2. dicitur Deus non pepercisse angelis peccantibus. Sic et in Epistola Iudae, Matth. 25, Apocalyp. 12. habetur de praelio bonorum et malorum angelorum in caelo facto. Significat vox Angelus nonnunquam ipsum Dei [p. 32] column 39/40 filium, quod et ipse in redemptione humani generis exinanitus, et tanquam minister quidam admodum humiliter obediens patri caelesti factus est. Hic Angelus dicitur apparuisse Moysi ex flamma rubi, et mox nominatur Iehova: quem Angelum se ex omnibus malis redemisse, Iacob Gen. 48. gloriatur, ao cupit eum benedicere nepotibus suis. Idem angelus Num. 20. dicitur eduxisse populum Israeliticum ex servitute Aegyptia: nimirum Christus, qui fuit (teste Paulo) petra comitans Israelitas. Sic Stephanus quoque primum dicit Deum apparuisse Moysi in flamma rubi. Mox dicit, angelum ei visum esse in rubo. Ita eundem et angelum et Deum patrem nominat. Vocatur et Malach. 3, Angelus foederis a Deo promissus, et a populo Dei expectatus et exoptatus. Qui et Dominus ibi dicitur, ac purificator, mundator seu iustificator, ac renovator filiorum Levi: id est, omnium credentium. Dicitur autem Angelus foederis, quia per eum fit foedus et reconciliatio in Deum et homines. Ponitur haec vox metaphora quadam pro viro valde pio, aut etiam doctore sincero. ut Sam. 19. 2. Sam. 14 et 19: ubi tamen non tam metaphora, quam plena comparatio est. Sicut et Actorum 6, de Stephano: item Gal. 4. Forte Apocalypsis 2. per angelos Ecclesiarum intelligit summos doctores.

ANGULUS, pro quibusvis extremitatibus. Nehem. 9. Dedisti ei populos, quos dimisisti in angulos: id est, dispersisti in diversas orbis terrarum partes, adventante Israele. Super quatuor angulos terrae, Apocalypsis 7, et 20. Angulum capitis aut barbae tondere, est extremitatem capillorum tondere. Lev. 19, Filii nostri sicut anguli excisi instar palatii: pro, sicut angulares lapides elegantes. Anguli totius populi, Iud. 20, pro, primates, proceres, magnates, per metaphoram sic dicti. Zach. 10, angulus eadem ratione nominatur ipsemet Christus, Ex ipso angulus: pro, ex Iuda Christus, caput Ecclesiae. Sic ipsemet Dominus prophetiam de lapide angulari, de se interpretatur: Lapis quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli. Psal. 118, Matt. 21, Act. 4. 1. Petri 2. Sic et Iob 38. Isaiae 28. Ephes. 2, lapis angularis praedicatur, et pro Christo ponitur. Angulus aliquando nobilem et conspicuum locum significat. Sic dicitur, pharisaeos orasse in angulis platearum. Aliquando contra ignobilem ac obscurum. Sic negat Paulus Act. 26, ea in angulo acta esse, quae ipse de Christo concionaretur.

ANGUSTIA, pro omni maiore afflictione, praesertim autem pro animi anxietate. De quo vocabulo, sicut et de Contractione, in vocibus Dilatare et Latitudo, agetur: quoniam alterum sine altero facile explicari nequit.

ANIMA ψυχὴ , נפש , Nephes, varia plane significata in Sacris literis habet, quae ordine enumerabimus. Primo significat aliquando rationalem animam, quam Latini animum τὸν νοῦν dixêre: ut cum Dominus inquit Matt. 10, Non esse timendos qui tantum corpus interficere queant, animam autem illaesam relinquere cogantur, sed qui corpus simul et animam in gehenna perdere possit. Marci 8, Quid prodest homini, si universum mundum lucratus fuerit, animae vero suae detrimentum patiatur? In hac significatione reperitur etiam in veteri Testamento: ut Genes. 35. dicitur egredi anima ex Rachele, cum moreretur: et contra 1. Reg. 17 dicit Elias, Revertatur Domine anima pueri huius intra ipsum. Sic et Bileam Num. 23. dicit: Moriatur anima mea morte iustorum, et sit postremum meum sicut ipsorum. ubi indicat, animam piorum post mortem bene habere. Et mox sequenti Cap. de adventu Meschiae inquit: Videbo eum, sed non nunc: et intuebor eum, sed non de prope: id est, cito. ubi indicat ille, se etiam post mortem victurum. Sic 1. Samuel. 25, Abigail inquit, quod anima Davidis custodietur in custodia vivorum: contra vero anima hostium eius, veluti lapis funda excussus, in exitium abiicietur. Sic 1. Pet. 2: Abstinete a carnalib. concupiscentiis, quae pugnant adversus animam. Psal. 16. et Act. 2, Non relinques animam meam in inferno, etc. Sap. 3, Iustorum animae in manu Dei sunt. Haec significatio diligenter observanda est propter Saducaeos quosdam, qui negant in veteri Testamento reperiri quod anima sit quiddam separatum a corpore, quodque eo extincto vivat: praesertim vero de libris Mosi id pernegant.

Secundo ponitur aliquando et pro toto homine, ut Gen. 12. Animas quas fecerant in Charram: id est acquisierant mancipia, aut genuerant liberos. Et Ezech. 33, Gladius tulerit animam: id est, interfecerit quempiam. Sic Num. 33. Gen. 14 inquit rex Sodomae ad Abraam: Da mihi animas, tu retine reliquam substantiam. id est, homines ab hostibus nostris captos, etiam a te liberatos. Ezech. 8, Anima quae peccaverit, ipsa morietur. id est, homo peccans 13. Rom. Omnis anima sit subiecta superioribus potestatibus: id est, omnis homo. Sic quoque usurpatur. Gen. 36. cap. Coepit Esau omnem animam domus suae. Deut. 10, Iacob cum 70 animabus dicitur descendisse in Aegyptum. Levit. 2, Anima cum obtulerit oblationem. et 4. Cap. Si peccaverit anima. et 20, Anima quae declinaverit ad malum. Sic Act. 2, una die dicuntur accessisse 3000 animae ad Christianismum. Num. 15, Anima quae per superbiam aliquid commiserit. Gen. 17, Anima incircumcisa exterminabitur de populo. Sic Ezech. 16, Non esse occidendam animam, quae mori non debet: id est, damnari a doctore innocentes, pieque agentes. Sic saepe anima, tamquam nobilior hominis pars, cum singulari quadam emphasi et affectu, pro toto homine ponitur. Gen. 27, Ut tibi benedicat anima mea, priusquam moriar: id est, ut ego tibi benedicam. Dicitur et de Deo, ut, Septem sunt abominatio animae Dei: id est, Deo. Proverb. 6. Psal. 11. Sic Ezech 24. Polluo sanctuarium, desiderium animae vestrae: pro, quod extreme et ex animo amatis. Sic anima arida et famelica: id est, homo. Num. 11. Psal. 107, Anima anhelans ad te. Psal 143. In secretum impiorum non veniat anima mea. Multum peregrinata est anima mea cum Meschech et Kedar. Custodi animam tuam valde, ne obliviscaris, Deut. 4. pro, custodi temetipsum. Confringi animam desiderando Dominum, Psal. 119. Concupiscere animam, et deficere ad atria Domini, Psal 84. pro, ipsum pium hominem. Sic Psalm. 69. Appropinqua animae meae, redime eam propter inimicos meos: id est, redime me. Et Psalm. 30, Ascendere fecisti ab inferno animam meam. Quomodo dicitis animae meae, ut transmigret? Psalm 11. pro, mihi. Errare fecistis animas vestras, Ierem. 42. pro, vosmetipsos. Facere malum contra animam, Ierem 44. id est, in propriam perniciem. Vicina huic significatio est, quod etiam pro brutis accipitur, et anima dicitur quodcunque animal. ut Genes. 1. Levit. 11, Producat terra animam viventem: id est, animal quodcunque.

Tertio ponitur pro anima bruta, id est vegetativa et sensitiva, quae causa est vitae hominis. ut Gen. 1, Omne vivens in quo est anima vivens. Num. 11, Nunc autem anima nostra est arida: id est, vita aut corpus nostrum nullo commodo victu rigatur ac fovetur. Gen. 35, Et factum est cum egrederetur anima eius. Psal 119, Vivat anima mea, laudabit te. Tametsi haec proprie de rationali anima intelligenda sint Iob 12, In cuius manu est anima omnis viventis. 2. Sam. 1. Adhuc anima mea in me est. et 1. Reg. 17, Revertatur quaeso anima pueri in eum. Quod itidem de rationali anima dicitur. De vegetativa in sequentibus exemplis. Comedere animam. Ezech. 22. sicut leo rugiendo rapiens rapinam, comederunt animam. Thren. 2. Cum effunderent animam suam in sinum matrum suarum. Luc. 9. Qui voluerit animam suam salvare, perdet eam. Posses etiam accipere de vita Luc. 12. Anima habes multa bona. Matt. 6, Non, [p. 33] column 41/42 ne anima pluris est quâm esca? Iohan. 12, Anima mea turbata est valde. Et Matth. 26, Tristis est anima mea usque ad mortem. Act. 20, Anima ipsius adhuc in ipso est. In Psalmis innumera sunt exempla: ut cum dicitur, Anima incurvavit se in pulverem, Psal. 44. id est, vis vegetativa proxima est interitui. Multa tamen huiusmodi exempla etiam ad rationalem animam trahi possunt. Sicut et illud: Dilige Deum ex toto corde, tota anima, et omnibus viribus, etc. In hac vegetativa significatione credo et accipi animam, cum ea dicitur sanguis, aut in sanguine esse: et animam non esse comedendam, Gen. 9. et Levit. 17. Sic Psal. 124, Torrens pertransivit animam. Et Psalm. 105, In ferrum venit anima eius: pro ferrum intravit in corpus, aut vim vitalem semienecarunt catenae et captivitas. Quarto ponitur saepe pro ipsa vita: ut Gen. 8, Requiram animam de manu fratris. sic et Exodi 4. Et Matt. 2. Mortui sunt, qui quaerebant animam pueri. Iere. 36, Erit anima sua ipsi loco praedae. Sic 1 Sam. 26. Anima mea fuit preciosa in tuis oculis: id est, pepercisti mihi. Iohannis 10, Ponere animam pro ovibus. Et, Habeo potestatem ponendi et resumendi animam. Sic et Matt. 20, tametsi ibi quoque de rationali anima accipi queat. sic et in eo, Dabit animam suam redemptionem pro multis, Iohannis 13, Animam pro te ponam. Et 15, Dilectionem maiorem hac nemo habet, quam ut ponat animam suam pro amicis suis. Ionae 2, Aquae circumdederunt me usque ad animam: id est, extremum periculum vitae. Dare alicui suam animam in praedam, id est, conservationem vitae, quam pro suo lucro aut praeda habeat, quod nempe incolumis evasit. Iere. 20 et 45. Petere pro anima sua, Ester. 7 id est, supplicare pro vita sua. Anima alicuius pro alterius anima: id est, similem sortem aut mortem loco illius perpeti. Anima nostra pro vobis ad moriendum. Animam alicuius quaerere: pro insidiari vitae eius, ut dixi. Cum hac significatione cohaeret illa phrasis, Percutere animam, Gen. 33. Levit. 24. Deuteron. 22 et 27. id est, ita vulnerare, ut vitam adimas. Stare pro anima sua, Ester 8. id est, pugnare pro vita. Item, Abiicere animam: Iud. 9. Accipere animam in manum, significat extremum periculum adire, praesertim in bello: nam ibi vitam et mortem suam pugnans in manibus gestat. Iud. 9. Sic accipienda est etiam loquutio, Ire in anima sua, aut Cum animis suis attulerunt aquam. 2. Sam. 23. Causam praebere in animam alicuius. 1. Samuel. 22. In anima nostra attulimus panem. Thren. 5, Iud. 9 et 12. In animam suam loqui: id est, contra animam aut vitam suam. 1. Reg. 2, id est, in suam propriam perniciem, Nec erat qui requireret animam meam: id est, conaretur vitam meam a periculo liberare. Eripuisti animam meam a morte, Psalm. 56. Iere. 48. Psalm. 17. sic Psal. 33. Ut eruat animam ipsorum a morte, et vivificet eos in fame. Sic et 1. Reg. 1, fugere pro anima. 2. Reg. 7, circumdare aliquem pro anima: id est, quaerendo vitam eius. Sic et expectare animam alicuius, Psalm. 56. Accipere laqueum in animam, Proverb. 22. pro, sibimet exitium accersere. Huc referri possunt illae loquutiones, Amare et odisse animam suam: quae infra in Diligo, et in Regulis Universalibus exponentur. Sic et Invenire animam suo loco tractabitur. Quinto ponitur propotentiis animae, praesertim pro affectibus, appetitione, voluntate, ingenio, mente, aut animo. Exod. 23, Ne opprimas peregrinum. Vos nostis animam peregrini: id est, affectum. Gen. 23. Si est anima vestra, ut sepeliam mortuum: id est, sententia, sensus, voluntas. Gen. 22, Sichem filius meus, concupivit anima eius filiam vestram. Gen. 23. Si est anima vestra: id est, sententia. In hac significatione accipiunt alii illud, Dilige Deum ex tota anima: id est, ex omnibus affectibus. Deut. 4. Et ad ipsam mercedem elevat ipse animam suam: id est desiderium suum. Isa. 5, et Abacuc. 2, Dilatavit infernus animam suam. id est, cupiditatem. Sic Proverb. 23, Dominus animae: pro, cupiditatibus deditus, aut gulosus. Isaiae 56, Canes praefortis animae, nescientes saturari. Levare animam: pro, concupiscere. Qui non accepit, aut potius levavit animam suam in vanum: id est, vana et iniusta concupivit aut speravit. De qua phrasi in verbo Levare. Similia exempla Deut. 24, Ier. 22, et alibi passim, Non dabis me in animam hostium meorum, Psal. 27. pro, ad libitum eorum. Ezech. 16. Dabo te in animam odientium te. Psal. 105. Ut institueret principes eius in animam suam: id est, pro voto aut arbitrio suo. Animam suam non saturabunt, Ezech. 1. id est, cupiditatem non explebunt Ieremiae 15. Si starent Moyses et Samuel coram me, non esset anima mea ad populum istum. Sic Iohannis 10. Quousque suspendis animam nostram? id est, vota aut desideria nostra, qui cupimus aliquid certi de te cognoscere. Deuter. 23, Et comedes vuas iuxta animam tuam: id est pro desiderio tuo. Amara anima, et amarus animus, saepe pro acerbo, irato aut tristi animo ponitur. ut Iud. 18. 1. Sam. 1. Numer. 16. ponitur Viri anima amari: id est, concitati. et 1. Sam. 22. pro tristibus ponitur. Sic et 1. Sam. [[23.]] ac 2. Reg. 4, et Proverb. 3. De qua voce et phrasi supra dictum est in voce Amaritudinis. Adhaerere animam alicuius alicui, est toto pectore eum amare. ut Genes. 34, Adhaesit anima eius in Dina. 1. Sam. 18, Conglutinata est anima Ionathae cum David. Et contra, recedere animam alicuius ab alio: Ieremiae 6. Ezech. 23, id est, desinere amare eum. Sexto, pro corpore vivo, aut pro homine, sed potissimum ratione corporis. Huc pertinet phrasis illa, Affligere animam, Psalm. 38. Isaiae 58. Levit. 26 ac Deuteronom. 28, Dabit tibi Deus consumptionem oculorum, et tabescentiam animae. Anima pro victu, Isaia 58. Si protuleris famelico animam tuam, et animam afflictam saturaveris. Quandoque accipitur pro pignore, pro victu, ac eo unde vita sustentatur. Item pro homine vivo aut mortuo: ut cum Levit. 19 et 21 prohibetur, ne sacerdos semet contaminet super anima, id est, homine mortuo, aliquo suo cognato. Sic et Num. 5. 6 et 9, Immundus ab anima. Quidam vertit locum Act. 2. ex Psal. 16. citatum, Quoniam non derelinques animam meam in inferno, non derelinques cadaver meum in sepulchro: cum et verba ea, et totus contextus, et denique res ipsae repugnent. Nam negari non potest, animam non solere significare cadaver: et quod attinet ad locum Levitici, omnino ibi videtur significare homines mortuos. nam et mortuos adhuc solemus homines, parentes aut liberos vocare, per quandam vel synecdochem, vel catachresin: sicut ibi mox illud nephes אפש exponitur per patrem, matrem et fratrem: nec tamen quisquam sanus dixerit, istas voces pater, mater aut frater, idem valere quod cadaver. Sic et vox ἃδης significat Lucae proprie infernum: quod vel ex eo exemplo apparet, quod dicit divitem in inferno cruciatum esse, et inde invocasse patrem Abrahamum. Sic et Isaias capite 14, sepulchrum ab inferno separat. Contextus porro cum ista versione pugnat, quia Petrus ibi clare tribuit Christo cruciatus mortis, ex quibus tunc demum sit liberatus, cum est resuscitatus: ut descensus ad inferos et sensus illorum dolorum non recte tribui queat Christo ante passionem, quando quidem eos Petrus proxime ante resurrectionem ponit, eosque resurrectioni opponit, ita ut resuscitatio sit ea ipsa liberatio et eductio ex illis cruciatibus. Reclamat et in eo contextus, quod clare Petrus ibi duas diversas partes hominis Christi facit, ac de eis separatim pronunciat, dicens: Praevidens loquutus est de resurrectione Christi, quod neque anima eius relicta sit in inferno, nec caro eius viderit corruptionem. Ubi diserte separatim anima a corpore ponitur, et separatim etiam de utroque pronunciatur. Qua ergo tandem conscientia illa duo studio a Spiritu S. separata, a versore [p. 34] column 43/44 confunduntur? Nec valet hic id profugium, quod alterum hemistichium, aut etiam versus explicare soleat alterum. nam in talibus locis plerunque manente subiecto, variatur praedicatum: ut, Filius meus es tu, hodie genui te. Huc facit, quod caro in sepulchro mortua, non potuit sentire illos tam tristes cruciatus: ut sunt parturientis qui ibi per ὠδίνας significantur. Parum quoque honeste, aut etiam religiose corpus Christi vocatur cadaver, quod nunquam plane desertum fuit a divinitate. Porro quod etiam ipsa rei veritas ac doctrina Articuli descensus ad inferos, hanc sententiam non patiatur, satis ostendemus postea in voce Infernus, ubi aliquid de hac materia disseremus.

ANIMUS apud Latinos plerunque ita distinguitur ab Anima, ut haec vim illam quae vitam sensumque praebet, ille vero rationis religionisque capacem facultatem suppeditet: haec etiam brutis esset communis, ille vero tantum hominibus proprius. quomodo et Iuvenalis distinguit:

Sensum a caelesti demissum traximus arce,
Cuius egent prona et terram spectantia: mundi
Principio indulsit communis conditor illis
Tantum animas, nobis animum quoque.

— Graeci vocant νοῦν , quem etiam solum dicit Aristoteles ab extra intrare in hominem. Accipiunt illi vocem hanc etiam pro eius affectu: id est, pro sententia, scopo, aut mente. Atque hac etiam significatione tantum vox Animus crebro in sacris literis reperitur, posita pro Hebraea voce נפש Nephes anima, Leb cor aut νοῦς mens: ut Exodi 35, Omnis prono animo offerens, etc. Credo hanc rationalem animam non raro vocari Spiritum: ut cum epistola ad Hebr. dicit, Verbum Dei esse gladium ancipitem pertingentem usque ad divisionem animae et spiritus: id est vitae vegetativae et rationalis. Verum de voce SPIRITUS suo loco agetur, unde et vocabulum Animus plenius perspicietur.

ANIMALIS HOMO ponitur pro homine naturali, quatenus natus, et in hac vita educatus, sed non renatus est. 1. Cor. 2, Animalis homo non percipit ea quae Dei sunt. Dicitur autem animalis, quia sola anima naturali regitur, carens spiritu Dei, eum in omnem veritatem deducente et impellente. Hac de causa etiam res spirituales carnali aut naturali ista anima aut intelligentia non percipit: sed terrenus cum sit, ea quae sunt de terra sapit, percipit et loquitur. Posset forte et ea ratio huius loquutionis videri, quod Anima in sacris literis saepe tum solam vegetativam animam, tum et ipsam carnalem vitam significare solet: de qua re dictum et est supra. Quare hac ratione Animalis homo idem ferme significaret, ac carnalis. Certum sane est, quod Scriptura accusans hominem, etiam ipsam rationalem animam vel maxime accuset. Caeterum ut et melius intelligamus quid sit Paulo animalis homo, et quid in nobis Scriptura accuset consideretur, admodum utilis Iacobi locus est, ubi caelestem et humanam sapientiam comparans inquit: Ista sapientia non est ea quae superne venit, sed terrena, animalis, diabolica. ubi omnem eam sapientiam hominis, quod ad religionem attinet, quae desuper non venit, diabolicam vocat: et ostendit, animalem sapientiam esse idem quod terrenam. Qui locus praeclare etiam refutat liberi arbitrii defensores. Porro 1. Cor. 15, Corpus animale vocat, corpus idoneum ad hanc terrenam vitam: Spirituale vero, quod ad caelestem vitam est aptum, conditûmve. Sic et epistola Iudae opponit homines animales, ut pravos, iis qui Spiritum Dei habent.

ANIMANS et ANIMAL ita distingui solent, quod Animans etiam plantas, Animal vero tantum sensum habentia significet.

ANNON, Adverbium interrogandi, crebro in Sacris literis ea quaerit, quae vel maxime vult affirmare. ut Genes. 13. Annon est universa terra coram te? Annon praecepi tibi? Iosuae 1. Annon misi te? Iud. 6. Annon unxit te Dominus super haereditatem tuam? pro, Certe fecit, ita prorsus sese res habet.

ANNUNCIO Hebraice notat idem quod indico, prima et maxime propria significatione. Sed tamen crebro ad emphasin annunciationis, celebrationis et praedicationis pervenit. ut Proverb. 12. Verax annunciat iustitiam: id est, dicit, loquitur, sive simplici indicatione, sive cum quadam praedicatione. Sic et Psal. 111, Fortitudinem operum suorum annunciavit populo suo, dando eis haereditatem gentium: pro, parefecit, ostendit potentem suam virtutem, cum Israelitas in terram promissionis induxit. Sic Psal. 142, Angustiam meam coram Domino annuncio: pro, ipsi expono. Isaiae 3, Peccatum suum sicut Sodoma annunciant: id est, ultro indicant, non occultant. Ieremiae 10, et saepe alibi, accipitur pro illa celebri praedicatione, laudatione et gratiarumactione. Sic Annunciatrix accipitur Psal. 68.

ANNUS, notae significationis vox, habet quaedam explicatione indigentia. Crebro autem quasi redundat, cum ad singulos minores et maiores numeros coniunctos repetitur, ut Gen. [[5.1,]] Centum anni, et triginta anni. Ponitur saepe simpliciter pro longo tempore. ut Psal. 90, Mille anni in conspectu tuo sunt sicut hesterna dies cum transierit: id est, longissimum tempus est perinde Deo ut brevissimum: nihilominus quod statuit aut promisit, certo fit, etiam si differat aliquandiu. ut in voce DIES dicam. In fine temporum, annorum, Danielis undecimo: id est, post aliquot annos. Filius anni erat Saul in regnare ipsum, 1. Sam 13, aliqui exponunt, quod iam uno anno regnaverat. Aliqui addunt, quod erat sicut unius anni: id est, simplex, rusticus, et semipuerilis, nullam regiam superbiam aut maiestatem praeseferens. Alii haec coniungunt praecedentibus, quod iam uno anno regnaverat, cum praecedens instauratio regni facta est: et post elapsum etiam alterum annum regni accidisse illa quae mox narrantur. quam opinor esse veram sententiam. Anni merconarii, pro certi, ac determinati, quibus mercenarius nihil addi, sicut et conducens nil adimi patitur. Is. 6. et 21: In tribus annis, tanquam annis mercenarii, alleviabitur gloria Moab. Mercenarius anni in annum, Levit. 25, Tanquam mercenarius anni in annum eris cum illo: pro, tanquam mercenarius annuus, qui sese ei non addixisset in longum tempus, aut perpetua servitute obstrictus esset, sed tantum usque ad certum tempus: quo elapso, denuo novum contractum constitueret. A fine anni in annum: pro, stato tempore anni. 2. Samuelis 14. Sic, Rem anni in anno facere: pro, debitum annuum pensum absolvere, 1, Reg 10. Sic, De anno in annum. pro quotannis, 1. Samuelis 7. Anno post annum pavebitis, Isaiae 32. pro, pluribus annis. Reversio anni, 1. Samuelis 2. pro, veniente novo anno, revoluto anno. Addite annum super annum, cessabunt agni: pro, post paucos annos cessabunt sacrificia, Isaiae 59. Annum coronare bonis, Psal. 65. pro, singulas partes anni, veluti circulum quendam suis fructibus aut commodis ornare: non aliter ac solent puellae texentes serta, ligneo circulo varios selectosque flores circumligare. Annos consumere tanquam sermonem, Psal. 90. pro, facile perire, aut praeterlabi. Esse cum aliquo dies aut annos, 1. Sam. 29, accipitur non de temporis longitudine, sed de experientiae magnitudine: ut Achis dicit de Davide, Qui fuit mecum dies, imo annos aliquot: pro, qui mihi tam penitus perspectus est, ac si pluribus annis mecum egisset. ponitur igitur ibi tempus, pro eo quod fit in tempore, nempe pro usu ac experientia. Dies annorum, Ezech. 38. Qui prophetaverunt in diebus illorum annorum: pro, illis temporibus. Apponere annos vitae, id est, prolongare vitam. Proverb. 3, Longitudivem dierum, et annos vitae, et pacem apponet tibi. Multitudo annorum: pro, senibus, Iob 32. Dies [p. 35] column 45/46 loquentur, et multitudo annorum notam reddet sapientiam Id est, senes longo usu fiunt sapientes, et alios docere sapientia possunt. Numeri anni, pro paucis. Iob 16: Anni numeri venient, et semitam quam non revertar ambulabo: id est, moriar, non rediturus in hanc vitam. Nisi quis velit exponere, quod anni vitae nostrae sint a Deo numerati, et determinati. Alicuius anni pro tempore vitae eius, aut etiam ipsa vita, Psal. 102. et Hebraeorum 1, Anni tui non deficient. Proverb. 5, Ne des annos tuos crudeli: pro Cave ne maritus adulterae, te iuvenem crudeliter interficiat, atque ita tibi reliquum vitae tempus abripiat. Sic annos meos in gemitibus consumpsi Psal. 31. Dierum annus pro completo, ac omnes suos dies habente anno. Vide DIES. Placabilis annus, aut beneplaciti, Isarae 61. pro, cum Deus est propitius, et ultro nos benigne vocat. Sed Retributionis annus, Isaiae 63, et Visitationis annus Ieremiae 11, et 23, plerumque intelligitur de tempore, cum Deus est iratus, et castigat. Menses, tempora et annos observatis, Gal. 4. arguit Paulus superstitiosam temporum observationem, quod Religionem ad tempora alligabant: cum Deus eam, illis Iudaicis observationibus et circumstantiis locorum ac temporum, prorrus liberasset in Novo testamento.

ANTE aliquos esse, significat aliquando, ducem esse. 1 Par 19, Sophach erat ante eos. Alia huius praepositionis idiomata in CORAM exponemus.

ANTICHRISTUS, idem valet quod, vel qui se confert Christo, aut etiam adversatur Christo. Nam αιτὶ Graecis in compositione, non solum adversationem, sed etiam quasi exaequationem et collationem denotat: sicut saepe Homero ἀντίθεος . Dicit autem Iohannes, multos Antichristos esse, vocans omnes seductores Antichristos, quia omnes sese Christo opponunt: sed tamen unum, tanquam eximium prae aliis celebrat, cui id nomen proprie vendicat. Paulus 2. Thess. 2, vocat eum ἀντικείμενον , id est, adversarium: quia Deo, Christo piis, et omni verae pietati adversetur. Epitheta alioqui et nomina Antichristi in Sacris literis sunt plurima, de quibus studiosus Lector alios consulet. Praedicitur igitur in Sacris literis, ut supra in voce ABOMINATIO dixi, venturus quidam singularis adversarius filii Dei, quem novum Testamentum, et praesertim Iohannes in sua Epistola cap. 2 et 4, vocat Antichristum. Definit autem eum ita, ut dicat, Antichristum esse eum qui neget IESUM esse CHRISTUM, et qui neget IESUM CHRISTUM venisse in carnem: id est, qui personae IESU adimatregnum et sacerdotium. quorum utrumque sub voce Meschiae aut Christi comprehenditur. Adimit autem Antichristus Romanus IESU sacerdotium, primum dum non solum eum verbumque eius audiendum esse contendit. Secundo dum eum solum pro nobis sacrificasse, aut plene perlitasse non concedit. Tertio, dum etiam alios innumeros mediatores ac intercessores nobis in caelo et in terra proponit. Regnum adimit noster Antichristus Domino IESU, dum non concedit, eum solum esse caput, gubernatorem ac defensorem Ecclesiae suae: sed et alios ei gubernatores ac capita tum in caelo tum et in terra confingit ac praeficit. Quomodo vero alio qui et in hisce et aliis omnibus partibus doctrinae Christi pontifex Romanus Christo domino adversetur, satis hoc tempore spiritu Dei, in multorum piorum scriptis revelatum est.

ANTIQUUM est, quod olim priscis temporib. accidit. Hinc Dies antiqui pro priscis temporibus. ut, Postea habitabitur secundum dies antiquos, Ier. 46 Mich. 7. Mal. 3. pro, sicut olim, sicut priscis temporibus. Sic dicitur, A diebus antiquis, Isaiae 23. Antiqua misericordia Dei: pro, prima benevolentia, favor et beneficentia erga nos. Psal. 89, Ubinam sunt misericordiae tuae antiquae Domine, quas iurasti in veritate? id est, veteres promissiones misericordiae, favoris ac beneficentiae. Antiquorum desolationes erigent Is. 6. pro, priscas ruinas, olimque dirutas civitates instaurabunt. Ab antiquo aenigmata. Psal. 78, Loquar aenigmata ab antiquo: pro antiqua, exoleta, et quae prae vetustate pene interciderunt. Intelligit autem verba, miracula, ac benefacta Dei. Antiquus dierum, Dan. 7. id est, Deus aeternus qui numquam esse coepit, semperque ab aeterno fuit. Antiquitates caeli. Psal. 68, Qui equitat in caelis, caelis antiquitatis: id est, in sua gloria aeterna. Reges antiquitatis: pro, antiqui, prisci. Sic Isaiae 19, gloriabatur rex Aegypti, se esse filium regum antiquitatis: id est, ex vetustissimis regibus exortum. Ad antiquitatem suam reverti, Ezech. 16. Et sorores tuae Sodoma, et filiae eius, ad antiquitatem suam revertentur: id est, ad pristinum statum vel religionis, vel etiam externi status. Iudicum 5, torrens Kison vocatur antiquitatis propterea quod antiquitus Deus constituerat, aut etiam praedixerat se ibi perditutum esse Cananaeos, et Israelitis victoriam de illis largiturum. Secundum antiquitates: id est, secundum veterem statum, modum ac morem, Ezech. 36.

APERIRE os, aut labra, saepe adiungitur verbis loquendi, grata quadam superfluitate aut tautologia, aut perissologia. Aliquando etiam, ipsam loquutionem in dicat. Exemplum prioris est Iob 32. Aperiam labia mea, et loquar. Et 33. Aperiam os meum, loquetur lingua mea in palato meo. Sic et in novo Testamento non raro usurpatur. ut, Christus aperiens os suum docebat eos, Mat. 5. Nec tamen ociose additur vox Aperire os. significat enim aliquando libere, aperte, plene aut clare loqui. Sic Paulus iubet Ephesios cap. 6, orare pro se, ut sibi detur sermo in apertione oris: id est, plena, libera, clara et efficax docendi aut dicendi ratio et facultas. Eodem sensu et causa orat David Psal. 51, Domine aperi labia mea, et lingua mea annunciat laudem tuam. sicut Latini dicunt, Pleno aut rotundo ore loqui. Et vulgo ad obscure loquentem dicitur, Aperi os: aut, Ille sane aperuit os der hatt dass maul weit genug auffgetan. Aliquando et per se significat loqui, ut Psalm. 78. et Matth. 13. Aperiam in parabolis os meum. id est, loquar parabolas. Sic Iudicum 2, Aperui ad Dominum os meum: id est, novi, promisi ei. proverb. 8. habetur: Audite me, loquar nobilia, et apertio oris mei rectitudines, et loquutio oris mei, etc. Et Ezech. 16, Nec sit tibi amplius apertio oris: pro, ut pudefias, et non habeas quod contra amplius dicas. Proverb. 24, In porta non aperuit os suum. Sic Isaiae 53. Non aperuit os suum: id est, non est loquutus, non defendit se, sed tacuit. Aperire os suum, aliquando significat gestum deridentis, sicut in multis gentibus moris est. Iob. 16. Aperuerunt super me ora. De qua loquutione in vocabulo ORIS. Aliquando etiam conatum perdendi, ducta metaphora a feris et canibus ore laedentibus, significat Psal. 22. Aperuerunt super me os suum, ut leo rugiens et rapiens. Num. 16. dicitur terra aperuisse os suum, et devorasse Dathan et Abiron. Os aperire, est dare facultatem loquendi: sicut aperire aures et oculos, restituere auditum et visum. Sic Luc. 1. de Zacharia legimus: Apertumque est os eius illico, et lingua eius, et loqueb atur, etc. Vulvam aperire, est primo genitum edere. Exodi 13. et 34. Numer. 18. et quidem in Hebraeo est Apertio vulvae, abstractum pro concreto seu participio: id est, pro aperiente vulvam. Aliquando etiam sola vox APERTIO habetur, ut Exodi 13. Significat igitur non raro Apertio vulvae, primogenitum. Liberationem aliquando Apertio significat: quia captivi carceribus includuntur, quibus in liberatione necesse est carcerem et cathenas aperiri aut resolvi. Isaiae. 61. Talis est loquutio Christi: Quodcunque ligaveritis aut solveritis in terra, etc. facta allusione ad gubernationem captivorum. Aperire Scripturas, Luc. 24, est earum intellectum explicare, aut etiam vim spiritus dare ad [p. 36] column 47/48 intelligendas eas. Sicut contrâ liber clausus, in Isaia et Apocalypsi, cuius sensum assequi nequimus. Ioannis 1, posthac videbitis caelos apertos: et Act. 7, Stephanus vidit caelos apertos: non intelligendum est de universalis caeli aliqua scissura: sed de oculorum spiritualium divinitus donato lumine, ut ad illa tanta mysteria penetrare potuerint. Tribuitur ergo alteri correlativo, quod proprie alterius est, nempe caelo quod intellectus hominis proprie divinitus donatur, tametsi et corporeis oculis talis aliqua species obiecta sit. Dicitur et Aperire mentem, ut Scripturas intelligas. Luc. 24. Aperire et claudere, ita ut nemo contrarium facere possit, significat plenam ac liberam potestatem administrandae functionis, ita ut nemo contra resistere, autid mutare queat, Isaiae 22, Ponam clavem domus David super humerum eius, et claudet, et nemo aperiet: aperiet, et nemo claudet. Locutio est sumpta ab oeconomi functione, qui plenam liberamque potestatem habet.

APPARERE coram Deo, pro venire in templum, et adorare coram arca, ubi Deus promiserat se habitaturum, et exauditurum. Psalm. 42, Quando veniam et apparebo coram Deo? id est, eum in templo restitutus in regnum adorabo?

APPONERE Cor super aliquid, est, id curare, amare, aut etiam in id confidere. Dicitur et Apponere aliquid supra cor. Vide COR. Apponere dies, Proverbiorum 10. aut Longitudinem dierum, Proverb. 3. id est, prolongare tempus vitae. Apponi ad populos suos, est mori ac sepeliri in sepulchro maiorum suorum, Gen. 35. 49.

APPREHENDERE pro attingere. Levi. 26, Apprehendit tritura vindemiam, et vindemia sementem. id est, labores et occupationes unius pertingent usque ad operas alterius prae nimia copia, ut sese invicem impediant, tempusque ad colligendos tam copiosos fructus desit. Apprehendit aliquis, aut eius manus aliquid, Levit. 14. 25, Num. 6, pro, posse id consequi, posse comparare, tantum ei esse opum ut id emere queat. Apprehendere fratrem, aut manum eius, est iuvare eum: sumpta metaphora a manuducentibus infantes. Levit. 25, Cum nutaverit manus fratris tui apud te, apprehendes eum: id est, sublevabis. Sic Deus dicit se apprehendisse manum Cyri: id est, eum rexisse, fovisse ac sustentasse, omniaque difficilia aut etiam impossibilia ei reddidisse possibilia, prona et obvia, Apprehendere terminum proximi, Deut. 19. pro, aliena invadere: ut solet fieri in agris, ubi rapax vicinus tranfert limites, et particulam aliquam soli ad se, translatis metis, attrahit. Apprehendentes gladium aut bellum: id est, bellatores. Num. 31.

APPROPINQUARE mulier, vel Ad mulierem, Exod. 19. Deuteron. 22. nota phrasis est. Appropinquaverunt dies, ut moreretur Israel: Genesis 47. pro, paulo ante mortem Iacob. Appropinquare facere, pro adducere vel offerre. Exod. 29, Appropinquare facies iuvencum coram Domino. Exodi 20, Appropinquare facies eum ad iudices. Appropinquare mihi facies Agag, 1. Sam. 15. Sic Deut. 1. Rem autem quae gravior erit vobis, appropinquare facietis mihi: pro, ad me referetis. Sacerdotes dicuntur Appropinquare Domino, quia proximi ei sunt, cum propius admittantur ad arcam, et offerant Domino. Sic Appropinquare praelium dicitur, quod acies pugnaturae ad sese invicem accedunt: 1. Reg. 20. Appropinquationem Dei volunt, Isaiae 58: pro, volunt coram et veluti in faciem cum eo litigare ac expostulare, tamquam iniusto, quia eorum invocationem et ieiunia negligit. Sumpta est loquutio a forensi more, ubi partes coram sibi invicem, ac in faciem sistere coguntur.

APOSTOLUS, ablegatus, ab ἀποστέλλειν , perinde ut a legando legatus, dicitur persona divinitus ac immediate in Novo testamento vocata, ad docendam doctrinam caelestem, et administranda Sacramenta ubique per orbem terrarum, habens testimonium Spiritus sancti quod in doctrina perseveranter errare non possit. Tales Apostoli proprie fuerunt tantum illi duodecim, qui cum Christo sunt versati, et Paulus. Ideo autem sunt sic a Christo vocati Luc. 6, quia fuerunt legati quidam a Christo, Matth. et Mar. ultimo in orbem universum ablegati, ut ubique de Christo testarentur, et legatione pro Christo fungerentur ad omnes gentes, quo se paterentur cum Deo reconciliari. 2. Cor. 5. Dominus dicit Io. 20. Sicut misit me pater, ita et ego mitto vos: ut ipse Dominus IESUS fuerit aliquo modo Apostolus, missus aut ablegatus, sicut et vocatur Hebr. 3. Dicit quidem Scriptura, mitti doctores etiam in Veteri testamento, ut in Exodo inquit Moyses: Mitte quem missurus es. Et Isaias, Domino dicente, Quem mittam? sese sponte offert, ac dicit, Mitte me Domine. Item in Hieremia: Currebant, et non mittebam eos, etc. Achias propheta 1. Reg. 14, dicit ad uxorem Ieroboam, Se esse durum nuncium, aut legatum. Verum in Novo testamento doctores magis proprie dicuntur Apostoli, quia longius et ad plures gentes erant ablegati. Tribuitur nihilominus haec vox et aliis eximiis doctoribus, ut Rom. 16, Qui fuerunt illustres inter Apostolos. Sic et 1. Cor. 15. ac Ephes. 4, etiam Apostoli numerantur inter eos doctores, qui post Apostolos quoque a Christo Ecclesiae donabantur. Eos veteres vocarunt viros Apostolicos, Apostolum gentium vocat se Paulus Rom. 11, quia plerunque gentilibus, divina quadam vocatione, et humana etiam pactione, facta cum Petro conventione, concionatus est. Contra Petrus apostolus circumcisionis dicitur. Galat. 2. Pseudoapostoli, falsi doctores tempore Apostolorum dicti sunt: quod sonat, falsi apostoli.

APUD aliquem aliquid esse significat alias, in eius potestate esse: alias, eius iudicio. ut, Copiosa apud te est redemptio, Psal. 130. pro, Dominus prompte, plene, ac omni tempore liberat. Sic, Apud te est propitiatio, ut timearis. Peregrinus sum, et incola apud te, ut omnes patres mei: Psalm. 39. Vel coram te, ut legitur 1. Paral. 29. pro, te teste, tuo iudicio seu potius te ita volente ac operante. Non est apud Deum, ut auxilietur inter magnum, et eum cui non est fortitudo. 2. Paral. 14. subintellige, discrimen. Perinde facile est Domino, utrique opem ferre. Deus perfectus est scientiis apud te, Iob. 14. id est, tuo iudicio.

AQUAM, pro elemento humido ac frigido accipi notum est. Natare fecit aquas super faciem eorum, Deut, 13. pro, submersit eos. Aqua refrigerii, Psal. 23. pro refrigerantibus aquis. Dicuntur autem duplices Aquae esset aliae in caelo, aliae in terra, ut Genes. 1. habetur. Illas in caelo, quidam volunt idem esse quod nubes ex vaporibus terrae constantes, quae in pluviam resolvuntur. Figurate porro plures habet vox haec significationes: accipitur enim tum in bonam, tum in malam partem. Comparatur ipse etiam Christus cum aquis in deserto, aut locis aridis et aestu ardentibus, Isaiae 32. Eritque vir ut rivi aquarum in deserto: id est, tam gratus et salutaris. Aquae viventis fons ipsemet Deus vocatur Ieremiae 2. et 7. de quo infra in voce VIVUS. Aqua significat etiam beneficia Christi: id est, veram doctrinam, Spiritum sanctum, et iustificationem. Isai. 55, Omnes sitientes venite ad aquas. Zach. 14, In diebus illis exibunt de Ierusalem aquae vivae: id est, doctrina caelestis. Ioan. 4 et 7. pollicetur Dominus Aquam vivam, omnia sua beneficia intelligens: licet id Evangelista cap. 7. potissimum de dono Spiritus sancti interpretetur. Ex hac metaphora dicit Dominus in Ioele, se effusurum de Spiritu suo super omnem carnem: donum spiritus, pluviae aquisque comparans. Ezech. 36 est plenior metaphora aut similitudo, cum inquit: Effundam super vos aquas mundas, et mundabimini. Deinde ponuntur Aquae pro adversitatibus [p. 37] column 49/50 et calamitatibus, magnisque periculis: ut Psal. 18, Et assumpsit me ex aquis multis. et Psalm. 69, Servame Domine, quoniam aquae venerunt usque ad animam meam: Veni in profundo aquarum, et fluctus operuit me. Sic et Isa. 28. quae metaphora saepius in eo et Psalmis repetitur. Psal. 23, In diluvio aquarum multarum. Psal. 66, Transivimus per ignem et aquam. Isa. 43 omnino in multo usu est, in sententiis praeclaris.

Aquae saepe etiam pro populis aut gentibus ponuntur: ut Apocal. 17. Aquae quas vidisti, populi multi sunt. Isaiae 8: Addunt aquas multas, regem Assur. Sic Hieremiae 47, Ecce aquae ascendunt ab aquilone, et erunt in torrentem, exund abuntque terram. Mittere panem super aquas. Eccles. 11. liberalitas in multos commendatur. Isa. 8. Fluent ad eum omnes gentes. Alicubi hinc similitudo sumitur: ut Isaiae 17, Tumultus populorum sicut sonitus aquarum multarum sonabunt. Fellis aqua Hierem. 8. 9. pro noxio beneficio, aut ope, aut pro alia re noxia. Aqua metaphorice ponitur pro semine virili, ob similitudinem. Isa. 48, Audite me domus Iacob, qui de aquis Iudae existis. Sic Num. 24, Defluent aquae ex situla Iacob: id est, copiosam posteritatem propagabit. Pro lachrymis, ponuntur Ierem. 9, Quis dabit capiti meo aquas? Rivi aquarum descenderunt ab oculis meis, Psal. 119. pro, large flevi. Aquam fundere super manus alicuius, est ministrare illi: ut 2. Reg. 3, Elisaeus dicitur fudisse aquam super manus Eliae: Aqua pro baptismo, Iohan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex Spiritu et aqua. Sic et 1. Iohan. 5. Vena aquarum viventium, per metaphoram vocatur ipsemet Deus. Ierem. 2 et 17. Aqua arcta et pane arcto aut angusto aliquem alere, 1. Reg. 22. pro tenui victu. Aqua aut fons fidelis, est perpetuo fluens: contra mendax, Ierem. 15. Aquae profundae verba oris viri, Proverb. 20. id est, plena sapientia, aut etiam occultantia finem et animum dicentis. Aquae multae loca humida nominantur, quae loca ob hoc, in illis ferventibus locis, pro frugiferis habentur: sicut et primus Psalmus celebrat arborem ad aquas plantatam. Num. 14, Et semen eius in aquis multis: id est, semen aut posteritas eius copiose propagabuntur, sicut semina in locis humentibus. Aqua multa, Ierem. 51. vocatur Euphrates: sed Psal. 107, ipsum mare. Facere opus in aquis multis, significat negociationem in mari exercere. Contra Hortus sine aqua pro sterili ponitur, Isa. 1. Aquae superbae, Psal. 124, sunt aquae maximo impetu et vehementia fluentes. Significat autem persequutores potentes et acres. Et mox, Torrens ac flumina. Divisio aquae, 2 Sam. 5. Divisit Dominus hostes meos per manum meam, tanquam divisionem aquae: id est, sicut aqua effusa in diversas partes dispergitur, unaquaque parte fluente in locum sibi declivem aut pronum, nec amplius congregantur: sic et hostes mei sunt divinitus disiecti et dissipati. De hac similitudine etiam in verbo Dividere forte dicetur. Aquarum rivi cor regis, quo cunque voluerit Dominus inclinabit illud. Similitudo fluminum indicat, magno impetu ferri reges quocunque inclinant: sed tamen in potestate Dei esse corda et cogitationes eorum. Ab eo igitur petendum esse, ut ille eos a malo ad bonum convertat: sicut initio aquas convertit, eisque quasi viam praemonstravit, qua quaeque flumina fluere debeant: sicut ex Alpibus vias aquarum divisit, ut aliae ad Orientem, aliae ad Occidentem, Septentrionem ac Meridiem properent. De hoc dicto aliquid infra in voce RIVUS disseretur. Aqua profanda alias proprie accipitur in bonam partem, de aquae copia. ut Ezech. 34 An parum vobis est, quod bibatis profunditatem aquarum? id est, fruamini magna copia aquae. Alias in malam partem, figurate de magnis periculis: sumpta metaphora a periculis submersionis, ut supra dixi. Aqua talorum, Ezech. 47, Et traduxit me per aquas, aquas talorum: pro, non superantes profunditate talos. Per aquam facere transire, Num. 31, est lavare: Alibi significat magna pericula perpeti. Aquae plenae calicis, Psal. 73: pro secundo ac prospero vitae cursu, et abundantia rerum necessariarum. Sicut Aqua abire, Iob 14. Psal. 58, est plane interire. 2. Sam. 14, praeclara similitudine utitur illa subornata mulier coram Davide inquiens: Moriendo morimur, et sumus veluti aquae quae effunduntur, nec amplius congregantur. Spiritus, aqua et sanguis, testantur in terra de Christo, et eius merito. 1. Iohan. 5: id est, Spiritus sanctus, ac verbum, et duo Sacramenta, testantur de Christo et eius merito: ut eum locum prolixius in Fideli admonitione mea de Coena, exposui. Voluere se aquam, copiam significat. Amos dicitur voluisse se sicut aqua, iu dicium, et iustitia veluti torrens vehemens. Aquis frigidis aut refrigerantibus comparatur bonum nuncium a longe allatum, Proverb. 25. quia utrunque gratum simul ac salutare est. Laboris oblivisci, ut aquarum quae transierunt, Iob 2. Vinum mixtum aqua, id est, insincerum, dilutum, comparatur doctrinae corruptae et seducenti, Eccl. 1. Ad quam similitudinem et Paulus alludit, cum de aduterato Evangelio aut verbo Dei loquitur.

Disputatur varie a scriptoribus de aquis supercaelestibus Gen. 1. Sed quod Aquae supra caelos, Gen. 1, in opere secundae diei, sint illae ipsae quae a physicis in media aeris regione ponuntur, et non aliquae aliae supra aetheream regionem, aut supra omnes orbes caelestes, sequentibus rationibus probatur. I. Quia Rakia, expansio aut firmamentum, supra quod aquae esse dicuntur, ibi etiam infimam regionem aeris notat, sicut et caelum saepe. Ideo in opere diei quintae dicit aves volare in facie Rakie, expansionis aut firmamenti: id est, in infima regione aeris. Quam significationem multis testimoniis probare possem, inter quae illud ad hunc locum alludens in primis illustre est, Iob 37: Num tu cum eo extendisti, aut expandisti (nam illud ipsum verbum Hebraeum Rakie ibi est) aerem, qui tam firmus est ut speculum fusum? Quod indicat istam Rakiam, expansionem aut extensionem de qua hic agitur, proprie aerem ipsum esse, super quem passim Scriptura collocat aquas. Nam vocem Sechiakim, ibi positam, aerem significare, ex eo manifestum est, quia Scriptura subinde dicit Nubes שחקים Sechiakim, id est nubes in aere existentes. Saepe etiam eadem vox versa est per nubes, ut Lutherus ibi vertit. Est vero in nubibus aqua. Quare explicante istum locum Iobo, ista expansio, extensio aut firmamentum, vel maxime de ista infima aeris diffusione accipi debet, super quam aquae superiores recte collocantur. Sed vulgo falso ac sine omni ratione existimant; firmamentum esse tantum supremum mobile, aut octavam sphaeram: sicque hanc vocem a Moyse accipi. unde illis etiam huius erroris occasio, de aquis supra omnes caelos, oritur. II. Quia secunda die, ubi de istis superioribus aquis agitur, non exornat Deus supremam regionem caeli, supra quam isti somniant aquas collocari (quod demum in quarta fit, ubi fabricat ei luminaria et stellas) sed hanc infimam, quam (ut Isaias et Psalmus testantur) veluti telam, cortinam et tabernaculum nobis hominibus ad habitandum extendit. Nos enim hic in terra habitantes, istam aeris expansionem veluti domicilium quoddam supra et circa nos habemus. III. Quia Psal. 104, praedicans admirabile opus creationis, et veluti integrum primum Geneseos caput percurrens, mox postquam de expansione caeli dixit, addit de aquis in sublimi positis, easque cum nubibus et ventis coniunctim positas veluti pro fundamento aut pavimento domicilii Dei ponit, ut omnino appareat, aquas caelestes, nubes et ventos eodem loco positas esse. Verba Psalmi haec sunt: Qui operit se lumine veluti instrumento, qui extendit caelum veluti cortinam; [p. 38] column 51/52 qui contignat in aquis domicilia sua, qui ponit nubes currum suum, qui ambulat super alas venti. Quibus verbis veluti pavimentum, solum aut aream Dei, Psalmus in media regione aeris collocat, ubi ista tria reperiuntur. IIII. Quia Moses tantum duplices aquas novit, videlicet quae sunt supra caelum, et infra. Essent autem triplices, si aliae essent supra omnes caelos, aliae in terra, aliae denique in media aeris regione. V. Quia tempore diluvii dicuntur esse ruptae cataractae caeli, nempe quae et nunc dicuntur rupturae nubium: quae sane ex media regione aeris, non ex summo aut crystallino caelo venerunt. Fatentur etiam ii qui tuentur illas crystallinas aquas, eas ad diluvium non esse idoneas: quia sint longe purissime, simplicissimae, et veluti liquidus quidam aer. VI. Quia Deus nobis quotidie adhuc suum aqueum thesaurum ex media regione aeris communicat, non ex caelo crystallino. Illic ergo sunt istae superiores aquae. VII. Quia id agit Moses, ut nobis describat creationem rerum visibilium, quibus uti ac frui quotidie cogimur: non eorum quae nobis et occulta et inutilia sunt. ideo etiam nihil de angelorum caelestium, paradisi aut inferni creatione scribit, imo nec de lapsu quidem angelorum: quae nobis minus necessaria, aut etiam possibilia scitu sunt. Quae ergo esset ista imprudentia Mosis, si omissis istis utilissimis et miraculosissimis aquis mediae regionis, illas ignotas ac inutiles crystallinas, super omnes sphaeras existentes, describeret? VIII. Quia cum Deus siccitatem minatur, praedicit se daturum caelum ferreum et aeneum, item caelum clausum, loquens (quod nemo dubitat, et Lutherus ac Ambrosius asserunt) de infima regione aeris. Igitur aquae caelestes, quas ista caelestia claustra a nobis arcent, sunt proxime supra infimam aeris regionem, quae veluti ferreum et clausum obduratumque quoddam fundum aut contignatio, non patitur eas ad nos defluere aut pluere, donec Dominus istam conclusionem clementer aperit. Sic enim ipsemet Spiritus sanctus istas res pingit Deut. 11. 1. Reg. 8, 2. Par. 6. 7, Luc. 4. IX. Quia non sine causa diligenter Moses dicit de separatione, et veluti subiecto fulcro aut firmamento aquarum quae sunt supra nos. Nam experientia diluvii, et etiam quotidiana, docet, nobis, totique terrae, et omnibus in ea existentibus, periculum esse ab aquis, quae in aëre miraculose suspensae sunt, et veluti in ut re conclusae, ut Iob loquitur: non ab illis quae alicubi extra totam aetheream regionem, atque adeo plane extra totum mundum sunt. Hac igitur descriptione voluit ille nos monere de providentia Dei, tum in communicandis istis caelestibus aquis, tum et in cohibendis, ne uno impetu effusae nos obruerent: eoque interstitium esse divinitus fabricatum. X. Quia Deus omnia ad usum hominis condidit, et nihil plane frustra. Quis autem tandem usus homini est aquarum, extra omnes caelos, ac extra totum mundum existentium, praesertim cum illas aquas, affirment isti diversissimae a nostris naturae esse? Nullae ergo ibi aquae sunt. XI. Quia quid faceret elementaris materia extra omnes caelos? Experientia videmus, elementa ita esse sibi invicem associata, ut quam maxime huic toti mundo convenit, utque sese invicem ferre, et in se invicem facilime mutari possint. Terra plurimum habet affinitatis cum aqua: illa porro cum aere: qui cum igne, et ignis cum aethere. Quod si hunc situm ac ordinem rerum mutare velles, perderent sese invicem, non foverent, elementares partes. XII. Quia et illi ipsi qui tuentur sententiam de aquis extra omnes caelos, fatentur, hanc sententiam de aquis in media regione aeris, esse multo probabiliorem, et rerum naturae concinniorem, quam alteram de aquis supra ac extra omnes caelos: sed queruntur, se solummodo voce Firmamenti in aliam sententiam rapi: cuius significationem revera (uti supra ostendimus) non intelligunt. XIII. Quia Moses in creatione proprie tantum tria nominat, Caelum, terram, et aquam. Necesse igitur est, eum aerem et ignem sub caeli nomine notare, atque ita recte super hoc primum aereum caelum aquas collocat. Loquitur enim ille communi more, ac opinione hominum sui temporis: non ut Astronomus, subtilius atque ociosius elementa et orbes aethereos recensens. Vulgo enim, quicquid iam supra hominum caput est, in partem caeli deputatur.

XIIII. Plerique studiosi Hebreae linguae putant ideo caelos Hebraice dici שמים Schamaim, quasi interpreteris, quod aquae, tanquam si caeli sint ex aqua, aut aqueum quid, carentes omni solida probatione. Verum Moyses non tantum hic in opere secundae diei, testatur aquam esse quid diversum a caelo: sed et statim ab initio creationis propriam quandam essentiam tribuit caelis: eosque dicit non ex alio aliquo, ut aqua vel terra formatos: sed propriam illis, sicut et terrae, materiam creatam esse. Pugnat igitur ista opinio cum manifestis verbis textus. Quare Etymologia vocis שמים Schamaim, necessario componitur vel ex Scham maim, ibi aquae: vel ex Schemaiim, ubi aquae: quorum utrumque cum hac nostra sententia, quod aquae sint in ipso caelo, non supra ac extra omnes caelos, consonat. Sensus ergo huius loci in opere secundae diei est, quod firmamentum dividat aquas inferiores, ab iis quae sunt supra firmamentum: id est, supra hanc infimam regionem caeli aut aeris, aqua circa nos est, de qua hic nunc proprie agitur. Nam de suprema parte caeli, eiusque exaedificatione, postea in quartae diei operibus dicetur. Obscurus locus est 2. Pet. 3: Illud enim ipsos volentes latet, quod caeli fuerint iam olim, et terra, ex aqua et peraquam. Consistens, Verbo Dei. Sensus autem est, quod verbo Dei extiterint, aut conditi sint, tum caeli, tum et terra, quae constiterit aut extiterit ex aqua, et per aquam. Ex aqua, non tanquam ex materia: sed ex aquis eminens, et veluti esse suum ita inde accipiens, quod cum Dei iussu aquae decesserunt a terra in unum collectae, terrae concesserunt ac veluti largitae sunt propriam speciem aut formam, ut velut caput faciemque exerens, variis salutaribusque rebus, plantis et animalibus sese ornare, ac veluti redimire posset. Eâdem terra etiam omnia per aquas consistere dicitur: id est, in medio aquarum partim innatantium, partim intus in utero eius reconditarum. sicut et Psalm. 24. ait: Super maria fundavit eam. Dicit igitur Apostolus, ideo impios deridere finem mundi per ignem et adventum Christi ad iudicium: quia etiam volentes ignorant tum creationem, tum prius Dei iudicium, cum terra, aqua naturaliter alioqui ornata et quasi formata, mirabiliter tamen per aquas fuit perdita ac eversa.

AQUILA, propteruarias proprietates plures idiotismos ac similitudines parit. ut ob eius velocitatem simul et infrequentem reditum, dicit Iob cap. 9, Dies mei praeterierunt cum aquila, quae volat ad escam: id est, cito, et non redituri. Ob velocitatem et impetum describit adventum hostilem. Ierem. cap. 48. Ecce tanquam aquila advolabit hostis, et expandet alas suas ad Moab. Eadem similitudo est etiam capite sequenti, et Hoseae 8. Dilata calvitium tuum, ut aquila: Mich. 1, magnitudinem luctus ac cladis describit. Tuli vos super alas a quilarum. Exodi 19. pro, benignissime gestavi ac fovi. sic enim aquilae suos pullos gestant. Vel, etiam sic per ardua vos traduxi, sicut aquilae suos pullos in altum prae aliis avibus subvehunt. A velocitate aquilae et illud ducitur Iere. 4, Velociores aquilis sunt equi eius. Sic et Thren. 4, persequutores dicuntur velociores aquilis. A vivacitate aquilae, Psal. 103. dicitur renovari piorum iuventus, ut aquilae: id est, subinde corroborari, et etiam liberari pios in omnibus difficultatibus, ut videantur subinde [p. 39] column 53/54 robustiores fieri, et veluti reiuvenescere. Agnata huic voci vide supra in voce Ala.

AQUILONIS venti natura notatur Proverb. 23. quod fugiat nubes et pluvia, omniaque serenet et siccet.

ARANEAE tela notatur vanitas humanorum conatuum: pravitas autem, collatione ovorum basilisci. Isaiae 59. Addit autem ibidem propheta explicationem huius utriusque similitudinis aut parabolae: quem locum attentius considera.

ARBITRARI verbum, iudicare aut opinari significat. Sed Rom. 3. vertit Vulgata et Erasmus, verbum λογιζόμεθα , Arbitramur hominem gratis iustificari: cum sensus sit, sicut Theophylactus eum exponit per συλλογιζόμεθα , ratiocinamur, colligimus, concludimus, etc. Significat enim certam conclusionem, ex praecedentibus rationibus sumptam. Sic et cap. 6. inquit: Sic et vos λογίζεσθε , colligite, aut certe statuite, mortuos esse peccato. Vulgata habet, Existimate, nimium obscure et dubie significantissimum verbum reddens. Arbitrari rapinam, Phil. 2, Qui cum in forma Dei esset, non est arbitratus rapinam, esse aequalem Deo: id est, non est abusus eo ut rapina, non invasit eum honorem ut solent raptores rapinam cupidissime occupare. Arbitrari verbum crebro id significat, quod adiunctum nomen: ut, Arbitrari rapinam se esse aequalem Deo, Philip. 2. pro rapere id sibi, aut instar rapinae usurpare, eove pro libitu abuti. Sanguinem testamenti arbitrari prophanum, Hebr. 10. pro, prophanare sanguinem. 2. Petr. 3. Longanimitatem Domini arbitremini salutem: id est, utamini ea in vestram salutem, et non in exitium, ut impii, ad stabiliendum suum Epicureismum. Huc et recte referri posse videntur sequentia exempla, Arbitrari aliquem honore dignum: pro, honorare. 1. Tim. 6. et 1. Thess. 5. Arbitrari aliquem ut hostem: pro hostiliter cum eo agere. 2. Thess. 3. Arbitrari omne gaudium: Iac. 1. Fratres, omne gaudium existimate aut arbitremini, cum inciditis intentationes diversas: id est, plene gaudete de cruce, persequutionibus et probationibus. 1. Tim. 1. Arbitratus est me Dominus fidelem: id est, reipsa talem me effecit. Ratio huius loquutionis est, quia iis quae per rapinam consequimur, temere ac pro libitu abutimur: at contra, quae magno precio aut sudore consequimur, iis parce fruimur, perinde ferme ac si non essent in nostra potestate. Convenit cum hac phrasi loquutio Germanica, cum abutentibus quapiam re, dicimus: Opinor te eam furatum esse, aut certe reperisse, vel etiam lusu acquisivisse vide et infra Rapina.

ARBOR, in Hebraeo plerunque est lignum: per metaphoram homines denotat: ut, Arbor bona, arbor mala, arbor virens, sterilis, fructifera, in loco humido aut sicco plantata, Psal. 1. Matth. 7, Matth. 3, securis ad radicem arboris posita: id est, extrema poena Dei, genti aut populo imminens. Specierum vero arboris nomina etiam magis hominum qualitates describunt: de quibus in suis locis uberius agitur. Cibi arbor Levit. 19, pro frugifera. Ibidem mandatur circumcisio novae frugiferae arboris, quae est, ut triennio primo nulli fructus ex ea ab hominibus accipiantur, postea demum quarto anno eis fruantur. Arboris dies, Isaiae 65, comparatione longaevitatis arboris describitur longaevitas hominis: Iuxta dies arboris erunt dies populi mei. Arbores idololatricae, sub quibus idola celebrantur: Pudore afficiomini propter arbores, quas concupiscitis, Isa. 1. Arbor aut lignum vitae, pro re valde salutari: Proverb. 11, Fructus iusti arbor vitae. Cur porro in Paradiso nominetur arbor scientiae aut vitae, non facile fuerit certo statuere. Aliqui putant ab opinione hominis, cui id Sathan persuaserat. Verisimilior est tamen sententia eorum, qui putant ita dici ideo quod ibi debuerint convenire homines ad celebrationem nominis divini, vereque eius noticiae ac vitae aeternae.

ARCA duplex in Sacris literis memoratur, primum arca Noe, in qua tempore diluvii divina providentia ac bonitate servatus est Noe, una cum uxore, filiis et nuribus, ut esset generis humani seminarium: de qua agitur Genes. 6. 7. 8. Eam dicunt significasse ipsam Ecclesiam Dei, in qua qui vere sunt, soli salvantur, pereunte reliqua impiorum turba in fluctibus et furoribus huius mundi. Alia fuit parva quaedam capsa de lignis Sitim facta, et auro obducta, supra quam fuit propitiatorium, et super quam arcam Deus foedere promiserat Iudaeis se habitaturum, inde eos exauditurum, illisque propitium adfuturum: quae perpetuo in sacratissimo abdyto tabernaculi aut templi asservata est. Ea describitur Exod. 25. Quomodo autem eam portare et tractare debuerint, habes in Numeris. Quomodo eam abstulerint Iudaeis Phylistaei, et mox magno malo domiti restituerint, habes 1. Sam. 5. et 6 Ea significat ipsum thronum gratiae, ubi nobis pater ille caelestis per Christum mediatorem accedendus et placandus, omniaque bona ab eo impetranda sunt.

Haec posterior vocata est Arcafoederis et testimonii, propterea quod erat pignus aut testimonium foederis, et quia Deus obligaverat se in ea aut super eam velle habitare, ibique se quaeri iusserat precibus et oblationibus. In hac vero arca nihil aliud fuit praeterquam duae tabulae, laguncula mannae, et virga Aaronis. 1. Reg. 8.

ARCTO pane, et Arcta aqua aliquem alere. 1. Reg. 22. supra exposui in voce Aqua.

ARCUS instrumentum militare notum est. Saepe autem ponitur pro omni armorum genere. Item provi aut potentia militari. Psalm. 44: Non in arcu meo sperabo. Iob 29, Arcus meus in manu mea roboratur. Sic Hebr. 3. Sic Zach. 9. Tetendi mihi arcum Iuda, implevi manum Ephraim. Et 1. Sam. 2, Arcus fortium est fractus. et saepe alias. Arcus aeneus aut chalybeus, saepe pro summa vi. Iob 20. Cum fugerit arma ferrea. Psal 18. Qui docet manus meas ad praelium. Et, Conteritur arcus aeneus brachiis meis. Arcus pro iaculatoribus. Isaiae 22. Principes tui fugerunt, simul ab arcu ligati sunt. Iaculatores enim ac sagittarii ut levioris armaturae, celerius sequuntur fugientes, praeterea suis telis a longe eos assequi possunt, eoque plures capiunt ac ligant. Gladio et arcu aliquid efficere est vi belli aliquid efficere. Gen. 48: Gladio meo et arcu meo accepiterram Psal. 39. 11. et 36, impii dicuntur tendere arcum contra pios, sed fore ut confringatur arcus eorum. ubi arcus pro eorum ipsorum potentia et malo conatu accipitur. Tendentes arcum, vocantur sagittarii aut periti sagittandi: Ieremiae 51, Isaiae 66. Arcus dolosus pro homine aut ope infideli, Hoseae 7, Psalm. 78: quia perinde hominem destituit in necessitate, aut etiam laedit, sicut pravus arcus. Arcus Dei, Genes. 9, iris vocatur: quam Deus esse voluit testem, ac quasi sacramentum ac pignus, quod nolit amplius perdere genus humanum diluvio. SAGITTA vox Arcui addatur, quia sicut re, ita etiam loquutionibus aliquando coniuncta sunt, aut certe vicina significata habent. Proverb. 25, Malleus et gladius et sagittae tuae acutae in corda inimicorum: id est, res valde laedentes. Eodem modo Psalm. 120, Lingua dolosa sagittae potentis acutae. Ierem. 9: Sagitta intensa lingua eorum. Psal. 64, Tetenderunt sagittam suam verbum amarum. Sagitta in manu potentis aut robusti, significat rem valde laedentem, aut alioqui efficacem. Psalm. 127, Ut sagittae in manu potentis ita filii iuventutum: id est, sic filii in iuventute nati patri, senes efficaces ac utiles sunt, sicut sagittae robusti hominis omnia penetrant. Sagittam et arcum alicuius redire retrorsum, 2. Samuel 1, Sagitta arcus Ionathan non rediit retrorsum: id est, non passus est Ionathan se ab hoste repelli, sed [p. 40] column 55/56 perrexit et vicit. Sagitta salutis Iehovae, 2. Reg. 12: id est, indicans et portendens opem Dei salutiferam contra hostes.

Magister sagittarum, Genes. 49, id est, peritus sagittandi. Sagitta aliquando poenas ac calamitates a Deo inflictas denotat. Iob. 6, Sagittae omnipotentis apud me sunt: id est, poenae. Sic Iob. 34, Doloris plena est sagitta mea sine praevaricatione: pro, gravissime, idque praeter meritum affligor. Sagitta etiam plagam denotat. Sic Psalmus 38, Sagittae tuae descenderunt in me. Psal. 64, Iaculatus est Deus sagittam in eos subito: id est, repente eos perdidit. Sic Sagitta famis mala, Ezech. 5. Inebriare sagittas sanguine, est aliquos sagittis conficere et consauciare. Deuteron. 32, Inebriabo sagittas meas sanguine occisorum. Sagitta volans, est quodvis malum graviter laedens: ut et supra dixi. Non timebis a sagitta quae volaverit per diem: Psal. 91. id est, a subito aliquo malo. Sagittae Dei aliquando fulmina vocantur, ut et vulgari sermone Italorum. Hab. 3, Ad lucem sagittarum tuarum ambulabunt. Mox idem dicit aliis verbis, Ad splendorem fulgoris hastae tuae. Psalm. 18, Et misit sagittas suas, et fregit eos. Sagittarii iaculabuntur eum, Genes. 49: id est, multos habiturus est inimicos.

AREA locus est triturationis. Numer. 18. scribitur de Levitarum decimis, quas de sibi datis decimis sacerdotibus dabant, quae iam erant centesima Israelitarum, futurum ut eae reputarentur illis perinde ac si de sua area et torculari essent: id est, perinde gratae Deo, ac si ipsimet eas suo labore parassent arando et plantando.

Colligere de area et torculari, aut opem inde alicui ferre, idem est ac frumento aut vino opitulari. Deuter. 15, 16, Hoseae 9, pro quavis opulentia ponitur. Dilexisti mercedem meretriciam super omnes areas tritici: id est, magis dilexisti idololatriam, quam omnia alia bona. Nisi forte hîc triticum, pro bono semine verbi Dei, poni putandum est.

ARENAE vox suis quibusdam rationibus in Scriptura adhibetur: ut proverbium, Suavis est panis furtivus, sed postea repletur os eius arena: id est, omnia iniusta lucra sunt grata, sed tandem male cedunt. Nihil enim est molestius, quam in pane reperire sub dentibus arenam, aliosve lapillos. Arenae collatione etiam innumerositas exprimitur. Isaiae 33. 39. 1. Reg. 4. Sic dicitur Psalm. 78, Pluit super eos tanquam arenam maris volatile alatum. Arenae gravitate exponuntur etiam res valde molestae et onerosae. Sic Proverb. 27. dicitur ira stulti ponderosior quovis lapide et arena.

ARGENTUM, alias pro pecunia, aut quovis precio ponitur. ut Iob 31. dicit, se non comedisse alienos fructus sine argento. Et Isaiae 55. Deus iubet a se petere aquas sine argento: id est, sine precio omni, aut compensatione, nempe sine nostris meritis aut operibus, salutem gratis ob Meschiae passionem accipere. Sic Genes. 17. iubet Deus Abrahamum circuncidere tum vernas, tum et emptionem argenti: id est mancipia argento comparata, posito abstracto pro concreto: emptione pro, emptis mancipiis. Sic argentum plenum, vocatur iustum ac sufficiens precium, Genes. 23. et 1. Paralip. 21. Psalm. 12, verbum Dei dicitur esse argentum purissimum, excoctum et defecatum septies: id est, res munda ac salutaris, carens omni fece aut falsitate. Eâdem ferme significatione Proverb. 10. dicitur, Linguam iusti esse argentum electum: id est, res pulchra ac praestans. Sic et pii dicuntur a Deo probari et expurgari, Psalm. 66, Proverb. 17. et 27, Malachiae 3.

Argenti desiderium non accipere, Iudicum 5. significat, non parcere hosti victo, spe redemptionis seu precii. Sic et Isaiae 13. Argentum in scoriam versum vocatur Isaiae 1. doctrina corrupta, et homines a vera pietate, vel in sententia, vel in moribus degenerantes. Sumitur et Proverbiorum 26. comparatio ab argento scoriarum. Argentum ferentes, et mercatores, idem sunt Zophoniae 1. Argentei, vocantur maiora quaedam numismata argentea, Gen. 20. Iudicum 17. pro talibus 30 prodidit Iudas Christum. Cuius vero precii fuerit unus argenteus, et an plures eius species fuerint, non facile est statuere. Camerarius in libro de Numismatis graecis et latinis, ita de illis scribit: Αργύρια sunt in Evangelica historia, atq. his XXX acceptis a Iuda Christum salvatorem nostrum proditum legitur. Haec didicimus de Graecorum commentariis, singula valuisse denariis centenis: id est. una mina Attica. Et mox: ἀργύριον in historia Evangelica, decem coronati. Veniit igitur Christus coronatis circiter 300. Porro Beza super Matthaeum, videtur de hac illius sententia addubitare, cuius verba adscribo: Argenteos numos, ἀργύρια . Ita legitur in omnibus Graecis codicibus: et non dubium est, quin ἀργὺρια vocet, quae Hebraei כספים chesapem, sive denarios Romanos intelligas sive siclos Hebraeos, sive tetradrachma Attica. Iosephus autem lib. Antiquitatum 2, ἀργυρῶν meminit. non ἀργυρίων : idque rectius fortassis, ut aliquid subaudias. Sed et Symmachus et Aquila apud Zachariam ἀργυροῦς scribunt, non ἀργύρια . Ioachimus autem Camerarius, vir eruditissimus (quem, sicut debeo, honoris causa nomino) in libello quem inscripsit de Graecorum ac Latinorum numismatis, se didicisse scribit de Graecorum commentariis, singula ἀργύρια valuisse minam Atticam: quod ego quidem optarem idonei alicuius scriptoris authoritate confirmatum. Solet enim Iosephus ἀργυρῶν appellatione Siclos intelligere, ut liquet ex lib. 9. cap. 2. si conferantur, quae illic commemorat de fame quae in Samaria erat, cum cap. 6. secundi Regum: eosque τετρους δράχμους , ut ipse diserte dicit lib. Antiq. 3. cap 9. quam rationem si sequamur, minam Atticam drachmarum centum, id est recentiorem, aestimabimus argenteis vigintiquinque. Ita necesse esset ἀργύρια et ἀργυροῦς distinguere: quod vellem a Camerario copiosius explicatum. Haec illi de argenteis dicunt. Ego contra habeo graves causas, cur nequaquam assentiri queam, tanti precii fuisse illos argenteos. Primum enim necesse est fuisse monetam, et quidem argenteam, quod ipse numerus discretus, et vox materiae indicat. Oportet etiam fuisse eam ipsam monetam tractabilem. At si unus argenteus minam, centum denarios, aut 10 coronatos valuisset: sequeretur, illius monetae pondus fuisse talerorum 14. nam olim aurum maiore quantitate argenti commutatum est, quâm nunc: quod pondus non tam moneta aut numisma fuisset, quam rudis et intractabilis massa. Secundo apparet passim ex historiis Biblicis, fuisse communem ac valde usitatam monetam. At tanta massa non posset valde usitata esse, ne in metallicis quidem locis: nedum apud illos, ubi nullae fodinae fuerunt. Non enim quivis communis homo tantum pecuniae habere potuit. Solet quoque moneta applicari ad emptionem quotidianarum rerum. At quae tandem res quotidianae, ac pervulgata emptione, decem coronatis emuntur? Abrahamo donat Abimelech oves, boves et ancillas, et insuper mille argenteos. Gen. 20. Quis credat, illum pauperem regulum, vel potius pastorem, solitum esse donare 10000 coronatorum, praeter alia munera? Sic Iudicum 17, Micha conducit Levitem pro duabus vestibus, victu, et 10 argenteis annuatim. Quis credat eum illi 100 coronatos, praeter omnia alia dedisse, cum fuerit communis quispiam rusticus ille Micha, et non magnus satrapes? Praeterea videtur eum habuisse mediocri loco in sua familia. Sic Deut. 22. iubetur mulctari is qui uxorem suam infamasset, 100 argenteis, praeter plagarum castigationem. Apparet fuisse communem quandam, et [p. 41] column 57/58 tamen tolerabilem castigationem. At quotus quisque tunc Israelita potuit numerare 1000 coronatos, etiam si omnium rerum suarum auctionem fecisset? Sic 2. Paralip. 1. est, quod usitatus communisve equus sit solitus vendi 150 argenteis. Quod iuxta supradictam supputationem faceret 1500 coronatos. Non est credibile, tanto precio mediocres equos venditos esse. Ioseph venditur a fratribus 30 argenteis. Quis veteris moris gnarus, credat 300 coronatis commune mancipium in agro esse venditum? Terentius formosam illam psaltriam, in pecuniosa simul et libidinosa civitate nimis caram esse putat, quod 20 minis, hoc est, 200 coronatis indicabatur. Verisimilior igitur multo mihi est sententia, Siclum esse vocatum argenteum: quo nomine tum Vulgata, tum et Munsterus vertit aliquoties Hebraeum כסף Chesep, argenteum. Fuit vero illa moneta valde usitata in templo et populo. Porro Siclus fuit idem quod Stater, seu 4 drachmae: una drachma, 9 crucigeri. Cogebantur autem singuli offerre in templum annuatim dimidium Sicli, seu didrachmon. Hoc Romani ad se rapuerant. Quare Christus pro se et Petro soluit unum staterem, siclum aut tetra drachmon. Tales credo fuisse 30. illos Iudae datos: ut summa faciat ad 20 florenos.

Quôd si superior illa supputatio valeret, coactus fuisset Iudas circiter 30 Iibrarum pondus argenti circumgestare, et postea illud coram sacerdotibus ut magnos lapides iactare. consentit cum nostra sententia Iosephus, cui argenteus est idem quod siclus, et siclus idem quod stater aut tetradrachmon. Si quis animi gratia iocari vellet, dicere posset, Iudam illud fugitivum argentum, de male profuso unguento speratum, retrahere voluisse: sicut Evangelista narrat, eum inde occasionem arripuisse consultandi de proditione Domini. Cum enim unguentum illud potuerit vendi 300 denariis, Iudas, qui gestabat pecunias, et quasi quaestor Domini erat, sperabat, si accepisset illos 300 denarios, se ut minimum tertiam partem inde suffurari potuisse: ut maxime duas tertias in pauperes, aut alioqui in quotidianos usus Christi erogasset. Quare ut damnum ex profusione unguenti acceptum sarciret, vendit Christum 30 tetradrachmis: hoc est, circiter 120 denariis, quae erat paulo maior summa illa amissa. Sic ille praeclarum lucrum fecit. Argentum et aurum posita synecdochice materiali causa pro opere, saepe significat idola, aut etiam vasa argentea et aurea.

ARIDA, pro terra: iuxta Regulam, Quod accidentibus valde propriis res ipsae notentur: de qua infra suo loco. Terram enim dicunt Physici, esse omnium elementorum aridissimum et siccissimum. Arida anima dicitur homo, aut corpus, quod nullo commodo victu rigatur, Numer. 11. Ossa mea sicut cremium aruerunt, Psalm. 102. Ibidem: Aruit cor meum, et sicut foenum arui. Perspicuae alioqui sunt metaphorae, aliquid aut aliquem arere, vel arescere: aut contra virere, et florere.

ARIEL, 2. Samuel. 23, et 1. Par 11, significat viros fortissimos: quasi dicas, Leonem Dei. Sed Isaiae 29, Circumuallabo Ariel, ipsam Ierosolymam significat: vel quia illa fuit antea Leo Dei omnes debellans, vel quia sibi eam Deus debellandam sumpserit.

ARGUERE et CORRIPERE, aut increpare, significat monere et obiurgare: ut Isaiae 29, Arguentem in porta supplantant. Proverb. 9, Argue sapientem, et diliget te. Aliâs confutare aut convincere: ut Iohannis 8. Quis arguit me de peccato? Alias etiam gravi castigatione aliqua et poenis affligere significat, praesertim cum Deo tribuitur: ut Psalm. 6. Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me: id est, punias aut castiges. Argumentum rerum non apparentium, dicitur esse fides: id est, id quod nos persuadet, et veluti coarguit ac convincit, res illas non apparentes vere nobis contingere debere, certasque ac ratas esse.

ARMA, pro omni genere teli aut violentiae hostilis nonnunquam accipitur. Iob 20. Cum fugeret ab armis ferreis. Genes, 49, Arma iniquitatis in habitationibus ipsorum. Sic ponitur angustior vox pro latiore. Aliquando adhuc generaliorem significationem haec vox recipit, ac simpliciter instrumenta denotat. Roman 6, Exhibere membra sua arma iniustitiae, et arma iustitiae: non tamen sine causa, aut emphasi, sic ibi haec vox usurpatur. Contra etiam pro angustiori non raro usurpatur. ut 1. Sam. 20, Tradidit Ionathas puero arma sua: id est, arcum et pharetram. Dies armorum, pro pugna ac praelio. Psalm. 140. Qui operis caput meum in die armorum: id est, me protegis in summis periculis. Armabitur populus meus ad sermonem tuum: pro, constituo te summum gubernatorem post me, tempore belli ac pacis.

Arare bove et asino est, non adhibere modum ac rationem in agendo, non servare aequabilitatem et iustitiam. Deuteron. 22. Nisi arassetis vitula mea, etc. Iudic. 14. id est, nisi sponsae meae opera abusi fuissetis. Supra dorsum meum arantes produxerunt sulcum, Psalm. 129. id est, sine modo ac fine afflixerunt me. Nunquid omni die arabit arans, ut serat? Isaiae 28. id est, Sicut agricolae servant tempora et proportiones actionum: sic et Deus faciet in affligendo, monendo et parcendo. Arantes iniquitatem, et seminantes perversitatem, metent illam: id est, malorum conatuum ac factorum mala praemia accipient. Sic et Oseae 10. Ibidem, Arate vobis arationem: id est, cogitate diligentius, instituite melius actiones vestras.

ARRHA, et Arrhabo: vide in voce Pignus.

ARTIFEX alicuius rei, perspicua phrasis est. Dicitur autem etiam Artifex destructionis Ezech. 21. Tradamque te in manus virorum incipientium artificium destructionis, vel fabricatorum interitus: id est, qui periti sunt perdendi. Cuiusmodi solent esse milites plerique omnes, mera pernicies regionum. Artificii opus Exod. 26, pro opere artificioso, aut quale peritus ertifex efficere solet.

ARUNDO, per metaphoram leves ac vacillantes, dubiaeque fidei homines, praesertim doctores, significat. ut 1. Reg. 14. et Matth. 17. Luc. 7. Quia arundo, ut debilis, et satis eminens frutex, facile violentiae ventorum cedit, ac vel levi aura agitatur: sicut et fluctus maris, quorum etiam instabilitate Scriptura pingit inconstantiam et dubitationem hominum in religione.

Baculus arundineus, simul et infirmum et noxium auxilium significat: quia et facile frangitur, et fragmenta eius quiddam acutum habent, sicut et vitrea fragmenta. Si tali fulcro innixus fueris, non tantum frangetur illud, atque te non substentabit, sed sua sustentatione opeque destituet: simulque etiam inclinante et ruente in ea fragmenta corpore mox te graviter sauciabunt. Sic auxilium Aegyptiorum, qui volebant Iudaeis contra Babylonios succurrere, baculus arundineus vocatur 2. Reg. 18, Isaiae 37. Ezech. 29. Quassata arundo, afflicti et contriti homines vocantur: propterea quod, licet arundo sit per sese imbecilla ac fragilis, multo fit imbecillior, si concutiatur aut frangatur. Tales filius Dei non perditurus, sed sanaturus dicitur, Isaiae 42. Sunt vero tales, quos lex Dei aliaeque calamitates monstratis peccatis ac ira Dei veluti malleus quidam conterens petras confringit ac comminuit, quibus non ulteriori contritione, sed sanatione opus est. Fenae arundinis, id est in arundinetis et plaudibus habitantes, ut sunt crocodili, et alii dracones aquatici, vocantur tyranni et seductores, [p. 42] column 59/60 qui instar talium bestiarum hominibus insidiantur. Psal. 68.

ARX, locum munitum, in Sacris et propheticis literis plerunque proprie significat. Per metaphoram autem, et metalepsin, transcendendo a re corporea ad spiritualem, saepissime Deus dicitur arx nostra, sicut et rupes. Aliquando et arx salutis, fortitudinis, sublimis, et similibus epithetis appellatur.

ASCENDERE, per metaphoram ponitur pro crescere. ut Ier. 46, Qui tanquam flumen ascendit. Pro spina alba ascendet abies, Isa. 55. id est, crescet. Gen. 41, Ascendit flos eius: pro, accrevit. Irasci, 2. Sam. 11. Si ascenderit furor regis. Sic Ezech. 24. Ascendere praelium, 1. Reg. 22. Ascendit clamor in caelum, 1. Sam. 5. sicut Latine, It clamor caelo. Sic Psal. 74, Tumultus insurgentium contra te ascendit semper: pro, crescit. Perire et evanescere, per metalepsin significat: quia quae pereunt aut absumuntur veluti in fumum, evanescere dicuntur. Credo a physicis sumptam esse locutionem. nam plerunque pereuntia in aerem resolvuntur. Sic et Germanice dicitur Auffgehn, Es ist alles auffgangen. Iudic 21, Ascendit tota civitas in caelum: id est, flammis absumitur. 2. Par. 9. 6000 aurei ascendebant super scutum unum: pro, in unum efficiendum absumebantur. Ascendit excellentia Ruben: id est, periit, evanuit, Gen. 49. Ascendit, dispersit ante faciem suam: Nahum 2 pro, evanuit. Ieremiae 48, Civitates ascenderunt Psal. 102. Ne facias me ascendere in dimidio dierum meorum. Sic ferme dicit Deus ad Iacobum, Gen 46, Faciam te ascendere: id est, mori. Ponitur et pro abire, Num. 16. Ut ascendere â tabernaculis Kore. 1. Sam. 14, Ascendit Saul, nec persequutus est Philystim. Ascendere lectum, et descendere, aegrotare, et convalescere est: 2 Reg. 1. Aliud est, ascendisti lectum patris tui, Gen, 49: id est, contaminasti, violata noverca. Ascendere super cor alicuius, est cogitare. Ezech. 38 Psal. 86. Isa. 65. et denique 1. Cor 2, Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus timentibus se Luc. 24, Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Ezech. 11. Ipsae quoque cogitationes vocantur Ascensiones. Aliquando idem valet haec phrasis, quod recordari. Ezech. 14, Viri isti fecerunt ascendere idola super cor suum. Ascendere in caelum, est in caelestem gloriam exaltari. Sic Christus dicitur ascendisse in altum, Psal. 68. Iohan. 3. Nemo ascendit in caelum. Sic Christus dicitur ascendisse in caelum, et in altum, Ephes. 4. Qui descendit de caelo, idem est etiam qui ascendit super omnes caelos. Ascendere significat etiam crescere gloria, opibus, potentia: et contra Descendere. Deut. 28, Peregrinus ascendet super te. Ascendere pro equitare. Iudic. 5, Qui ascenditis super asinas candidas. Cibum ascendere facere, Levit. 11. pro ruminare. Ascendere facere, pro offerre, Levit. 14. Iugum super vaccam ascendere, Iudic. 19: pro, eam trahere iugum. Ascendere in librum. 2 Par. 20. Ascendere in numerum verborum. 1. Par. 26: pro, referri, conscribi in acta aut libros. Ascendere lucernas, Exod. 25. pro superiore loco collocari. Ascendere medicinam super aliquid: pro, sanare illud. 2. Par. 23. Sic Ierem. 33, Ascendere faciam ipsi Hierusalem medicinam. Ascendere novaeculam super alicuius caput, Iudic. 13. pro radi eum. Ascendere facere pulverem super caput, Isaiae 7. pro conspergere caput pulvere. Ascendere saepe accipitur pro invadere aliquem. ut, Spiritus zelotypiae ascendit super aliquem, Num. 5. Ascendere faciam super te voraginem, Ezech. 26. pro, curabo ut te invadat exercitus. Ascendent in te ranae, Exod, 8. Ascendit Bausa rex Israel adversus Iehudam. 1. Reg. 14. Sic Xenophon vocat Cyri ἀνάβασιν ascensionem. Ascendere super alios pro, eos quapiam re vincere, excellere: ut Proverb. 31. Multae filiae paraverunt divitias, tu autem ascendisti super eas omnes: id est, superasti alias industrias et opulentas mulieres. Ascendere super labium est fieri fabulam vulgi: Germanice, Den leüthen auff die Zungen kommen / Von den Ieüten im maul umgetragen werden. Ezech. 36. Ascendistis super labium linguae, Ascendere facere in vel ad tributum, est, facere tributarios. 1. Reg. 5. Ascendere alicuius tumultum in aures: pro, pervenire. Isaiae 37. Ascendere vestem super aliquem, Levit. 9. Vestis diversarum specierum non ascendet super te: pro, non indueris ea. Ascendere facere aliquid super caput laeticiae, Psal. 134. pro, habere pro summo ac principali gaudio. Adhaeret lingua mea palato, si non ascendere fecero Hierusalem super caput laeticiae meae: id est, ut sicut eius calamitas est summus meus dolor, nec sine eius restitutione gaudere possum: sic contra, ipsius restitutio sit meum solidum gaudium. Ascendere post aliquem, est eum sequi. 1. Sam 25. Ascendere facere aliquem, est eum educere aut reducere. Genes. 27. 46. Psal. 40. Ascendere facere aliquid, significat asportare, praesertim in locum sublimiorem: sic orat Ioseph, ut sua osla ex Aegypto asportent, Gen. 50. Exod. 13. Sic et ossa Saulis, 2. Samuel. 21. Sic de arca legitur 2. Sam. 6. Ascendere facere alam quem, significat nonnunquam deducere, praesertim in locum superiorem: Gen. 39.

ASPERGERE, in Sacris literis pro expiare ponitur: quoniam quae in veteri Testamento expiabantur, sanguine vitule aut aqua cineris aspergebantur. Levit. 14. Num. 19. Sic Isaias cap. 52 dicit, Christum aspersurum gentes multas: id est, suo sanguine lustraturum, purgaturum, mundaturum. Et Psal. 51, David se aspergi hysopo petit, quo super nivem dealbetur. 1. Petr. 1. et Hebr. 10. dicimur sanguine Christi aspersi: id est purificati cordibus a conscientia mala. Similis phrasis est et Hebraeorum 12. Fiebant etiam aspersiones sanguinis in sacrificando, erga tabernaculum et altare. Praeterea in foederis cum Deo sanctione, aspergebatur populus sanguine. Lagana, et alia quoque farinacea, oleo aspergebantur, cum Deo offerebantur. Conspersio, nimium Hebraice est versum 1. Corinth. 9, cum ibi sit proprie φύραμα , id est, massa.

ASPICERE sese mutuo, significat aliquos inopes consilii esse. Gen. 42. Est haec phrasis etiam in aliis linguis, quod sic solemus in rebus dubiis alius in alium respicere: veluti consilium et auxilium ab eo petentes in rebus perditis, cum nos eius inopes esse agnoscimus.

Aspicere mane, Iudic. 19. Aspicere vesperum Deut. 23, pro appetere, instare. Sic aspici aliquem a gladio, Iob 15: pro, minari illi gladium. Vicinum huic illud Canticorum 1: Nigra sum, aspexit me sol. Aspicere aliquem locum, est alicuius curam gerere. 1. Par. 2. Aspicere iniquitatem in corde suo, Psal. 66 pro, ferre, ac etiam vacare ei. Sic Iob 66. Ne aspexeris iniquitatem. Sic et Aspicere iniquitatem: pro, ferre. Abac. 1. Quare non aspicis super iniquitatem? quasi dicat: Cur tu Domine Deus fers, ut [iniquitas] grassetur? Sic Germani. Non possum videre, Ich mag es nicht ansaehen: id est, non possum perpeti. Aspicere post cor suum et post oculos, post quos quis fornicatur: Numer. 15. pro, sequi sui cordis cogitationes et opiniones in cultu Dei, non eius verbum. Aspectus alicuius sicut lampades, Nahum 2: id est, rubebant prae pudore.

Aspectus plagae profundior, Levit. [[13:]] pro superficies, vel etiam ipsa plaga. Aspectus leprae: ibidem, pro specie quae lepram prae se fert. Aspectus oculorum sacerdotis, ibidem, est iudicium, vel quatenus sacerdos aspicere solet ac debet. Aspectus aliquando id dicitur, quo respicimus, et unde toti pendemus, unde opem speramus. Isaiae 20. Et pudore afficientur ab Aethiope aspectu suo. Et mox: Ecce sic aspectus noster, quo confugimus pro auxilio, ut liberaremur. Aspectus ducum ipsis, Ezech. 23: pro, omnes videbantur similes dueibus, habebant speciem ac dignitatem ducum. Sic 2. Sam. 23. Percussit Aegyptium, virum [p. 43] column 61/62 aspectus, id est, terribilem et formidabilem. Sic ferme Germani, Ein ansenliche Person.

Aspectus alicuius usque ad fines terrae, Danielis 4, pro conspiciebatur. Aspectu bona, id est, elegans, formosa. Gen. 12 26. Ester 1. Danielis 1. Verum de hisce phrasibus aliquid etiam in verbis Respicere et Videre adiicietur.

ASPIS, vox etiam in Sacris reperitur. Celebratur autem eius praesentissimum venenum, cuius comparatione malitia humana describitur Psal. 140. Rom. 3. Venenum aspidum sub labiis eorum. sic et Iob. 20. Comparantur et impii cum aspidibus, quod perinde obturent aures ad veritatis sermonem, sicut illae ad incantationem, Psal. 58. Conferuntur et ipsa opera impiorum cum ovis aspidum et basilisci, quod sint perinde venenata ac noxia, Isaiae 59.

ASSUMERE, est aliquem benigne in suam curam recipere. Sic dicitur Deus assumpsisse populum Israel. Exodi 19. Vidistis quomodo vos assumpserim mihi. Psal. 27. pater et mater mea reliquerunt me, Dominus autem assumpsit me. Roman. 14, Infirmum in fide assumite, id est, in vestram curam benigne recipite ac fovete. Ibidem: Dominus assumpsit eum.

ATRIUM, prior pars templi Qui statis in atriis domus Domini, laudate Deum. Psal 135. Alloquitur populum, qui tantum in atrium templi admittebatur.

ATTENDIT attentione, multa attentione: Isa. 21. Attendite vobis et universo gregi, cui vos Spiritus sanctus praefecit: id est, intente cavete. Attendere lectioni, 1. Timoth, 4. Attendere sermoni prophetico, 2. Petri 1. Perspicuae sunt loquutiones.

ATTENVARI, pro pauperem fieri, Levit. 25. Tenues dicuntur pauperes. Vide infra.

Avaricia dicitur idololatria, Ephes. 5. Col. 3. quia facit hominem servum Mammonae: cum nemo possit duobus dominis servire, Deo et Mammonae, teste Christo. Quare avaricia hominem abstractum a cultu Dei, facit idololatram.

AUDIRE, significat proprie auditus sensu, percipere aliqud. Et hoc modo crebro etiam in Sacris literis accipitur, ut Luc. 15, Audivit symphoniam et chorum. Exodi 19, Cum coeperint audire tonitrua. Per metaphoram saepe pro sequentibus auditum affectibus aut motibus accipitur, sicut et alia verba sensuum: ut pro audire cum studio et promptitudine animi. Iohannis 8. Oves meaevocem meam audiunt. Qui ex Deo est, verbum Dei audit 1. Iohannis 4, Qui novit Deum, audit nos. Aliquando etiam expressius credere significat, ut 1. Sam. 24. Ut quid audis verba hominum dicentium; Ecce David quaerit malum tuum? pro, Quare credis delatoribus, etc. Simili ratione dicunt Latini, praebere aures delatoribus aut criminationibus.

Audire ergo verbum Dei, est, non tantum utcunque auribus percipere: sed et intelligere, et credere, eo delectari, et ei obedire conari. Intelligere significat. Gens, cuius ingnorabis linguam, nec audies quid loquatur: Ieremiae 5. id est, non intelliges. Gen. 42, Et ipsi nescierunt, quod Ioseph audiret, id est, intelligeret Hebraeam linguam. Isaiae 36, Nos audimus syriace, id est, intelligimus, dicunt ministri Ezechiae quare petunt, ne hebraice, sed syriace secum loquatur. Quare mox dicunt, Ne populus qui in muris est audiat, id est, intelligat sermonem Raspaces.

Sic ferme dicitur 2. Sam. 1. ut audiat rex quod bonum est, et quod malum, idest intelligat, discernat et diiudicet iustum ab iniusto. Gen. 41. ait Pharao ad Ioseph. Dicunt de te, quod audias sermonem ad interpretandum. i. quod mox ubi audieris, intelligas ac interpreteris, seu quod non narretur tibi somnium frustra. Audite inter fratres vestros, et iudicate iuste, Deut. 1. pro, cognoscite controversias. Sic, Dominus audiet inter nos: Iudicum 2. Pro credere, aut cum assensu audire. Io annis 9. Dixi vobis prius, et non audistis, quid iterum vultis audire? Ubi posterius audire in propria significatione accipitur: sed prius in figurata, pro credere. Deut. 6. Ut audiamus, et opere impleamus: Luc. 11. Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud Num. 6. Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est, Cum approbatione audire, etiam in hoc exemplo accipitur. Isaiae 33. Qui obturat aurem suam, ne audiat sanguinem, id est, qui non approbat sanguinaria consilia, neque se eorum participem facit. In hac significatione, tametsi et in aliis, non raro hoc verbum reperitur, adiecto gerundio, Audiendo audite. i. studio se, sedulo ac diligenter audite. Obedire: Gen. 3. propterea quod audisti vocem uxoris tuae. Id est, sequutus es, obedisti eius impiae suasioni. Gen. 21. Omnia quae dixit Sara, audi vocem eius 1. Sam. 8, Audi vocem populi in omnibus .i. obedias. 1. Timoth. 1. Hoc faciet, et temet servabit, et te audientes. i. obedientes tibi, aut sequentes tuam sententiam: Sic Iohan. 5, Mortui vocem Dei audient, et vivent. i. obedient, credent. Iosuae 1. In omnibus, ut Moysen audivimus, ita te audiemus, etc, Prover. 4 Audi fili paternam castigationem. Audiens audierit vocem buccinae, Ezech. 33. pro, quicunque audierit. Audire facere, pro indicare, proponere. Saepe dicitur de praedicatione verbi Dei, aut aliorum mandatorum. Deut. 4, Congrega populum, et audire faciam eos verba mea Isaiae 41. Quae futura sunt facite audire nos. i. docete, praedicite. Non fecisset nos audire secundum haec: id est, non praedixisset nobis talia. Iud. 13, Sic et Isaiae 42. 44. Audire facite vocem laudis eius. Psal. 66. 1. Par. 15. Psal. 26. Isaiae 58 Ne facias audire vocem tuam nobiscum, Iud. 18.

Exaudire, Genes. 16, Audivit Dominus afflictionem tuam. 1. Iohan. 5. Si quid petimus secundum voluntatem eius, audit nos: et si audit nos, etc. 2. Reg. 20, Audivi orationem tuam. Idem exemplum et 1. Sam. 8. 25. est. Sic saepe in Psalmis verbum Audire pro attendere, et aures adhibere accipitur. Auditus et auditio, pro fama, aut doctrina. Abdiae 1, Auditum audivimus a Domino. Abacuc 1, Domine auditum audivi. Isa. 11, Neque secundum auditum aurium iudicavit. Isa. 28. Quem docebit scientiam et quem faciet intelligere auditum? id est, doctrinam. Sic et Isaiae 53, Ioan. 12, et Rom. 10. Domine quis credet auditui nostro? Gal. 3, Hoc scire volo, an ex operibus, aut ex auditu fidei Spiritum acceperitis. Heb. 4, Non profuit eis sermo auditionis: id est, sermo auditus 1. Thess. 2. In Evangelistis, saepe pro fama, doctrina. Matt. 4. 14. 24. Marc. 1. 13. Cum auditus erit Aegyptiis, dolebunt iuxta auditum Sor, pro, cum audierint Aegyptii, timebunt sibi similem Tyriae cladem. Isaiae 23. Laudate eum in cymbalis auditus, aut auditionis. i. sonoris: Psal. 150. Amo auditus eorum: pro, obedient eis. Isa. 2. Auditus super auditum, Ezech. 7. pro, crebri rumores erunt. Et erit tantum pavor intelligere auditum. Isaiae 58. Ad auditum aures obtemperaverunt mihi. 2. Sam. 22 pro quamprimum audierunt, quid velim aut mandem. Ad auditum alicui esse: pro: Secretarium. 2. Sam. 23. Auditu auris audivera de te. Iob. 42. Non fuit soror tua Zodom in auditum in ore tuo, in die superbiarum tuarum: Ezech. 16. pro, Non cogitabas; aut loquebare, de exemplo poenarum ipsius O Domine audivi auditionem tuam, timui: Hab. 3. Non suscipe auditionem mendacii, Exod. 23. i. non credas, nec spargas mendacia. Ab auditione mala non timebit iustus, Psal. 112, pro, rumore magnorum malorum et periculorum non nimium perterefiet. De hoc verbo Audire, dicuntur quaedam notabilia in Universalibus Regulis, in Synecdoche, aut Matalepsi.

AVERTI, et AVERSUM esse hominem, significat recedentem a Deo impietati vacare. Aversum autem esse Deum, significat, iratum nobis [p. 44] column 63/64 esse. Avertam oculos meos a vobis, Isaiae 1 Ne avertas faciem tuam a me, Ps. 27. Sed de hac voce in verbo Converti.

AUFERRE, significat aliquando amovere. Luc. 1. Dominus respexit me, ut auferret probrum meum inter homines. i. quod mihi ab hominibus obiectabatur.

AURIS, Inclinare aurem, significat diligenter auscultare: ac ideo etiam sequi, et obedire alicui. Sic Latini Praebere aurem dicunt. Ttribuitur vero tum Deo, tum hominibus Deo, ut Ps. 71. Inclina ad me aurem tuam, et serva me. Hominibus, Psal. 78. Inclinate aurem vestram ad verba oris mei. Multa passim exempla reperiuntur. Psal. 49 paulo aliter accipitur, Inclinabo in parabolam aurem meam: id est, ipse quoque simul ea audiam et discam, quae alios docebo. Audi filia, et inclina aurem tuam. i. diligenter ausculta. Psal. 45. Contrarium est Obturare aures. Psal. 58, Isaiae 33, Sicut aspides obturaverunt aures suas. Sic ferme etiam Obturare accipitur Isai. 6. Obtura aures eorum, ne audiant. Aurem perforare servo subula moris fuit, si noluit liber fieri anno septimo. Exodi 21 Deut. 15. quo indicatum est, eum valde obedientem esse debere, et quasi prorsus servilem conditionem suscipere. Sic et Christus de sua perfectissima obedientia erga patrem, Psal. 40. Sacrificium et oblationem noluisti, aurem perfodisti mihi. Quo indicatur patrem nobis obedientia Christi placatum esse. Loqui in alicuius auribus, Ieremiae 26, et, Esse in alicuius auribus, notae loquutiones sunt. Auditum est in auribus Ecclesiae Actorum undecimo, id est, ab Ecclesia.

AURUM ARABICUM, item de Ophir, tanquam optimum et purissimum, in Sacris literis celebratur. Dabitur ei de auro, Psal. 72. Isaiae 60. Per synecdochen significat omnis generis preciosissima munera: et per metaphoram, spiritualem verumque cultum. 1. Cor. 3. per metaphoram significat purissimam doctrinam. Sed Apocal, 3. aurum significat Christi beneficia ac gratiam, nempe remissionem peccatorum, et renovationem.

AURORA, notae significationis vox est: sed tamen sunt quaedam Scripturae loca, ubi haec vox nonnihil explicatione indiget. Ioelis 2. sumitur similitudo ab aurora, ad declarandam magnitudinem et subitum adventum exercitus Babyloniorum, hisce verbis: Veluti aurora expansa super montes, populus multus et fortis, similis illi non fuit. Quae similitudo perspicua est: quia sicut aurora et subito, et omnia contegit, et montibus ac cacuminibus insidere videtur, sic et exercitus ille. Vicina huic loquutio est Psal. 139. Si assumam alas aurorae, et considam in novissimo maris. Alludit ad celerrimam radiorum solis excursionem, qui momento ab Oriente ad Occidentem perveniunt, perinde ac si aurora celerrimas alas haberet. Non esse aut fore alicui auroram: pro, non perventurum eum esse ad cognitionem veritatis, aut etiam ad liberationem: Isaiae 8. Ad legem et testimonium. Si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis aurora. In aurora, id est, statim initio: Hoseae 10. In aurora exterminando exterminatus est rex Israel: pro, statim in principio regni Oseae, filii Ela. Palpebrae aurorae: pro igneae, scitillantes. Iob 41, Oculi Beemot sunt ut palpebrae aurorae. Ascensus aut ortus aurorae, pro, quam primum incipit aurora oriri. Nehemiae 4, Faciamus opus ab ascensu aurorae usque ad exitum stellarum: id est, a summo mane usque ad extremum vesperum, cum obcurato lumine solis stellae cernuntur. Psal. 110, est obscurus admodum locus, ubi inter alia est vox Aurorae, qui accurata explicatione indigeret: sed a me breviter hoc loco tantum attingetur. Vertunt autem eum alii aliter: mihi maxime arridet Lutheri versio, Populus tuus voluntaria (scilicet offeret) in die victoriae tuae, in ornatu sancto. Ex utero aurorae, sicut ros iuventus tua: subintellige, tibi nascetur. Agitur omnino hic de subditis Meschiae, quo tempore et quomodo sint nascituri, et quam prompte et ornare ei servituri: non de eius divinitate, de qua supra mox initio dixerat. Sensus ergo est, quod post victoriam Meschiae nascetur ipsi nova iuventus aut populus, sicut ipse dicit: Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me Docet quoque, quomodo nascetur: nempe mirabiliter, ut nemo cernat unde veniat: sicut ortus roris non perinde cernitur ut pluviae, cuius veluti mater nubes est omnibus conspicua. Denique quod is populus sponte aut voluntatie sacrificabit, idque ornatus ac mundatus sanguine Christi: sicut antea Sacerdotes offerebant in vestitu sancto, ac divinitus ordinato. Porro quod attinet ad copiosam et mirabilem nativitatem novae iuventutis, aut populi Meschiae: saepe miratur Scriptura, quod tam subito et tanta multitudo mirabiliter et sine conspicuo ortu nascetur. Quam admirabilem novi populi nativitate Isaias saepe celebrat, ut cap. 54. Exulta sterilis, quae non paris: prorumpe in laudem, et iubila, quae non parturis: quoniam plures sunt filii desolatae, qui filii maritatae, dicit Dominus, etc. vide sequentia. De hac puericia aut iuventute vaticinatur Ps. 22. Et annumerabunt iustitiam eius populo nato, quem facit. Et Psal. 102. Populus qui creabitur, laudabit Iehovam. Item Oseas cap. 6 beneficium vestri est ut nubes matutina, et quasi ros mane cadens et abiens, Item Mich. cap. 1. Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum, velut ros a Iehova, sicut guttae super herbam. Licet autem non possint pro ferri plura exempla, ubi vox Hebraea ילדות Ialdut puericia, significet pueros ipsos, sed tantum aetatem uniuscuiusque: tamen videmus istas voces, Iuventus aut Puericia in Latino sermone facile utrique tribui, et aetati unius, et ipsi coetui eius aetatis. Praeterea Hebraeis valde usitatum est, ut abstractum pro concreto, et eius subiecto ponant: ut senecta pro sene homine, aut senibus. Sic igitur et Iuventus aut puericia, pro pueris aut iuvenibus accipitur.

AZYMON. Vide in voce FERMENTUM.

B

BAAL, apud Haebraeos originaliter dominum, aut maritum significat: et quidem de austeriori ac tyrannico dominio accipitur. Verum de verbis Hebraeis nunc ex professo non agimus.

Fuit etiam hoc nomen Baal, Bel, aut Belus, cuiusdam regis Assyriorum, qui primus consecrata ei statua coli coepit: quod quasi initium idololatriae fuisse dicitur. Iam incertum est, ab utra harum vocum, propria ne an appellativa, sit nomen Baal, quod certum quoddam idolum, praecipue apud Accaronitas cultum, significat: num, quia idola, vel cacodaemon potius in idolis et peridola, tyrannice suis cultorib. imperitet, nullum eorum commodum sed potius exitium promovens: an vero ab isto primum adorato tyranno Belo. Ab Accaronitis porro, aliis ethnicis, Iudaei hunc cultum et idolum sunt mutuati, hinc toties in Scriptura fit eius mentio: Iud. 6. 1. Reg. 18. 2. Reg. 10. 11. Ier. 23. Plurimos autem habuit sacerdotes et cultores apud Iudaeos, quod vel ex illis lanienis apparet, quas in eos exercuit rex Iehu, 2, Reg. 10. et Elias, 1. Reg. 18. Porro per quandam catachresin, praesertim in plurali numero, videtur factum fuisse apud Hebraeos commune nomen idolorum omnium, ut Iud. 2, Israelitae servierunt Baalim. 2. Par. 33, Manasses extruxit aras Baalim. Oseae 11. Baalim immolabant, et simulachris sacrificabant. Oseae 2, Auferam nomen Baalim de ore populi mei, non recordabitur nominis eorum. Unde cernitur, plura ac diversa idola hoc nomine esse vocata. Depingit porro hic Oseas istum cultum ita, ut ostendat, Iudaeos solitos ibi sese elegantius exornare, et promiscuas libidines exercere. Cum voce Baalim coniungitur idolum nomine [p. 45] column 65/66 Astarot, quod etiam volunt fuisse commune quoddam nomen idolorum, praesertim femininorum. Componitur vox Baal cum quibusdam vocibus: ut Baal Berith, dominus foederis: ex cuius idoli fano data fuerunt Abimelecho 70. pondo argenti, ad oppressionem filiorum Gedeonis fratrum eius. Dicitur simili ratione et Baalzebub, quasi diceretur Dominus muscae, aut primaria musca. D Hieronymus iudicat, idem esse Beel et Baal Baalpeor, dictum a monte Peor, in quo colebatur: aut idolum ignominiae: aut Deum hortorum fuisse, et sonare Hebraeis idolum, et zebub muscam, quasi dicas idolum muscae: vel Baalzebub hoc est, magister vel dominus muscae. Fuit autem idolum spurcissimum, Accaron urbis Philistinorum: quemadmodum scriptum est 2. Reg. 1. Consulite Beelzebub. Lutherus alicubi admodum prolixe et diligenter exponit rationem etymi Baalpeor. Credo autem illud idolum non vocatum a suis cultorib. Baalzebub, sed tantum a piis Iudaeis quia est contemptibile ac odiosum nomen. Certum est, quôd in Novo testamento Iudaei hoc nomine usi sunt in malam partem, pro ipso cacodaemone: ut legitur Matt. 12. In Beelzebub principe daemoniorum eiicit daemonia: Ubi videtur etiam quasi explicatio etymologica addita esse, quod idem significet Beelzebub quod princeps muscarum. Mar. 3 impii dicunt, Christum obsessum esse a Beelzebub spiritu. Dubium autem est, cur sic cacodaemonem vocaverint? num ex contemptu, quod sit tantum muscarum dominus: aut quia instar muscae est perpetuo ac pertinaciter homini molestus: aut denique, quod perinde examina cacodaemonum in aere, cum suo duce Beelzebub circumvolitent, sicut muscae: quemadmodum et Paulus dicit, eum dominari in aere. Beelphegor, quod idem est quod Baalpeor, idoli Moabitarum, fit mentio Num. 25. Deut. 4. Psal. 105. Ose. 9. quod idolum sic a monte, aut loci nomine aliqui cognominatum volunt: Luth. putat a nuditate, aut turpitudine hiante, quod nudi priapi figuram colendam proposuerint. Fuit etiam Baal nomen proprium multorum hominum, de quibus nunc non agimus.

BABEL, aut Babylon, nomen amplissimae civitatis, ad Euphratem sitae, quae olim caput regni Assyriaci fuit. Deductum est autem nomen a confusione: quia ibi, ut habetur Gen. 11. Dominus linguam aedificantium turrim Babel, confudit. Adflixit eadem civitas, quoniam et captivum detinuit, populum Dei. Fuit ad haec plena omnium flagitiorum et idololatriae. Inde fit, ut id nomen 1. Petr. 5 pro Roma, ut Hieronymus vult, ponatur: in Apocalypsi vero, pro ipso regno aut horrenda tyrannide Antichristi, Babylonia, tum ipsa civitas, tum etiam vicina regio est vocata. De Babylonis totali destructione, secundum prophetias, postea ex Diodoro Siculo dicetur: quia quidam audent negare, eam fuisse penitus eversam.

BACULUS scipionem, cui quis innititur iter faciens, proprie significat. Per metaphoram autem, omne auxilium aut subsidium indicat. Psal. 23, Baculus tuus consolatus est me. Baculus senectutis, filius: apud Tob. 1. pro subsidio senis patris. Ieremias inquit. Frangetur baculus gloriosus. i. potentia Moabitarum. Unde tam crebro Baculus panis, et Baculus aquae legitur: pro annona ad sustentandas vires et vitam hanc, divinitus veluti fulcrum quoddam ordinata. Sicut et Psal. dicit, panem fulcire cor hominis. Saepe etiam minatur Deus, se esse confracturum baculum panis et aquae. i. omnem annonam aut victum adempturus. Levit. 16. 26, Cum confregero baculum panis. Ezech. 4 et 5. Conteram baculum panis in Hierusalem. Esse alicui in baculum. Psal. 18, Dominus fuit mihi in baculum. i. fulcrum, seu sustentavit me. Baculus arundineus, saepe significat per metaphoram auxilia regum, quae magis noxia quam salutaria Israelitis fuerunt: quia (sicut Scriptura rationem metaphorae Esa. 36 ostendit) arundo non est adeo fortis, ut pondus innixi corporis sustentare possit: frangitur igitur. Ubi autem fracta est arundo in manu innitentis, sauciat eam, ob acumen illorum fragmentorum, instar vitri: Ezech. 29. sicut supra in voce Arundinis dixi. Solet. n. ita frangi, ut fragmenta sint acuminata. In baculo transire dicitur Iacob Iordanem, Gen. 32. i. extreme pauper et solitarius. quasi dicat: Nemo tunc me praeter hunc unicum baculum est comitatus, is solus fuit tunc tota mea familia. Vulgo quoque Germanis, Album baculum accipere, et abire, extremam paupertatem significat Forte a re militari apud eos sumptum est. Hebraeae. n. superiores methaphorae et nomina, a sustentatione scipionis deductae sunt. Baculus significat etiam imperium. Isa. 14. Contrivit Dominus baculum impiorum. i. potentiam. Ier. 48. Quomodo fractus est baculus gloriae. i. quam mirabiliter fracta est potentia Moabitarum? Porro quod Christus iam prohibet, iam iubet Apostolos Baculum gestare, indicat primum, eos debere expeditos, sine armis, sine commeatu ire, fidentes Deo, quod ipse sit eos aliturus: postea vero, cum iubet Accipere baculum ac peram, futuras difficultates hac nota indicat. VIRGA, alia vox est, etiam in Hebraeo, et habet alias significationes: ut et Sceptrum, de quib. suo loco postea. Baculus quoque, sicut et virga, interdum pro instrumento tyrannidis ponitur. Isa. 10. O Assur virga furoris mei, qui et baculus est irae meae in manu istorum. i. instrumentum, quo affligo meos. Baculus Dei, dictus est baculus Moysis: quia Deus per eum miracula fecit. Psal. 72. Baculus tuus et virga tua me consolata sunt. i. cura ac gubernatio tua, sumpta loquutione a regimine pastorali. Baculum apprehendens, est claudus. 2. Sam. 3, Ne deficiat de domo Ioab apprehendens baculum, id est, mutilus ac claudus.

BALTHEUS, vide in CINGULO.

BAPTISMUS, vox Graeca, et in Ecclesia notissima, proprie intinctionem, (qua voce Tertullianus usus est) significat. Ducta autem est a βάπτω intingo, ac βαπτίζω immergo. Porro per metalepsin significat abluo, lavo. Ideo Marcus dicit 7. cap. Iudaeos habuisse varios baptismos. i. lotiones poculorum et urceorum. Item Petrus dicit, baptismum esse ablutionem sordium. Caeterum Dominus ac servator noster voluit talem intinctionem aut lotionem in novo Testamento esse signum ac sigillum primae initiationis ac foederis nostri cum Deo, per ipsum factae: sive ut indicaret, eodem modo nos interius potenter ablui, et super nivem dealbari sanguine et merito suo, sicut foris aqua mundaremur: sive etiam imitatione quadam illarum veterum lotionum, quas Deus apud Iudaeos, in typum spiritualis lotionis ordinaverat: sive denique, propter alias causas ac similitudines baptismi et Christianae pietatis, de quibus postea prolixius dicemus. BAPTISMUS igitur, et Baptizari, proprie significat nunc in Ecclesia pactum illud, quod primum ab omni Christiano cum Deo initur: cuius partes sunt promissio aut pactio, utrinque a Deo scilicet et homine facta: et aquae intinctio, cuius exempla sunt in novo Testamento innumera. Ab hoc porro ritu et sacramento, variae significationes, potissimum per metaphoram deducuntur, quas ordine recensebo. Habuimus ergo supra duas Baptismi significationes, nunc tertia sequitur. TERTIO Baptismus et Baptizari significat internam lotionem, remissionem peccatorum et renovationem constantem, ob similitudinem: quod sicut aquae lotio externas sordes, ita baptismus Spiritus internam immundiciem eluat. ut Marci 1. et Iohann 1. dicit Baptista, Ego baptizo vos aqua, Christus baptizabit vos Spiritu sancto, Sic Matth. 3. et Luc. 3. Christus baptizabit vos Spiritu sancto et igne. Actor. 1. Sic et 1. Pet. 3. accipitur. QUARTO significat aliquando totam institutionem aut doctrinam, ut Matt. 21. Luc. 20. Baptismus Iohannis eratne ex caelo, aut non? i. tota eius institutio, aut functio. Act. 18, Apollo tantum baptisma Iohannis sciebat. i. solam eius institutionem de venturo [p. 46] column 67/68 iamiam Messia, eamque non satis plene perceperat. Sic et de illis Actorum 19 accipiendum est, quod non fuerant satis instituti de passo et resuscitato Christo, totaque Trinitate, ideo iussit eos Paulus denuo baptizari. i. plenius institui. Quoniam vero ille locus magni momenti est, et Anabaptistae inde suos errores probare volunt, ideo adscribam etiam alterius cuiusdam annotationem accuratam super eum. Sic adnotat Beza: In quid ergo baptizati estis? εἰς τί οὖν ἐβαπτίσθήτε , id est, qua igitur doctrina imbuti et initiati estis? Vulgata, In quo igitur baptizati estis? Erasmus: Quo igitur baptizati estis? utranque hanc interpretationem, ac illam praesertim, idcirco repudio, quod εἰς pro ἐν interpretatur: perinde ac si scriptum esset, ἐν τίνι , ut sit haec sententia: Si non estis baptizati spiritu sancto, quare igitur estis baptizati? Quamvis .n. εἰς pro ἐν saepe usurpetur, tamen haec enallage (meo iudicio) nullo modo huic loco convenit. Neque enim puto quaerere Apostolum, aut a quo, aut quomodo, aut quorrum sint baptizati. Denique ne hoc quidem puto rogare an sint baptizati: sed cum illi dicerent, se nescire an sit Spiritus S. ac proinde ostenderent, se ignorare totam Ecclesiae Christianae rationem, qui tamen se discipulos dicebant: credo sciscitari Paulum, cur igitur doctrinae nomen dederint, et quales se esse profiteantur. Utitur autem vocabulo Baptizandi, et baptismatis: quia baptismus erat ipsius initiationis ac professionis tessera. Quod ut planius fiat, sciendum est, haec dicendi genera quae in Scripturis occurrunt, quid valeant, et quatenus inter se differant: Baptizari in aliquem, ut in Mosen, 1. Cor. 10. Baptizari in baptisma alicuius, ut Iohannis, hoc in loco: Baptizari in nomen alicuius, ut patris filii ac spiritus sancti, Matt. 28 vel Christi, vel Pauli: ut 1. Cor. 1 Baptizari in mortem Christi: ut Rom. 6 seu, pro mortuis: ut 1. Cor. 15. seu, In unum corpus: ut 1. Cor. 12. seu, in remissionem peccatorum. Denique Baptizari aqua, et Baptizari spiritu S. Itaque Baptizari in Moysen, declarat, Moysis auspiciis ac ductu baptizari: quod dicendi genus semel tantum reperio. Baptizari in Iohannis baptisma, significat, doctrinam quam Iohannes annunciabat, ac baptismi symbolo obsignabat, profiteri ac amplecti. Baptizari vero in eius nomen dicimus, cui nos baptismum dicamus ac consecramus. Quam obrem recte Paulus negat, sese in nomen suum quempiam baptizasse. Baptizari autem dicuntur fideles in mortem Christi, seu pro mortuis. i. ut per Christi mortem peccatum in ipsis moriatur et aboleatur. Et in unum corpus, ut omnes in Christo capite coalescant. Et in remissionem peccatorum, ut Christi sanguine abluantur, ut praepositio εἰς , in istis omnibus finalem (quam vocant) causam designet. Baptizari aqua, sive ἐν ὕδατι , id est, in aqua, nihil aliud quam aqua immergi declarat: quae est externa Baptismi caeremonia. Baptizari autem Spiritu, alio pertinet: nempe ad Spiritus S. dona, quibus fideles caelitus visibili signo imbuebantur, interdum ante Baptismum aquae, ut ex Cornelii historia apparet: interdum post Baptismum, ut istis accidit, de quibus hic agitur. Ex his autem diligenter consideratis, hoc quoque efficitur, Baptismatis vocabulum triplici significatione usurpari: quarum una propria est, duae translaticiae. Propria est, cum immersionem seu tinctionem declarat, quae etiam ab effectu Ablutio seu lavacrum dicitur. una est translaticia, quum pro donorum Spiritus sancti quasi effusione accipitur, ut supra plurib. locis. altera, quum pro Iohannis doctrina: ut quum quaeritur, an Baptismus Iohannis e caelo sit, an ex hominibus? quum dicitur Apollo nihil novisse quam Iohannis baptisma. ut supra alibi. Item quum dicitur Iohannes praedicasse baptismum resipiscentiae, ut supra, et in hoc versiculo, ac proxime sequente. Quod autem de Baptismatis nomine dicimus, de ipso quoque Baptizandi verbo simili ratione accipiendum est. Nam Baptizare dicitur minister, qui aqua tingit: et baptizari, qui aqua tingitur. Item baptizat Deus, quum Spiritus sui dona impertitur: et baptizatur Spiritu a Deo, qui Spiritus donum accipit. Baptizavit demum baptismo resipiscentiae Iohannes, quum resipiscentiam doceret, cuius symbolum erat Baptismus, quem primus administravit. Et baptizari dicuntur in Baptismate Iohannis, quicunque eo doctrinae genere fuerunt instituti. Quum autem appareat, minime extinctam fuisse cum Iohanne ipsius existimationem: sed post eius obitum multos fuisse tum qui ea docerent quae de Messiae officio ac vitae innocentia divinitus disserverat: tum etiam, qui haec audita amplecterentur, quamvis Christi officium non nossent, ut de Apollo paulo ante Lucas testatus est: nec tamen usquam legamus, vel etiam probabile videatur, istos, etiamsi eadem illa in genere docerent quae Iohannes, baptismum tamen Iohannis exemplo usurpasse: minime certe necesse est, ut, ubicunque fit baptismatis Iohannis mentio, ipsam baptismi caeremoniam usurpatam putemus Itaque qui, propterea quod isti paulo post dicuntur in nomine IESU Christi baptizati, colligunt, diversum fuisse baptismum Iohannis a baptismo Christi, ideoque ipsos fuisse rebaptizatos: certo fundamento destituuntur. Sunt autem multo ineptiores, qui rebaptizationem ex hoc loco volunt stabilire. Nam etiamsi concederem, istos bis fuisse baptizatos: non tamen consequeretur, iterandum Christi baptismum. Haec Beza. QUINTO Baptismus accipitur pro cruce, quia crux sit etiam quaedam immersio in calamitates: cum Dominus Marci 10. ad filios Zebedaei dicit: Potestis ne baptizari baptismate quo ego baptizor? i. potestis ne, patienter perferre talem ac tantam crucem propter gloriam Dei, quantam ego perferam, ut vobis veluti praemium petatis, proximum gradum dignitatis a mea? Sic et Luc. 12. inquit Dominus: Baptisma habeo baptizari, et quomodo angor donec finiatur?

SEXTO, significat quoque Baptismus et Baptizari mortificationem veteris hominis, et suscitationem novi: quia sicut in immersione est primum veluti submersio immundi hominis, postea extractio aut suscitatio mundi: sic et in baptismate dicit Paulus Rom. 6, nos esse baptizatos in mortem Christi: item consepultos cum eo, ut suscitemur cum eodem, et novam vitam vivamus i nos tum prorsus renunciasse priori vitae ac veteri Adamo: et novo. i. Christo addixisse: tum et Spiritu Domini ex veteri homine in novum esse transformatos. SEPTIMO, Hebr. 6. vox Baptismi de illis veteris legis purificationibus ac lotionibus accipitur quae initio in primitiva Ecclesia, praesertim Apostolorum tempore non dum erant prorsus abolitae. Discrimen porro aut convenientia baptismi Christi, et Baptistae, tractatur in Theologia: nunc tantum breviter de ea re moneo, ipsum Baptistam Matt. 3. ac Luc. 3, et Iesum Act 1, sic distinguere, tanquam baptismum ministri et domini ipsius, quod minister proprie quidem tantum exterius lavet: sed Christus tunc, ac in eodem Sacramento, interius mundet. seu, Iohannem et alium quemvis Apostolum aut doctorem esse tantum administrum externi operis: sed Christum esse authorem internae efficaciae, sive exterius ipse baptizet, sive quispiam alius minister. Discrimen et in eo est, quod Iohannes in venturum aut certe iamiam venientem, vel etiam praesentem Meschia aut agnum Dei baptizavit: sed Apostoli postea in passum, suscitatum, et ad dexteram patris regnantem. Reliqua omnia fuêre eadem, idemque effectus aut efficacia. OCTAVO, baptismus 1. Cor. 10, de illa miraculosa transitione per mare rubrum intelligitur, qua et confirmati fuerunt in doctrina et eductione Moysis: et ipsi eo magis Moysi, vel Deo potius, eiusque doctrinae obligabantur. Eam dicit Paulus veluti quendam typum nostri baptismi fuisse. Vocetur ergo, ac sit typicus baptismus, sicut et omnes illae veteres lotiones [p. 47] column 69/70 ac purificationes fuerunt. Porro BAPTISMUS etiam dicitur esse interrogatio bonae conscientiae in Deum. 1. Pet. 3. Cui correspondens exemplar baptismi nunc nos servat non ablutio sordium carnis, sed bonae conscientiae interrogatio in Deum per resurrectionem IESU Christi: id est, Baptismus nos servat, non ex opere operato quatenus tantum est externum quoddam opus, abluens sordes corporis: sed quatenus fide apprehenditur promissio gratiae ac reconciliationis ob Christum in Baptismo proposita. Quae ideo dicitur interrogatio quod sicut in contractibus emens aut comparans sibi aliquid commodi certa ratione ac formulis interrogat emptorem, ac stipulatur ab eo quaerendo. An hoc aut illud mihi vendis ac tradis, et hac conditione ac precio, etc. cui contra venditor respondens affirmat. sic igitur etiam in Baptismo. cum Deus interrogando sibi stipulatur, ac obligat nos, nostramque fidem et obedientiam, tum vicissim nos nobis stipulando per fidem obligamus eius paternum favorem ac gratiam. Quare praeclare Lutherus vertit Ein bundt/ et explicuit per stipulationem. Baptizari super mortuis, infra in Voce MORTUUS exponetur.

BARBAE caesio primum luctum significabat, Esa. 15 Levit. 19. Ier. 4 sicut et Capitis. Contra apud Romanos olim, barba et coma promissa luctus ac moeroris indicium erat. Sic sane et de Mephiboset 2, Sam. 19 legitur, quod intermissa rasione barbae, et lotione vestium ac corporis, testatus sit suum dolorem de exilio Davidis Deinde et ignominiam significabat Sic enim Hanum rex Amon 2. Sam. 10 praecepit, dimidiam barbam legatorum Davidis radi. Sic et Paulus radit barbam, et tondet comam, veluti in signum doloris ac poenitentiae, et reddendi Voti tum in Cenchraeis tum Ierosolymae.

BARBARUS, primum perinde in Sacris literis ut et in prophanis, peregrinum significat: Credo ficticium esse vocabulum, a soni peregrinae nobisque ignotae linguae inconcinnitate: cuius pronunciationem, etiamsi per se elegantissima esset, moleste accipimus, tamquam inconditum quid ac rude sonans Deinde significat peregrini sermonis hominem. sic Ovidius dicit, se esse Getis barbarum et Paulus 1. Cor 14 dicit, eum qui nostram precationem publice clareque factam non intelligit, esse nobis barbarum et nos vicissim ei. Sic Psal. 114. dicitur. In exitu Israel de Aegypto, et domus Iacob de populo barbaro. Tertio barbarus incultum, agrestrem et ferum hominem significat. Hac ratione primum Graeci, deinde et Romani, omnes alias gentes barbaras, id est, incultas vocarunt. Sic et hodie Itali alias gentes prae se ut barbaras, id est, minus cultas ac humanas, et minus ingeniosas contemnunt.

BASAN, fuit et regio quae Gigantum dicta est, Deut. 3. et civitas regni Og, ibidem et denique mons pascuosus et pulcherrimis sylvis vestitus. Inde fit, ut pro potentibus ac florentibus impiis per metaphoram hoc nomen ponatur: ut Es. 2 et Ier 12. Deus minatur Basan. Sic et tauri et quercus Basan accusantur in Sacris literis: Zach. 11 et Es 2 Psal. 68 dicit Dominus se aliquos ex Basanii illis praepotentibus, conversurum esse.

BASILISCUS, per metaphoram satanam et potentes ac acerbos venenatosque piorum hostes significat, Psal. 91. Super aspidem et basiliscum ambulabis, conculcabis leonem et draconem: id est, Deus tibi largietur victoriam, contra potentissimos et atrocissimos hostes verae pietatis. Sic et basilisciova, Esa. 59 pro te extreme noxia ac venenata accipiuntur. Pinguntur autem ibi hominum conatus et opera, quod aut sint telae aranearum, id est, res frivolae, et nullum bonum usum habentes: aut etiam perniciosissimae, ut ova basilisci. Quare nec firmi nec salutares sunt malorum conatus et opera.

BATTOLOGIAM prohibet Christus in precib. Matt. 6. i. prolixam garrulitatem aut murmur, sine omni vera fide ac intellectu precum: in qua prolixa garrulitate precularum, plerumque impii summam precum laudem collocant. Sumpta autem est haec Graeca vox a Batto, homine impeditae linguae, sive sit ille Cyrenarum conditor: sive de quo in fabulis est, quod sit a Mercurio conversus in lapidem, ob indicatum furtum: quod tales homines et inepte loquantur, et cogantur saepius iterare sermonem, antequam plene suum sensum exprimant. Sic enim etiam impii in suis precationibus diu multumque garriunt, nec tamen sciunt quid garriant aut blaterent.

BATHUS, genus mensurae liquidorum est, continens, teste Ezec decimam partem cori: id est, 432 ova gallinacea. Eadem est cum Ephi, 1. Reg. 7 Ezech. 45. Dicunt Epha continere decem gomor. Iosephus scribit, eam continere 72 sextarios.

BEATUM esse, significat in genere idem quod bene habere, felicem esse, bona commodaque vita frui. Istud autem Bene habere, non unius generis est. nam ut taceamus errantium opiniones, qui vel divitem, vel honoratum vel potentem, vel voluptatib. fruentem, beatum esse dicunt (sicut Psalm 144. tales errantium opiniones taxantur) etiam ipsa Scriptura varias facit beatitudines, alia in communi vita, alia cora Deo. Ecclesiast. 25, haec novem dicuntur constituere beatitudinem in hac vita: Iucunde cum sua familia vivere, Subversionem hostium videre, Habitare cum sensata muliere, Lingua non labi, Non servire indignis, Habere amicos sinceros, Docere iustitiam, Cupidum esse discendi, Consequi sapientiam ac scientiam, et timere Deum. Similiter ferme et Psal. 128 felicitas hominis describitur. Paulus etiam de communis vitae commodis accipit hanc vocem cum dicit, beatiorem fore caelibem. Item Dominus, cum dicit. Beatae erunt steriles: scilicet, commodius in eo statu habebunt, non dolentes aliorum praeter suam calamitatem. Sic Psal. 136, Beatus qui retribuet tibi retributionem, et allidet parvulos tuos.

Deinde, Beatitudo aliquando pro iustificatione ac reconciliatione accipitur: quod illi demum felices sunt; qui Deo propitio fruuntur. Psal. 32, et Rom. 4 Tertio tribuitur a Christo Matt. 5, et Luc. 6, ingens beatitudo illis, qui varias cruces, labores ac dolores propter Christum patiuntur; non quod in illis miseriis sitper sese beatitudo, sed quod illa sunt et notae beatorum, et Deus ea amplissime, praesertim in altera vita, remuneret. Quarto, beatitudo aliquando etiam aeterna illa, vereque beata vita vocatur: ut Apocalypsis 7, Beati non esurient, neque sitient amplius. sic Apocalypsis 14, Beati qui in Domino moriuntur.

Beatificare, pro beatum facere: Proverb 3. Gen. 30. Beatificabunt, aut beabunt me filii, Luc 1. significat, beatam praedicabunt me omnes generationes. Sic et Isa. 3. Et beatificantes, aut beatum praedicantes hunc populum, seduxerunt eum. Iob quoque 9. est, Aures audientium beatificârunt me.

BEHEMOT, et Leviatham, duae ingentes beluae in Sacris literis celebrantur, quarum etiam prima origo Esd 6. (qui liber inter Apocryphos numeratur) hoc modo describitur: Tum quoque (scil. die quinta creationis) animantia duo parasti, quorum uni imposuisti nomen Henoch (credo Behemot legendum esse) alterum vocasti Leviathan: et alterum ab altero separavisti non .n. poterat pars septima, quo aqua sese collegerat, ea capere. Unam partem assignast. Henoch, quae tertia die siccata est, ut habitet in ea, milleque montes eam intercurrunt. Leviatham autem tribuisti septimam partem humidam: quam bestiam parasti, ut esset quae devoraret quos velles, et quando velles. Omnino videtur indicare Satanam, qui iam veluti carnifex Dei est. Porro Iob 40, hoc modo ambae istae bestiae depinguntur: Ecce Behemot, quem [p. 48] column 71/72 feci, tecum foenum quasi bos comedet: fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilico ventris eius: stringit caudam suam quasi cedrum, nervi testiculorum eius perplexi sunt, ossa eius velut sistulae aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae: ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum, applicabit gladium eius. Huic montes herbas ferunt, omnes bestiae agri ludunt ibi, sub umbra dormit in secreto calami, et locis humentibus: protegunt umbrae umbram eius, circumdabunt eum salices torrentis: ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur: et habet fiduciam, quod influat Iordanis in os eius: in oculis eius quasi hamo capiet eum, et in sudib. perforabit nares eius. An extrahere poteris Leviatham hamo, et fune ligabis linguam eius? nunquid pones circulum in naribus eius, aut armilla perforabis maxillam eius? nunquid multiplicabit ad te preces, et loquetur tibi mollia? nunquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? nunquid illudes ei quasi avi, aut ligabis cum ancillis tuis? Concident eum amici, divident illum negociatores? nunquid implebis sagenas pelle eius, et gurgustium piscium capite illius? pones super eum manum tuam? Memento belli, nec ultra addas loqui. Ecce spes eius frustrabitur eum, et videntibus cunctis praecipitabitur. Verum iam de singulis istis vocibus separatim, ac primum de Behemot. Behemot igitur significat, omnes ingentes et immanes bestias terrestres: sicut Leviathan omnes immanes beluas aquaticas. Sed sub illis describit Scriptura, et praesertim Iob 40 capite, potestatem et potentiam diaboli et familiae eius, turbae scilicet impiorum, et Antichristi. Est autem Behemot Hebraeum nomen pluralis numeri, cuius singulare est Behema, Latine animal aut bestiam significans: Behemot vero, multitudinem animalium terrestrium, aut, si mavis, ingentes bestiarum moles. In Graeco redditur θηρία , id est, feras. Utitur ergo Scriptura interdum hoc plurali pro singulari, maioris emphasis gratia. Porro Leviathan significat in Scriptura, ut dictum est magnam quandam maris bestiam aut draconem vel etiam quaevis maiora monstra maris: ut cete, balaenas, et similia. Sic Psal. 104 legitur, quod mare sit ingens, quodque in eo existant innumera animalia, parva ac magna. Ubi et additur: Illic naves vadunt, et Leviathan iste quem formasti ad ludendum in eo. Dubium autem est, an dicat Leviathan ludere in mari, aut Deum in Leviathan. Caeterum per metaphoram primum significat praepotentes reges, quod illi perinde vel dominentur, vel grassentur super populos multos qui (teste Apocalypsi) per aquas significantur, ac Leviathan belua in mari super alios pisces. Inquit enim Isa. 27, In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, magno ac forti, super Leviathan serpentem vectem, et super Leviathan serpentem tortuosum, et occidet draconem qui est in mari. Quod plerique exponunt de Pharaone, quia ille in aquis, et ex aquis, tum vicini maris, tum et Nili, vivebat ac vigebat. Simul vero subindicatur, quale monstrum sit Leviathan: nempe esse serpentem aut draconem aquaticum. Eadem metaphora utitur et Psal. 74: Tu contrivisti capita Leviathan, dedisti eum in cibum populo solitudinum. Agit de miraculis eductionis populi: inter alia vero et hoc recenset, quod regem Aegyptium, eiusque magnates tum in ipsa Aegypto castigaverit, tum postea in mari rubro prorsus perdiderit, eumque populo Israelitico per solitudinem erranti in praedam dederit. Significat igitur et ibi Leviathan, Pharaonem. Iob. 3. Cap. dicit de desperatis hominibus, quod parati sint excitare Leviathan: id est, Satanam ipsum ex desperatione invocare. Puto sane ibi hoc nomen per metaphoram significare ipsum cacodaemonem. Porro eiusdem 40 Cap. ita describit immensam magnitudinem ac potentiam duarum beluarum, Behemot terrestris, et Leviathan aquatici, ut non obscure per eas cacodaemonem ipsum notare videatur.

BELIAL proprie, si etymologiam aut compositionem spectes, significat aut sine fructu, sine omni utilitate: vel certe, ut Hieronymus vult, sine omni iugo: ut Aquila vertit, apostatam. Hac voce Paulus 2. Cor. 6. vocat ipsum satanam, inquiens: Quae conventio Christo cum Belial? Commode autem tribuitur hoc nomen Satanae, quia ille defecit a Deo, et non vult iugum aut imperium Dei ferre. sic et 1. Sam. 2, filii Heli dicuntur filii Belial, nescientes Dominum: ubi etiam opinor significare ipsum diabolum. Sic et Deut. 13. Iud. 19 1. Sam. 1. 2. Sam. 16. et 20. legitur: in quibus omnibus locis recte Satanam intelligeres: sicut novum Testamentum vocat filios diaboli. Alii malunt interpretari filios malitiae aut iniquitatis. Hieronymus aliquoties vertit in veteri Testamento, Diaboli.

Verbum Belial est effusum in eum, Psalm. 41, id est, grande aliquod scelus, ob quod ita punitur. Porrô Psal. 101. Non ponam verbum Belial ante oculos meos: videtur omnino significare, Non sequar falsam doctrinam. Alii intelligunt, malas causas: quod est minus significans. Denique David queritur de torrentibus Belial, Psal. 18. intelligens nimirum, impetum ac furorem contra se, non tantum impii mundi, sed etiam Satanae ipsius, ac omnium inferorum, qui eum circumdederint et circumvenerint.

Bellum, et Bellare, notae voces sunt: tantum phrases quasdam earum percurram. Tribuuntur autem non tantum hominibus, sed et Deo.

Arma belli, sunt bellica instrumenta. Deut. 1, Accinxistis nos armis belli vestri: pro, armis vestris bellicis. Apprehendere bellum, est bellare. Num. 31. Deus facit cessare bella usque ad extremum terrae. Psal. 46. Idem dicitur Psal. 76. hisce verbis, Illic confregit sagittas, arcus, scutum et gladium ac bellum. Psal. 140 Qui omni die congregant bella: id est, praeparant. Sic desponere bellum cum omnibus instrumentis bellicis, 1. Par. 12. facientes bellum, dicuntur milites, 1. Reg. 12. Videre bellum, pro, perpeti. Ier. 42, In qua terra non videbimus bellum, et pane non esuriemus: id est, ubi nec fames, nec bellum erit. Sanctificare bellum, est praeparare ac adornare. nam id saepe significat verbum sanctificare. Alii putant esse allusionem ad illam solennem sacramque belli indictionem, qualem Rom. per suos foeciales adhibebant Mich 3. Qui non dederit escam in os eorum, sanctificant bellum. Bellum Domino cum Amalec a generatione in generationem, Exod. 17, id est, Deus erit perpetuo hostis Amalekitarum, et tandem eos abolebit. Psal. 39, A bello manus tuae ego defeci: id est, propter tuam castigationem.

Porro 1. Sam. 17. paulo aliter accipitur, Iehovae enim est bellum: pro, a Domino est victoria belli: aut, ipse regit bellum, et dat exitum pro suo arbitrio. Vir belli, dicitur miles, aut etiam bellicosus vir. 1. Sam. 16, Potentem robore, ac virum belli. Sic mox sequenti Capite, Ipse est vir belli ab adolescentia sua. Et sequenti, Praefecit eum Saul viris belli Vir belli alicuius est, is qui cum aliquo belligeratur. Isa. 41, Erunt tanquam nihil, et in nihilum redigentur viri belli tui: id est, tui hostes. 2 Par. 35. Non contra te hodie, sed contra dominum belli mel. Idem valet, vir bellorum cum aliquo, 2. Sam. 8. Quia vir bellorum Thoi cum Hadarezer. Stellae quoque pugnare aut bellare dicuntur, Iudicum 5. Pugnaverunt aut bellaverunt de caelis stellae contra Siseram: id est, Deus caelitus contra eum pugnavit, eiusque exercitum dissipavit. Opiniones bellorum, habet vulgata Marc. 13. ubi in Graeco est, rumores bellorum. Per metaphoram quodvis certamen, etiam spirituale, denotat. Sic Deus dicit Ier. 1 et 15. Bellabunt aut pugnabunt contra te, et [p. 49] column 73/74 non praevalebunt. Iidem Hebraismi sunt nominis Pugnae, et verbi pugnare. nam in Hebraeo est ferme idem thema Nilham. Unde bella et lites sunt intervos? Iac. 4. abusive privata certamina indicat.

BENEDICERE, Graece εὐλογεῖν , Hebraice ברך berech, valde multa et varia significata in Scriptura habet, quae redigemus in ordinem, ut commodissime poterimus. PRIMUM igitur ac maxime proprie significat bene de aliquo dicere aut loqui, seu ipsum laudare, praedicare, celebrare, gratias agere Sic saepissime in Sacris literis accipitur, praesertim cum homines Deum benedicere dicuntur, ut Psalm. 103, Benedic anima mea Domino: id est, celebra, lauda, gratias ei age pro omnibus beneficiis eius. Idem est quod D. Virgo dicit, Magnificat anima mea Dominum: id est, celebro et magnum praedico eum ex animo. Huius significati plurimus omnino est in Scripturis usus, cum dicimur benedicere Domino: aut cum legimus, benedictus Dominus. Sic et ab hominibus erga homines, aliquando pro laudare accipitur: ut Psal. 62, Ore suo benedixerunt, corde autem maledixerunt. Item, seductores seducunt per benedictiones, Rom. 16. Sic mittuntur legati ad Davidem, qui benedicant et laudent eum, quod prospere pugnaverit contra Hadadezer. 2. Sam. 8. Sic Iob 31 dicit, Benedixerunt mihi latera pauperum, quod ea restitui: id est, pauper percepto beneficio calefactionis laterum ac membrorum, mihi gratias egit. Benedicere non raro etiam significat bene precari alicui: ut Gen. 12, pollicetur Dominus se benefacturum benedicentibus Abrahamo: id est, ei faventibus, et bene precantibus. Sic Melchisedech benedicit Abrahamo, Gen. 14. Iacobus Pharaoni, fratres Rebeccae et in similib locis.

SECUNDO benedicere in nomine Domini, id est invocato Domino beneprecari. Psal. 118, et 129, Benediximus vobis in nomine Domini: id est, bene precati sumus. Huc referatur, quod Benedicere aliquando simpliciter orare significat. 1. Cor. 14. Alioqui si tu benedixeris spiritu, is qui implet locum indocti, quomodo dicturus est Amen, ad tuam gratiarum actionem? id est, si tu Spiritus impulsu, ac dono peregrinae linguae oraveris, quomodo poterit imperitus tuis precibus assentiri, suaque fide ac assensu eas confirmare, te illi praeeuntem consequi, ac una tecum orare? Num. 6. legitur: Sic benedicetis filiis Israel, et dicetis eis: Benedicat tibi Dominus, et custodiat te: Ostendat faciem suam tibi, et misereatur tui. ubi prius Benedicere significat beneprecari, posterius autem benefacere. Est vero observandum, quod sacerdotalis benedictio non tantum est simplex bona precatio, sed etiam veluti pignus ac testimonium favoris Dei, et omnino habet quandam vim ac efficaciam clavis solventis et absolventis. Ad hanc sacerdotalem benedictionem referri potest, quod Hebr. 7. dicitur: Citra controversiam minor a maiore benedicitur. Sic liberi a parentibus, non contra, benedicuntur. Sic Abrahamus pater Levitarum, a Melchisedecho, typo Christi, benedicitur: unde excellentia sacerdotii Christi supra Leviticum probatur. TERTIO, quia piorum iustae preces, sive in bonum sive in malum, non sunt ociosae, sed ipsas res afferunt: ideo saepe significat etiam ipsa quasi bona largiri, ut cum pii parentes benedicunt liberis: sicut Noachus filio Sem et Iaphet, et Isaacus Iacobo ac Esau Gene. 27. dicit enim Isaacus, se ipsasmet res aut bona tradidisse Iacobo, eumque dominum Esau fecisse. Gen. 49, Benedictiones patris tui fortiores fuerunt benedictionibus parentum meorum, id est, maiora bona impetravi ego tibi a Deo, quam mihi mei parentes. QUARTO, quia beneprecando, ac nomen Dei celebrando, res ipsas quasi sanctificamus, augustiores, Deoque commendatiores reddimus: ideo 1. Cor. 10, Poculum benedictionis: et mox, Quod benedicimus, consecratum aut sanctificatum significat: id est, quod recitatis verbis mandati ac institutionis consecratur in hunc usum, ut sit sanguis Christi, quo eius novum testamentum sanciatur. Vicinum huic est, quod ipse et Paulus alibi dicit, cibos per verbum et precationem sanctificari. Sic 1. Sam. 9, dicitur Samuel benedicturus sacrificio. In hac significatione etiam Deus dicitur benedixisse diei septimo, id est sanctificasse, magnificentiorem ac gloriosiorem caeteris reddidisse, et specialiter cultui suo dedicasse. In hoc sensu putaverunt Papistae, se posse varias res benedicere, herbas, campanas, salem, aquam, aram, et similia: nisi quod et sine mandato Dei id sunt ausi facere, et nimiam quandam, planeque divinam sanctitatem et efficaciam illis suis adiuratis rebus tribuerunt, putantes se suis illis consecrationibus quamvis vim ac efficaciam, non tantum corporalem, sed et spiritualem, rebus illis externis ac elementaribus indere. Benedicere aliquando videtur etiam significare futura praedicere. nam Patriarchae beneprecantes filiis, etiam futura illis praedicebant.

QUINTO, cum hoc verbum ad Deum, ubi omnes res ac voces significantiores sunt, transfertur, significat non tantum beneprecari, sed et ipsum benefacere: sicut contra Maledicere, perdere significat. nam (ut scriptum est) Ipse dixit, et facta sunt: eius dicere est facere, eius verba sunt res ipsae. Sic igitur toties pollicetur Deus, se benedicturum: id est, benefacturum Abrahamo. Et, In semine tuo benedicentur, id est, beatae a Deo fient, omnes gentes: Gen. 12. 22 et 26. Hinc benedictio Abrahae, in Novo testamento: id est, beatitudo ei et eius semini promissa. Gal. 3. Itaque qui ex fide sunt, benedicuntur cum fideli Abraham. Et paulo post, Ut in gentes benedictio Abraham fiat, aut perveniat: id est, illa eximia beatitudo Abrahamo ac semini eius, in eoque omnibus gentibus promissa, Gen. 12. 18. 22. 26 et 28. ubi ter repetita est promissio erga Abraham, quarto erga Isaacum, et quinto ad Iacobum: priores duae et ultima sunt in Niphal, seu passiva voce, ut recte vertatur, Benedicetur: posteriores vero duae, tertia, et quarta in Hitpael seu reciproca voce, ut verti queat, Benedicent se: id est, beatas se esse agnoscent, ac gloriabuntur ob semen Abraae: priores ergo duae et ultima sententiae, diserte loquuntur de passiva benedictione, quae continget gentibus ob Abrahamum et eius semen: posteriores vero, de agnitione ac celebratione illius acceptae benedictionis, aut promissae felicitatis. Admodum autem pulchre fidei, aut fidelis credentisve hominis vis aut ingenium, in illa reciprocatione depingitur. Nam fides, aut fidens, et agnoscit se ob illud semen benedici: et impetrat sibi applicationem illius benedictionis, ad thronum gratiae cum illo ipso semine accedens, et denique semet consolatur in omnibus difficultatibus ac tentationibus, semet confirmando de illa Dei benedictione, iuxta illud, Spiritus clamat Abba pater, et dat testimonium spiritui nostro, quod filii Dei sumus: postremo etiam confitetur ac gloriatur de illa benedictione. Aptissime igitur per illud reciprocum hithbarech, lucta fidei cum dubitationibus ac tentationibus et peccatis, et illa perpetua aspersio aut purificatio, illud perpetuum Remitte remitte, depingitur. Impii blasphemique Iudaei calumniantur illas promissiones, tanquam si loquantur non de causali, sed exemplari benedictione: seu non dicant, quod propter Christum, eiusque meritum benedicentur homines: sed tantum proposito exemplo Abrahami, sint sibi aliisque imprecaturi similem felicitatem, ac si dicerent: Utinam ita mihi aut tibi Deus benefaxit sicut Abrahamo, eiusque posteris. At contra, quod de causali, efficacique benedictione ibi agatur, probatur primum ex praecedentibus promissionibus, quod [p. 50] column 75/76 semen mulieris conteret caput serpentis, id est, auferet potentiam, tyrannidem, et poenas satanae, quibus premit homines, eosque contraria felicitate ditabit. Sic et Noachi parentes intelligunt, Deum efficaciter hominibus per quoddam semen benedicturum, inquientes: Iste consolabitur, aut liberabit nos ab opere nostro, et dolore manuum nostrarum, ac a maledictione, etc. Denique ipsemet Deus, cum primum hanc promissionem proponit Gen 12. explicat simul, quomodo eam intelligat, nempe de efficaci benedictione, quam sit amicis aut adiunctis Abrahae impertiturus, inquiens, Eris benedictio: et, Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi. et, Benedicentur in te omnes familiae terrae. Ubi diserte exponit Deus, Abrahamum fore efficacem causalemque benedictionem, quia ipsemet sit omnibus ei benedicentibus amicis aut adiunctis, propter eum, seu propter eius semen benedicturus. Hoc est quod Paulus dicit, haereditare promissiones Abraae: et Christus, Convivari cum Abrahamo, aut in sinu eius foveri in regno caelorum. Eodem etiam facit passiva vox נברכו Nibrechu, quae non potest de exemplari ac verbali benedictione accipi, sed de reali ac efficaci tantum. Eadem faciunt omnes promissiones ac prophetiae de Meschia, quae maxima bona ex illo semine Abrahae mundo pro ventura affirmant: ut necesse sit hasce promissiones de benedictione in Abraham et eius semine, intelligi de realissima ac efficacissima beatione, quae toti mundo per hoc semen continget. Ex eo quoque manifeste vanitas istorum calumniae deprehenditur, quod si de sola exemplari benedictione ageretur, non toties, nec tanta ἐνεργείᾳ aut specie haec promissio repeteretur. Praeterea multi inter Ethnicos fuerunt, qui illustriora exempla felicitatis hominibus suppeditare potuerunt: per quae tanquam maiora ipsis notiora, gratiora, ac magis domestica sibi, precari bene potuerunt. Postremo, quota pars mundi novit per eorum religionem Abrahamum, nisi quod nunc per nostrum Meschiam eum cognovit? Ad haec etiam, quantilla tandem fuit illa felicitas Abrahami, quam gentiles in eo admirari potuerunt, qui toties promissam, expectatam ac desideratam terram non est consecutus: sed ut peregrinus sursum ac deorsum non sine gravi cruce oberravit, et usque ad extremum senium orbus vixit? Sed redeo ad explicationem verbi. Secundum hanc igitur realem benedictionem multa in Scriptura dicuntur, qualia sunt et haec dicta: Venite benedicti patris mei, id est, quibus pater favet. et reipsa benefacit, vosque beat. Sic, Benedicta tu in mulieribus, id est, inter omnes mulieres tu summe felix a Dea effecta es. Sic Genes. 24, Veni benedicte Domini, id est, quem Dominus benigne respicit, ac beat. Sic, Benedicet Dominus iusto, suae haereditati, suo populo, Psal. 5. 28. 29. Benedicat nos Deus, Deus noster, Psal. 67. Item Psal. 109 Maledicent illi, tu autem benedices. In hoc sensu dicit Moses, se proponere Israelitis benedictionem et maledictionem, id est, felicitatem et infelicitatem, divinitus illis proventuram. Sicut autem varia sunt beneficia Dei: ita et verbum Benedicere varie accipitur, cum etiam ipsam Dei beneficentiam significat. Nam alias est Benedicere spirituale, ut supra audivimus: et Ephe. 1. dicit Apostolus, Deum illis benedixisse omni benedictione spirituali, id est, ditasse donis spiritualibus. Alias corporaliter benefacere significat. Sic Deus benedixit omnibus animalibus, praesertim homini, ad multiplicationem, Gen. 1.9 1.7. Psal. 107. De hac et Gen. 49. Benedixit te benedictionibus caeli desuper, et abyssi cubantis infra. Non nunquam et in certa re, aut certis rebus alicuius hominis, Deus benedicere dicitur. Sic benedixit Dominus domui Aegypti propter Ioseph. Gen. 39. id est, auxit, ditavit et fortunavit eum in omnibus suis rebus. Sic Psal. 131, Benedicam annonae aut victui eius, et pauperes saturabo panibus. Benedixit Deus opera manuum tuarum, Deuter. 1, et Iob. 1. id est, fortunavit. Sic Gen. 49 petit Iac. ut Deus benedicat Iosepho benedictionibus caeli desuper, et abyssi iacentis deorsum. benedictionibus uteri et vulvae: id est, beneficiis variis afficiat. Psal. 21. Praevenisti eum benedictionibus optimis, id est, summis beneficiis. SEXTO, sive ab hac significatione divina, sive quod salutantes, praesertim suos magnates, solent offerre munera, fit, ut benedictio etiam humana beneficia signet ut 1. Sam. 25. dicit Abigail ad Davidem, et cap. 30. David ad Israelitas, Accipite benedictionem: pro, munus. Sic et Gen. 33. Iacob ad Esau ait. Sic et 2. Reg. 5. usurpatur. Sic et Paulus usurpat benedictionem εὐλογίαν pro eleemosyna. Sic idem Apostolus dicit, quod qui seminat in benedictionibus, is et metet in benedictionibus, id est largis beneficiis. In eundem sensum dicit rex Assyrius Iudaeis, Facite mecum benedictionem, id est, praestate mihi hoc beneficium. Sic Proverb. 11. Anima benedictiones impinguabit, id est, benefica. Deut. 29. Benedicere sibi in corde aut anima, dicendo Pax erit mihi, est sibimet blandiri, sibi bona dicere ac polliceri. Benedictionem esse, id est, â Deo benedictum haberi. Zac. 8, Quemadmodum fuistis maledictio inter gentes, ita servabo vos, et eritis benedictio: id est, existimabimini benedicti. Vel omnes sibi invicem similem felicitatem imprecabuntur, nostrum exemplum ac nomen usurpantes. Vel denique vos eritis causa benedictionis ac felicitatis mundi, quia ex Iudaeis est salus. Sic Psal. 21, Posuisti eum benedictiones. Contrariam prorsus significationem habet verbum Maledicere, de quo suo loco. In primo Genes. aliquoties dicitur, Deum benedixisse tum homini, tum et aliis animalibus: quod significat, illum eas efficaces potentesque in suo genere effecisse, tum ad procreationem, tum et ad alia sua opera ac officia. Graeci dicunt benedicere et maledicere aliquem, Latini alicui: Hebraei et cum Accusativo et cum Dativo construunt. Denique Benedicere per antiphrasin significat etiam maledicere, aut execrari. 1. Reg. 21 Iob. 1. 2. Si forte benedixerunt filii mei. Item: Benedic Domino, et morere. Thomas de verbo Benedicere ita 2 Corint. 1. annotat: Nos benedicimus Deum, et Deus benedicit nos, sed aliter et aliter. Nam dicere Dei, est facere. Psal. 33. Dixit, et facta sunt. Unde benedicere Dei est, bonum facere, et bonum infundere. Et sic habet rationem causalitatis ut Gen. 1 et 22, Benedicens benedicam tibi, etc. Benedicere autem nostrum non est causale, sed recognoscitivum, seu expressivum. Unde benedicere nostrum idem est quod bonum recognoscere. Cum ergo gratias agimus Deo, benedicimus illi, id est, recognoscimus eum bonum, datorem omnium bonorum. Tob. 12, Benedicite Deum caeli, etc. Daniel 3. Benedicite omnia opera, etc. Haec ille. Quo vero non tantum vocabuli huius significationes tanto magis memoriae subiiciantur, sed etiam ad rei ipsius noticiam aliquis accessus habeatur, in Tabulam breviter eius significationes diducemus.

[Page 51]
BENEDICEREDeiIImmediatum.Mediatum, perSacerdotes legales in veteri Testamento: proFutura praedicereGratias agereBeneprecari.Christum verum sacerdotemIISpiritualiumCorporaliumrerum,IIIVerbisReconstans.HominisErga Deum:pro, gratias agere, celebrare.Erga hominem alium, proLaudare, praedicare. Bene precari. Benefacere.Erga se ipsum, suaque:ut vias suas, etc.Erga idolum.Brutorum ac inanimatarum rerum erga Deum,pro laudare, celebrare.

BENEPLACITUM, aut Beneplacere, seu etiam Bona voluntas, vox plurimi usus, et maximi momenti in Sacris literis: interdum non parum obscuritatis habet, praesertim ob aliarum vocum connexionem. Sunt vero in genere duae huius vocabuli significationes: altera passiva, cum nobis aliquid valde placet, tanquam nobis salutare ac suave, quod per acquiescentiam ac fruitionem denotatur: altera activa, cum beneplacet aliquid cui nos gratis ac sponte favemus, quod voce favoris et gratuitae gratiae exprimi queat. Sed dicam etiam plenius de hisce duobus vocis huius significatis. Significat igitur alias eum animi affectum, quo in aliqua re tanquam eximio bono acquiescimus, eoque ita delectamur, ac in eo toti sumus, et veluti deliciamur, adeo ut nihil ferme amplius aut aliud requiramus aut exoptemus, tanquam si ultimum et summum terminum omnium nostrorum desideriorum aut votorum, atque adeo ipsum summum bonum feliciter consecuti essemus. Quem animi affectum declarat Christus, cum dicit: Regnum caelorum esse simile agro, habenti latentem thesaurum: aut preciosisimae margaritae, quam mercator venditis omnibus suis bonis emit, eaque suavissime fruitur. Talem animi sui acquiescentiam, approbationem, et suavissimam in aliquo obiecto delectationem aut perfruitionem, declarat Deus, cum de Davide pronunciat, se invenisse virum secundum cor suum, id est, qualem cor suum desiderat, aut in quo vere, plene ac solide cor suum acquiescat. Multo vero magis, cum de unigenito filio caelitus clamat: Hic est filius meus delectus, in quo acquiesco, aut mihi bene complacui. Nam et illud dictum de Davide, potissimum de hoc Davide dictum fuit, cuius ille tantum typum gessit. Eadem verba, ac de eodem suo Meschia, dicit Deus Isaiae 42. Ecce servus meus, cui innitar: electus meus, in quo complacuit animae meae. id est, quo unice delectatur anima mea, et in quo singulariter acquiescit. Hic cordis nostri affectus talis ast, ut licet illud eiusmodi obiectum ardentissime amemus, tamen nos in de veluti quoddam ingens bonum ineffabilesque delicias nobis hauriamus, summumque quendam fructum, non illud obiectum a nobis, sed nos ab eo percipiamus. Est igitur haec veluti passiva quaedam significatio, in qua non proprie ac praecipue nos alteri benefacimus: sed nos ab eo bene patimur, aut ingens quoddam commodum felicitatemque percipimus. Haec igitur sit prima Beneplaciti significatio, veluti passiva, quae commodissime Latino verbo aut phrasi, In aliquo acquiescere, delectari eo, aut in aliquo totum esse, exprimitur. Posset autem dici Acquiescentia singularis voluptas, delectatio, oblectatio, delicium animi: sicut de T. Caesare est apud Suetonium, quod sit amor et deliciae generis humani vocatus. Huc referri possunt per se rectissima ac sanctissima, et quae quasi merendi quandam vim habent: ut est passio ac meritum Christi. Sic Deus in omnibus suis consiliis et actionibus, tanquam valde bonis, suum beneplacitum habet. Sic tota divinitas dicitur beneplacito consensisse, habitare in Christo, Coloss. 1. et Deo beneplacuisse, per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Altera Activa, et quasi contraria huic significatio est, cum aliquem, licet indignum, et unde nos nihil boni nobis expectamus, summo favore ac amore, et plusquam paterna benevolentia complectimur, eique ex imo corde bene facimus, aut certe benefacere cupimus, et (quantum omnino nobis possibile est) conamur. Quam animi propensionem aut beneplacitum, ideo activa significatione Beneplacentiam ac benevolentiam voco: quia non nos ex tali obiecto aliquod nostrum magnum commodum percipimus, petimus, aut expectamus: sed nos potius ad illud iuvandum, fovendum, et veluti beandum totos ex imis visceribus offerimus, et veluti offundimus, pronissimosque ac promptissimos exhibemus. In hac significatione, Beneplacitum, proprie favorem et singularem quandam benevolentiam, qualis est patrum aut matrum στοργὴ erga liberos, significat Tali εὐδοκίᾳ aut beneplacito nos miseros peccatores in Christo, aut ob Christum, Deus complectitur, in suo sinu fovet, et exosculatur. Talem sui cordis εὐδοκίαν aut beneplacentiam, [p. 52] column 79/80 vel favorem, etiam Paulus praedicat se erga Israelitas habere, Rom. 10. ob quam in praecedenti capite dicit, se cupere vel anathema fieri pro Israelitis. Sic de spontanea eleemosyna legitur Rom. 15, Consensit Macedonia et Achaia collationem facere. Quin et amor aut studium piorum erga Deum, Beneplacitum vocatur. Phil. 1. Quidam etiam propter beneplacitum Christum praedicant: id est, ob pium studium erga Deum. Duarum igitur istarum contrariarum significationum illustria exempla sunt in beneplacito Dei erga filium suum, et porro erga nos. Filium enim suum unigenitum tali quodam beneplacito complectitur, ut ipse inde quasi ingens quoddam bonum sibi petat et accipiat, utpote ex longe dignissimo et obedientissimo filio, qui solus omnibus praeceptis ac votis Dei longe largissime, ac plane secundum cor ipsius satisfecerit, omnemque voluntatem eius impleverit. Nos vero contra, tali quodam amore et beneplacito complectitur, ut ex quibus tanquam longe indignissimis nihil prorsus ipse fructus aut commodi percipiat, sed tantum nobis sese dedat, plusquam paternis ac maternis visceribus nos foveat, omniaque sua bona aut thesauros summa promptitudine in nos libentissime et liberalissime effundat. Est vero observanda horum duorum beneplacitorum harmonia. Nam ob passivum beneplacitum, quod habet Deus in filio, eiusque absolutissimo sacrificio, obedientia ac merito, et unde sui cordis plenissimam oblectationem deliciasque haurit, porro vicissim se in nos effundit, activo beneplacito seu favore gratuito nos indignissimos, imo et hostes suos gratis sibi adoptans, iustificans, renovans, ac vita aeterna donans. Opponuntur ergo ista duo, sicut acquiescere in aliquo, aut suam αὐταρκείαν vel sufficientiam habere: et contra alicui ex animo favere, eumque toto pectore fovere. Sed tamen ex priori beneplacito posterius proficiscitur. Istae ergo duae significationes sunt propriae ac primariae vocis Beneplaciti, aut bonae voluntatis: tametsi etiam plures specialiores istis subdivisis reperiri queant. Diligentissime autem duo illa hic expendantur et observentur: de quibus forte postea aliquid in voce VOLUNTAS addam. Nunc aliorum quoque de hisce vocabulis sententiam adscribam, ac primum quidem ex novo Testamento haustam, deinde ex veteri, ubi simul etiam ipsae originales voces Graeca et Hebraea explicabuntur: tametsi non ita perspicue hasce duas significationes distinguant ac explicent. Sentit igitur Hieronymus, εὐδοκίαν esse Graecis novam vocem, quam primum LXX excogitarint, ut possent exprimere Hebraeum רצון Razon. vult vero εὐδοκίαν dici, ubi quid non solum placuit, sed et recte placuit. Verum certum est verbum εὐδοκέω apud bonos et veteres autores reperiri pro faveo, quod Budaeus ex Diodoro probat. Illud nihilominus non negarim, quôd postea verbum hoc in multo maiori usu fuerit in hac significatione ob sacras literas Graece versas. Porro Erasmus annotat super posteriorem ad Thessalonicenses, Evangelistas et Apostolos solere hac voce excludere merita ac opera hominum. Sed adscribam quaedam eius loca ex Annotationibus, ad verbum. Inquit ergo super Matth. 3. In quo mihi complacui) ἐν ᾦ εὐδόκησα . Verbum est peculate divinis literis, quo propensum animum ac praecipuum quendam affectum significant. Perinde sonat quasi dicas, In quo bonam de me ipso habeo opinionem, et (ut ita loquar) ipse mihi placeo, sive in quo mihi complacitum est. Augustinus sermone 63 legit, In quo bene sensi: sequutus Cyprianum suum, qui itidem legit libro adversus Iudaeos decimo, cap 14. Uterque secutus videtur Tertullianum, qui libro contra Praxean legit, In quem bene sensi. et hic sequutus est, ut opinor, Irenaeum, qui frequenter hoc modo loquitur. nam εὐδοκεῖν id Graecis sonat, unde illis εὐδόκημοι dicuntur celebres, et de quibus magnifica est opinio. Idem in 11 Matth. Et placitum fuit) ἐγένετο εὐδοκία id est, fuit bona voluntas, sive beneplacitum. Hoc peculari verbo sacrae literae significant favorem ac benevolentiam numinis, non tributam nostris meritis, sed ab ipsius gratuita bonitate profectam. Rursus illud, Reficiam cor, id est ἀναπαύσω , id est, refocillabo, sive recreabo. Nec enim ad cibum est referendum, sed ad remedium lassitudinis: cum ab hoc verbo deductum sit nomen, quod mox vertit requiem, ἀνάπαυσιν , quod in Psalmis vertit refectionem: Super aquas refectionis, ἀναπαύσεως . Et super Lucam cap. 10. Quoniam sic placuit ante te, ὅτι οὕτως ἐγένετο εὐδοκία ἔμπροσθέν σου : id est, quia sic fuit bona voluntas coram te. sic enim vertit Hieronymus. Eadem vox est, qua usi sunt angeli nunciantes pacem in terris in hominibus bonam voluntatem: qua significatur gratuita benevolentia favorque numinis erga mortales.

Et in Epistol. ad Rom. cap. 10. Voluntas quidem cordis) ἡ μὲν εὐδοκία , quod significat, aliquid animo gratum et acceptum. Aurelius Augustinus explicans carptim aliquot huius Epistolae quaestiones, legit pro εὐδοκία , bona voluntas, quemadmodum hic interpres verterat in Luca. Graecae voci ad Hebraeam effictae, nihil habet sermo Romanus quod proprie respondeat. Nam nemo laturus sit, opinor, si quis dicat, Delicium cordis mei. Sonat autem propensam benevolentiam, ac favorem gratuitum, quem quis gerit erga alterum, qualis est Dei erga nos. Hactenus Erasmus. Nunc et alterius cuiusdam duo tantum loca non incommoda adiungam, In quo acquiesco, Ἐν ᾧ εὐδόκησα . Vulg. In quo mihi complacui. Erasm. In quo mihi bene complacitum est. In hoc verbo explicando, quam varie multi se torserint, tum ex doctissimis Budaei commentariis, tum ex Erasmi annotationibus intelligi potest. Ego paucis dicam quod sentio. Δοκεῖν , idem valet quod sentire et existimare: a quo deductum est εὐδοκεῖν , quod interdum casum habet adiunctum, atque idem valet quod approbare. Iam vero, quia quae approbamus, illis quoque favemus: inde factum, ut etiam significet, bene erga aliquem esse affectum. Rursus quia propensio ista animi ex eo nascitur, quod res aliqua plane nobis satisfecit (necesse enim est, ut iudicium praeeat animi assensioni) idcirco idem quoque valet quod conquiescere, sive acquiescere in re quapiam: id est, ἀναπαύεσθαι καὶ ἀρέσκεσθαι . sicut hoc loco accipitur. Significat enim pater, Christum eum unum esse, quem cum intuetur, omnem in nos indignationem conceptam deponat. Itaque unus est μεσίτης et pacificator Christus: quod optime intelligi potest, si locus iste comparetur cum Exod. 28, ubi summus sacerdos iubetur apparere in conspectu Domini, laminam praeferens in vertice, in qua sculptum esset SANCTUS DOMINI, ut (inquit) Dominus placetur ipsis. Nam fuisse summum illum pontificem, Christi aeterni nostri pontificis typum, in Epistola ad Hebraeos copiose declaratur. Recte igitur dicit Christus Iohan. 15, Sine me non potestis venire ad patrem. Caeterum a verbo εὐδοκεῖν , oritur verbale εὐδοκία , frequenter in novo Testamento repetitum: cuius significationes ad them a sunt exigendae, atque ad id de quo agitur accommodandae. Idem alibi: significat autem εὐδοκία , idipsum quod Hebraei Razon רצון , Latini benevolentiam, id est, propensam animi voluntatem vocant: diciturve tum de gratuito et infinito illo Dei amore in electos, quos ipse prior ante tempora aeterna in filio dilexit, ut Ephes. 1 pro quo vetus interpres solet beneplacitum dicere: tum vero de mutua hominum inter se amicitia, qua fit ut alii aliorum commodis studeant, ut Rom. 10. atque adeo de ea charitate, qua homines ipsum Deum diligunt, ut Philip. 1. quam postremam [p. 53] column 81/82 notionem Erasmus videtur non animadvertisse. Sed idem recte eos reprehendit, qui putarunt hic agi de hominum εὐδοκία , cum potius gratulentur angeli hominibus gratuitam Dei cum ipsis reconciliationem. Recte igitur Chrysostomus ad Colos. εὐδοκίαν interpretatur καταλλαγὴν : quamvis haec ab illa differat, ut consequens a causa. Non male etiam Theophylactus ἐπανάπαυσιν : modo intelligamus, Deum non in ipsis hominibus, sed in uno filio acquiescere, in quo scilicet dilectos suos ἐχαρίτωσεν , hoc est, gratis dilexit. Hic videtur tantum illa posterior seu activa significatio nonnihil declarari, tametsi et altera illa acquiescentiae breviter obscureque attingatur. In praedicto vero loco Lucae, In hominibus bona voluntas: non incommode possis intelligere hominum propensam voluntatem, quam angeli eis in agnoscendo et accipiendo hoc tanto bono imprecantur, et divinitus dandam esse praedicunt. Primum enim indicatur, Dei gloriam restitui per illam filii incarnationem. Deinde, hominibus pacem a Deo contingere, postremo vicissim ipsorum bona voluntas seu fides, erga tantum thesaurum divinitus oblatum requiritur, aut etiam hominum acquiescentia in eo ac fruitio denunciatur. Iam audiamus explicationem cuiusdam Hebraeae linguae probe gnari, ex veteri Testamento sumptam, quae quidem erit magis exemplorum citatio, quam ipsarum significationum accurata aut illustris tractatio. Facient tamen ista ipsa exempla plurimum cum ad declarationem, tum et ad confirmationem veritatis eorum quae supra disservi. Sunt igitur apud Hebraeos duo potissimum verba, חפץ Caphaz, et רצה Raza, quibus istud beneplacitum significari videtur. Prius adscribam notationem de priori, postea de altero. Caphaz igitur proprie significat Placuit, beneplacuit, complacitum est. At quia haec verba Latina constructionem Hebraei verbi non recipiunt, illa vero dativum praeponunt: ideo si construitur cum accusativo, mediante articulo לש את , vel sine eo, necesse est vertere verbo Volo, importans simul adfectionem, adfectationem, acceptationem. Isaiae 55, Sic erit verbum meum quod egredietur ex ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed perficiet quod volo, Caphazti. 1. Reg. 13, Et faciebat de extremis populi sacerdotes excelsorum, quoscunque Caphaz volebat. Psalm 51, Ecce veritatem Caphazta voluisti, quae est in absconditis. Et mox iterum: Quoniam non Caphazta desideras aut vis sacrificium, alio qui darem. Et iterum, Tunc voles sacrificium iustitiae. Psalm 15, Quodcunque voluit fecit. Esaiae 1, Sanguinem arietum, boum et hircorum non voluisti. Oseae 6. Pietatem volui, et non sacrificium. Psal. 40, Sacrificium et oblationem non voluisti. Similiter quando construitur cum infinitivo, Deut. 25 Et si non voluerit accipere in uxorem cognatam suam. Iud. 13. Si voluisset Deus occidere nos, non accepisset de manu nostra sacrificium. Iob 9. Si voluerit rixari cum eo. Isaiae 53. Et Iehova voluit conterere eum. Item si absolute ponitur, Iob. 33. Loquere, quia volo iustitiam tuam. Ibi accusativus referendus est ad prius verbum, scilicet Loquere. Iob. 4 Velis furores irae tuae, et vide omnem superbiam, et humilia eam. Oratio est ecliptica, Velis: scilicet accendere. Et mox iterum, Volet caudam suam in modum cedri: id est. Si voluerit, caudam suam in modum cedri extendet. Cantic 2, Ne excitetis adamatam, donec ipsa voluerit. Sed quando cum ablativo construitur mediante praepositione Beth, tum Latina constructio fert, imo etiam exigit, ut exponatur per Beneplacitum habuit, complacuit. Et in hac constructione non multum differt a verbo רצה Raza, cum Beth constructo. quod bonam voluntatem habere significat. siquidem Beneplacitum habere; et Bonam voluntatem habere, propemodum idem significant. Ideo etiam Graeci utrunque verbo εὐδοκεῖν reddiderunt. Sed videamus iam exempla. Genes. 34. Nec cunctatus est iuvenis facere remissam, quia beneplacitum habebat in filia Iacob. Num. 14. Si beneplacitum habuerit in nobis Iehova, introducet nos in terram istam. Paulus hanc phrasin imitatus 1. Cor. 10. Sed non in pluribus eorum beneplacitum habuit Deus: verbo Graeco εὐδόκησεν reddidit. Deut. 21. Si vero non habet beneplacitum in ea, dimittet eam pro arbitrio eius. 1. Sam. 18. Loquimini ad David clam dicentes, Ecce beneplacitum habet in te rex. Psal. 109, Non habuit beneplacitum in benedictione. Psalm. 147, Non in robore equi beneplacitum habebit. Isaiae. 13, Et in auro non habebunt beneplacitum. Et cap. 62, Quia beneplacitum habuit Iehova in te. Idem quoque valet vox patris, repetita Matth 3. et 17, e caelo super filio: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacitum est. Ezech. 9, Non habeo beneplacitum in morte morientis, ait Dominus Iehova: sed convertimini, et vivetis. Participium praesens Caphez חפץ . 1. Reg. 21, Da mihi vineam tuam pro argento: aut si non vis tu, dabo tibi vineam pro ea. Psal. 5, Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Isaiae 42, Iehova est volens propter iustitiam suam. Mich. 7, Volens misericordiam ipse. Et pluraliter חפצים Cephezim: Nehem. 1, Qui volunt timere nomen tuum Malach. 3, Et angelus foederis, quem vos vultis, ecce ille venit. In statu regiminis Capheze חפצה . Psalm 35 Ovabunt; et laeti erunt, volentes iustitiam meam Psal. 40, Agantur retrorsum, et ignominia afficiantur, volentes malum meum. Et in genere feminino חפצא Capheza: 1. Par. 28. Et tu Salomo fili cognosce Deum patris tui, et cole eum corde perfecto; et anima volente, seu prona ac prompta, vel etiam desiderante. Inde nomen חפץ Cephez placitum, beneplacitum, conplacentia. 1 Sam. 15, Et dixit Samuel, An beneplacitum ipsi Iehova in holocaustis? Et capit. 18, Non est beneplacitum regi in dote. Iob 22, An beneplacitum omnipotenti, si te iustifices? Ecclesiast. 12; Non est mihi in eis beneplacitum: id est, non delector eis. Et mox iterum: Quaesivit Ecclesiastes, ut inveniret verba beneplaciti. Isa. 54. Et omnes limites tui in lapides beneplaciti: id est, desiderabiles. Malach. 3, Vos eritis terra beneplaciti. Usurpatur tamen in aliquibus locis non pro ipso affectu tantum, verum etiam pro intento seu proposito, seu actione et negotio aliquo, quod cui placet ut perficiatur. Ecclesiast. 3. Unicuique beneplacito suum est tempus, et tempus unicuique beneplacito. Cap. 5. Si calumniam pauperis, et rapinam iudicii et iustitiae videris in provincia, ne mireris super beneplacito aut instituto illo. Cap. 8, Habet enim omne beneplacitum suum tempus et modum. 2. Sam. 23. Ideo tota salus mea et omne institutum, ut nihil adeo germinet. Iob. 31, Si prohibui a beneplacito pauperes: .i. a suo voto, aut re expetita. In statu regiminis nihil mutat. Proverb. 31, Et facit beneplacitum manuum suarum. 1. Reg. 5, Ego faciam omne beneplacitum tuum. 1. Reg. 10, Rex Salomon dabat reginae omne beneplacitum illius, quicquid postulabat. Psal. 1, Et in lege Iehova beneplacitum eius. Psal. 16, Et in gloriosis omne beneplacitum meum. Psal. 107, Ducet eos ad portum beplaciti eorum: id est, quo summis votis desiderabant pervenire. Isaiae 44. Ipse (dicit de Cyro) pastor meus est, et perficiet omne beneplacitum meum. Et pluraliter חפצים Chephezim, Prov. 8. Melior est sapientia quam margaritae; et omnia beneplacita non possunt aequiparari cum ea.

In statu affixorum: Psalm. 111. Magna sunt facta ipsius Iehova, exquisita pro omnibus beneplacitis ipsorum. Hactenus de priori verbo: nunc de altero, nempe de רצה Raza dicamus. Significat igitur רצה Raza [p. 54] column 83/84 accurrere animo: hoc est, favore et benevolentia prosequi, prono et prompto animo esse, accurrere animo et affectu, bonam habere voluntatem erga aliquem. Et quia varie construitur, ideo uno verbo Latino eius significatio exprimi non potest.

PRIMO, quando cum accusativo sive nominis sive pronominis construitur, tum licebit vertere Acceptare, approbare, amore, benevolentia et prona voluntate prosequi. Levit. 26, Tunc acceptabit terra sabbata sua: id est, suaviter eis fruetur. Et iterum: Et tunc acceptabunt seu approbabunt iniquitatem suam: id est, poenam pro iniquitate accipient, eaque male fruentur. Et simili phrasi est usus Iesaias Cap. 40. 2. Paralip. 36. Donec acceptaret terra sabbatha tua. Psal. 102, Quoniam acceptaverunt servi lapides eius. Proverb. 3. Et sicut pater filium benevolentia prosequetur. Ecclesiast. 9, Quia antea approbavit Deus facta tua. Ezech. 20. In odore fragrantiae acceptabo vos. Malach. 1, An acceptabo eam de manu vestra? 1. [[Chr.]] 29. Et scio Deus meus, quod tu es probator cordis, et rectos acceptas. Psal. 51 Quoniam non cupis sacrificium, statim enim darem, et holocausta non acceptas. Psalm. 85. Acceptas Iehova terram tuam, reducis captivitatem Iocob: id est, benevolentia et favore prosequeris. Psalm. 119, Voluntaria oris mei accepta, obsecro. Malach. 1, Et oblationem non acceptabo de manibus vestris. Et cum affixis pronominibus: Genes. 33, Et receptasti me. 2. Sam. 24, Deus tuus acceptet te. 2. Paral. 10. Si eris in bonum populo huic, et acceptaveris eum, et loquutus fueris ad eos verba bona Iob 33, Orabit ad Deum, et acceptabit eum. Psalm. 44, Quia acceptasti eos. Ezech. vigesimo, Ibi acceptabo eos.

SECUNDO, si cum ablativo construitur, mediante praepositione Beth, tum commode vertes, Bonam voluntatem habuit. Et non multum differt significatione, et eiusdem est constructionis cum verbo חפץ Caphez. complacitum habuit. Differentiam autem illorum videbis in verbo חפץ Caphez. 1. Paral. 28. In domo Iehuda est domus patris mei, et inter filios patris mei in me bonam voluntatem habuit, ut constitueret me regem super omnem Israel. 1. Paral. 29, Propter habere me bonam voluntatem in domo Dei mei (id est, quia toto pectore isti aedificio faveo, promotumque cupio) est mihi thesaurus auri et argenti. Psalm. 147, Non in tibiis viri bonam voluntatem habebit. Isa, 42. Electus meus, in quo bonam voluntatem habuit anima mea. Mich. 6, An bonam voluntatem habebit in millibus hircorum? Hagg. 1. Et aedificabunt domum, et bonam voluntatem habebo in ea. TERTIO, semel construitur cum עם . im: Psalm. 50, Quando videbas furem, currebas cum eo, scilicet animo: id est, consentiebas seu colludebas cum eo.

QUARTO, aliquoties absolute ponitur, et licebit vertere Acceptum, gratum, approbatum esse. Deuter. 33. Et opus manuum eius sit acceptum. Iob 14. Acceptus erit velut mercenarii dies eius. Psalm. 40. Sis bona voluntate Iehova, ut eripias me. Psalm. 49. Haec est via stulticiae eorum, attamen posteri ipsorum ore suo approbant. Participium praesens רוצה Roze: Psalm. 147, Acceptat Iehova timentes eum. Psalm. 149. Quoniam bonam voluntatem habet Iehova in populo suo. Participium praeteritum רצוי Rezui: Deuteronomii trigesimo tertio, Aser erit acceptus fratribus suis. Esther [[10]] Et erat acceptus multitudini fratrum suorum. In voce passiva נרצה Nirza, acceptum seu acceptabile factum est, bonae voluntatis factum est. Levit. Et fiet acceptum ei, id est, pro eo. Et cap. 7 In die tertio non acceptabitur qui offert illud. Et cap. 19, Et si comedendo comedetur in die tertia, execrabile est, non acceptabitur: id est, non erit acceptum, seu acceptabile. Cap. 22 Pro voto non acceptabile erit. Isaiae 40, Accepta est iniquitas: id est poena iniquitatis qua animi poenitentia ducti, agnitione iniquitatis afficiuntur, ea approbatur, accepta et grata est, et habent in poena poenitentiae bonam voluntatem. Simili phrasi legitur in voce activa Levit. 26, ex quo loco propheta eam desumpsit. In secunda coniugatione רצה Riza: Iob. 20, Filii eius quaerent bonam voluntatem pauperum, et manus. eius reddent laborem ipsorum. In tertia coniugatione הירצא Hirza, Levit. 26. Tunc quiescet terra, et acceptabit sabbatha sua. In quarta coniugatione התרצה Hitraza, et construitur cum praepositione אל El. 1. Sam. 29, In quo acceptum faciet se apud dominum. suum. Inde nomina רצון Razon, gratia, acceptatio, bona voluntas benevolentia, favor, propensus animus, quem quis habet erga alium: Graece εὐδοκία . Exod. 28, Et erit super fronte eius iugiter ad acceptationem illis coram Iehova: id est, ut propter illum typicum sacerdotem, aut sanctum Iehova, in suum verum sanctum seu Meschiam respiciens, illis faveat. Levitic. 19. Et sacrificabitis sacrificium retributionum ipsi Iehovae, ad acceptationem vestri offeretis. Et cap 22. In quocunque est macula, illud non offeretis, quoniam non ad acceptationem erit vobis: id est, Deus per tale insyncerum sacrificium non placabitur vobis, nec cedet id vobis in gratiam. Proverb. 10. Labia iusti agnoscunt bonam voluntatem, sed os improborum perversa. 2. Para. 15, Et cum omni bona voluntate quaesivit eum. Esdrae 10. Facite confessionem ipsi Iehova, Deo patrum vestrorum, et facite bonam voluntatem eius. Esther 1, Ut facerent iuxta bonam voluntatem viri et viri: id est, uniuscuiusque. Psalm. 5, In modum scuti bona voluntate coronabis cum. Psalm. 40, Facere bonam voluntatem tuam Deus meus cupivi. pro quo autor epistolae ad Hebraeos θέλημα vertit. Proverb. 8, Et hauriet bonam voluntatem a Iehova. Isaiae 61, Ad praedicandum annum acceptationis: id est, acceptabilem, seu bonae voluntatis. pro quo Lucas vertit δεκτὸν . Item cap. 49, In tempore acceptationis exaudivite. Paulus 2. Corin. 6, citans hunc Isaiae locum, vertit Graece χάριν . Aliâs in novo Testamento communiter nomive εὐδοκία versum est: ut Luc. 2, Gloria in excelsis Deo, pax in terra, hominibus bona voluntas. Matth. 11, Certe pater sic fuit εὐδοκία bona voluntas apud te, etc. Legitur etiam de re animo accepta et grata: Deut 33, Naphthali satur bona voluntate, et plenus benedictione Iehova loquitur enim de donis et bonis, quae Deus in illum bona sua voluntate contulit. Malach 2, Non amplius respicere ad oblationem, neque accipere bonam voluntatem de manu vestra: id est, munus bona voluntate vestra oblatum. Porro Iacob patriarcha ex indignatione animi in malam partem accepit, Gen. 49, Quoniam in ira sua occiderunt virum, et in voluntate sua extirparunt bovem: in ihrem mutwillen /ex libitu ac libidine sua, non ex iusta causa, aut iure. Quoniam vero coepimus dicere de beneplacito aut bona voluntate. et versores saepe eadem Hebraea vocabula aliquoties etiam per simplex Volo et voluntas verterunt: ideo explicemus hic etiam ipsum Voluntatis vocabulum. Forte enim coniunctio harum vocum aliquid lucis utrique afferet. VOLO igitur interdum accipitur pro cupio. Mar. 10. Magister, volumus ut quod petierimus facias nobis: id est, cupimus, ac petimus. Sic Iohan. 8, Cupiditates eius vultis facere. Iohan. 12. Domine volumus Iesum videre: id est, desideramus. Heb. 12, Postea volens haereditare benedictionem. Aliquando videtur significare non tantum desiderium rei, sed etiam ipsum desideratum effectum. Iohann. 6, voluerunt eum accipere in navim: ut Erasmus et Vulgata habet, [p. 55] column 85/86 Atque ex Matthaei 14, et Marc. 6, omnino apparet, eum esse ingressum navim, et sedata tempestate ab iis adoratum, qui una vehebantur. Ergo illa interpretatio non videtur convenire, quae scilicet videtur innuere, ipsos quidem paratos fuisse illum excipere, sed navim statim appulisse: quod non convenit cum aliorum Evangelistarum narratione. Puto igitur, verbum Voluerunt opponi illi quod ante dixerat, eos fuisse perterritos. Ex quo scilicet intelligitur, ipsos fuisse eum aversatos. Nunc igitur agnita eius voce, et mutatis animis, eum quem fugiebant, cupide accipiunt in navim. Nam τὸ θέλειν velle, saepe aliquid amplius significat, quam velle solum aut nudum: sicut in generalibus Regulis traditur, Verba affectuum, et omnino motuum animi, aliquando etiam consequentes affectus simul complecti. Velle, videtur etiam significare idem quod Probare. Psal. 5, Quoniam Deus non volens iniquitatem tu es: id est, non desiderans: ut sane in Hebraeo est Caphez. Voluntas aliquando ipsam sententiam, quam quis vult, significat. Hebr. 10, Ecce Deus adsum ut faciam voluntatem tuam: id est, tuum mandatum aut praescriptum. Sic Isaiae 23, Voluntas Domini per manum eius dirigetur: id est, institutum et propositum. sicut supra ostensum est, Beneplacitum aliquando hanc vim habere. Sic in precatione Dominica petimus, ut fiat voluntas patris in terra, sicut in caelo: id est, ea omnia, res aut facta, quae Deus vult ac praecipit. Hoc modo saepisime accipitur: sicut etiam cum Christus dicit, eam esse voluntatem patris, ut omnes sibi ab eo traditos servet: et cum petit, ut non sua, sed patris voluntas fiat: Sic etiam, cum dicitur facere voluntatem patris. Aliquid esse voluntatem Dei, significat ei placere. Proverb. 11, Lapis perfectus voluntas Dei: pro, placet Deo pondus iustum. Terminus voluntatis, id est, meta desiderata. Psal. 107, Laetantur quod deduxeris eos ad terminum voluntatis eorum. Voluntaria sacrificia, et similes locutiones, veniunt a Nadab themate: de quo vide in SPONTANEUS. Iohannes primo capite, definit eos esse filios Dei, qui Christum recipiunt: eos vero ait nasci non ex sanguinibus, nec ex voluntate carnis, nec ex voluntate viri. Iudaei enim putabant, filios Dei eos esse, qui vel ex sanguine aut semine Abraam essent propagati, vel qui suo studio ex naturae bonitate sese pietati dedidissent: praesertim autem, si quid heroici ac praestantis animi et ingenii eis inesset, qui pleno impetu ad voluntatem ferrentur. Illos enim illo suo laudabili studio ac impetu ita paulatim in bonis honestisque actionibus, et in ipsa iustitia ac meritis coram Deo proficere, ut tandem omnibus virtutibus ornati, citra ullum dubium filii Dei, iusti ac vita aeterna digni censerentur. Verum Iohannes illas opiniones aut somnia adipiscendae virtutis ac iustitiae reiicit, et docet omnes oportere renasci, adeo esse malam eorum naturam: idque ex Deo, ac per receptionem Christi. Sicut et postea Iohan. 3. Christus contra Nicodemum de eadem re disserit, totam priorem nativitatem reiiciens ac damnans. 2. Tim. 2. dicuntur homines teneri a satana captivi ad eius voluntatem: id est, ut praestent ac perpetrent ea quae ipse vult, et ad quae illa sua mancipia pro libitu libidineque sua impellit. Petrus primae, cap. 4, dicit Christianos ante conversionem fecisse voluntatem gentium: id est, secundum voluntatem pravam ac turpem, seu secundum libidinem eorum victitasse, aut more gentilium vitam egisse.

BENIGNITAS, et Beneficentia, exponentur in voce Misericordiae.

BESTIA, ut Augustinus super Gen. ad literam sentit, significat omnes feras sylvestres: sicut saepe legitur Bestias agri. Civitas facta est habitaculum bestiae, Soph. 2. Plerunque tamen grandiores et crudeliores serae hoc nomine, sicut et apud Latinos, significantur. Genes. 37, Bestia mala devoravit filium meum. Prov. 30, Leo est fortissimus bestiarum. Hinc atrox illud supplicium, quo rei obiiciebantur bestiis: id est, pardis, pantheris leonibus, ursis. Ad quem morem alludit Paulus 1. Corinth. 15, cum dicit se Ephesi cum bestiis depugnasse: volens indicare, se in extremum discrimen venisse. nisi velis per metaphoram intelligere, cum bestialibus hominibus. Per metaphoram porro significantur gentes impiae, ferae, truces, aliquando etiam specialiter tyranni: ut Psal. 74, Ne tradas bestiis animas tuorum. Sic et Psal. 79. Hinc Paulus Cretenses vocat malas bestias. In Apocalypsi, bestia gestans meretricem, ipsum imperium Romanum est, aut etiam una et Antichristus: sicut et Dan. 7. quarta bestia. Hilarius super Psal. 74 et 118. hanc vocem exponit inquiens: Bestia quippe est daemon, bestia illius perfidiae imitator homo. Bestia tandem is est, qui cum multa pollicitus sit Deo, fregit fidem. Aretas Caesarien. super Apocal. Deus enim dedit in corda eorum, ut dent regnum suum bestiae, etc. Varia est bestiae significatio. nam alicubi quidem Antichristus hac appellatione designatur: alias vero ipse satanas. Quare Antichristi bestiam vide supra in ANTICHRISTO. Variae bestiae in Scripturis, variis translationibus et collationibus serviunt: de quibus suo loco in Alphabetica hac serie dicitur. Bestia, pro Romano imperio, per papam instaurato, Apocal. 12 et 13: Datum est illi bestiae bellum facere cum sanctis, et vincere eos. Item 16 et 17: Hi (reges Romani imperii) cum agno pugnabunt, et agnus vincet eos, etc. Apoc. 19, Vidi bestiam, et reges terrae, et exercitus eorum congregatos, ad faciendum praelium cum illo qui sedebat in equo albo. Apoc. 14. Adorantes bestiam, eiusque imaginem, et suscipientes characterem bestiae, sunt ii qui magnum aut parva INTERIM, instaurante bestiae regnum suum Antichristo, ope Monarchae victoris acceperant.

BIBERE, notae significationis vox est: sed praeter propriam, plures habet figuratas. Primum, per metaphoram ad spiritualium beneficiorum perceptionem translata, significat idem quod frui. ut Christus dicit Iohan. 6, Omnes victuros oportere bibere eius sanguinem: id est, frui beneficiis sanguine ipsius partis. Et prius Ioh. 4, pollicitus erat Samaritanae aquam, de qua si quis biberet, non esset sititurus unquam. Et septimo capite, invitat omnes sitientes, ut veniant ac bibant. Sic Esaiae 55, invitat Deus omnes sitientes, ad fruendum aqua spirituali. Eodem modo et Esaiae 65. dicit Dominus: Servi mei comedent, et vos esurietis: servi mei bibent, et vos sitietis. Sic Prover. 5 et 9. 1. Corinth. 10, Bibere spiritualem potum. De hoc significato vide supra in AQUA. Deinde, per quandam catachresin rapere significat: ut Iob 5, Bibent sitientes divitias eius. Esaiae 37. Ego fodi, et bibi aquam: id est, quae oppugnavi, ea diripui. Tertio, valet aliquando idem quod percipere aut discere, sicut et Latini sua metaphora Imbibere utuntur: ut Iob 15, Bibere iniquitatem. Et 34, Bibere subsannationem: id est, discere aut assuefieri ad scelera et derisionem hominum. Sic et Prov. 9, bibere pro discere accipitur. Apoc. 18, De vino irae fornicationis eius biberunt omnes gentes: id est, didicerunt ab ea idololatriam, contaminarunt se ea. Quarto bibere saepe significat pati, quae Proverbialis loquutio etiam Ethnicis fuit usitata: ut ostendit Erasmus Chiliade 1. Cent. 8. Prov. 81. Undecunque demum sit haec forma loquutionis desumpta, sive a bibendi certaminibus, ubi coguntur convivae ebibere certas mensuras, non sine fastidio, ac etiam corporis valetudinisque laesione: five ab iis qui metuunt venena: sive denique, quod sicut patresfam. soliti sunt olim singulis suum dimensum cibi ac potus distribuere, sic et Deus non tantum beneficia, sed et [p. 56] column 87/88 poenas dispertiatur pro merito, in genere humano. sicut et Demosthenes pro Corona percommode dicit, Omnes tunc gentes variis calamitatibus afflictas esse: sic et Athenienses coactos esse suum ἐπιβάλλον μέρος , suam portionem aut dimensum cladium accipere. Huius porro significationis sunt innumera exempla. Ieremias integrum typum rei habet cap. 25. nam ille ibi iubetur circum ferre calicem poenarum, et omnibus regibus ac gentibus propinare. Sic Ierem. 49. Ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem, bibentes bibent, et tu quasi innocens relinqueris. Non eris innocens, sed bibendo bibes: id est, vehementissime castigaberis, quandoquidem etiam meus populus castigatur, qui non perinde dignus fuit plagis. Cui non erat iudicium: id est, collatione tui non fuit admodum reus. Sic et in novo Testamento dicit Dominus ad filios Zebedaei: Potestis ne bibere poculum, quod bibam ego? id est, perferre crucem ac cruciatus. Matth. 20. Item Matth. 26, Transeat a me calix iste, ne bibam eum. Iohan. 18, Calicem quem mihi dedit pater, non bibam eum? Ebibere feces, significat longe gravissimas calamitates perpeti. Verum de hac significatione aliquid etiam postea in voce CALICIS, aut POCULI, Fecum et Ebrietatis, dicetur. De torrente in via bibere, Psal. 110, etiam crucem perpeti significat. Hoc enim peregrinantium, et carentium commodis huius vitae est, seu incommode victitantium: qui saepe qualicunque potu ac victu contenti esse coguntur. Aliqui intelligunt sedulitatem Christi in praestanda patri obedientia, et peragendo eius opere denotari: et esse allusionem ad morem militum, festinantium in caedem hostium, quos ita avide persequuntur, ut licet esuriant, sitiant ac defatigati sint, tamen non divertant ad locum, ubi se commode reficiant, sed obiter in via hauriant ex aliquo torrente aut sordida lacuna, unde sese reficiant. Bibere urinam. 2. Reg 18, et Esaiae 36, significat summa mala egestatis et famis perpeti: ubi saepe destituti necessariis, sordidissima quaeque praesiti ac fame ingerunt. Sanguinem hostium bibere, est plenam victoriam ultionemve de hostibus consequi. Num. 23, id Bileam de Israelitis prophetizat, quod sint sanguinem hostium suorum bibituri.

BLASPHEMIA, Graecum, a βλάπτειν τὴν φημὴν , a laedenda fama dictum, non quodvis genus maledicti aut convicii, praesertim in Sacris significat: sed proprie, id quod contra Deum, aut eius religionem dicitur: tametsi non raro etiam de obtrectatione in proximum apud prophanos reperiatur. De quo crimine Lex Levitic. 24 fertur, et exemplum etiam blasphematoris lapidati proponitur. Sic porro vox haec accipitur Esaiae 36. 37. 2. Reg. 19. Sic Esaiae 5 eloquium Dei blasphemari dicitur. Sic Matth. 9 et Marc. 9, cogitant Iudaei blasphemare Christum, cum offert cuidam remissionem peccatorum, quia ea ratione sibi divinam autoritatem tribuebat. Act. 26 dicit Paulus, se Christianos persequendo, multos compulisse blasphemare Deum: sic eorum abnegationes vocans. Aliquando tamen Blasphemia etiam maledictum contra veros doctores dicitur: ut Rom. 3. 1. Corinth. 4. quia etiam talia maledicta simpliciter in Dei contumeliam vergunt. Inter blasphemias autem distinguit Christus Mar. 3. et dicit, omnes alias esse expiabiles, aut remissibiles, praeter eam quae fiat in Spiritum S. quae est (ut plerique intelligunt) agnitam veritatem sponte ac pertinaciter vituperare, sive reclamare, aut agnitos errores tueri. Dicitur autem Blasphemia in spiritu quia eius personae est proprium doctrinam propagare, et ducere in omnem veritatem: quare obloquens veritati, Spiritui S. maledicit. Paulus dicit 1. Timoth. 1, se fuisse blasphemum in Christum et Ecclesiam: sed condonatum sibi id crimen, qui insciens fecerit. Sunt vero varii blasphemandi modi. nam etiam tacita pravi animi cogitatione Deus blasphematur, ut Psal. 10 inquit: Quare impius blasphemat Deum, dum dicit in corde suo, Non requires?

BONUM, in Sacris literis varie accipitur: alias de increato, alias de creato, eoque morali, utili aut suavi. Sunt et aliae huius vocis significationes, de quibus omnibus suo ordine dicemus. PRIMUM, saepissime Deus dicitur Bonus טוב vel תפיד benignus: de posteriore voce in vocabulo MISERICORDIAE dicam. Cum autem Dei bonitas celebratur, tum potissimum ea ipsius virtus praedicatur, qua erga suas creaturas est bonus aut beneficus: tametsi ipse totus, et omnes eius virtutes, ipsissima bonitas sunt. Cum autem Deus sit et perfectissime bonus, et omnis bonitatis in tota rerum natura unicus fons, ut et Plato pronunciat in suis definitionibus: alia autem omnium creaturarum bona non tantum finita et imperfecta, ac aliunde provenientia, sed etiam plurimis malis, praesertim post hominis lapsum contaminata sint, merito a Christo solus Deus bonus esse dicitur Matth. 7 et 19, ac Luc. 18. Tametsi in hisce locis, Deus in genere, nomine omnium suarum virtutum ac iustitiae laudari videatur. Hoc omne bonum suum Deus aliquo modo ostendit Mosi, Exod. 33 et 34. Caeterum ubi proprie, relative, et quoad nos praedicatur esse bonus, innumera plane sunt loca: ut Psalm. 73, Bonus est Deus Israeli, iis qui mundo sunt corde. et Psal. 118, Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia eius. Thren. 3, Bonus est Dominus sperantibus in eo Rom. 11, Erga te vero bonitatem, si permanseris in bonitate: id est, si perrexeris fide frui misericordia ac beneficentia Dei. SECUNDO, de bono creato dicitur. Genes. 1, quod Deus viderit omnia quae secerat, et erant valde bona: unumquodque nimirum habens bonitatem sui generis. Hominis enim et angelorum bonum, est morale bonum proprie, aliarum vero creaturarum tantum naturale. TERTIO, de bono morali proprie dicitur, quod est essentialis integritas imaginis Dei: id est, intellectus et voluntatis, et conformitas omnium qualitatum aut virtutum, cogitationum, conatuum, et actionum sive internarum, sive etiam externarum, cum norma bonitatis divinae, et Decalogo. Talis creata bonitas, licet non amplius in sua prima integritate existat, sed in piis aliquo modo instauretur per Spiritum S. et renascentiam, celebratur suo loco et ordine in Sacris literis: ut Vir bonus. 2. Sam. 18. 1. Reg. 1. Psal. 25, Benefac Domine bonis. Bonus thesaurus, bona arbor, Matth. 12 Sic in Proverbiis saepe boni praedicantur, eisque praemia promittuntur: ut 12. 13. 14. Matth. 22. Sic Act. 11. Barnabas dicitur vir bonus. 1. Cor. 15, Boni mores, et toties bona opera. Sicut vero supra dixi de Deo, quod, cum in eo celebratur bonitas, tum potissimum laudetur illa eius benefica et paterna erga nos voluntas: (nam ea nos maxime indigemus, et plus cum ea quam cum aliis eius virtutibus aut bonitatibus commercii habemus) ita contra, cum hominis morale bonum praedicatur, tum significat omnes virtutes. nam Deus omnes flagitat, et praesertim ipsius cordis rectitudinem. QUARTO, aliquando bonum, quasi extra hominem, significat id quodam decens, iustum ac rectum est. ut Psal. 14. Non est qui faciat bonum. Psal. 34, Declina a malo, et fac bonum. Psal. 73. Adhaerere Deo bonum est. Psal. 92, Confiteri Domino bonum est. Psal. 18, Bonum est confidere Domino, etc. Act. 6 Non est bonum, nos relicto verbo ministrare mensis. Sed haec significatio valde est praecedenti vicina. Sic etiam dicitur fama et nomen bonum, id est laudabile: 1. Tim. 6. Bonum certamen, 2. Tim. 4. QUINTO, de bono utili sunt innumera exempla. ut Ge. 49, Vidit requiem quod esset bona. Et 45. Bonum Aegypti vestrum erit. Num. 13 et 14, Terra bona. 2. Sam. 18, Bonus nuncius. Psal. 34, videre dies bonos. [p. 57] column 89/90 Sic Marc. 9, sal bonum esse dicitur. Esaiae 1, Bona terrae comedetis: id est, fruemini omnibus fructibus et commodis huius terrae. Bona si suscepimus de manu Domini, Iob. 2. Bonum esset illi, si natus non fuisset: Matth. 26. id est, satius, utilius ei fuisset nunquam nasci, quam quod natus, et filii hominis proditor factus sit. Huc facit Regula philosophica, quod minus malum respectu maioris bonum sit. significat igitur hic Bonum esset, tolerabilius, aut minus malum esset. SEXTO, videtur saepe etiam idem valere quod salutare. ut Proverbiorum decimotertio: Doctrina bona dabit gratiam. secunda Corinthiorum secundo: Bonus odor Christi sumus. Ephes. 4, Sermo bonus et aedificans. 1. Timoth. 3, Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Ibidem 4, Bonus eris Christi minister. 2. Timoth. 1, Bonum depositum custodi. Hebr. 6, Bonum Dei verbum gustare. Rom. 8. Illis qui diligunt Deum, omnia cooperantur in bonum: id est, tandem omnia illis fiunt salutaria, etiam ipse satan, peccatum ac mors. SEPTIMO, significat suave. ut Genes. 3, Vidit mulier quod fructus esset bonus ad vescendum. 2. Par. 18, Non prophetat mihi bonum: id est, non dicit grata Iob 21, Ducunt in bonis dies suos. Prover. 24, Comede fili mi, quia bonum est. Vicina huic significatio est, cum idem valet quod formosum. ut Exod 2, Puer Moses erat bonus. Genes. 6, Filiae hominum erant bonae. OCTAVO, valet aliquando haec vox idem quod sufficiens, aut satis grande: sicut et a Latinis aliquando accipitur. ut Genes. 15. et 25. Tu sepelieris in senectute bona: id est, plene peracta vitae mensura. 2 Par. 30, Levitae qui habebant intelligentiam bonam: id est, sufficientem. NONO, accipitur et pro solenni, aut laeto. [[1. Sam. 25,]] In die enim bona venimus ad te: id est, in die laeta ac solenni. Sic esse corde aut animo bono. in Hester. DECIMO, bonum significat etiam licitum. ut 1. Timoth. 4, Omnis creatura Dei bona est: id est, licita non coinquinans conscientiam. Sic Paulus in priori ad Corinth. cap. 7 dicit, Bonum esse mulierem non attingere, sed caelibem vivere: id est, licitum, aut etiam commodum esse. Sic ibidem et coniugium et caelibatum dicit esse bonum: Existimo igitur hoc bonum esse, propter instantem necessitatem, quod in quam bonum sit homini sic esse. Alligatus es uxori, ne quaeras dissolutionem: solutus es ab uxore, ne quaeras uxorem. Posses recte exponere de bono licito, quod utrunque sit licitum, et tum a Deo tum et ab hominibus probatum. Confirmat mox ipse Paulus hanc interpretationem, dum negat nuptias esse peccatum, sed tamen habere suam afflictionem. Quare etiam utile bonum includit, sicut infra inquit: Hoc autem dico ad vestrum συμέρον , id est, ad vestrum commodum. Eadem huius vocis vis est etiam in fine Capitis: Si quis servat suam virginem, bene facit: itaque qui dat nuptum, bene facit: qui vero non dat nuptum, melius facit. Meliorem dicit esse caelibatum, quia (ut ipsemet exponit) minus habet afflictionum in carne. Impie ergo fecit Hieronymus, qui studio celebrandi caelibatus, bonum hic opponit vitio. quasi Paulus dixerit, Caelibatum esse rem sanctam et meritoriam: et contra, Coniugium rem vitiosam ac peccatum. Quare recte eum Augustinus hoc nomine reprehendit

UNDECIMO, habet haec vox phrases quasdam: ut, Bonas ostendere vias suas, Ierem 21. pro tueri, excusare verum de bona ac mala via postea in voce VIA dicetur Bonum facere necesse est, Galat. 6: id est, pie vivere. Bonum est aemulari in bono semper: id est, se qui recta ac pia. Abquam rem facere bonam, est corrigere. ut Ierem 7. 26, Bonas facere vias suas: id est, corrigere. Vincere in bono malum, est beneficiis iniurias superare: Rom. 12. Opera bona dicuntur ea, quae in fide ac secundum verbum, in gloriam Dei et utilitatem proximi fiunt. Bonum esse aliquid alicui in alicuius facie aut oculis, est alicuius iudicio placere. Genes. 19 et 45, Bonum fuit in oculis Pharaonis, quod fratres Ioseph venerint. Non habet haec lingua aliquod verbum, quod proprie simplex placere significet, ideo hac periphrasi utuntur in eo sensu. 2 Corinth 8. Bona providere non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus: id est, non tantum ea quae Dei iudicio probantur, sed etiam hominum honestorum. Facere aliquid in alicuius bonum. ut, Timete Deum, et custodite eius praecepta vobis in bonum: Deuter. 6 et 10. Sic Paulus dicit Rom. 13. Est minister Dei tibi in bonum. Bonus oculu ponitur pro benefico et misericordi, Proverb. 22. Contra malus in sequenti, pro immisericordi, aut etiam invido. Sic Matthaei vigesimo, Oculus nequam, pro invido homine accipitur. Genes. 1, Omnia quae fecerat Deus, erant valde bona: id est, valde praestantia ac laudabilia, unumquodque in suo genere, alia valde honesta, alia valde utilia ac commoda, alia suavia, etc. Divinas bonitatis Dei contemnere, Rom. 2: pro, divitem bonitatem. sicut et divitias sapientiae, de qua re prolixius in Regulis, et in voce DIVES. In bonitate Dei permanere Rom. 11, Considera bonitatem Dei, si in eius bonitate permanseris: id est, eius beneficentia. vide PERMANEO. Bonum vestrum non blasphemetur, Rom 14: id est, ne bonam doctrinam, aut religionem veram, in infamiam male vivendo adduxeritis. Bonum et Bone dicuntur aliquando Spiritus beneficia, cum in hac vita, tum in altera ut Psal. 27. Credo videre bona Domini in terra viventium. Psal. 103. Bonis replet Deus desiderium tuum.

BOS, operarium per metaphoram significat, praesertim syncerum doctorem. Deuteron. 25, Non obligais os bovi trituranti: quod Apostolus 1 Corinth. 9. exponit de veris doctoribus publico stipendio alendis. Loquutio autem inde sumpta est, quod in multis locis non tantum equis, sed bobus triturant, agitando eos per manipulos in area, ut sic pedibus spicas proterant. qui mos Germanis est ignotus. Iam, fame stimulati apprehendere subinde aliquid vel paleae, vel frumenti pedibus substrati solent: id ne facere queant, avari agricolae eis os obturant, sicut in Germania ferocibus caballis. Quod ergo ibi dicit Paulus, Num Deo sunt curae boves? intelligit de summo gradu, Deum non potissimum huc respexisse illo mandato, nec praecipuam ei curam esse boum: sed potius suorum ministrorum, syncerorum doctorum. In malam partem, pro persequutoribus accipitur. Psal. 22: Circundederunt me boves multi, tauri Basan obsederunt me. Arare bove et asino, ut supra exposui, significat, non servare in rebus legitimum ordinem ac proportionem. In Proverbiis dicitur, Iuvenis sequitur adulteram, sicut bos ad mactationem.

BRACHIUM, est vox notae significationis, si de propria quaeratur. Sed figurate sunt explicandae.

PRIMUM ergo, quia homines in brachiis habent robur et instrumentum actionum, ideo per metaphoram haec vox ad omnem potentiam, vim, opem, et denique gloriam transfertur. ut Psalm. 44, Brachium eorum non salvabit eos sed dextera tua. Iob. 35, Propter vim brachii tyrannorum: id est, propter eorum potentiam. Sic impiorum brachium confringendum praedicitur Iob 31, et 38. Psalm. 10 et 37. Brachia peccatorum conterentur, confirma autem iustos Domine. Sic accipitur Ierem. 48, Ezech 30, Zach 11, ubi brachium arescere dicitur. Isaiae porro 33, orat Propheta inquiens: Brachium nostrum esto mane, et salus nostra in tempore tribulationis. id est, adiutor et corroborator.

SECUNDO eodem modo etiam de Dei potentia voce Brachii Scriptura utitur: ut Iob 40, Si habes brachium sicut Deus. Et Psalm. 89, Deo est brachium cum fortitudine, robusta erit manus sua, exultabit [p. 58] column 91/92 dextera eius: id est, brachium forte. Et in magnitudine aut extensione brachii sui, Deus vel pios vel impios liberare legitur, Exod. 15. Psal. 77. 79. 89. Psal. 136, In manu potenti, et brachio exerto: quod bellatores pugnantes, vel etiam alii vehementius laborantes, nudant brachium, tum ut impedimenta vestium removeant, tum ut minus calescant, vel potius refrigerentur: quomodo et Ierem. 32. Ezech. 4. et 1. Reg. 8. reperitur. In praedicto loco Ezech. est, Brachium tuum nudabis, et prophetabis contra Ierusalem: id est, instar fortis et ardentis bellatoris pugnabis tuis concionibus contra Ierosolymam. Tertio, quia praecipua potentia Dei ad destruendum regnum Satanae, est eius filius incarnatus, per quem etiam secula condidit: ideo brachium Dei pro ipso Meschia ponitur, Esaiae 51. 52. 53. 59 et 63. Sic de Meschia possis et illud divae Virginis accipere, Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui: id est, per Meschiam destruet regnum satanae, et liberabit suos. Porro phrases huius vocis ex praecedentibus sunt perspicuae: ut, Ponere carnem brachium suum, id est, fidere humana ope, seu eam habere pro firmo praesidio. Ierem 17, Carnem brachii devorare, est suas res, sua praesidia ac fratres perdere. Brachiis alicuius inniti regem: id est, aliquem habere ad manum, eius opera in praecipuis negociis uti. 2. Reg. 5 et 7. Simili ferme phrasi dicitur Latinis Amanuensis.

BURDONES, pro mulis, habet Vulgata, 2. Reg. 5. Obsecro concedatur mihi de terra hac onus duorum burdonum.

BRABEUM, aut bravium proprie est praemium, cursu aut alio genere ceriaminis vincentibus propositum. Paulus pro vita aeterna, aut corona gloriae, 1. Corinth. 9 accipit. Sic et Phil. 3. reperitur. Sumpta autem est metaphora a consuetudine Graecorum, et etiam Romanorum, qui in illis suis panaegyribus varia praemia certantibus cursu aut aliis modis proponebant, quae bravia vocaverunt. Καταβραβεύειν Col. 2, significat bravium praeripere, quasi dicas perbraviare. Metaphora est sumpta a certantibus in stadio, praesertim cursu, ubi nonnunquam aliquis mala arte iam victorem impedit, ne plane vincat: sicut apud Virgilium Nisus Salium impedit, ne feliciter peracto cursu victor praemium accipiat. Simili prorsus ratione dicit Galat. 5. Currebatis pulchre, quis vos impedivit? etc.

BUTYRUM, pro deliciis et copia rerum utilium ponitur: sicut et pinguedo. ut Deuteron. 32. Butyro bovis eum aluit, et pinguedine ovium. Iob. 20. Non videbit impius rivulos et flumina torrentium mellis et butyri: id est, non fruetur copia rerum optimarum. Ibidem 29. Quondam lavabam vias meas butyro. Sed Psal. 55, praedicatur mollicies aut lenitas butyri, per quam adulatio et blandi loquentia significatur. inquit enim: Leviora sunt butyro ora eius, at praelium cor eius. Iud. 5. ponitur pro lacte: In phiala fortium obtulit butyrum. id est, lac. Butyrum et mel comedere: pro, communi vita vivere, et communem sortem experiri: de Messia praedicitur Esa. 7. Ut discat eligere bonum, et reprobare malum. Quia experientia communis vitae, malorum ac bonorum docet iudicium. Tali enim victu multum etiam hodie in Iudaea utuntur. Sic Epistola ad Hebraeos: dicit, eum per omnia factum aliis similem, et tentatum, ut posset aliis compati. Vide et infra in MELLE.

BYSSUS, sicut et purpura, pro elegantiori et preciosiori vestitu ponitur, Ezech. 16. et Luc. 16, dicitur dives bysso et purpura fuisse indutus. Sic et de meretrice Apoc. 18 habetur. Apoc. 19, in meliorem partem de spirituali ornatu accipitur: Et datum est sponsae agni, ut amiciatur bysso puro ac splendido. Byssus enim sunt iustificationes sanctorum.

C

CABALA, vox Hebraea, quae in sacris quidem literis non reperitur, sed tantum apud Iudaeorum Rabinos, a recipiendo venit. Similis autem significationis et etymologiae est leca, itidem ab accipiendo dicta: quia vera doctrina a Deo quidem traditur, sed ab hominibus accipitur. De qua re ac voce forte aliquid plenius in vocabulo Traditionis dicetur.

CABUS, mensurae genus est, 2. Reg. 6. Quarta pars cabi stercoris columbarum 5. argenteis emitur. Alioqui in Scripturis non reperitur. CABUM autem volunt interpretes capere 4 sextarios, et sextarium 6 ova.

CADERE, primum habet istam notissimam significationem, cum quis vel stans, vel alio qui ex superiori loco in inferiorem corporaliter collabitur: cuius significationis sunt innumera exempla in Scriptura. Secundo, Cadere significat mori, aut interire, quod qui interficiuntur, mortui concidunt. et alioqui homines dum vivunt ac valent, stare et ambulare solent: at ubi moriuntur, destituti viribus concidunt. 1. Corinth. 10. Ceciderunt uno die 23 millia: id est, interierunt. Quae metaphora etiam Latinis ac Graecis est receptissima. 2. Reg 14, et 2. Par. 25. Ne cadas tu, et Iudas tecum. Hinc illud creberrimum Scripturae, Cadere in gladio. Psal. 78, Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt. Tertio, cadere significat per metaphoram idem quod peccare: quia est Spititualis quidam lapsus, ruina aut offensio. Proverb. 24, Septies in die cadit iustus. Et 25: Iustus cadens coram impio, est fons perturbatus. Hier. 8: An qui cecidit, non resurget? 1. Corinth. 10. Qui stat, videat ne cadat. Quarto, cadere significat quoquo modo perire, ut 1. Sam. 14, Non cadet capillus de capite Ionathae, dicit populus ad Samuelem: id est, nulla prorsus laesio vel minimae parti corporis eius inferetur, nobis eum defendentibus. Sic et 1. Reg. 1. Sic, quamvis maiorem calamitatem notat: ut si quis decidat ex sua opulentia, gloria, potentia ac dignitate. Sic toties dicitur cecidisse, id est periisse, aliqua civitas: ut Esaiae 21. et Ierem. 51, Cecidit Babylon. Quae loquutio et in Apocal. crebro repetitur. Sic Christus Matth. 10. inculcat, Non cadere unum folium aut passerem sine voluntate patris: id est, non interire. Sic dicitur Cadere coronam capitis, Thren. 5. Cadant a consiliis suis. Psal. 5: id est, irrita sint eorum consilia et conatus. Eodem modo et verbum Promissio aut prophetia dicitur Cadere, si irrita fiat. 1. Sam. 5, Non cecidit ex omnibus verbis Samuelis unum: id est, omnia rata et firma fuêre, aut constitêre, verissimaque fuisse deprehensa sunt. Et Luc. 10, Non cadet de Lege apex unus. Sic Iosuae 21 et 23, Non cecidit ullum verbum bonum ex omnibus quae loquutus est Dominus de te: id est, omnes eius promissiones fuêre ratae ac impletae, omniaque promissa bona tibi contigêre. Eadem loquutio reperitur, et 1. Reg. 8, et Iud. 2, Non cadere faciebant de actis patrum, et via illorum dura. Numer. 6, Cadent dies priores: id est, erunt irriti, non numerabuntur.

Quinto, Cadere significat etiam transfugere, aut deficere: ut, De Manasse ceciderunt ad Davidem. 1. Paral. 12. 2. Par. 15. Sic ferme Germani dicunt, abfallen. Sexto, Cadere significat irruere: ut Genes. 2, Deus fecit cadere in Adamum somnum. Cecidit timor in aliquem, Hoseae 10. Apoc. 7. id est, irruit. Ezech. 8, Cecidit manus Domini super me: id est, irruit. Et Luc. 15, Pater cecidit: id est, irruit in collum perditi filii. Sic forte et illud Luc. 11, Domus super domum cadet: id est, irruet, faciet impetum, alia familia invadet aliam, etc. Septimo, Terra cadet vobis in haereditatem, Numer. 34. Iosuae 13. Ezech. 45. Quae phrasis aut significatio inde orta est, quia proiectis sortibus partiebantur terram. Unde illud, Funes [p. 59] column 93/94 ceciderant mihi in a moenis: id est, partes aut iugera soli sunibus dimetienda et discriminanda mihi contigêre, in hoc loco amoenissimo. Porro variae phrases sunt huius verbi, quas breviter explicabimus. Cadere precationem coram aliquo: id est, proponi, ad eum pervenire, et acceptam esse ei. Ut si forte cadat precatio eorum coram Domino, Ierem. 36. Item 37 et 38, Cadat obsecro precatio mea in conspectu tuo, et redire me facias in domum Ionathan: id est, Obsecro valeant apud te preces meae. Sic et Ierem. 42, Cadat quaesumus oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis. Et mox, Misistis me ad Deum, ut cadere facerem preces meas in conspectu Dei: id est, ut orarem et exorarem Deum. Cadere ab aliquo sapientia, Iob. 12, est inferiorem esse. Cadere in lectum, est fieri debilem: ut Exodi 21, Si percusserit aliquis proximum suum, et ille ceciderit in lectum: id est, debilitatus fuerit, et cogetur decumbere. Cadere alicui faciem, Genes. 4, est indignari: quia in ira est etiam tristicia, et perpetua quaedam solicitudo, de poena offendentis. unde sequitur, deiecta et in terram spectans facies: non laeta, elevata et exporrecta frons. Cadere reversum. significat etiam periculosius corruere, Esaiae 28. Veluti si quis alium invadens, ita valide repellatur, ut retro resiliat repulsus, ac in tergum corruat: sicut milites capturos Christum cecidisse videtur. Cadere in foveam, quam quis fecit. Psalm. 7 et 9. pro, perire sua propria fraude, aut malis machinamentis. Proverbialem loquutionem fuisse Hebraeis apparet. Cadens, et habens oculos apertos, dicit de se Bileam. Num. 24: ubi plerique intelligunt, Cadens significare dormientem: et Bileam velle dicere, quod etiam inter dormiendum habeat oculos mentis apertos, quibus videat visiones Dei. Lutherus intelligit de casu in genua, quod cum orat, tum demum ei Deus secreta patefaciat, et visiones etiam externas obiiciat. De phrasi Casu ambulare, Levit. 26, forte alibi. venit enim ab alio themate, ac videtur potius significare ex adverso, seu adversando.

Cadere aliquando significat periclitari, prope casum esse, ac veluti inchoare casum: sicut si Latini haberent Inchoativum Cadesco. Psalm. 145, Dominus fulcit omnes cadentes, et erigit omnes incurvatos: id est, iamiam casuros. sic Iob. 4, Cadentes erexerunt sermones tui: id est, confirmaverunt consilio et consolatione.

CAECUS, pro non intelligente, aut bonarum necessariarumque rerum noticia carente, per metaphoram poni solet. Sic 2 Petr. 1, qui non ferunt fructus dicuntur esse caeci, et manu viam tentare: quia scilicet carent vera, viva ac practica noticia Dei, utcunque aliquam speculativam et semimortuam habeant. Sic Christus dicit de seductoribus pharisaeis, Caeci sunt, et duces caecorum: id est, ignari veritatis caelestis. Porro Iohan. 9, pharisaei negant se caecos esse: id est, carere lumine naturali in rebus divinis, et alioqui spirituali accersitaque Dei cognitione. Porro quod ibidem Christus dicit, Si caeci essetis, peccatum non haberetis: significat, si caecitatem vestram agnosceretis, et confiteremini, eiusque condonationem peteretis. Ibidem ait, se ad hoc venisse, ut videntes caeci fiant: id est, qui putant se oculatos esse, caecitatis suae redarguantur: aut etiam indurentur, deterioresque fiant: cuius excaecationis Christus per accidens causa est, sicut sol talparum.

CAESARIS nomine intelligit Christus omnem magistratum sive summum, sive infimum, cum dicit Matth. vigesimosecundo, Date Caesari quae sunt Caesaris, et Deo quae sunt Dei.

CALCARE, esse pedibus premere aliquid, notum est, et in Sacris literis valde usitatum. Deuteronom. 1. et 11. Terram quam calcaveris, dabo tibi. Inde venit significatio Calcare vuas, aut oleas, quae sic emolliuntur, ut inde oleum exprimi possit. Mich. 6. Calcabis olivam, et inungêris. Iudicum 9, Vuas calcantes. Et Esaiae vigesimosexto, ac Ieremiae decimoquinto, vox calcantium. Idem est et Calcare torcular. unde Christus Esaiae 63. solus dicitur calcasse torcular, tum ob similitudinem magnitudinis laboris ac fructus: tum etiam, quod perinde fuit totus foede plagis contaminatus et conspurcatus, sicut calcantes uvis et luto contaminantur. sicut ille inquit,

Stabat et autumnus calcatis sordidus uvis.

Thren. 1. et Act. 19 videtur dici de potenti castigatione impiorum. De qua re etiam infra in voce Torcularis aliquid adiicietur. Calcare significat etiam tum gloriose vincere, tum et contumeliose victis insultare: ut Deuteronom. 33. promittit Deus populo, quod super excelsa hostium calcaturus sit. quod Rabbi Salomon dicit idem valere, ac si dixisset, Super colla eorum. Haec promissio eadem phrasi repetitur, et opere ipso completur Iosuae 10. ubi iubet Dominus duces calcare colla captivorum regum. Similis sensus est Iob 18, Calcet super eum interitus veluti rex. Significat quoque simpliciter contumeliose aliquid tractare. ut Proverb. 27, Anima satura calcabit favum. Impios calcaturos civitatem sanctam, significat tum possessionem, quod per eam ambulabunt, in ea stabunt et agent: tum et contumeliosam tractationem, Lucae 21. Et Apocal. 11. Sic 2. Machab. 8, Respice in populum, qui ab omnibus calcatur. Calcandi potestatem dicit Dominus se dare piis, ac ministris suis, super serpentes et scorpiones impune: quod potentem gloriosamque victoriam piorum de impiis, etiam in hac vita testatur. Ipsemet enim Dominus conterit serpentem sub pedibus nostris. Sic Psalm. 91. Super leonem et aspidem calcabis, et conculcabis leonem ac draconem. Sic et Malachiae primo legitur, Calcabitis impios cum furore. Quae loca de spirituali victoria et conculcatione necessario sunt intelligenda. Calcantium vocem tollere, Esaiae 16. et Ierem. 25, est, tum penuriam vini efficere, tum et extremam solitudinem. Non dabo calcationem pedis, Deuteronomii secundo: id est, nec vestigium quidem soli huius tibi largiar, quantum solis plantis calcare queas.

CALCANEUS, posterior pars plantae, Genes. 2, videtur significare tum omnes pios, tum et ipsam Christi humanitatem, quam satan afflixit, sicut et adhuc pios infestat. Calcaneum observare, significat observare alicuius vestigia aut gressus: id est, lapsus et calamitates piorum: Psalm. 56. pedibus enim et calcaneo inter ambulandum labimur: quos lapsus et casus calamitatesque impii ideo observant, ut arrepta occasione porro nos pergant evertere: hostis enim cadens facilime interficitur. Possis per calcaneum intelligere etiam ipsos gressus progressiones aut vestigia. Sic exprobrare calcaneum aut vestigia Christi, impii dicuntur Psalm. 89: quia Christi doctrinam, vitam, actiones et res gestas vituperarent. Calcaneum contra aliquem levare, Psalm. 41. et Iohan. 13, est inferiorem contra superiorem exurgere, eique iniurias ac damna inferre. Sumptum opinor esse ab equis, qui cum servire ac prodesse deberent homini, calcibus eum impetunt. De loco Psalmi 49, Cum iniquitas calcaneorum meorum circumveniet me, est difficilis dubitatio. Sed placet mihi eorum sententia, qui vertunt, Supplantatorum meorum Credo enim esse participium plurale, posito initio hatephpata pro hatephcamez. Demum dari alicui calcaneum, aut vestigia, Ieremiae decimotertio, est aliquem ignominia affici: sumptum a feminis, quibus est summum dedecus denudari inferiora. Comparat enim ibi Iudam cum muliere, et dicit: Ob magnitudinem iniquitatum tuarum revelatae sunt fimbriae tuae, et denudata aut violata vestigia tua.

[p. 60] column 95/96 CALCHAMENTA, aut Calcei pedum, figurate varie accipiuntur. Primum synecdochice, pro quavis re vili. Sic Amos 2 et 8, teste Hieronymo, accusantur impii, quod emant aut vendant pauperes pro calceamentis: sive intelligas, quod ipsas personas tam viles habuerint, sive quod causas tam tenui corruptela inducti subverterint. Hinc de vilissimo ac sordidissimo ministerio dicitur, Calceos alicui gestare aut solvere, Matt. 3, et Mar. 1: quod facere Christo, negat se esse dignum Baptista. Sic Latinis Matulam porrigere, et Alicui aquam manibus affundere, de vilissimis ministeriis accipiuntur. Secundo accipitur pro quavis re maxime necessaria. Sic Deuter. 29. et Isaiae 5, Calcei, aut corrigiae calceorum non sunt diffractae: id est, Omnia vestimenta et alia necessaria fuerunt firma. Sic et Deut. 33 dicitur: Ferrum et aes calceamenta eius. id est, Omnia vestimenta et instrumenta quae gestant, aut secum habent, sunt valde firma: et simul omnia loca quae calcaverint, erunt variis metallis plena. Tertio, Calceamentum extendere: id est, regnum augere. Psal. 60 quod Latini pedem extendere, longius progredi, ac plura occupare, dicunt: vel quia regibus non satis tutum est extra suum regnum progredi, nec facile quoquam eunt, nisi animo ac studio occupandi alienas regiones. Ideo David dicens, se super Amon calceamentum proiecisse, significat, illa loca occupasse, aut etiam pedibus ut devicta calcasse. Significat igitur ibi vox calceamentum, ipsum pedem, totumque hominem, eo usque progressum, ac per consequens eius dominium eo usque ampliatum ac extensum. Quarto, Lex fertur Deut. 25, ut qui nollet uxorem viduam fratris, carentem liberis, ducere, ad excitandum semen fratri, ei illa publice detraheret calceos, et inspueret in faciem, vocareturque eius familia Domus discalceati. Quare hoc ritu discalceationis cesserunt suum ius aliis, et quasi aliqua ignominia notati sunt, tanquam parum amantes fratris. Habere calceamenta in pedibus, significat paratum esse ad profectionem. Sic Israelitae ad hunc modum iubentur comedere agnum paschalem. Et Eph. 6, pii iubentur expediti esse ad praedicationem Evangelii. Sic et Marci 6. Ex contrario ergo aliqui ratiocinantur, quod cum Deus iubet Mosem solvere calceamenta, velit eum stare, et non longius progredi. Vel certe huius caeremoniae iniunctione, vult eum ad maiorem reverentiam timoremque excitare. Occasio autem videri posset, quod cadavera et pelles inde detractae, pro immundis habeantur. Locum autem illum vult iam Deus ob suam praesentiam pro sancto haberi: quare indicat immundos calceos removendos esse. Sic et Iosuae 5. denique Matth. 10, et Luc. 10, prohibentur Apostoli, ituri ad praedicationem, habere calceamenta, peram aut vestimenta: id est, esse solliciti de necessariis, aut semet nimium onerare commeatu et impedimentis. In calceis et cingulo posuit Ioab sanguinem belli tempore pacis, 1 Reg. 2: id est, confossis duobus ducibus, qui publica fide venerant, totus est aspersus eorum sanguine, ita ut tum cingulum, tum calcei eius contaminarentur, seu in eos sanguis illorum influeret.

CALCITRARE CONTRA STIMULUM, Act. 9, est frustra suoque magno malo repugnare potentiori, sive Deo, sive naturae, necessitati, aut potentiori homini. Proverbium est notum, usitatumque etiam Ethnicis: et exponitur ab Erasmo Chiliad. 1. Centur. 3. Adag. 46. sumptum autem inde est, quod et equitantes stimulis calcarium equos frustra repugnantes, et in ventum calcitrantes fodiunt: et multis in locis agricolae, boves trahentes aratrum aut currum, pungunt longis hastis, habentibus in summitate ferreum stimulum aut cuspidem. Si igitur recalcitrant, et agricolam irritant, fit ut et magis pungantur, et calceos in ferrum impingant.

CALCULUS, aut carbo quidam describitur Esa. 6, qui mundet aut expiet prophetam a suis peccatis: qui nimirum ipsum Christi beneficium, ac donum Spiritus sancti significat. Eiusdem fit quoque mentio Apoc. 2. ubi vocatur Calculus candidus, in quo sit nomen novum scriptum, quod nemo sciat nisi qui accipit. Porro quod Prov 20 dicitur, quod licet panis furtivus videatur initio dulcis, tamen tandem repleat os calculis: intelligitur de infelici iniustorum conatuum exitu. Allusio est ad molestam et noxiam comestionem panis, in quo sunt scrupi.

CALIGO, proprie densitatem, aut potius obscurationem aeris significat. Sed figuratas habet varias significationes, quas recensebimus. Primum, 2. Par. 6, dicit Salomon, Dominum dixisse, se habitaturum in caligine. Sic enim nimirum Exod. 19 dicit Moysi, se venturum esse in caligine. et sic subinde apparuisse scribitur. ut 2. Sam. 22. Psal. 28. et 97. Hoc fit, cum propterea (interpretante ipsomet Domino) ne visa aliqua specie eius, sibi idolon facerent: tum, quia humana mens non est illius maiestatis capax: tum denique, quia (sicut Dionysius interpretatur) ignota sit nobis Dei essentia. Deinde, dies caliginosa pro obscura, tristi ac infelici per metaphoram ponitur: quia tenebris nihil tristius, ut postea dicetur: et contra, luce nihil laetius, Zoph 1. et Ion. 2. Sic igitur Iob. cap. 3 maledicens diei qua natus erat, imprecatur eum esse caliginosum. Sic et Esaiae 8 dicit, esse in terra angustiam et caliginem. Esaiae 6 dicitur quod alias gentes operient tenebrae et caligo, Israelitis autem exorietur lux, ubi caligo tum Dei ignorantiam, tum et alias calamitates indicat. Forte allusio est ad illas Aegyptias tenebras, quae apud Israelitas non fuerunt. Ier. 13 dicitur de mutatione lucis in caliginem et de offensione ad montes caliginosos: id est, de ruina in tristes calamitates, et praesertim ignorationem Dei. Tertio, in Epistola ad Hebr. cap. 12, pro cruce ponitur: Non accessistis usque ad turbinem, caliginem et procellas. Vicina est significatio, cum pro poenis ponitur. ut cum 2 Pet. 2, diabolo servari caliginem tenebrarum indicatur. Iob. 23 est, Operire alicuius faciem caligine, pro moerore afficere. Ibidem, Iudicare per caliginem, est negligentius iudicare. Denique Caligo mortis, Iob. 10, pro extrema et exitiali calamitate habetur. Lapis caliginis est tegmen sepulchri. Iob. 28. Omni perfectioni ponit lapidem calignis, et umbra mortis: id est, omnia facit mori, et in nihilum redigit.

CALIX, frequentius quam poculum occurrit in vulgata versione: quare hic explicabitur. Est autem multiplex calix in Scripturis. Primum, est calix mysticus, quem vocat David Psal 116, calicem salvationum. Bibebant hunc e tribulationibus liberati, cum vota sua Domino redderent, et sacrificium laudis offerrent. Huius generis est calix ille novi Testamenti, quem Christus in Coena cum benedictione, id est gratiarum actione bibit, et ad mortis suae celebrationem ac recordationem fidelibus suis commendavit. Et hunc vocat Apostolus 1. Cor. 10. Calicem benedictionis: id est, gratiarum actionis: vel potius in quo benedictum et consecratum esset sacramentum, et simul etiam verus sanguis Christi. Calix ille dicitur novi Testamenti, quia eo novum Testamentum sancitur et confirmatur. Caeterum de calice benedictionis vide etiam supra in BENEDICTIO. Calix salvationum, vel salutis, in Psalmo est, quem inter sacrificandum edentes ac bibentes laeti levare, ac Domino pro salute accepta gratias agere solebant. Et verbum Hebraeum quo hoc loco utitur Propheta, hunc levandicalicis morem innuere videtur, ut legi possit: Calicem salvationum levabo, et in nomine Domini invocabo tametsi illud נשא Nasa etiam simplex Accipere denotare queat: hoc est, Cum invocatione nominis Domini sacrificabo, et gratias redemptori agam. Sacra enim habebantur convivia, ubi fiebat in signum laeticiae et gratiarum actionis, pro insignioribus beneficiis sacra libatio. [p. 61] column 97/98 Et calix, symbolum erat liberationis. Circumferebant etiam calicem consolationis in magno luctu, ut lugentes nonnihil obliviscerentur suorum malorum. Ierem. 16, Nec potabunt eos calice consolationum, super matre aut patre: id est, propter innumera funera desinent observare usitata iusta, ut solet in caede aut peste fieri. Secundo, est calix tribulationis, angustiae, crucis et passionis, Christo omnibusque piis, et impiis quoque communis. Christus bibit eum, ut nos redimeret. Aliter autem piis, aliter impiis porrigitur a Domino: piis, ad emendationem et purgationem, vel exercitium fidei: impiis, ad exitium. Et tunc vocatur calix irae et furoris Domini, Psal. 16. Huc referatur illud Ezech. 23, ubi contra Iudaeis minatur dicens, In via fororis tuae (id est, decem tribuum Israelis) ambulasti, et dabo calicem eius in manu tua, etc. Spiritus tempestatis pars calicis eorum, Psal. 11: id est, decreta ipsis ultio, et divinitus ordinata impietatis eorum retributio. Et Christus: Si non potest hic calix transire a me, nisi ut bibam eum, fiat voluntas tua, etc. Et alibi ad Petrum: Calicem quem dedit mihi pater, non vis ut bibam illum? Psal. 75: Nam calix in manu Iehovae est, infuso vino turbido plenus, et effundet ex hoc: utique feces eius expriment, bibent cuncti improbiterrae. Ubi canit adversantium sibi ultionem: usque certam eam et paratam esse indicaret, facit calicem turbido vino plenum a Deo illis propinari, et ipsos eum prorsus ebibituros, adeo ut exucturi sint etiam feces ipsas. vinum enim dixit lutosum et turbidum esse. Kimhi rubrum intelligit, ac ita dictum putat, quod rubrum in terra Israel praestabilius sit: ut hac translatione intelligas, vim ultionis esse significatam. Sed quod feces subiectae sunt, luto sum et turbidum rectus redditur, quam rubeum: Hebraea enim vox utrunque significat. Isai. 21 cap. ad eundem fere modum hac allegoria usus est, inquiens: Excitare, excitare Ierusalem, quae bibisti de manu Iehovae calicem ardentis indignationis eius feces calicis toxici bibisti, suxisti. En ego pono Ierusalem calicem soporis omnibus populis per circuitum: Zach. 12: id est, efficiam ut Ierusalem sit exitio suis persequutoribus. me illos ob Iaesam Ierusalem puniente. Tametsi ibi de spirituali salutarique expugnatione gentium per Meschiam agatur. Huc et calix Babylonicus, de quo in Scripturis dicitur, referatur. Frequens enim mentio est Babylonici calicis, in Prophetis active ac passive accepti: quo significarunt afflictionem, calamitates, clades, stragesque, Deo ita ordinante inferendas per Babylonios, et illis vicissim rependendas tandem. Tertio, est calix laeticiae, quem bibunt sancti ab afflictionibus liberati. Huius meminit David Psal. 23: Et calix meus abundans seu inebrians quam praeclarus est? Dominus sors partis meae, et calicis mei, Psal. 16: id est, ipse portio et ordinata mihi haereditas est. Item, Calix meus superabundans, Psal 25: id est, bona quae mihi Deus tanquam sortem meam contulit, redundant. Hoc pacto calix tam in bonam quam in malam partem sumitur. Nam unicuique adversa et prospera Deus certo admensus est: bibetque suam portionem, velit nolit: perinde ac paterfamilias dimensum cuique servo assignat, ac inter liberos portiones distribuit Psal. 11: mutuata metaphora a potantium veteri ritu, quo per modiperatorem, hoc est convivii praesidem, sua cuiusque vini portio, quam hauriret, statuebatur. Sic enim Deus unicuique sua et quae exhauriat, mala, et quibus fruatur, bona certa ratione definivit. Est et in Scripturis calix daemoniorum, 1. Cor. 8. Calicem daemoniorum et Domini simul bibere velle. Reliqua vide in agnatis vocibus, Vino, Aqua, Ebrietate, Bibere, et similibus, praesertim autem in verbo BIBERE.

CALVICIUM FACERE, aut Caput tondere, luctus indicium fuit Israelitis: sicut et de barba supra diximus. Hinc Ieremias praedicens Philistaeis exitium, dicit 47 capi Veniet calvicium in Gazan. Sic et Ezech. 7 inquit, Et in universis capitibus eorum calvicium: per signa luctus ac moeroris, causas eius, nempe tristes poenas indicans. Eadem phrasis et Isaiae 15, ac Ierem. 48, et Amos 8 reperitur, ac in eodem sensu. Usitatissimum enim est Scripturae, ut per effectus causas, per consequentia sua antecedentia, et coniunctas res alias, item per indicia ac signa res indicatas intelligi velit. Contra autem, non fieri super aliquo calvicium, est non doleri aut deplorari alicuius mortem Iere. 16, Neque ponetis calvicium inter oculos vestros super mortuum Deut. 14. et Ezech. 27. Levit. 13 calvicium pro indicio leprae habetur, cum quodam tamen discrimine. 2. Reg 2. Insultabant pueri Helisaeo dictitantes, Ascende calve, ascende calve. Quia calvicium deformat hominem, etiam masculum, nedum feminam.

CALLIDUS, vel Cautus, alias in bonam partem accipitur, pro prudente et solerti: ut Proverb. 14, Sapientia callidi est intelligere viam suam. Sic 1. Sam. 23, David dicitur callidissimus fuisse. Alias in malam partem accipitur, pro astuto et malitiose vafro. ut cum Gen. 3. dicitur serpens fuisse callidior omnibus aliis animalib.

CALOR, Aestus, et Caminus, unam ferme vim habent. nam praeter propriam significationem, per metaphoram crucem et omnino res adversas significant. ut 1. Petr. 4: Dilecti, ne offendat vos ille aestus. Esai. 25, Umbraculum nobis fuisti ab aestu: id est liberator a malis spiritualibus. Item ibidem: Sicut aestus in siccitate, excisio fortes humiliabit. Comparatur haec vox cum extrema afflictione Esai. 48. Ecce excoxite tanquam argentum, probavi te in camino paupertatis, vel potius afflictionis. Calor alio qui Psal. 19 ponitur pro beneficiis Christi, qui per solem ibi pingitur: Nihil est quod abscondatur a calore eius. Porro in Apocalypsis tertio, Neque es calidus neque frigidus: calor pro vero et ardenti zelo ponitur, sicut contra frigus pro manifesta impietate. Dicuntur igitur medii esse tepidi, qui volunt dici ac videri pii cum pietatem ex animo non curent.

CAMELUS. Matth. 19 dicit Christus: Facilius camelum per foramen acus transiturum, quam divitem in regnum caelorum intraturum. ubi aliqui intelligunt funem ancorarium, quam tamen vocis significationem idoneis autoribus probare non possunt. Alii rectius, animal notum. Porro Culicem colare, et camelum deglutire, est proverbium: ac significat, in rebus minimis diligentem esse, in maximis vero plane negligentissimum. Sicut hyprocritae in decimanda mentha, lotione manuum ac calicum observatione dierum, ciborum, et aliarum caeremoniarum, sunt seduli: interea vero Decalogum ipsum, et ipsam veram doctrinam negligunt.

CANDIDUS, aut Albus, pro innocente aut mundo a peccatis, ponitur: ut Psal. 51, Supra nivem dealbabor. Sed de hac voce dictum est supra in ALBEDINE, et forte postea dicetur in vocabulo LOTIONIS. Candida alioqui vestimenta laeticiam et victum lautiorem significant: ut Eccles. 9. Sint tua vestimenta candida omni tempore, et oleum super caput tuum ne deficiat: id est, sis laetus, et laute vivas. Candida dies alioqui et Romanis pro laeta ponitur.

CANIS, figurate saepe acerbos hostes significat. ut Psal. 22, Circundederunt me canes: id est, atroces hostes ac plane impii ac bestiales. Ibidem, Erue de manu canis unicam meam. Alias pro vilissimis hominibus ponitur, sicut et in Latina lingua proverbio Canis pro re despecta ac exosa celebratur: ut, Peius cane et angue odisse. ut 2. Reg. 8. Quid est servus tuus canis, ut faciat rem tantam: id est, tam crudeliter Israelitas affligat? Eccles. 9. Melior est canis vivus quam leo mortuus: id est, res [p. 62] column 99/100 vilissima viva. Iob. 30, Quorum patres sprevissem ponere cum canibus gregis mei. Canem mortuum persequi, 1. Sam. 24. 2. Sam. 9. Respexisti super canem mortuum, similem mei. ubi itidem ponitur pro re vilissima. In eodem sensu est et Matth. 15. Non est bonum sumere panem filiorum, et proiicere canibus. Usitatum porro est in omnibus ferme linguis ac gentibus, ut canis vilem ac ociosum hominem significet. Sic Graeci suos cynicos, ob impudentiam et mordacitatem vocârunt: sic Helena. Iliad. 6. semet nominat, loquens cum Hectore. Hinc et Caput canis, pro re vilissima: 2. Sam. 3, Nunquid ego caput canis sum? id est, dux aut gubernator canum, vel alioqui res vilis aut abiecta, ut caput canis, in quo nihil expetendum est. Simili phrasi Germani Caput diaboli pro pessimo homine usurpant: et caput canis, Hunds kopf, pro vili. Praeterea Ein eselskopf, oder kalbs kopf, pro stupido et nullius ingenii homine, cuiusmodi illa animalia sunt. Canes aliquando significant doctores, ob similitudinem: quia utrorumque est tueri gregem, et arcere lupos. Sed canes muti, non valentes latrare, significant negligentes doctores, Esa. 56 Ibidem: Canes impudentes nescientes saturitatem. de avaris sacrificis. Sic et Phil. 3. Canes, malos operarios significat. Hinc oriuntur variae locutiones: ut, Comedi a canibus, 1. Reg. 16, est non sepeliri, sed iacere ut alia brutorum morticinia. Nec canis quidem mutivit, Exod. 11: id est, omnia fuere tranquillissima et pacatissima. Canis ad vomitum, de redeuntibus ad sua peccata dicitur. Proverb. 16, Ut canis revertitur ad vomitum, sic stultus iterans suas stulticias. Sic et 2. Petr. 2. Canem apprendere auribus: id est, sibi attrahere non necessarias rixas. Proverb. 16, Sicut qui apprehendit canem auribus, ita qui transiens irascitur in lite non sua. Vicinum est verbis, sed sensu plurimum differt proverbium, Lupum tenere auribus: quod de ancipiti periculo usurpatur, Sacrificare canem, Esa. 66 pro, rem abominandam. Vicinum huic illud Eccles. 13, Quae communicatio homini sancto ad canem? Idem est cum dicitur Apoc. 22, Foras canes et venefici, pro excrandis impiis. Caeterum, Sanctum dari canibus et porcis prohibens Dominus, intelligit prorsus indignos, impios et prophanos, Matth. 7. Idem valet ferme illud Panem filiorum dare canibus, Matt. 15. Tametsi in priori loco ipsemet Dominus addens, Ne conversi lacerent vos, indicet, se loqui non tantum de indignis, sed etiam ingratis, atque adeo obstinatissimis persequutorib. piorum. Canis vivus melior est leone mortuo, Eccles. 9. videtur impiorum sententiam referre, qui mortuis nihil vitae aut boni restare arbitrantur.

CANICIES pro senectute, aut sene, Gen. 42, Descendere facietis caniciem meam ad inferos: pro, facietis me nunc senem mori. 1 Reg. 2, Non deduces caniciem eius pacifice in sepulchrum: id est, non permittes eum in bona senectuteraliter mori Oseae 7, Canicies sese sparsit in eo, et non novit: id est, iam est grandaevus, interitui vicinus.

CANERE, et Cantio, quid proprie significet notum est. At figurate modo in bonam, modo in malam partem accipitur. Nam cantilenae componebantur tum de laude, tum et de vituperio aliquorum, sicut et nunc. Plerunque tamen laudationem Dei haec vox in Sacris literis significat. ut Psalmo 101, Cantabo bonitatem et iudicium: id est, de bonitate et iudicio Dei. Et Psal. 21, Cantabo fortitudinem tuam: id est, de fortitudine tua Ibidem, Fortitudo mea, tibi cantabo. Psalm. 30, Canet tibi gloria, in seculum confitebor tibi: ubi cantionem suam ostendit esse confessionem. Secundo dicitur aliquando et ipsa res aut homo, cantio aut canticum. ut Psalm 18, Iehova fortitudo mea et canticum: id est, ille me corroborat, et ego de eo cano. Psal 119, Cantus fuerunt mihi statuta tua: id est, de eis tanquam re longe gratissima canam, Cantici verba dicere alicui, est aliquem laudare: 2. Samuel. 22. ubi David Deum laudat. Canticum non raro causam canendi denotat, nempe liberationes ac beneficia Dei. Sic dicitur Canticum Dei esse nobiscum. Psal. 42, Nocte eius canticum meum: id est, suis subinde renovatis beneficiis me excitat ad gratiarum actionem. Idem est Dare alicui cantica, Iob. 35. Deus dat cantica in nocte. Prorsus idem valet, Ponere in alicuius ore canticum. Psal. 40, Posuit in ore meo canticum novum, laudem Deo nostro, ubi Psaltes per laudem Deo nostro, exponit canticum. intelligitur autem per utrumque causa canendi nempe liberatio. Zach. 9, Vinum faciet cantare virgines: id est, exhilarabit, erit copia vini. Novum canticum saepe ponitur pro novo beneficio, et nova gratiarum actione: quia subinde de novis beneficiis novae cantiones componebantur, Psal. 95. et 149. Alioqui et Homerus dicit, recentissimas quasque cantilenas esse longe gratissimas. Non raro autem significat etiam ipsum Evangelium, seu praedicationem de Christo, quae est maxime suavis, et mundo nova ac ignota doctrina. Loqui verba cantica, est gratias agere. 2. Sam. 22, David loquutus est verba cantici huius: id est, gratias egit Deo hac cantione. Iud. 5. Exurge Debora, loquere canticum, Tertio, Esse aut ministrare in cantico, 1. Par. 6, est psallere in templo. Ibidem habetur, Praefici in locis cantici, pro eodem ferme sensu. Porro Vir cantici, Nehem. 12. et doctus cantici, 1. Par. 25, significat peritum cantionum Ecclesiasticarum. Instrumenta cantici, 1. Par. 16. et saepe alias. pro instrumentis Musicis reperitur. Atque in hisce omnibus significationibus et phrasibus, canticum in meliorem partem accipitur, de laudatione Dei. Quarto, Canticum aliquibus esse, etiam in malam partem accipitur, nempe esse ludibrio ac risui, ut Iob. 30. Nunc autem canticum eorum sum, et factus sum eis in sermonem: id est, de me ignominiose cantillant. Sic et Thren, 3. dicitur: Sessionem et surrectionem eorum aspice, ego canticum eorum sum. Quinto, Canere pro simplici etiam sermone accipitur: ut Esa. 5, Cantabo canticum dilecto meo de vinea eius. id est, indicabo quomodo se res habeant inter dilectum meum et vineam eius. Sic Matth, 11 dicitur, quod et laeta et tristia sint cantata aut praedicata Iudaeis, sed frustra. Denique in novo Testamento. praesertim Eph 5. et Coll. 3. de ipsis pientissimis cordis cogitationibus, fide ac motibus accipitur Cantantes ac psallentes in cordib. vestris Domino.

CAPILLI cum sint numero multi, et res in homine minimae et tenues, multis locutionibus occasionem praebent. ut, Numeratos esse alicuius capillos capitis, Matth. 10 Luc. 12. pro, omnia nostra, etiam minima, fide summa ac optima a Deo custodiri, et conservari, nedum maiores et preciosiores partes. Eadem ratione dicitur, non casurum aut periturum capillum alicuius: 1. Sam. 14. et 2. Sam 14 1. Reg. 1. et Luc. 21: id est, ne minimam quidem eius partem laedendam esse, nedum maximam. Simili occasione aut natura capillorum dicitur Matth. 5. Non potes unum capillum facere album: id est, ne minima quidem nostra recte mutare possumus, nedum maxima. In hisce ergo omnibus loquutionibus, capilli pro quavis ignobilissima hominis parte ponuntur. Porro funda iacere ad capillum Iud. 20, est directissime ac certissimo ictu scopum tangere, Psal. 40 et 69. a numerositate loquutio sumitur, cum dicuntur peccata aut hostes nostri multiplicati esse super capillos capitis nostri. Denique de phrasi, Radere barbam ac capillos, quod significat dolorem, moerorem aut indignationem, ut est exemplum etiam Esd. 9. supra in BARBA et CALVICIO dixi.

CAPIO, et Captivitas, varias habet loquutiones: ut, Capere animas, Proverb, 11. Qui capit animas, sapiens est: id est, qui docendo homines persuadet, et veluti in [p. 63] column 101/102 suam potestatem redigit, eosque in veram viam aut piam servitutem abducit. Est prorsus idem cum eo quod Christus dicit, Faciam piscatores hominum. Sed contra in malam partem haec eadem phrasis accipitur Psalm. 93, pro in exitium rapere. Sic et Paulus dicit 2. Tim. 3, Captivantes mulierculas. Sic quoque 2. Corint. 10, Captivam ducimus omnem cogitationem ad obediendum Christo: ubi iterum in bonam partem accipitur. Hanc sermonis captivitatem exprimit illa celebris pictura Gallici Herculis. Capi aliquem in consiliis suis. Psalm. 10. Prae superbia persequitur impius pauperes, capiantur in cogitationibus quas cogitant: id est, laquei et fraudes quas struunt piis, sint ipsismet exitio. Hoc dictum etiam Paulus citat, inquiens: Qui capit sapientem in consiliis. Est idem prorsus cum proverbio, Incidere in foveam, quam fecit. Capiam domum Israel in corde suo, quod separaverunt se a me per idola sua, Ezech. 14: id est, deprehendam, redarguam, et patefaciam eorum pravas et idololatricas cogitationes. Capi etiam simpliciter in genere significat, alicui magnum malum accidere. ut Ecclesiast. 9. Sicut ista capientur filii hominum in tempore malo: id est, sic eis accidet, aut sic male habebunt. Captivitas porro alias significat ipsum damnum aut malum captivitatis, seu illam servitutem. ut Deut. 30. Reducet te Dominus de captivitate tua. Apoc. 13, In captivitatem vadet, qui in captivitatem duxerit. Alias homines et res in captivitatem abductos: ut Ierem. 29, Captivitatem vestram reducam, et congregabo vos de universis gentibus, ad quas vos dissipavi. Esa. 49. Captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit robusto salvabitur. Simili sensu dicitur Esd. 4. Filii captivitatis impediebantur a structura templi: id est, posteri eorum qui fuerant captivi in Babylonem abducti. Aliquando denique Captivitas significat etiam ipsum captivatorem, ut Psalm. 68. et Ephes. 4, Ascendit in altum, et captivam duxit captivitatem: id est, satanam, peccatum et legem nos captivantem, in captivitatem redegit. Captus, Num. 31 potentialiter pro capiendo ponitur. Capiens unum captum e quinquaginta: id est, unum quod capi et separari debet, ac convenit, ex media parte filiorum Israel. Captivus gladio, id est, in bello captus. Gen. 31. Abduxisti filias meas ut captivas gladio: id est, perinde ac si eas in bello caepisses, essentque tua mancipia. Captivitas alicuius, pro eius praeda. Num. 31. Vos et captivitas vestra: id est, vestri captivi. Captivitatis indumentum. Deuter. 21, Deponatque captivitatis indumentum: id est, mulier capta nuptura suo hero exuat vestes, in quibus capta est primum. Captivitas perfecta, id est, qua omnes capti sunt, nullo evadente. Amos 1, Eo quod tradiderunt captivitatem perfectam ipsi Edom: id est, neminem passi sunt evadere hostes, non permiserunt ut tuto profugerent in suam regionem, eoque repulsi omnes capti sunt.

CAPERE, χωρεῖν , Matth. 19, et 1. Cor. 2. simili metaphora a capacitate loci aut vasis, significat facultatem intelligendi aut agendi aliquid. Paulus dicit, Animalis homo non capit ea quae spiritus sunt. stulticia enim ei sunt, nec potest ea cognoscere: de capacitate intelligentiae id verbum sumit, ut sequentibus declarat. At cum Christus dicit Matth. 19, Non omnes capiunt id verbum: de facultate non apprehendendi, sed praestandi intelligit. Quod licet multi facile intelligant quid sit purus caelibatus, tamen pauci eum praestare queant. Quare addit Dominus, Qui potest capere, capiat: id est, qui est idoneus ad castum caelibatum, ille eum praestet. Talis significatio est Latinae vocis. Captus, sicut ille in Terentio inquit: Ut est captus servulorum. Sic Graecus poeta inquit: Non capit magnam eruditionem indoctus vir. Porro Iohan. 5. inquit Christus, Quomodo potestis vos credere gloriam ab hominibus accipientes? Quod potius videtur significare captantes, aut ambientes. Nam accipere gloriam, ubi ultro offertur, non impedit fidem. Sed qui captant hominum favorem ac gloriam, multa contra verbum, ad voluntatem hominum facere coguntur.

CAPUT, habet plures proprietates: in de igitur variae huius vocis significationes exoriuntur. Nam et nobilissimum membrum, summoque loco positum, et quasi initium est hominis, et maxime conspicitur: denique periculosissime summaque cum pernicie laeditur. Primum igitur a praestantia ducitur metaphora, quae significat omne dominium aut superioritatem. Num. 36, Coram principibus capitibus patrum filiorum Israel. Capita patrum tribuum Israel, Esaiae 14: id est, principes familiarum. Caput magnorum, 2. Sam. 23, pro primis principum vel magnatum. Statuite Nabot in capite populi, 1. Reg. 21: pro, inter primates sive primores populi. Caput circumdantium me, perversitas labii sui operiat eum, Psalm. 140. pro, mendacium principis persequutorum obruat ipsum. Percutiet caput super terram multam, Psal. 110. id est, praepotentes tyrannos late regnantes. Errare fecit capita populi instar ebrii, Iob. 12. id est, summos gubernatores reddit incertos, quid agendum aut omittendum sit in summis meis difficultatibus. In hoc sensu adiungitur et opponitur ei Cauda, quod sit et ultimum et ignobilissimum membrum. ut Isa. 19, Nec erit Aegypto opus, quod faciet caput vel cauda: pro, neque magnates neque plebeii facient quicquam salutare. Peregrinus evadet in caput, et tu in caudam, Deut. 28. pro, ipse fiet tuus dominus aut superior, et tu eius subditus aut servus. Fuerunt inimici eius in caput, Thren 1. pro superiores, et dominati sunt ei. Esa. 9. paulo aliter caput et cauda ab ipsomet propheta exponitur. Dicit enim, virum gravem et magnae dignitatis esse caput: pseudoprophetas vero esse caudam quod ob doctrinae et morum impuritatem seductoribus tribuitur, tanquam qui stercora infernalia egerant. In eadem significatione dicitur, Ponere in caput. Deut. 1. Ponam illos in capita vestra. Ponet te Iehova in caput, non in caudam, Deut. 21. pro faciet te principem ut sis semper superior, nunquam inferior. Posuisti me in caput gentium, Psal. 18: id est fecisti me regem gentium. Sic 2. Sam. 22, Custodisti me in caput gentium: pro, conservasti me a tot persequutionibus Saulis et aliorum, donec fierem rex. Idem valet In capite, aut Caput esse, 1. Par. 4. 29. 2. Par. 20. Certe nobiscum est in caput Deus ille, 2. Par. 31. pro, Dux noster est. Imposueras hominem super caput nostrum, Psal. 66. id est constitueras super nos tyrannum. Vicina huic significatio, cum in quacunque re praecipuum quiddam significat. ut Psal. 74, Contrivisti capita draconum subter aquas. Tale et illud est, Conteret caput serpentis, Gen. 3: id est, praecipuam vim, et in quo satanae potentia sita est, nempe peccatum, legem, mortem ac infernum, seu etiam regnum aut tyrannidem satanae, et contraria bona restituet adeo plene, ut in eo benedicantur omnes gentes. In hoc sensu aut significatione dominii etiam Paulus dicit 1. Cor. 11, Deum esse caput Christi, Christum viri, et virum mulieris: id est, dominum ac gubernatorem, quod dominium mulier tegmine capitis verecunde confiteri debeat. Nec ita multum differt ab hoc sensu, cum Christus toties dicitur Caput Ecclesiae, Ephes. 1. 4. 5. Coloss. 2: tametsi haec loquutio sit multo significantior aliis. Quam eius singularem ἐνέργειαν Paulus Ephes. 4. et Coll. 2 exponit, quod Christus sit non solum dominus ac gubernator Ecclesiae: sed etiam omnis vita, vigor, ac omne bonum ex hoc capite in subiecta membra defluat. Secundo, ob nobilitatem etiam, et quia est praecipuae operationis, ideo non raro ponitur pro toto homine. ut Levitici 19, Coram capite cano consurge. [p. 64] column 103/104 Benedictiones super caput iusti: id est, supra ipsum iustum. Proverb. 10. Non sine singulari emphasi in hac phrasi vel bonum vel malum In alicuius caput venire dicitur, id est, vel in summum commodum, vel in summam perniciem totius hominis. Benedictiones sunt super caput iusti, Proverb. 10. Sic dicitur dari via in caput alicuius: id est, in eius exitium, 1. Reg. 8. Ezech. 16. Foedus meum quod irritum fecit, dabo in caput eius, Ezech 17: pro efficiam ut sit ei exitio violatum foedus. Sic sanguis alicuius in caput alicuius: id est, ipse sui exilii causa est. Sic clamant Iudaei de Christo. Sanguis eius super capita nostra: id est si iniuste interficitur, puniam ur nos divinitus, ultro hanc totam culpam ac poenam quae eius occisoribus debetur, a te avertemus, et in nos totam recipiemus. Sic Psalm. 7, Convertatur perversitas eius in caput eius. Tertio, quia caput eminet, aliquando pro summitate ponitur. Praeparatus erit mons Domini in capite montium, Ies. 2. pro, in summo vertice, aut loco Ecce habitabat in capite montis, 1. Reg. 1. Iacob adoravit ad caput lecti: id est, initium, Gen. 47. In capite libri scriptum est. id est, initio, in titulo aut argumento, Heb. 10: id est, Christus est summa et scopus totius Scripturae. Quarto, ob eandem causam significat totius rei summam, sicut et apud Latinos et Graecos. atque adeo in omnibus ferme linguis. Sumere caput filiorum Israel, Exod. 30. Num. 1. id est, numerum, summam. Reddere in capite, Levit 6, pro tota summa. Eadem de causa pro singulis hominibus ponitur. Iud. 5, Puella duae puellae capita viri: id est, singulis una aut duae in praedam contingent. Inventi sunt filii Eleasar plures in capita, 1. Par. 24. pro, si numeres singulos. Caput etiam pro agmine ponitur, quod singula agmina suos duces aut capita habeant. Egressus est vastator tribus capitibus, 1. Samuel. 13 Porrô hinc variae phrases oriuntur, quas ordine recensebo ac exponam. Movere caput, admirantium est, super rei novitate, aut peregrinitate: ideo alias in bonam partem accipitur, pro condolere alicui. Nahum. 3. Quis non movebit super te caput? Iob. 16, Moverem super vos caput meum, roborarem vos ore meo. Alias, et crebrius, in malam partem: Posuisti me in commotionem capitis in populis, Psal. 43. et 22. Et factus sum opprobrium illis, viderunt me et moverunt capita sua. Thren. 2, Sibilaverunt et moverunt caput super filiam Ierusalem. Sic et Christum crucifixum deriserunt impii, moventes capita. Tristes solent incedere demisso capite, laeti erecto: inde fit, ut toties Scriptura elevationem capitis ponat pro exhilaratione vel potius pro causa exhilarationis. i. liberatione, aut aliquo alio insigni beneficio Dei. Iob 1, Si impie egi, vae mihi: si vero iustus sum, non levabo caput meum saturatus ignominia: id est, nihilominus non audebo attollere vultum praepudore. Eadem fere ratione dicunt Latini Attollere vultum. Psal. 3, Et tu Domine scutum circa me, gloria mea et exaltans caput meum. Sic et Iud. 8 et Psal. 110, tum de liberatione, tum et de summa glorificatione dicitur, Propterea exaltabit caput. Similis prorsus phrasis est Psal. 27, Et nunc extollat caput meum super hostes meos. Sic Psal. 83, Odio habentes te extulerunt caput. Caput levare, Gen. 40, tum pro recordari, tum pro exaltatione videtur accipi, Videntur et Israelitae eodem modo de capitis imminutione sensisse. Posset non incommode triplex Iuristarum capitis diminutio accommodari ad vocis huius significationes: sed id non ita vel necessarium, vel nostri propositi est. Caput nudare, luctum significat. Levit. 10, Capita vestra ne nudetis. Sic et Tondere caput, Iob. 1. Quare contrarii quasi ritus fuere, ut et nudare et tegere caput dolorem ac luctum illis significarit. Tegere quoque caput non raro dolorem et ignominiam significat. Sed non usitato tegmine, verum pallio, ac penitus. Ierem. 14. Pudore affecti sunt agricolae, obtexerunt caput suum: quia qui ignominia sunt affecti, nec volunt alios intueri, nec ab aliis in faciem respici sustinent, eoque tegunt faciem. Sic Graeci dixerunt ἐγκατύπτεσθαι : et illa nobilis pictura in sacrificatione filiae Iphigeniae, involuit caput Agamemnoni. Involvebant enim caput pallio, praepudore et dolore. Operire caput, Psalm. 140, est munire caput, in die armorum: id est, praelii. Ideo muliebrem ab verecundiam, vult Paulus feminas tegere caput. Super caput alicuius crescere, aut transire, est, eum obruere. Sic iniquitates super caput crevisse et transivisse dicuntur Esd. 9 Psal. 38 sicut si diceret: Ita sum immersus in peccata et poenas, sicut si essem in profundum a quae proiectus. Capiti pulverem iniicere, itidem doloris ac moeroris indicium est: Thren. 2. Sic et manus habere super caput, ut de Thamar stuprata ab Ammone legitur 2. Sam. 13. Esse alicui ad caput, est, praeceptorem agere: contra Ad pedes, discipulum. 2. Reg. 2, Tolletur Helias a capite Elisaei: id est, non amplius eum docebit. Sic et Paulus dicit se esse eruditum ad pedes Gamalielis. Sumpta haec phrasis est ab ipso situ docentium et auditorum, quorum hi inferius, illi superius sedent. Congerere carbones ardentes in caput alicuius, Proverb 20. et Rom. 12, significat omnino extremum exitium alicui accersere. Non enim peius fieri potest impio ingrato, quam si beneficia ei pro malefactis rependantur: sic eo pergente furere, extrema ei ira Dei poenaeque accersuntur. Sed de hoc mox. Caput canis, supra in voce CANIS est expositum, de re vilissima et contemptissima. Caput ungere, significat lautius ac delicatius victitare. Quare Christus hypocritas Matthaei 7 accusans, quod cum ieiunabant, studio in vultu ac toto externo gestu, tum dolorem animi luctumque ob peccata, tum debilitatem ob nimia ieiunia simulabant, deformando et obscurando genuinum colorem faciei. Christus contra piis praecipit, ut ungant caput, et lavent faciem: id est, potius delicatum victum simulent, quam ita hypocritice sua illa opera ieiunii ostentent. Aliquid nimium et quasi hyperbolicum videtur dicere, veluti in alterum extremum protrahendo pios ut eos ad mediocritatem perducat. Sic: Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera.

CARBONES, alias intelliguntur extincti. Prov. 26, Carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus excitatrixas. Alias intelligitur de ardentib. carbonibus, qui alias in bonam partem accipiuntur. ut Esaiae 6, Uti carbone expiantur peccata prophetae: ubi oportet intelligi ipsum holocaustum Christi. Alias in malam partem, de laedentibus. ut Psalm. 140, Carbones ignis super eos cadent: id est, gravissimae poenae venient. Sic et Rom. 12, et Proverb. 25, Si inimicus tuus esuriverit, ciba eum: si sitiverit, pota eum: hoc enim faciens, carbones ignis congeres in caput eius: tibi autem Dominus rependet. Rom. 12. Proverb. 25. Hunc locum plerique ita exponunt, ut dicant per carbones ignis significari, fore ut hosti benefaciendo conscientiam moveas, eumque convertas. Verum verba ipsa indicant, significari, Adhibebis ei rem vehementer laedentem, praecipuae ac periculosissimae eius parti. Sic enim Psalm. 140, Carbones super nos cadent igni facies eos cadere In eodem sensu et Psal 18 carbones accipiuntur: Dedit de caelo grandinem, et carbones ignis: misitque sagittas suas, et dissipavit eos.

CARCER, Esaiae 24 accipitur de uno aliquo loco, vel potius potentia Dei, qua custodit omnes ad extremum iudicium. Sed Psalm. 142. orans, ut reducatur anima sua de carcere: intelligit quamvis maiorem calamitatem, in qua haereamus, et a qua nos divinitus liberari petamus. Augustinus dicit, in hoc posteriori loco significari tenebras ignorantiae, quibus anima clausa captivaque veluti carcere detinetur. Petrus primae tertio dicit, Christum mortificatum carne, et vivificatum [p. 65] column 105/106 spiritu, profectum esse ac praedicasse spiritibus ἐν φυλακῇ , in custodia aut carcere positis, qui olim fuerant increduli: ubi per carcerem omnino credo locum inferorum intelligi, ac pertinere id dictum ad descensum Christi ad inferos. Verum hunc locum copiose exposui in voce INFERNUS. Aliqui ibi per Custodiam intelligunt, quasi speculam quandam, unde instar custodum aut vigilum prospectârint et expectârint piae animae adventum Christi. Alii per carcerem intelligunt tum illam legis paedagogiam, patres quasi in quadam servitute detinentem: tum etiam illorum desiderium adventus Meschiae, quo cum quadam anxietate cupiverunt videre diem Christi. Verum hae interpretationes nimium violentae esse videntur.

CARMEL, fuit nomen montis in Gilead, et civitatis: Iosuae 25. 1. Sam. 25. Saepe tamen est appellativum, et significat quemvis locum fertilem, quasi dicat Cheremale vinetis plenum, ubi omnia hortis ac vinetis exculta sunt. Notum est, solere celebria nomina propria, praesertim ob aliquam qualitatem, in appellativa commutari, in omnibus linguis. Dicetur de hac voce aliquid etiam in LIBANO.

CARDUUS. 2. Reg. 14, narratur fabula de Carduo petente filiam Cedri. Unde apparet, Carduum pro quovis infimi ordinis, tenui, aut alioqui vili homine accipi solitum: quia et ipsa herba non adeo sublimis est, certe non arbustis, nedum arboribus comparanda. Et in textu additur, Transivit fera, et conculcavit carduum: id est, facile est oppressus ab adversario.

CARO, praeter propriam significationem, alias omnia animalia, alias solum hominem significat, per synecdochen: quia inter partes animalium maxima, maximeque conspicua est caro. Primum igitur Caro significat in genere omnia animalia. Psal. 136, Qui dat escam omni carni. Psalm. 145, Benedicat omnis caro nomini sancto eius. Sic sane etiam Gen. 6 et 7 accipitur, cum de deletione omnis carnis agitur. Levit. 17, Sanguinem omnis carnis non comedetis. Gen. 8, Cuncta animalia quae sunt apud te ex omni carne. Secundo, hominem significat simpliciter totum. ut Gen. 6, Finis omnis carnis venit coram me. et, Corrupit omnis caro viam suam: id est, omnes homines: Esa. 40. Revelabiturque gloria Dei, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum sit: ibidem. et 1. Petr. 1, Omnis caro foenum. Psalm. 56. Deo fidam, et non timebo quid faciat mihi caro. moxque idem exponit: Non timebo quid faciat mihi homo. Ioel. 2, Effundam de spiritu meo super omnem carnem. Non salvabitur omnis caro, inquit Christus, et Paulus: id est, ullus homo. Matth. 24. Rom. 3. Vide Hilar. super Psalm. 64. Tertio, ob imbecillitatem hominis, Caro crebro fragile quid et debile sonat ut Gen. 6. Non litigabit spiritus meus cum homine in seculum, eo quod sit etiam caro: id est, res fragilis, et brevi interitura. Sic Psalm. 78. Recordatus est quod sint caro, spiritus vadens et non rediens: id est, caduci. mortales. Sic et Esa. 31 describitur imbecillitas exercitus Aegyptii. Inquit enim: Equi eorum caro sunt, et non spiritus. Maledictus qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, Ier. 17. Quarto, Caro etiam ipsas nobilissimas hominis vires, nempe rationalem potentiam, qua in religione utimur, denotare videtur, iuxta Christi definitionem Iohann. 3, Caro est, quicquid ex carne natum est. Gal. 3. Cum spiritu coeperitis, nunc carne consummamini: id est cum antea veram pietatem, vi ac energia Spiritus sancti per Evangelion accepti, inchoaveritis, nuncuultis legis observatione carnalibus viribus ac operibus vestris salvari: aut, cum antea incoeperitis quaerere iustitiam ac vitam, ex Evangelio ac regno Christi, quae vere spiritualia sunt, et spirituales efficiunt, nunc ex externis observationibus, quaeritis. Sic Phil. 3. Si quisquam alius videtur habere fiduciam in carne: id est, rebus, genere, viribus ac operibus humanis. Quicunque volunt placere in carne: id est, in externa ac caeremoniaria pietate: et bonis operibus humanis viribus factis. Sic Rom. 7, In carne non habitat bonum: id est, in carnalibus viribus. Roman. 4. Quid dicemus Abrahamum invenisse secundum carnem: id est, suis viribus ac bonis operibus. Matt. 16. Caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus caelestis: id est, ex viribus, ingenio, cogitatione et eruditione humana, istam admirandam noticiam non habes. Gal. 4. Is qui secundum carnem erat natus: id est, carnalibus viribus genitus. Quinto, crebro ponitur haec vox pro hominis corpore. Levit. 29 aliquoties vetat, ne incisuras aut ulla stigmata in carne faciant. Sic Genes. 17 proponuntur minae, ei qui erit incircuncisae carnis. Sic Prov. 14 dicitur, vita carnium cor leve: id est, salubritas corporis. Hinc iustificationes carnis, Hebr. 9. id est, externi hominis, non conscientiae. 2. Cor. 7, Mundemus nos ipsos ab omni inquinamento carnis et spiritus. Porro cum Christus dicitur passus carne, 1 Pet. 4, et Carnem suam dare pro mundi vita, significat totam humanitatem. Sic et Psal. 16, et Act. 2. caro Christi dicitur requiescere in spe, et non visura corruptionem, scilicet et carnalem et spiritualem. Item filius David secundum carnem. Rom. 1. 9. Verbum caro factum est, Iohan. 1. Christus in diebus carnis suae, Hebr. 5, Antonomasia quaedam est: id est, dum hic humanam vitam vixit. Sexto, caro, praesertim in novo Testamento, significatipsam malam hominis naturam, ratione suae corruptionis. Causa huius significationis est,' quia totus homo ex carne nascitur, caro est, et non est spiritus, et ad carnalia tendit: ut Iohan. 3. Quod natum est de carne, caro est. Significat autem totum hominem corpore et anima quatenus renatus non est, praesertim vero ipsum cor ac rationalem animam, quae vel maxime corrupta est: ut, Sensus carnis inimicitia est adversus Deum, Rom. 8, id est, totus homo, praesertim anima rationalis, seu mala mens et malus animus, exercet hostilitatem cum Deo. Sic forte et Gen. 6, Quia caro est. In carne seminare, id est, carnalibus aut corruptionis desideriis indulgere. Habet quidem haec significatio aliquid vicinitatis cum quarta, sed tamen ibi vires hominis per sese: hîc vero quatenus corruptae sunt, significantur. In hac significatione admodum crebro ei opponitur spiritus: ut Ioh. 6. Caro non prodest quicquam, spiritus est qui vivificat. Iohann. 3, Quod natum est ex carne, caro est: quod ex spiritu, spiritus est. Sic opera carnis operibus spiritus, Gal. 5. opponuntur. Caro et sanguis negantur possessura regnum caeleste, 1. Cor. 14: id est, corruptus ac perditus homo non salvabitur, non intrabit regnum caelorum, nisi fuerit regeneratus. Est vero haec significatio diligenter observanda, contra seductores et sophistas, qui per carnem corruptam intellexerunt tantum inferiores aut brutas hominis partes, non vero rationales. Unde porro cum Philosophis a vero aberrantes, senserunt, tantum affectus et animalem potentiam corruptam: rationem vero esse sanam, et (sicut forum male versus Aristoteles loquitur) deprecari, id est adhortari ad optima. Ex quo denique cum eisdem ex bonitate rationis, virtutum habitus iustitiamque, per quam salvarentur, extruxerunt. Atque ita totam doctrinam de gratia penitus everterunt. Nam si ratio sana est, a qua proprie religiosae actiones proficiscuntur: quid opus ei est Spiritu sancto et renovatione? Potest etiam perfecte obedire Deo, et legem praestare: quid ergo opus Christi impletione legis, aut perpetua peccatorum condonatione? quid etiam perpetuo Dei auxilio in praestanda pia vita, et pugna contra peccata? Vide quantam lernam malorum unicae vocis Scripturae [p. 66] column 107/108 pravus intellectus secum attulerit. Sed de hoc fonte Papisticorum errorum plures hoc tempore luculenter disserverunt, praesertim autem Lutherus super Galatas, et alias saepius. Ex hac vero significatione venit phrasis, Vivere et ambulare secundum carnem aut spiritum. Rom. 8. Si secundum spiritum, non secundum carnem vixeritis. item, Opera carnis. item, Caro concupiscit contra spiritum, et spiritus contra carnem. Ubi autem carni spiritus opponitur, significat Spiritum sanctum in homine existentem, et simul novum hominem per Spiritum sanctum in nobis regeneratum. Gal. 5. ubi etiam opera carnis enumerantur. Desideria carnis, Eph. 2. In carne esse. Rom. 7 et 8, significat idem quod renatum non esse, et secundum corruptum hominem agere ac vivere. Gal. 2, In carne vivere, significat hanc mortalem vitam vivere, Hinc etiam locutio Carnalem esse, 1. Cor. 1. Et, Quae carnis sunt quaerere. Ponitur etiam hoc generale nomen synecdochice pro pudendis: ut, Caro asini caro eorum, Ezech. 23. Sic et Levit. 15 accipitur: Cum semen de carne eius defluet. Phrases porro hinc variae oriuntur: ut, Esse carnem et sanguinem alicuius: de summa cognatione. ut Genes. 20, Os meum et caro mea. Et 37, Frater noster et caro nostra est. Sic 2. Sam. 19, Fratres mei estis, os meum et caro mea estis: pro, cognatio et consanguinei. 2. Sam. 5, Os tuum et caro tua sumus. 1 Paral. 11. Iud. 9. sic et Germani dicunt, Der herr hatt sein fleisch und blut verrahten, etc. Esa. 48, A carne tua ne abscondas te: id est, ne desinas tuis benefacere. Paulus dicit, se velle provocare ad aemulationem carnem suam: id est, Iudaeos gentiles suos, et cognatos. Vicinum huic significationi est, sed tamen multo ἐμφατικώτερον , quod de viro ac muliere dicitur, quod duo erunt in carne una: id est, summe cognati, aut etiam facient constituentve quasi unum hominem: veluti si unus solus non sit plenus ac integer homo. sicut et Gen. 1. dicitur Deus creasse hominem aut Adamum ad imaginem suam, bis in singulari repetens. et mox tertio subiicit, veluti exponens illum unum hominem, inquiens: Masculum et feminam creavit eos. In hunc sensum videtur et illud Ephes. 5. dici, quod simus caro de carne, et os de ossib. Christi: licet multo arctius et magis mysticum vinculum cognatioque nobis cum Christo esse intelligenda est, quam ipsemet Paulus maximum mysterium esse pronunciat. Venisse in carnem Christus dicitur 1. Iohan. 4. id est, homo natus esse: sicut supra de humanitate hoc vocabulum saepe accipi diximus. Carnis interitus. 1. Corinth. 5, Tradidit eum satanae ad interitum carnis, ut spiritus salvetur: significat externam infamiam, quae ei apud Ecclesiam Dei exoriebatur: et praeterea afflictionem, quam ei satan erat iusto iudicio Dei irrogaturus: vel etiam, ut eius securitas et carnalis Adamus nunc in eo regnans, legali excommunicationis fulmine et mala conscientia excarnificetur. Nosse aliquem secundum carnem, est alicuius carnales dotes, dignitatem aut externa opera mirari, aut etiam carnali affectu. Potest enim secundum carnem intelligi de carne vel agniti, vel agnoscentis. Quod ergo Paulus 2. Cor. 5. negat, se quen quam nosse secundum carnem: intelligit, se nullius hominis dotes, autoritatem aut dignitatem mirari. Quod porro addit, se ne Christum quidem nosse secundum carnem, tametsi eum viderit: intelligit se non tam eius miracula ac corporalem conversationem admirari, quam verbo eius adhaerere, et spiritualem eius praesentiam intueri: adhaec, nihil se carnale ab eo quaerere, sicut Iudaei ex suo Meschia, et ipsimet Apostoli initio quaesierunt. Vicinum huic est acquiescere carni et sanguini, Gal. 1: id est, non adii, ac quasi fundavi meam doctrinam, vocationemque super Petrum, aut alios eximios doctores, qui erant Hierosolymae, veluti ex illis pendens, aut in eos respiciens, contentus vocatione, mandato ac illuminatione Christi. Voluntas carnis, aut nativitatis ex ea, damnatur Iohan. 1. quo significatur, humanum conatum, studium ac proaeresin, et propositum, non efficere vere spirituales homines, iustos, ac haeredes vitae aeternae: sicut ii putant, qui ex viribus humanis per crebras actiones habitum virtutum, indeque iustitiam coram Deo, et denique filialitatem et felicitatem aeternam educere aut gignere conantur. Verum de hoc loco agitur in voce Voluntatis, quam supra in Beneplacito exposui, et postea etiam in Nascor aliquid dicam. In carne esse, et tamen non secundum carnem ambulare, 2. Cor. 10. pro, in corporali quidem vita vivere, non tamen corruptae carnis cupiditates sequi. Prius caro significat corpoream istam vitam, aut corpus ipsum: posterius, inhaerentem pravitatem. Carnem crucifigere cum suis concupiscentiis, Galat. 5. est suum veterem Adamum, nativam corruptionem, et pravas eius cupiditates mortificare. Carneaeres plerunque quidem in malam partem dicuntur, et vel imbecillum quid, vel etiam extreme malitiosum sonant: sed tamen cor carneum Ier. 31. Ezech. 11. et 36 in meliorem partem accipitur, et lapideo opponitur, cum Deus dicit, se excisurum illorum cor lapideum, et daturum illis carneum ac novum. Carnem Christi comedere, et sanguinem bibere Iohan. 6. est credendo beneficiis passionis frui. Caro ibi metaleptice pro eius effectibus aut fructibus accipitur. At corpus eiusdem in verbis Coenae proprie accipiendum est, ut in libello cui titulus Fidelis admonitio, ostendi. Carnem alicuius comedere, extremae crudelitatis habetur. Iob. 13. 19. Esa. 9, Unusquisque carnem brachii sui vorabit. Sic etiam apud Homerum Iupiter Iunoni obiicit, quod si posset, devoraret Troianos crudos. Caro rotarum plena erat oculis, Ezech. 10: id est, corpus, aut essentia. Caro non prodest quicquam. Ioham 6. Cyrillus et Augustinus intelligunt de carne Christi tantum carnaliter, ac sine fide manducata: Chrysostomus vero de nostra carnalitate, res divinas non percipiente: quam esse veriorem interpretationem, abunde infra in voce QUOMODO exponetur, ac probabitur. Carnis et oculorum concupiscentia, 1. Iohan. 2. Omne quid est in mundo, est concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et fastus vitae: ubi caro terrenum hoc corpus, totumque hominem terrena tantum commoda et voluptates captantem denotat. Vos secundum carnem iudicatis, Ioh. 8, potest intelligi tum de pravae mentis, tum de externae speciei iudicio.

CASTIGATIO pacis nostrae super eum, Esaiae 53: id est, ipse est castigatus, ut nos bene haberemus. Castigatio alio qui saepius pro institutione, saepe et pro punitione ponitur: quoniam illa duo coniuncta sunt. et Graecum proverbium est, Passiones sunt documenta, παθήματα μαθήματα : ut et instituendos saepe castigari sit necesse, et castigatio afflictioque det intellectum parvulis, ut Scriptura loquitur.

CATECHESIS, et κατηχέω , vox tum in Sacris literis, tum et in primitiva Ecclesia valde usitata. Utitur enim ea Scriptura Lucae 1. Act 18. 21. Rom. 2. 2. Corin. [[1.4.]] Gal. 6. Significat autem aliquando simplicem narrationem, sed tamen crebrius inculcatam. ut Act. 21. Ut sciant nihil eorum esse verum, quae de te κατήχηνται , audiverunt. Aliquando autem pleniorem institutionem, praesertim in elementis religionis Christianae: et quidem talem, quae fiat voce, atque adeo subinde reposcente praeceptore aut doctore ab auditore, ea quae antea illi tradiderat. Venit autem a κατὰ et ἦχος , quasi dicas personare aut circumsonare, quod talem institutionem necesse est summa fide et assiduitate tradere. Cicero id pulchre Latina voce initio Officiorum expressisse videtur, cum ait: Utile est tuas aures talibus vocib. undique circumsonari. Est igitur Catechismus, elementaris institutio Christianae religionis, viva voce tradita, ita [p. 67] column 109/110 ut simul concionator subinde reposcat dictata ab auditore. Vetus versio tantum semel hanc vocem expressit Galat. 5: Qui catechizatur verbo, communicet catechizanti in omnibus bonis.

CASTRAMETARI, est tastra exercitus collocare, aut habere. Psal. 34, Angelus Domini castrametabitur circa timentes eum: id est, perinde eos valide tuebitur, ac si castra plena exercitibus circa eos collocasset. Sic Zach. 9, Castrametabor circa domum meam, ab exercitu transeunte et redeunte: id est, tuebor, ne quisquam ei nocere possit, quacunque occasione in eam impetum fecerit. Hanc figuram locutionis etiam re ipsa Deus exhibuit ac declaravit, cum 2: Reg. 6 ostendit, se ignitum exercitum circa Elisaeum habere, multo ampliorem quam qui erat Syrorum, volentium eum capere.

CATARACTAE in caelo ἀνθρωποπάθως perinde finguntur, ut in nostris domibus sunt, quib apertis, quae superiore in loco sunt, deiicimus aut effundimus deorrum. Accipitur autem earum apertio alias in bonam, alias in malam partem: ut in descriptione dilunii dicitur Deus aperuisse cataractas caeli, et inde effudisse aquas: forte instar istarum effusionum aquae, quas vocamus rupturas nubium, Wolkenbruch, quae etiam cataractae ab aliquibus vocantur. Sic et Esaiae 24, de variarum poenarum divina immissione, quas impossibile sit quenquam evadere, scriptum est: Cataractae de excelso aperientur, et contremiscent fundamenta terrae. Sic Apoc. 16. dicuntur phialae caelitus effundi. Nahum. 1 dicitur, effusam esse indignationem irae: pro, largissimas poenas aquarum instar, caelitus in nos effundi. Contrâ Malachiae 3 in bonam partem legitur, de larga et salutari pluvia: Si non aperuero vobis cataractas caeli, id est, effudero caelitus satis pluviae. Effundi aliquid a Deo boni aut mali, vicina huic locutio est, et cum cataractis coniungi solet: sed de ea alibi. 2. Reg. 7. Si Dominus fecerit cataractas in caelo, num fiet hoc? id est: etiamsi Deus caelitus plueret frumento, tamen tanta vilitas annonae fieri non posset.

CATHEDRA. Iudices et doctores solent, in cathedra sedentes, docere ac iudicare. quod adeo receptum est, ut lege fiant irritae sententiae, a non sedente iudice latae: ut postea in verbo SEDERE dicetur. Habuerunt etiam sacras cathedras doctores, ut Nehem. 8 apparet. Fit ergo in Sacris literis mentio Cathedrae, in figurata quadam significatione: ut Psal. 1. Beatus vir qui non ambulavit in consilio impiorum, nec in via peccatorum stetit, nec in cathedra pestilentiae sedit. de cuius loci sensu breviter dicam, ut significatio Cathedrae intelligi queat. Primum intelligo, de actionibus et vitae praxi externa: secundum, de fide ac animo: tertium, de aliorum institutione. Perinde ac si diceret Psaltes: Beatus vir, qui nec turpiter aut scelerate vixit aut egit, nec pravam sententiam de religione aut iustitia aliisque virtutibus aut vitiis habuit, nec denique falsam doctrinam in religione aut moribus docuit. Videtur itaque ab infimo gradu incoepisse: id est, a turpi ac scelerata vita, quae in plurimis etiam infimae conditionis hominibus cernitur. Secundus gradus est, si quis non sit ullis pravis opinionibus, habitib. aut qualitatibus infectus: cuiusmodi sunt multi hypocritae, etiamsi foris honesta disciplina splendeant, exprimentes sepulchra dealbata. Denique qui etiam non falsam doctrinam aut opiniones docuit ac disseminavit: qui iam est summus gradus hominum, et primarius fons omnium malorum, cordis et manuum seu operis. Moveor autem non tantum ordine rerum, sed et verbis, ut sic eum locum intelligam. Nam et consilium iam quaedam practica sententia est, et quidem ad hoc ipsum proposita, ut secundum eam sic aliterve aliquid agatur: est (inquam) quaedam praeceptio aut sententia de individuis. Tum porro Ambulare, metaphora ab iter facientibus sumpta, significat plerunque progressum in actionibus, et externas operationes, seu quotidianam vitam. Sic et vox Impii significat perpetuo inquietam malitiam, sicut Esaias dicit, eos non conquiescere. Secundo loco est Via, quae saepe significat certam rationem aut modum aliquid agendi, ipsam regulam de genere toto, non de individuis ac singularibus, quae vel foris nobis proponitur ab alio, vel a nobis in animo habitualiter, vel in memoria habetur et circumfertur. Tum porro et vox Stare, non praxin, sed perseverantem permansionem in aliquo significat. Denique cathedra et sedere plerumque doctorum vel iudicum est. Hic vero (ut ex sequenti Antithesi apparet) de doctrina agitur. Quare Cathedra derisorum, hic falsa doctrina est: et sedere in ea, est eam docere. Dicitur autem Derisorum, quia seductores plerunque sunt αὐτοκατάκριτοι , scientes ac volentes docent falsa, non habita ratione gloriae ac voluntatis mandatique Dei, aut salutis hominum: sed omnia deridentes, et contemptui habentes, pergunt suum furorem furere, sibimet, Deo et hominibus esse iniurii. Possis tamen etiam omnia illa tria ad doctrinam referre: ac per primum intelligere seductionem aut aberrationem a vero, quia hoc videtur Abire indicare, qui non passus est se seduci: secundum de pertinacia in errore, quod ipsum verbum Standi prae se fert: postremum de institutione aliorum in errore, quod Cathedra notat. Convenit pulchre cum hoc sensu aut significatione vocis huius; quod Dominus dicit Matth. 23, scribas et pharisaeos audiendos esse, cum sedent in cathedra Moysi: id est, doctrinam eius tradunt aut legunt: non cum sedent in cathedra pestilentiae aut derisorum. Nam de aequalitate dignitatis, aut successione in locum Moysis intelligi non potest. Non enim Moysi, sed Aaroni; illi successerant. Moyses non reliquit post se certum ordinem successorum, praeter unum Iosuam: nec quisquam illi comparandus fuit. Quod autem haec sit sententia, etiam ex eo apparet, quod alioqui, si pro sola functionis successione Cathedram acciperet, adiunctis verbis, Quicquid dixerint, facite, videretur praecipere, eos esse sine omni exceptione audiendos: atque ita illorum toties damnatos errores confirmasset. Quod Dominus nequaquam vult, ut ex aliis locis cernere est. Sic et Hilarius hanc vocem super Psalm. 138 explicat, inquiens: Cum igitur doctrina Pharisaeorum ob id probabilis esse docetur, quia ipsi in Moysi cathedra sederunt, doctrina necessario significatur in Cathedra. Ex hoc more est, quod Episcopis postea in Ecclesia cathedrae sunt attributae: et quod tempus functionis, sessionis spacium dictum sit: ut, Hic aut ille Episcopus sedit tot annis. De hac voce etiam in verbo SEDENDI, et SEDIS, aliquid addetur.

CATENA: de hac voce in IUGO, aut VINCULO agetur.

CATULUS LEONIS, in voce LEONIS exponetur.

CAUDA, cum sit ultima, minime necessaria, et sordidissima pars animalis, aliâs ignobilissimos et vilissimos subditos, servos aut mancipia significat: ut supra in voce CAPITIS ostendi. Saepe enim Capiti opponitur, et dicitur alius futurus in caput, alius in caudam. Esa. 9 interpretatur de seductoribus: sive id fiat ob extremam vilitatem vitae, ac inscitiam veritatis: sive quia venenata satanae stercora ore, suo egerunt: sive denique, quia sic vacillant, dum hominibus aut potentibus adulantur, sicut canes motatione caudae turpiter adulari solent. Verba prophetae sunt: Excindet ergo Dominus de Israele caput et caudam, ramum et truncum die uno. Senex et authoritate suspiciendus, est caput: propheta autem docens falsa, cauda est. Vide CAPUT.

CAUPONARI, et Cauponatores fuerunt, qui quaestum, idque etiam quibusvis fraudibus, praesertim autem [p. 68] column 111/112 corrumpendo merces, quaesierunt. Per metaphoram igitur haec vox in Sacris literis, in primis in novo Testamento, significat seductores: qui dum facere volunt ex sua functione ac doctrina quaestum, corrumpere eam coguntur. Nam vera doctrina nec per se quaestuosa est, ut quae omnia a doctoribus in solum Christum transferat: nec mundo ac potentibus grata, nec denique tristi persequutione multiplicique afflictione caret. Quare dum eam seductores ad mundi gustum aut palatum attemperant, necessario illam falsificant. Sic Paulus dicit 2. Cor. 2. Non enim sumus, ut plerique cauponantes sermonem Dei. Et mox 4 dicitur. Non sumus δολοῦντες , falsantes dolo sermonem Dei. Contra autem 2. Pet. 2. de seductoribus dicitur, Fictis sermonibus vos negociabuntur: id est, lucrumde vestro exitio corrupta doctrina captabunt. Et Paulus dicit, seductores putare religionem esse quaestum. Tales cauponationes, corruptelae et quaestus religionis, fuerunt in Papatu, et omnibus temporibus innumerae. Nec est ista locutio etiam Graecis ac Latinis inusitata. Nam citat Cicero versum Ennii, ex Pyrrhi responso Romanis dato: ‘Non cauponantes bellum, sed belligerantes: ’ cum quasi quaestum de captivis Romanis repudiavit, gratis eos dimittens. Sic et Aeschylus dicit, κάπηλα προφέρων τεχνήματα , Proferens cauponias artes. Facile autem est exponendae metaphorae gratia, accommodare corruptionem rerum bonarum ad doctrinae corruptelam. Praesertim vero in vini corruptione vis huius vocis cernitur, ubi cauponae, qui hoc nomen sibi proprie vendicarunt, non tantum aquam optimo vino affundunt: sed etiam variis ac noxiis medicamentis ei gratum ac validum aliquem saporem conciliare conantur, non sine pernicie plurimorum eo utentium. Tales verbi Dei cauponatores, suis somniis verbum Dei diluentes, reprehendit Deus per Ieremiam: Quid tritico cum paleis? qui habet meum verbum, recitet verbum: qui somnium, recitet ut somnium.

CAUSA, varie etiam Latinis accipitur. Sequuntur autem versorum significationes huius vocis maxima ex parte Latinum sermonem. ut, Causa viduae non in greditur ad eos, Esa. 1. id est, lis, controversia. Magister litis, Esa. 50. pro actore aut accusatore accipitur. Dominus causavit aliquem in manus alicuius, Exodi 21: significat, Deum obiecisse eum illi interficiendum, praeter studium aut voluntatem occisoris.

CAUTERIATA conscientia, explicatur infra in voce CONSCIENTIAE.

CEDAR, fuit filius Ismaelis, Gen. 25. unde gens propagata est, ex cuius barbarie, feritate ac impietate factum est ut quasi generale quoddam nomen pro impiis potestatem natur. Sic Psal. 120 deplorat suam sortem, quod habitare diu cogatur cum Cedar. Esa. 1, minatur Deus post liberationem Ecclesiae ipse Cedar: sive proprie illam unam gentem intelligat, sive omnes hostes Ecclesiae Dei, posita specie synecdochicos, aut parte pro genere.

CEDRUS, praesertim Libani, procerissima et elegantissima arbor, optimosque ac pulcherrimos asseres aedificiis suppeditans, plerunque vel per metaphoram, vel per similitudinem denotat potentes ac florentes, potissimum impios. ut Psal. 29, Vox Domini confringentis cedros. Ezech. 31, Cui nam similis es in magnitudine tua? Ecce Assur, cedrus in Libano: id est, similis cedro. Aliquando etiam piorum felicitatem depingit. ut, Sicut cedri iuxta aquas, tabernacula Iacobi: Nu. 24. Sicut cedrus in Libano multiplicabitur iustus: Psal. 92. Sic et Eccl. 24 legitur, Sicut cedrus exaltata sum in Libano. Monuimus supra in voce CARDUI, de hac cedri significatione aut proprietate: deque proverbio, Carduus ambivit filiam cedri, Cedrus etiam pro cedrinis tabulis ponitur: ut 1. Reg 6, Et cedrus erat super domum intrinsecus: id est, interius cedrinis tabulis fuit convestita. Ier. 22, Nunquid regnabis, quod tu te misces cum cedro? id est, quod tu tibi extruis tam splendidam domum ex cedro. Cedrum eius nudavit, Zophon. 2: id est, interiorem cedrinam contignationem detexit.

CELEBRARE; in voce Confessionis, Praedicare, et similibus exponetur.

CELEUSMA, vox sese invicem adhortantium est, praesertim nautarum a Graeco κελεύω , iubeo. Hinc Esa. 16, Vinum in torcularibus non calcabit calcator, celeusma feci cessare. Sic Ier. 48, Et deficiet laeticia et exultatio de agris cultis. Etstatim addit, Non calcabit calcator cum celeusmate celeusma non erit celeusma. In istis et similib. locis significat tum sterilitatem, tum et solitudinem. At Esa. 16, Super messem tuam celeusma cecidit: significat vocem hostium, eo tempore sese invicem ad pugnam, rapinam et expugnationem civitatum adhortantium. 1. Thess. 4, Ipsemet Dominus inceleusmate et voce archangeli ac tuba Dei descendet de caelo: ubi celeusma est illa vox angeli, nomine Dei nos ad resurrectionem excitantis, et ad iudicium vocantis.

CELARI aliquid ab aliquo, est latêre eum. Hier. 32, Num a me celabitur quicquam? id est, num aliquid me latere, fugere, aut mihi occultari poterit?

CELSUS, alias valde munitus, ut Psal. 61, Ad petram quae est celsior me, deduc me: id est, munitior quam ut ego eam meis viribus expugnare possim: quia loca celsa valde munita, et veluti inexpugnabilia esse censentur. Alias pro dignitate ponitur, ut Iob 4, Orna te celsitudine.

CENTUM, alioqui numerus certus, pro quovis magno ac incerto numero poni solet. ut Ecclesiast. 6. Si genuerit vir 100 liberos, et annos multos vixerit: id est, plurimos. Ibidem 8, Si peccaverit centuplum. Sic Lucae 8. Centuplum recipere: pro, amplissimam remunerationem.

CERAE vox nota est: variae tamen similitudines inde in Scriptura trahuntur, quae non sunt obscurae. ut Psal. 68. Sicut liquescit cera a facie ignis, sic peribunt impii a facie Dei. Sicut cera, liquescit cor meum: Psal. 22. Item Psal. 97, Montes sicut cera dissoluuntur a facie Dei.

CERVA etiam varias similitudines praebet. ut Proverb. 5, Cerva amorum uxor tua: id est, cerva amata: quod feras cicuratas saepe pro singulari oblectamento habemus. Cerva emissa Nephthalim, Genes. 49. id est, sicut cervae captae aliquando benigne parcitur, eaque potius dimittitur quam interficitur: sic tribus Nephthalim pacis artib, sibi placabit vicinos, ut non tam vi quam mansuetudine sese tueatur. Cervarum pedes, pro velocissimis, ut Psalm. 18. et 2. Samuel. 2, Ponens pedes meos ut cervarum: id est, faciens me velocissimum, sive fugiendus sive sequendus sit hostis. Sic et Homerus suum Achillem, aliosque bellatores a velocitate praedicat. Sic populares mei sibi invicem imprecantur in obtestationibus: Ita hostem fugiendo effugias, et persequendo consequaris. Cerva ad torrentes, Psal. 42. Sicut cervus ad torrentes aquarum glocitat, ita anima mea ad te Deus: quia cervi cursu fatigati vehementer sitiunt. Solent etiam certo anni tempore valde sitire. Cervus pro superbo et iniusto poni videtur Psal. 29, Vox Domini perturbans cervos. Psal. 22, de Christo et eius passione agitur. titulus habet, Super cerva aurorae: quod plerique exponunt de cerva mane a venatoribus invasa, agitata et capta. Per illam cervam autem non dubitant significari Christum, quandoquidem Psalmus de eo agit. Accommodant autem illam loquutionem ad Christum scriptores diversimode. Mihi non inepta videretur applicatio, si Christus vocaretur cerva ob elegantiam aut amabilitatem: quae significatio, [p. 69] column 113/114 ut supra audivimus, cervae est, sicut et capreae ac hinnuli. Matutina porro dici posset cerva, quia tunc cervi sunt alacriores, utpote post quietem, et ad pastum redeuntes. Fuit igitur Christus cerva matutina: id est, patri tum dilectissimus, tum etiam ad obediendum alacris ac promptissimus, ut qui factus sit obediens usque ad mortem crucis, de qua in Psal agitur. Sed adscribam etiam alterius accuratam huius tituli expositionem. Christus, quantum attinet ad passionem eius, comparatur cervae matutinae: hoc est, ei quam venatores matutino potissimum tempore, dum e cubili suo ad pastum egreditur, studiose insectantur, capiunt et mactant. Non vespertinae, hoc est, ei quae a pastu sese ad cubilia vel latebras suas recipiat: sed matutinae, ei videlicet quae matutino tempore in pascuis circumquaque pascendo oberret, comparatur, in ea dispensatione, qua dum circumquaque cum discipulis suis veluti hinnulis in Iudaea, matutino tempore, i. ipsis regni sui, orituraeque iam diurnae lucis primordiis, pabula vitae administrando circuit, a venatoribus Iudaeis, Apostolis velut hinnulis dispersis, capitur et occiditur, ut esset hostia et sacrificium pro peccatis totius mundi. Unde et Chaldaeus legit in titulo huius Psalmi, Pro virtute sacrificii sempiterni et matutini: pulchre finem huius adflictae et occisae cervae exprimens. Est enim Christi in cruce oblatio vere matutinum illud sacrificium, ideo sempiternum, quod non sit post illud aliud pro peccatis, ut est Hebraeis 10: et ideo matutinum, quia in primordiis regni Christi, orituro iam sole, passus et immolatus est Christus. Quanquam itaque Spiritus sanctus ista de sacrificio Christi sempiterno, eiusque virtute, non ita expressis verbis hoc Psalmo describat, propterea quia nondum hoc ferebat temporis illius ratio et conditio: tamen pulchre depingit hoc titulo sortem et conditionem matutini Christi, cum hinnulis suis in Iudaea circumeuntis. Deinde ingenium, furorem et rabiem hostium Christi, qui ipsum essent non aliter insectaturi et infestaturi, quam quomodo venatores solent matutinam cervam, vel canibus, vel cassibus, insidiis, sine fine eo usque insectari, donec illam comprehendant et interficiant. Et vide quam concinne ad mortem Christi competat, quod cervae etiam, cum in plagis est, latus cuspide aperitur: id quod et Christus in cruce pertulit.

CERVIX, posterior pars colli, varie in Scriptura, praesertim in phrasibus, aut cum ei aliquae voces adiunguntur, accipitur. Dura cervix, aut Indurare cervicem, pro extrema inobedientia, contumaciaque ponitur. ut Deuter 10. Cervicem vestram ne induretis amplius, sicut maiores vestri, date manum Iehovae. Et 32, Cervicem tuam durissimam. Credo autem hanc metaphoram aut etiam metalepsin, vel a iumentis, praesertim equis sumptam, qui saepe nimium ferocientes, non patiuntur frenis suam cervicem huc aut illuc, quo sessor vult, inflecti: quin potius saepe caput magna pertinacia inter genua primorum pedum abdunt, freno reluctantes. vel etiam a contumacibus servis, qui cum aliquo eunt, non volunt inflectere collum ad vocem aut imperium domini revocantis, aut aliud quid iubentis. Sic Salomon Proverb. 29 inquit, Vir increpationum, qui indurat cervicem, repente conteretur. Sic 2. Reg. 17, Induraverunt cervicem suam iuxta cervicem maiorum suorum: id est, sicut maiores eorum cervicem induraverant. Cervicem obvertere, alias idem est quod Latinis similis phrasis sonat, terga vertere, aut fugere ex acie victum, ut Exod. 22, Dabo inimicos tuos tibi cervicem: scilicet vertentes. 2. Sam. 22, Et inimicorum meorum dedisti mihi cervicem. Sic et vertere cervicem coram inimicis, Ios. 7. Ier. 8. Vicina aut cognata huic phrasis est, Manum in alicuius cervice habere: id est, fugare, consectari, et consectando capere, quia hostis fugientem sic a tergo arripit. Sic Germani dicunt, Einen bei dem hals nemen. Cervicem ostendere, aut vertere etiam, Deus dicitur nobis, et nos Deo, cum ille nos orantes ac invocantes non exaudit, et nos vicissim non obedimus ei aliquid mandanti. ut prioris exemplum habetur Ierem. 18. Cervicem, non faciem ostendam eis, in die perditionis eorum: id est, non dignabor eos invocantes, et opem meam implorantes, respicere, non liberabo eos. Posterioris exemplum est Ier. 31. Et verterunt mihi cervicem, et non faciem: pro noluerunt mihi obedire, deseruerunt me. Cervix etiam pro superbia videtur accipi, Iob 13. Et redigentur in lutum cervices tuae: id est, humiliaberis, humi prosterneris. Cervicem inducere in iugum regis Babylonis, est ei servire: Ier. 27. Sic Apostoli negant conversorum cervicibus imponendum esse importabile iugum legis. Caeterum Paulus Rom. 16 inquit de quibusdam piis, quod pro anima sua propriam cervicem subiecerint: quo indicat, eos suam vitam servandi ipsius gratia, in discrimen adduxisse.

CESSARE, alias idem significat quod abstinere a labore: alias, quod sperare in Dominum: alias, cum dicitur in tertia Hebraea coniugatione. Facere cessare: significat aut prorsus tollere et abolere aliquid, aut certe alioqui impedire. Quia autem saepe concurrit in significatione cum verbo Quiescere et Silere, ibi plenius hanc vocem et rem exponam.

CHARACTER DEI, in Ezechiele cap. 9, vocatur Thau, et est signum salvandorum. At in Apocal. 15, Character Bestiae. est indicium comprobatae idololatriae: quem illi omnes gestant qui quoquo modo sese participes faciunt impietatis Antichristi vel in minimis caeremoniis. Quale fuit tempore Interim, vel minima Adiaphora accipere. Nam ad illas corruptelas et abominationes desolationis, omnino Apocalyptica prophetia respicit.

CHARITAS exponetur in voce DILECTIONIS, quoniam saepe idem plane sunt.

CHIROGRAPHUM, Coloss. 2, Paulus ponit pro obligatione, aut reatu ob patrata peccata. Sumpta autem est metaphora a communiis ominum more, qui cum aes alienum contrahunt, coguntur dare συγγραφὴν , ut sit scriptum testimonium suae obligationis. Hoc igitur chirographum est lex, et propria conscientia, quae testatur de peccatis et reatu nostro. Sicut porro lacerato chirographo tollitur obligatio: ita et Christus pro nobis persoluens, nosque a peccatis, reatu et poenis liberans, dicitur nostrum chirographum cruci affixisse: id est, malam nostram conscientiam, et ipsam legem Dei nos accusantem, suo modo abrogasse. Haec vero chirographi abolitio, et affixio ad crucem, in eo consistit, quod sicut antea tum lex clamabat, tum nostra conscientia confitebatur, nos ei ac iustitiae Dei ingentem quandam summam debere, nempe tum perfectissimam obedientiam, tum et plenissimam depensionem poenarum, pro omnibus nostris peccatis, seu aeternum supplicium: ita nunc contra Christus sua largissima obedientia ac poenarum persolutione, adeo legi iustitiaeque Dei abundanter satisfecit, ut eam insuper nobis obaeratam obnoxiamque reddiderit, ut sicut illa prius a nobis exegit debitum iustitiae ac poenas: ita nos contra nunc freti iustitia Christi, ab illa vitam aeternam, tanquam verum debitum, optimo iure flagitemus, quod est admirabile Dei mysterium.

CHORUS speciale nomen est pro omni genere laeticiae Psal. 30. Vertisti planctum meum in chorum, soluisti saccum meum, et accinxisti me laeticia.

CHRISTUS Graeca vox, Meschias Hebraea, significat unctum. Tributum vero est hoc nomen, cum omnibus summis sacerdotib. ac regibus Iudaicis, tum praesertim filio Dei incarnato, Domino et servatori nostro de quo hic potissimum agemus. Fuit autem id nomen [p. 70] column 115/116 cum illis, tum huic Domino nostro, non ut proprium, sed ut appellativum, seu vere officii nomen attributum: ut tantundem illis significaverit, quantum nobis Rex aut Pontifex, ut postea dicetur. Sicut recte Tertullianus adversus Praxeam dicit, Christum non esse nomen, sed appellationem. Nam nomen proprium ac genuinum Domini ac servatoris nostri fuit IESUS, quod ipsi a Deo per angelum et parentes impositum est, quod esset salvum facturus populum suum a peccatis eorum: de quo suo loco. Nomen porro hoc ideo fuit olim tributum regibus et sacerdotibus, quia illi in sui inauguratione inungebantur: ut de Aarone summo sacerdote et filiis eius habetur Exodi 29. Levitici 6. 7. 8. Num. 17. De regis vero inunctione habes Iudicum 9. 1. Samuelis 10 et 15. ubi David et Saul inunguntur. Usitatum sane et hodierna die est, Caesares ac reges inungi, Quam caeremoniam ideo Deus adhiberi voluit, ut et veluti separati a reliquo vulgo, eoque in maiori quadam reverentia essent: et scirent non esse in ipsis satis roboris ac industriae ad tantas functiones, nisi divinitus spiritu consilii, sapientiae ac fortitudinis, in rebus arduis perinde tum confirmarentur ac reficerentur, tum etiam contra externas laesiones inimicorum munirentur: sicut in magnis laboribus et aestibus, in illis Orientalibus locis, corpora salutaribus unguentis tum reficiebantur, tum et contra externas laesiones aeris, caloris et aliorum incommodorum confirmabantur et praemuniebantur. Sicut saepe in historiis, milites sese oleo contra frigus inunxisse legitur: praesertim vero Livius id de Hannibalis militibus in conflictu ad Trasimenum refert. Fuit etiam specialis quaedam confectio illius sacri olei, Exod. 30, divinitus praescripta: fuitque gravissime interdictum, ne quisquam eam imitaretur, aut adhiberet in ullis profanis usibus. Sicut igitur illi sacerdotes et reges populi Dei, ob hasce causas vocati sunt uncti vel Meschiae, cum essent tantum typi aut figurae unici veri sacerdotis ac regis populi Dei, Domini ac servatoris nostri: ita porro non tantum officium sacerdotale ac regium, sed et nomen ipsum uncti aut Meschiae ab illis, ad hunc summum verumque regem et sacerdotem aeternum Ecclesiae ac Dei translatum est. Saepe igitur in veteri Testamento sub diversis nominibus, et sub hoc ipso Meschiae, Danielis 9, praedictum est, venturum esse illum verum regem ac sacerdotem, totiusque mundi servatorem. Praecipue tamen celebre fuit nomen: Meschiae huic Domino, veluti per excellentiam attributum: quia hic demum esset verus Meschias, seu etiam Meschias Meschiarum, rex regum, et sacerdos sacerdotum. Quare perpetuo in ore ac auribus Israelitici populi fuit, venturum esse Meschiam divinitus promissum, qui sit aboliturus summa ac vera mala, et restituturus vera bona instaurata Ecclesia, religione ac cultu Dei. Sicut Samaritana dicit: Scio quod Meschias veniet, qui vocatur Christus: cum is venerit, indicabit nobis omnia. Est igitur observandum, quod IESUS fuerit nomen proprium Domini ac servatoris nostri: sed Meschias fuit nomen officii, aut appellativum servatoris. Cum ergo toties quaeritur aut disputatur in novo Testamento, IESUM esse Meschiam aut Christum, haec ipsa quaestio agitatur: An hic homo, qui vocatur IESUS, filius Mariae et Ioseph (ut putabatur) sit ille verus Meschias ac servator mundi, toties a Deo per patriarchas et prophetas promissus: an huic subiecto aut viro conveniat illud praedicatum vel dignitas. Iudaei id negabant. At ipse Dominus, eiusque Apostoli contra monstrabant, omnes promissiones, et descriptiones veteris Testamenti de Messia, huic personae convenire, ac in ea impletas esse. Inde tam crebrae citationes et applicationes veterum prophetiarum, ad hunc IESUM, et eius facta, et ad alias eius circumstantias. Sic igitur et Iohannes Capite 20 testatur: ideo esse illa omnia scripta ut credant IESUM esse Christum, filium Dei: id est, ut credant hunc ipsum hominem IESUM, esse illum verum Meschiam. Syllogismus totius Scripturae praesertim novi Testamenti, quod ad Meschiam attinet, hic est. Maior: Quicunque vir habuerit hasce et illas notas in veteris Testamenti promissionibus descriptas, erit verus Meschias. Huc pertinent prophetiae veteris Testamenti. Minor: IESUS habet omnes illas notas aut circumstantias. Huc pertinet tota historia Evangelistarum. Conclusio: Igitur IESUS est Meschias. Haec est totius Scripturae summa, et primarius syllogismus, praesertim novi Testamenti. Operaeprecium fuerit etiam rudiores monere, quomodo Christus sit rex et sacerdos: quod compendio fiet, ne extra nostrum institutum in Theologicas disputationes digredi videamur. Regis ergo munera sunt tria: iudicare, regere, ac tueri suos. Sic et Dominus tuetur Ecclesiam suam, contra impiorum et satanae furores, sive violentiae ac fraudum, sive etiam falsae doctrinae: regit eam suo verbo ac Spiritu sancto, quin et coram cum ea agens in omnibus difficultatibus, ut promisit se nobiscum fore usque ad finem seculi: et denique iudicat et castigat malos seu impoenitentes, ligans eos, et alio qui peccata puniens, 1. Corinth. 11. et vindicat bonos, solvens eos et liberans, praesertim a peccatis suis: id est, iniustitia, morte, diabolo et inferis: multo vero etiam magis ac illustrius in extrema die iudicabit. Sacerdotis sunt etiam tria primaria officia: docere, orare et sacrificare. Quae Christus non tantum hîc in terris agens, perfecte peregit: sed et nunc, ac usque ad diem extremam faciet. Nam et hîc in terris docuit per se et suos discipulos: et nunc idem facit, dando Ecclesiae suae puram doctrinam, et varios salutares doctores. quin et Spiritu sancto tum doctores, tum et auditores intus erudiendo, aut θεοδιδάκτους faciendo. Oravit item pro Ecclesia sua Iohan. 17. orat et nunc apud caelestem patrem, pro ea perpetuo intercedendo, et nostras preces votaque ipsi proponendo. Denique et sacrificavit sua passione, obedientia ac exinanitione perfecte, hic in terris existendo: et nunc illud idem sacrificium patri offerens, aut veluti in memoriam revocans, omnis generis bona, praesertim spiritualia, nobis quotidie ab eo impetrat. Habes hîc summam aut scopum totius Biblici thesauri. Hactenus dixi, quo modo nomen Christi aut Meschiae, Domino ac servatori nostro attributum sit: nunc et de phrasibus quibusdam huius vocis dicemus. Christum igitur a patre venire in mundum, est, eum nasci hominem, hic versari, docere, et pati pro hominibus, ut ei pater ad hoc munus eum mittens iniunxit. Contra, Exire ex mundo, et abire ad patrem, Ioh. 16, est, per passionem ac mortem deserere hanc temporariam vitam, et visibilem hominum conversationem, et carnem suam in gloriam patris perducere, et ad eius dexteram considere. Agnoscere Christum, Iohan. 17, est vera fide agnoscere, quod hic sit verus Dei filius, propter nos incarnatus, passus, resuscitatus, et in caelestem gloriam sublatus ac glorificatus. Idem significat et Manere ac esse in Christo, nempe in tali fide perseverare, eaque beneficia Christi apprehendere: Rom. 16. Gal. 1. Christum induere, Galat. 3. Quotquot baptizati estis, Christum induistis: est per fidem fieri participem omnium beneficiorum Christi, atque adeo et membrum eius fieri, et denique ab eodem per Spiritum sanctum renovari. In Christi mortem baptizari, et cum eo sepeliri, Rom. 6. est, tum beneficiorum Christi participem fieri: tum et mortificato originali peccato, novitate ac omni pietate vitae novum hominem exprimere. Christum lucrifacere, Philip. 3, est (ut ibi Paulus ipse exponit) eius gratuitam iustitiam, aliaque beneficia consequi, Christus peccato est mortuus, [p. 71] column 117/118 Rom. 6 id est propter peccatum seu ad abolenda peccata: sicut et Latinis verba cum dativo saepe significant in alicuius commodum, aut contra aliquid fieri, ut proverbium, Non omnibus dormio, sonat. Christum sedere ad dexteram patris est, in summa gloria ac maiestate cum patre ex aequo regnare: de qua re forte aliquid in voce Dexterae aut Sinistrae dicetur. David utitur nomine Meschiae pro ipso rege Saul, dicens: Quis iniiciat manum suam in Christum Dei, et erit innocens? 1. Sam. 24. 26. 2. Sam. 1. Sic et Samuel dicit de successore Saulis: Num est coram Deo Christus eius? Sic et in Psalmis saepe haec vox pro rege Israelis ponitur. Esaiae 45, Cyrus vocatur Meschias. Ps. 105 ponitur haec vox pro omnibus piis praesertim autem sacerdotibus aut doctorib. verae religionis. inquit enim: Non permisit hominem molestare eos, et obiurgavit propter nos reges: ne attingatis Meschias, id est Christos aut unctos meos, et prophetis meis ne malefeceritis. Scriptura tribuit omnibus piis spiritualem unctionem: de qua voce acre in vocabulo Unctio dicetur. Utile porro est, nomina Christi in promptu haberi. Quare adscribemus ea primum, ut sunt in Veteri testamento. Appellationes naturae humanae promissi Messiae convenientes, sunt istae: Semen mulieris prima est appellatio Messiae, quae in Sacris literis occurrit, Genes. 3. quia verus homo erat futurus. Item seme Abrahae, quia ex eius familia nasciturus erat, Genesis 22 Item semen Isaaci, Gen. 26. Semen Iacobi, Genesis 28. Homo quia naturam humanam Messias erat assumpturus, Gen. quarto: Possedi virum per Deum. nam Eva putabat istum suum filium esse illud semen promissum, quod esset serpenti caput contriturum. Verum erat in persona, non erat in promissione. Psalmo 87. Et de Sion dicetur homo, et homo natus est in ea. Filius hominis. Daniel. 7. Quasi filius hominis veniebat. Dan. 10. Quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea. Item rursum tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me. Vir, Zach. 6. Ecce vir oriens nomen eius. שילה Gen. 49: Non auferetur sceptrum de tribu Iuda, donec venerit Siloh. Significat autem Siloh felicitatem, vel authorem felicitatis: inde a quibusdam vertitur heros. Iudaei quidam etiam Messiam interpretantur. Aliqui etiam filium eius, scilicet Iuda. nam Messias debebat ex tribu Iuda nasci. Puer. Esaiae 9. Puer natus est nobis, et parvulus datus est nobis. Radix et surculus Isai, Esaiae 9 quia verus homo, et ex postrema posteritate familiae Isai nasci debebat. Filius David, 2. Regum 7. Item Germen, Esaiae 4. In die illa erit germen Domini in magnificentia. Hieremiae 23. Item capite 33. Suscitabo David germen iustum. Item alias dicitur tantum germen absque epitheto: ut Ezec. 34. Suscitabo eis germen. Appellationes autem quae naturae divinae promissi Messiae competunt, sunt istae. Filius Det. Psalm. 2. Ego hodie genui te. Daniel 3. Quartus similis erat filio Dei. Esd. lib. 4. cap. 2 Ipse est filius Dei יהוה Iehova. Es. 2. Et elevabitur Iehova solus in die illo. Cap. 25. Ipsi videbunt gloriam Domini, decorem Dei nostri. Cap. 40. Parate viam Iehovae. Cap. 45. Israel salvatus est in Iehova. Hier. 23. Et hoc est nomen quo vocabunt eum, Dominus iustitia nostra. Ioel. 3. Dominus de Zion rugiet. Item. Dominus spes populo suo. Zachariae 14. Iehova exercituum. Esaiae 2. Item cap. 8. Dominum exercituum ipsum sanctificate. Loquitur autem ibi Esaias de Messia. Cap. 12. Confitemini Iehovae, et invocate nomen eius Et hic de Messia gratias agit. Cap. 47. Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, sanctus Israel. Deus Israel. Amos 4. Praeparare in occursum Dei tui Israel. Adonai. Esaiae 4. Tunc abluet Dominus (Adonai) sordes filiarum Sion. Psalm. 110. Dixit Dominus (Ladonai) Domino meo. Adonai Iehova. Esaiae 40. Ecce Dominus Deus in fortitudine mea. אל Esaiae 9. Vocatum est nomen eius אל Deus. אל־שעון Deus salvator meus, et salus mea Esaiae 12. Ecce Deus salvator meus. Appellatio Messiae, quae utrique naturae convenit, est עמנואל Immanuel. Esaiae 7. Vocabis nomen eius Immanuel, id est nobiscum Deus. idque ob duas naturas, quibus haec persona est praedita: divina nimirum, et humana. Esaiae 8. Erit extensio alarum eius (regis Assyriorum) implens latitudinem terrae tuae, o Immanuel: id est, Deus puniet terram, in qua est exhibendus Messias. Appellationes Messiae, quae officium eius complectuntur, sunt משיה Messias, χριστὸς , unctus tribuitur primum etiam regibus et sacerdotibus, quia inungebantur reges ac sacerdotes. ut 1. Reg. 16. Num coram Domino est Christus eius. 1. Reg 24 Propitius mihi Dominus, ne faciam hanc rem Christo meo. Item, Christus Domini est: id est unctus est rex a Domino constitutus. 2. Reg 1. Ego interfeci Christum Domini. Esaiae 45. Haec dicit Dominus Messiae suo Cyro. Sed deinde haec appellatio in specie promisso Salvatori tribuitur, 1 Reg. 2. Sublimabit cornu Christi sui. Item, Ambulabit coram Christo meo cunctis diebus. 2 Reg. 23. Dixit vir, cui constitutum est de Christo Dei Iacob. Psalm. 2. Adversus Dominum et adversus Christum eius. Psalm. 84 Respice in faciem Christi tui. Daniel 9. Usque ad Christum ducem hebdomades septem. Item Christus occidetur. Habacuc tertio: In salutem cum Christo tuo. Esdrae libro quarto, capite septimo: Morietur filius meus Christus. Propheta, a doctrina. Deuteronomii decimooctavo: Prophetam de gente tua suscitabit Dominus: Sacerdos. Zach. tertio: Ostendit mihi Dominus Iesum sacerdotem magnum. ita enim Deus voluit pingere Messiam. Zachariae sexto: Erit sacerdos super solio suo. Rex. 1. Regum 2. Dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui. Sophoniae tertio: Rex Israel Dominus in medio tui. Zachariae nono Rex tuus veniet tibi iustus. Psalm. secundo. Ego constitui regem meum super Zion. Psalmo vigesimoquarto: Quis est iste Rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Salutare, Salvator. Genesis 49. Salutare tuum expectabo Domine. Sic autem vocatur ab officio, quia salutem generi humano adfert. Psalmo decimoquarto: Quis dabit ex Sion salutare Israel? Psalmo 98. Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri. Psalmo 119. Expectabam salutare tuum Domine, et mandata tua feci. Item Concupivi salutare tuum Domine, et lex tua meditatio mea est. Esaiae 51. Egressus est salvator meus. Cap. 52. Videbunt omnes terrae salutare Dei nostri. Cup. 62. Ecce salvator tuus venit, Ieschuach. Salvator. Esaiae 12. Haurietis aquas cum gaudio de fontibus Salvatoris. Inde est appellatio IESUS in novo Testamento. Habacuc tertio: Ego in Domino gaudebo, et exultabo in Deo IESU meo. Esdrae libro quarto. capite septimo Revelabitur meus IESUS. Angelus. Quia mittitur ad salvandum. Esaiae sexagesimotertio: Angelus faciei eius salvavit nos. Angelus Domini (Helohim) Exodi 14. Tollens se angelus Domini, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos. Item Exodi 23. 32. 33. Ita angelus Iehova dicitur ipse Iehova, Iudi. 6. Primum enim ponitur: Apparuit Gideoni angelus Iehova. Postea adiicitur: Respiciens ad eum Iehova, ait. Item: Dixit ei Iehova, Ego ero tecum. Certum autem est, appellationem Iehovae tantum convenire Deo: et secundae personae tribuitur, quia is duxit populum Israeliticum. Angelus testamenti, Malach. 3, Statim veniet ad templum suum dominator, quem vos quaeritis: et angelus testamenti, quem vos vultis. id est, promissus Messias. Stella ex Iacob Numer. 24. Orietur stella ex Iacob. Vocatur autem stella, quia illustris erat futurus Messias, et magnam allaturus lucem doctrinae: item largiturus lucem [p. 72] column 119/120 cordium, donaturus lucem aetetnam. קלא Admirabilis, Esaiae 9. propter essentiam et officium, quia est verus Deus et homo. Deinde, quia mirando modo vincit diabolum et expiat homines, nempe passione et morte sua. Insuper mirificat sanctos suos, ut inquit David: id est, mirabiliter regit et conservat Ecclesiam suam. יועץ Consiliarius. Esaiae 9. a doctrina, qua erudit suam ecclesiam, ut recte Deum cognoscant: quod ad essentiam et voluntatem eius attinet. גבוד Fortis. Aliqui construunt cum אל . Esaiae 9. a potentia, qua praeditus est iuxta divinitatem: et a factis, quod potenter diabolum, mortem et infernum esset superaturus, et genus humanum in aeternam libertatem asserturus. Coram mundo apparet Messias imbecillis, quia ad patiendum venit: sed est fortissimus heros, quia vincit diabolum, et potenter liberat et protegit suos. אבי עד Pateraeternitatis, seu futuri seculi, Esa. 9. ab officio: quia hoc est officium Messiae, ut generi humano aeternam haereditatem sua passione pariat, et per verbum et sacramenta benigne largiatur. שרשלום princeps pacis. Esaiae 9. ab officio: quia autor est pacis aeternae cum Deo, et eius largitor atque dispensator. Nemo enim pacem conscientiae cum Deo potest consequi, nisi ab hoc unico principe pacis. Sanctus Israel. Esaiae 12. Magnus in medio tui, sanctus Israel. Sic dictus, quia adfert sanctitatem. Esa, 41. Redemptor tuus sanctus Israel. Item cap. 47. In sancto Israel laetaberis. Cap, 63. Afflixerunt Spiritum sancti eius. Servus Dei. Propter ministerium quod obit, missus a patre caelesti. Esa. 5. 42. Ecce servus meus, suscipiam eum: Electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Esa. 43 Servus meus quem elegi Cap. 25. Ecce intelliget servus meus. Zacha 3. Ecce ego adduco servum meum Orientem: quia ecce lapis quem ego dedi coram Iesu, super lapidem unum septem oculi sunt. Servus David. Ezechielis 34. Servus meus David, princeps in medio eorum. Lux gentium. Esa. 42. Dedite in foedus populi, et in lucem gentium Esaiae. 49. Dedite in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Agnus. Esa. 16. Emitte agnum Domine, dominatorem terrae, de petra deserti, ad montem filiae Sion. Esaiae 53. Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescit. Hier. 11. Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam. Lapis angularis. Esa 28. Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, preciosum, in fundamento fundatum. Qui crediderit, non festinet. Daniel. 2. Lapis de monte abscissus sine manibus, conterens statuam. Brachium a robore: quia res maximas potenter geret atque efficiet. Esaiae 40. Brachium eius dominabitur. Cap. 51. Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini. Cap 52. Paravit Dominus Brachium sanctum suum in oculis omnium gentium, et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Cap. 53. Brachium Domini cui revelatum est? Cap. 63. Salvavit mihi brachium meum. Pastor. Esaiae 40 Sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo. Ezech. 34 Ecce ego ipse requiram oves meas. et visitabo eas, sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum. Item: Et suscitabo super eas pastorem tuum, qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et erit eis in pastorem. Esdrae lib. 4, cap. 2. Expectate pastorem vestrum Iustus Esaiae 41. Suscepit te dextera iusti mei Esa. 45. Rorate caeli desuper, et nubes pluant iustum. Esa. 51, Prope est iustus meus. Es. 62. Videbunt gentes iustum tuum. Redemptor. Esaiae 41. Redemptor tuus sanctus Israel. Recitavimus autem plura testimonia supra de proprietatibus Dei, quae in specie huc etiam referri queunt. Evangelista Esaiae 41. Ecce adsum, et Hierusalem evengelistam dabo. Dominator in Israel. Micheae 5. Erit dominator ( מושל ) in Israel. Malach: 3. Veniet ad templum suum dominator. Sanctus sanctorum. Daniel. 9. Ungetur sanctus sanctorum. Sponsus. Psalm. 19. Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Oseae 2. Sponsabo te mihi, etc. Sol iustitiae. Malach. 4. Et orietur vobis timentibus nomen meum, sol iustitiae. Gloria Domini Esaiae 40. Revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est, Leo. Hoseae 11. Sicut leo rugiet. Desideratus cunctis gentibus Hag. 2. ¶ Sic et in novo Testamento Christus multipliciter nominatur. Filius Dei dicitur propter substantiam Est enim natura Deus, ab aeterno a patre genitus: nec accepit in mundo primum eam naturam, sed de caelo veniens, eam in mundum attulit: nec mutavit eam, sed mirando et in explicabili foedere cum natura humana copulavit, seu univit. Estque distincta et subsistens persona a patre. Loca superius annotata sunt. Vocantur autem et credentes in Christum, filii Dei: verum longe alia ratione, nempe adoptione, gratia ac remissione peccatorum propter Christum. Ioh. 1. Dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui credunt in nomen eius. Et huc pertinet illa periphrasis filii Dei Ioh. 1. Unigenitus qui est in sinu patris. Non enim plures habet filios consubstantiales Deus pater, quam hunc unum. Estque in sinu patris, hoc est ὁμοούσιος . Forte etiam in sinu patris significat, charissimum Dei filium. Filium hominis ipse Christus se utplurimum vocat, quod iptum quoque substantiam explicat: nempe quod sit verus ac naturalis homo, constans anima et corpore, natus ex Maria. Estque in hoc nomine communicatio idiomatum observanda: non enim iuxta divinam naturam filius hominis est Christus. Iesus communissima appellatio est. Divino enim consilio sic est nominatus, angelo hoc mandatum perferente ad Iosephum, ut infantem, quem Maria esset paritura, vocaret Iesum, addita insuper etymologia ac ratione nominis: Ipse enim, iniquit, salvum faciet populum suum, a peccatis suis. Matt. 1. Est igitur Iesus, officii nomen. Disputant autem ac confligunt eruditi de hoc nomine acriter. Quidam a Iehova peculiari Dei appellatione, derivare conantur: tali nimirum mutatione aut epenthesi facta, quod ex Iehova, Ieheschuch sit compositum, ac deinde rursus per quandam amputationem et muitlationem sit procrearum Ieschu. Verum eruditi hasce Rabinicas cogitationes, tanquam alienas et contortas, et nulla firma autoritate aut ratione suffultas, explodunt: et simplicissimum ac verissimum etymologiaeque e caelo prolatae maxime consentaneum iudicant, deducere a Iascha, quod salvare significat: et Ieschuah, salus aut liberatio: ac convenire cum nomine Iehosua, cum quo vocabulo nomen Iesu literis, ac ferme syllabis coincidit. nam Iota convenit cum Iod, Ita convenit cum He, Schin cum Sigma: Ain alioqui solet exilem sonum habere, et iam traductum in alienam linguam, praesertim in fine, ubi linguarum magna est libertas, facile evanescit. Est et Iehosua (Moysis famulus ac successor, qui populum Israeliticum in promissam terram perduxit, ac sorte possessiones distribuit) typus Christi, sicut multi probati Scriptores monuerunt. Idem nomen in veteri Testamento alii quoque habuerunt. Sed ea de re peritorum libri cognoscantur. Nobis enim in hac materia non est animus, copiosius aut scrupulosius ista persequi. Messias Hebraeum est vocabulum, quod exprimitur voce graeca Christus: Ioh. 14. et significat unctum, estque officii ac honoris appellatio. Nam in politia Mosaica tum sacerdotes summi, tum reges, nempe duo summa capita Ecclesiastico et politico regimine, solebant fragranti unguento, peculiariter ex Dei praescripto confecto inungi atque initiari. Estque significatum, Messiam pontificem summum, placantem genus humanum patri, ac regem aeternum fore. Dominus vocatur in Graeco, pro Iehova, nam Apostoli [p. 73] column 121/122 translationem Septuaginta interpretum retinentes, eadem voce usi sunt. Iehova autem ab Haiach, aut Hava, quod esse significat, deducitur. Coniecturae doctorum hominum sunt, Deum se vocare Exod. 3. Ero qui ero. Et Iehova nominare ideo, quod is sit Deus, qui esset aliquando iuxta promissiones factas in paradiso post lapsum, semen illud benedictum futurus, quod serpenti caput contriturum, cunctisque gentibus exoptatam benedictionem allaturum esset. Confirmatur haec sententia Pauli declaratione, qui 1. Cor. 10. affirmat, Christum esse eum Deum, qui populum Israeliticum ex Aegypto fortissima manu eduxerit. Is igitur etiam cum Mose locutus est. Ac recepta est opinio, eo tempore primum hoc divinum nomen innotuisse: licet Moses qui post illam revelationem Dei, narrationem ab exordio mundi contexuit, etiam prioribus historiis hoc nomen Dei immiscuerit. Dominus autem non idem quod Iehova significat: attamen per excellentiam hunc Deum, Dominum vocare voluerunt, quasi qui esset revera summus, ac potentiam suam in suo populo abunde declarasset, ac futurus victor peccati et mortis, non succubiturus in illa stupenda humilitate, quam subiturus erat. Est igitur et hoc officii nomen. Vocatur autem et pater Dominus, ut Matth. 11. Pater Domine caeli et terrae. Verum ibi paulo generalius est hoc nomen, ac significat, patrem caeli ac terrae potestatem habere, etc. Deus dicitur Christus, ut Iohan. 1. Verbum erat Deus. Iohan. 20. Dominus meus et Deus meus: quia est ὁμοούσιος et coaeternus patri ac spiritui sancto. est igitur substantiae vocabulum. Logos seu verbum a Iohanne evangelista nuncupatur, ut apparet, respectu nostri: nempe propter hoc insigne officium, quod fuit persona proferens ex arcano consilio Dei, decretum de remissione peccatorum, ac docens de veris Dei cultibus. Subiungit enim: Unigenitus qui est in sinu patris, ipse enarravit nobis. Iohan. 1. pater e caelo clamans, iubet hunc audiri: ergo est Ecclesiae doctor. Et videtur Iohannes hanc vocem ex Christi responsione, Iohan. 8. mutuatus esse. Tu qui es? respondet Iesus, τὴν ἀρχὴν ὅ, τι καὶ λαλῶ ὑμῖν . Principium quod loquor vobis. Ordinat praeterea ministerium, in eoque se praesentem atque efficacem fore testatur. Est autem ὑφιστάμενος , non vox evanescens, persona a patre et spiritu sancto distincta, coessentialis et coaeterna. Basilius et Augustinus autumant, eum respectu patris dici λόγον , quia sit cogitatione genitus, communicata essentia divina: perinde ut sermo in homine cogitatione gignitur, estque imago rei cogitatae. Verum in cogitationem non transfundimus essentiam, sed sunt evanescentes mentis actiones, pingentes res cogitatas sane mirabili modo. At qui tanquam in re in explorata, et omnium hominum sapientiam excedente, parcius de ea locuti sunt illi ipsi patres: ac subinde studiose inculcarunt, rem tantam humana sagacitate pervestigari non posse: ac maluerunt illam alteram interpretationem, quae nobis consolationem gratissimam suppeditat, retinere, ac suis auditoribus notam esse. Sint igitur ac maneant humanae duntaxat cogitationes de posteriori etymologia: ac valeant tantum, quantum comparationes a rebus humanis ad divinas translatae solent valere, donec in academia caelesti ex ore Christi omnia penitus ac plenius cognoscamus. Porro hoc verbum substantiale distinguendum est a verbo vocali, ut sic vocemus: hoc est, a doctrina proposita a Christo. Nam doctrina eius, quae verbum alias appellatur, nequaquam est substantia Christi. Quae enim dementia foret, dicere, eum suam substantiam effatum esse? Necesse foret et Apostolos, aliosque verbi ministros, meras Christi substantias eloqui: quo quid absurdius esset? Debere autem haec discerni, dicta aperte testantur. Iohan. 14. Si quis diligit me, verbum meum servabit, et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me, sermones meos non servat. Manifeste se et verba, hoc est doctrinam distinguit. Si Moysi scriptis non creditis, quomodo verbis meis credetis? Iohan. 5. Sermo quem ego loquor, non est meus, sed eius qui me misit patris. Soter, Salvator ab Angelo vocatur, Lucae 2. Samaritani a Christo recens conversi, et vera fide flagrantes, eum salvatorem mundi appellant, Iohan. 4. Simeon vocat salutare Dei. Respicit autem haec appellatio ad officium Christi, nempe quod salutem toti mortalium generi adferat. Ideo iucundum est, et plenum consolatione, quod Mundi salvator, et a Simeone Dei Salutare dicitur: eo quod a Deo ad liberandos homines e carcere peccati et mortis sit missus, sicut audivimus angelum nomen Iesu interpretatum esse. Immanuel, hoc est nobiscum Deus, Matthaei primo dicitur, tum propter essentiam, tum propter officium. nam, Verbum caro factum est, inquit Iohannes: hoc est, in una persona Christi unitae sunt divina et humana natura. Deinde, habitat etiam in nobis hominibus, et est efficax: Iohan. 1. Lux mundi Iohannis 8. 12. Ego, inquit, sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Sic et Iohannes capite primo explicat: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. id quod de doctrina, et nova luce in corde, quam accendit, intelligendum est. Iohan. 1. Ut testimonium perhiberet de lumine. Iohannis duodecimo: Dum lucem habetis, credite in lucem. Simeon praedicat eum esse lumen: et quidem explicationem subiicit, Ad revelationem gentium. Allusum autem est ad prophetiam Esaiae nono. Et citatur Matthaei quarto: Populus qui ambulat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.

Rex a Magis appellatur, Matthaei secundo. Et ipsemet se regem esse profitetur Iohannis decimooctavo. Sed non de hoc mundo, verum regem veritatis: hoc est, qui Ecclesiam doctrina ac spiritu sancto gubernet, ac vitam aeternam donet. Rabbi, seu magister passim vocatur, quod munus docendi gerat: item, quod perpetuus doctor velit esse suae Ecclesiae, et supremus Rabbi ab Ecclesia omnibus aetatibus agnosci. Dux, Matth. secundo, ex Michea appellatur: et ratio attexitur, quia recturus erat populum Israel caelesti doctrina: forte etiam, quia bellum cum hostibus generis humani gesturus, et felicem victoriam obtenturus esset. Propheta, Matthaei vigesimoprimo, Lucae 13. 24. Iohannis 5. 6. 9. Hoc nomen habet et propter autoritatem summam in docendo, et quia de rebus venturis plurima indicabat. Brachium Domini a Maria nominatur, Lucae 1. haud dubie ad imitationem Esaiae capite 53. eo quod hoc quasi valido ac potentissimo servo Deus esset vindicaturus homines ex potestate diaboli et mortis. Nullum enim humanum brachium, sed solum Domini brachium, rem tantam potuit efficere. Iohan. 12. ex Esaia allegatur: Brachium Domini cui revelatum est?

Agnus Dei vocatur a Iohanne, angelo aut praecursore Messiae, idque etiam ex Esaiae capite 53 sumptum est, ubi scriptum extat, servum illum Domini ductum iri ad mactationem tanquam ovem, hoc est, futurum victimam. Ac Dei agnus nominatur, eo quod Deus in eo fecerit concurrere omnium nostrûm peccata. Pastor, Iohannis 10. Ego sum pastor bonus. idque declarat Christus, quod non tantum salutari atque vivifica doctrina suas oviculas pascat, sed etiam animam pro iis ponat. Vitis, Iohannis decimoquinto, Ego sum vitis, vos palmites. Pulcherrima comparatione res maximas explicat, sicut inquit: Quemadmodum palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite: sic nec vos, nisi manseritis in me. Panis Dei, Iohannis 6. [p. 74] column 123/124 Panis Dei est, qui descendit de caelo, et dat vitam in mundo. Sponsus dicitur Matthaei 9. 25. Marci 2. Lucae 5 Iohan. 3. Respicit autem haud dubie ad prophetiam Oseae 2. ubi sic scriptum est: Sponsabo te mihi in sempiternum, et sponsabo te mihi et in iustitia, et in iudicio, et in misericordia, et in miserationibus Et sponsabo te mihi in fide. Significat igitur haec vox, ardentem amorem erga Ecclesiam suam, et copulationem arctissimam. Nam in sponso flagrans amor existit erga sponsam: deinde vinculum arctius in humana vita nullum est quam hoc. Iohannis octavo interrogatus Christus a Pharisaeis, Tu quis es? respondet: Principium, quod et loquor vobis. Est autem τὴν ἀρχὴν , phrasis continens seriam asseverationem. Prorsus ille ipse sum, qui loquor vobis: sum persona cuius officium fuit, et nunc est, ut caelestem doctrinam vobis adnunciem, ac videtur ad etymologiam vocabuli τὸν λόγον alludere. Nam de suo ministerio, eloquendi audita a patre, multa in eo loco disserit. Periphrasi Messiae utuntur discipuli Iohannis: Tunc es ille qui venturus est? Matth. 11. Lucae 7. Diu enim erat Messias iuxta promissiones desideratus. Quod autem esset ille ipse, probat factis miraculosis, et doctrinae genere. Et haec de nominibus Christi hoc loco breviter commemorare libuit, eo quod insignes doctrinas lectoribus piis proponant. Apostoli Christum fere iisdem nominibus denotant, quibus in Evangelica historia nuncupatur, quorum alia substantiam, alia officium personae declarant, alia vero utrunque complectuntur. Iesum Christum Deum et Dominum dici, supra est commemoratum. Filius Dei passim appellatur ab Apostolis, maxime vero Act. 8. 9. 13. Roman. 1. 8. Galat. 4. 1. Iohan. 1. 5. 2. Petr. 1. Hebr. 1. 4. 5. Estque hoc nomen substantiae. Vocantur etiam credentes in Christum, filii Dei. 1. Iohan. 3. Videte qualem charitatem de dit nobis pater, ut filii Dei nominemur. Item, Nunc filii Dei sumus. Item, In hoc manifestati sunt filii Dei et filii diaboli. Et Roman. 8. Galat. 4. Sed id fit propter adoptionem, qua Deus nobis ius filiorum suorum dedit, et dilectos in dilecto reddidit. Galat. 4. Ephes. 1. Unigenitus, 1. Iohan. 4. dicitur, eo quod plures non habeat Deus pater filios consubstantiales. Primogenitus inter multos fratres, a Paulo Roman. 8. Et primogenitus omnis creaturae, ab eodem, Colloss. 1. Et principium creaturae, Apocal. 3. Et primogenitus ex mortuis, Colloss 1. Et primitiae mortuorum, 1. Corinth. 15. appellatur. Imago Dei, 2. Corinth. 4. Et imago inconspicui Dei, Colloss. 1 dicitur: quod si ad substantiam refertur, ὁμοούσιον filii cum patre notat. Si vero ad officium, significat Iesum Christum nobis mentem Dei inconspicui revelare, seu in homine Iesu Christo Deum ipsum manifestari. 1. Timoth. 3. Deus manifestatus in carne. Autor epistolae ad Hebraeos, filium Dei appellat splendorem gloriae, et characterem vel expressam imaginem substantiae eius: quod quis non animadvertet de substantia filii Dei dici? Hebraeorum primo. λόγος seu verbum, 1. Iohan. 5. dicitur: et videtur eam ob causam sic dici, quia testificetur de voluntate Dei. Inquit enim: Tres sunt qui testimonium perhibent, Pater, λόγος , et spiritus sanctus. Autor epistolae ad Hebraeos, videtur huc alludere voluisse, dum 1. cap. dicit Deum loquutum esse per filium: et Hebr. 2. salutem enarrari primum coepisse per ipsum Dominum. Idem autor Hebr. 12. hac periphrasi Iesum notat, quod is sit qui loquatur. ubi videtur explicare voluisse, cur Christus λόγος dicatur: nempe quia sit ὁ λέγων , aut ὁ λαλῶν . Accessistis, etc. ad novi Testamenti conciliatorem Iesum, et ad sanguinem aspersionis, meliora loquentem quam loquebatur sanguis Abel: videte, ne aspernemini eum qui loquitur. Nam si illi non effugerunt qui aversabantur eum, qui loquebatur in terra (scilicet Mosen) multo magis nos, si eum qui de caelis est (Christum) aversemur. Porro λόγος in hac significatione, reliquis Apostolis non est familiare. Sunt etiam qui illud Hebr. 4. Vivus est sermo Dei, et efficax, et quovis gladio utrinque incidente penetrantior, de Christo intelligant. Sed textus ipse si consideretur, facile docet, se de verbi ministerialis efficacia loqui, quod neglectum, et non fide acceptum, poenas secum affert certissimas. Eiusmodi etiam illud est Act. 20. Commendo vos Deo, et sermoni gratiae eius. Filius hominis. Act. 7. Et homo Iesus Christus. 1. Timoth. 2. Semen Abrahae. Galat. 3. et Iesum et Christum separatim, et Iesum Christum coniunctim eum dici, supra est probatum. Pro Messiae appellatione, Graeca voce Christi utuntur Apostoli. Iesus Nazarenus, Act. 2. 7. 10. Et, Iesus Christus Nazarenus, Act. 4. Dominus noster Iesus Christus, passim in initiis et epilogis Epistolarum dicitur. Autor vitae, Act. 3. Princeps et servator, Act. 5. Servator noster, Philip. 3. 2. Timoth. 1. Tit. 3. 2. Petr. 1. 2. 3. et alibi passim. Sanctus et iustus, Act. 2. Iustus, Act. 7. 1. Iohan. 2. Sanctus et verax, qui habet clavem David: Apocal. 3. Testis fidelis et verus, Apoc. 3. Sanctus Dei, Act. 13. Minister circumcisionis, Roman. 15. Lux gentium, Act. 3. Fundamentum Ecclesiae, 1. Corinth. 3. Ephes. 2. Lapis angularis, Ephes. 2. Lapis vivus in Sion positus, et lapis offensionis, 1. Petr. 2. Et lapis reiectus ab aedificantibus, Act. 4. Caput Ecclesiae, Ephes. 1. 4. 5. Colloss. 1. Pontifex. Hebr 1. et passim Apostolus et Pontifex confessionis nostrae. Hebr. 3. Sponsor testamenti, Hebr. 7. Novi testamenti conciliator. Hebr. 9. Dux fidei et consummator. Hebr. 12. Reconciliator Roman. 3. Propitiatio nostra. 1. Iohan. 2. et 4. Conciliator Dei et hominum. 1. Timoth. 2. Advocatus noster. 1. Iohan 2. Pascha nostrum. 1 Corinth. 5. Agnus incontaminatus et immaculatus. 1. Petr. 1. Agnus ab origine mundi occisus, Apoc. 13. Agnus occisus. Apoc. 5. Agnus Dominus dominorum, et Rex regum. Apoc. 17. Princeps regum terrae, Apocal. 1. Dominus omnipotens. Apocal. 1. Leo de tribu Iuda, radix David. Apocal. 5. Iustitia sapientia, redemptio, sanctificatio, et resurrectio. 1. Corinth. 1. Pastor et curator nostrarum animarum. 1. Petr. 2. Princeps pastorum. 1. Petr. 5. Magnus pastor ovium. Hebr 13. Iudex vivorum et mortuorum, Act. 10. Paratus ad iudicandum vivos et mortuos. 1 Petr. 4. Iustus iudex. 2. Timoth. 4. Secundus homo ipse Dominus de caelo. 1. Corinth. 15. Christo opponunt diabolum. 1. Iohan. 3. Hebr. 2. Antichristum. 1 Iohan. 2. 4. et 2. Iohan. 2. Thessal. 2. Meretricem Babylonicam, ebriam de sanguine sanctorum. Apocal. 17. Bestiam quae portat meretricem, Apoc. 17. Et reges terrae, Apoc. 19. Et pseudopropheta, Apoc. 19. Gog et Magog, Apoc. 20.

CHRISTIANUS porro a Christo deducitur, et vocatur omnis cultor Christi, quae est unica vera pietas ac cultus Dei in toto mundo. Exortum vero est hoc nomen primum Antiochiae, teste Luca Act. 11. Reperitur hoc nomen etiam Act 26. et [1.] Pet. 4.

CIBUS, est solidius alimentum. Paulus 1. Corinth. 3. Lac appellat puerilem catechesin, aut incipientibus et imbecillibus convenientem doctrinam: sed cibum, iam maturioribus, et qui profecerunt, robustioresque sunt in vera pietate. Cibus pro copia et abundantia, Malach. 3. Inferte omnem decimam in domum thesauri, et sit in domo mea cibus: id est, sufficiens copia alimenti. Cibum capere cum aliquo, significat omnem familiariorem conversationem. ut 1 Corinth. 5. prohibens Paulus cibum capere cum facinorosis, omnem familiaritatem eis interdicit, non autem communes contractus. Sic et Iohannes, prohibens salutationem seductorum.

Cibare aliquem. Roman. 12, et in Proverb. Salomonis: Si inimicus tuus esuriverit, ciba eum: significat omnium rerum necessariarum subministrationem. Sic Psal. 103. [p. 75] column 125/126 Qui cibat aut satiat te bono: id est, omni beneficentia replet. Arbor cibi Deut. 20. Ezech. 47. pro arbore frugifera. Cibum facere ascendere. Levit. 11, pro ruminare, ut solent oves ac boves: quia cibum semel in ventriculum coniectum, denuo in os revocant. Cibum facere declinare. Hos. 11: id est, alicui commeatum advehere. Cibasti nos pane lachrymarum, Psal. 80. pro, onerasti multis doloribus. de quo in voce LACHRYMAE.

CICATRICES computruerunt. Psal. 38. aliqui intelligunt de peccato originalis corruptionis, quod crescit, invalescit et regnat, si ei non resistatur, sique non perpetuo salutaribus medicaminibus curetur ac sanetur: sicut vulnera neglecta putrescunt, et deteriora fiunt.

CICONIA, nota avis est. Sumitur ab ea parabolica ratiocinatio, aut a contrario amplificatio. Ierem 8. Etiam ciconia novit tempus suum, populus meus non novit iudicium Iehovae. ut ostendatur ingens impietas ac ignorantia Dei in Israelitis, qui infra ipsa bruta fuêre. Quale est et illud Esaiae 1. Cognovit bos possessorem, et asinus praesaepe domini sui, populus autem meus non novit.

CIDARIS, est mitra pontificalis. Metonymice ponitur Ezech. 21. pro ipsa dignitate pontificali, tanquam signum pro re signata. inquit enim: Auferam cidarim.

CILICIUM, postea in SACCO exponetur.

CINGULUM, Baltheus, aut Zona, varias habet in Sacra literis figuratas significationes, sicut et varius est ipsius rei usus. Nam cingulum militare tum ideo gestabatur, ut inde gladius alligatus dependeret: tum etiam, ut vires corporis sua latitudine et constrictione uniret ac confirmaret sicut et hodie est eius usus. Inde igitur fit, ut (sicut modo audivimus) Cingens se cingulo, 2. Reg 3, pro militari aetate, seu adolescentibus iam gladium gestantibus accipiatur. Cingi etiam cingulo significat, armatum et paratum esse ad pugnam, esse strenuum bellatorem. Sic Esaiae 11 dicitur, cingulum lumborum Christi fore iustitiam, quasi ille hoc gladio potissimum vincat suos adversarios: quod et fecit. nam praestita persolutaque Deo pro nobis debita iustitia obedientiae ac passionis, legem, iram Dei et satanam expugnavit: qui ob peccatum aut iniustitiam nostram contra nos grassabantur. Contra Resolvere baltheum, est deponere gladium, aut etiam imbellem fieri. ut Esaiae 25. Ego discingam coram te reges: id est, inermes et imbelles efficiam. Hinc dicitur 1. Reg. 20, Ne glorietur accinctus sicut discinctus: id est, qui primum gladium assumit, vadens ad incertum eventum praelii, sicut is qui iam victor factus discingit gladium: quomodo Livius refert, quendam Gallum in bello contra Romanos accinxisse se gladio, et dixisse, se illum non esse discincturum, donec Capitolium inscenderit, quod etiam factum sit: quia captus, eoque perductus, sit armis exutus. Erat etiam usus balthei, ut dixi, ad confirmandas vires aut robur corporis: qua de causa etiam hodie multae gentes lata et praevalida cingula, vel coriacea, vel etiam instar peplorum facta gestant, quo quasi unitum constrictumque corpus sit eo fortius. Inde Accingi fortitudine: de qua loquutione et vicinis, in verbo ACCINGO dictum est, et mox aliquid dicetur.

CINGERE verbum varia significata habet, quae percurram. Nam primum per metaphoram Psalm. 139. pro perpetua Dei praesentia accipitur, Semitam meam et accubitum meum cingis: id est, ubique ades quiescenti, et iter facienti, sicut cingulum totum corpus ambit. Cingens se, 2. Reg. 3, pro militari aetate ponitur: Congregaverunt sese ab omni accingente se cingulo. cingulum pro gladio ponit, qui ex cingulo dependet. Unde est illa phrasis crebra, Accingi fortitudine, Psal. 18. Deus accingit me fortitudine. Dicitur et Deus ipse accinctus fortitudine, Psalm. 65. Sic de muliere strenua, Proverb. 31. Accingit fortitudine lumbos suos, et roborat brachia sua. Et 1. Sam. 2. Debiles accincti sunt robore, fiunt fortiores et victores. Sic Psalm. 76. Quanto magis irascentur, tanto magis accingeris aut armaberis. Sic accingi lumbos, est corroborari et praeparari ad aliquod opus aut negotium peragendum: 1 Regum. 19. 2. Reg. 4. Iob. 38. Ierem. 1. Lucae 12. Ephes. 6. Sic enim Dominus suos Apostolos ablegabat. Discinctus igitur contra, dicitur imbecillus: ut Esaiae 23. Non est cingulum ultra Iudaeis. Sic Iob. cap. 12 ait, quod Deus baltheum regum dissoluat: id est, eos exanimet ac debilitet. Cingulum fuit etiam ornamentum viris et feminis, Esaiae 3. et hodierna die est in multis locis. Inde fit per metaphoram Ioel. 1. Et accingi gaudio ac laeticia. Exultatione colles accingentur, Psalm. 65. pro, ornati erunt proventu, et laetis aut secundis rebus. Sic Psalm. 30. Soluisti saccum meum, et accinxisti me laeticia. Contraria locutio est, ACCINGI SACCO, id est, lugubri veste indui. Sed de hac phrasi etiam in SACCO dicetur. Sic cingere bysso, Ezech. 16. pro ornare praeclaris vestimentis. Sic dicitur Iob 29. Cinxit me flagellis suis. In cingulo aut zona gestabant veteres pecunias. ideo Matth. 10. Dominus ablegans suos, iubensque eos sibi fidere, vetat ne quid argenti in zona ferant. In zona aut baltheo et calceis ponere cruorem belli, est contaminare sese iniusta caede. De Ioabo id dicit David 1. Regum 2, qui duos duces Israelitarum publica fide venientes interfecerat. Exposita est haec locutio supra in CALCEIS. Idem ferme valent latinae phrases, Accinctus, id est praeparatus. Discingi aliquem, id est, privari iure militiae. Discinctus item, aut male praecinctus, pro dissoluto. sicut Sylla de Iulio ad amicos et alios senatores dictitabat: Cavete vobis a male praecincto iuvene.

CINIS, res vilis et fragilis est, quae ex re meliori, ligno, aut alia, iam absumpta, restat. Inde fit, ut homines ob extremam vilitatem se vel pulverem, vel cinerem vocent ut Genes. 18. dicit de se Abrahamus ad Deum: Cum sim pulvis et cinis, vel terra et cinis. Sic Eccl. 10. 17 et 40. Declaratur et aliarum rerum vilitas eadem metaphora: ut Iob. 13. Comparabitur memoria vestra cineri. Malach. 4. Et diruetis impios, cum fuerint ut cinis, sub plantis pedum vestrorum. Dolentes ac lugentes in cinere iacere, eoque se aspergere solebant. Fuit hic mos non tantum apud Iudaeos, sed et apud gentiles, praesertim Asianos: ut Homerus de Priamo, lugente mortem Hectoris, scribit. Ierem. 6. Filia populi mei accingere cilicio, et conspergere cinere. Hinc apud Papistas, Iudaismi simias, mos est initio Quadragesimae, cinere aspergi, cum epiphonemate: Memento quod cinis es, et in cinerem revertêris. Eodem modo et 25. cap. eiusdem, ac Esaiae 58 et 61 accipitur. Ezech. 27. dicitur: Et ascendere facient pulverem super capita sua, in cinere volutabuntur. Sic rex Ninivae, Ionae 3, se det in cinere, poenitentiam agens. Et Iob. [42.6 ] Sic Christus dicit Matthaei undecimo: Quod si ea miracula fuissent facta in Sodomis, iam olim in cinere et cilicio poenitentiam egissent. Cinerem manducare, etiam de lugentibus et afflictis dicitur: ut Psalm. 102 Cinerem tanquam panem manducavi. Et Thren 3. Cibavit me cinere. Dubium autem est, unde haec phrasis orta sit: an, quia lugentibus etiam optimus cibus insipidus est, ut cinis: vel ob copiam cineris, in quo lugentes versabantur, et quo se conspergebant: vel denique, quod aliqui nimium lugentes, revera cinere soliti sunt vesci.

Cinerem pascere, Esaiae 44, est, in vanum laborate, inquit enim: Pascit cinerem cor seductum. Oseae 12, est pascere ventum.

CIRCUITUS. In circuitu aliquid esse, aut fieri, saepe in Scriptura tum vicinitatem, tum et copiam significat. ut Psalm. 89. Terribilis est Deus in congregatione sanctorum [p. 76] column 127/128 multa, et terribilis super omnes in circuitibus eius: id est, super omnes qui ei astant. Ibidem: Et veritas tua in circuitibus tuis: id est, passim circa te, in omnibus rebus tuis. Sic quoque Psalm. 27. Exaltabitur caput meum super inimicos meos, in circuitibus meis. Sic Psalm. 31. Audivi vituperationem commorantium in circuitu. Et 34. Angelus Domini castra metatur in circuitu timentium eum. Copiam videtur significare, Psalm. 12 In circuitu ambulabunt impii, quando exaltantur utilitates filiorum hominum: id est, regnantibus tyrannis omnia complentur impiis. Aliquando circumvicinam regionem indicat.

CIRCUMFEROR verbum eleganti metaphora usurpatur. Ephes. 4. Ne amplius simus pueri, qui fluctuemus, et circumferamur omni vento doctrinae, etc. Sumpta autem est haec metaphora, ubi reflante vento adverso, prudentes nautae cavent, ne retro agantur: sed vel oblique progrediantur, vel saltem in ancoris meliorem tempestatem expectent, aut certe alioqui demissis antemnis quam minimum regrediantur. At imperiti, ignarique rei nauticae nullo consilio aut prudentia recti, non audentes etiam sustinere in alto tempestatem, temere quibusvis ventis cum maximo dispendio, aut etiam pernicie sese tradunt. Sic etiam male fundati ac leves religione, temere iam hoc iam illud sibi persuaderi patiuntur, nec in ulla sententia constantes permanent.

CIRCUMIRE mare et terras, Matth. 23, pro, omnia perlustrare aut pervagari, vel potius omnem conatum adhibere, et omnem (quod aiunt) lapidem movere. Quasi dicat, urgenti studio conamini vel unicum Ethnicum, nedum plures convertere ad Iudaismum, putantes vos grande operae precium fecisse: quem tamen vestra perversa doctrina postea deteriorem facitis, quam antea fuerit. Similis loquutio est Matth. 12, quod satan expulsus obambulat per loca arida, quaerendo requiem: id est, maximo studio quaerit aliud hospitium, aut hominem, quem occupet.

CIRCUMCISIO, est primum, proprie illa abscisio praeputii, ad hoc divinitus Genes. 17 instita, ut esset signum foederis inter Deum et populum Israeliticum. Ideo autem potissimum in ea parte fuit instituta, ut Deus restaretur se damnare, et damnatam esse totam carnalem procreationem hominum, omnes eius bonas vires, totumque liberum arbitrium, et quicquid omnino ex carne natum esset aut proveniret: quod Scriptura etiam carnem et sanguinem vocare solet. Oportere enim omnes renasci ex spiritu. Secundo, significat synecdochice totam illam caeremoniariam, aut etiam Legalem observationem. Act. 15. Nisi circumcidamini, id est, nisi legem observaveritis, non potestis servari. Roman. 4. Cum Abraham esset in circumcisione, aut in praeputio: id est, cum iam hoc signum cum aliis caeremoniis accepisset. Vide de hac et aliis huius vocis significationibus in vocabulo PRAEPUTIUM. Tertio. metaphorice significat spiritualem cordis circumcisionem, aut renovationem, Deuter. 10. et 30. Rom. 2. Colloss. 2. Circumcisione non manufacta circumcisi estis. Quarto, metonymice significat etiam ipsum populum circumcisum. ut Rom. 15. Christus est minister circumcisionis: id est, circumcisorum. Quinto, significat vere pios, ac spiritualiter corde circumcisos. Phil. 3. Nos enim sumus circuncisio, qui spiritu Deo servimus.

CIRCUMVENIRE, πλεονεκτεῖν : Ne circumveniatis quisque fratrem suum. Levit. 25. est, quoquo modo fraude in contractu, aut alioqui cum damno proximi, praeter ius ac aequum, nostrum commodum quaerere. Paulus 2 Corint. 2, apte et significanter utitur hoc verbo, cum dicit, contritum et contristatum Corinthium esse quam primum recipiendum, et salutari consolatione reficiendum, ne abutatur illa eorum severitate satan in exitium illius afflicti, et contumeliam gloriae Dei. Verbum Graecum alioqui venit a plus habendo, quoniam is qui alterum defraudat, plus iusto aut aequa parte habere conatur: Germanice admodum commode dicitur, uberfortheilen.

CISTERNA, explicabitur in voce PUTEI.

CITHARA, instrumentum musicum, et quidem notum est. saepe autem Psaltes iterat, laudandum esse Deum in cithara. Intelligit autem de omni modo ac ratione. Iob 30 accipitur pro omni genere laeticiae. inquit enim, Versa est in luctum cithara mea.

CIVITAS, est frequentia diversorum hominum, una certis legibus habitantium, sibi ipsi ad commode vivendum sufficiens. In Sacris literis autem hoc nomen generale, etiam pro arcibus et omni robore regiminis ponitur. ut Psalm. 127. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilant qui custodiunt eam. Et Psalm. 9. Civitates eorum destruxisti. Esa. 26 per civitatem munitam, cuius murus et ante murale sit salus, indicatur Ecclesia Dei: quae metaphora est crebra in sacris. Sic enim et extra civitatem, Apoc. 14, videtur significare tenebras exteriores. At 21 ibidem civitas sancta vocatur Ecclesia Dei, seu vere electorum. Porro quod Hebr. 13. dicimur non habere hic in terris civitatem permanentem: indicatur, nos in hoc mundo hospites esse, non habere hic fixas aedes, sed in futuram caelestemque patriam tendere et properare.

CLAMARE, Cara קרא , varias habet figuratas significationes, de quibus ordine agemus. nam usitatam exponere necesse non est, cuius plurima sunt exempla. ut 1. Sam. 26, Quis es tu qui clamas ad regem? Primum ergo hoc verbum, et nomen Clamor, significat admodum crebro invocare Deum, praesertim maiori aliquo ardore, sive id clara sive submissa voce fiat. ut Psal. 3. et 17, Ego clamavi ad te, quia tu exaudies me. Sic Cananaei et duo caeci clamant: IESU fili David. Sic clamor, Psal. 5. Intellige clamorem meum. Exod. 22. Si clamando clamaverit ad me, audiendo exaudiam clamorem eius.

Secundo, significat etiam, sine omnibus verbis. solo gemitu orare: ut Exod. 14, Quid clamas ad me? De qua re apte inquit Augustinus: Unde clamor in Scripturis cordis est, non vocis. Significat igitur in talibus locis ardentissimos gemitus, ac suspiria cordis. Plerunque enim vox clamandi magnum quendam innuit fervorem, sicut epistola ad Hebraeos dicit, Christum preces suas valido cum clamore obtulisse: id est, ferventissimo animi affectu et ardore. Sic spiritu clamamus Abba pater, Rom. 8, Gal. 4. Hinc fit, ut clamor saepe tantum gemitum aut votum cordis significet. Tertio, clamare etiam crebro significat praedicare, aut voce aliquid annunciare, sive intensa sive remissa. ut Ioel. 3, Clamate haec in gentibus. Septuaginta μηρύξατε . Sic Iohan. 1. et Isa. 1, Baptista dicitur esse vox clamantis in deserto: id est, docentis, praedicantis. Quarto, aliquando tamen Clamare proprie, magna voce aliquid publice, non sine singulari libertate et ardore proponere et docere indicat. Ioh. 7. Christus clamavit: Si quis sitit, veniat ad me, et ego ei dabo aquam viventem. Item 11. Lazare veni foras.

Quinto, clamor significat etiam lamentationem ac eiulatum de summis miseriis ac difficultatibus, sive Deo in precatione propositum, five alioqui emissum. ut Exod. 2 dicit Deus, se audivisse clamorem Israelitarum. Sic 1. Sam. 5 dicitur clamor asoendisse in caelum. Sexto, clamor significat etiam grande scelus, provocans et flagitans a Deo poenas. ut Iob 31. Si adversum me terra mea clamet: id est, accuset me, quod eam iniuste possideam. Sic in Genesi de clamore sanguinis aut caedis Abel habetur. Item de Sodomaeorum clamore, Genes. 18. et 19 ubi tamen aliqui famam aut rumorem interpretantur. [p. 77] column 129/130 Sed nobis libuit potius Augustini sententiam sequi, qui inquit: Clamor interdum accipitur pro tanta impudentia et libertate iniquitatis, ut nec verecundia nec timore abscondatur. ut Genes. 18. Clamor Sodomorum et Gomorraeorum quia multus et multiplicatus est. Et 19. cap. Quoniam increbruit clamor eorum coram Domino. ac si diceret: Ipsa scelera ac peccata quodammodo clamant et flagitant a Deo vindictam: sicut sanguis Abelis clamabat. Ierem. 46. Et clamor tuus implebitterram. Capiunt ergo Hebraei magnitudinem clamoris, pro magnitudine ipsius sceleris. dum enim scelera et flagitia augescunt, augescit simul et rumor et infamia. Et Iob cum ait, Et in arbores clamabat, pro manifestis peccatis ponit clamorem: ut verbum sit, quicquid corde concipitur: clamor, cum procedit in factum. Haec Augustinus: Quaestionum super Exod. libro 2, cap. 4. Illud sane et verissimum et notissimum est, quod violentis, vehementibus et quasi furiosis actionibus etiam insani clamores adiuncti sunt. Ponitur ergo alterum ex coniunctis pro altero, notius pro ignotiori. De loco Esaiae 5, ubi etiam haec vox legitur, est dubitatio. nam cum dicit Propheta: Expectavit Dominus iudicium, et ecce oppressio: iustitiam, et ecce clamor. Nam ibi aliqui clamorem intelligunt iniuriam inferentium, alii patientium, et ideo eis idem valet ac querela. Verum cum loquatur de fructibus malis ipsius vitis aut Iudaeorum, malo intelligere de clamore ac violentia peccantium, qua miseros invadebant et opprimebant. Porro qualis nam iste iniurius clamor sit, declarat ipsemet propheta cap. 58 in quiens: Ecce ad litem et contentionem ieiunatis, et ut percutiatis impio pugno. non ieiunabitis hunc in modum hodie, ut faciatis audiri in excelso vocem vestram. Videntur enim potentiores inter alia etiam gravissimis foenoribus onerasse miseros ac plebeios, passim per Iudaeam habitantes: ac cum ad festum templi, conciones, sacrificia et preces convenerunt, tum occasione illa abutentes, iuxta ipsum templum eos invasisse, primum clamore, postea etiam plagis, ac flagitasse sua illa importabilia onera, quibus illos tenuiores opprimebant. Quare contra Deus hortatur eos ad contrarias talibus clamoribus actiones, in quiens: Dissoluite impias colligationes, soluite fasciculos onerosos, dimittite concussos liberos, et disrompite omne onus. Ex quo contrario abunde licet cognoscere, qualis fuerit ille impius ieiunantium Iudaeorum clamor. In hac significatione utitur et Paulus hac voce, Ephes. 4: Omnis amarulentia, tumor, ira, et vociferatio, et maledicentia tollatur a vobis. Porro Apocal. 21 dicitur Dominus extersurus omnem lachrymam ab oculis suorum, nec futuram amplius mortem, luctum, clamorem, aut laborem seu dolorem. ubi clamor videtur potius significare molestias, afflictionesve, aut certe lamentationem de talibus malis, quam peccatum: seu potius malum poenae, quam malum culpae: potius clamorem iniuriam patientium, quam inferentium. Germanice quoque geschrei pro querela non raro ponitur: et dici solet, Uber den schreiet jederman, quod est, quilibet clamat de eo, queritur de eo. Hinc dicitur Clamor contritionis, Esaiae 15: de qua loquutione mox. Septimo, clamor aliquando etiam pro signis ac indiciis laeticiae accipitur, tametsi tunc plerunque vox Iubilationis ponatur: ut Esaiae 52, Attollent vocem simul, clamabunt aut iubilabunt: scilicet prae nimia laeticia. Octavo, clamare aliquando simpliciter pro contendere aut certare accipitur, ut Esaiae 59. Non est qui clamet pro iustitia: id est, qui litiget, contendat. Sic ferme in Terentio: Eho non clamas? non insanis? Nono, per prosopopoeiam Valles clamare, et etiam canere dicuntur: pro fertilitate et frequentia hominum ac pecudum eas incolentium, quae sine clamore ac strepitu esse nequeunt, laeticia vocem extrudente. Sic dicitur Esaiae 49, Clamate montes: id est, erumpite in laetas voces. Sic Esaiae 48, In voce clamoris nunciate: id est, exultationis et laeticiae. Sed tamen cum laeticiam significat, plerunque est vox Iubilationis, ut dictum est. Idem verbum Clamare, quod saepe est קרא cara, significat etiam legere, item convocare homines, praesertim ad sacras actiones. Inde fit, ut convocatus coetus eadem etymi ratione micra מקרא dicatur, sicut Latinis concio a conciere, et Graecis ἐκκλησία ab ἐκκαλεῖν .

¶ Nunc etiam de phrasibus quibusdam huius verbi disseramus. Clamare pacem, Deuteron. 20 est, civitatem expugnandam primum pacifico colloquio tentare. Clamare et canere valles, diximus esse signum laeticiae, fertilitatis, et frequentiae in colarum. Clamare unguentum, Proverb. 27, est, unguentum se sua propria fragrantia prodere. Clamorem intrare in alicuius aures, ut Dei, Psal. 18. id est, ab eo exaudiri querulas et clamosas preces: sicut et Christus dicitur obtulisse preces cum valido clamore. Clamorem assumere pro aliquo, est, pro eo orare. Ierem. 7. Non assumes clamorem pro populo hoc. Clamorem pervenire facere ad se, Iob. 34. Clamorem contritionis suscitare, Esaiae 15, pro, horrendum ac miserandum, seu plenum iniuria. Clamare pro accusare non raro ponitur. Sic sanguis Abel clamat ad Deum de terra contra Cainum. Sic Iacobus cap. 5 dicit, mercedem pauperum interversam clamare cotra divites. Clamorem circumire terminos Moab, Esaiae 15, est, omnia oppleri bellico tumultu, aut etiam fugientium lamentationibus. Idola non proclamabunt in gutture, Esaiae [14:] id est, non loquentur. Clamare spiritu Abba pater, Roman. 8, et Galat. 4, pro, sic animose sentire, cogitare aut dicere. Clamare lapides, Lucae 19: id est, homines alienissimos a Deo converti et praedicare Deum: sicut alibi dicitur, Potens est Deus ex hisce lapidibus filios Abrahae suscitare: tametsi id revera de ipsis lapidibus per quandam hyperbolen dicatur. Clamosa et stulta mulier, Proverb. 9. de rixosa muliere dicitur, quae levi de causa temere ac impudenter etiam in plateis rixatur ac vociferatur. Psal. 147 dicitur Deus dare cibum pullis corvorum, invocantibus eum: ut habet vulgata versio. sed in Hebraeo non est, Invocantibus, sed simpliciter clamantibus: tametsi et tota rerum natura suo quodam modo ac sensu ad Deum gemat ac clamet.

CLANGERE, est quidam proprius sonus tubae. Numer. 10. Quando congregabitis congregationem, clangetis tuba, et non taratantarizabitis. Clangor, Numer. 23, pro nota divinae praesentiae, tanquam regiae maiestatis ponitur. Significat autem verae religionis puram praedicationem, et Dei cultum: qui ubi est, etiam Deus est Sic Psalm. 89 dicitur: Beatus populus intelligens clangorem aut iubilationem. Tuba clangite in Sion, id est, date signum congregationis populi Dei. Dies clangoris, Numer. 29, et Levit. 23, pro die quo solenniter tubis clangebant. Clangoris memoriale, Levit. 23: id est, cum clangore tubarum in memoriam revocabatur hominibus celebratio tanti festi et cultus Dei.

CLAUDICARE, synecdochicos pro omni genere imbecillitatis accipitur: sicut contra, recta ac firmiter incedere. ut, Congregabo claudicantem et eiectam, congregabo quam afflixi: subintellige ovem, Mich. 4. Soph 3. Est autem locutio sumpta ab ovibus: nam ex illis solent multae aestate, praesertim in calidioribus illis regionibus, claudicare. Soph. 3, etiam ipsa vox ovis apponitur. Sensus est autem, quod Dominus pios afflictos iterum refocillabit ac sanabit. Sic Psalm. 35 dicitur, Sed ipsi in claudicatione mea laetati sunt. Quod alii de adversitate valetudinis, alii de aliis difficultatibus intelligunt. Sic quoque Psalm. 38 dicitur: Ego ad claudicationem inclinatus sum: id est, ad ruinam. [p. 78] column 131/132 Hebr. 12 de spirituali piorum imbecillitate accipitur, cum dicitur, Ne quis claudicans evertatur. Ierem. 10. Videtur accipi etiam de peccato, aut alioqui aliquo tristi lapsu aut casu. inquit enim: Omnes viri pacis meae observant claudicationem meam: forte decipietur, et praevalebimus ei. Claudicare in duas partes, aut latera 1. Reg 18, per metaphoram significat vacillare, et nunc in cultum Baal, nunc in cultum veri Dei inclinare. Sic enim utroque pede claudicantes, nunc huc, nunc illuc sese in eundo incurvant ac nutant.

CLAUDO, vide mox post CLAVIS.

CLAUDUS et caecus non intrabit in domum: proverbium fuit apud Israelitas, ductum ex eventu oppugnationis arcis Sion, 2. Sam. 5: quod varie interpretantur scriptores. Alii enim intelligunt fuisse idola, quibus confisi sint Iebusaei, quod illa fuerint tutelaria numina arcis Sion: sed postea facta expugnatione, sit eorum cultus abolitus, et non sint eo amplius admissa. Alii, quorum sententia probabilior videtur esse, sentiunt, Iebusaeos adeo naturali munitioni loci fisos, ut vel dixerint, non intraturum eo Davidem, si soli caeci et claudi propugnarent arcem: vel quod adeo pertinaciter velint repugnare, ut non sint cessuri, nisi omnes propugnatores ita mutilaverit, donec claudi ac caeci inde extrudantur: vel non deserturos eos esse propugnationem, donec vel unus fuerit incolumis. Sed milites et viros fortes praemiis et adhortatione Davidis fortiter loco potitos, ac invertisse proverbium, Quod vel nemo ex illis propugnatoribus ac Iebusaeis sit amplius eo intraturus: vel certe (quod rectius dixissent Iebusaei) neminem caecum et claudum, id est, ignavum et imbellem, eo penetraturum: sed viros fortes, quales ipsi essent, etiam tales difficultates ac munitiones pro sua virtute facile expugnaturos.

CLARUS, nomen etiam Latinis notum, pro eo qui est de meliore nota cognitus, ac celebratus: sicut contra Latini dicunt Obscurum Inde Iohan. 17. Pater clarifica me: id est, fac ut agnoscar pro tuo filio, et unico Meschia ac servatore mundi. Claritas, alias significat idem plane quod gloria, et in Graeco δόξα : ut Iohan. 5, Claritatem ab hominibus non accipio. Alias idem quod splendor: 1. Corinth. 15. Alia est claritas lunae, alia solis, alia stellarum. Alias denique Claritas notat illam mirabilem lucem: ut Lucae 2. Claritas Dei circumfulsit pastores. Sic Paulus Act. 22 dicit, se non potuisse videre praeclaritate. Apocal. quoque 21 dicitur, Quod claritas Dei illuminabit civitatem illam divinam, ut solis splendore non indigeat. Quae huius vocis significatio ab ista visibili, et tamen miraculosa claritate, etiam ad prorsus invisibilem et spiritualem transfertur: ut 2. Cor. 3. Transformamur a claritate in claritatem. Ibidem etiam dicitur, scientia claritatis Dei. At de hac voce, in voce Gloriae plenius.

CLAVIS, potestatem simul, et dona potestati necessaria significat: sumpta metaphora a functione oeconomi cui claves traduntur, ut res utiles promat aut condat, prout opus est. ut Esaiae 22, Et ponam clavem domus David super humerum eius, et aperiet, et non erit qui claudat: et claudet, et non erit qui aperiat. Simili prorsus phrasi ac sensu dicitur Matth. 16, Tibi dabo claves regni caelorum: quodcunque ligaveris in terris, ligatum erit in caelo, etc. Clavis scientiae, ius docendi significat Lucae 11, cum Dominus dicit: Vaevobis legisperitis, qui tulistis clavem scientiae: ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis. id est, vobis solis rapuistis ius docendi veram viam ad vitam aeternam: et tamen nec ipsi eam ingredimini, nec auditoribus eam monstratis: imo etiam volentibus eam in gredi, vestris persequutionibus ac erroribus eis resistitis.

CLAUDERE REGNUM CAELORUM dicuntur pii doctores, cum impoenitentibus hominibus iram Dei denunciant, aut etiam aliquos excommunicant. Dicuntur et pharisaei ac seductores claudere regnum caelorum, cum veram doctrinam impediunt aut corrumpunt. Claudere igitur et aperire, significat functionem administrare: quia oeconomus cogitur claves gestare, et subinde aperire et claudere varia receptacula. et alia quidem depromere in quotidianos usus, alia vero recondere: sicut et Paulus suam functionem vocat oeconomiam. Et Christus, omnem functionem et vitam hominum in hoc mundo, cum oeconomia aut villicatione comparat. Apocal. 8. Haec locutio non oeconomicam aut inferiorem functionem, sed summam significat: cum Christus dicitur habere clavem David, claudere ut nemo aperiat, et aperire ut nemo claudat: id est, perinde habere supremam et plane regiam potestatem in hoc spirituali Israel, sicut David habuit in illo carnali. Claudi civitates, Ierem. 13, significat obsideri, aut certe continuis latrociniis cives intra moenia cohiberi, ut nulli tutus exitus aut introitus pateat. Claudere aliquem, significat incarcerare. 2 Reg. 17. Vicina huic significatio est 1. Paral. 11, David erat clausus a facie Saulis: id est, continens se in loco munito. Unde Educere de clausura vinctum Esaiae 42: id est, e carcere. Sic et Esaiae 61, Clausi pro incarceratis ponuntur. Claudere caelum, Deuteron. 10, et alibi, dicitur Deus, cum impeditne pluat: contra autem Aperire, ut possit quasi thesauros suos terrae communicare, effundendo eos superne: quam phrasin suprain voce CAELI explicavimus. Claudi cataractas caeli, Genes. 8, est desinere illam horrendam pluviam diluvii. Claudere orationem alicuius, Thren 3, pro, nolle exaudire eum. Claudere prophetiam, Dan. 12, est, ita eam proponere, ut non facile intelligi possit a quoquam, cui Deus eam non singulariter aperuerit. Contra agnus Dei in Apocal. solus reserat clausum librum. Sed de hac phrasi postea in voce LIBRI. Claudere super vulvam, est efficere mulieres steriles, Genes. 20. Contra aperire, est facere foecundas. Clausa manuum, Iudic. 3 et 20, Viri electi, qui erant clausa manu dextra sua: id est, qui scaevolae erant, qui non recte dextra uti poterant, sed pro ea utebantur sinistra. Clausus et derelictus, 1. Regum 14. 21. et 2. Regum 9, et 14. Vidit Iehova afflictionem Israelis, et non erat clausus et derelictus, neque qui auxiliaretur Israeli: id est, nemo erat usquam in clausis aut aliis locis tutus. Sic Psal. 18 dicuntur contremuisse in clausuris suis: id est, in locis aut arcibus suis munitis. Claudere viscera sua ad egestatem fratris, 1 Iohan. 3, est, non sublevare eum in sua paupertate.

CLAVUM FIGERE, Esaiae 22, est, alicuius functionem ita firmare, et salutarem efficere, ut eius conatus et opera sint felicia, et multis salutaria. Metaphora est aut similitudo inde sumpta, quod in aedibus passim clavos infigimus, ut sint nobis usui in rebus suspendendis inde, quas nobis semper in promptu esse volumus. Sicut igitur nos aliis clavis, aliam functionem gerendi aut sustentandi, alias atque alias res deputamus: sic et Deus alios homines alibi collocat, ut is hunc, alius alios labores ac operas in communem utilitatem subeat, sustineat ac obeat. Clavi infixio, fuit quaedam superstitio apud Romanos, cuius causa (teste Livio) etiam dictatorem nonnunquam dixerunt: qua putaverunt se res animosque suos, et praesertim ipsam Rempubposse in bono statu confirmare. Undecunque demum haec superstitio eis exorta sit, similitudine sane quadam loquutioni Scripturae correspondet. Nam etiam Clavum dare ( Esdrae 9, Ut daret nobis clavum in loco sancto suo) ponitur pro dare alicui sedes certas, fixas et permanentes: sicut clavi bene infixi certo suum locum obtinent, et suam functionem praestant.

[p. 79] column 133/134 CLERUS, κλῆρος , sors, proprie significat ipsas notas aut tesseras, quibus olim sortiebantur: ut, Super, vel de vestimentis Christi proiecerunt sortem. Sed multum in Sacris ponitur etiam pro re ipsa, quaecunque sortibus obvenit. Sic voce Cleri utitur Petrus, primae 5, pro gregis Dominici portione, quae unicuique pastori obvenit, prout eos Spiritus sanctus illis praefecit. inquit enim: Non dominantes in clero, sed forma facti gregis. Postea tamen haec vox accepta est potissimum de coetu doctorum ac sacerdotum: qua voce se usque in hodiernam diem pontificii sacrificuli ac rasi vocitant. Dicuntur autem doctores Clerus, quia ipsi sunt peculiaris sors Dei, segregati ad cultum ipsius: tum vicissim dicitur Deus Clerus aut sors doctorum, crebro in Levitico ac Numeris, quia ipse potissimum est eorum sors et merces copiosa valde. A mundo enim non nisi ingratitudinem extremam expectare coguntur. Si iacueritis inter medios cleros, Psalm. 68, non recte versum est. deberet enim verti, Inter terminos. Pinguntur enim pii doctores veluti exercitus, castra in finibus hostium ponentes, et eos expugnantes. Alii vertunt, Inter tripodas aut ollas, aut loco ollarum quasi esset sensus: Etiam si essent fuliginosi et atri, sicut qui inter ollas aut in culina versantur, tamen Deus eos mundabit et sanctificabit. Sed videndum est, quod similitudine exercitus et rei militaris tum in praecedentibus, tum in sequentibus utatur. Verum de sorte, in voce SORTIS agetur.

CLIBANUS, fornacis genus, coquendis panibus paratum, aliquando simpliciter ponitur ut, Cum obtuleris mincham coctionem clibani: id est, coctam in clibano. est enim appositio simul, et abstractum pro concreto usitato Hebraismo. Saepe vel figurate, vel similitudine quadam, etiam alia vox haec exprimit. ut vicina huic significatio est, non tamen sine omni tropo, Levit. 26. Decem mulieres coquent panem in clibano uno: id est, cum alioqui ibi plerunque singuli suos cliba nos aut furnos habuerint, tamen tanta erit penuria frumenti et annonae, et tam parum panis coquere poterunt, ut possint in unico clibano simul coquere panem. Similis figura est Esaiae 4. Septem mulieres apprehendent virum unum: id est, ob caedem et paucitatem virorum, et multitudinem viduarum. Aliquando ponitur pro repentino exitio: quod sic impii miserabiliter peribunt sicut ligna undique igne vehementi correpta mox in clibano absumuntur. ut Psalm. 21, Pones eos ut clibanum ignis in tempore irae tuae: id est, ut ligna in clibano. Synecdoche est, continens pro contento: Clibanus, pro lignis in clibano accensis. Malac. 4. clarius dicitur: Ecce dies illa venit ardens ut clibanus, et erunt omnes superbi ut stipula. Nec raro pro ardentissimis aestibus cupiditatum vox haec ponitur, quod illae veluti ignis in corde hominis ardeant et flagrent, hominemque incendant, ut pro libidinositate, Oseae 7. Omnes committunt adulteria, ut clibanus accensus a coquente. Paulo post ibidem dicit: Aestuant veluti clibanus. Ibidem etiam pro iracundia et fervore nocendi: Certe, inquit, applicans cor suum instar clibani, cum ipsi insidiantur. Pelles nostrae tanquam clibanus denigratae sunt, propter exustiones fumi, Thren. 5, perspicua phrasis aut similitudo est. In Hebraeo est Thamur, quod alii vertunt furnum, alii fornacem. Nihil vero refert, quam harum vocum acceperis ad hoc nostrum institutum: nihilominus enim eadem vis Hebraismorum manet.

CLYPEUS, exponetur in voce SCUTI: quoniam eadem est significatio utriusque vocis propria et figurata in Sacris literis.

COARCTARE, est tum moerore afficere, tum et alioqui molestare aut affligere alium, quoquo modo. Iud. 10. Deuter. 28. sed de hac voce in verbo Dilatandi.

COCCUM vermiculi, et Vermiculus cocci, significat proprie quidem purpurae tincturam: sed tamen accipiuntur et pro panno aut lana, tali colore tincta. Exod. 25, Levit. 14, Afferes coccum, etc. Coccinus color peccatorum immundiciem significat. Esa. 1. Si fuerint peccata vestra tanquam coccinum, veluti nix albescent. Quae locutio infra in Rubedine explicabitur.

COENUM, pro remora, aut etiam calamitatibus, in quas veluti in profundum lutum immergimur, accipitur. ut Ier. 38, Infixi sunt in coeno pedes tui, conversi sunt retrorsum: pro, Dum fuga tentasti vitae tuae consulere, captus es a Chaldaeis, et tui te deserto aufugerunt. Sic enim Ieremias praedicit Zedekiae captivitatem. Sed de hacuoce in vocabulo Luti.

CAELUM, שמים , quasi dicas, Ibi aquae, apud Hebraeos. Primum significat proprie totam aetheream regionem. ut cum dicit Abrahamo Deus, quôd perinde non poterit numerari semen, ut stellae caeli: quae comparatio et Hierem. 33 habetur. Sic et Esa. 14 dicit rex Assyrius, se suum solium super astra caeli collocaturum tametsi ibi per astra caeli metaphoricos ipsi sancti Ecclesiae aut Ierosolymae intelligi possint. Christus Mar. 13 praedicit, quod astra caeli decident. Hac significatione astra caeli vocantur exercitus caelorum. Sic forte accipitur in oratione Dominica, Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra: quia in regione aetherea omnia summo ordine progrediuntur, ut ea Deus initio condidit: non regnat ibi satanae confusio. Sed tamen hoc melius de spirituali caelo, aut regno Dei, ac obedientia angelorum accipitur. Secundo, valde usitate significat etiam regionem elementarem, quae supra nos, seu proxima terrae et aquae est, idque aliquando coniunctim cum aetherea, aliquando et sine ea. Hoc an proprio, an catachrestico fiat sensu, dubitatur. cuius dubitationis causa est, quia etymologia quidem ab aquis sumpta, maxime pro prie videtur aeream regionem indicare. Sed contra communis quaedam opinio magis hanc vocem de aetherea regione semper intelligit. Verum quoquo modo proprie aut figurate accipiatur haec vox, nunc recitabimus exempla significationis, notantis totam hanc molem supra terram aut aquam existentem, quae partim aetherea, partim elementaris est. ut statim initio Gen. dicitur Deus creasse caelum et terram, tota mole aut massa mundi in solas duas partes divisa. Et mox ibidem quasi definit caelum, dicens esse illud Rakia, tenue, expansum, aut firmamentum quod est inter aquas superiores et inferiores: et cum congregentur aquae sub caelis in locum unum, indicans id etiam caelum esse, quod est proxime super aquas a terra separatas, ut arida separatim cerni, coli ac incoli queat. ubi sane proprie infimam regionem aeris videtur denotare. Sed mox tamen etiam aetheream eodem vocabulo caeli complectitur, cum dicit, luminaria et stellas esse posita in Rakia, in caelo, aut potius firmamento, aut tenuitate caeli. Contra, iterum pro elementari infima ponitur, cum ait, Aves volare in facie Rakia, caeli: id est, tenuitatis aut firmamenti. unde usitatissima loquutio est, Aves caeli: id est, aeris, in quo volitant et agunt. Tertio, caelum synecdochice aliquando accipi de iis quae sunt in caelo, vel operibus, vel angelis, aut etiam piis doctoribus. Psalm. 89. Celebrant caeli mirabilia tua Domine: ubi aliqui exponunt synecdochice de caelitibus, aut caelestibus, id est, angelis vel sanctis. Possis tamen exponere, quod tum aetherea tum et elementaris regio exhibeat ac ostentet mirabilia Dei opera hominibus spectanda et agnoscenda. Sic et Psalm. decimo nono, exponere possis, Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius indicat firmamentum. quem Psalmum Paulus de Apostolorum praedicatione exponit: [p. 80] column 135/136 videtur synecdoche esse, ut caeli pro caelitibus ponantur: nisi velis intelligere, Psalmum primum a similitudine aut parabola inchoari: postea ad rem ipsam magis propriis verbis exponere: veluti si summa similitudinis esset, quod sicut caeli ubique praedicent gloriam Dei, sic et sancti Apostoli, aliique, ac tota Ecclesia: et sicut sol gloriose decurrat per caelos, omniaque suo calore vivificet ac vegetet, sic etiam Christus in suo spirituali caelo seu Ecclesia potenter ac gloriose triumphet, ac omnia vivificet sua spirituali efficacia. Huc facit, quod et alibi Ecclesia vocetur caeleste regnum, et caelestis Ierusalem, et Apostoli aliique praestantes doctores stellis caeli conferantur. Caelum, veluti posito continente pro contento, etiam ipsum Deum significat. Matth. 23. Qui iurat per caelum, iurat per ipsum Deum, ibi in throno suo sedentem. Sic Matth. 21. Baptismus Ioannis fuit ne ex caelo, aut ab hominibus? id est, a Deo. Sic aliqui exponunt illud Luc. 15, Pater peccavi in caelum: id est, contra ipsummet Deum de quo mox, et infra in voce PECCATUM. Tertia igitur Caeli significatio sit, ubi solam elementarem regionem significat: ut cum dicuntur aves caeli, et nubes caeli, id est, in aere volitantes. Psal. 8, et Deut. 4. Volucres quae volant in caelum. Sic Iob 2 dicuntur eius amici scidisse vestimenta, et sparsisse pulverem in caelum: id est, in aerem. Et 1. Sam. 5 Ascendebat clam or civitatis in caelum. Sicut Latini It clamor caelo. Eadem significatione vox haec accipitur, cum dicitur Caelum clausum, aereum aut ferreum: pro aere, et tempestatibus parum frugiferis, et praesertim salutari pluvia ac rore carentibus. Levit. 26. Deut. 18. 1. Reg. 8. 2. Paral. 7. Contra caelum apertum. Sic Iacob dicit Gen. 49, Bene dixit te benedictionibus caeli desuper, et benedictionibus abyssi cubantis infra: id est, rigatione et efficacia aereae regionis, commodas tempestates suppeditantis. Sic et Latinus sermo, ac alii dicunt, Nubilum aut serenum caelum, salubre caelum, quin et propitium. Sic saepe dicitur Deus de caelo loquutus, Exod. 20, aut de caelo prospexisse, Psalm. 14, id est, de superiore loco, quia ipsae visiones sic apparere solent ex sublimi. Sic, Pluit ignis et sulphur de caelo, Lucae 17. Descendat ignis de caelo, Luc. 9, id est, ex regione elementari. Sic Christus dicit Pharisaeis, quod norint contemplari faciem caeli, Lucae 12, id est, qualis sit regio aeris, nubila, serena, rutilans, ventosa, tramquilla, et quid portendant illa signa. Quarto, quoniam pro elementari regione ponitur quae nobis proxima est: inde fit, ut caelum per regiones aut horizontes distinguatur. Quare etiam nostrum aut proprium alicuius regionis caelum vocatur, ut Levit. 26, Dabo caelum vestrum sicut ferrum. Et Deuteron. 18, Et erunt caeli tui, qui sunt supra caput tuum, ferrei. ubi semet exponit, quid appellet caelum alicuius gentis, nempe quod est proxime super caput eius. Hinc minatur Deus se sparsurum Iudaeos in omnes caelos: id est, regiones In hac significatione dicitur, quod aquae diluvii cooperuerint cunctos montes qui sunt sub omnibus caelis, Gen. 7. Et Deut. 2. dicit Deus, se daturum aut sparsurum terrorem Iudaeorum in faciem omnium gentium quae sunt sub omni caelo. Sic etiam plerique intelligunt in Dominica oratione, Pater noster qui es in caelis: id est, in omnibus locis. Verum ut ibi sic accipiatur: in sequenti tamen loco, Sicut in caelo, sic in terra, accipi non potest. Sic forte et in Psalm. Caeli enarrant, vox haec accipitur. nam ipsemet Psaltes exponit se per versiculum, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis verba illorum. Quinto, Hinc fit, ut pro horizontibus vox haec, aut certe summitas caeli non raro accipiatur. ut Psalm. 18. Egressus eius et occursus eius a summo, aut fine caeli, usque ad summum eius: id est, ab una parte horizontis ad aliam. Videtur autem talis significatio et loquutio esse sumpta a communi puerorum, aut valde imperitorum opinione, qui visu iudicant, caelum alicubi ultra pauca miliaria contingere terram, ac finiri ibi totum mundum. Sexto: Cum vox haec geminatur, plerunque aetheream regionem significat. Caelum caelorum, id est, firmamentum, quod omnes inferiores caelos aut horizontes in se continet. ut Psal. 68. Qui ascendit super caelum caelorum: id est, qui etiam ipsum primum mobile sub se et in sua potestate habet. 2. Paral. 7, Si caelum et caeli caelorum eum capere non possunt. Num. 8. Tu fecisti caelum caelorum, et omnem exercitum eorum, Septimo: Cum Deo tribuitur habitatio caeli, aliqui putant esse aliquem proprium locum caeli, magis carnaliter quam spiritualiter de tantis rebus iudicantes et loquentes. Nam spiritui non convenit corporalis aut materialis loci habitatio: et Salomon dicit, Omnes caelos non capere Deum, 1. Reg 8 et 2. Par. 2. Item Esaiae 66, ipsemet Deus ita describit suum palatium, quod sedes eius sit caelum, terra autem scabellum pedum eius. Quod dictum D. Stephanus Act. 7 repetit. Ierem. 33 dicit, se implere caelum et terram. Et Psalm. dicit, Deum et in caelo et in terrae finibus, et denique in ipso etiam inferno esse. Eodem facit, quod sedere ad dexteram Dei, omnes intelligant de gloriae aequalitate. Quin et physici recte dicunt de ubiquitate Dei:

‘Enter praesenter Deus hic et ubique potenter. ’ Quare non potest aut debet caelum, cum pro habitatione Dei accipitur, intelligi de loco aliquo certo, reali aut materiali: sed potius est metaphorica significatio, ac significat spirituale illud regnum, gloriam ac felicitatem, in qua Deus cum sanctis angelis et aliis beatis spiritibus vivit et regnat. Sic igitur toties reperitur, Deum habitare aut habere mansionem suam in caelo. Psalm. 103. Sic proculdubio etiam Psal. 115 intelligendus est, Caelum caeli Domino, terram autem dedit filiis hominum: id est, spiritualia bona et cultum Deus sibi ab omnibus requirit aut exigit, sed terrenis bonis ipsos frui patitur: non ille proprie requirit pecunias, vitulos aut hoedos. Hunc locum etiam Christus commode appositeque exponit, dicens: Date Caesari quae sunt Caesaris, et Deo quae sunt Dei: id est, spiritualia. Praedictam significationem Caeli de spirituali regno, manifeste plurima Scripturae loca comprobant: ut 1. Corinth. 15. Homo primus de terra terrenus, secundus de caelo caelestis. ubi de caelo et caelestis spiritualem, non ex aetherea massa confectum significat. Haec sane metaphora manifesta ac palpabilis est. Iohann. 3. Qui de caelo venit. Et 6 Panis de caelo descendens: id est, ex spirituali cohabitatione et favore Dei. Panis enim simul ibi et filium Dei, et eius beneficia complectitur. Luc. 10. dicitur satan veluti fulgur de caelo cecidisse: qui quidem non per locum cecidit, sed per gradus dignitatis: nempe ex illa summa iustitia, favore Dei, spiritualique beatitudine, in summam iniustitiam, et poenas aut calamitates aeternas ac spirituales. Sic impii dicuntur Os ponere in caelo, Psalm. 73, id est, maledicere, ac impia loqui de Deo et eius religione. Sic nostra conversatio dicitur esse in caelis, Phil. 3, non in loco materiali, sed in spirituali regno Dei. Sic et habere dicimur thesaurum in caelis, Lucae 18, nempe non in loco certo, sed in spirituali regno Dei. Sic etiam regnum caelorum inter nos esse, aut ad nos appropinquare dicitur. Huius igitur metaphorici aut spiritualis caeli plurimus usus est in Sacris literis. Atque in hoc sensu credo etiam accipiendum esse ascensum et sessionem Christi in caelo, nempe de illa spirituali gloria ac felicitate caelestis patris, ex qua se quasi exinaniverat aut demiserat, Philip. 2. Ideo orans Ioan. 17, inquit: Glorifica me ea gloria quam habui apud te, ante quam hic mun [p. 81] column 137/138 dus existeret. Simul vero in [ascensione] etiam humanitatis glorificatio comprehenditur. Quaerere autem aliqui solent, cur Deo sedes in caelis tribuatur? Ad quam quaestionem varie respondere solent. Plerique tamen hanc rationem reddunt, quod Scriptura sese ad nostrum captum accommodet, eoque de Deo per ἀνθρωποπαθίαν tanquam de magno quodam rege loquatur, cui cum hac de causa necessario sit aliqua sedes tribuenda (solent enim reges sibi aliquas pulcherrimas civitates deligere atque extruere, ubi feliciter agant, et unde iure ac armis totum suum regnum regant ac tueantur) nec quicquam sit in tota mundi machina pulchrius firmiusque caelo: ideo illam ei quasi regalem quandam sedem, arcem aut palatium adscribit. Aliqui etiam illam rationem addunt, ut inde tanquam ex nobilissimo opere, eius maiestas tanto magis expendatur et magnifiat. Praeterea ut a terrenis istis, fluxis, ac etiam multa peccata secum trahentibus, oculos ac vota cordis nostri sursum erigamus ac extollamus. Posset et ea ratio reddi, quia inde pluviae, color solis, tonitrua, fulmina, et alia tum salutaria, tum etiam terrifica ad nos veniunt, quae proximos eius effectus esse, et a praesentia ipsius prodire existimantur. Verum ista locutio non tantum consilio ac ratione instituta esse videtur, sed etiam naturale quippiam in se habere. Omnes enim homines, etiam ignari Scripturae, ut olim Ethniti, in omnibus suis difficultatibus, et etiam subitaneis periculis ac necessitatibus, in caelum oculos ac manus opem implorantes tendunt. Atque hae similesque rationes recitantur, ac recitari possunt, cur Deo sedes in caelo tribuatur.

Caeterum si nostra sententia vera est, quod caelum per metaphoram significet spirituale regnum Dei, forte ob quandam praestantiae ac pulchritudinis similitudinem translata voce: non est necesse solicite in quirere, cur Deus in tali regno dicatur regnare: nempe enim cum sit spiritus, in spirituali eum regno ac gloria agere necessario sequitur. Ab hisce porro significationibus vocis Caeli variae phrases oriuntur, quarum primarias recensebo compendio. Caelum et terra pro universa creatura ponitur. ut Gen. 14 et 24, Deus dicitur dominus et creator caeli et terrae. Sic et Psal. 124 et 146. Sic dicitur Psal. 135 facere Deus omnia quae voluit, in caelo et terra. Caelum et terra, id est, tota haec machina, tandem in extrema die peritura dicitur, et igne consumenda, Psalm. 103. et 2. Pet. 3. Quod quomodo et quatenus sit futurum, non est praesentis instituti exponere, sed profundioris cuiusdam Theologiae. Caelum ferreum, aereum, et clausum, Levi. 26. Deut. 10. 1. Reg. 8. pro non pluvio ac frugifero: contra apertum accipi de foecundo, supra ostendi. Sic aperire ianuas caeli, Psal. 78. sic benedictiones caeli pro beneficiis aut imprecationibus beneficiorum caelestium, id est, commodarum tempestatum, pluviae, roris et serenitatum, calorisque intelliguntur, Genes. 49. Caeli dies, Deuteron. 11. et Psalm. 89 pro diuturnitate aut duratione caeli ponuntur: id est, quam diu hoc caelum stabit, tandiu Deus illis se benefacturum pollicetur.

Caeli fenestrae aperiri dicuntur, de qua locutione vide in voce CATARACTARUM. Caeli exercitus, plerunque sidera dicuntur: ut Ierem. 33. Num. 8. Caeli fines, extremitates aut summitatem, significare remotas regiones, notum est. Psalm. 19. Nehem. 1. Caeli fundamenta, concussa esse, 2. Samuel. vigesimo secundo Iob 26, pro motibus concussis aliqui accipiunt: quod videtur oculis male iudicantibus, aut imperitis, quasi caelum illis inniti, sicut poetae de Atlante fabulati sunt Equitare in caelo dicitur Deus, ut ostendatur eius maiestas ac omnipotentia, ut qui tam alte feratur, et veluti tam mobili iumento vehatur: vel etiam quod inde tonitrua (quae vox eius esse existimantur et dicuntur) audiantur. Deuteron. 33. Psalm. 68. Super caelos Deum exaltari, Psalm. 67. de glorificatione et declaratione potentiae Dei, in praeclaris operibus accipitur. Caelum exaudiri a Deo, et terram a caelo: Oseae 2, Exaudiam caelos, et ipsi exaudient terram: est quasi prosopopoeia quaedam, quasi terra petat pluviam a caelo (sicut et olim Anaxagoras dixerat terram amore pluviae detineri) et coeum porro vim pluendi a Deo flagitet. Quare Deus dicit se caelo id est, aeri daturum facultatem pluendi, et illum irrigaturum sitientem terram. Ponitur, hic caelum pro regione aerea, unde venit pluvia. In caelo verbum et veritas esse aut firmari dicitur. Psalm. 89. In caelis firmasti veritatem. Et Psalm. 119. In seculum verbum tuum permanet in caelo, significat certitudinem, seu immotam veritatem verbi ac veritatis Dei: sive facta allusione ad materiale hoc caelum, quod ea demum firma sint quae ibi sunt, cum terrena omnia sint infirmissima: sive ad Spirituale caelum, quod promissiones spirituales nobis potissimum ratae ac firmae sint. Caelum tertium pro intimis secretis Dei, in quae paulus fuit inductus, ponitur. Aliqui exponunt de caelo crystallino, quod primum caelum sit regio elementaris, secundum aetherea, tertium illud supremum, ubi aliqui nimium carnaliter somniant Deum habitare.

Inclinari caelos, ac descendere, videtur esse descriptio pluviarum ac nimborum, quod ibi nubes propius terrae existentes, et in eam pluviam effundentes, talem quandam speciem exhibent, ac si pars caeli ad nos descenderet, aut etiam ac si ipse Deus cum suo caelo ad nos descenderet. Ad caelos, in caelum, usque ad caelum aliquid pervenire, amplificationes magnitudinem rei describentes sunt. ut Ierem. 51. Pervenit ad caelos iudicium eius: id est, magnitudo iustae poenae est immensa. 2. par. vigesimo octavo. Et occidistis eos in furore, qui usque in caelum pervenit: pro, furore summo. Sic dicitur Esdrae 9. Delicta nostra usque in caelum creverunt. Et primi Samuelis quinto. Ascendit clamor civitatis in caelum.

Eadem significatio est, usque ad caelos misericordia, et usque ad nubes veritas tua, Psalm. 36 et 86. Sic etiam in Apocalypsi dicuntur peccata meretricis pertigisse usque in caelum. Idem dicitur de turri Babel, Genes. 11. Sic credo accipiendum esse iliud dictum, peccavi in caelum, Luc. 15, id est, vehementissime, ita ut meum scelus pertingat caelum. Sed notae sunt tales loquutiones etiam Latinis. sicut Horatius dicit, se vertice sidera feriturum: de summa gloria. Triticum caeli, est manna, quia eam Deus caelitus pluviae aut roris instar demisit: Psalm. 78 et 105. Iustitiam e caelo prospicere, Psalm 85, pro divinitus propagari et foveri eam: aut Deum efficere largirique iustitiam in terra, tum politicam, tum et spiritualem. Verum de eo dicto infrâ in voce IUSTITIAE, MISERICORDIAE, et VERITATIS. Caelos indui tenebris, et saccum fieri operimentum eorum, Esaiae 50, pro obnubilatione: Dei omnipotentiam declarat, qui tanta efficiat. At Esaiae trigesimo quarto. Tabescet quoque omnis exercitus caelorum, et involventur caeli utliber, et omnis exercitus eorum defluet, sicut folium de ficu et de vite, quoniam inebriatus est in caelis gladius meus: quod aliqui exponunt de clade Iudaeorum, qui ob veram religionem fuerunt exercitus Dei aut caelorum. Aliquando tamen etiam per hyperbolen, aut hominum opinionem talis loquutio proponitur. Homines enim afflicti, et in rebus adversis, etiam ipsam lucidam serenamque diem iudicant esse tenebrosam et tristem, Esaiae 8, et Ierem. 4 de quo genere amplificationis infra saepius dicetur: saepissime enim ea adhibetur in exaggerandis laetis ac tristibus: idque magis secundum hominum opinionem, quam secundum rei veritatem. Nam bene habentibus caelum ipsum congaudere et [p. 82] column 139/140 arridere videtur: contra autem infelicibus omnia esse aut in festa, aut tristia et adversa. Caelos novos creari, et caelos plantari Esaiae 65. 66. 51, est Ecclesiam religionemque instaurari gloriosa instauratione per filium Dei. Accipitur et pro illo spirituali Dei regno, ubi pii cum eo aeterna felicitate fruentur. Sic, Caelos novos et terram novam, et promissa ipsis expectamus, in quib. inhabitat iustitia 2. Petr. 3. In eadem significatione Apocalyp. 21, reperitur. Caeli militia et regina, fuit proprium quoddam genus idololatriae, Zoph. 1. Ier. 7 et 44. Caeli aperti, de specie visionis dicitur, quae piis ita apparet tanquam si per apertos caelos mirabilia Dei aspicerent. Ezech. 1. Matth. 3. Mar. 1. Act. 7. Apocal. 19. Aliquando tamen talis loquutio intelligenda est tantum de spirituali cognitione ac patefactione Dei, quae omnibus piis contingit. Sicut Ioan. 1. inquit Christus: Amen dico vobis, posthac videbitis caelos apertos, et angelos Dei ascendentes et descendentes super filium hominis. Haec loquutio longe aliter Gen. 28 intelligenda est, ubi Iacob. in somnio per visionem eam vidit, quam Iohan. 1. ubi de visione fidei omnium piorum agitur.

De caelo esse aliquid, significat divinam ordinationem: ut, Baptismus Iohannis erat ne de caelo? Luc. 20. In caelis pax, Luc. 19, Benedictus qui venit in nomine Domini rex, pax in caelis et gloria in excelsis: id est, sit nobis Deus pacatus et propitius, ut inde per et propter hunc Meschiam pacem certam habeamus, non iram ac bellum metuamus. Laudate Deum caelorum, quoniam in seculum misericordia eius. Psalm. centesimo trigesimo sexto, id est, Deum qui caelum et omnia habet in sua potestate, omniumque autor ac moderator est. Per caelum iurare quid sit, et quam late pateat, Christus ipse exponit Matth. 6.

COETUS POPULI DEI. Haec vox lvaidem ferme significat quod Ecclesia, quare ibi aliquid de ea dicetur. Ezech. 13. In coetu populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur.

COGITATIO, est quaedam intellectus actio, qua verum a falso, utile a noxio honestum a turpi disquirimus ac discernimus. Eius causae quidem sunt difficultates nos urgentes, et inde ortae curae ac sollicitudines: effectus vero, reperta consilia ac conatus. Hinc igitur variae significationes, vel retro se recipiente hac voce in causas, vel ad effectus a propria significatione progrediente, oriuntur. In propria significatione accipitur in hisce exemplis. Ezech. 38. Cogitabisque cogitationem malam: pro, diu multumque cogitabis Psalm. 94 In multitudine cogitationum mearum, in intimo meo: pro, dum multa mecum tacitus reputo aut cogito. Sic Dan. 2. Tu rex, cogitationes tuae ascenderunt: id est, coepisti cogitare, quid nam esset post te futurum. Eze. 16. Nec fecisti cogitationem super omnibus iniquitatibus eius: id est, nec semel quidem expendisti iniquitates tuas. Pro causa cogitationis: id est, cura, sumitur in hisce exemplis, Lucae 9. Intravit etiam cogitatio in eos quis nam esset maior inter ipsos. IESUS autem videns eorum cogitationes, etc. id est, invasit cura et ambitio primatus eorum corda. 1. Corinth. 7. Nupta cogitat, id est, sollicita est, quomodo placeat viro: innupta autem et virgo, contra, Sic cogitare Iehovam, Malach. 3, pro timere Deum, feu eum in oculis habere. Pro effectu autem cogitationum, id est, iam reperto consilio et conatu. Gen. 50. Vos cogitastis contra me malum, sed Deus cogitavit bonum: id est, conati estis mihi malefacere, sed Deus contra bene vertit, aut fecit. Psalm. 5. Decidant a cogitationibus suis: id est, irrita fiant consilia et conatus illorum. Daniel. 11. Cogitabit ad desertores foederis: id est, illis sese adiunget. Ierem. 51. Cogitatio eius contra Babel, id est, consilia et conatus ad evertendam eam instituet. Sic contra munitiones cogitare, Daniel. 11. Sic Iob 42. Novi quod omnia potes, nec prohibetur a te cogitatio: id est, non est possibile tua consilia ac conatus impedire. Ierem. 23. Non avertatur furor Domini, donec fecerit, et donec statuerit cogitationes cordis sui: id est sua consilia ac decreta. Matth. 6. Quis vestrûm cogitans potest ad staturam suam addere cubitum unum? id est, omnia tentans et moliens. Cogitare exponit Scriptura interdum pro dicere intra se: ut est in Evangelio, Dixerunt intra se, Quis potest remittere peccata? Et mox sequitur: Cum vidisset Christus cogitationes eorum, Luc. 11.

Cogitatio in Scriptura conceptui comparatur, opus autem partui, Esaiae 33. 39. Psalm. 7.

Cogitatio etiam pro acumine ingenii, aut re magno ingenio prudenterque cogitata: ut Exodi 35. Utoperetur in omni opere cogitationis: et ad cogitandas cogitationes ad operandum in auro et argento. Ibidem. Facientes omne opus, et cogitantes cogitationes: id est, magna industria ac ingenio varia opera excogitantes. Sic 2. Paralip. 26. Fecit machinas cogitatione cogitantis: id est, machinas quasdam ingeniosissime excogitatas. Cogitatio more humano etiam Deo nonnunquam tribuitur, sicut et alii humani affectus. Significat autem plerunque sententiam, decretum aut voluntatem eius. Hinc variae phrases oriuntur, quas percurremus. Cogitare ad aliquem, pro, alicui sese adiungere. Daniel. 11. Cogitabit ad desertores foederis sancti. Coigtare contra aliquem: id est, moliri aliquid. Psalm. 37. Cogitat impius contra iustum. Sic et Gen. 50. Cogitare cogitationes: id est, diligenter expendere, et quasi priores cogitationes posterioribus et melioribus corrigere. 2. Sam. 14. Cogitabit cogitationes, ut expulsum non expellat. Sic Ezech. 38, et Daniel. 11. Cogito cogitationes pacis, dicit Deus, Ierem. 29. Cogitationum malum auferre, Esaiae 2. pro, mala consilia et cupiditates. Cogitavi non transibitos, Psalm. 17. pro, reprimam meas cogitationes, ne in blasphemiam erumpant.

Cogitare agrum. pro, considerare. Proverb. 31. Cogitavit agrum, et emit eum: id est, consideravit. In duas cogitationes cogitare, 1. Reg. 18. id est, in diversas curas distrahi, aut etiam dubium haerere inter plures cogitationes: quasi dicat Elias, Haesitatis dubii utrum Deum aut Baal colere debeatis, et modo hunc, modo illum, modo utrunque colitis. Cogitationes multorum cordium revelari, Luc. 2. ubi accipiuntur cogitationes pro malo scopo, malo fine, mala intentione, mente ac voluntate, unde malae cogitationes oriuntur. In cogitationibus evanescere, Rom. 1. pro, in ratiocinationibus. Sic et Rom. 2, cogitationibus sese invicem accusantibus et excusantibus. Cogitationes ascendere, Dan. 1. Luc. 24, pro, incipere sollicite cogitare. Cogitare contra Deum, est moliri propagationem impietatis et iniustitiae. Cogitationem facere super aliqua re, Ezech. 16. Post cogitationes gradi, id est, consilia sequi, Esaiae 65. Esaiae 26 definitur fides quod sit cogitatio suffulta (nempe verbo ac promissione Dei) quôd Deus velit nobiscum custo dire pacem: id est, esse nobis propitius. Vocat autem cogitationem ideo, quia non est ociosa noticia, sed practica, qua pii sese perpetuo fulciunt ac sustentant, subinde cogitantes ac confirmantes sese, quod Deus sit eis propitius. Fulcit vero ac sustentat se ea cogitatio, verbo ac promissionibus Dei, promittentis se velle nobis propitium esse, propter meritum ac passionem filii sui. Omne figmentum cogitationum cordis hominis, est tantum malum omni die: id est, quicquid cor nostrum fingit, cogitat ac molitur. Lutherus non male videtur sentire, qui putat singularem vim esse in voce Figmenti: quasi dicat, non tantum qualescunque cogitationes, sed etiam illae quae sunt summa diligentia fictae et refictae, consideratae ac meditatae. [p. 83] column 141/142 Porro Gen. 8, simpliciter dicitur, Figmentum cordis humani esse malum inde ab adolescentia, vel potius a pueritia: ubi massa ipsa accusatur perpetuae malitiae, sicut prius omnes eius motus ac conatus damnati sunt.

Cogitationes Dei erga nos, Psal. 40, id est, consilia et opera. Cogitare ut parvulus, 1. Corint. 13. Item cogitare secundum carnem, 2. Cor. 1, perspicuae phrases sunt. Cogitationes alicuius ordinare, ibidem: pro, satis intelligere ac expendere. Cogitationes statuere, id est, perficere. Cogitationes malas exire e corde, Matth. 16. pro, mala consilia et cupiditates, vota ac conatus. Cogitationes enim non exeunt ex corde, sed in eo manent: verum consilia et conatus exeunt. Non in cogitationum disceptatione suscipiendum esse infirmum, Rom. 14, vetat quaestiuncularum nimium spinosam et scrupulosam disceptationem, quibus imperitus et imbecillus magis illaqueetur et excrucietur, quam sanetur et confirmetur. Vir cogitationum, Prover. 14 et 24, pro astuto et vafro accipi videtur: tametsi in priori loco aliqui de cogitabundo et cunctabundo, qui diu cogitat, et nihil unquam agit, accipiant.

COGNATUS, aliquando pro eiusdem gentis homine accipitur, de qua catachresi in voce Fratris dicetur. Ideo Paulus vocat Israelitas suos cognatos, Ro. 9.

COGO, vide infra Compello, et Necessitas. quandoquidem Graecum ἀναγκάζω , non raro per verbum Cogo aut Compello verterunt interpretes.

COGNOSCERE, proprie significat alicuius rei noticiam habere aut percipere. ut Rom. 1. Gentes Deum cognoverunt. Secundo ponitur figurate aliquando pro inquirere, aut dare operam ut cognoscas. ut Nehem. 6. Et cognovi, et ecce Deus non miserat eum: pro, dedi operam ut cognoscerem, ac liquido deprehendi. Tertio, pro speciali quadam circumstantia cognoscere quampiam rem, ut 1. Sam. 3, Samuel nondum cognoscebat Dominum, scilicet illo speciali modo revelationum, nondum erat assuetus illis specialib. ac nocturnis revelationibus. Quarto, pro perpendere. Num. 32. Cognoscite peccatum vestrum, quod inveniet vos: id est, perpendite. Est veluti effectus cognitionis, seu accuratior quaedam cognitio, aut etiam practica consideratio, contritio et perterrefactio de peccato. Sic Psal. 51. Peccatum meum ego cognosco: id est, gravi cum dolore ac contritione expendo ac perpendo. Quinto, pro variis cognitionis effectibus poni solet. Recitavimus autem alibi regulam universalem, latissimeque patentem, Quod verba Hebraea noticiae, non solam speculativam ac ociosam noticiam significent, sed et practicam ac vivam scientiam, ac sequentes motus animi, quin et externa opera ac conatus inde necessario sequentes. Ponitur igitur pro approbatione ac laudatione. ut, Novit Dominus viam iustorum, Psal. 1. id est, approbat, et simul etiam tuetur. Rom. 7. Quod facio, non agnosco: id est, non approbo peccata, quae subinde volenti nolenti ex pessima radice nativae corruptionis erumpunt. Pro curare et fovere. ut Proverb. 12. Cognoscit iustus animam iumenti sui. Sic Christus dicitur cognoscere oves suas. In hoc sensu Paulus invertit hoc verbum Gal. 4. At nunc postquam cognovistis Deum, vel potius cogniti estis a Deo: id est accepti ab eo in curam ipsius. Ponitur interdum etiam pro admittere, patrare, aut facere. ut 2. Cor. 5. Eum qui non novit peccatum, fecit peccatum: id est qui nec patravit, nec approbavit peccatum. Sic Psal 7. inscribitur, Sigaion David, id est, innocentia Davidis, quia in eo suam innocentiam constantissime asserit et tuetur. Sic Psal. 35. Quae non noram, interrogarunt me: id est, obiecerunt ea quorum non fui reus. Intelligere denotat Iohan. 10 Discipuli autem non cognoverunt ea: id est, non intellexerunt ea. Perpeti, sentire, experiri. ut Eccles. 8. Qui custodit praeceptum, non cognoscit rem malam: id est, non sentit poenas. Sicut et videre ac gustare mortem, simili plane phrasi dicitur. Sic Psalm. 14. An non cognoscent omnes operarii iniquitatis? id est, an non erudientur divinis poenis? an non tandem magno suo malo experientur? Significat et credere, quae est quaedam uberior cognitio: nec cognitio tantum, sed et fiducia. ut Iohan. 17. Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti IESUM CHRISTUM. Possidere, aut in sua potestate habere. ut Psalm. 50, Novi omnia volatilia. Et Num. 14. Cognoscent terram, quam vos sprevistis. Sic Gal. 4. dicimur esse cogniti a Deo. Sic et Amos 3 dicit, Tantummodo vos cognovi ex omnibus populis terrae: id est, mihi in viros cultores assumpsi, aut possedi.

Cognoscere virum aut mulierem, nota phrasis est, Gen. 4. 1. Reg. 1. Iud. 11. Cognoscere de longinquo: id est, neglectim, aut non curare. Psalm. 137. Et sublimem de longinquo cognoscat: id est, Deus superbos negligit, non vult eos de propinquo contemplari. Sic enim solent homines neglectim aut quasi a longe aspicere, quae contemnunt. Dicuntur et labia cognoscere scientiam, Proverb 10, id est, scienter ac prudenter loqui. Sic Iob 34 dicit, in cognitione loqui.

Cognoscere faciem in iudicio, Proverb. 28, de prosopolepsia et iniquitate iudicii dicitur. Non cognoscere viam pacis, Psalm. 14, id est, non eligere, ingredi, non ire, non sequi. Cognoscere Deum, sicut cognitus sis a Deo, 1. Corinth. 13, id est, vera fide, timore ac dilectione adhaerere Deo, sicut ipse suo nobis favore ac patrocinio adhaeret, nosve amplectitur. Sic dicitur 1. Corinth. 8 si quis diligit Deum, hic cognitus est ab eo. Ex hisce Hebraismis verbi Cognoscere, possunt non paucae contradictiones Scripturae conciliari. Alias enim dicitur Deus omnia nosse, alias peccatum ac impios non novisse: id est, non tueri, probare ac promovere. Vicissim vero etiam peccata novit, cum ad poenam observat, ut peccantes castiget. Sed de hoc et vicinis verbis. multa reperies infra in verbo NOVI, et SCIO.

COLAPHUM alicui infringi, non tantum proprie in Sacris literis accipitur, sed etiam figurate pro omni contumeliosa vexatione. 1. Corinth. 4. Quotidie colaphis caedimur. 1. Petr. 2. Quae enim gratia, si peccantes colaphis caedimini? Sic 2. Corinth. 11. Libenter fertis, si quis vos colaphis caedit. Ibidem dicitur sathan colaphizasse, id est, duriter afflixisse Paulum.

COLERE verbum Latinis plurimas habet significaetiones. Nam et agros, et literas, et graves viros, et denique Deum ipsum colere dicimur. nec est in Sacris literis ulla ferme specialis aut obscura significatio huius vocis. Accipitur nihilominus alias pro tota pietate, quam Deo praestamus, alias pro singulari aliquo sacrificio, caeremonia, aut observatione festi. Adorare aliquando aliquid levius significat, nempe solum externum gestum aut incurvationem, qua vel Deo vel hominibus honorem exhibemus.

COLLIS, aliquando notat imbecilliores potentes, aliquando etiam ipsos communes Christianos. Sic Psalm 71 quidam interpretantur: Colles ferent iustitiam. Colles exultatione accingi, Psalm. 65, prosperitatem, fertilitatem et pacem significat: quod ubique erit causa exultandi ac laetandi.

COLLIGERE, notae significationis verbum est. Crebro autem admodum de frugum collectione dicitur. unde festum collectionis, Exod. vigesimo tertio. et trigesimo quarto. Porro quia fruges ideo colliguntur, ut absumantur, et quasi perdantur: ideo hoc verbum crebro pro perdi accipitur. ut et Psalm. vigemo sexto, Ne colligas cum peccatoribus animam meam. Sic Zoph. 1. Colligendo colligam omnia a facie terrae: id est, perdam. Sic et 1. Sam. decimo quinto. [p. 84] column 143/144 Praeterea, quia fruges ideo colliguntur, ut auferantur, Auferre significat. ut Gen. 30, et Esa. 4. Colligere opprobrium: pro, auferre, tollere. Psalm 58, Collegisti (id est, abstulisti) iram tuam. Sic 2. Reg. 5, saepius dicitur colligi aut auferri lepra. Sic Ioel. 3. stellae dicuntur colligere, id est retrahere splendorem suum. Colligi ad patres, aut populum suum, est mori. Num. 20. et 2. Par. 34, ut colligam te ad patres tuos. Cuius locutionis tum ea esse posset causa, quod in illis populis usque in hodiernam diem totae familiae habent unum certumque monumentum, quo posteri ad suos maiores aggregabantur. ut 2. Reg. 22 clarius dicitur, Colligeris ad sepulchrum tuum. Vel inde est, quod omnes pii in sinum Abrahae, aut Dei potius, per mortem colligantur. Amoveri, ut Esa. 50, A facie mali collectus est iustus: id est, amotus de medio, et ex hac vita. Esa. 16. et 48. Et colligetur (id est, tolletur, amovebitur) laeticia de Carmel. Colligi leprosum in domum: id est, recludi eum, ne cum aliis versetur. Colligere pro fovere. Esa. 58, Gloria Domini colliget te. Esa. 11, Dispersos Iuda colliget. Hospitio excipere. 2. Sam. 11, Et collegit eam in domum suam: id est, transtulit. Iud. 19, Et non erat qui eos colligeret: id est, hospitio exciperet. Matth. 25 Hospes eram, et non collegistis me. Colligi rem diei in die sua, Ex 16 de manna dicitur: id est, singulis diebus suum dimensum. Collecta etiam coetus ac solennitas dicitur, in qua populus colligitur. Nehem. 8, Die autem octava fecerunt collectionem iuxta morem. Unde forte et in Ecclesia Collectae, seu communes preces, a colligenda plebe Domini: tametsi alii a colligenda eleemosyna velint deducere. Collectiones fructuum aut messis pro reliquis decidentibus spicis in messe, aut racemis in vindemia accipitur. Levit. 19. Et collectionem messis tuae non colliges: id est. superstites spicas. Mich. 7 Vae mihi, quia fui tanquam collectiones fructuum aestatis. Colligere omnia castra, Num. 10. pro omnes simul trahere aut ab ducere, nemine relicto. Colligere cum aliquo, aut disperdere cum aliquo. Matth. 7. 12. et Luc. 12. Qui non colligit mecum, dispergit: id est, qui non promovet veram religionem et regnum Dei. Colligere pedes in lecto, Gen. 49, est in lecto decumbere, et mori.

COLLIGARE, et COLLIGATIONES, exponentur in verbo Ligare: quando quidem similem vim habent.

COLLUM, nota pars corporis animalium est: inde quoque aliquot figuratae locutiones trahuntur: Nam primum, cum equi et boves collo iugum ferant, et onus trahant fit, ut hinc servitutis descriptio sumatur. ut Esaiae 10. Excutiam iugum eius de collo tuo. Et 52. Solve vincula colli tui. Ierem. 27. Subdite colla vestra iugo regis: pro, servite illi. Ierem. 28. Iuga ferrea posui super colla cunctarum gentium: id est, durae servituti aut tyrannidi eas subieci. Colla non supposuerunt oneri: id est, nihil rem adiuverunt. Collo torquem imponi, est aliquem ornari. ut Proverb. 1 Ezech. 16, et alias saepissime. Colla aliquorum calcare, est aliquem gloriose vincere. Deut 33. Extento collo ambulare, Esaiae 3, superbiae, ac etiam impudentiae indicium est. Sic et collo pingui aut duro loqui, Psal. 75, superbia notatur. Collo alicuius aliquid mali moliri, magnitudinem calamitatum significat. ut Malach. 2. Ecce ego cogito malum super familiam istam, unde non auferetis collum vestrum. Sic Threm. 5. Super collum nostrum persecutionem passi sumus. Conferatur haec vox cum cervice supra exposita: quaedam enim phrases in utroque vocabulo, et sane in Hebraeo, saepe idem sunt.

COLORUM spolia, Iud. 5, pro, vestimenta nobilissimis coloribus tincta: ut est purpura, hyacinthus, et similes.

COLUMBA, simplicitatis, synceritatis ac probitatis symbolum est. Ideo Dominus dicit: Estote simplices aut synceri ut columbae, et prudentes ut serpentes, Matt. 10. Haec natura columbae etiam Hos. 7. celebratur: Ephraim, ut columba seducta. Sic simplex et syncera columba reportat nuncium exiccati diluvii Noacho. Ob hanc forte aut similem naturam columbae, Spiritus sanctus apparet in specie columbae, Matt. 3. Certe nihil habetur probius ac syncerius inter aves. Ideo forte Spiritus sanctus tali specie apparet, quia sic pios veluti pueros simplices ac synceros, et ab omni malitia alienos efficit. Vendere columbas, forte per parabolam significat, Spiritus sancti dona ac bona, totamque religionem ac veritatem eius venalem exponere. Vide et August. tractatu 10. super Iohannem.

COLUMNAE munus est, primum ut sustineat totum incumbens onus, aut aedificium. Deinde, ut sit quiddam invictum, et contra omnes iniurias aut impetus firmum et consistens. Hinc igitur fit, ut per metaphoram significet alias veros doctores, quia quasi sustinent Ecclesiam et religionem, suo quodam modo ac loco. ut Galat. 2, Petrus et Iohannes dicuntur visi esse columnae Ecclesiae: id est, quasi ferentes aut sustinentes Ecclesiam, quibus sublatis rueret Ecclesia, nisi Dominus alios synceros et praestantes doctores in eorum locum substitueret. Sic credo et Apoc. 3. accipiendam hanc vocem esse: Si quis vicerit, faciam eum columnam in templo Dei mei. Alias quiddam magis invictum et pertinacissime pugnans indicat: et tum veros doctores, tum et totam Ecclesiam signat. Sic Ier. 1. dicit Deus: Ecce ego dedi te hodie in civitatem munitam, in columnam ferream, et murum aeneum, contra omnem terram, etc. et oppugnabunt te, et non praevalebunt contra te, quoniam ego sum tecum, ut te liberem, dicit Dominus. Ob hanc eandem proprietatem aut conditionem, quam Deus pingit hisce verbis Ieremiae, etiam tota Ecclesia Dei vocatur 1. Tim. 5. columna et firmamentum veritatis: quia perpetuo pugnet pro veritate, eam sustinendo, uti Deo eam regente ac tuente in victa permaneat. Columnarum caeli et terrae fit aliquando in Sacris literis mentio, ut Iob 9. 26. Psalm. 75. Significat autem ea vox, per metaphoram, tantarum molium stabilitatem ac firmitatem: sumpta a communi humanorum aedificiorum more, quae necesse est aliquibus fundamentis aut columnis inniti. Columnas terrae concuti, videtur significare terrae motum, et per metaphoram etiam ipsorum regnorum ac gentium perturbationem, quas Deus excitatis aliquibus heroibus, victis fractisque turbatoribus, et constitutis legibus ac politiis, in tranquillitatem reducit. Supra in voce CAELI diximus, montes vocari columna; caeli, quia videantur caelum summo vertice attingere: sicut etiam poetae fingunt, montem aut heroem Atlanta humeris caelum sustinere. Cum igitur tales montes terraemotu contremiscunt, columnae caeli tremere aut nutare dicuntur.

COMBURI, penitus exuri est. Hinc obscurae quaedam locutiones veniunt, quae breviter explicabuntur. Comburere in combustionem. Gen. 11. Faciamus lateres, et comburamus in combustionem: id est, intensissimo igne excoquamus, et induremus lutum in lapides. Combussit filios suos igne, iuxta abominationem gentium 2. Par. 28. Porro 33 dicit, Transire fecit filios suos per ignem: genus idololatrici cultus describit. Combustio famis. Deut. 32, Combusti erunt fame. Et Thren. 5, Denigrata est cutis nostra propter exustiones famis. Significat illam adustionem, aut potius consumptionem humidi radicalis et omnium bonorum humorum, quae proficiscitur a naturali calore carente alimento debito, eoque in ipsam nativam humiditatem grassante: sicut ipsa experientia videmus, homines diu fame maceratos nigricare. Combustionem alicui facere, aut non facere alicui mortuo, 2. Par. 21, est, eum rogo solenniter [p. 85] column 145/164 impositum exurere, ut apud veteres moris fuit. Combustio fumi, pro incendio fumoso. Iud. 20, Tempus autem erat constitutum viro Israel cum insidiis, quod maximam faceret ascendere combustionem fumi e civitate: id est, ut eis fumo darent signum captae civitatis.

Comburi sufflatorium, Ierem. 6 dicitur de irrito conatu idololatrarum et seductorum, suam impietatem, ut idolum, fundentium aut formantium. inquit enim: Combustum est sufflatorium ab igne, consumptum est plumbum, frustra conflavit conflando. Allusio est ad operas artificum, ubi saepe tum frustra laboratur, tum instrumenta corrumpuntur, infecto opere. Comburi currus, Psalmo 46 et alibi, pro abolitione bellorum ponitur. Pro exitio, aut re exitiali crebro ponitur, ut Esaiae trigesimo tertio: Concipietis quisquilias, et parietissti pulas, spiritus vester ut ignis consumet vos, eruntque populi ut incendia calcis, ut spinae exiccatae igni comburentur. Et mox: Quis habitabit nobis cum igne devorante, quis cum incendiis perpetuis? Verum de hoc Hebraismo in voce Ignis prolixius.

COMAM ALERE esse viro turpe, mulieri decorum affirmat Paulus 1. Cor. 11. Comam alioqui et barbam alere, alias erat indicium luctus, alias laeticiae, ut supra in Barba et Capillitio dixi. Sic sacerdotes prohibentur comam alere luctus gratia, Ezech. 44. Comam alebant Nazaraei, usque ad aliquod tempus: postea certa caeremonia radebant eam. Num. 6, Deuteronomii 33. Iud. 13. 16. Dicetur de hac phrasi etiam in RADERE et TONDERE. Comam et barbam vellere, ut apud omnes alias gentes, ita et apud Israelitas fuit magni doloris indicium. Proficiscitur enim id ab impatientia.

COMEDERE, alias proprie edere: ut Genesis 3. In sudore vultus tui comedes panem tuum. Sic comedere panem cum aliquo. Exodi 2. Non comedunt Aegyptii cum Hebraeis panem. Figuratas habet varias significationes: ut primum frui, seu in suum commodum convertere, posita synecdochice specie pro genere toto: ut, Argentum nostrum comedit, Genesis 31, id est, precium nostrum in suam utilitatem convertit. Sic ibidem: Arietes gregis tui non comedi: id est, non verti in meam propriam aut privatam utilitatem. Comedetis medullam terrae, Gen. 45. Et Esai. 1. Bona terrae comedetis. Comedere panem in caelo, Luc. 14. et Comedere carnem Christi, Iohan. 6, per metaphoram significat frui eius spiritualibus beneficiis, ac vita aeterna Tametsi Iohan. 6 etiam pro credere exponi posset. Est vero illa fruitio, fidei effectus. Comedere fructus viae suae, Pro. 10 et Esa. 2, pro percipere ex sua vita, moribus ac operibus vel bona, vel mala, vitae actae convenientia. Sic suo aut alterius labore frui, ut Iob. 31. Seram, et alius comedet. Consumere per metonymiam significat, quia qui comeduntur, consumuntur. ut Exod. 3. Rubus non est comestus: id est, consumptus. Esaiae 1 Gladio comedemini. Sic comedere inopes, Prover. 30. Psalm. 14. Gal. 5. Si vos invicem mordetis et comeditis. Zelus domus tuae comedit, aut consumpsit me, Psalm. 60. Erunt ad comedendum, Deut. 31, id est, devorabuntur. Iacobi 5. Vestimenta tua a tineis comeduntur: id est, consumuntur. Vincere: ut Deut. 7. Comedes omnes populos: id est, vinces, aut etiam perdes. Comedere panem iniquitatis, Prover. 4, est iniquitate partum victum habere. Comedere in montibus, Ezech. 18. 22. est idololatriae deditum esse, quia in illis sacrificiis convivabantur. Comedere filios, alias extremam egestatem ac famem indicat, ut Deut. 28, et Ierem. 5. Comedes fructum ventris tui, carnes filiorum et filiarum in obsidione et angustia, qua arctabit te hostis. Alias crudelitatem: ut Ezech. 5. Vicinum priori est comedere stercora, extremam egestatem indicans: Esa. 36. et 2. Reg. 18. Comedere patres vuam acerbam, et filiorum dentes stupere, Ierem. 31, fuit apud Iudaeos proverbialis locutio, qua iustitiam Dei calumniabantur, tamquam ipsi aliena culpa plecterentur. Verum Deus ibidem hoc proverbium refutat, adseverans quod unum quemque propter suam culpam puniat.

Vivere alicunde, 1, Reg. 17. de Sareptana, Et comedit ipsa et familia eius per dies: id est, victitavit de illa farina et oleo miraculose a propheta aucto. Comedere et bibere, Ierem. 22 pro, communi more, libero securoque animo vivere, et interim iustitiae ac pietati vacare, sine ambitione et magnarum rerum cupiditatibus, periculosisque ac non necessariis conatibus. Sic et in Ecclesiaste aliquoties accipitur. Comedere facere, pro alere, Exod. 16, Feci vos comedere. Hebraea tertia coniugatio est, pro alui. Eodem modo 2. Sam. 13. Comedere buccellam: pro, victitare tenuiter. 1. Sam. 2. Dan. 11, Comedentes buccellam escae ipsius, conterent eum: id est, aliqui pauperes monachi et sacrifici ad Christum conversi, perdent Antichristum. Comedere panem coram aliquo, Iere. 52 pro, sumere cibum apud eum. Sic et super vel ad mensam alicuius: 2. Sam. 9, ut aulici apud satrapas, et ministri apud dominos suos. Comedere a rege, 2. Samuelis 19, id est, victum ab eo habere. Comedere praedam, Numer. decimotertio: id est, de praeda vivere. Comedi a canibus, id est, non sepeliri mortuos, sed a feris et alitibus devorari: primi Regum decimo sexto. Comedi potentialiter. Avis quae comeditur, Levitici 16. 17. Ieremiae vigesimonono. Comesti aegritudine calida, et excisione amara, Deuteronomii trigesimoprimo. Comedere peccata populi, Hoseae quarto: id est, sacrificia. Comedere butyrum et mel, Esaiae septimo, est communi more victitare, communes etiam miserias perferre ac perpeti. Vide Mel et Butyrum. Comedere in conspectu Domini, Deut. 12. 14, id est, coram tabernaculo. Oblivisci comedere panem, Psal. 102, indicat summas difficultates, cum calamitates et dolores ipsum sensum famis quasi obscurant, aut etiam ferme tollunt. Sic saepe etiam poetae magnitudinem amoris aut doloris oblivione cibi denotant. Multae huius verbi phrases non explicatae restant, quae in aliis vocibus exponentur, ut in EDERE et MANDUCARE.

COMMEMORATIO, postea exponetur in voce MEMORIAE.

COMMENDARE verbum non multo aliter in Sacris literis, quam in pro phanis reperitur: ut primum significat laudare aut illustrare, idque non tantum verbis, sed et re ipsa. Rom. 3 et 5, iustitiam et charitatem commendat: id est, laudat, aut illustrem facit re, non verbis. 2. Cor. 3. Incipimus nos iterum commendare. Et eiusdem 10. Non is qui seipsum commendat, probatus est, sed quem Deus commendat. Et mox 12. Ego debui a vobis commendari. Secundo, alicuius fidei tradere, aut concredere fideliter servandum: ut Exod. 22. feruntur leges quaedam de rebus fidei alicuius commendatis. In hoc sensu dicitur Psalm. 31 et Lucae 23. In manus tuas commendo spiritum meum: id est, oro te Deus, ut fideliter conserves, et beatum efficias spiritum meum. Sic et Actor. 14. 20. et 1. Petri 4 accipitur. Tertio, vicina huic significatio est, quod dicitur de traditione doctrinae, functionis ac donorum, quibus nos Deus etiam sancte vult uti. Sic dicitur, Cui multum est commendatum, multum ab eo requiretur: Lucae 12. Item, Commenda doctrinam aliquibus idoneis, 2. Timot 2. Sic et 1. Tim. 1. hinc vera religio toties a Paulo Depostum dicitur, et sanctissime custodiri iubetur. Quarto, significat gratum acceptumque aliquid alicui reddere aut efficere 1. Corint. 8. Esca autem nos non commendat Deo: id est, gratos acceptosque facit. Et 2. Corin. 4, Commendantes nos ad omnem conscientiam: id est, pie ac honeste vivendo efficientes nos omnibus acceptos ac probatos.

[p. 86] column 147/148 COMMINARI, aliquando significat simpliciter aliquid interdicere aut vetare, sine ulla poenarum denunciatione: cum alio qui hoc verbum videatur plerumque poenarum minas includere. ut Mar. 3, Christus comminabatur spiritibus, ne manifestarent eum: id est, severissime interdicebat. Eiusdem 10, Discipuli comminabantur adferentibus infantes ad Christum. Sic Christus sine poenarum denunciatione mandat vento et mari silentium aut tranquillitatem, nihilominus dicitur comminatus esse. Sic et Marci 8, dicitur Petrus Christo ἐπιτιμᾷν comminari: id est, dehortari eum liberius, ne patiatur se crucifigi. Et contra CHRISTUS itidem comminari Petro: id est, acerbe et graviter eum obiurgare.

COMMINVERE vox in verbo Conterere exponetur.

COMMISCERE, praeter maxime propriam ac notam significationem, primum omnem familiariorem conversationem significat, quam Paulus cum impiis aut alio qui pollutis aliquibus gravioribus peccatis haberi vetat, 1. Cor. 5, et 2. Thes. 3. Secundo, rem veneream: ut Levit. 18 prohibetur commixtio cum masculo. Commiscere semen sanctum, Esd. 9, dicitur de coniugiis Iudaeorum cum Ethnicis. Commixturum se Iudam cum vicinis, minatur Deus in Esaia, id est, mutuis bellis implicaturum.

COMMORI. Paulus 2. Corin. 7 dicit: Vos estis in cordibus nostris ad commoriendum et convivendum: .i. ita penitus estis mihi chari, egoque vobis addictus, ut vel mori vel vivere, postulante ita re, sim vobiscum paratus: vel, ut et in morte et in vita nos coniunctos esse optarim. Sic Petrus quoque dicit, se paratum esse ire in mortem cum Christo. Credo esse communem locutionem, ex ipso animi sensu aut fervore aliquorum sibi coniunctissimorum ortam. Aliqui putant venire potius a quodam singulari veterum more, ubi aliqui ita fuerunt aliqua sanctiore amicitia iuncti, ut uno mortuo alius semet sua sponte interficere sit solitus: ut Caesar lib. 3 de Gallorum devotis scribit. Talem amicitiam sibi cum Moecenate fuisse Horatius testatur. Ex hoc more, aut potius animorum coniunctione, etiam fabula συναποθνήσκοντες orta aut conficta esse videtur.

COMMUTATIO, aliquando ponitur pro emptione, aut redemptione, vel etiam pro ipso precio: ut Matthaei 16. Quid dabit homo commutationis pro anima sua? Sumpta est locutio a veteri more, cum non precio pecuniario res emebantur, sed sola diversarum rerum permutatione contrahebatur.

COMMOVERI, pro vehementer ac penitus moveri: latius plerunque de affectibus, praesertim de ira, accipitur. In hoc sensu et Psalm. 37 accipi putant aliqui, pro, Ne irascaris impiis. Forte tamen rectius vulgata, Ne aemuleris in malignantibus: id est, ne imiteris eos nam hoc significat Aemulari crebro. sic Iob 2 dicitur Tu commovisti me adversus eum. Commoveri pedem a terra, est expelli. Nec addam ut commoveri faciam pedem Israel ex terra, quam dedi ei: 2, Reg. 21. pro, non patiar eum expelli. Commovere aut commoveri terram, aut regna, significat perturbari, non tam terroribus, quâm calamitate bellorum, turbis aut seditionibus. Psalm. 60, et 96. Sic Psalm 17. Commota est et contremuit terra. Commoveri cor alicuius, pro vehementer perterrefieri. Esaiae 7. Et commotum est cor domus David, sicut arbores vento. Commovere pedem, aut nutare, est, esse vicinum lapsui. Per metaphoram pro omni calamitate carnali aut spirituali, atque adeo etiam pro peccato ponitur. ut Psalm. 60. Non dedit in commotionem pedem meum. Idem et Psalm. 121 dicitur. Commovere populum, est quasi seditionem excitare, aut alioqui incitare: quod Lucae 23 Christo obiicitur. Commoveri viscera alicuius, Genes. 34, pro, maxima misericordia moveri aut affici erga aliquem. In commotionem aliquem aliquibus dari, videtur idem esse quod, exemplo calamitatis alicuius aliis terrorem incutere: nisi quis derisionem, aut solam admirationem significari putet. Nam et condolentes et deridentes, prae quadam admiratione caput motare solent. Deut. 28. Eris in commotionem omnibus populis. 2. Paral. 29. Tradididitque eos in commotionem, desolationem et sibilum. Sic etiam Ierem. 24 et 29. Dabo eos in commotionem et malum omnibus regnis. Commotio capitis plerunque derisionem, aliquando etiam condolentiam indicat. Psalm. 44. Posuisti nos in proverbium in gentibus, commotionem capitis in populis. Sed de motione capitis supra in voce CAPITIS. Est et aliud verbum רגץ Ragaz, quod tum consternari, tum et irasci, ac omnino in genere commoveri, nonnunquam vertere solent: de quo iam pauca annotabimus postea vero plura.

CONSTERNARI, pro contremiscere. nam Rigzu Hebraice, hoc est, Contremiscere, omnes Hebraei, vel expavescere reddunt. Psal. 4. In universum autem significat hoc verbum conturbari, commoveri motu, nonnunquam dolore, interdum etiam indignatione. Primi exempla multa sunt. Exod. 15. Audiverunt populi, et commoti sunt. Et Deut. 3 et 28 cap. In his locis omnibus, ubi consternari potest verti, Scriptura habet Rigezu רגצו . Secundi exemplum, ubi hoc verbo commotio moeroris significatur, habetur 1. Sam. 14. Et commota est terra, quia erat ex terrore Dei. Tertii exemplum habetur Genes. 45. Ne commoveamini in via: id est, ne vobis invicem irascamini, aut ne nimium dolore conturbemini. Alicubi trepidare et consternari significat, alicubi etiam festinare Deut. 20 cap. aperte metum significat. Rursus Exod. 12, ubi de agno paschali dicitur, significat festinationem. Ita et Psalm. 48 Nonnunquam etiam commotionem localem denotat. Esaiae 14. Infernus desubter commotus est tibi in occursum. Sic phantasma Samuelis queritur se a Saule conturbatum. i. ex mortuis evocatum, 1. Sam. 28.

COMMUNE est, quod multorum est, non privatum unius. Hinc fit ut commune in Sacris literis dicatur primum, quicquid non est Deo separatum, proprium ac consecratum, ut disseritur Deuteron. 20, de facienda vinea communi: id est, oblatis Deo primitiis primisve quos ferre incepit fructibus, hominum usui annuente et benedicente Deo concedenda. Deinde in novo Testamento multo crebrior est huius Hebraismi usus, et in deteriorem partem accipitur, pro reb. adeo prophanis, ut etiam immunda haberi debeant. Forte inde est haec loquutio, quod etiam impuris Ethnicis erant communia, quos una cum suis cibis et reb. habebant Hebraei pro immundis ac inquinatis. Vel etiam, quod tota rerum natura ob peccatum immunda ac profana est, nisi denuo divinitus consecretur ac sanctificetur. Hinc Marc. 7, Manus communes dicuntur, quae sunt immundae ac illotae. Item cibus aut aliae res dicebantur communes, aut profanae. Sic Act. 10, negat Petrus se unquam quicquam commune comedisse. Et Paulus Rom. 14 contra, negat quicquam esse per se aut sua natura Commune aut profanum, Sic Heb. 10 dicitur, Sanguinem foederis arbitratus est prophanum: id est, prophano habuit, seu ut profanum ac contemptum sponte volensque violavit. Hinc verbum κοινόω communico, id est, prophano, immundum efficio. Matth. 15. Non quod intrat in os, communicat aut impurat hominem sed quod exit ex corde, Act. 21. Communicavit. i. prophanavit hunc locum sanctum. Et Act. 10. Quod Deus purificavit, tu ne communices: id est, ne dixeris esse prophanum, ut ipsemet Petrus paulo post hoc dictum Dei exponit. ¶ Commune igitur aut prophanum habet triplicem significationem. Alias enim tantum consecrato opponitur, et dicitur de eo quo uti cuivis licet. [p. 87] column 149/150 Secundo dicitur de eo, quod tanquam immundum externa quadam immundicie quasi vitandum est. Sic pii debent cibum per verbum et precationem sanctificare. Sic impiorum coniugium, commune et profanum est, et manus illotae iudicio Pharisaeorum. Postremo est genus communitatis aut profanitatis, in quo etiam impietas inest. Sic Christus dicit, ea quae exeunt ex corde, efficere hominem communem aut contaminatum, nempe vitia. A nomine Commune κοινὸν , venit et alia significatio. nam verbum κοινωνέω Communico, modo significat de meo alteri aliquid largior, aut etiam in commune confero. Hinc, Necessitatibus sanctorum communicantes, Rom. 12. Et, communicet catechizatus catechizanti in omnibus bonis, Galat. 6. Et Philip. 4, Nulla Ecclesia mihi communicavit in rationes dati et accepti. Modo contra de alieno, aut etiam de publico aliquid accipio. ut Rom. 15, Si enim gentiles spiritualibus eorum communicaverunt: id est, participarunt. Sic et κοινωνίαν ποιεῖσθαι , communionem facere, ambiguam significationem habet, tum ad dandum, Rom. 13. 2. Corinth. 8 et 9, tum ad accipiendum. ut Philip. 2. Communio passionum CHRISTI: id est, participatio crucis et persequutionum Christi. Nomen κοινωνία eodem modo ambigue accipitur. Sed 1. Corinth. 10, communionem corporis et sanguinis CHRISTI, certum est significare participationem. agit enim Paulus de eo, quod nemo possit simul participare de sacris idolorum, et de mensa, corpore et sanguine Christi. Quin et Calvinus in quibusdam suis scriptis affirmat significare μετοχὴν , participationem. Hinc etiam phrasis Communicare peccatis alicuius, Ephes. 5. 1. Tim. 5. Augustinus intelligit consensum, lib. 2 contra epist. Parm. Verum pluribus modis fieri possumus alienorum peccatorum participes: nempe non prohibendo ubi possumus, et saepe etiam solo silentio ac connivendo. Sicut 2. Iohann. vetatur, ne vel salutemus seductores, quia sic eorum peccatorum participes fiamus.

COMPARARE. 1. Corinth. 2. Spiritualia spiritualibus comparantes: id est, conferentes, accommodantes, ne humanas cogitationes aut regulas ad res divinas conferamus, eisve illas examinemus. Significat etiam se rebus divinis spirituale, non ostentatorium genus docendi ac dicendi adiungere.

COMPELLERE, aut COGERE. Annotant aliqui hoc verbum non semper plane violentam coactionem significare, sed aliquanto ardentiorem flagitationem. ut Luc. 14. Exi in vias et saepes, et compelle eos intrare. Sic eiusdem 24. Coegerunt duo discipuli euntes in Emaus, CHRISTUM secum pernoctare. Sic et Iacob coegit Esau accipere, Gen. 33, id est, impetrarunt multum instando, orando ac sollicitando. Verum de hoc verbo in voce Necessitatis dicetur: quoniam in Graeco est ἀναγκάζω necessito.

COMPLACERE, aliquando idem est quod consentire. Sic Gen. 34 dicunt filii Iacob ad Schikemitas: In hoc erimus vobis consentientes, aut complacentes. Verum de hac voce in verbo Placere, εὐδοκεῖν , et in Beneplacitum.

COMPLERE, pro perficere, absolvere, crebro ponitur. Genes. 2. Complevit Deus omne opus. Exod. 5. Complete opus vestrum quotidie. Iud. 19. Libidinem complere. Esaiae 60. Complebuntur dies luctus: id est, finientur. Ezech. 5. Complebo furorem meum. Lucae 9. Excessum eius, quem completurus erat in Hierusalem. Esaiae 40. Completa est militia eius. Complere sermones alicuius, 1. Reg. 1. pro absolvere. Compleri etiam (crebrius tamen Impleri) sermo Domini aut prophetia dicitur, cum ea quae praedicta sunt â Deo, eveniunt. 1. Reg. 2. Compleri iniquitates aliquorum, ut Gene. 15. Nondum sunt completae iniquitates Ammorraeorum: de ea mensura aut magnitudine peccatorum intelligitur, quae iam quasi vincit ac exuperat patientiam Dei: seu quando Deus non amplius aliquorum scelera ferre potest, sed eos funditus evertit. Completa est universa gens circumcidi: id est, omnes sunt circumcisi. Compleri aut consummari malitiam Saul, 1. Samuel. 20, aut alicuius alterius, dicitur de extrema et plane insanabili alicuius malitia. Significat etiam certo decernere. Esther 7. Videbat quod completum esset sibi malum a rege: id est, certo decretum. Compleri aut consummari malum contra Nabalum, 1. Sam. 25, id est, certo illi decretam esse poenam. Complere sagittas in aliquo, Deuter. 33. Complebo omnes sagittas meas in eis: id est omnes eiaculabor in eos. Complere post Deum, est plene sequi Dominum. Num. 32. Verum de hoc verbo aut locutione plura dicentur in verbo IMPLERE

COMPREHENDERE significat capere id quod fugit ut, Laqueo quem absconderunt aliis, comprehensus est pes eorum. Per metaphoram dicuntur etiam mala nos comprehendere. ut, Comprehenderunt vos dolores parturientis Mich. 4. Et praesertim nostra peccata, cum nos castigatio obruit. ut Psal. 40. Comprehenderunt me iniquitates meae.

Comprehendi malos in consiliis suis dicitur, quando Deus eorum pravos conatus ac machinationes in ipsorum perniciem convertit. Psal. 9. et 1. Corin 3. Comprehenderunt tenebrae Christum, Iohan. 1. id est non intellexerunt, non receperunt. Vicinum huic est, quod Paulus Philip. 3. negat se comprehendisse, id est, satis perfecte intellexisse spiritualia mysteria et bona regni Christi. Occupare interdum notat, aut obruere, Iohan. 12. Ambulate dum lucem habetis, ne vos tenebrae comprehendant. 1. Thess 5. Dies illa tanquam fur comprehendet homines. i. subito inopinata veniet.

COMPUNGI, significat aliquando dolore animi aut corporis affici. Sic Iudaei Actor. 2. accusati crucifixionis proprii Meschiae, dicuntur esse compuncti corde: id est, contriti esse, et ex animo doluisse de tam grandi peccato. Idem voluit dicere vulgata Psalm. 4. In cubilibus vestris compungimini. Sed in Hebraeo est dommu דמו , quiescite. Psalm. 109. Ut interficeret compunctum corde seu afflictum ac contritum. Compunctio ergo est, contritio. Rom. 11. Spiritum compunctionis eis dedit. Versum est ex Esa. 8 a Septuaginta, id est, soporis, quod porro et Paulus sequutus est. Significat autem stupiditatem, et quasi carentiam sensuum. Saepe omnino Septuaginta suum κατάνυξιν pro quiescere דמם Damam posuerunt, ut Psalm. 4. 30. 35. Sic et Isychius κατάνυξιν interpretatur quietem. Ponunt igitur, ut dictum est, Septuaginta κατάνυξιν compunctionem Esaiae 8, pro tardama Hebr. Potasti nos spiritu soporis: et Psalm. 60, pro tareela, Potasti nos vino κατανύξεως compunctionis, id est, lethali, aut ad insaniam ducente. Ergo longe alia vis est vocis Compunctionis in Septuaginta Esaiae 8, Psalm 60, et Rom. 11, quam Actorum 2, ac significat soporem, stuporem, ac veluti carentiam sensuum, omnisque intelligentiae, et inopiam extremam consilii. Iactatum est apud Theologos dictum, Compunguntur nonnunquam et mali: id est, dolent. de suis malefactis. ut Achabus et Saul agnoscit se non recte agere, quod hic persequatur Davidem.

CONCISUM id dicitur, quod quasi in parvas partes concisum aut discerptum est. Paulus igitur Philip. 3, alludens ad vocem circumcisionis, vocat pseudo apostolos aut Nazaraeos ex Iudaeis, qui de circumcisione gloriabantur, concisionem, non circumcisionem. Circumcisum enim, id est, cuius superfluitates resectae sunt: sicut in spirituali circumcisione superfluus, imo et noxius vetus Adam circumciditur, abscinditur aut mortificatur, vigente interim novo homine. Tales dicit [p. 88] column 151/152 Paulus esse pios. At seductores illi erant penitus concisi, comminuti, et subversi, ut qui nihil amplius prorsus certitudinis ac spiritualis vigoris in semet haberent, similesque sibi suos auditores vertiginosa doctrina ac spiritu efficerent. Sicut res concisa, confracta et comminuta. Non tantum igitur est elegans nominum allusio in Graeco, sed etiam rerum ipsarum antithesis: pulchreque ad utriusque doctrinae effectum accommodari potest.

CONCUBINAS habuisse in veteri Testamento etiam sancti leguntur: quod eis Deus singulari quadam dispensatione, potissimum propter duriciem cordis eorum, ac ne quid deterius accideret, concessit: ut Christus ipse testatur. Sunt quoque tum ipsae concubinae pro honestis, et quidem uxoribus habitae: tum earum filii legitimi iudicati, non tamen plane haeredes. Concubinae nomine Hebraeis ancilla intelligitur, viro in concubitum absque scripto et legitimis ceremoniis addita. Et proles ex tali nata coniugio non succedit patri in haereditatem, sed munerib, tantum aut legatis quibusdam dotari potest. Sic Agar fuit concubina seu pellex Abraham. Ergo concubinae et pellices in Scripturis, non sunt meretrices aut scorta, sed uxores. Verum licet generent procreentque liberos, tamen sub dominio esse debent herae, et non fieri dominae domus, quibus omnia sunt commissa, claves, etc. ut Gen. 35 Sara domina fuisse legitur: Agar, licet etiam fuit uxor, Sarae dominio tamen subiecta fuit. Nam tales concubinae sive uxores parent dominae, ut aliae ancillae. Sic Bala sub dominio Rachel fuit, ut Genes. 30, Ingredere ad eam, etc. Et hoc discriminis fuit apud Iudaeos inter concubinas, pellices, ancillas et heras, seu matres familias sive dominas domus. Ita Salomon multas habuit reginas, quibus singulis vel aulas vel castra dedit: concubinae, illarum famulae, et tamen etiam uxores fuerunt. Vide D. August. de concubina et uxore. Concubitum dare uxori alterius, Levit. 18, pro rem cum ea habere.

CONCIPERE metaphorice aliquando significat cogitare: sicut parere, ipsum cogitatum opus effectum dare. Iob 15. Conceperunt afflictionem, et pepererunt iniquitatem. Sic et Psalm. 7 Parturit iniquitatem, concipit perversitatem, et pariet mendacium: id est, irritum conatum. Sic Esa. 33. Concipietis quisquilias, parietis stipulam: ubi Concipere, ipsum cogitare est. Nam bella similitudo collatioque est, cogitationis cum conceptione, conatus efficiendi cogitata cum parturitione, et partus cum opere aut effectu. Ideoque metaphorae ab illis tribus ad haec tria percommode et molliter transferuntur. Conceptus perpetuus Ierem. 20 dicitur, cum foetus in utero remanet, ut semel est conceptus: nec unquam nascitur, sed in utero matris sepelitur. Genes. 3, Multiplicabo conceptus tuos: id est, dolores conceptionis toto tempore gestati foetus.

CONCLUDERE, habet etiam quasdam notabiles significationes ut, Concludere mulierem, aut vulvam, ne pariat, Genes. 16. 20. 1. Sam. 11 pro, reddere sterilem: de qua phrasi etiam supra in verbo Claudo dixi. Concludere in manus inimici, Psal. 31, Nec conclusisti me in manum inimici, sed stare fecisti in latitudine pedes meos. Significat ita aliquem in angustias redigere, et undique coarctare, ut non possit effugere hostem, sed ab eo tanquam conclusus capiatur. Sic servi Davidis dicunt ad eum 1. Sam. 26, conclusit Dominus hodie inimicum tuum in manum tuam. Sic et Amos 1. dicitur, Concludere captivitatem perfectam: id est, ita Iudaeis profugis omnes exitus fugae obstruere, negato eis vicinorum hospitio aut transitu, ut necessario omnes caperentur a suis hostibus, eos tunc insectantib. Concludere [retibus] pisces, Luc. 5. Concludere etiam est, instructa acie conclusisque umbonibus invadere hostem. ut Psalm. 35. Profer hastam, et conclude contra persecutores meos. Sic etiam subeuntes muros solebant connexis umbonibus testudinem facere. Sic Psal. 63, Pinguedine sua clauserunt: id est, potentia et opibus suis nos undique premunt impii. Claudere etiam per metaphoram coarguere et convincere significat, quod ibi quoque reus argumentis ita undique concluditur, ut effugere nequeat. Sic igitur Deus et Scriptura Rom. 11, et Gal. 3, omnes sub peccato conclusisse, seu peccati reatus ac mortis convicisse dicitur, ut omnium misereatur, id est, omnibus offerat misericordiam per et propter Christum. Theodoretus non bene locum ad Gal. Conclusit, per concessit, exponit, Dialectici utuntur etiam voce Concludendi et Conclusionis, cuius metaphorae ratio alia esse videtur: nempe quod ea quae prius quasi sparsim et dissipate dicta fuerant, nuncuna sententia veluti sera quadam aut claustro colligentur ac constringantur.

CONCULCARE alias simplicer pedibus premere significat, ut Esai. 1 dicit Deus, se id non requisivisse a Iudaeis, ut atria ipsius conculcent. Alias frequentare, incolere: ut Esaiae 7. Erunt agri in immissionem pedis bovis, et in conculcationem pecoris: id est, pecus multum pascetur in iis locis. Aliquando etiam gloriosam victoriam indicat. ut Psal. 91. Super aspidem et basiliscum ambulabis, conculcabis leonem et draconem. Sic et Luc. 10 dicitur: Do vobis potestatem calcandi serpentes ac scorpiones, et super omnem potestatem inimici etc. Vicina est huic significatio, cum oppressionem indicat. 2 Par. 20, A Deo autem erat conculcatio Achaziae. id est, oppressio, exitium. Sic Psal. 7. Conculcet ad terram vitam meam. Non raro etiam significat contumeliose tractare: ut Matth. 5 dicitur de sale infatuato, quod ad nihil aliud sit idoneum, quam ut conculcetur pedibus. Sic Hebr. 10. Filium Dei conculcare. Et Matth. 7. Ne proiiciatis margaritas ante porcos, ne eas conculcent pedibus. Ezech. 34. Conculcastis reliquias pedibus. Esa. 10. Et ponat populum in conculcationem, sicut lutum platearum. Coincidit hoc verbum in quibusdam phrasibus cum verbo Claudere, de quo supra dictum est.

CONCUPISCERE, vehementer expetere aliquid significat. Varie autem a nativa propriaque ac simplici significatione declinat. Non raro etiam reduplicatur: ut, Desiderio desideravi comedere pascha, Luc. 22. Saepe de rerum mediarum desiderio accipitur: ut filius perditus et Lazarus cupiebant saturari, Lucae 15 et 16. Plerunque tamen in malam partem accipitur, idque de pravis cupiditatibus. 1. Cor. 10. Ne simus concupiscentes rerum malarum, quemadmodum et illi concupiverunt. Nec simpliciter in malam partem accipitur: sed et de innata pravitate pessimarum cupiditatum, pravorumque aestuum dicitur: ut in Decalogo, et Rom. 7 ac 13 dicitur: Non concupiscas. et Rom. 1 Traditi sunt in cupiditates cordium suorum. Saepe igitur proximum actum aut perpetuos aestus originalis corruptionis indicat: ideoque saepissime cum voce Carnis coniugitur, tam quam effectus aut motus cum sua causa. ut Rom. 6. Ne obediatis carni in concupiscentiis eius. Galat. 5. Qui Christi sunt, crucifixerunt carnem suam cum concupiscentiis suis. Et, Caro concupiscit contra spiritum. Item, Concupiscentiam carnis ne perficiatis. Hanc concupiscentiam seu perpetuum fervorem ac furorem malarum cupiditatum, ex corrupta natura exaestuantium, negat Paulus se scivisse esse peccatum, nisi sibi id per Decalogum fuisset indicatum. Iacobi 1, ita describitur cupiditas, ut videatur indicare ipsum originale peccatum, aut certe proximum eius motum, vel aestum. inquit enim: Unusquisque teneatur, dum a propria conscientia trahitur et inescatur: deinde concupiscentia posteaquam concaepit, parit peccatum: peccatum vero [p. 89] column 153/154 perfectum, gignit mortuum. Ubi ipsam radicem pravorum motuum vocat concupiscentiam. Theologis postea significavit ipsum Originale peccatum. Verum ubi ita accipiatur in Sacris literis, et in hoc plane usu reperiatur, non scio, nisi forte in isto ipso Iacobi loco. Nec tamen etiam prorsus actuale peccatum est. Significat igitur medium quid inter originale et actuale peccatum, nempe (ut dictum est) illos perpetuos aestus aut flammas, seu incendia malorum motuum, quibus corrupta natura aestuat, et ruere conatur in peccata. Saepe in novo Testamento Concupiscentiae vox ipsa quasi vitia, aut etiam pravas actiones significat: ut cum dicuntur concupiscentiae seculi, aut malorum hominum, aut secularia desideria. Concupiscere concupiscentiam, Numer. 11. Psalm. 106, pro ardenti desiderio flagrare. Concupiscere concupiscentiam, Proverb. 1 et 15, significat avariciam intensissimam. Concupiscentiae iuvenes, Ezechiel. 23, pro egregiis, nobilibus aut formosis iuvenibus accipitur. Concupiscibile, vel concupiscibile oculorum, 1. Reg. 20, pro rebus preciosissimis ac charissimis ponitur. Gen. 2. Arbor concupiscibilis. Sic Ezech. 24, Deus vocat uxorem eius Desiderium oculorum. Concupitas arbores, Esai. 1, vocat eas, sub quibus Iudaei suas idololatrias exercuerunt, quibus mirifice delectabantur. Concupiscentia carnis, oculorum et mundi, 1. Iohan. 2. significat ipsa vitia, voluptates, opes, et alia concupita aut obiecta vitiorum, quae una cum mundo interire dicit. Vocantur autem concupiscentia oculorum, non tantum quia delectamur illarum rerum aspectu, sed etiam quia mox visionem eorum sequitur cupiditas: sicut Graeci dicunt, Ex videre amor nascitur.

Concupiscentia et impietas aliquando coniunguntur. Tit. 2. Ut abnegantes impietatem et secularia desideria. Sic et cum voce passionis concupiscentia reperitur, Galat. 5. Qui enim sunt Christi, carnem crucifixerunt cum passionibus aut affectibus et concupiscentiis suis. Concupiscentiam carnis perficere, est cupiditatib. corrupti hominis indulgere, vel etiam ipsa flagitia ac scelera patrare. Sophistae intellexerunt concupiscentiam tantum de cupiditate rerum venerearum et opum, quasi homo tantum appetitiva potentia et affectibus, praesertim cupiditate veneris ac cibi potusve peccet. Verum significat ista vox omnes pravos motus cordis: quin et ipsius summae reginae Rationis molimina, vota ac conatus. Nam Paulus Galat. 5, inter concupiscentias et opera carnis etiam ipsam idololatriam recenset, sicut et Rom. 1. Sic et Christus Iohan. 8, satanae cupiditates aut concupiscentias adscribit, inquiens: Vos vultis concupiscentias patris vestri perficere. Sic Rom. 7. Peccatum excitavit in me omnem concupiscentiam. Quod observandum est, propter errorem Sententiariorum, et quorundam nunc philosophotheologorum, qui philosophia dementati, tantum carnalem partem aut potentias, quae infra rationalem sunt, corruptas esse somniant: rationalem vero, id est, intellectum et voluntatem, putant esse integras, et ad optima hortari, quae vera sunt iudicare, et quae pia salutariaque sunt eligere. Nam Scriptura etiam ipsam rationalem partem affirmat esse corruptissimam. Concupiscentiam et defectum aliqui Theologi etiam ex modernis, ita in definitione originalis peccati coniungunt, ut defectum intelligant, amissionem bonarum virium: concupiscentiam vero, habitum aut acquisitas accersitasve pessimas vires, amissis bonis contrarias. Vide Summam Thomae, et Apologiam Augustanam. Appetitus vox, propria quadam ratione accipitur in vulgata versione Genesis quarto: Sub te erit appetitus eius, et tu dominaberis ei. ubi appetitus videtur proprie id esse, quod Paulus huc alludens dicit ad Galatas quinto: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Item, quod ad Romanos septimo ait, aliam legem militare contrase, ac se captivare sub legem peccati, et non permittere ut faciat quae velit ac cupiat. Item quod ait, non esse permittendum regnum peccato, Roman. 6. Est vero illud mirabile, quod eisdem plane vocibus describatur appetitus mulieris ad virum, et quod vir ei dominari debeat: quibus etiam peccati ad hominem, cui itidem homo imperare iubetur. Omnino autem videtur esse talis quaedam vis vocum, quod sicut rixosa mulier perpetuo insurgat, ac conetur dominari viro: sic etiam peccatum inhaerens rebellet, concupiscat, conetur regnare, et captivum rapere hominem. Quare illorum duorum plane similium locorum ac sensuum versio mihi valde commode expressa esse videtur a Luthero, in vulgari Germanico: Qui primum de muliere vertit, Dein will/tua lvantas, vel potius cupiditas, sit viro subiecta, et ille tibi dominetur. Postea vero de peccato dicit Deus ad Cainum: Ne concesseris ei suam cupiditatem, sed domineris illi. Est igitur in utroque dicto tristis ac sceleratus appetitus, quo tum mulier affectat regnum supra virum, cui tamen subiecta esse deberet: tum inhaerens aut originale peccatum itidem concupiscit militatque contra spiritum, vult hominem captivare, ac regnare super eum. Omnino Paulus illis quatuor verbis luculenter illum nefarium appetitum exponit, quod dicit: Peccatum concupiscere rebellare contra spiritum, hominemque captivare sub iniustitiam: quodque velit abuti membris hominis, ut servis ac instrumentis, ad peccandum. Idem plane et rixosa mulier, aut potius omnes mulieres agunt, ut dominentur, regnumque super viros obtineant: tametsi aliae plus, aliae minus. neque enim in omnibus se aequaliter exerit malitia. Valde quoque in eadem versione commode Ad virum, Lutherus per Subvertit. Idem igitur praecedens comma dicit, quod et consequens: Tua cupiditas aut appetitus sit viro subiectus, et Ipse dominetur tibi: sic et in altero dicto, Peccati cupiditas sit tibi subiecta, aut sit sub te: et, Tu domineris illi.

CONCUTERE, vehementer commovere aut conturbare significat, proprie quidem de rebus corporalibus: sicut Terent. in Eunucho, Qui templa caeli summo sonitu concutit. Sic saepe Deus dicitur concutere fundamenta et columnas terrae, item montes. Iob 9. Qui commovet terram loco suo, et columnas eius concutit. Sic et Esa. 14 et 24. Per metaphoram de animi perturbatione, cum affectibus, praesertim terrore, de suo loco aut statu deiicitur. ut Ezech. 20. Pavore concussi steterunt. et Iob 7. Per visiones horrore concutior. In foro autem, seu iure, hoc vocabulum definimus, quod sit cum aliquis terrore accusationum et forensium vexationum incusso, aliquid alicui extorquet, aut etiam accusat, aut ab accusatione desistit, extorquendae pecuniae gratia. Baptista Luc. 3 hoc verbo utitur, ad milites quaerentes regulam piae vitae, inquiens: Neminem concutite, neque calumniemini: indicans, aliud esse calumniam, aliud concussionem. hanc incusso tantum litium et vexationum terrore aliquid extorquere: illam prosequendo litem, insontem fraudibus et forensibus technis opprimere. Iurisperiti Concussionem hisce verbis definiunt: Concussio, interprete Alberico, est, cum Officialis a subditis aliquid per metum extorquet, aut non facit iustitiam nisi pecunia extorta: vel etiam aliquid ultra debitum salarium extorquet: vel cum quis accusat, aut ab accusatione desistit, ob pecuniam acceptam. Concuti virtutes caelorum, Matt. 24. Vide in voce Virtus.

CONDEMNARE, vox nota est, quae indicat accusati et iudicati rei damnationem decernentem, eum puniendum esse secundum postulata accusatoris. [p. 90] column 155/156 Quia vero in criminalibus, praesertim capitalibus, damnatio extremum exitium in fama et vita reo affert: ideo condemnatio in Sacris literis, etiam extra iudicium alias ipsum reatum, aut evidentem redargutionem rei indicat: alias etiam extremam calamitatem, praesertim autem spiritualem, ut est mors aeterna, significat. Pro ipsa reatus attributione aut adiudicatione ponitur Proverbiorum 17. Qui condemnat iustum, et iustificat impium, abominatio est coram Domino. Et Luc. 6 Nolite iudicare, et non iudicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Alias evidentem convictionem aut redargutionem significat. ut, Ex ore tuo damnaberis et iustificaberis. Iob 9 et 15. Condemnabit aliquem os suum. Rom. 2. In quo alium iudicas, temetipsum condemnas. Dan. 1. Condemnabitis caput meum regi: id est, facietis me reum mortis. Sic Matthaei 12. Ninivitae in extrema die condemnabunt Israelitas. Esa. 54. Omnem linguam quae surget in iudicio contra te, condemnabis. Sic vox αὐτοκατάκριτος , proprio iudicio condemnatus, accipitur, ubi seductor pergit contra veritatem furere, quantumvis adeo aperte convictus, ut eum propria conscientia redarguat ac condemnet. Rom. 5, condemnatio spiritualis opponitur iustificationi aut absolutioni: Iudicium ex uno in condemnationem. Pro exitio aut interitu temporario rei alievius, aut personae: ut Psal. 94. Sanguinem innocentem condemnabitis. Et Iob 10. Noli me condemnare. 1. Sam. 14. Quocunque Saul se vertebat, condemnabat: id est, hostes Israelitarum vincebat et perdebat. Pro exitio aeterno: Esaiae 50, et Rom. 8. Deus est qui iustificat aut liberat, quis est qui condemnet?

Sic toties inculcatur, Qui non crediderit, condemnabitur: id est, aeterno exitio peribit.

Aliquando etiam pro quovis graviori onere aut afflictione accipitur. ut 2. Paralip. 36. Condemnavit terram 100 talentis: id est, exegit. Deuteron. 22. Condemnans eum 100 siclis. Rom. 8. Nulla nunc est condemnatio iis qui sunt in IESU Christo: id est, nemo eos condemnare potest, absolvente eos Deo propter Christum. Quem locum quidam non satis commode vertunt: Non est quicquam condemnabile. Est enim et manet in sanctis peccatum, dignissimum condemnatione: sed quia perpetuo intercedente Mediatore condonatur, regitur, et non imputatur, ideo nulla est aut accidit piis condemnatio, tegente eos suo patrono.

CONDIRE verbum, in voce Salis attingetur.

CONDUCERE, in nomine Mercenarii reperias.

CONFERRE vocem attingemus breviter, propter Epistolam ad Galatas. Est autem ibi verbum προσἀνατίθεσθαι . Contra secundo capite dicit, se contulisse cum eis: Ascendi autem secundum revelationem, et exposui Evangelion, quod praedico. inter gentes, sed privatim iis qui sunt in precio. In primo ergo capite, Non contuli, videtur maxime proprie exponi posse, Non adii Apostolos eisve exposui meam doctrinam aut vocationem, consilii confirmationisve petendae aut alioqui discendi gratia. Germanica commode habet, Besprach mich nicht darueber mit fleisch und blut. Ponitur et hic, Contuli cum quoquam, pro petii, institui, didici a quo quam: per id quod praecedit, id quod sequitur, significatur. In secundo quoque capite eadem ferme est sententia, Nihil mihi contulerunt: id est, nihil me docuerunt: sicut Germanica versio percommode habet. Eadem ergo metalepsis sermonis est, ut vox id quod prius est significans, id quod posterius est indicet. Incoeperat orationem sic, Ab iis autem qui aliquid esse videbantur: debebat addere aliquod verbum, Nihil didici, aut accepi. Sed mox digreditur: Quales aliquando fuerint, etc. Qua finita, mox totam inchoatam orationem retexit, dicens: Nam mihi, qui videbantur, nihil contulerunt. Graeca scholia non male exponunt, Nihil addiderunt aut ademerunt. Sed de hoc loco etiam in Regulis universalibus. Conferre simpliciter, aut Conferre sermones, significat diligentius colloqui, ac mutua dicta expendere.

CONFIDERE verbum, teste Cicerone Tuscal. 3, in bonam: Confidens vero, et Confidentia, plerunque in malam accipitur. Ferme prorsus idem de harum vocum usu etiam in Sacris literis dicere possemus. Toties enim iteratur, Confidite Christo. et, Beati omnes qui confidunt: ubi semper de fiducia in Deo accipitur.

Confidunt tamen saepe homines et in carnalia praesidia, quod malum est. Confidentia ergo nonnunquam spem in bono, plerunque tamen in malo significat. Interdum securitatem et oscitantiam: Esaiae 3. Filiae confidentes percipite auribus. Et ibidem: Obstupescite opulentae, conturbamini confidentes. Et, Quae est ista confidentia? Esaiae 36. Porro Ezech. 30, Sophoniae: legitur, Civitas gloriosa habitabitur confidenter. Ezech. 29. Non erit amplius Aegyptus domui Israel in confidentiam. Confidentia nihilominus in novo Testamento non raro in bonam partem accipitur: ut Ephes. 3. Habemus accessum in confidentia perfidem. Et Hebr. 10. Nolite amittere confidentiam.

CONFIGERE, videtur significare afflictionem, sumpta metaphora ab infixione iaculorum, aut sagittarum hostilium. ut Psalm. 32. Conversus sum in aerumnam, dum configitur mihi spina: tametsi ibi Hebraeus textus aliter habeat. Sic Psal. 58. Sagittae tuae infixae sunt mihi. Et Psal. 119. Configet in timore tuo carnes meas: a iudiciis enim tuis timui. Malach. 3. Vos configitis me. dixi, in quo configimus te, seu vim facimus? Celebre vero illud est dictum Zachariae 12. et Iohan. 19, Videbunt in quem confixerunt, aut transfixerunt: quod Evangelista de infixione lanceae in latus Christi intelligit. Sed de hoc verbo aliquid dicemus in Infigo.

CONFIRMARE, per metaphoram significat aliquando constabilire in bono proposito aut pietate, ut Psalm. 51. Spiritu principali confirma me. Lucae 22. Et tu conversus confirma fratres tuos. Aliquando perficere. ut Psalm. 68. Confirma hoc Deus quod operatus es in nobis. Aliquando, dicta aut promissa re ipsa praestare, ut 1. Regum 2. Ut Dominus confirmet verbum suum, quod loquutus est super me. 1. Corinth. 1. Testimonium Christi confirmatum est in nobis: id est, re ac opere ipso constabilitum, nempe donis Spiritus sancti, ut mox sequitur. Confirmare in aliquem charitatem: id est, certo ac evidenti testimonio, vel potius re ipsa ostendere charitatem suam erga aliquem, aut etiam ipsum beneficium praestare. nam charitas, ibi ipsum beneficium ex charitate profectum, significare videtur. Confirmasti super me manum tuam, Psalm. 38, de dura ac perseverante afflictione accipitur, cum Dominus affligente manu diutius nos premit. Hinc pontificium sacram entum confirmationis, ubi illi per certas caeremonias unctionis, alapae, murmura verborum, putant sedare ampliorem gratiam Spiritus sancti, quatum perficiatur aut absolvatur eorum Christianismus, tum et ipsi corroborentur in eo.

CONFITERI, Nonius vult esse necessitatis cuisdam: profiteri vero, ultroneae voluntatis. Plurimus autem usus huius verbi est in Sacris literis, habetque varias significationes et phrases, in quibus praedicti discriminis nulla ratio habetur. Primum enim simpliciter testari significat. ut Ioannis 1. Baptista confessus est, et non negavit, et confessus est. Matt. 7. Tunc confitebor illis, nunquam novi vos: id est, certo et liquido affirmabo Tit. 1. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Vicinum huic significationi est illud dictum, Si quis me fuerit confessus coram hominibus confitebor et ego [p. 91] column 157/158 eum coram patre caelesti: id est, Si quis ingenue professus ac testatus fuerit me esse verum ac unicum mundi servatorem, vicissim et ego eius partes in extrema die coram caelesti patre agam, mecum illum in vitam aeternam traducens. Secundo, significat agnitionem et confessionem peccati aut culpae coram Deo: in quo sensu valde crebro in libris Moysis reperitur. Et Iosua dicit ad Acham: Confitere quid feceris. Psal. 32. Dixi, confitebor adversum me iniquitatem meam, et tu remisisti iniquitatem peccati mei. Sic Pharisaei dicuntur venisse ad baptismum Iohannis, confitentes peccata sua: id est, agnoscentes et testantes se vere ab eo argui falsae doctrinae, et peccatricis naturae ac vitae. Confiteri enim, est agnoscere crimen, quod tibi obiicitur. Iacob. 5, etiam de mutua offensarum confessione et deprecatione dicitur: Confitemini alterutrum peccata vestra. Tertio, crebro in Psalmis significat non tantum fateri Domino sua peccata: sed etiam eum agnoscere et invocare, ei gratias agere pro acceptis beneficiis. Hinc toties, confitemini Domino, confitebor tibi in toto corde, in nationibus, in populis, in Ecclesia magna, et similes locutiones. Dicitur etiam non raro Confiteri nomini Dei magno aut sancto, Psal. 99. 107. et, In nomine Dei: id est, Deum celebrare, Psalm. 44. Confiteri Deum, est praedicare opera ac beneficia Dei, non in forma precationis, aut cum Deo agendo, sed cum Ecclesia. Sed tamen confiteri nomen Dei, 1. Reg. 8, accipitur de petitione remissionis peccatorum. Non raro etiam accipitur de communibus ac solennibus precibus, laudationibus et melodiis, quibus celebratur Deus in coetu Israel. Nehem. 12, Et fratres eorum coram eis ad laudandum et confitendum. Nehem. 11, primus confitens in oratione ipsa: qui psallendo primus laudare solebat Deum in oratione. Pulverem non confiteri Deo, Psal. 30. Et, in sepulchro neminem confiteri Deo, Psal. 6: id est, mortuos non celebrare et glorificare in Ecclesia Deum. Confitebor Deo secundum iustitiam eius, Psal. 7: pro, celebrabo Deum, quod se iustum praestiterit liberando me. Confiteri Deo in cithara, Psal. 35. et confiteri ei in cantico, Psalm. 28. Confiteri coram Deo, Dan. 6: id est, gratias agere Deo. Confessionis vocem facere audire. Psal. 26. Ut confessionis vocem faciam audire, et narrem omnia mirabilia tua. ubi Psaltes semetipsum exponit. Confessionem dare Deo, Esaiae 10. Confessionem adducere in templum, Ieremiae 33. Vocem confessionis immolare Deo, Ionae 2. Adolete de fermento confessionem, Amos 4: id est, confitemini Deo de vestra immundicie. Alii exponunt de sacrificio fermentato. Confessionis pontifex, Hebr. 3. Considerate Apostolum et pontificem confessionis nostrae Christum IESUM: id est, doctrinae ac religionis principem et institutorem, qui est summus dominus ac gubernator religionis nostrae. Vocatur autem nostra religio Confessio, quia eam confiteri et profiteri solent ac debent pii. Confessio porro cum etiam tantum de criminum agnitione accipitur, alia est erga Deum solum, vel tacito vel loquente ore, vel audientibus hominibus, vel privatim aut in soliloquio facta. Alia universalis, in genere saltem, quoniam individua enumerare impossibile est. Alia de uno aut paucis tantum aliquibus peccatis: ut Davidis de adulterio, aut caede. Alia de occultis, alia de notoriis: alia unius tantum hominis, alia totius Ecclesiae. In veteri Testamento fuit in sacrificiis usitata quaedam publica confessio tum unius aut paucorum, tum etiam totius Ecclesiae, qua et in genere sese damnârunt, et aliqua specialia scelera confessi sunt: quod ex descriptione sacrificiorum videre est Levit. 16. 26. Num. 5. Augustinus lib. 13. Confessionum scripsit, et hoc nomine inscripsit, quia in eis tum sua peccata confitetur, tum Deum eiusque erga se beneficia celebrat.

CONFINIS est mons Syna Hierosolymae. Vide in voce Coniunctus.

CONFLARE, nota vox aurificibus, et aeris fusoribus, ac purgatoribus, cum perpetuo flatu ignis resolvitur dura materia in liquidam: et vel feces a puro metallo, vel diversa metalla a se invicem separantur. Saepe admodum per metaphoram significat potissimum examinationem et purificationem piorum ac Ecclesiae, quae fit per crucem. ut Psal. 17. Conflasti me, et non reperisti: subintellige, spirituales feces, ut errores, iniquitatem, hypocrisin. Psal. 66. Conflasti nos, sicut conflatur argentum. Sic et Zachariae 13 locus est insignis, et Malach. 3, quomodo Meschias purgabit Ecclesiam et doctores: Ipse tanquam ignis conflans, et tanquam borith fullonum, et se debit conflans et emundans argentum. Purgabit enim filios Levi, conflabitque eos sicut aurum, et sicut argentum. Ierem. 6 vicina huic significatio est, sed tamen proprie irritam impiorum castigationem, verbo et poenis susceptam, et pertinaciam praefractam significat: Frustra conflavit conflator, et mali non sunt avulsi. Secundo, itidem per metaphoram significat penitus perdere. ut Ezech. 22, prolixa similitudo est a conflatione aeris sumpta, qua significatur extremum exitium Iudaeorum. Sic et Ierem. 42 reperitur. Verum locum Ezech. adscribam: Et factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominum, versa est mihi domus Israel in scoriam. Omnes isti aes et stannum et ferrum et plumbum in medio fornacis, scoria argenti facti sunt. Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Hierusalem, congregatione argenti et aeris, et stanni, et ferri, et plumbi, in medio fornacis, ut succendam in ea ignem ad conflandum. Sic congregabo in furore meo, et in ira mea, et requiescam. Et conflabo vos, et congregabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio eius, ut conflatur argentum in medio fornacis: sic eritis in medio eius. Et scietis, quod ego Dominus, cum effuderim indignationem meam super vos. Hactenus propheta. Tertio, quia idola ex aere fundebantur, ideo Conflare et Conflatile saepe de ipsis materialibus idolis dicitur. Ierem. 10. Pudefiet omnis conflator de sculptili suo, quia mendacium fudit illud, non est spiritus in eo. Sic Iud. 17, Conflatile, quod fuit in domo Micheae. Exod. 32, Fecerunt sibi vitulum conflatilem. Hinc porro per metaphoram non raro ipsa spiritualia idola et errores a falsis doctoribus conflari dicuntur. Conflari gladios in falces aut vomeres, Esaiae 2. significat mutari instrumenta et opera belli in res pacis, et ita pro bello ipso succedere pacem.

CONFLUERE, Isaiae 2, et Ierem. 31. pro converti ad Dominum. Sic enim gentium conversio ad Christum, et confluxus in veram Ecclesiam, per metaphoram aut similitudinem pingitur, sicut varii rivi ex diversis montibus in unum flumen confluunt. Inquit enim Isaias: Et erit in novissimis diebus, erit praeparatus mons domus Iehovae in vertice montium, et elevabit se super colles, confluentque ad eum omnes gentes.

CONFORTARE, aut Confortari, primum significat, aliquid potissimum corporale, fortius ac robustius efficere, quam antea fuerit: ut Esaiae 41, aliquoties habetur de corroboratione statuarum idololatricarum. Postea admodum crebro per metaphoram ad animi confirmationem transfertur, cum vel impii fiunt in suo malo instituto animosiores ac pertinaciores, vel etiam pii ardentiores ac consolatiores. sic Dominus mandat Mosi, ut confortet ac corroboret Iosuam, nempe verbo, promissionibus ac miraculis ipsius. Sic et ipsemet Deus hortatur Iosuam cap. 1, ut semet confortet ac corroboret. Creberrimus omnino usus est huius phraseos [p. 92] column 159/160 in hac significatione, Iudic. 20. 2. Sam 11. 1. Sam. 4. 1. Par. 28 Sic dicitur David confortari in Deo, 1. Sam. 30. id est, spe certa Dei fretum, magno esse animo, ac in rebus recte praeclareque agendis strenue pergere. Sic Ionathan dicitur confortare manum Davidis in Deo, 1. Sam. 23. pro, verbo Dei eum confirmare. Sic confortari manus alicuius, 2. Sam. 2. Zach. 8. Sic et Psal. 27 dicit, Confortetur et confirmetur cor tuum, et spera in Deum. Plerunque autem talibus locutionibus describitur vera fides aut fiducia in auxilium Dei, quae vere est quoddam infractum robur animi, ut Deo freti non timeamus, etiamsi montes ruant in cor maris. Rom. 4. pulchre et phrasis haec et robur fidei depingitur, cum Apostolus inquit: Ac non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum iam ferme centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae. In repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo: plenissime sciens, quia quaecunque promisit Deus, potens est et facere: ideo et reputatum est illi ad iustitiam. Dicuntur et seductores contra confirmare impios in sua impoenitentia: ut Ier. 23, Confortaverunt manus malorum, ita ut non convertantur a malitia sua. Sic et Ezech. 13. Confortastis manus impii. Est etiam phrasis Confortare manus dissolutas, Isaiae 35. Cor, brachia, os et lumbos, Oseae 7. Mich. 2. Confortari significat non tantum animari, sed etiam alioqui adiuvari modis omnibus. Sicut Phil. 4 legitur: Omnia possum in eo qui me confirmat IESU Christo. Et eiusdem 4, Dominus mihi astitit, et confortavit me. Sic et Ezech. 3. Manus Domini erat mecum, confortans me. Isa. 8 insultat propheta impiis, dicens: Confortamini, et vincemini: consulite consilium, et dissipabitur.

CONFRINGERE, significat crebro per metaphoram, perdere. ut Psal. 2. Tanquam vas figuli confringes eos. Psalm. 56. Dominus in ira sua confringet populos. Ier. 50. Confractus est malleus universae terrae. Sed de hac voce in verbo Frangendi plura.

CONFUNDOR, verbum usitatissimum et significantissimum, idem valet cum erubesco ac pudefio. Plerunque vero in Sacris literis significat aliquem vinci, opprimi, aut alioqui res eius pessime cadere. Significat igitur effectus causam, nempe ignominiam aut confusionem praecedentem calamitatem. Inde enim perturbatio animi, ignominia et pudefactio solet oriri, sicut Hesiodus dicit: Ad ignominiam etiam damnum habere. et vulgo Germani dicunt: Qui damnum patitur, is ne sit sollicitus, ne ignominia non veniat. Psal. 31. In te Domine speravi, non confundar in aeternum: id est, ne permittas me succumbere, et in aliqua tristi calamitate haerere, ut omnes mihi insultent. Et Esaiae 49. Qui speraverit in eum, non confundetur: pro, optime habebit, felicissimeque aget. Contra vero dicit Ezech. 7. Rex lugebit, principes induentur confusione. Psal. 109. Induantur adversarii mei confusione: Luctus enim et confusio sunt effectus, et ideo etiam certa indicia calamitatum. Confundi aliquando est agnoscere iustam reprehensionem, et suam confusionem. Ierem. 8, confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. id est, non puduit eos suorum facinorum et iustae reprehensionis. Ezech 36, Confundimini et erubescite super viis vestris. Confunduntur quidem impii semper de suis sceleribus, vel Deo puniente ac redarguente eos, vel etiam piis doctoribus illos refutantibus: sed confusionem suam agnoscere non volunt. perfricta enim fronte et indurata conscientia resistunt. Sed quoniam in Hebraeo proprie est pudefieri, sicut et in Graeco καταισχύνω : ideo in eo verbo etiam hoc exponetur. Alioqui Genes. 11. est aliud verbum, nempe Bâlal בלל . ubi confundi aut conturbari linguae dicuntur. Confusio pro verendis ponitur, Deut. 25.

CONGREGO, verbum Hebraeis solet etiam plerunque verti per colligo. Quare eius Hebraismos quaere in verbo Colligo. Hic tantum de uno aut altero loco dicam. Congregare exules. Psal. 147. Exules Israelis congregabit: id est, colliget pios, primum in Ecclesiam vocando eos, ad veram doctrinam: deinde etiam in vitam aeternam. Allusio autem est in ista loquutione ad dispersionem Israelitarum, tempore captivitatis Babylonicae, et postea factam qualemcunque recollectionem tempore instauratae Hierosolymae. Sic Iohan. 11. Christus dicitur esse passus, ut filios Dei dispersos congreget in unum: id est, omnes electos ex omnibus partibus mundi, primum ad cognitionem Dei, seu in veram Ecclesiam congreget, postea etiam in vitam aeternam. Sic Christus dicit se habere etiam alias oves, quas sit adducturus ut fiat unum ovile.

CONGREGATIO porro coetum aut Ecclesiam significat, de qua in voce Ecclesiae agetur.

CONIUNCTUS Syna, vertit vulgata versio, Galat. 4. Syna enim mons est in Arabia, qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem. Erasmus vertit Confinis. Locus sane ille est perobscurus, magis tamen quoad verborum connexionem, quam ad summam sensus, quae aliquo modo in genere aut capite habere potest. De quo licet multi varias sententias proposuerint, tamen profecto nondum omnem loci eius difficultatem sustulisse mihi visi sunt. Dicam igitur aliquid et ego pro doni Dei mihi collati tenuitate. Primum autem verba recitabo: Dicite mihi, qui sub lege esse vultis, legem non auditis? Scriptum enim est, quod Abraham duos filios habuit, unum ex ancilla, alterum ex libera. Sed is qui ex ancilla fuit, per carnem natus est: qui vero ex libera, per promissionem. Quae allegoriam habent. nam hae sunt duo illa testamenta: una quidem quae est Agar, a monte Syna generans ad servitutem. Syna enim figura Agar, est mons in Arabia, coniunctus (vel Coniuncta) est praesenti Hierusalem, servit vero una cum filiis suis. Sublimis vero vel caelestis illa Hierusalem libera est, quae est mater omnium nostrûm. Scriptum enim est: Laetare sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis: quoniam multi sunt filii desertae, magis quam eius quae habet virum. Nos igitur, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. Sed quemadmodum tunc is qui secundum carnem genitus fuerat, persequebatur eum qui erat secundum spiritum: ita et nunc. Sed quid dicit Scriptura? Eiice ancillam, et filium eius. non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Nempe nos, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae. ¶ Huius loci summa aut scopus hîc esse videtur, quod sicut olim unus Abraham habuit duas uxores, Agar et Saram: et duplices filios, Ismaelem et Isaacum: quorum quidem prior carnalibus viribus sit procreatus, posterior vero ex gratia et promissione: sic etiam Deus duas quasi uxores et matresfamiliâs in mundo habeat, ex quibus gignat: nempe duo testamenta, aut duas doctrinas, legem videlicet, et promissionem aut Evangelium. Quarum duarum uxorum una venerit ex Syna, ubi lex data est, et testamentum legale sancitum, Exod. 24. Quae lex et foedus generat physice seu naturalibus viribus, sicut et olim Agar. Nam sicut ille externus Israeliticus populus physice ex semine patriarcharum propagabatur: sic et iustitia pietasque illa Legalis, tum viribus naturalibus praestabatur, tum ex propriis meritis pendebat. Altera vero (ut ita dicam) uxor Dei, aut mater populi, nempe promissio, veniat e caelo, et gignat per gratiam: quia novus populus ex mera gratia vocatur, convertitur et iustificatur. Iam inter istas duas matres, et hosce duplices liberos aut populos, perinde esse acrem rixam, disputationem, ac etiam persequutionem, dum contendunt, utri sint germani [p. 93] column 161/162 filii Dei, ac haeredes: sicut et olim inter Saram et Agar, Isaacum ac Ismaelem fuit. Verum tandem olim esse divinitus sententiam latam, quae etiamnum valeat, sibique ac illis sequenda sit: quae iubet ancillam, et eius filium, id est legem cum legali populo, ex domo ac favore Dei eiici: et alterum qui ex Sara aut promissione est, verum ac genuinum filium ac haeredem esse et haberi. Hoc argumento conatur Paulus retrahere Galatas a Lege ad promissionem aut Evangelion, si haeredes ac salui esse velint. Ostendit enim, iam tum esse latam sententiam de praesenti controversia, quae inter se ac ipsos eorumque Pseudapostolos agitetur. Quare nihil prorsus dubii superesse. Et quidem eos hanc sententiam Dei de praesenti controversia in ipsomet Mose ac lege reperturos, si diligenter attendant, et audiant, quam isti eis tantopere commendent. ¶ Haec, ut opinor, summa ac scopus eius totius loci est. Nunc propius ad textus expositionem, et quorundam vocabulorum declarationem accedamus. Initio, non expresse confert duos quasi maritos aut patres, Deum cum Abraham: et alioqui interdum utrique filii legis, at gratiae uni Abraham tribuuntur, nosque etiam ex gentibus conversi ipsius veri filii dicimur. Secundo, cum duas uxores aut matres proponit, Agar nominat, Saram non nominat: sed mox eam silentio ac subindicatione quadam ancillae Agar adsociat et in locum eius promissionem substituit: quasi non tantum nunc novum spiritualemque populum, sed etiam olim ipsum Isaacum magis promissio ac gratia Dei quam Sara genuerit. Tertio, similitudines aut convenientias Agar et legis aliquas prius indicavi, nempe quod utraque physice gignat, et utraque in servitutem: et vicissim etiam liberae matris ac promissionis, consonantias quasdam, ut cuius procreatio ex sola Dei gratia aut favore promissioneque veniat, et ad vitam aeternam propaget, tendat, ducatque. Caeterum prior pars allegoriae etiam illud commodi aptitudinisve habet, quod Agar erat Aegyptia, et mons Sina est ferme in via venientibus ex Aegypto in Cananaeam: ut tanto maiorem convenientiam aut coniunctionem habeat cum testamento legali, et lege ibi sancita et data, quasi Abrahamus aut Deus Agarem una cum suis carnalibus liberis sibi ex Aegypto accersiverit, ac in Sina factis veluti sponsalibus aut foedere coniugali, sibi eam cum filiis eius a diunxerit. Ideo dicit, Agar esse ex monte Sina. Indicat vero etiam locum montis, ubi sit: ut tanto magis moneatur lector, Agarem non solum ex Aegypto, sed etiam ex Sina venisse. Sicut vero foedus legale in Sina non cum filiis Agar, sed cum filiis Sarae factum, ancillae Agar adiunxit, quasi illa id foedus significet, et illius populi mater sit: ita quoque extrusa (ut prius diximus) Sara ex procreatione verorum Abrahami ac Dei liberorum, et substituta in eius locum promissione et gratia, nunc porro etiam ipsam terrenam aut praesentem Hierusalem, quae etiam veluti altera Sara ac mater populi Dei censetur, (sicut metropolis fuit) eidem Agarae ancillae associat: quasi eadem sit utraque mater aut omnes tres Agar, Sara et Hierusalem, et utriusque praesentes liberi, five Agareni, sive Iudaei mere carnales ac servi, et nequaquam filii ac haeredes. Contra autem promissioni ac gratiae novam matrem, nempe caelestem Hierusalem adsociat, ut sic magis videatur quae sit altera uxor Dei, et vera mater spiritualium filiorum, quos Deus per meram gratiam ex ea procreat, aut ei largitur. Hîc vero verbum συστοιχεῖ occurrit, quod omnibus maximam difficultatem parit nam et significatio eius in hoc loco dubia est: et cum quibus vocibus coniungi hoc verbum debeat, litigatur. Quare vulgata vertit, Coniunctus est, scilicet mons Sina Hierosolymae. Erasmus, Confinis: alius, Pati serie respondet: alius, In eadem serie collocata est: vulgaris, Langet biss gehn Ierusalem: sic et in Latino Lutherus vertit, [p.162] Pertingit: alius, Ex adverso respondet. Στοῖχος vero est versus, στοιχεῖον elementum: Στοιχέω , incedo, ambulo. Rom. 4 et Act. 21. σύστοιχον significat, quod in eadem serie est: aut quandam similitudinem, coniunctionem aut societatem habet. Significare etiam potest, simul incedere aut ambulare. Potest etiam dici Sina mons coniunctus esse, consociatus esse, coincedere aut correspondere Hierosolymae, et etiam Agar. Nam quidam in parenthesi collocat illa verba (Agar Sina mons est in Arabia) et connectit συστοιχεῖ cum Agar, quod praesens Hierosolyma consonet aut correspondeat ipsi Agar, seu sit quasi soror ac socia eius, et cum ea ambulet. Sensus omnino necessarius est, meo iudicio, quod praesens aut terrena Hierusalem, seu populus vel synagoga Iudaica, sit socia et similis ancillae Agar, perinde carnaliter et tantum ad servitutem ac damnationem gignat ut illa. Si autem coincedere aut simul ambulare significat, videtur primum esse quasi quandam collationem primae originis, quod sicut Agar ancilla ex Aegypto transeundo, iuxta montem Sina venerit, et Abrahamo in terra Canaan liberos genuerit: sic et Hierosolyma aut synagoga populi Israelitici eandem viam ex Aegypto venerit, cum Deo in monte Syna foedus inierit, et tandem in Cananaea carnales filios Deo genuerit, qui tamen non sint genuini ac haeredes. Deinde quod, sicut Agar eiusque posteri fuerint quasi servi, et non veri haeredes bonorum Abrahami: sic etiam praesens Hierosolyma ac gens eandem viam in rebus spiritualibus ac religionis incedat, ut sit spiritualiter serva, extrudenda ex domo Dei, et non haereditatura Dei regnum ac bona. Huc facit, quod verbum στοιχεῖν incedere in novo Testamento Rom. 4, et Act. 21, ac Gal. 5 et 6, significat, non tam localem motum, quam vitam agere, aut genus vitae sequi: idque potissimum de spirituali vita. Quod si verbum συστοιχεῖ significat eiusdem seriei; qualitatis aut conditionis esse: tum idem sensus erit, quod videlicet perinde utraque carnaliter et naturalib. viribus ac ad exitium generet, eoque Agar et Sara cum suis carnalibus filiis ac eorum legali iustitia aeterna haereditate priventur. Maluit autem uti vocabulo praesentis Hierosolymae, quae pro matre Synagoga saepe ponitur: ne si dixisset expresse, Saram esse sociam aut eiusdem conditionis cum Agar, ipsi principio suae allegoriae, de duabus Abrahami uxoribus repugnare videretur: ubi fundamentum totius ratiocinationis, duas uxores Abrahae, liberam et servam, earumque duos filios collocavit. Quod si legamus, montem Syna significatum per Agar; esse coniunctum in eadem serie, aut coincedere Hierosolymae: tum sensus quidem eôdem redibit: sed allusio erit vel ad longissimam seriem montium, qua a mari rubro per Syna versus Hierosolymae colles Cosmographi extendunt: nel etiam ad seriem viae alludit id verbum, quod ex Aegypto eunti, versus terram Canaan (ubi tum Abraham olim plurimum versatus est, tum Israelitae habitarunt) quam viam Agar et Synagoga iverunt, Syna mons et Hierosolyma in itinere, aut in eadem serie sunt. Cum vero dicit Paulus, illa duo loca sibi invicem correspondere, aut in eadem serie esse: vult ostendere, etiam ipsos populos convenire, eiusdemque conditionis esse. Porro, quia Saram non opponit ancillae Agar, sed adsociat, et in locum eius ut Agari oppositam subiicit promissionem Evangelii et gratiae, aut caelestis Hierusalem, quae sit vere sponsa caelestis Abraham, ut est Apocalypsis 21, libera, ac nostrûm omnium mater: ideo alteram etiam Hierosolymam in terris facit, quam vocat praesentem Hierusalem, id est, nobis aut illis tunc in terris praesentem, existente adhuc ibi Iudaico populo: quia ante devastationem ea Epistola scripta est. Caelestis vero illa Hierusalem ab Esaia, Ezechiele et Apocalypsi dicitur futura aut ventura Hierusalem: quia nondum plene extructa, patefacta et glorificata est; [p. 94] column 163/164 sed in fine patefiet, ut est Apoc. 21. Ideo praesens illa terrena, caelesti ac venturae opponitur. Illud quoque observandum est, quod non videtur perinde alterum seu Evangelicum foedus loco alligare, sive Hierosolymae sive alii, ur Legale monti Sina: quo libere posset praesentem Hierosolymam, ut matrem, Synagogae servae Agar consociare. Verum illam secundam pactionem aut Testamentum, matremque spiritualium filiorum nominat promissionem, et caelestem aut supernam Hierosolymam, quae vere sit cum suis filiis libera, et haeres vitae aeternae ac spiritualium bonorum caelestis Abrahami. Longa vero ista allegoria, tametsi omnibus partibus, et ferme etiam verbis pugnet contra pseudoapostolos, legis iustitiam iactantes: tamen praecipue id facit eo fine ac scopo, quod docet legem gignere filios, et cultores Deo, aut iustificare homines suis propriis viribus ac operibus, eosque tantum in servitutem, maledictionem ac exitium: contra autem gratiam ac promissionem Evangelii, solo Dei favore iustificare, et revera ac Deo ipso testante et pronunciante servare ac beare. Ideoque Galatas merito ex gratia, non ex lege iustitiam ac salutem aeternam quaerere et sperare debere: et secundum promissionem potius, quam secundum legis opera, filios Abrahami esse, conari oportere: ideoque suam, non pseudapostolorum doctrinam sequi teneri. Simul vero indicat, deum iam olim tulisse sententiam de lite inter sectatores iustitiae legis et gratiae.

CONIURATIO, praeter communem significationem, in Sacris literis significat plerunque pertinacem, et contra conscientiam factam conspirationem in idololatriam. Ierem. 11. Inventa est coniuratio in viris Iuda. Et Ezech. 22. Coniuratio prophetarum eius in medio eius: id est, conspiratio in pravam religionem contra verbum Dei. Sicut enim fiunt coniurationes ac conspirationes a subditis contra suos reges: ita etiam homines conspirant in abiiciendam veram religionem et regimen Dei. Psal. 2. Esaiae 8. Ne dixeritis omnia coniurationem, quae populus iste dicit coniurationem: id est, ne adeo trepidate homines, dictitantes ubique parari contra vos bellum ac vim, quod magnum diffidentiae signum est: Deum ipsum potius timete.

CONSCIENTIAE vocabulo multum utitur Scriptura, praesertim novi Testamenti: quare explicandum est nonnihil. Est vero, in intellectu sensus quidam iudicii divini, quo de nostris actionibus animo et proposito ratiocinamur: primum habentes ante oculos quasi quandam regulam iuris ex verbo Dei aut aliunde, vel denique etiam ex falsa opinione religionis, honestatis aut iuris sumptam, ut maiorem syllogismi: cui porro ut minorem syllogismi, nostrum aliquod factum, dictum, institutum aut conatum accommodamus: ac denique concludimus, quid de eo nostro opere aut consilio, atque adeo de nobis ipsis sentiendum sit. Unde ulterius sequitur vel securitas ac laeticia aliqua, si id recte factum esse deprehendimus: vel etiam terror, dolor ac moeror, si quid prave, iniuste aut impie egimus. ut si quis sic secum ratiocinetur: Quod tibi non vis fieri, hoc alteri ne feceris: Tu proximo tuo hoc aut illud mali fecisti: Igitur contra ius ac fas egisti. Conscientiam igitur primum Scriptura et Ecclesia vocat, ipsam vim hoc modo ratiocinandi: et ferme convenit cum anima rationali. Porro autem praeter hanc primariam notionem, alias totam hanc ratiocinationem significat: alias solam minorem, nempe noticiam suorum bene maleve factorum: alias denique solam conclusionem huius ratiocinationis, seu veluti sententiam a semetipso de se suisve actionibus latam. quarum significationum exempla ordine proferam: illud prius monens, vocem hanc potissimum ex minoris propositionis natura sumi, quia continet noticias aut memoriam recte aut secus a nobis factorum, nostrarumque malarum aut bonarum actionum. Prima, significatio videtur in hisce dictis reperiri. Paulus dicit Rom. 13, Obediendum esse magistratui non solum propter poenam, sed etiam propter ipsam conscientiam: id est, animam rationalem, ne eam contamines, violes, ac oneres ira Dei: quasi diceret, Ne non solum in corpore puniaris, sed ipsam quoque animam ira Dei ac poenis aeternis graves. 1. Corinth. 8, Sic verberantes conscientiam ipsorum imbecillam in Christum ipsum peccatis. Item, Non ne conscientia eius imbecilli existentis, aedificabitur ad comedenda idolothyta? id est, confirmabis eum in idololatria? Sic et eiusdem 10 dicitur, Nihil interrogantes propter conscientiam: idest, ne vestra mens pollatur, quae talibus rebus proprie, si absit scandalum, pollui nequit. Ibidem, Conscientiam dico alterius: id est, ne alterius mentem tuo exemplo malo erudias, contamines, scandalizes. In hoc sensu puto etiam dici Conscientiam purificari, et sanctificari: id est, ipsam animam aut mentem ablui. Sicut alias de cordis purificatione dicitur, Purificatur autem dupliciter, quia et mundatur a reatu, et illuminatur, ut rectius de omnibus rebus sentiat ac iudicet. Secundam significationem, cum pro tota illa ratiocinatione ponitur (in qua plerique ferme semper hanc vocem accipiunt) in hisce exemplis reperiri arbitror: Testimonium dante conscientia, Rom. 2 et 9. Sedlocus Rom. 2, videtur etiam quasi definitionem conscientiae ponere. inquit enim: Testimonium dante conscientia, et cogitationibus mutuo sese accusantibus, aut etiam excusantibus, in die cum iudicabit Dominus occulta hominum. Quasi diceret: Conscientia sunt illae ratiocinationes aut practici syllogismi, damnantes aut absolventes hominem. Sic 2. Corinth. 5. Spero nos in conscientia vestra manifestatos esse: id est, vos, si recte vobiscum ratiocinari de me velitis, deprehensuros me esse syncerum Christi doctorem. Sic et cum Paulus de cauteriata conscientia dicit, puto eum totam hanc ratiocinationem intelligere: nisi quis de ipso iudicio, aut vi iudicante iam perversa intelligat. Verum de cauteriata conscientia mox. Tertia significatio de noticia suorum mali aut perperam factorum, quae sunt veluti minor huius syllogismi aut ratiocinationis conscientiae in hisce dictis reperitur 1. Corinth. 4. Nihil mihi sum conscius, non tamen in hoc sum iustificatus: id est, nullum meum tetrum scelus novi, honeste ac pie vivo, si quis alius: non tamen propterea plene legi ac iudicio Dei satisfacio. In hac significatione etiam ethnicus poeta hac voce utitur, licet simul totam conscientiae ratiocinationem perstringat aut definiat, [inquiens]:

Conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra
Pectora, pro factis spemque metumque suis.

Ultima significatio seu conclusionis est, cum toties bona aut mala conscientia nominatur. Actorum 23. Ego optima conscientia versatus sum: id est, non damnans me, sed absolvens ab omni culpa mali consilii: vel etiam habens optimum propositum recte agendi, non mea quaerendi. Sic 1. Timoth. 1. Habens fidem et bonam conscientiam Hebr. 3. Confidimus, quod bonam conscientiam habeamus. Sic et 1. Petr. 1. Habentes bonam conscientiam. 1. Corinth. 1. Conscientia bona, fides non ficta. In quibus et similibus exemplis per conscientiam possis intelligere etiam bonum propositum. In hac significatione conclusionis dicitur proverbium, Conscientia mille testes: id est, proprii cordis condemnatio non patitur hominem esse satis quietum, sed perpetuo eum accusat. Cauteriatam habere conscientiam dicuntur seductores, 1. Timoth. 4. quem locum alii aliter interpretantur. Duae autem sunt cauteriorum rationes. Nam primum equi, tauri et verueces cauterio, id est ardenti ferro castrantur, abscisis testiculis, quo sic non tantum [p. 95] column 165/166 resecentur illae partes, sed etiam illo ardenti ferro veluti crusta quaedam cutis loco, vulneri inducatur, ut ulteriore cura non indigeat. Sic forte verba Pauli, vel de resectione aut amissione conscientiae loquuntur: vel etiam, quod conscientia malorum perinde occallescat, et sit sine sensu, sicut vulnus talium cauterio sectorum. Eadem ratio cauterii est, cum aliqua putria membra, aut venenata ulcera, aut carcinomata, candenti ferro amputantur aut aduruntur. Apta esset et illa huius locutionis expositio, quod sicut cauteriati aut castrati omni virilitate privantur, et veluti effeminantur, amputatis virilibus: ita et istorum conscientia ac mens, masculum illum vigorem sane, acriter et graviter iudicandi, per falsam doctrinam amiserit. Deinde altera cauterii ratio est, quod malitiosis, fugitivis et facinorosis servis, ac aliis, cauterio, id est, ardenti ferro stigmata inurebantur, ut ab omnibus agnoscerentur, et pro infamibus ac sceleratis haberentur. Sic igitur seductores et seducti, dicuntur esse non in corpore, sed anima ac conscientia stigmatizati: id est (ut alibi inquit) subversi et perversi: veluti si diceres, spiritualiter infames ac perditi, ut non possint recte verbo Dei institui aut sanari: sed imbibitam spiritualem malitiam, hypocrisin ac superstitionem in rebus religionis, neglecta doctrina caelesti, ut nunc fanatici sua somnia, visiones et spirituales revelationes, sequantur: aut sicut senes monachi suis superstitionibus longo tempore innutriti, ita dementantur, ut careant omni sano iudicio in religione Significat ergo conscientia hîc ipsum iudicium, aut vim iudicandi, non ingenuam, sed malitiosam, perversam, stigmatizatam vertiginosorum hominum: quos Apostolus alibi vocat mente corruptos et absurdos homines: qui non attendunt neque quid, neque de quo loquantur, aut aliquid asserant. Contaminari porro alicuius conscientiam ac mentem, Tit. 1, intelligo de iis, qui non tantum habent laesam conscientiam, sed etiam plane carent iustificatione: seu, qui nec renati sunt, nec habent syncerum iudicium. Ἐπερώτημα bonae conscientiae, 1 Pet. 3. quod alii vertunt interrogationem, alii putant rectius multo exponi testimonium. Nam cum ibi de Baptismo agatur, rectissime dicitur, quod testimonium bonae conscientiae afferat, mundificans nos a peccatis, seu testificans nos esse mundatos: sicut et Paulus Rom. 4 dicit, Circumcisionem esse signaculum iustificationis. Verbum enim et sacramenta praebent testimonium nostrae conscientiae et animae, quod sit Deo accepta et purificata. Verum magis probatur Lutheri sententia, quod significet stipulationem, ut supra in Baptismo exposui. Saepe coniungitur conscientia cum mente et corde, de quibus phrasibus alibi forte. 1. Iohan. 4 dicitur: Fiduciam habemus, si nos non damnat cor nostrum, scimus quod maior est Deus corde nostro. ubi cordis damnatio idem plane esse videtur, quod conscientiae accusatio ac damnatio: cui damnationi verbo Dei ac merito Christi resistimus. Deus enim per verbum et sacramenta testatur, se nostram malam conscientiam purificare, abiectis omnibus peccatis nostris post tergum suum. Convenit cum cordis accusatione et haec phrasis: Cor percussit Davidem, abscindentem laciniam vestis Saulis, 1. Sam. 24: id est, conscientia eum coepit gravissime accusare. Conscientia Dei dicitur ea, quae regitur ac movetur respectu et timore Dei, 1. Petr. 2 Hoc enim est gratia, si quis propter conscientiam Dei suffert molestias, immerito afflictus: id est, Deo excitante et regente ipsius conscientiam. Sic ferme Paulus dicit 1. Corinth. 8. Quidam cum conscientia idoli comedunt, tanquam idolothyton: id est, conscientia eos reprehendente, quod rem impuram et idolis consecratam comedant, seque contaminent.

CONSECRARE, est aliquid Deo dedicare, aut etiam prorsus offerre: de quo in verbo Sanctifico et Impleo plenius dicetur. Sed locus unicus tantum attingetur. Moses ait Exod. 32. Consecrastis vel implestis hodie manus vestras Iehovae in fratre et filio: id est, mactando idololatras ex vestris intimis, singulare Deoque gratissimum sacrificium obtulistis, et manus vestras etiam gratiores et acceptiores Deo effecistis, cum et antea singulari caeremonia essent ad facienda sacrificia Deo consecratae ac impletae.

CONSIDERARE, est attentius aliquid expendere, examinare, cogitare. Ierem. 2. Considerate valde, et videte, si est factum sicut hoc. Esdr. 8, de acto censu aut lustratione dicitur: Post haec consideravi populum et sacerdotes. Proverb. 7. Considera vultum pecoris tui, pone cor tuum ad greges: id est, eorum vitam ac mores, quos regendos habes, diligenter examina. Deus laborem et dolorem miserorum considerare dicitur Psal. 9 pro, diligenter expendere, eoque moveri. Psal. 37 dicitur impius considerare iustum: id est, ei insidiari, sedulo observando quid agat, et ubi sit suae iniuriae maxime obnoxius.

CONSULERE, vertunt praedicere. Num. 24. Consulam tibi, quid hic populus faciat tuo populo. Psal. 32. Consulam tibi oculo meo: id est, mea intelligentia te docebo.

CONSILIUM, notae significationis vox est: sed habet etiam quasdam obscuriores significationes. Nam crebro retro ad causas redeundo, tum intelligentiam, quae est vis quaerendi bonum consilium: tum cogitationem, quae est in quisitio consilii, significat. Prioris exemplum: Ut benedicam Deum, qui dedit mihi consilium, Psal. 16. id est, intelligentiam. Pro cogitatione vero, aut inquisitione consilii ponitur Psal. 13. Quousque ponam consilia in anima mea? id est, variis curis et consultationibus me macerabo. Esaiae 47, Defecisti in multitudine consiliorum tuorum: id est, cogitationum ac deliberationum. Ad effectus vero progrediendo significat aliquando decretum, aut etiam conatum. ut Psal. 14, Consilium pauperis pudefacitis, quoniam Dominus spes eius: id est, conatus pauperis impeditis, quia videtis eum destitui omnibus viribus humanis, quibus vos expugnet, aut vobis resistat, et solum ope divina fretum esse. Sic Psal. 33. Consilium Domini in aeternum stabit: id est, decretum aut voluntas. Act. 5, Si consilium aut opus hoc est ex hominibus, dissolvetur: id est, hic conatus facile interibit. Esaiae 5, Veniat consilium sancti Israel: id est, eius decretum, aut etiam conatus de castigandis notis. Psal. 106, Festinaverunt, obliti sunt operum eius, Consilium eius non expectaverunt: id est. promissam eius opem aut liberationem. Ier. 23 In novissimis diebus intelligetis consilium eius. Consilium non raro pro doctrina accipitur, ut Act. 20. Omne consilium Dei annunciavi vobis. Sic puto et Luc. 7 consilium accipi, cum sequente multitudine Baptistam, pharisaei et legis periti dicuntur sprevisse consilium Dei, in suum exitium: id est, Dei decretum, aut etiam doctrinam per Baptistam illis oblatam, quam tamen imperitum vulgus accepit, probavit, et baptizari se ab eo voluit. Sic et Psal. 107, peccatores dicuntur rebellasse verbo Dei, et sprevisse eius consilium. Consilii magni angelus dicitur Christus, Esa. 9. Possis etiam interpretari, multi consilii, qui in omnibus difficultatibus consilium reperire queat: vel potius Magni consilii, id est, illius summi mysterii administrum ac executorem. qui sensus maxime placet. Nam cum varia consilia, decreta aut conatus, Deus per suos angelos exequatur: hoc tamen omnium summum; de redemptione humani generis, non nisi per hunc summum angelum aut proprium filium perficere voluit. Vir consilii alicuius, pro eius consiliario. Psalmo 119. [p. 96] column 167/168 Testimonia tua viri consilii mei Esa. 40. Quis vir consilii eius, indicavitque illi: id est, eius consiliarius fuit? cuius ille unquam consilio indiguit? Proiici aliquem a suo consilio, Iob 18, interpretantur aliqui, pro destitui consilio. In consilio Dei stare, bis reperitur. Ierem. 23, quod est, in senatu aut consultatione Dei esse. Est ibi verbum Sed סוד , non עצה ,עץ Eza, quod proprie secretam quandam consultationem denotat. Sunt etiam consilia quaedam religionis, sententiae, quae non simpliciter sunt imperatae, sed nobis permissae: ut, contrahere coniugium, aut non. 1. Corinth. 7. de quo Paulus affirmat, se non habere mandatum, sed tantum dare consilium. Similia forte quamplura in rebus Adiaphoris reperiri ac nominari queant. Scholastici plura consilia numerant, et quidem eiusmodi, quae partim sunt severissime mandata a Deo: ut, non irascendum, non iudicandum, et similia, partim quae sunt electicia, quaedam ex rebus indifferentibus, ut Mendicitas: quae illi dicunt esse perfectionis Evangelicae, perniciose opera cum Evangelio commiscentes: de quibus forte alibi.

CONSOLATIO, nota vox est, nec valde explicatione indiget. Veniunt tamen quaedam inde phrases, quae explicandae videntur. Et consolationem accepit, et ascendit, Gen. 38: pro, accepta consolatione ascendit. Accipere consolationem super mortuo: id est, de morte eius, 2 Sam. 13. Consolationem sumere de hostibus, Esa. 1: pro, sumere acerbas poenas de eis: atque inde porro solatium et voluptatem capere, ut solet iratis optata vindicta suavissima esse. Eadem ferme phrasis etiam pene contrarium sensum habet, Esaiae 57. Nunquid super hisce consolationem accipiam? pro, nunquid haec patienter feram? Calix consolationum: quae phrasis alludit ad morem aliquem Ivaicum. Ierem. 16. Neque potabunt eos calice consolationum super patre suo, et matre sua: id est, non consolabuntur eos. Res extreme perditas et promiscuas mortes significat, ut usitatae funerum caeremoniae adhiberi nequeant. Vide supra in Calix.

CONSPECTUS, in Hebraeo est Pene פני facies. Varias autem habet significationes. Crebro admodum arcam ipsam foederis in tabernaculo existentem denotat: ut Exod. 23. Non apparebis in conspectu meo vacuus. Et Levit. 3. Ad ostium tabernaculi Ecclesiae offeret eum sponte in conspectu Iehovae Dei: id est, coram tabernaculo. Deut. 14. A conspectu regis clamare, 1. Samuel. 8. id est, propter eius tyrannidem. Sic Deut. 28. A conspectu infirmitatum Aegypti timuisti comedere in conspectu. A conspectu regis poni decretum, Dan. 3, pro ab ipso etiam rege. Sic et A conspectu regis egredi verbum, Esther 1: pro, promulgari nomine regis sententiam. Ante conspectum non ponere Deum, Psal. 86: pro, non timere eum. Multo vero aliter accipitur Iob 16. Confregit me confractione ante conspectum confractionis: id est, crebris perpetuoque sibi succedentibus confractionibus aut afflictionibus. In conspectu alicuius aliquid esse, saepe idem valet quod in potestate. ut Ierem. 40. Omnis terra in conspectu tuo est, ad locum qui bonus et rectus est in oculis tuis, ut eo vadas, illuc vade. Dedit in conspectu eius gentes, Esaiae 41: pro, subiecit ei gentes. Sic et Gen. 20 et 47. In conspectu tuo est omnis terra. Aliquando explicari alicui aliquid. Exod. 19. Posuit in conspectu eorum omnia ista verba: id est, proposuit eis, explicavit eis. Stare in conspectu alicuius, alias significat resistere ei, ut Iosuae 21. Et non stetit vir in conspectu eorum: pro, nemo potuit eis repugnare. Aliquando significat precibus irae Dei resistere, ut Ierem. 18. Recordare Domine, quod in conspectu tuo steterim, ut loquerer pro eis bonum. Denique in conspectu alicuius stare, significat ei ministrare aut servire. Vivit Iehova, in cuius conspectu sto. 2. Reg. 5. Sic et Ierem. 35 reperitur. Sic 1. Sam. 1. vovet filium Anna, se eum oblaturam Domino, ut ibi perpetuo conspiciatur: id est, ministret. In conspectu alicuius aliquid facere אל פני alpene significat contra, aut in praeiudicium vel detrimentum eius. Sic Deut. 21 dicitur, maritum habentem liberos ex duabus uxoribus, non posse dare primogenituram filio dilectae in conspectu filii exosae, qui est primogenitus. ubi In conspectu omnino significat quandam contrarietatem, aut (ut ita dicam) damnum. Sic et Deut. 5 dicit Deus, Non habebis Deos alienos in conspectu meo: id est, quae idololatria mihi extreme adversa est, et in meam gloriam contumeliosa. Verum in hac locutione praecipua vis est in praepositione על al, quae contrarietatem et adversationem quandam crebro significat. Ambulare in conspectu Dei Genes. 24, pro, vivere secundum Dei praescriptum. Sic Deus dicit Abrahamo Gen. 17. Ambula coram me, et esto syncerus. Et Enoch Gen. 5, cum Deo ambulasse dicitur. Sic Psal. 5, Dirige viam meam in conspectu tuo. Bonum aut malum facere, aut esse aliquid in conspectu Dei, valde crebro significat iudicium Dei: sicut et phrasis, In oculis. Sic dicitur etiam in Psal. 116. Mors sanctorum preciosa in conspectu Domini: id est, in iudicio Domini. Invenire gratiam in conspectu: id est, iudicio alicuius, seu apud aliquem, Gen. 5. Exod. 33. et 34. Effundere animam in conspectu Domini: pro, precibus omnia sua vota, curas et cogitationes Deo indicare. 1. Sam 1. Facere in conspectu totius Israelis, et solis: 2. Sam. 12 ubi minatur Deus, se illud occultum Davidis scelus publicaturum esse. Videre Dominum in conspectu suo, Psal. 16. pro, agnoscere praesentiam Dei, sibi opitulantem. Preces, clamores, gemitum in conspectu Dei poni, venire, cadere: Psal. 18 et 56. Item 79. 89. 142. et 143. Oratio mea sicut incensum in aspectum tuum ascendat, Ierem. 36, pro orare, vel etiam exorare. Iusti epulabuntur et exultabunt in conspectu Dei, Psal. 68, et Oseae 6. Vivere in conspectu Dei, est summa felicitate, atque adeo etiam ipso aspectu Dei frui. Mittere nuncios ante conspectum suum, Luc. 9. pro, ante se. Gloriari in conspectu Dei, 1. Corinth. 1. pro, in iudicio. Humiliari in conspectu Dei: id est, metu ac timore eius: Iacob. 1. Suadere cordi in conspectu Dei, 1. Iohan. 3. id est verbo ac veritate Dei placare, quietamque aut tranquillam reddere conscientiam nostram, quod Deus sit nobis propitius. hoc est quod Paulus dicit, Iustificati fide pacem habemus. Concurrit autem crebro haec loquutio cum Coram, Ante, et In facie, de quibus alibi.

CONSPERGERE SE PULVERE, aut cinere, signum doloris aut luctus fuit, sive ob poenitentiam, sive ob calamitatem. Coincidit saepe haec vox cum Aspergo, de quo supra suo loco dictum est.

CONSUMMARE, videtur significare, perficere aliquid: et simul etiam absumere aut perdere crebro valet. Varia autem Hebraea verba hoc Latino exponuntur. Porro cum hoc verbum de ipsa absolutione operis aut actionis accipitur, ut Gen. 6. 1. Reg. 6. Gen. 18, plerunque perspicua est locutio. Hebr. 10. Unica oblatione consummavit in perpetuum eos qui sanctificantur: id est, perfectos effecit, dum plene peccatum abolevit, satanam vicit, et Deum placavit. Galat. 3. Cum spiritu coeperitis, nunc carne consummamini: id est, perficere vestram pietatem vultis. Hebr. 11. Non sine nobis consummabuntur. Consummata malitia, pro summa, 1. Sam. 20. Hebr. 2 et 5 dicitur Christus per passiones consummatus, seu perfectus factus: id est, ratione officii factus fuerat peccator, nunc autem impleta lege et devicto peccato abolevit illam sibi imputatam iniustitiam, et acquisivit nobis iustitiam. Vide in voce Perfectus. Ecclesiasticus inquit: Cum consummaverit homo, inchoabit: id est, denuo ei labor revolvetur, adeo nihil stabile aut firmum perfici in hac vita potest, quin subinde nova cura ac opera sit sarciendum ac instaurandum. Crebro [p. 97] column 169/170 autem admodum significat perdere: quia tum ea quae perficiuntur, tum quae perduntur, suum finem, suamque quasi perfectione habent. Mors quoque ipsa et interitus omnium rerum est quasi quaedam earum completio. Verbum Graecum τελέω , a fine venit. Finitur autem tum id quod perficitur tum id quod aboletur. Esa. 38. Per diem usque ad noctem consummasti me. Sic Consummare oculos viduae, Iob 31, pro perdere: dum enim afflictos orantes diu expectare, et in nos habere intentos oculos patimur, veluti defatigamus ac perdimus eorum oculos: de qua re in voce Oculi. Num. 6. Ut eos repente consummen. Prover. 22. Et virga irae eius consummabitur. Consummare sermonem, aut aliquid aliud, est finire. 1. Sam. 11. et Esa. 33. Consummare civitates, Matthaei 10. est perambulare omnes civitates docendo, quasi perficere omnes in hac parte. Consummari Scripturas, Ioh. 19, pro fieri aut perfici ea omnia, quae scripturae passim praedixerunt. Consummationemfacere, est plane ac prorsus perdere. Ierem. 5. Ascendite muros eius, consummationem plane non feceritis: id est, ne omnes iugulaveritis, sed aliquos relinquite vivos aut superstites. Iere. 30. Faciam autem consummationem in cunctis gentibus, in quas te disperdam: veruntamen ex te non faciam consummationem. Ezech. 20. Non feci cum eis consummationem in deserto. Sic et Ezech. 11. 26. Veruntamen in inundatione transeunte consummationem faciet, Nahum 1: pro, transeunte maximo exercitu instar diluvii perdet omnia. Consummatio festinata. Sophoniae 1. Consummationem profecto festinatam faciet cum omnibus habitatoribus terrae: id est, cito eos perdet. Consummatio seculorum, Hebrae. 9, ultima tempora significat. Sic et Matthaei 24, Consummatio, aut ultima tempora, aut certe ipsum finem mundi, cum omnia finientur et perdentur, significat. Cum porro Matth. 28 dicit, Ero vobiscum usque ad consummationem seculi, omnino finem mundi intelligit. Consummatio abbreviata, moderata aut repressa, Esaiae 10, pro castigatione moderata accipitur, cui interpretationi etiam sequentia congruunt: Omnis consummationis finem vidi, testimonia tua ampla nimis. abstractum pro concreto, et eius subiecto: id est, omnis rei consumptibilis, aut interitui obnoxiae. Consummatum est, clamavit Christus in cruce, ut indicaret ac testaretur, omnia quae de eius passione divinitus in Scripturis praedicta erant, iam peracta esse. Aliqui putant esse allusionem quandam ad ritum quorundam perfectorum sacrorum, quae vocentur τέλεια ἱερὰ : de quibus vide Budaeum in Commentariis Graecae linguae. Arbitrantur igitur esse similem aliquam locutionem isti, iam olim in Ecclesia usitatae: Ite missa est. Sane hic quoque sensus posset habere utilem intellectum, quandoquidem Epistola ad Hebraeos toties inculcat, eum semel perfecte sacrificasse, perfectosque ac consummatos uno sacrificio reddidisse omnes credentes: cum Levitica sacrificia nihil ad consummationem aut perfectionem deducere potuerint. Verbum autem utrobique idem est, nempe τελειόω et τελέω . Sensus ergo esset, plene esse sacrificatum ac perlitatum. Sed ille alter sensus magis convenit ipsi textui Iohan. 19.

CONSUMERE, pro perdere, absumere, est verbum praecedenti tum sono tum scriptione vicinum, tum denique significatione quoque saepissime concordans. Videte ne a vobis invicem consumamini, Galat. 5. Esai. 10. Ab anima usque ad carnes consumet: pro, omnia perdet. Consumi aliquos gladio ac fame, Ierem. 16. Consumi in confusione vitam, Ierem. 20. Deus est ignis consumens, Hebr. 10. Derelinquentes Deum consumentur, Esaiae 1. Consumere mala super aliquem: Deuter. 32. Consumam super eos mala: pro, perdam eos omni genere malorum aut poenarum: ubi mox illa mala vocat sagittas. Ad consumptionem irasci. Esdr. 9. Nunquid irasceris contra nos usque ad consumptionem, ut non sit residuum aut evasio? Sic 2. Par. 12. Et non ad perdendum ad consumptionem. In consumptionem facere: Nehem. 9. Et non fecisti eos in consumptionem.

CONSURGERE, per metaphoram significat aliquem in vigorem ac potentiam quandam erigi: sicut contrâ ruere, cadere autiacere, in omnibus ferme linguis. Sic negantur impii consurrecturi in iudicio: pro, praevalituri, Psalm. 1. Sic de Babylone, Ierem. 51, Submergetur Babylon, et non consurget a facie mali: pro, non poterit resistere, aut etiam in pristinum vigorem restitui, contra tot adversarios et clades, quas ei Deus immittet. Consurgere faciet sibi Iehova regem super Israel, 1. Regum 14: pro, constituet, eriget, excitabit. Verbum Dei consurgere, Ierem. 44: pro, effici opere ipso ea quae verbum praedicit 1. Paral. 21. Consurrexit satan contra Israel, et impulit Davidem, ut numeraret populum, etc Psal. 94. Quis consurget mihi adversus malignantes? id est, quis una mecum sese eis opponet? seu mihi opitulando? Proverb. 24. Repente consurget perditio eorum. Esaiae 57, et saepe alias, de spirituali quadam consurrectione, et melioris animi receptione, aut etiam ipsa corruptarum virium renovatione accipitur hoc verbum, cum Propheta toties hortatur Ierusalem. id est pios, ut consurgat et induatur fortitudinem, quoniam lux Domini ei orta sit. nisi quis velit dicere, esse quandam allusionem ad morem lugentium, qui sordidati humi sedebant aut iacebant, quique porro accepta consolatione surgebant, et mutabat vestes. Sic et Paulus Rom. 6, et Coll. 3. disserit de consurrectione cum Christo, id est, de renovatione et nova obedientia, in qua postquam ex morte spirituali resuscitati sumus, vivere debeamus. Voces CONTAMINATUM, Immundum, Impurum, Pollutum, Prophanum, Commune, aliquando etiam Sacrum inquinatum, et similes, valde vicinae, imo potius eaedem sunt: de quibus nunc dicetur, et supra in voce COMMUNIS aliqued actum est. Sed infra in vocabulo Mundus, Sacer et sanctus, etiam clarius tanquam ex suo opposito illustrabuntur. In Hebraeo eadem vox est טמא tame, quae et sono et significatu est idem ferme cum simplici Latina Tamino, cuius composita magis sunt in usu. Contaminatum immundum, pollutum, inquinatumque, a carnali contaminatione ad religiosam per metaphoram transfertur, propterea quod perinde illa Deus oderit, ac nos istam terrenam immundiciem. Est autem immundum, contaminatum aut pollutum, sancto mundoque prorsus contrarium. Significat enim id quod est Spirituali aut religiosa coinquinatione maculatum. Vicinum est iniusto, cum nempe Deus quippiam odit et pro foedo habet, suosque id vitare vult. Vicinum est prophano et communi, ut Scriptura loquitur. Dicuntur vero tum homines pollui aut polluti esse, tum res: quin et doctrina ac sermo, atque adeo etiam ipsum nomen Dei. Homines porro contaminabantur dupliciter: vel interna contaminatione, quae proprie est iniustitia, et a peccatis actualib. ac originali venit: vel externa ac caeremoniali quadam contaminatione pollutioneque, de qua praesertim in Levit. 5. 13. et passim alibi disseritur. Contaminari igitur externa ista immundicie, aut pollui putabantur Iudaei, si cadaver attigissent, aut aliquid immundum comedissent, ut saepe in Numeris et Levitico habetur. Sic nolebant sacerdotes intrare in praetorium Pilati, Ioh. 18, ne contaminarentur, sed munde comederent Pascha. Sic Christus negat, ea hominem contaminare, quae intrent per os, sed quae ex corde exeant. Deus quoque dicitur contaminare tabernaculum, aut templum suum, cum id non defendens, ab impiis prophanari patitur. Sic et haereditatem suam contaminasse dicitur, Esa. 47. Dicebantur et idololatrae polluere sanctuarium, cum vel non sacrificabant ibi, vel certe perperam sacrificabant, Lev. 20. Sic et Ps. 55. [p. 98] column 171/172 impii non servantes foedus Domini, contaminasse eius testamentum dicuntur. Contaminasse se dicit Deus principes sanctitatis aut sanctuarii Esaiae 43, quia iusserat eos suspendi. Contaminabitis operimentum sculptilium argenti tui, Esaiae 30 pro, eiicietis omnino ex templo Dei idola, quae solebatis argento et auro contegere. Contaminare iubetur sacerdos leprosum, Levit. 13: pro, indicare Ecclesiae eum esse contaminatum lepra, eoque ut immundum devitandum. Ponitur igitur illic verbum rei pro verbo noticiae aut indicationis, ut in Regulis universalibus annotavi. Leprosus enim iam antea contaminatus est, antequam sacerdos eum contaminatum esse pronunciet. Verum quoniam hoc verbum saepe coincidit cum verbo Polluendi: ideo illius quoque unum aut alterum exemplum addam. Aut iuraverit, non polluet verbum suum: Numer. 30. id est, non irritum faciet, quod pollicitus est. Sic Psal. 55. Polluit pactum suum: pro, violavit fidem datam. Aliquando significat permittere pollui. Ezech. 39, Non polluam nomen sanctum meum ultra: pro, non sinam pollui, Pollui nomen Dei, et sanctificari, contraria sunt, et exponuntur prolixe Ezech. 36. Pollui eos in muneribus suis: id est, permisi ut laberentur in scelus idololatriae. Actor. 15 praecipiunt Apostoli gentilibus conversis, ut abstineant a contaminationibus sanguinis, suffocati, et scortationis In quo praecepto etiam ad veterem morem pollutionum Iudaicarum respiciunt. Volunt alioqui scriptores, eam legem etiam antiquitus solitam imponi a Iudaeis gentilibus conversis, aut alioqui subiugatis.

CONTEMNERE verbum, in Sacris literis non habet ignotam Latinis auribus significationem: sed tamen quaedam obscuriora loca attingam. Proverb. 18 dicitur: impius cum in profundum venerit, contemnet: id est, securus erit, non curabit monitiones aut minas verbi Dei, ac iram Dei. Matt. 6. et Luc. 16, Alterum diliget, et alterum contemnet: id est, alterum dominum non curabit, non serviet ei. Roman. 2, Divitas bonitatis Dei contemnis, id est, negligis, non magnifacis, non moveris ad agendam poenitentiam, tam benigna Dei invitatione, et patienti expectatione, Matth. 18 prohibet Dominus, ne unum expusillis suis contemnamus: id est, scandalizemus, nulla habita eius salutis ratione. Porro cum Paulus 1. Tim. 4. et Tit. 2 dicit, Nemo adolescentiam tuam contemnat: monet suos illos discipulos, ut retineant authoritatem et gravitatem ministris Christi dignam, nec se a quoquam despici patiantur. Esaiae 49, nominat Deus contemptibilem animam Israelem, propterea quod tunc ea gens ac regnum debilitatum, diminutum ac contemptum erat, prae eo quod Dominus erat postea eos per Meschiam ampliaturus, et glorificaturus. Sic et Ierem. 4, et Abdiae 1, vocat eundem populum contemptibilem et parvum.

CONTENTIO, plerunque in malam partem accipitur, pro studio rixandi de rebus non magni momenti, aut etiam veritati contradicendi, sine omni fundamento ac gravi ratione, ut Psalmo 31. Abscondis eos a contentione linguarum: pro, a calumniatoribus liberas eos. Rom. 13 Apostolus iubet suscipi imbecillos in fide, non ad contentionem aut aemulationem id est, non ut odiosis ac ociosis subtilitatibus, aut etiam acerbis disputationibus exagitentur, et magis concutiantur Rom. 2. Qui sunt ex contentione: periphrasis Hebraea est, pro contentiosis aut incredulis, qui verbo ac veritati Dei contradicebant. Similes sunt phrases: Qui ex fide, qui ex praeputio, qui ex circumcisione, etc. pro, fideles, praeputiati, circumcisi, etc. Vir contentionis meae. Iob. 31: pro, meus adversarius. Eadem phrasis est etiam Iud. 12 Esaiae 41. 50, et Ierem. 15. de qua forte etiam in voce Litis aut Rixae disseretur.

CONTERO, significat confringo in minutas partes. Sicut autem supra dixi de Confringo et Concido, sic et hoc verbum per metaphoram perditionem rei significat: quia quae conteruntur, illa priorem illam speciosam acui gentem formam amittunt. Exempla sint haec Gen. 3. Semen mulieris conteret caput serpentis: id est, expugnabit satanam et vim eius: hoc est, peccatum et maledictionem abolebit, restituta benedictione et iustitia. Rom. 6. Dominus conterat satanam sub pedibus vestris. Sic Deut. 7 pollicetur Deus Israelitis, quod nemo eis resistere poterit, donec omnes adversarios conterant. Sic Dan. 8 dicit, quod ille gigas Monarchias significans, sine manibus conteritur: id est, divinitus. Conterere brachium peccatoris, Psal. 9: pro, potentia. Sic etiam conterere dentes impiorum, Psal. 58. Sic Esa. 14. Contrivit Dominus baculum panis aut vini. Conterere arcum, Psalm. 46. id est, bellatores et bella tollere. Conterere baculum panis, Ezech. 4. 5: pro, auferre copiam ac vilitatem annonae. De quo supra in BACULO et CONFRINGO est dictum. Conterere in pulverem terrae, Amos 2: pro, prorsus perdere. Conterere aliquando non plane perdere, sed castigare ac punire tantum graviter significat. Ierem. 17. Duplici contritione conterat eos: id est, duplici poena afficiat. Sic Psalm. 60. et 147. Hoseae 14 dicitur Dominus colligare et sanare contritiones suorum. Psal. 94. Populum tuum Domine conterunt. Aliquando etiam longiori quadam metaphora dicitur de confractione aut prostratione spiritus et cordis aliquorum. Cor enim aut animus securus videtur quasi quaedam abor stare ac vigere in mundo. Sed lex divina veluti malleus quidam confringens petras, conterit ac comminuit eum, ut veluti concisa arboraut columna icta fulmine humi iaceat. Sic minatur Dominus Levit. 26. Conteram superbiam duriciei vestrae. Ier. 23, contritum est cor meum in medio mei. Hinc venit ista significatio contritionis, quae in Ecclesia est usitata de priore parte Poenitentiae, cum mens hominis agnitione peccati et irae Dei potenter ac divinitus conteritur et conterretur: quae saepe in Sacris literis hac ipsa voce aut verbo describitur. Exempla aliquot, ut res eo magis illustretur, adscribam. Psal. 51. Cor contritum et humiliatum Deus non despicies. Psal 147, Deus sonat contritos corde. Sic Esaiae 57 dicit Deus, se habitare cum humiliatis et contritis corde. Sic Daniel, 3 legitur, In animo contrito et spiritu humiliato. Esaiae 42 integra similitudo aut parabola de hac re et loquutione habetur, ubi inter alia dicitur, quid Meschias calamum concussum non conteret: id est, non prorsus in nihilum rediget. Haec eadem contritio cordis aut spiritus indicatur etiam Esaiae 48, hac similitudine, Sicut leo contrivit omnia ossa mea. Quin et Thren. 3 contritionem vocat. Paulus 2. Cor. 2 et 7, dolorem et tristiciam secundum Deum: Petrus primae quinto, humilitatem animi: Iohan. primae quarto, timorem vocare videtur. Conteri propter alicuius contritionem, Ier. 8, est, propter eius calamitates dolore summo affici. Clamorem contritionis suscitabunt, Esaiae 15: pro, horrendum et miserandum, qualis in ingenti clade exoriri et excitari solet. Deducere et reducere homines ad contritionem. Psal. 90: id est, in extremas miserias, ac mortem ipsam. In contritione alicuius ridere aut laetari. Iob 31. Prov. 1: est, in aliena calamitate secure gaudere, aut certe ea non affici. Sic, dies contritionis. Transiens contritio, Psal. 57. In umbra alarum tuarum spero, donec transeat contritio. Contritio post contritionem, Iere. 44. Contritio super contritionem, Ezech. 7: pro, crebrae calamitates et clades. Contritiones mortis circumdederunt me, 2 Sam. 22, pro, gravissimae tribulationes. Paulo aliter eadem locutio accipitur 1. Sam. 5. Erat contritio mortis in tota civitate: pro, lues aut pestis lethalis. Prae contritionibus purgant sese, Iob 41: pro, ob ingentia pericula et terrores soluitur eis aluus,

[p. 99] column 173/174 CONTESTARI, est in Sacris literis docere, aut serio graviterque monere aliquem, de Deo ac eius voluntate, cum obtestatione aut protestatione, poenarum comminatione, et veluti testium adhibitione. Solent enim saepe prophetae caelum et terram, conscientiam auditorum, et Deum ipsum in testem vocare, et protestari, quod nisi audierint ac poenitentiam egerint, sint male perituri, ut et suam fidem liberent, et Deus sit magis excusatus, et denique ipsi auditores tanto magis permoveantur. Psal. 82, Et contestaborte Israel, si audieris me. Contestare populum, Exo. 19. pro, denuncia populo, serioque mone, ac obtestator eos, quasi adhibitis testibus. Contestatus illos, ut converteres eos ad legem tuam, Nehem. 9. Et contestatus est angelus Domini ipsum Iehosua, Zach. 13. pro, testibus adhibitis admonuit. Reperitur et extra doctrinam. ut Exod. 21, Et contestatio facta fuerit ipsius, scilicet bovis, Domino: pro, adhibitis testibus denunciatum fuerit. Sic Gen. 43. Contestando contestatus est nos, dicendo: pro, serio denunciavit nobis, adhibitis minis. In novo Testamento est crebro de tali protestatoria institutione διαμαρτύρομαι , de quo forte postea in verbo TESTANDI aut PROTESTANDI agetur. Utitur autem eo dives in inferno, Luc. 16, cum petit aliquem mitti ad suos fratres, qui eos serio moneat, aut illis contestetur de mutanda in melius vita.

CONTRA, cui saepe additur vox Facies, significat primum idem quod eregione. Num. 22. Habitat contra me: id est, ex opposito mei. Custodiae contra fratres suos, 1. Par. 26. Custodia contra custodiam: id est, alternae custodiae, aut vicissim susceptae. Aliquando sub, intelligitur pugnare, ut Iud. 5 De Ephraim contra Amaleck, Beniamin contra populos tuos: scilicet, pugnavit. Fuimus contra eos usque ad hostium portas: scilicet pugnantes. 2. Sam. 11.

CONTRADICERE est, alicui verbis resistere, seu, ut utriusque linguae etymologia sonat, contraria eius dictis dicere. Sunt vero quaedam Scripturae loca, ubi huius vocis significatio nonnihil obscurior est. Oseae 4. Tuus populus est, sicut contradicentes sacerdoti. ubi in Hebraeo est. Sicut litigantes: id est, inobedientes, aut etiam resistentes veris doctoribus, ministerio, verbo ac Deo. Paulus vult tales doctores deligi, qui possint contradicentes convincere, aut refutare: id est, resistentes sanae doctrinae redarguere. Christus dicitur positus in signum cui contradicetur, Lucae 2: id est, cui totus mundus sese opponat. Aquae contradictionis, aut litis, nominantur Num. 27: ubi populus rixatus est cum Moyse et Deo, flagitans aquam. Harum aquarum et litis fit mentio etiam Psal. 81, et 106.

CONTRARIUS, id est adversarius. Levit. 26. Incedam adversus vos in furore contrario. Num. 22. Perversa est via tua, mihique contraria. Iob 7. Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimet ipsi gravis? Coloss 2. Chirographum quod erat contrarium nobis: id est, extreme adversum, repugnans et noxium nobis.

CONTRISTO, significat proprie dolore afficio. Sed verbum hoc per synecdochen aut metalepsin ad varias causas doloris ab hoc effectu regreditur. ut 1. Reg. 1. significat solam ac simplicem obiurgationem. David non contristavit Adoniam affectantem regnum: id est, non obiurgavit, castigavit, qua ratione eum facile repressisset: sed ideo noluit eum obiurgare nimium indulgens pater, ne eum moerore afficeret. Septuaginta verterunt, Non prohibuit. Aliquando significat quoquo modo laedere, ut Exod. 22, Advenam non contristabis. Levitic. 25, Fratrem non contristabis: id est, nullo modo laeseris. Sic Ezech. 22 exprobratur Iudaeis, quod viduam et pupillum contristaverint. Sic 1. Petr. 1, pro cruce et afflictione verbum Contristare ponitur. Perterrefacere etiam significat Ezech 13, Moerere fecistis cor iusti, quem ego non contristavi. Sic et 2. Corinth. 7 accipitur, Contristati estis ad poenitentiam: pro, dolore affecti, et perterrefacti accusatione legali. Herodes dicitur Matth. 14, et Marc. 6, contristatus, quod iuraverat filiae se ei daturum quicquid illa petierit, et quod ea postulaverit caput Iohannis. Videtur autem simulata contristatio fuisse. Praecedit enim clare in Matthaeo, quod voluerit quidem eum interficere, sed metuerit vulgus, magnifaciens Baptistam. Verum de eo loco vide caput de Synecdoche aut Metalepsi, in Regulis generalibus. Aliquando de tristicia cum scandalo coniuncta accipiendum est, ut Rom. 14: Si frater tuus propter cibum contristatur, non amplius secundum charitatem ambulas. Dicimur et Spiritum sanctum contristare, Ephes. 4. Ne contristetis Spiritum sanctum Dei, per quem obsignati estis in diem redemptionis. Etsi autem quidam putant hoc quasi per ἀνθρωποπάθειαν dici, ut humanus affectus Deo tribuatur: tamen pii ipsamet experientia sentiunt suum spiritum, qui cum Spiritu sancto coniunctus est, turpibus sermonibus aut iniustis factis offendi aut dolere, ac contra piis laetari et gaudere. Sic prorsus etiam 2. Pet. 2 iusta anima Loth excruciata dicitur fuisse turpibus ac sceleratis factis Sodomitarum.

CONTENTUM ESSE aliqua re, id est, in ea ut sufficiente sibi acquiescere. Sic Paulus 1. Tim. 6 iubet nos contentos esse cibo et vestitu. Luc. 3. Contenti estote stipendiis vestris. Esaiae 2. In filiis alienis contenti fuerunt, aut acquieverunt. Intelligunt plerique, dici de alienis doctrinis ac religionibus, quas Iudaei neglecta sua sectabantur.

CONTUREARE, verbum valde usitatum est in Sacris literis. Accipitur autem modo de animi perturbatione, excitata terrore ac periculis. Sic saepissime anima aut cor alicuius conturbatum dicitur. Credo idem etiam esse, cum ossa dicuntur conturbata. Sic dicitur Psalm. 42. Anima mea quare conturbas me? Et Psal. 88. Terrores tui conturbant me. Alias de graviore aaliqua afflictione: ut Psalm. 46. Conturbatae sunt gentes Et Ezech. 12 Comedes panem tuum in conturbatione: id est in afflictione. Sic Iob 25 queritur, se ab omnipotente esse conturbatum. Alias significat ordinem, et tranquillum bonumque rei statum confundere ac tollere. Sic Achab obiicit Heliae 1. Reg. 18 quod conturbet Israelem: et propheta vicissim tyranno. Sic et Paulus Romanorum 1. et 5. item Act. 15 obiicit pseudoapostolis, quod perturbaverint optime constitutam Ecclesiam Galatarum, et aliorum. Sic Proverb 11. Qui conturbat domum suam, possidebit ventos. Significat etiam prorsus perdere aliquos, ut Psal. 2 et 21. In furore suo conturbabit eos: id est penitus perdet.

CONTURBATIO nomen eadem habet significata. Esa. 65. Non laborabis frustra, nec gignes in perturbationem: id est, ut liberi tui sint profugi et calamitosi. Sic et Prover. 15. In proventibus impii est perturbatio: pro in quietudo et variae poenae. Dicetur forte de hoc verbo aliquid etiam in Perturbo, aut Turbo.

CONVALLIS, in voce Vallis explicabitur.

CONVERTERE aliquid, in aliam quandam formam aut statum mutare, usitate Latinis quoque significat: et plerunque de rei corporeae statu aut situ accipitur. Ab hac significatione puto illa dicta per metaphoram duci: Convertere alicuius planctum, luctum aut tristiciam in gaudium, Psal. 30. Ierem. 31, Iacobi 4. Item convertere mare in aridam, Psalm. 66. Convertere significat etiam restituere. Sic saepe dicitur de conversione captivitatis Israel. Et Petrus iubetur gladium in vaginam convertere: id est, restituere suo loco. Converti de homine acceptum deponentaliter, valde saepe significat redire ad saniorem mentem. Sic Dominus Petro dicit Luc. 17, et Matth. 18, quod si saepius in die fuerit conversus, qui peccavit, [p. 100] column 175/176 condonandum illi nihilominus esse. In hoc usu istud verbum saepissime in veteri Testamento reperitur, ut Ps. 22. Convertentur ad Deum universi fines. Covertimini filii hominum, Psal. 90. Esaiae 6. Ne forte convertatur, et sanem eum. Esaiae 16. Reliquiae convertentur. Sic et Esa. 21. Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat: Ezech. 18. Saepe etiam Deus dicitur convertere nos: id est, a prava via et a diabolo tyranno ad se ac veritatem vertere. Ps. 80. 85. 105. Ier. 31. Thr. 5. Zach. 10. Loquutio vero haec inde orta est, quod obedientes Deo dicuntur eum sequi, ut servi herum: Impii vero dicuntur averti ab eo, et sequi satanam, sicut servus discedens ab obedientia sui domini. Postremo cum resipiscunt, dicuntur iterum converti ad priorem herum Deum, ut eum sequantur ac colant. Convertere aliquem, aliquando significat refocillare, reficere: quia defatigatorum et afflictorum anima ac vita ab eis abire videtur. Contra igitur, cum vel victu vel consolatione confirmantur, videntur ad vitam converti. Psal. 119. Lex Domini immaculata convertens animas: id est reficiens. Psal. 80 ter repetitur: Domine converte nos, illumina vultum super nos, et salvabimur. Quod plerique intelligendum putant de recreatione ex plurimis afflictionibus: tametsi possis et de ipsa conversione interpretari. Converti etiam ad res pravas dicimur, sed addita ipsa illa re: ut, Converti ad idola, Deut. 31. 1. Tim. 5. Sic Num. 14. Converti post Iehovam. Converti ad infirma elementa mundi, Gal. 4. 1. Tim. 4. Converti etiam Deus dicitur, cum ex irato et averso fit propitius pater. Quare saepe ingeminat: Convertimini ad me, et convertar ad vos: id est, fiam vobis placatus. Zach. 1. Ier. 12. Sic Thren. 3, Convertere Domine usque quo? Veniunt autem istae locutiones inde, quod cum homo deberet non tantum faciem, sed et cor suum vertere ad Deum factorem suum, avertit se (ut prius dixi) ab eo ad satanam, et vicissim Deus avertit faciem ac favorem suum ab homine. Quare contra cum reconciliantur, uterque ad alterum converti dicitur. Converti etiam homines ad homines dicuntur, cum in eorum sententiam transeunt: ut Ier. 15. Convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. Sic Malach. 4. Luc. 1. Convertet corda patrum ad filios: id est, faciet ut Israelitae Baptistam, Christum et Apostolos audiant prophetas et patriarchas, eorumque sententiae subscribent. Converti retrorsum, est adversa fortuna uti, aut etiam perire aliquem. Psal. 35. Convertantur retrorsum et pudore afficiantur, cogitantes mihi malum. Sic Psal. 9. Converti in infernum aut sepulchrum. Est autem metaphora: quia sicut homines corpore ipso aut rorsum progrediuntur, ita et actionibus progredi dicuntur. Contra etiam, sicut cum retro repelluntur, aut retro ruunt: sic et actiones eorum, conatusque, si irriti fiant, retrorsum converti dicuntur. Sic Germani dicunt, dazu fürnemen/oder der ratschlag ist mir zuruck gegangem. Converti alio qui dicuntur homines etiam ad cor, cum saniore corde expendunt quid agant, et non pergunt ruere aut furere sine omni conscientia, sicut vecordes.

CONVIVIUM a Christo proponitur plerunque, ut pictura rei ac status optimi, praesertim vero ingentium beneficiorum, divinaeque gratiae, quam per et propter eum consequimur: sicut contra reatus et carentia gratiae Dei ac contritio, per famen ac suim exprimitur. Sic omnino puto et Esa. 25 in meliorem partem accipi debere: quantumvis multi eum locum de comminatione poenarum intelligant. Certe si diligenter totus ille textus expendatur, summa bona ibi hominibus promitti reperietur.

CONVOCATIO. prosolenni die, qua convocabatur populus ad audiendam concionem et lectionem verbi Dei, Levit. 23, Num. 28. Die primo convocatio sancta, die septimo quoque convocatio sancta, nullum servile opus facietis in eo. Sic et Esaiae 1 dicit Deus, repudians Iudaeorum festa et sacra, calendas et sabbathum: convocare convocationem non possum: subintellige, ferre.

COOPERIRE pedes, pro exonerare aluum, Iud. 3. et alias saepius reperitur. Sic enim honestiore verbo rem vicinam ac sordidam indicant.

COPULARE se alicui: pro, vehementer adiungere. Copulate vos Domino foedere sempiterno, Ier. 50. Et copulati sunt ipsi Baal peor, Psal. 106.

COQUERE, Hoseae 7, quidam exponunt de cogitatione malorum consiliorum. Tota nocte dormit aut iacet coquens illas, scilicet malas machinationes.

COR, vox notissimae significationis, admodum varie in Sacris literis accipitur, plurimusque eius usus est. De eius igitur figuratis acceptionibus et phrasibus agemus. Primum, quia cor in medio hominis aut animalis est, ideo admodum crebro pro medio cuiusvis rei per metaphoram accipitur. ut Cor maris, Psal. 46. No timebimus, etiam si montes praecipitentur in cor maris: sic Tyrus dicitur sita esse in corde maris. Cor terrae, Matt. 12. Filius hominis erit in corde terrae. Cor caeli. Vidisti ignem ardentem usque ad cor caeli, Deut. 4, pro, cuius flamma usque in medium caeli ascendebat. Secundo, Hebraei totum regimen hominis cordi tribuunt, et omnino rationalem animam in corde collocare videntur: certe perinde ac si ea ibi habitaret, cordi omnem vim intelligendi simul et eligendi, volendi et agendi ascribunt: sicut etiam vetustissimi Graeci, praesertim poetae, faciunt. Contra philosophi animam rationalem, et ita etiam omnem vim intelligendi, volendi ac eligendi, in capite aut cerebro collocant, solosque affectus cordi relinquunt. Sin autem velles Sacras literas cum philosophia in hac parte concordare, dicere posses, eas ideo tribuere noticias, intelligentiam et electionem cordi, quod in practicis noticiis et electionibus plurimum dominantur affectus aut motus cordis. agere autem Sacras literas non de speculativis, sed de practicis noticiis, quas Deus vult vel maxime vivas, ardentes ac operosas esse: alio qui eas docere, illas speculativas noticias etiam tantum hypocrisin quandam et labialem cultum aut honorem. Ut vero declararetur haec summa coniunctio affectuum et practicarum noticiarum, adduci posset erudita disputatio Aristotelis Ethic. 6, quod speculativas quidem noticias, ut sunt Mathematicae, non corrumpant affectus aut habitus mali: at practicas, et prudentiam ipsam, totamque cognitionem gubernatricem et consultatricem vitae prorsus evertunt: ut si quis semet prorsus dedat pravis voluptatibus aut cupiditatibus, is mox amittit pia praecepta de moribus: ut, quod propter Deum ac veram pietatem omnes voluptates, opes ac commoda, atque adeo vita ipsa sint negligenda. Ostendit sane quotidiana experientia, lapsibus et pravorum consuetudine mox excuti veras salutaresque noticias primae et secundae tabulae, atque adeo Evangelii ipsius: aut etiamsi utcunque manent, tamen esse ociosas et prorsus emortuas, quas Scriptura mortuam literam et mortuam fidem vocat: quas non aliter saepe hypocritae decantant ex suggestu, aut alioqui in colloquiis, quam psittacus suum χαῖρε . Verum sive haec sit causa, cur Scriptura totum hominis omniumque bonarum et malarum actionum regimen cordi contribuat, sive etiam quod revera ibi rationalis anima potissimum resideat, ut est ista ipsa quaestio de animae sede, et essentia omni humanae industriae ac philosophiae prorsus inexplicabilis: nos nunc omissa ea, ad explicationem vocabuli ipsius revertemur. Tribuit igitur Scriptura totam rationalem potentiam, intellectum, voluntatem, iudicium cogitationem, consultationem, electionem, et conatum, Cordi. Hinc est, quod Deus tantopere ubique flagitat ipsum cor, iubet nos eum diligere, confiteri, celebrare, timere ac amare ex toto corde. Ponitur ergo cor pro anima [p. 101] column 177/178 rationali. Hinc dicit Scriptura: Lacerate corda vestra, non vestimenta vestra, Ioel. 2. Et, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum procul est a me. Vult enim Deus, sicut recte ille scribit, potissimum pura mente coli, cum et ipse mens sit. Sic dicitur, Corde creditur ad iustitiam, Rom. 10. Hinc etiam dicuntur purificari et mundari corda sanguine et passione Christi: nempe non caruncula illa, sed anima, praesertim rationalis, quae in corde potissimum agit. Cum Scriptura accusat cor hominis, Gen. 6 et 8. Ierem. 17. 31. Ezech. 11. 36, et alibi passim, ipsam profecto animam rationalem ab imagine Dei in satanae imaginem transformatam accusat. Et cum vicissim vel homo orat, vel Deus promittit se cor novum in eo creaturum, pro lapide exciso, ipsam essentialem animae rationalis regenerationem promittit. Sic et Hebr. 13 legitur: Bonum est gratia stabiliri cor, non cibis: id est, ipsam animam aut mentem, quae perinde gratia, ac spiritu Dei stabilitur, sicut corpus cibo exteriore. Deut. 29, et saepe alias, accusat Deus Israelitas, quod non habeant cor intelligens: ut pollicetur in sequenti, sicut et Ierem. 31 promittit se daturum illis cor intelligens, ac quaerens Deum. ubi hanc ipsam essentialem totius rationalis animae regenerationem promittit, et non illius carnalis massae corpoream quandam mutationem. Tertio, cor videtur significare saepe ipsum quasi ingenium, naturam, aut animum hominis, bonum aut malum. ut, cum Deus dicitur ponderare aut examinare corda: id est, tum naturam ingeniumve eius, tum et intimas cogitationes et machinationes. Cor saepe ipsum hominem significare videtur, non tamen sine singulari emphasi: ut cum Dominus prohibet, ne gravemus corda nostra crapula et curis huius vitae, Luc. 21: id est, nos ipsos, dum illis cor nostrum penitus addicimus, involuimus et contaminamus. Cor etiam animam aut vitam vegetativam significare videtur: ut cum hominis cor pane confortari dicitur Gen. 18. Iud. 19 et Psal. 104. Panis confirmat et vinum laetificat cor hominis: id est, ipsum hominem ratione animae aut vitae vegetativae. Sic etiam cum contra dicitur ut cera liquescere, Ps. 22. significat ipsam vim vegetativam contabescere. Cor significat etiam sensum, sententiam aut mentem. ut Actor 4. Credentium erat cor unum: id est, unus sensus ac animus. Sic cor patrum ad filios, et filiorum ad patres convertendum esse per Baptistam, dicitur Malach. 4. et Luc. 1: id est, ad veterem religionem prophetarum, communemque consensum: ita ut Apostoli et alii auditores Christi, prophetarum scripta scrutentur, sequantur, et cum eis consentiant. Sed de verbo Converto supra dixi. 1. Par. 12. Ezech. 11. 2. Par. 30, consensus in talibus locis significatur. Contra, cum repetitur haec vox, et dicitur aliquis aliquid Corde et corde agere, significat vel in summa dubitatione, cum modo hanc, modo illam sententiam magis amplectitur: vel etiam, cum aliam mentem, voluntatem aut sententiam in corde gerit, aliam ore profert aut prae se fert. Animum videtur aliquando significare: sicut Latini dicunt, animum superbum, durum, praefractum, pertinacem. ut, Cor durum male habebit in novissimo. et, Qui amat periculum, peribit in eo: Eccles. 3, Ambulare in, aut post duritiem cordis, Ier. 7. 13. 16. Sic forte illud, Indurari cor Pharaonis: id est, pertinax reddi, in Exodi 11. Et, Gentium cor indurari, ut pugnent contra Israel, Ios. 11. Sic Esai. 46, Audite me duri corde: pro, pertinaci animo. Declinans et rebelle cor, Ier. 5: id est, animus Deo rebellis et adversus. Non raro vota, desideria et cogitationes ipsas videtur declarare: ut, Ubi thesaurus tuus, ibi et cor tuum: id est, affectus et cogitationes tuae. Capere aliquem in corde suo, Ezech. 14, est, deprehendere, ac confutare eius mala studia ac vota. Et Thren. 3. Corda nostra levemus cum manibus puris in caelum: id est, vota ac desideria nostra. Sic et Sursum corda dicitur. Sic in viis cordis ambulare, Eccles. 11: pro, suis cupiditatibus obsequi. Sic David erat vir secundum cor Dei: id est, qualem Deus sibi optabat. Idem valet, secundum cor alicuius aliquid facere. Effundere cor coram Deo: id est, vota, gemitus, ac desideria sua intima, Psal. 62, Thren. 2. Pro intellectu: ut Psal. 95, Errantes corde. Sapiens corde est Deus, Iob 9. Sic saepissime cordis sapientia et intelligentia praedicatur. Sic et Exo. 31 dicitur Deus replevisse quorundam corda sapientia, ad excogitandum omne opus, etc. Sic et in sequentibus capitibus artifices tabernaculi sapientes corde vocantur. Contra etiam, cum allqui dicuntur stulti aut insipientes corde, etiam intelligens pars indicatur. ut, Dixit insipiens in corde suo, non est Deus: pro, sic suo intellectu conclusit. Sic Proverb. 3, in tabulis cordis praecepta sapientiae esse inscribenda praecipitur: pro, in intelctu: tametsi et voluntatem ardentissimosque affectus Scriptura ibi intelligat. 1. Reg. 3 petit Salomon sibi dari Cor audiens, ut recte iudicet populum Dei, et discernat bonum a malo ubi accipio intellectum excellentem. nam Audire, eis etiam intellectionem non raro significat. Sic fidere cordi, Prov. 28. Qui fidit cordi suo, stultus est: id est, intelligentiae aut prudentiae suae: seu, qui est sapiens in oculis suis. ut est Esa. 5. Sic legitur: Stolidi intelligite corde, Prov. 8. Rom. 1. Obtenebratum est insipiens cor eorum: id est, intellectus. In hac significatione dicitur cor excaecatum, aut illuminatum. Item, illuminatos oculos eius Eph. 1. Animum aut voluntatem denotat, ut cum dicitur esse cor integrum aut perfectum: id est syncerum, serium, non sub dolum, malitiosum, hypocriticum, aut simulatum: seu syncero animo aliquid agere aut conari. 1. Par. 12. Corde integro venerunt in Hebron, ut David constituerent regem. 1. Reg. 15. Cor Asa erat perfectum cum Iehova: id est, syncere et ex animo adhaerebat Domino. Sic et cor rectum. Levitae erant recti corde ad sanctificandum se prae sacerdotibus, 2. Par. 20: pro, erant paratiores, alacriores, promptiores. Psal. 78. Cor eorum non fuit rectum cum Deo, nec fideles fuerunt in pacto eius. Sic saepe pii in Psalmis vocantur recti corde. Psal. 7. Qui servat rectos corde. Psal. 11 Sagittant in obscuro rectos corde. Sic Psal. 36 et 94. In hac significatione dicitur etiam Voluntarium ac spontaneum cor. Sic Gen. 20. In integritate cordis hoc feci: id est, simplicitate aut sinceritate, citra omnem dolum malum. Sic et Psal. 101. In sinceritate cordis ambulabo. Velle, seu decretum voluntatis, 1. Sam. 14. 2. Sam. 7. 1. Paral. 17. Quicquid est in corde tuo, vade fac: id est, quicquid in animo habes, aut statuisti. Non de corde meo feci, Num. 16. Propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti, 2. Sam. 7. et 1. Par. 17: id est, pro tuo arbitrio, pro tua voluntate. In eodem sensu dicimur Apponere cor: id est, voluntatem aut animum. Sic apponere cor ad verbum Domini. Exodi 9. Cor tuum appone scientiae Prov. 22: id est, ex animo illi vaca. Sic Psal. 62. Substantia si multiplicabitur, ne apponatis cor. Idem sensus vocis est, cum dicitur alicuius cor ambulare post aliquid. ut Ezech. 33. Cor alicuius ambulavit post avariciam: id est, propositum ac intentio eius votaque directa fuerunt in avariciam. Item, postidola, Ezech. 20. Sic forte accipiendum est illud Deut. 10: Colas Dominum in toto corde tuo, tota anima: id est, tota voluntate. Sic etiam dicitur Dare cor suum ad quaerendum Deum, 2. Par. 11. Eadem phrasis est et Eccles. 7. 8. In eadem significatione accipitur et illa phrasis: Inclinare cor alicuius ad aliquid, aut post aliquid, aut in aliquid. Psal. 119. Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avariciam. Sic propheta de corde suo, Ezech. 13: pro, qui suo arbitrio prophetat. Quod cor significet conscientiam, supra in voce Conscientiae dictum est. In qua significatione dicitur aliquem suum Cor percutere, ut Davidem, cum abscidit [p. 102] column 179/180 laciniam vestimenti Saulis, 1. Sam. 24, aut cum numeravit populum, [1.] Sam. 28. Item damnare aliquem cor suum, 1. Iohann. 3. ubi simul monet Apostolus, pluris esse faciendum iudicium Dei, nos per verbum et sacramenta sua absolventis, quam conscientiae accusantis et condemnatis. Cum saepe Deus dicitur Scrutari, probare et explorare, intueri aut cognita habere corda nostra, videtur significare tum ingenium ac naturam nostram, tum et omnia consilia ac cogitationes, vel occultissimas ac intimas, quas ob singularem malitiam et fraudes omnes homines vel maxime celamus, et celatas occultasque esse ex animo cupimus. Scriptura igitur affirmat intimos sinus cordis, consiliorum ac conatuum nostrorum illi apertos ac patentes esse. Caeterum vox haec Cordis etiam in plurali numero admodum crebro ponitur: habetque easdem prorsus significationes, quas in singulari. ut 1. Sam. 7. Praeparate corda vestra Domino. Et 10. Cuius corda tetigerat Dominus. Psal. 4. Quae dicitis in cordibus vestris. Quod porro haec vox saepe cum renibus coniungitur, et Dominus probare dicitur non tantum corda, sed et renes nostros, id postea in voce RENIUM exponemus. Ex hisce porro significationibus admodum variae, et Latinis auribus maxima ex parte ignotae phrases oriuntur, quarum praecipuas ordine percurram. Ponere cor super aliquid, ad aliquid, alicui rei: et vicissim Aliquid ponere super cor: est, alicui rei animum advertere, eam curare, aut intentius cogitare. ut Deut. 32. Ezech. 40. Ponite cor vestrum ad omnia quae dixi, etc. pro, attendite, animadvertite. Sic ponere cor super antemurale, Psal. 48. Super greges Prov. 27. Pone cor tuum ad semitam per quam ambulasti Ier. 31. Annon posuisti cor tuum super servum meum? Iob 1. pro, annon considerasti eum? Sic 2. Sam. 18. Dan. 1. Hag. 1. Aliquando tamen simpliciter dicitur Ponere, subintellecta voce cordis, ut Iud. 19. Iob. 4. Quae locutio in eodem sensu accipitur. 1. Sam. 9. Asinis, quae perierunt, ne apponas cor tuum. 1. Sam. 25. Ne apponat Dominus meus cor super virum impium: pro, ne commoveatur ob impium: pro, ne commoveatur ob iniuriam huius mali hominis, seu non curet eum. Sic et Proverb. 14. Vidi, et reposui cor meum. Priora quae fuerunt annunciate, et ponemus cor nostrum: Esa. 41. Contra, Ponere aliquid super cor, eandem prorsus vim habet. Eccles. 7. Vivens ponet illud super cor suum: id est, expendet. Sic et Esa. 42. 57. Iustus perit, et non est qui ponat super cor: id est, advertat animum, curet. Sic Ierem. 12. 2. Samu. 10. Malach. 2, Nihil posueritis super cor, ut detis gloriam nomini meo. Idem valet etiam phrasis, Non ponere in cor: id est, non animadvertere et expendere. Sic et Ascendere super cor, est, in animum inducere, aut etiam in mentem memoriamve venire. 2. Reg. 12. Ierem. 3. 32. 44. et Ezech. 14. Viri isti fecerunt ascendere idola sua super cor suum: id est, recordati sunt, coeperunt ea denuo venerari. Vicina huic phrasis est, Redire ad cor, et Reducere ad aut super cor, Esaiae 44. Deutero. 30. Thren. 3, et Esaiae 46. ubi dicitur, Reducite praevaricationes ad cor: id est, recordamini et diligenter expendite peccata vestra. Contritum corde aut confractum esse, supra in CONTERO exposui. Festinus corde, Esaiae 35. Tener corde, Deuter. 20 pro timido, pavido, cuius cor facile tristibus obiectis laeditur. Latum cor alias in bonam partem accipitur, pro animoso et prudenti. ut 1. Reg. 4, Deus Salomoni latitudinem cordis donasse dicitur. Et Psal 119 dicit, Deum sibi dilatasse cor. Sic et Prov. 21, reperitur Animi dilatatio. Sic et Paulus 2. Cor. 6 dicit, cor suum dilatatum esse erga Corinthios, cum eos libere, aperte et candide monet, et quasi totum se in eorum sinum effundit. Esaiae 60, Dilatabit se cor tuum: de gaudio ac laeticia accipitur. Contra vero Ps. 101 dicit David, se latum corde non posse perpeti: id est, turgidum, inflatum, magnas spes, dignitates ac opes in animo voluentem supra suam conditionem, et ingentia quaedam sibi tribuentem supra suas dotes. Praeputium cordis valde crebro in Sacris literis reperitur, et significat totum veterem Adamum, seu essentialem corruptionem ac malitiam hominis, qua ita excaecatur anima rationalis, ut nihil rerum aut motuum divinorum percipiat: sicut si cordi ipsi circum posita esset quaepiam membrana, ut nihil sentiret exterius id ferientium, aut ulla ratione urgentium. Impinguari cor, Psalm. 119, significat tum stupiditatem, tum et praefractam pertinaciam. Matth. 13. Incrassatum est cor populi huius. Omnino vicina est haec loquutio praecedenti, de praeputiato corde. nam pinguedo vel exterius contegit cor, ut nihil sentire possit: vel etiam interius ita complet omnes meatus, ut minus expedite suis functionibus defungi, et nervi minus illum quasi spiritualem tactum percipere queant: aut quasi quodam thorace munitum esset contra omnia externa obiecta, praesertim contra verbum Dei, ne ab eo feriri ac permoveri, aut id percipere vel intelligere possit. Simili plane ratione dicitur Cor lapideum, aut Adamantinum. Contra igitur toties inculcatur circumcisio cordis interna, quasi si Deus illam crustam amovendo, sensum verbi sui cordi praebere vellet. Significat autem proprie immutationem, aut regenerationem rationalis animae. Cordis robur, Psalm. 73, pro animositate. Sic etiam dicitur cor leonis. Et contra, cor infirmum, pro afflicto et perterrefacto, Esaiae 1. Sic fieri cor fortium ut mulieris, Ierem. 48. Et ut caera, Psal. 22, pro pavido et imbecillo. Plenum cor, Eccles. 8: pro, toto impetu in aliquid tendens. Sic cor replens aliquem: Esther 7. Ubi est iste quem replevit cor eius, ut faceret sic? id est, quem animavit aut impulit ad tantam rem. Corde et corde aliquid agere, aut etiam duplici corde, 1. Par. 12 significat alias dubitante corde, alias etiam hypocritico ac insincero corde aliquid agere aut moliri. Psalm. 12 Labio blanditiarum in corde et corde loquuntur. Eadem vis phrasis huius est, cum Iacob. 4 dicit, Purificate corda duplices animo: id est, instabili aut insincero animo praediti. Contra autem, Unire cor. Psalm. 86. Uni cor meum Domine, ut timeat nomen tuum: id est, ita confirma ac constabilito, aut ab omni dubitationum vacillatione ac fluctuatione libera, ut te sincere ac uno constantique motu diligat. Sic et Ezech. 11 promittit Deus, se daturum populo suo cor unum. Opponitur haec phrasis praecedenti, Corde et corde, aut duplici corde. Ezechielis 11. Dabo eis cor unum. Videtur non de mutua concordia plurium dici: sed de una certa ac constanti piorum sententia, qua sint Deo suo adhaesuri et servituri, ac ne quaquam duplici corde futuri, vel huc atque illuc vacillaturi aut claudicaturi. Cum corde alicuius esse aliquid, est, eum cogitare, in animo habere, sentire. Ios. 14. 1. Par. 28. Sic et 2 Par. 29 dicitur, Est cum corde meo, percutere foedus cum Domino: id est, cogito, in animo habeo. Sic et in corde alicuius aliquid esse, Deut. 5. 1. Reg. 8. Vade fac quicquid est in corde tuo. 2. Sam. 8. Caeterum Alicuius cor cum altero esse, aut non esse, Iud. 16, significat eum amare, aut non amare. Auferre cor, et Absque corde, Hoseae 7. Iob 12. alias vecordem, id est, stultum: alias prorsus trepidum significat. Dicit enim Iob, quod Deus aufert cor capitum populi. Dissolutum cor, Ios. 2. Sic iuvenis carens corde: pro stulto, vecorde, Proverb. 7. Cor alicuius concidere, 1. Samuel. 17: pro, perterrefieri ob Goliath. Sic et Homerus de timente dicit, quod ei cor in genua deciderit. Sic et Cor alicuius aliquem dereliquit, Ezech. 11. Psalm 40. Debilitari cor, Genes. 45. Desolari cor, Psal. 143: pro, obstupescere. Sic frangere cor populi, Nume. 32. Liquescere cor, Deut. 20. pro, perterrefieri. Perire cor, Iere. 4 Cor circumire, Psalm. 38: est, in varias cogitationes distrahi, aut etiam nimia solicitudine ac metu palpitare et trepidare, [p. 103] column 181/182 veluti si ex uno latere in aliud saltitet: In vel cum corde dicere, est cogitare. Eccles. 2. Impius dicit in corde suo, Oblitus est Deus. Psalm. 10. pro cogitat, certo statuit. Sic et Psalm. 36. item Psalm. 14. Dixit insipiens in corde suo, non est Deus. Sic et loqui cum corde, Ecclesiast. 1. et In corde, Psalm. 4. Cor sum nutrire, pro indulgere, Iacobi 5. Enutrivistis corda vestra, ut in die mactationis: id est, indulsistis cupiditatibus cordis vestri, laute victitando, voluptatibus vacando, et alia omnia pro libitu agendo. Cor suum alicui rei dare: pro, illi sese totum dedere, vacare. 2. Par. 11. Dare cor suum ad quaerendum Iehova, Ezech. 28. Dedisti cor tuum tanquam cor Dei. Significat superbire ultra modum, seque Deo aequare. Cor aliquem extollit ad aliquid: pro, incitat. Exod. 35. 36. Sic et elevare, 2. Par. 25. Sic et 2. Par. 17, Elevatum est cor eius in viis Iehovae: id est, hoc summo studio, diligentia ac magno zelo egit, ut Deo obediret, et veram religionem repurgaret. Aliquando significat etiam inflare. ut, Percussisti, Edom, propterea sublevavit te cor tuum. Vicinum ei est, quod supra ex Esther dixi: Cor implere aliquem, 2 Regum. 14. Furari cor alicuius, significat alias celare aliquem aliquid. ut Genes. 31 dicitur Iacob furatus cor Laban: id est (sicut textus semet exponit) suum consilium conatumque eum celavit. Alias significat artificio se aut etiam malitiose sibi conciliare animos hominum. Sic Absolon. 2. Sam. 15 dicitur furatus cor Israelitarum, quos praehensando, et patrem calumniando sibi conciliabat Homerus quoque hac phrasi in hac significatione Iliad. 1. utitur. Invenire cor suum, ut oret, aut aliquid agat, 2. Sam. 7. subintelligitur, paratum, promptum. Lavare cor a malitia Ier. 4: pro, removere pravas cogitationes ac consilia de corde inquit enim propheta: Lava a malitia cor tuum, ut salva sis. Usquequo morari sines in medio tui cogitationes iniquitatis? Alioqui in novo Testamento, mundari et purificari corda, significat tum remissionem peccatorum, tum et renovationem, quae fit per Spiritum sanctum, excidentem cor lapideum, et dantem novum. Loqui ad cor, vel super cor alicuius, est ei grata dicere, eiusque animum blando sermone delinire. Gen. 34. 50. Ruth. 2. 2. Sam. 9 Hos. 2. Sic et Esai. 40. Loquimini ad cor Ierusalem. Interior cordis homo, 1. Pet. 3. Quarum ornatus sit interior cordis homo. praecipit Petrus ut honestae matronae interius animam virtutibus, non exterius corpus vestib, exornare studeant. Possidere cor, Prover. 19. Possidens cor diligit animas suas: id est, cohibens impetus aut affectus cordis. videtur hic cor ipsam affectuum potentiam denotare. Retrorsum verti cor, Psal. 44. pro, recedere a bono instituto aut vocatione. Cogitationes ascendere in cor, supra in vocabulo Cogitationis expositum est. Scriptura passim, praesertim in novo Testamento, dicit de purificatione cordis. Et Christus dicit, Beatos esse mundos corde, quia ipsi sint Deum visuri. Est vero triplex mundicies cordis. Prima quidem, et praecipua, cum per remissionem peccatorum liberantur aut lavantur corda ac conscientiae nostrae ab omni culpa praeteritorum peccatorum. Sic Act. 15 dicuntur fide corda nostra purificari. Secunda, cum etiam renovantur ac mundantur corda nostra abscisso praeputio aut mortificato vetere Adamo, elutisque pravis opinionibus, cogitationibus et cupiditatibus. Sic David petivit in se cor mundum creari, Psal. 51. Tertia denique est mundicies cordis cum omni studio novam obedientiam praestantes, ab omnibus malis consiliis ac conatib. abstinemus, nosque summo conatu repurgamus. Ex corde, aut etiam toto corde aliquid facere: pro, ex animo, seu promptissimo animo, essentiente etiam ipso corde, ac eius omnibus affectib. et motibus, ut mox plenius dicam. Cor carneum, Ezech. 11. 36. et Ierem 31, ponitur pro docili, sequaci, ad bonum flexibili, et Deum timente: sicut caro molle quid est, et quod facile penetrari queat. Opponitur autem cordi lapideo ac indurato, quod nullis mandatis ac minis Dei movetur aut terretur: sicut lapis non facile penetratur ulla plaga. Zacharias etiam de adamantino corde loquitur. Cor novum accipitur itidem in meliorem partem, et significat cor Deum timens eiquo obsecundans: quod ad discrimen veteris ac nobiscum nati, impii et inobedientis dicitur: quia hoc noviter nobis singulari Dei misericordia est donatum. Cor esse in ore, stulticiam indicat: et contra, Os in corde, sapientiam. Ecclesiastici vigesimoprimo: Quia stulti blaterant quicquid eis in buccam venit, tanquam si ibi cogitarent: aut quia etiam quicquid in corde habent, id mox effutiunt, nihil prorsus celantes, perinde ac si eis cor non procul in medio pectoris, et tot latebrarum aut sinuum inclusum esset, sed in ipso ore ac dentibus promptum. Contra sapientes nihil temere loquuntur, sed tantum probe cogitatum ac meditatum, perinde ac si eis os quasi in ipso corde procul remotum esset. Celant quoque iidem quae celanda sunt, perinde ac si illorum os non ita in promptu ac propatulo esset, sed in mediis sinibus pectoris reclusum et abditum. Corde compungi, Act. 2. Et, Spiritus compunctionis, Esaiae 6. et Rom. 11. Sed Act. 2. Corde compuncti sunt, in bonam partem accipitur: pro, poenitentiam egerunt. Sumitur autem phrasis ex illis acerbis conscientiae morsibus, quibus in vera peccati agnitione correi peccatoris sauciatur. Vide supra in voce Compunctionis et Compungere. Christus dicit, bonum ex bono thesauro cordis bona depromere, et malum mala: ubi per thesaurum proculdubio vocat ipsam rationalem animam, quae vel est regenerata, vel non regenerata, vel domicilium Spiritus sancti, vel satanae, quaeque est receptaculum tum bonorum tum malorum habituum, vitiorum ac virtutum: ac denique officina, vel potius mater bonarum et malarum cogitationum ac consiliorum. Totum cor alias significat summam quandam perfectionem: ut cum iubemur diligere Deum ex toto corde, tota anima, et omnibus viribus: ubi plena, perpetua, ac perfectissima dilectio flagitatur, quae homini etiam renato est impossibilis. Alias tantum serium ac sincerum studium denotat. ut cum Actor. 8. dicit Philippus ad Eunuchum, Licet baptizari si ex toto corde credis: id est, serio, et non hypocritice. Cor perversum, est contrarium recto, simplici ac sincero: nempe quod nec Deum vere timet ac colit, nec erga proximum sincere ac bona fide, seu ut bonum virum decet, agit. Psalm 101 Cor perversum discedat a me, malitiosum non agnoscam. Benedicere sibi in corde, est blandiri sibi, ac adulari, sua prava consilia probare, ac bonos eventus sibi polliceri. Deut. 29. Si itaque, cum aliquis audierit verba maledictionis huius, ut benedicat sibi in corde suo benedicendo: id est, promittat sibi res secundas, et impunitatem contra hasce meas minas ac poenas.

CORNU, notae significationis vox est: sedque a cornua sunt praecipuus et ornatus, et robur aut arma quadrupedum: inde fit, ut per metaphoram varie vox haec in Sacris literis accipiatur. de qua varietate sua serie dicam. Primo, significat potentiam ac robur, ut Ier. 48 Cornu Moab confringetur, et brachium eius conteretur. ubi idem illae duae diversae metaphorae significant, quod sicut vis ac potentia brutorum est in cornibus, ita hominum in brachiis. Illa porro vocabula ab uno animali aut homine, ad totum regnum traducuntur, quasi et illud habeat sua brachia et cornua. Secundo, aliquando dignitatem, aut etiam ornatum significat: quia (ut dixi) cornua sunt etiam ornamenta animalium. Sic Iob ait cap. 16, se suum cornu in pulverem abiecisse. Tertio, significat etiam non raro ipsamet regna. Sic Dan. 7. de quatuor, et postea de decem cornibus disserit: intelligens per ea, mundi regna, praesertim quatuor Monarchias. ubi per cornu parvum [p. 104] column 183/184 in quarta bestia, putant significari Antichristum ipsum. Eadem ratione et Apoc 5, cornu regnum significat. Nec opinor aliter accipiendum esse illud Psalm. 149. Et exultavit cornu populi sui. id est regnum, aut etiam potentia populi sui. Quarto, Cornu salutis, significat potentiam salutarem. ut 2. Sam. 22. Et Psal. 18 vocat Psaltes Deum suum protectorem, cornu salutis: id est, salvatorem, potentiam, aut defensorem suum, praestantem sibi ex omnibus difficultatibus ac periculis salutem. Sic et Zach in suo Benedictus, celebrat Deum, quod excitaverit cornu salutis in domo David pueri aut servi sui: intelligens potentiam salutarem, ipsum nempe Meschiam salvatorem, qui veros hostes Israelis, peccatum, mortem ac satanam vicit ac perdidit. Quinto, Cornu ponitur etiam pro praecipua parte, ac veluti flore alicuius rei. Sic significat etiam locum aut solum fertilissimum et praestantissimum. In qua significatione. Esa. 5 dicit. Vinea est facta dilecto meo in cornu filio olei: ubi idem est cornu, quod filius olei: hoc est, locus uberrimus et pinguissimus. Alii putant exprimi per cornu locum sublimem: ut sunt colles aprici, vinetis longe aptissimi. Vicinum quid sonant proverbia Graeca et Latina κόρας ἀμαλθείας , Copiae cornu: sed illa ex fabulis ducta sunt. Sexto Moyses in Exodo dicitur Cornizasse, aut splendorem quendam ex facie eius fulsisse. Dubium autem est, qua ratione ipsi id verbum sit attributum: num ratione splendoris, qui innatus cornu boum attenuato aut levigato inesse videtur: quod sic et Mosis facies in se quid lucidum ac fulgens, ex Dei familiaritate colloquioque sibi attraxerat: aut ideo, quod perinde illa flammula in pyramidem elevabatur ac desinebat, sicut cornua: aut denique ideo, quia sic splendor in omnes partes se effuderit, ac diradiaverit, ut imitaretur brutorum capita, quae in plures partes sua cornua effundunt. Assumere et acquirere cornua, est comparare potentiam, decus et opes Amos 6. Annon fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? id est, nostra militari virtute, et omni alia industria crevimus, opesque ac vires ampliores consecuti sumus. Latinis assumere cornua significat superbire, insolescere: ut de ebrietate scribit Satyricus:

Tunc sumit cornua pauper.

Exaltare cornua, alias est suas vires et opes nimium iactare, aut etiam insolescere. ut Psalm. 75. Dixi impiis, Ne exaltetis cornu, ne exaltetis in excelsum cornu vestrum, neque loquamini collo pingui: pro, ne iactetis nimium vires vestras contra Deum. Alias eadem phrasis significat simpliciter crescere potentiam. Psalm. 89. In voluntate tua exaltentur cornua nostra. Et, In nomine meo exaltabitur cornu eius. Sic Psal. 75. Cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iustorum. Item Psal. 112. Cornua iustorum exaltabuntur in gloria: id est, potentia ac opes eorum gloriose crescent. Vicinum huic est, Exaltabit caput. Aliquando etiam similitudo unicornis additur: Psalm. 92. Exaltabis sicut unicornis cornu meum. Efferre cornu, similiter augmentum potentiae indicat. Psalm. 148. Extulit cornu populo suo: id est, vires, robur, virtutem. quasi dicat, Restituet pristinas vires ac dignitates populo suo. Germinare cornua: pro, oriri et crescere potentiam. Ezech. 29. In die illa germinare faciam cornu domus Israel. pro, restituam pristinam potentiam, florem ac vigorem: aut simpliciter, erigam florentissimum regnum Meschiae in Israele. Ventilare aut agitare cornibus (aliqui potius cornu petere vertunt) significat potenter vincere, et proculcare hostes. Hanc metaphoram visibili similitudine expressit pseudopropheta Zedechias, qui fabrefactis sibi in capite ferreis cornibus, et agitato capite dicebat ad Achabum: Sic cornibus petes autuenti labis Syros. 1. Reg. 22. Sic Psalm. 44. In te inimicos nostros cornu petemus, aut ventilabimus. Et Deut. 33. Cornua unicornis cornua eius: ipsis populos petet, aut ventilabit simul. Ferrea cornua: pro, robusta et praevalida potentia, Mich. 4. Cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas aereas, comminuesque populos multos: id est, dabo tibi victricem et plane invictam potentiam. Exaudire a cornibus unicornium, Psal. 22: pro, exaudiendo liberare. Unicornis cornu celebratur hic, tanquam prae omnibus aliis animalibus longe validissimum. Significat igitur per metaphoram, summum et invictum robur. Confringere cornua alicuius, est omnipotentia ac gloria spoliare eum. Psalm. 75. Cornua peccatoris confringam. Thren. 2. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel: id est, omnem potentiam, robur, decus, etc. Sublimare cornu. 1. Sam. 2. Sublimabit cornu Christi sui: id est, augebit et glorificabit magnifice potentiam eius. Cornua in quatuor angulis altaris praecipit fieri Deus Ex. 27. quorum qualis forma fuerit, ibi cognoscere licet. Supplices ad altare confugientes, apprehenderunt cornua altaris: 1. Reg, 2. In corneis vasis habebant prophetae oleum quo inungebantur reges. 1. Sam. 16 Hinc aliqui putant venire, quod cornu regnum ac potentiam significet. Verum prior ratio est verior: sic enim et ab ungulis ac dentibus brutorum locutiones sumi in sacris solent.

CORAM praepositio easdem plane significationes habet, quas et In conspectu, de quo supra dixi. Nam etiam easdem praepositiones Hebraeae לפני lipfene, in conspectu, et נגד neged coram, modo ante, modo in conspectu vertunt. Paucis igitur tantum quaedam repetam. Primum igitur usitatissimum est, ut significet in potestate alicuius aliquid esse, seu eius arbitrio expositum. Gen. 13. Annon est omnis terra in conspectu tuo? Sic Gen. 20. 34. 47. Deut. 1. Sic Gen. 24. En Rebecca coram te est, accipe eam. Sic et Dare coram aliquo. Deuteron. 2. Coepi dare coram te regem Sihon: pro, in potestatem tuam. Tradet inimicum coram vobis pro in vestram potestatem, Deut. 7. Vicinum huic est, quod aliquando significat aliquid alicui esse propositum, aut aliquem velle aliquid suscipere, moliri et conari ut Pharao inquit ad Israelitas Exod. 10. Videte quod malum coram vobis: id est, aliquod malum consilium aut opus meditamini. Germani habent similem prorsus phrasin, Etwas vor haben, aliquid prae se habere. Secundo, Coram aliquo stare, significat saepissime ei ministrare aut servire: quia semper magnatibus adstant aliqui ministri, quos ad peragenda aliqua opera subinde, quo opus est, ablegant. Vicinum igitur pro vicino per metalepsin accipitur, nempe stare pro servire. Sic dicitur David stetisse coram Saule, 1. Sam. 16, et 19. Sic Samuel dicitur stetisse coram Domino, et coram Heli, 1. Sam. 12. Sic intelligunt aliqui illud Genes. 2, Faciamus ei adiutorium, quod sit coram eo: id est, quod ei subserviat. Videtur etiam quasi collationem quandam significare, ut si diceretur sociam. Tametsi Paulus eo exponit, quod dicit mulierem esse factam propter virum. Aliquando contra significat etiam resistere: Esth. 9. Psal 21 quod supra in Conspectu monui. Tertio, Coram Iehova esse, conspici, venire aut apparere, crebro significat coram tabernaculo et arca esse aut comparere: quia ibi Deus habitare dicebatur, ut et suprâ monui in Conspectu. Non conspicientur coram me vacui, Exod. 23. 34. Quarto, significat timere, observare, aut se qui aliquid. Sic David dicit Psalm 18, Omnia iudicia eius coram me. Et, Statuta eius non submovi a me, et fui perfectus cum eo. Sic et Deus, aut eius timor dicitur coram piis aut impiis, aut coram oculis eorum esse, aut non esse. Psalm. 16. Pono Deum coram me semper. Sic Psalm. 54 119. Sic et Germanica phrasis Gott fur augen haben. Quinto, Coram Deo aliquid esse aut fieri, aliquando quasi iurantis, et conspectum Dei testantis est. 2. Sam. 3, Innocens ego coram [p. 105] column 185/186 Iehova: id est, teste Deo. Aliquando iudicium, voluntatem ac approbationem Dei indicat. Sic Enoch et Abraham coram Deo ambulasse dicuntur: id est, secundum eius voluntatem et approbationem. Sic Bonus coram Deo: pro, coram iudicio Dei. Ecclesiast. 1. Peccatori dat occupationem, ut congreget et coacervet, ut det bono coram Deo: id est, cui Deus vult. Sic 2. Sam. 22. Psalm. 18. Reddidit mihi secundum puritatem manuum mearum coram oculis suis. Ierem. 17. Quod exivit de labiis meis, coram te fuit: pro, mea vota ac petitiones tibi nota probataeque sunt. Coram Deo aliquem firmari, Psal. 102: et Ierem. 30, aliqui intelligunt a Deo firmari: melius tamen, in eius noticia ac vera pietate confirmari. Sic et coram Deo habitare, Psal. 31. Statuisti me coram te semper. Psalm. 41. Sexto, Coram, saepe adversationem quandam et hostilitatem indicat. ut, Habere deos alios coram Domino: id est, in offensionem et contumeliam Domini. Sic Moses prohibet Deut. 21, ne detur primogenitura filio dilectae in conspectu exosae: id est, in damnum eius. Sic David queritur Psal. 51. Semper peccatum suum esse coram se: id est, contra se quasi hostiliter pugnare. Et addit ibidem, se malum coram Deo, id est, contra ipsum Deum fecisse, cuius nomen propter ipsum inter gentes male audierit. Sic idem queritur, dolorem suum esse coram se semper: Psal. 34. Et ignominiam suam esse cora se omni die, Psal. 44. id est, quasi excarnificare se. 1. Sam. 20. Quod est peccatum meum coram patre tuo? pro, contra eum. Sic et illud Iohan. 10. Quotquot venerunt ante me, recte Contra exponi potest. De quo dicto vide in verbo Venio. Septimo, Caedicoram aliquo: pro, ab aliquo. Deuter. 28. Dabit te Iehova caesum cora inimicis tuis: pro, ab inimicis tuis. Populus Israel caesus est coram servis David. 2. Sam. 18. Sic et 1. Regum 8. Percussus est Israel coram Philistim. 1. Sam. 4. Dare coram aliquo aliquid, est etiam ei proponere. Legem ego do coram vobis hodie, Deut. 4. Benedictio et maledictio, quam dedi coram te: id est, proposui tibi. Sic Exodi 21: Haec sunt iudicia mea, quae dabis coram eis. Ne ponas ancillam tuam coram filia impia: pro, ne conferas me cum impia, aut habeas pro impia: 1. Sam. 1. Quievit regnum coram eo: 2. Par. 14. id est, tranquillum fuit, bona pace fruitum est. De coram alicuius plaga stare, Psal. 38: pro, subduci a plaga alicuius. Rectum esse aliquid coram aliquo: id est, eius iudicio. Proverb. 14. Sic etiam in oculis alicuius saepissime dicitur. Gen. 6. Coram me venit finis universae carnis: pro, ego decrevi, statui. Venire precationem coram Deo: pro, exaudiri, Psal. 119. Hic sensus saepius exprimitur pro In conspectu, ut supra monui. Voculae aut phrases istae, Ante, Coram, In conspectu, In oculis, admodum crebro concurrunt significationibus.

CORONA, ornamenti gratia capiti in omnibus gentibus imponitur, alibi quidem tantum solis regibus, alibi etiam sponsis, alibi denique omnibus virginibus, omnique virili aetati. Hinc igitur fit, ut corona et coronare primum significet ornare. Proverb. 4. Sapientia dabit capiti tuo augmentum gratiae, corona decoris tradet tibi. Sic mulier industria dicitur esse corona viri, et filii ac nepotes corona senum esse dicuntur, Proverb. 17. Sic Ier. 13. legimus, Descendet de capitibus corona gloriae vestrae. Gloria et honore coronasti eum, Psalmo 8: id est, ornasti. In hoc sensu Paulus Philip. 4 dicit, Gaudium et corona mea: de piis auditoribus, qui et ornabant et exhilarabant suum praeceptorem. Secundo, coronare aliquando pro tueri accipitur. ut Psalm. 5. Ut scuto bona voluntate coronabis eum: pro, ornabis. Tertio, aliquando significat cumulare, et undique replere: quia corona est quiddam undique absolutum. Sic dicitur Deus coronare annum bonis, Psal. 65. Forte et inde est illa locutio, quod sicut annus est quiddam rotundum, ac in semet rediens, ut olim Aegyptii in suis Hieroglyphicis aut sacris scriptionibus, annum per serpentem caudam suam mordentem depinxerunt: et sicut agricolis annuus labor in orbem redit: ita etiam Deus hunc circulum suis bonis ac donis undique, quasi flosculis quibusdam circuncingit et circumvestit, sicut corona undique convestitur floribus. Sic Psal. 103. Qui coronat te misericordia et miserationibus: pro, beneficiis cumulat. Contra, etiam coronare tribulatione, Isaiae 22. Corona etiam regnum ac potentiam per metonymiam notat. ut Esaiae 28. Vae coronae superbiae: pro, regno superbo. Sic Psalm. 21. Imposuisti coronam auream capiti eius: id est, regnum eius stabilivisti. Sic Ezech. 21. Tollam cidarim et coronam. Quinto, Quia victores in certaminibus, aut qui etiam in bello sese praeclare gesserant, coronabantur: factum est, ut per catachresin corona pro omni praemio in Sacris literis ponatur. 1. Corinth. 9. 2. Tim. 2. 4. Iacobi 1. Apoc. 2. Propter me, vel in me coronabuni se iusti, cum retribueris mihi: alii de gaudio piorum, laetantium de alicuius liberatione, intelligunt Rectius tamen interpretaberis, Quasi circulo aut corona cingent me, audituri tua ingentia beneficia, et miraculosam liberationem. Nam praecedit, Educ de carcere animam meam, ut confitear nomini tuo, me coronabunt: id est, circumsistent audituri eam confessionem, aut celebrationem nominis tui. Coronati tui sicut locustae, Nahum 3, principes significare videtur. Corona unctionis olei, Levit. 21 significat inaugurationem pontificis.

CORPUS, primum significat istam crassiorem, magisve conspicuam hominis partem: aliquando etiam vitam istam vegetativam, ut Esa. 50. Corpus meum dedi percutientibus. Matth. 10. Nolite timere eos qui occidunt corpus. Sic corpus Domini recondi in sepulchro, aut non inveniri ibi. Sic Paulus dicit, scortationem esse peccatum in proprium corpus. Nam cum omnis coitus, quantumvis moderatus, valde laedat hominem: tum praesertim illae furiosae libidines, quae sine modo ac fine cum petulantissimis scortis patrantur, plane frangunt valetudinem. Etsi vero etiam ebrietas et ira laedunt valetudinem, tamen multo magis scortatio, ut non immerito hoc quasi proprium malum huic peccato attribuatur, quod laedat proprium corpus, aut sit in proprium corpus. Sic Psalm. 40, et Hebr. 10 legitur, Sacrificium et holocaustum noluisti, corpus autem aptasti mihi: pro, fecisti me incarnari: aliqui intelligunt de veritate pietatis, sicut infra Septima significatione. Secundo, significat metaphorice coetum, praesertim Ecclesiam. 1. Cor. 10. Multi unum corpus lumus, Omnes in unum corpus sumus baptizati. Aliqui putant in hac significatione dici scortationem contra proprium corpus, quod nos ex membris Christi scortorum membra faciat, atque ita prorsus extreme nostra corpora deformet. Eadem ferme significatione scortator dicitur. cum scorto unum corpus fieri. Tertio, significat totum hominem: ut Iacobus cap. 3 dicit quod lingua maculet totum corpus. Aliqui intelligunt totam vitam, omnesque actiones. Aliqui etiam de metaphorico corpore totius coetus, quod unus calumniator deformet totam Ecclesiam Dei. Sed prima significatio videtur caeteris aptior. Sic Paulus 1. Cor. 6, corpora nostra, id est, totum hominem dicit esse membra Christi. Quarto, Paulus 1. Cor. 15, duplicis corporis mentionem facit, animalis et spiritualis. Animale vocat hoc naturale, Physicis motibus ac peccato etiam ipsi obnoxium. Spirituale vero, illud purificatum et glorificatum, liberum ab omni peccato, ac etiam Physicis illis motibus, morborum, esuriei, somni, defatigationis, et similium: ut ipsemet ibi sese abunde declarat. Quinto, Christus de lucerna aut oculo corporis agens Matth. 6 et Luc. 11, videtur voce [p. 106] column 187/188 corporis non tantum totum hominem, sed etiam totam conversationem eius, praesertim quod ad religionem attinet, significare. Est enim quaedam similitudo, quod sicut externo huic corpori, in rebus et actionibus externis praelucet oculus, ut commode ac in offense moveatur ac peragat omnia: ita et internus oculus, nempe fides cordis et agnitio Dei, praeluceat homini in spiritualibus actionibus et motibus. Sexto, Corporaliter, σωματικῶς , Coloss. 2 significat idem quod personaliter. nam σώματα corpora Graecis usitate personam significant: corporaliter igitur divinitas in homine Christo habitare dicitur, quia duae diversae naturae divinitas et humanitas, in Christo unam constituunt personam. Forte etiam allusio est aliqua ad regum residentiam, qui alibi per suos ministros sunt aut agunt aliquid: alibi vero corporaliter aut personaliter resident. Sic non habitat divinitas in sanctis angeli aut piis, sed tantum ut in templo ac domo sua. Septimo, Corpus opponitur umbrae. inde fit, ut sicut caeremoniae erant tantum umbrae, aut etiam picturae, vel typi quidam rerum divinarum: ita contra dicitur Christus Col. 2, esse ipsum corpus verae pietatis, id est, ipsa res et genuina essentia, aut etiam causa ac fundadamentum totius pietatis, inquit enim: Ne quis vos iudicet in potu aut cibo, aut in parte diei festi, aut novilunii, aut sabbatorum, quae sunt umbra rerum futurarum, corpus autem Christi. Octavo, Corpus peccati, et corpus mortis, Roman. 6 et 7, significat hoc corpus, atque adeo totum hominem, quatenus renatus non est. quem ideo dicit esse corpus peccati, quia peccato est obnoxium, et morti aeternae aut spirituali, quodque subinde a satana et innata malitia captivetur, et in peccata actualia praecipitetur. Nec sine causa dicitur ibi a Paulo de corpore mortis huius: id est, huius ipsius ineffabilis calamitatis, seu innatae corruptionis, de qua in hoc capite egi: sicut et Lutherus annotat. Solent enim Hebraei quasuis maiores calamitates, Mortes vocare. Corpus aliquando pro solo cadavere ponitur. Lucae 7. Ubi est corpus, ibi congregantur aquilae. Corpus aliquando veterem corruptumque hominem notat, sicut Spiritus novum. Rom. 8. Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam: id est, novus homo iustificatione vivificatur. Cum corpore ingredi et egredi. Exodi 21. Si cum corpore suo egressus fuerit, cum corpore suo exibit. pro, si solus fuerit sine uxore ac liberis, cum factus est servus, solus etiam exibit. Locus est perspicuus. Proiicere aut ponere post corpus Deum, aut legem eius, est negligere, contemnere, oblivisci. 1. Reg. 14. Nehem. 9. Ezech 23. Aliqui vertunt, post tergum.

CORRECTIO, est vitae ac morum in melius mutatio, aut castigatio. Dicit igitur Paulus 2. Tim. 3. Scripturam esse utilem ad doctrinam, redargutionem, correctionem et eruditionem. Correctio igitur significat, tum singulorum vitae correctionem, tum etiam totius Ecclesiae reformationem.

CORROBORARE, est aliquem robustiorem efficere, sive id fiat in corpore, sive in animo, sive etiam in externis rebus aut praesidiis. Psal. 89 et Ierem. 1. Act. 1. Virtute indui ex alto. Nec tantum Deus corroborare dicitur, sed et homines. ut Deut. 1. Exhortare et corrobora Iosuam: ipse enim terram dividet Israeli. id est, confirma eum verbo ac promissionibus Dei. Corroborari aliquem, aut cor eius, saepe significat bono, forti, ac infracto esse animo, et praesertim fide firma in Deum munito ac constabilito. Sic dicitur Psal. 27. Expecta Dominum, et corroborate. Dicitur igitur is semet corroborare, qui timore Dei, amore honesti, et odio turpitudinis, excussa mollitie, robustiorem quendam animum concipit, aut animum obfirmat, Deumque insuper pro tali confirmatione implorat. Sic dicitur aliquis semet corroborare ad aliquid: ut filii Israel ad ascendendum in terram promisionis Num. 14. Et contra aliquem: 2. Par. 13. Corroboraverunt se Israelitae contra Roboam. Vide etiam infra in verbo Roboro.

CORRUMPERE, notae significationis verbum est, in Hebraeo שחת schachat, alii vertunt perdere. Dicetur aliquid de hisce Hebraismis in verbo Perdo. Corrumpo igitur plerunque significat summam corporeae alicuius rei corruptionem: ut Psalm. 16. et Actor. 2. de corporis corruptione in sepulchro accipitur. Sic 1. Petri 1, aurum et argentum dicuntur corruptibilia. Et, Homo corruptibilis, Roman. 1. Et corona corruptibilis, 1. Corinth. 9. Sic 1. Corinth. 15. Corpus seminatur in corruptione. Et, Corruptibile non haereditabit incorruptionem. Sed per metaphoram etiam mens corrumpi dicitur, ut 2. Cor. 11. Et 1. Timoth. 6. Homines mente corrupti. Dicuntur et mores corrumpi per concupiscentias deceptionis, Ephes. 4. Legitur et via hominum ac Dei corrumpi, ut Gen. 6. Omnis caro corruperat viam suam: pro, extreme degeneraverat in pessimum statum, ac flagitia foedissima. Soph. 3, leguntur Iudaei mane surrexisse, et corrupisse omnia opera sua.

CORRUPTIO, saepe simpliciter peccatum, iniustitiam, aut malum culpae significat. ut Iob 33. Ista facit Deus, ut avertat animam hominum a corruptione, et illustretur luce viventium. Sic 2. Petr. 2. Servi corruptionis. Et, In captivitatem corruptionis. Et in praecedenti Capite, Qui fugerant corruptionem concupiscentiae. Saepe etiam quamvis calamitatem aut malum poenae denotat. Galat. 6. Qui seminat in carnem suam, ex carne metet corruptionem: id est, peccando consequetur meritas poenas. Cum vero Rom. 8 scribitur, quod Deus liberabit creaturam a corruptione, vicinum quid poenis significat: nempe illam tristem servitutem, qua ob lapsum possessoris primi hominis, abusui pessimorum hominum subiecta esse dicitur. Verbum Corrumpere, et participium Corrumpens, aut nomen Corruptor, saepe simpliciter, sine omni transitione, in neutra significatione sacrae literae ponunt, quod homines corrumpant aut sint corruptores: sed multi subintelligunt viam suam, aut Dei. Corruptio etiam sepulchrum non raro significat, et porro per metaphoram infernum, quod in sepulchro quidem corpora hominum computrescant, in inferno vero etiam animae ipsae aeterno exitio intereant.

CRAS, adverbium temporis, praeter propriam ac notam significationem, omne sequens tempus significare solet: sicut Hodie praesens, et Heri ac Nudius tertius proxime praeteritum. Exempla sunt passim obvia. Cras respondebit mihi iustitia mea, Genes. 30. Cum interrogaverit te filius tuus cras, Deut. 6. Aliquando etiam tantum vicinum, aut iamiam imminens tempus denotat, perinde ac cito. ut Esa. 22. et 1. Cor. 15. Edamus et bibamus, cras enim moriemur: id est, citissime, ut quidem nos prophetae stulte territant. Iosuae 22. Cras dicent filii vestri filiis nostris: pro, paulo post. Sic, Nolite esse soliciti de crastino: id est, de mox sequente ac imminente tempore, Matthaei 6. Dicetur de hac vocula etiam in Hodie.

CREO, verbum plerumque ac maxime proprie significat aliquid divina potentia ex nihilo fieri: sicut caelum ac terra, aliaeque creaturae a Deo immensa potentia ac sapientia ( Gen. 1. ) creatae esse dicuntur. Aliquando vicina quadam significatione et leni catachresi, de novo quopiam ac inaudito miraculo accipi solet: ut Num. 16. 18 dicit Moyses, quod creationem creabit Dominus, et novo ac prius inaudito exemplo perdet Chore, Datan et Abiron, quos terra devoravit, quod inauditum fuerat priorib. seculis. Denique etiam piorum renovatio ac conversio dicitur Creatio, eo quod nova ac minime physica naturalive ratione ex pessimis satanae filiis et ministris ac mancipiis, [p. 107] column 189/190 filii Dei fiunt: idque quasi prorsus ex nihilo, certe non ex carne ac sanguine, nec ex voluntate viri, sed ex ipsomet Deo. Iohan. 1. Psalm. 102. Populus qui creabitur, laudabit te. Sic Psalm. 51, petit in conversis creari cor novum. Et Paulus etiam valde significanti verbo condendi, quod saepe verbo creationis aequivalet, novam istam hominis pii formationem indicat. ut, Conditus secundum imaginem. Et, Conditi ad bona opera. Et inde vox κτίσις crebro Creatura vertitur. Sic verbum Creandi etiam Esaiae 65, et Ezech 28, de nova piorum formatione accipitur.

CREATURAE, omnia ea quae a Deo conduntur, vocari solent. Nam etsi nunc communi modo, omnia ex aliquo, et ex nihilo nihil fiat, ut physici loquuntur: tamen initio omnia ex nihilo sunt facta. Unde quotidie species et alia propagantur: quare ratione primae creationis, omnia adhuc creari, et creaturae Dei dicuntur. Significat igitur vox Creaturae, omnia corporalia et spiritualia, rationalia, bruta, et etiam anima carentia, aut prorsus mortua. Sed peculiari quodam usu, aut etiam abusu, creatura significat ipsum hominem ut Marci ultimo, Praedicate Evangelium omni creaturae: id est, omnibus hominibus posito forte nomine generis pro specie, sicut et vox Mortalis hominem tantum aliquando declarat. Sic aliqui dictum Rom. 8, quod creatura est corruptioni subiecta, restringere volunt ad solum hominem: verum ibi Paulus clare de tota rerum natura agit. Aliquando politice vox haec accipitur. 1 Petr. 2. Subiecti estote omni humanae creaturae: potest intelligi de omnibus hominibus, unicuique suo loco, modo ac ratione. Sed alii creaturam ibi intelligunt de ordinatione, sicut et Latini dicunt creari consules, rectores, iudices, pontifices, doctores, et alios magistratus, tum in politia, tum in Ecclesia ac schola. Vocantur autem humana creatura, quodetsi omnis talis ordinatio aut magistratus a Deo sit: tamen per homines ordinatur, aut creatur. Nova creatura saepe in novo Testamento de regeneratis aut renovatis accipitur, seu de novo homine iam in conversis ad imaginem Dei condito.

CREDO verbum exponetur in voce FIDEI: tametsi dictum de eo satis sit in libello de Voce et re fidei. Hoc igitur tantum nunc breviter moneo, alias verbum Credere humano aut communi more accipi pro opinari. Sic aliqui illud Pauli exponunt, Nunc propior est salus, quam cum credidimus: id est, quam cum stulte opinabamur, nos operibus legis servari posse. Cum enim hominibus aut humanis iudiciis credimus, quae incerta sunt, temere credimus, incertamque opinionem concipimus: illa enim omnia sunt incerta ac fallacia. sed cum ipsi Deo credimus, vera ac solida noticia est. Porro credere in reb. divinis alias solam generalemque noticiam indicat, quod videlicet Deus sit talis, et eo modo velit aliquibus propitius esse: quale Credere etiam daemones, teste Iacobo, habent, et contremiscunt. Alias etiam specialiorem, quod mihi velit esse propitius pater, cui fiducia quoque necessario inest. Distinguunt porro Patres istas tres phrases, Credere Deum, Credere Deo, Credere in Deum: quod Credere Deum, sit idem ac sentire, esse Deum, esse omnipotentem, sapientem, iustum, bonum, creatorem et gubernatorem, providentem rerum omnium: Credere Deo, sit verbis eius fidem habere, quae duae significationes huius verbi etiam erga homines in usu sunt: sed Credere in Deum, proprie volunt significare, fiduciam suam in eum collocare, eum timere, ac ex eo solo pendere. Verum de his alibi. Creditum esse aliquid alicui, est idem quod concreditum, aut commissum. 1. Cor. 9. Dispensatio mihi credita est. Roman. 3. Credita Iudaeis sunt eloquia Dei. Gal. 2. Cum vidissent mihi esse creditum Evangelium praeputii. pro, fidei meae divinitus commissum.

CREMIUM, in veteri versione Psalterii significat ligna, aut faces ligneas, ad cremandum probe arefactas, et penitus desiccatas, quibus Psaltes suum afflictionibus extenuatum corpus comparat. Columella dicit, rusticos vocare Cremia, sarmenta, aut alios palmites arentes. Alii indoctiores interpretes hanc vocem exposuerunt tum de frixorio, tum de crusta sartagini intus aut foris adhaerente: tum denique de rebus nimium frixis, et veluti torrendo exustis.

CRESCERE verbum nihil admodum peculiare habet in Sacris literis, prae Latino sermone. Nam et res corporeae crescere dicuntur quantitate, tum continua, tum discreta: et per metaphoram etiam de reb. incorporeis dicitur, ut honos ac nomen alicuius. Sic Baptista dicit Iohan. 3, Oportere Christum quidem crescere, se autem imminui: non quod Baptista praesentia Christi minor fieret: sed quod praefulgens gloria Christi, ipsum veluti solis splendor lunam aut stellas obscurabat. Quod porro in Genesi dicitur Crescite et multiplicamini, et replete terram: ibidem abunde exponitur. Tria enim illa verba ibi pene synonyma et aequivalentia sunt. Caeterum phrasis Ire et crescere, 2. Par. 17: pro, subinde magis ac magis crescere, suo loco in verbo Ire, aut Vadere, exponetur.

CRIBRUM, instrumentum est purgando frumento praeparatum: in quo, dum sua quadam ratione agitatur, minutiores sordes per fundi crebra exiliaque foramina decidunt: maiores autem et leviores superius supernatant, et in unum cumulum concursant, ut plena manu purgans tollere ea possit. Utitur hac similitudine Christus Luc. 22. et propheta Amos Cap. 9, de probatione ad explorationem piorum, totiusque Ecclesiae. Memorabile autem in primis est, quod Christus hoc munus satanae, ex permissione Dei tamen, adscribit. Nam in explorationibus crucis, aut etiam errorum ac corruptelarum, sic solent sordes infra et supra a genuino frumento separari ac excidere: nec tamen in paruo interim periculo sunt etiam ipsa meliora grana, si praesertim aliquando violentius cribrum agitetur, ne superne excutiantur. Verum Dominus est, qui non patitur nos tentari supra quam ferre possumus, sed dat simul optatum eventum et proventum.

CRIMEN, quodvis gravius et magis notorium delictum in Sacris literis vocatur. Ideo Paulus vult 1. Timoth. 3, et Tit. 1, episcopum esse sine crimine, non sine omni peccato, quod fieri nequit: tametsi in Graeco est potius Inculpatus.

CRUDELIS vox, אכצר achzar, peculiari quadam emphasi in Sacris literis usurpatur, pro, acerbo adversario. Proverb. 5. Ne des annos tuos crudeli: quidam interpretantur meretrici. Sed forte rectius accipies de marito adulterae, qui rivalem interficere crudeliter solet: quod ibi Salomon adultero iuveni minitatur. Iob 30. Mutatus est mihi in crudelem. Et Proverb. 17. Angelus crudelis mittatur contra eum: id est, acerbissimus hostis.

CRUX, notum instrumentum supplicii est olim quidem Romanis, Graecis ac Iudaeis valde usitatum in puniendis facinorosis: sed in novo testamento, ob reverentiam passionis Christi abolitum. Per quandam catachresin autem significat omnis generis calamitates piorum, praesertim veritatis gratia toleratas. Credo id ideo fieri, quia Christiani suis calamitatibus a satana et impio mundo illatis, passioni crucique Christi conformantur. Quare ab instrumento supplicii ipsius Domini, omnes ipsorum plagae cruces vocantur. Apparet tamen et olim apud Ethnicos hanc abusionem vocis non ignotam fuisse. Nam in Terentio quispiam, scorta adolescentum cruces vocat, quod multarum calamitatum iuvenibus causa sint, varieque eos excarnificent. Nec etiam male inde verbum Crucio deducere queas Magna [p. 108] column 191/192 sane utriusque vocis ac soni affinitas esse videtur. Crucifigere, aut Crucifigi, aliquando simpliciter interficere aut interfici significat Inde per metaphoram dicuntur pii esse crucifixi, quia peccato et mundo sunt quasi interfecti ac mortui, eique penitus renunciarunt. Sic Paulus dicitur mundo crucifixus, et vicissim mundus illi, Galat. 6. id est, penitus alienus a studiis et cupiditatibus mundi, et vicissim illi mundus nulla in parte amicus aut propitius, eiusve actiones vitam ac mores probans. Vicina huic significatio est, cum caro et vetus Adam, item concupiscentiae dicuntur in piis crucifixae, Rom 6. Gal 5. Qui Christi sunt, carnem cum suis concupiscentiis crucifixerunt: id est, tum voto aut animo penitus damnarunt, tum etiam opere ipso, regente eos Spiritu sancto, mortificare et veluti frangere et abolere sedulo coeperunt. Crux etiam passionem ac meritum Christi per metonymiam significat. ut 1. Corint. 1. Sermo crucis: id est, de passione Christi. Et, Ne evacuetur scandalum crucis. Item, gloriari in cruce Christi, Galat. 6. Et, Inimici crucis Christi, Phil. 3: pro, passionis ac doctrinae Christi. Denique Crux Christi etiam persecutionem significat. ut Galat. 6. Tantum ne cruce Christi prematur. Non nimium recedit ab hac significatione praedicta vox, cum Christus iubet suos sectatores mox tollere crucem. Intelligit enim, eos debere paratissimos esse ad ferendas omnigenas calamitates, propter veritatem, religionemque suam. Videtur autem illa loquutio Christi esse desumpta ex eo more, quod crucifigendi cogebantur propriam crucem ad locum supplicii baiulare: ut in Evangelica historia habemus. Perinde ergo acci piendum est Christi dictum, ac si quis nunc ad alium diceret, Circumpone laqueum collo (quia solet statim coram tribunali alicubi suspendendis laqueus imponi) volens indicare, eum omni hora ac momento debere esse pa ratum ad extremum tristissimumque supplicium, multo vero magis ad alias minores calamitates, etc.

CUBILE, pro loco occulto, aut actione occulta ponitur. ut, Iniquitatem cogitat in cubili suae, Psal. 36. Vae operantib. malum in cubilibus suis, Mich. 2: pro, clam fraudes molientibus, ac scelera patrantibus. Assiduitatem quandam obstinatae malitiae indicat, quod non subito affectu commotus quis patret mala, quod minoris malitae est: sed etiam in ipso lecto, ubi quiescendum esset, meditatur scelus. Locus alioqui Psal. 41, Omne cubile eius versasti in infirmitate eius: a plerisque de recreatione quadam accipitur. sicut lectus in hoc ipsum excutitur et agitatur, ut mollius cubetiacens. Cubile κοίτη pro re venerea nonnunquam ponitur, idque tum de honesto coitu coniugii: ut cum Rebecca ex uno κοίτην lectum aut conceptum habuisse dicitur, Roman. 9. De turpi autem, Roman. 13. habetur: non in cubilibus aut proteruitatibus: id est, non in scortationibus. Cubile synecdochicos ponitur pro eo quod fit in cubili, quod solet esse honestum ab honestis, et turpe, a turpibus factum.

CUBICULUM, pro loco secreto. Sic Psalmista dicit: In cubilibus vestris compungimini.: vel etiam in ipsis lectis, ac inter quiescendum.

CUBITUS, mensurae genus est, quo plerunque Scriptura metitur quantitates continuas in rebus Sacris et domesticis.

CULEX, notum genus minimarum muscarum est. Solet autem quasi proverbio maximis animalibus opponi. Sic vetus proverbium habet de immodicis amplificationibus, Ex culice elephantum facere: aut etiam contra, rem maximam axtenuando. Sic et Christus proverbialiter hac voce utitur: Culicem excolare, et Camelum devorare: pro, in reb. minimis, et praesertim peccatis, ut sunt violationes humanarum traditiuncularum, summam religiosita tem ac diligentiam adhibere, cuiusmodi nunc est, putare esse grande piaculum, vel gustare solum carnes die veneris, aut in quadragesima: contra autem, in gravissimis peccatis, ut est studium falsae doctrinae, et persecutio piorum doctorum, securo ociosoque animo esse. Sumpta vero est locutio aut proverbium hoc inde, quod solemus lac aut alios liquores, si quid immundi in est, per pannum aliquem transfundere, ut transmisso puriore liquore sordes superius remaneant. Iam quid stultius esset, quam minimas sordes, ut est culex, sic percolando separare: et contra maximas, ut est camelus, in ipso liquore relinquere, easque simul deglutire? Simile quid est, Fectuca in oculo videre, trabem autem negligere.

CUM praepositio in Sacris literis varia omnino huic linguae propria significata habet, quae ut potero percurram. Saepe instrumentum significat: ut, Percutere cum gladio. Verbum cum aliquo, pro alicui factum: Psalm. 105. Recordatus est verbi sanctitatis suae cum Abraham: pro, sacrosanctae promissionis Abrahamo factae. Cum aliquo esse Deum, aut Dominum: pro, ei assistere, opitulari, patrocinari, etc. David crescebat, quia Iehova erat cum eo. 1. Paralip. 11. Portio cum Deo: pro, a Deo. Ista est portio hominis impii cum Deo: pro, â Deo. Cum Deo aliquid facere, 1. Sam. 14: pro, adiutum potentera Deo, gloriose aliquid facere. Cum aliquo pugnare, aut aliud quid facere, non raro pro contra ponitur. Instruxit cum eo aciem: 2. Paralip. 13. pro, contra eum. Pugnavit Iehova cum inimicis Israelis: pro, contra. 2. Par. 20. Haec phrasis etiam Latinae et aliis Linguis ignota non est. Cum aliquo aliquid esse: pro, esse eius consilium, opus, aut qualitatem seu naturam. Quod est cum omnipotente, non abscondam: Iob 27. pro, quae Deus facere solet. Cum Iehova est misericordia. Psal. 8. pro, Iehova est misericors. Fuit cum corde Davidis aedificare domum Domino: pro, eius consilium, mens, sententia. 1. Reg. 2. Secretum Iehovae cum rectis: Proverb. 3: pro, notum est illis. Erga. Cum sancto sanctus fueris, cum perverso perveteris: pro erga sanctos et perversos talis eris. Dormire cum pignore, Deuter. 24. Non dormies cum pignore eius: id est, retento eius pignore per noctem tecum, vel apud te, aut quin prius reddas pauperi suum pignus. Non erit memoria sapientis cum stulto in seculum. Eccles. 2: pro, uterque oblivioni tradetur. Apud, aut iudicium. 1. Sam. 2. Puer Samuel crescebat, et fiebat bonus cum Deo et hominibus: pro, apud, aut iudicio Dei et hominum probabatur. Sic et de Christo dicitur Lucae secundo. Quandiu, aut durante aliqua re. Psalmo septuagesimo secundo: Timebunt te cum sole: id est, quandiu sol stabit, aut durabit. Vide suo loco Mecum et Tecum. Si. nam Cum et Quando adverbia temporis, non raro pro coniunctione Si ponuntur: quod etiam in aliis linguis fit, ob quandam rerum ipsarum vicinitatem. In Latino ac Germanico sermone exempla porferri nihil attinet, ob nimiam huius Enallages frequentiam. In Sacris literis unum aut alterum recitabimus. Exodi 22 saepe leges aut praecepta inchoantur hac vocula, Cum, vel, si quis furatus fuerit, etc. Sic saepe dicitur, Invenies Deum, Cum, quando, vel si quaesieris eum toto corde. Sic Christus dicit Apostolis: Cum Omnia feceritis, dicite, servi inutiles sumus: pro, si. Nemo enim in hac vita omnia praecepta Dei vere faciet. Conditionaliter ergo id a Christo dicitur, quod etiamsi omnia faceremus, tamen deberemus nos agnoscere pro servis inutilibus. Rom. 2. Cum gentes natura ea quae sunt Legis fecerint: pro, si fecerint. Quam eius voculae vim esse, satis ipsemet Apostolus eum locum concludens monstrat. dicit enim: Si igitur praeputium legis iustificationes servaverit. Sic et Germanicum Vuenn, promiscue iam temporis adverbium est, iam coniunctio conditionalis. Verum de hac particula, et loco Rom. 2. habes prolixam tractationem in Resolutione argumentorum disputationis [p. 109] column 193/194 meae Ihenensis. Cum coniunctio, aliquando causam alicuius sequentis effectus, aut etiam rationem vel probationem sequentis alicuius sententiae, etiam apud Latinos declarat, seu inchoat.

CURRO, notissimae significationis verbum, aliquid Hebraismi in se habet: non tamen adeo obscuri, quin etiam ex Latino sermone iudicari possit. Nam cum in Sacris literis plurimum ponatur verbum Ambulare, et Via, pro vocatione, functione aut vita hominis, currere et cursus plerunque in rebus religionis ponitur. Non enim hîc simplex aut communis quaedam ambulatio tantum requiritur, sed summa festinatio ac diligentia, in administrando tam sacro negotio. Currebant, et non mittebam eos: Ierem. 33. Ut gloriari possim quod non in vanum cucurrerim, Phil. 2. Item: Sic curro, non quasi in incertum. 1. Cor. 9. Sic, Cum impleret Iohannes cursum suum. Pro communi omnium Christianorum pictatis studio ponitur non raro. ut, Currebatis bene. Galat. 5. Sic Psal. 119. Viam mandatorum tuorum curram.

Currere etiam dicitur sermo Domini, ut cum de eius propagatione agitur. 2. Thess. 3. Orate fratres pro nobis, ut sermo Domini currat. Dicuntur impii quoque currere, Proverb. 1. Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundat sanguinem. Currere cum peditibus, Ierem. 12. pro, cum imbecillioribus errare. Dicit enim ibi Deus prophetae, quod si vix potuerit recte certare cum suis popularibus, pietatis adversariis, longe infelicius sit cum Deo ipso litigaturus: perinde ac si is qui pedites cursu vincere non potuerit, cum equitibus contendere velit. Currere facere in tertia significatione, saepe Hebraeis simpliciter significat accelerare Ierem. 49. Currere faciam Israelem ab Idumea: pro, celerrime liberabo. Sic Gen. 41. Currere fecerunt eum a lacu: pro, cito eduxerunt. 2. Paral. 35. Sanctificata elixaverunt, et currere fecerunt universis filiis Israel: id est, celeriter porrexerunt. Psal. 68. Aethiopia faciet currere manus suas Deo: pro, celeriter protendet ac dabit suas manus. 2. Reg. 3. Altaria quae fecerat Manasse, destruxit, et currere fecit inde: pro, statim amovit.

CURRUS, pro praecipua parte, aut etiam flore exercitus, crebro in Sacris literis ponitur. Utebantur enim olim falcatis curribus, qua vi maxime confidebant se hostilem aciem perfringere aut dissipare posse. Nec tantum de humano exercitu utitur hac voce Scriptura, sed et de ipsa Dei militia, sive concionatorum sive angelorum: ut Psal. 68. Per metaphoram vero Elias vocatur Currus et equites Israel, propterea quod ille sana doctrina hortando ad poenitentiam, et precibus suis fortius pugnabat contra omnes hostes, praesertim summum illum hostem, nempe iram Dei pro Israele, quam reges, duces ac milites Israelitarum. Erat igitur revera unicum praesidium ac columen populi Dei, cum interea eum rex vocaret perturbatorem totius Israelis. Ponitur tamen haec vox aliquando et pro equis, tales currus trahentibus. ut 2. Samuel. 8. Subnervavit David omnem currum, et succidit suffragines equorum. Item pro hominibus, 2. Sam. 10. Occidit David septingentos currus: id est, milites qui illis vehebantur, et inde pugnabant.

CUSTODIRE, plures habet significationes, et phrases Scripturae proprias. Alias enim dicitur de illa Levitica observatione rituum, qua ordinati coetus Levitarum summa diligentia suo tempore ac loco sibi demandatas templi functiones, sive in sacrificando, sive in psallendo, sive denique in docendo observare tenebantur. ut 2. Paralip. 7. Sacerdotes in custodiis suis stabant: id est, in deputatis locis ac functionibus. Levitic. 22. Custodiant custodiam meam. Et Numer. 9. Custodiam Iehovae servabunt. Alias ponitur pro observatione praeceptorum Dei generali, quae ab omnibus hominibus flagitatur: idque perfectissima, et huic naturae etiam renatae plane impossibili. ut, Si vis in vitam ingredi, serva aut custodi mandata. Deuteron. 6. Audi et custodias: pro, diligenter observes ut facias, etc. Ibidem: Iustitia erit nobis, cum custodierimus ut faciamus omne praeceptum istud. Alias dicitur de quadam custodia verbi, piis iuvante Deo possibili. ut, Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Hoc si diceretur de illa perfectissima custodia aut perfectione mandatorum Dei, nemo plane foret beatus, quia eam nemo prorsus praestare potest. Sic hoc verbum Psalmo 119 intelligendum, ubi valde crebro reperitur. Sic et Iohan. decimoquarto dicitur, quod Deus sit ad eum venturus, et cum illo mansurus, qui custodierit sermonem eius. Iohannis porro 17, etiam clarius in hoc sensu accipitur, cum Christus affirmat Apostolos custodivisse sermones Dei. Complectitur autem haec custodia primum conservationem purae doctrinae: deinde serium studium credendi verbo ac promissionibus Dei, et parendi praeceptis eius. Sic et D. Virgo dicitur custodivisse in corde suo omnia Christi verba. Custodire, pro cavere etiam in aliis linguis dicitur. Custodire animam in vitam aeternam. Iohannis 12, pro conservare: ubi verbum conatus pro effectu ponitur. Custodire Deum, Oseae quarto, Iehovam dereliquerunt custodire: pro, obedire ei. Custodire civitatem, plerunque in bonam partem accipitur: sed nonnunquam etiam in malam reperitur. ut 2. Samuel. 11. Ioab custodivit: pro obsedit civitatem. Psalmo 17, Per verbum labiorum tuorum custodivi vias dissipatoris: pro, cavi, vel etiam cohibui. Custodire aliquando alteri verbo iunctum, simpliciter diligentiam quandam in agendo notat. ut cum dicitur, Custodi ut facias, vel facere, vel faciendo, vel ad faciendum: pro, diligenter, serio ac sollicite facias, etc. Custodire animam animabus, et custoditum esse in anima, ut hoc aut illud faciat aut omittat: pro, cavere ne semetipsum perdat, dum hoc aut illud facit aut omittit. Deuter. 4. Custodi animam tuam valde, ne obliviscaris mandatorum. Ios 23. Custodite animas vestras valde, ut diligatis Deum vestrum.

CUSTODIA, alias functionem aliquam in templo significat, ut supra dixi: alias, vigilias nocturnas: nam et Iudaei noctem in quatuor custodias, ut Romani in quatuor vigilias, distribuerunt. Hinc illud, A custodia matutina usque in noctem speret Israel: id est, per totam diem. Erat autem ea custodiarum aut vigiliarum ratio, ut divisa nocte in quatuor partes, singulae partes tribus inaequalibus horis constarent. Sic enim veteres omnes dies longas aut breves in 12 partes, quas horas inaequales vocarunt, distribuerunt: de qua re in vocabulo Horae dicetur. Prima ergo vigilia aut custodia, durabat primis tribus horis, aut primo quadrante noctis, facto initio mox ab occasu usque ad canticinium. Secunda vigilia, custodia aut quadrans, durabat sequentibus tribus horis, usque ad mediam aut intempestam noctem. Tertia, inde usque ad primum gallicinium. Quarta, usque ad ortum solis, quae vocabatur custodia matutina. Fiebat vero ea divisio noctis ob militiae usum, quo singulis partibus diversi manipuli aut cohortes excubarent, ne una tota nocte vigilando vel enecaretur insomnia ac frigore, vel dormitando male custodiret. Ex re militari porro et a consuetudine castrensi, erant vocabula translata in communem consuetudinem ac vitam, et etiam sermonem. Ponitur quoque Custodia pro brevissimo tempore: quia illae tres horae mox praeterfluebant. Unde Psalm. 90 habet, Mille autem anni ante oculos tuos tanquam dies hesterna quae praeteriit. Et, Custodia in nocte, quae pro nihilo habetur, eorum anni erunt. [p. 110] column 195/196 Custodire custodiam Domini, pro observatione mandatorum Dei ponitur, 1. Reg. 2. Malach. 3. et Zach. 3. In custodiam esse aliquid: pro, diligenter custodiri. Num. 29, Erit cinis ille in custodiam filiis Israel: pro, summa cura custodietur. Nox custodiarum Exod. 12, Nox custodiarum est Domino: pro, summa diligentia observari, et solennibus quibusdam caeremoniis ac cultibus in gloriam Domini peragi debet. Super suam cuspiam stare Habac. 2. Super custodiam meam stabo, et [audiam] quid loquatur in me Dominus: pro, summa diligentia observabo patefactionem divinae voluntatis aut mandati: aut eam mox populo exponam, sicut solent vigiles in turribus. Custodiam ponere ori, Psalm. 141: pro, cavere ne quid temere aut impie effutiat os nostrum.

Custodum turris, 2. Regum 17. Percussit civitatem a turre custodum usque ad civitatem munitam: pro, omnia magna et parva oppida, ac turriculas denique expugnavit. Fiunt autem turres custodum alibi, ad custodiendos tantum fructus in agris aut vinetis: alibi etiam, ad custodiendam totam regionem, ad praevidendos a longe adventantes hostes, et dandum signum: denique ad custodiendos angustos transitus, qua hostis posset in regionem irrumpere.

CYMBALUM, genus instrumenti Musici, cuius saepe fit mentio in descriptione rituum et instrumentorum Musicorum templi. 2. Reg. 6. 1. Par. 13. 15. 16. Psal. 150, iubemur laudare Deum in variis cymbalis: pro, omnibus modis ac rationibus.

CYMINUM, est genus parvi leguminis aut grani, non valde foeniculo dissimilis, cuius sylvestris species domestica melior est. Eius aliquoties in Sacris literis fit mentio. ut Esaias capite 28 sumit a re rustica similitudinem, quod sicut agricola omnibus rebus tribuit suum modum ac tempus, aliaque frumenta aut legumina aliter tractat: sic et Deus statuat omnia recte distribuere, et vicissim debitam obedientiam cultumque ab homine exigere velit. Porro Christus Matthaei 23. Perversum iudicium aut religionem Pharisaeorum taxat, quod cyminum et mentam decimabant, ac de illis vilissimis rebus summa diligentia decimas Domino offerebant: interea vero res longe maximas, ad religionem, cultum ac gloriam Dei et hominum salutem pertinentes, foedissime negligebant. imo et petulanter violabant ac transgrediebantur. Videtur pene fuisse proverbialem quandam locutionem: sicut et illas de culice ac camelo, item de festuca ac trabe. Sic et Graeci proverbiali quadam sermonis forma, nimium sordidos κυμινοπρήστας cyminisecos vocârunt, quasi nec in minima re de suo iure decedere, ut est dimidium grani cymini, et alteri id concedere velint: sed etiam unicum cymini granum in duas partes dividi, sibique suam partem dari flagitaverint.

CYPRESSUS arbor crebro in Sacris literis nominatur, tum ob eximiam proceritatem, tum et ob ligni in aedificiis nobilitatem, Cant. 1. et alibi.

CYRUS, rex Persarum, eversor Babylonis, et liberator populi Dei, non obscure aliquoties ipsum verum Meschiam ac liberatorem indicat, praesertim Esaiae 44 et 45. Sunt enim ibi quaedam nimium gloriosa epitheta et tituli, qui illi terreno Monarchae non optime convenire queunt, ut necessario sub eius nomine ac persona de vero Meschia ac liberatore intelligi debeant.

D

DAEMONIUM, Graeca vox a scientia, ut volunt, deducta: significat in Sacris literis proprie ipsos pravos spiritus vel angelos, quos et Satanas et Diabolos vocamus. De hac igitur voce, vel potius re, in vocabulo Diaboli. Nunc pauca adiiciam. Credo gentiles ideo diabolos vocasse Daemonia, a sciendo: quia viderunt saepe illos spiritus futura praescire, ac praenunciare. Quod etiam Plato in Cratylo, et Lactantius lib. 2, testantur. Aliquando tamen Daemones dicti sunt gentilibus, Deorum filii: corpora quidem, sed tamen immortalia habentes, ut ipsi eos esse confinxerunt. Hoc sensu Act. 17 philosophi et alii Athenienses dicunt, Paulum annunciare novos daemonas: id est, quosdam recens natos deorum filios. Doctrina porro daemoniorum. apud Paulum, est doctrina a diabolis excitata, ac in mundum et Ecclesiam invecta: quasi diceret, Non est humanum, sed diabolicum inventum. Aliquando Daemonium videtur significare idolum. 1. Cor. 10. Quae gentes immolant, daemoniis immolant: Et, Nolo vos esse participes daemoniorum.

DAMNARE, et DAMNATIO, in verbo Condemno exponitur.

DARE verbum varios idiotismos in hac lingua, tum per se, tum ratione adiunctarum vocum habet: quos ordine percurram. Illud autem ante omnia moneo, valde crebro idem plane valere, quod verbum Pono, in Sacris. Quare saepe inter se coniunguntur, saepe etiam pro se invicem ponuntur: ut qui alterutrum norit, utrunque norit. De qua re in verbo PONO. Plurimae quoque locutiones huius verbi possunt exponi per facere, efficere, aut fieri. Significat igitur crebro Permittere. Numer. 21. Neque dedit rex Syon, pertransire Israelem per terminum aut regionem suam. Non dabit in commotionem pedem tuum: Psalmo 121: pro, non permittet ut nutes. Exod. 3. Non dabit vos Pharao: pro, permittet. Psalm. 55. Non dabit in aeternum nutationem iusto. Psalm. 16. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Sic et Numer. 21, Chamos dedit filios suos fugitivos, et filias captivas. De qua significatione plura in verbo TRADERE. Est alioqui etiam propria Regula a nobis proposita, de verbis significantibus permissionem alicuius rei aut actionis. Pro impetrare aliqui exponunt illud 1. Iohan. 5, Si quis viderit fratrem peccantem non ad mortem, oret, et dabit ei vitam. Sed puto illud (Dabit) referendum esse ad Deum, quod Deus exoratus dabit vitam et poenitentiam.

Dare et Ponere admodum crebro pro se invicem ponuntur in Sacris, ut prius dixi. Ierem. 5. Dedit eum in carcerem aut cypum: pro, posuit. Genes 48. Dabo te in coetum populorum: pro, ponam aut faciam ut habeas multos posteros. Dare aliquid, est efficere ut hoc sit illud. Psalm. 2. Dabo gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae: id est, ut sit haereditas tua. Sic Dare acervos: de quo infra. Existimare aut tractare sonat interdum. Genes. 42. Dedit nos sicut exploratores: pro, habuit nos pro exploratoribus. Sic Anna 1. Samuel. 1. inquit, Ne des ancillam tuam coram filia Belial: id est, ne reputes me talem esse, seu, ne me cum tali conferas aut computes, aut perinde tractes acerba obiurgatione. Isaiae 53. Dedit cum impiis sepulchrum eius, et cum divite in mortibus eius: id est, sic est Christus interfectus ut dives, et sic sepultus ut impii. Dare igitur cum impiis, est eum consimiliter tractare. Nuptui dare, Genes. 29. Non fit sic apud nos, ut detur iunior ante primogenitam: pro, ut nuptui vel marito detur, aut elocetur. Voces dare, Ierem. 51. et saepe alias, pro excitare tonitrua. Dare vocem cum fletu, Genes. 45. pro, [p. 111] column 197/198 exclamare cum ululatu. Hostes dare tergum, est in fugam convertere. Psalm. 18 2. Samuel. 22. Inimicos meos dedisti dorsum. Latini aliquando hoc intelligerent de ipsis hostibus, quod terga de derint aut verterint. Dare ergo tergum, est, efficere ut aliquis fugiat. Contra apud Latinos passive accipitur, pro fugere. Ancillam dare in sinum: pro, adiungere alicui ut sit concubina eius. Genes. 16. Viam dare in caput alicuius, 1. Reg. 8. et Ezech. 9. pro, secundum opera sua aliquem iudicare, aut castigare. Aliquem dare ad confitendum: pro, constituere ut celebret ac laudet Deum, in templo et instrumentis Musicis. 1. Paral. 16. Dare servum: pro, constituere. 1. Reg. 9. Dare caesores lignorum, Ios. 9 id est, constituere, efficere. Manus dare alicui, est ei se subiicere: forte quod victi praebent semet vinciendos, aut manus ligandas porrigunt. 2. Paral. 30. Esdr. 10. Contra dare manum in Aegyptios. Exod. 7. percutere eos significat. Verba pulchritudinis dare: Genes. 49. de facundia tribus Nephthalim dicitur. Ad mensuram dare, est parce dare. Nam qui large ac liberaliter aliquid donat, non adeo exacte ac scrupulose ponderat, metitur aut numerat. Iohan. 3. Non enim Deus dat ad mensuram Christo Spiritum sanctum. Aliis alioqui dicitur Deus dare pro sua quadam mensura. 1. Corinth. 12. quia omnes ex copia ac plenitudine Christi haurire cogimur. Aliquem dare in animam hostis: pro, in arbitrium aut libitum hostis. Ezech. 16. quia ibi et alibi saepe anima votum, desiderium aut cupiditatem significat. In acervos dare, vel simpliciter Dare aliquid acervos: pro destruere, aut convertere in acervos, crebro ponitur. Sicut et Ponere in acervos. Loco Lucae 11. Quod superest date eleemosynam, foede abutuntur Papistae, ad stabiliendam iustitiam operum: quem in voce Eleemosynae prolixe exponam. Est autem haec eius sententia, quasi dicat Christus: Interna vestra, aut pars interior vestri plena est rapina, et scelere. Date igitur quae intus sunt eleemosynam, et ecce omnia munda erunt vobis: id est, convertite rapax cor vestrum in benignitatem aut beneficentiam, seu expurgate ac emundate ipsum cor: et omnia externa, in quibus mundandis et purificandis vos tantopere laboratis, sua sponte erunt munda. Dare igitur ibi, idem quod efficere aut convertere declarat. Deo gloriam dare, est glorificare eum corde, timendo ac credendo, et ore eum celebrando: Ierem. 13. Iohan. 7. Seneca epist. lib. 15. epist. 96. Primus Dei est cultus, Deum orare, deinde illi reddere maiestatem suam, reddere bonitatem, sine qua nulla est maiestas. Vis Deum propitiare? Bonus esto. Satis illum coluit, quisquis imitatus est. Dare gladium in manus alicui Exod. 5. accusant Isralitae Moysen, quod dederit Aegyptiis gladium contra eos: id est, causam aut occasionem saeviendi contra ipsos. In maledictionem et iuramentum dare, Numer. 5. In signum et proverbium dare. Ezech. 4. pro, tale exemplum poenarum divinarum ac calamitatum in aliquo constituere, ut omnes alicui malum imprecantes dicant, Accidat tibi sicut illi, etc. Sicut Ovidius in Ibin, longum catalogum talium imprecationum, quae ab exemplis calamitosorum sumptae sunt, recenset. Contra autem est, Dare in benedictionem. In iuramentum dare, est, ut iurantes sibimet imprecentur hoc aut illud mali, quod tali homini accidit, si id verum sit aut non sit, si id fecerint aut non fecerint, de quo iurant. Concubitum alicui dare, Levit 18. pro, rem habere cum aliquo. Sic Dare fornicationes suas cum aliquibus, Ezech 23. In conspectu alicuius aliquem dare, Isaiae 41. Supra diximus in voce CONSPECTUS, significare subiicere. Aliquando etiam simpliciter significat proponere, ut Deuteron. 30. Benedictio et maledictio quas dedi coram te: pro, tibi proposui. In corde dare. Ezech. 35. Dedit in corde eius ad docendum: pro, reddidit eum aptum ad docendum. Cor alicui rei, aut ad aliquid dare, Eccles. 1. pro; assentiri ei, aut dedere semet illi. In opprobrium aut desertum dare, Ezech. 5. Psalm. 78. pro, efficere ut talis sit. Sic, Dedit me desolatam tota die moerentem, Thren. 1. pro, desolavit, talem effecit. Sic etiam, Dedi te ducem, 1. Reg. 16. Dare sortem, Actor. 1. est proiicere sortem, aut sortiri. Sic enim ibi sorte Matthiam elegerunt in Apostolatum. Hostes dare percussos: pro, efficere ut eos caedas Deuteron. 28. Faciem dare ad vel contra aliquem, Dan. 9. pro, ad eum sese vertere. Dicitur autem alias de conversione hominis ad Deum: alias etiam de irati Dei inspectione, aut iudicio ac poena super reos, Ezech. 14. Maculam dare in aliquem: pro laedere eum, ita ut vel cicatricem habeat, vel etiam aliqua parte corporis mutiletur. Levit. 24. In misericordias dari. Psalm. 106. Dedit eos in misericordias coram omnibus qui eos abduxerunt captivos: id est, effecit ut eorum misererentur. Palatum dare ad peccandum, Iob. 31. pro, permittere ut peccet male dicendo. Dare, pro imputare. Deuteron. 21. Ne des sanguinem innocentem in medio populi tui: pro, ne imputes. Numer. 12 inquit Aaron ad Moysen: Obsecro domine ne ponas super nos peccatum, quod stulte egimus, et quod peccavimus. Dare, pro convertere. Dabit pluviam terrae tuae pulverem: id est, efficiet ne pluat, aut ne pluvia riget vel foecundet terram. Deuter. 28. Dedit pluvias eorum grandinem, Psalm. 105. pro, convertit imbres eorum in grandinem. Dabo flumina tua in siccitatem, Ezech. 30. Dedi annos iniquitatis iuxta numerum dierum, Ezech. 4 pro, verti annos in dies. Longe aliter Proverb. 5 accipitur: Ne des alienis robur tuum, et annos tuos crudeli. id est, ne fortunas ac vitam tuam in exitium coniicias. Praevaricationem dare in Dominum, Numer. 31. pro, facere praevaricare contra Dominum. Dare probrum contra aliquem, Psalm. 50. id est, probro afficere eum. Dare sanguinem innocentem in medio populi: pro, imputare populo, Deuteronom. 21. Alioqui significat effundere, seu patrare iniustas caedes. Dare, pro perdere. Dabo domum tuam sicut Ieroboam filii Nebat, 1. Reg. 16. pro, simili calamitate aut poena eam perdam. Sic, Dare aliquem cum impiis: id est, simili sorte eos perdere. Studium dare suum, ut aliquid agat. Oseae 5. Non dabunt studium suum, ut revertantur ad Deum suum: pro, non id agent se dulo. Dedi vobis sanguinem super altare ad expiandum animas, Levit. 17. pro, praecepi, ordinavi, ut eo vos expiaretis. Dare alicui de fructu manuum suarum, Proverbiorum 31. pro, laudare mulierem ob laboriositatem ac industriam suam, aut etiam ornare eam dignis praemiis. Fortitudinem Deo date, Psalm. 68. pro, celebrate eum de fortitudine sua. Quis dabit, adverbium optantis est: pro, utinam. Quis dabit ut pro te moriar? Sed Iob 14, videtur de re impossibili dici: Quis dabit mundum de immundo? subintellige, Nemo. Verbi huius repetitio intendit significationem: sicut et aliorum. Sic Dando dare, ut Numer. 17. Dando dabis eis possessionem. Et Num. 3. Dati dati sunt a filiis Israel: pro, dono dati, aut penitus traditi.

DAVID, nomen proprium (a dilectione deductum) optimi ac praestantissimi regis totius Israelis: quod nomen tuum ob praestantiam, felicitatem, ac pietatem eius gubernationis, tum et ob promissionem illi de Meschia factam, saepe ipsummet Christum Dominum ac servatorem significat. ut Ierem. 30. legitur: Et servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem eis excitabo.

DE, habet quidem varia significata in Sacris literis: sed quarum pleraque etiam in Latina lingua sunt usitata ac nota, ut inde iudicari ac intelligi queant.

DEALBARE, et DEALBATUS, primum per metaphoram hypocritas significat, ut Christus pharisaeos [p. 112] column 199/200 vocat sepulchra dealbata: quod sicut sepulchra foris quidem pulchre cemento sunt candidata ac ex ornata, cum interim intus sint plena cadaveribus, vermibus, ac horrendo foetore: sic et illi foris fulgere sanctitate in gestu, vestitu, victu ac sermone videantur, cum interim corda eorum tum naturali aut innata corruptione, tum et actualibus peccatis essent contaminatissima. Sic et Paulus pontificem vocat parietem dealbatum, Actor. 23. Percutiet te Deus paries dealbate. Secundo, vicina huic locutioni ac metaphorae, seu significationi videtur esse et illa Ezechielis similitudo cap. 13. quod pseudoprophetae liniant calce, aut in crustent parietem ruinosum. Nam illa excusatio pravae religionis status Ecclesiae doctorum et conscientiarum, quam adhibebant seductores omnia excusantes, palliantes, et veluti coloribus quibusdam fucantes et pingentes et ornantes, etiam quaedam dealbatio aut contectio illius temporis foeditatum erat, seu quaedam ficulnea folia. Sic enim Deus damnabat, et veluti evertebat verbo suo, ac mox etiam poenis eversurum se minabatur eorum religionem ac politiam. Contra autem seductores tum excusabant religionem ac prava facta, tum etiam pacem et summam felicitatem pollicebantur. Tertio, Dealbare pro lavare aut mundare ponitur, posita generali voce pro speciali. Sic Apoc. 7 dicuntur pii dealbasse stolas suas in sanguine agni. Postremo, ab hac vel catachresi vel synecdocha, deducitur per metaphoram ea significatio, ut Dealbare a rebus corporeis ad ipsam animae lotionem transferatur: sicut David Psal. 51 orat dicens, Asperge me Domine hysopo, et super nive dealbabor: id est, si me sanguine Christi laveris, ero ab omnibus peccatis longe mundissimus. Sic in Apocalypsi, pii dicuntur dealbasse vestes suas in sanguine agni.

DEBITUM, Hebraica, aut certe Sacrarum literarum phrasis, primum per metaphoram peccatum significat: unde in Dominica oratione dicitur, Dimitte nobis debita nostra. Sunt autem peccata nostra quaedam debita, quia obligant ad poenam, nosque perinde coram Deo reos et poenis dignos reddunt, sicut aes alienum obaeratos facit obnoxios creditori. Deus quoque perinde a nobis flagitat satisfactionem pro admisso crimine, ac creditor flagitat solutionem debitorum. Nec deest etiam foenoris similitudo. Quanto enim diutius in peccato persistimus, tanto maius foenus seu augmentum poenae a nobis exigitur: sicut illud praeclarum citatur, Tarditatemque vindictae supplicii gravitate compensat. In hoc sensu vocantur Debitores Lucae 13 ii, super quos turris Siloa ceciderat: quos paulo ante peccatores dixerat. In novo sane Testamento valde usitatum est, ut peccata vocentur debita, et conditio nostra cum debitore conferatur: ut in parabola debentis 10000 talenta, in Iustificatione peccatricis, in Dominica oratione, in nomine Chirographi, in praedicto loco Lucae de casu turris Siloam. Sed an etiam ante Christum usitatum fuerit in Ecclesia, dubito: nisi quod Psalmus ait, Quae non rapueram tunc exoluebam, de Christo loquens. Qua autem ratione peccatum sit aut vocetur debitum, dictum est in libello de Iustificatione, prolixe. Secundo, debitum 1. Cor. 7. ipsam coniugum actionem significat, posita generali voce pro speciali: propterea quod inter alia officia, coniuges etiam hoc sibi invicem debent, sive procreationis gratia, sive restinguendi naturalis ardoris, ac vitandae scortationis causa. Vox alio qui Debitor, Rom. 1, et Debitores, Rom. 8, ac alibi, non valde obscurum sensum significationemve habet, ut peculiari expositione non egeat.

DECALVO verbum huius linguae idiotismo significat, aliquem suis ornamentis spolio: propterea quod mulierum praecipuus ornatus in coma consistit. Isaiae 3. Decalvabit Dominus verticem filiarum Syon, et erit pro crispanti crine calvitium. Significat etiam lugere, ut Mich 1. Decalvare et tondere super filios decimarum duarum. Nam in luctu sic solebant homines sese deformare. Aliquando etiam ignominiae causa aliqui decalvabantur. Sic dicitur Mich. 1. Decalvata est Hierusalem: pro, deformata, aut spoliata. Quae omnia supra uberius exposui, in voce Calvicii, Capitis, et Barbae.

DECEM, numerus finitus pro infinito haud raro ponitur, sicut et Septenarius, Eccles. 7. Sapientia magis corroborat sapientem, quam decem principes qui sunt in urbe. Iob 19, Decies me confunditis: pro, saepius. Genes. 31, Immutasti mercedem meam decies: pro, saepius. Sic Num. 14, queritur Deus, se iam decies tentatum esse ab Israelitis: pro, saepius. Daniel. 1, dicitur decuplum sapientiae repertum esse in pueris Hebraeis, prae aliis regio sumptu ac disciplina educatis. Sic aliqui decem cornua Daniel. 7, et Apoc. 1 ac 13 intelligunt pro multis inferioribus principibus, qui regnum amplissimum constituant. Ita et Agamemnon sibi decem Nestores, pro multis, exoptat. Non raro etiam Hebraei decem millia, pro ingenti, et veluti infinito numero ponunt: sicut et Graeci suam myriada. Quare Hebraei eum numerum nomine a multitudine sumpto notant, nempe Rebaba.

DECIPERE, et DECEPTIO, quantum quidem ad propriam usitatamque significationem attinet, notissimae voces sunt: sed in locis quibusdam Scripturae in quodam proprio ac obscuro sensu aut significatione usurpantur. ut Ierem. 20 legimus: Decepisti me Domine, et deceptus sum: Fortior me fuisti, et praevaluisti: Factus sum in derisionem tota die, Omnes subsannans me. Quem locum alii ita exponunt, quasi propheta queratur, Deum sibi non ita potenter patrocinari, sicut initio eius libri large promiserat. Alii intelligunt prophetam queri, quod Deus sibi initio non indicaverit illas importabiles difficultates, quae illi postea in suo curriculo acciderant: quas si praevidisset, nequaquam illud tam arduum prophetae munus suscepturus fuisset. Quare eum veluti deceptum esse a Deo, dum maiorem facilitatem ac felicitatem in sua functione sperat. Verum Roman. septimo adhuc multo obscurior locus est, ubi dicit Paulus: Peccatum enim nactum occasionem per praeceptum, decepit me, et per ipsum interfecit me. ubi valde obscure verbum (Decepit) usurpatur. Alii sane aliter eum locum explicant. Ego autem puto, ibi vocis (Decepit) sententiam esse, quod peccatum aut innata cordis perversitas, lege patefacta, ostenderit deceptum esse: ut sit posita res, pro eius indicatione: sicut plura eius loci verba exposui in Commentariis novi Testamenti. In Universalibus quoque praeceptis propriam quandam Regulam huius Hebraismi proposui, quod videlicet saepe voces rerum, aut res, pro noticia aut indicatione earum ponantur. quem idiotismum Linacer, factum pro dicto vocat: sicut et contra dictum pro facto, non raro ponitur. Ostendit autem peccatum per legem, deceptionem Pauli, hoc modo. Paulus antea studiosissimus quidem legis erat, eique obedire sedulo conabatur, nec etiam dubitabat se illi pro sui ingenii cordisve bonitate satisfacere abunde posse, atque adeo ipsi plenam obedientiam praestare, eoque modo omnino iustum esse: verum non satis intelligebat vel genuinum legis sensum, vel suam extremam cordis imbecillitatem, atque adeo regnans in se peccatum. Quare in media lege, sine lege se vixisse affirmat. Verum ubi Lex detracto velo clare fulgere coepit, et peccatum regnans in corde apparere, ibi peccatum, aut illa extrema corruptio cordis, indicavit per legem recte intellectam Paulo, eum vehementissime a veritate aberrasse, [p. 113] column 201/202 aut deceptum esse, qui ex observatione legis iustitiam vitamque expectare aut sperare ausus sit: eaque indicatione interfecit, id est, contrivit eum, et prorsus in extremam desperationem de se suisque viribus ac libero arbitrio adduxit. Posses tamen illud Interfecit et perinde de indicatione intelligere, pro, ostendit esse interfectum aeterna ac spirituali morte, ut qui careret iustitia ac vita.

DECLINARE verbum per metaphoram varios Hebraismos efficit, quos compendio recensebo. Ratio autem metaphorae ea est, quod sicut profectio habet certum iter ab aliqua meta ad aliam, a quo qui declinat, aberrat: sic et omnes bonae actiones habent suam normam, a qua qui recedit, peccat. Primum, Declinare etiam solum positum, significat aberrare a recto, aut peccare. ut Numer. 5. Vir cuius uxor declinaverit: pro, peccaverit, vel adulterium commiserit. Psalm. 14. 53, Omnes declinaverunt simul: pro, veram doctrinam, et piam vitam deseruerunt. quod dictum etiam Rom. 3 citatur. Daniel. 9, Declinaverunt ne audirent. Declinare a Deo, pro, deserere Deum, et vel ad falsos deos, vel ad terrenas cupiditates inclinare. Declinare a iudiciis, a mandatis, a lege Dei, valde crebrum est in Sacris literis, praesertim Psalm. 119, de errore doctrinae ac vitae: quia qui a recta norma veritatis ac pietatis discedunt, veluti a vera via recedere videntur. Declinare iudicium alicuius, est iudicando ius ac aequitatem violare: ut Exod. 23, Non declinabis iudicium pauperis tui in lite: pro, ne falso in eius controversia pronunciaveris. Idem dictum ac locutio aliquanto clarius ac plenius repetitur Deuteron. 16. Declinare ad dexteram vel sinistram, tum illud significat, ne doctrinae aliquid addamus aut detrahamus: tum illud, ne in agendo vel nimium, vel parum faciamus, a recta linea verbi Dei discedendo: sicut philosophi disserverunt, Omnes virtutes et recte facta in quadam mediocritate consistere. Deuter. 5 de utroque praecipit Deus, dicens: Observabitis igitur, ut faciatis quae praecepit Dominus Deus vobis: non declinabis neque ad dexteram, neque ad sinistram: sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, etc. Ubi docet, et credendo et vivendo sequendam esse illam unicam verbi Dei normam: et nec vel plus vel minus credendum aut faciendum, quam ut Deus praescripsit tum in prima, tum in secunda tabula, ac denique Evangelio. Idem praeceptum et in fine 4. Proverb. renovatur. Quod etiam ad dexteram nimium inclinando peccari possit, satis testatur Ecclesiasticus cap. 7. dicens: Ne sis nimium iustus. Loquitur autem non de vera iustitia, in qua nemo nimius esse potest: sed de illo ἀκριβοδικάιῳ , seu nimio rigore iuris, ut cum pharisaei nolebant in Sabbatho velli spicas, aut sanari aegrotos. Declinare significat etiam ruere ad interitum, sicut Psal. 102 dicit: Dies mei sicut umbra declinaverunt. Et Psalm. 109, Sicut umbra cum declinat, abii. Sic Ierem. 6 dicitur, Vae nobis, quia declinavit dies: pro, ad occasum iam tendit. Declinare viam suam, est corrumpere doctrinam ac vitam, esse transgressorem et reum, non curare aut sequi Dominum, sed sua somnia ac cupiditates. Sic Isaiae 53 et 56, accusantur omnes homines: Unusquisque in viam suam declinavit. Aliquando tamen haec vox etiam in bonam partem accipitur, sicut saepe reperitur: Declinate a malo, et facite bonum. ut Psalm. 37. et 1. Pet. 3: Declina a malo, et fac bonum.

DECOR, et DECUS, pulchritudo quaedam, decentia, et veluti ornamentum, sed ferme extra rei existentiam aut substantiam consistens. Inde praeclara facta, et honores, ac laudes hominum, decora aliquorum esse dicuntur. In Exodo saepe inculcatur de illo eximio ornatu sacerdotalium vestimentorum, quod fiant in decorem et ornatum Aaronis: pro, ut summus sacerdos exquisite, et veluti cum quadam maiestate exornetur. Sic Psalm. 21 dicitur, Gloriam et decorem pones super regem: pro, exornabis eum sapientia, potentia, successu, autoritate. Haec enim sunt vera regum decora et ornamenta, non illa umbratilia vestimentorum et pomparum. Regem in decore suo videre, Isaiae 33, est videre eum florentem, et etiam externis ornamentis ornatum. Isaiae 53 negatur esse species aut decor Meschiae, ut magnifieri aut desiderari posset: id est, caruit externa quadam dignitate, potentia, gloria, et autoritate, quam sibi gubernatores huius mundi undique accersunt. Tribuitur nonnunquam et Deo haec vox, ut Psalm. 93: Dominus regnavit, et decorem indutus est. Et Psalm. 104. Domine Deus magnificatus es valde, gloriam et honorem induisti: amictus es lumine sicut vestimento. ubi decor spiritualis Dei non tantum illam gloriosam speciem significat, quae apparere etiam externa visione solet: sed multo magis illam internam speciem, qua piis animis veraeque fidei sese ostentat, ut omnipotentem, sapientem, iustum, veracem, misericordem, et qualis a nobis esse creditur et celebratur. Quare haec vox non raro cum confessione coniungitur, quod nos celebrando Deum talia ei quasi ornamenta aut vestimenta merito appingimus, aut attribuimus. Adorare Deum in decore sanctitatis, valde usitata phrasis est. Psal. 29. 96 1. Par. 16. et 2. Par. 20. Significat autem proprie quidem, pulcherrimum illum ornatum vestium sacerdotalium, in quibus divinum cultum peragebant. Per metaphoram autem, istum spiritualem ornatum contriti, et Deo fidentis cordis. Eadem etiam phrasis est Psal. 110, Populus tuus spontaneus in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, vel potius sanctitatis: ubi eadem illa metaphorica significatio est, de qua modo dixi: nempe quod populus Meschiae colet eum in pulcherrimo illo ornatu spiritus, nempe contrito corde et vera fide: cum is suos adversarios, peccatum, Satanam, et mortem, potenter devicerit, et Ecclesiam sibi collegerit. Loqui decorem et gloriam magnificentiae Dei, Psal. 145, pro gloriosam, et decoram, aut splendidam magnificentiam praedicare. Esse in decorem et gloriam: pro, decorum, seu inclytum. Isaiae 4, In die illa erit germen Domini in decorem et gloriam: pro, decorum, seu inclytum et gloriosum.

DECRETUM, et DECERNO, ferme in malam partem accipitur a Paulo, pro humanis placitis: ut Ephes. 2, et Col. 2 apparet. Forte autem ideo hoc nomen humanis traditiunculis tribuitur, quod ea ex praeeunte quadam deliberatione et opinatione proveniunt: sicut Graeca etymologia dogmatis, a δοκέω , indicat: quibus deliberationibus Deus in proponenda sua religione non indiget, sed simpliciter dicit ac mandat quid fieri velit.

DEDICARE verbum, et DEDICATIO, non usque adeo huic linguae propriae voces sunt. Dicam tamen aliquid de eis, propter rudiores. Dedicare significat, Deo certis quibusdam ritibus ac caeremoniis consecrare. Primum enim, quando templa aut altaria, aliaeve res ad cultum Dei destinatae aedificabantur, tum mox certis ritibus Deo addicebantur et consecrabantur. Sic prolixe indicatur dedicatio altaris, Num. 7. et templi, Esdrae 6. Deinde Nehem. 12. etiam muri Hierusalem dedicantur Deo singulari pompa: id est, solenni quodam ritu ac precatione Deo offeruntur, et eius custodiae protectionique commendantur. Denique et novae domus, et vineae dedicari Deo solebant: ut Deut. 20. Commendabantur enim Deo, eiusque protectioni: et simul petebatur, ut Deus benediceret utentibus eis. seu erat quoddam agnoscere aut confiteri, id beneficium aut bonum esse a Deo: et occupatio aut usurpatio [p. 114] column 203/204 cum eius invocatione, permissione, ac benedictione. Eadem vero illa dedicatio, etiam prophanatio ibidem vocatur: propterea quod in posterum licebat iis ad conmunem huius vitae, et quorumvis hominum usum, uti ac frui.

DEDUCERE verbum, per se nullum valde obscurum Hebraismum efficit: sed coniunctum cum certis vocibus, quas exponam. Deducere igitur canos alicuius cum sanguine ad inferos, significat cruenta morte finire eius vitam, seu interficere eum. Deducere autem in pace, significat pati eum mori morte naturali, aut concedere ei pacem donec moriatur. Utriusque exemplum habetur. 1. Reg 2. Deducere ad inferos, et reducere, 1. Sam. 2, significat Deum tum affligere alique gravissime, tum et liberare, idque potissimum in eodem homine, ut ante exaltationem praecedat gravis afflictio: sicut Christus dicitur a Paulo descendisse ad inferos, ut ascenderet in altum, et consequeretur nomen super omne nomen. Phrasin hanc ipsamet Anna mater Samuelis ibidem exponit, per vulnerare et sanare. Deducere in pulverem, id est, perdere aliquem prorsus, Psal. 7. Haec de Hebraismis huius verbi, ratione adiunctarum vocum. Sui alioqui ratione, aut per se, nihil omnino habet obscuritatis, nisi quod per metaphoram aliquando significat gubernare, et ad felicem exitum ex difficultatibus perducere. ut Psal. 5, Deduc me in iustitia tua propter inimicos meos: pro, tege me, ut omnia iuste, pie ac salutariter agam, ne habeant adversarii mei de quo triumphent, aut mihi insultent. Atque hic idiotismus satis frequens est in Sacris literis.

DEFICERE aliquando apostasian significat, Deut. 13, Defectionem מרה Sara locuta contra Dominum. Secundo, significat consumi, כלה Cala. Sic Gen. 25 legitur, Abrahamum defecisse, et mortuum esse: pro, paulatim consumptum senio, placide extinctum esse. Eadem huius verbi vis, aut certe valde huic cognata est, Psal. 119, Defecit ad salutem tuam anima mea, in verbum tuum speravi: Defecerunt ad verbum tuum oculi mei, dicendo, Quando consolaberis me? pro, prae longa, solicita ac molesta expectatione dilatae opis tuae quasi contabui, ac consumptus sum. Sic Psal. 31 dicitur, Defecerunt in labore meae vitae: pro, vita consumpta est. Tertio, hoc idem verbum in Latino, sed et in Hebraeo, modo hoc, modo eius synonyma, significant desinere. ut Psal. 12, Serva Domine, quoniam Gamar defecit, sanctus aut misericors: pro, desierunt amplius superesse pii. Quarto, significat privo. Defraudo cui laboro; et deficere facio animam meam bono: Ecclesiast. 4. pro, privo eam, defraudo genium meum necessariis commodis. Postremo, vox Defectionis cum singulari quadam emphasi 2. Thessal. 2 ponitur, cum dicit Paulus, Ultimam diem aut iudicium non venturum, antequam veniat ἀποστασία , aut defectio, et revelatus fuerit homo peccati. Quam vocem Defectionis alii quidem intelligunt de politica gentium defectione ab Imperio Romano Alii vero, et quidem rectius, de spirituali defectione a regno Christi: de qua spirituali ἀποστασία non tantum hic, sed et 1. Tim. 4 agit, eam diserte praedicens, quod quidam deficient a fide: et de spirituali verae religionis corruptione exponens. Cui etiam illud recte coniungit, quod affirmat non tantum apostasian, sed et revelationem Antichristi extremam, praecessuram esse ultimum iudicium.

DELECTARI aliqua re, aut super ea, nota et usitata locutio est etiam in aliis linguis: sed in Sacris literis admodum frequenter repetitur. Delectari super Domino: quod Latinis auribus minus intelligibile est, ut Psalm. 37, Delectare, vel potius deliciare התענג hithanag super Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui: pro, acquiesce certa fiducia et amore in Domino, tanquam re tibi longe suavissima et salutarissima, inde omne bonum ac commodum expectans. Psal. 147, Neque in tibiis viri delectatur. Aliud quidem verbum in Hebraeo est, sed idem pene sensus. Testimonia tua sunt delectationes meae, et viri consiliarii mei: Psal. 119. Iterum in Hebraeo nova vox est, sed significatio valde prioribus vicina. Planta delectationum, Isaiae 5. Et puer delectationum, Ieremiae 31: pro planta aut puero delectabili, seu quo quis delectatur. Sic, Pellitis uxores populi mei ex domibus delectationum suarum: pro, quibus delectantur, et in quibus longo tempore cum summa voluptate vixerunt, ex propriis et dilectissimis penatibus. Proverb. 3, Viae eius viae delectationum sunt: pro, efficientes aut praestantes singularia oblectamenta: tametsi hic iterum diversa a prioribus vox sit in Hebraeo. Deus non delectatur fortitudine equi, nec in tibiis viri beneplacitum habet: Psal. 146. Delectatur quidem Deus omnibus suis creaturis, teste Genesi: Vidit Deus, et ecce omnia quae fecerat erant valde bona. delectatur igitur ut suis creaturis: non delectatur autem, cum nos in eas fiduciam ponimus: non delectatur etiam ita, ut ad eas vim efficaciamque suam et victoriam alliget.

DELEO, saepe significat totalem extirpationem gentium: in quo usu etiam apud Latinos scriptores reperitur. Non delebitur ex vobis servus, Ios. 9: pro, semper eritis servi, aut certe semper cogemini servire tabernaculo. De phrasi et re, Deleri ex libro viventium, dicitur in voce LIBER. Deleri peccata, aut iniquitates, Psal. 51: pro, tolli et penitus aboleri. Deleri autem peccata tali quadam phrasi, praesertim in Hebraeo, dicuntur, ac si in libro quodam essent omnia nostra malefacta aut debita diligenter a Deo adscripta, quae nunc expungi peteremus propter meritum aut persolutionem Christi. Genes. 17, cum Circumcisio mandatur, additur comminatio, quod qui illud foedus neglexerit, ex populo Dei delebitur. Quod alii de spirituali deletione intelligunt: quasi diceret, Desinet esse Christianus, non pertinebunt ad eum meae promissiones, non computabitur inter veros Dei cultores. Alii de corporali: pro, divinitus corporali exitio punietur, interficieturque.

DELICIAE, vox Latinis notissima, etiam non paucas obscuras, et huic linguae proprias phrases habet. Torrente deliciarum tuarum potabis eos, Psalmo 36: pro, copia deliciarum aut summorum commodorum eos fovebis et beabis. Vesci ad delicias. Thren. 4, Qui vescebantur ad delicias, perierunt in plateis: pro, qui delicatissime victitabant. Amor in deliciis, pro delicatissimo aut suavissimo. Canticorum septimo. Quam pulchra facta es, et quam dulcis amor in deliciis: pro, delicatissimo aut dulcissimo amore mihi dilecta.

Dare delicias alicui. Proverbiorum 29. Corripe filium tuum, et dabit delicias animae tuae: id est, perfundet te summo gaudio. Deliciae caeli. Benedicta terra ob delicias caeli, ob rorem: Deuteronom. 33. pro, ob rorem delicatissimum, quo superne irrigabitur. Ibidem, Ob delicias fructuum solis, ob delicias influentiae lunae, ob delicias collium perpetuorum, ob delicias terrae. Filii deliciarum. Mich. 1, Decalva et tonde comam super filios deliciarum tuarum: pro, merito lugebis de ingentibus calamitatibus delicatissimorum et charissimorum civium tuorum.

DELICTUM quid proprie sit, exponetur in voce Peccati: sed hic tantum quasdam eius phrases attingemus. Aliquid esse alicui In vel ad delictum. 1. Paral. 21. Ut quid erit hoc ad delictum Israeli? pro, in damnum aut perniciem Israeli. Delictum hic ponitur pro reatu, ac damno quod ex delicto oritur. Erit in delictum Domino super nos, 2. Par. 28, pro, obnoxios nos culpae ac poenae reddet coram iudicio Domini. ubi itidem delictum ponitur pro culpa, ac poena quae ex delicto proficiscitur. [p. 115] column 205/206 Aliquando etiam ulterius huius vocis significatio ad effectus prolabitur. Ponitur enim non raro pro ipsa compensatione, aut satisfactione pro delicto praestanda. Num. 5, si non fuerit viro propinquus, cui restituat delictum, delictum restituetur Iehovae: pro, damnum ei compensabitur, seu satisfactio pro damno reddetur. In Hebr, est אשם Ascham, quod admodum crebro pro ipso sacrificio expiante ponitur, sive quia compensat delictum, sive etiam quia ipsummet sacrificium imputatione quadam fit res rea, Deo exosa, eiusque irae ac poenis obnoxia. Sic Christus dicitur factus peccatum: Roman. 8. 2. Corinth. 5.

DELINQUO, pro pecco, praesertim omittendo iniuncta, etiam Latinis usitatum est: sed in Sacris literis habet nonnunquam quosdam idiotismos: ut Oseae 5, Ibo et revertat in locum meum, donec delinquant, et quaerant faciem meam: pro, agnoscant se deliquisse. Sic Levit 5 et 6, Si anima peccaverit et deliquerit, feret iniquitatem suam, et offeret, etc. id est, et agnoverit et fassa fuerit delictum suum. Res aut factum pro eius noticia ponitur, ut supra in verbo (Decepit) dixi, et in Regulis exposui. Sic Zach. 11, Quos possessores mactabunt, et non peccabunt: scilicet, sua opinione putabunt, aut certe contendent se rectissime fecisse.

DEMONSTRO. Vide OSTENDO.

DENSITAS, pro sylva aut arbustis densis. Sic aries Genes. 22 dicitur cornibus haesisse in densitate: id est, in aliquo denso spineto aut aliquibus arbustis. Sic et mula Absolonis dicitur cucurrisse sub densitatem quercus, 2. Sam. 18. pro, incidisse in densos ramos quercus, in quos sit implicata eius coma, et mula impetu cursus abrepta. Densitas nubis, pro, densa nubes Exod. 19, Venio ad te in densitate nubis, ut audiar. Densitas terrae, pro argilla. 2 Paral. 4. Fudit ea in densitate terrae: id est, densa terra argilla. Densitas sylvae, pro frequentia populi, Isaiae 9, Et succendet in condensis sylvam, et convoluetur sicut altitudo fumi.

DENS, et DENTES, varios efficiunt in Sacris literis idiotismos. Primum enim, quia plerunque ferae sylvestres, et etiam quaedam domesticae, ut Canes, potissimum dentibus pugnant ac laedunt: ideo per synecdochen dentes, sicut et maxilla, crebro pro omni vi ac potentia hostium ponuntur. Psalm. 58 Deus conteredentes ipsorum in ore eorum: pro, omnem vim ac potentiam hostilem. Eadem ratione etiam Psal. 124 dicitur: Benedictus Dominus, qui non dedit nos praedam dentibus eorum. Psalm. 3 eadem phrasi dicitur: Surge Domine, serva me Deus meus: Quoniam tu percussisti hostes meos in maxillam et dentes impiorum contrivisti. Mich. 3 describuntur seductores, quod mordeant dentibus, et parent bellum contra eum qui nihil in eorum guttur iniicit: ubi itidem bestialem eorum crudelitatem exprimit. Ab hac significatione sumitur illa similitudo Salomonis, Proverb. 25, Dens confractus et pes labens fiducia peccatoris in die angustiae: quia sicut, cum apri, ursi aut leones fractis ungulis et dentibus exarmati sunt, nihil obesse possunt: sic fiducia impiorum in rebus adversis inutilis et irrita est. Deuter. 32 dicit Deus Dentes bestiarum immittam in eos: pro, crudelitatem earum, efficiam ut bestiae grassentur in eos. Secundo Dentes etiam hominum, exprimentes fremitum aut frendorem quendam, iram significant: hunc enim gestum ac sonum exprimere valde irati solent Psalm. 35 Frenduerunt adversum me dentibus suis. Thren. 2, Sibilaverunt et frenduerunt dentibus superte: pro, acerbissimo et prorsus hostili animo sunt. Aliqui verterunt, Nudare dentes: quo forte alluderetur ad canum gestus, qui commoti solent rictum aperire, et gingivas sublevare, et illos longiores dentes in lateribus monstrare, aut exporrigere. Psalm. 57 est horribilis hypotyposis crudelitatis et virulentiae impiorum: Anima mea inter leones dormiet, filii hominum sunt flammae, dentes eorum lanceae et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. Tertio, Dens per metaphoram nonnunquam prominentem petram aut scopulum significat: propterea quod perinde ex terra in extremitate aut promontorio quopiam prominent, ac dentes ex carne. Sic igitur legitur 1. Sam. 14. Erat dens petrae in transitu hinc, et dens petrae in transitu inde: pro, Utrinque circa transitum prominebant petrae. Quarto, mundicies dentium famem significat. Amos 4. Ego quoque dedi vobis mundiciem dentium, in omnibus civitatibus vestris. Nam inter comedendum plerunque aliquid cibi adhaeret dentibus, aut intra dentes. Ubi ergo nulla talis immundicies reperitur, indicium est non sumpti cibi, et porro defectus alimenti. Quinto, Domus dentis, in Sacris literis pulcherrimae domus nominantur: propterea quod illae olim apud Iudaeos ebore exornabantur, quod Scriptura simpliciter dentem vocat, per excellentiam, propterea quod est omnium dentium maximus et spectatissimus, dens elephantis: Amos 3. Sexto, Proverbium illud Ierem. 31, Patres comederunt vuam acerbam, et dentes filioru obstupuerunt, satis obvium ac perspicuum est. Sicut enim comedentis vuas immaturas dentes fiunt stupidi: ita aequum erat illos ipsos puniri, qui peccaverant, non alios. Sed Iudaei tunc querebantur, secum iniuste agi, quod ob peccata et idololatrias suorum maiorum punirentur, cum ipsi nullum tale scelus admisissent. Verum Dominus refutat illud impium et blasphemum proverbium. In dentibus hominum candor laudatur, et bonam valetudinem significat: contra rubigo, flavedo ac scabricies. Sic in Canticis legimus, Dentes tui sicut greges tonsarum, ascendentes ex lavacro: pro, candidissimi. Sic et Gen. 49 legitur, Dentes eius lacte candidiores sunt.

DENUDATIO in Hebraeo habetur, quod vulgata versio vertit Turpitudo: quae vox Genes. 9, et Levit. 18, saepe repetitur. Sic et Septuaginta verterunt γύμνωσιν . Denudare brachium, solet aliquando significare expeditam et praevalidam operationem. Sic enim solebant pugnare, et Deus sic iubet Ezechielem oppugnare exerto ac nudato brachio Hierusalem. Solebant et servi multum esse nudis brachiis, sive paupertatis gratia, sive ut expeditius operas suas peragerent. Sic et Isaiae cap. 47 Babylonem ad nuditatem hortatur, seu potius eam illi denunciat, praedicens ei servilem conditionem, in quam sit ab hostibus redigenda: Descende, et sede in pulvere virgo, filia Babylon: sede in terra, non est solium filiae Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera: tolle molam, et mole farinam: denuda comam, disco operi humeros, revela crura, transi flumina, retegentur verenda tua, et pudenda tua videbuntur. Sic et Ezech. 16 ac 23, Deus minatur denudationem Hierusalem. i. miseram ac plane servilem conditionem ac abusum. Sed de hoc Hebraismo forte etiam postea, praesertim in voce NUDITAS, aliquid dicetur.

DEORSUM et SURSUM, adverbia motum loci significantia, probe nota sunt: sed per metaphoram etiam felicitatem aut infelicitatem alicuius significant. Deuter. 28 bis simul ponuntur: Ascendet super te sursum sursum, tu autem descendes deorsum deorsum: pro, Ille quidem crescet, tu autem diminuêris in omnibus commodis. Esdr. 9. Cum tu Deus prohibueris ne essemus deorsum propter iniquitates nostras: pro, non voluisti nos ita puniri, et inimicis nostris subiici, ut iniquitates nostrae meruerant. Iosuae 2. Deus facit mirabilia in caelo sursum, et in terra deorsum.

DEPONERE, verbum notae et obviae significationis est, ut expositione non indigeat. Deponit potentes de sede, et exaltat humiles: Luc. 1. notus sensus est. [p. 116] column 207/208 Venit autem inde nomen Depositio, de quo pauca dicam. 2. Pet. 1. Velox est depositio tabernaculi huius: pro, cito moriar, et relicto corpore in sepulchro, in regnum caelorum ad Christum commigrabo. 1. Petr. 3. Baptismus non depositio sordium, sed stipulatio aut confirmatio bonae conscientiae in Deum, per resurrectionem IESU CHRISTI. Sensus est, quod Baptismus non salvet nos sola lotione, veluti ex opere operato, ut Iudaei olim de suis lotionibus sentiebant, et nunc multi de Sacramentis perperam docent: sed quatenus est foedus cum Deo, quatenus fide apprehenditur, et confirmat nostram conscientiam in Deum per Christum. Verum de hoc loco et vocabulo dixi alibi, in voce BAPTISMI, et CONSCIENTIAE.

DEPOSITUM, itidem notae significationis vox est. Significat enim rem certam a quopiam apud aliquem ita relictam, ut sit eius fidei custodiaeque concredita, donec verus dominus denuo eam reposcat. Sic et apud Latinos crebro accipitur. Sed Paulus 1. Tim. 6, et 2. Tim. 1, puram doctrinam ac religionem vocavit Depositum, idque bonum aut preciosum. Est igitur diligenter observandum, quod vera doctrina ac religio non tantum nobis tradatur ea ratione, ut nos per eam saluemur: sed etiam, ut eam summa sanctissimaque fide undique incontaminatam et illaesam Deo ac posteris, totique generi humano conservemus. Ita vera doctrina duplicem rationem apud nos habet: Primum, ut nobis ad nostram salutem usui data, seu usui possessionis fructuariae. Deinde, ut fidei nostrae ad sacrosanctam custodiam concredita, et apud nos deposita. Alio qui vero ac puro deposito uti custodienti non licet. Nunc porro si quis expendat, quam sancte et inviolate deposita nostrae fidei commissa sint conservanda: facile intelliget, quanta diligentia puritas verae doctrinae ac religionis sit omnibus perpetuo custodienda, et posteris aliisque porro per manus tradenda. Sicut Paulus doctrinam Timotheo traditam vocat Depositum, et eandem eum etiam porro aliis fidelissime concredere, et veluti depositum tradere praecipit.

DEPOST, Hebraicae מאחרי Meachere, duae praepositiones in unam congestae sunt. Significatio non est adeo obscura: tantum pauca exempla subiiciam, quibus etiam magis illustretur. 1. Paral. 17. Ego tuli te de tugurio depost pecudes: pro, cum oves pascendo sequereris. Psal. 78. Davidem depost lactantes adduxit ut pasceret populum suum. Conversi estis depost Iehovam. Num. 14 pro, desiistis eum sequi. Sic et Soph. 1. Eosque qui retrocedunt depost Iehovam. Reverti aut averti de post aliquem: pro desinere eum sequi, aut etiam persequi Num. 32. Si revertamini depost eum. 1. Sam. 15. Aversus est depost me. 1. Reg. 19. Reversus est depost eum: pro, desiit eum sequi.

DEPRAEDARI, perspicuam et usitatam habet significationem, de hostili violentia, spoliante miseros ac victos. Sed utitur hoc verbo Paulus Colos. 2. per quandam metaphoram de spirituali depraedatione, quae fiat per philosophiam Praecipit enim, ut caveamus ne quis nos depraedetur: ut plerique hoc tempore verterunt. Tametsi participium συλαγωγὼν , significat magis captivum abduco, ut hostes praedam rerum ac hominum abducere solent. sic enim et seductores philosophicis ratiunculis inficiunt sinceram doctrina, et homines suis illis sophismatib. involutos, illaqueatos et colligatos pro arbitrio suo velut mancipia quaedam ab Ecclesia, Christo, et vera religione, secum in errores et aeternum exitium abducunt. Sic Paulus dicit etiam 2. Tim. 3. Seductores abducere captivas mulierculas. Quomodo autem, et quam varie philosophia imponat nobis in vera religione, in Libello cuius titulus est De materiis et metis scientiarum abunde dixi.

DEPRECARI, aliquoties in Exodo, Levitico et Numeris, in vulgata versione, pro Chipper כפר Hebr. ponitur, quod magis proprie expiare significat. Exod. 3. 32. Levit, 9. in Num. valde crebrum est, ut cap. 6. 8. 13. 15. 16. 20. 31. Quod eo moneo, quia Hebraea vox multo significantior est. Deprecari faciem alicuius, saepe simpliciter significat eum metuere, revereri, et summe honorare. Iob. 11. Deprecabuntur faciem tuam multi: pro, te suspicient ac reverebuntur. Psal. 45. Filiae Tyri cum munere vultum tuum deprecabuntur: pro, allatis munerib: tuam gratiam favoremque ambient etiam alienigenae. Deprecationem alicuius cadere coram aliquo, aut in conspectu alicuius: pro exaudiri, expositum est supra in praedictis praepositionibus. Deprecationes loqui: pro, humiliter, suppliciter. Prover. 18. Deprecationes loquetur pauper, dives autem respondebit aut loquetur dura. Quid proprie sit Deprecatio, dicetur postea forte in voce Orationis, aut Precationis. Oecumenius ita distinguit super illud Pauli. Adhortor igitur ut fiant ante omnia deprecationes, etc. Deprecatio quidem est illa obsecratio, quae pro liberatione a tristib. offertur: Obsecratio autem, bonorum appetitio Interpellatio autem, eorum est accusatio qui iniurias inferunt.

DEPREHENDERE, valde significans est verbum: et significat, quasi in ipso scelere aut malo aliquo facinore reperire. Sic dicit Achab ad Eliam, obviam sibi factum. in occupatione vineae Nabod: Num deprehendisti me inimice mi? pro, O quam tu gaudes, quod me nunc in foedo scelere repereris, cum alioqui perpetuo me insecteris, et omnia mea facta vituperes, ut sic nunc me excusare nequeam. Dicitur et Sorte aliquis deprehendi, propterea quod sors plerunque monstrat aliquem, sese ob malefactum, aut etiam alio consilio occultantem. 1. Sam. 14. Et deprehensus est Saul et Ionathan: pro, sors utrumque illorum monstravit.

DERELINQUO, aliquando significat simpliciter omitto, aut desino. Oseae 4. Quoniam dereliquerunt custodire Iehovam: pro, intermiserunt, aut etiam prorsus omiserunt, desierunt. Derelinquere Deum, aut eius verbum, est nota loquutio, significans deserere Deum vel in vera doctrina, vel in vitae pietate. Derelinqui a Deo, significat aut in aliqua calamitate destitui omni ope Dei, aut in universum deseri: non curari, foveri, ac defendi a Deo. Cum igitur Christus clamat Psal. 22, et in passione, Deus meus Deus meus quare dereliquisti me? queritur, in illa una re se liberatione Dei privatum, quod non sit amotus calix ille passionis ab eo: non ut desperantes quaerunt, se prorsus ac in universum destitutos esse a Deo. Quod ad huius loci explicationem vehementer prodest observasse, ne quasi desperatio quaedam Christo tribui videatur. Sic et Iosuae 1. Non dimittam, nec derelinquam te. s. in hoc opere et periculo occupandae terrae. Iudic. 6, Nunc autem nos dereliquit Dominus. 2. Paral. 15. Si autem dereliqueritis Dominum, derelinquet vos, quod de plena aut totali desertione accipi potest. Sic et ab hominibus derelinqui dicimur. i. deseri, negligi, eorumque ope destitui: Sicut Psal. 27 habetur: Pater et mater mea dereliquerunt me, tu autem Domine suscepisti me. i. ab omnibus etiam coniunctissimis desertum ac neglectum, recepisti tuendum ac fovendum. Remanere aut Servari. Sic Helias queritur. 1. Reg. 19, se solum esse derelictum: pro, superesse, remanere, ex veris Dei cultorib. solum servari. Sic ibidem Dominus dicit, se sibi aliquot millia dereliquisse, aut reservasse. Non vidi iustum derelictum, Psal. 37. pro, destitutum omni divina ope, et in summis difficultatib. desertum. Ibidem: Non derelinquet eum in manu inimici sui. pro, non permittet ut in eum pro arbitrio grassetur inimicus. Derelinqui alicui. Psal. 11. Tibi derelictus est pauper: pro, reservatus, aut commendatus, ut eum omni ope humana desertum ipse tueare: vel cum omnes eum deserverint, restat ut [p. 117] column 209/210 solus eius curam suscipias, eumque foveas ac tueare, Derelinquere legem, pactum, aut testamentum Dei: pro, deficere a vera pietate, valde crebrum est in Sacris literis. Vicinum huic est quod supra dixi, Derelinquere Deum. Sic etiam dicitur aliquis verae pietatis desertor, Timorem Domini derelinquere, Iob 6. Derelinqui terram, Isaiae 7. Antequam puer possit eligere bonum, et reprobare malum, deseretur terra, quod nunc fastidis ob duos suos reges. Loquitur de ea desertione, ut se mox explicat, qua Assyrius erat Israelitas abducturus, et terram deserta effecturus. Clausus et derelictus, quasi proverbiali quadam locutione, ultimae reliquiae populi aut gentis vocantur. Nam cum reliqui ab hostib. abducuntur, tum adhuc pauci aliqui restant vel in arcibus munitisûe locis clausi, vel alioqui in aliquib. solitudinibus aut latibulis relicti, quos hostis perscrutari non potuit. 1. Reg. 21, et 2. Reg. 9. Succidam clausum et derelictum in Israele. 2. Reg. 14. Non erat clausus, neque derelictus, neque qui auxiliaretur Israeli Sic dicitur, Defecit clausus et derelictus. Derelictio virgulti, rami, ac frondium, Isai. 17, sunt pauci fructus post collectionem adhuc superstites, alicubi in extremis ramis latitantes sub frondibus. Dicit ergo ibi propheta, Erunt civitates fortitudinis eius sicut derelictio virgulti aut rami: pro, paucae et solitariae, sicut pauci fructus supersunt post factam collectionem.

DERISOR, vox valde significans in Sacris literis est, et significat non istam vulgarem aut (ut ita dicam) morionicam derisionem: sed plerunque istam perditam et propudiosam hominum malitiam, qua simul Deum et homines suis cogitationibus, actionibus, et vita rident, nulla praecepta, nullum verbum Dei curantes, quin nec carnalis quidem aut externae istius honestatis amorem ullum habentes. De illis dicitur Psal. 1. quod beatus sit qui in cathedra derisorum non sederit. Potissimum autem, meo iudicio, falsos doctores notat: quia doctores in cathedris sedent, illi sciunt se errare ac seducere, et nihil omnius in impio conatu perseverant, contemnentes Deum, omne eius verbum, et omnem fraternam admonitionem. Tales derisores prohibet Salomon Prover. 9, erudire: et Paulos iubet eos devitare, tanquam a sua propria conscientia condemnatos. Prov. 29. Viri derisionis illaqueat civitatem, vir autem iustus avertet iram. Intelligit superbum, Epicureum et contemptorem omnis iustitiae ac salutarium consiliorum. Sic Proverb. 22 prae cipit eiici derisorem et promittit fore ut conquiescatlis. Quod rectissime de seductorib. exponas. Nam illi dum contemnunt omnes veras, ac ex ipso verbo Dei sumptas confutationes suorum errorum, non potest conquiescere lis. Reliquum ergo est ut eiiciantur, aut (si id fieri nequit) saltem devitentur. Talium derisorum tum politiae, tum Ecclesiae sunt refertae. Disputatio Vinariensis abunde illustre exemplum aut specimen unius proponere potest: qui cum manifesto Dei verbo esset captus, convictus, et constrictus, tamen in summo mysterio corruptionis humanae ad sophismata philosophica confugiebat, cum quidem etiam confiteretur se non posse suam sententiam ex sola Scriptura tueri.

DESCENDERE verbum non paucos Hebraismos efficit. Nam primum non raro humano more dicitur Deus descendere, cum aliquid vult gravius in humano genere agere. Sic dicitur Gen. 11, descendere ut videat structuram turris Babel. Et Gen. 18, ut videat an Sodomitae perfecerint secundum clamorem suum. Communi enim quadam opinione fingimus aut somniamus, Deum superius in caelis habitare: cum ille ex aequo ubique gentium et locorum sit. Sic et filius Dei descendisse de caelo, et caro factus dicitur. Dicitur Deus et in Aegyptum descendere (eâdem figura) cum Iacobo, ut eum ibi protegat: Gen. 46, quia terra Canaan est editior aut eminentior Aegypto. Sic et Exod. 3 dicit Deus ad Moysen, se descendisse ut liberet suum populum. Sic et malum dicitur descendere a Domino, usque ad portas Hierusalem: Mich. 1. Descendere pro humiliari, decrescere in opib. aut dignitate. Sic Deus minatur Israelitis Deut. 28, se effecturum ut descendant infra vicinos aut incolas Ethnicos: pro, ut fiant imbecilliores, aut subditi corum. Peregrinus ascendet super te superne superne, et tu destendes inferne inferne. Descendere, pro abdere sese in loco humili: 1. Sam. 20. Et tertiabis et descendes valde. pro, in profundo loco usque ad tertium diem latitabis. Descendere facere, pro deducere, in tertia coniugatione, crebrum est in Sacris literis, nec indiget exemplorum recitatione. Descendere gladio, pro interfici. Hag. 2. Et descendent equi et sessores eorum, quisque gladio proximi sui: pro interficientur, deiicientur in terram aut sepulchrum. Sic Latini Prosternentur dicunt. Descendent ab umbra eius omnes populi terrae: Ezech. 31. pro, deficient ab imperio eius gentes ipsi prius subditae. Descendere facere, pro detrahere Isa. 10, Descendere feci tanquam potens habitantes, vel potius sedentes: pro, deieci eos ex ipsorum arcib. et soliis. Descendere facere aliquem in sepulchrum, pro causam mortis alicui praebere: Gen. 42. Si accideret illum mori in via per quam ibitis, faceretis descendere caniciem meam cum dolore in sepulchrum. Sic ferme et Gen. 37. 44, ac Ezech. 26. ubi eadem phrasis reperitur. Descendere facere in terram, Isa. 63. Descendere faciam in terram fortitudinem eorum. i. prosternam. Descendere facere, pro afferre munus, Gen. 43. Deut. 1, ratione loci altioris, unde munus affertur, dicitur. Sic et Descendere in mare. Discendere increpatio in aliquem dicitur, propterea quod ex loco altiori in inferiorem, nempe ex aurib. in cor descendat, vel a superiore in inferiorem Prover. 17. Contra Ascendere dicuntur cogitationes, quia ex corde in os scandunt. Descendere oculum in lachrymas, Hier. 13. 14. Thren 3. pro, destillare, defluere, et quasi totum in lachrymas resolvi. Descendere facere ornamentum, Exod. 33. pro, deponere. Sagittas Domini descendere super aliquem, Psal. 38. Descendit urbs: pro, capitur, evertitur. Deut. 20. Descendunt et muri, Deut. 28. pro, evertuntur. Descendere vivum in infernum, Num. 16, et Psal. 55, aliqui intelligunt de subitanea morte, qua non post mortem demum eorum anima tradatur Satanae sed viventes adhuc Satan invadit ac mactat, secumque abripit. Quomodo necesse est intelligi historiam Num. 16, quod vivi descenderint in infernum. nam cadavera eorum aliquo modo remanserunt, tametsi semidevorata a terra. Aliqui eum locum intelligunt de sepulchro, quod etiam per infernum significatur. Terra. n. eos devorans, sepelivit eos aliqua ex parte. Alioque non est dubium quin alique viventes una cum corpore in infernum auferantur, sicut aliquae verisimiles historiae testantur. Et etiam contra pauci aliqui, ut Enoch et Helias, vivi in caelum, seu in aeternam beatitudinem translati sunt. Caeterum de voce Inferni, deque descensu in eum, postea suo loco dicetur.

DESERTUM, vox nota, sed in Sacris literis varie usurpatur. Nam cum varia circa Israelitas fuerint deserta, variae etiam huius vocis significationes inde exortae sunt. Primum igitur, Desertum significat solitudines, prorsus hominibus carentes, et incultas. Secundo, significat loca non plane quidem solitaria, sed tamen. incultiora, minusque frequentia quam reliqua erant. Unde Ios. 15, tribui Iuda sex civitates cum suis pagis in deserto attribuuntur. Quod observandum est, ne quis a vero sensu aberret, cum audit in deserto nominari habitationes et opera hominum. In tali deserto Iudaeae praedicavit Ioannes, non in tali ubi nullus mortalium fuit aut vixit: alioqui frustra clamasset et concionatus fuisset, nemine audiente. Tertio, Desertum aliquando simpliciter meridiem, aut meridionalem plagam significat: ut Psal. 75. Non ab oriente, non ab occidente, non a deserto montium. pro. a meridie. Quarto, Desertum crebro per metaphoram significat Ethnicos, quia ibi summa raritas est homimum Deum colentium, et commodorum [p. 118] column 211/212 homini maxime necessariorum. Quo niam autem plerumque loca deserta in illis meridionalib. et adeo calidis regionibus ideo sunt deserta, quod carent aquis, et omnia aestu exuruntur, sicut contra in septentrione ob nimiam abundantiam aquarum id accidit: quae arentia loca etiam carent ob eandem causam elegantibus et proceris arboribus: ideo saepe in promissione vocationis gentium, et propagationis verae religionis, Deus dicit se effecturum, ut in deserto sint fontes aquarum, utque ibi crescant pinus, abies, cedri, et similes arbores. Isaiae 41. 43 44. Quod si polliceretur hisce septentrionalib. hominibus, nemo magnifaceret: quia hic aquarum et pulcherrimarum sylvarum maxima copia est in desertis. Porro illi promissi fontes et arbores locis desertis, per metaphoram significant veram doctrinam, doctores, et alios Deum vere agnoscentes ac colentes. Ex hac porro declaratione de causis deserti in illis locis, facile multae phrases huc alludentes intelligi poterunt: ut Psal. 107. Posuit desertum in stagna aquarum, et terram siticulosam in scaturigines aquarum. Et vicissim dicitur ibidem: Posuit flumina in desertum, et scaturiginem aquarum in siticulosum locum. Et Isaiae 48. Non sitierunt in deserto. Id vero nihil mirum esset in septentrionalibus locis, nempe si quis diceretur non sitiisse in deserto.

DESERTORES, sicut in Latino sermone male sonat de deserentibus castra contra militare sacramentum: ita etiam in Sacris, de desertoribus sanctae spiritualisque militiae, id est, verae pietatis, religionis, ac Dei ipsius, cum maxima reprehensione illorum inculcari solet. Isaiae 30. Vae filii desertores: et alibi, Desertores fuerunt ab utero matris: plane videtur convenire cum vocabulo Graeco ἀποστάτης .

DESERERE ALIQUEM, aliquando nonnihil lenius accipitur. Gen. 2. Propterea deseret homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae. Chaldaeus habet, Deseret domum lectus patris et matris: id est, cubile. Verum res ipsa ostendit, discedere liberos ex societate ac familia parentis, et nova familiam instituere, ac diversam domum incolere. Non tamen valet id vocabulum extremam desertionem, ut et non ament aciuvent parentes.

DESIDERO, praeter propriam significationem non paucos Hebraismos efficit, quos recensebo. Pro velle ponitur, nempe significantius vocabulum pro remissiore. Ionae 1. Tu Domine sicut desiderasti, fecisti. pro, sicut voluisti. Sic contra vebum Volo remissius non raro, pro vehementiore, nempe pro desidero ponitur. Nomina porro inde deducta, ut Desiderabile, et Desiderium, multo plures obscuras locutiones pariunt. Desiderabile, admodum crebro significat rem vel preciosam, vel alioqui valde gratam ac suavem: ut 1. Sam. 9. Cuius tandem est omne desiderabile Israelis? nonne tuum, et domus patris tui? pro, nonne omnia preciosissima totius huius populi, sunt futura tua, cum tu sis futurus rextotius Israelis? Aliqui intelligunt, Quem tandem desiderat totus Israel, nisi te, sibi in regem? Prover. 3. Omnia desiderabilia tua non aequantur sapientiae, pro, omnia preciosa, omnia grata tibi, et quaecunque habes in deliciis. Sic Threm. 1. et Iob 20. Dan. 11 dicitur Antichristus culturus esse suum Deum Maozim auro, argento, lapide precioso, et omnibus desiderabilibus. Non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilib. Nahum 2. Desiderabile argenti sui urtica possidebit: Oseae 9. i. domos sumptuosas, aut intima cubicula, ubi argentum suum reponere solebant: vel etiam ipsi thesauri eorum, alicubi in loco ignoto et inculto abiecti latitabunt, crescentib ibi spinis ac urticis. Desiderabile oculorum Ezech. 24. Polluo sanctuarium meum, desiderabile oculorum vestrorum: pro, quod libentissime aspicitis tamquam singulare decus, praesidium ac ornamentum vestrum. Sic ibid. Deus prophetae dicit, En ego tollo desiderium oculorum tuorum: pro, rem desideratam oculis tuis, nempe uxorem tuam, hodie mori faciam. Loquutio autem Desiderium oculorum, inde venit, quia aspectus rerum pulchrarum aut preciosarum excitat in animo desiderium: sicut in voce CONCUPISCENTIA, similis loquutio Concupiscentia oculorum exposita est. Desiderabilia uteri interficiam, Oseae 9. pro, dulcissimos liberos tuos. Huius Hebraismi sunt innumera exempla. Posses dicere, poni abstractum pro concreto, eiusque subiecto. Ambulare sine desiderio, pro, vivere non desideratum aut amatum hominibus, inglorium: 2. Par. 21. Eadem ratione et Hebraismo, aut Regula etiam, Desiderium pro reb. desideratis saepissime ponitur: cuius Hebraismi plura exempla proponam. Desiderium illorum attulit eis, Ps. 78, pro, res desideratas, reddidit eos sui voti aut rerum expetitarum compotes. Mich. 4. Consecrabo Domino desiderium eorum: pro, opes ipsorum. Dan. 11. Dominabitur thesauris auri et argenti, omnibus desideriis Aegyptiorum: pro, reb desideratis, aut ingentis precii. Psal. 39. Liquescere facies ut tinea desiderium hominis. pro, rem desideratam: non tantum opes, sed etiam ipsam formam aut florem Psal. 140. Ne tradas Domine desideria sua impio. pro, res desideratas. Cant. 5. Sponsus meus totus desideria. pro, quantus quantus est, tantum res desiderabilis est 1. Sam. 5. O desiderium Israel. pro, o terra inclyta Israelis. Vir desideriorum, Dan. 9. pro, desideratus. Desiderium argenti, Iud. 5. pro, argentum desideratum, vel potius lucrum argenti Desiderare animam, aut desiderium animae aut cordis pro, quod ex animo desideras: valde crebrum. Desideria carnis, sunt peccata: nempe pravae cupiditates veteris hominis. Gal. 5. Spiritu incedite, et desideria carnis non perficietis. Rom. 1. Tradidit eos Deus in desideria cordium suorum, in impuritatem, et c. Desiderando desiderare, aut desiderio desiderare, Luc. 22. et saepissime in veteri Testamento, significat valde desiderare: ut solent reduplicationes, praesertim hac lingua, augere significationes: quod in universalib. Regulis monui. Desiderium tuum erit ad virum, et ipse dominabitur tibi: Gen. 3. pro, ex eo pendebis, omnia quae cupies ab eo cogeris expetere et expectare. Sic et in sequenti cap. aliqui exponunt quod Deus dicat, Cainum nihilominus retenturum primogenituram, et fratrem ei fore subiectum, modo sit probus. Sane illae duae phrases prorsus eodem modo etiam in 4 repetuntur, sicut et in 3 sunt positae. At mihi videtur dici, quod perinde procaciter infestabit mulier virum, eique dominari volet, sicut peccatum innatum vult et conatur in homine regnare: et quod vicissim perinde oporteat maritum reprimere illam affectionem imperii muliebris supra se, sicut pius homo tenetur resistere innatae malitiae, volenti abuti membris nostris ad peccatum, nosque captivare ei. Admodum quoque creber hic Hebraismus est, ut res aliqua dicatur Desiderii pro, valde expetita, posito quasi abstracto pro concreto. ut Domus desiderii: pro valde expetita: Ezech. 26. Panis desiderii, Dan. 10. id est, suanis et desiderabilis panis. Mons desiderii, Dan. 11. Picturae desiderii Isa. 2, Terra desiderii, Dan. 11. pro, desiderata Vasa desiderii, 2. Par. 20. Desideratus cunctis gentibus vocatur Meschias, Hag. 2, quia sit servatortotius mundi, merito ab omnibus expetitus et expetendus.

DESINO FACERE: pro, non facio. Exod. 23 Desines auxiliari: pro, non auxiliabere?

DESOLOR verbum, et nomina inde deducta, suas quasdam obscuritates habent. Alioqui proprie significat solum aut solitarium reddo, vasto. Nam omnes vastationes privant loca hominibus vel ab ducendo, vel interficiendo, vel etiam fugando eos: atque ita reddendo sola atque inculta. Isa. 1. Et derelinquetur filia Zion, et c. Et ut civitas desolata. i. vel prorsus deserta, vel perpaucos habens incolas, pauciores circum habitantes. Isaiae 44. Ego dico profundo, desolare. Alludit ad exiccationem maris rubri. Isaiae 11. Et terra desoletur [p. 119] column 213/214 desolatione: pro, penitus in solitudinem redigatur. Ezech. 14. Et fuerit terra desolata, nemine transeunte propter bestias et feras. Desolationem venire, Proverb. 1. Cum venerit sicut desolatio timor vester: pro, calamitas vestra, quam vos timetis, subito veniet: sicut saepe subito vastatur aliqua regio, quae modo fuerat cultissima. In desolationem esse, Ier. 48. Aquae Nimrim in desolationem erunt: id est, nemini utiles, pereuntibus hominibus sicut si ipsae essent vastatae aut exiccatae. Torrentes desolationis, Isaiae 7. Requiescent omnes in torrentib. desolationum. i. desertorum locorum incultorum, omnia replebunt etiam inculta. Habitare in civitatib. desolatis. Iob. 15. Et habitabitis in civitatib. desolatis, pro, quae prius desolatae et vastatae fuerant, nunc autem a vobis cultae et reaedificatae. Abominatio desolationis praedicitur statura in loco sancto, Dan. 9. 11. 12. quam Machab. lib 1. cap. 2. intelligunt de illa prophanatione templi, et religionis contaminatione, quae ipsorum tempore accidit Christus de alia quadam post se ventura interpretatur, Mat. 24. Aliqui igitur intellexerunt de statua Caligulae in templo collocata, quae extrema vastationem Hierosolymae praecessit. Rectius autem proculdubio accipietur de Antichristi horrendis abominationibus quae postea secutae sunt, quaeque Ecclesia ac religionem Christi pene funditus vastarunt et everterunt: ac denique de Interim, et adiunctis conatib. quibus Ecclesiae nostro tempore sunt vastatae. Forte autem maxima pars eius Prophetiae restat adhuc ante extremam diem implenda per novos aliquos errores, et adiunctas persecutiones. Memorabile autem est, quod propheta coniungit cessationem iugis sacrificii, cum illa abominatione desolationis: quia tum vera doctrina seu cognitio passionis Christi, quod est nostrum iuge sacrificium, eiusque praedicatio in talib. furorib. Satanae abolita fuit, tum et contrariae abominationes ac errores erecti. Sed non est nostri instituti, nunc de reb. ipsis Theologice disputare: illud tantum de Hebraismo dico quod in eo loco abominatio ponitur pro abominabili idolo aut errore, posito abstracto pro concreto et eius subiecto Desolationis autem genitivus ponitur pro abominatione desolante, seu verum Dei cultum ac Ecclesiam vastante: sicut aepe solent Hebraei ponere abstractum in genitivo pro adiectivo aut concreto adhaerente nomini substantivo. Sensus ergo est, quod in media Ecclesia sedebit aut regnabit abominabilis error cum suo Antichristo, qui vere est homo peccati et filius perditionis, omnia peccatis et impietate contaminans, perdens, ac vastans. De quo genere Hebraismi in Regulis universalibus prolixius dictum est.

DESPICERE, aliquando in vulgata versione ponitur pro summa cum voluptate aliquid videre. ut Ps. 53. In inimicis meis despexit oculus meus: pro, vidit optatam ultionem. Et Ps. 112. Donec despiciat super inimicos meos. Sed de hac phrasi in verbo VIDERE agetur, quo verbo Hebraea vox melius redditur.

DESTRUERE, valde usitata metaphora, significat rem quamcunque vel prorsus evertere, vel certe deteriorem aut infirmiorem facere. Sed dictum est de eius significatione supra in verbo AEDIFICO.

DESUPER, מעל meal, modo adverbium, modo praepositio, habet in hac lingua quasdam proprietates et obscuritates: tametsi et tota haec vox sit Hebraea. nam Latinis talis harum duarum praepositionum connexio DE et SUPER, rarior est. Dicam ergo de eius obscuriorib. significationibus. Primum idem valet quod a, vel ab, seu de. Gen. 7. Aquae elevaverunt arcam, quae elevata est desuper terram, et siccatae sunt a quae desuper terram, pro, a terra. Gen. 17. Ascendit Deus desuper, aut de iuxta Abraham. pro ab Abrahamo. Isa. 14. Onus ipsius desuper humero eorum. pro de humero. Secundo, significat superne Gene. 27. De rore caeli desuper. pro, superne, aut caelitus. Tertio, ponitur pro adiectivo caelestis, aut supernus. ut Iob 31. Abnegasse Deum desuper. pro, supernum, aut caelestem, aut qui habitat in excelsis. Iob 3. Non requirat eum Deus desuper. pro, supernus aut caelestis, seu qui in supernis habitat.

DEVOLVO, explicabitur in verbo VOLVO. Nunc pauca quaedam annotabo. Volvere ad aliquem, vel super aliquem, significat alicui commendare aliquid. Psal. 22. Devolvit ad Dominum, eripiat eum, et liberet eum, si vult eum. pro, commendavit Domino. Psa. 37. Devolve ad Dominum viam tuam, et ipse faciet. Devolvere se super aliquem, significat etiam tyrannice opprimere: sed in quarta coniugatione demum. Gen. 43. Ut devolvat se super nos. id est, pro libitu opprimat, omnia sibi rapiat, et nos in servitutem redigat.

DEVITO, nihil habet (quod sciam) proprii in Sacris literis. Iubet autem Paulus devitare tum personas aliquas noxias, ut seductorem admonitum. Titum 3, tum prophana inaniloquia et quaestiones 2. Tim. 2.

DEVORO, saepe idem significat quod comedo et consumo, de quo verbo supra. nam et ipse vetus interpres non raro verbum אכל Achal, quod proprie comedere significat, vertit devorare. Aliquando tamen ponitur magis proprie pro בלע Bala. Significat vero, cum figurate ponitur, plerumque perdere. ut Exod. 15. Misisti manum tuam, et devoravit eos. Sic et Psal. 35. et Thren. 2 Ne dicant Devorabimus eum. Sic et in passivo reperitur Ps. 107. Omnis sapientia eorum devorata est. pro, perierat, erant inopes consilii. Satan quoque dicitur circumire, et quaerere quem devoret. 1. Pet. 5. pro, quem perdat, aut etiam prorsus suum faciat. nam et hanc vim habet hoc verbum. Prophetis aliquoties obtruduntur libri devorandi: ut Ezech. 2 et 3. Apocal. 10. Ambrosius dicit, ea figura et visione illis iniunctum esse, ut Scripturae intelligentiam imis viscerib. recondant. Omnino desiderium ac diligentiam rerum divinarum videtur indicare. Ea enim devoramus, quae maximo desiderio appetimus. Tametsi in illis visionibus non tam admonitio aliqua est. quam quod Deus sic voluit indicare, se demum eum esse qui suos doctores divinarum rerum ac mysteriorum cognitione repleat et instruat, ac ad omne munus propheticum recte peragendum idoneos reddat.

DEVOVERE, est aliquid consecrare, praesertim apud Latinos. Sic duo Decii et Curtius sese diis inferis pro salute populi Romani devoverunt, aut consecrarunt. Aliquando simpliciter vovere significat: ut Proverb. 7. Victimans pro salute devovi. Sic et Num. 6. Act. 23 dicunt quidam, quod se devotione devoverint, quod nec comedere nec bibere velint quic quam, priusquam interficiant Paulum. Ibi Devovere semet significat, duris execrationibus et imprecationibus subiicere ac onerare, si comedissent aut bibissent prius, etc. Sic Petrus Matth. 26 seipsum devovit, affirmans sibi nihil esse negocii cum Christo.

DEUS, nomen appellativum summae maiestatis est, quae est spiritualis essentia, et causa ac fons omnis boni, ut Plato eum definit, creator et gubernator omnium. Tota definitio ex Christiana doctrina omnibus nota est. De etymologia huius vocis varie divinant scriptores. Hebraeum אל El, videtur a fortitudine aut robore venire. Graecum θεὸς , alii a timore deducunt, sicut Poeta inquit:

Primus in orbe Deos fecit [timor].—

Alii a currendo, quod ubique omnibus praesto adsit, praesertim invocantibus ac laborantibus. Posset forte â spectando deduci, quod solus Deus omnia cernat, et ab omnibus sit spectandus ac contemplandus. Latinum nomen vel a Graeco venire potest, mutata litera aspirata in tenuem: vel ab Hebraeo די Dei sufficientia. Unde et Hebraei suum Schadai deducunt, quia solus Deus est dives ac sufficiens omnibus, et ad omnia. Cum autem tantum unus sit omnium creator ac Dominus, soli illi haec [p. 120] column 215/216 appellatio proprie convenit: sed per metaphoram, catachresin, et alias figuras, etiam ad alias res haec appellatio transfertur. De hac re inquit Paulus 1. Cor. 8, Scimus quod nullus Deus sit alius nisi unus. Et mox contra inquit: Nam etsi sint qui dicantur dii in caelo vel in terra, quemadmodum sunt dii multi, et domini multi: nobis tamen unus est Deus, ex quo omnia, et nos in illum. Proprie ergo illum unum ac summum Deum, omnium rerum creatorem, gubernatorem ac conservatorem, Deum vocamus. Per metaphoram autem vocantur etiam dii reges ac gubernatores politici, sive ob similitudinem, quod illi perinde aliorum domini ac gubernatores esse videntur, ut ipsemet summus Deus omnibus praeest: sive etiam quod Deus eis aliquo modo suam potentiam, officium ac dignitatem communicat: sicut Paulus testatur, potestates esse a Deo: et repugnantes magistratui, ipsimet Deo repugnare. Hanc communicationem nominis ac dignitatis, et vicissim etiam privationem eius, videtur Deus Psal. 82 indicare cum ait: Ego dixi, vos dii estis et filii excelsi: veruntamen sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis. Sic Exod 22, et Deut 19, dicitur aliquis adduci ad Deos, id est, Iudices. Sic et Exod. 22. Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. Sic et angeli vocantur dii, quod familiaritatem Dei, aut etiam maiorem quandam copiam felicitatis, et similitudinem cum Deo, quam ullae aliae creaturae, habeant. Psal. 97. Adorate eum omnes dii: Septuaginta verterunt, Angeli Pythonissa dicit ad Saulem, se videre Deos ascendentes: id est spiritus, aut angelos. Ob eandem causam et pii aliquando vocantur tum dii, tum filii Dei: ut Gen. 6. Viderunt filii Dei filias hominum. Tametsi hic et illae duae causae accedant, quod pii tum adoptentur a Deo, tum etiam ex semine verbi ac spiritus eius generentur. Per metaphoram etiam, vel similitudinem Moyses dicitur fieri Deus Pharaonis, eo quod externa specie ipsi videtur data potestas in Pharaonem, ipse videtur eum punire, et liberare a poenis Exod. 4. et 7. Consimilis ratio tropi est, cum diabolus dicitur Deus huius mundi, eo quod potenter in eo regnet, et totus mundus se ad eius libitum, libidinem ac gestum componat, et ad eius praescriptum vivat 2 Cor. 4. In quibus Deus huius seculi excaecavit sensus incredulorum, ne illis illucesceret lumen Evangelii. Item, cum Epicureorum Deus esse venter eorum dicitur, Philippens. 3. Sicut apud Homerum et Euripidem cyclops dicit, se tantum ventri suo offerre victimas. Per catachresin porro idola, caco daemones, et commenticii dii vocantur Dii: quia idololatrae sic de illis sentiunt, aut id sibi de illis persuadent. Huius vocis ac significationis plurimus est usus in Sacris literis. ut, Novis diis, qui de proximo venerunt, sacrificaverunt: Deut. 32 pro idolis Sed omissis hisce, ut ita dicam, figuratis diis, ad verum revertamur. Primum autem exponamus locum Pauli 1. Cor. 8, qui primum dicit simpliciter, esse tantum unum Deum: mox dicit, esse plures Deos: postremo denuo dicit, piis tantum unum Deum esse. Ubi prima sententia per se ac simpliciter intelligenda est, quod revera sit tantum unus verus Deus, si proprie loqui velimus. Secundo, quod plures dii sint tum improprie loquendo, tum quod ad homines, seu ratione ac respectu hominum qui ita sentiunt, aut ita sese erga aliquos falso nominatos Deos gerunt, vel denique sic a Satana ut Deo quodam potenter agitantur. Tertio, quod respectu piorum sit tantum unus Deus, quia illi tantum unum esse verum Deum sentiunt, et illi uni Deo adhaerent, ac in eum solum sperant, et omnia bona a Deo esse norunt, illiusque causa agunt quicquid recte agunt. Vox igitur Deus etsi absoluta esse videtur, tamen cum Deus alicuius esse dicitur, relative accipitur, teste ipso Christo. qui cum interpretatur titulum Dei, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, dicit Deum non esse mortuorum: ostendens, in voce Dei non solum summam quandam maiestatem indicari, sed etiam tum auxilium curamque ipsius erga creaturas, tum vicissim creaturarum timorem, cultum, ac implorationem opis erga ipsum. Quam correlationem cum Deo plane mortui, id est, prorsus in nihilum corpore et anima redacti (ut Saducaei de hominibus sentiebant) praestare aut habere non possent. Hac igitur correlatione vocis confutat Christus Saducaeos. Quomodo vero ex animae immortalitate sequatur resurrectio, aut contra, et quam nam ratione istae duae quaestiones cohaereant, postea in voce RESURRECTIO docebo. Talem respectum in voce Deus et Psal. 95 testatur, cum inquit: Quoniam ipse est Deus noster, nos autem populus pascuae eius. Ponitur porro vox Dei אלהים Elohim, aliquando, et quidem valde crebro in Sacris literis, in plurali numero Dii, pro uno vero Deo. Quod proculdubio indicium est pluralitatis personarum. nam aliquando etiam verbum pluralis numeri ei nomini adiungitur. ut Gen. 1. Et dixit Dii, FACIAMUS hominem ad imaginem nostram, et similitudinem nostram. Huic autem longe pulcherrimo, et ab omnibus piis celebratissimo testimonio, adiiciamus cum gratiarum actione illud quoque, quod iam nobis Dominus suggerit: nempe quod etiam alibi in Scriptura Spiritus sanctus hanc eandem hominil creationem describens, idque hac ipsa voce Faciendi, pluribus creatoribus attribuerit. Nam Isaiae 44, loquens propheta de vero Deo creatore caeli et terrae, inquit: Nunc igitur audi Iacob serve meus, et Israel quem elegi. Sic dicit Iehova Dominus עושיך Osecha, FACTO RES tui: et 54. eiusdem מבעליך עשיך יהוה צבאת שמו Nam mariti aut domini tui, FACTORES tui, Dominus exercituum nomen eius, etiam redemptor tuus, sanctus Israelis, DII universae terrae vocabitur. Item Psalm. penultimo: Laetetur Israel in FACTORIBUS suis. ubi eodem modo de vero creatore agitur. Sic et Iob 35 dicitur: Et non dixit ubi est אלוהי עושי Eoloai Osai. id est, ubi sunt dii mei, factores mei. Et Iosuae 24, Quia dii sancti ipse est. Eodem modo de vero Deo dicitur, extendentes caelos. Isai. 42. 5. Ex quibus exemplis animadvertimus, Spiritum sanctum non ociose aut temere verbum plurale רעשה in creatione hominis Gen. 1 usurpasse, quandoquidem et in aliis Scripturae locis huc respiciendo, eiusdem verbi participium pluraliter de vero Deo creatore hominis ponens, plures ei factores attribuerit, et numerum pluralem cum singulari miscuerit: ut et unitatem essentiae, et pluralitatem personarum in Deo cupidis veritatis indicaret. Sic etiam Abrahamo tres apparent, et tamen ille tantum unum adorat: et mox totus sermo mixtim iam de uno, iam de tribus, iam in singulari, iam in plurali habetur, ut ea numeri alternatione ostendatur et unitas Dei, et trinitas personarum. Perfidi Iudaei, ut mysteriam Trinitatis eludant, dicunt honoris ac dignitatis cuiusdam gratia pluralem pro singulari usurpari: ut aliquando reges ac principes de se scribunt. sed non possunt dare exempla similia de aliis potentibus in Sacris literis. Tum porro ista consonantia plurium Scripturae locorum in plurali numero positorum, propalam eos redarguit. Porro nomina Dei plura recensentur, in qua parte ne nimium a scopo nostro digrediamur, tantum Hieronymi sententiam adscribam. Hieronymus in quadam Epistola ad Marcellam, decem ait maxime esse illustria celebratissimaque Dei nomina. Primum est אל El, quod Septuaginta θεὸν , id est, Deum vertunt. Aquila etymologiam exprimens, ἰσχυρὸν , id est, fortem. Secundum אלהים Eloim. Et tertium, אלהי Eloe, quod Deus dicitur. Quartum, צבאת Zebaoth, id est, secundum [p. 121] column 217/218 Septuaginta, virtutum, secundum Aquilam, exercituum. Quintum, עליון Elion, quod nos excelsum dicimus. Sextum, אשר אחיה Ezerecheiae: quod in Exodo legitur: Qui est, misit me. Septimum, אדני Adonai, nos Dominum generaliter appellamus. Octavum, יה Iah, quod in Deo tantum ponitur, et in Allelu Iah sonatur. Nonum, יהוה Iehova, quod nomen τετραγράμμασιν tetragrammaton, et ineffabile putarunt: Idem autem sibi vult, quod Existens. Decimum, שדי Saddai: Aquila interpretatur ἄλκιμον , id est, robustum, et ad omnia perpetranda sufficientem. Caeterum obvia sunt in Sacris literis et alia nomina: veluti cum appellatur clypeus, scutum, refugium, cornu salutis, propugnator, defensor, petra seu rupes, ignis consumens, gloria, spes, robur, fortitudo: item omnipotens, Deus deorum, Dominus dominorum, Deus ac Dominus caeli et terrae, etc. Sed haec potius pro epithetis, dignitatem, potentiam, et admiranda Dei effecta, illustri quadam ratione describentibus, quam pro nominibus propriis accipi convenit. Quo quidem pacto dicere possemus, Cneum et Cornelium, et Scipionem, propria esse nomina eiusdem personae: at Tribunus, Imperator, victor, triumphator, gloria Reipub. et quae huiusmodi sunt, agnoscentur sane eiusdem personae appellationes, sed minus propriae, atque propter externas causas ascititiae. Quoties proinde legis, Haec dicit Dominus, haec dicit qui est, haec dicit fortis, Dominus exercituum, omnipotens Deus caeli, propugnator noster, etc. haec omnia sic accipies, tanquam si simpliciter scriptum esset, Haec dicit Deus: neque ob diversitatem nominum diversos deos quis suspicabitur. Porro quia res agnoscuntur tum per attributionem suarum proprietatum, tum et per separationem alienarum: idem sunt non tantum positiva, sed et privativa nomina rerum. Quare etiam crebro quaedam nomina dicuntur de Deo negative: veluti quando appellatur Increatus, immortalis, invisibilis, incorporeus, etc. Atque haec describunt Deum ostendendo duntaxat quid non sit: nempe esse eiusmodi substantiam, quae non sit creata, quae initium non habuerit, quae item non moriatur seu corrumpatur, quae denique non conspiciatur corporeis oculis, neque etiam contrectari, aut sensibus percipi queat. Secundo: Quaedam nomina dicuntur affirmative, eaque relationem arguunt ad ea quae a Deo distinguuntur. Huius ordinis sunt, Dominus, Rex, creator, gubernator. Dominus nanque est, respectu ministrorum: Rex, propter subditos quos regit: Creator, propter creaturas quas admirabili potentia condidit: Gubernator, quod easdem sua sapientia conservat, gubernat, moderatur. Tertio, Quaedam nomina tantum signant aliquid consequens naturam aut operationem Dei, veluti haec: Iustus, sanctus, bonus sapiens, potens: quae natura quidem et operationem Dei consequuntur (ex effectis namque ipsius Dei sumpta sunt) minime tamen substantiam ostendunt. Quarto, Quaedam denique significant rationem quandam accidentariam, quae a natura, aut ab operationibus Dei derivatur, cuius generis sunt haec: Protector, defensor, clypeus, petra, refugium, etc. Quinto, Ex his vero omnibus promptum est animadvertere, nulla omnino extare nomina quae substantiam Dei apposite evidenterque exprimunt. Verum adscribamus sane prolixiorem horum Dei epithetorum enumerationem, ut eam Fagius ex Rabbi Salomone recenset. Sunt autem eius haec verba. Sed placet hic commemorare, quomodo Hebraei haec Dei epitheta, quae sibi ipsemet Deus attribuit, exponant atque enarrent. Quod bis dicitur Adonai Adonai eo significari dicunt duplicem in Deo misericordiam: alteram, qua praeservat hominem a peccato: alteram, qua remittit ei qui peccavit delictum. Secundo, vocat se אל El, id est, Deus fortis: quo innuitur potentia Dei, qua potest succurrere suis, utcunque oppressis. Tertio misericors est praeservans scilicet a lapsu. Quarto, clemens est, erigens scilicet lapsum. Quinto, longanimus est non statim punit homines atque peccant, sed differt poenam: quia non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Sexto, multae pietatis sive misericordiae est, erga eos scilicet qui indigent, et non habent merita. Septimo, multae quoque veritatis, in praestandis scilicet promissis. Octavo, custodit pietatem sive bonitatem in mille generationes. Punit enim peccata parentum in filiis, in tertiam et quartam usque generationem: misericordiam vero ac bonitatem suam protendit in mille generationes, ita ut misericordia eius maior et amplior sit ira eius, id quoddam Hebraeorum sapientes ita efferunt: Maior est pro prietas bonitatis Dei, quam proprietas ultionis. Nono, remittit omnis generis peccata: Iniquitatem, hoc est, ea peccata quae temere et cum quadam praesumptione admittuntur: transgressionem, hoc est, defectiovem et ἀποστασίαν , quod Hebraeis est פשע Paescha: Manifesta quoque et publica peccata, quae veniunt appellatione חטאה Chataah. tametsi quidam חטאית Chataot dici volunt peccata, quae in pueritia maxime, non pleno rationis usu fiunt. Decimo, non est respector personarum, non enim innocentem habet eum qui nocens est. Undecimo, visitat iniquitatem patrum super filios, si scilicet filii imitentur facta et scelera parentum. Alias non portabunt filii iniquitatem parentum. Hactenus Hebraei quae bona ex parte leguntur et apud Rabbi Salomonem. Et Hebraei haec Dei epitheta sive elogia sic dividunt, ut ex ipsis faciant 13 (quas sic vocant) proprietates Dei. Observandum autem est, quod plerunque Paulus in suis Epistolis nomen Dei, patri, Domini autem, Christo seu filio Dei tribuit: quod non eo facit, quod vel pater non sit etiam Dominus, vel filius non sit vere Deus: sed ideo, quod in mysterio redemptionis patri summa dignitas ut vero Deo tribuitur: et filio contra exinanitio, quod pater donaverit et miserit filium, eique mandata redimendi et docendi humani generis tradiderit. Quapropter filius tanquam iam servus, dicit se ab illo missum: se eius, non suam voluntatem facere: illum honorificare, seque tantum eius mandatum exequi, et doctrinam docere, non suam. Quare illum etiam ut servus ubique invocat, ab eo opem petit, et omnia in cum ut suum Dominum refert: cum et ipse tamen cum illo semper operetur, et plenam potestatem habeat animam suam ponendi et recipiendi. Domini porro nomen magis filio convenit, tum quia nos illi pater in haereditatem ac cultores dedit: tum etiam, quia ille nos suo precioso sanguine redemit, suaque membra effecit, non vel pater, vel Spiritus sanctus. Haec est causa, quare in Novo testamento plerunque tantum prima persona vocetur Deus, et tantum secunda Dominus: quod observasse utile esse, ne quis hinc errandi occasionem habeat. Postquam dixi de ipsa simplici voce Deus, deque eius significationibus: nunc etiam dicam de eius vi, quatenus cum aliis vocibus coniungitur. Deum alicuius aut alicui esse, supra exposui esse correlativum. Quare cum saepe in Psal. reperitur, Deus meus: omnino in eo sensu accipitur, ac si diceret, Tu summe creator, quem ego pro vero Deo agnosco, colo ac invoco, quique me creasti, redemisti, et nunc regis ac foves. Nonnunquam etiam ingeminatur, ut magis affectus orantis, et hic mutuus respectus aut correlatio exprimatur: ut Psalm. 22. Deus mi, Deus mi, quare me dereliquisti? Deus deorum, dicitur verus Deus, Psalm. 50. Dan. 11: quia ille non ita Deus est, ut angeli aut reges, aut etiam caco daemones, ut quandam inferiorem potestatem habeat, sed sit supra illos ipsos summus Dominus: sicut communi more summum regem, Regem regum vocamus. Rebus quas amplificare volunt, [p. 122] column 219/220 aliquando nomen Dei in genitivo apponunt. Ionae 3. Ninive erat civitas magna Dei, aut Deo: hoc est, longe potentissima, aut magnificentissima. Tale quid forte so nat, quod Nimrod dicitur fuisse robustus venator Domino, aut coram Domino. Sic Genes. 30. Luctationibus Dei luctata sum cum sorore mea. Sic alias saepe reperitur Mons Dei, Cedrus Dei, pro eximia. Deus caeli, pro vero Deo ponitur, sive quod ille creavit ac regit caelum, sive quod ibi habitat: ad discrimen regum, aut etiam idolorum et cacodaemonum, qui nec condiderunt caelum, nec ibi habitant. Deum invocare aut timere, seu invocatio aut timor Dei, saepe pro toto eius cultu ponitur. Audire vocem et videre speciem Dei, est eum vere agnoscere. Christus igitur Ioan. 5, cum negat Iudaeos vel vocem Dei audisse, vel speciem vidisse, veram ac spiritualem Dei agnitionem, qua intus in corde eum agnovissent, aut auribus et oculis cordis pernovissent, eis adimit. Loquutio autem sumpta est de medio communis sermonis: quia quae res, et praesertim homines, cognoscuntur, de visu aut auditu cognoscuntur. Perinde ergo est, ac si communi usu loquendi diceremus, Neque audisti, neque vidisti eum. Sic Paulus Rom. 1. dicit, Non probaverunt habere Deum in noticia aut agnitione: pro, non lvaunt vere Deum agnoscere. Deum exacerbare, et irritare, Num. 14, et Hebr. 3, est, non obediendo ei, contraque eius mandatum et voluntatem agendo, eum offendere et irritare. Deus salutis, Psal. 17. pro Deus salvans. Deus iustitiae: pro, iustificans, aut innocentiam nostram asserens et defendens, Psal. 4. Coram Deo aut facie eius esse, saepe significat illi notum esse: ut supra in praepositionibus ANTE et CORAM exposui. Aliquando etiam significat coram arca et tabernaculo, quia Deus pollicitus erat se ibi habitaturum. Exod. 18. Et venit Aaron, et omnes seniores Israel, comedere panem cum socero Moysis ante Deum: id est, ante locum sacrificii ac cultus, quia arca nondum tunc erat. Sic et Exo. 23, et postea saepe. Deum tentare, in voce TENTATIONIS exponetur. Deum habitare in populo, est, potenter regere populum, ut doctrina eius religionve floreat, boni defendantur, et mali castigentur. Deum quaerere, in novo Testamento, et saepe etiam in veteri, significat studiosum esse veri cultus, verae pietatis, et eum invocare, ut, Quaerite Deum dum inveniri potest. Aliquando significat consulere, aut interrogare eum: ut olim soliti sunt tum Iudaei, tum gentiles, consulere de incertis aut futuris, suos deos. Exod. 18. Dei facies, postea in voce FACIES exponetur. Dei opera operari, Ioan. 6. est, facere ea omnia quae Deo probantur, quaeque ille potissimum a nobis exigit. Deus alienus, vocatur quodcunque idolum: sive quod idola non erant dii Israelitarum, sed gentilium: sive etiam, quod alienum aliquando idem ferme significat quod adulterinum, aut insincerum, impurum: sicut et ignis alienus. Volunt porro sub hac phrasi etiam cultum ipsum, et quamcunque religionis corruptelam comprehendi: ut in primo praecepto dicitur, Non habebis Deos alienos: ubi non tantum idola prohibentur, sed etiam ne hunc ipsum verum Deum falsa ratione colamus: sive id quadam synecdoche dicatur: sive quia quamprimum cultus vitiatur, non iam Deus, sed idolum colatur. Nam verus Deus negat sibi eum cultum exhiberi, aut placere. Sic recte dicimus nunc, Iudaeos et Turcas (quantumvis clamitent se verum Deum creatorem caeli et terrae colere) tamen eos colere idolum ac figmentum cordis sui, cum negent Patrem domini nostri IESU CHRISTI esse verum Deum. Verissimum enim est, quod qui non habet aut honorat filium, is nec patrem quidem habeat aut honoret, teste ipsomet Christo unico praeceptore. Sic intelligunt aliqui illud Exod. 32, Isti sunt dii tui Israel, quasi dixisset Aaron: Ista est vera ratio colendi eum ipsum Deum, qui nos eduxit ex Aegypto. Verisimile sane est, eos non tam propalam a Deo ipso, qui eos ex Aegypto eduxerat, deficere voluisse, quam certum cultum, qui nondum erat a Deo ordinatus, suo arbitrio ordinare. Affirmat Christus Ioan. 10, etiam illos vocari deos, ad quos verbum Dei factum est. Intelligit autem de gubernatoribus ac doctoribus, ut supra monui. Citat enim Psalm. 8. Deus caeli, Gen. 21, verum aut aeternum Deum significat. Sed contra Deus seculi, 2. Corinth. 4, diabolum: in quibus Deus huius seculi excaecavit mentem, etc. Coram diis psallere, Psalm 138: pro coram vere piis hominibus, et coram ipsis etiam sanctis angelis celebrare Deum. Producere deum manu sua: pro, fabricare idolum Iob 12. Secura sunt tabernacula eius, qui producit deum manu sua: pro, qui fabricat idola, id est, non metuit Deum, secure vivit, et audacter peccat. De nominibus Dei plenam tractationem, ex verbo Dei collectam, huc ex syntagmate veteris Testamenti meorum charissimorum fratrum Vulgandi et Iudicis transcribam. Prima Dei appellatio, quae in Sacris literis occurrit, est אלהים : id quod sonat, si Latine reddas, Dii. Genesis 1. In principio creavit Elohim. id est, Dii (vel Deus, ut habet usitata versio) caelum et terram. id quod non caret mysterio. nam haec ipsa vox testatur plures esse personas divinitatis. Et postea sequitur: Et vidit Elohim (Dii) lucem, quod esset bona. Item: Et dixit Elohim: Fiat, etc. Septuaginta simpliciter reddidere ὁ θεός . Et cap. 2. Benedixit Elohim dici septimo. Item: Cessavit ab opere quod creaverat Elohim. Cap. 4. Posuit mihi Elohim (Deus) aliud semen pro Abel. In hoc vero cap. alias semper ponitur vox Iehova sola: sub finem vero Elohim usurpatur. Unde certum est, quod istae voces aequipolleant, et uni Deo attribuantur. Cap. 5. Creavit Elohim hominem. Item: Ambulavit Enoch cum Elohim. Ita etiam promiscue, seu aequipollenter accipiuntur Iehova et Elohim. Cap. 6. Et dixit Iehova, Non rixabitur spiritus meus cum homine. Item: Vidit Dominus quod multa malitia esset hominum. Et rursum: Vidit Elohim terram. Et, Dixit Elohim ad terram. Et, Fecit Noah omnia quae praeceperat illi Elohim. Et cap. 7. Dixit Iehova ad Noah. Et cap. 8 dicitur: Recordatus est Elohim ipsius Noah. Et postea: Odoratus est Iehova odorem suavitatis, id quod hic subindicasse satis erit. Nunc alia testimonia persequemur. In cap. 9. semper est Elohim. Capite 17. Dixit Elohim ad Abraham. Et, Dixit Abraham ad Elohim. Item: Ascendit Deus ad Elohim. Capite 20 Oravit Abraham ad Elohim. Venit Elohim ab Abimelech. Cap. 21. Exaudivit Elohim vocem pueri. Cap 22. Tentavit Elohim. Capite 23. Princeps Elohim (Dei) es. Capite vigesimo septimo: Det tibi Elohim de rore caeli. Capite 30. Num pro Elohim ego sum? Item: Recordatus est Elohim Rachel. Cap. 32. Contra Elohim fortis fuisti. Item: Vidi Elohim facie ad faciem. Cap. 33. parvuli sunt quos donavit mihi Elohim. Item: Vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei. Cap. 35. Dixit Elohim ad Iacob. Cap. 41. Elohim respondebit, quae ad pacem sunt Pharaoni. Cap. 42. Elohim ego timeo Capite 44. Elohim invenit iniquitatem servorum suorum. Cap. 45. Pro salute vestra misit me Elohim ante vos in Aegyptum. Cap. 49. Num pro Elohim ego sum? Exodi 2. Recordatus est Elohim foederis. Et cap. 15. Elohe patris mei, et exaltabo eum. Cap. 32 Fac nobis Elohim Deuteron. 10. Ipse est Deus tuus. Iosue 4. (Elohim) Deus sanctus. Iudic. 9. Nunquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur, et homines? 1. Reg. 10. Quorum tetigerit Deus (Elohim) corda. Psalm. 82. Deus stetit in Synagoga Dei, vel magna. Item hominibus tribuitur, Psal. 82, Ego dixi Elohim Eii estis, et filii excelsi omnes. Elohim [p. 123] column 221/222 etiam falsis diis tribuitur. ut Genesis 31. Quare furatus es (Elohai) deos meos. Exodi 20. Non habebis Elohim, deos alienos. Item: Non facietis deos argenteos, neque deos aureos. Deuteron. 10. Deus deorum est. Cap. 32. Diis quos ignorabant. Iudicum 6. Si (Elohim) Deus est, scilicet Baal, vindicet se. 3. Reg. 19. Invocate nomina deorum vestrorum. Dan. 5. Deos argenteos, Psalmo 82, In medio Elohim deorum iudicat.

יהוה Dominus, Septuaginta interpretati sunt κύριος , quia aliud nomen convenientius non repererunt: cum Iehova sit tantum appellatio veri Dei, non in gentibus, sed duntaxat in populo Dei noti: et habet nomen ab existentia. Genes. 4, primum collocatur solum hoc nomen, sine additamento Elohim. Nam in caeteris prioribus capitibus reperitur vel Elohim, vel coniunctim Iehova Elohim. Genes. 4. Acquisivi virum a Iehova, Domino. Item: Cain offerebat de fructibus terrae (la Iehova) Domino. Item: Respexit Iehova ad Abel, et ad munera eius, etc. Capite 8. Recordatus est Iehova (Dominus) Noah. Item: Odoratus est Dominus odorem suavitatis. Et quidem Iehova appellatio toti Trinitati tribuitur: id quod satis evidenter probatur ex Genes. 11. ubi est, quod Iehova descenderit: et tamen sequitur, Venite descendamus, et confundamus lingnas eorum. Cap. 12. Abram invocavit nomen Iehova. Similiter in cap. 13. cap. 15. Factum est verbum Domini ad Abram. Item: Credidit Iehova. Item: Ego Iehova, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum. Cap. 16. Vocavit Agar nomen Iehova. Cap. 17. Apparuit Iehova Abram. Capite 18. Apparuit ei Iehova, Dixit ei Iehova, Abiit Iehova. Cap. 21. Visitavit Iehova Saram. Cap. 24. Iehova benedixit Domino meo. Cap. 25. Dixit Iehova ad Rebeccam. Cap. 26. Benedixit ei Iehova. Cap. 28. Vidit Iehova innixum scalae. Cap. 29. Videns Dominus quod despiceret Liam. Cap. 39. Erat Iehova cum Ioseph. Exodi 4. Dixit Iehova. Capite 6. Et locutus est Elohim ad Mosem, dicens: Ego Iehova, qui apparui Abraham, Isaac et Iacob in (El Schaddai) Deo omnipotente, et nomen meum Iehova non indicavi eis. Hoc est: Patriarchae quidem bene Deum cognoverunt: verum eiusmodi publica, et vulgo etiam nota concio de Deo nondum fuerat exorta, quemadmodum nunc per Mosen sonare atque inclarescere debebat. Habes hic tres appellationes Dei, Elohim, El, Iehova. Creberrime autem postea occurrit, Dixit Iehova. Cap. 12. Transibit Dominus percutiens Aegyptios. Capite 14. Liberavit Iehova in die illo Israel. Capite 15. Iehova vir bellicosus, Iehova nomen eius. Capite 31. Ego Iehova qui sanctifico vos. Capite 33. Vocabor in nomine Iehova coram te: vel ut alii reddidere, Praedicari faciam nomen meum Iehova ante te. Levit. 9. Apparuit gloria Iehovae. Deuteron. 31. Faciet Iehova eis, Reliqua testimonia, ubi Iehovae appellatio per totam Scripturam occurrit, nimis operosum esset adscribere. Itaque Lector sciat, ubi Dominus in Latino textu occurrit, plerunque poni Iehova. Esaiae 42 dicitur: Ego Iehova, hoc est nomen meum. Hierem. 33. Haec dicit Iehova, qui facturus est, et formaturus illud, et paraturus. Iehova nomen eius. Ionas 4. Oravit ad Iehova. Psalm. 83. Et cognoscant quia tu, et nomen tibi Iehova, et tu solus altissimus in omni terra. Iudith 9. Dominus nomen est tibi. Iehova etiam alicubi repetitur, ut Exodi 34. Iehova, El, misericors. יהוה אלהים Iehova Elohim. in 2. cap. Genes. et deinceps incipit usurpari: et Latine redditur, Dominus Deus: quae phrasis hauddubie etiam unitatem essentiae in pluralitate personarum denotat. Septuaginta extulêre κύριος ὁ θεὸς . et interdum etiam tantum per θεὸς , ut in 2. cap. Geneseos, onamp; in aliis apparet: forte quia Graecos voluerunt monere, eundem Deum describi. Nam interpretes doctrinam de pluribus in essentia Dei personis non intellexisse, non videtur verisimile. Item cap. 2. Non pluerat Dominus Deus super terram. Capite 3. Vocavit Dominus Deus Adam. ac saepe ibi ista phrasis repetitur. Cap. 24. Iehova Elohe caeli. Capite 28. Ego Iehova Elohe Abraham patris tui, et Elohe Isaac. Exodi 3. Iehova Elohe, Dominus Deus patrum vestrorum. Elohe Abraham, Elohe Isaac, Elohe Iacob misit me ad vos. Capite 5. Sacrificabimus Iehova Elohenu, Domino Deo nostro. Cap. 10. Iehova Eloh, Dominus Deus Hebraeorum. Exodi 20. Ego Iehova Elohecha: Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti. et cap. 29. Levit. 11. Ego Iehova Elohechem, Dominus Deus vester. Et cap. 19. Sanctus sum Dominus Deus vester. Numer. 15. Ego Iehova Elohechem, Dominus Deus vester. Deuteron. 2. Iehova Elohecha, Dominus Deus tuus benedixit tibi. Cap. 3. 4. 5 6. Diligas Dominum Deum tuum et cap. 8. 11. 19. 21. 31. Iosuae 2. 4. 10. 3. Reg. 8. 10. Esaiae 26. Domine Deus noster. Ezech. 7. 20. Ego Dominus Deus. Psalmo 76. Vovete, et reddite Domino Deo vestro, IEHOVA et ELOHIM iunguntur Sophoniae 3. In Iehova non est confisa, neque (Eloheah) ad Deum suum appropinquavit. Iehova Adonai, Habac. 3. Dominus Deus fortitudo mea. יהוה צבאית Esaiae 6. Vidi regem Iehova exercituum. Item cap. 51. Hieremiae 51. Iehova Zebaoth est nomen ei. Iehova etiam cum El iungitur, ut Gen. 14. Levo manum meam ad Iehova אל עליון , Deum excelsum. Genes. 21. Invocavit Abraham nomen יהוה אלעולם Domini Dei aeterni. Tria vocabula coniunguntur, ut verus Deus exprimeretur, Genes. 24. Iehova Elohe Adonai Abraham: id est, Domine Deus Domini mei Abraham. Exodi 34. Tribus vicibus apparebit omne masculinum tuum in conspectu Adonai, Iehove, Elohe, Israel. Denique, quomodo Iehova secundae personae divinitatis seu Meschiae tribuatur, infra annotabitur. אלה a potentia. Deuteron. 32. Dereliquit Deum (Eloha) factorem suum. Item: Immolaverunt daemoniis, et non Deo (Eloha) Esaiae 44. Nunquid non est Deus praeter me? Daniel. 11. Deus Maosim, Iehova, Elohai. Psalm. 40. Multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua. אל Deus. Genes. 16. Tu אל qui vidisti me. et praemittitur: Vocavit Agar nomen Iehova, qui loquebatur ad eam. Capite 17. Ego sum אל שדי , Dominus omnipotens. Et ibi quoque praecedit, Apparuit Iehova, Abram. Item postea ponitur Elohim: Dixit Elohim ad Abraham. Consonant igitur istae appellationes. Capite 35. Facies ibi altare (Lael) Deo. Praecedit autem ibi, Dixit Elohim. Item: Ego El Schaddai, Deus omnipotens. Item: cap. 43 et 48. Exodi 15. Iste Eli, Deus meus, et decorabo eum. Num. 24. Vir eloquiorum (El) Dei. אל אלהי ישראל . Genes. 33. Invocavit fortissimum Deum, seu potius Deum deûm Israel. Num. 16. El Elohe, Domine Deus spirituum universae carnis. Deuter. 10. Deus magnus. Deut. 33. Deus aeternus. 1. Reg. 10. Deus immutavit cor eius. Esa, 43. Ego (El) Deus Ionae 4. Tu es Deus clemens. Psalmo 77. Quis Deus (El) magnus sicut Elohim.

אל אביף , Genes. 49. Deus patris tui erit adiutor tuus. אל ביתאל , Gen. 31. Ego Deus Bethel, quia ibi se Deus revelarat, et cap. 35. El Elohim Iehova, iunguntur. Psal. 50. Fortis Deus Dominus locutus est. אל עליון Deus altissimus. ut Genes. 14. Melchisedech erat sacerdos Dei altissimi. Item: Benedictus Abraham Deo excelso, qui creavit caelum et terram. Item: Benedictus Deus excelsus. Item: Levo manum meam ad Iehova El (Dominum Deum) excelsum. אל שדי Genes. 28. Deus omnipotens benedicat tibi. אל קנא Exodi 20. Deus aemulator. Exodi 34. El Canna Deus aemulator, Item: Iehova aemulator. Deuteron. 4. Et misericors et longaminis. Exodi 34. El Deus veritatis, Deut. 32. [p. 124] column 223/224 Deus scientiarum Iehova, 1. Reg. 2. El, pro magnus, Psalm 82. Deus stetit in Synagoga El: id est, magna. Ita etiam exponi solet Gen. 33. Invocavit El Eloche: id est, fortissimum Deum. Quando El de falsis diis usurpatur, habet Epitheton. ut Exodi 34. Non adorabis deum (El) alienum. Deuteron. 32. Non fuit cum eo deus alienus. Item: Provocarunt me in eo qui non erat Deus. שדי interdum etiam solum ponitur pro Deo. ut Ruth 1. Amaritudine valde me replevit Omnipotens (Schaddai) Item: Iehova me humiliavit, et afflixit me Schaddai; id est, omnipotens. אדני , Dominus. Gen. 18. Obsecro אדני Domine. Item: En audeo loqui ad Dominum. Item: Ne quaeso irascatur Dominus meus. Alias vero in eo capite est saepius Iehova. ut, Apparuit Iehova, Dixit Iehova ad Abraham, Abiit Iehova, postquam cessavit loqui ad Abraham. Capite 20. Domine, num gentem ignorantem et iustam interficies? Item: Venit Elohim ad Abimelech noctu. Hîc istae voces pro eodem ponuntur. אדני Adonai cum Iehova etiam iungitur. ut Gen. 15. יהוה אדני Domine Deus (ut interpretati sunt Septuaginta) quid dabis mihi? Alias in hoc capite tantum usurpatur vocabulum Iehova. Item: Adonai Iehova (Domine Deus) unde scire possum, quod possessurus sim eam? Esa. 3. Ecce (Haadon Iehova Zebaoth) Dominus Deus exercituum. Esaiae 6. Vidi Adonai sedentem. Esaiae 59. Adonai Iehova saepius coniungitur. Capite 5. Sic dicit Adonach Iehova et Elohecha, dominator tuus et Deus tuus. Amos 5. Dominus Deus exercituum (Adonai) dominator. Psalm. 8. Dominus Deus noster (Iehova Adonenu) quam admirabile est nomen tuum in universa terra? Psalm 136. Confitemini Domino dominorum. Adonai in specie de filio Dei accipitur, Psal. 110. אדני tribuitur etiam hominibus, ut Gen. 18. אדני Dominus meus consenuit. Capite 23. Audi nos אדני Domine, princeps Elohim es. Capite 31. Rachel ad patrem inquit: Ne irascatur (Adonai) Dominus meus. Capite 32. Sic loquimini (Adonai) Domino meo Esau. Cap. 33. Dominus meus novit quod pueri sint teneri. Capite 39. Vidit id Dominus eius, quod esset Iehova cum Ioseph. Item cap. 44. Deut. 10. Dominus dominorum est Iehova. Iud. 6. Gideon tribuit angelo istam appellationem, inquiens: Obsecro (Adone) domine mi, si est Iehova nobiscum. Psalm. 138. In conspectu (Elohim) deorum psallam tibi: ubi intelliguntur potentes. יה ab היה essentiam Dei significat. Exodi 15. Fortitudo mea et laus Iah Dominus. In eodem versu ponitur El et Elohim, et sequitur mox Iehova. Idem igitur pariter significant, Psal. 68. Cantate Deo (Elohim) psalmum dicite nomini eius: parate viam ei, qui invehitur molliter בית שמי in IAH nomine eius. Psal. 89. Quis similis tui? potens es IAH. Cum Iehova semel ponitur, Esaiae 26. In IAH IEHOVA forti in perpetuum. צור Petra Deo tribuitur, quia in eo adversus omnes iniurias consistere possumus. Deuter. 32. Deum ( צור ) qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini (El) creatoris tui. Item: Recessit a Deo ( צור ) salutis suae. Item: Non enim est Deus noster ut dii eorum, אחיה :בצורנו צורם SUM, vel ero. Et respondit Elohim Mosi (sciscitanti de nomine Dei, quod Israelitis proponeret, suasurus migrationem ex Aegypto) אחיה אחיה אשר : Sum, qui sum (vel ERO, qui ERO) et ait: Sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Dixitque iterum Deus ad Mosen: Haec dices filiis Israel: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob, misit me ad vos. hoc nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generatione et generationem. Exodi 3. Non tantum autem haec appellatio respondet etymologiae nominis Iehovae, sed etiam vaticinium fuit de Messia. quasi diceret: Ego sum ille Deus, qui futurus est semen mulieris, et erit victima pro peccatis hominum. DEUS CAELI, vel Creator caeli et terrae. Gen. 14. Benedictus Abraham Deo excelso, qui creavit caelum et terram. Gen. 24. Iehova Elohe caeli. Item: Adiuro te per Iehova Elohe caeli, et Elohe terrae. Esaiae 42. Haec dicit Dominus Deus, creans caelos, et extendens eos: firmans terram, et quae germinant ex ea: dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam. Et cap. 43. Et nunc haec dicit Dominus, creans te Iacob, et formans te Israel. Hierem. 31. Haec dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus eius: Dominus exercituum nomen illi. Dan. 1. Benedixit Daniel Deum caeli, Dan. 4. Nunc igitur ego Nabuchodonosor, laudo et magnifico et glorifico regem caeli. Dan. 5. Contra Dominum caeli elevatus es. Zachariae 12. Dixit Dominus extendens caelum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo. Psalmo secundo: Qui habitabit in caelis, ridebit, et Dominus subsannabit eos. Psalmo 124. Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram. Psalmo 136. Confitemini Deo caeli. Esdrae libro primo, capite primo: Omnia regna terrae dedit mihi (Cyro) Dominus caeli. Et capite 5. Nos sumus servi Dei caeli et terrae. Et libro secundo, capite secundo: Deus caeli ipse nos iuvat, et nos servi eius sumus. Deuteron. 32. Deum qui te genuit, dereliquisti, et oblitus es creatoris tui. Item: Dereliquit Deum factorem suum. POSSESSOR CAELI ET TERRAE. Genesis 14. Levo manum meam ad Iehova; possessorem caeli et terrae. DEUS ABRAHAM. Genesis 24. Domine Deus Domini mei Abraham. Genesis 26. Apparuit Isaac Iehova in ipsa nocte, et ait: Ego sum Elohe (Deus) Abraham patris tui, noli timere. Deus Abraham et Isaac, Genesis 28. Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac. Cap. 31. Deus patris mei, Deus Abraham. Item: Deus Abraham, Deus Nahor, et Deus patris illorum. Cap. 32. Elohe (Deus) patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Iehova qui dixisti mihi, Revertere in terram tuam. Cap. 43. Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris. Capite 48. Deus, in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac, Deus qui pascit me ab adolescentia usque in praesentem diem: Angelus qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis. Capite 49. Deus patris tui erit adiutor tuus. 3. Regum 18. Domine Deus Abraham, Isaac et Israel. DEUS ABRAHAM, ISAAC ET IACOB. Exodi 2. Ego Elohe patris tui, Elohe Abraham, Elohe Isaac Elohe Iacob. DEUS IACOB. Psal. 75. Cantabo Deo Iacob. Psalm. 76. Ab increpatione tua Deus Iacob. Psalm. 81. Exultate Deo adiutori nostro, iubilate Deo Iacob. Item: Quia praeceptum in Israel est, et iudicium Deo Iacob. Psalm. 84. Auribus percipe Deus Iacob. Psalm. 84. Et dixerunt, Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Iacob. DEUS QUI ex Aegypto eduxit. Exodi 20. Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de Aegypto. Et cap. 29. Sciunt, quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Aegypti. Levitici 11. Ego sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum: Sancti eritis, quia ego sanctus sum. Numeri decimoquinto: Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem Dominus Deus vester. Deuteron. 5. Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis. 1. Regum 12. Iehova qui fecit Mosen et Aaron, et eduxit patres nostros de terra Aegypti. DOMINUS IEHOVA, DEUS Israel, vel Dominus Deus Israel, Exodi 34. Tribus vicibus apparebit omne masculinum in conspectu Adonai Iehovae Elohe Israel. [p. 125] column 225/226 Iosuae 10. Dominus Deus Israel pugnabit pro eo. Iud. 11. Dominus Deus Israel subvertit Amorrhaeum, pugnante populo suo Israel Ruth 1. Reddat tibi Dominus pro opere, ut plenam mercedem recipias a Domino Deo Israel, ad quem venisti, et sub cuius alas confugisti. 1. Reg. 10. Proiecistis Dominum Deum vestrum. 1. Reg. 14. Et salvavit Dominus Deus Israel in die illa. 3. Reg. 8. Dominus Deus (Iehova Elohe) Israel non est similis tui. 1. Par. 29. Domine Deus Israel patris nostri. Esaiae 17. Dominus Deus Israel. Cap. 21. Dominus Deus Israel locutus est. Cap. 37. Dominus Deus Israel haec dicit. Cap. 45. Deus Israel propter servum meum Iacob, et Israel electum meum Hieremiae 11. Dominus Deus Israel. Cap. 30. Haec dicit Dominus Deus Israel. Ezech. 7. Haec dicit Dominus Deus terrae Israel. Et capite 11. Haec dicit Dominus Deus Israel. Cap. 20. Ego Dominus Deus Israel Ioel 3. Laetamini in Domino Deo vestro. Psalm. 72. Benedictus Deus Dominus, Deus Israel, qui facit mirabilia solus. Psalm. 106. Benedictus Dominus Deus Israel a seculo, et usque in seculum. Esdrae. lib. 1. cap. 1. Aedificet domum Domini Dei Israel. DEUS ISRAEL. Esaiae 29. Sanctificabunt sanctum Iacob, et Deum Israel praedicabunt. Cap. 40. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israel non derelinquam eos. Cap. 48. Super Deum Israel constabiliti sunt. Esdrae lib. 1. cap. 6. Iubete Deo Israel. Et lib. 3. cap. 2. Deus Israel. Psalm. 59. Item: Psalm 68. Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi. DEUS HEBRAEORUM. Genes. 5. Deus Hebraeorum occurrit nobis. Exod. 10. Haec dixit Dominus Deus Hebraeorum, Usquequo non vis mihi subiici? DOMINE DEUS (El Elohe) spirituum universae carnis. Item: Dominus Deus (Iehova Elohe) spirituum universae carnis Num. 27. Dominus Deus. Esaiae cap. 26. Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te. Cap. 33. Solummodo ibi magnificus est Dominus Deus noster. Amos 4. Iuravit Dominus Deus in sancto suo. Tobiae tertio. Sit nomen tuum Domine Deus benedictum. DOMINUS DEUS EXERCITUUM. 3. Reg. 19. Zelatus sum pro Domino Deo exercituum. Esaiae 1 item 3. Ecce Dominus Deus exercituum. Item cap. 10. et 21. Audivi a Domino (Iehova) exercituum Deo (Elohe) Israel. Et cap. 14. Dominus exercituum. et cap. 17. 19. 22. 23. 24. 28. Dominus exercituum nomen eius. Cap. 37. Domine exercituum Deus Israel. et capite 51. Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus eius. Dominus exercituum nomen meum. Hiere. 7. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel. Cap. 10. Dominus exercituum nomen illi. Cap. 11. Tu Domine Zebaoth. Et cap. 18. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel. et cap. 29. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel. et cap. 31. Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel. Amos 4. Dominus exercituum nomen eius, Amos 5. Haec dicit Dominus Deus exercituum (Adonai) dominator. Zach. 8. Et factum est verbum Domini exercituum, dicens: Haec dicit Dominus exercituum. Malach 1. Dominus exercituum, et cap. 2. 3. et 4. Psalm. 59. Et tu Domine Deus exercituum, Deus Israel. Psal. 80. Domine Deus exercituum. Item: Deus Zebaoth. Psal. 54. Altaria tua Domine Zebaoth, rex meus et Deus meus. Item: Domine Deus Zebaoth, exaudi orationem meam. et Psal. 89. DEUS DEORUM. Psal. 136. Confitemini Deo deorum. Item: Confitemini Domino dominorum. Dan. 3. Benedicite omnes religiosi Domino, Deo deorum. DEUS PATRUM Dan. 2. Tibi Deus patrum nostrorum confiteor. Cap. 3. Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum. Iudith 9. Domine Deus patris mei Simeon: Deus qui habet flatum hominis in manu sua. Dan. 5. Deum qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. Deus quem colit Daniel, Deus tuus quem colis semper, ipse liberabit te. Dan. 6. Item: Paveant Deum Danielis. Item cap [7.14] Paveant Deum Danielis. ANTIQUUS dierum. Dan. 7. Antiquus dierum sedit. DEUS DAVID. Psal. 68. Benedictus Deus David. DEUS IUSTITIAE. Psal. 4. Cum invoco, exaudi me Deus iustitiae meae. DEUS GAUDII. Psalm. 43. Et introibo ad altare Dei, ad Deum gaudii mei. DEUS SALUTARIS. Psal. 65. Exaudi nos Deus salutaris noster. Psal. 88. Domine Deus salutis meae Deus, salus mea, vel salvator. Habac. Ego in Domino Deo gaudebo, et exultabo in (Belohe Iisthi) Deo Iesu, seu salvatore meo. ANGELUS. Gen. 48. Angelus qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis. Praedicit autem vocabulum Elohim, Deus qui pascit me ab adolescentia, etc. Sic Angeli vocantur, qui Loth eripiunt ex conflagratione Sodomae. REX. Psal. 5 Intende voci orationis meae. Rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo. Psal. 44. Tu es rex meus, ô Deus. Psal. 47. Rex magnus super omnem terram. Psal. 147. Exaltabo te Deus meus Rex, et benedicam nomini tuo in seculum seculi. Esaiae 6. Regem Iehova Zebaoth vidi. Esaiae 41. Afferte si quid forte habetis, dicit Rex Iacob. Praecedit autem, Dicit Dominus. Esai. 44. Haec dicit Dominus Rex Israel. Hierem. 10. Rex sempiternus. Malach. 1. Rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus. Eccles. 2. Quis homo potest imitari Regem, qui eum ante fecit? Tobiae 13. Regem seculorum exaltate in operib. vestris. DOMINUS REX Israel, et redemptor eius, Dominus exercituum. Esaiae 44. SANCTUS simpliciter. Habac. 3. Sanctus de monte Pharan. Praecedit autem, Deus ab Austro veniet. SANCTUS ISRAEL. Esaiae cap. 1. et cap. 17. In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi eius ad sanctum Israel respicient. Cap. 29. Sanctificabunt Sanctum Iacob, et Deum Israel. Capite 30 Haec dicit Dominus noster, sanctus Israel. Cap. 31. Non sunt confisi super SANCTUM ISRAEL, et Iehova non requisierunt. Ita declarat quem nam periphrastice appellarit sanctum Israel, nempe ipsum Dominum. Cap. 41. Manus Domini fecit haec, et Sanctus Israel creavit illud. et cap. 43. Psal. 89. Dominus est scutum nostrum, et Sanctus Israel rex noster. PATER. Esaiae 63. Tu pater noster, et Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos. Tu Domine pater noster, et redemptor noster, a seculo nomen tuum. Psalmo 68. Qui pater est orphanorum, et iudex viduarum, Deus in habitaculo sancto suo. PASTOR. Psalmo 23. Dominus pastor meus, nihil mihi deerit. Quae porro de Deo per anthropopathian dicuntur, ea forte in illa ipsa figura in Universalibus Regulis tractabuntur.

DEUTERONOMIUM, vulgo in Ecclesia, et etiam in Sacris literis aliquoties vocatur Vitimus liber Moysis, Hebraice Misnae, id est, secundum. Deut. 17. Cum sederit rex in solio regni, describet sibi Misnae legis huius. Videtur autem utraque vox Hebraea et Graecaidem valere, et ideo huic libro attributa esse, quia est repetitio et veluti secunda ac summaria quaedam propositio totius legis Moysis: sicut Monsterus, olim praeceptor meus, Ios. 8. vertit. Sed de hac voce forte etiam alias, tametsi nulla explicatione indigeat.

DEXTERA et SINISTRA, notisimae significationis voces sunt: sed per varios tropos non paucos Hebraismos efficiunt. Nam primum per anthropopathian dextera ad Deum translata, significat potentiam: ut Psal. 18. Dextera tua fulcivit me. Psalm. 63. Dextera tua sustentat me. Actor. 2. Dextera ergo Dei exaltatus Christus. Psalm. 20. In fortitudinibus dexterae eius salus est. Item Psalm. 44. Brachium eorum non salvavit eos, sed dextera tua et brachium tuum, et lux vultus [p. 126] column 227/228 tui. Ponitur aliquando et pro ipsis Praeclaris factis, ut Psalm. 77. Recordabor annorum dexterae tuae. id est, eius temporis quo grandia fecisti. Secundo, indicat quandam promptitudinem Dei in benefaciendo: quia dextera dare ac largiri solemus aliis quae volumus. ut Psalm. 16. Iucunditates sunt in dextera tua in seculum. id est, tu prompte ea beneficia largiris ac distribuis, quae nobis laeticiam afferant. Sic et Psalm. 40, dextera Dei dicitur esse plena iustitia: pro, iuste agit, regit, ac tuetur suos. Vicina significatio est, cum dextera Dei auxilium significat: ut Thren. 2. Redire fecit dexteram suam retrorsum a facie inimici. pro, non est opitulatus nobis, passus est hostes vincere. Tertio, indicat favorem. Sic Christus dicit iustos in extrema die ad dexteram collocandos, iniustos contra ad sinistram: Matth. 25. Quarto, dextera Dei significat aequalitatem dignitatis, gloriae, ac potentiae. Sic Christus iubetur sedere ad dexteram patris. Psalm. 110. et post resurrectionem ad dexteram Dei consedisse dicitur. Postremo, Virum dexterae Dei, Psalm. 80, alii intelligunt de eo quem Deus dextera sua potentem fecerat: alii de eo, qui incidit in manum aut castigationem Dei. inquit enim Psaltes, Sit manus tua super virum dexterae tuae: quod omnino castigationem sonat. et alibi, dicitur, Durum esse incidere in manus Dei viventis. Caeterum cum de hominibus hac phrasi utimur, habet etiam plures idiotismos. ut, Esse alicui aliquid ad dexteram, significat in maxime opportuno ac primario loco, sive ad bonum, sive ad malum. Psalmo decimosexto: Dominus est a dextris meis, ne commovear. Et Psalmo 109. Dominus astitit a dexteris pauperis, ut salvam faceret animam eius a persecutoribus. Sic et Psalmo 110. Dominus a dextris tuis, vulnerabit in die irae suae reges. id est, prompte tibi pugnanti et periclitanti succurret, caesis et oppressis tuis adversariis. Ita, A dexteris Dei sedere, significat pari cum eo gloria ac potentia frui. Sed Deum alicui a dexteris esse, aut stare, significat potenter succurrere et patrocinari. Cootra etiam Satan alicui dicitur stare a dextris alicuius, Psalmo 109. id est, exitio esse ipsi, et eius conatibus. Dextera et sinistra coniuncte aliquando alterutrum latus, aut ominio rem sententiamve ex duabus significat ut Iosuae primo: Neque declines ab eo vel ad dexteram, vel ad sinistram. Sic et libro secundo Samuelis, capite secundo: et Genesis vigesimo quarto, petit servus Abrahami, ambiens Isaaco Rebeccam, sibi certum responsum dari, ut possit ire vel ad dexteram, vel ad sinistram: id est, secum deliberare et deligere quid sibi faciendum sit. Cum vero Deus prohibet Deuteronomii quarto, ne a suo verbo vel ad dexteram vel ad sinistram declinemus: intelligunt multi dexteram esse, cum quid melius ex quadam religiositate facere volumus, quam Deus mandaverit: sinistram, cum ex negligentia deterius, seu res, praeceptas negligimus. Dextera impiorum dicitur esse plena muneribus: id est, omnia corruptos muneribus agere, aut etiam corruptelis munerum perficere ac impetrare, nihil studio iustitiae ac mandati divini. Psalmo 26. Dicitur quoque impiorum Dextera mendax, Psalmo 144: sive quod omnia fraude agant: sive quod tandem eos ipsorum robur aut potentia, cui neglecto Deo fidunt, turpiter fallet: sive quod, quae data dextera promiserunt, non servant. Dexteram Dei et nostram Augustinus hisce verbis exponit: Ad dexteram intelligendum est, esse in summa beatitudine, ubi iustitia et pax et gaudium est: sicut Ad sinistram hoedi constituuntur, id est, in miseria, propter iniquitates et labores et cruciatus. Haec Augustinus, de Fide et Symbolo. Cap. 7. et de Agone Christi Cap. 26, et lib. 1. locutionis de Genesi. In Psalmum vero 120 ita scribit: Dextera nostra dicitur, quicquid nobis aeternum et incommutabile Dominus pollicetur. Sinistra nostra dicitur, quic quid temporale habemus. Ideo dextera felicitatis et dignitatis locus est, sinistra infelicitatis et miseriae. Unde veteres pro dextera reposuere beatam vitam, pro sinistra perpetuam damnationem. Ita vero et dexteram Dei dixerunt esse gloriam aeternam, sinistram opprobrium suppliciumque perpetuum. Dextera Dei, pro virtute et potentia. Psal. 17. A resistentibus dexterae tuae. Pro aeterna vita ponitur Psal. 16. Delectationes in dextera tua usque ad finem. Dextera societatis, Gal. 2. pro, dexteras contrahentes, et testantes de inita societate. Tentationes quoque ita dividunt, quod aliae fiant a dextris, aliae a sinistris. A dextris eas fieri dicunt, quae per res secundas fiunt: a sinistris, quae per res adversas. Arma quoque piorum aut iustitiae dicuntur dextera et sinistra, 2. Cor. 6. facta allusione ad communem morem militum, qui in sinistris scuta, in dextris gladium gestabant: sicut haec arma Paulus ad Ephesios expresse nominat. Vocat ergo arma sinistrae. scutum fidei, et alia quib. nos protegimus: dextrae, gladium verbi, et similia, quibus hoste ferimus. Oecumenius dextera et sinistra arma exponit, de rebus secundis et adversis nos tentantibus, ut prius dixi. Filii Zebedaei petunt, ut sibi in regno Christi liceat alteri ad dexteram, alteri ad sinistram sedere: pro, in proximo gradu dignitatis apud eum esse, aut agere: sumpta locutione a communi more principum, quibus summi dignitate pro ceres ad dexteram et sinistram proximi sedent. Christus Matth. 25, per dexteram et sinistram significat summam felicitatem et infelicitatem, vel etiam damnationem ac salutem Ideo dicit, Christum collo caturum pios ad dexteram, et impios ad sinistram. Alio qui etiam in Latino sermone Dextera dare, et sinistra accipere, item Dextre et sinistre quasi bonum et malum quodpiam significat. Christus iubet Matthaei 5. dexterum oculum, manum ac pedem abscindi, si nobis sint scandalo: quibus verbis, sumpta locutione a re usitata vult indicare in genere, omnia charissima esse aeternae vitae postponenda. Similis plane figura locutionis est in sequenti capite, cum iubet ita clam ac sine omni ostentationo et ambitione fieri eleemosynam, ut ne sinistra quidem resciscat, quid agat boni dextera. Psal. 91 dicitur, quod multi cadent a dextris et sinistris pii, sed ad eum calamitas non sit perventura: id est, in comuni clade Deum esse protecturum et liberaturum pium, ita ut pereuntibus innumeris circa ipsum, solus eripiatur. Dextera etiam meridiem significat, ut Psalm. 89. Aquilonem et dexteram tu condidisti. Dexteram alicuius exaltari, plerunque significat eum potentem et gloriosum fieri. ut Psal. 89. Exaltasti dexteram hostium eius, exhilarasti omnes inimicos meos. Sic etiam de Dei dextera legimus Psalmo 89. Tuum est brachium, et fortitudo valida erit manus tua, exaltabitur dextera tua. Apprehendere alicuius dexteram, Psal. 73. Isaiae 45, est, eum instar infantis ductare, ut et velocius pergat, et nusquam collabatur, sed sublevetur et suffulciatur dextera ductantis. Oblivisci dexterae suae, Psalm. 137. est, negligere sua longe charissima. Ab hoc nomine habent Hebraei etiam verbum Dextrare, sicut et Sinistrare, pro, in alterum latus declinare. Genesis 13, Isaiae 30, 2. Samuel. 14. Dexterare et Sinistrare lapidibus, 1. Paralip. 12, est, perinde feliciter uti dextera, ac sinistra, in iaciendis lapidibus funda. In fine Ionae dicit Deus, esse in Ninive plusquam duodecim myriades, quae nesciant discrimen inter dexteram et sinistram suam; id est. parvi ac omnium rerum ignari pueri et infantes, eoque etiam innocentes.

DIABOLUS, Graecum nomen, sicut et daemon, et Satan Hebraicum, usitatissime malignum spiritum notant. Sicut autem Hebraeum venit a resistendo, quia repugnet ac resistat Deo et omnibus piis conatibus, potissimum duplici ratione, nempe Homicidio, automni iniusta violentia, et mendacio, quibus duobus capitibus in genere Christus omnes eius malas artes complectitur: [p. 127] column 229/230 ita Diabolus Graecum venit a calumniando, sive quod nos perpetuo coram Deo et nostra propria conscientia accuset. ut Apocalyp. 12, et in Iobi historia habetur (ob quam causam etiam noster ἀντίδικος , adversarius in litigando, 1. Petri 5 nominatur) sive etiam quod calumniando et homines contra sese invicem concitat, et a vero Deo eiusque religione ac veritate abducit. Complectitur igitur Hebraeum nomen totum artificium aut malitiam diaboli: quia id in genere agit, ut omni bono resistat. Consonat cum Hebraeo et Graeca vox ὁ ἀντικείμενος : qua videtur Paulus diabolum nominare, 1. Timoth. 5: sed Graecum Diabolus proprie tantum unam partem, nempe mendacium, quod calumniando adhibet, denotat. Chrysostomus serm. 2 super 2. Corinthior. 1. adversarium appellat diabolum, quia et Deum apud homines, et vicissim nos apud Deum, et denique homines erga se mutuo calumniatur. Est vero hic campus calumniarum longe amplissimus, in quo Satan plurimum serere ac metere, amplissimosque fructus percipere queat. Nam primum (ut taceam eius accusatorias calumnias contra nos apud Deum) res omnes huius vitae, de quibus est sermo, sunt admodum imbecilles, fragiles, inconstantes et incertae: ad haec multum mali admixtum habentes, ut nihil ferme satis certo ac solide de eis dici ac asseverari queat. Secundo, est mira ac ferme inexplicabilis vicinitas ac similitudo boni et mali, veri ac falsi, tum in rebus tum in verbis, ut facillime alterum pro altero accipi aut obtrudi etiam oculato queat. Denique tanta est in homine non tantum caecutientia in iudicando vero ac falso, ut non immerito ab Aristotele noctuis comparemur: sed etiam negligentia in scrutanda veritate, praesertim religionis, ut nihil levius curet. Quin potius insuper etiam contraria mala sunt in homine, ut in meis scriptis de Originali malitia et libero arbitrio prolixe ostendi: nempe, hallucinatio seu approbatio falsi ac mali, atque adeo et perversissimum quoddam studium falsi et mali. sicut non male dictum est a veteribus, mendacia et obtrectationes alienae famae esse suavissima obsonia conviviorum. iis enim homines in conviviis plurimum delectantur. Cum igitur habeat tam paratam, promptam et pronam materiam diabolus, tum in communibus rebus ac sermone, tum et in religione, et denique tam docilem ac sedulum auditorem corruptum hominem: non est mirum, quod tantum calumniando proficiat, eoque tam sit studiosus huius artificii aut negociationis, ut inde nomen ipsum obtinuerit. Hinc sunt tam variae fraudes ac errores in communis vitae rebus ac sermonibus, tam varii errores ac corruptelae in religione, et denique etiam mira varietas et inconstantia cogitationum, animi motuum ac tentationum. Praeterea per metaphoram aut similitudinem quandam diabolicae calumniandi malitiae, etiam ad malos homines aliquando haec vox transfertur: sicut Christus Ioan. 6 Iudam vocat diabolum, qui huius sui artificii praeclarum specimen dat, cum unctionem Domini sub specie iuvandi pauperes calumniatur, tanquam intolerabilem luxum ac profusionem eleemosynae ac beneficentiae hominum: sua interim furta ac peculatum quaerens. Porro Paulus Actor. 13 vocat magum Elymam, filium diaboli: quia impuro ore calumniabatur doctrinam Evangelii, et conabatur ab ea deducere proconsulem Cypri Sergium Paulum. Habetur autem ibi apta descriptio filii diaboli, aut calumniatoris. inquit enim Apostolus, repletus Spiritu sancto: O plene omni dolo, et omni versutia, fili diaboli, inimice omnis iustitiae, non desinis invertere vias Domini rectas. Eodem modo sive per metaphoram, sive propter ipsam etymologiam, solent mali homines et veritati adversantes, etiam Satanae dici. Sic David 2. Samuelis 21, vocat Satanam Ioabum: quia volebat quasi invito rege interficere Semei, deprecantem culpam. Sic et Christus Patrum, dissuadentem passionem, nominat Satanam: Matthaei 18. Sic et 1. Regum 5 dicitur, non adesse regno Satanam, aut malum occursum. 1. Paralip. 21. dicitur Satan impulisse Davidem, ad numerandum populum: ubi potius ipsum pravum spiritum, quam aliquem malum hominem, intelligendum puto. Loquutiones, Ex diabolo esse: et, Filius diaboli: item, semen diaboli: infrâ in voce FILII tractabuntur. ¶ Haec de nomine Diaboli et Satanae. Nunc ad damus etiam alias varias eiusdem appellationes. Diaboli appellationes sunt: Deus huius seculi. Satan, id est, adversarius, 2. Corinth. 4. Princeps potestatis aeris, Ephes. 2. Potestas tenebrarum, Coloss. 1: Princeps huius mundi, Ioan. 14. Nequissimus, Ephes. 6. Malignus, malus, malum, pravus, πονηρὸς , Leo rugiens, Catulus leonis, Tentator, Matth. 4. Leviathan, id est, additamentum roboris, aut robustum: propter augmentum potestatis suae, accedens ex lapsu hominis: Serpens magnus et antiquus, qui erat in Paradiso, Genes. 3. Serpens tortuosus, propter varietatem fraudum. Accusator, Apocalyp. 12. Certe, quia regnat in mari huius mundi, agens impiorum corda quo ei libet: de quo Iob 40. Calumniator: Psalmo 71, Et humiliabit calumniatorem. id est, mendacem accusatorem qui nos accusat, et conscientiam in his confundit quae recte gessimus, et Deo placent: tum quae male gessimus, supra modum exaggerat, utrobique onerosissimus et importunissimus. Draco, propter crudelitatem: quia perinde devorat animas, sicut dracones animalia, Esa. 27. Aspis et basiliscus, Psalm. 90, etc.

DIADEMA, aut corona, per metonymiam regnum ipsum significat. Psal. 89. Prophanasti in terram diadema eius: id est, regnum, potentiam, dignitatem. Nam diadema, sicut et corona, regii capitis ornamentum fuit.

DIACONUS, vox Graeca, simpliciter quemcunque ministrum significat. Postea, ut Actor. 4 habetur, delecti sunt certi homines in Ecclesia, qui non proprie doctrinae et institutionis, sed pauperum et redituum, ac rerum ad victum pauperum et ministrorum spectantium curam haberent, qui proprie hoc nomine sunt appellati: quales illi septem in Actis fuerunt. Sed nec illi sese intra illas metas ministerii victus continuerunt. Quare postea, et nunc quoque in nostris Ecclesiis, Diaconi sunt dicti inferioris ordinis doctores. Habuerunt autem olim et Diaconissas, ad eandem externarum rerum curam delectas: qualis Phebe fuit, Cenchraeorum ministra: et de qualium delectu Paulus 1. Timoth. 5. clare praecipit.

DICERE, verbum amar אמר , λέγειν , quantumvis notum, tamen non paucos Hebraismos in Sacris literis efficit. Quomodo differat â verbo Loquor, infra in LOQUOR dicemus. Nunc quaedam eius obscuriora significata recensebimus, quae quidem multa ac varia sunt. Alias igitur significat solam cogitationem, seu idem quod intra sese deliberare et statuere. Et quidem aliâs addit Scriptura hanc circumscriptionem interni dicere, alias non. Deuteron. 7. Si dixeris in corde tuo, etc. Sic et Matthaei 9. Dicebant enim intra sese, Hic blasphemat: pro, cogitabant taciti. Et haemorrhousa ibidem dicebat intra se, Si modo tetigero fimbriam vestimenti eius. Sic Matth. 24. Si dixerit servus in corde suo. Et Psalmo 14. Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus. ubi certam et indubitatam conclusionem indicat. Sic et Gen. 8. Dixit Deus in corde suo. id est, certo decrevit. Aliquando sine tali circumscriptione ponitur. Genes. 26. Dixi enim ne forte moriar. pro, cogitavi ac timui. Celebrare. Psalm. 29. Et in templo eius populus dicit gloriam. pro, celebrat, praedicat gloriam Dei, Dicite in luce, Matth. 10. Sic Psalm. 40. [p. 128] column 231/232 Veritatem tuam et salutem tuam dixi. pro, celebravi. 1. Corinth. 12. Nemo potest dicere Deum Iesum: id est, celebrare. Sic et illud Odysseae, Dic mihi Musa virum. pro, celebra, cane. Praecipere. 1. Regum 11. De gentibus quas dixerat Dominus. pro, de quibus praeceperat Dominus, ne de eis uxores acciperentur. 2. Samuelis 16. Sinite eum ut maledicat mihi, quia dixit ei Dominus. pro, praecepit. 1. Regum 11. Et panem dixit eis. pro, praecepit dari. 2. Paralip. 14. Rex dixit ipsi Iehuda ut requireret Deum. pro, praecepit. Danielis 2. Dixit rex vocari genethliacos pro, praecepit. Ibidem: Ac dixit sacrificium ac suffitum, ut sacrificaret ei. pro, praecepit ei sacrificari. Sic et illa exempla sunt accipienda: Dic ut sedeant unus a dextris, Matthaei vigesimo. Dic fratri meo, ut mecum dividat haereditatem: id est, praecipe. Si dixeritis monti, Proiiciaris in mare, Matth. 21. Quaecunque dixerint vobis custodire. pro, praeceperint: Matthaei 23. Christus consistens dixit eum vocari, Marci 10. Puella tibi dico, surge: Lucae 5. Dicite Archippo, vide ministerium tuum, Coloss. 4. Qui dixit, Non committes adulterium. Dixit, et non occides pro, praecepit: Iacob. 2. Sic et illud, Dixit Dominus Domino meo: recte exponi potest. pro, praecepit aut ordinavit. Centurio dicens, Domine dic verbum, et sanabitur puer meus: petit, ut modo mandet angelis, aut morbo ipsi, sic fore protinus ut sanetur aegrotus, quandoquidem ille pro sua divina omnipotentia toti rerum naturae imperitet. Hoc modo multi etiam illud Dei dicere, Genes. primo, Fiat lux, etc. explicant: quod idem significat ac, praecepit: sicut sane et ipsa adiuncta Imperativa indicant, Fiat, colligantur aquae, producat terra aut aqua, etc. declarantia illud Dicere, esse imperare omnipotenter. Paulus sane, licet idem verbum dicendi retinuerit, tamen omnino de mandato intellexisse videtur, 2. Corinth. 5 inquiens: Deus qui dixit ex tenebris lumen fulgere. id est, praecepit. Quo etiam illud Rom. 4 videtur respicere: Vocat ea quae non sunt, sicut si adessent. Certe Psal. trigesimotertio propalam indicatur, hanc esse vim illius Dicere. Inquit enim Psaltes: Ipse dixit, et facta sunt: ipse PRAECEPIT, et constiterunt, per posterius (Praecepit) declarans illud prius (Dixit.) Aliqui altius hic scrutantur maiestatem, quasi illud Dicere sit generatio filii: et volunt illud Dicere, cum Iohannis λόγος verbum conferre. quasi filius ideo dicatur verbum, quia pater dicendo ipsum, creavit caelum et terram. Verum cum unusquisque debeat in sua sententia abundare, aut de eaplane certus esse: ego ipsis suam interpretationem relinquam, et hanc magis obviam minusque periculosam potius sequar. Nam illud Dicere, iudico esse communem actionem trium personarum ad extra, non solius patris. Sane Epistola ad Hebraeos, illud creans dicere, ac verbum etiam Christo adscribit, cum inquit: Omnia ferens verbo potentiae suae. id est, potente. Tale igitur creativum dicere flagitat Centurio a Christo, inquiens: Dic tantum verbum. Praeterea illa eorum opinio potest esse fundamentum multorum enthusiasmorum. Promittere, Deuteronomii sexto: Quemadmodum dixit Dominus tibi. Sic pro verbo Promittendi ponitur Iohannis decimosexto: Non dico vobis, quod ego sim oraturus pro vobis: ipse pater diligit vos. id est, non volo vos abducere a perpetuo ardore precandi, hac in ani pollicitatione: quasi ego solus sim vobis omnia precando impetraturus, vobis stertentibus, et non una precantibus: aut quasi pater non amet vos, nec vobis ad eum accessus eiusque gratia pateat. Interea non simpliciter nego, me oraturum pro vobis. Respondere: Et dixit Iehosua ad populum, Non poteritis, etc. Et dixit populus ad Iehosuam, Nequaquam: Iosuae 21. 24, pro, respondit. Genes. 22. Et dixit ad eum Abraham, et dixit, Ecce ego. id est, respondit, Significare; Exodi 18, Et dixit Ietro ad Moysen. pro, adventum suum ei significavit per nuncios. Numer. 20. Sic dicit frater tuus Israel, Ipse nosti, etc. pro, haec tibi significat praesenti legatione. Vocare, aut nominare: Isaiae 4. Sanctus dicetur illi. pro, nominabitur, aut vocabitur Sanctus. Isaiae 61. Sacerdotes Iehovae vocabimini, etc. Ministri Dei, dicetur vobis. Isaiae 62. Non dicetur tibi ultra Derelicta. Dicere, dicens, dicendo, aut ad dicendum, valde crebro aliis verbis quoquo modo indicationem aut auditionem significantibus additur: et valet idem quod, in hunc sensum, in hanc sententiam, hisce verbis, aut quid simile. ut, Locutus est dicendo: id est, hoc sensu, summa aut sententia. Talis phrasis adeo crebra est, ut non sit necesse aliqua eius exempla recensere. Dicentes: Rom. 1. pro, putantes, aut etiam iactantes, seu gloriantes se esse sapientes. Pro asserere: Lucae 7. Propterea dico tibi, Remissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum. Sic saepe alias, Dico vobis: pro, certo affirmo, assero, etc. Est vero in praedicto loco Lucae diligenter observandum, quod illud verbum Dico, omnino sit coniungendum cum sequenti sententia, Remissa sunt, etc. Sensus enim est, Affirmo ei esse remissa peccata. Illud QUIA, non coniungendum est cum verbo Remissa, quasi causam remissionis indicet: sed cum eo ipso Dico aut Assero. indicat enim rationem aut demonstrationem assertionis, non causam efficientem factae remissionis: de qua re tum alibi in hoc opere, ut in vocula QUIA, tum et in libello de Fide, prolixius. Dicere patri, quid facis: aut matri, quid generas? Isaiae 45, est, tum litigare cum suo superiore, tum velle videri eo sapientiorem: praesertim autem Deo sese opponere. Vide PATER, et Reg. universales. Humanum, aut humano more, aut secundum hominem dicere, crebra est apud Paulum phrasis. Licet vero in Graeco textu sit λέγω , dico, a plerisque tamen per verbum Loquor est reddita. Ea autem habet varias significationes. Interdum enim adhibetur vitandae suspicionis blasphemiae: ut Romanorum tertio: Num iniustus Deus qui inferat poenam? (humano more loquor) Absit, etc. interdum fugiendae invidiae causa. veluti quum cogitur Apostolus de suis gestis aliquid dicere, ut muneris sui autoritatem asserat, solet praefari, se in ea re cogi ex hominum consuetudine loqui, quamvis in diversum finem: ut 1. Cor. 15, et 2. Corinth. 11. Nonnunquam vero utitur hac formula loquendi, quum docendi causa exemplum aliquod ex communi hominum usu petit: ut Rom. 6. et Galat. 3. Item aliquoties quum hominis doctrinam Dei autoritati opponit, ut illa isti cedat: ut 1. Corinth. 9, et Galat. 1.

DIES, non tantum in Sacris, sed et in prophanis, alias significat tempus quo sol est supra horizontem, quam Mathematici diem artificialem vocant. Sic Ionas dicitur fuisse in ventre ceti tres dies et tres noctes. Alias totum tempus quo sol prorsus circumvoluitur circa terram: quam Mathematici naturalem diem appellant. Sic numerantur dies Genesis 1, Et factum est vespere et mane: ubi Vespere complectitur sequentem noctem, et Mane sequentem artificialem diem. Exempla postea recensebimus. Nunc id modo observemus ex praedicto loco Genesis, quod illi incipiant computare diem a vespertino tempore, aut ab occasu usque in sequentem occasum. Quod observandum est propter festa Veteris testamenti: quam consuetudinem etiam postea Ecclesia secuta est. Romani contra, diem suam a mane usque adsequens mane metiti sunt. Quam consuetudinem Iudaeis contrariam, putant aliqui Matthaeum sequi Cap. 28, in verbis: In extremo autem Sabbathi, cum iam illucesceret in primam Sabbathi. id est, exeunte iam priore hebdomada, cuius ultima erat paschatis dies: et inchoante luce primae diei sequentis hebdomadae, Christus surrexit. Significat etiam nonnunquam Dies vel [p. 129] column 233/234 integrum annum, vel longius aliquod tempus. Sic multi exponunt illud. 1. Samuelis 27: Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philistaeorum, dies et menses quatuor: id est, integro anno et mensibus quatuor. Aliquando contra prorsus breve tempus indicat. ut cum Deus dicit: Quacunque die comederis, morte morieris. pro, quacunque hora, aut momento. Aliquando Dies in singulari, ac etiam plurali numero, synecdochicos simpliciter pro tempore ponitur. Sic crebro repetitur, In die illa, aut In diebus alicuius regis: In diebus illis, aut, post dies illos. Sic Paralipomena vocantur Verba dierum: id est, res gestae, aut quae alioqui acciderunt illis temporibus. Deuteronom. quarto inquit Moyses, Interroga de diebus: pro, de priscis temporibus ac historiis, seu consule annales. Dies prima qua Deus mundum condere coepit, est dies solis, qua etiam resurrexit. Fit primae diei, tanquam Christiano ritui solennis, et in Novo testamento mentio: unde apparet, mox initio sabbathum Iudaicum esse mutatum a Christianis in Dominicum. Nam Paulus 1. Corinth. 16 dicit, se ordinasse in Ecclesiis Galatiae et Achaiae, ut in prima die Sabbathi eleemosynas conferrent. Sic Actorum vigesimo. Primo autem die Hebdomadae aut sabbathi coactis discipulis ad frangendum panem: id est, ad communicandum. Aliquando Dies significat quasi commodum quoddam tempus, aut occasionem: quando quidem dies actionibus destinata est, et nox quieti, omniaque rectius interdiu aguntur. Sic dicit Christus Iohannis 9, Me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est. id est, donec adest tempus et commoditas divinitus ad hoc ordinata, aut donata. Prorsus simili figura dicitur, Ambulate dum lucem habetis: Iohannis 12. Hunc tropum nonnihil explicat Dominus Iohannis 11. Si quis ambulat in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt: Si quis autem ambulaverit nocte, offendit, quia lux non est in eo. Roman. 13. Sicut in die honeste ambulemus, abiicientes opera tenebrarum. Porro per metaphoram saepe dies pro cognitione Dei ac tempore gratiae ponitur: sicut et contra nox ac tenebrae pro ignorantia Dei, et ira eius. 1. Thessal. 5. Omnes vos filii lucis et diei estis. Sic credo et illud Roman. 13 accipiendum esse: Nox progressa est, dies autem appropinquat. pro, tempus legis ac umbrarum apud Iudaeos, et porro extremae caecitatis ac turpitudinis iniustitiaeque apud gentiles, iam ferme prorsus elapsum est, et lux gratiae divinae omnibus tam Iudaeis quam Ethnicis clare fulgere incipit. In vicina huic significatione accipitur etiam 1. Petri 1. Et habemus firmiorem sermonem propheticum, cui dum attenditis ceu lucernae apparenti in obscuro loco, recte facitis, donec dies illucescat, et Lucifer exoriatur in cordibus vestris. pro, donec post hanc vitam perfectam renovati, illuminati ac instaurati, et coram Deum cernentes, omnia sine externa doctrina scietis. ¶ Hactenus de voce Diei, quatenus sola consideratur. Nunc, quatenus coniungitur cum aliis phrases eius exponemus. Dies numeri, pro paucis, et brevi tempore ponitur, quasi qui facile numerari queant. Numer. 9, Accidebat interdum ut nubes essent super tabernaculum diebus numeri. pro, paucis: sicut contra Latini Innumera, pro multis ponunt. Dies antiqui. pro priscis seculis, Deuteron. 4, Recordare dierum antiquorum. Isaiae 51. Consurge sicut in diebus antiquis. Sic Hieremiae 46. Habitabitur secundum dies antiquos. id est, ut olim, ut antiquitus. Dies caelorum, perpetuitatem quandam indicat: quasi dicas, tempus durationis caeli. Psalm. 89. Thronus eius sicut dies caeli. Deuteron. 11. Vicinum huic est, Dies arboris, Dies terrae. Genesis 8. Adhuc omnibus diebus terrae erit sementis, etc, pro, quandiu terra stabit, aut durabit. Dierum antiquus; Danielis septimo, pro annoso: id est, pro Deo aeterno accipitur. Dies trae: pro, poenae tempore. Roman. 2. Coacervant sibi iram in die irae. id est, in illud momentum quo eos Deus horribiliter puniet. Dies Madian, Isaiae nono, significat diem caedis Madianitarum. Dies Domini, aut Dei, plerunque diem divini iudicii et gravissimarum poenarum significat: alias quidem illam extremam diem, ac iudicium: alias autem, etiam alias subinde accidentes castigationes. Actorum secundo: Priusquam veniat dies Domini. Sic, Irreprehensibiles in die Domini, 1. Corinth. 1, de extrema die intelligendum est. Et 1. Corinth. 5. Ut spiritus servetur in die Domini. 1. Thess. 5. Dies Domini ut fur noctu veniet. Isa. 13. Quoniam prope est dies Domini. significat aliquam singularem diem, qua Dominus erat castigaturus impios. Dies alicuius hominis, saepe significat aetatem aut tempus vitae. Deuter. 33. Iuxta dies tuos erit fortitudo tua. pro, quandiu vixeris, semper eris fortis, non eris imbecillus et aegrotus. Aliquando contra Dies, aut hora alicuius, est fatalis hora. tempusve mortis. Psalmo trigesimoseptimo: Consilium agitat impius contra iustum, frenditque contra eum dentibus suis: Dominus ridet eum, quia videt venire diem eius, id est, tempus exitii ac poenarum. Longitudo dierum: pro, vitae longitudine. Psalmo vigesimoprimo: Dedisti ei longitudinem dierum, usque in seculum et seculum. Sic et Iob duodecimo dicitur, in longitudine dierum esse intelligentiam aut peritiam. Psalmo 91. Longitudine dierum saturabo eum. In die qua: pro, eo tempore, aut ex quo. Numer. tertio: Hae sunt generationes Moysis et Aaron, in die qua locutus est eis Dominus. pro, cum, aut ex quo. A diebus in dies: pro, de anno in annum, annuatim, aut singulis statisque diebus recurrentibus. Exodi decimotertio: Et custodietis statutum hoc suo tempore a die in diem. Sic et Iudicum undecimo, dicuntur filiae Israelitarum a die in diem venisse deploratum filiam Iephtae. id est, singulis annis. Sic ibidem: Solennitas Domini erat in Silo de die in diem. Sic Amos quarto, Afferte post tres dies decimas vestras: intelligunt aliqui, post tres annos, quia tertio quoque anno solebant afferre decimas, Deuter. decimoquarto. Diem salutis. 2. Cor. 6 vocat totum tempus a redemptione Christi, usque in finem. Sic etiam Christus dicit, Abrahamum cupivisse videre diem suum: id est, tempus adventus Christi, et redemptionis generis humani. Sic etiam dicitur: Haec est dies quam fecit Dominus, laetemur et exultemus in ea. Dies carnis Christi, Hebraeorum quinto, pro tempore eius carnalis aut temporariae vitae. Dies pro iudicio non raro ponitur, praesertim a Paulo: quam etiam Humanam diem vocat, 1. Cor. 4: quod in iudiciis agendis certa dies utrique parti constituitur. sicut et Latini dicunt, Diem dicere alicui: pro, in ius vocare. Aliqui sic etiam Hieremiae decimoseptimo intelligunt. Verum ibi dicit propheta, se non desiderasse diem afflictionis aut poenae Iudaeorum, sed potius contra orasse. Dies visitationis, sicut et tempus visitationis, alias in bonam, alias in malam partem accipitur. ut 1. Petri secundo: Glorificabunt Dominum in die visitationis. Contra Micheae septimo, in malam partem accipitur, de poenis. Isa. decimo: Quid facietis in die visitationis vestrae? Hoseae nono: Venit dies visitationis, venit dies retributionis, etc. Et Micheae secundo: Exodi trigesimosecundo. Hoc inde fit, quod et verbum visitare tum in bonam, tum in malam partem accipitur: de quo postea suo loco. Dies mactationis, Iacobi quinto: In deliciis vixistis super terram, et lascivistis: enutrivistis corda vestra ut in die occisionis. videtur significare diem festum aut sacrificiorum. quasi dicat: Sic suaviter deliciati estis, ac si semper vobis bacchanalia, aut alii deliciarum dies fuissent: vel, sicut pecora ad diem mactationis alicuius magni convivii, aut sacrificii alicuius saginantur. In dies venire, Genesis decimo octavo: et, Numerum dierum implere, [p. 130] column 235/236 significat plerunque ad extremam senectutem pervenire. Genesis decimo octavo, Abraham et Sara senes venerant in dies. Sic et Capite vigesimoquarto, Abraham venerat in dies. Dies Christi, alias extrema totius mundi, aliorumve singulorum hominum dies est, ut Philippensium primo: Opus bonum perficiet usque ad diem Christi. pro, donec ad Christum migret, eive sistatur. Sic ibidem: Ut sitis sinceri, et sine offendiculo, ad diem Christi. extrema dies intelligitur. Eodem modo et in sequenti Capite. Dies alicuius, non raro de exitu eius accipitur. ut Psalmo trigesimoseptimo: Quoniam prospicit quod veniat dies eius. Et libro primo Samuelis, capite vigesimosexto: Aut dies eius veniat, et moriatur. Sic Iob decimo octavo inquit, Super diem illius obstupescent: pro, super mirabilem exitum. In Novo testamento saepe iteratur simili phrasi, Nondum venerat hora eius. Dierum postremitas, id est, postremi dies: alias de tempore primi adventus Christi intelligitur, quia ibi finiebantur tempora Veteris testamenti: alias de tempore ultimi adventus. Prioris exemplum Isa. 2 est, et Micheae 4. Erit in postremitate dierum mons praeparatus, etc. Sic Hieremiae 30. In novissimo dierum intelligetis illud, id est, cum tempus erit elapsum, et hoc acciderit. Danielis 10. Ostendam tibi quid sit eventurum populo tuo novissimis diebus: id est, ultimis, sub adventum Christi. Gen. 49, Renunciabo vobis quod eventurum est novissimis diebus. Dierum extremitas, primo libro Regum, capite tertio: id est, post dies aliquot, elapso termino dierum aut temporis: Gen. 4. 1. Regum 17. Nehemiae 12. Hieremiae 49. Die ac nocte: pro, iugiter. Psalmo primo: Qui meditatur in lege Domini die ac nocte. Sic et Latini dicunt, Dies noctesque, versare libros diurna et nocturna manu. Sic 2. Petri 3, De die in diem cruciabant iustam eius animam iniustis operibus. Dies tres cum dimidio, Apocalyp. 11, aliqui exponunt de brevi tempore: sed videtur, omnino significatos esse sesquiquatuor annos, quib. grassatum est Interim: sicut mox 13, idem tempus nominatur. dicit enim: Et datum est ei os loquens magna, et blasphemias, et data est ei potestas faciendi menses quadraginta duos. Idem tempus eodem undecimo capite exprimit dicens, Mille ducentis sexaginta diebus. Itidem sunt sesquiquatuor anni, aut dies. Idem quoque spacium Capite duodecimo vocat Tempus, tempora, et dimidium temporis. Tempus, intelligo mille dies, quia est unum continuum tempus aut dies: Tempora, bis centum dies, quia sunt duo quasi integri numeri, aut mensurae temporis: Dimidium temporis, intelligo illos sexaginta dies, qui sunt quasi dimidium spacii centum dierum. Quare meo iudicio aequivalent istae quatuor descriptiones temporis, dies tres et dimidius, id est, sesquiquatuor anni, posita die pro anno menses 42, dies 1260: et tempus, tempora, ac dimidium temporis. Mille anni coram Domino sunt tanquam dies una Psalm. 89. et 2. Petr 3. Quod ob aeternitatem Dei dicitur, cuius aetas non ita mox praeterfluit, sicut nostra quae per momenta horas et dies mensuratur. Dicitur id etiam ideo, ne ob longinquitatem temporis Deum vel oblitum esse eripere suos, et castigare malos putemus: vel etiam irritas fore eius promissiones ac minas, si non mox quae praedicit aut minatur, eveniunt. Sicut Iudaei dicebant apud Ezechielem duodecimo: minas ac poenas Dei in longum proferri, et plane in fumum evanuisse. Regis dies, Hoseae 7, pro natali, aut certe inaugurationis die. Annorum dies, Genesis 41 et 47, pro tempore credo accipi: quasi dicat, tempus annorum. Malitia diei, Matth. 5. Sufficit sua diei malitia, seu afflictio: pro, patienter feramus praesentis temporis molestias, nec eas nobis metu aut cura futurorum nimium augeamus. Post duos dies vivificabit nos: id est, in die tertia, Hoseae 6, intelligo pro cito, brevi. Caedis dies, aut festus Domini, Hoseae 8 et 9, est dies caedis, quo Dominus seipsum castigatione malorum glorificat, sicut aliqui a cultoribus glorificantur: aut sicut reges caesis hostibus triumphant. Ut est dies haec, Deuteron. secundo: significat, ut dies haec, eventus aut experientia praesens testatur, vel sicut iam omnibus innotuit. Sic Genesis 50. Ut faceret secundum diem hanc: pro, ut videtis hodie. Dies dies, alias significat singulis diebus, alias quasi distribuit aliquas res in suos dies aut tempora. Psalm. 61. Reddam vota mea die die. pro, quotidie. Sic et Esther 2. 2. Paralip. 24 et 30. Dabis mercedem in die suo pauperi, Deuteron. 24. pro, eodem die operis aut laboris. Per dies, pro aliquanto tempore, non nimis brevi. 1. Reg. 17. Et comedit ipsa et ipse, et familia eius per dies. Diebus post dies, pro quotidie. 2. Paral. 21. Donec egrediantur intestina tua prae infirmitate diebus post dies. pro, quotidie, perpetuo, paulatim. Secundum diem in die. 1. Samuelis 18. David autem psallebat secundum diem in die. pro, sicut quotidie facere consueverat. Angustiae dies, et dies mali: pro, quibus angustiae et calamitates hominibus accidunt. Psalm. 44. Ut quietem ei praestes a diebus malis. Ecclesiast. septimo, Genesis 47. Increpationis dies, et blasphemiae, est dies haec: 2. Regum 19. pro, nunc premimur, et maledictis obruimur. Alicuius dies, in plurali, aut Dies vitae alicuius, pro tempore eius. Psalm. 102. Dies mei sicut umbra inclinati sunt. Psalmo 116. In diebus meis invocabo. pro, quamdiu vixero. Sic libro primo Samuelis capite 25. 1. Reg. 1. Iuxta dies arboris. Esaiae 65. Iuxta dies arboris erunt dies populi mei. pro, tam diu vivent, quamdiu vivaces arbores. Iuxta aut secundum diem hanc, significat hodie, vel circa hoc tempus. Genesis vigesimoquinto: Vende iuxta diem hunc primogenituram tum mihi, et iura mihi iuxta diem hunc. pro, hodie, vel potius iamiam, statim. Aliquando ipsarum rerum in eo tempore existentiam denotat. Micheae septimo: Iuxta dies, id est, qualia eo tempore feci. Sic saepe ponitur iuxta aut secundum diem hanc: pro, ut praesens experientia rerum ostendit, De quo in IUXTA et SECUNDUM. Dictum etiam est modo de istis loquutionibus. Aliquando significat, simili die qualis est hodie: Deut. 11. Post finem dierum: pro, aliquo mediocri tempore, Genesis quarto. Post dies, Iud. quarto: pro, elapso aliquo tempore. Virtutis dies, aut fortitudinis alicuius. Psalm. 110. Populus tuus spontaneus in die virtutis, fortitudinis, aut victoriae: id est, cum fortiter vinces, aut etiam exercitum educes. Vindictae dies, id est, tempus aut occasio vindictae. Proverbiorum sexto: Non parcet zelotypus in die vindictae. pro, maritus adulterae, nactus occasionem et tempus perdendi adulterum, crudeliter ea utetur. Dies Hierusalem. Psal. 137. Recordare dierum Hierusalem. pro, eius temporis cum Hierusalem vastabatur. Seculi dies, aut pristini, Deuter. trigesimosecundo, Malachiae tertio: pro praeterito aevo, vetustis temporibus. Annus dierum: pro, annus integer. libro secundo Samuelis, capite 13. 14. Hieremiae 28. cuius omnes dies sint elapsi. Sic et mensis dierum. pro integro: Genes. vigesimonono. Diei dies eloquitur sermonem, Psal. 16: pro, quotidiana experientia ac cursus rerum, nos de omnipotentia Dei abunde docet. Excisio dierum. Esaiae 38. Dixi in excisione dierum meorum. id est, in decurtatione aut praecisione vitae meae, cum adhuc florens ac vigens hinc abriperer. Hostia dierum: pro, anniversaria. 1. Sam. 1. Ut offerret Domino hostiam dierum. Infans dierum: pro, qui paucis diebus vixerit. Esa. 65. Non erit inde infans dierum, et senex qui non impleverit annos suos. pro vivent diutissime. Infans dierum, cuius tantum dies, non etiam anni aut menses numerari possunt. In multitudine dierum pro, post multos dies Ecclesiast. 11. Mitte panem tuum super faciem aquarum, qui in multitudine dierum [p. 131] column 237/238 invenies illum pro, post multos dies: id est, post longum tempus revertente nave habebis lucrum. Alii de seminatione in solo humido, quia in illis aestibus tales agri sunt fertiles. parvus diebus. Iob 32. parvus sum diebus, vos autem decrepiti. pro, minore aetate sum quam vos. Plenus dierum, aut satur dierum. Hierem. 6. Senex cum pleno dierum. Satur dierum, Genes. 35. 1. Paralip. 23. 29. Mortuus est satur dierum. Res diei, pro demenso. Exodi 5. Perficite opera vestra rem diei in die suo: pro, demensum vestrum in singulos dies. Ibidem: Non minuetis de lateribus vestris, de re diei in die suo. Sic et Exodi 16. Colligetque rem diei in die suo. pro, demesum singulorum dierum. Sic et Levit. 23. 1. Reg. 8. 1. Paral. 16. 2. Paralip. 8 Esdr. 3. Revolutiones dierum: pro, cum solennes dies denuo redierint. 1. Samuelis 1. Sacrificium dierum, pro stato ac solenni: 1. Samuelis 20. Tempus dierum: id est, constitutorum. 1. Samuelis 13. Quia non veniret ad tempus dierum: id est, statutorum. Bonus dies: pro, festus, solennis, quo hilaritati ac genio indulgetur. 1. Samuelis 25. In die bono venimus: id est, in die tonsionis ovium, quo ob fructum ac lucrum lanae homines sunt hilares, sicut in messe et vindemia. Esther. 9. Dies boi, sunt res secundae: Quis cupit videre dies bonos? pro, rebus secundis perfrui? Psalm. 34. Contra Dies mali sunt, cum vel calamitates, vel etiam impietates grassantur. Malitia diei sunt (ut modo dixi) adversitates ac calamitates, quae aliqua die accidunt. Christus inquit, Sufficit diei malitia sua: id est, unum quodque tempus suas difficultates et dolores habet: ne cumulaveris igitur eas metu malorum futuri temporis, sed cum praesenti difficultate colluctator. Magnus dies. Gen. 29. Adhuc est dies magnus: pro, multum diei superest. Alias dies magna significat tempus, quo aliquid ingens agitur. Sic Zophonias capite primo, poenas Dei vocat magnam diem, ipsumve instans poenarum tempus: Prope est dies Domini magnus. Omnis dies, pro omni tempore. Gen. 8. Adhuc omnes dies terrae sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hyems, dies et nox non cessabunt. ubi vertes commodius: Omnibus annis quibus terra stabit, fiet sementis et messis, etc. Et fuit manus Domini contra Philistim omnibus diebus Samuelis. pro, quamdiu Samuel vixit, aut certe rexit. 1. Regum 11. Affligam, veruntamen non omnibus diebus, 2. Paralipomenon 21. Quod daret eis lucernam omnibus diebus: pro, perpetuo. A die usque ad noctem consummabis me, Isaiae 38. pro, a luce per unam diem artificialem. Palmares, aut Pulmarum dies, Psal. 39. pro, dies paucos aut breves, quos scilicet non perticis aut orgyis vel ulnis metiare, sed vel uno palmo dimetiri queas. Veloces dies. pro, cito praetervolas aetas. Dies velociores radio textoris Iob. 7. Dies mei velociores cursore praeterierunt cum navibus, cum aquila volante ad escam: Iob nono. id est, vita mea celerrime praetervolat. Uni dies, pro paucis. Genesis 27. Habitavit cum eo dies unos. id est, aliquot, aut paucos. Abbreviare dies, Psalmo 102. Matthaei vigesimoquarto: et contra Adiicere, apponere, multiplicare, prolongare dies: Psalm. 61. pro, decurtare aut prolongare tempus: notae phrases sunt. Sic dicitur Proverbiorum decimo, Timor Domini apponit dies, et anni impiorum abbreviabuntur. Proverbiorum octavo: Per me multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae. Adimpleti dies: pro decurso vitae spacio. 1. Paralip. 17. Cum adimpleti fuerint dies tui, ut eas cum patribus tuis. Appropinquare dies: pro, instare aliquod tempus, aut metam temporis. Genesis 27. Appropinquant dies luctus patris mei, ut interficiam Iacob fratrem meum. Intelligo Dies luctus hic, pro die mortis: quasi dicat, Mox ubi pater meus mortuus fuerit, interficiam fratrem meum Iacobum. Sic Genesis 47. Et appropin quaverunt dies ut moreretur Israel. Sic dies venire, pro singulare aliquod tempus instare. Sic et Genesis 29. Completi sunt dies mei, ut ingrediar ad illam. Consumere dies in bono: pro, vitam commode ac feliciter transigere. Iob 36. Si servierint Domino, consument dies suos in bono, et annos suos in delectationibus. pro; prospere victitabunt. Debilitata dies, Iudicum decimonono. Dies declinans, Psal. 90. Deficere dies, Psalm. 101. pro, ad exitum tendere. Dimidiare dies: pro, ad medium temporis vitae pervenire. Psalmo 55, Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Fuit dies: pro, quadam die. Iob 1. 2. Regum 4. Et fuit dies, et venit illuc. Loquuntur dies: pro, homines qui multos dies vixerunt. Iob 32 Dies loquentur, et multitudo annorum reddet notam sapientiam. Numerare dies. Psal. 90. Sic nos erudias numerare dies nostros, et adferemus cor sapiens. pro, si nos docueris expendere iram tuam, et in timore tuo nostram mortalitatem considerare, sic demum fiemus sapientes. Illucescere dies dicitur, no quae iam lucet, sed quae alio qui imminet. Lucae 23. Porro dies erat parasceves, et sabbathi dies illucescebat: id est, mox succedebat, aut imminebat. Obtenebrescere diem: pro, adversa ac tristia venire. Mich. tertio: Occumbetque sol super prophetas ipsos, et obtenebrescet dies super eos. Quot sunt dies servi tui quando facies contra persequentes me iudicium? Psalmo 119 pro, quantillum adhuc mihi temporis vitae superest? an demum post meam mortem vis me liberare, punitis persequutoribus?

DIGITUS, notae significationis vox, aliquando metaphorice significat omnem potentiam facultatemque agendi, simili plane ratione ut Brachium: quia hisce instrumentis homines opera sua peragunt. Sic Psalmo octavo, caeli dicuntur narrare opera digitorum Dei. Sic Magi confitentur Exodi 8, esse digitum, id est, potentiam Dei, in illis mirabilibus ac poenis Aegyptiorum. Et Christus Lucae 11. dicit, se in digito Dei eiicere daemonia. Tametsi aliqui ibi malint interpretari Spiritum sanctum: sicut sane et ipse Matthaeus hoc dictum recenset: eôdem tamen res redit. Eadem figura David dicit, Deum docere digitos suos ad bellum: nisi quis velit dicere esse synecdochen, quod pars pro toto homine ponatur. Sic etiam idola dicuntur opera digitorum hominum, quia hominum manibus ipsae statuae, et idololatriae humana sapientia excogitantur. Consimili tropo etiam manus et brachium, pro tota vi aut potentia agendi, sive Dei, sive hominum, accipitur. Porro Isaiae 58. dicitur: Si desieris emittere digitum, quo omnino aliquod malum opus in proximum notatur. Aliqui intelligunt de minis digitorum nutu significatis: aliqui de gestu irrisionis, quod Latini dixerunt pinsere ciconiam, aut vulgo aures asini indicare. Digito aliquid tangere: pro, vel pauxillum laboris in ea re suscipere. Christus accusat pharisaeos Matth. 23, quod importabilia onera legalium observationum imponat hominibus, cum ea ipsi nec digito quidem attingere vellent: pro, nihil prorsus eorum ferre, aut observare. Minimum enim quod externo opere aut labore fieri potest est, tantum digito aliquam rem attingere. In Isa. 40 cap. dicitur, quod Deus tribus digitis appendat terram, ut sane vulgata versio habet Quod alludit ad communem hominum morem, qui cum pauxillum quid levare ac tollere volunt, tribus id digitis congregatis tollunt: nempe, pollice, indice et medio, quod in comedendo saepe fit.

DIGNUS, ἄξιος , proprie dicitur is qui aliquid meretur. ut cum dicitur Operarius esse dignus mercede sua. Est sane vocabulum correlativum. Semper enim aliquis re aliqua dignus dicitur, et vicissim res digna ipso, non simpliciter et absolute. Est igitur aliquis, qui se bene gessit, bono dignus: alius contra malo. [p. 132] column 239/240 Atque in hoc communissimo sensu plerunque ab omnibus vox haec passim accipitur. Inde factum est, ut sophistae ac papistae multa Scripturae dicta perperam intelligerent. ut Matth. 3. Actor. 26. Facite fructus dignos poenitentia: Papistae putarunt. et adhuc hodie contendunt, praecipi ibi de satisfactoriis operibus, quibus pro peccatis nostris condigne satisfaciamus. Sic cum Christus dicit Matth 10. Qui diligit patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus: item, Convivae non erant digni. Verum nos contra sciamus, saepe hoc vocabulum idem significare quod conveniens, aptum, decens: ut in praecedenti exemplo, fructus digni poenitentia sunt, qui decent aut conveniunt vere poenitenti, quive ei congruant. Sic et qui non vult quicquam propter Christum pati, aut ei suos parentes praefert, non convenit, non est aptus, non idoneus minister Christi. Idem etiam Matth. 10. Interrogate quis in ea sit dignus: id est, idoneus qui vos hospitio excipiat. Sic Paulus inquit 1. Cor. 16. Si erit dignum etiam me proficisci, proficiscar et ego una. id est, si erit conveniens, aut idoneum. Nec tantum homines dicuntur digni, sed et res. ut Lucae 23. Digna iis quae egimus, recipimus. Observanda est hic etiam duplex aut multiplex dignitas, seu gradus eius. Summus enim gradus est, cum aliquis meretur aliquid. sic operarius est dignus sua mercede. Alius est inferior, cum adhibita quadam benignitate aut ἐπιεικίᾳ alicuius dignitas consideratur. Secundum legem nemo est vere dignus apud Deum ullo beneficio, sed potius omnes aeterno exitio: quia si ille iniquitates observârit, et iudicium intraverit, nemo subsistet. Sed secundum gratiam ac Evangelium, Deus omnes contritos et credentes dignos censet beneficiis filii sui, solosque incredulos et incontritos excludit. Dignatur aut Non dignatur aliquis aliquid facere, dupliciter accipitur. Alias enim, prae superbia aliquis non dignatur aliquid facere, statuens illam actionem esfe infra sua dignitatem: Alias contra, prae nimia humilitate, sentiens illam rem aut actionem esse supra suam dignitatem: quae significatio rarior est. ut, Non dignatus sum me venire ad te: id est, Non putavi me dignum esfe qui te alloquerer. Sic dicit Centurio, per legatos Christi opem implorans, et deprecas ne intret sub tectum suum. Sic quoque dicunt Latini, Non tali me dignor honore. In veteri testamento saepe versum est, Dignari aliquem aliqua re, cum in Hebraeo significet gratis donare. ut Psalm. 119. Lege tua dignare me: in Hebraeo est, הונני Honneni, id est, gratis eam mihi donato aut concedito, seu gratificator. Germanicum gunnen, ferme et sono et significatione cum Hebraeo convenit. Est vero hic abusus vocis diligenter observandus, ne talia Scripturae dicta a gratuita gratia, quo proprie pertinent, ad legem nostraque opera, merita et dignitatem, ut innumera alia loca ac vocabula, transferantur: de qua re alibi dixi prolixius. Multus etiam apud scriptores Ecclesiasticos, atque adeo etiam in collectis et precationibus Ecclesiasticis vel abusus, vel saltem pravus intellectus huius vocis est, cum toties inculcatur, ut digni simus, fiamus, aut habeamur vita aeterna, favore Dei: ubi operarii plerunque meritum includunt, cum agatur de gratuita dignificatione, aut dignitatis imputatione, quod gratis ob Christum digni a Deo habemur aut reputamur, non ob nostra merita Vicina huic vox Mereri est, de qua vide in voce MERITI: ubi de hisce loquutionibus et erroris occasione prolixius dicetur. Porro illa Latinis usitata huius nocis significatio, cum virorum potentum, praestantium aut nobilium, seu qui amplissimos magistratus gesserunt, dignitatem, praestantiam, amplitudinem, et veluti maiestatem significat, minus est in Sacris literis recepta.

DIIUDICARE, proprie quidem significatrem aliquam ita diligenter expendere ac considerare, ut eam ab omnibus vicinis, aut etiam falsis distinguas. Sic Christus dicit Matth. 16, Iudaeos posse faciem caeli diiudicaret id est, signa aut indicia futurarum tempestatum in caelo. Sic Paulus 1. Corinth. 14, iubet unum aut alterum in coetu Dei dicere alios vero diiudicare ea quae ab illis dicuntur. Sic Paulus 1. Cor. 11, vult nos in communicatione diiudicare nosmetipsos, et corpus Domini: id est, excutere ac discernere nosmet, an vere doleamus de peccatis admissis: an etiam vere credamus nobis Deum propter Christum fore propitium, cuius beneficii ac promissionis foedus ibi sanciamus, et cum Deo ineamus. Vult etiam nos diiudicare ipsum corpus Domini, discernendo illam coenam aut illum cibum, ubi tam preciosae res dentur, et de quo ac in quem finem, ab aliis coenis aut cibis prophanis. Aliquando hoc verbum et porro longius progreditur, et significat suum effectum per metalepsin. ut Actor. 15, Nihil diiudicavit Deus inter nos et Ethnicos: id est, nullum discrimen fecit: non de interno iudicio, sed de externo opere, et quasi effectu internae diiudicationis loquitur. Nam facta diiudicatione rerum, fit porro illarum quaedam separatio, et quasi diversa conditio, ut aliae in alio gradu habeantur. Aliquando vero contra retro ad causas regreditur. Quia enim omnis diiudicatio fit ob dubitationem de aliqua re, fit non raro ut hoc verbum etiam retro ad suas causas, id est, ad dubitationem redeat. Sic Paulus Roman. 14 dicit: Qui autem comedit, si diiudicat, id est, si dubitat, damnatur: pro peccat graviter. Actor. 10 mandat Deus Petro, ut proficiscatur ad Cornelium, nihil diiudicans: id est dubitans aut haesitans, quin recte ac secundum suam voluntatem et mandatum agat. Sic et Matt. 21, Marci 11: Si habueritis fidem, et nihil diiudicaveritis in corde vestro: id est, haesitaveritis. Sic Abrahamus Rom. 4 dicitur non diiudicasse: pro, dubitasse de promissione Dei. Iacob. 1, pulchre depingit animum diiudicantem, aut dubitantem, quod sit instar fluctus maris huc atque illuc agitati, cum ei modo hoc modo illud probatur, modo animus huc, modo illuc fluctuat.

DILATARE, varios Hebraismos gignit, quorum aliquos ordine recensebo. Dilatare aliquem, aut alicuius tabernacula, est eius res, opes, familiam ac posteros ita augere, ut amplas regiones occupet. Genes. 9. Dilatet Dominus Iaphet. tametsi ibi rectius vertas, Blande pelliciat, aut lactet: ut exposui in voce FIDES. Sic Isaiae 54 dicit Dominus ad Ecclesiam, Dilata locum tentorii tui: pro, crescat numerus Christianorum. Dilatare alicui, aliquando significat de ampliori loco habitandi, deque pace et securitate prospicere. Exemplum huius significati habemus Genes. 26, cum Isaia effosso tertio puteo, quem tranquille possedit, vocavit eum Rehoboth, Latitudines: addens, quoniam nunc dilatavit nobis Dominus, et crevimus in terra. Dilatare aliquem, aut alicui, significat etiam consolari, aut alioque liberare ex magnis calamitatib. Crebrum enim est, ut per metaphoram ab angustiis locorum, ubi vel ab hoste, vel alioqui clausi et veluti constricti sumus, variae difficultates nos undique prementes notentur: et contra, a locorum et commoditatum amplitudine et latitudine, res secundae. Psalm. 4 In angustia dilatasti mihi: pro, liberasti ab adversitatibus prementibus. Non male etiam inde istae duae metaphorae angustiarum et latitudinis deducuntur, quod in rebus adversis dolore ac moerore cor et frons atque adeo totus homo coarctatur, corrugatur et constringitur: contra vero in laeticia ac gaudio ampliari et quasi expandi sentitur. Inde ergo fit, ut dilatatio pro consolatione ac exhilaratione accipiatur. Saepe autem etiam expresse Dilatatio cordis dicitur. ut Isaiae 60. legitur, quod dilatabitur cor Ecclesiae: hoc est, vehementer exhilarabitur, cum videbit tam multos converti et confluere ad sese. Sic et illud Psal. 119. accipiendum est: [p. 133] column 241/242 Viam mandatorum tuorum curram, cum dilataveris cor meum. Dilatari cor. 2. Corinth. 6, significat secure, libere et plena animi confidentia, non tantum excluso timore, sed etiam adhibito amore ac gaudio, cum aliquo agere aut loqui. Dicit enim ibi Paulus, suum cor dilatatum, et os apertum esse erga eos: iubetque eos non angusto erga se animo esse, sed vicissim dilatari: id est, libere, candide, aperto pectore et laeto animo erga se esse ac agere. Latitudo cordis alias in bonam partem accipitur, et significat amplitudinem sapientiae aut etiam animi magnitudinem, ut legitur 1. Reg. 4. Dedit Deus Salomoni latitudinem cordis secundum arenam quae est in littore maris. id est, amplissimam rerum cognitionem. Nam de sapientia Salomonis in praecedentibus et sequentibus illic agitur. Non raro tamen etiam vitium, praesertim superbiam et audaciam, phrasis haec indicat: sicut et apud Latinos Magnus animus in bonam, magni vero spiritus et μεγαπνέειν in malam partem accipitur. Sic Proverb. 21, altitudinem oculorum et latitudinem cordis impiorum dicitur esse peccatum. In eam sententiam Deut. 6. legitur, Ne dilatetur cor tuum. Sed de plerisque hisce loquutionibus supra in voce CORDIS actum est. Dilatari etiam os, in genere significat libere et audacter loqui, et veluti celebrare aliquid, aut gloriari de aliquo. Quod alias in re bona ac iusta in bonam partem accipitur: alias contra in malam. in bonam partem, ut supra audivimus Paulum dicere, suum os erga Corinthios esse apertum. Et 1. Sam 2, Anna mater Samuelis dicit, dilatatum esse os suum super inimicos: id est, datam sibi esse a Deo occasionem celebrandi Dominum, et gloriandi contra adversariam aut aemulam suam. Contra in malam partem de impiis dicitur Psalm. 35. Dilataverunt super me os suum, dicentes Euge euge: pro, insultaverunt mihi petulanter, gaudentes de mea calamitate. Sic et Isaiae 57 dicitur, Super quem dilatasti os tuum. tametsi possit videri hoc loco significare derisionem, quia saepe tali gestu alios quasi petulanter irridemus. Praecedenti porro phrasi vicina est illa Germanica, Su hast das maul schier zu weit auffgetan. Dilatare os, significat etiam paratum esse ad accipiendum: sicut Psalm. 81. Dilata os tuum, et replebo illud. perinde ac si id ad avium, aut etiam infantum nutritionem respiciat, quibus id unum superest operis, ut porrigente matre mammam aut cibum, os aperiant, et porrectum alimentum suscipiant. Dilatare viam, aut gressus alicuius, est, eum ac eius conatus in tutum locum deducere, tueri ac protegere. ut 1. Samuel. 22 et Psal. 18. Dilatasti gressus meos subter me. Firmius enim stant, qui nonnihil dilatant pedes, ut solent luctantes: quam qui eos nimium iungunt. Tametsi et inde phrasis haec venire queat, quod laeti ac confidentes longos passus facere solent, μακροβιβάζοντες . Dilatare animam, significat amplum quid expetere ac desiderare. ut Habac. 2, Qui dilatat animam suam sicut infernus. Et Isaiae 14, Dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum sine modo: quod magnitudinem ac praesentiam poenarum impiorum indicat. Proverb. 18, dicitur munus alicui Dilatare viam: id est, parare aditum ad regem, aut alios magnates. Sic Latini dicerent, parare viam. Contra autem angustiae ponuntur pro omni difficultate ac pressura corporis aut animae. sive hic tropus inde veniat, quod in adversis et tristibus constringatur cor: sive etiam, quod per incommodum est in loco angusto versari, unde nequeas ea habere quae tibi sunt necessaria. Cuius vocis aliquot phrases exponemus, ut ex contrarii consideratione tanto rectius verbum Dilatationis intelligi queat. Angustus est locus a nobis, 1. Reg. 6. pro, angustior est quam ut commode omnes simul habitare queamus. Hic vox haec proprie accipitur. Angustia loci: pro, dolor aut tribulatio. [1.] Sam. 26. Angustia mihi super te frater mi, dulcis mihi fuisti valde. pro, crucior de tua morte. Sic et 1. Samuel. 28. In angustia ambulare. Psal. 138. Si ambulavero in medio angustiae; vivificabis me. id est, si in summis periculis ac difficultatibus versabor. De angustia invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine. Psal. 118. Angustiis afficere animum alicuius, Genes. 27. pro, cruciare. Angustias dilatare, Psal. 25, significat crescere difficultates: tametsi ibi sit Tribulationes. Angustiae apprehenderunt me, sicut angustiae parturientis: Isaiae 21. id est, tales cruciatus. De ore angustiae removere, Iob 36. pro, liberare. Verum de hoc Hebraismo dilatationis et angustiae, postea in nomine LATITUDO adhuc quaedam.

DILECTIO, charitas et amor, haud ita multum in Sacris literis differunt: tametsi Grammatici, et etiam ipse Cicero, dicant plus esse amare quam diligere. Aliqui autem Theologi Charitatem utrique praeferunt. Distinguunt aliqui et hoc modo, quod Amor sit omnium obiectorum, ut etiam brutorum aut mortuarum rerum, vestis, pecuniae, et similium: sed dilectio, et praesertim charitas, tantum hominum ac Dei. Nos iam promiscue istis vocabulis in explicando utemur, tanquam si prorsus sint synonyma. Definit autem Angustinus amorem in libro de Amicitia, quod sit animae rationalis affectus, per quem illa aliquid cum desiderio quaerit et appetit ad fruendum, per quem et fruitur eo, et cum quadam sua vitate interiore amplectitur, et conservat adeptum. Hunc affectum distinguere possis varie. Alius enim est amor Dei erga nos, quo ille adeo dilexit mundum ut unigenitum traderet pro nobis. Ioan. 3. et quo nos dilexit in dilecto. Cum igitur Scriptura praedicat dilectionem aut amorem Dei, plerunque intelligit de paterno favore Dei erga nos, sicut Iohannes in primae quarto inquit: In hoc est charitas, non quod nos dilexerimus Deum, sed quod ipse dilexit nos. Sic et Rom. 5. Papistae autem plerunque ad sua opera et merita erga Deum hanc vocem et eius dicta trahunt. Ex hoc porro amore aut dilectione duae figuratae significationes exoriuntur. Alias enim ad causam efficientem vox haec redit: ut cum ibidem Deus dicitur Charitas, id est, autor, effector et approbator verae charitatis. Alias ad effectus suos prolabitur. ut 1. Ioan. 3. Videte qualem charitatem dedit nobis Deus, ut filii Dei nominemur. Charitas hic pro beneficio ex charitate profluente ponitur, causa pro effectu, ut opere diligere. Sic et Ro. 5, dicitur dilectio Dei diffusa esse in cordibus nostris per Spiritum sanctum. id est, effectus, indicium, aut testimonium illius paternae charitatis, nempe ipsemet Spiritus sanctus, clamans in corde nostro Abba pater. Alius est amor hominis sive erga Deum, sive erga proximum, atque adeo etiam alias res inferiores. De amore erga Deum et proximum agitur illo praecepto: Dilige Deum ex toto corde et tota anima, et proximum tuum sicut teipsum: ex hisce duobus praeceptis universa lex dependet, Matt. 22. Qui diligit, legem implevit: dilectio enim malum non operatur, Rom. 13 Dicitur etiam dilectio aut charitas operire universa delicta, Proverb. 10. pro, dissimulare. Dicitur et vinculum integritatis esse, non quod perfectissimum reddat hominem, ut Papistae interpretantur: sed quod conservet unitatem ac coniunctionem fratrum. Quod Gregorius eleganter hisce verbis exponit: Charitatis est proprium, nutrire concordiam, servare composita, coniungere dissociata, etc 1. Ioan. 4 dicit, perfectam charitatem eiicere timorem foras: quod recte tum de Dei charitate erga nos intelligimus (cum enim eam credimus, ut idem ibidem affirmat, fiduciam concipimus in die iudicii) tum etiam de nostra charitate erga Deum. nam dilectio cum servili timore consistere nequit. Plerumque enim odimus ac detestamur eos, [p. 134] column 243/244 quos serviliter timemus. Timemus enim mala, et diligimus bona: sicut Cicero inquit, Quem multi metuunt, periisse cupiunt. et tyrannicum illud: Oderint, dum metuant. Amicitiam mundi Iacobus esse dicit inimicitiam Dei: id est, perversum rerum carnalium studium, efficere ac gignere dissidium cum Deo, parare nobis eius iram, et alienare nos ab ipso. Filius dilectionis. Coloss. 1. Deus transtulit nos in regnum filii dilectionis suae. id est, sibi dilectissimi. Diligere opere, non tantum verbo, 1. Iohan. 3, est vere diligere, ita ut etiam effectus verae charitatis, id est, beneficentia erga proximum adsit: non tantum simulate amare, ubi solummodo verbis proximum demulcemus. Amores in plurali, accipitur de amatoriis: sed per metaphoram ad spiritualia transfertur. Recordari amorum, Cantic. 1. id est, loqui, magis quam de vino. Canticum amorum, Ezech. 33. Amorum cerva: id est, longe dilectissima. Prover. 5. Conducere amores, Oseae 8 pro, pecunia conducere amatores. Corrumpere amores prae alio: pro, turpius et impudentius scortari, quâm quisquam alius, Ezech. 23. Tempus amorum, Ezech. 16. pro, matura viro aut nuptiis. Dilectio non raro in Sacris literis totam Christianam pietatem, sicut et timor, per synecdochen notat. ut Rom. 8. Diligentibus Deum omnia cooperantur ad bonum. Et 1. Cor. 2. Oculus non vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Deus timentibus se. Eiusdem 8. Quod si quis diligit Deum, hic agnoscitur ab eo. Videndum ergo est, ne quis deceptus hac synecdoche, ea merito nostrae imperfectissimae dilectionis tribuat, (ut non raro faciunt Papistae) quae fidei et verae pietati gratis a Deo propter Christum donantur. Optare significat Psal. 34. Qui diligit videre dies bonos. id est, optat, desiderat. Diligere aliquando significat eligere, amplecti, se qui. ut 2. Tim. 4. Demas me reliquit, diligens praesens seculum. Erasmus, amplexus. Pro effectu charitatis seu beneficentia accipitur 2. Cor. 2. Confirmate in eum charitatem. id est, praestate ei re ipsa hoc beneficium. Sic et Hebr. 6, charitas aut dilectio vocatur beneficentia in pauperes. Sic 1. Ioan 3. inquit: Videte qualem dilectionem aut charitatem nobis pater dedit, ut filii Dei vocemur. id est, quantae dilectionis munus. Sic et Rom. 5. Charitas Dei est effusa in corda nostra, per Spiritum sanctum. id est, effectus aut munus charitatis, nempe ingentia dona Spiritus sancti. Qui Hebraismus locum valde cum adversariis controversum perspicue explicat. Idem Hebraismus est, quod verbum Diligere et Odisse aliquando non tam animi affectum, quam externam quandam curationem et officiositatem, aut etiam contra neglectionem significat. Quod in Regulis universalibus in descriptione synecdoches aut metonymiae, prolixe ostendi: quam tractationem expendat Lector diligentius. In hoc sensu dicit Dominus: Si quis diligit animam suam, perdet eam. Et Apoc 14, Sancti vicerunt Satanam, et non dilexerunt animam suam usque ad mortem. id est, postposuerunt vitam suam veritati ac gloriae Dei, indubitanter exposuerunt eam periculo mortis praesentissimae, nec curarunt quod eam perderent pro veritate. Sic Christus dicitur dilexisse illum divitem adolescentem Mar. 6, qui iactabat suam observationem legis perpetuo a iuventute praestitam: cum contra Christus eum re ipsa experientiaque redarguat, quod nunquam ita primum praeceptum praestiterit, ut plus Deum dilexerit quam suas opes. ubi verbum Diligere omnino tantum de quadam amica compellatione accipi necesse est. vide Synecdochen, aut Metalepsin. Diligere verbo et lingua, est externo sermone ac gestu dilectionem simulare. Diligere opere et in veritate, 1. Ioan. 3, est re ipsa ac serio diligere. Diligere apparitionem aut adventum Christi, 1. Tim. 4. pro, expetere ac desiderare: causa pro effectu ponitur. Quae. n. amamus, ea desideramus, expetimus et expectamus. Dilectionis Deus dicitur, subintellige autor, effector; amator et approbator, 2. Cor. 13. Deus dilectionis et pacis erit vobiscum. Secundum dilectionem ambulare, Rom. 14. et In dilectione, Eph. 5, significat, officia dilectionis erga alios diligenter praestare, et omnino ita sese in sua vita ac functione gerere, uti eum decet qui proximum diligit. Diligere terram: 2. Par. 26. Diligebat rex Ozias terram. pro, erat agriculturae studiosus, sicut Noach fuit vir terrae. Dilectio animae, pro re sibi suove animo dilectissima. Hier. 12. Dedi dilectionem animae meae in manum inimicorum eius. id est, urbem, populum et templum. Dilectio alicuius, Psal. 109, Pro dilectione mea adversati sunt mihi. id est cum ego eos diligam, ipsique me redamare deberent, oderunt me. Secundum dilectionem, Oseae 3. Secundum dilectionem Domini ad filios Israel. pro, sicut diligit Dominus Israelitas. Dilectionem aut charitatem veritatis accipere, 2. Thess. 2, est, ipsam veritatem amplecti, aut Evangelio credere: non tantum studium veritatis habere, sed etiam ipsam veritatem, significat. Diligere sic, pro, sic velle, habere, probare. Hier. 5, Sacerdotes acceperunt munus in manus suas, et populus meus dilexerunt sic. id est, Sacerdotes per corruptelas agere quae agunt, et non studere veritati, populo meo gratum est.

DIMITTERE peccata, vulgata versio habet: sed rectius Erasmus, Remittere. Quare in verbo REMITTERE de hac phrasi agetur. Dimittere alioqui significat proprie, permittere ut abeat quo quisque velit. Sic Latini dicunt Dimittere Senatum aut exercitum. In hunc sensum praecipitur dimissio matris, cum pulli ex nido tolluntur, Deut. 22. Dimittere a facie sua. 1. Reg. 9 dicit Deus se dimissurum templum ob peccata. Idem ferme significat, quod derelinquere, deserere. Sic Isa. 2 legimus, Deum dimisisse populum suum. Et Ruth 2 praecipit herus, ut ei spicae dimittendo dimittantur. pro, studio dataque opera neglectae relinquantur.

DIRIGERE, pro, rectum facere quod erat obliquum aut incurvum. Psal. 5. Dirige coram me viam tuam. id est, fac mihi eam planam et facilem. Est propemodum hypallage: pro, dirige me in via tua. Dei enim viae per sese semper rectae sunt, sed nos non recte per eas incedimus. Quare passim pii petunt aut dicunt, dirigi se in via Christi Psal. 25. 27. 40. 119. 134. Prov. 16. Dirigi alicuius vias aut gressus a Domino: pro, secundari omnes conatus, ut et progredi et felicem exitum sortiri queant. Gen. 24, aliquoties id de servo Abrahami dicitur. Isaiae 45 dicit Deus, se omnes vias viri directurum: 1. omnes conatus faciles felicesque effecturum, sumpta metaphora a viis difficilibus, et exitu carentibus, quas muniri et perfici oportet. Sic Psal 90, Opus manuum nostrarum dirige super nos: bis repetitur. Dirigere spiritum Domini est eum erudire, instruere, regere. Isa. 40. Quis direxit spiritum Domini? Dirigere cor, est recte ad praescriptum normae divinae regere. Psal. 78. Hier. 31. Dirige cortuum in viam rectam. Dirigi dolum. Dan. 8, pro succedere. Dirigi orationem. Psal. 141. Dirigatur oratio mea in conspectu tuo, sicut incensum. Praeparare directiones, Psal. 99. Tu iudicium diligis, praeparasti directiones, iudicium et iustitiam tu fecisti in Iacob, pro, quicquid usquam recti, iusti ac boni est, tu id facis. Prava fieri directa: Isaiae 4 Luc. 3, Prava vertentur in directa metaphora sumpta a viis incommodis, per valles et montes: significat doctrinae, religionis ac vitae correctionem, quin et ipsam instaurationem regni Dei per Christum factam.

DISCERE plerunque in usitata significatione accipitur. Aliquando tamen videtur idem valere quod assuefieri ad aliquid aut etiam re ipsa praestare. ut, Isa. 1, Discite benefacere. pro, benefacite, pie vivite. Hier. 23. Si potest mutare Aethiops pellem, et pardus maculas suas, poteritis et vos benefacere, cum didiceritis malum i. assueti estis, vel potius talem naturam induistis et imbibistis, aut attulistis inde ex utero matris. Discere igitur significat, [p. 135] column 245/246 tali natura, animo aut ingenio praeditum esse: ac ponitur verbum verbale pro verbo reali: sicut et infra verbum DOCEO. Sic Ioan. 8 dicit Dominus: Vos ex patre diabolo estis, et opera quae apud eum vidistis facitis. ubi videre non simplex videre, aut per oculos discere significat: sed in natura ipsa habere implantatam diabolicam malitiam, aut semen, aut imaginem.

DISCIPLINA, Latinis plerunque doctrinam aut scientiam aliquam significat: sed apud Hebraeos alias castigatione aut poenam pro malefacto significat, iuxta illud: Quis est filius, cui non det disciplinam pater eius? Item: Omnis disciplina ad tempus non gaudii esse videtur, sed tristiciae, Hebr. 12. Sic et Isaiae 53, Disciplina pacis nostrae super eum. id est, castigatio aut poena pariens nobis pacem. Aliquando vero significat correctionem aut emendationem, seu instructionem de moribus. ut Psalm. 50. Tu vero odisti disciplinam. et in Proverbiis saepissime.

DISCIPULI, olim vocabantur tum illi 72 inferioris ordinis Apostoli, a Christo accersiti: tum et omnes Christiani, Actor. 6. Sed postea Antiochiae coeperunt sese vocare Christianos, a Christo. Hoc enim nomen ibi primum inventum est, Act. 11. 1. Corin. 9. vocati sunt olim et Fratres.

DISSOLVERE, ac DISSOLVI. Latini per metaphoram dissolutum hominem, aut dissolutos mores, pro perditis ponunt: sed Hebraeis longe alia est huius metaphorae vis. Nam potissimum significat fractum et eneruatum animum, aut corita timore languefactum, ut non ausit quicquam gravius attentare eorum quae facere deberet. Dissolventur habitatores Canaan, Exodi 15. pro erunt animo remisso ac fracto, prae metu vestri. Dicuntur et Manus dissolui. Ratio autem loquutionis est, quod res sive vivae sive mortuae, quae aliquid valide agere debent, necessario sunt bene compactae ac consolidatae: quod si sunt fragiles, nihil proficere queant. Aliqui malunt hocidem verbum מג mag, et מסה masa aut Masas vertere liquefieri: quod tamen eandem vim Hebraismorum servat. Dissoluta est terra, et habitatores eius, ego vero columnas eius confirmavi: Psal. 75. id est, Rebus ac regnis ruentibus. et pereuntibus, Deus ea instaurat et corroborat excitatis salutaribus gubernatoribus. Fratres nostri dissolverant cor nostrum: Deut. 11. pro, absterruerant nos, ne proficisceremur in terra promissam. 2. Sam. 17. Ipse etiam filius, filius virtutis, cuius cor est ut leonis, liquescendo liquefiet, aut dissolvetur. id est, perterrefiet. Sic Iosuae 2. Dissoluti sunt a facie vestra. Iosuae 14. Dissolverunt corpopuli. pro, iniecto terrore langue fecerunt et fregerunt eos. Psalm, 73. Dissoluunt, et loquuntur malitiose calumniam. pro, dissolutos reddunt pios verbis impiis. Esther 4 dicitur, Populus eius regionis dissolvebat manus populi Iuda; pro, absterrebat, debiles et languidas reddebat, ne strenue agerent quod debebant, in aedificanda Hierosolyma, et instaurando templo. Isaiae 13. Omnes manus dissolventur. id est, languebunt, quasi si paralysi nervi essent laesi. Significat aliquando etiam alioqui fractum, et adversis obrutum. ut Iob 16 dicitur: An dissoluto a sodali suo convicium. pro, an afflictionibus et calamitatibus prostrato et obruto par est amicos conviciari, cum eum consolari deberent? Significat etiam perire et consumi, Psal. 39. Liquescere aut dissolui facis, veluti tinea desiderabile hominis. id est, consumis, perdis. Psal. 22. Cor meum sicut cera liquescit in medio mei. id est, perit, absumitur. Dissolui, est aliquando mori. Phil. 1. Quia cupio dissolui, et esse cum Christo. Nam vita est coniunctio corporis et animae: quare mors est dissolutio illorum. Sic 1. Io. 3. Christus venit, ut dissoluat opera diaboli.

DIVIDERE verbum varios Hebraismos gignit, quorum aliquos recensebo. Divisisse dicitur Deus marc rubrum, Psal. 136. id est, viam transversam per eum sinum fecisse. Dividere et Metiri, occupare significat. Psal. 60. Laetabor, quod dividam Sechem, et vallem Suchot metiar. Solent occupantes agros, eos metiri, et inter sese dividere aut partiri. Ponitur ergo Dividere pro occupare, possidere: consequens pro antecedente. Dividere domum aliquam, est partem rerum in ea existentium auferre. 2. Paral. 28, Et divisit Achas domum Domini, domum regis et principum, et dedit regi Assur. pro, magnam partem pecuniae abstulit, ut daret regi. Dividere ergo domum, significat dividere res in domo existentes: sicut et nunc solet in exactionibus, a gubernatoribus, pars aliqua sive vigesima sive centesima flagitari de bonis subditorum. Significat aliquando dissipare. Thren. 4. Ira Domini divisit eos. id est, disiecit ac dispersit eos in varias gentes. Sic et Nehem. 9. Dedisti eis populos quos divisisti in angulum. pro, dedisti eis regionem ac civitates populorum, quos dissipasti in varios angulos orbis terrarum. Sic celebrat David Deum, quod diviserit suos inimicos iuxta divisionem aquarum. id est, sic dissipavit, sicut aquae effusae solent variis rivulis in diversa loca diffluere: aut etiam sponte flumina in vicinis locis nascentia, in diversissima loca fluere, ut, Rhenus, Danubius, Rhodanus, Athesis, ac Padus, quorum primi fontes non usque adeo a sese invicem dissiti sunt. Dividere divisionem: pro, facere irruptionem. 2. Samuelis 6. Iratus est David, quod Iehova fecisset divisionem in Uza. id est, irrupisset in eam pompam, eamque illo tristi casu quasi dissipasset, nempe interfecto Uza. Alii intelligunt de divisione corporis et animae. Idem exemplum 1. Paral. 15. Sic et Exodi 19. Ne divisionem faciat in eis Dominus. id est, irruat, et interficiat, ac veluti dispergat eos. Sic et Gen. 14. Et divisit super eos nocte. pro, irruit diversis agminibus, ac ex pluribus lateribus eos aggrediendo. Divisiones sacerdotum: pro, ordines ac classes. 2. Paral. 31. Constituit divisiones sacerdotum et Levitarum. Divisiones facere inter aliquos, id est, eos separare. Sic negat Ruth, quenquam se a Noemi praeter mortem divisurum: id est, abstracturum. Similis Pauli locutio: Quis nos separabit a dilectione Dei? Dividi aliquid ab aliquo: Oseae 5. pro, ab eo discedere. Sic Abraham dicit Gen. 13, ad Lotum, Dividere aut segregare a me: pro, discede. ubi aliquoties repetitur hic Hebraismus. Stare in divisione coram Deo: pro, opponere sese grassanti irae Dei. Psal. 106. Nisi Moyses stetisset in divisione coram Deo: pro, opposuisset se irae Dei, iam in populo grassanti. Habitare in divisione: id est, in finibus aut terminis. Nehem. 11 Habitaverunt in divisionibus Iuda et Beniamin. pro, in finibus illarum duarum tribuum, ubi illae dividuntur. Divisiones aquarum, vocantur aliquando rivi aut flumina, quia illa quasi distinguunt et partiuntur regiones. Psalm. 42. Ut cerva clamat ad divisiones aquarum. id est, prae nimia siti rugit desiderio fluminum. Dividi regnum aut domum inse, aut contrasi: pro, factionibus distrahi, et contra semet concitari: Matthaei 12. Sic et Lucae 11 et 12. Dividetur pater in filium. pro, discissa pristina unitate ac concordia, opponetur pater filio, Dividi hic per metalepsin ponitur pro adversari. Prius enim est, unum coetum distrahi in factiones, postea illas factiones sibi invicem repugnare. Dividi aliquem, et partem eius cum hypocritis poni, est, distingui aut separari eum a bonis aut sinceris, eumque sic tractari uti hypocritam aut infidum ministrum: Matt. 24. et Lucae 13. Sic et Hebr. 7. Divisit Abraham decimas Melchisedeco: pro, separavit ab omnibus aliis rebus. vel potius, dedit. quae enim donanda sunt, ab aliis separantur aut distinguuntur, ut mox dicam. Dividere, aut Divisiones donorum aut spirituum, sunt distributiones, seu ipsa distributa dona Rom. 12. 1. Cor. 12. Unicuique sicut Deus divisit. Sic ibidem: Divisiones gratiarum, ministrationum, [p. 136] column 247/248 operationum sunt. Dividere, aut Divisum esse, significat interdum differre. 1. Corin. 7. Divisa est mulier et virgo. id est, differunt inter se. Sic videntur dona Spiritus sancti, 1. Cor. 12, vocari Divisiones, non tam a distribuendo, ut modo dixi, quam a differendo, quia dona sunt diversissima: de qua re ibi Paulus agit. Ponuntur ergo Divisiones, pro differentibus donis. ubi duplex Hebraismus est. Primum, quod vox posterior pro priori ponitur, nempe dividi pro differre. prius enim est, ut res differant: posterius, ut dividantur. Secundus Hebraismus est, quod abstractum pro concreto et subiecto eius ponitur. Divisus est Christus: pro, aut plures sunt Christi, aut plures religiones unius Christi. 1. Corint. 1. Verbum pertingit usque ad divisiones. Dividi igitur aliquem, aliquando significat differre, aut etiam segregari ab aliis. Sicut dicit Christus Matth. 24, Lucae 12, quod Dominus dividet, aut potius dissecabit, διχοτομήσει infidelem servum: id est, eius conditionem ac praemium separabit ab aliis. Sic Deuteron. 29 legitur, Dividet eum Dominus in malum. Et Iosuae 18, Dividite vos in ea: id est, dividite vobis terram. Sic Iliad. 1. Τῶν γ' ὡς βουλεύσατε διέτμαγον , dissecti sunt, id est, a sese mutuo discesserunt. Germanica quoque est locutio, Sich unter einander teilen / sese inter se invicem dividere: cum non se, sed rem quampiam inter se dividunt: Die brueder haben sich unter einander geteilt. Dividere se super aliquo est, divisis copiis eum invadere. Sic Abrahamus se dividit super orientalem exercitum, qui Sodomitas oppresserat: Gen 14.

DIVINI, plerunque in malam partem dicitur in Sacris literis, de magis, aut alioqui curiosis artibus, futura praescire et divinare conantibus. Videtur tamen aliquando etiam in bonam partem accipi: ut Isaiae. 3. Auferam prophetam, divinum et senem: pro homines prudentes, futura ex collatione praeteritorum ac longa providentia praescientes.

DIVITIAE praeter propriam significationem, admodum crebro per metaphoram significant quamvis copiam bonarum rerum, praesertim spiritualium. Paulus sane hoc tropo plurimum utitur, quoties ingentem copiam indicat alicuius bonae rei. ut Rom. 2. An divitias bonitatis ipsius contemnis? Sic saepe dicit, Divitias gratiae: pro inexhausta ac immensa gratia. Ephes. 1. Sic et Rom. 11. exclamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei. pro, O admirabilem et inexhaustam copiam sapientiae divinae.

DIVES, interdum liberalem significat: quia illi soli possunt, et interdum solent liberales esse. Rom. 10. Deus est dives in omnes invocantes eum. id est, tum potest, tum vult quoque benefacere egentibus, ac eum implorantibus. Dives item non tantum opulentum re ipsa significat, sed etiam iniustum: quia plerunque divitiae iniuste parantur. Sic Augustinus dicit: Omnis dives aut iniustus, aut iniusti haeres. Et Christus vocat Mammonam iniquitatis. Sic et Isaiae 53, impius cum divite coniungitur, quod Christus sit cum eis datus aut deputatus, seu perinde tractatus: de quo loco vide in verbo DARE. Ob hanc causam et Christus affirmat, Difficile esse divitem intrare in regnum Dei. Videtur quoque haec vox per metaphoram significare eos qui se bonis operibus ac iustitia abundare somniant, aut superbos: quibus opponuntur pauperes spiritu. Sic diva Virgo canit: Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. id est, tumentes de sua sanctitate. Sic et Lucae 6 Christus affirmat, pauperes, sitientes et esurientes, fore beatos. Et Matth. 11, ac alibi in parabolis convivii, sitientes, esurientes, et pauperes. quod de spirituali esurie iustificationis intelligi est necesse. non enim loquitur de externa aut carnali paupertate, ut Monachi seductoresque finxerunt, quae neminem beatum aut Deo gratum efficiet. Ibid pseudoprophetas vocat divites et saturos, eisque Vae denunciat. Hac ratione per divites, ditatos et nullius egentes, securi iustitiarii Apoc. 3, depinguntur: et mox ibidem per aurum vera Christi iustitia denotatur.

DOCERE, aliquando significat ordinare: 1. Cor. 7. Sicut in omnibus Ecclesiis doceo: id est, ordino, constituo. Aliquando monstrare. ut Exod. 5. Docuit Deus Moysen lignum: pro monstravit ei. Simile exemplum huic est Psalm. 45, Et docebit te mirabilia dextera tua, id est, monstrabit, exhibebit praeclara opera, dante successum Deo. Docere igitur hic, sicut et supra Discere, verbum verbale aut noticiae, pro reali ponitur. Docere. Deo attributum, significantius est, sicut aliae voces, quam alias. Psal. 142. Doce me facere voluntatem tuam, id est, iuva, rege me, et sis ipse in me ad tam praeclaram rem efficax. Sic spirituale ac internum Docer, Iohan. 6, non solam institutionem significat. Sic et David celebrat Deum Psal. 18 et 144, quod doceat manus suas ad praelium: pro, validas et efficaces in bello faciat, eisque successum det. Sic et Psal. 16 dicitur simili tropo, Notas mihi fecisti vias vitae: pro, patefecisti mihi aditum ad vitam, largitus es mihi vitam. Non enim ibi de simplici institutione, sed de ipsa reali beatificatione agitur. Hic Hebraismus plane creber est in Sacris literis, ut Docere dicatur Deus aliquem bona, cum ei illa largitur: et ille vicissim Discere aut cognoscere, cum ea percipit. Tale et illud est; Quis ostendet nobis bona? Pertinet hic totus Hebraismus ad Regulam de Verbis noticiae pro realibus positis. ut modo dixi. Docere etiam, castigare aut punire videtur significare. Iud. 8 Spinis et tribulis docuit, aut scire fecit cives Suchot. pro, punivit. Sic ferme Germanicum fuelen / Sentire, pro pati ponitur. Docere per utam sapientiae, Proverbiorum 4. subintelligtur, incedere, ambulare, vivere. A docendo porro venit Doctrina, et Doctor. Doctrina sana dicitur, quae ex verbo Dei petitur, Deum glorificat, et conscientiis est salutaris. 1. Tim. 3 et Tit. 1. Sunt etiam doctrinae variae et peregrinae, id est, falsae, Hebr. 3. Doctrinam a prophetia ita distinguit Bucerus super Matthaeum, quod licet utraque sit quaedam institutio auditoris: tamen doctrina veniat ex scientia, prophetia autem percipiatur ex revelatione. Verum adscribam integrum locum ipsius: A doctoribus autem prophetae differunt, quod doctores quae per scientiam consecuti sunt (quae et ipsa tamen donum Spiritus est, quando quidem omnia in omnibus operatur, 1. Cor. 12 ) Ecclesiae tradent: prophetae, quae per revelationem. Id praeter locum 4. Moysae 12, supra adductum, atque exempla omnium prophetarum quos Scriptura celebrat, et illud probat 1. Cor. 14. Nunc autem fratres, si veniam ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut per revelationem, aut per scientiam, aut per prophetiam, aut per doctrinam? Nam revelationem non dubitârim cum prophetia, sicut scientiam cum doctrina, esse a Paulo coniunctam: ut sicut revelatione percipitur, quod per prophetiam aliis disseritur: ita scientia teneatur, quod communicatur aliis per doctrinam. Quis enim loquatur aliis per revelationem, vel scientiam? Revelatione igitur percipitur divinitus, citra humanam institutionem: sicut per scientiam humanitus, licet non absque opera Spiritus, quod aliis postea tradatur. Eoque Paulus, qui Evangelion suum neque ab homine accepit, neque didicit, sed per revelationem IESU Christi illud consecutus fuit, perpetua quadam prophetis, non doctrina praedicavit. Gal. 1. Caeterum et Corinth. 12 et Ephes. 4, Paulus alios prophetas, et alios doctores facit. Illic scribit: Et alios quidem posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos, deinde Prophetas, tertio doctores, deinde potestates, etc. Hic: Et idem dedit alios [p. 137] column 249/250 quidem Apostolos, alios vero Prophetas, alios autem Evangelistas, alios autem pastores et doctores, etc. Ubique prophetas eos dicit, qui per instinctum et afflatum Dei docentur, quae doceant, quaeque ad aedificationem Ecclesiae loquantur. Doctores vero, qui eruditi sunt per homines, et humano more ex sanctis libris, licet id non absque dono et facultate Spiritus, sine quo nulla omnino ratione sacra percipi possunt. Atque hinc iam liquet, praesentem Ecclesiam, ut de doctorib per Spiritum Dei formatis gloriari possit, de prophetis certe non posse: quos si omnino nullos, certe perpaucos, eosque nimis obscuros habet.

DOLOR, vox nota, saepe significat etiam causas doloris, idque externas: ut sunt pericula, clades, et similia. Quare aliquot eius Hebraismos recensebo. Christus recensens Matthaei 24. et Marci 13 gravissima pericula, clades ac poenas postremorum temporum, dicit ea tantum esse principia dolorum: id est, veluti praecursores maiorum malorum, aut praecursorias causas primorum dolorum ac moerorum. secuturas enim adhuc longe maiores. Sic Psal. 18. Circum dederunt me dolores mortis. id est, clades, et pericula excitantia dolorem cordis, et ipsissimam mortem intentantia, me circumsteterunt. Sic Psal. 32. Multi dolores impio. id est, poenae, clades. Sic et Psalm. 10. Multiplicentur dolores eorum, qui post alienum sequuntur. Dolor manuum, est molestia quotidiani laboris, et infinitarum difficultatum ac adversitatum, quae se nostris conatibus ob maledictionem, et etiam furorem diaboli obiiciunt: sicut parentes Noach dicunt Gen. 5. Iste consolabitur nos a dolore manuum nostrarum. id est, levabit, liberabit. Dolores inferni, dicuntur summi dolores, praesertim animi, cuiusmodi in inferno esse solent. et est proprie sensus irae divinae, pessimae conscientiae, peccati, et aeternae damnationis, de quibus postea suo loco. Dolores mortis, Actor, 2. Quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis. Eosdem credo esse, sicut mox sequitur: Non reliquit Deus animam eius in inferno. Dolores parturientis, nota phrasis est: dicetur de ea in verbo Parturire. Panis doloris, Psal. 127. Frustra est vobis edentibus panem doloris pro, panem dolore partum aut acquisitum. Doloris verbum. Proverb. 15. Verbum doloris ascendere facit furorem. pro, verba acerba, dolorifica, movent hominem ad vehementissimam iram. Dolorum vir, Isa. 53. Abiectus inter homines, vir dolorum. pro, doloribus et plagis obnoxius, expositus, aut etiam doloribus confectus. Dolores converti in aliquem, aut super aliquem. Daniel. 10. In ea visione conversi sunt dolores mei super me. pro, doloribus perfusus et obrutus sum, immersus in dolores. Dolorem ponere in corde: Psal. 13. Usque quo ponam dolorem in corde meo? pro, Quousque tandem meipsum curis ac moerore conficiam? Rex Herodes doluit, aut contristatus est, de iuramento et petitione filiae: vide in verbo CONTRISTO, et in Regulis universalibus de Metalepsi. Sic supra in verbo DILIGO exposui, quod Christus dicitur dilexisse illum iactatorem suae iustitiae, Marci 6.

DOLUS, Graeca vox, Latinis tamen usitata, est astuta aut callida machinatio, iniuste decipiendi proximi gratia excogitata, cum aliud simulatur, aliud agitur ut lurisprudentes definiunt. Salomon Proverb. 16 videtur definire dolum, cum inquit: Qui odio habet labiis suis, alium prae se fert, at in interiorib. suis ponet dolum. vult ergo dolum esse, cum quis benevolentiam et iustitiam ore simulat, cum interea corde fraudem ac pravum consilium in proximum machinetur. Sic et Malach 1 videtur hisce verbis describere dolosum: Maledictus dolosus, in cuius grege est masculus: et cum noverit, immolat corruptum Domino. Ponitur aliquando Dolus pro doloso: ut Proverb. 14, Loquitur mendacia dolus, pro, vir dolosus aut fraudulentus. Sic et Hier. 9 dicit Deus ad prophetam: Habitatio tua in medio doli. id est, inter dolosos. In dolo aliquid facere: Iud. 9. Misit nuncios in dolo: id est, dolose. quae phrasis admodum crebra est. Scriptura virum simplicem, iustum ac sincerum depingens, dicit non esse in ore eius dolum: Ioan. 1, de Nathanaele. et 1. Pet. 2, de ipsomet Christo. Contra autem Paulus dicit, Elymam magum esse plenum omni dolo. Observandum tamen est: quod ad carentiam doli piorum attinet. nam dolus sinceritati opponitur. Dolosos ergo vocat Scriptura, quos aliquando Duplices corde: ut Iacob 4. Non autem solum illa crassa hypocrisis aut dolus erga Deum et homines taxatur, cum se bonos piosque viros simulant, qui sibi male conscii sunt: sed alia etiam interior, dum ita caecutiunt homines in suis vitiis, ut non aliis tantum, sed et sibimet mentiantur: cuiusmodi sunt omnes zelatores iustitiae operum. Sic prorsus Psalm. 30. Beatus homo cui non imputat Dominus peccatum, nec in spiritu eius est dolus. id est, qui non Deum et semet decipit, dum sibi persuadet innocentiam et iustitiam. Loqui dolum, saepissime in Psalmis est, dolosos et imposturae plenos sermones proponere. Sic et Labia dolosa. Aliquando Dolus videtur significare ipsas res dolo ac fraude partas. ut Hiere. 5. Sicut cavea est plena aviculis, sic domus eorum dolo. Nisi malis intelligere de fraudulentis consiliis. Dicitur Vir dolosus, Lingua dolosa, Labia dolosa, statera, libra et pondera dolosa: quin et manus dolosa, quod alias ignavam, alias fraudulentam significat. Ab hoc nomine habent Graeci verbum δολόω et δολιόω , pro adultero: quibus Paulus utitur, cum negat se adulterare Evangelion Christi. Huius autem significationis etymologiam ac rationes hisce verbis exponit Basilius super Psa. 4. Omne namque melius in peioris commixtione, dolo contineri et adulterari dicitur: ut, vinum dolum sustinet, cum ei peius admiscetur, aut si aqua illi addatur: item aurum detrimentum patitur ac dolum, dum cum argento et aere coit. Sic et veritas dolum sustinet, ac damnum facit, quando suis verbis falsa et deteriora connexa sentit. Dolosus arcus est, qui inter iaculandum in manu nonnihil invertitur, ut sagitta in ipsum iaculantem tor queatur. Oseae 7. Facti sunt ut arcus dolosus. Manus dolosa, in Proverb. pro ignava ponitur: quia ignavi coguntur dolo et furtis quaerere victum. Lingua dolosa, homo dolosus, sunt perspicuae loquutiones.

DOMINUS, triplex vox est Hebraeis. Alias enim hac Lat. voce exprimitur illud sacrosanctum ac proprium nomen Dei יהוה Iehova: alias vox Adonai, quod Deo simul et hominibus tribuitur: alias denique nomen Baal. De primo nihil nunc dicam. est enim ea vox proprio libello integre exposita. De secundo et tertio quaedam ordine dicam, ac primum de Baal. Significat igitur Baal vox primum, dominum plerunque austeriorem ac semityrannicum, deinde maritum: unde ideo putant idola dicta esse Baalim, quod per ea diaboli tyrannice, non cum salute cultorum, eis imperitarent: cum contra Deus clementer cum suis cultoribus agat, eisque cum omnia alia bona, tum etiam vitam aeternam impertiat. Alii malunt ideo dici Baalim, quod cultores ei se suamque animam ad spiritualem scortationem prosternant. Sed de hac voce, quatenus idola significat, supra dictum est, in voce BAAL. Saepe porro significat etiam quasi possessorem alicuius rei. ut Prover. 23, Dominus animae. pro, habens concupiscentiam, appetitum nimium, aut gulositatem. nam hoc anima saepe in Sacris significat. Iubet enim Salomon, ita comedere invitatum cum rege, ut tantum quae ante se sint comedat, non extendat manus ad delicias regias: quod si nimium sit cupidus illarum, ponat cultrum in gutture suo, veluti metu mortis cohibens suam gulositatem. Sic in Paral. Dominus cantici, et Dominus tubarum, pro cantore et tubicine. Dominus [p. 138] column 251/252 dissipans: Proverb. 18. Qui remissus est in opere suo, frater est domino dissipanti pro, ignavus: perinde perdit res suas ut prodigus. Dominus intelligentiae: Ecclesiast. 7. Vena vitae est intelligentia domino suo. id est, sum morum bonorum causa est prudentia prudenti. Ut lapis preciosus est munus in oculis domini sui, quocunque sese converterit, prospere aget: id est, coram donante munus. Vult dicere, nihil non muneribus effici posse. Dominus irae, pro iracundo, habente iram, et non cohibente iram aut alios affectus. Ne fias socius domini irae, nec ambules cum viro furorum. pro, ne te adiunxeris iracundo. Sic et Deus dicitur Dominus irarum, Nahum 1, Dominus zelans et ultor Dominus, et Dominus irae. Dominus pili, dicitur pilosus, 2. Reg. 1. describitur Helias, quod sit dominus pili, et habeat coriaceum cingulum circa lumbos. Dominus verborum ac negociorum, Exodi. 24, dicitur is qui habet lites aut controversias, seu dubia aliqua. talem iubet Moyses discessurus, accedere ad Aaronem et iudices. Domini excelsorum, Num. 21. pro incolis aut habitatoribus ponitur. Domini terrae, Iob 31. Si animam dominorum terrae afflixi. Domini terrae, cultores eius aut rustici vocantur. Dominus alicuius boni, dicitur nonnunquam is qui eo indiget. Proverb. 3. Ne prohibeas bonum â domino suo, cum id praestare possis pro, succurre egentibus, cum potes. ¶ Hactenus de significationibus ac phrasib. vocis Domini cum ponitur pro Hebraeo Baal. Nunc de eodem nomine, posito pro Adonai. Tribuitur hoc nomen Domini, aut Adonai, alias, et quidem crebro, ipsimet Deo et quidem aliquando etiam duplicatum, Dominus dominorum: Psal. 137, ut indicetur ille esse summus omnium aliorum Dominus. Quare Christus vocetur Dominus, declaravi supra in voce DEI. Venire in nomine Domini: id est, eius iussu ac benedictione: idque ita, ut eius tantum, non tuam gloriam, utilitatem aut commodum quaeras. Psalm. 119, et Matthaei ac Iohannis 5. Cum hominibus tribuitur, alias honoris causa tantum eis datur: ut Exod. 32, Ne irascatur Dominus meus, quia scit hunc populum esse in malo. Sic Ioan. 12 dicunt Graeci ad Philippum: Domine volumus videre Iesum. Alias ratione iuris, regiminis aut possessionis. Sic Gen. 42. dicunt filii Iacob: Locutus est ille vir Domini terrae duriter nobiscum. Et Galat. 4. dicit, Infantem sub tutoribus existentem, esse nihil ominus dominum omnium. Et Sara vocavit maritum suum Dominum, 1. Pet. 3. A nomine porro Domini, venit verbum Dominari: cuius etiam quosdam idiotismos exponam.

DOMINARI in medio inimicorum, Psal. 110. tum commixtionem regni Christi ac satanae indicat, tum etiam summam potentiam huius regis, qui etiam inter impios ac persecutores suam Ecclesiam habere solet. Aliqui de plenitudine dominii intelligunt: sicut est illud Vergilianum, Danai media dominantur in urbe. Sic Christus inter homines plene dominatur, dum alios quidem ad se convertit, alios vero pertinaciter adversantes tam quam testacea vasa ferreo sceptro comminuit ac contundit. Dominari sibi, Isaiae 40. Ecce Dominus, Dominus in fortitudine veniet, et brachium eius dominabitur sibi. id est, suo arbitrio, seu in suum commodum aut gloriam. Dominari cum Deo, Oseae 11, est veram religionem ac favorem Dei retinere, eiusque ope potenter hostibus resistere. Putant ergo plerique, quod cum Oseas dicit Adhuc Israel dominabitur, et cum sanctis fidelis erit: per posteriora exponat illud prius. Ego opinor esse allusionem ad locum Gen. 32, ubi pene eadem verba sunt. Dominatus es cum Deo et hominibus, et praevaluisti. sed sensus tandem eôdem redit. Dominabitur de Iacob, Num. 24. pro, orietur de Iacob, qui dominetur. Dominantis spiritus, Ecclesiast. 10. Si spiritus dominantis ascenderit supra te, locum tuum ne deseras. id est: Si rex aut gubernator tibi irasci coeperit, ne profugias protinus. Aliqui intelligunt: Si provectus fueris in regem, ne insolescas. Alii, si cupiditas regnandi te invaserit, ne deserveris tuam functionem, aut pristinam vocationem, sed potius in pristina sorte mane. Dominum diei aut noctis. Sol dicitur datus in dominium diei, et Luna noctis: id est, ut regat ac illustret diem et noctem. Dominium caeli, Iob 38, aliqui intelligunt de vi ac efficacis solis, et aliorum luminum, in terram ac terrestria. Nunquid pones dominium caeli in terra? pro, num tu efficies, ut sicut nunc caelum dominatur terrae, ita posthac terra caelo intentet vim suam? Dominari alicui, significat etiam praevalere, ac opprimere eum: Psalm. 19 et 134. Deus dicit Hieremiae 31, Ipsi dissolverunt foedus meum, et ego בעלתי baalthi dominatus sum in eos. pro, durius et acerbius eis imperitavi. Est verbum deductum a nomine Baal, de cuius significatione supra dixi. Pollicetur igitur ibi eis Deus, mitius quoddam dominium in Novo testamento.

DOMUS; praeter propriam significationem, usitatissime significat familiam, liberos, potentiam, et opes ut 2. Sam. 7. 1. Reg. 2. 11. et 1. Par. 17, pollicetur Deus Davidi et Ieroboam, quod velit eis aedificare domum: id est, dare et conservare fortunas ac liberos, et posteros in honesta conditione ac dignitate. Quod ex eo melius intelligi potest, quod domum David iam destruxit, abolita eorum posteritate. Sic Deut. 25. dicitur frater defuncti sine liberis viduam ducens, ei procreat-s liberis aedificare domum. Sic quoque Exodi. 1, Deus obstetricibus aedificavit domos. Sic David dicit Psal. 101, facientem dolum non habitaturum in medio domus suae: id est, in familia sua. In eodem sensu Iacobus dicit ad Laban, se iam viginti annis in domo eius habitavisse. Psalm. 49, Intima illorum, domus eorum in seculum, pro, cogitant posteros suos perpetuo florituros. Sic Cornelius Centurio dicitur timuisse Deum, cum tota sua domo: Actor. 10. Talia sunt illa; Baptizavi Stephani domum, 1. Corin. 1. Suam domum bene gubernant, 1. Timoth. 3. 5. Domus Onesiphori, 2. Timoth. 2 et 4 Qui totas domos subvertunt, Tit. 1. Aedificavit arcam in salutem domus suae, Heb. 11. Domus puer, natus [aut uir], pro, verna, servus, dominatus. Sic Abrahamus dicitur armasse pueros domus suae, Gen. 14, et filium domus suae Damesec fore suum haeredem, Gen. 15. Quae phrasis et Ecclesiast. 2 habetur. Circuncidisse dicitur Abrahamus omnem masculum in viris domus suae Gen. 17 id est, omnes servos masculini sexus. Et Hierem inquit capite 2, Num Israel est puer domus? id est, verna, aut servilis conditionis. Tale et illud est, Deus facit sterilem aut unicum habitare in domo: Psal. 68 et 113. Adduntur huic nomini etiam variae periphrases diversorum aedificiorum, aut potius usuum aedificiorum: ut, Domus carceris, Gen. 39. Domus laci, Hierem 37. Domus servorum, Deut. 5. Eduxi te de terra Aegypti, e domo servorum. i. ex ergastulo servili. Domus vinctorum, Iud. 16, ubi Sam son molam versasse dicitur. Domus custodiae, 2. Sam. 20. Sic et forma domus solet depingi: ut, Domus cedrorum, 2. Sam. 7, Domus dentis, aut eburnea, Psal. 45, quod supra declaravi. Domus incisionis, Amos 5. pro, ex sectis lapidib. extructa. Domus luctus. Eccles. 7. Cor sapientis in domo luctus, et cor stulti in domo laeticiae. Domus patris, et domus viri. Num. 30, Si mulier votum fecerit in domo patris aut viri: id est, in cura ac regione patris aut viri existens. Domus magna: id est, ampla, splendida, 2. Reg 25. Rom 9 Domus munita: id est, arx aut propugnaculum. Psalm. 31. Esto mihi ut domus munita. Domus Dei, aut Domini, templum vocatur in innumeris locis. Domus habitatrix, ornamentum aut decus, pro matrefamilias, Proverbiorum ultimo. Sic et Psalmo 68, decus domus vocatur mater familias: id est, ipsa Ecclesia, quae vincentibus [p. 139] column 253/254 veris doctoribus, tanquam suis filiis, potitur praeda ab eis parta et allata. Domus portae: id est, vestibulum, 1. Reg. 6. Domus animae, Isaiae 3. pro, globulis aut pastillis odoriferis, de collo pendentibus. Domus congregationis: id est, alterius vitae. Sic autem est dicta, quia eo homines congregantur. Reverti me facies ad domum congregationis omnis viventis. Aliqui de sepulchro interpretantur. Domus, pro receptaculo: ut Exo. 25. Fecitque aquaeductum secundum domum duorum satorum, in circuitu altaris. Sic ibid. et mox, triginta annulos, quibus vectes inseruntur, vocat eorum domos. Vocatur quoque crebro domus, non tantum unius aedificii aut heri familia, sed et tota aliqua cognatio: ut Exodi 12, Secundum domos patrum Item totae tribus, ut saepe habetur Dominus Iuda. Nonnunquam et tota Israelitica gens: ut, Dominus Iacob, aut Israel. Domus Dei saepe significat ipsam religionem, Iohan. 2. Psal. 69 Zelus domus Domini comedit me. Aliquando Ecclesia aut ipsi pii vocantur domus Dei: ut Hebr. 3 dicitur, Nos esse domum Dei. Sic ibid. Moyses dicitur fuisse fidus in tota domo Dei. Ut scias quomodo te oporteat versari in domo Dei, 1. Timoth. 3. Sic Christus dicitur esse magnus Pontifex super domum Dei, Hebr. 10. pro, super Ecclesiam. Iudicium a domo Domini incipit, 1. Pet. 4. id est, castigatio a vere piis inchoat, et progreditur ad impios. Domus patris, Ioh. 14, In domo patris mei multae mansiones sunt: ipsum regnum caeleste et habitatio Dei viventis vocatur. Domicilium nostrum e caelo, 2. Cor. 5 vocat Paulus naturam instauratam, seu hominem prorsus renovatum.

DONEC adverbium, non semper solet se extendere ultra aliquam metam, sed saepe tantum usque ad illam, affirmat aut negat aliquid factum esse, existere aut fore, non vero contrarium postea esse subsequuturum denotat. Tale est illud: Non cognovit Ioseph Mariam, donec peperit primogenitum filium. Item: Non reversus est coruus, donec exiccatae sunt aquae. Item: Sede a dexteris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum: affirmat Christum tandiu regnaturum, non negat postea. Habet etiam saepe quasi amplificativam quandam vim, ut indicet subinde crescere ac maius fieri id de quo agitur, donec in summum quendam gradum perveniat: sicut istud ipsum exemplum de Christo regnaturo gloriose, et adeo potentiae gloriosa incrementa suscepturo, ut tandem omnes sit sub pedibus conculcaturus, accipi potest. Sic Isa. 62: propter Syon non tacebo, et propter Hierusalem non conquiescam, donec egrediatur uti splendor iustitia eius, et salus eius ut splendor ardeat. ubi indicatur, Deum ita promoturum et aucturum res ac gloriam Ecclesiae, donec in summum quendam gradum perducantur. Sic Isaiae 22, Si expiabitur haec iniquitas vobis, donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum. pro, nunquam expiabitur: sed adeo crescet et fervebit, ut sit vos omnes absumptura. Luc. 13, est obscurus locus: Dico autem vobis, quia non videbitis me, donec venerit tempus cum dicetis, Benedictus qui venit in nomine Domini. ubi non id dicitur, impios Iudaeos aliquando agnituros et accepturos esse Christum: sed id tantum adfirmatur, Christum esse, deposita illa sua humili specie corporalis vitae, in qua eos solicitavit, et blandissime invitavit, rediturum in regnum ac gloriam patris sui, in eaque tamdiu et tanta incrementa accepturum, ut tandem Iudaei volentes nolentes, gementesque ac dolentes, sint agnituri, eum revera esse illum divinitus missum iudicem, ac Dominum totius mundi. Non ergo praedicitur Iudaeorum conversio, sed Christi ad patrem reditus et glorificatio supra et contra hostes suos. Sic Isa. 42: Non afficietur moerore vel fastidio, nec animo frangetur, donec ponat in terra iudicium, et legem eius insulae expectabunt. Verum de consimili obscuritate Adverbiorum et Praepositionum, reperies aliquid infra in USQUE, POST, et in Regulis Universalibus, de vocibus metas significantibus. Aliquando hoc idem adverbium significat Potius, aut quid simile. Matth. 5. Donec praeterierit caelum et terra, iota unum et apex unus non peribit. id est, potius interibit caelum et terra, quam iota unum de Scriptura.

DONUM, rem donatam significat, et alias quidem eleemosynam. 2. Cor. 8. Ut in hoc quoque dono abundetis. Alias ipsam iustificationem, Rom. 5, Donum per gratiam. Nam etiamsi aliqui ibi per donum intelligant Spiritum sanctum: tamen Paulus mox manifeste ostendit, se loqui de iustitia. ut cum dicit: Donum vero ex multis peccatis ad iustificationem. Et mox: Qui acceperunt donum iustitiae, in vita regnabunt. Ubi clare indicat, illud donum esse iustitiam ipsam. Aliquando tamen etiam ipse Spiritus vocatur donum: aliquando eius effectus, aut opera in nobis excitata, quae ob hoc ipsum charismata Graece, id est, bona gratis donata vocantur. Rom. 1. Ut vobis communicem aliquod donum spirituale. Rom. 2, Dona Dei sunt sine poenitentia. 1 Corinth. 12, Distinctiones donorum sunt, ubi aliquoties in hac significatione reperies. Sed redeamus ad humana dona. Virdoni dicitur is qui donat, munificus, liberalis. Prov. 19. Omnis amicus est viro doni: pro, omnes amant virum munificum. Num. 18. Tuli fratres vestros vobis donum datum Domino. vobis donum, dicit: pro, a vobis oblatum donum, aut vestrum donum. Donum manus, id est, tuarum virium, aut pro viribus. Deut. 16. Quisque iuxta donum manus suae. pro, iuxta quod conferre poterit. Dona accipere in hominibus, Psal. 68. id est, propter homines, in utilitatem hominum. Negligere donum: 1. Timot. 4, Ne negligas donum, quod in te est. id est, ne patiare ociosum et inutile apud te stertere, et veluti rubiginem quandam contrahere, ac per desidiam quasi emori. Donum Dei pecunia parari. Act. 8, Existimasti donum Dei pecunia parari. id est, Spiritum sanctum et eius dona. Paulo antea diximus de phrasi Dominus doni, ut hic eam repeti non oporteat. Donare aliquem ad poenam. Act. 25. Non est moris Romanis, donare aliquem ad poenam, priusquam audiatur. id est, ut in gratiam alicuius aliquem insontem occidant.

DORMIRE, per metaphoram mori significat, cum quia somnus est similima mortis imago: tum quia pii morientes non tam moriuntur, quam dormiunt: tum denique, quia perinde certam spem resurrectionis habemus, sicut dormientes evigilandi. Sic enim Augustinus hunc tropum exponit Epistola 120, ad Honoratum. Hinc toties, Dormire cum patribus. 1. Reg 1. Cum dormierit dominus meus rex. Isaiae 14. Universi dormierunt cum gloria. Sic apud Paulum saepe. 1. Corinth. 15. Non omnes quidem dormiemus. 1. Thessal 4. Nolo autem vos, fratres, ignorare de dormientibus. Sic Lazarus et puella Christo dormit. Addit aliquando Scriptura, Dormire in morte, Dormire somnum sempiternum: sicut Homerus. Dormire somnum aereum. Eidem figura significat etiam ociosum esse. Sic saepe ipsemet Deus dicitur dormire, cum nos videtur ociosus negligere: et contra evigilare, cum opitulatur et liberat nos. Psalmo quadragesimoquarto. Evigila, quare dormis Domine? quare faciem tuam avertis? Sic 121 Non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel. Dicuntur eadem ratione et homines dormire. ut Psalmo 67. Spoliati sunt fortes corde, dormierunt somnum suum. pro, ignavi et perterrefacti ociantur. Sic Proverbiorum 6, et 24. Quousque dormis ignave? Solet Scriptura hac eadem metaphora etiam negligentiam doctorum describere. Speculatores dormientes, et amantes dormitionem, Isaiae quinquagesimosexto. Sic et Nahum tertio. Dormitaverunt pastores tui. Sic et securi, destertentes in suis peccatis, nec vel Deum timentes, [p. 140] column 255/256 vel de poenitentia cogitantes, dormire dicuntur. Eph. 5, Surge qui dormis. Ne igitur dormiamus, sicut et reliqui: 1. Thess. 5. Aliquando etiam summam tranquillitatem et securitatem in communi vita significat. ut Psal. 3. Accubavi, dormivi, et evigilavi, quia Dominus suscepit me. id est, in tota vita et actionibus meis fui securus, protectus et defensus â Deo. Somnum dare oculis, et palpebris dormitationem: securitatem, quietem ac neglectionem aliquarum rerum agendarum significat. Si dedero somnum oculis meis, et palpebris dormitationem: Psal. 132. pro, non conquiescam donec aedificavero templum. Sic initio Prov. sexti. Dormire in morte, Psal. 13, intelligo de aeterna damnatione. inquit enim: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte. Non cupit nimirum aeternitatem in hac vita, sed tristem illum aeterni exitii somnum deprecatur. Ipsum quoque additum ibi remedium illuminationis, satis ostendit agi de dormitione aeternae mortis. Dormire cum aliqua, coitum saepe significat. Deuter. 27. Maledictus qui dormit cum uxore patris sui. Somnum alicuius frangi, Danielis 2. Fugere somnum ab aliquo, Esther 6. Sic Dan. 6. Rapi somnum, Psal. 139. Rapitur somnus eorum, nisi ruere fecerint. id est, non possunt dormire, aut omnino conquiescere, nisi dent damnum. Dormire aliquando etiam interire significat. ut Isaiae 5, In doloribus dormietis: Et Hier. 3. Dormiemus in confusione. Hostes et poenae impiorum dicuntur non dormire aut dormitare: pro, celeriter venire, ac festinare. Isaiae 5, de hostibus exemplum habetur. At de poenis, 2. Pet. 2. Perditio eorum non dormitat. Sopor aliquando simpliciter profundum somnum denotat. Sic 1. Sam. 26 dicitur, sopor Domini cecidisse super Saulem et exercitum. Et sopor a Deo esse immissus Adamo, Gen. 2. Soporis vinum, aut calix, in maIam partem per metaphoram accipitur, de gravissimis poenis, quae perinde hominem attonitum omnique sensu carentem efficiunt, sicut si quapiam venenata potione semimortui iacerent. vide Zach. 12, et Psal. 60.

DORSUM varias loquutiones nonnihil obscuras gignit ut, Dare aliquorum dorsa: pro, in praelio vertere eos in fugam: sicut et Latini dicunt, Vertere terga, 2. Reg. 12. Inimicos meos dedisti mihi dorsum: id est, convertisti eos coram me in fugam. 2. Paral. 29. Psal. 18. 21. Isaiae 45. Sic Deut. 31, Percuties inimicorum dorsa. Significat etiam non raro tristissimam castigationem, aut grave onus molestiarum: quia servi in dorso caedebantur. Et praeterea Psal. 66, Posuisti tribulationem in dorso nostro. Psal. 129. Supra dorsum meum araverunt. Sic Proverb. 10 et 26, Virga in dorso imprudentis. Contra autem Nahum 1, Conteram virgam de dorso eorum: liberationem significat. Sic et Psal. 81. Divertit ab oneribus dorsum. Ab hac servili conditione et castigatione videtur venire et illa phrasis, Dorsum eorum semper incurua, Psal. 69. et Rom. 2: quae intelligitur de servili Iudaeorum spiritu, qui in Sacris literis semper terrena quaerunt, et nunquam libera ac illuminata mente queunt sursum corda erigere. Solent enim tum gestantes aliquid in tergo, dorsum incurvare, tum etiam infirmi ac tristes. Dorsum alicui vertere, aut ostendere, est eum negligere. Hier. 18. Dorsum, non faciem ostendam eis, in die calamitatis ipsorum. Sic et homines non curantes Deum, dicuntur vertisse dorsum Deo. Contra vero Avertere se a dorso suo duro, Baruch 2: significat converti ad Deum. Similes phrases sunt, Vertore tergum alicui, recedere aut abire retro: item, avertere faciem: de quibus omnibus suo loco. Nunc satis sit vel breviter monuisse de cognatione harum locutionum, ut earum sensus tanto magis intelligi queat. In dorso habere cilicium, significat moerere ac dolere: Hier. 48. Mich. 8. Sic enim fuit illi genti mos, ut in periculis, calamitatibus ac luctibus, cilicio induerentur.

DRACONES, per metaphoram impios, praesertire potentes, significant. Psalmo nono: Conculcabis leonem et draconem. Praesertim vero Aegyptium tyrannum hoc nomine solet Scriptura vocare, alludens ad aquaticos dracones: quia illius regnum stagnabatur et foecundabatur aquis Nili. Psalmo 74. Tu contrivisti capita draconum super aquas. intelligit interitum Pharaonis et Aegyptiorum in mari rubro. Sic et Esaiae 27. Ezechielis 29, nominatim regem Aegypti draconem vocat. inquit enim: Rex Aegypti draco magnus. Eadem figura draco significat ipsum Satanam. Apocalyp. 12 et 20: ut ibi textus prolixius exponit. Antichristum notat Danielis septimo: et Apocalyp. 13. Ponitur draconum vita et interitus, Iob 34. 38. 40 et 41. pro exemplo ingentis potentiae Dei, qui tantas beluas gignat, alat, et interficiat. Forte vero etiam indicantur tyranni praepotentes, quos Deus in hoc ipsum exaltat, ut in eis ostendat potentiam suam. Draconum locus. Psalmo 44 Contrivisti nos in loco draconis. id est, in tristi solitudine ac vastitate. Alii, inter impios ac sceleratos, moribus ac vita draconibus similes: ut Kimchi interpretatur, et qui eum sequuntur. Frater draconum fui, Iob 30. pro, draconum naturam et rugitum imitatus sum, deplorando meas gravissimas calamitates ac luctus. Sic Micheae primo dicitur, Faciam planctum sicut draconum. Trahere ventum quasi dracones, Hieremiae 14. de cervis et aliis feris siti ac fame confectis dicitur, ut indicitur summa siccitas et sterilitas. Fieri habitacula draconum, desertae civitates dicuntur. ut Hieremias quinquagesimo primo, de Babylone dicit: qua phrasi extrema devastatio indicatur. nam istiusmodi foedae beluae in talibus ruinis agunt.

DULCESCERE, pro valde placere, delectare aliquem. per metaphoram, a palato et cibis transfertur etiam ad alias res et intellectum. ut Iob 20 dicitur, Dulcescere malum: id est, rem ac consilium pravum. inquitenim: Si dulcescet in eius ore malum, et abscondet illud sub lingua sua, et non dereliquerit illud. Prover 2: Si cognitio dulcuerit animae tuae. Sic Hier. 6: Sacrificia vestra non dulcuerunt mihi. Item Ose. 9, et Malac. 3 Dulcescere facere secretum, dicitur Psal 55, sine dativo, cui: Qui simul dulcescere facie bamus secretum. id est, qui summa concordia et animorum voluptate inibamus occulta aut secrta consilia, de rebus aut negociis nostris. Palatum alicuius esse dulcedines: pro, suavissimum. Cantic. 5. Latini, suavissimi oris, et sermones melliflui oris.

DUNTAXAT adverbio adiicitur per pleonasmum aliquando SOLUM. Gen. 47. Duntaxat terra sacerdotum solummodo non fuit Pharaoni. Num. 12. An duntaxat solummodo Moysi locutus est Deus?

DUO, cardinalis numerus, saepe pro magna paucitate ponitur. 1. Reg. 17. En ego colligo duo ligna, ut vadam et eoquam, etc. pro, pauca ligna. Sic Iob 33. Ecce omnia ista fecit Deus duabus aut tribus vicibus cum viro, ut avertat animam eius ab exitio. Duo et duo ingressa sunt ad Noach, Gen. 7, significat bina. Nam quod talis repetitio distributionem significet, alibi dictum est Contra, aliquando etiam pro maiore numero dualitas ponitur Isa. 61. Pro pudore vestro duplex recipietis. id est, duplicem mercedem. Sic Isa. 40. Suscepit de manu Domini duplicia, pro omnibus peccatis suis. id est, multiplicibus beneficiis ornata est a Deo, cum pro peccatis suis merito fuisset gravissimis poenis oneranda Hieremiae 17. Et duplici contritione contere eos. pro, multiplici poena afficito.

DUODENARIUM numerum aliqui dicunt esse mysticum, et perfectionis numerum: quia Deus duodecim tribus Israel elegerit, et Christus duodecim Apostolos vocaverit: et in Apocalypsi dicatur corona stellarum duodecim fuisse, Cap. 12: item duodecim millia [p. 141] column 257/258 signati, Cap. 7: item duo decim portae, duodecim fundamenta, et totidem stadia in nova Hierusalem, Cap. 21: et duodecim margaritae, ibid. denique duodecim fructus Cap. sequenti.

DURUS, alias pro adverso ac noxio, alias pro infelici et afflicto ponitur, cuius aliquas locutiones exponam ordine. Duri Domini, pro austeri, imperiosi, crudeles. Isaiae 19, Tradam Aegyptum in manus dominorum duri. In eodem sensu dicitur Levit. 25, In duritia dominari, pro rigide, austere, inclementer. Durus die, qui conflictatur cum fortuna adversa. Iob 30. An non flevi durum die? contristata est anima mea super egenum? Duri facie et corde, dicuntur audaces et impudentes. Ezech. Filii duri facie et duri corde sunt. id est, impudentes: sicut Latini dicunt, perfrictae frontis Isaiae 3. Duritia faciei eorum respondebit illis. pro, superbia et arrogantia in ipso vultu relucens. Dura manus: pro, praepotens et alios premens. Iudic. 4. Et ivit manus Israel eundo, et dura erat contra Iabin. id est, invaluit eorum potentia contra illum regem, ita ut eum tandem everterint. Sic Philistaei dicunt 1. Samuel. 5, Manum Dei Israel duram esse supra se, et supra suum deum Degon. pro, potenter et duriter se premere et castigare. Durus spiritu pro tristi. sic Anna mater Samuelis dicit, Mulier duro spiritu ego sum: pro, tristi. Durus nuncius, pro, tristia nuncians. 1. Reg. 14. Ego missus sum cum nuncio duri, id est, tristia indicaturus. Durum praelium 2. Sam 2. Et fuit praelium usque durum valde: pro, acre et pertinax. Darus et malus vir operibus, 1. Sam. 25. pro, difficilis, morosus, tenax. Dura loqui, id est acerba pertinacia: subintelliguntur verba. Psal. 94. Usque quo superbi effutient dura? id est, superba. Psal. 31. Labia quae loquuntur durum Iob 9. Quis dura loquetur, et in pace erit? Sic 1. Sam. 2. Ne egrediatur durum ex ore vestro. id est, superbum, arrogans, iactabundum dictum. 2. Samuel. 19. Durius fuit verbum Iuda, quam verbum viri Israel. pro, superbius et acerbius illis locuti sunt. Sic dura respondere, Genes. 42. Sic Latini dicunt Os durum. Durum verbum aliquando etiam significat quaestionem difficilem, quae difficulter explicari queat. Verbum durum referebat ad Moysen, Exodi 18 Et Iohan 6 Durus est hic sermo, quis potest eum audire? pro, obscurus est sermo aut doctrina, quis potest eum intelligere? Durum essem oculis alicuius: pro, grave esse alicui, displicere ei Deut. 15. Ne sit durum in oculis tuis, liberum dimittere eum a te. pro eodem prius dixerat, Neque malignum erit cortuum, cum dederis ei. Dura videre, pro experiri, perpeti tristia. Psal. 60. Videre fecisti populum tuum dura. pro, dure et aspere eum afflixisti. Durities cordis: pro pertinaci pravitate Hier. 13. Qui ambulat in duritie cordis sui. Hierem. 26. Et ambulastis post duritiem cordis vestri mali, ut non audiretis me. Cor impiorum dicitur a Scriptura durum, lapideum, adamantinum: quia nullis monitionibus, adhortationibus, minis, promissionibus aut poenis, veluti malleis quibusdam Legis frangi aut conteri potest, ut admittat verbum ac mandata Dei, ad eum convertatur, eumve tim eat: nisi Deus potenter intus Spiritu suo emolliat, aut potius exscindat nobis cor lapideum, et det spirituale. Sic et vulgari lingua solent dici lapidea corda: et Horatius, Triplex circa praecordia ferrum. Eadem ratione dicitur et Dura cervix, quod coram Deo incurvari, aut ad eum flecti nequeat. Sic Christus dicit, Moysen concessisse repudium, propter duritiem cordis Israelitarum. Et Rom. 2. Secundum duritiem tuam, et impoenitens cor tuum. Hinc porro venit etiam verbum Indurari cor alicutus: quod saepe in Exodo de obstinata malitia Pharaonis, mandatis divinis non cedentis, legitur. Durum etiam pro difficili. Act. 9 et 26 Durum est tibi contra stimulum calcitrare. id est, Deo praepotenti, teque castigaturo repugnare.

DUX, per metaphoram significat ipsum Meschiam. Matth. 2. Malach. [3.] Ex te orietur dux, qui regat populum meum Israel Causa huius metaphorae est, quia et doctrina sua regit populum, sicut dux legibus ac mandatis: et pugnat contra suos hostes, pro suis subditis, eosque potenter liberat. Hebr. 9 dicitur idem noster Meschias, dux et consummator fidei nostrae: ut qui tum inchoat veram pietatem in nobis, tum etiam perficit.

E

EBRIETAS varie in Sacris literis accipitur: de cuius Hebraismis consule alias quoque vicinas voces, ut est Calix, Vomitus, Sopor, et similes. Primum autem usurpatur in propria significatione: ut, Noachus est inebriatus. Secundo significat per metaphoram, spiritualem ebrietatem aut vertiginem, seu incertitudinem quandam, ac confusionem verarum ac falsarum sententiarum, Isaiae 19 Errare facient Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens. Sed multo illustrior et prolixior locus est Isaiae 28, ubi prophetarum et sacerdotum caecitas et confusio describitur. Sic et in Apocalypsi, Babylonia meretrix dicitur omnes gentes inebriare suo aureo abominationum calice: id est, suis foedissimis et pestilentissimis erroribus. Significat eâdem ratione et temerarium dissidium, ut cum Deus bellis civilibus aut seditionibus gentem aliquam inter sese collidit. Hieremiae 13 Implebo omnes habitatores huius terrae ebrietate, et collidam alterum ad alterum. Sicut enim ebrii homines temere in sese mutuo impingunt, aut etiam irruunt, et sese invicem laedunt: sic et in talibus turbis homines furiis infernalibus exagitati, temere sese invicem perdunt. Eodem modo Hieremias capite 23, per metaphoram huius vocis, suam confusionem, et metu attonitum animum indicat, inquiens: Fui veluti vir ebrius, et veluti vir quem pertransivit vinum a facie Domini, et a facie verborum sanctitatis eius. De tali affectuum ebrietate aut perturbatione scribit Basilius in 1 Sermone de ieiunio. Est et ebrietas bona et sancta, Psal. 22. Calix, sive poculum inebrians quam praeclarum? Et Apostolus Ephes. 5. Nolite inebriari vino, sed impleamini Spiritu sancto. Vino enim qui inebriatur, vacillat et titubat: Spiritu qui inebriatur, radicitus in Christo est: ideo praeclara ebrietas, quae sobrietatem mentis operatur, et ubi Spiritus Dei regnat. Haec animi ebrietas, perturbatioque saepe sic exponitur in Sacris literis: Ebrius, sed non a vino. Tertio, Ebrietas aut inebriari significat nonnunquam sufficientem potum aut irrigationem, plene restinguentem sitim. Sic fratres Iosephi, Genesis 45 dicuntur cum eo comedisse, et inebriati esse: id est, satis large et usque ad hilaritatem bibisse. Hag. 1. Bibitis, et non inebriamini. Sic et illud Psalmi accipiendum est: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Et, Visitasti terram, et inebriasti eam. Augustinus de quacunque saturatione boni, vocem hanc intelligit. Verba eius haec sunt: Hoc verbum et pro saturitate solet poni in Scripturis, quam qui diligenter adverterit, multis in locis inveniet. Unde et illud est: Visitasti terram, et inebriasti eam, multiplicasti ditare eam. eo quod in laude benedictionis hoc est positum, et donum Dei commemoratur. apparet, hanc ebrietatem saturitatem significare: Haec ille. Quarto, Inebriari synecdochice pro omni inordinata vita accipitur. 1. Thess. 5. Qui ebrii sunt, noctu ebrii sunt. Quia ebrietas est plurimorum vitiorum causa, ideo eam pro omni genis peccatis ponit. Est porro quaedam obscura phrasis, Addere ebriam sitienti. quam quidam docti hoc modo exponunt: Ut benedicat sibi in corde suo, atque addat ebriam sitienti: [p. 142] column 259/260 Deut. 29. id est, ita adulationibus conatur sopire synteresin, et sibi imponere, ut malum putet ludicrum esse: veluti si quis vehementi siti accensus, sese inebriaret vino, ne amplius tangeretur sensu, cum potius sitim illam restinguere sobrietate et abstinentia deberet. Ego opinor esse interpositam loquutionem nomine Dei aut Moysis, quod talis sit sibi et aliis poenas attracturus, futurum ut innoxius cum sonte puniatur, perinde ac si eodem modo male tractetur sitiens ut ebria. Nam crebro ista phrasis, Colligere cum aliis, pro eodem modo tractari ponitur. ut, Ne colligat animam meam cum inpiis. Posses etiam non incommode sic exponere, quod tales idololatrae ita sibi temere blandiantur, seque ac suas idololatrias comparatione, exemplis ac testimoniis aliquorum piorum doctorum pallient: perinde facientes, ac si ebriosam et impuram mulierem, seu (ut Anna inquit) filiam Belial conferrent cum femina casta et pudica matrona: sicut Eli addebat sitientem Annam ebriae, seu ponebat eam cum filia Belial. Posset denique exponi, ut addat ebriam sitienti. id est, sibi persuadeat; se perinde fore impunitum sicut sobrios ab ista idololatria.

ECCE adverbium demonstrandi, non raro aliquod singulare momentum habet. Excitat enim attentionem, et rem eximiam monstrat. Crebro igitur rem vel novam et mirabilem, vel etiam desiderabilem ac expectatam significat Isaiae 12. Ecce Deus salutis meae. ubi rem admirabilem et exoptatam significat. Sic et Isaiae 7. Ecce virgo concipiet: de re miraculosa ponitur. Sic et illud Matth. 21, de re valde desiderata ac exoptata ponitur: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus. Ecce Hebraeis crebro indicat promptitudinem alicuius, parati ad obediendum, et veluti seipsum in alterius obsequium offerentis ac dedentis. Lucae 1. Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Hebr. 10. Ecce adsum, in capite libri de me scriptum est. Isaiae 6. Ecce ego, mitte me. 2. Sam. 15. Si dixerit, non beneplacitum est mihi in te, ecce ego: id est, paratus sum ferre, quae Deus imposuerit mala. Aliquando affirmationem et certitudinem significat. Genes. 1. Ecce dedi vobis omnem herbam. id est, certe, vere. Ibidem 16. Ecce conclusit me Deus, ne pariam. id est, certe. Ibidem 12. Ecce nunc novi, quod mulier pulchro aspectu tu sis. pro, certo scio. Ibidem 17. pro Ismaele audivi te, Ecce benedicam ei. id est, certe benedicam. Ibidem 28. Et ecce ego tecum, et servabo te. id est, certe ero tecum, ac servabo te. Ecce ego ad pugillos, scilicet missurus sum. Ezech. 13. pro, Certo missurus sum. Dan. 4. vertit vetus versio: Peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum, FORSITAN ignoscet Deus delictis tuis. Id solent Pontificii pro sua dubitatione contra nos citare. Verum in Chaldaeo textu (nam Chaldaice ea pars Danielis scripta est) habetur: Ecce felicitas tua prorogabitur. Quod ECCE proculdubio affirmativum est, certitudinemque continet, ut et in praecedentibus exemplis audivimus. Aliquando praesentem rei exhibitionem aut praesentiam monstrat. Gen. 29. Et vidit, et ecce puteus erat. Ibidem: Et fuit mane, et ecce Lea erat. Exodi 32. Vidi populum hunc, et ecce populus durae cervicis est. Sic Deut. 13. Et ecce veritas. Sic contra, addita negatione absentiam rei indicat. Gen. 32. cum reversurus esset Ruben ad cisternam, et ecce non Ioseph in cisterna erat. Aliquando quasi quaedam expletiva et semiociosa particula est: Et ecce ego dedi tecum Acholiab filium Achisamach, etc. pro, ego sane tibi eum adiunxi socium, etc. Exod. 31. Dixi proxime quaedam non contemnenda de hoc ipso adverbio demonstrandi, in quodam libello de Verbis testamenti Christi: inter alia, quod observandum sit primum, quod cum Moyses dicat Exodi 24, Ecce sanguis Sacramenti: Epistola ad Hebraeos illud Ecce per pronomen Hoc verterit, dicens: Hic est sanguis Testamenti: ut eandem plane vim esse oporteat utriusque demonstrativae particulae in verbis foederis: deinde quod illud Ecce quasi integram orationem, aut etiam plenissimum sensum in se contineat. Omnino enim eo adverbio Moyses non propriissime indicat crateres quosdam, sed potius affirmat ibi esse sanguinem victimarum aut foederalem, simulque eius usum exponit. Quasi diceret: Ecce hic sanguis victimarum, â me separatus ac depromptus, in hunc ipsum usum iam in vos spargetur, ut hîc foedus inter vos ac Deum feriatur, idque foedus hac dispersione, aut quasi quadam communicatione sanguinis confirmetur. Attente igitur considerate, tum quid hoc sit, tum quid hoc sanguine agatur: non ociosam enim, sed practicam quandam monstrationem sanguinis significat, ut foedus sancientes auditores et rem ipsam quid sit, et usum eius vera fide agnoscant ac amplectantur. Propterea illud adverbium Ecce, aut pronomen Hic, certitudinem et affirmationem continet, arctissimeque connectit rem monstratam cum sanguine: vel potius ipsum sanguinem directe commonstrat, et praesent adesse affirmat, quasi prorsus nullum praeterea subiectum ibi esset eius propositionis. Recte igitur dicit se monstrare ipsum sanguinem, ac eius usum, coram exhibita: etiamsi simul indicet crateres propositos, in quibus erat ille victimarius et foederalis sanguis: ut in illa tam arcta vocum connexio, ac minime remota, ambigua et errabunda demonstratio, propria dexteri facta, coram digito ostendat, praesensque exhibeat verum foederalem sanguinem, eiusque usum auditoribus exponat. Hoc ad expendendam probandamque certitudinem, ac perspicuitatem tum illorum foederalium verborum, tum etiam sacro sancti Testamenti Christi (cuius verba inde sumpta sunt) observasse apprime utile est, ut sciamus prorsus eandem esse vim sensumque demonstrationis Christi in suo sacrosancto Testamento dicentis, Hic est sanguis meus: quae est Moysis dicentis, Ecce sanguis testamenti, quod mandavit Deus vobiscum. Vide autem praedictum libellum, ubi haeco omnia prolixius aguntur.

ECCLESIA, vox Graeca est, et ab evocando venit. Fuit autem etiam apud Ethnicos Graecos celebre nomen. Habuerunt enim, praesertim Athenis, duplices conventus, Ecclesias et Agoras: ac plerunque nomen Ecclesiae significavit conventum totius populi ordinatum, ac per suos ordines evocatum: contra autem Agora, confusam promiscuamque congregationem. Sumpserunt ergo Apostoli illud melius nomen ad significandam Ecclesiam, ut ostenderent politiam populi Dei esse quidem Democraticam, sed tamen non confusam, verum ordinatam: utque habeat suum regem Christum, et suam Aristocratiam doctorum ac praecipuorum membrorum: quem ordinem aut harmoniam etiam Paulus Roman. 12, et 1. Corinth. 12, ac Ephes. 4. describit. Opinor autem vocem Graecam Ecclesia non solum ob praecedentem causam placuisse Apostolis, sed etiam ex Hebraica consuetudine deductam esse: quia passim in Veteri testamento praedicatio ac institutio hoc verbo קרא cara, clamare significatur. Quem Hebraismum, aut rem potius ipsam, sequutum est Novum testamentum, praedicationem nominando vocationem, καλεῖν . Roman. 8. Quos praedestinavit, eos et vocavit: quos vocavit, eos etiam iustificavit: et saepe alias. Unde Christus dicit Matth. 9. Se non venisse vocaro iustos, sed peccatores ad poenitentiam. Et cap. 20. Multos esse vocatos, sed paucos electos. Ex hoc vocabulo, toties Paulus scribens ad Ecclesias, dicit: Sanctis vocatis, κλητοῖς ἁγίοις . Sic Rom. 11. Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei. Et 1. Cor. 1. Videte vocationem vestram, id [p. 143] column 261/262 est, vestrum coetum a Deo vocatum. Verum de verbo VOCARE dicetur infra suo loco. Nunc quia Ecclesia a verbo voco καλεῖν venit, hoc observetur primum: ideo conversionem hominum vocationem vocari, non tantum quia Deus eos per se suumque verbum quasi clamore vocat: sed etiam, quia sicut herus ex turba famulorum certos aliquos ad aliqua singularia munia evocat (sicut ille inquit: Sosia adesdum, paucis te volo) sic Deus quoque tum totum populum suum vocat ad cultum suum, iuxta illud, Ex Aegypto vocavi filium meum: tum etiam singulos homines ad certas singularesque functiones. sicut Actorum 13 habetur: Separate mihi Barnabam et Paulum ad opus, ad quod vocavi eos. Quoniam autem non tantum vocatur populus Dei ad cultum Dei, sed etiam vocatur ex reliqua turba, aut confusione generis humani: ideo dicitur Ecclesia, quasi dicas evocata divinitus ex reliqua impiorum colluvie ad cultum celebrationemque Dei, et aeternam felicitatem. Porro sicut Ecclesia ab evocando deducitur, ita Paulus eius proprium multum inculcat, estque in definitione omnino inserendum. Sed de Ecclesiae etymo hactenus. Vide et infra verbum VOCO. Usi sunt nonnunquam et LXX nomine Ecclesiae, pro voce Coetus. Varius est autem huius vocis usus, aut etiam rei ipsius distinctio. Nam alias vocatur Ecclesia totus Dei populus, cui etiam ideo adiungitur Universalis aut Catholica: alias singuli coetus Christianorum vocantur Ecclesiae, quibus non raro addi solet vox particularis Ecclesiae, aut etiam circumscriptio a nomine loci sumpta: ut, Ecclesia quae est in Babylone salutat vos. Distinguitur etiam Ecclesia, quod alia sit tantum vere piorum ac electorum, quam Paulus Ephes. 5 dicit esse sine ruga et macula, columnam ac stabilimentum veritatis: qui coetus magis creditur, quam corporeis oculis cernitur. Alias Ecclesia dicitur coetus a Deo per verbum vocatus, hominum veram doctrinam profitentium, et confitentium, et recte Sacramentis utentium, qui cerni quoque potest, et in quo sunt multi vere pii: aliqui tamen etiam hypocritae, sed exterius in doctrina et usu Sacramentorum consentientes. Denique nonnunquam Ecclesia videtur significare tantum ministros Verbi ac Sacramentorum, et aliquos seniores ac intelligentiores: sicuti Chrysostomus interpretatur dictum Christi Matth. 18, Dic Ecclesiae: Si Ecclesiam non audierit, etc. Sed tamen potest exponi de toto coetu unius loci, cum ei quid publice indicatur. Locum Deuter. 23, Eunuchus et manser non intrabit Ecclesiam: aliqui exponunt, non admittetur ad publicas functiones. Caeterum Augustinus praecipit in libro de Doctrina Christiana, ut nobis sint nomina Ecclesiae nota. Adscribemus igitur eius appellationes in Sacris literis usitatas. Ecclesiae nomina sunt haec Columba: Cantic. 5 et 6. Insula: Isaiae 21. Mons Syon: Isaiae 11. Species sive pulchritudo domus: Psal. 68. Specula, Mons domus Domini: Isaiae 2. Domus spiritualis, Sacerdotium sanctum, genus electum, gens sancta, populus qui in lucrum accessit, populus Dei, vivi lapides, sancti: 1. Pet. 2. Cerva vel Caprea: Proverb 3. Generatio quam possedit Deus ab initio: Psalm. 73. Syon: Psalm. 47. Domestici Dei, superstructi super fundamentum Apostolorum, corpus Christi, concives: Ephes. 2. Populus fortis, Civitas gentium robustarum: Isaiae 10 et 25. Urbs fortitudinis Zion: Psal. 2, Isaiae 26. Ablactata a lacte: Isaiae 8. Avulsa ab ubere, filia Zion: Zachariae 9. Isa. 28. Deserta: Isaiae 35. Docti a Domino: eiusdem 45. Omne semen verum, Vinea electa. Deserti, invii et solitudinis nomine intelligit Isaias cap. 34, Ecclesiam Christi: et Per ipsem a et Catharma Paulus. Domus Israel: Hieremiae 2. Formosa, speciosa: Cantic. 2. Sponsa, amica, soror, hortor conclusus, torus signatus: Cantic. 4 Immaculata, sine macula: Cantic. 5, Sine ruga: Ephes. 2. Suavis, decora, perfecta, electa, beatissima, Aurora, Luna, Sol: Cantic 6. Concilium iustorum: Psal. 110. Participatio timentium Deum: Psalmo 18. Hierusalem nova: Psalmo 64, Isaiae 32. Mons sanctitatis: Isaiae 56, Psalmo 2. Civitas regis magni, Domus ac templum Dei: Isaiae 2. Multitudo credentium: Actorum 4. Semen Abrahae: Actorum 3. Vinea Domini Sabaoth: Psal. 79, Isaiae 5. Regina, Vinea electa: Psalmo 44. Vinea Domini exercituum, Germen delectabile: Isaiae 5. Filii Dei, nati ex Deo: Iohannis 1. Filii lucis: Lucae 16 Fideles terrae: Psalmo 86. Civitas Dei: Psalmo 110. Lapides vivi: 1. Petri 2. Promissionis filii: Galat. 3. Ecclesia sanctorum: Psalmo 88. Domus Dei, Atrium Dei: Psalmo 133. Solium David, et regnum eius: Isaiae 9. Populus habitator Zion: Isaiae 10. Peculium ac haereditas Domini, regnum, lex ipsa in Domino: 1. Thess. 5. Ephes. 5. Templum Spiritus sancti, Terra sancturaii, Horreum, Candelabrum, Iuda et Hierusalem, Regnum Dei, regnum Christi, caelorum. ut Psalmo 88, Et erit testis fidelis in caelo: id est, in Ecclesia sanctorum. Populum pauperem, 3 Soph. vocat. Domus eburnea: Psalmo 45, ob fidei candorem et castitatem. His plura edocebit pius usus Bibliorum.

¶ Cum autem disceptatur, quae nam sit vera Ecclesia, et quis sit in Ecclesia, aut extra Ecclesiam, agitur de coetu Deo accepto ac dilecto: cuius qui membra non sunt, salvari nequeunt. Eum autem coetum alii aliter definiunt, dum variae sectae verus Dei populus esse volunt. Romanus Pontifex contendit eum esse coetum, qui se pro summo capite agnoscit ac veneratur. Sed Christus dirimens hanc litem, definit Ecclesiam hoc modo, Oves meae vocem meam audiunt: seu, Audientes vocem meam, sunt meae oves, atque adeo mea mater et fratres. Sic idem Dominus pollicetur, se et patrem suum cum illo habitaturum, qui sermonem eius custodierit. Est igitur Ecclesia, grex aut familia Dei, is coetus, qui a Deo vocatus, audit verbum eius, ac fideliter purum retinet: in quo et rectus usus Sacramentorum comprehenditur. Verum adscribam etiam alterius cuiusdam de voce Ecclesiae nomenclaturam, ut diversarum tractationum collatione tanto melius res tota illustretur. Vocabuli Ecclesiae, frequens usus est in Actis Apostolorum: ut Actorum nono, Ecclesiam per totam Iudaeam. Actorum duodecimo: Affligeret quosdam de Ecclesia. Actorum decimo quarto: Per singulas Ecclesias Actorum decimosexto: Ecclesiae confirmabantur fide. et alibi passim in Actis, et in Epistolis Pauli omnibus, Ecclesiae nomen aliquoties extat. In 1. Petri 5 semel legitur, Salutat vos Ecclesia quae est in Babylone. In posteriore Petri non habetur, quemadmodum et in duabus prioribus Epistolis Iohannis ea non extat: at in tertia ter legitur: Testimonium reddiderunt, etc. in conspectu Ecclesiae: item, Scripsi Ecclesiae: Et rursus, Eiicit eos ex Ecclesia seu congregatione. Et in Apocalypsi saepius reperitur, praesertim 1. 2 et 3. cap. Hac voce etiam autor Epistolae Iacobi, et ad Hebraeos, utuntur. Iacobi quinto, Presbyteros Ecclesiae. Hebraeorum decimo, Ecclesia primitivorum in caelis. Significat autem ipsum vocabulum, coetum seu congregationem electam et praestantem. Usurpatur autem interdum absolute, sine aliquo adiuncto. 1. Cor. 14. In omnibus Ecclesiis doceo. 2. Corinth. 11. Alias Ecclesias expectavi. Galatis primo: Ignotus facie Ecclesiae. 1. ad Timotheum quinto. Ut non gravetur Ecclesia. Interdum vero Epitheta adiiciuntur, sive a causa efficiente Ecclesiae sumpta: ut sunt, Ecclesia Dei, Actorum secundo, Ad regendam Ecclesiam Dei, 1. Corinth. 11 et 15. Persequutus sum Ecclesiam Dei, ad Galatas primo, Philippenses tertio. 1. Thessalonic. 2, Imitatores facti [p. 144] column 263/264 estis Ecclesiarum Dei. 1. Timoth. 3, Ecclesia Dei. Interdum vero a loco: ut, Ecclesia quae in Babylone est, 1 Petri 5. Septem Ecclesiis quae sunt in Asia, Apoc. 1. Scribe angelo ecclesiae Ephesinae, ecclesiae Pergamensis, ecclesiae Thyatirensis: Apoc. 2. Ecclesiae quae Sardis, ecclesiae Philadelphiensis, Apoc. 3. Ecclesiae Dei quae Corinthi est, 2. Cor. 2. Ecclesiis Galatiae, Gal. 1. In Laodicensium ecclesia recitetur, Coloss. 4. Ecclesiae Thessalonicensium, 1. Thess. 1. Ecclesiae quae domi tuae est, ad Philemonem. Ecclesia per totam Iudaeam, Act. 9. ¶ Extant etiam in scriptis Apostolorum plures appellationes Ecclesiae, quales sunt: Credentes, Act. 2. Multitudo credentium, Act. 4. et 5. Multitudo discipulorum, Act. 6. Discipuli, Act. 6. Numerus discipulorum multiplicabatur, Act. 9. Accipientes eum discipuli. Et rursus: Saulus tentabat se adiungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. Christiani, Act. 11: Docerent turbam multam, et discipuli cognominarentur primum Antiochiae Christiani. [1. Pet. 5.] Si affligitur aliquis, ut Christianus. Grex Christi: Act. 20, Attendite vobis et cuncto gregi. Item, Non parcentes gregi. 1. Pet. 5, Pascite qui in vobis est gregem Dei. Domus spiritualis, sacerdotium sanctum, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus qui in lucem accessit, populus Dei, advenae et peregrini, oves conversae ad pastorem animarum: 1. Pet. 2. Clerus: 1. Pet. 5. videtur enim ea vox hoc loco totam Ecclesiam significare. inquit enim: Neque ceu dominium exercentes adversus cleros, sed sic ut sitis exemplaria gregis. Sortiti fidem preciosam: 2. Pet. 1. Nati ex Deo: 1 Iohan. 3. 4. 5. Filii Dei: 1. Iohan. 5: Rom. 8. 9. Filii Dei viventis: Gal. 4. Filii promissionis et liberae: Gal. 4. Filii Abrahae: Rom. 4. Filii Dei et lucis: 1. Thess. 5. Reges et sacerdotes Dei: Apoc. 1. et 5 Sanctificati: Act. 20, Hebr. 10. Et Iudas: His qui in Deo patre sanctificati sunt, quique in IESU Christo servati sunt vocatis. Sancti: 2. Pet. 1. Sancti homines: Apoc. 19, Iustificationes sanctorum. Rom. 8, Postulat pro sanctis. 1 Corinth. 7, Sancti de hoc mundo iudicabunt. 2. Corinth. 1, Una cum omnibus sanctis qui sunt in tota Achaia. Ephes. 3, Mihi omnium sanctorum minimo. Ephes. 5, Sicut decet sanctos. 2. Thess. 1. Cum venerit, ut glorificetur in sanctis. Dilecti, vocati et electi: 2. Petr. 1. Dilectis iuxta praefinitionem Dei. Rom. 1: Omnibus qui estis Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis. Roman. 8: Quis tentabit crimina adversus electos Dei? Rom. 9: Eam quae dilecta non erat, vocabo dilectam. 1. Corinth. 1. Sanctificatis per Christum IESUM, vocatis sanctis. Hebr. 9. Qui vocati sunt. Apoc. 19. Beati qui ad coenam nuptiarum agni vocati sunt. Coloss. 3: Induite vos sicut electi. 2. Timoth. 1. Suffero propter electos. Apoc. 1 et 17. Rex regum, et qui cum illo sunt vocati et electi, et fideles. Cohaeredes gratiae: 1. Pet. 3. Haeredes Dei, et cohaeredes Christi: Rom. 8, Gal. 4. Fideles: 1. Corinth. 7. 2. Corinth. 6. 1. Timoth. 5. 6. Iusti: 1. Petri 4. 1.Timoth 1. 1. Iohan. 2. Templum Dei et Spiritus sancti: 1. Corinth. 3. 6. 2. Corinth. 6. Ephes. 2. Crescite in templum sanctum Domino, in quo et vos coaedificamini in tabernaculum Dei. Domus Dei: 1. Pet. 4. Iudicium a domo Domini incipit. 1. Timoth 3. Quomodo oporteat te versari in domo Dei, quae est Ecclesia Dei viventis, columna et stabilimentum veritatis. Corpus Christi: Ephes. 1, Dedit ipsum caput Ecclesiae, quae est corpus eius. Ephes. 4, Christus est caput Ecclesiae, et ipse dat salutem corpori. Coloss. 1. Pro corpore ipsius, quod est Ecclesia. Hierusalem. Gal. 4. Quae sursum est Hierusalem, libera est. Hebr. 12. Accessistis ad montem Syon, et ad civitatem Dei Hierusalem caelestem, et ad innumerabilium angelorum coetum, etc. Apoc. 21, Vidi civitatem sanctam Hierusalem. Uxor agni: Apocal. 19. Venerunt nuptiae agni, et uxor eius praeparavit se. Sponsa Christi: Ephes. 5. et Apoc. 22. Sponsus et sponsa dicunt, Veni: et qui audit, dicat, Veni.

EDERE et BIBERE, pro voluptuariam vitam agere, ponit Christus, cum extremorum temporum luxum notat Luc. 17. Quod genus loquutionis etiam Latinis et Graecis est usitatum. Edere et Bibere. Apoc. 7, est, feliciter vivere. Edere et bibere carnem et sanguinem Christi, Iohan. 6, est fide frui merito Christi, passione carnis ac sanguinis ipsius acquisito. Edere panem cum aliquo, est ius intimae familiaritatis et amicitiae ipsius habere, Psal. 40. Edere panem in regno caelorum, est aeterna felicitate perfrui, Luc. 22. Edere stercora sua, et Bibere urinam, Isaiae 36, significat extremam et tristissimam obsidionem famemque perpeti. Edere de ligno vitae, pro, aeterna beatitudine perfrui, Apoc. 2. Vide COMEDERE, et infra MANDUCARE. Edere, aut comedere in conspectu gloriae Dei, Deut. 12, est coram arca epulari, et absumere vel sacrificia oblata Deo, vel aliquam partem primitiarum ac decimarum: quod mandato Dei faciebant, ut testarentur se ea ipsa a Deo accepisse.

EFFUNDERE, sumpta metaphora ab aquae effusione, copiam quandam significat: et alias in malam, alias etiam in bonam partem accipitur. In malam, ut Psal. 107. Effusus est contemptus super principes. Sic Psal. 78: Effunde iram tuam super gentes, quae non noverunt nomen tuum. Ezech. 9: Effundes furorem tuum super Hierusalem. Sic Ezech. 20: Furore effuso regnabo super vos. id est, gravissime vos affligendo. Contra non raro etiam in bonam partem accipitur. ut Ioel. 2 Act. 2: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem Sic, Effusa est gratia in labiis tuis Psalmo 45 Effusa ei charitas Dei in cordibus nostris: Rom. 5. Effundere animam, aliquando est deficere in omnibus viribus: ut Io. 30 habetur. Sic Psal. 141. In te speravi ne effundas animam meam. Aliquando etiam, idque crebro, effundere animam et cor significat, omnes animi dolores, angustias, sollicitudines et vota indicare alicui, ut supra in ANIMA et COR dictum est. Sic igitur, Psal. 42. et 62 iubet coram Deo effundere corda, ut scilicet ab eo consilio, auxilium et consolationem petamus. Sic et lib. 1. Sam. cap. 1, dicit mater Samuelis: Effudi animam meam in conspectu Domini. Quam phrasin mox in sequenti capite exponit, inquiens: Pro multitudine meditationis meae, et indignationis meae, loquuta sum. Effundere gressus, est collabi, Psalm. 73: ubi queritur David, se pene esse scandalizatum, et a vera pietate abductum, impiorum felicitate. Sic Psalm. 22: Sicut aqua effusus sum: id est, sicut aqua effusa in omnes partes dispergitur, et dilabitur, ac perit: sic ego quoque, non valentibus nervis regere corpus ac continere membra, corrui. Effusione aquarum, libro 2. Samuel. capite 22, pro exundationibus accipitur: quia tales inundationes veniunt ex largioribus effusionibus a caelo, aut subterraneis cataractis profluentibus.

EGO. Aliquando postponitur mandatis haec loquutio, Ego Dominus exercituum: ut Levit. 18. et 19. 22. ut sit veluti confirmatio praecedentis mandati: et plaerunque subintelligitur verbum, Praecipio haec. Usitatissimum alioqui Sacris literis est, ut cum aliquis incipi in prima persona loqui, mox quasi deserto pronomine primae personae, commuter orationem in aliam formam: ut alibi in Repetitionibus prolixius dixi. Sic Psal. 41: Et ego in perfectione aut sinceritate mea sustentisti me. Sic Gen. 24: Ego in via deduxit me. Isa. 45. Ego manus meae tetenderunt caelos. Ego cum corde meo aedificare Domino domum. 1. Par. 22 et 28, scilicet, [fuit]. Illud Ego initiale, ociosum negligitur. Sic autem inceperat orationem ac si esset dicturus, Ego cogitavi aedificare domum Domino. Sic et Psal. 73, Et ego, pene declinaverunt pedes mei. Ibidem: Et ego, accessio ad Deum [p. 145] column 265/266 bona est mihi. Psalmo 69. Et ego oratio mea fuit ad te. Ezech. 9. Et ego, non parcet oculus meus. Ego, ecce pactum meum tecum: Gen. 17, est mutatio inchoatae orationis in aliam formam. Et ego homines numeri: Gen. 34. pro, nos vero pauci sumus. Alioqui istud pronomen aliquando singularem emphasin habet, indicans eximiam personam, et certitudinem rerum, aut actionum: ut, Ego dixi, ego faciam, ego feram. Ego, et non alius praeter me: Isa. 41 et 45. Plura ac illustria exempla ibi habentur. Nonnunquam quoque reduplicatur istud pronomen initio. ut Gen. 6: Et ego, ecce ego, adduco diluvium super terram. Ezech. 5: Et ecce ego ad te etiam ego, et faciam iudicia mea in medio tui. Sic Gen. 37. Puer non est, et ego quo? Ego ibo? In affectibus irae, minarum, ac lamentationum istae reduplicationes fieri solent. Ego oratio: Psal. 109. id est, ego orabam. Psal. 112, Ego pax: idest, paci studebam.

EGREDI et INGREDI est versari, et negocia necessaria expedire. Sic Psal. 23 dicit: Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum, id est, omnes tuos conatus. 1. Sam. 18. Egrediebatur autem David ad omnia, ad quae mittebat eum Saul, et prudenter se gerebat. Ibidem: Et egrediebatur et ingrediebatur ante populum, pro, educebat populum ad bellum, et reducebat. Egredi et regredi ante alios, est ducis aut gubernatoris opera defungi: sumpta metaphora a re pecuaria, ubi pastor solet antecedere oves. Quae loquutio et res Num. 27. prolixe exponitur. Nam ibi Moyses dicit, Praeficiat Dominus virum, qui egrediatur ante eos, et qui ingrediatur ante eos, qui educat eos, et qui introducat eos: ne fit congregatio Domini velut oves, quae nullum habent pastorem. Sic idem dicit Deuter. 31. Non possum ultra egredi et ingredi. pro, gubernatoris officio defungi. Sic Salomon orat 2. Par. 1. Sapientiam da mihi, ut egrediar coram tuo populo, et ingrediar. id est, omnia recte gubernem ac administrem. Sic idem 1. Reg. 3. Ego vero puer parvus sum, nescio egredi et ingredi. pro, nescio quomodo me in tanti regni administratione gerere debeam. Sic 1 Sam. 8. Rex egredietur ante nos, pugnabitque bella nostra. Sic Psal. 144. Et non egrederis cum exercitibus nostris. id est, non iuvas, non regis, non facis nos vincere. Sic et Psal 60. Non ne tu qui proieceras nos, et non egrediebaris cum exercitib. nostris, quia Deus est dux et gubernator populi sui. Egrediens ad bellum: pro, spiritus ad militiam, Num. 1: ubi actio pro potentia ponitur. Quod egredietur ex ore vestro, facietis. id est, quod promiferitis aut voveritis: Deut. 23. Egressionem labiorum tuorum custodies. Sic Hier. 44. Omne quod egredietur exore nostro faciemus. Non egrediatur durum de ore vestro: 1. Sam. 2. pro, ne loquamini superba. Sic Danielis 2 Legem egredi ex ore regis. Egredi de alicuius potestate: pro, liberari ab ea. 2. Reg. 13. Et dedit Dominus Israeli liberatorem, et egressi sunt de potestate Aram aut Syrorum. Egredi furorem a facie Domini: Numer. 16. Ignis egressus est a Domino. pro, iam coepit saevire Dominus in populum suum. Allusio quaedam est ad morem regum, a quibus exeunt mandata accipientes, ad puniendos aut liberandos aliquos. Egredi impietatem ab impio, 1. Sam. 24, vetus proverbium fuisse Scriptura affirmat. Verba idem sonare videntur, quod, mala arbor malos fructus proferet, aut de malo thesauro. Sed aliqui intelligunt, quod impii sibimet exitium accersant, suove se gladio iugulent. Egredi iudicium. Habacuci. Non egredietur in seculum iudicium. id est, non pronunciabitur, non fiet exequutio aliqua in eo: Videtur dicere, quod Deus non puniet. ingrediens et ingrediens: id est, qui intrant et exeunt ex civitate. 1. Regum 14. Ne permitteret egredientem et ingredientem ad Assa regem Iuda. id est, obsideret omnes vias. Egredi de malo in malum: Hier. 9, id est, ex alio scelere in aliud prolabi. Sic ex fide in fidem, Rom. 1. et Psal. 68. De victoria in victoriam exibunt. Egredi, pro habere originem. 1. Par. 2. Ab istis egressi sunt Saratheus et Estaoliteus. Sic, Egredi de alicuius foemore, utero aut lumbis. Egressus vitae ex corde. Prover. 14. Prae omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso sunt egressus vitae. id est, cordis bona malave consilia et conatus sunt causa bonorum ac poenarum. Qui ex ea urbe egrediuntur: Isaias. pro, incolae eius. Egredi alicuius oculos prae pinguedine, de nimia superbia ac opulentia: Psal. 37. Egredi alicuius cor: id est, prae nimia admiratione attonitum fieri. Gen. 42. Egredi ac ingredi ad verbum sacerdotis: Num. 23. pro, Rempublicam religionemque domi et foris administrare, secundum praescriptum Dei a sacerdote indicatum.

ELEVARE, pro superbire: 2. Par. 25. Tunc elevavit te cor tuum, ad magnificandum: quae phrasis et Latinis est usitata. ut cum dicimus, Elato animo. Aliquando Elevare cor alicuius, etiam in bonam partem accipitur, de pia magnanimitate: ut 2. Par. 17, de Iosaphat legitur. Aliquando significat liberare: veluti si aliquem in praealtum munitumque locum attolleres, ne a quoquam adiri posset, neve cuiusquam iniuriae obnoxius esset. Psal. 20. Exaudiat te Dominus in die angustiae, elevet te nomen Dei Iacob. Elevare se ad habitandum, Psal. 113. pro, in praealtis locis, aut sublimi loco habitare. Elevare animam suam ad aliquid, supra in voce ANIMA exposui. Significat autem, ex animo desiderare, ac expectare. Deut. 24. Et ad mercedem illam elevat animam suam: id est, cupide expectat. Sic et Ezech. 24. Tollam ab eis elevationem animae ipsorum. id est, quod praecipue desiderant, et quo se consolantur. Pro quo ibidem dicit Desiderium oculorum. Vicinum est, cum pro oratione ponitur. Ad te levavi animam meam: scilicet, tanquam meum unicum praesidium. Elevare, et Levatio, sunt nonnunquam propriae voces sacrificiorum: quia quae offerebant Deo, in altum elevabant. Num. 15. 16. Hinc armus elevationis, Exodi 29. Dedi tibi custodiam elevationum mearum, Num. 18. Levare alicuius faciem, est idem quod alii solent vertere, Accipere faciem, aut personam: ut Deut. 28. Gentem quae non levabit aut accipiet faciem senis: id est, non reverebitur aut curabit. unde, Elevatus facie, Esa. 3: Auferam quinquagenarium, aut elevantem faciem: pro, reverendum aut venerandum virum, cuius ipsa facies plena dignitate, et quasi quadam maiestate est. Levare manum, significat iurare: quia tali gestu solebant iurantes uti Deut. 22. Psal. 106. Elevare peccatum super fratrem, Levitici 19. pro, eum accusare de aliquo crimine, eumve infamare. Elevatio Misgab, pro locis eminentibus ac munitis: Isaiae 33. Munitiones rupium elevatio eius. pro, asylum aut profugium eius. Hinc per metaphoram saepe Deus dicitur nostra elevatio, petra et locus munitus. Elevatio mea Deus, Psal. 18. Sic Psalm. 59. Fuisti elevatio mihi, et refugium in die angustiae. et saepissime alias.

ELIGERE, verbum notae significationis: sed ponitur nonnunquam per catachresin, pro delectari. ut Isaiae 58. An tale est ieiunium, quod elegi? id est, quod probo, quo delector. Electus, et Electi, nonnunquam significat praestantes, eximios: sicut etiam ob florem et vigorem aetatis iuvenes apud Hebraeos בחורים Bachurim, id est, electi vocantur. Qua ratione aliqui exponunt illud: Multi sunt vocati, pauci vero electi. id est, eximii ac vere probi Christiani: Sed crebro, praesertim in Novo testamento, ii dicuntur Electi, quos sibi Deus singulari quodam consilio in Christo delegit, nunquam repudiandos, sed certo in vitam aeternam transferendos. Rom 8. Quos praescivit, eos et elegit: quos elegit, eos et vocavit. Ibidem: Electis omnia cooperantur in bonum. Petrus inquit: Studete facere firmam vestram vocationem et electionem. id est, pia vita apud omnes [p. 146] column 267/268 obsignate et confirmate, vos vere a Deo vocatos et electos. Prior quidem est ordine electio, quam vocatio: sed hic postponitur, tanquam quiddam maius, efficacius, ac nobilius. Electio alicuius rei: pro electa et praestante in suo genere ponitur, ut alibi dixi: ut, Electio sepulchrorum, pro electis sepulchris, Gen. 23. Electio Principum Pharaonis, Exodi 15. pro electis, praecipuis, summis. Electio votorum, Deut. 12. pro, electis votis. Electio vallium: Esaiae 22, Electio vallium tuarum repletae sunt curru. pro, praecipuae valles. Populus electionum non consistet. Dan. 1. pro, selecti ac optimi milites.

ELEEMOSYNA, Graecum vocabulum, proprie significat misericordiam: sed per catachresin aut metalepsin crebro significat ipsa gratuita, ac ex misericordia profecta beneficia: in quo usu aut abusu vox haec crebro in Novo testamento posita reperitur. Loca notiora sunt, quam ut ea citari sit necesse. Sic et vox Hebraea חסד Chesod utrumque significat, tum animi promptitudinem in benefaciendo, tum etiam ipsa gratuita beneficia miseris egentibusque praestita. De quo vide infra in MISERICORDIA. Aliquid obscuritatis parit locus Lucae 11. Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Quo adversarii foede abutuntur, volentes inde suam operum iustitiam, atque adeo etiam satisfactionem statuere: quasi per eleemosynam impii Pharisaei omnia sua peccata expiare potuissent, et nos nunc queamus. Nam (ut alia loca omittam) in Decretis de poen. dist. 1. ita hunc locum ex Chrysostomo exponunt: Medicamentum fortius, quod maxime operatur in poenitentia, hoc est eleemosyna. Sicut in praeceptis medicinae, medicamentum quidem herbas multas recipit, unam autem dominantissimam: sic et in poenitentia, dominantior ista herba et potentior est, et universum ipsa efficit. Audi enim quid dicat Scriptura divina: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis, etc. Quare ut hoc quoque telum de manibus istorum spiritualium latronum, quo adeo nefarie in conscientias pusillorum Christi grassantur, extorqueamus: primum sciamus, locum hunc in Graeco textu sic legi: Quin potius quae intus sunt date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Quem locum ut tanto rectius intelligamus, prius rem ipsam nonnihil declaraturi, dicemus de illo ad Titum 1. Omnia sunt munda mundis. Omnia, inquit Apostolus, sunt munda mundis: sed impuris et infidelibus nihil est mundum, sed polluta est eorum mens et conscientia. De cuius loci ultimis verbis, nempe de polluta mente et conscientia, postea in voce MENS agetur. Nunc de prioribus disseram. Praecipitur itaque, negligendas esse nugas et praeceptiunculas incredulorum Iudaeorum, garrientium de rerum externarum mundicie aut immundicie et similibus, quia vera mundicies consistat in purificatione cordis ac conscientiae, per imputationem et infusionem iustitiae mundatae. Talibus enim omnia externa esse libera et licita, ut qui verbo, fide ac precatione omnia sanctificent: imo quibus etiam ipse diabolus, infernus ac mors, in bonum, Deo ita mirabiliter omnia ordinante, cooperentur. Sed impiis et incredulis esse immundum cor ac conscientiam, quae sunt primaria: eoque etiam omnia externa eis verti in exitium. Eadem vero prorsus res ac doctrina tractatur Lucae undecimo, cum inquit Dominus: Veruntamen date quae intus sunt eleemosynam, et omnia sunt munda vobis. Nam plane nullum dubium est vel mediocriter textum expendenti, non agi ibi de precio expiationis peccatorum: sed de mundatione rerum externarum, quod Iudaei illis licite ac pure ut mundis uti possent, nec ab illis fierent immundi ac polluti. Nam occasio quoque illius disceptationis oritur ex manuum lotione, â Christo omissa. Pharisaei igitur putabant, istum licitum rerum usum effici posse accurata lotione poculorum et patinarum: sed Christus eis aliam meliorem rationem commonstrat. Sensus ergo est, quasi diceret Dominus: Vos Pharisaei putatis res externas esse immundas, et illas vos contaminare posse, eoque illas tam diligenter lavatis, ut vobis mundae sanctaeque fiant Verum scitote, intus in infimo pectore latêre veram immundiciem, non in istis externis. Nam intima cordis vestri plena sunt rapina et scelere, seu pessimis affectibus ac cupiditatibus contra Deum ac proximum. Audite ergo meum consilium: si mundi ac puri esse vultis coram Deo, convertite primum intima cordis vestri in contrarium, ut sicut antea fuerunt mera rapina et scelus, ita nunc vicissim sint eleemosyna ac benignitas. Sic vobis omnia ista externa ultro erunt munda, sine istis ritibus lotionum et sanctificationum. Quod autem haec sit vera huius loci sententia, apparet ex praecedentibus ac sequentibus, in quibus utrobique externa sanctitas vituperatur, et contra interna flagitatur. Nam haec in convivio dicta, videntur esse appendix quaedam eorum quae proxime ante invitationem praecesserant: ubi requisivit Christus a Iudaeis, ut lumen eorum internum sit mundum ac lucidum, sic fore etiam corpus et alia externa munda. Nam quasi de medio illius sermonis fuit, teste Evangelista, in convivim abductus. Correspondent quoque optime haec de interna eleemosyna aut benignitate dicta, illis proximis praecedentibus de interna cordis eorum rapina et malitia. Vult enim Dominus illorum rapax cor mutari, fierique beneficum et benignum, piuḿ ve: ut videlicet tollatur id quod in eis reprehenderat, et ponatur eius contrarium. Nec est quod quis dicat aut cogitet, videri duram loquutionem, Dare interna corde Eleemosynam: sieut dura non est, quod Dominus ait, Eorum cor esse plenum rapina: cum nec raptae, nec in eleemosynam datae ros, in corde existant, sed tantum ipse affectus dandi aut rapiendi. Usitatissimus enim Hebraismus est, ponere abstractum pro concreto. Sic et illud Terentianum videri queat, Tu quicquid es, mera sapientia es. id est, sapientissimus: Ubi perinde sapientia pro sapienti animo, sicut hic rapina pro rapaci, et misericordia pro misericordi animo ponitur. Expendatur etiam, quod vox Graeca eleemosyna omnino ponatur valde crebro pro Hebraea חסד , benignitas, beneficentia, quae non tantum ipsum donum egenti datum, sed et internam misericordiam ac benignitatem, atque adei totam pietatem persaepe significat: sicut et Chasid idem plane est quod pius ac sanctus, ut recte possis vertere, Date interna vestra, seu cor ipsum, benignitatem aut pietatem, seu efficite benignum ac pium ex rapaci. Omnino haec praeceptio, Date igitur, respicit ad praecedentem reprehensionem: et dare benignitatem, alludit ad illud, Plenum rapina. Eôdem facit, quod etiam mox in sequentibus Christus vilipensa eorum externa decimatione mentae, rutae et olerum, flagitat iudicium et charitatem Dei: id est, veram ac internam pietatem. Et porro, quod eos comparat monumentis foris dealbatis, intus autem plenis sordium. Hunc sensum etiam res ipsa poscit, sicut prius ex Tito dixi, quod mundis sint omnia munda, sanctificata ac pura: eoque inde oporteat externarum rerum puritatem ac mundiciem requirere. Nam ut maxime de dissent eleemosynas, ut certe dabant: non tamen propterea vel ipsi essent mundi, vel omnia eis essent munda: sed purificato corde ac conscientia, seu iustificata persona, etiam ista externa mundantur ac sanctificantur homini. Praeterea aliae interpretationes non sunt fidei analogae, quae putant dici, id quod est in poculis et patinis rapinam esse, et de eo dandam esse eleemosynam, ut ea expientur peccata, et Deus placetur. Non enim vult Deus sacrificium [p. 147] column 269/270 de rapina, sed abominatur. Nec est quod quis hunc locum ex Matthaei vigesimotertio exponere velit, et intelligere de iis in eleemosynam dandis, quae erant in poculis. Nam illa concio fuit ab hac multum diversa, et facta est coram multitudine: haec vero, in convivio. Praeterea haec in multis verbis ac sententiis ab illa differt. Illud quoque negari, non potest hoc τὰ ἐνόντα , quae intus sunt, respicere ad illud praecedens, τὸ δὲ έσωθεν ὑμῶν , quod intra vos est, seu pars vestri interna (id est, cor ac conscientia) est rapina. Item, quod dixerat Dominus: Qui facit externa, fecit et interna, scilicet hominis. Consideretur et verbum Dare, quod saepe apud Hebraeos significat non simpliciter dare, aut largiri aliquid: sed invertere, aut convertere, aut immutare, seu efficere ut hoc sit illud, aut tale. Hierem. 9. Dabo Hierusalem in acervos, aut habitaculum draconum, et civitates Iuda dabo desolationem absque habitatore. id est, convertam Hierosolymam in solitudinem. Sic Oseae 11: Dabo te, Israel, sicut Adamam: id est, convertam te in similem speciem aut statum, efficiam ut sis talis. Sic igitur et hoc loco, DARE rapax cor eleemosynam, misericordiam, aut pietatem, significat, commutare aut convertere ex tali in diversum. Hoc idem verbum Dandi perinde etiam libro primo Samuelis, capite primo accipitur: Ne des famulam tuam coram filia Belial, id est, ne iudicio ac opinione me in talem commutes, aut pro tali habeas ac censeas. Hic rationalem aut cogitationis mutationem significat, alibi realem. Eodem modo accipitur saepissime synonymum huius verbi Pono. Verum de verbo DO, et hoc Scripturae loco, aliquid supra dixi. Videmus igitur, etiam ipsa verba optime hunc sensum ferre et exponere posse. Sensus enim est: Simulatis vos valde sollicitos esse de mundicie, purificatione et sanctitate, eoque externas res et corpus diligentissime purificatis: Verum scitote, veram ac Deo acceptam puritatem, et etiam contrariam impuritatem, consistere in cordis mundicie ac immundicie, non in rerum externarum: quasi, modo quis cor vere mundum haberet, omnia externa illi essent munda. Cum igitur vos cor immundissimum avaricia et rapacitate habeatis, convertite illud rapax cor in benignum, beneficum, ac vere pium: sic reliqua omnia ultro munda fient vobis. Alioqui dum vos intus immundi estis, omnia vobis sunt eruntque immunda. Sic eos Christus veram mundiciem ex ipso primario fonte quaerere ac petere iubet: et damnatillam superstitiosam externarum rerum purificationem, et quasi quandam culicum colationem.

ELEMENTUM vox in Sacris literis, praesertim in Novo testamento, raro significat ista quatuor Physica elementa, Terram, aquam, aerem et ignem, ut in Epistola 1. Petr. cap. 3: sed saepius significat prima rudimenta religionis, et praesertim illa externarum caeremoniarum, quibus Iudaei veluti pueri quidam in prima legis paedagogia imbuebantur: ut sunt observationes temporum, locorum, vestium, ciborum, sacrificiorum, rituum et caeremoniarum, ut abunde indicat Paulus Galat. 4. Ab hac enim puerili paedagogia et servitute per Christum liberati, et ad veram solidamque pietatem apertae lucis et cognitionis Dei vocati, denuo volebant, a pseudoapostolis seducti, ad illas veteres umbras ac caeremonias relabi. Vocat autem egena elementa, quod ea non afferebant gratiam, Spiritum sanctum, consolationem, pacem cordis, aut ulla vera bona, quae per solum Evangelium et Christum contingebant. A tali deceptione et impostoribus ut sibi omnes caveant, etiam Coloss. 2. monet Apostolus. Dubium autem est, unde veniat haec significatio vocis: num a Physicis elementis, quod illae caeremoniae tantum in externis ac terrenis, magnaque ex parte ex elementis constantibus, occupabantur: an vero a primis rudimentis, quae etiam Elementa vocantur. nam Paulus dicit Galatis 4, illas externas caeremonias fuisse velut quandam paedagogiam ad Christum. Ab utra demum origine hanc vocem deduxeris, utilem explicandae huic rei ac sententiae occasionem suppeditabit.

EL, ELOA, et ELOIM, a virtute ac robore nomen Dei sumitur. Aliquando tamen, praesertim Eloim, etiam hominibus tribuitur. ut habet Psalmus: Ego dixi, Dii estis, et omnes filii excelsi. Et Christus citat Scripturam, nominantem ministros Dei, deos. Verum de huius vocis, et aliquatenus etiam rei ratione, et quomodo suo plurativo numero mysterium Triados denotet, vide supra in DEUS.

ELONGARE verbum aliquot obscuras phrases habet: ut, Elongare se a Deo, Psal. 73. Qui elongant se a te, peribunt. Succidis omnem fornicantem abste. Exponit posterioribus priora. Sic Isa. 59. Ore suo appropinquant mihi, cor autem eorum procul est a me. Elongari, pro abire in captivitatem. Oseae 8. Vitulus tuus fecit te elongari, Ezech. 7. Dedi Hierusalem in elongationem. Sic et Deus dicitur elongare se a nobis, cum nobis non opitulatur. Psal. 38. Deus ne elonges te a me. Psalm. 22. Deus mi, quare elongatus es a me? Sic elongare ab aliquo benedictionem, Psal. 109. Elongare animam alicuius a pace: Thren. 3. Elongari filios alicuius a salute, Iob 5. Elongare dicitur furorem Deus, Isaiae 48, pro, differre poenas, propter nomen suum. Elongari a verbo mendacii, Exod. 23. pro, fugere ac vitare omne mendacium.

ELOQUIUM dicitur in Sacris literis saepe de piorum precatione, aut gratiarumactione erga Deum. Effundo eloquium meum in conspectu eius: Psal. 142. Sic ponere ad Deum eloquium, Iob 5. Dei verbum crebro hac eadem voce notatur. Sic eloquia Dei dicuntur munda, et purgata instar argenti puri, Psal. 12. 18. 105. Eloqui peritus, Isa. 3. pro eloquente.

ENCAENIA, quasi renovationes dicas, aut instaurationes. Fuit solennis quaedam festivitas, quam Iudaei die 25 Novembris observarunt. Significat autem vocabulum renovationem, seu dedicationem. Alii putant hoc Festum initium sumpsisse a tempore Iudae Machabaei, qui templo insigni virtute recuperato, dedicationem eo die maxima laeticia fecit: ac deinceps communibus suffragiis statuit, ut eo die quotannis ἐγκαινία seu recordatio istius dedicationis ac mirandae recuperationis templi perageretur. 1. Mach. 4. Alii Festum esse antiquius asserunt, nempe quod a reditu exBabylone, templi fundamentis iactis, celebratum sit, die 24 Novembris: Zach. 2. tempus enim perpulchre coincidit. Sed utut sese res illa habeat, planum est, laetissimum fuisse festum, in quo beneficia Dei de instaurato templo et conservato ministerio, denique etiam de patefacta et defensa doctrina caelesti, praedicata sunt. Observat id festum una cum Iudaeis Christus, ut Iohan. 10 scriptum est.

EO verbum, additum alteri, plerunque augmentum eius actionis significat. et quidem aliquando duplicatur, ut Gen. 8. A quae ibant, et decrescebant. pro, subinde magis magisque decrescebant. Sic Iud. 4 Ibat manus Israel eundo, et dura erat contra Iabin. Ionae 1. Mare ibat et intumescebat. pro, magis ac magis crescebant undae. 2. Sam. 15 Ibat David eundo et crescendo. Domus Saul ibat, et attenuabatur: 2. Sam. 3. Sic Iob 1. Filii eius ibant, et faciebant convivia. Ire post Deum, aut idola, est crebra et note significationis loquutio. Ibunt genua tanquam aquae: Ezech. 7. id est, prae imbecillitate non poterunt ferre corpus, sed corruent, quo homines pondus rapiet, sicut aquae. Aliquando hoc verbum additum alteri, simpliciter actiones coniungit. Hier. 50. Eundo et flendo ibunt, et Dominum quaerent. Ibo nunc, et percutiam: Hier. 40. Orantis est ac blandientis, ut sibi id liceat facere. Ibant, quo ibant: 1. Sam. 22. id est, incerti temere [p. 148] column 271/272 oberrabant. Aliquando ferme ociose ponitur, ut Poeta quoque utitur:

I nunc, et cupidi nomen amantis habe.

EPHOD quid sit, Hieronymus docet, cuius haec sunt verba: Est autem Ephod, indumentum sacerdotale, quod in Exodo et Levitico ἐπωμὶς Septuaginta interpretati sunt: id est, superhumerale. hoc autem loco ἱερατείας , id est, sacerdotii, Exod. 28 describitur. Fuerunt alioqui plura genera ephod, non tantum illud unum celebre, aut summi sacerdotis, nam et David fuit accinctus lineo ephod: 2. Sam. 6. Fuit etiam quoddam ephod, quod omnes sacerdotes gestarunt. Sic 1. Sam. 22, Saul dicitur interfecisse 85 viros, portantes lineum ephod: id est, qui vere erant sacerdotes, non Levitae. Fuit etiam quoddam ephod idololatricum Gedeonis. Iud. 8: quod fuit Gedeoni et eius posteris exitio.

EPISCOPUS, olim in novo Testamento fuit commune nomen presbyteris, ut ex Phil. 1 apparet: ubi salutat Paulus eius Ecclesiae episcopos et diaconos, plures hoc nomine honorans. Sic et Act. 20 dicit ad concionatores Ephesios: Attendite vobis et universo gregi, cui vos Spiritus sanctus praefecit episcopos. Testatur et Hieronymus in quadam Epistola ad Rusticum, olim eosdem fuisse sacerdotes et episcopos: sed postea in remedium Schismatis, unum quendam e numero sacerdotum delectum esse, qui esset et vocaretur Episcopus. Vox alioqui vetus est: nam et Homerus Hectorem vocat episcopum civitatis. Videtur autem haec appellatio venire ab Hebraea metaphora צפה Zophe, Speculator. ut, Fili hominis speculatorem te posui, etc. Ezech. 33. Atque hinc fuit primus gradus monarchiae Pontificiae, ut unus reliquis presbyteris ac collegis praeficeretur. Inde progressum est hoc regnum ad Archiepiscopos, metropolitanos, primates, patriarchas, et tandem ad summos pontifices.

EQUUS vox aliquas nonnihil peregrinas loquutiones praebet Hebraeis. Nam primum equus, tanquam animal bellicosum, ferox robustum simul et velox, crebro significat quodvis humanum, praesertim militare, auxilium. Sic dicitur, Fallax est equus ad salutem, et in multitudine roboris sui non salvabit. Ascensores equorum vocantur equites, Ezech. 38. Equum saepe ponunt pro equite, ut Fecit Absolom currus et equos: 2. Sam. 15. id est, collegit multos equites. Equus et mulus, pro quovis bruto, animali, aut hominibus obbrutescentibus. Psal. 32. Ne sitis sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Equi gloria in bello. Zach. 10. Visitabit Dominus gregem suum, ponetque eos sicut equi gloriam in bello. id est, generosos, animosos et bellatores eos efficiet. Equitare facere in equo, asino aut curru: pro, currui imponere, Exod. 4. 2 Reg 19. Equitare dicitur Deus supernubes aut caelos, tum ut indicetur in caelis habitare, tum ut ostendatur cito pervenire quocunque velit, quia nubes cito ab uno horizonte ad alium praetervolant. Deut. 33. Equitans caelum in auxilium tuum: scilicet, cito et ubique ad est. Sic equitare super Cherubin, Psal. 18. Isa. 19 etiam clarius exprimitur, ubi minatur propheta Aegyptiis, quod Deus veniet equitans in nube levi aut veloci, id est, cito veniet castigaturus. Equitare facere super excelso: id est, reducere ad terram promissionis. Isa. 58. Equitare super caput alicuius, Psal. 66. Equitare feceras hominem super caput nostrum: id est, molestum tyrannum nobis praeposueras, nosque ei misere subieceras. Equitare facere manum super arcum: 2. Reg. 13. pro, apprehendere arcum. Equitare super verbu, Psal. 45, aliqui vertunt: sed vertendum est proprie, insilias in equum: seu prorvas in bellum, propter verbum aut promissionem tuam veracem, sicut opem es nobis pollicitus, vel quia tua veritas periclitatur.

ERGO, videtur aliquando abundare. Matth. 7. Omnia ergo quae volueritis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis.

ERRARE, per metaphoram non tantum de ista externa oberratione sine certis sedibus aut certa vocatione dicitur (ut cum Gen. 20 dicit Abrahamus, Quando errare me fecit Deus de domo patris mei: pro, errabundum eduxit) sed etiam de errore in doctrina et veritate. ut Isa. 9. Et erant beatificantes populum istum, errare facientes. pro, qui beatum dicunt populum istum; iactantes religionem et vitam eius, seducunt eum. Sic saepe Psal. 119, errare a mandatis Dei: et Ezech. 44. Erraverunt a me post idola sua. Item, errare corde: Psal. 95. Populus errantes corde sunt, et ipsi non cognoverunt vias meas. Errare in prophetis, 2. Par. 36. pro, illudere eis ut seductoribus, habere eos pro seductoribus.

ERUBESCO verbum, idem valet quod pudefio, aut confundor. Quare eius explicationem vide in verbo PUDEFIO, ubi illius Hebraismi expositi sunt.

ERUCTARE, alias pro meditari posuit vetus Interpres: ut Psal. 45. Eructavit cor meum verbum bonum Alias pro effundere: ut Psal 19. Dies diei eructat verbum. Et Psal. 119. Eructabunt labia mea laudem tuam, cum docueris me statuta tua. pro, effundent. Putantenctare esse aliquid maius quam elo qui: quasi cordis cogitationes sua sponte erumpant per sermonem foras.

ESSE, quaere infra in voce SUM.

ESURIRE, et SITIRE, aliquando per synecdochen ponuntur pro quovis ardentiore affectu. ut cum Christus dicit Matth. 5. Beati qui esuriunt et sitiuntiustitiam id est, toto pectore expetunt, eamque promoneri cupiunt. Aliquando Esurire, sicut et Egenus, de quavimaiore miseria ac calamitate: sicut contra Saturatio, de quavis opitulatione accipitur. Sic diva Virgo canit, Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. id est, qui agnoscunt suam esuriem et egestatem.

ET coniunctio, innumeras pene significationes Hebraeis habet, tametsi et in aliis linguis variae sint eius catachreses. Aliquas ordine enumerabimus. Ideo. Gen. 3. Et emisit eum Dominus. id est, propter praecedens peccatum. Gen. 3. Vocem tuam audivi, et timui quod nudus essem, et abscondi: pro, Ideo timui, ideo abscondi me. Ezech. 23. In via sororis tuae ambulasti, et ponam calicem eius in manu tua. Gen. 6 Repleta est terra iniquitate, et ecce ego perdo eos cum ipsa terra. Propterea. vel idcirco. Gen. 49. Vidit terram quod esset pulchra, ET ioclinavit humerum suum ad portandum. pro, idcirco: Exod. 15 Non poterant bibere aquas, quia amarae erant, et murmuravit populus. Exod. 17. Ubi non erant aquae, et iurgatus est populus. pro, propterea. Num. 14. Quia complacitum est Domino: et introducet nos. pro, ideo, propterea. Isa. 43. Quia preciosus fuisti in oculis meis, et dabo hominem pro te. id est, idcirco, propterea. Iohan. 2. Prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit. pro, ideo. Dum. Gen. 7. Et diluvium aquarum fuit. pro, dum venit. Tunc. Gen. 12. Et factum est, cum accederet ad intrandum in Aegyptum: et dixit ad Saram uxorem suam. Gen. 44. Quod si tuleritis et hunc, et acciderit ei mors, et deducetis. pro, tunc deducetis. Exod. 13, Visitando visitabit vos, et auferetis ossa mea vobiscum. pro, tunc auferetis. Exod. 21, Si surrexerit et ambulaverit super baculum, et innocens erit qui percusserit. Talia sunt et illa exempla: Genes. 42. Dixitque ad fratres suos, Reddita est mihi pecunia mea, et egressum est cor eorum. pro, tunc obstupefacti sunt. Gen. 47. Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam fratrem meum. pro, tunc. Psal. 119, Contingat mihi benignitas tua, et respondebo exprobranti. pro, tunc, etc. Matth. 9. Abi in domum tuam, et ille surgens abiit. pro tunc surgens abiit. Mar. 7. Et congregantur. pro, tunc congregantur. Luc. 21. Et erunt signa in Sole et Luna. pro, tunc erunt. Luc. 2. Et factum [p. 149] column 273/274 est, ut abierunt Angeli in caelum, et pastores, pro, tunc pastores dixerunt Ibidem: Et factum est, cum advenisset dies octavus, ut circum cideretur puer, et vocatum est nomen eius IESUS. pro, tunc. ¶ Aliquando abundat, ut cum duo substantiva nomina connectit, quorum alterum revera adiectivum alterius esse deberet. ut, iudicium et veritas: pro, verax iudicium. Misericordia aut beneficentia et veritas: id est, verax beneficentia. Sic abundat Rom. 8. Mittens filium in similitudine carnis peccati, et de peccato condemnavit peccatum. Aliquando idem valet quod Sed, cum videlicet antithesin sententiae priori adiungit. ut Psal. 3. Et tu Iehova clypeus es circa me. Praecesserat enim: Multi dicunt animae meae, non est ei salus in Deo suo. Opponitur igitur per antithesin, contraria fiducia pii hominis. Vertendum igitur est, Atqui, vel Sed, aut Attamen tu es clypeus circa me. Sic Psal. 22. Clamo per diem, et non exaudis: et noctem, et non est silentium mihi. Ergo, Quare. Gen. 12. Ecce scio quod sis mulier pulchra visu, et fiet cum videbunt te Aegyptii, ut te accipiant, et me interficiant. id est, Ergo vel Quare fiet. Gen. 44. Et festinaverunt et deposuerunt. pro, festinanter ergo deposuerunt. vel, Quare festinanter deposuerunt. 1 Reg. 20. Et des servo tuo cor intelligens. pro, Quare des quaeso servo tuo tantam prudentiam, quae huic regno administrando par sit. Mar. 9. Bonum est hic esse, et faciamus tria tabernacula. pro, Faciamus igitur, vel Quare faciamus. Sic in fine 5. 1. Corinth. Et tollite malum de medio vestri. pro, Quapropter auferte malum de vestro coetu. Enim, Quia. Gen. 22. Nunc scio quod timeas Dominum, et non pepercisti filio unigenito tuo. Exod. 2. Et vocavit nomen eius Moysen. Et dixit, quia ex aquis. id est, dixit enim. Psal. 1. Et erit sicut arbor plantata. pro, erit enim sicut arbor plantata. Sic aliqui exponunt illud: Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. pro, quia est benedictus tuus fructus, aut semen. Col. 2. Spiritu tamen sum vobiscum gaudens, et videns vestrum ordinem. pro, quia video, et quasi coram contemplor vestrum pulcherrimum ordinem. Qu, Quae, Quod: Et sicut grex, et nemo colligit. pro, quem nemo colligit. Gen. 18 Et ego pulvis pro, qui sum pulvis. Gen. 22. Et concubina eius, et nomen eius Reuma. pro, cuius nomen. Mich. 2. Et stillabit. pro, is still abit huic populo, seu erit eius doctor. Luc. ult. Tu solus peregrinaris, et haec ignoras. pro, solusne es ex omnibus peregrinis, qui haec ignores? vel, adeone solus et solitarius hic egisti, ut rem ac factum tantum audire nesciveris? 1. Sam. 20. Non faciet pater meus poni rem parvam aut magnam, et non indicabit mihi: pro, quam non indicet mihi. Sic Isa. 39. Ecce dies veniunt, et auferetur. pro, in quibus auferetur. Iohan. 16. Modicum, et non videbitis me. pro, quo tempore me non videbitis. Mar. 1. Et erat in Synagoga ipsorum homo in spiritu immundo, et exclam avit. pro, qui exclamavit. Mar. 8. Et respiciens dicebat. pro, qui cum respexisset, dicebat. Id est, Gen. 1. Benedixit Deus diei septimo, et sanctificavit eum. id est, sanctificavit eum, et sacrificavit. Gen. 28. Et in semine tuo benedicentur omnes gentes. Exodi 4. Ero in ore tuo, et docebo quid loquaris. pro, id est, docebo te. 1. Sam. 17. Posuit eos in instrumento pastorali. id est, in pera. Sic etiam in aliis linguis est nonnunquam expositivum. ut Aeneidos 1:

Iudicium Paridis, spretaeque iniuria formae.

Gen. 3. Ponam inimicitias inter te et mulierem, et inter semen tuum. id est, inter eius posteros et te. Recte tamen persemen serpentis, etiam impios intelligas, qui tum Christo et posteris aut sectatorib. eius perpetuo praeliantur: quare eos Scriptura genimina viperarum vocat. Iohan. 10. De bono opere te non lapidamus, sed de blasphemia: et quia cum sis homo, facis te Deum. pro, quia cum sis homo, facis te Deum. Exponunt per illud Et, qualem ei blasphemiam obiiciant. valet ergo idem quod nempe, aut, id est. Sed. Matth. 17. Et non agnoverunt eum. pro, sed. Mar. 12. Et metuerunt multitudinem. pro, sed. Exodi 1. Et non fecerunt ut praeceperat rex, et vivificaverunt pueros. pro, sed vivificaverunt. Num. 24. Videbo illum, et non modo. pro, sed non modo. Dan. 8. Et non in fortitudine eius. Ierem. 43. Et tulit Iohannam. pro, sed tulit. Psal. 115. Et nos benedicemus. pro, sed nos benedicemus. 1. Sam. 18. Et sit manus Philistinorum in eum. pro, sed. Iohan. 3. Quod vidimus, testamur, et testimonium nostrum non accipitis. pro, sed. Aut: Gen. 26. Qui tetigerit virum istum, et uxorem eius. pro, aut uxorem eius. Exodi 12. Ex ovibus et capris accipietis. pro, aut capris. Exod 20. Non facies tibi sculptile, et ullam similitudinem. pro, aut ullam. Alioqui: Levit. 10. Vinum et siceram non bibes tu et filii, et non moriemini pro, alioqui moriemini: seu, ne moriamini. Attamen: Exod. 5. Neque stramen dabitur vobis, et summam laterum dabitis. pro, Attamen nihilominus. Autem: Gen. 38. Et ecce gemini in utero eius. pro, habebat autem gemellos in utero suo. Psal. 4. Et scitote quod segregavit sibi Dominus pium. pro, scitote autem, etc. Psal. 115. Et terram dedit filiis hominum. pro, terram autem, vel vero. Certe: 1. Reg. 18. Et nunc tu dicis, Vade et dic Domino tuo, En Elias, Et interficiet me. pro, certe interficiet. Ierem. 42. Si posueritis facies vestras, et erit gladius, in quo, etc. pro, Utique gladius, aut bellum, quod fugiunt, perdeteos. Donec: 1. Sam. 14. Maledictus qui comederit panem usque mane, Et ulciscar me de hostibus. pro, ut, vel donec me ulciscar. Gen. 18. Innitimini sub arbore, et capiam. pro, Donec capiam. Etiamsi: Ezech. 7. Quoniam qui vendit, ad venditionem non revertetur, Et adhuc in viventibus eorum. pro, Etiamsi superstites fuerint. Insuper, vel Praeterea: Isaiae 37. Audierat enim quod profectus erat de Lachis, et audierat de Taracha rege Aethiopum dicente. pro audierat insuper. 1. Reg. 16. Fuit autem, ET accepit uxorem. pro, Insuper accepit. Mox: 2. Reg. 4. Mitte mihi unum e pueris, ut curram ad virum Dei, et revertar. pro, mox, statim revertar. Nam: 1. Reg. 18. Obadias timebat Dominum valde, ET fuit in excindere Iesabel prophetas. pro, nam cum iugularet Iesabel prophetas, ille abscondit eos. Isaiae 3. Non ero dominus, Et in domo mea non est panis. pro, Nam in domo mea non est panis, non possum vos alere Isaiae 64. Hierem. 42. Iratus es, Et peccavimus. pro, nam peccavimus. 1. Sam. 14. Erat coarctatus valde, Et adiuraverat Saul. pro, nam, etc. Sic forte illud, Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris. pro, Quia benedictus fructus ventris, etc. Iohan. 2. Manserunt ibi non multos dies, et erat pascha prope. pro, nam erat. Et non, pro ne: Exodi 30. Lavabunt te aqua, et non morientur. pro, ne moriantur. Hierem. 38, Nemo sciet ista verba, Et non morieris. id est, nemini ea dixeris, ne tibimet exitium accersas. Postquam: Levit. 15. Lavabit vestimenta sua, et lavabit se aqua. pro postquam laverit semetipsum aqua. 1. Sam. 23. Et vidit David quod egressus esset Saul. pro, postquam vidit David, quod Saul, etc. Sic forte illud Proverb. 30. Ne forte maledicat tibi, et delinquas. pro, postquam deliqueris. Exod. 12. Et omnis servus acquisitus pecunia, et circumcideris eum, comedat de eo. pro, postquam circumcideris eum. Et non, pro potius quam, seu exprimit comparativum. Misericordiam volo, et non sacrificium: Oseae 6. Matth. 9 et 12. pro, potius, vel magis. Sic Proverb. 17. Occurrat cuipiam ursus orbatus catulis, et non stultus in stulticia sua. pro, potius vel magis optabile, satiusque illi sit. Praesertim: 2. Sam. 22. Liberavit eum Dominus de manu inimieorum eius, et de manu Saulis. pro, praesertim. 1. Reg. 11. Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, et filiam Pharaonis. pro, praesertim [p. 150] column 275/276 filiam Pharaonis. Quamvis: Iob 11 Homo vacuus efficitur cordatus, et pullus onagri nascetur. pro, quamvis ut brutum, carensque intellectu initio nascatur: vel etiam, quamvis rusticus et sylvestris initio fuerit, tamen poterit tandem fieri sapiens et cordatus. 2. Sam. 9. Et Mephiboseth comedet super mensam meam. pro, nihilominus. Sicut: Iob 5. Homo ad molestiam natus est, et scintillae attollunt se ad volandum. pro, sicut scintillae. Iob 34. Auris probat sermones, et palatum gustat ad comedendum. Quod coniunctio: Genes. 9. Statuam pa ctum meum, et non excindetur terra. pro, quod non excindetur. Genes. 44. Et accipietis etiam iustum. pro, Quod si acceperitis etiam iustum. Genes. 47. Pone manum tuam sub foemore meo, et facies mecum misericordiam. pro, iura quod facies, etc. Iosuae 2. Et dabitis mihi signum verum, et vivificabitis patrem. pro, quod vivificabitis. 1. Paral. 17. Annunciavi tibi, et Dominus aedificabit tibi domum. pro, Quod Dominus aedificabit tibi domum: Sicut 2 Sam. 7 expresse habetur. Isa 38. Quam praedicabo, et dixit mihi, et fecit. pro, quam praedicabo quod dixit mihi et fecit. Sic posses exponere illud dictum Lucae ultimo, Tu ne solus peregrinaris, aut commoraris in Ierusalem, et haec ignoras? pro, quod haec ignoras, cum sint talia ac tam nota? quasi diceret: Videmus quidem te peregrinum hominem esse, et forte paschatis tantum gratia paucis diebus hic Hierosolymae versatum: sed vehementer miramur, te hisce diebus solitarium hic victitasse, ut res tantas ac tam celebres actiones e nemine audire ac cognoscere potueris. Cum rationale, vel Quando quidem: Genes. 18. Nunquid celabo Abrahamum, etc. et Abraham omnino erit. pro, cum sit futurus. Genes. 34. Et ego homines numeri. pro, cum ego paucos mecum habeam, qui perfacile vinci extinguique possint Exodi 6. Quomodo audiet me Pharao, et ego sum incircumcisus labiis. pro, cum sim balbus. Levit. 16. Et complebit expiare sanctuarium, et offeret hircum. Et ego non sum sicut una ex ancillis. Ruth. 2. pro, cum non sim ut minima ancilla, 1. Sam. 28. Angustiis afficior valde, et Philistaei pugnant contra me. pro, cum Philistaei pugnent. Gen. 24. Nolite me detinere, et Dominus prosperavit iter meum. pro, cum vel quando quidem Dominus prosperaverit. Cum temporis: Marci 15. Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. pro, cum crucifixerunt. Genes. 38, Et multiplicati sunt dies, et mortua est pro, cum multiplicatae essent dies, mortua est. 1. Sam. 25. Et benefaciet Dominus domino meo, et recordaberis ancillae. Exod. 12. Et videbo sanguinem, et praeteribo vos. pro, cum videro sanguinem, praeteribo. Levit. 22. Et occumbet Sol, et erit mundus. pro. cum occubuerit Sol, erit mundus. Psal. 77. Recordor Dei, et turbor. pro, cum turbor, recordor Dei, seu confugio ad Deum per invocationem. Sic meditor, et involuitur spiritus meus. Sic Genes. 42. Et accidet illi mors in via, et deducetis canos. pro, si acciderit illi mors. Genes. 47. Inveniamus gratiam in oculis Domini, et erimus servi Pharaonis. pro, summa fiet nobis gratia, si tantum servi esse poterimus Pharaonis Genes. 44. Et patrem deserveritis, et frater noster minimus non sit. pro, Si defuerit frater, et si frater noster non sit, etc. Iudicum 6 Et, est Dominus nobiscum, quare igitur invenerunt. pro, si est Dominus nobiscum. Exod. 12. Et coquendo coctus est. pro, si coquendo coctus est. Sic: Iob 14. Ut lapides comminuuntur aqua, et spem hominis perdis. pro, sic conficis et consumis hominem. sicut lapis in torrente volutatus absumitur, ut restitui instaurarive prorsus nequeat. Psal. 29. Dominus in diluvio sedit, et sedebit rex in seculum. pro, sicut tunc fuit rex et iudex, sic et postea erit. Proverb. 22. Et Boreas fugat pluviam, et facies iracunda linguam secreti. pro, Sic Proverb. 26. Ut spina quae ascendit in manu ebrii, et parabola in manu stultorum. Proverb. 30. Quemadmodum expressor lactis educit butyrum, et expressor furoris educit litem. pro, Sic 3. Reg. 1. Sicut iuravi tibi per Dominum, et ipse sedebit Salomon in solo regio. Sin, si vero: Ierem. 18, Et convertetur gens illa a malo suo, contra quod loquutus sum, poenitebit me, etc. pro, Si vero convertetur. Tamen: Desolata erit terra, et consummationem non faciam. Hierem. 4. Neque congregant in horrea, et pater caelestis alit eas. pro, tamen pater alit, Matth. 6. Tametsi: Isti transierunt Iordanem, et Ipse repletus super omnes ripas. id est, tametsi ipse erat repletus. 1. Paralip. 12 Iob 6. Et erit adhuc consolatio mea, et uror dolore. pro, tametsi urar et crucier. Tantisper dum: Numer. 9. State et audiam quid praecipiat Dominus pro, tantisper state, dum audiam. Siuc: Isa. 10. Non erit Aegypto ullum opus, quod faciet caput et cauda, ramus et iuncus. id est, sive caput sive cauda: sive ramus, sive iuncus. Ut: Iudicum 8. Postulabo a vobis postulationem, et date mihi inaures. pro, ut detis. 1. Sam. 15. Honora quaeso me coram senioribus, et revertere mecum. pro, ut revertaris. 1. Sam. 28, Quaerite mihi mulierem Pythonissam, et ibo ad eam, atque in quiram. pro, ut eam ad eam. Hierem. 9, Quis dabit capiti meo aquam, et deflebo die ac nocte. pro, ut defleam. Psal. 40. Comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui videre. pro, ut non possim prae debilitate videre. Psal. 83. Imple facies eorum ignominia, et quaerant nomen tuum. pro, ut quaerant. Exod. 25. Vide et fac. pro, vide ut facias. Matth. 5. Ponunt lucernam super candelabrum, et lucet. pro, ut luceat. Matth. 26. Appropinquat hora, et filius hominis tradetur. pro, ut tradatur, aut qua tradetur. Rom. 11. Quis prius dedit ei, et reddetur? pro, ut ei reddi debeat, aut oporteat. Utinam, et Sicut: Iob 16. Et disceptet homo cum Deo, et filius hominis cum amico suo. pro, utinam disceptare posset homo cum Deo, sicut filius hominis cum amico suo. Utique: Genes. 17. Incircumcisus masculus, et exterminabitur. pro, utique exterminabitur. Superfluum interdum est, quod et supra monui, ut Exod. 4. Et respondit Moyses, et dixit: Et ecce non cadent. pro, Ecce nos cadent. Levit. 17. Et sequenti die comedetur, Et quod superfuerit ex eo. abundat Et posterius. Genes 43. Nisi reduxero, et peccabo. Rom 8. Misso filio, et condemnavit peccatum de peccato. Sic apud Graecos post τὶς et ὅτι , solet καὶ Et abundare: ut 1. Corinth 15. Quid et baptizetur? [Matt.] 28 Equidem ego: Genes. 48. Et ego cum venirem ex Mesopotamia, mortua est Rachel. Simile ferme illud est initio 2. cap. Corinth. 1. Et ego cum venirem ad vos, veni non in sublimitate sermonis. Autem: 2. Paral 12 Et nos Iehova Deus noster. pro Iehova autem est Deus noster: vel, quod ad nos attinet, Iehova est Deus noster. Marci 1. Et erat in Synagoga homo in spiritu immundo. pro, Eratautem. In: 1. Sam. 26. Percutiam eum lancea, et terram. pro, in terram. id est, perfosso eo, infigam lanceam in terram. ET coniungit aliquando duo verba, quorum alterum, excluso Et, posset commutari in infinitivum. Gen. 9. Et coepit, et plantavit. pro, coepit plantare. Iudicum 9. Et vidit, et ecce populus egrediebatur. pro, vidit populum egredi. Aliquando est quasi completiva particula. Nonnunquam copula longius a suo loco ponitur. Cum praepositio: 1. Samuel. 13. Nam fuit arca Domini in die illa, et filii Israel. pro, cum filiis Israel. Cum tamen: 1. Samuel 12. Et Dominus Deus vester rex. pro, cum Dominus sit vester rex. Propterea: Genes. 29. Nunquid quia frater meus es, et servies mihi? pro, propterea. Hieremiae 11. Et iverunt unusquisque in pravis cogitationibus cordis sui: et adducam super eos omnia verba foederis huius. id est, propterea adducam.

ETIAM, nonnunquam aliquid idiotismi habet, [p. 151] column 277/278 qui explicandus est. Etiam ego: 1. Sam. 12. Etiam ego, absit a me quoque ut peccem Domino. pro, a me quoque absit. Sic Eccles. 8, Quia etiam scio ego quod erit bonum, etc. pro, quia ego quoque scio. Duplicatur Etiam valde crebro, ubi de duobus aliquid pronunciatur affirmative aut negative, idem ferme valens quod duo Tum Latinis aut duo Nec. Exod 5 Cum non perfecistis statutum laterum, ut prius etiam heri etiam hodie. pro, heri et hodie. Genes. 47. Pastores ovium servi tui etiam nos, etiam patres nostri pro, tum nos, et maiores nostri. Exod. 12. Etiam pecora vestra, etiam boves vestros accipite. Ibidem: Egredemini etiam vos, etiam filii Israel. id est, abite una cum filiis Israel, pecora una cum armentis 1. Regum 12. Quod non postulasti, dedi tibi etiam divitias, etiam gloriam. pro, divitias cum gloria. Valet aliquando, nempe in negativa sententia, illa reduplicatio idem quod duo Neque. Exod. 4. Non sum vir verborum etiam ab heri, etiam ab nudius tertius. pro, neque proxime fui nec unquam antea. Numer. 23. Etiam ne maledicendo maledicas etiam benedicendo ne benedicas. pro, neque maledicas neque benedicas. 1 Regum 3. Etiam tibi, etiam mihi non sit, dividite infantem pro, nec mihi nec tibi sit. Etiam iterans prius positam vocem magis inculcat, 1. Regum 21, Lingent canes sanguinem tuum, etiam tuum: pro tuum ipsius. Aliquando iunctim reduplicatur emphaseos gratia. Levit. 26 Et etiam etiam hoc, cum ipsi fuerint in terra inimicorum. pro, etiamsi expulero eos, etc.

ETHNICUS notae significationis vox est, sed in Sacris literis accipitur aliquando pro insigniter impio: ut Matth. 18. Si non audierit Ecclesiam, sit tibi ut ethnicus et publicanus. pro, fuge ac vita eum sicut alium quemvis perditum ac sceleratum hominem. Nam tales plerunque tunc erant ethnici ac publicani. Sic et vox Samaritani accipitur: sicut nunc in vulgaribus linguis utimur vocabulo Turcae ac Iudaei. Ethnice vivere, Galat. 2. est, neglectis ac contemptis caeremoniis ac observationibus Iudaicis praesertim in discrimine cibotum, libere suo arbitrio vivere. Sic Petrus aliquando libere, neglecto Iudaismo, solitus erat victitare: sed ibi motus ac perterre factus authoritate Iudaeorum, iudaizabat: vi de baturque etiam gentiles conversos suo exemplo docere, non esse spem salutis non observantibus legem.

EVACVARE, per metaphoram significat, rem quamcunque, consilium aut conatum irritum, frustraneum, ac vilem efficere. sumpta metaphora a vasis res utiles continentibus, quae cum sunt exinanita, non ita magnifiunt. Hieremiae 19. Evacuabo consilium Iudae: pro, irritum efficiam. 1. Corinth. 1. Non in sapientia sermonis, ne evacuetur crux Christi: id est, ne vis aut efficacia simul et debita gloria ei adimatur. 1 Corinth. 9. Ut gloriam meam quis evacuet. Et 15 cap. Prophetiae evacuabuntur: id est, suum finem sortitae, porro nulli usui erunt. Malachiae 3 in bonam partem accipitur, pro effundere aut copiose largiri aliqua bona. Evacuare sese, Thren. 4. immodicum vomitum indicat. Evacuare significat spoliare, Nahum 3 Evacuaverunt eos evacuatores. Solent enim direptores auferre et exportare omnia quae sunt in aedibus. Sed de toto hoc Hebraismo agetur etiam postea in voce Inanis et Vacuus.

EVADO, id est, effugio aliquod grave periculum, aut difficultatem: habet aliquando quasdam obscuras phrases, quarum aliquas nunc percurremus. Evasio nomen crebro significat eam particulam, quae intereunte maiore parte exercitus aut populi, superstes remansit, et singulari Dei ope beneficioque ab interitu reservata est 2. Regum 19. Et addet evasio Iudae, quae remansit, Esdrae 9. Nunquid irasceris contra nos usque ad consumptionem, ita ut non sit residuum et evasio? 2. Paralip. 30. et revertetur ad evasionem, quae remansit nobis e manu regis Assur. In evasionem esse, Genes. trigesimosecundo: Si venerit Esau ad turmam unam, et percusserit eam, tum erit turma quae remanserit in evasionem. id est, salva remanebit, elapsa fuga, dum periculi sui admonetur pereuntium clade. Evasionis homines. Esdrae octavo. Ut relinqueret vobis homines evasionis: id est, aliquos qui evaderent periculum. Evasor aliquando significat fugitivum, qui ex praelio aufugit. Iudicum 9, Dominatus est evasor fortibus populi: id est, qui antea ut imbellis aufugit, is nunc fortissimos viros superabit. Evasores gladii, vel a gladio. Hieremiae 3 et 44. Evasores gladii revertentur ex Aegypto. Ibidem 51, Evasores a gladio abite pro, qui evasistis exitium in excidio Hierosolymitano. Hierem. 50. Ne sit evasor: id est, ut nemo periculum effugiat. Panis evasit de vasis nostris. 1. Sam. 9. pro, defecit.

EVAGINANTES gladium dicuntur, qui ad bellum sunt idonei. Iudic. 20. et 2. Reg. 3. Tulit secum 70 viros evaginantes gladium. Similis loquutio est, Accingentes se gladio.

EVANESCERE, Rom. 1. ponitur pro tandem in extremam impietatem declinare. Vanitatem enim saepe idololatriam ipsam nominant, de qua significatione in voce Vanitatis agetur.

EVANGELIUM, vox Graeca, quae apud illos plerunque significat vel praemium datum felicia grataque nuncianti, vel etiam sacrificium diis pro laeto nuncio oblatum: aliquando tamen et ipsum gratum ac salutare nuncium, quomodo ea Plutarchus in Pompeio utitur. Venit ab εὖ et ἀγγέλλω bona nuncio, bona ignotaque indico. Ducta autem videtur haec vox, sicut aliae pleraeque, praesertim maioris momenti, in novo Testamento, ex lingua Hebraea et veteri Testamento. Nam ibi verbum בשר bischer significat, laeta, grata ac salutaria nunciare, seu idem quod evangelizare. Et vox בשורה ipsum evangelion, seu laetum gratumque nuncium aut rumorem indicat. Sicut Ioab 2. Samuel. 18, ad Achiam, cupientem nunciare victum interfectumque esse Absolonem, bis inquit, Non esse diem evangelii, seu non fore gratam famam caedis Absolonis Davidi. Quo vero magis agnoscas, vocem Graecam imitari Hebraeam, habes et illud indicium, quod Hebraeo בשר bischer utuntur prophetae, de ipsa praedicatione evangelii aut beneficiorum Christi. Nam Christus Isaiae sexagesimoprimo, exponens officia sibi a patre in hoc mundo iniuncta, inter alia utens illo verbo, dicit Lebascher, Ad evangelizandum pauperibus misit me. Et Isaiae quinquagesimosecundo, de Apostolis praedicitur hisce verbis: Quam pulchri sunt pedes super montibus mebascher evangelizantis, divulgantis pacem, evangelizantis bonum. Et Isaiae quadragesimo. Super montem excelsum ascende, tibi evangelizabitur Syon. Et Psalmo sexagesimooctavo, Dominus dabit sermonem evangelizantium exercitum multum. Sic et Psalmo quadragesimo, itidem de Evangelii doctrina dicit ipsemet Servator, Evangelizavi iustitiam in coetu magno. Et Psalmo nonagesimosexto, Evangelizate de die in diem salutem eius. In locum igitur huius tam significantis verbi, substituerunt Apostoli verbum Graecum Evangelizare. Significat vero Evangelion proprie, doctrinam aut promissionem de gratuita iustitia ac salute, quae per et propter Christum contingit omnibus credentibus: cuius naturam penitus exponere eamque a lege separare, aut eius ac legis discrimen commonstrare, non iam huius Grammaticae, sed Theologicae tractationis est, de qua re alibi saepe dixi. Accipitur tamen nonnunquam haec vox in genere [p. 152] column 279/280 pro tota doctrina Legis et Evangelii. ut Marc. 1. Venit IESUS in Galilaeam, praedicans Evangelium regni Dei, et dicens: Impletum est tempus, instatque regnum Dei: Resipiscite, et credite Evangelio. ubi vox Evangelii, prius quidem in genere pro tota doctrina, posterius autem pro sola promissione accipitur. Caeterum Romanis 2, videtur ferme solam legem significare, cum dicit, Deum in extrema die iudicaturum homines secundum Evangelium. ¶ Nonnunquam Evangelia vocantur quatuor illae historiae aut libri Matthaei, Marci, Lucae et Iohannis, ut in titulis eorum habetur. Dixi in genere de vocis Evangelii significationibus, nunc addam varias eius appellationes, similitudines: et attributa, seu (ut soleo nominare) phrases huius vocis. Appellationes et periphrases hae sunt: Evangelium regni, Matth. 4. 9. 24. Marc. 1. vocat enim ad societatem regni, quod habet Christus in terris. Deinde et exhibet bona eius regni, nempe remissionem peccatorum: denique et transfert nos in aeternum regnum, per passionem Christi nobis paratum; Lucae 22. Cornu salutis: Lucae primo hoc est, regnum, in quo voce ministerii salus per Christum parta annunciatur et applicatur. Aqua viva. item, Fons aquae salientis in vitam aeternam: Ioannis quarto, id est, doctrina adferens veram ac salutarem consolationem sitienti codi, hoc est consternato agnitione peccatorum. Verba gratiae: Luc. 4. explicabat enim Christus prophetiam Esaiae de Evangelio. Vocantur autem Gratiae verba, a forma et effectu. nam gratuitam remissionem peccatorum evangelizabat, Christus ac gratiam seu favorem Dei vox Evangelii cuilibet agenti poenitentiam, et credenti in Christum, applicat. Verba vitae aeternae. Iohannis 6. Verba vitae aeternae habes. nam per Evangelii concionem vita, quam Christus suo sanguine meruit, donatur credentibus. Scientia salutis, Luc. 1. est enim doctrina de salute per Christum acquisita, quam exhibet nobis. Veritas: Ioannis 1. Plenum gratia et veritate. Item, Gratia et veritas per IESUM Christum facta est: Ioannis 1 hoc est, vera ac certa doctrina de voluntate Dei erga nos ostendens nos merito Christi salvari, et accipi in gratiam.

Lux: Matth. 4. Sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Mysteria regni caelorum: Matth. 13. quod etsi in genere de omnibus mysteriis accipi potest, tamen praecipue Evangelii doctrina sic appellatur, eo quod sit doctrina rationi humanae sine patefactione divina prorsus incognita. His adde appellationes varias in Apostolorum scriptis. Vocatur enim generali quadam periphrasi, sermo Dei: eo quod divinitus haec doctrina sit patefacta. Actor. 8. Peragrabant, annunciantes sermonem Dei. Item, Samaria recepit sermonem Dei, Act. 10. Sermo quem misit Deus Israel, annuncians pacem per IESUM CHRISTUM. Sermo gratiae Dei, Actor. 20. Regnum Dei ibid. Per quos transivi, praedicans regnum Dei. Promissio. Actor. 2. Promissio Abrahae facta, de semine benedicto. Gal. 3. Rom. 5. Non enim per legem contigit promissio Abrahae. Rom. 9. Quorum sunt promissiones, Roman. 15. 2. Pet. 1. Promissa donata sunt nobis. 1. Iohan. 2. Haec est promissio, quam ipse nobis promisit, vitam aeternam. Verbum vitae. Actor. 5 angelus inquit ad Apostolos: Ite, et stantes loquimini in templo populo, omnia verba vitae huius. Philip. 2. Sermonem vitae sustinentes. Verbum fidei, Rom. 10. Sermo salutis, Hebr. 2. Praedicatio fidei, Gal. 3. Verbum veritatis, Eph. 1. Veritas, 2. Ioh. Qui cognoverunt veritatem. Propter veritatem quae permanet in nobis 3. Ioh. Ut cooperatores simus veritati. Via veritatis, 2. Pet. 2. Praeceptum, 1. Pet. 2. Satius fuisset illis non cognovisse viam iustitiae, quam ubi cognoverunt, converti ab eo quod illis traditum fuit, sancto praecepto. 1. Ioh. 3. Hoc est praeceptum eius, ut credamus in nomine filii eius IESU CHRISTI. 1. Iohan. 5. Haec enim est charitas Dei, ut praecepta eius servemus, et praecepta eius gravia non sunt. 1. Timoth. 1. Hoc praeceptum commodo tibi fili Timothee. Lex, Gala. 2. Ego per legem legi mortuus sum. Lex fidei, Rom. 3. Ubi gloriatio? exclusa est: per quam legem? operum? non, imo per legem fidei. Lex spiritus vitae. Rom. 8. Nam lex spiritus vitae per CHRISTUM IESUM, liberum me reddidit a iure peccati et mortis. Doctrina Christi 2. Iohannis: Qui non manet in doctrina Christi, Deum non habet. Testimonium, 1. Iohan. 5. Quia non credit in testimonium, quod testificatus est Deus de filio suo. Apoc. 1. Testimonium IESU CHRISTI. Apocal. 12, Habent testimonium IESU CHRISTI. Apoc. 9. Conservus tuus sum, et fratrum tuorum, habentium testimonium IESU. 1. Timoth. 2. Ut esset testimonium temporibus suis, in quod positus sum ego praeco et Apostolus, etc. doctor gentium cum fide et veritate. 2. Timoth. 1. Ne pudeat testimonii Domini nostri. 1. Cor. 2. Adnuncians vobis testimonium Dei. Spiritus, et administratio spiritus et iustitiae, 2. Corinth. 3. Virtus Dei ad salutem omni credenti, Rom. 1. 1. Corinth. 1. Sermo crucis 1. Corinth 1. Sermo crucis iis qui pereunt stulticia est: at nobis qui salutem consequimur, potentia Dei est. Offendiculum crucis. Galatas sexto, Stulticia praedicationis. 1. Corinth. 1. Visum est Deo per stulticiam praedicationis salvos facere credentes. Stulticia Dei. 1. Corinth. 1. Stulticia Dei sapientior est quam homines. Sapientia Dei in mysterio, 1. Corinth. 2. Loquimur sapientiam Dei in mysterio quae est recondita, quam praefinierat Deus ante secula in gloriam nostram. Mysterium. Roman. 16. Ei autem qui potens est vos confirmare secundum Evangelium meum, et praeconium IESU CHRISTI, iuxta revelationem mysterii, temporibus aeternis taciti, etc. 1. Corinth 4. Dispensatores mysteriorum Dei. Ephes. 3. Intelligite cognitionem meam in mysterio Christi, quod in aliis aetatibus non innotuit filiis hominum. Coloss. 4. Orantes pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis, ut loquamur mysterium Christi. 1. Timoth. 3. Hab entes mysterium fidei in pura conscientia. Ministerium reconciliationis, et sermo reconciliationis. 2 Corinth. 5. Omnia ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per IESUM CHRISTUM, deditque nobis ministerium reconciliationis, etc. Item, Posuit in nobis sermonem reconciliationis. Arcanum voluntatis divinae, et beneplacitum, quod proposuit Deus in seipso, et propositum ipsius, et decretum voluntatis Dei, de genere humano, per Christum redimendo et salvando. Ephes. 1. Testamentum. Galat. 3. Testamentum alte comprobatum a Deo, erga Christum. Galat. 4. nam haec sunt duo testamenta. Novum testamentum. Hebr. 7. Novi testamenti conciliator IESUS. Hebr. 9. 2. Corinth. 3. Faciet nos ministros Novi testamenti. Dicitur et crux Christi, Galat. 6. Et lac animi quod dolum nescit, 1. Petri 2. Et fides in Christum, Actor. 4. Audivit ab eo fidem quae est in Christum. Hisce omnibus et haec adde. Evangelion Odor vitae et mortis dicitur: Odor mortis est iis qui morti destinati sunt, et odor vitae iis qui ordinati sunt ad vitam. 2. Corinth. 3. Quia Christiani suavis odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt: his quidem odor mortis in mortem, illis vero odor vitae in vitam. In quem locum sic quidam adnotat: Qua metaphora aptaverat Christi noticiam, nunc ad personas Apostolorum transfert, scilicet eadem ratione. Quemadmodum enim lux mnndi vocantur, quia facem Evangelii praeferendo homines illuminent, non autem quia proprio splendore illis praeluceant: ita odoris nomen habent, non quia fragrantiam ex seipsis ullam emittant, sed quia doctrina, [p. 153] column 281/282 quam ferunt, odorifera, ad imbuendum suaveolentia sua totum mundum, etc. Vocabulum Odoris magnam habet emphasin. Perinde enim valet, ac si dixisset: Tanta est vis Evangelii in utramque partem, ut non gustu solum, sed olfactu solo aut vivificet, aut interficiat. Quicquid sit, nunquam frustra praedicatur, quin valeat aut in vitam, aut in mortem. ¶ Sed quaeritur, qui conveniat hoc cum natura Evangelii, quod paulo post vocabit ministerium vitae? Responsio facilis est, quod Evangelium praedicatur in salutem, id esse illius proprium: sed huius salutis participes esse solos fideles, interea incredulis esse damnationis occasionem, quod eorum vitio culpave accidit. Appellatur Evangelium regnum CHRISTI, Actorum vigesimo, idque ideo, quia regnum Dei in hoc mundo inchoat, omnes renovando in imaginem Dei, donec tandem in ultima resurrectione compleatur. Coloss. 4. Hi soli cooperarii in regnum Dei, qui mihi fuerunt solatio, etc. Paulus vocat Evangelium regni Dei. Est enim veluti sceptrum, quo Deus super nos regnat et per illud cooptamur in vitam aeternam. Verba vitae. Act. 5. Ite, et stantes loquimini in templo populo omnia verba vitae huius, etc. Insigne Evangelii elogium, quod vivifica sit doctrina, salutem hominibus afferens. Patefit enim illic Dei iustitia, Rom. 1. et Christus illic se nobis offert cum sacrificio mortis suae cum spiritu regenerationis, cum divinae adoptionis archa. Atque hoc nominatim Apostolis dicitur, ut animosius quaevis certamina pro Evangelio subeant, quando audiunt se aeternae salutis ministros esse. Demonstrativum apponitur maioris certitudinis causa, ac si vitam digito monstraret angelus: ut certe non procul quaerenda est, ubi Verbum habemus in ore, et in corde. Dicitatem, Vitae huius, scilicet de qua in hac doctrina et inter me angelum et vos Apostolos nunc agitur. Evangelii praedicatio vocatur Christi ad nos descensus Ephes. 2. Nobis enim adest Christus, quoties in spem salutis, per Evangelii praedicationem nos vocat. Evangelium crux interdum appellatur. Gal. 5. Exinanitum est scandalum crucis.

Libenter sane Evangelium Paulus crucem nominat, vel sermonem crucis, dum adiectam eius simplicitatem vult opponere ampullis humanae sapientiae vel iustitiae. Nam et Iudaei (ut ita loquar) disciplinariae iustitiae confidentia, et Graeci stulta sapientiae persuasione inflati, Evangelii humilitatem despiciebant. Quum ergo dicit, Nunc recepta circumcisionis praedicatione nullum amplius fore scandalum crucis: intelligit, nullam sibi molestiam exhibitum iri â Iudaeis, sed bona eorum pace sibi docendi fore locum: quia amplius eos non offendet fucatum illud et adulteratum Evangelium, compositum ex Mose et Christo, reprehendendo. Ministerium spiritus et iustitiae. 2. Corinth. 3. Quia instrumentum est regenerationis, et offert gratuitam cum Deo reconciliationem Mysterium Christi, Colos. 4. a dignitate, quia exponit imperscrutabile mysterium de Christo. Stulticia praedicationis. 1. Corinth. 1. Placuit Deo per stulticiam praedicationis salvos facere credentes. ubi per quandam concessionem sic vocatur: quia in speciem talis censetur istis μωροσόφοις , qui falsa confidentia ebrii, nihil verentur sacrosanctam Dei veritatem insipidae suae censurae subiicere. Testimonium Dei. 1. Corinth. 2. Annuncians vobis testimonium Dei. ubi, tametsi Dei testimonium passive quidam Interpretes exponant, dubium tamen non est quin ad mentem Apostoli magis accommodatus sit diversus sensus, ut testimonium Dei sit, quod a Deo profectum est: nempe doctrina Evangelii, cuius ipse author est ac testis. Legimus enim, eum caelitus de filio testatum esse. Testimonium Christi. 1 Corinth. 1. Quemadmodum testimonium Christi confirmatum fuit in vobis. Ubi secus vertit Erasmus, nempe his rebus confirmatum fuisse in illis testimonium Christi, cognitione scilicet, ac verbo. Sed aliter sonant verba, quae si non torqueantur, facilem habent sensum: nempe quod Evangelii sui veritatem Deus consignaverit inter Corinthios, ut certior fieret. Dupliciter autem id fieri potuit: vel per miracula, vel per interius Spiritus sancti testimonium. Videtur Chrysostomus de miraculis accipere. Sed latius patet. Ac primo quidem certum est, confirmari Evangelium proprie apud nos fide: quia dum fide recipitur a nobis tunc demum testamur Deum esse veracem. Et si autem miracula valere ad eius confirmationem debent, altius tamen petendum est exordium, nempe quod Dei spiritus arrha et sigillum est. Possunt itaque haec verba sic exponi: Corinthios abundare scientia, sicut ab initio Deus efficaciam apud eos Evangelio suo dederat: neque id uno tantum modo, sed etiam interna Spiritus virtute, donorum excellentia et varietate, miraculis, aliisque adminiculis omnibus. Testimonium igitur Christi, vel de Christo, Evangelium vocat: cuius huc spectattota summa, ut Christum nobis patefaciat, in quo absconditi sunt omnes scientiae thesauri. Si quis active accipere malit, quia Evangelii primarius author est Christus, et Apostoli nihil aliud sint quam secundarii vel subalterni testes: non admodum pugnabo. mihi tamen prior illa expositio magis placet. Quamquam paulo post Cap. 2. sine controversia active sumendum est Testimonium Dei, quia passivus sensus non congrueret. Hic autaem alia ratio, imo locus ille meam sententiam confirmant: quia mox subiiciebat quale sit illud, nempe nihil scire praeter Christum. Sic 2 Timothei primo: Non ergo te pudeat testimonii Domini nostri IESU CHRISTI, etc. ubi Paulus merito Evangelium appellat Domini testimonium: quia tametsi minime nobis adiutoribus indiget, nobis tamen has partes imponit, ut testimonium reddamus sibi, ad gloriam suam asserendam. Ministerium reconciliationis. 2. Corinth. quinto, Dedit nobis ministerium reconciliationis, etc. Qui praeclarus Evangelii titulus est, quod legatio sit ad reconciliandos homines Deo: singularis quoque ministrorum dignitas, quod cum hoc mandato a Deo mittantur ad nos, ut internuncii sint, et quasi sponsores. Sapientia et prudentia Dei, item Arcanumuoluntatis Dei, Ephes. 1. Qui exundavit in nos in omni sapientia et prudentia, patefacto nobis arcano voluntatis suae. ubi Paulus Evangelium ornat splendidis titulis sapientiae et prudentiae, ut contrarias omnes doctrinas despiciant Ephesii. Nam hoc colore se insinuabant pseudoapostoli, sublimius se quiddam afferre traditis a Paulo rudimentis, etc. Contrâ Evangelii authoritas adstruitur a Paulo, ut secure in eo acquiescant fideles. Omnis sapientia, plenam aut perfectam significat: Quia autem quosdam terrebat novitas, huic etiam errori tempestive occurrit, dum vocat arcanum divinae voluntatis: sed tamen arcanum, quod nunc Deus patefacere voluerit. Sermo veritatis, et Evangelium salutis nostrae. Ephes. primo. Audito sermone veritatis, Evangelio salutis vestrae. ubi Paulus duplici epitheto Evangelium ornat, quod sit sermo veritatis, et quod Ephesiis fuerit salutis instrumentum. Quae duo epitheta diligenter observanda sunt. Nam cum nihil magis moliatur Sathan, quam ut vel contemptu Evangelii, vel dubitatione, mentes nostras imbuat: duobus clypeis nos hic Paulus munit, quibus utramque tentationem propulsemus. Ergo adversus omnes dubitationes discamus hoc testimonium opponere, Evangelium non modo certa esse veritatem, quae fallere nequit: sed κατ' ἐξοχὴν vocari sermonem veritatis, quasi extra ipsum nulla esset propria veritas. Deinde, ne quo unquam vel contemptu vel taedio sollicitemur, occurrat, qui sit eius vis et effectus: [p. 154] column 283/284 hoc est, quod salutem nobis adferat. quemadmodum alibi docet, esse potentiam in salutem credentibus.

Sic et Coloss. primo: Per sermonem veritatis, nempe Evangelii: ubi itidem per excellentiam Evangelium nominat sermonem veritatis honoris causa, quo solidius firmiusque insistant in revelatione illinc accepta. Ita nomen Evangelii appositive contexitur. Cognitio Christi. 2. Pet. 2. Per cognitionem Domini et servatoris IESU CHRISTI. ubi per cognitionem Christi, non dubium est quin Evangelium intelligatur.

¶ Hactenus appellationes Evangelii habuimus, nunc et comparationes et similitudines quasdam addemus. Evangelii praedicatio sibilo comparatur, Zachariae 10. Sibilabo eis, et congregabo eos, quia redemi eos, etc. ubi Sibilus blandus, dulcissima Evangelii praedicatio est, qua cognoscimus Christum nos sanguine suo redemisse, quaque promittit Deus per prophetam, se dispersos in unam Ecclesiam collecturum. Evangelium Igni per metaphoram comparatur Lucae duodecimo, Veni mittere ignem: quia violenter rerum faciem mutat. Evangelii praedicatio Ventilabro comparatur. Matthaei tertio, Lucae quarto: Cuius ventilabrum in manu sua. Appellatur autem Evangelii praedicatio Ventilabrum, aut Vannus: quia antequam Dominus nos excutiat, totus mundus confusione implicitus est, sibi quisque privatim delicias facit, et boni malis permixti sunt, denique paleis turgere sufficit: ubi autem in medium prodit Christus cum suo Evangelio, dum conscientias coarguit, et citat ad Dei tribunal, ventilantur paleae, quae prius magnam areae partem occupabant. Evangelii praedicatio Messi comparatur, Ioannis quarto: Adhuc quatuor menses sunt, et messis veniet, etc. Ut vero intelligatur hic locus, tenenda est inter sationem et messem antithesis. Satio metaphorice fuerat legis et prophetarum doctrinatunc enim semen in terram proiectum, manebat quasi in herba: doctrina autem Evangelii, quia ad iustam maturitatem homines adducit, apte messi confertur. Lex enim ab ea perfectione longe distabat, quae in Christo demum exhibita fuit. Nota est etiam pueritiae et virilis aetatis comparatio, quam adducit Paulus Galat. quarto, quae eodem tendit. Denique quum praesentem salutem Christi adventus secum attulerit, non mirum est, si Evangelium, in quo aperta est regni caelestis ianua, Messis vocetur doctrinae propheticae. Neque tamen hoc obstat, quod patres sub lege collecti fuerint in Dei horreum: verum similitudo haec ad docendi modum referenda est. Nam sicuti eorum pueritia usque ad finem legis duravit, praedicato autem Evangelio mox successit adolescentia: ita tunc maturescere coepit salus, cuius sementem duntaxat fecerant prophetae, etc. Evangelii ministerium Militiae comparatur 2 Corinth. decimo. Siquidem arma militiae nostrae non carnalia, sed spiritualia sunt. Aptissima itaque similitudo est. Militia enim perpetua est vita hominis Christiani: verum ministros verbi ac pastores reliquis antesignanos esse decet. Evangelium enim veluti ignis est, quo accenditur Satanae furor: quare fieri aliter nequit, quin ad praeliandum armetur, quoties illud promoveri cernit. Quibus autem armis repellendus est? Non nisi spiritualibus potest repelli. Postremo addemus et quaedam adiuncta seu attributa Evangelii. Evangelium Dei, Rom 1. 1. Thessal. 2. 1. Pet. 4. Evangelium gratiae Dei, Act. vigesimo. Evangelium filii Dei, Roman. 1. Evangelium Christi, Roman. 2. Evangelium pacis, Ephes. sexto. Evangelium aeternum, Apocalyps. 14. Evangelium salutis nostrae, Ephes. 1. Evangelium gloriaebeati Dei. 1. Timothei 1. Fides Evangelii, Philip. 1. Verbum Evangelii, Actorum 15. Evangelium Pauli: qui Rom. 6. et 2. Timoth. 2, de Evangelio suo gloriatur, quod eius promulgandi munus sibi iniunctum esset: quomodo et Genesis septimo: ministerii respectu, virga Dei, et Mosis et Aaron virga vocatur. Romanorum secundo: Secundum Evangelium meum, etc. Suum appellat ratione ministerii. nam penes unum Deum est Evangelii edendi authoritas, sola dispensatio Apostolis commissa est. Sic et 2. Thess. 2 Evangelium appellatur suum, non quasi apud se natum, sed cuius illi mandata praedicatio fuerat. Sic idem 2. Timoth. 4, Evangelium vocat suum, non ut se authorem profiteatur, sed ministrum. Evangelium regni, Matt. 9. Circumibat IESUS civitates, praedicans Evangelium regni. vocatur sic ab effectu, quia hac ratione dissipatum populum Deus ad se colligit, ut in medio eius regnet. Evangelium pacis, Ephes. 6. Cur autem sic a Paulo dicatur, non est obscurum, nempe ab effectu, quia legatio est nostrae cum Deo reconciliationis, quae sola pacatas reddit conscientias. Evangelium gloriae [beati] Dei, 1. Timoth. 1. ubi aliqui exponunt Evangelium gloriae, pro, gloriosum: rectius tamen exposueris, quod de summa Dei gloria disserit. Evangelium filii Dei, Rom 1. Quem colo spiritu meo, in Evangelio filii ipsius, etc. Evangelium filii Dei vocat, quo Christus illustratur, signatus in hoc a patre, ut dum ipse glorificatur, patre vicissim glorificet. Et Galat. 2. Ut veritas Evangelii maneret apud vos. Veritas Evangelii accipienda est pro genuina eius puritate, vel (quod idem est) propera et integra eius doctrina. Neque enim penitus Evangelium abolebant pseudoapostoli, sed adulterabant suis commentis. Atque hactenus de voce Evangelii.

EUGE, interiectio est collaudantis. Matth. 25, Euge serve bone, ac fidelis. Aliquando in veteri versione, etiam insultationis vim habet: ut Psalmo quadragesimo et septuagesimo: cum impii bonorum calamitati insultant, dictantes, Euge Euge.

EVIGILARE, cum de hominibus dicitur, plerumque significat vitae emendationem in melius ex illa pristina somnolentia ac securitate in peccatis. ut Rom. 11. Tempus est iam nos ex somno evigilare. Expergisci aut Evigilare Deum, est, suis laborantibus ac periclitantibus, opem ferre, et impios punire: ut Psalmo quartor Ut quid dormis Domine? expergiscere. Sic Psalmo trigesimo quinto, Expergiscere et evigila ad iudicium meum: id est, fer opem, etc. Evigilare malum contra aliquem, Ezech. 2, est, calamitatem eius appropinquare.

EUNUCHUM, aliquando putant per catachresin significare potentem aulicum, etiam non exectum, sicut Ionathas versor Chaldaeus intelligit fuisse Ebedmeloch Aethiopem, Ieremiae trigesimo octavo, qui Ieremiam exputeo aut carcere extrahi curavit. Talis forte fuit etiam Candaces reginae Aethiopum eunuchus, Act. octavo. Non igitur semper castratum, sed saepe officium tantum significat. Christus Matth. decimonono triplices eunuchos facit, natos ab hominibus, castratos, et qui semetipsos castraverunt propter regnum Dei: id est, quos eo dono Deus ornavit, illique eo libenter utuntur, ut tanto liberius ac expeditius veram religionem promovere possint, sicut Paulus tandem fecisse videtur.

EURUS, duplici nomine in Sacris literis celebratur, quod sit calidus ac fervens, omnia siccans et adorens: et quod sua vehementia omnia confringat, sive in terra, sive in mari. Ieremiae decimo, Vento Euro dispergam eos. Psalmo quadragesimo octavo, Vento orientali franget naves Tharsis. In hanc sententiam dicit Oseas cap. duo decimo, Ephraim pascere ventum, et persequi Eurum: pro, rem inanem, imo etiam sibiloge perniciosissimam sectari, nempe sua idola, quae non tantum nihil prosint, sed etiam ira Dei eos onerent.

EX praepositio ob ambiguitatem, Hebr. מן Min, aliquando obscuritatem habet, ut Ezech. 5, Combures [p. 155] column 285/286 eos igni, ex eo egredietur ignis in omnem domum Israel. id est, ille ignis portendet excidium Israelitarum. Ezech. 3. Admonebis eos ex me. pro meo nomine. Oseae octavo: Regnare fecerunt, et non ex me. Mox clarius dicit, veluti se exponens: Principes constituerunt, et non novi. id est, me inconsulto, et non probante. Multi praepositionem Ex aliquoties in Sacris literis de materiali causa intellexerunt, eoque graviter impegerunt: cuiusmodi fuerunt qui Christum spirituale quoddam corpus habuisse somniarunt, intelligentes Matth. 1 cap. dicere, Christum conceptum esse ex substantia spiritus, ideoque ipsam essentiam humanitatis Christi non corpoream, sed spiritualem esse: cum illic praepositio Ex nihil aliud quam authorem aut causam efficientem conceptionis significet. Paulus Rom. 3. dicit, Deum iustificare Iudaeos et gentiles per fidem: ubiutrunque idem prorsus significat, nempe nos medio aut instrumento fidei iustitiam Christi apprehendere. Sic Osiander perperam urgebat praepositionem Ex, in dicto, Iustitia ex Deo, Philipp. 3. quasi Paulus assereret, nos essentiali aut materiali iustitia Dei iustificari. Sic in disputatione Vinariensi Victorinus urgebat, nos exipsa materia Verbi renasci: quia Petrus affirmet, nos ex semine Verbi renasci. Observetur ergo verus sensus praepositionis huius, quod saepe idem quod Ab valeat, et ponatur pro quavis causa efficiente. Augustinus libro de Natura boni, facit discrimen inter Ex et De, quod Ex quamcunque originis vim indicet, sed De proprie essentialem aut materialem: quod ipsum tamen semper verum non est. Ex Deo aut ex diabolo esse, Ioannis 8, et 1. Ioannis 3, non tantum originem significat, sed etiam ipsam naturam, ingenium, aut indolem denotat ac describit, nempe eos divinam bonitatem ac imaginem, aut contra diabolicam malitiam repraesentare. Dicetur de hac praepositione aliquid in PER. Vide de ea etiam Basilium, libro de Spiritu S. Ex hoc, pro, dehinc: originem aut initium incerti temporis indicat.

EXALTARE, per metaphoram primum significat, aliquem laudare aut celebrare, ut Exod decimoquinto: Deus patris mei, et exaltabo eum. Psalm. 149. Exaltationes Dei in gutture eorum. id est, celebrationes. Sic Isaiae secundo: Exaltabitur solus Dominus in die illa. Sic ibidem: Praeparatus eritmons domus Domini in capite montium, et super omnes colles exaltatus. id est, super alia regna erit Christi regnum exaltatum. Exaltari Deum per sese, aut a semeipso, est, eum praeclaris operibus suam gloriam illustrare. Psalm. 21. Exaltare Domine in virtute tua. Et Psalm. 57, Exaltare super caelos Deus. id est, ostende tuam divinam o omnipotentiam, me liberando. Sic, Ab exaltationibus tuis dispersae sunt gentes: Isaiae trigesimotertio. pro, praeclaris facinoribus. Exaltari aliquem, significat aliquando glorificari, aut potentem fieri. Psal. 12. Cum exaltantur vilitates filiorum hominum, circumquaque ambulant ventres. Et Psalm. 89, Exaltavi dilectum meum. Exaltaremanum, est praeclarum aliquod facinus aggredi et efficere. ut Psalmo decimo: Exurge Domine, et exalta manum tuam, nec obliviscaris pauperum. Sive quia in agendo manus extolluntur, sive quia Deus sic glorificatur. Aliquando etiam Liberari denotat, sicut prius in verbo Elevare dictum est tamquam sublatum ex loco plano, et qui facile adiri potest, in locum sublimem, et qui adiri prorsus nequeat, ubi qui habitant, tuti sint ab omni vi hostili. Proverb. vigesimonono: Qui fidit Domino, exaltabitur. id est, servabitur. Metaphora est sumpta a militibus, in loca alta, et ideo tuta confugientibus. Sic Psalm. 18. Exaltasti me ab insurgentibus in me. Sic Psalm. 3, Qui exaltas me de portis mortis pro, eripis. Sic dicitur Exaltatio pauperi Deus, Psal. 9 Exaltari aliquem, aut cor alicuius, non raro significat superbire, insolescere. Psalm. 130, Domine non est exaltatum cormeum, neque elati sunt oculi mei. Aliquando exaltari cor alicuius, piam magnanimitatem significat. 2. Paral. 17. Et exaltavit Iosaphat cor suum ad vias Domini. Reperitur etiam, ubi Exaltari aliquem significat in cruce suspendi. ut cum Christus dicit, Oportere filium hominis exaltari. id est, suspendi de cruce. Et Ioannis octavo: Cum exaltaveritis filium hominis. Exaltare aliquid, aliquando significat exaltatum agnoscere, ac considerare. Psalm. 48. Exaltare palatia eius. Posses tamen per superius positam loquutionem etiam Celebrare exponere. Verum de hac phrasi etiam in cognatis verbis: ut in Elevo, Extollo, Ascendo, Altitudo, et similibus, agitur.

EXASPERARE, est concitare, irritare. Hinc Israelitae vocantur Domus exasperans, Ezek. 2. 3. pro, incredula et inobediens. Et 1. Samuelis 12. Non exasperaverunt os Domini. Actorum 7.

EXAUDIRE, aut Exaudiri, habet suas quasdam obscuritates. Ponitur enim nonnunquam pro obtemperare, aut morem gerere. ut 1. Reg. duodecimo: Et non exaudivit rex populum. id est, non imminuit tributa. Ponitur et nonnunquam pro, dare petita bona: ut Eccles. 5. Non multum recordatur dierum vitae suae, quia Deus exaudit eum in laeticia cordis sui. pro, largitur laeticiam. Optima enim auditio est, ipsorum petitorum bonorum impetratio. Oseae secundo hic Hebraismus cohaerenter aliquoties repetitur. inquit enim ibi Deus: Exaudiam caelos, et ipsi exaudient terram, terra vero exaudiet triticum, vinum et oleum, et haec exaudient ipsum Israel. Est primum veluti prosopopoeia, quasi homines orent triticum, vinum et oleum, ut veniant, et prro illa terram, terra caelum, de frugifera tempestate eius, et denique caelum obsecret Deum: qualis prosopopoeia, etiam in illis Anaxagoricis continetur, quod terra amet aut desideret imbrem. In hoc igitur quoque exemplo Exaudire est, desiderata aut petita praestare: tametsi illud verbum non tam exaudire, quam respondere significet. Idem Hebraismus est et Psalmo vigesimosecundo: A cornibus unicornium exaudias me. pro, exaudiendo eripias. Verum, ut dixi, in tota ista phrasi proprie est Respondere: quare de ea forte suo loco iterum prolixius agetur.

EXCELSUS, aut Altissimus, crebro ipsemet Deus vocatur. Actorum. 7. Excelsus non habitat in manufactis templis. Et Actorum decimosexto: Servi Dei excelsi sunt. Psal. decimo octavo. De excelso loquuntur, ponunt in caelum os suum. id est, contra Deum. Psalmo nonagesimo quarto. Tu Domine excelsus es super omnem terram. pro, omnia ditioni tuae subiecta sunt. De Christo dicitur Hebr. 9, quod esset excelsior factus caelis. pro, in summam gloriam elatus. Excelsa alioqui fuerunt delubra aut sacella, in editis montibus aut collibus extructa, ubi aut non verus Deus, aut non vera ratione, idque sine mandato Dei, ab idololatricis Israelitis cultus est. Ea mox post mortem Salomonis coeperunt extrui, et longissimo tempore etiam sub bonis regibus perdurarunt, de quibus toties legitur in libris Regum, quod pii quidem fuerint, et quae recta sunt egerint, idololatriasque passim aboleverint, et verum cultum instauraverint, veruntamen excelsa non aboleverint. Fuerunt nihilominus quaedam excelsa etiam ante Salomonem. nam Salomon initio sui regni profectus est in illud excelsum, quod erat in Gabaon. 2. Paralip. 1. Psalmo septuagesimo octavo habetur, Aedificavit sicut excelsa sanctuarium suum. id est, ita sublime ac conspicuum fecit, sicut sacella sita in summis montibus a longe cernuntur. In excelsum. 2. Paral. 20 et 26. Robustus fuit usque in excelsum. pro, fortiter egit supra [p. 156] column 287/288 modum. Excelsa inhabitare, significat loca tuta ac munita incolere, securitate ac pace frui, non esse obnoxium iniuriae hostili: Isaiae 26. et 33, sicut paulo ante dixi in verbo Exaltare et Elevare. Excelsa vacatur Iudaea, quia erat montosa. Habacuc 3, Super excelsa mea. Brachium excelsum, pro glorioso ac potenti, Exod. 14. et Actor. 13 dicitur, quod Deus eduxerit Israelitas in brachio excelso. Idem est brachium exertum et elevatum. Excelsum sepulchrorum 2. Paralip. 32, Sepeliverunt eum in excelso sepulchrorum. id est, in excellentissimo. Excelsam esse sapientiam stulto, Proverb. 24, et Psal. 139, id est, difficilem aditu, supra eius vires. Visitabit Dominus exercitum excelsi in excelso: id est, Israelis in Iudaea. Isaiae 24. Duae porro istae phrases, Hosanna in excelsis, et Gloria in excelsis, Hebraice במרם bemarom et bimarom et bimeromim videntur poni pro adverbio excellenter, exime, aut gloriose, ut si dicas, Hosanna excellenter ferat Deus huic rei opem, potenter, eximie aut gloriose. Sic gloria in excelsis: pro excellenter, gloriose, aut eximia gloria Deo tribuatur. Est vox Hebraea etiam in veteri Testamento aliquoties: ut Isaiae 58, Ut faciatis audiri bemarom in excelso, vocem vestram. Et Psal. 93, Fortis in excelso Dominus: ubi aliqui intelligunt de loco eminenti, id est, ipso caelo, ubi illorum iustus clamor exaudiatur, et Dominus sit fortis. Sed possis et ibi praedicto modo adverbialiter interpretari, quod excelse clament, et Dominus sit excelse aut excellenter potens. Sed de hac re aliquid in constructione Nominum, et etiam Verborum, et in Adverbiis. Caeterûm in loquutione, Gloria in excelsis Deo, ideo putant aliqui de ipsis caelis esse intelligendum, quia mox sequitur quasi Antithesis. Et in terra pax hominibus.

EXCIDERE, a Cado, Hebr. 6. Si excidunt, ut denuo revocentur per poenitentiam. id est, si defecerint, deserverint veritatem. Sic Galat. 5. Qui in lege iustificamini, ex gratia excidistis. Romanorum 9. Non quod exciderit sermo Dei: id est, irritus sit factus, promittens Israeli salutem Charitas nunquam excidit, 1. Corinth. 13. id est, semper utilia operatur. Sic in fine 2 Petri 1. Videte ne ex vestro fundamento aut firmamento excidatis. id est, a vero Christianismo abducamini.

¶ EXCIDERE, a caedo, crebro admodum in passivo ponitur, pro extremo interitu aut exitio. Videtur esse metaphora ab arborum excisione: unde Christus et Baptista sumunt integras similitudines in ficu, securi ad radicem posita, et palmitibus. Saepissime mandata aliqua Dei cum hac clausula ponuntur, quod qui hoc neglexerit, ille excidetur, ut Exodi decimoquarto. Excidetur anima illa de Israel. pro, delebitur. Aliquando verterunt Exterminabitur, quod idem valere solet. Sic Ieremiae 44. Quare facitis malum coram Domino, ut excidatis vobis virum et mulierem? pro, quare pergendo in peccatis, adeo Deum offenditis ac irritatis, ut sit nos omnes totumque hunc coetum funditus deleturus? 1. Reg. 8. Non excidetur tibi vir a facie mea, qui sedeat super thronum Israelis. id est, semper aliquis ex tuis posteris regnabit post te. Psal. 31 vertunt, Excidantur in sepulchro: cum sit in Hebraeo, Excidantur ad sepulchrum. id est, tollantur de vita, ut sit necesse eos sepeliri. Excidi mustum, Ioel 1 pro, deficere, male provenire. Lapides excisionis, 1. Reg. 7, secti lapides vocantur. Vendi ad excisionem, aut exterminationem: pro, prorsus ac in perpetuam possessionem vendl. Levit. 25. Terra non vendetur ad excisionem. id est, sine ulla spe reditus ad priorem dominum, etiam tempore Iubilaei. Allusio est ad arborem excisam radicitus, quae non repullulat. Excisio, pro ferocia aut crudelitate ab aliquibus Isaiae 25 accipitur: Sicut aestus in umbra nubis, ita excisio fortes humiliabit. Ego contra dici puto de poenis impiorum, quod sicut nubes reprimunt aestum solis, amotis eius radiis: ita Deus puniendo potentes tyrannos, eorum crudelitatem ac ferociam, quo in miseros instar fervoris solis saeviunt, deprimet, extinguet, et amovebit.

EXCITARE, pro incitare, extimulare. Psalm 35, et 59: Excita te, et evigila ad iudicium meum: more humano de Deo dicuntur. pro, mature subveni, ac succurre mihi. Excitare lanceam contra aliquem: pro, magno impetu invadere eum hasta. 1. Paralip. 11. Ille excitavit lanceam siccam contra 300, quos vulneravit vice una pro, magno impetu aggressus est hasta 300, quos in uno conflictu interfecit.

EXCOGITARE Cogitationes, et opus excogitationis, Exod. 26 et 32, ponitur pro operibus magno ingenio ac industria meditando excogitatis.

EXCOMMUNICO, ad verbum sonat, communione privo, aut extra communionem et societatem eiicio. Est autem excommunicatio, solennis actio ministri Christi, qua de consensu Ecclesiae, aliquem legitimo processu ex Ecclesia Dei eiicit, et declarat ab hominibus pro Ethnico et publicano habendum. Potest autem multiplex esse excommunicatio: alia intensior et atrocior quam alia. Nam illa, cum Paulus dicit, si quis non amat Dominum IESUM, sit anathema maranatha: videtur prorsus extrema quaedam separatio ab Ecclesia et Christo esse, continens in se aeternam damnationem. Talis forte est et illa traditio satanae Hymenaei et Alexandri, 1. Timoth. 1. Secunda ac levior videtur esse illa 1. Corinth. 5, cum tradit Paulus incesti Satanae, ad excruciationem carnis, ut salvetur spiritus in extrema die. Adhuc vero levior est illa separatio et conversatione ac familiaritate inordinate ambulantium, de qua agit ac in nomine CHRISTI praecipita >Thessalon. 3. Omnium autem levissima est, privata et occulta negatio absolutionis ac sacramentorum, praesertim si ut poena ad certum tempus infligitur: non autem solum institutionis, diiudicationis, aut alterius alicuius praeparationis gratia adhibetur. Hanc rem ac loquutionem Scriptura nominat etiam, Extra Synagogam, aut Alienum a Synagoga facere aut ponere, et ex Synagoga eiicere.

EXCOQUO, metaphora ab aurificibus sumptae pro, defeco, purgo, exploro, probo. Dicetur de ea infra in verbo Probo.

EXCUBIAE Domini vocantur aliquando caeremoniae, et ritus templi, et vicinae scholae, ubi procul dubio varia fuere munera et functiones in sacrificando, psallendo, et docendo, quas, distributas quasi stationes aut cohortes doctorum, sacerdotum et Levitarum per vices observare oportuit. Phrasis haec reperitur Nu. 9.

EXCUTERE pulverem e pedibus, signum est excommunicationis, aut potius protestationis, quo iubet Christus Matth. 10. protestari contra contemptores verbi Dei, et verorum doctorum. Simili sensu [ac fine] Paulus etiam vestimenta sua excutit Act. 18, protestando contra Iudaeos, nolentes verbum Dei audire et accipere. Nehemias etiam hoc verbo, ac pene simili signo, sed longe in alium sensum, dicit: Etiam vestimentum meum excussi, ac dixi: Sic excutiat Deus omnem hominem, qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et labore suo, et ita sit excussus ac vacuus. ubi est excommunicatio, aut dira imprecatio.

EXECRATIO, est detestatio et abominatio alicuius: aliquando etiam solennis imprecatio mali, opposita benedictioni. cuiusmodi est, quod Noach execratur Cham: item illa prolixa in fine Deuteronomii item illa quae fiebat in exploratione suspectae de adulterio, Num. 5. Sed de hac phrasi forte postea in verbo Pono agetur, cum exponetur quid sit Poni in male dictionem et benedictionem. item in voce Maledictio.

EXERCITUS, in Sacris literis crebro pro quamvis [p. 157] column 289/290 multitudine, modo sit ordinata, ponitur. Sic Genes. 2, et crebro alias. Exercitus caeli, pro stellarum multitudine: et Exercitus terrae, pro omnibus ex terra provenientibus, aut alio qui in terra agentibus ponuntur. Et consummati sunt caeli et terra et omnis exercitus eorum. Genes. 2. id est, caelum et terra, cum creaturis existentibus in eis. Septuaginta tamen κόσμον , ornatum verterunt. Christus porro Matth. 13, et Luc. 21, virtutes videtur vertisse, cum inquit: Virtutes caelorum movebuntur. Verum sane est, quod Scriptura crebro voce Virtutis exercitum militarem accipiat: quare non incommode eosdem Hebraismos subit. Verum de praedicto Christi dicto, vide in voce VIRTUS. Exod. 12, Educam exercitum vestrum: id est, totam illam turbam. Sic mulieres inservientes tabernaculo ac cultui Dei, vocantur exercitus. Exod. 38. Et fecit labrum aeneum cum basi sua, sub aspectu exercituum. id est, mulierum militantium ante ostium tabernaculi. id est, excubantium administeria tabernaculi, lotiones, et similia opera: ut 1. Samuelis 2: de talibus mulieribus legitur, et Luc. 2. de Anna vidua. Sic Psal. 103. Praedicate Dominum omnes exercitus eius: intelligit non tantum astra, sed et omnes alias creaturas. Exercituum Dominus ideo vocatur Deus, quia omnes creaturae illi sunt subiectae, caelestium, terrestrium et inferorum: sicut eosdem exercitus et Christo pater caelestis subiecit, Philip. 2. Sicut et ipse Dominus dicit: Tradita est mihi omnis potestas, etc. Sic partes multitudinis unius vocantur exercitus, Exod. 6. Educite filios Israel ex Aegypto per exercitus suos. Cum exercitu egredi Deum, est, ei praesentem ac opitulatorem esse, eumque felicem et victoriosum reddere. Psalm. 44. Non egredieris cum exercitibus nostris, pro, non soles adesse mihi in bello. Reges exercituum, Psalm. 68 vocantur primarii doctores, qui diversas regiones sibi spiritualibus armis subiecerunt, sibi mutuo amici ac concordes fuerunt, unde crevit Ecclesia. Exercitus viri, Iud. 20, pro viris bellicosis et strenuis, qui et Viri militiae, aut belli dicuntur. Exercitus caeli. Dan. 8. Et magnificatus est, aut crevit usque ad exercitum caeli, id est, usque ad stellas: per quas tamen veri Dei cultores significantur. Exercitus Dei, pro omnibus castigationibus, et afflictionibus quas Deus infligit Iob 19. Simul venerunt exercitus Dei, et attriverunt super me viam suam. id est, variae plagae. Sic et sequenti capite, ubi est metaphora ab externo ad spiritualem exercitum.

EXIGO, notum verbum est. Exactionem manus dimittere, Nehem. 10. pro, omnigena debita. Exactores erant, qui vel tributa, vel alia onera exigebant, quique duriter nomine tyrannorum populum affligebant. Inde fit, ut spiritualis Meschiae liberatio per abolitionem exactorum indicetur. Isaiae 9. Sceptrum exactoris in eo confregisti, Sic Danielis 11. Stabit qui loco eius transferet exactorem: id est, auferet, amovebit. Isaiae 14. Dominabuntur in exactores suos. Zach. 9. Et non transibit amplius super eos exactor. De hac re loquitur etiam Ieremias, cum insultat Babylonicis exactoribus Chaldaice: Ubi est aurum Madcheva, id est, exactio auri tributarii.

EXIRE verbum, licet notissimae significationis sit, quoad communem usum: habet tamen suos quosdam Hebraismos, de quibus dicendum est: tametsi in multis convenit cum verbo Egredi, de quo supra dixi. Admodum saepe emphaticum est, et significat alias ad bellum exire. ut Isaiae quadragesimotertio, Dominus sicut Gigas exibit. qui locus supra in Egredi est expositus. Alias vero, alioqui cum quadam authoritate, et ad rem arduam egredi significat. ut, Exibit lex de Sion, et verbum Domini de Hierusalem: Isaiae 2. Exire e medio idololatrarum, 2. Corinth. 6. est, deserta idololatria propalam sese verae religioni ac Ecclesiae addicere. Exire impium. Psal 109 Dum iudicatur, exeat impius. pro, damnatus, scilicet ex loco iudicii prodeat, non ut absolutus, sed ut damnatus. Exire facere argentum: pro, exigere. 2 Reg. 15. de indictione tributi accipitur. Exire vinum de aliquo, est edormire crapulam. 1. Sam. 25. Cum exiisset vinum a Nabal. Exire et introire civitatem. Quin et exeunti et introeunti civitatem nulla erat pax: Zachariae 8. Exire et intrare aliquem, aut alicuius exitus aut introitus sunt omnia eius negocia, omnis eius conversatio: quia res aguntur ac expediuntur exeundo et intrando in domum. Inde per synecdochen hi duo motus pro omnibus actionibus, totaque conversatione ponuntur. 2 Samuelis 3. Venit ut sciret exitum et introitum tuum. Et clarius: Et ut sciat omnia quae tu facis. Sic et in illo Psalm. 121. Dominus custodit exitum tuum, et introitum tuum. id est, te et omnes tuos conatus et actiones. Sic et Actor. 9 legitur, Erat exiens et intranscum eis in Hierusalem. De qua loquutione et supra in verbo Egredi dictum est. Exire et intrare ante populum, significat praeesse, ut supra in EGREDI dixi. Exire Deum a Hierusalem, Zachariae 2, est, eum deserere illam, non curare, non fovere. Sicut contra, in medio eius habitare, ac versari. Hoc sensu et locutione solebant Romani, obsidentes ac oppugnantes aliquam civitatem, eius deos evocare, ut ad se commigrarent, nec amplius hostibus suis contra se patrocinarentur. Sic et Tyrii ab Alexandro magno oppugnati, Herculem aurea catena vinxerant. Quin et in templo Ierosolymitano audita est vox ante ultimam destructionem, Exeamus hinc. Exitus aquarum, sunt loca palustria, aut scaturiginibus abundantia. Psalm. 107. Ponis flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim. Idem ferme bis dicit. Egredi alicui cor, est obstupescere. Genes. 44. Sic Homerus dicit de stupore et metu orto, Cor ad genua decidere: et Germani vulgo, Es entfiel ihnen das herz. Exitus urticae, pro urticeto, ubi libenter urticae crescunt. Sophon. 2 Erunt exitus urticae: id est, desolabuntur, et crescent ibi urticae, ut solent in ruinosis aedificiis. Christus saepe in Ioanne inculcat, se exivisse a patre: id est, ab eo missum, ut carnem assumeret, et tota illa legatione, qua genus humanum redemit, perfungeretur. Posses tamen et de generatione intelligere. Longe aliter dicitur exire Cain a facie Domini. id est, excidere a favore et gubernatione eius, ut non sit in Ecclesia et populo Dei, in quo proprie Deus et eius facies versatur. Exitus alicuius regionis aut agri, sunt termini eius, quousque se extendit: qui cum transeuntur, iam ex ea exitur. Hac loquutione multum utitur Iehosua capite decimoquinto et decimosexto, in descriptione tribuum. Exire alicuius famam, nomen, aut sermonem, est divulgari, spargi de eo rumorem. Exitus, pro excrementis et latrinis, aut cloacis: 2. Reg. 10. Diruerunt domum Baal, posuerunt eam pro exitibus, usque in hodiernum diem.

EXPANDERE pallium aut alam super aliquam, est eam sibi in coniugium assumere. Ruth. 3. Ezek. 16.

EXPECTARE Deum, pro sperare in eum, crebrius et notius est, quam ut necesse sit monere. Causa significationis huius est, quia spes est revera expectatio opis divinae. Praesertim autem talem spem significat, ubi diu differtur auxilium aut consolatio, ut sit necesse magna patientia expectare opem ac praesentiam Domini, donec illucescat, ut Psalm. 27. Expecta Dominum, confortetur et confirmetur cortuum, et expecta Dominum. Ponitur autem in hac phrasi vox generalis pro speciali, quia spes est species quaedam expectationis. Expectans expectavi Dominum, Psalmo 40. pro, sollicite expectavi. Expectare verba: Iob 32. pro, expectare donec finiatur sermo, ideo mox ibidem per auscultare exponitur. Expectatio, pro re expectata, aut pro exitu eius. Proverb. 10. Expectatio iustorum laeticia, et spes [p. 158] column 291/292 impiorum peribit. pro expectatio iustorum tandem optatum exitum consequitur. Expectatio etiam pro ipso expectato Deo ponitur. Ierem. 14. Expectatio Israelis, servator eius in tempore afflictionis. Sic Ier. 50. Peccaverunt Domino, habitaculo iustitiae et expectationis patrum eorum Domino. Expectatio et finis, pro expectato et exoptato fine. Ieremiae vigesimoquarto, Ut dem vobis expectationem et finem. id est, finem aut exitum expectatum aut exoptatum.

EXPELLERE. 2 Reg 17, Expulit eos Ieroboam de post Dominum id est, protrusit eos de vera via sequendi Dominum. Significat ergo hic idem quod seducere. Aliquando etiam in exilium eiicere, aut etiam in captivitatem abducere. Si fuerit expulsus tuus in extremo coeIi. Deut. 30. id est: Si abducti, captivi, aut exules de numero vestro fuerint usque ad fines terrae protracti aut abacti, nihilominus inde eos in patriam reducam. Sic et Nehemiae 1. Si fuerit expulsio vestra ad extremum caeli. pro, expulsi vestri aut captivi ex vobis tam procul venditi.

EXPERGISCI, per metaphoram significat seria ac laudabilia negocia strenue aggredi, deserta priori negligentia, aut quasi somnolentia. Dicitur vero tum de Deo, tum de homine. Cum Deo tribuitur, significat Deum debere abiecta omni priori mora ac cunctatione succurrere piis et laboranti iustitiae. Prius enim dum impios pro arbitrio grassari permisit visus est quasi dormire et stertere. Hae igitur duae metaphorae dormiendi aut dormitandi et contra evigilandi et surgendi, crebro admodum Deo tribuuntur per anthropopathian: duplicatus enim tropus est. Sic Psalmo 7 dicitur: Expergiscere ad me ob iudicium, quod praecepisti: id est, aggredere defensionem iustitiae ac mandatorum tuorum, et huc accurre ad me, opitulaturus mihi qui laboro ac periclitor in eo ipso opere officio ac conatu, quem mihi iniunxisti. Sic et Psalmo 35. Expergiscere et evigila ad iudicium meum et Psalmo 44. Evigila, ut quid dormis Domine? expergiscere. Caeterum cum homini tribuitur, tum plerunque significat aut veram contritionem, qua ex illa carnali securitate excitamur, ut consideratione peccatorum nostrorum, irae ac poenarum Dei perterrefiamus, et ad misericordiam Dei confugiamus. Alias, quod huic vicinum est, totam emendationem vitae in melius denotat. Sic Christus dicit: Beatus servus, quem, cum Dominus venerit, invenerit vigilantem: id est pie viventem, et in sua vocatione strenue versantem. 1 Thess 5. Ne dormiamus, sicut caeteri: sed vigilemus, et sobrii simus. Sic Rom. 13. Agnoscite tempus quoniam hora est iam nos de somno surgere.

EXPIARE aliquem, est, Deo oblata victima mundare a suo peccato aut reatu, et Deum illi iratum placare. Num. 15. Expiare animas. Exod. 30. Nihil diminuatur de dimidio siclo, qui datur in oblationem Domino, ad expiandas animas vestras. Expiationis dies. Levit. 23. et Numeri 28 describuntur dies expiationum, quibus singulari quodam studio ac zelo prae aliis temporib. poenitentiam agere, peccata expiare, et Deum sibi placare Iudaei debebant. Expiabat Aaron super cornua altaris, scilicet fundendo sanguinem, Exod. 30. Sed nimirum expiationis opus proprium est Dei ac mediatoris Christi: sicut Ezechias orat. 2 Paral. 30. Dominus est bonus, etc. expiet illum, qui totum cor suum praeparavit ad quaerendum Deum Et exaudivit Deus Ezechiam, sanavitque populum suum. Expiabatur etiam templum et tabernaculum, aliaque sacra loca et instrumenta, sive cum initio nondum erant consecrata, sive postea forte fuissent prophanata. de qua re et supra in verbo DEDICO dictum est. Sic Exodi 29 praecipitur, ut septem dies altare expietur: id est, consecretur. Aquae expiationis, Numer. 19 describuntur, quibus sua quadam ratione immundi aspergebantur, ac purificabantur. Pro voce Expiare, in novo Testamento plerunque Propitiari et Propitiatorium reperitur: quare ibi de hac voce aliquid plenius et clarius dicetur.

EXPLANARE, pro explanate et dilucide scribere. Abacuc 2. Scribe visum, et explana super tabulat. pro, explanate aut perspicue scribe.

EXPLERI, pro satiari non raro ponitur. Exod. 15. et 16. Dicitur etiam in priori loco expleri animam: id est, votum aut summum desiderium suum exatiari. tametsi haec phrasis etiam Latinis nota sit, ut in illo Poetae:

Expleri mentem nequit, ardescitque tuendo,
etc.

EXPLORATUM, pro explorabile. Psalm 111. Magna sunt opera Domini, explorata: id est, explorabilia aut pervestigabilia: vel potius probata, sincera ac solida, omnibus diligentibus ea.

EXTENDERE manum, de Deo castigante aut percutiente crebro dicitur. Zephaniae 1. Extendam manum meam super Iehudam: id est, puniam. Deut. 4 dicitut Deus eduxisse populum suum in manu forti, et brachio extento: id est, potenter servante pios, et castigante impios. Inde Extensum brachium. Exod. 6. Brachio extenso redimam vos: id est, forti, et potenter agente. Inde Extensa manus, pro castigante, crebro apud Isaiam. Idem est Manus elcuata, aut brachium exertum. Extendere manum, est etiam quidvis aliud potenter operari: sicut Actor. 4. orat Ecclesia, ut Deus extendat manus ad sanationes et miracula, quo tanto magis propagetur ecius religio. Nam quae volumus perficere, ad ea manum extendimus, eisve admovemus. Aliquando Deus dicitur extendere manus, cum nos vocat ad poenitentiam: quia hoc gestu vocantes aut compellentes solent uti, ut erga cum quem vocant, manum extendant: aut etiam, cum silentium et attentionem indicere volunt. Proverb. 1 Extendi manum meam, et non fuit qui attenderet. Sic Isaiae 65. Tota die expandi aut extendi manus meas ad populum contradicentem, et inobedientem. Extendere misericordiam, est alicui beneficium porrigere aut praebere. Psal. 109. Ne sit extendens ei misericordiam, et qui misereatur pupillis eius: pro qui benefaciat. Extendere calcaneum, aut calceum super aliquem locum, ut Davidem super Idumeam, Psal. 60 et 105. significat, ea quoque loca adire et occupare. Extendere digitum, Isaiae 59, fuit tunc gestus deridentium prophetas: sicut et Extendere aut exerere linguam, Ierem. 9. Extendere funiculum super Ierusalem, aut alia loca, significat eam hostibus in praedam dividere. Nam in divisione solum fanibus dimetiebatur. Extendere super Hierusalem perpendiculum, est, eam reaedificare, Zach. 1. nam in aedificando perpendiculum, aut aliae mensurae ac instrumenta adhiberi solent.

EXTERMINARE, quasi dicas extra terminos eiicere, saepe simpliciter significat perdere, quod supra in EXCIDO monui. Saepe id dicitur etiam de abolitione posterorum alicuius. Exterminare animam incircumcisi, Genes. 17, est, non tantum aliquem eiici ex populo, aut non haberi pro Iudaeo, sed etiam simpliciter perdi, deleri ex hac vita.

EXTOLLERE, idem quod supra diximus de Exultare, crebro significat. nempe alias glorificationem, alias liberationem, perinde ac si in altum tutumque locum te Deus subduceret. Psal. 28. Pasce cos, et extolle eos usque in seculum.

EXTERNUS, alias dicitur quivis praeter Levitas. Num. primo: Si quis extraneus, quam de tribu Levi, accesserit ad erigendum aut distribuendum tabernaculum, interficietur. Alias quemvis alienum de illa familia, de qua agitur. Deuteron. vigesimoquinto; Non nubet uxor mortui extra. Quod mox exponit inquiens: Viro extraneo.

[p. 159] column 293/294 EXTRANEI sunt, vocanturque, quicunque alieni sunt a populo Dei. Colossens. 4. In sapientia ambulare erga extraneos. Sic Isaiae 1. Extranei aut alieni comedunt terram nostram, aut fruuntur ea. Inde καταχρηστιοσις dicitur alienus, quem non curamus, non amamus. Psalm. 69. Alienus factus sum fratribus meis, et extraneus filiis matris meae. Extraneum opus, Isaiae 28. Ut faciat opus suum. extraneum opus suum id est, insuetum, inusitatum. Plerunque exponunt ita, quod Deus saepe cogatur alieno opere uti, ut suum perficere possit: id est, percutere ut sanet.

EXTREMUM, varia significat, prout diversis vocibus coniungitur. Iohannis 2. Ad extrema montium: id est, infimas redices ac fundamentum montium. Extremum terrae, sunt ultimi horizontes qua longissime perspicere quimus: ibi enim nobis caelum ac terra finiri et concludi, veluti si se invicem contingerent, videntur. Aliquando tamen etiam de ultimis terris, ubi Oceano terminantur, aut ultra quas nullam noticiam habemus, haec loquutio accipitur. ut Isaiae 35. Qui subvehit nubes ab extremo terrae. id est, ex mari terminante terras, aut alioqui ex ultimo horizonte, ut nos oculis cernentes nubes ascendere iudicamus. Inde per metaphoram oculi stultorum dicuntur esse in extremo terrae Proverbior. 17. quia et gressus ipse talis est, ut quovis potius ad remotissima ac eminentissima loca intendant vagos oculos, quam in ea quae sunt ante pedes: et cogitatione quaevis potius expendant et curent, quam ea quae ad ipsos pertinent quaeque eis maxime sunt necessaria, quaeque potissimum eis agenda essent. Indicat ergo, esse tragos mente, et oculis totoque vultu ac gestu. Extremitas fratrum aut populi, alias quidem exponitur de quovis ex ea multitudine, alias de vilissimis aut ignobilissimis: ut Genesis 47, De extremitate fratrum suorum accepit: id est, quosdam. Et 1. Reg. 12. Fecit de extremitatibus populi sacerdotes excelsorum qui non erant de tribu Levi. Quod exponunt aliqui, de extremis ordinibus populi, divitibus et pauperibus. Extremificatos anguli: Hieremiae 8, Visitabo extremificatos anguli: id est, qui in finibus orbis terrarum habitant, et veluti in extremos fines a me remoti sunt. Et Hiere 49, Dispergam eos in omnem terram extremificatos orbis. id est, usque in extremos fines orbis terrarum.

EXTUNC, vel a certo tempore ibi indicato significat, vel ab antiquo. [1] Samu. 25. Fui servus patris tui extunc. id est, iam longo tempore, ab olim. Isaiae 45. Quis extunc annunciavit illud. id est, ab antiquo tempore. Aliquando simpliciter pro Ex quo ponitur. Gen. 49. Et fuit, extunc praefecit eum Dominus omnibus quae eius erant. pro, mox ut ille est praepositus rebus omnibus coeperunt omnia melius succedere, Deo omnia mirabiliter fortunante ac provehente.

EXUERE veterem hominem, exponetur in HOMINE VETERI, et in verbo INDUERE.

EXULTARE, dicitur de vehementiore laeticia quae tantopere afficiat cor, ut etiam foris quasi quodam motu corporis significetur. Latini dicunt Gestire prae gaudio: praesertim cum futurum bonum expectatur. Sic Abrahamus gestivit videre diem Christi. Tali laeticia aut gaudio vult Deus nos gaudere de suo favore, promissionibus ac beneficiis. Deus laeticiae et exultationis meae, Psalm 43 quod suo spiritu et beneficiis nos solide exhilaret. Basilius Psalm 32, super Exultate iusti in Domino, scribit: Consueta quidem ac familiaris est vox Exaltationis in Sacris literis, clarissimum quendam ac laetissimum in rectis animabus statum significans. Quod quid sit. non facile divinaveris, adeo generaliter loquitur: et fuerunt Patres omnes sermonis sacrarum literarum longe negligentissimi. Omnino exultare et gloriari in Domino, saepe veram cordis fidem pingit. [p.294]

EXURGERE, sicut et Surgere, evigilare, excitari, et similia, significat aliquam seriam ac strenuam praeclarioperis inchoationem. Nam iacentes aut dormientes nihil praeclare, strenueve agunt, aut efficiunt. Transfertur porro per anthropopathiam, ab hominibus ad Deum: ut Psalm. 68. Exurgat DEUS, et dissipentur inimici eius. Sic et Psalm. 2. Exurge Domine, serva me DEUS meus. Psal. 59. Exurge in occursum meum, et vide. Psal. 12. Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum nunc exurgam, dicit Dominus. Caeterum Psal. 57 semet excitat hisce verbis David, ad celebradum DEUM: Exurge gloria mea, exurge nablum et cithara: exurgam diluculo.

F

FABER, latius videtur in Sacris literis, quam in Latino sermone, patere. Significat enim ferme quemvis manuarium artificem, qui grandiora et laboriosiora opera fabricat. Zachariae 1. Quatuor fabri nominantur quatuor angeli, fabrorum formam habentes.

FABULA, alias significat quodvis inane figmentum, aut etiam humanam (ut ita dicam) constitutiunculam, vel traditiunculam: ut Tit. 1. Non attendentes Iudaicis fabulis. Sic Petrus 1. cap. 2, negat se aliosque Apostolos sequutos esse in praedicando Christo, arte compositas fabulas. Porro esse, fieri, aut tradi in parabolam, proverbium, et fabulam, Deuteron. 28, 1. Reg. 9, et saepissime alias significat, aliquem horrendis modis castigari, aut etiam prorsus perdi, ac veluti in exemplum poenarum toti generi humano proponi, ut omnes habeant quod mirentur, ac metuant, vel etiam rideant ac exagitent, et denique sit ille ita castigatus cantilena ac fabula vulgi.

FACIES vox admodum multum usum habet in Sacris literis, variique inde Hebraismi per diversos tropos deducuntur: de quibus aliquid ordine agendum est. Primum igitur Facies, si coniungatur cum מן Min, A vel Ab, De, saepe tantum est praepositio A vel Ab, aut propter: ut, A facie gladii aut belli fugere. Psal. quinquagesimoquinto: Clamo a facie angustiae impii. id est, propter tribulationes ab impiis illatas. Tametsi illud A FACIE, simul aliquam singularem energiam aliquando habeat. Pingit enim ipsam speciem mali aut causae, quasi ante oculos. Genesis 6. Repleta est terra iniquitate a facie eorum. A facie Sarae ego fugio, Genesis decimosexto: Isaiae septimo habetur: Derelinquetur terra, quam tu exhorres, a facie duorum regum ipsius. Ego illud A facie, cum Derelinquetur potius connecterem, quam cum Exhorreo. Dicit enim, deserendam aut devastandam esse terram illorum hostilium regum, quas terras aut hostilia regna horrebat Achazus rex. A facie, aliquando coram: ut Deuteronomii octavo: Perditurus est â facie vestra. id est, ante vos. Isaiae 24. Expulit Amorraeum a facie nostra. id est, ante nos. Iudicum 5. Montes fluxerunt a facie Domini. id est, eo adventante, eisve insidente. 2 Paralip. 34. Humiliasti te a facie Dei. id est, coram. Sic si coniungatur cum ל aut ב lipene aut bi pene, item Alpene, itidem praepositio est significans coram, aut ante. Facies Dei ampliorem quandam praesentiam ac providentiam circa aliquem significat, sive in bonam aut malam partem, sive ut ille puniatur, sive etiam ut ei a Deo benefiat. Cum in malam partem accipitur, significat iram, indignationem et poenas, ut Psalmo 33. Facies Domini in facientes mala. id est, ira et castigatio. Psalmo 68. Sicut liquescit cera a facie ignis, sic pereant impii a facie Dei. Sic Psalm. 9. Cum revertentur retrorsum inimici mei, peribunt a facie tua. id est, tu perdes eos ira tua. Levitici 17. Obfirmabo faciem meam contra animam illam. pro, irascar ei vehementer. Psal. 51. Absconde faciem tuam a peccatis meis pro, [p. 160] column 295/296 ne observes, neve ea respiciens irascare mihi. Sic Psalmo 10. Abscondit DEUS facies suas, ne videat unquam. id est, non curat nostras iniurias, aut miserorum calamitates. Contra saepe etiam in bonam partem accipitur de favore Dei Deuteronomii 32. Ostende nobis faciem tuam Domine, et salvi erimus. Psalmo 17. Satiabor facie Dei, cum expergefactus fuero. id est, post resurrectionem perfruar tuo aspectu ac favore. In hunc sensum dicit Dominus, Angelos puerorum videre quotidie faciem patris. id est, summo eius favore frui. Psalmo 102. Ne abscondas faciem tuam a me. Psal. 13. 30. 44. Hierem. 33. Quod est vel irascentis, vel negligentis aliquem. Psalmo 16. Saturitas gaudii cum facie tua. id est. cum noticia et favore tuo. Psalmo 26. Faciem tuam Domine requiram. id est, favorem ac opem tuam. Psalm. 11. Aspicit rectum, facies eius probat. Aliquando in genere providentiam, praesentiam et iudicium Dei significat. ut cum dicitur aliquis ante faciem Dei ambulare: id est, ipsi Deo servire, ei conari placere, ac probari. Vicina huic significatio est, cum aliquis dicitur consulere faciem Domini: id est, ipsam providentiam, praesentiam, ipsummet Deum: 2. Regum 21. 1. Sam. 13. Sic Danielis 2. Et misericordias petierunt a facie super secreto illo. id est, ab ipso Deo; Psalmo 17. A facie tua iudicium meum prodeat. pro, a te. 1. Paralip. 29. Misericordia et divitiae a facie tua. pro, a te. Sic saepissime alias. Saepe etiam de homine iisdem ferme significationibus vox haec usurpatur. Deuteronomii 20. Atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis. id est, ipsos pauperes ac miseros contumeliose affligitis, perinde ac si in faciem eos caederetis. 2. Paral. 7. Et oraverunt, et exquisierunt faciem meam. id est, me aut favorem meum, ut supra. Facies senum non honoraverunt, Thren. 5. Sapientia hominis illustrat faciem eius, Ecclesiast. 8. id est, tum exhilarat, tum et glorificat eum. Facies tua vadat ad bellum. 2. Samuelis 17. pro, ipsemet praesens esto in conflictu. Contra autem, a facie Domini dicitur fugere Ionas, cum extra Ecclesiam ad Ethnicos perfugit, putans ibi nullam esse curam, praesentiam aut providentiam Dei, nec eum sibi illic fore molestum, aut flagitaturum ut proficiscatur in Ninive. Sic Cain dicit: A facie tua abscondar, et interficiar. id est, extra tuam curam ac providentiam, destitutus omni tua ope aut praesentia: ut hic facies ferme idem significare videatur, quod Ecclesia, aut ministerium et regnum DEI: sicut et praesentia Dei in arca, eius facies dicebatur. Sic orat David, inquiens: Ne proiicias me a facie tua. id est, ne desinas me curare, et in tua providentia habere. Exodi 33. Si facies tua non ierit nobiscum, ne eduxeris nos de loco. id est, nisi tu ipse singulari cura et providentia nobis in via voles adesse. Psalmo 31. Abscondes eos in abscondito faciei tuae. id est, singulari cura ac providentia contra impios. 2. Regum 17. Abstulit eos a facie sua. Domum, quam sanctificavi nomine meo, dimittam a facie mea: 1 Regum 9. Faciem alicuius placare, Genes. 32. pro, ipsum: non tamen sine emphasi. Aliquando amplissimam quandam cognitionem Dei significat. Sic interpretantur aliqui illud Num. 12. quod ore ad os, aut facie ad faciem Moyses sit cum Deo loquutus: de qua phrasi dicetur in fine huius vocis. Sed Exodi 33. negat ei visionem faciei, et tantum tergum suum se illi monstraturum pollicetur: ubi forte illam summam agnitionem ei negat, qua in altera demum vita fruemur: de qua Paulus dicit, quod nunc quidem eum agnoscamus velut in speculo, sed in altera vita simus eum a facie ad faciem visuri, aut (sicut Iohannes dicit) sicut est. Aliqui tamen locum Exodi interpretantur de imperscrutabili Dei essentia, de qua etiam plerique intelligunt illud dictum Dei: Non videbit me homo, et vivet. Simili locutione et Iacob dicit; Vidi Dominum a facie ad faciem, et salva facta est anima mea, etc. de uberrima scilicet quadam revelatione Dei. Faciem susscipere, et agnoscere, item In factem alicuius respicere (alias vertunt Personam accipere) est loquutio forensis, ubi cum tantum causa, aut veritas, aut falsitas rationum utriusque partis respicienda esset, iniquus iudex respicit faciem hominis, non causae: accipit dignitatem alterutrius litigantis, neglecta bonitate aut pravitate rationum, aut causae. Psalmo 82. Usque quo iudicatis iniquitatem, et faciem peccatorum sumitis? Sic Deuteronomii 1. Proverbiorum 24. 26. Sic quoque accusantur sacerdotes Malachiae secundo, quod in lege agnoverint faciem: id est, non perinde amicos aut potentes arguerint, vel etiam potentibus seductoribus sese non opposuerint. et contra Christus laudatur, quod docendo in nullius faciem respiciat: id est, pronunciet, ac tueatur veritatem, et reprehendat vitia ac errores, nullius potentis aut imbecillis habita ratione. Deus quoque negatur esse acceptor personarum, Romanorum secundo: id est, perinde ac ex aequo omnes credentes, nobiles et ignobiles, doctos, sapientes, praestantes, ac cuiusvis gentis iudicare. Qua sententia moti Synergistae, ignarique quidnam sit proprie prosopolepsia, perperam inde pro libero arbitrio argutantur, atque ita ex falsissimae definitionis principio maximum errorem liberi arbitrii contra manifestam veritatem statuunt. Dicunt enim: Prosopolepsia est, dare aequalia inaequalibus, aut contra, sive bona ac praemia, sive mala ac poenas. Verum haec definitio nimis late patet, ac restringenda est. Prosopolepsia enim est proprie, cum aequalia in aequalibus, aut contra, bona aut mala, praemia aut poenae dantur, tunc, cum Deus aut alius iudex praemia aut poenas secundum certas leges, vel iura, ex debito aut veluti in iudicio quodam distribuit: non autem, ei sua sponte dona sua pro arbitrio liberrimaque beneficentia ac liberalitate donat. quam prosopolepsiam Deus de se consitetur Romanorum nono: et in parabola eorum qui laborarunt in vinea. unicuique enim, praesertim autem Deo, quod suum est, liberum licitumque et, largiri, cui ipsi libet: cum nulli id debeat, sed sua sponte, proque libitu donet. Hinc igitur manifestum est, Synergistas in ipso statim principio aut ostio ([iuxta] proverbium) a veritate aberrare. Facies pro externa specie, splendore, aut fuco rei, qui opponitur nativa bonitati intus latenti, secundum quam Deus iudicare solet: ut 1. Samuelis decimosexto: Ne respicias vultum aut faciem eius, dicit Deus Samueli, quaerenti inter alios Isai, quem nam Deus velit in regem inungi: quia homo respiciat faciem aut speciem, sed Deus respicat cor. Item Dominus dicit, Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate: Iohannis 6. Facies caeli, terrae, aut abyssi, in eadem ferme significatione, pro constitutione, habitu, aut externa specie accipitur Matthaei 16. Faciem caeli potestis iudicare. Genesis Fons irrigabat universam faciem terrae. Sic Numer. [23]: Qui respicit contra faciem Iesimon: id est, versus superficiem eius loci. Sic super faciem Sodomae perrexit pro, eo versus, Genesis 18. Dominus subvertet faciem terrae, Isaiae vigesimo quarto: pro, mutabit ideam, aut formam, seu speciem praesentis status. Lumen [uultus] aut faciei Dei, plerunque de favore Dei accipitur: sicut et apud Latinos Serena facies. Nam quibus irascimus eos nubilo ac torvo vultu respicimus. Danielis 9. Illustra faciem tuam super sanctuarium tuum. id est, sis propitius. Illumina faciem tuam super servum tuum, Psalmo 31 80. 119. Sic et de hominibus usurpatur, In hilaritate faciei regis vita: Proverbiorum 16. pro, cum [ille] est propitius subditis, hoc illorum eximium bonum [et] magnum gaudium est. Quaerere faciem Salomonis, [aut] regis: id est, cupere eum videre, ei supplicare, 1. Reg. [10]. [p. 161] column 297/298 Multi quaerunt faciem dominantis: id est, cupiunt ei esse intimi, aut alioqui impetrare ab eo quod petunt. Faciem operire adipe, est, suaviter semet saginare, aut alioqui potentem fieri. Iob 13. Faciem alicuius suscipere, aliquando significat exorari ab eo, dari locum precibus eius: ut Genesis 19. Etiam in hoc suscepi faciem tuam. scilicet, in servanda Zoar, et Genesis 32, Forte suscipiet faciem: id est, fiet mihi placatus, exaudiet me. Sic Proverb. 6. Non suscipiet zelotypus faciem muneris. Ex hac significatione est, quod graves et authoritate praeditos viros Ne sui panim, susceptos aut levatos facie vocant: id est, qui facile impetrant, efficiunt et obtinent sua autoritate, quod petunt. Deprecabuntur faciem tuam multi: id est, coram te fient supplices, vultum tuum intuentes, ut eis innuat. Iob 11. Contra autem, Avertere faciem, est, non admittere preces. Psalmo 132. Ne avertas faciem uncti tui. id est, ne averseris eum, excipe eum amanter, et exaudi. Sic mater Salomonis dicit ad filium: Ne avertas faciem meam. 1. Regum 2. Facies DEI, pro arca, aut loco cultus aliquando ponitur: vel potius pro ea praesentia, qua ibi DEUS erat, sicut promiserat. Sic faciem DEI videre dicuntur sacerdotes, quia coram arca versabantur. Non videbis faciem meam vacuus, Exodi 23. Eodem modo dicitur, Non apparebis vacuus coram me. Inde Panes facierum, quos vocant propositionis: quia ante aram, seu coram Domino, ac in praesentia eius stabant. Quaerite faciem Domini semper, et, Requisivit David faciem Domini: id est, oraculum, quod erat in arca. Ante faciem aut coram aliquo aliquid esse, significat, in eius potestate. ut Genesis 24. Coram te est Rebecca, uti supra in CORAM exposui. Ante faciem expelli, Hieremiae 49. Expellemini unusquisque ante faciem suam. id est, quo eum sors detulerit versum, ac fugientem seu ab ductum in aliquam nationem, ab aliis captivis Israelitis diversam. In faciem alicuius spuere, contumeliae extremae est. Numer. 12. Si pater in eius faciem spuisset. Dispergam stercus super facies vestras, Malachiae 2. pro, patiar vos summo probro affici. Faciem suam statuere, ponere, obfirmare, significat certum propositum animi: quod sicut corpoream faciem homo eo vertit, quo vult ire, aut aliquid agere: sic et animus eiusdem ad suum opus vertitur, aut intentus est. Aliquando tamen etiam ipsum motum corporis simul complectitur. ut 2. Regum 12: Statuit faciem suam ut ascenderet contra Hierusalem. Hieremiae 42. Si vos ponendo ponetis facies vestras proficisci in Aegyptum Ezechielis 21. Fili hominis, obfirma faciem tuam versus Theman. id est, loquere, propheta, age contra eos. Ibidem 6. Pone faciem tuam. Sic et Luc. 9, Faciem suam obfirmaverat, ut iret Hierosolymam. Dan. 9. Dedi faciem meam. Ponere faciem suam super aliquem in malum. Hieremiae 21, significat hostiliter aggredi et affligere aliquem. Ezech. 14. Statuit faciem suam, et posuit in confusionem. 2 Reg. 8. pro, avertit. Facies fortis: pro, perfricta. Dan. 8. Surget rex facie forti. pro, impudenti. Sic et Deut. 28. Sic et Latini Os durum, pro impudenti ponunt. Ezech. 2. 3. Sic, Roborat impius faciem suam: Proverb. 21. pro, obfirmat pertinaciter malitiae ac impietati adhaerendo, nec cedendo veritati et verbo Dei eum arguenti. Videri ad faciem, aliquando congredi et confligere significat. 1 Regum 14. Facies belli. 1 Paralip. 19. Facies belli est ad me ante et retro. id est, ex omnibus partibus imminent mihi instructae acies. In faciem alicui resistere, Galatis 2. Sigularem quandam emphasin habet. nam et aperte ac serio, valideque et coram alicui repugnare ac contradicere denotat. Faciem operire, deprimere, aut deiicere, est maeroris et pudoris signum. Psalmo 44. Et faciem meam opprobrium. obtexit. Esther 7. Facies Haman erat operta. 1. Samuelis 15. Et caput ei opertum. Faciem ponere inter genua, videtur gestus fuisse supplicum. Sic enim Helias orat. 1 Reg. 18. Contra Levit. 20, Erecta facie incedere et faciem levare, pro exhilarari accipitur. Faciei agnitio respondet aut testatur contra eos, Isaiae 3. pro, accusat eos de suis sceleribus. Sic et Oseae 6. Testificabitur superbia eius in faciem eius. Absconsio faciei ab aliquo, Isa. 53 dicitur de Christo, quod fuerit quasi absconsio faciei ab ipso, exponit autem semet propheta mox, quod fuerit Meschias adeo contemptus, ut nemo eum desideraverit: id est, nemo eum videre, aut pro amico ac Domino agnoscere voluerit. Sicut alibi queritur Psaltes, se esse amicis ac fratribus ignotum, et exterum. Absconsio igitur faciei est is, a quo omnes suam faciem avertunt. A facie ad faciem cum aliquo loqui aut versari, nonnihil obscuritatis habet, praesertim cum ad DEUM refertur. Nam Deut. 5 legitur, quod Deus sit loquutus a facie ad faciem cum populo Israelitico, ubi nimirum intelligitur tantum illa externa species aut visio, qua Deus in nube apparuit toti populo. Sed Deut. 34 dicitur, non surrexisse post Moysen alium prophetam, quem Deus sic nosset a facie ad faciem: id est, cum quo Deus adeo familiariter versatus esset, ut cum Moyse. Sic et Num. 12 dicitur, quod Deus cum Moyse loquatur a facie ad faciem: id est, tum familiariter, tum amplissimam quandam sui noticiam ei communicando. Additur ibi explicatio in verbis, Sicut amicus cum amico, qui se coram aspiciunt. Faciei angelus. Isaiae 63, dicitur angelus faciei Dei servasse et liberasse populum Israeliticum: ubi credo necesse esse intelligi ipsum filium Dei, qui solus fuit illa petra, comitata Israelitas per desertum, teste Paulo 1. Corinth. 10: quique non tantum ideo sic vocatur, quod sit patri intimus, sed etiam quod sit imago substantialis invisibilis patris. Vident quidem, teste eodem Domino, omnes angeli, etiam minimorum pusillorum custodiae deputati, faciem patris: sed tamen non proprie referunt faciem patris, non sunt eius imago, splendor, character, lumen de lumine. Possis etiam intelligere de effectu aut patefactione, quia solus ex sinu patris nobis protulerit veram ac plenam patefactionem, solus est ostium ad patrem: Qui illum videt, is et patrem videt. Ideo forte Deus dicit Moysi Exodi 33, Facies mea vos praecedet: id est, filius meus, imago mea. Sic in Propheta ait Deus: Ecce ego mitto Angelum, qui praeparet viam faciei meae. id est, meo filio seu Meschiae. Forte etiam illud toties inculcatum quaerere faciem Dei, significat allegorice quaerere hunc angelum faciei, nempe Meschiam. Sicut Psalm. 27 dicitur, Quaerite faciem meam, faciem tuam quaeram: Satiabor vultu tuo, cum expergefactus fuero. Angelus igitur liberans ab omni malo, est Christus ipse, qui postea in arca sedit, et dictus est facies Dei. Faciei salutes: Psal. 42, Confitebor ei salutes faciei meae. vel, O salus faciei meae, et Deus mi, qui liberando caves ne pudefiam, sed laetus et confidens adversarios exporrecta fronte intuear. Facies flammarum facies eorum, Isaiae 13. id est, ob pudorem flammeum colorem imitantur: sicut et vulgo describuntur erubescentes, Er war rot wie ein feuer. Sicut et albescere et pallescere faciem, pro pudefieri, Isa. 29. Facies redigi in nigredinem, est metu contabescere, Nahum 2. Sic Christus dicit, Pharisaeos obscurare facies suas, ut inde appareat, eos se tum ieiunio, tum etiam dolore de peccatis macerare. De qua phrasi postea in voce OBSCURUS. Coram facie alicuius aliquid esse, est idem quod eius iudicio. ut Isaiae 51, Vae sapientibus in oculis suis, et coram facie sua prudentibus. Concidere faciem alicuius, aliqui pro erubescere interpretantur: Gen. 4 de Cain dicitur. Videtur autem potius iram ac dolorem, secum de iniuria ac vindicta perpetuo cogitantem, significare. Solent enim tristes et cogitabundi perpetuo vultum in terram demissum habere. Sic Annae matri Samuelis dicuntur fuisse facies, dum tristis fuit: postea vero, cum fiducia [p. 162] column 299/300 impetratae promissionis exhilarata est, negantur ei amplius fuisse facies. ut omnino Facies ibi magnum moerorem denotent Nam etiam illud prius, Dedit partem unam facierum: puto ad mulierem esse referendum, quod moerenti dederit unam partem, seu quod illa unica pars ei excitaverit facies aut moerorem, dum alteri multas partes dari ob liberorum copiam vidit: quam in partem illa non comedit, sed tristis flevit. Textus Genesis 4 semet explicare videtur: Et iratus est Cain valde, concideruntque facies eius. Sic publicanus orans, non audebat attollere faciem suam. Contra, Levare faciem, est Iaeto animo ac corde homines intueri. Iob 22. Tunc in omnipotente delectaberis, et elevabis ad Deum faciem tuam: id est, bona conscientia laetoque vultu. Si te percussero, quomodo levabo faciem meam ad Ioab fratrem tuum? 2. Samuelis 2. pro, audebo eum posthac intueri. Sic Iob 11. Tunc elevabis faciem tuam a macula. id est, tunc liberatus peccato, et purgata conscientia, laetus levare audebis vultus ad Deum ac homines. Avertere faciem alicuius. pro, sustinere repellere, aut resistere alicui. Isaiae 36. Quomodo avertes faciem unius ducis e servis regis? id est, quomodo poteris ferre aut sustinere eius impetum? Videre faciem regis: pro, esse ei familiarem, intimum. Quinque viros ex iis qui videbant faciem regis. 2 Reg. 25. pro intimi erant regi.

FACERE, varias significationes, huic linguae quam aliis usitatiores habet. Facere linum, sericum, aurum, argentum, aes, lignum: pro fabricare, aut operari aliquid ex hisce materiis. Isaiae 19. Iudicum 8. Et fecit illud Ephod. pro, ex eo auro fecit Ephod. Hieremiae 18. Et fecit illud vas aliud. pro, ex eo luto reficto aliud vas finxit. Facere, aliquando habet singularem emphasin, et significat potenter et feliciter aliquid peragere. ut Psalmus 137 habet: Commenda viam tuam Domino, et ipso faciet. id est, rem conatumque tuum, seu id quod desideras, potenter ac ex voto peraget. Sic Danielis octavo. Et veritatem proiiciet in terram, et faciet, et feliciter succedet illi: ubi Faciet, pro eximio ac prospero successu, aut etiam audaci conatu accipitur, quod pro arbitrio aget. Sacrificare notat Exodi 10: Ut faciamus Domino Deo nostro pro, sacrificemus. Sic 1 Regum 18, Facere bovem. et Psalmo 66, Faciam boves et hircos: id est, sacrificabo. Prorsus videtur convenire haec phrasis cum illa Latina,

Cum faciam vitula pro frugibus, ipse [venito]:

et cum Graeco [ῥέξω]. Detestandi vero sunt seductores, qui illud Christi, Hoc facite in mei memoriam, exponunt Offerte. cum id D. Paulus disertissime de Sacra coena, aut totius Ecclesiae communione explicet. 1, Cor. 11. Facere pro operari Ruth 2. Ubi collegisti hodie et ubi fecisti? Exodi 5. Aggravetur opus super eos, et faciant in eo. id est occupentur, habeant plus satis quod agant. Sic 1. Reg. 20, Cum servus tuus faceret hic et illic, ipse non fuit. pro, cum esset occupatus, expediretque modo hoc, modo illud. Nehem. 4. Altera pars iuvenum in opere faciebant. pro operabantur. Facere praeceptum, pro violare. Levit. 5. Si anima peccaverit, et fecerit unum ex praeceptis Domini, quae fieri non debent, etc. id est, violaverit unum ex praeceptis Dei. Quod unusquisque fecerit, recipiet. id est, sui operis vitaeque bonae aut malae praemium. Facere pro acquirere, sicut et Latini Facere rem, aut facere quaestum, Gen. 12. Animas, quas fecerunt in Charan. Gen. 30, Et nunc quando faciam etiam ego domum mihi. pro, acquiram aliquid mihi. Sic 1. Reg. 1. Fecit sibi currus et equites. pro, praeparavit, acquisivit. Facere pecudes, Ezech. 34. Deut 8, Deus fecit mihi substantiam hanc. Creare Gen. 1. 2, Omne quod fecit, erat bonum. et mox: Cessavit die septimo ab omni opere, quod fecit. Coquere, aut parare. Gen. 18. Et festinavit facere haedum. Sic 1. Sam. 25, Tulit duos ut res vini, et quinque arietes factos. id est, paratos, coctos, aut assatos. Exgere, Graecismus est. Lucae 3. Nihil ultra constitutum faciatis. pro, exigatis. Facere aliquem in gentem magnam: id est, dare ei amplam posteritatem. Gen. 21. Numer. 3. Facere ad manipulos, Genes. 41. Fecit terra septem annos ad manipulos. id est, ut singula grana integrum manipuli proferrent: sicut egomet vidi, et habeo culmos 60 et unica radice, atque ita ex unico grano enatos. Facere salutem, pro, opem ferre, aut liberare. Exod. 14. Videte salutem Domini, quam faciet vobis hodie. id est, liberationem. Sic [2.] Reg. 25. Dominus fecit salutem in Israel id est, liberavit populum suum. Faciam te sanguinem Ezech. 35. pro, occidam, aut curabo te interfici. Pom saepe verbum Sum, es, est, versum est per Fieri. Exod. 15 Factus est mihi in salutem Factus est spiritus Domini super aliquem, aut Factum est verbum Domini ad aliquem De talibus exemplis, in verbo SUM agetur. Facere cogitationem super peccatis suis, Ezech. 16. id est, agnoscere et dolere de suis peccatis. Facere transire vocem, Exodi 36. pro, publice divulgare aut mandare. Facere aliquo foetere, Gen. 34. pro, infamem aut exosum reddere. Facere misericordiam aut beneficentiam, Genesis 24. pro, solidam, sinceram, ac veram beneficentiam: de qua phrasi in voce MISERICORDIA, et VERITAS. Facere iudicium et iustitiam, videtur esse phrasis forensis: et prius quidem significare veram ac legitimam cognitionem controversiarum inter partes, quam iudex ordine matureque facere debet, et non impedire aut differro litigantes, aut etiam pati involui imperitiores: posterius vero, constantem et maturam exequutionem. Porro ex foro ad communem vitam et cuiusvis hominis facta transfertur. Singuli enim et iudicare vere de omnibus rebus, et easdem iuste tractare aut exe qui debemus: sicut et Aristot. praecipit, ad rectas actiones tum iudici verum, tum appetitionem voluntatis sanam requiri Psalm. 9 dicit David de Deo, Fecisti iudicium meum id est, exequutus es: vindicasti me de adversariis, contra omne ius me opprimentibus. Sed de hac quoque phrasi in vocibus IUSTITIA et IUDICIUM. Illud tantum adhuc annotetur, quod saepe de aliquo, praesertim rege aut gubernatore dicitur, quod fecerit iudicum et iustitiam: ubi haec phrasis non ita accipienda est, quasi ille nunquam peccaverit, aut absolutissime omne perfecerit: sed quod plerunque recte egerit, et certe stadium ac desiderium recte agendi habuerit. Sic quoque quod aliquis fecerit legem et praecepta, 2. Reg. 18. 10. 22, Eodem referatur et loquutio, Facere voluntatem patris: quod cum de Christo quidem dicitur, plenissimam obedientiam significat: cum vero de piis, tum tantum stadium conatumque obediendi Deo. Contra autem, Facere malum, significat non tantum peccare, sed etiam studium male agendi habere. Facere cum Deo, 1. Samuelis 14. id est, Deo regente et perficiente. Cum Deo Ionathan hodie fecit. id est, hanc tantam victoriam Deo cum reges te consequutus est. Facere virtutem. In Deo faciemus virtutem: id est, ipso nos regente ac corroborante, praeclara opera faciemus. Facta est coena Ioan. 13 pro coepta. Sic Ioan. 1. Gratia et veritas per Christum facta, id est, coepta est communicari, aut contigit nobis, vel [etiam] parta est. Facere in manu excelsa, Numer. 15, in malam partem accipitur: pro superbe, arroganter, et contumaciter peccare. Anima quae fecerit in manu excelsa, exciadetur. id est, quae superbe et contumaciter peccaverit Facere aliquid in aliquid: pro, ex aliquo aliquid. Sic supra [in] DARE, Dare aliquid in aliquid, diximus. Isaiae 44, Residuum eius fecit in deum. pro, ex residuo trunco fecit dei aut idolum, seu residuum truncum convertit in idolo Facere pedes aut barbam, 2. Samuelis 1. Non fecerat pedes suos, nec labium a die qua, etc. pro, non aptaverat, laverat, raserat. Sic faciat, Sic addat Deus, fuit eis formula, [p. 163] column 301/302 iuramenti, aut dirae imprecationis, quam tamen vel mali ominis, vel etiam blasphemiae vitandae gratia generali noce exprimere maluerunt. 1. Regum 2. Facere [uota], pro, adimplere Ieremiae 44. Factum desiderium dulce est animae, Proverb. 13 pro, desiderata aut optata res, cum contingit. Factus est molens, Iudicum 16, pro molebat in domo vinctorum. Factor veritatis. Proverb. 12. In factoribus veritatis beneplacitum est Domino. pro, Dominus amat et fovet eos qui veraces sunt, qui verae doctrinae et aliis rectis ac sinceris actionibus dediti sunt. Facere tempus, Actor. 18. pro transigere aut absumere. Facere aliquos: pro, sibi deligere, constituere. Marci 3. Tunc fecit sibi duodecim qui manerent cum eo, et quos ablegaret. Fecit eum aspicere, Marci 8. pro, iussit eum denuo respicere, visum suum experiri. Factores legis iustificabuntur, Rom 2. pro effectores, qui integre et plane eam faciunt. Verum Iacobi 1, Estote factores, non auditores legis: de studio et conatu obediendi dicitur.

IN FALCES contundi lanceas, Isaiae 2, est instrumenta bellica mutari in rustica seu pacis instrumenta, et bellum verti in pacem. per signum enim, res signata denotatur, Metonymice.

FALLERE, pro deesse, deficere, disparere. Threnorum 1. Vocavi amicos meos, sed ipsi fefellerunt me. id est, nulli usquam fuerunt, desierunt superesse. Sic, Aquae eius non fallent aut mentientur: pro, suppetent, aderunt.

FAMILIA, varia significata habet. Aliquando tantum eos complectitur, qui in una domo sunt: ut Psal. 46. Aliquando eos omnes, qui eiusdem sanguinis aut cognominis sunt: ut, domus aut familia Fabiorum. Aliquando totam unam gentem, aut tribum: ut Iudicum 18, De tota tribu Dan. Denique Genesis octavo dicitur, Iuxta familias egressae sunt animae de arca. id est, iuxta species egressa sunt animalia. Psal. 7. Ponit familias ut oves id est perinde molliter curat, pascit et fovet.

FAMES duplex est: corporalis, rerum ad victum necessariarum: et metaphorica, aut spiritualis, audiendi verbi Dei, aut cognitionis divinae: de quib. ordine agemus. Famis viri, pro famelicis, Isaiae 5. Viri gloriae eius sunt viri famis, et multitudo eius arida siti. Fame comburi dicuntur homines, depascente naturali calore ipsum humidum radicale, cum ei alimentum cibi non suppeditetur. Hinc talis nigredo a famelicis contrahitur, ut dicas eos revera adustos, aut in fumo torrefactos esse. Deut. 32. Combusti erunt fame, et comesti aegritudine. Famem vocare super terram, Psalm. 105. Gen. 41. Et famem congregare super aliquos, Ezech. 5, est, magnam caritatem annonae per sterilitatem efficere. Idem valet et, Tradere aliquem in famem. Hiere. 18. Famelici cessarunt, 1. Sam. 2. scilicet locare suam operam, famulari aliis: seu, nulli amplius fuerunt famelici. Fames spiritualis est, cum vel deest copia verae et sincerae doctrinae, cuiusmodi Amos 8 Deus populo minatur, inquiens, se adducturum famen et sitim audiendi verbum Dei: vel cum alioqui homines contriti, et alii vere pii, aut remissionem peccatorum quaerunt ac sitiunt (de quib. dicit Isaias, Omnes sitientes venite ad aquas: et diva Virgo canit, Esurientes implevit bonis et divites, id est securos, dimisit inanes) aut denique cum pii esuriunt aut sitiunt iustitiam Dei, seu cupiunt meliorem statum religionis et Ecclesiae, quos saturandos esse Christus affirmat.

FAMULARI famulatu servi: Levi. 25. Iubet uti Deus empto Iudaeo, ut mercenario, non ut mancipio: quod praeceptum etiam Cicero repetit. Non opprimas servitute famulorum: id est, non duriter tractes ut mancipium. Sed famulus, παιδίον , puer, aliquando etiam honestioribus servis, atque adeo liberis tribuitur: de quo in voce PUERI.

FASCICULUS vitae. 1. Sam. 25, videtur esse idem quod liber viventium, aut certe manus Dei (ut Christus et D. Petrus loquuntur in novo Testamento) in qua potenter custodimur, et ex qua nemo nos rapiet. Inquit autem ibi Abigail: Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, vel quaerens animam tuam, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum. Porro inimicorum tuorum anima rotabitur quasi in impetu et circulo fundae, quae sane pulchra similitudo et hypotyposis est.

FASCINUM in uno tantum Scripturae loco, Gal 3, reperitur. Venit autem a verbo Graeco βασκάινω , quod a ϕάεσι κάινειν deducunt, quod est (ut vulgo existimatur) noxiis oculis laedere, praesertim pueros, et brutorum etiam teneros foetus, non sine aliqua efficacia diabolicae malitiae aemagiae. Haec opinio apud Roman. Graecos et Barbaros fuit, estque etiam nunc. Ideo vulgo mulierculae collaudantes puerulos de forma aut valetudine, simul addunt bonam precationem. Paulus porro ab externa et corporali ista laesione maleficorum, sive per oculos, sive per incantamenta, transtulit ad spiritualem laesionem, quae fit per falsam doctrinam ac seductores: ubi ita homines potenter operante satana incantantur et dementantur, omnique vero ac sano iudicio ac timore Dei privantur, ac ita in suo errore constabiliuntur, ut (sicut Paulus loquitur) sint plane subversi, a semet damnati, et spiritu vertiginis laborent. Vides tantam esse huius diabolici veneni aut fascini vim, ut tandem multi etiam carnali aut naturali iudicio priventur: sicut etiam nostri temporis Fanaticorum exempla, ut Anabaptistarum et similium testantur. Sed de hac voce et re prolixius Lutherus in Galatis, et Erasmus in Annotationibus.

FATUUS. Inter laesiones quibus irati proximum laedunt ponit Christus Matth. 5, etiam vocem Fatuus. Complectitur autem ibi ea vox omne genus conviciorum, ac maledictorum, quae proximo praeter meritum maloque animo irati ingerere solemus. Porro quod Christus vocat Fatuas virgines, quae non attulerunt secum oleum, exponetur in voce STULTI. Nam revera eadem vox in Graeco, et etiam significatio est.

FAVUS, interdum per metaphoram pro quovis alimento, aut alia etiam re longe suavissima ponitur. Hinc Salomon dicit, Animam saturatam calcare favum, at famelicae animae omne amarum dulce est: id est, abundantes, ac veluti pertaesos nauseare, aut non curare aliqua alio qui optima beneficia: sed egentibus, etiam minus lauta esse gratissima. Favum stillare dicitur adultera, Proverb. quinto: pro, blandissime loqui, et suis blandimentis capere suum amasium, cum tamen interea ei extremum exitium paret. Sic et Proverb. 16. Ut favus mellis sunt eloquia pulchritudinis. id est, tam gratus ac suavis est elegans sermo, ut optimum mel. Sic et verbum Domini dicitur Psal. 19, esse dulcius favo mellis.

FEL, ut est liquor amarissimus, ad haec irae et commotionis a per metaphoram vel metalepsin significat virus satanae, aut nativam malitiam, aut corruptionem cordis, quae semper erga Deum et proximum est acerba et amara: erga neutrum sane est suaviter affecta, eive bene cupiens, quin potius contra utrunque scelerata consilia meditatur ac machinatur. Significat igitur Petrus, cum Actor. 8 dicit, Video te esse in felle amaritudinis, et vinculo iniustitiae: Simonem magum nec renatum esse, nec pristinum suum sceleratum animum ulla ex parte immutasse in melius: cum tamen simulet se esse Christianum, et de priori venenata malitia resipuisse. Significat alioqui vox fellis ראש Ros, etiam venenum. Putant porro interpretes, Petrum hac voce allusisse ad locum Moysis Deut. 29, cuius haec sunt verba: Videte ne sit inter vos radix pullulans aut fructificans bilem aut absynthium. id est, ne sit quispiam habens semina, consilia, et conatus idololatriae, quae sit et Deo amara aut ingrata, et vobismet extreme perniciosa, [p. 164] column 303/304 qui tamen hasce meas paternas admonitiones, et gravissimas comminationes floccifaciat, sed securus sibi impunitatem polliceatur. Coniungit autem Petrus in Actis istas duas loquutiones, Es in felle amaritudinis: id est, in felle amarissimo: et vinculo iniustitiae. id est, servum et mancipium iniustitiae, ab eaque esse veluti incatenatum. Ferme similis est huic illa Plautina loquutio in Trucul. In melle sunt linguae sitae vestrae, atque orationes: Corda in felle sunt sita, atque acerbo aceto. Vox fellis reperitur etiam alioqui in veteri Testamento, in significatione tropica: ut Iob 20, Fel aspidum erit illi panis in viscerib. eius. pro, eibus eius, aliaque summa ac optima commoda vertentur in extremam eius perniciem. Sic quoque Hierem. 8 et 23. Cibabo eos absynthio, et potabo aqua fellis. id est, pro beneficiis quibus eum antea fovere sum solitus, adducam eis ipsissimam perniciem et exitium, summa et acerbissima aut amarissima mala. Ita Fellis vox alias extremam malitiam hominis, alias poenas divinitus inflictas significat. Adscribamus sane etiam alterius cuiusdam annotationem in praedictum locum Actorum, qui ita inquit: In felle enim amarissimo, εἰς γαρ χολὴν πικρίας . Alludit omnino Petrus ad locum Moysis Deut. 29. c. 18. Et fel amaritudinis, id est amarissimum, vocat interiorem cordis malitiam, et virus illud diabolicae impietatis, quo magus iste totus erat oppletus. Nam idem vocabulum ראש et venenum et fel declarat Hebraeis. et utraque significatio optime quadrat: quia utrovis modo accipias, nullum est magis mortiferum venenum, nullum etiam fel magis amarum peccato, quum semel conscientiam obtinuit. Caeterum videri posset hoc dicendi genus, esse in felle, per hypallagen esse explicandum: ac dicendum potius, video fel amarissimum in te esse. ac fateor me aliquando in ea opinione fuisse, ut hunc locum ita interpretandum putarem: sed tandem comperi, mutari non posse hunc Hebraismum, quin tota huius dicti emphasis pereat. Sic enim loquuntur Hebraei, ut hominem prorsus oppressum, ac quasi intus sepultum declarent. Quemadmodum igitur, qui quempiam in aquis esse dicit, aliquid significat multo gravius quam si aquas in quopiam esse dixerit: sic in felle esse, multo est vehementius dictum, quam fel in aliquo esse. Sic accipio quod ait David Psalm. 51. b. 7. se in iniquitate natum, et in peccato conceptum: et quod exprobrant Pharisaei caeco illi Iohannis 9. f. 34, ipsum totum natum esse in peccatis: item illud quod toties repetitur apud Paulum, in carne esse, et in spiritu: quorum dictorum emphasis non intelligetur, nisi Hebraismum integrum servaris. Potest huic phrasi aliquid lucis accedere etiam ex voce ABSYNTHII et AMARITUDINIS, quas vide suo loco.

FEMUR, nota vox est: tantum observetur vetus forma iuramenti, quod soliti sunt obligantes se iuramento manum subiicere femori illius, cui sese obligarent: Genes. 24, et 48. Putant autem aliqui, illos patres ideo tali forma iuramenti usos, quod ex femore sit pro creatio: ut Gen. 46 scribitur, quod animae sint progressae de femore Iacob, et quod voluerint indicare de sua posteritate nasciturum esse Meschiam, qui sit verus Deus, per quem merito iurare debeamus: ut ita eo ritu iurandi sit tum humanitas, tum et divinitas Christi indicata ac praedicata. In femore et coxa percutere, Iudic. 15. pro, vehementer percutere, et quasi penitus contundere accipitur. Super femore gladio accingi quis dicitur, quia illac gladius dependet: et solent etiam hodie equites Germani non solum circa lumbos, sed etiam circa femur quasi secundo cingulo gladium alligare, ut tanto minus vacillet.

FENESTRAE Caeli, supra in Cataractis explicantur. Fenestrae apertae, clausae, in templi descriptione dicuntur, quae luminis gratia foris sunt angustiores, quam intus: ut in templis fieri solent, quo lucis multum, venti autem parum intret. radii enim lucis in progressu dilatantur. Quod si contrario modo fierent, venti multum, lucis autem parum introiret.

FERO, in verbo PORTO explicabitur.

FERAE, sunt animalia sylvestria: crebro tamen tantum maiora et noxia hac voce indicantur. Sicut Iacob dicit: Fera pessima devoravit filium meum. Per metaphoram vero, aut parabolam, animalia quidem mansueta gentes mansuetiores et cultui divino deditas: contra autem ferae sylvestres, impias, et a vero Deo alienas denotant.

FERIAE, Latinis diem festum, quo a servilibus operibus ocium agere cogimur, significat. In Ecclesia vero postea dies hebdomadae feriae vocati sunt: hinc feria prima, feria secunda, tertia, etc. incipiendo ab ipsa Dominica, sive sint dies festi, sive non.

FERRUM, notum metallum ac vox, generat quosdam idiotismos, et nonnihil obscuras loquutiones. Ferrum et aes calceamenta tua, Deut. 33. pro, abundabis hisce metallis in necessarios usus. Ferrum ferro acuitur, ita vir acuit faciem amici sui: Proverb. 27. Collatio aut similitudo est, ostendens homines mutua conflictatione, conversatione, colloquio ac institutione fieri peritiores aut exercitatiores. Levare ferrum super lapides: pro, caedere aut sculpere lapides. Deut. 27. Iosuae 8. Prohibet ibi Deus fieri altare ex lapidibus sectis aut caesis. Ferrum saepe in genere pro re dura ac tristi ponitur, et plerunque de cruciatu et persequutione impiorum: quod forte inde venit, quia cathenis et huiusmodi ferreis instrumentis afflicti ab impiis vexantur. Hinc tota illa Aegyptia servitus ferrea fornax vocatur. Eadem phrasi dicitur etiam iugum ferreum, id est, gravis servitus, Deut. 4. 1. Reg. 8 Et Psalm. 107. Habitantes in tenebris et umbra mortis vinctos afflictione et ferro. Psalm. 105. Afflixerunt compedes eius, ferrum penetravit animam eius. In Hebraeo est proprie et ad verbum, In ferrum venit anima eius quod aliqui per hypallagen putant commutandum esse in hanc loquutionem, Ferrum penetravit animam eius: sicut et vetus versio habet. Conferunt igitur [aliqui] hanc loquutionem cum illa Simeonis, ad divinam Virginem dicta, Gladius penetrabit animam tuam: id est, tam ingenti dolore cruciabere et affligere, ac si gladio esses confossa. Sic Psalm. 42. Sicut gladius in ossibus meis, dum me quotidie probris afficiunt, diceres Ubi est Deus tuus? Alioqui si plane incatenatus fuisset, non potuisset varia negocia carceris expedire Hieremiae 15 locus est subobscurus, ubi inquit: Num ferrum atterit ferrum, aut aes ab Aquilone? Quidam enim putant, dicere Deum, hostem Aquilonarem et exercitum Assyrium esse plane invictum. Alii, ut Lutherus intelligunt contra, illam interrogationem non habere vim negandi, sed affirmandi: quasi Deus affirmaret, omnino venturum adhuc alium hostem, qui sit Assyrios fracturus et castigaturus: nempe Persas, sed oportet interea prius castigari Iudaeos.

FERMENTUM, in comedendo agno Paschali severissime in veteri Testamento prohibetur, Exodi 12. quam caeremoniam ac typum proculdubio recte primum Christus Matth. 16 exposuit, de erroribus ac corruptelis Pharisaeorum, et aliorum seductorum, vitandis in cognitione ac fruitione veri agni Paschalis, et doctrinae ac beneficii iustificationis: Deinde et D. Paulus 1. Corinth. 5, de expurganda malitia ac versutia [veteris] Adami, et amplectenda sinceritate ac veritate novae vitae aut hominis, id est, malo animo ac pravis moribus: et de sectanda sinceritate ac veritate tum in doctrina, tum in moribus. quia neque vetus illud fermentum, aut Adam possit apprehendere ac comedere hunc agnum, nec hic agnus talem hominem admittere aut ferre queat. Causa porro cur haec metaphora ab ea [voce] [p. 165] column 305/306 deducatur, videtur ea esse: quia vox Massa, aut Panis azymus, est quiddam naturale ac simplex, et alienum ab omni fuco ac medicamine humanae artis, aut astutiae. Contra autem fermentum est quiddam praeternaturale, adventicium, et quod inficit ac pervertit totam illam nativam simplicitatem. Quinetiam tandem, eum plane invaluit, et acidum factum est, prorsus homini est noxium. Videtur etiam Christus, et praesertim Paulus, non obscure respicere in illam horrendam fermentationem Satanae, qua hanc simplicem et sinceram Dei creaturam aut massam, infuso suo veneno, semine, aut imagine prorrus corrupit, pervertit, ac in suam naturam transferm enravit, transformavit, et transsubstantiavit. Significat igitur Christo et Paulo fermentum, corruptelas doctrinae, tum et morum ac vitae, atque adeo et ipsam inhaerentem veteris Adami naturam aut malitiam, una cum suis fructibus. Secundo, et alia ratio metaphorae in bonam partem acceptae hinc oritur: nempe quod, quoniam modicum fermenti paulatim quantumvis magnam massam inficit, aut fermentat, (quae ratio est etiam tum verae, tum falsae doctrinae, tum etiam pravorum morum) ideo Christus veram religionem Matth. 13 fermento comparat, quod perinde a parvis initiis aut seminibus exurgens paulatim crescit, late se extendit, multos occupat, et idololatriam antea latissime grassantem expugnat. Idem et praecedente parabola de semine sinapis agitur. Eadem quoque metaphorae ratione Paulus 1. Corinth. 5, et Galatis 5 eandem vocem tum ad falsam doctrinam, tum et ad pravos mores ac perditos homines traducit, inquiens: Modicum fermenti totam massam inquinat, eo quod morbida facta pecus totum corrumpat ovile: et sermo seductorum sicut cancer serpit. Dicamus igitur sane, triplex fermentum legi in Sacris literis. Pharisaicum, quod significat corruptelas doctrinae, Matth. 16. Luc 12, et Marci 8 Apostolicum, quod est regnum caelorum, Matth. 13. Malitiae et versutiae, 1. Cor. 5, Galat. 5, quod est morum perversitas.

FERVEO, metaphora nota etiam Latinis, de omni ardentiore et vehementiore opere, aut conatu. Sic Paulus dicit, Nos debere spiritu fervere, Romanorum duodecimo: id est, accensos a Spiritu sancto, ardentes, sedulos, et assiduos esse in omni bono ac Deo grato opere. Fervor diei aut Solis, saepe meridiem significat: et contra meridies, summum calorem: quia in meridie maxime caleat aut ferveat sol. Exodi 16. Cumque ferveret sol, liquefiebat panis ille. Sed de hac voce aliquid etiam in nomine SOLIS.

FESTINARE, per synecdochen significat confundi, erubescere, aut omnino malo infelicique exitu opprimi: quia quibus res adversae sunt, non facile carent ignominia, rubore, ac confusione. Caeterum locum Isaiae vigesimo octavo: Qui crediderit in eum, non festinabit: in novo Testamento recitant, Non confundetur. Ratio autem est, quia qui confunduntur, plerunque vitant et fugiunt aliorum aspectum, festinant et approperant, si forte possent evadere illam ignominiam, et calamitatem.

FESTINATIO, aut praecipitatio, seu praeceps fuga, pro summo periculo ponitur. Psalmo trigesimoprimo: Ego autem dixi in praecipitatione aut festinatione mea, reclusus aut avulsus sum a conspectu oculorum tuorum. Psalmo 116, Dixi in festinatione mea, Omnis homo mendax. id est, ut aliqui exponunt, suspicabar Samuelem mihi de regno mentitum esse, ideoque me deseri a Deo in meis summis periculis. Possis etiam intelligere, quod dicat, se in eo periculo agnovisse tum suam vanitatem, quod Deo fidere non potuerit: tum aliorum, a quibus sit desertus: sed Deum sibi prompte succurrisse. 1. Samuelis vigesimotertio: Fuit David praeceps ut abiret â facie Saul. Deuteronomii vigesimo: Vos hodie congregamini ad pugnam, ne mollescat cor vestrum, ne timeatis, ne festinetis aut praecipites sitis, nec trepidetis â facie eorum. Aliqui praecipitantiam, seu perturbationem animi exponunt: ideo Vulgata et LXX verterunt Psalmo 115, Ego dixi in excessu meo, Omnis homo mendax. Festinare super malum. pro, cito aliquem punire: Danielis nono. tametsi ibi sit potius verbum Vigilare. Coniungitur alioqui hoc verbum crebro alii, sive interposita coniunctione copulativa, sive omissa. Significat autem plerunque idem quod cito, velociter, festinanter: ut inter Regulas proprio canone monuimus, de pluribus verbis huius generis. Genesis quadragesimo quarto: Festinaverunt, et descendere fecerunt: pro, festinanter deposuerunt. 1. Samuelis 28. Et festinavit et cecidit Saul. 1. Regum 20. Et festinavit et amovit velamen. Iosuae 8. Et festinaverunt, et succenderunt urbem. pro, celeriter succenderunt. Festinare, pro, in fugam proturbari: Psalm. 48. Territi sunt, festinaverunt. Festinans decretum, Danielis 2. pro, velociter latum decretum. Festinum os pedibus offendit, Proverb. 19. pro, nimium ac temere properans. Accipitur ergo loquutio Vir festmans, alias in malam partem, pro praecipiti et inconsiderato, ut praesens exemplum ostendit: alias in bonam, pro industrio, et mature sua negocia peragente. Prov. 22. Vidisti virum festinantem in suo opere: coram regib. stabit, et non coram obscuris.

FESTUM, dies solemnis, qua plerumque religionis causa populus conquiescit a suis laboribus, et convenit non sine aliqua publica laeticia ac gaudio. Sic passim in Pentateucho praecipiuntur certae festivitates, quibus religionis causa populus convenire solebat ac debebat. Exod. 5, Dimittite populum, ut festa celebrent mihi. Mox clarius dicitur: Dum dicitis Eamus, sacrificemus. Sacrificare et festum celebrare idem ei sunt: Exod. 12. Festum agetis illum diem Domino: pro, solenne festum celebrabitis. Cessare facere festum, Oseae 2. pro, gravi afflictione, et pene pro ipsa solitudine ponitur. Festum igitur significat non raro, quamvis laeticiam aut gaudium. Dicetur de hac voce in vocabulo Sacrificii, aut Mactationis. Festa et novilunia, voces non raro coniunguntur, propterea quod apud Iudaeos in noviluniis singulares quaedam solennitates et sacrificia habebantur.

FEX, longe aliam metaphoricam significationem habet in Sacris literis, quam in Latino sermone, ubi infimae sortis homines significat. Nam in Sacris, sicut poculum significat suam partem crucis aut castigationis, quam Deus singulis suo tempore partitur aut propinat: ita feces eius haustus significant longe acerbissimam partem cladis vel poenae. Psalmo septuagesimoquinto: Utique feces eius sugent et bibent omnes impii terrae. Isaiae 50. Ezechiel. 23. Stare in fecibus, est tranquillitate sua, et aliis commodis ac bonis suis frui, simulque suum pristinum vigorem retinere. Zophon. 1. Visitabo viros stantes in fecibus suis. id est, qui nunquam sunt proturbati in exilium aut captivitatem, a suis sedibus, rebus ac commodis abducti aut depulsi. Metaphora haec videtur sumpta esse a vino, aut etiam aliis liquoribus. Nam quamprimum vino ademptae sunt feces, incipit debilius fieri. Hanc totam phrasin unus Hieremiae locus pulchre illustrat, cum Capite 28 inquit: Opulentus et securus fuit Moab inde a pueritia sua, et quiescens ipse in fecibus suis, nec transfusus est de vase in vas, nec in captivitatem abiit. Hinc fit, quod sapor eius duret in eo, et odor non sit immutatus. Propterea ecce dies venient, dicit Dominus, ut mittam ei victores, qui diffundent eum, et vasa eius evacuabunt, et lagenas confringent.

FICUS parit varios idiotismos in Sacris literis. Aliquando synecdochicos significat quamvis possessionem, eadem ratione qua apud Latinos vox Peculium; [p. 166] column 307/308 quia hae erant illis praecipuae opes. Sic in Propheta est, quod sedebit unusquisque sub ficu sua: Micheae 4. pro, in sua possessione habitabit. Item Proverbiorum 27. Qui custodit ficum, comedit fructum eius. pro, qui suas possessiones conservat et excolit, is etiam fruitur eis. Eadem ratione significationis dicitur fore, ut alicuius ficus decorticetur. Ioel primo. pro, eius res, possessiones ac opes vastentur, et pessundentur. Eodem sensu minatur Deus Hieremiae quinto, fore ut hostes eorum vineam et ficum comedant: id est, proventus possessionum absumant. Ponitur ficus pro fructu bono a Christo, cum negat ex tribulis colligi ficus: id est, ex pessima causa optimos effectus. Item pro re suavi. ut Oseae nono: Tanquam primitivum in ficu vidi initio patres vestros. Ficus etiam rem labilem et caducam indicat: quod cum maturae sunt, non firmiter in arbore haereant. Nahum 3. Omnes munitiones tuae sicut ficus maturae, quas si quis concusserit cadent in os eius. Sic Isaiae vigesimooctavo: Erit gloria tua sicut ficus praecox ante initium aestatis. Tametsi hoc potius intelligatur de re in praedam exposita, et ab omnibus expetita, quia talibus ficubus omnes insidientur. Ficus bonas ac malas vocat Deus in Hieremia, Iudaeos poenitentes in captivitate, et impoenitentes Hierosolymae. Primi parentes sibi facere conati sunt perizomata ex foliis ficulneis, quod forte non vacat mysterio. Nam ficus res suaves, et tamen fragiles admodum sunt: sic etiam est omnis adulatio ac palpatio, quib. vel alii vel nos ipsi nobis blandimur, nosquemet irrito conatu excusamus: contra autem pelliceum tegmentum utile et firmum est, quo DEUS primos parentes, amotis illis ficulneis foliis, contexit. Per copiam aut raritatem fructuum ficus, significatur omnis caritas, et etiam copia annonae. Ficus et vinea dederunt virtutem suam Ioel 2: de Felici proventu fructuum dicitur. Contra Abacuc 3 de penuria dicitur: Ficus non florebit, nec erit germen in vineis. Ficus ad regnum vocata, Iudicum 9, non vult deserere dulcedinem suam, et fructus suavissimos, et regnare. Proverbialis loquutio de iis est, qui suae tranquillitati, paci, ocio, et aliis commodis inhaerentes, negligunt magnas opes, glorias ac potentiam.

FIDES, olim a Romanis pro dea culta est, habuitque propria templa inde a Numa consecrata, teste August. Unde id ortum sit, dubitari queat: sive quia maximus usus ac necessitas fidei in contractibus, communique vita est: sive etiam, quia inde a primis parentibus valde praedicari fidem Theologicam intellexerint, ut quae nihil non a Deo impetret, nosque in summam dignitatem ac felicitatem evehat. Omnino Numae patrum doctrinam non ignotam fuisse, etiam ex eo apparet, quia templa sine idolis habuit: et libri eius postea, reperti, ut ab Ethnica idololatria plane alieni, teste Livio, exusti sunt. Nomen sane ipsum illius regis Hebraeum esse videtur, sive a נום num dormitatione ei id bellicosi illi inquietique Romani imposuerint, quia non ita ferox fuit ut Romulus, cui successerat sive a verbo Hebraeo נאם Neum, quia Dei sermonem ac testimonium hoc Prophetico verbo citare sit solitus. quod posteritas ad deam Egeriam transtulit, cum qua eum colloquia habuisse, et ab ea leges accepisse, fabulata est. FIDES ergo, vox Latinis usitata, aliquando aliter in Sacris literis, quam plerumque in prophanis, accipitur. Nam fides Latinis in dicente et agente plerunque est fidelitas, aut veracitas in praestandis promissis. cuius etymologiam Cicero inde deducit, quod id fiat quod ab aliquo dictum promissumve est: quasi si ista duo verba, Fiat dictum, inter sese commixta sint. At in Sacris literis plerunque est in audiente aut patiente illi correspondens affectus, quo credimus dicentis veracitati aut fidelitati, quod ea quae promisit, praestiturus sit. Recte ergo dicere possemus, quod Fides Latinis active accipiatur: quia est veritas in agente, dicente, ac praestante nobis aliqua promissa bona: Contra autem Hebraeis passive, quia alterius veracitatem, promissionem, ac praestationem bonorum suo assensu, et re etiam ipsa accipit. Nec tamen potest negari, vocem Fides, πίστις , apud Latinos et Graecos veteres eodem plane modo aliquando usurpatam, ut in Sacris literis et Ecclesia: nempe (ut iam diximus) passive. ut, Aliquid esse maius fide, id est, quam ut credi possit. Ovidius 4 Metamorph. et Virg. 4.

Credo equidem, nec vana fides genus esse deorum:

id est, mea haec fides aut persuasio seu assensus non est vana, aut temeraria. Et Livius: Haec Romulo regnante sunt domi militiaeque gesta; quorum nihil absonum fidei divinae originis, divinitatisque post mortem creditae, fuit. id est, qua creditus est natus fuisse ex Marte. Eandem significationem opinor esse et in istis phrasibus: Fidem facio pro persuadeo tibi: fidem tibi habeo, fidem adhibeo, pro credo. Non tamen nego, tres huius vocis significationes in Sacris literis reperiri, ut aliâs significet veracitatem, alias credere, alias denique summam doctrinae. Hebr. 6. Rom. 12. Sed quoniam primaria Disputatio in hac re est, quomodo Graeca voce πίστις novum Testamentum utatur: praesertim ubi per eam apprehendi iustitiam ac salutem docet: ideo primum de ipsa Graeca voce aliquid clarius et solidius, pleniusve dicamus. Non dubium est, vocem πίστις a verbo πείθω (quo Sacrae literae plurimum utuntur, pro illo ipso actu docendi homines de Deo) venire, et a tertia praeteriti passivi persona, nempe a πέπεισται formari, eoque eius vim ac quasi indolem referre. Quare ante omnia eius verbi naturam significationemque nonnihil videamus. quod tanto libentius facere debemus, quod eadem vox פתה patha sono ac sensu, aut significatione etiam, in Hebraea lingua ac veteri Testamento reperitur, πείθω פתה patha. Verbum πείθω , per sese significat tum suadeo, tum doceo. et omnino docendo, de alicuius rei veritate ac bonitate; aut contraria falsitate ac malitia homines persuadentur. Quare non raro hoc verbum de ipsa illa Apostolica praedicatione, institutione, et ad fidem tractione usurpatur. ut Actorum 19, et 28, πείθων , docens aut suadens ea quae sunt de regno Christi, et de IESU: id est, docens ac suadens doctrinam de Christo. Sic 2. Corinth. 5. et Gal. 1 dicit Paulus, se sua dere aut docere homines. Sicut igitur verbum πείθω doceo et suadeo, doctrinam de Deo proponere et inculcare significat: ita vicissim, id quod veri doctores sic docendo ac suadendo in corde hominum efficiunt aut excitant, πίστις dicitur: nempe quaedam noticia et persuasio ac fiducia, inde profluens aut enascens. Valde igitur apposite ad expositionem huius etymologiae convenit illud, quod Simplicius dicit super 3 de Anima: διότι τέλος μεν πιστει ὁδὸς δὲ ἐπὶ ταύτην τὸ πείθεσθαι . id est, Finis quidem aut scopus est fides, via autem eo tendens est suaderi aut doceri. Docendo enim et suadendo, in corde hominum fidem excitare conamur. Unde cernimus non tantum originariae vocis cum derivata consonantiam, sed etiam ipsius actionis cum suo effectu harmoniam ostendere, fidem esse quandam noticiam, persuasionem aut fiduciam ex verbi Dei institutione, de ineffabili Dei erga nos misericordia et Christi in nos beneficiis conceptam, qua Deo veraci talis nobis dicenti ac promittenti, exanimo assentimur ac credimus. Sicut igitur verbum πείθω , generat ex se nomen πίστις : sic et ipsa actio eo verbo significata, nempe docere et suadere, efficit in corde auditoris non tanti noticiam, sed et inclinationem animi, seu fiduciam, suadendo in pectore auditoris excitatum. Tota enim Scriptura, et ipsemet Spiritus sanctus, id praecipue agit, ut nobis persuadeat, nosque permoveat Deo fidere. Dulcissimum igitur simul et utilissimum est, istam summi tum rerum tum vocum in tanto negocio harmoniam, [p. 167] column 309/310 considerare. Multum utitur verbo πείθω scriptura pro officio docendi veram religionem, ut Act. 19. 26, et 28. et Gal. 1. inter alia tamen huius significationis exempla ac usus verbi πείθω in novo Testamento, illud in primis praeclarum est, quod dicit Iohannes 3 Capite: Coram Deo πείσομαι , persuadebimus cor nostrum. quasi dicat: Etiamsi illud nos damnet, tamen maior est Deus corde nostro. ubi proprie exponitur illa piorum lucta, qui saepe aspectu suorum peccatorum et irae divinae perturbantur, et tum a corde et conscientia, tum et a satana interius accusantur, et ad desperationem incitantur. Sed illi contra spiritu clamante Abba pater, verbo, veritate, ac ineffabili misericordia Dei veluti coram affantis, consolantis, et illas tristes dubitationes redarguentis, sese confirmant, erigunt, cor suum erudiunt, docent, et convincunt, potiusque Dei verbo quam suis illis internis motib diffidentiae credunt, assentiunturque. Unde expulsis illis tristissimis dubitationibus, ac vacillationibus, vera in Deum fides aut fiducia, et plerophoria sequitur. Consideret igitur Lector diligenter, quid sit illud πείθειν suadere, cordi in illis tristibus dubitationibus ac diffidentia, et quis inde seu ex illa suasione motus aut affectus cordis sequatur. Sic enim ex viva quadam praxi naturam tum dubitationis, tum etiam verae fidei aut fiduciae perspiciet. Sed quoniam de activo verbo πείθω diximus, addemus quaedam etiam de eius passivo, et medio. Πείθομαι doceor, persuadeor, ad fidem permoveor, et plane credo: ut Actorum 17 narratur, quod Paulus pertria Sabbatha disservit in Synagoga ad Iudaeos ex Scripturis, docens IESUM esse verum Meschiam. et tandem inquit: Quidam ex illis ἐπείσθησαν , persuasi sunt, seque adiunxerunt Paulo. de quibus mox clare dicit, quod crediderint accepto sermone summa promptitudine Idem igitur est ibi ἐπείσθησαν , quod crediderunt. Sic et ad Galatas Paulus aliquoties repetit, Quis vos fascinavit, et interrupit, μὴ πείθεσθαι , ne assentiremini aut crederetis veritati? id est, ne pergeretis credere agnito et accepto Evangelio Christi, sed seduceremini, ut fiduciam haberetis in operum iustitiam: quae si valet, frustra Christus est mortuus. Porro verbum medium inde formatum πέποιθα , quo Scriptura in Fidei denotatione plurimum utitur, etiam luculentius fidei naturam denotat. Plerunque enim magnam certitudinem noticiae, cum eximia fiducia coniunctam indicat, ut Roman. 2, πέποιθας , certo nosti ac confidis, te esse doctorem imperitorum. 2. Corinth. 10. Si quis πέποιθε , certo habet persuasum, confidit se esse Christi, scias et nos Christi esse. 2 Corinth. 1. Ne in nobis confidamus. Philippens. 1, aliquoties pro certa noticia, fiduciaeque iuncta ponitur: ut πεποιθὼς , persuasus, aut certo sciens, ac fidens hoc ipsum, quod qui coepit bonum opus, perficiet usque ad diem Christi. Hoc novi persuasus aut confidens, quod manebo vobiscum. Ab hisce igitur vocibus deducitur πίστις Fides, a tertia praeteriti passivi πέπεισμαι , nempe a πέπεισται : cuius ipsius vocis, (quoniam proxima est formationi πίστεως ) adhuc unum aut alterum exemplum adducam Roman. 8 et 14, πέπεισμαι , Certo persuasus sum, quod neque mors neque quicquam aliud nos separabit a dilectione DEI. Item, Certo novi aut persuasus sum, quod nihil sit prophanum. 2. Timoth. 1. πέπεισμαι , Certo persuasus sum, aut confido, quod et in te habitet. et 2. Timoth. 1. Persuasus sum ac confido, quod potens est custodire depositum meum, usque ad illam diem. Est vero illud quoque valde memorabile, quod idem ut et prius dixi, verbum sono ac sensu aut significatione, πειθω patha, etiam in Hebraea lingua, ac veteri Testamento reperitur. Nec tantum reperitur, sed ipse quoque sanctissimus patriarcha Noach Gen. 9. spiritu Dei praedicens gentium vocationem, indicat: quod Deus hoc ipso verbo patha, nempe blande compellando ac instituendo, reducet Iaphetum in tabernacula Sem, id est, ad veram Israelis fidem religionemque inquit enim, יפת אלהם ליפת וישכון באחלישם . Iaphthe Eloim leiepheth, veiiscon beohele Sem. id est, Blande alloquatur aut persuadeat Dominus Iaphetum, ut habitet in tabernaculis Sem. Ad quod vaticinium alludens Isaias 2 et Mich 4. in quiunt: In novissimis diebus erit praeparatus mons domus Domini in vertice montium, elevabiturque supra colles, et confluent ad eum omnes gentes: sed et multi ibunt et dicent, Venite ut ascendamus in montem Domini, in domum Dei Iacob, ut instruat nos de viis suis, et ambulemus in semitis suis. Hoc enim est illud Allici ad veniendum et habitandum in tabernaculis Sem. Convenit vero significatio istorum duorum verborum, ut ex Proverb. 1 apparet: Fili mi אם יפתון iepatucha. Si te lactaverint peccatores dicentes, Veni nobiscum: id est, si tibi persuadere voluerint. Conveniunt ergo duo ista verba πείθω פתה , Hebraeum et Graecum (quibus aliquem blande docere, ac persuadere cum de aliis rebus, tum et de religione significatur) ad amussim inter sese tum literis, tum sonovocis, tum denique etiam significatione ipsa: ex quibus quomodo Graecum πίστις veniat, satis paulo ante ostensum est. Quin et Latina vox Fides omnino ab eisdem videtur venire. nam literae partim pene eaedem sunt, ut פ phe Hebraeum vicinissimum est Latino F: partim etiam ת thau et θ densae, facillime in D paulo tenuiorem mutantur. Sonus quoque istarum trium vocum patha, πείθω , fides, idem ferme est. nam terminatio neminem movere debet, sicut nec vocalium Hebraearum variatio: quorum utrumque summa licentia mutatur. Denique sensus ac significatio vicinissima est, nempe enim et in doctore fides maxime requiritur: et quod ille πείθων , docens aut suadens in corde auditoris excitare conatur, est FIDES, veluti quaedam filia τοῦ πείθειν, et τοῦ πείθοντος docentis. Postremo huc adiice, quod Christo, qui est unicus noster magister, quemque solum audire caelitus a patre iussi sumus, ista ποτνία πείθω aut Suadae medulla tribuitur Isaiae 50, Linguam eruditam ad loquendum tempestive cum defatigato aut exhausto dedit mihi. Item Psal 45, Diffusa est gratia in labiis eius. Ideo Lucae 4 mirabantur omnes super sermonibus gratiae, qui proficiscebantur ex ore eius. Et milites dicebant Pharisaeis: Nunquam sic est loquutus homo. Convenit denique hisce suavissimis verbis et ipsa doctrina fidei Evangelion, quae non clamat in plateis, non fulgurat, non fulminat, ut Moyses cum suo Decalogo: sed blandissime contrita corda alloquitur, allicit, ac dicit: Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Adeo enim Deus dilexit mundum, ut unigenitum suum filium daret, ut omnis qui credit, non pereat, sed habeat vitam aeternam, etc. Hoc est istud πείθειν suadere, blande lactare, aut alloqui: unde Fides venit. Postquam igitur dixi de verbis ac themate Graeco et Hebraeo, unde oritur vox Fides: nunc denuo de ipsa fide disseramus. Est autem fides in triplici differentia. Primo enim significat, quam Latini appellant fidelitatis, aequitatis constantiaeque in re contracta servanda opinionem atque existimationem: qua praestita probitatis, negata perfidiae malevolique animi documenta praebemus. et quia in agente aut promittente est proprie, active accipitur. Unde πίστιν διδόναι καὶ δέχεσθαι , est fidem dare et accipere. κατὰ πίστιν συντίθεσθαι , vel (ut Aristoteles) συναλλάττεσθαι . bona fide pacisci. sic πίστιν λαμβανειν dicitur, cui potestas et imperium creditur. τὰς πίστεις περὶ ἀλλήλων λαμβανειν , Aristot. in Polit. fidem inter sese habere. ἡ τοῦ ἀνδρὸς δόξα καὶ πίστις , viri dignitas et existimatio: Plutarch, in Pericle. οὑ διὰ τῶν ὅρκων πίστις , Aeschin. fides et cautio: id est, securitas, quae iureiurando datur. Unde illud celebre Theognidis, πίστει χρήματ' ὄλεσσα, ἀπιστείῃ δ' ἐσάωσα Hesiodus, πίστεις δ' ἀρα ὅμης καὶ ἀπίστεια ᾥλεσαν ἀνδρας . [p. 168] column 311/312 Deinde significat rei compertae explicataeque fiduciam, quam Quintilianus persuasionem vocat: quemadmodum Graeci πιστὸν appellant τὸ γνώριμον καὶ ἀσϕαλὲς, ὁ ἡμεῖς πεπείομεθα . Et eo modo intelligenda est ortho doxa illa Christianorum doctrina, περὶ τῆς τοῦ θεοῦ δικαιοσύνης, διὰ τῆς πίστεως ἐν τῷ τοῦ χριστοῦ αἵματι , ut tradit Apostolus ad Romanos 3: quae non est aliud quam certa fiducia animi, et firmus assensus, quo Deo donanti nobis suum filium, et misericordiam suam per ac propter eum promittenti, assentimur. Unde fit, ut ipse Christus unicum ἱλαστήριον comprehensus a nobis, iam totus scilicet noster χρήσει factus, praesens possidetur. Inde, non parvo tamen discrimine, et pro tota religione Christiana, sive pietate de divinis recte sentiente accipi solet, eadem ratione qua et Livius ab Urbei. Haec, inquit, Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei divinae originis, divinitatisque post mortem creditae fuit. Tertio significat alicuius rei probationem, id est, ἐλεγχον, ἀπόδειξιν , et argumentum fide dignum. Unde πίστεις ἐντεχνοι , quas Quintilianus probationes artificiales vocat: de quo Budaeus in Commentariis.

¶ Non abs re vero fuerit considerare, quid etiam apud Ethnicos eruditi scriptores de voce ac re Fidei senserint, quoniam sacri scriptores ab eis Graecam linguam acceperunt, et aliqui eorum notiones in vocabulis sequuti sunt. Definit igitur fidem Aristoteles Top. 4, cap. 5, hisce verbis, ἡ πίστις ἐστὶ ὑποληψις σφόδρα : Fides est vehemens opinio, aut etiam vehementia opinionis: ut ibidem est. Quod idem est, ac cum crebro in Sacris literis significat certam ac plenam fiduciam et persuasionem. Eodem modo accipitur ab eodem etiam, Problematum sectione 18, ubi ait: Eam fidem quae pertestimonia fit, facilem esse: id est, cum fides fide dignorum testimoniis in pectore auditorum excitatur. Sic sane nostra fit per testimonium viventis Dei, qui Scripturam loquutus est; seu eas leges minas ac promissiones suo ore generi humano proposuit, quique omnium fide dignissimus est, quae et facilis et certa nobis videtur: ac sane esset, nisi nostra natura adeo corrupta, et ab illis divinis rebus tam aliena esset, et quibusvis potius impostoribus ac imposturis quam Deo viventi crederet. Porro in 3 de Anima, hoc ordine inter gradus noticiae fidem collocat: λείπεται ἀρα ἰδεῖν, εἰ δόξα γίνεται γαρ δόξα καὶ ἀληθὴς καὶ ψευδὴς, ἀλλὰ δόξῃ μεν ἕπεται πίστις, οὐκ ἐνδέχεται γαρ δοξάζοντα, οἷς δοκοῖ μὴ πιστεύειν. τῶν δὲ θηρίων οὐδεινὶ ὑπάρχει πίστις, ϕαντασία δὲ πολλοῖς. Ἐτι πάσῃ μεν δόξῃ ἀκολουθεῖ πίστις, πίστει δὲ τὸ πεπεῖσθαι. πειθοῖ δὲ λόγος. τῶν δὲ θηρίων ἐνίοις φαντασία μεν ὑπάρχῃ, λόγος δὲ οὐ . Quod est. Verum opinionem quidem sequitur fides: quippe cum fieri nequeat, ut hisce quisquam non credat, quorum habet opinionem. Bestiarum autem fides quidem nulli, imaginatio vero compluribus in est. Praeterea fides omnem opinionem sequitur, persuasio fidem, ratio persuasionem. Hinc igitur licet animadvertere, fidem etiam Ethnicis significare quandam noticiam, et quidem vehementem, ex alieno sermone conceptam, eamque persuasione ac fiducia non carentem. Hactenus igitur de voce Fidei, ex prophanorum authorum scriptis aut sententia disservi. Nunc ergo de eadem ex Sacris literis, unde maior aliqua certitudo peti potest, agamus. Dixi vero valde prolixe et accurate de Voce simul et re verae fidei potissimum in libello, cui hunc ipsum titulum feci, et porro etiam in Disputatione de Iustificatione: sed vocabuli tamen originem ac veram vim, significationemque exposui et certis quoque Regulis ac testimoniis in Graeca, Hebr. et Latina lingua confirmavi, potissimum in prima parte libelli de Fide: quam qui diligenter perlegerit, non leve operaeprecium se fecisse cognoscet. Caeterum nunc quoque aliqua de ea voce adiiciemus. Fides igitur Latinis, ut et supra plenius ostendi, usitatissime significat quandam animi veracitatem, qua constantiam in dictis ac promissis, omnibusque conventionibus praestemus, ut vere id demus aut faciamus, quod promisimus: quam politicam, activam, aut etiam mercatoriam, et denique contractuum fidem appellare possemus. Reperitur sane etiam in Sacris non nunquam haec ipsa vocis huius notio, ut haec sequentia exempla testantur: Roman. 3, Infidelitas eorum Dei fidem non facit irritam. Ieremiae quinto: Non est qui quaerat iudicium, et faciat veritatem. Deuteronom. 32, Deus fidei vocatur: pro fidelis, aut verax. Homines cum fide, vel in fide, 2. Paralip. 31. pro spectatae fidei. Sic etiam opus Dei dicitur in fide, Psal. 33. Opus in fide facientes, 2 Regum 22. pro, fideliter agentes. 1. Samuelis 26. Dominus reddat viro iustitiam suam, et fidem suam. Plerunque tamen in Sacris, praesertim in novo Testamento, fides significat noticiam quandam, quam ex alterius sermone percipimus, seu qua alteri aliquid affirmanti aut neganti assentimur. Hasce duas fidei notiones Augustinus hisce verbis lib. de Spiritu et litera. Cap. 31. explicat. De hac enim fide nunc loquimur, quam adhibemus cum aliquid credimus non ea quam damus cum aliquid pollicemur. nam et ipsa dicitur fides. Sed aliter dicimus, Non mihi habuit fidem: aliter autem, Non mihi servavit fidem. Nam illud est, non credidit, quod dixi: hoc, non fecit quod dixit. Secundum hanc fidem, qua credimus, fideles sumus Deo: secundum illam vero, qua fit quod promittitur, etiam Deus ipse fidelis est nobis. Hoc enim dicit Apostolus: Fidelis Deus, qui non vos permittit tentari supra id quod potestis. Tantum Augustinus Est vero valde dignum consideratu, quod iste duae fides sese invicem respiciant. Nam illa fides veracitatis est mater, fundamentum, et veluti basis fidei credulitatis. Ob hoc ipsum fide mea credendo alicui assentior, quia in eo fidem esse veritatis non dubito: hoc est, eius veracitas gignet in me persuasionem aut certam noticiam de suis dictis et promissis. Sed in religione habet haec sententia ac pia cogitatio singularem usum. Nostra enim fides tota, quanta quanta est, ex fide aut veracitate Dei dependet. Ob hoc enim ipsum Deo dicenti credo, quia veracem esse certo statuo. Quare necessario fides aut veracitas Dei passim in Sacris literis celebratur, quo in nobis fides erga illam Dei fidem excitetur. Nam si statuimus Dei fidem aut veracitatem firmam ac infallibilem esse, assentimur ac credimus ei. Sici non credimus, infidelitatis aut mendacii eum (teste Scriptura) arguimus. Verum nunc omissa illa Veracitate aut activa fide, de altera quae passiva est, et ab omnia piis divinitus requiritur, agamus. Ea vero multipliciter distinguitur. Nam quaedam fides vocatur historica item mortua aut ociosa: aliqua Christiana, Turcica, Iudaica: et aliqua daemonum: aliqua modica et imbecilla, aliqua miraculosa aut miraculorum: aliqua iustificans, et denique alia quoque bona impetrans, aut praeclara opera faciens. Sit igitur prima fidei significatio, cum totam Religionem, aut summam eius significat. Sic nominamus fidem Christianam, Turcicam, aut Iudaicam. Idem ferme est, cum fidem Nicaenam, id est, Symboli aut professionem nominamus. Sic dicitur aliquis a fide recedere: prima Timoth. quarto, et fidem abnegare prima Timothei quinto. Secunda huius vocis significatio est, quod nonnunquam noticiam quandam Dei, ac eius voluntatis significat, qua rem historice tenemus quam nobis ex doctrina caelesti aut theologia cognita humanis viribus aut cognitione paravimus: quae ob hoc a Papistis vocatur Fides acquisita, nempe nostro labere ac industria: quae etiam mortua et ociosa est quale est in hypocritis, et omnibus non renatis. Hac credere dicimur non tantum Deo, sed et hominibus: ut populus dicitur credidisse Moysi post transitum maris Rubri. Sic Zacharias angelo credere noluit, et punitus est. [p. 169] column 313/314 Credere Moysi, Iohan. 5: id est, eius doctrinam pro vera habere. Ecce in penetralibus, nolite credere: pro, nolite eorum praedicationem pro vera habere. Credidit homo sermoni quem dixit IESUS, Iohan. 4: pro statuit eum vera dicere, quod tamen ille efficacia divini Spiritus in se operante credidit. Vicina huic significatio est, cum habemus fidem in sola speculatione, nihil boni malive inde expectantes: sicut, si narrationibus aliquibus de rebus peregrinis fidem haberemus. Tertia significatio est, cum significat alicui aliquid credere, seu eius fidei commendare seu committere. Iohan. 2: IESUS non credebat semet eis. Quarta significatione est etiam fides legalis, aut daemonum, cum desperantes credunt Deum esse iustum, bonis bene, et malis male facientem: sed non tamen credunt Evangelio. Fidem autem legalem nunc nomino tantum eam, quae conditionem plenissimae obedientiae ad salutem exigit. Alioqui lex omnem fidem etiam Evangelicam praecepit, sed plane per circumstantias declarare non potest, ut haec alibi plenius exponuntur. Possis et cognatam huic fidem generalem nominare, cum aliqui in genere, et quidem vere credunt, Deum non tantum iustum, sed et misericordem ac beneficum esse, suumque filium ad redemptionem generis humani misisse, ut omnes credentes salvet: sed sibi in specie aut individuo remissionem applicare nequeunt. Talem mancam ac generalem fidem, plerumque desperantes habent. Talis noticia in genere primum Evangelion de gratia, gratuitave iustitia ac salute apprehendens, esse plerumque solet in omnibus piis, cum initio in contritione, veluti inferis iacentes, audiunt sibi proponi mediatorem omnibus salutem promittentem ac afferentem: sed ab illa generalitate inter luctandum, et cum Deo agendum, tendunt ad illam specialem conclusionem, qua spiritu S. testimonium nobis dante, tandem concludimus: Amen, utique Deus tu remisisti iniquitatem peccati mei. Fides porro vera ac iustificans est noticia, expetitio, et specialis assensus aut fiducia coram a Deo per mediatorem impetrans iustitiam, spiritum, et vitam. Quam sequitur vel cognata fides, vel huius exercitium, qua alia quoque bona impetramus, quam in libello de Fide prolixius exposui. De hac iustificante fide recte probant Erasmus in Annotationibus, et Budaeus in Commentariis, quod saepe in Sacris idem cum fiducia significet. Loca citare non attinet, ob multitudinem. Quaedam tamen adscripsimus in praedicto libello de Fide, et de quibusdam etiam hic in fine dicemus. Ponitur aliquando et pro tota pietate. Hinc est quod Paulus dicit, Non quod dominamur fidei vestrae: id est, pietati et conscientiae vestrae. 2. Corinth. 1: sicut pontifex piorum conscientiis vult dominari, eisque pro arbitrio in suum quaestum commodumque abuti. Est etiam fides miraculosa, de qua Christus inquit: Si habueritis fidem ut est granum synapis, et dixeritis monti huic, Praecipiteris in mare, etc. Marc. 11. De qua etiam Paulus 1. Corinth. 13 inquit: Si habeam omnem fidem, ita ut etiam montes transferam, etc. Talem fidem habent et illi hypocritae, qui in extremo die dicent: Domine Domine, nonne in nomine tuo daemonia eiecimus, et multa signa fecimus? Fides etiam non raro ipsam veram doctrinam, aut praedicationem fidei significat, ut supra dixi. Rom. 1, Ut obediatur fidei in omnibus gentibus. id est, huic doctrinae. Galat. 1. Fidem quam aliquando vastabat, praedicat Sic et Galat. 3. Antequam venisset fides. 1. Thessal. 3. Ut suppleamus quae desunt vestrae fidei. id est, pleniorem institutionem adiungamus. Fidei obediebat multa turba sacerdotum, Act. 6. id est, verae doctrinae. Sic etiam fidem aliqui deserere dicuntur. Significatur quoque hac voce interdum constantia in Religione retinenda, in summis difficultatibus, ac persequutione. Rom. 1. Fides vestra annunciatur in toto mundo. 1. Thessal. 1. Fides vestra dimanavit in omni loco. 1. Thessal. 3: Cum venisset ad nos a vobis Timotheus, et annunciasset fidem et dilectionem vestram. Ex fide in fidem, Rom. 1, aliqui (ut Clemens Alexandrinus Stromat. V) interpretantur, Ex minore fide in maiorem: quod et Hebraismus ipse poscit. Et sunt similes Phrases plurimae: De virtute in virtutem exibunt, De malitia in malitiam exierunt: id est, ex uno scelere subinde in aliud maius praecipites ruerunt. Prima fides 1. Timoth. 5, viduae lascivientes dicuntur abnegasse primam fidem: quod alii aliter intelligunt et interpretantur. Athanasius lib. 6. de Trin. Hieronymus, et Vincentius Lirinensis, intelligunt de primo pacto, quod cum Christo in baptismo fecerunt: intelligentes per fidem promissionem, pactionem, aut conventionem. Id sane etiam ipse textus comprobat praecedentibus et sequentibus. Nam in praecedentibus dicit eas lascivire contra Christum. in sequentibus vero ait, eas ociosas, curiosas et garrulas obambulare per domos, loquentes quae non oportet. Item paulo post ait, quasdam iam defecisse a Christo ad Satanam. Unde manifeste apparet, ibi agi de plena defectione a vero studio pietatis, ac sincera in Christum fide: non de non observato voto, aut repetito coniugio, ut Sophistae opinantur. Sed adscribam etiam aliorum uberiorem huius loci declarationem. Fides prima apud Paulum, 1. Timoth. 5. cap. 1. ubi de viduis iunioribus, non suscipiendis ut alantur ex bonis Ecclesiae, est loquutio et forma loquendi. Sequutus est D. Paulus Prophetas, qui ita loquuntur ex lege coniugii, quod saepissime cum coniunctione animae cum Deo in vera religione confertur. Occasione ergo coniugii carnalis respicit ad spirituale, quod lascivientes, proteruae et garrulae viduae discederent. Vocat fidem primam, pactum primum, pactum primi praecepiti, aut etiam prima fides, pro primaria ac praecipua ponitur: nempe pro ea quae Deo debetur, cum haec coniugalis sit quasi secundaria. Fides coniugalis in desponsatione primum promissa, est pactum primum perpetuo servandum: a qua fide prima et pacto primo si deficitur per adulterium, vel reiectionem, non potest fieri cum alio coniugium, vel secunda fides, aut pactum secundum: sed simpliciter damnatio legis est, nisi redeatur per reconciliationem ad primam fidem, ad pactum primum. Sicut cap. 3. Hierem. dicitur: Tamen tu meretrix revertere ad me. Et est pactum primi praecepti apud nos, pactum Baptismi: Ego sum Dominus Deus tuus. A quo aversi, iubentur ad illud reverti: Qui defecerunt â fide, iubentur ad eam reverti. Sic et nonnulli patres hunc locum Pauli intellexerunt, Fidem primam esse fidem in Christum. Athanasius lib. 6, de Trinitate: Vae vobis, inquit, qui primam fidem Baptismi, caelitus institutam, irritam facitis. Ex fide, aliquando est periphrasis: idem valens quod fideles, credentes. Galat. 3: Sicut Ex circumcisione. Alias cum dicit Paulus, Quicquid non est ex fide, peccatum est: ex fide esse aliquid, aut fieri, significat, praelucente vera fide, quod sis cum patre caelesti reconciliatus, et quod ille hoc ipsum factum tuum probet exigat, et imperet tibi. Fidei domestici. pro, qui eandem fidem ac veram religionem nobiscum profitentur, in eoque nobis intimi ac coniuncti sunt: Gal. 6. Adiunguntur et aliae voces aut res fidei, quas iam plurium dictionum phrases explicari oportet: quandoquidem de ipsa voce Fidei per sese considerata satis ferme hic, et in libello de Fide dictum est. dicentur tamen denuo adhuc plura. Habet enim fides sua quaedam adiuncta, quibus una cum synonymis fidei expositis, denuo de Fide, praesertim de re eius, agemus. Aeque preciosam fidem sortiti sunt: 2. Pet. 1. Opus fidei: id est, confessio agnitae veritatis, et constantia in cruce et persequutione. 1. Thess. 1. Thorax fidei: pro firmissima fiducia in DEUM. Induti [p. 170] column 315/316 thoracem fidei et charitatis, et pro galea spem salutis: 1. Thess. 5. Certamen fidei. Certa bonum certamen fidei: 1. Tim. 2. Fides electorum Dei, Tit. 1. Lex fidei: id est, doctrina Evangelii, Rom. 3. Mensura fidei: Sed ita sentiat, ut modestus sit, et sobrius, ut cuique Deus partitus est mensuram fidei: Rom. 12. Analogia fidei: id est, ea quae cum sincera doctrina congruunt: Rom. 12. Spiritus fidei: Habentes eum spiritum fidei: 2. Cor. 4. Veritas fidei: id est, consensio in doctrina Evangelii. Occurramus omnes in unitatem fidei. Eph. 4. Scutum fidei: id est, firma fiducia. Eph. 6. Gaudium fidei, Phil. 1. Hostia sacrificiumque fidei, Si immolor super hostiam, sacrificioque fidei vestrae: hoc est, Si interficior eo quod vos ad fidem adductos obtuli Deo, ut ei placeatis: Philip. 2. Iustitia quae est ex fide Christi, pro ea iustitia quam Christus paravit ac imputavit et donat in se credentibus: Phil. 3. στερέωμα , firmitas fidei. Videns vestrum ordinem et firmitatem vestrae, quae in Christum est, fidei: Col. 2. Mysterium fidei: id est, doctrina Evangelii ignota rationi: 1. Timot. 3. Verba fidei. Enutritus in verbis fidei. 1. Tim. 4. Sanctissima fides: Iudas in sua Epistola.

¶ Haec ferme nunc occurrunt composita Fidei, aut phrases cum voce Fidei coniunctae: quas recenseri ac exponi utile fuit, ne earum vera genuinaque significatio ignorata, intellectum Scripturae iunioribus adimeret. Nunc etiam Synonyma eiusdem, seu verba, phrases ac circumloquutiones fidem significantes recensebimus, ne imperitiores nusquam putent veram fidem doceri, nisi ubi nominatim haec vox scripta aut nominata reperitur. Synonyma aut aequipollentia fidei vocabula sunt multa, quae nosse ad perspiciendam vim fidei utile est: nos igitur aliqua recensebimus. Fidei συνώνυμον est παῤῥησία , fiducia. 1. Iohan. 2: Cum apparuerit, habeamus fiduciam. 1. Ioh. 3: Fiduciam habemus ad Deum. 1. Iohan. 4: Fiduciam habemus in die iudicii 1. Iohan. 5. Haec est fiducia. Eph. 3. In Christo fiduciam habemus, et accessum. 1. Thess. 2. Si fiduciam et gloriationem spei usque ad finem firmam retinuerimus. Hebr. 4, Adeamus cum fiducia. Act. 4: Loquebantur verbum Dei cum omni fiducia. Petrus voce παῤῤησία non utitur. Et πεποίθησις confidentia, seu persuasio: 2. Cor. 3: Fiduciam autem huius modi habemus per Christum erga Deum. Phil. 3: Ego habeo πεποίθησιν , persuasionem seu fiduciam in carne. 2. Cor. 10: Ea fiducia, qua existimor audax fuisse in quosdam. ὑπόστασις , expectatio. Hebr. 11: Fides est ὑπόστασις seu expectatio. Spes etiam interdum pro fiducia cordis, acquiescentis in promissa gratia per Christum, accipitur. Rom. 8: Spe salvati estis. 1. Corint. 15: Si in vita hac spem tantum in Christo fixam habemus, etc. Sperare, etiam pro credere accipitur. 1. Pet. 1: Perfecte sperate in eam quae ad vos defertur gratiam. Sitire etiam metaphoric ὧς , Apoc. 21. Ego sitienti dabo de fonte aquae vitae gratis. Non haesitare. Iacobi 1: Postulet cum fiducia, nihil haesitans. Esse in luce 1. Iohan. 2, Ambulare in luce. Esse in Deo, et ex Deo: 1. Iohan. 4. Manere in unctione, manere in Deo. 1. Iohan. 2. Servare sermonem eius, servare iussa Dei. 1. Iohan. 2. Habere fiduciam. 1. Iohan. 2. Suadere cordibus suis. 1. Iohan. 3. Manere in charitate: id est, fide. Amplecti Dei beneficium nobis oblatum. 1. Iohan. 4. Agnitio Domini et servatoris IESU CHRISTI, periphrastice pro fide accipitur, 2. Pet. 2. Refugerunt ab inquinamentis mundi per agnitionem Domini et servatoris nostri IESU CHRISTI. 2. Petr. 3. Crescite in gratia et cognitione Domini et servatoris IESU CHRISTI. Eph. 1 Det vobis spiritum sapientiae et revelationis per agnitionem sui, illuminatos oculos mentis vestrae. Eph. 4 Donec perveniamus omnes in unitatem fidei, et agnitionis filii Dei. Col. 1. Ut impleamini agnitione voluntatis eius, in omni sapientia et prudentia spirituali. 1. Tim. 2, Vult omnes ad agnitionem veritatis venire. Sapientia Dei, quae e supernis est: Iacob. 3. πληροφορέομαι Rom. 4. et πληροφορία , certa persuasio intelligentiae, in agnitione mysterii Dei, et patris et Christi: Col. 2. Accedamus vero corde in πληροϕορίᾳ πίστεως , certitudine, aut etiam abundantia fidei: Hebr. 10. Sunt et alia similiter naturam fidei describentia vocabula: ut Rom. 4, in illa insigni descriptione, Concipere talem cogitationem de Deo, qualis est, ut qui vocat ea quae non sunt, ut quae sunt. Sic enim incredibilia credit fides. Praeter spem in spem credere: Non fieri imbecillum, aut languere fide: Non considerare causas secundas, et quascunque difficultates diiudicare, sicut Sara et Zacharias: Non diiudicare aut dubitare de promissione: Corroborari fide, aut certam ac invictam animi sententiam concipere: et denique, Dare Deo gloriam veritatis et omnipotentiae.

¶ In veteri Testamento saepe Fides vocatur Cor suffultum, aut firmatum, סמוך Samuch נכון Nachon, נשען Nosean, Isaiae 26. Psal. 112, Paratum est cor eius sperare in Domino, fultum aut firmatum est cor eius, non timebit donec videat in hostibus suis. Item Psal. 27. Expecta Dominum, confortetur et confirmetur cor vestrum, et expecta Dominum. Et Psal. 31. Corroboremini, et comfortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Dominum. Psal. 51, vocatur spiritus firmus. Verum redeamus denuo ad ipsius vocabuli Fidei explicationem. De Graecae igitur vocis πίστις natura annotant aliqui eruditiores, quod proprie idem valeat ac Latinis persuasio, si ad verbum aut rationem suae etymologiae verti debeat, quia veniat a verbo πείθω , quod est suadeo, aut persuadeo: de qua re et ego supra prolixe disservi. Sed in hac parte accurate videndum est, ut devitetur vanitas et levitas huius vocabuli, quam in sua significatione is rebus humanis obtinet. Quia enim homines (qui revera omnes natura vani ac mendaces sunt) incertis, verisimilibus, et plausibilibus tantum ratiunculis sibi invicem suadent ac persuadent: et quia tota materia rerum suasibilium incerta ac instabilis est, ut etiam philosophi docuerunt: ideo etiam persuasio inde concepta est vana et inconstans noticia. At Christiana fides aut persuasio, quia venit a veraci Deo, et infallibili eius verbo, quod non tantum omnibus demonstrationibus, sed etiam ipsomet caelo terraque firmius est: debet pro certissima et solidissima noticia haberi: nisi, quod humana imbecillitas eam nunquam satis plene in hac vita concipere potest. Ob hoc igitur divinae et humanae persuasionis discrimen, vocabulum Persuasionis de humanae vanitatis trivio sumptum, nequaquam divinarum spiritualiumque rerum maiestatem exprimit. Sententiam porro de persuasione Vallae et Budaei tanquam hominum, praesertim in linguis et philosophia eruditissimorum, adscribam. Laurentius igitur (inquit Bodaeus) persuasionem proprie vocari posse contendit, quam Latini Christiani Fidem, Graeci πίστιν appellant hoc est, certam quandam opinionem et sententiam, quam nobis persuasimus: id quod mihi Laurentius recte censuisse videtur, cum a verbo Graeco πέπειομαι , id est, persuasi mihi, πίστις apud nos dicatur, quam nos fidem dicimus. Hoc autem ex Quintiliano liquet, qui libro quinto sic inquit: Pro certis autem habemus quae legibus cauta sunt, quae persuasione, si non omnium hominum, eius tamen civitatis aut gentis, in qua res agitur, in mores recepta sunt. Latine autem fides in hoc significata certam derivationem non habet: sed Graecorum imitatione usurpatum est ab antesignanis fidei Christianae, qui aliud verbum significantius esse nullum existimabant. Hactenus illi. Etsi autem supra multa dixi de verbo πείθω persuadeo, et πίστιν fidem inde deduxi ac quia quandam persuasionem fiduciae iunctam significare docui, et hic etiam aliorum sententiam de voce Persuasionis adscripsi, illustrandi vocabuli Fidei gratia: tamen [p. 171] column 317/318 nequaquam suaserim, ut pro voce fidei, persuasionis vocabulo uteremur. nam hoc, ut dixi, levem ac inconstantem quandam noticiam designat: illud vero alterum, et receptum iam ab Ecclesia est in omni vetustate hucusque, et quasi quandam singularem dignitatm, ut vox sacrosancta, induit: et caret illa cacophonia levitatis, ac temerariae persuasionis, qua alioqui adversarii nostram doctrinam de fide non sine singulari Dei contumelia, deformant. Si enim vana persuasio est quod Deo dicenti et promittenti assentimur oportet profecto ipsum Deum eiusque promissiones vanas et inconstantes esse. Denique et illa tertia discriminis ratto expendatur, quod videlicet quiddam absolutum et a suadente iam prorsus separatum significat: sane in omnium auribus sonat qualem cunque, aut temerariam pene opinionem, utpote ex pauculis ac incertis quibusdam ratiunculis haustam. Ac fides contra est quiddam perpetuo Deum audiens, ei assentiens, et fidendo adhaerens: et insuper praeterquam quod ipso statim sono, ut sacrorum vox, religionem quandam auditori incutit, etiam mox intelligentem auditorem monet de suo correlativo, cui nam credat aut fidat. Quo facto aut sensu simul primum suae originis certitudinisque auditorem admonet: tum ostendit, videndum et expendendum illi esse, cuinam innitatur, aut cuius veraci sermoni assentiatur: cuive fidat, seu quo tandem totus in fidendo dependeat, quo tandem et doctor et auditor possit dicere illud Apostolicum: Scio cui credidi, et certus sum. Quod valde potenter dicitur: nempe enim non humanae ac fallaci garrulitati, aut persuasibilitati, sed Deo veraci et longe beneficentissimo: sicut et vulgo dici solet, Ich weiss, das der man mich nicht betriegen wirdt. Deinde vero etiam eadem fidei vox illa ipsa sua relatione, et correlativi, nempe Dei loquentis ac promittentis, cui credidit, monstratione docet te, de modo iustificationis et omnium aliorum bonorum apprehensionis, quae omnia non ipsa domi suae, aut in homine paret, mereatur aut operetur: sed ex alterius benigne promittentis, et veluti eleemosynam offerentis manu precario accipiat. Multiplex igitur commodum vox Fidei, prae altero odioso ac levi Persuasionis, habet: cum simul sit tamen in hac ipsa significatione latissima ac probatissima: quod superius bonorum authorum exemplis ostendi. Sed percurram adhuc pauculas loquutiones a Fide derivatas, mox ad ipsam vocem rediturus. Fidelis homo dicitur in Sacris, de fide, veraci, stabili, ac certo: ut Psalm. 101. Oculi mei ad fideles terrae, ut habitent mecum. 1. Sam. 3. Cognovit universus Israel, quod Samuel esset fidelis propheta Domini. Dicitur et simpliciter de credente Fidelis, sicut in Latino a fide. Per metaphoram haec dictio etiam ad inanimata transfertur: ut Isa. 3. et Hier. 15, Aquae fideles: pro non deficientibus. Contra in posteriori loco fons mendax ponitur. inquit enim propheta: Futurus es mihi veluti fons mendax, veluti aquae quae non sunt fideles. Sic et civitas fidelis dicitur, quae fideliter ac constanter Domino vera pietate ac iustitia adhaeret. Isa. 1. Quomodo facta est meretrix civitas fidelis? In hoc sensu et Romanorum fidem celebrari, supra ostendi. Fidelis in pacto. Psal. 78. Cor eorum non erat rectum cum Deo, nec fideles fuerunt in pacto eius: id est, non firmiter ei adhaeserunt, promissamque fidem non praestiterunt. ubi haec vox potius active accipitur, de praestatione eorum quae in foedere sunt promissa. Locus fidelis: Isa 22: Figam euḿ ut clavum in loco fideli: pro, stabili ac firmo. Dicitur et Doctrina Dei fidelis: id est, verax, firma, certa, stabilis. Psalmo19 et 93. Misericordiae fideles: id est, certa ac constans beneficentia, nam misericordia pro beneficentia aut bedignitate accipitur. Isa. 55 et Act. 13. Faciam vobiscum pactum sempiternum, et misericordias Davidis fideles. pro, beneficentiam Davidi promissam, faciam ratam, firmam, ac perseverantem. loquitur de beneficentia propter Meschiam. Vir fidelitatum nonnunquam, et testis fidelitatis: Prov. 28, Vir fidelitatum multiplicabit benedictiones. pro, verax ac sincerus cumulabitur a Deo beneficiis. Fidelitatem percutere: Nehem. 9. Et cum toto hoc percutimus fidelitatem cum Deo nostro; pro, pangimus foedus. Fidelis Deus saepe dicitur, id est, verax, ac constanter benefaciens. Haec hactenus: nunc denuo de ipsa voce Fidei agamus. Verum enimvero ad consensum veris ac novi Testamenti valde utile esset scire, cur in illo quidem magis urgeantur ac inculcentur verba Fidere, confidere, sperare, ac expectare Deum et talibus hominibus iustitia ac vita promittatur, qui fidant, confidant, sperent, expectent, etc. contra vero in Novo inculcentur fides, et solum credentibus omnia bona offerantur ac promittantur: ne putaret quis, alio instrumento, ac quasi manu olim esse apprehensam iustitiam et salutem, quam postea in novo Testamento Causa autem huius diversitatis vocum et locutionum duorum Testamentorum est, quod illud praecipuum in fide, quo promissiones Dei apprehenduntur, est assensus et fiducia in Deum tam benigne ac plane materne sese suamque misericordiam ac beneficia nobis offerentem, atque adeo obtrudentem: qaem cordis motum necessario antecedit noticia Quare in veteri Testamento, quod est propositum populo Dei iam collecto et converso, et a parentibus inde ab ima infantia in fide de uno Deo instituto, ac eum cultum profitenti, et in verum Deum saltem historica noticia credenti, tantum illud maxime necessarium, et in quo etiam alioqui omnis difficultas ipsis quoque sanctis est, nempe fiducia in Deum, a prophetis inculcatur. idque ab auditoribus flagitatur At contra in Novo, ubi haec doctrina proposita est populo primum erudiendo, Dei, ac certe triados et Meschiae veri ignaro colligendo, ac ad verum Dei cultum convertendo et vocando, fuit vel maxime opus illum ipsum primum motum, nempe noticiam aut agnitionem huius veri Dei, et filii ipsius, Meschiaeve inculcare. Ideoque usus est Spiritus sanctus in novo Testamento loquutionibus simul et noticiam et fiduciam unica voce significantibus: ut est, Credere et fides, ad exigendum talem animi motum. Haec diversitas loquutionum tanti momenti, ac in tanta re, eiusque diversitatis causa, diligenter observanda est: ut conspecta duorum Testamentorum summa symphonia, eo magis illustretur veritas, et unitas verae doctrinae: ac illi duo Cherubini super arcam Ecclesiae impositi, amabilius suaviusque, nostro maximo bono ac gaudio, sese invicem aspiciant: velumque cordis nostri, quo (proh dolor) nimium teguntur, auferant, aut illuminent.

Papistae multas fides docent, cum unam illam veram ignorent. Aliam vocant fidem acquisitam, quam ex lectione historiae carnalibus viribus nobis paramus: aliam infusam, quae divinitus per Spiritum sanctum datur aliam informem, quae est ista ipsa historica, omnibus virtutibus carens: aliam formatam, quae sit (ut ipsi volunt) charitatespe, aliisque virtutibus formata: aliam implicitam, quae credat in genere omnia quae Ecclesia credit, etiamsi credens non habeat explicatos ac notos omnes articulos fidei: ut pro exemplo talis generalis fidei quendam suum carbonarium proponunt. Cui opponunt explicitam, omnes articulos ac dogmata Christiana expresse tenentem, ac credentem. Verum quoniam nunc Papistae magna vi eo incumbunt, ut divellant fidem a fiducia, tanquam res plane diversas, quo sic et in dubitatione relinquantur homines, et nostra doctrina de fide ac iustificatione refutetur: ideo omissis aliis eorum sophisticis subtilitatibus, ociosisque quaestiunculis, dicemus hîc quoque aliqua pauca, ut probemus fidem iustificantem Paulo vere fiduciam significare: tametsi in Libello de Fide, ac in Disputatione de Iustificatione, plurima dixerim, quae [p. 172] column 319/320 hisce recte coniungi poterunt. I. Primum verô probare id possem testimonio Erasmi ac Budaei, hominum Graecae linguae (sicut et multarum aliarum scientiarum) peritissimorum, quorum dicta in Libello de Fide [adscripsi]. Idem porro testantur etiam celebres adversariorum Theologi: Episcopus Roffensis contra Lutherum, et Albertus Pigius. Sed nos omissis hominum. testimoniis, ipsum Dei verbum audiamus. II. Dicit Epistola ad Hebraeos, fidem esse ὑπόστασιν , quod plerique verterunt, substantiam: cum revera fiduciam significet, quod ex bonis Graecis authoribus in Libello de Fide ostendi. Si vero quis ipsum verbum ὑφιστάναι , unde venit ὑπόστασις , cum verbo ὑπομένειν , et porro nomen ὑπόστασις cum ὑπομονὴ diligentius conferret, is ex illorum summa convenientia et creberrimo usu, quin et etymologiae similitudine, facillime animadverteret, ὑπόστασιν Hebr. 11, proprie fiduciam, aut fidentem expectationem rerum sperandarum, aut promissarum, significare. Sicut enim ὑπομένειν et ὑπομονὴ , constantem et fidentem expectationem liberationis, ac opis divinae in adversis, significat: sic et verbum ὑφιστάναι . Illustria etiam exempla vocis Hypostasis pro fiducia tum ex novo Testamento, tum et ex versione Septuaginta, Psal. 29, in libro de Fide adscripsi. Caeterum unus locus Hebr. 3, ubi vox ὑπόστασις ponitur, et natura fidei explicatur, omne dubium studiosis veritatis eximere potest: de quo etiam in Libello de Iustitia disservi. Nam ibi Paulus diligenter monens ac inflammans pios, ut in parta iustitia ac vita, ipsoque Christo, fide permaneant, nec inde ullo modo sese deturbari patiantur: docet simul, in quo tanta felicitas consistat, aut unde illa dependeat: quo monstrato eo, quasi vinculo aut ansa, vel medio apprehendendae et retinendae tantae felicitatis, eo firmius ac [tenacius] ei [inhaerere], ac in vera pietate persistere queant. Bis vero eandem principalem suae adhortationis sententiam in eodem capite, paululum mutatis verbis inculcat. Primum igitur dicit, Nos esse participes Christi. Addit conditionem, Sl modo in inchoata fide aut fiduciam perseveremus. Graece μέτοχοι γὰρ γεγόναμεν τοῦ χριστοῦ ἐανπερ τὴν ἀρχην τῆς ὑποστάσεως μέχρι τέλους βεβαῖαν κατάσχωμεν , Deinde eandem prorsus sententiam in eodem Capite, pauxillum variatis vocibus, rep etit dicens: Nos esse domum, aut in, vel de familia Christi, si modo fiduciam et gloriationem Dei usque ad finem, firmam retineamus. Graece enim inquit: χριστοῦ οἰκός ἐσμεν ἡμεῖς, ἐαν μη την παῤῤησίαν, καὶ τὸ καύχημα τῆς ἐλπίδος, μέχρι τέλους βεβαῖαν κατάσχωμεν Iam confer diligenter hasce duas sententias reperios in utraque prorsus eandem rem agi, eundem sensum inculcari: nempe Primum, ut et antea monuimus, nos iam esse Christianos, seu Christi bona adeptos: Secundo, unde aut ex qua conditione tanta bona dependeant, seu qua manu retinenda sint, nempe fide. Quo autem facilior et evidentior sit ista collatio, duas istas sententias instar parallelarum linearum sibi invicem subiungemus, ita ut etiam partes sibi invicem respondeant: et priorem sententiam vocabimus A, posteriorem B, hoc modo ‘A. μετοχοι γὰρ γεγόναμεν τοῦ χριστοῦ, ἐάνπερ τὴν ἀρχην τῆς ὑποστάσεως μέχρι τέλους βεβαῖαν κατάσχωμεν B. οἶκος ἐσμὲν ἡμεῖς χριστοῦ ἐάν περ τὴν παῤῥησίαν καὶ τὸ καύχημα τῆς ἐλπίδος μεχρι τέλους βεβαῖαν κατάσχωμεν A. Participes enim sumus Christi, Si modo principium substantiae aut fiduciae usque in finem firmam retinuerimus B. Domus sumus nos Christi, Si modo fiduciam et gloriationem spei usque in finem firmam retinuerimus’ Quod igitur in A. dixerat, Participes facti sumus Christi: hoc in B dicit, Domus aut familia aut domestici sumus Christi. et quod in posteriore parte lineae A dixerat, Si modo τὴν ἀρχην τῆς ὑποστάσεως , principium substantiae seu fiduciae, id est, inchoatam fiduciam, usque in finem firmam retinuerimus: hoc dicit in B, Si modo τὴν παῤῥησίαν καὶ τὸ καύχημα τῆς ἐλπίδος , fiduciam et gloriationem spei usque in finem, firmam aut firmiter retinuerimus. Ostendens igitur ea Epistola totum nostrum Christianismum, praesertim iustitiam ac vitam ex Christo haustam, pendêre ex fide, aut retineri ea: ita fidei essentiam naturamque exponit, ut sicut antea in A dixerat, fidem esse Hypostasin, ita iam in altera descriptione, nempe in B, explicet Hypostasin per fiduciam et gloriationem spei: id est, spem, de qua plurimum gloriamur ac triumphamus. Hinc igitur liquido patet, Paulo idem plane esse Hypostasin, quod fiduciam et spem, qua Christum cum suis promissionibus ac bonis et apprehenderimus antea, initio nostri Christianismi: et nunc, ac usque in finem retineamus: videndum ergo nobis modo esse, ne hoc instrumentum, aut quasi manum accipientem, et retinentem tantum thesaurum, ullo modo amittamus: sed potius firmissime usque ad finem conservemus. Sic etiam mox initio sequentis Capitis inculcat, videndum nobis esse, ut promissiones felicitatis fide apprehendamus, et retineamus. Ut totius illius textus hic scopus sit: Christum una cum suis promissionibus ac bonis, fide apprehendi et retineri: quae fides sit proprie fiducia, ὑπόστασις, παῤῥησία, et καύχημα ἐλπίδος . De Hypostasi, qua epistola ad Hebraeos (ut modo audivimus) definit fidem, disservi in Libello de Fide, prolixius, Nunc autem hisce hoc unum adiicio, quod prorsus, sicut Germanicum verbum sich unterstehen, non tantummodo magnum aliquem conatum. sed et magnam fiduciam sive audaciam eum recte perangendi complectitur: sic et verbum ὑφίστημι , unde venit ὑπόστασις . Sicut igitur ista duo verba, hyphistimi graecum et unterstehen, germanicum, prorsus conveniunt etymologiis (componitur enim utrumque ex Sub et Sto) ita etiam significatione, in hac parte. Utrumque enim saepe significat, aliquid magnum ac periculosum audet deliri, sive recte sive prave: et simul magnam quandam audaciam aut fiduciam, vel etiam confidentiam animi in se complectitur. Omnino potest vox Hypostasis in hac quidem significatione, luculentissime ex isto Germanico verbo, sich etwas understehn, declarari, et illustrari: quantumvis rem vocemque non intelligentibus aut expendentibus mirum videatur, quomodo vox Hypostasis fiduciam declarare possit. Sed de significatione Graeci verbi ac nominis, vide prolixius in praedicto Libello, quomodo ad significationem fiduciae deveniant. De illo porro huius verbi significato, haud scio an sit operaeprecium aliquid dicere, quod apud Homerum ὑϕίστημι aliquid promittere significat ut dici possit, fidem esse veluti promissionem quando cordis ac spiritus nostri, qua ille ex verbo Dei sumpta, nos consolatur, ac fidentes facit. sic enim clamat in pecctore nostro Spiritus sanctus, ac testimonium praebet spiritui nostro, quod filii Dei simus: sic et cor renovatum nobis certo promittit, quod Deus nobis sit propitius pater, quodque speranda illa bona sit certo matreque ac plane suo tempore daturus. Sic igitur fides posset dici veluti quaedam fiducia ac promissio cordis, nobis ex verbo Dei certo favorem ac omnem liberationem promittentis, nos consolantis, et ab omni diffidentia liberantis. Cum hoc pulchre conveniret, quod supra dixi, fidem nihil aliud esse quam illam ipsam benegnissimam Evangelii promissionem, in pectore nostro per spiritum S. Inscriptam, aut veluti lumen flammulamve quandam accensam. Conveniret et pulchre sequens vox, quod sit argumentum aut convictio de eo quod non cernitur. Verum magis probatur illa altera [p. 173] column 321/322 expositio vocis Hypostasis, tametsi tandem cum hac consonet. III. Sic et Ephes. 4 dicit, Nos habere per fidem παῤῥησίαν, προσαγωγὴν, καὶ πεποίθησιν , libertatem in loquendo aut agendo, et accessum in fiducia, aut confidentem: quae verba pulchre cum ὑποστάσει conveniunt. Sicut et illa duo sunt valde illustria in descriptione fidei, Rom. 4, ἐνεδυναμώθη et πληροϕορηθεὶς , robustus factus fide, et certo statuens. Quae omnia verba fortissimum quendam bellatorem describere videntur, qui ope Dei fretus, ac spiritu eius confirmatus, maxima et difficillima quaeque conari, adire et aggredi ausit, nihil dubitans de victoria ac felici exitu. IIII. Consideretur quoque fides et incredulitas ex adiunctis suis proximis effectis, nempe ex audacia aut animositate, et contra timiditate. Unde liquide patebit, fidem esse fiduciam, et incredulitatem esse diffidentiam. Nam diffidentia aut incredulitas in Deum plerunque habet secum extremam timiditatem, efficitque cor trepidum ac tremens, praesertim in periculis, quod proprium diffidentiae ac desperationis est: sicut Christus ipse testatur, obiiciens aliquoties suis simul timiditatem et incredulitatem, illaque duo tanquam coniunctissima connectens, τὶ δειλοί ἐστε ὀλιγόπιστοι ; Quid timidi estis vos modicae fidei? Sic incredulitas Petri per timiditatem describitur, Matth. 14. Sic et timentes, ne non habeant quod comedant, et quo induantur, Matth. 6, vocantur increduli, aut modica fide praediti. Contra autem fides facit cor firmum, stabile, robustum, et nequaquam tremens, quod fiduciae aut confidentiae est. Solet ergo in Scriptura describi incredulitas per motionem aut agitationem cordis, aut alioqui etiam omisso cordis nomine. Sic Isaiae 7 dicitur: Commotum est cor populi Iudaici, et domus David: id est, regis consiliariorum et aulicorum, ad terribilem famam de adventu hostium, sicut moventur vento arbores in sylva. Et Christus incredulos et inconstantes comparat arundini a vento agitatae. Eodem modo etiam Iacobus incredulum describit: Qui orat, petat in fide, nihil diiudicans. nam qui diiudicat, similis est fluctui maris, qui a ventis agitur et iactatur. Et mox: Vir animo duplici, inconstans in omnibus viis suis. Sic et Paulus talem describit inquiens Ephes. 4. Non simus amplius pueri, qui fluctuemus, et circumferamur omni vento doctrinae.

¶ Contraria autem stabilitas et firmitas fidei, non uno loco per fultum et corroboratum, aut constabilitum cor depingitur: praesertim vero Isaiae 26, ubi dicitur, quod fides sit cor firmatum, quod Deus custodiet pacem. Item Psal. 12, Ab auditione mala non timebit. firmum enim est cor eius, et confisum in Domino. et Psalm. 112. Qui confidit in Domino, sicut mons Syon, non commovebitur in aeternum. Sed de hac incredulitatis vacillatione, et fidei stabilitate, dixi prolixe in libello De FIDE. Cum autem sit aliqua similitudo horum affectuum ac motuum cordis, etiam in non renatorum mentibus, non incommode possis eos illustrare Homerica illa descriptione timidi ac fortis. Timiditas enim incredulitati, et contra constantia ac fortitudo fidei plerunque adiuncta est. Nam ut ex fide securitas et fortitudo, ita contra ex diffidentia timiditas protinus nascitur. Sicut et Christus suis subinde incredulitatem obiiciens, simul timidos eos vocat. inquit igitur ille Iliados V. seu XIII.

εἰ γαρ νῦν παρὰ νηυσὶ λεγοίμεθα παντες ἀριστοι
ἐς λοχον, ἐνθα μάλιστ' ἀρετὴ διαέιδεται ἀνδρῶν .
ἐνθ' ὁ τε δειλὸς ἀνὴρ ὄς τ' ἄλκιμος ἐξεϕαανθη .
τοῦ μὲν γαρ τε κακοῦ τρέπεται χρὼς ἄλλυδις ἄλλῃ ,
οὐδε οἱ ἀτρεμας ἦσθαι ἐρητύετ' ἐν φρεσὶ θυμος ,
ἀλλα μετοκλάζει, καὶ ἐπ' ἀμφοτέρους πόδας ἵζει .
ἐν δε τε οἱ κραδίη μεγάλα στέρνοισι πατάσσει
κῆρας οἰομένῳ. πάταγος δέ τε γίγνετ' ὀδόντων .
τοῦ δἀγαθοῦ, οὔτ' ἄρστρέπεται χρὼς, οὔτέ τι λίην
ταρβεῖ, ἐπείδαν πρῶτον ἐσίζηται λόχον ἀνδρῶν .
αῤᾶται δὲ τάχιστα μιγήμεναι ἐν δαὶ λυγρῇ .
οὐδέ κεν ἔνθα τεόν γε μένος καὶ χεῖρας ὄνοιτο .
εἰ περ γαρ κε βλεῖο πονεύμενος, ἠὲ τυπέιης ,
οὐκ ἀν ἐν αὐχέν' ὄπισθε πέσοι βέλος, οὐδ' ἐνὶ νώτῳ ,
ἀλλά κεν ἢ στερνων, ἢ νηδύος ἀντιάσειε
πρόσσω ἱεμένοιο μετὰ προμάχων ὀαριστυν .

Quos versus sic convertit doctissimus et pientissimus vir Eobanus Hessus:

— Quin potius, si qui sumus ordine primi,
Ante rates coeamus, et agmina condensantes
In Troas pugnemus: ibi tum vivida virtus
Ostendet fortes, timidos ignavia bello.
Non etenim sibi constat iners, sed pectore vecors
Nunc hac nunc illac fertur, timet omnia, nunquam
Certa quies illi, semper trepidante vacillat
Pectore, nunquam animum misera formidine soluit,
Sub siditque pedi metuens innixus utrique,
Palpitat attonitum pectus, cor deficit amens,
Instabiles pavido crepitant sub gutture dentes.
Vir constans, animo nunquam titubante vacillat,
Sed fortem se praestat, et omnia fortiter audet.
Non adeo metuit congressus ille virorum,
Non timet insidias: quas si tamen incidit, optat
Quamprimum conferre manum, miscerier acri
Conflictu: tali ipse loco si forte vel ense,
Ut telo feriare alio, te nemo timoris
Arguerit, non ignavum te dicere quisquam
Audeat ex animo, dum non ea vulnera tergo
Accipias, aut aversa cervice, sed ipso
Pectore in adverso, cum scilicet hostibus infers
Antepedem, non inde refers: cum prima capessis,
Non post prima lates vexilla. Sed hactenus isthaec
Dicta satis fuerint, pueri, ne sicut inertes,
Commoda inutilibus perdamus tempora dictis.

Ex hac igitur quoque descriptione fortis aut animosi, et contra timidi ac trepidantis, manifestum est, fortitudinem quidem a fiducia, timiditatem vero a diffidentia proficisci: quare etiam fidem, cui Scriptura audaciam aut fortitudinem tribuit, necessario simul esse confidentiam aut fiduciam: incredulitatem vero, eius contrarium esse diffidentiam. Huc percommode quadrat Aristotelis dictum, qui affirmat, fiduciam et timiditatem esse contraria inter se. Ratiocinatio porro haec sic breviter colligi posset: Fortitudo est filia fiduciae, fortitudo est filia fidei, igitur fides est fiducia. Contra quoque timiditas aut trepidatio est filia diffidentiae, eadem quoque est filia incredulitatis, igitur incredulitas et diffidentia idem sunt. Porro istae duae picturae Homeri trepidantium et fortium, pulchre conveniunt cum sacrae Scripturae descriptionibus credentium et incredulorum, sicut supra auditum est de trementi et stabili corde. V. Cum Paulus 1. Corinth. 13 dicit, Si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam: quid ibi aliud fides, quam fiducia opis ac potentiae divinae, quae translatura sit nostri causa montes, significat? Non potest certe exponi de nostra aliqua bona qualitate, quae montes suis humeris transferat. VI. Paulus armans suum Christianum militem, et ad periculosam difficilemque pugnam contra Satanam, mundum ac carnem perducens, armat eum thorace fidei: 1. Thessal 5. item scuto fidei, Ephes. 5. Quid ibi fides aliud notare potest, quam fiduciam promissae opis Dei, qua Satanam et mundum expugnamus? Sic toties fide mundum et Satanam vincere ac expugnare dicimur, 1. Iohan. 5, et alias: Sola sane noticia non expugnat illos duos potentissimos hostes, sed fiducia in Deum expugnat. VII Toties commendatur precatio fidei, et in precibus fides adeo extreme flagitatur: ubi profecto fidem, solam noticiam [p. 174] column 323/324 significare, prorsus impossibile est: alioqui et Satanae orarent, qui certiorem noticiam de Deo habent nobis. VIII. Passim iubemur accedere ad Deum fide: ubi impossibile est, fidem proprie ipsam solam noticiam significare: cum et Satanae noticiam habeant, credant et contremiscant. Natura ipsa, ac experientia quotidiana nos docet, quod non ii regem audacter accedant, qui norunt eum: sed qui fidunt in eius benignitatem, seu sibi certo eius favorem persuadent. Necesse ergo est, in talibus locis fidem significare etiam fiduciam. Filialis enim fiducia accedit ad tantam maiestatem, non noticia sola ipsius. Porro haec ipsa fides, quae precando accedit ad Deum, ac cum eo agit, et non ulla alia, nobis iustitiam, vitam, et alia omnia bona (teste Scriptura) impetrat. IX. Christus servator, totaque Scriptura alias clamat, Credite, credite, et homines omnia bona fide adipisci: alias dicit, Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, Venite omnes sitientes ad aquas, venite bibite gratis. Toties etiam nostram fidem comparat accessui ad lautum convivium. Quae omnia liquido ostendunt, fidem nequaquam tantum esse noticiam promissionum et promissorum bonorum: sed etiam ingens desiderium, simul et fiduciam, aut acceptionem, amplexumve illarum promissionum et promissorum bonorum. Nam sola noticia non est motus accedens bona, aut fugiens mala: sed ille motus, qui proxime noticiam consequitur. Quare testimonio Christi fides iustificans talis quaedam noticia est, quae non tantum agnoscit mediatorem, eiusque beneficia, sed etiam ardentissime ea expetendo, sibique ea applicando ad mediatorem, et omnino ad thronum gratiae caelestis patris per hunc intercessorem et sacerdotem aeternum accedit, ibique ista spiritualia bona, laeta fidensque a Deo accipit et consequitur. Necesse enim est istas loquutiones, aut invitationes ad accipiendam salutem, quibus Christus et Scriptura toties utitur, aequivalentes esse. Eandem enim, citra omnem dubitationem, remagit: et eandem viam, non diversam semper monstrat Christus, et eius Spiritus, accedendi Deum, et caelestia eius bona accipiendi. X. Expendatur fides etiam a suo contrario. Toties in Sacris literis, praesertim in Evangelistis ὀλιγοπιστία modica aut imbecilla fides accusatur: ubi plerunque prorsus necesse est diffidentiam intelligere. Matth. 6, et Luc. 12, desperabunda illa sollicitudo de victu et amictu in Apostolis et aliis hominibus reprehenditur, et propterea ὀλιγόπιστοι increduli vocantur. Unde manifestum est, et ὀλιγοπιστίαν aut incredulitatem esse diffidentiam, et contra veram fidem esse fiduciam. Sic Matth. 8, Apostoli ob timiditatem naufragii, et diffidentiam opis divinae, vocantur ὀλιγόπιστοι , diffidentes. Ergo contra, vera fides fiducia est.

XI. Negari non potest, Petrum Matth. 14, primum recte ac feliciter, plenumque fide ex navi in aquam prosiliisse, et per mare ambulasse sola fide fultum: et paulo post, solo defectu fidei submergi coepisse. Nam Christus ipse ei ὀλιγοπιστίαν obiicit. Ac quid ibi in Petro aliud potuit esse fides, quam fiducia opis Christi? quid etiam defectus fidei, quam diffidentia, quod Christus vel non possit, vel non velit eum servare in tantis periculis? Circumspiciens enim mare, ventos et undas, incoepit diffidere de ope divina in tanto periculo. Igitur vel ex hoc solo exemplo liquidissime cerni potest, fidem impetrantem iustitiam, et alia omnia bona, esse fiduciam, et quidem sola tali fide aut fiducia nos ea impetrare: sicut Petrus sola tali fiducia in aquis contra pericula, et suam propriam gravedinem, a Christo sublevatur ac servatur. Sic et de diffidentia Apostolorum Matth. 16. ob non acceptos panes, dicere quis posset: quos ob illam diffidentiam sollicitudinem ac metum famis Christus ὀλιγοπίστους , id est, modicae fidei nominat. XII. Toties Scriptura alias fidei iustitiam et vitam, aliaque bona, alias fiduciae offert, clamans: Fidite, confidite, sperate. sicut et Christus alias clamat, Credite. alias, Confide fili. Ergo fides, fiducia quaedam in Deum, et eius promissiones, est. Unam enim eandemque profecto viam Christus semper ad consequenda summa bona, praesertim iustitiam et vitam, diversis verbis monstrat, non varias ac multiplices. XIII. Summa, praeclare dicit Paulus: Fides est ex auditu, auditus autem per verbum Dei. Quale ergo est auditum verbum, talem etiam necesse est esse fidem. Effectus plerunque suae causae naturam indolemque respicit ac refert, sicut filia matris. Qualis certe est doctrina, talem etiam oportet esse noticiam in de ortam. Quid enim aliud est noticia, quam illa ipsa externa doctrina per oculos et aures, cogitationemque in animum recepta, et in promptuario memoriae recondita, quae eadem ratione sicut in nos recepta est, vicissim in alium porro effundi potest docendo? Sed verbum Evangelium est non tantum simplex narratio rei gestae, aut speculativa tantum et ociosa quaedam doctrina: verum etiam practica, adhortativa, consolatoria, animans, ac offerens ingentia bona, et ad ea accipienda blandissime et studiosissime (ut matres dulcissimos liberos solent) invitans. Igitur et fidem per eam divinitus in pectore nostro erga Deum excitatam, oportet esse non tantum speculativam noticiam, sed etiam ardens desiderium ac fiduciam oblati favoris, et divinorum beneficiorum. XIIII. Quid vero (obsecro) aliud est fides, quam ipsum Evangelium menti nostrae inscriptum, seu illa noticia ex charta aut voce Apostolorum ac Evangelistarum, vel potius ex ipsa Dei mente in nos transfusa, nobisque per Spiritum sanctum potenter inscripta, ac veluti lux et flammula quaedam viva in corde nostro accensa? Crassa prorsus, et tamen aptissima similitudine possis rem tantam clare percipere Sicut typus aut forma, et imago in eo typo fusa ac formata, necessario figuris ac lineamentis prorsus conveniunt: sic et nostra fides cum verbo Evangelii necessario convenit, conformata et (ut ita dicam) configurata est Nam ea doctrina aut institutio hunc effectum, motum et habitum cordis nostri concipit, gignit, format ac figurat, eique veluti sigillum quoddam imprimit. Verum (ut dixi) non potest negari, istam formatricem fidei doctrinam, seu Evangelion, esse verbi consolationis et animationis, blandissime et ardentissime invitans nos ad plusquam filialem fiduciam, ergo ardentissime amantem, et summa misericordia suavissime complectentem nos Deum: qui adeo dilexerit mundum, ut unigenitum filium nobis, in summam miseriam et ignominiam sit largitus, ut eum fide excipientes et amplectentes salvemur: quique tanta cura et ardore nos complectatur, ut potius mater infantis sui quâm ille nostri oblivisci, nosve negligere possit. Quis vero omnes ingentium bonorum pollicitationes, omnia blandimenta, lactationes, consolationes invitationes, et dulcissima allectamenta ac lactamenta Evangelii recensere posset, quibus nos Deus ad sese et accipienda sua ingentia bona invitat, excitat, et quod cogit ac compellit? Quare necesse est fidem, quae veluti filia quaedam, ab hac doctrina ceu matre aut [matrice] formatur in pectore nostro, esse talem quandam [vivam] et filialiter fidentem, ac in sinum et ubera benignissimi opitulatoris sese proiicientem ac reiicientem, noticiam et motum animi Christiani. XV. Vera ac iustificans fides prorsus necessarioque simillima huic blandissimae consolatrici Evangelii doctrinae est, quia et gignitur ab ea ut ingenium matris suae referre [cogatur:] et ad eam amplectendam ut obiectum suum, necessario accedere, ad eumque non aliter se flectere et accommodare cogitur, quam manus apprehendens lapidem aut [aliquod] [p. 175] column 325/326 scabrum corpus. Hinc vides Christiane lector, quam necessario plane sequatur, fidem iustificantem esse fiduciam. Et tali solo motu aut actu animi nostri, ceu quadam mendica manu, apprehendi gratiam ac favorem Dei, eius suavissimas promissiones, et promissa ingentia bona iustitiae ac vitae, eoque nos sola fide iustificari. XVI. Posset confirmari haec significatio fidei, seu quod fides sit fiducia, etiam ex locutionibus Latinis ac Graecis. nam a nomine Fides venit verbum fide, vel certe contra, quod verbum omnino fiduciam significat. Quare cum idem sit thema aut origo vocis Fides, fide, confidentia et fiducia: et ista posteriora omnia simul fiduciam quandam denotent: necessario etiam ipsa originaria vox fides, quandam fiduciam in se continet aut significat. Huc facit etiam phrasis Credere aliquam rem preciosam alicui: quod significat, ob fiduciam, quam de cuiuspiam favore et probitate concipimus, concredere, ei ne custodiendam ac fovendam tradere. Quare necessario illud Credere significat fiduciam quandam. Sic etiam verbum πιστεύομαι , crebro in Sacris literis, praesertim in novo Testamento, accipitur. ut Rom. 3. Concrediti sunt eis sermones Dei. Sic et Galat. 2. Quare tum ex Latinae, tum et ex Graecae vocis ratione ac natura probari potest, fidem esse fiduciam, eamve simul in se complecti aut continere. XVII. Possent innumera. ac plane evidentissima argumenta passim tum ex sermonis natura, tum et ex Sacris literis proferri, quib. probaretur, fidem iustificantem esse non tantum noticiam, sed et fiduciam. Verum nos, ut huic tractationi tandem aliquando finem imponamus, solum rei ipsius naturam nunc breviter expendamus. Deus videns genus humanum extremo exitio iniustitiae ac aeternae damnationis perditum: largitur filium suum, ut fiat pro eo maledictum legis, passione ac morte sua pro peccatis eius satisfaciens. Nec id tantum ille facit: sed etiam insuper venit ad nos, multifariam multisque modis nos per suos prophetas et alios ministros alloquens, nobisque iurans, se non cupere mortem nostram, sed vitam quaerere: venit in quam ad nos, plus quam maternis blanditiis nos vocans, et ad sese alliciens, ut veniamus [ad eius] longe lautissimum, et plane gratuitum convivium, nobisque per suas promissiones et Sacramenta iustitiam ac vitam offerens. Quo ergo tandem alio modo istae tam largae et tam blandae pollicitationes, lactationes, et materna allicitamenta ac dona excipi possunt, nisi ut promittenti Deo assentiamur, ut illam tam benigne oblatam misericordiam, et maternum affectum, finemque fidendo, et illa bona accipiendo complectamur? Omnis certe promittens, etiam in communi vita, vult sibi credi: et tunc demum promissio rata est, cum ei creditur, eave fide assensuque accipitur. Omnis profecto, praesertim tam blande, large, ac materne suam gratiam, favorem ac omnem opem alteri offerens, vult illum sibi fidere, a se omnia bona expectare, in se sperare, et â se plena fiducia pendere. Quo enim alioqui fine sese ei tam blande et tam large offert, eumque ad fiduciam provocat? Sic igitur et Dei illae tam dulces blanditiae, viscerum suorum cordisque patefactiones et oblationes, fiductam nostram extreme flagitant, ac per illam accipi et excipi volunt et debent. Alioqui cur se tam benigne in nos effundere, et tam blande ac sollicite cor nostrum ad suum cor allicere conaretur, si talem affectum non a nobis extreme requireret, eoque suam benignitatem excipi et accipi non vellet? Omnis certe sermo noticiae et assensus [gratia fit], eumque excitare ac efficere in auditoris pectore [conatur]. Si quis tam dulces compellationes, ac [invitationes] Dei sola noticia complecteretur, eisve [assentiretur], nec porro vivo motu cordis ad eas desiderandas, accipiendas, eisve fidendum aut fruendum moveretur: an non is contemere tum illum plane maternum Dei affectum, tum et eius invitantia verba ac promissiones, tum denique et ipsa bona videretur? Sicut videmus nonnunquam iratos, nimiaque lenitate et indulgentia parentum superbos puerulos contemnere invitationes, blandimenta ac lactationes matrum, ut eis aegre faciant, ut vel comedere, vel munusculum aliquod accipere velint. XVIII. Hinc etiam consideretur, fidem non solum vere fiduciam esse: sed etiam Deum sola tali fiducia, sine omnibus bonis operibus excipi velle. Quid enim minus ferre posset hic longe ditissimus paterfamilias, qui misertus nostrae extremae indigentiae, ac (ut ita dicam) famis, tantos quasi sumptus fecit donati filii, et apparati lautissimi convivii, tamquam benigne nobis illas suas preciosissimas opes ac delicias offert dicens: Aperi os tuum, et replebo illud bonis caelestibus: quam si nos veluti ostentantes nostras opes, eiusque exaggerationes nostrae paupertatis redarguentes, et divitias contemnentes, ultro ei cum nostris operibus, tanquam praeclaris divitiis et insigni opulentia, occurrere vellemus? An non diceret: Equidem putabam vos esse esurientes, sitientes, famelicos, et extreme aegrotos: eoque cum tanto labore ac sumptu veni huc, ut vos reficerem: nunc autem, cum vos tam divites esse, et tam praeclare valere putetis, nihil plane mea opera, donis et bonis aut medicina indigetis. Sola igitur famelica et mendica manus debet huius tam divitis ac benefici patris, maternis viscerib. et thesauris occurrere. XIX. Sed de fiducia etiam illud expendatur, quod quam est impossibile, valde famelicum videre delicatissimos cibos, et non etiam extreme appetere: item cernere eos sibi dari ac obtrudi, et non illis fidere se depulsurum famen, non illis laetari, exultare, et toto pectore incubare: tam est impossibile, vere contritum ac pium sola noticia, et non etiam fiducia oblatam misericordiam, iustitiam et opem excipere. Ipsa ergo natura rei, promissionum, et illarum maternarum invitationum, blanditiarum, et cordis benignissimi erga nos oblationum, evidenter ostendit ac convincit, fidem illa tanta bona excipientem, esse plane fiduciam. Verum contra dicunt adversarii, fidem non esse fiduciam, sed potius causam et veluti matrem eius: ut Lovan. in Secundo Tomo habent. Resp. Non negamus fidem aliquando solam noticiam indicare, et eatenus esse tantum aliquam causam fiduciae: verum in talib. Scripturae locis, ubi dicimur fide iustificari, affirmamus fidem non solam noticiam, sed et fiduciam complecti: quod et hic hactenus, et in libello de Fide, ac in altero de iustificatione solide ostendimus. quos cupidus veritatis Lector diligenter perlegat. Quo autem haec tota res tum plenius intelligatur, tum quoque certius teneatur, proponam hic breviter Regulam, in libello de Fide, item in Regulis Hebraicis, praesertim in Synecdocha aut Metonymia prolixe tractatam ac confirmatam: Omnia verba ac nomina noticiae, alias proprie ipsam solam noticiam, eamque ociosam, aut tantum speculativam significant: alias autem vivam, aut vigentem seu practicam noticiam: alias denique, praeter noticiam, etiam proximos sequentes motus animi. ut, Novit Dominus viam iustorum. i. curat, fovet. Non novi vos: Videre bona videre mortem. Audire, pro intelligere et obedire Exempla innumera sunt passim obvia in Sacris literis. Talis natura est etiam verbi Fidei, et Credere. Denique ipsimet Papistae tribuunt verbo Credo alias solam noticiam: ut Credere aliquem, aut alievi. alias etiam Fidere aut fiduciam: ut, credere in DEUM. Hoc si agnoscunt ac confitentur in verbo Credere, agnoscant et in nomine Fidei, cuius prorsus eadem vis est et natura.

FIDUCIA, Graece πεποίθησις , aliqui vertunt confidentiam, quae alioqui Latinis plerumque in vitio ponitur, pro temeraria fiducia. Est autem fiducia, durabilis affectus ac motus animi, cum freti ac fidentes aliquo eximio bono aut ope, in eoque suaviter acquiescentes, [p. 176] column 327/328 magno animo sumus, et adversantia mala ac incommoda contemnimus. Hic est praecipuus motus fidei, quo statuimus Deum nobis esse propitium, praesentem, ac opitulatorem. Proverb 3. Fiduciam habe in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae. Sic et Prover. 22. Fiducia tua sit in Domino. Huic fiduciae etiam in veteri Testamento promittitur vita aeterna. Isaiae 57. Fiduciam habens Dei, haereditabit terram, et possidebit montem sanctum meum. Fiduciam habemus per Christum ad Deum. 2 Corin. 3. Fiducia quam habemus in Deo, haec est, quod quaecunque petierimus secundum voluntatem eius, exaudit nos primae Ioannis quinto. Fiducia aliquando etiam ipsam rem cui fidimus, seu quae in nobis excitat fiduciam, significat. ut Iob decimo octavo: Fiducia impii avellatur de tabernaculo eius, interitus veluti rex calcet eum. Isaiae trigesimo secundo, Habitabit populus meus in tabernaculis fiduciarum: id est, securis, facientibus fidere suos incolas. Sic Psalm. nonagesimoquarto: Deus est factus mihi in petram fiduciae meae: id est, quae me fidentem, tutum ac securum efficit. Quoniam vero hic in expositione vocis Fiduciae versamur et Maior contendit. fiduciam bonorum operum etiam in extremum iudicium cuique servando necessario afferendam esse: ideo breviter de uno tantum Scripturae testimonio, unde id probare conatur, disseremus. Nolumus enim prolixius in hac parte immorari, nolumus etiam testimonia verbi Dei citare, quod fiducia in extremum iudicium afferenda conveniat soli fidei, intuenti Christum: non autem ullatenus nostrae charitati perfectae aut imperfectae. Quia ipsemet Maior confitetur, Christum et omnes Apostolos id multis ac illustribus testimoniis asserere. Certe David a tali fiducia ac iudicio Dei supplex provocat, inquiens: Non intres in iudicium tuum cum servo tuo Domine, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Solum igitur dicemus de ipso loco 1. Ioan. 4, quem iste tam importune contra nos urget: monstrabimusque, nihil eum penitus pro istius venenato errore facere. Verba ipsa Graece sic habent: Ἐν τούτῳ τετελείωται ἡ ἀγάπη μετὰ ἠμῶν, ἵνα παῤῥησίαν ἐχωμεν ἐν τῇ ἡμέρᾳ τῆς κρίσεος . Latine sic citat iste: In hoc perfecta est charitas nobiscum, ut fiduciam in die iudicii habeamus. Haec verba tantundem Maiori sonare aut exprimere coguntur, ac si diceret Ioannes: Perfecta dilectio est necessaria ad fiduciam in extremo iudicio, aut perfectae dilectionis fiducia est necessaria ad extremum iudicium et salutem. Verum Iohannes nihil plane huiusmodi dicit. nam nec dicit charitatem esse causam, aut quoddam antecedens fiduciae, ad extremum iudicium necessariae: multo minus, charitatem ad talem fiduciam aut iudicium necessario requiri, aut impossibile esse sine ea quenquam servari, aut ullum unquam servatum esse. Ac nec ipsum quidem Graecum textum iste eximius Rabbivel mediocriter expendit: quod explicatis ordine singulis eius vocibus liquido ostendemus. Nam ἐν τουτῳ τετελείωται , non est nomen τελεία , aut participium τετελειωμενα : sed verbum. nec significat in eo esse integram, plenam aut absolutam charitatem: sed significat perfici, absolvi, consummari, aut synceram fieri. Non inquam rei qualitatem aut quantitatem, sed motum ad talem terminum indicat. quasi dicas, inde nasci et augeri charitatem, seu inde perficitur. Praepositio quoque cum suo pronomine ἐν τούτῳ , non significat simpliciter, In aliqua re aliquid esse aut existere: sed est Hebraica praepositio instrumenti, ut cum dicunt in gladio vincere aut in arcu. et idem prorsus valet, ac voculae, hinc, ex hoc. aut per hoc sicut illa praecedentia et sequentia ipsius Apostoli exempla, In hoc cognovimus dilectionem: In hoc cognoscimus quod maneat in nobis, ex spiritu quem dedit nobis: In hoc cognoscitur spiritus Dei: In hoc manifesta est dilectio Dei erga nos: In hoc scimus quod in ipso maneamus: In hoc scimus quod diligamus filios Dei, et similibus. In quibus omnibus exemplis, illud In hoc, idem valet ac Ex hoc, per hoc, hinc. Et indicat illud In hoc, fontem, causam aut originem sequentis actionis aut motus, unde veniat illa cognitio, manifestatio, absolutio dilectionis, aut quae eius sit causa vel scaturigo. Quod hic quidem solo pronomine In hoc, aut HINC, indicatur, sed mox integra oratione describitur. Sensus autem ac propria versio huius loci et prioris membri est: Hinc, ex aut per hoc, est expleta aut integra facta charitas nobiscum: perinde prorsus ac si diceret, Oritur, perficitur, aut absolvitur nostra dilectio Dei. Sequitur posterius membrum, ἵνα παῤῥησίαν ἐχωμεν ἐν τῇ ἡμὲρα τῆς κρίσεος , sen(ut ille Latine recitat) Ut fiduciam habeamus in die iudicii. ubi vocula ἵνα somnolento postillatori imposuit, putanti eam significare idem quod Ut, et accipi τελικῶς , indicare causam finalem aut effectum praecedentium: cum contra plane idem valeat quod ὅτε , cum, quando, postquam: ac indicet causam efficientem, seu originem ac scaturiginem dilectionis, quam supra solo pro nomine demonstrativo In hoc, indicarat. Dixeratenim ibi: IN HOC, id est, hinc, aut ex hoc. Unde? Ex eo, quod fiduciam habeamus in extrema die, conceptam ex amore ac favore benignissimi patris, oritur porro plena quaedam dilectio in nobis, redamans illum longe benignissimum patrem. Ne autem fingere quid aut violenter torquere textum videamur, exempla huius significationis ex eodem Iohanne proferemus. Iohannis 16 habetur: Sed venit hora, ἵνα , ut omnis interficiens vos, putet se sacrificium offerre Deo. ubi ἵνα , Ut, nullo modo causam finalem indicat: sed prorsus idem ac voculae Cum vel quando: Venit hora, cum putabit se rem Deo gratam facere, interficiendo vos. Sic in praecedenti capite: Maiorem charitatem hac nemo habet ἵνα , ut ponat animam suam pro fratribus: ubi ἵνα , ut, nullo modo causam finalem indicare potest, sed idem valet ac Cum, aut quando: Quando posuit aliquis animam suam pro fratribus suis, summam charitatem praestitit. Ibidem est admodum illustre exemplum, et per omnia huic nostro, de quo iam controvertitur, conveniens: In hoc est glorificatus pater meus, ἵνα , ut fructum multum feratis, pro, Cum multum fructum tuleritis. Estque propriissime hic sensus, et verissima huius dicti versio: Ex eo, aut per id glorificatur pater meus caelestis, cum fructum multum tuleritis, nempe cum Apostoli aliique doctores multum docendo homines proficiunt, multosque ad Deum convertunt, tunc glorificatur per idopus Deus. Sicut et ipse Christus inquit: Sic luceat lux vestra, ut glorificetur pater vester qui in caelis est. Bona opera et praeclari fructus Apostolorum sunt causa glorificationis Dei, non contra. Ut vero etiam magis nativus loci sensus et verborum natura conspiciatur conferemus haec duo dicta Iohannis Graece et Latine Ἐν τούτῳ ἐδοξάσθη ὁ πατήρ μου, ἵνα καρπὸν πολὺν φέρητε, Ἐν τουτω τετελείωται ἡ ἀγάπη μέθ' ἡμῶν, ἵνα παῤῥησίαν ἐχωμεν ἐν τῇ ἡμέρα τῆς κπισεος Latine appositissime sic reddideris: Ex eo, aut id glorificatur pater meus, cum fructum multum fertis, et discipuli mei estis: Ex eo oritur ac perficitur charitas in nobis, cum fiduciam in die iudicii habemus, aut concipimus. Atque hic sensus non tantum ipsis loci verbis convenit, ac fidei est analogus: sed etiam passim in Sacris literis inculcatur, praesertim in hac ipsa Epistola, quod fiducia in Deum gignat in nobis ardentem eius dilectionem, quodque dilectio Dei causa sit nostrae dilectionis, non contra. Sic in hoc ipso 4 Capite primae Iohannis, ante et post hanc sententiam habetur. In hoc est dilectio, non quod nos dilexerimus Deum sed quod ipse dilexit nos. Et mox post controversiam [p. 177] column 329/330 sententiam: Nos diligimus, quia ipse dilexit nos. Non igitur fiducia bene consistendi aut vincendi in extrema die, progreditur ex nostra sordida et manca dilectione: sed contrâ, dilectio nostra erga Deum vehementer exeo augetur, cum certam fiduciam habemus aut concipimus vivendi aut vincendi in extrema die. Sic et Paulus Romanorum 8 ex fiducia victoriae in iudicio Dei exultat, Deum complectitur, amat ac celebrat. Hic nos optimo iure possemus vel deplorare sortem Ecclesiae ac verae religionis: vel etiam corruptelarum patronos, atque adeo hunc ipsum coram Deo totaque Ecclesia accusare, quod tam temere atque adeo sacrilege ausit dicta Spiritus sancti, nihil prorsus pro ipso facientia, corrumpere, et inde tam horrendos errores extruere, quos nec ipsi quidem Papistae nunc audent asserere, sed in solum Christum omnem fiduciam collocandam esse docent. ¶ Haec iam paulo prolixius de nomine ac verbo Fidei et coniunctis loquutionibus, non exclusa etiam omni rerum tractatione, disservi, cum ut pio Lectori gratificater: tum etiam, ut ipsam rerum magnitudinem ac difficultatem illustrarem: quod spero pios omnes in meliorem partem accepturos esse. Hortor autem magnopere studiosos veritatis, ut his adiungant, quae in libello de Iustitia, et in altero de Fide, disservi. Sic enim ferme plenam totius huius materiae expositionem habebunt.

FIGMENTUM יצר Iezer, Genesis 6 et 8 per metaphoram, a figulo eiusque opificio transfertur ad hominis cor, eiusque opera. ut notet eius formam substantialem, ut iam ficta formatave est: et illius cogitationes, quaesunt quasi quaedam ipsius figmenta Cum igitur Genesis 8 dicitur, quod figmentum cordis humani sit malum inde ab infantia: videtur omnino ipsam massam, aut etiam formalem causam cordis indicare, quae sit mala. Quasi dicat: non tantum eius accidentia, autetiam opera, sed etiam ipsam essentiam esse malam. Sicut et Ezechiel dicit, ipsum cor esse lapideum, et ideo exscindendum. Sed et Genesis 6, cum Moyses inquit, Figmentum cogitationum, videtur indicare motus ac cogitationes, et omnia molimina cordis. Quia sicut figulus singit varias species vasorum, ita cor humanum varias formas cogitationum fingit, sive quod attinet ad noticiam ac speculationem, sive quod ad res agendas pertinet. Illa igitur ipsa initia rerum, cognitionis et actionum, dicit Scriptura esse mala: ad quod Figmenti vocabulum et totum dictum videtur Christus respexisse, cum dicit, Excorde exire ea quae inquinent hominem, ibi esse illam pestilentem pessimi figuli officinam. Huic vero significationi huius vocabuli, seu practico figmento opponitur Isaiae 26, bonum figmentum: cum ille definit fidem, esse cogitationem firmam, aut subnixam: nempe verbo ac promissis Dei quod Deus custodiet pacem. Ita יצר Iezer, alias est veluti radix ac fons omnis mali, nempe tum ipsum pravum cor, seu eius substantialis forma: tum eius omnia molimina ac motus, praesertim incredulitas, quod est primarium malum: alias fons omnis boni, id est, spirituale cor et fides. Hoc figmentum Deus in nobis fingit. hinc Ephes 2 dicimur esse Dei ποίημα , Dei opus: sicut nimirum antea Satanae figmentum, filiique fuimus. In hac duplici significatione, pro massa cordis, et eius motibus, aut imaginationibus ac omnibus moliminibus, non raro reperitur haec vox in Sacris literis. ut de massa ipsa, Isaiae 29. Num dicet figmentum figulo Non fecit me? Et Psal. 103. Novit ille figmentum nostrum, quod pulvis sumus. Et de motibus, cogitationibus, desideriis, aut moliminibus inquit 1. Paral. 28. Quoniam omnia corda scrutatur Dominus, et omne figmentum cogitationum intelligit. id est, vota, cupiditates, conatui. Sic et Deuter. 31 dicit Deus, se nosse figmentum Israelitarum, quod illi facient. id est, prava consilia, vota, ac conatus idololatricos. Putant autem eruditi, Paulum vocem יצר expressisse Roman. 8, per vocem φρόνημα . Sane perinde ipsos primos motus, molimina, et conatus, Graeca quoque vox φρονεῖν indicat, sicut et Iezer figmentum. Germanice forte posses circumloqui hisce verbis: Alles sein tichten, tun und trachten, alle sein gedanken und vornehmen. Comparatur alioqui figmentum et figulus cum homine et Deo, tum ratione primae creationis: tum ratione perpetui regiminis: tum denique ratione renovationis ac liberi arbitrii: Rom 9. Hieremiae decimo octavo. Isaiae 29.

FIGURA, pro externa specie rerum fugacium, ac vera constantique essentia carentium, ponitur. ut Psal. 49. Figura eorum veterascat ad foveam. id est, gloria, opes, potentia, et ipsa eorum existentia, quae nihil habet solidi, sed transitoria est. Sic et Paulus 1. Corinth. 7 Figura aut schema huius mundi transit. id est, species illa evanida, quae mirabilis est primo aspectu, cum nihil aliud sit quam umbra, et veluti somnium rerum. Porro quod Christus dicitur esse figura, aut potius imago patris, postea in vocabulo Imaginis exponitur. Figurae denique voce vertit Vulgata versio, vocabulum Graecum Typi, 1 Corinth. 10. ubi dicit Paulus, Veterum peccata ac poenas fuisse nostrorum typos. Inde igitur factum est, ut in Ecclesia veteris Testamentires, praesertim caeremoniae, sacrificia, historica, et non pauca alia, Christi eiusque Ecclesiae ac religionis figurae fuisse dicantur: propterea quod, sicut picturae externam quandam speciem, lineamenta, aut figuras rerum pictarum exprimunt, cum earum internam essentiam ac bonitatem, efficaciamque exprimere nequeant: sic etiam veteris Testamenti res solam externam speciem ac figuram praestantissimarum et salutarium rerum novi Testamenti adumbrarunt, non res ipsius vere essentialiterque repraesentarunt.

FILIUS, et FILIA, licet notae voces sint, multos tamen idiotismos pariunt. Primum autem dicemus de eius propria, eique vicinioribus significationibus ac phrasibus. Primum igitur Filii dicuntur alicuius, non tantum ii qui ab eo ut parente geniti sunt: sed etiam nepotes, et omnes eius posteri. Qui huius vocis usus aut abusus est creberrimus ut, cum dicuntur filii Israel, filii Amon, Moab, etc. Sic et Christus vocatur filius David. Qualem catachresin habet etiam vox Patris, fratris, matris, ac sororis. Secundo, vox haec per metaphoram significat discipulum, propterea quod praeceptores quasi patres quidam animorum sunt. Sic dicuntur filii Prophetarum et filii medicorum apud Arabes: filii cantorum, Nehem. 12. pro cantoribus. Alia significatione Iudaei dicuntur filii Prophetarum et Testamenti, Actor. 3. pro haeredibus promissionum, prophetiarum et foederis, aut bonorum ex testamento provenientium. Tertio, sunt et filii adoptivi. Sic omnes pii vocantur Filii Dei: tametsi etiam alia ibi causa sub sit, nempe quia ex Deo, seu Dei semine nati sunt. aut per Spiritum sanctum renati. Item, quia Deum imitentur, eum quasi referant et repraesentent, restaurata illa ipsius imagine, Iohan. 1. 1 Pet. 1. et 2. Petri 1. Sic contra filios diaboli, ob simile semen, ingenium et imitationem, vocat impios, 1 Iohan. 3. Quod diligentissime observandum est, ut sciamus ibi describi nativam malitiam, seu originale peccatum. Similis loquutio est Baptistae, et Christi, Genimina viperarum: et cum prophetae dicunt, Iudaeos esse natos ex Cananaeis, Aemoreis et Hitteis. aut etiam cum eorum vitis ac vinum ex Sodoma petitum esse dicitur: id est, eadem cum illis nativa malitia ac perversitate deformatos et subversos esse. Quarto, multum hac periphrasi utuntur Hebraei, Filius aut filii hominum: pro, homines: filii virorum, pro viris: filii alienigenae, pro exteris: filii populi, id est, plebeii. Hieremiae vigesimosexto. Proiecerunt cadaver eius in sepulchrum [p. 178] column 331/332 filiorum populi. Sicut Homerus et Herodotus dicunt, Filii Achaeorum, pro Achaeis: filii Ionum, filii Lydorum, pro Ionibus et Lydis. Sic et de brutis animalibus in Sacris crebro dicitur, filius ovis, filius bovis: id est, iuvencus, filii pecorum. Hieremiae 31. Filius asinae, filii pauperum: pro, pauperibus. Item, filii gigantum: Numerorum 13. pro, gigantes. Omnia peccata remittuntur filiis hominum: Marci 3. Ephes. 3. Inde venit loquutio, filii vestri, Matth. 12. In quo eiiciunt daemonia filii vestri? id est, aliqui intervos. Filius hominis tantum ab Ezechiele et Christo usurpatur, pro uno quopiam homine. In Ezechiele plerunque pro secunda persona ponitur, ipsum Prophetam significans, quem Deus sic nominat. In Evangelio Christus ipse tertiam pro prima persona usurpans, semetipsum sic nominat. Filii Dei aliquando piorum liberos significant, etiamsi ipsi parum pii, et magis filii diaboli quam Dei sint. ut Genes. 6. Viderunt filii Dei filias hominum: id est, sanctorum liberi connubiis, aut etiam scortationibus sese commiscuerunt impiorum turbae. Cum autem Dii vocentur aliquando magnates ac potentes, sicut et Filii excelsi, ut est in Psalmo. 82. aliqui putant, filios Dei in praedicto loco Genes. 6. significare filios procerum ac magnatum, qui plebeiorum filias ad libidinem ac turpitudinem violenter rapuerint. Quam interpretationem confirmat, quod ibi adiicitur De omnibus quas elegerunt: id est, prout eis quaeque collibuit, quod terra fuisse plena violentia dicatur. Filii Dei Iob. 1. Filii Dei steterunt coram Domino. Et Psalm 89. videtur proprie de Angelis dici. Eadem phrasis est Iob. 38. Sic aliqui patres intellexerunt etiam locum Genes. 6. quod Angeli concupiverint mulierculas: indeque originem peccati, ac omnino mali deducunt. Discrimen vero inter filios hominum et filios virorum faciunt, quod hi sint nobiliores, illi vero plebeii. Psalmo 89. Audite etiam filii hominum, etiam filii viri, pariter dives et pauper. Videntur ei idem esse filii viri, quod divites: et filii hominum, quod pauperes. Dicitur quoque aliquid alicuius filius, quod quoquo modo eo pertinet ac facit, aut ab altero servatur, iuvatur, aut etiam ab eo possidetur. ut, Filii seculi, filii lucis, filii regni. Sapientiores sunt filii seculi, filiis lucis: Lucae 16. Filios seculi Christus vocat eos, qui de numero corruptorum et incredulorum sunt: quia huius seculi mores, vitam, omnesque malas artes et studium, neglecto Deo imitantur. Filios vero lucis, pios, qui caelesti luce Spiritus ac Verbi sunt illuminati, eamque sequuntur. Forte etiam ipsum Deum vocat lvalucem, ut Iohannis 12. Credite in lucem, ut filii lucis fiatis. quia est vera lux hominum: et qui in eum credit, fit etiam filius lucis et Dei. Filius mortis, 1 Samuelis 20 qui morti debetur, ab eaque possidetur. Sicut Saul pronunciat Davidem esse destinatum morti, esse mancipium aut servum poenae, ut Latini loquuntur. Sic et filius perditiovis, 2 Thessal. 2. de Antichristo, non solum quia ipse est damnatus, sed quia est et aliis causa exitii. Sic et Iudas dicitur filius perditionis, a magnitudine patrati sceleris, Iohan. 17. Psalmo 108. Item, filius gehennae, filius irae, Ephes. 2. Filius subductionis, est, qui sese subducit a confessione Evangelii, Heb. 10. Filius peccati, 2. Thessal. 2, vocatur Antichristus, propterea quod totus possidetur ac regitur a regno peccati, eiusque est mancipium, non solum ita ut ipse in se patret quae peccatum vult, sed etiam potentiam, regnum, ac tyrannidem peccati largissime propaget et ampliet. Filii contumaciae, aut inobedientiae, id est, filii contumaces, inobedientes, qui Deo credere ac obedire nolunt, quasi qui toti regantur et possideantur ab incredulitate ac impietate. Videtur omnino idem valere, quod viri aut filii Belial. 1. Samuelis 2. quod significat, sine utilitate, inutiles, perditi. vel potius sine iugo: id est, qui nullo iure, iustitia aut ratione regi vult, aut cuique legi subiici ac obedire sustinet. Filii iniquitatis, Psalmo 89 pro iniquis. Filii regni, qui ([teste] Christo) tributum dare non debent, sunt non tantum liberi regum, seu ad quos quoquo modo regnum pertinet, ut ad Christum regnum Iudaicum: sed etiam ministri regum. Matthaei octavo: Filii regni eiicientur in tenebras, in aeternum exitium: ii sunt, qui ad accipiendum regnum caelorum erant vocati, ut sunt Iudaei item vere pii. Matthaei decimotertio: Bonum semel sunt filii regni. Filii thalami, id est, nuptiales, Matthaei nono, Marci secundo, Lucae quinto: quia illi in rebus nuptialibus sunt occupati, et illo gaudio et deliciis [fruuntur]. Filii captivitatis, Danielis sexto. id est, captivi. Filii resurrectionis, id est, resuscitati, Lucae vigesimo: [seu vitam] illam gloriosam resurrectionis agentes. Filii pharetrae, sunt sagittae, quae a pharetra tanquam matre [possidentur], et ex eius quasi utero prodeunt. Psal. 80 Threnorum 3. Sic et filius arcus, Iob 41. Filius olei, Isaiae quinque Vinea facta est mihi in cornu filio olei: id est, in loco qui totus est ferax et occupatus ab oleis, aut alioqui etiam praepinguis, ac veluti oleo unctus. Zachariae 4 Duo filii olei nominantur: id est duo uncti. Dicit significare duos in summo magistratu existentes aut vectos, nempe ducem Iosuam, et summum sacerdotem Zorobabel. Filius areae: Isaias 21 cap. vocat Babyloniae filium areae, propterea quod perinde poenis triturabitur et affligetur, ut frumentum. Nec tamen tantum eius rei dicitur aliquis filius, ad quam ille pertinet: sed etiam vicissim eius rei quae ad eum pertinet. ut filius pacis, Lucae decimo filius prophetarum ac testamenti, Actorum tertio: id est, cui debentur prophetiae ac testamenta. Sic forte et filius perditionis, ac mortis. Filii lucis, filii Dei, et contrâ filii tenebrarum, et filii noctis, similes phrases sunt. Significant autem priores loquutiones, pios: posteriores impios: Iohannis 12. 1. Thessal. 5. Ephes. 5. Vide voces Lux, Dies, Tenebrae, et Nox, Filii irae: id est, quibus Deus est iratus, seu quibus ira ac poenae debentur. Contra est filius gratiae, Ephesios 2. Eramus natura filii irae. Filius dexterae vocatur Beniamin: id est, proximus, acceptissimus. Filios mortis solvere, Psalmo 102. 79. id est liberare eos qui iam ad mortem destinati erant, et quib. mors ipsa imminebat. Sicut porro filius de masculo multiplici phrasi ac significatione dicitur: ita etiam filia, de femina. Filia Zion dicitur Hierusalem, quia erat subiecta munitioni editiori, et denique honoratiori loco Sion, ubi fuerat arx David, ubi etiam tabernaculum et ministerium aliquandiu fuit. Sic etiam pagi ac oppidula subiecta alicui civitati vocantur filiae eius, ut contra Graeci metropolim vocant primariam totius provinciae civitatem. Filia populi mei, Isaiae 22. Nolite me consolari super vastatione filiae populi mei: id est, gentis Iudaicae. Hebraei et Graeci sic cognomina hominum exprimere solent, ut indicent cuius fuerit filius: ut, David filius Isai, Saul filius Zis. Aliquando et Latini et aliae gentes eodem modo cognomen exprimunt. Sic et in aliquibus partibus Germaniae. Filii venerunt usque ad matricem, et non fuit vis pariendi: secundi Regum decimo nono. Proverbialis loquutio videtur fuisse, qua significatum sit, rem in summum discrimen, et quasi in desperationem esse adductam. Sumpta autem est a gravissimo periculo parturientium, quae si in edendo foetu viribus destituuntur, cum iam foetus imminet suo ostio, aut etiam in eo haeret, certam mortem subire coguntur. Utitur hac loquutione pientissimus rex Ezechias in summo discrimine, cum rex Assyrius magno exercitu instructus, foedissime blasphemans extrema minaretur, et moliretur. Filii deliciarum tuarum Micheae 7 pro, filii delicati tui. Filii virtutis, בני חיל bene chail. pro, virtute, praesertim militari fortitudine praeditis. Sic Ps. 29 filii fortium: pro, fortes. Filiam Dei alicui in [p. 179] column 333/334 uxorem ducere, Malachiae 2, id est, alienos Deos colentem. Filius domus: pro, verna, Genesis 15. Ecclesiast. 2. Filius fortis, aut fortitudinis, aut virtutis, 2. Samuelis 2. 1. Samuelis 18. pro, strenuus ac fortis bellator. 2. Paralip. 26 Filiorum hominum virga: pro, communi ac mediocri castigatione. 2. Samuelis 17. Arguam eum virga filiorum hominum, et plagis filiorum hominum. Filii hominis similitudo, Danielis 10. Et ecce tanquam similitudo filiorum hominis: pro, quadam specie humana. Filius matris: id est, uterinus frater, Genesis 43. Deuteron. 13. Iudicium 8. Psalmo 69. Similis loquutio est filius patris. Genesis 41. Filius nobilium, Ecclesiast 10. Beata terra, cuius rex est filius nobilium, id est, fortis, generosus. Filii populi, id est, populares. Levitici vigesimo: Succidentur in oculis filiorum populi sui. id est, cernentib. suis popularibus. Numeri 22. In terra filiorum populi sui. id est, in sua patria. Iudicum 14. Aenigma proposuisti filiis populi mei. pro, popularibus meis. Isaiae 22. Ne consolemini me super populatione filiae populi mei: id est patriae. Sic porta filiorum populi mei. pro, ubi plerunque populares mei stare aut convenire solent. Filius senectutis, Genesis 37. pro, in senectute natus. Contra Filius iuventutis. pro, in iuventute natus: sicut et Uxor iuventutis, adolescentiae, et senectutis. Filius iuventutum, Psalm 127, verterunt aliqui filium iuvenem, sed non recte: phrasis enim Hebraea est, et significat filios in iuventute natos. Sic dicuntur etiam filii senectutum: ut de Beniamin habetur. Et uxor senectutum, et iuventutum, κουριδίη ἄλεχος uxor a iuvene. id est, iuventute ducta. Filiae terrae, id est, virgines eius loci. Genesis 34. Egressa est Dina, filia Leae, ut videret filias terrae. id est, virgines eius regionis. Filii foederis terrae, Ezechielis trigesimo: pro, qui tum hac terra foedus inierunt. Filius verberum. pro, verberibus dignus. Deuteron. 25. Si fuerit impius filius verberum. Filii Basan arietes. id est, in Basan enutriti, praepingues. Deuter. 32. Filia noctis cucurbita dicitur, nonae quarto: pro, in unica nocte enata, et tantopere aucta. Filiae prunae, id est, scintillae. Iob quinto: Quemadmodum filii prunae attollunt sese ad volandum. Filius maius aut plurium annorum: pro, tam grandis natu. Filius octo [dierum] circuncidetur, Genesis 27. Filius anni unius erat Saul cum regnare coepit: libro primo Samuelis, capite decimotertio. pro iam regnaverat uno anno. Sed de hac phrasi in voce ANNI.

FILUM, notam significationem habet Tantum illa proverbialis loquutio observetur, qua utitur Abrahamus Genesis 14. A filo usque ad corrigiam calceamenti non accipiam: id est, nihil penitus.

FIMBRIAS discooperire: pro, affligere, et extrema ignominia afficere. Haec enim extrema ignominia mulierum est, detegi earum pudenda. Contra, decus -udoris est, tegere. Sicut igitur regiones ac regna aliquando mulieres, aut filiae, aut virgines quasi per quandam metaphoram aut prosopopoeiam. vocantur: ita et poenae ac probra a mulieribus ad eandem transferentur. Multum hac phrasi utitur Scriptura. Hieremiae 13. Discoopertae sunt fimbriae tuae. Discoopertae sunt [plantae] tuae Nahum 3.

FINIS, pro summo aut intentissimo gradu: sicut et Graeci ac Latini ἐσχατα κακὰ , extrema mala dicunt. et extremae iniquitates, Ezechielis 35. Fines caelorum, et fines terrae, Deuteron. quarto vocantur ultimi horizontes quia ibi videtur finiri caelum et terra. Finis pro numero. Isaiae secundo: Non est finis thesaurorum et quadrigarum eius. Sic Latini Infinitum. Nullus erit finis [cadaveribus], Nahum tertio. pro, innumeri peribunt: id est, numerus eorum finiri non potest, aut non potest [finiri] numeratio. A fine aliquorum dierum, temporum, tot annorum aliquid esse factum, significat, post id [tempus]. Numer. decimotertio: Et reversi sunt post explorationem terrae â fine quadraginta dierum. id est, exactis quadraginta diebus. In finem aliquando significat, in aeternum, perpetuo. Psalmo 91. Patientia pauperum non peribit usque in finem seculi. id est, perpetuo. Ibidem: Inimici defecerunt, vastationes aut gladii usque in finem. Sic Psalmo decimotertio: Usque quo Domine oblivisceris mei usque in finem? Finiri, pro deficere, tolli, aut aboleri ponitur. Finis universae carnis venit coram me, Genesis sexto. pro, decrevi perdere totum genus humanum. Finis tempus finis ad tempus. finis tempus, 2. Paralipomen. vigesimo primo, Danielis undecimo, Habacuc secundo. pro, cum tempus finitur. Finire angulum agri ad metendum, Levitici decimonono. pro, perfecte metere usque in finem. Finire bibere, Genesis vigesimoquarto, Donec finierunt bibere, id est, omnes biberunt. Finire, pro perdere. Zophoniae primo: Finiendo finiam omnia e superficie terrae. pro, perfecte perdam, nulli parcendo. sicut ipse mox exponit, inquiens: Consumam homines et animalia, consumam aves caeli. Sic et 1 Samuelis 16 reperitur: Sunt ne finiti pueri? id est, num omnes produxisti in meum conspectum? Finis consummationis, Psalmo 119. Omnis consummationis vidi finem latum tuum mandatum nimis. id est, omnia quantumvis praestantia, solida, et probe absoluta ac perfecta intereunt: sed verbum Dei manet in aeternum, firmum ac ratum credentibus. Finis legis dicitur Christus, ad salutem omni credenti: Romanorum decimo De cuius loci sensu varie disseritur, tametsi tandem pleraeque interpretationes in ultimo scopo conveniant. De eo igitur et nos pauca dicemus. Vox Finis duo habet primaria significata. alias enim rei terminum, metam, aut ultimam partem indicat. Sic finem vitae mortem esse dicimus. Matthaei vigesimo quarto: Sed nondum finis. Item, Tunc veniet, vel fiet finis. et vigesimosexto: Sedebat ut videret finem. Lucae nono: Regni non erit finis. Et sic putant aliqui praedictum locum esse exponendum, quod lex sit usque ad Iohannem ac Christum. id est, terminet, abroget et aboleat legem, nosque ab ea liberet. Aliâs Finis est scopus et ultima causa, propter quam aliquid instituitur aut fit. Sic lex ideo lata, aut potius renovata a Deo est, ut sit paedagogus ad Christum, seu ut per eam Deus concludat omnes sub peccatum: ut porro omnes per Christum servet, ut ipsemet Paulus Galatis tertio hunc legis finem exponere videtur. Sic lex nos ad Christum tanquam suum finem aut scopum ablegat, secundae Corinthiorum tertio: Ne spectarent finem eius, quod aboletur. id est, ne agnoscerent Christum. tametsi possis exponere, ne animadverterent legem abolendam esse. Alii exponunt, Christum hoc modo esse finem legis, quia id afferat quod lex dare conatur ac promittit: nec tamen revera potest, non quidem suo vitio, sed ob imbecillitatem carnis nostrae, nempe iustitiam et vitam, Legis enim finis ac scopus hic esse debebat, ut nobis obedientibus iustitiam ac vitam afferret. Hoc cum illa non posset ob nostram inobedientem corruptionem praestare, Deus misit filium in carnem, ut obediendo et patiendo nobis acquireret iustitiam a lege flagitatam: ut habetur Romanorum octavo. Vult ergo Paulus in illo loco monstrare, stulte Iudaeos quaerere ex lege iustitiam, cum eum negligant qui illam iustitiam iam perfecit, praestitit, aut acquisivit: omnibusque nunc ultro offerat, modo fide eam accipere velint. Hae duae interpretationes facile coniungi possunt, et proculdubio verissimae sunt. Alii et quartam afferunt, quod Christus sit perfectio legis. id est, qui eam per nostras instauratas vires perficiat. Verum Paulus ibi ex professo id agit, ut iustitiam nostrorum operum reiiciat. Romanis sexto, aliorum finis dicitur esse aeterna mors, aliorum vita: ubi possis praemium intelligere. Finis mandati dicitur [p. 180] column 335/336 esse dielectio ex corde puro, conscientia bona, et fide non ficta: cuius dicti sensus est, quod lex exigat charitatem una cum fide, corde et conscientia pura: vel etiam simul alludit ad renovationem, ubi ex verbo concipitur fides seu agnitio Christi, qui efficit cor purum, et conscientiam bonam, ex qua porro charitas et aliae virtutes ac bona opera proficiscuntur. In Apocalypsis secundo, et vigesimosecundo, Christus dicitur α et ω, principium et finis, propterea quod ille est et autor omnium, et finis: idque dupliciter, ut qui ubique, initio, in medio et fine omnia bona agit et perficit: et ad cuius gloriam omnia directa esse debent. Sic ex ipso, per ipsum, et in ipso sunt omnia.

FINGERE, et FORMARE, dicit Basilius pertinere ad corpus; sed Creare, ad animam: quod discrimen ex Sacris literis probari nequit.

FIRMARE, nonnunquam non tantum essentiae alicuius rei corroborationem significat, sed etiam quancunque rei (ut ita dicam) exornationem. Sic Paulus dicit Romanorum quarto, se non destruere legem per fidem, sed confirmare aut stabilire: id est, implere. Firmare vultum aut faciem, supra FACIE exposui. Firmare aliquem super inimicos: pro, firmiter constabilire et superiorem facere. Psalmo 105. Et firmarunt eum super inimicos eius. Firmare sanctuarium. Exodi decimoquinto: Sanctuarium Domini firmabunt manus tuae. id est, tu tibi ministerium et tabernaculum extrues. Firmare egenum. Levitici vigesimo quinto: Cum nutaverit manus fratris apud te, etc. tu firmabis illum: pro, nutantem eius rem familiarem fulcies tuo aliquo auxilio et consilio. Firmare in terra. pro, constabiliri eius statum ac res. Psalmo 149. Vir linguae non firmetur in terra. pro, nihil ei succedat. Sic Psalmo 101, loquens mendacia non firmabitur coram me. pro, non erit acceptus, non placebit mihi, nec stabilietur, non feram eum diu apud me. Firmari cogitationem. Firmata est contra Babel omnis cogitatio Domini, Hieremiae 51. id est, Deus certo ac sine ulla dispensatione aut acceptatione faciet, quod semel de castiganda Babylone statuit.

FIRMAMENTUM vertunt saepe, quod Hebraei vocant רקיע Rakia, regionem aetheream, in qua sunt stellae: Graece στερέωμα , soliditatem: quod forte tum ideo sic vocatur, quia sit solidissimum ac firmissimum: tum etiam, quia sit quasi fundamentum totius aedificii, aut opificii mundi. Aliquando etiam vocatur Mabdil divisorium, quia dividat aquas superiores ab inferioribus, ut Gen. 1. ubi videtur etiam infimam regionem aeris complecti, super quam sint nubes, pluviam et cognata aquosaque meteora continentes. Eam enim opinor sententiam veriorem esse, quae sentit aquas supra caelos positas, esse istas ipsas quae in media regione aeris, in nubibus miraculose a Deo suspensae detinentur: quam quod supra omnem aetheream regionem sint aliquae aquae, quarum ibi nullus certe usus hominibus (propter quem omnia creata sunt) esse posset. Verum de hac quaestione supra in voce AQUA prolixe dictum est. Sensus ergo loci Genesis 1, est, firmamentum dividit aquas inferiores ab iis quae sunt supra firmamentum: id est, supra hanc infimam regionem caeli aut aeris, quae circa nos est: de qua hic nunc proprie agitur. Nam de suprema parte caeli, in quartae diei operibus dicitur.

FIRMIORES iubet Paulus confirmare imbecillos, et eorum infirmitatem gestare, Roman. 14 15: intelligens, vel eos qui parum profecerunt, vel tentationibus cribrantur a Satana.

FLAGELLUM, instrumentum castigationis, crebro in Sacris literis ponitur pro ipsis inflictis plagis, sive sint externae calamitates, sive internido lores, tentationes, ac vexationes Satanae. Quod inde fieri credo, quod calamitates non sponte aut temere veniunt ut homines de physicis causis somniant: sed a Deo, castigante pios quidem ut sanet, impios ut perdat. Sic accipitur Marci tertio: Accedebant ut attingerent eum, quicunque habebant flagella: id est, morbos. Sic etiam 5 eiusdem dicit, Saneris a flagello tuo. Sed nihilominus crebro et pro ipso cast gationis organo aut medio sumitur: metaphorice tamen translata, vel ad homines quibus nos castigat, vel etiam ad ipsas actiones castigandi, ut Iosuae 23. Gentes istae erunt vobis in flagellum in lateribus vestris: id est, instrumentum quo [vos] Deus subinde castigabit. Sic Iob quinto, A flagella linguae absconderis: id est, ne tibi delator, aut alioqui mala lingua noceat. Flagello auferri, pro, penitus [perdi] accipitur Iob 36. Flagellum excitare super aliquem, Isaiae decimo: Excitabit super eum flagellum iuxta plagam Madian. pro, perinde graviter eos affliget, ut Madianios olim. Flagellum inundans: pro, magno impetu veniens aut potius late grassans, sicut in magnis exundationibus aquarum late fit per agros et rura vastatio: ita sunt communes calamitates, cum Deus plurimos homines civitates aut gentes castigat. Isaiae 28. Flagellum [inundans] cum transierit, non eveniet nobis. pro, etiamsi Deus plurimos passim castigaverit, immissa caritate, [peste] aut bello, tamen nos soli erimus ab omni calamitate immunes. Sic Psal. 73. queritur David, se perpetuo Deo castigari: contra autem, sceleratos solos immunes a cladibus esse. Ideo inquit: In labore hominum non sunt, et cum impiis non flagellantur. In hisce testimoniis plerumque est generalior vox Vapulare, aut Plaga: quare et plagarum vox celebris est: sed Graecus plerumque habet μάστιξ quem Latinus versor imitatus fuisse videtur

FLATUS vox aliquando explicatione indiget, ut praesertim Isaiae secundo, ubi scriptum est: Cessate vobis ab homine, cuius flatus est in naribus eius. Quo alii putant describi iracundiam, quia irati spirant ardentem quendam halitum etiam per nares: quasi monet Isaias, ne sint molesti Meschiae, qui etiam irasci et punire soleat. Alii putant moneri homines, ne magis tyrannos quam Deum timeant, utpote qui sint adeo imbecilli, ut misero narium halitu victitent: aut etiam, quorum anima ac vita perinde ut flatus quidam expiret pernares. Sic de imbecillo medio vitae, aut respiratione accipitur, Iob 34. Si apponeret Deus cor suum super hominem, spiritum eius et flatum eius ad se colligeret: id est, mox ei adimeret respirationem et animam. Sic et Iob 15, accipitur. De ira videtur accipi [Psalmo 10.] In omnes inimicos suos sufflabit in eos: id est, iratus minas et mera exitia spirans, irruet in eos. Sic et in Plauto dicit miles gloriosus, se difflasse integras acies, quia (ut dictum est) irati ob choleram accensam quasi ignem quendam halitum spirant. Vicinum huic est magnum spirare, μέγα πνέειν , magnos spiritus sibi sumere. Sic Poetae de iratis dicunt.

— Spirantes naribus ignem.

FLECTERE genua, significat tum orare, [quia hic] orantium gestus est: Ephes. 2. tum etiam colere, honorare: Philipp. 2. Ut ei omne genu curvetur, caelestium terrestrium, et inferorum.

FLERE, nota vox est: sed parit tamen quosdam Hebraismos, qui explicatione indigent. ut Psalmo 78. Viduae eius non fleverunt. de magnitudine cladis dicitur. ubi enim non possunt funera solenniter peragi, solito fletu ac lamentationibus uti mos fuit. Flentes [sulci] Iob trigesimoprimo: Si sulci terrae meae flent. pro, si [coegi] agricolas invitos ac flentes, seu sine mercede mihi arare. Flere flendo, est, vehementer flere: ut reduplicta nota est. Ire et flere. pro, inter eundum flere. Hieremiae quinto, Eundo et flendo ibunt, et Dominum Deum suum quaerent. Sic et quadragesimo primo eiusdem [p. 181] column 337/338 significat igitur fletus magnum dolorem, et magnas clades. Aliquando tamen etiam prae gaudio lachrymamus. Hieremiae trigesimo primo: Cum fletu ibunt, [et] in miserationibus ad ducam eos: id est, dolentes aberunt in exilium, sed clementer eos reducam. Psalmo trigesimo: Vesperi pernoctabit fletus, et mane laeticia: dicitur de mutatione luctus in gaudium. Fletus fluminum, est fluxus eorum. Iob vigesimo octavo: Propter fletum fluminum ligat rupes: id est, perpetua serie, ac veluti [fascia] rupium cohibet ingentia stagna, sub magnis montibus in cavernis petrarum latentia, ne temere quamvis rumpant flumina. Fletum super speciosa deserti assumere. pro, deplorare vastationem amoenissimorum locorum. Hieremiae nono. Fletum et stridorem dentium fore in inferno, aliquoties Christus in culcat. Per hosce igitur tristes effectus maximorum cruciatuum, quos oculis in hac vita cernimus, depingit illos horrendos cruciatus spiritualium poenarum in altera vita. Ad fletum Dominus vocat, et ad planctum: et ecce gaudium et laeticia occidere vitulos. Isaiae vigesimo secundo. Fletus pro poenitentia dicitur: sicut alias cilicium, saccus, cinis, et similia. Flere cum flentibus, Romanis duodecimo: id est, condolere patientibus. sicut contra inquit, Gaudere cum gaudentibus. Flentes sint tanquam non flentes, et gaudentes tanquam non gaudentes: primae Corinthiorum septimo. id est, moderationem ubique servantes. ita enim dolendum esse docet, ut dolore et desperatione non obruamur: ita etiam vicissim gaudendum, ut non penitus nos laeticiae dedamus, veluti si hic nostrum paradisum habeamus instar impiorum.

FLOS, propter suas quasdam proprietates, aliquas loquutiones explicatione indigentes efficit. ut primum, quia flos habet quidem aliquam elegantem et magnum quid pollicentem speciem, cum sit extreme fragilis ac caduca: ideo pingit ac exprimit nobis imbecillam hominum sortem, qui recte bulla dicuntur. ut Psal. centesimo tertio: Homo est sicut gramen, et sicut flos agri florebit: cum pertransierit eum ventus urens, evanescet, et non agnoscet eum amplius locus eius. Sic et Isaias capite vigesimo octavo, comparat brevi castigantum et periturum Israelem flori caduco. et iam [marcescenti], cuius nulla amplius est gratia, nullus decor aut [vigor]. Florere alioqui per metaphoram aliqui dicuntur, sicut et apud Latinos, qui bene habent, ac vigent. Psalmo nonagesimo secundo: Plantati in domo Domini, in atriis Dei nostri florebunt. Sic ibidem etiam de impiis dicitur, quod floreant impii sicut herba, et flores amittant omnes operarii iniquitatis. Item Isaiae vigesimo septimo: Venturis diebus radices Iacob, et florebit et germinabit Israel, implebuntque faciem orbis fructu. Sic et Ezechielis septimo dicitur florere cum superbia, tum et virga: id est, peccatum ac poena seu castigatio. Florere etiam lepra dicitur Levitici vigesimo tertio: id est, sua quaedam indicia ac effectus expromere, unde vere iudicari queat sicut arbor ex flore.

FLUCTUS, per metaphoram poenas ac plagas significat: quod haec perinde in nos irruant, nobisque noxia sint, [sicut] fluctus oppugnat navem in mari. Psal. quadragesimo secundo: Omnes inundationes tuae et [fluctus] tui super me transierunt. Et Psalmo octuagesimo octavo: Cunctis fluctibus tuis afflixisti me. Non est etiam aliis linguis ignota ista metaphora: Eadem [ratione] et impetus torrentium non raro accipitur. [Fluens] terra lacte et melle, saepe de Iudaea dicitur, propterea quod hisce nobilissimis liquoribus abundat, et aequi fertilis est, aut sane olim fuit. Exodi [trigesimotertio], Numerorum decimotertio. Fluens de carne sua [fluxu] Levitici decimo quinto, de seminifluis dicitur: quae est propria quaedam passio, non valentium continere [semen], sed subinde stillantium.

FLUMINA magna, aliquando potentes reges, regna, eorumque exercitus significant, ob similitudinem potentiae, impetum, et quae omnia late occupent. Sic dicit Psalmo nonagesimotertio: Flumina elevaverunt vocem suam, flumina elevaverunt fluctus suos, id est, reges ac regna sese elevant contra Deum et eius Ecclesiam, sed non perficient. Significant etiam flumina hostilem impetum, exundantem ac vastantem: sicut supra de flagello exundante, ex Isaiae vigesimo octavo audivimus. Sic et Isaiae quinquagesimonono: Cum venerit, sicut fluvius, hostis, spiritus Domini fugabit eum: scilicet, sicut solent sicci venti, ut boreas, exiccare flumina exundantia. Flumina etiam frequentiam concurrentis populi significant, Threnorum primo, Isaiae sexagesimosexto: sicut et Latini per metaphoram dicunt Confluere populum. Flumen alioqui in singulari, admodum crebro per excellentiam, Euphraten significat. Et a flumine usque ad fines terrae: id est, ab Euphrate usque ad mare rubrum et mediterraneum: Psalmo septuagesimosecundo. Flumen enim hic Euphraten significat, quia ille erat Iudaeis notissimus: sicut rivus Nilum, forte quia in rivos deducatur in exundationibus ac irrigationibus. Flumina quoque et scaturigines crebro significant loca culta, sicut contra ariditas loca deserta. Psalmo centesimo septimo: Flumina in desertum, et scaturigines in sitim ponere: id est, ex locis cultis, magnaque commoda huius vitae habentibus, inculta ac sterilia efficere: de cuius loquutionis causa alibi plenius. Flumine deliciarum potabis eos, Psalmo quadragesimosexto. pro, omni bonorum genere explebis eos. Videtur enim simul copiam quandam haec vox per metaphoram denotare. Sic fluminis rivi exhilarabunt civitatem Dei. Sic et Psalmo sexagesimo quinto: Flumen Dei repletum est aquis, parasti cibum illorum; pro, auxilium et favor Dei prompte piis succurrit. Flumina, pro spiritualibus donis ponuntur. Sic dicit Dominus Iohannis 4 et 7 Flumina aquae viventis de ventre eorum fluent: scilicet, qui spiritu Domini imbuti et renati erunt. pro, vera doctrina, celebratio Dei, et pia vita in eis refulgebit, et aliis quoque proderit. Flumina plaudant, simul montes exultent, Ps. 98 Prosopopoeia est, qua omnia ad gaudium publicamque laeticiam invitantur. Flumina aperiam in summis collibus, et fontes in medio camporum: Isaiae 41. pro, ibi summa commoda, praesertim spiritualia sincerae doctrinae parabo, ubi minime putasses. Flumina fortia exiccare, Psalmo septuagesimo quarto est, potentes reges perdere: tametsi etiam ad transitum populi per Iordanem alludat.

FODERE, vide paulo pôst in nomine FOVEA.

FOEDUS, ברית Berith, a comedendo (credo) Hebraeis dictum, quod in faciendis foederibus simul et caedebantur et comedebantur victimae, et adiungebantur foederibus solennia convivia. Fit vero crebro mentio vocis Foederis in veteri et novo Testamento. Significat autem plerunque pactionem, quam Deus cum genere humano iniit. Cum vero duae sint primariae pactiones, altera per Abrahamum ac circuncisionem inita, et per Moysen renovata: altera per Christum et eius Sacramenta: inde fit, ut duo foedera ac instrumenta aut etiam Testamenta celebrentur in Ecclesia et libri duobus illis temporibus Novi ac Veteris foederis divinitus conscripti, deque illis duabus pactionibus agentes, dividantur in duo foedera aut testamenta. Quomodo vero etiam tria foedera sint, Abraamicum aut promissionis, Mosaicum aut legis, et Christi aut exhibitionis, in voce TESTAMENTI plenius dictum est. Hebraea quidem vox ברית citra omnem dubitationem propriissime Foedus, et non Testamentum significat: quare et Aquila eam, teste Hieronymo, per συνθήκην [p. 182] column 339/340 reddidit. Sed quia Septuaginta eam vocem verterunt per διαθήκην , quod aliquando testamentum notat: et novum Testamentum multum eorum phrasi utitur; factum est ut in libris novi Testamenti, ista vox Testamenti, praesertim ab interpretibus, et porro etiam a Patribus, multum celebraretur. Nec parum eandem istam vocis istius catachresin promovit, quod ad Hebraeos nono, clare foedus nostrum cum Deo pro Testamento ponitur. Loquitur enim de morte testatoris: et quod tunc demum testamentum sit ratum, cum ille id sua morte confirmavit. Quo quidem et Paulus Galatis tertio respexisse videtur. Caeterum tum vox, tum res ipsa, multo melius intelligetur et explicabitur, si pro foedere, quam si pro testamento accipiatur. Nam revera pactio quaedam est, qua certa quadam ratione duae diversae partes conveniunt, et inter sese per certum mediatorem, certisque conditionibus ac pactis foedus ineunt, quibus utraque sese alteri obligat. Deus enim promittit, se velle esse nostrum Deum, ac nobis certa ratione propitium: et nos vicissim illi, quod eum solum pro nostro Deo agnoscere, colere, et ab eo omnia bona petere ac expectare velimus. Caeterum quod non solum Hebraea vox Berith significet foedus (de quo nullum prorsus dubium est) sed et Graeca διαθήκη , bonis authoribus probari potest. Nam Pharorinus ita scribit de ea: Est διαθήκη numero singulari pactum, et conventum, et pollicitatio: hoc est ἐπαγγελία . ex quo factum est, ut testamentum in Sacris monumentis vocetur pollicitatio divina, Abrahamo patriarchae facta, de qua inquit Apostolus in tertio Actorum: ἡμεῖς δ' ἐστὲ ὑιοὶ τῶν προφήτων καὶ τὴς διαθήκης ἧς ἔθετο ὁ θεὸς πρὸς τοὺς πατέρας ὑμῶν. Quibus verbis non tam Testamentum, quam pactum significatur, quod Deus pactus est cum maioribus, de servatore ex eo genere nascituro. Cum autem testamentum significat, plerunque pluraliter enunciatur: ut apud Isaeum, περὶ τοῦ κλεωνὺμου κλήρου: ἤδη δὲ ἀσθενῶν ταύτην τὴν νόσον ἐξ ἧς ἐτελύτησεν, ἐβουλήθη ταύτας τὰς διαθήκας ἀνελεῖν. Idem: Πρῶτον μὲν οὖν ὑμῖν παρέξομαι μαρτυρας, ὡς οὐχ ὑμῖν ἐγκαλῶν ἀλλὰ Δεινίᾳ πολεμῶν ταύτας τὰς διαθήκας διέθετο . Demosthenes in secundo κατὰ Ἀφόβου: ἀλλὰ ἔχρουν, ἐπειδὴ τάχιστα ἐτελεύτησεν ὁ πατὴρ εἰσκαλέσαντα μαῤτυρας πολλοὺς, παρασημείνασθαι κελέυσαι τὰς διαθήκας . licet in singulari numero διαθήκη bis legatur. Hactenus ille. Nec tamen male in praedictis duobus locis, Galatis tertio, et Hebraeorum nono, etiam vox ac res testamenti, foederi adiungitur. Habet enim omnino istud foedus Dei nobiscum initum, etiam quandam naturam proprietatesve testamenti: nempe primum, quod morte testatoris, et qui nobis haec relicta bona acquisivit, confirmatur. Secundo, quod in isto foedere non tantum nos aliquid Deo offerimus, aut magnum quid pollicemur, sed pene tantum accipimus: sicut in testamento non tam testatoris quam haeredum commodum agitur. Sed de hac re in voce TESTAMENTI prolixius. Fiunt autem et instaurantur istae pactiones aut foedera cum Deo, proprie in Sacramentis: quin et ipsa sacramenta proprie sunt foedera. Ibi enim Deus nobiscum agit per mediatorem: ibi certae ac mutuae professiones ac promissiones ab utraque parte proponuntur, et etiam vicissim accipiuntur: et denique etiam simul externo signo confirmantur ac obsignantur. Recte ergo dicitur in verbis Coenae, quod illud datum in potum, sit Christi mediatoris sanguis novi Testamenti: quia scilicet ea haustione, tanquam externa re novum testamentum aut foedus, quod ibi initur, aut instauratur, sancitur, confirmaturque: et vicissim recte affirmatur, illud esse novum testamentum in sanguine Christi: quia ibi revera novum foedus in aut per sanguinem illic distributum feritur ac confirmatur: ut in libello de Verbis coenae prolixius hasce duas loquutiones contuli, ac exposui. Sane autem Sacra coena, quin et Baptismus, multo rectius intelligetur, si expendatur ut foedus, quam ut testamentum, sicut ibidem ostendi. Nam si communicantes cogitabunt, se veluti ad thronum gratiae una cum suo pontifice et mediatore stantes, cum Deo coram agere, atque foedus ferire, aut certe subinde instaurare et renovare: nec solum ab eo ipsius promissiones, bonaque in eis contenta audire sibi fide stipulari (ut Petrus de ἐπερωτήματος eperotemate, id est stipulatione Baptismi, primae Capite tertio disserit) et accipere, quod tamen in hoc foedere primarium est: sed etiam vicissim suas quasdam obligationes ac promissiones Deo offerre ac spondere, ut in foederibus fieri solet: quarum promissionum illa maxima et pene sola est, quod velimus ab hoc solo Deo omnia bona mendicare fide per Christum, ab eoque solo pendere. Hieremias capite trigesimo primo videtur novum Testamentum vocare ipsamet beneficia, nempe remissionem peccatorum, et renovationem: sicut et Epistola Hebraeorum octavo. cum tamen ille id proprie non faciat, dicatue. Inde factum est, ut aliqui recentiores scriptores ipsam remissionem peccatorum, aliaque beneficia, vocent novum Testamentum, non sine graviae noxia sacrosanctae istius pactionis obscuratione: cum haec spiritualia bona nequaquam sint ipsum testamentum aut foedus, sed tantum fructus aut bona nobis ibi promissa, et inde ad nos provenientia. In omni enim foedere aliud est ipsum foedus, pactio, aut conventio: aliud, bona et commoda alterutri parti inde provenientia. Haec de voce ac natura Foederis: nunc de phrasibus eius quibusdam agemus. ¶ Foedus fecimus cum morte, et cum inferno visionem: Isaiae vigesimo octavo. Sic deridebant impii arguentes, et poenas Dei minantes prophetas, ut dicerent, Mortem et Inferos ipsos sibi esse propitios: aut forte ipse Propheta exprimit hisce verbis impiorum securitatem, et impiam fiduciam ac foedera, quae habebant passim cum omnibus impiis gentibus ac regibus, quibus tanquam baculo arundines innitebantur. Foedus cum lapidibus agri habere, Iob quinto est, non laedi ab eis, non impediri etiam in agricultura et proventibus, sed habere eos quasi faventes ac propitios. Sal foederis, Levitici secundo perpetuo adhibendum esse sacrificiis praecipitur: quod significabat, nos debere sincere colere foedus Dei, et omni studio cavere omnem putrefactionem aut corruptionem tum doctrinae, tum vitae aut morum. Arca foederis ideo sic vocabatur, quod DEUS in foedere promiserat, se in es habitaturum, et accedentes ac orantes exauditurum: et denique quod in ea erant reconditae lapideae tabulae, continentes decem praecepta, quae erant conditiones foederis. ut Deus Exodi trigesimo quarto affirmae cum texus inquit. Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus, etc. Et scripsit in tabulis verba foederis decem. Idem dicitur et Deuteronomii vigesimonono: Vocatur autem Decalogus Verba foederis, ut modo audivimus, quia continebat conditiones seu normam obedientiae, quam sibi Deus in eo foedere stipulatus fuerat, et quam praestantibus suum favorem et auxilium promiserat. Aliquando Decalogus etiam Foedus vocatur. ut libro primo Regum, capite octavo dicit Salomon, in sua precatione: Aedificavi domum nomini Domini Dei Israelis, Posui ibi quoque locum pro arca in qua est foedus Domini, quod pepigit cum patribus nostris, cum ipse educeret eos ex Aegypto. Eadem ratione et causa vocatur Tabernaculum foederis, quod nempe Deus ibi se habitaturum, ac ibi se quaerentes et invocantes exauditurum promiserat in suo foedere. Tabulae foederis dicuntur illae duae lapideae tabulae, quae continebant decem praecepta in pactione populo iniuncta, et ab ipso comprobata, ut modo dixi. Foedus significat etiam [p. 183] column 341/342 ipsam religionem ac Ecclesiam. Danielis undecimo, Cor eius contra foedus: id est, ut sublata abolitaque vera religione, dissoluat omne foedus, aut coniunctionem inter Deum et Iudaicam gentem, eamque idolis suis novo foedere ac religione obstringat et adiungat. Infredus adducere: libro primo Samuelis, cap. vigesimo: In foedus Domini adduxisti servum tuum tecum: pro, mecum, qui sum tuus servus, percussisti foedus coram Domino. Ezechielis vigesimo: Et adducam vos in vinculum foederis: pro, faciam vobiscum foedus. Foedus pepigi cum oculis, Iob trigesimoprimo. pro, severissime prohibui et cavi, ne oculi mei respicerent et concupiscerent virginem. Uxor foederis, Malachiae secundo: pro, uxor certo foedere alicui iuncta ac sociata: id est, legitima, et coniugali foedere coniuncta. De hac voce ac re etiam infra in PACTIONE et TESTAMENTO aliquid dicetur.

FONS, quoad propriam significationem, notissima vox est. Genesis septimo dicuntur rupti aut aperti fontes abyssi magnae in diluvio: id est, ingentia stagna, quae in subterraneis locis sunt, eruperunt super terram. Iosuae decimo quinto fit mentio fontium superiorum et inferiorum: id est, fontium de superiori loco rivos emittentium, et puteorum in planicie habentium quidem scaturiginem, sed tamen non emittentium rivum. Fons conculcatus aut turbatus, et vena rupta, iustus cadens coram impio: Proverbiorum vigesimoquinto. pro, cum pius labitur, insultant ei impii, tanquam extreme scelerato: sicut si limpidus fons in turbidam, putridam et foetidam lacunam esset commutatus. Sed sicut fons mox nativa vi, subscaturiente mundiore aqua, et effluente illa turbida, repurgatur: ita et pius redit mox ad iustitiam, Deum sibi placat, et priorem vitam instaurat, corrigitque quae non recte acta sunt. Porro per metaphoram fons pro quovis eximio bono ponitur: quia in illis aridis et feruidis locis nihil perinde requiritur, quam copia bonae aquae. Psalmo trigesimosexto. Apud te est fons aut vena vitae: id est, causa aut scaturigo omnis boni, praesertim autem verae vitae. Fons igitur aliquando significat ipsas Sacras literas, ut Psalmo sexagesimo quinto, Benedicite Domino de fontib. Israel: id est, celebrate Dominum ex doctrina, et secundum doctrinam Israelitis concreditam aut per patriarchas Moysen et Prophetas (qui omnes fuerunt Israelitae) propagatam. Sic et Isaiae duo decimo: De fontibus salutis aquas haurietis: id est, ex vera religione et Ecclesia. Sic et Ioelis tertio. Iohan. quarto et septimo habetur, quod Spiritus sanctus et renovatio pii fient fons aquae viventis, et salientis in vitam aeternam: quod accipitur de beneficiis, fructibus et effectibus, ac etiam bonis operibus piorum. Fontes tui deriventur foras, et tu Dominus eorum esto: Proverbiorum quinto. Significant fundos, stabilia bona, forte et quaevis fructum ferentia, ut sunt negociacio, aut etiam res pecuaria, quae non vult a liberali abiici aut profundi, sed retineri, ac de fructibus tantum illorum egentibus benefieri. Convenit cum hoc quod Cicero monet, ipsos fontes liberalitatis exhauriendos non esse. Zachariae decimotertio, ipsemet Christus per fontem significatur: Fons patens erit domui David, et habitantibus Hierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. id est, sanguis Christi, quo omnes peccatores et immumdi abluuntur et sanctificantur. Psalmo decimo octavo, Apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta terrae: de terrae motu dicitur, cum Deus potenter concutit et movet aliquas partes terrae. Ibi enim erumpunt aquae subterraneae. Fontes viventes nominantur Apocalypsis septimo et vigesimo primo. nam in priori loco dicitur, quod agnus pascet suos, et ducet eos ad fontes aquae viventis. In posteriori autem, agnus pollicetur se daturum sitienti potum ex fonte aquae vitae gratis. ubi in priori veram doctrinam, in sequenti ipsum Christi beneficium intelligere queas. Fons ponitur Marci quinto, pro vena ac morbo haemorrhoissae. inquit enim: Continuo exaruit fons eius, cum CHRISTUM tetigit.

FORMA aliquando istam externam speciositatem significat: ut cum David 1 Samuelis decimosexto, praeter alias laudes, etiam Vir formae dicitur: id est, formosus. Sed locus Philippensium secundo, aliquanto est difficilior, ubi Christus fuisse dicitur in forma Dei, et mox in forma hominis. Aliqui enim putant, μορφὴν formam, tantum externam speciem significare. Verum quod vere dicat eum fuisse et esse essentia Deum, id ex sequentibus apparet, ubi dicit, sumpsisse formam servi: quod necesse est intelligi de ipsa hominis essentia, sicut vere homo fuit. Sic etiam 1 Corinth. decimo quinto dicimur gestasse imaginem terreni hominis, et gestaturi etiam caelestis, nimirum non tantum externam speciem aut umbram, sed et ipsam veram essentiam. Idem probat aut exponit etiam illud quod addit, non fuisse ei rapinam, esse aequalem Deo: ut sit idem, Esse in forma Dei, quod, Esse in aequali gloria ac dignitate cum Deo. Sed de hac locutione dicetur etiam in Signo et Imagine, quae itidem rem ipsam saepe notant. Quod autem dicit formam, intelligitillam gloriam ac maiestatem Dei, omnia regentis, et omnibus terribilis, quam veluti repressit aut occultavit, et sponte quasi deposuit, dum formam ac speciem servi suscepit Divinitatem quidem nullo modo deposuit: sed illum ineffabilem splendorem ac gloriam divinae maiestatis quasi sponte suo quodam modo exuit, dum servus, ac etiam peccatorum totius mundi reus, iraeque Dei ac omnium tristissimis poenis subiectus fuit, et denique nihil eo hic in terris imbecillius et contemptibilius visum est. Quam gloriam sibi quasi postliminio restitui petit Iohannis decimoseptimo, inquiens: Et nunc pater glorifica me ea gloria apud te quam habui antequam mundus fuit. Et de qua etiam ait Matthaei vigesimoquinto et vigesimosexto, quod filius hominis veniet in gloria super nubes, et quod videbunt eum ad dexteram potentiae sedentem. Sed de hac voce forte etiam postea aliquid, in vocabulo IMAGINIS.

IN FORIBUS, et PRO FORIBUS, aliquid esse, nota est Latinis phrasis. Utitur ea CHRISTUS Matthaei vigesimoquarto, cum dicit, ex prodigiis praecedentibus cognosci posse, extremam diem pro foribus esse. Eadem vis videtur esse in illa loquutione, Peccatum tuum pro foribus cubabit: id est, mox tibi adducet divinas poenas: aut potius originale peccatum tibi insidiabitur, teque solicitabit ad actualia peccata, sed tu resiste illi summa vi. Suffragatur huic significationi primum, ipsum verbum רבץ Rabaz, quod instar saevarum beluarum insidiantium, et exitio alicuius imminentium, alicubi iacere significat: ut Genesis quadragesimonono: Catulus leonis Iuda, de praeda fili mi ascendisti, requiescens accubasti ut leo, et quasi leaena. quis suscitabit eum? Et Deuteronomii vigesimonono: Sed tunc quam maxime furor eius fumet, et zelus contra hominem illum, et sedebunt super eum omnia maledicta quae scripta sunt in hoc volumine, et delebit Dominus nomen eius sub caelo, etc. Deinde vox Forium, Hebraeis exire et intrare, totam vitam, omnesque actiones notat. Quare et fores id sunt, ubi perpetuo versamur. Vult ergo dicere, vel originale peccatum perpetuo affectaturum tyrannidem supra nos: vel peccatum, iram Dei, Satanam, et poenas perpetuo cervicibus nostris inhaesuras: sicut et David queritur dicens. Peccatum meum coram me est semper. Denique totus locus, praecedentia et sequentia ostendunt, ibi non [p. 184] column 343/344 agi de somno aut dormitatione peccati: sed de eius perpetua infestissimaque pugna cum misero homine. Nam et peccatum dicit Deus perpetuo appetiturum dominium super hominem, non aliter ac imperiosa mulier super coniugem. et vicissim Cainum monet Deus, ne patiatur id dominari in suo mortali corpore, sed ipse potius ei dominetur. Omnino ibi pingitur, aut iniungitur tantum Caino, illa perpetua militatio Christiani hominis contra peccatum, de qua Romanorum 7. 8, et Galat. 5. agitur. Proverbiorum 26 dicitur, quod sicut fores vertuntur in cardine suo, sic piger in lecto. Solent enim ignavi sic se volutare in lectulo, non volentes aliquando tandem ad laborem exurgere, sicut fores in suis cardinibus huc atque illuc volutantur, et tamen inde non recedunt.

FORMICA animal est exemplum industriae, laboriositatis, et parsimoniae, etiam in Sacris, non tantum in prophanis literis. Ideo Proverbiorum sexto, ablegatur piger, ut eat spectatum assiduitatem formicae in laborando. Et Proverbiorum trigesimo dicitur: Formica populus non fortis, attamen praeparavit in aestate cibum suum. Quo vult monere homines, ut simus seduli in nostra vocatione.

FORMIDO, postea in voce TERRORIS exponitur.

FORNAX, comparatur Ezechielis capite 22, castigationi Iudaeorum cum liquatione argenti, cum inquit: Ut funditur argentum in medio fornacis, sic fusi eritis in medio Hierusalem. Fornax ferrea, solet vocari durissima illa servitus Israelitarum in Aegypto: undecunque demum loquutio sumpta sit. Forte est quaedam allusio ad panis coctionem, quod illi ibi captivi, perinde etiam male tractati, et quasi assati fuerint, ut panis in fornace: sive iam illi revera fornaces ferreas habuerunt sive propter atrum colorem aut duram captivitatem sic vocatae sint.

FORNICES, parvae cellae fornice supra conclusae, sunt: et fuerunt olim tabernula, ubi cum merces sunt venditae, tum etiam in aliquibus scorta prostituta. Inde factum est, ut verbum Fornicari, ponatur pro scortari. Porro fornicari aut scortari per metaphoram significat plerunque spiritualem fornicationem, nempe idololatriam exercere: quoniam nostra coniunctio cum Deo, saepe coniugio assimilata Hinc igitur sunt variae phrases et dicta. Propter cor eorum fornicans, quod declinavit a me: Ezechielis 6. Idem igitur est Fornicari, quod declinare a Deo: et alibi elongare se a Deo. 2 Paralip. 21. Et fornicari fecit habitatores Hierusalem, et impulit eos. pro, fuit illis causa idololatriae. Sic Psalm. 78. Perdis omnem fornicantem a te. Fornicari post oculos. Numer. 16. Non aspicietis post oculos vestros, et post cor vestrum, post quos vos fornicamini. id est, quos vos neglecto Deo sequimini, et a quibus regimini. Fornicari post daemonia. Levit. 17, fornicari post Moloch. Levitici 20. Post Baalim. Dicitur et terra fornicari, cum eius cultores fiunt idololatrae. Fornicationes alicuius, sunt ipsius abominandae idololatriae. Ezechielis 23. Dedit fornicationes suas cum eis, et in omnes quos adamavit: in cunctis idolis eorum polluit se. ubi Propheta seipsum exponit. Portare fornicationem suam, Numeri decimoquarto: est dare poenas de sua idololatria. Hinc in Apocalypsi, Antichristus vocatur scortum, et mater scortationum, et poculum eius plenum fornicationibus: quod propinaverit omnibus regibus, cum quibus fornicata sit. Significat autem omnis generis idololatrias et terrores. Fornicatio, 1 Corinth. 5. pro incestu ponitur, non pro simplici scortatione. Fornicatorem peccare insuum corpus, affirmat Paulus 1 Corinth. 6, cum alia peccata sint extra corpus: quod ita intelligendum est, quod nullum peccatum perinde destruat corpus ac valetudinem, ut solent illae violentae et continuatae scortationes, quibus plerunque scorta suos amasios implicant, ut diebus et noctibus scortando ac potando et helluando, inordinatissimeque vivendo, continuent sua scelera.

NE FORTE, [non idem] significat in Sacris, quod in prophanis. Iudicum 15: Iurate mihi, ne forte [irruatis] in me: pro, quod non irruetis in me. Et Numeri vigesimo: Non transibis per me, ne forte cum gladio egrediar in occursum tui: pro, alioqui armata [manu te] repellam.

FORTIS, et ROBUSTUS, alias ponitur in bonam partem, et quidem tum de Dei fortitudine, [tum] de hominis. Duplex porro hominis fortitudo est: alio in spiritualibus ac internis, alia vero in externis operibus peragendis. Iosuae primo, Sis fortis et robustus pro, fide Deo, et age constanter ac graviter. 1. Corinth. [1:] Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus: id est, quae imbecillissima opera Dei esse videntur, ea sunt omnibus humanis conatibus longe valentiora. 1. Corinth. 10. Non sumus fortiores Deo, ideo eum provocare non debemus. Aliquando in malam partem vox haec accipitur Isaiae decimonono: Rex fortis dominabitur. Sic intelligunt illud, quod Nimrod dicitur fuisse robustus venator coram Domino. Fortis facie, impudentem significare, supra in Facie dixi. Dicitur autem Fortis facie, impudens, quia non vincitur a monstrante ei sua de decora, non avertit aut occultat suam faciem, ut solent verecundi: sed recta pergit intueri suum adversarium, et agere contra omne ius ac fas, ut solent prostituti ac perditi pudoris homines, aut scorta. Hoc opinor esse, quod apud Suetonium est ἀδιατρεψείν , et quod Latini dicunt Os durum. Fortitudo faciei eius immutatur. Ecclesiast. 8. pro, recedit. Canes forti animo: id est, valde appetentes, insatiabiles. Isaiae quinquagesimosexto de sacrificorum indoctorum rapacitate intelligit. Forus et fortitudo, saepe coniungitur cum robur, aut similibus, intendendae significationis gratia. Exercitus quingentorum, facientium bellum cum fortitudine roboris. In Deo est robur fortitudinis meae: Psalmo sexagesimo secundo. Vir fortis robore, Iob 9, Fortis virtute cordis, Iob trigesimo sexto. Fortis robore Abiel, 1 Sam. 9. pro, bellicosus, pugnator, arte militari clarus. Viri fortes robore, viri nominis: 1 Paral. quinto et septimo pro, fortissimis ac celeberrimis Fortis viribus, 2 Reg. 24. Fortes robore in opere ministerii domus Dei. 1 Paral. 9. pro, qui alacres et magno animo, seduloque ministerii opus peragebant. Sic 1. Rep. 11. Vir erat fortis opere: id est, valens animo et corpore. Naeman erat vir fortis opere. 2. Reg. 5 id est, strenuus et bellicosus. Filius fortis, aut fortitudinis, vel virtutis ponitur pro forti, 1 Sam. 18. 2 Sam. 13. 2. Paral. 26 et 28. Fortium panis, Psalmo septuagesimo octavo. Panem fortium comedit homo. Aliqui verterunt, Angelorum Abirim: de Manna dicitur, quae cum de caelo [venerit,] visa est esse caelos incolentium panis. Fortes potentium loquentur eis, Ezechielis trigesimo secundo, id est, qui fortissimi sunt inter potentes. In manu forti dimittet eos, Exodi 6. plerique intelligunt de manu forti Dei, qua coegit Pharaonem, ut populum dimittere. Posses intelligere etiam de ipsius Pharaonis potentia qua coegit Israelitas cito exire ex Aegypto. In [fortitudine] manus eduxit nos Dominus, Exodi 13. [Fortis] aliquando pro numeroso accipitur: ut Psalmo 35. Celebrabo te in coetu magno, et in populo forti laudabo te. Et Psalm. 89. Memento opprobrii omnium fortium populorum: scilicet, quo me affecerunt gentes [numerosae]. Fortis rebellio, Hieremiae 8. pro pertinaci, obstinata. DEUS saepe dicitur alicuius fortitudo: pro, fore adiutor ac liberator. Psal. 37. Fortitudo iustorum Dominus [p. 185] column 345/346 in tempore angustiae. Sic, Fortitudo Israelis non mentietur: item, Deus fortitudinis meae, Psalmo quadragesimo tertio. pro, autor, dator. Ponere Deum fortitudinem suam, Psalmo 52. Fuisti fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione, Isaiae 25. In vel cum fortitudine aliquod facere, est, fortiter facere. Sic calcare in fortitudine, Indicum 5. Ingredi in bellum cum fortitudine, Psalmo 71, Clamare ad Deum in fortitudine, Ionae 1. Praeco clamabat in fortitudine: pro, alta voce, fortiter. Ezech. 1. Sic Isaiae 11. Elevavit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui: id est, robore venti, qui dividat flumen. Civitas fortitudinis, Isaiae 17. pro munita. Opus fortitudinis, Esther 10. Fluvius fortitudinis, Psalmo 74. Vir fortitudinis. Abduxit in captivitatem omnes viros fortitudinis, 2 Reg. 24, et 1 Regum 1, ac 1 Paral. 10, et 2. Paral. 14. id est, bellicosos, aut qui ad aliquod opus valde idonei sunt. Fortitudinem operum suorum annunciavit populo suo, dando eis haereditatem gentium: Psalmo 111. pro, fortia opera. Fortitudine accingi, supra expositum est in Accingo. Dicitur autem Deus se et nos accingere fortitudine, Psalm. 18. Et mulier fortis saepe Prover. 31. Fortitudo, pro fortibus operibus, aut bellicis gestis, crebro ponitur. Reliquum verborum Iosaphat, et fortitudo eius quam fecit, et qua pugnavit: 1 Regum 22. 1 Regum 15 et 16. Sic et pro effectis fortitudinis ponitur. ut Levit. 26, Et consumetur frustra fortitudo vestra: id est, proventus terrae, vestro ingenti labore comparati. Sic fortitudo, pro fortibus viris: Isaiae 3. Viri tui gladio cadent, et fortitudo tua in praelio concidet. Fortitudo, pro gloria fortitudinis: Psalmo 68. Date Deo fortitudinem. id est, celebrate Deum a fortitudine. Fortitudo pro fortibus factis. Psalmo sexagesimo. In Deo faciemus fortitudinem. Et Psalm. 118. Dextera Domini facit fortitudinem. Sic 1 Reg. 15, et saepissime alias. Sic, Ex ore infantium et lactentium fundasti fortitudinem: Psalmo 8. pro, fortem victorem aut potens regnum constituisti, aut stabilivisti. Pudore affici a fortitudine sua: pro, destitui viribus, in quas confidebat. Ezech. 32. Mich. 7, Fortitudinem roborare: pro, fortiter ea uti: Amos 2. Fortis non roborabit fortitudinem suam, et robustus non eruet animam suam. Suscitare fortitudinem. Psal. 80: Suscita fortitudinem, et veni in auxilium: pro, excita vires et audaciam tuam. Fortitudo et desiderium: pro omni re valida et desiderabili: ut, pro opibus et potentia. Micheae 4, Et interficiam ipsi Domino desiderium eorum, fortitudinemque eorum Domino universae terre. Idem bis dicit, nempe tanquam anathema consocrabo. Fortitudo et facies Dei: pro arca, ubi ille erat praesens. Psalm. 105. Quaerite Dominum, quaerite fortitudinem et faciem eius semper. Fortitudo dextrae, Psal. 20. In fortitudinibus dextrae eius est salus: pro, in fortibus factis dextrae, aut forti dextra, seu in potentia. In fortudinibus: pro, summo robore. Et si in fortitudinibus 80 anni. id est, in summo robore ac vivacitate. [Fortificari] significat crescere viribus. Psal. 69. Roborati sunt, qui disperdunt me inimici. Vincere. Fortificabitur autem Rex Austri: Danielis 11. Mox sequitur, Et roborabitur super illum: id est, fiet potentior, praevalebit ille alteri. 2 Paral. 27. Bellum gessit cum Ammonitis, et fortificatus est super illos. 1 Sam. 2. Non in fortitudine roborabitur vir: id est, vincet. Psalm. 12, Lingua nostra roborabimus: id est, vincemus. Iudicum 3. Roborata est ma-nus Israelis super Chusam, fortificaverunt se contra Raboam: 2 Paralip. 13. Fortis non fortificabit fortitudine sua, nec robustus eruet animam suam: Amos 2. pro, non praevale bit in pugna, nec incolumis evadet, aut vitam suam servabit. Significat crebro Animari, animum obfirmare. Num. 11. Fortificate vos. Deuteronom. 31. [Estote] fortes, et roborate vos. Iosuae 1. Conforta te robora te, fortifica te, et esto robustus pro populo nostro. 2 Sam. 10. 2 Paralip. 19. Roborari in faciendis praeceptis Dei, 1 Paralip. 28. constantem et ardentem in pietate fieri. Contra est, fortificari in pravitate sua, Psalmo 52. id est, pertinacem et obstinatum fieri. Fortificavit se David in Iehova. id est, animatus est, fretus Deo, eoque illum per suum spiritum confirmante. Armare ac instruerese, et omnino summis viribus omnique industria quid conari et contendere, fortificari dicitur. 1 Sam. 30. Fortificatus est David: pro, factus est potentior et animosior, invaluit. Fortificaverunt se contra Roboam. 2 Paralip. 13. Contra inimicos suos: Isaiae 42. Qui fortificaverunt se cum Davide in regno suo. 1 Paralip 11. id est, armarunt et confirmarunt. Iehovae oculi lustrant terram, ut roboret se cum corde, eorum perfecto ad ipsum: 2 Paralip. 16. id est, ut confirmet, et etiam victores faciat sinceros in pietate. Abner fortificabat se pro domo Saul: id est, comparabat auxilia, et summa ope nitebatur pro defendendo regno filii Saulis, ac eius posterorum. Danielis 11, Populus cognoscens Deum fortificabit se, et faciet: id est, constans erit in suo instituto, et proficiet. Fortificarese, ut aliquid faciat. Iosuae 23. Fortificate vos valde, ut custodiatis et faciatis. Fortificarese, ut non comedat sanguinem, Deuteron. 12. Fortificavit se ut ascenderet, 1 Reg. 12. Fortificare fortituaine. Psalmo 138, Fortificasti me in anima mea fortitudine: id est, confirmasti animam meam. Roborari manus alicuius, id est, vires eius confirmari. 2 Samuelis 16. Fortificari regnum super aliquem, est, ei confirmari regnum. 2 Paral. 26. Fortificatus es plus quam nos, Genes. 26. id est, tu factus es potentior nobis. Qui fortificat vastatorem super robustum: id est, facit eum superiorem potente. Amos 5. Vir peritus roborat vires, Proverbi. vigesimo quarto. id est, praevalet sua potentia, aut certe confirmat vires. Vincula fortificari: Isaiae 28. Ne illudatis, ne fortificentur vincula vestra. id est, ne constringamini validioribus vinculis, aut severius punianimi. Fortificari brachio Ioseph. Genes. 49. id est, non remittere de vigore. Sic brachia mulieris sedulae fortificari dicuntur, Proverb. 31. Fortificare cor, est confirmare et obfirmare cor, Psal. 31. Exod. 9. Fortificari plagam, est invalescere. Faciem suam fortificare. Froverb. 21. Fortificat impius faciem suam: id est, impudentissime obfirmat, ne cedat iustitiae et verbo Dei. Fortificat vultum suum meretrix, Proverb. 7. Fissuras templi fortificare: id est, sarcire. Fortificat Milo in civitate David. 2 Paralip. trigesimo secundo, id est, munivit. Vide infra Robustus.

FOVEA, et fodio: Phrases harum vocum potissimum inde veniunt, quod qui feris maioribus ac crudelioribus insidiantur, ut lupis, ursis, aut similibus, solent opportunis locis foveas parare, quibus levi ac fragili aliquo tegmine contectis, superponunt escam, ut bestiae illam captantes incidant in foveam. Inde per metaphoram aut similitudinem transfertur haec locutio Fodere foveam, etc. vel solum fodere ad quasuis insidias, aut mala machinamenta pravorum, innocentibus insidias struentium: ut Psalmo 56. Foderunt ante me foveam. Proverb. 16, Vir impius fodit malum: id est, machinatur. Sic Iob 6, Cum fodiatis adversus amicum vestrum: pro, machinamini malum. Sic et Ierem. 18. Foderunt foveam, ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis. Quoniam autem plerunque iusto Dei iudicio fit, ut malae fraudes in authorum exitium vertantur: ideo proverbium est in Sacris literis frequens, Incidit in foveam quam fecit: Psal, 7. 9. 57. Proverb. 26, et alias saepe. Fovea ponitur etiam pro exitio, sive ex supra indicata occasione, sive quia sic etiam sepulchrum vocatur. Isaiae 24, Formido et fovea et laqueus super te, o habitator terrae: qui effugerit a voce formidinis, incidet in foveam: et qui ascenderit de fovea, cadet in laqueum. Fodi foveam impio: Psal. 94 dicit, patienter esse [p. 186] column 347/348 ferendam crucem et persequutiones adversariorum, donec fodiatur fovea impio: id est, donec DEUS ei sepulchrum, aut potius exitium maturet. Poni solet fovea pro omni exitio. Sic dicitur os adulterae profunda fovea esse, quod ea suis blanditiis in extremum exitium suos amasios praecipitet: nempe in gravissima peccata, iram Dei, poenas temporarias et aeternas. Descendere in foveam, aut videre foveam, est mori: ubi ponitur fovea pro sepulchro. Psal. 30. Quae utilitas in sanguine meo, cum descendero in foveam? Psal. 49, Cessavit illud in aeternum, ut vivat ultro in seculum, nec videat foveam. Psalmo 55. Descendere facies eos in foveam corruptionis. Aliqui interpretantur infernum: nam fovea aut sepulchrum id quoque significat. Contra etiam eruere ex fovea dicitur Deus, sive intelligatur de morte, sive etiam de quibusvis maioribus malis aut periculis. Psalmo 86, Eruisti animam meam ex fovea inferiori: pro, ex summo ac extremo discrimine. Psalmo 107. Sanat eos, et eruit eos de foveis ipsorum. id est, de calamitatibus, aut etiam morte, quibus erant vicini. Foveam ha bere dicitur erinacius, Isaiae 34, et vulpes, Matthaei 8. id est, sua quaedam latibula aut receptacula, ubi tuto et conmode conquiescant: sed filium hominis non habere ubi caput reclinet. Si caecus caecum ducet uterque in foveam cadet: proverbium est, quo Christus docet, tam seductos quam seductores, aut etiam imperitos doctores et auditores in extremum exitium ruere: nec valere istam communem excusationem, quam multi solent ignaviae, negligentiae, aut metui crucis praetexere, cum dicunt se suum pastorem et magistratum in religione sequutos esse, nihil sibi rectius aut certius compertum fuisse. Fuit etiam lex apud Israelitas, ut si quis effodisset foveam aut puteum, nec firmite texisset eam, et aliquod pecus in eam incidisset, solveret domino suum pecus, et ipse cadaver haberet: Exod. 21. Fuerunt et nativae foveae, sicut et specus ac antra, in quibus sunt soliti latitare in magnis periculis. ita 2 Samuelis 17, de pro fugo Davide legitur: Esse aliquid alicui in foveam et laqueum: id est exitio, Iosuae 23, dicitur de non extirpatis gentibus. Lacus et puteus easdem significationes et phrases interdum habent.

FRAMEA: postea in voce Gladii exponetur.

FRANGERE, primum per metaphoram idem significat quod Latinis, nempe perdere, vastare. Isai. 23, Confractione confringetur terra: id est, vastabitur. Isa. 7, Frangetur Ephraim cum Syria: pro, simul perdetur. 1 Sam. 14, Multitudo ibat et frangebatur: pro, interibat in fuga. Nahum 3, Nulla est curatio fracturae tuae: id est, laesionis aut cladis politicae, seu cuiuscunque calamitatis. Metaphora est, sumpta a fractura membrorum. Iob 6. Vidistis fraetionem, et timuistis: pro, non succuristis in adversis. Deinde significat distribuere fractum panem, ut Isaiae 58, Frange esurienti panem tuum: id est, distribue eleemosynam, iuva pauperes et egentes. Quia vero Christus in coena panem fregit et distribuit, ideo mox etiam crucifixionem corporis sui, fractionem vocavit inquiens: Quod pro vobis frangitur. quia ea passio fuit, ac est, quaedam distributio ingentium bonorum. Inde quoque factum est, ut et administratio huius coenae, fractio panis in Sacris literis vocetur. Dubium nihilominus est Actorum 2. cum dicitur, Erant perseverantes in fractione panis: an de sacra communione, communi convictu, aut distributione eleemosynarum accipiatur. Tertio significat vendere frumentum, propterea quod venditio etiam distributionem quandam exprimat. Genes. quadragesimo secundo. Audivi fractionem esse in Aegypto: id est, venditionem aut distractionem frumenti. Sic et Latini quasdam venditiones vocant sectiones. Quarto, etiam ipsum frumentum vocatur fractio: sive quia frangat famem, ut Rabini volunt: sive quia frangatur ac distribuatur in alimentum horminibus. Quinto, frangere aliquem, aut aliquos, verbis: primo Samuelis 24. pro, animum, aut aliquem alicuius affectum acerba obiurgatione ac minis retundere et [imminuere]: qua loquutione et Latini utuntur. Sexto Fractio nonnunquam significat interpretationem. [ut] Iudicum 7. Cum audisset somnium, et fracturam eius id est, interpretationem. Videtur metaphora sumptae fractione nucum, ubi non prius nucleus habetur, quam putamen frangatur. Denique hisce verbis accusantur prophetae ac sacerdotes Ezek. 13 et 22. Non ascendistis ad fracturas, neque sepivistis sepem super domum Israel, ut staretis in praelio in die furoris Iehovae. ubi sunt duae illustres metaphorae, longe maximas res exprimentes: altera ab expugnatione urbium, altera a munitione vinearum Quasi dicat Dominus: Non opposuistis vos seductoribus, non etiam irae ac poenis Dei quod facere debuissetis vera dogmata docendo, falsa refutando, ad piam sanctamque vitam et veram poenitentiam hortando, vitia gravissime reprehendenda et postremo ardentissimis precibus perpetuo pro populo intercedendo. Hoc est quod Baptista dicit, Quis vobis monstravit effugere a ventura ira?

FRATER vox, sicut et soror, teste Hieronymo, quadrupliciter accipitur. primum, pro ex eisdem parentibus natis: secundo pro cognatis, consanguineis, aut etiam affinibus: tertio, pro eiusdem gentis hominibus quarto, pro eiusdem religionis participibus. Adde quintum, pro quacunque societate aut vinculo coniunctis, imo et pro sibi invicem in aliquo similibus. Exempla sunt passim obvia, ut ea hic cumulari non attineat. Sic CHRISTI cognati dicuntur, eius fratres ac sorores. Quod non intelligentes Heluidians, uteri nos CHRISTI fratres somniarunt. Sic milites ex tribu Beniamin, qui venerant ad Davidem proscriptum, fratres Saulis fuisse dicuntur, 1 Paralip duodecimo. id est, contribules. Frater etiam chariss. amicum in omnibus linguis significat. 1 Regum vigesimo. Vivitne? frater meus est. Fratres in scelere fuisse dicuntur Simeon et Levi quia Sichemitas contra foedus oppreserunt: ubi frater socium significat. Frater etiam unumquemque hominem aut proximum denotat. sumus enim omnes ab uno DEO, et ex uno primo patre. Genesis nono. Sanguinem uniuscuiusque de manu fratris eius requiram, 2 Regum 2. Dixeruntque vir ad fratrem suum. Fratres et sorores dicti olim sunt omnes pii qui se postea Christianos vocarunt. Sic et aliqui volunt exponere illud 1 Corinth. 9. An non habemus potestatem mulierem sororem circunducendi: id est, Christianam mulierem seu uxorem. Et 1 Corinth. 5. Siquem cum frater appelletur, fuerit fornicarius, aut avarus id est, cum habeatur pro fideli et Christiano. Ponitur aliquando pro simili: Proverbiorum decimo octavo Qui remissus est in opere suo, frater est Domino discrepanti: pro, similis, perinde culpandus. Vir sicuti [frater] aequalitatem indicat. Ezeck. quadragesimo septimo Haereditario iure accipietis eam. Vir sicut frater suus pro, aequo iure, aequalibusque portionibus. Denique unaquaeque res respectu alterius ipsi quapiam ratione coniunctae, frater et soror vocatur. ut Exod. 26 Quinque cortinae erant coniunctae, mulier ad sororem suam. id est, altera ad alteram.

FRAUS, non semper dolum significat in sacris, sed aliquando etiam damnum sicut et olim apud veteres [Latinos]. ut, esse aliquid alicut fraudi. Sic et verbum Fraudare et defraudare, 1 Cor. 6 et 7. Aliquando et pro [negligentia ac] ignavia usurpatur. ut Proverb. 12. Non aduret fraus [uenationem] suam. i. ignavus non habebit venationem, [quam asset]. Sic Prover. 10 Pauperem facit manus fraudis, [id est] ignava, non laboriosa: Sed manus sedulorum ditat. ubi videmus [p. 187] column 349/350 opponi ignavum industrio. Ambulare in fraude, Prov. [II.] i. insidiose et malitiose cum proximo agere ac versari.

FREMERE, et fremitus, dicitur tum de illo incondito sono, quo irati frendunt et fremunt contra eos quibus irascuntur. Sic de Christo dicitur Iohan. 11, quod infremuerit Spiritu: tum et de multitudinis murmure ac strepitu: tum denique etiam de sonitu fluminum, aut maris vento agitati. Per metalepsin porro, impetum impiorum contra pios denotat. ut Psal. 2. Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Tametsi verbum רגש Ragas, videtur proprie significare illum strepitum. pedibus concurrentis multitudinis excitatum. Sic et Psal. 46 dicitur, infremuerunt gentes. Isa. 5 dicitur de exercitu hostili, quod fremet contra Iudaeos instar fremitus maris: id est, tanto impetu ac strepitu, at mare commotum. Hierem. 12, Iordanis fremitus, proverbialiter accipitur pro impetu ac furore potentum: tametsi in Hebraeo sit potius, In superbia Iordanis.

FRENUM, et frenare, habet notam metaphoram, in Latino simul et Graeco sacrarum literarum sermone. pro, potenter et severiter regere ac cohercere: Iacobi 1. et 3. Sic et Psal. 32 dicit, securos ac impoenitentes divinitus flagellandos esse, ut cogantur ad implorandam opem ac misericordiam Dei confugere. Apoc. 14 dicit, torcular exundasse usque ad frenum equorum: quod alicui intelligunt usque ad proceres et magnates Antichristi. Videtur autem simpliciter significare iustam magnitudinem, quod equi attollunt capita satis alte, ac supra reliquum corpus: ut cum aqua attingit frenum, aut [os] equi, iam reliquum corpus ferme totum sit aqua contectum.

FRIGUS, et frigere, in Sacris literis absentiam zeli, et quasi quandam negligentiam rerum divinarum. praesertim autem de remissa, aut etiam planê amissa charitate accipi solet. sicut Christus dicit: Refrigescet charitas multorum. Haec metaphora, sicut et contraria, calere, fervere, ardere, et flagrare, etiam Latino sermoni ignota non est. Ideo dicit Apoc. 3. Neque frigidus es, neque calidus: id est, neque plane impius, neque tamen serio pius, sed tepidus: id est, utcunque studiosus pietatis, seu hypocrita. Proverb. 25, in alio ac meliori sensu accipitur, cum inquit: Sicut frigus nivis in die messis: sic legatus fidelis mittentibus eum. pro, perinde gratus ac salutaris est: quoniam in messe et solet esse ardor solis maximus, et tunc plurimum in sole versandum est. In hoc sensu commendatur aqua frigida Matthaei 10, Hieremiae 18. Frigus et aestus, aliquando significant ipsa anni tempora; quibus hoc maxime vigere solent: nempe hyemem et aestatem. ut cum Deus pollicetur Noacho, futurum ut adhuc solito more sol currat, modo recedens ad polum antarcticum, ac hyemem efficiens: modo vicissim ad nos rediens, et aestatem exhibens: dicit adhuc fore frigus et aestum, sementem et messem. Sic Zach. 14. cap. opponit frigus luci: id est, clarae et lucidae diei, quae sole calet, nubilam, et frigore rigentem.

FRONS in certamine quasi in prima acie stat, ubi etiam pudor et verecundia male sibi conscii et convicti apparet. Quare Latini hominem impudentem, Sine fronte aut perfricuisse frontem, dicunt: et Hebraei, fortem fronte. Sic Hierem. cap. 3 inquit. de impudenter peccante, ac sese excusante populo: Frons mulieris meretricis est ibi. Graeci frontem caninam dicunt. Sicut porro frons in prima acie in contendendo stat, ita etiam prima in [mala] causa ac conscientia fugit. Non enim audent recta [in] faciem adversarii ac iudicis intueri, et frontem [eleuare] qui male sibi sunt conscii, aut etiam alioqui parum foedati. Hinc fit, ut robusta aut aenea frons tum pro constante, tum et pro impudente ponatur. ut Isaiae 48, [in] malam partem: scivi quia durus es tu, et ferrea [ceruix] tua, et frons tua aenea: pro contumax, pervicax, ac verbo minisque Dei inexpugnabilis. Sic et Ezech. 2 dicitur domus Israel dura fronte, et duro corde esse. Sed contra ibidem cap. 3. in bonam partem usurpatur, de Prophetae constantia: Dedi faciem tuam fortem contra faciem eorum, et frontem tuam fortem contra frontem eorum: ut adamantem, fortiorem silice dedi frontem tuam, ne timeas a facie eorum.

FRONTALE, ornamenti genus in fronte fuit, pro quo Deus voluit eos ponere chartam Decalogi, aut mandatorum suorum: Exod. 13, et Deut. 6, ut esset eis quasi quoddam perpetuum memoriale, aut admonitio, de praestanda Deo obedientia.

FRUCTUS crebro pro effectu, ac etiam praemio, aut poena debita bonis malisve operibus, veluti per quandam metaphoram ponitur, ut Proverb. 31, De fructu manuum suarum emit agrum: id est, de effectu operae, aut lucro manibus suis quaesito. Sic ibidem, Date illi de fructu manuum suarum: id est fruatur praemio sui laboris, manibus suis peracti. Sic fructus impii dicitur perturbatio, Proverb. 15. id est, praemium, compensatio malae eius vitae. Coniungitur porro vox haec cum variis vocibus, eoque etiam diversas phrases aut idiomata efficit: ut, lignum vel arbor fructus, Genes. 1. pro arbore frugifera. Fructus aestatis, Mich. 7. pro, aestate provenientes, aut etiam pro aestate ipsa. Froctus areae et torcularis. Num. 18 Cum obtuleritis adipem eius, ex eo reputabitur Levitis, ut fructus areae et fructus torcularis: id est, perinde ac si ipsimet suo labore ac sudore eos fructus acquisivissent, et non essent illis loco decimarum oblati. Fructus labiorum alias sermo est, ut Isa. 27. Creo fructum labiorum: alias praemium aut poena, aliusve effectus boni aut mali sermonis. Fructus magnuud nis cordis: pro superbis et contumeliosis factis ac dictis, seu qui ex superbo corde profluunt. ut Isa. 10. Visitabo super fructum magnitudinis cordis regis Assur. id est, puniam superba, arrogantia et contumeliosa in Deum et hominem-facta. Fructus manus, alias est opus manibus effectum, alias praemium aut poena, pro ea opera debitum. cuius phrasis exempla initio posui. Fructus operum: id est, meritum, aut reatus. Mich. 7. Et erit terra in desolationem propter fructus operum suorum: id est, propter reatum, iniustitiam, mala merita factorum incolarum. Fructus ventris, sunt liberi, et quicunque foetus, etiam brutorum. Deut. 28. Benedictus fructus ventris tui: id est, multiplicaberis in hominibus et pecudibus. Sic Psal. 127. Ecce haereditas Domini filii, merces fructus ventris. Idem bis dicit, quod scilicet Deus piis dabit multos liberos. Sic Psal. 132 De fructu ventris tui, ponam super sedem tuam: pro, efficiam ut tui filii ac posteri regnent pro te, post tuam mortem. Fructus incircumcisus. Levit. 19. pro, primi fructus, qui initio tanquam prophani habebantur: unde primorum fructuum abiectione, novae arbores circumcidi dicebantur. Fructificare, pro loqui. Proverb. 10: Os iusti fructificabit sapientiam: id est, loquetur. Sermo enim veluti fructus aut effectus linguae est. Sic ex fructibus suis pseudoprophetas iudicandos esse dicit Christus: id est, ex sermone et doctrina, qui est proprius ac genuinus fructus seductorum. Baptista dicit Iohan. 3 ad Pharisaeos et scribas, poenitentiam praeseferentes, et Baptismum petentes, Facite fructus dignos poenitentia: id est, exhibete bona opera, et vitam convenientem verae poenitentiae, quales effectus aut fructus solet vera poenitentia exhibere. Fructum Spiritus vocat Paulus Gal. 5, et Eph. 5, charitatem: quod Spiritus sanctus talem fructum in nobis efficiat. Sic et Phil. 1: Repleti fructibus iustitiaer notat novam obedientiam, cuius bona opera sunt effectus Ibidem: Fructus operis mihi est, sic in carne vivere: id est promotio Evangelii. Sic Phil. 4 dicit Apostolus se requirere non munus, verum fructum exundantem in rationem ipsorum: id est, bonum opus, seu effectum pietatis, vel maxime in eorum [p. 188] column 351/352 utilitatem tendentem. In eodem sensu videtur accipi et Rom. 6: Quem igitur fructum tunc habebatis in iis, de quibus nunc erubescitis? id est, quod commodum, quam utilitatem? Videtur esse metaphora a re rustica: ubi fructus terrae sunt veluti quaedam praemia aut effectus laboris ac sudoris rusticorum.

FRUMENTUM et VINUM, et OLEUM, pro omni commodo ponitur synecdochice, Genes. 27. Frumento et vino stabilivi eum: pro, omnium necessariarum rerum abundantia eum ditavi. Sic et Psalm. 4. De frumento suo ac vino suo abundaverunt: id est, omnibus terrenis commodis divites facti sunt. Adeps frumenti, pro optimo genere, aut potius selectissima farina. Psal. 81. Adipe frumenti cibassent eum. Psal. 78 est, quod Deus dederit Israelitis frumentum caelorum: id est, manna de caelo pluerit eis.

FRUSTUM panis, pro extrema inopia, Prov. 6: Ad frustum panis propter meretricem perveniet homo, pro, dilapidabit omnia sua.

FRUSTRA, Prov. 1 exponunt aliqui, iniuste: Abscondamus, aut tendamus innocenti frustra (id est, iniuste) laqueum. Eadem est sententia Psal. 22. Odio habuerunt me gratis. significat enim hoc adverbium alias, sine iusta causa: alias sine omni effectu: alias removetius, aut causam efficientem: alias salutarem effectum. ut, frustra aliquid agere. alias indicat, sine gravi causa: alias, irrito conatu, aut infelici eventu. Latinis alio qui plerunque de effectu aut eventu accipitur. nam Agere aut facere aliquid frustra, est irrito conatu, et sine omni bono praemio facere.

FUGA, notum vocabulum est, sed tamen aliquando aliquos nonnihil obscuros idiotismos gignit. cuiusmodi in primis est, Perire alicui fugam: pro, non posse evadere. Psal. 141. Perierat fuga a me. pro, non poteram elabi. Amos 2. Peribit fuga a veloce: pro, velox non poterit sua velocitate effugere periculum.

FULCIRE, est firmare, corroborare. Panis fulcit cor hominis. Et Iudic. 9. Fulci cor tuum buccella panis: id est, sumpto cibo refice ac instaura exhaustas vires. Ezech 30. Cadent fulcientes Aegyptum: id est, adiuvantes, subsidium ac opem ei ferentes. Vicinus huic Hebraismus est, cum baculus aut scipio pro omni auxilio accipitur. Verbum etiam Sustentare crebro eodem modo accipitur.

FULGUR, id est, splendor: ut 2. Sam. 22, Prae fulgore coram eo nubes transierunt: id est, prae nimio splendore praesentiae divinae. Fulgor etiam gladii dicitur: ut Deut 32. Si ac vero fulgorem gladii mei: id est, ferrum fulgens. Videtur esse nomen substantivum, pro alio substantivo et adiectivo positum. Fulgur pro re terrifica et velocissima ponitur: ut Nahum 2, de hostibus: Tanquam fulgur discurrent. Sic Christus casum Satanae fulguri confert. Eodem modo et suum adventum, quod instar fulguris subito ubique relucebit, depingit. Psal. 134 legitur quod fulgura in pluviam mutet: quod credo ea ratione dici, quod post fulgura et tonitrua plerunque largior pluvia effundi solet.

FULMINIS voce saepe Scriptura utitur, sicut et Fulguris, cum vel terrificam divinae Maiestatis praesentiam depingere conatur: vel etiam tristes poenas impiis infligendas. Exod. 19. Sam. 12.

FUMUS, aliquando est indicium praesentiae divine, quae se occultat nubis aut fumi obiecta specie. Isaiae 6, Apoc. 15, Isa. 4, Ioel. 2. Act. 2. Aliquando impios pingit, quia perinde sint evanidi. Psal. 37. 68. Aliqui ideo etiam eos voce fumi indicari putant, quod licet sint evanidi, tamen sunt oculis ac luci molesti et infesti. Fumari, pro irasci forte quia irati incensa cholera veluti fumum aut ignem quendam naribus spirare videntur. Psal. 80. Usquequo fumabis in orationem populi tui? Sic Psal. 103. Tanges montes, et fumigabunt: interpretantur id alioqui, quod potentes laesi irascantur. sed videtur esse potius descriptio omnipotentiae divinae, facta allusione ad apparitionem in monte Syna. Quod autem sit indicium irae fumus, testatur Scriptura 2. Sam. 22, et Psal. [18.] Ascendit fumus in ira eius. Dixi prius, fumum [pro re] evanida poni. Defecerunt sicut fumus dies mei: Psal. 102. Sic Oseae 13. Et erunt sicut gluma, quae [propellitur] de area: et sicut fumus, qui exit de fumario. Usi sunt [et] Latini hac voce pro re inani, et speciem tantum habent externam, non solidam essentiam. Sicut Alexander [Caesar] iusserat de quodam aulico proclamari: Fumos [vendidit], fumo necetur. Comparatur Prov. 10, cum [pigro] nuncio: Sicut officit acetum dentibus, et fumus oculis sic piger mittentibus eum. Fumi combustio: id est, incendium, Iudic. 20.

FUNDA, instrumentum bellicum, quo lapides. Aliquando etiam quasi figurate in Sacris literis accipitur: ut Iob 41, In stipulam vertuntur ei lapides fundae: pro, perinde parum laedunt tantam beluam lapides fundae, in eam maxima vi contorti, ac si essent stipulae. Funda animam alicuius proiicere, est temere, audacter, ac contemptim in exitium abiicere: Sicut pastores ocii causae praecipitant lapides funda, quos nunquam amplius quaerent aut curabunt. 1. Sam. 25. Animam inimicorum tuorum funda iaculabitur, in medio sedis fundae. Contra autem de anima Davidis dicitur, quod Deus eam diligenter asservabit in fasciculo viventium, aut vitae. De Beniamin in Iudic. legitur, quod certo sint soliti funda iaculari.

FUNDARE, pro confirmare. Isa 15, Iehova fundavit Zion: id est, firmavit, solide aedificavit, inexpugnabilem reddidit. Sic et Isa. 56, In iustitia fundaberis, vel stabilieris: id est, construeris. Sic Psal. 8, Ex ore parvulorum et lactentium fundasti fortitudinem: id est, extruxisti, constituisti robustum regnum per doctrinam supplicium et contemptorum hominum: tametsi fortitudo ibi etiam victoriam significare posset. Fundare pro consultare interdum ponitur, Psal. 2, eo quod (ut Kimhi et Aben Ezra dicunt) consilium, rei agendae initium aut fundamentum esse solet: vel etiam, quia sit quasi quaedam dispositio rei agendae, sicut et fundamenta disponunt aedificium. Esther 1: Quia sic fundaverat rex omni magistro domus suae: pro, inviolabiliter observandum ordinaverat et tradiderat.

FUNDAMENTA discooperiri, plerunque significat funditus dirui: sumpta metaphora a destructione aedificiorum. Psal. 137. Discooperite discooperite usque ad fundamentum in ea. Sic et Psal. 18. Et apparuerunt profunda aquarum et discooperta sunt fundamenta orbis, propter increpationem tuam ô Domine, propter flatum irae tuae: id est, ita sunt commota agitatione, aut terrae motu, ut etiam ima terrae apparuerint. Habacuc tertio habetur: Transfixisti caput de domo impii, denudando fundamentum usque ad collum. Fundamentum magni Pharaonis: videtur intelligere ipsum exercitum, [cui] innititur regni status: et quo sublato, regnum ipsum corruere solet. Usque ad collum autem, intelligit usque ad duces, qui sunt proximi regi aut capiti, et [interierunt] etiam una cum exercitu. Fundamenta caeli [moueri] dicuntur ob iram Domini, 2. Samuelis vigesimo secundo: quod intelligunt plerique de montibus, qua quasi vertice suo caelum sustinere dicuntur, sicut poetae de suo Atlante fabulantur. Fundamenta porro montium, sunt intima quasi viscera terrae. Describitur montem istis loquutionibus omnipotentia Dei, et etiam magnitudo irae eius, qui etiam summa et impossibilia peragat. Per metaphoram, aut potius allegoriam possis interpretari de periculis, afflictionibus, aut etiam interitu magnorum regum, regnorum et monachiarum, in qua Deus iratus saevire solet horribiliter [p. 189] column 353/354 cum irascitur, declarans eorum ruina suam iram et tremendam omnipotentiam. Psal 8. Commovebuntur omnia fundamenta terrae: manifeste dicitur de principibus a iustitia ac pietate declinantibus, qui moveri, id est, non consistere in vera via, statione, aut divinitus ordinata functione dicuntur: ideo illis etiam graves poenas minatur. Eadem ratione posset intelligi haec vox etiam Mich. 6. Audite montes expostulationem Domini, et fortia fundamenta terrae. nisi quis mallet per prosopopoeiam interpretari. Fundamenta generationis et generationis suscitabis, Isaiae 58: id est, origines. Forte tamen melius, quod vetera aedificia instaurabit, seu dirutas civitates renovabit. Fundamentum vocat Apostolus 1. Corint. 3, ipsum Christum, cum dicit: Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter hoc quod positum est, quod est IESUS CHRISTUS. Sic vocatur, quia ipse est totius Ecclesiae ac religionis suae caput ac sedes: ex quo, per quem, et in quem omnia, et cui accedunt aliqua quasi ornamenta, aut veluti accidentia: ut pia ordinatio Ecclesiae, ceremoniae, eruditae tractationes verbi Dei, et similia etiam quae fundamento convenire debent. Dicit igitur Paulus, ibi se bonum fundamentum iecisse: id est, primum eis catechismum aut summam doctrinae Christianae, seu ipsum Christi mysterium ac meritum recte proposuisse: sequentes vero doctores debere videre, quid porro adiiciant in exaedificanda Ecclesia. Fundamentum pro doctrina aut doctore ponitur Ephes. 2, cum affirmat Paulus, pios esse superstructos super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, existente summo angulari lapide ipso IESU: quod propterea dici credo, quia sicut firmo firmamento aedificium, ita verissime doctrina ac testimonio Prophetarum et Apostolorum fides et pietas nostra tuto Inniti potest, et etiam illi soli incumbere debet. In hoc etiam sensu, super Petrum, id est, eius veram confessionem ac doctrinam, quam tunc confessus est coram Christo et Apostolis, superstructi pie dici possemus: non autem super eius personam, quae mox saepiusque lapsa est. Sic et Psal. 87, Fundamenta eius in montibus: de veris doctoribus dictum esse, plerique intelligunt, qui sint fundamenta Syon aut Ecclesiae. 2. Tim. 2. dicitur: Fundamentum Dei firmum stat, habens signaculum hoc. NOVIT Dominus qui sunt eius. id est, in hoc est prora et puppis, omnisque nostrae pietatis firmitas ac securitas, quod Dominus vere curet, foveat ac tueatur suos, nec eos sibi de manibus eripi patiatur. Alii intelligunt de praedestinatione: q. d. Paulus, solum Deum scire servandos et pereuntes.

FUNDERE AQUAM super manus alicuius, est eius famulum esse. Sic 4. Reg. 3, Helisaeus dicitur fudisse aquam super manus Heliae, propterea quod ministri soleant fundere aquam dominis loturis, super manus. Uno igitur opere totum munus famuli indicatur. Simul vero intelligitur inde, quod praecipuum est, nempe eum fuisse intimum discipulum tanti viri. Similis ferve loquutio est, eum David in Psal. 81 dicit, Moab esse ullam lavacri sui: id est, unum ex vilioribus instrumentis suae domus, quo ad sordidissima munia utitur.

FUNIS, et funiculus, linguae Hebraeae idiomate non [raro] [pro possessione], divisione, aut etiam limite ponitur: idque ideo, quod Iudaei terram promissam olim funibus metiti sunt, et post dimensas terrae portiones sortem iecerunt, quae pars cui contingere deberet. Psal. 16, funes ceciderunt mihi in praeclaris: id est, in locis commodis, amoenis et fertilibus, nactus sum meam portionem agri. Sunt vero ibi metaphorae, quibus Christus [suam] Ecclesiam depingit. Sic et Psal. 105 dicitur: Tibi dabo terram Canaan, funiculum haereditatis terrae nostrae, id est, portionem promissam. Sic Moses dicit, [funiculum] Domini esse Iacob: id est, suam portionem ex toto mundo proprie Deo segregatam. Sic Ioseph dicitur obtinuisse duos funiculos: quia Iacob duos eius filios Ephraim et Manassem sibi adoptaverat, et ita ex uno filio duas tribus fecerat, cum alioqui singuli filii singulas tribus constituerent. Zoph. 2 dicitur, Ne qui habitant funiculum maris: id est, Philistaei qui incolunt terram maritimam. Hunc vero morem divisionis subinde Scriptura indicat, ut et Psal. 77: Sorte divisit eis terram: id est, funiculo distributionis. Hinc est illud Micheae 2: Non erit tibi qui proiiciat funiculum in sortem in coetu Domini: id est, non habebis haeredem, qui cum aliis sortiatur de portione terrae sibi conveniente. Funes, pro imperio ponuntur aliquando: quia legibus, mandatis, et armis, veluti funibus quibusdam, subditi colligantur, et ad obedientiam magistratuum adiguntur. Psal. 2: Proiiciamus a nobis funes eorum. id est, doctrinam, claves, et totius ministerii Christi severitatem. Psal. 129. Dominus iustus praecidit funes impiorum: id est, vim, potentiam ac fraudes, quibus pios perinde in sua servitute colligarant, ut agricolae equos aut boves solent alligare suo aratro. Sic Iob 30: Funem meum soluit Deus, et afflixit me Dei mei potentia. Sic possis interpretari et illud Psal. 18, Circumde derunt me funes mortis, item funes inferni. Aliqui malunt dolores, quando quidem hevel utrunque significat. Sed rectius funes: sicut mox sequitur, Laquei mortis. Sic et Iob 36 legitur irretiri funibus paupertatis. Funibus hominis trahi aliquem: id est, humaniter aliquo perduci, Oseae 11. Funibus hominum traxi eos, funibus charitatis: pro, summa humanitate ac benignitate eos eduxi ex Aegypto. Per funes charitatis ille exponit funes hominis, ut solet Psaltes facere. Funis arcus, intelligitur neruus arcus. Psal. 21: In funibus tuis praeparabis contra faciem eorum. quasi diceret, sicut sagittae in nervo arcus diriguntur ad feriendum aliquid: sic Deus etiam praeparat et dirigit poenas ac plagas in castigationem impiorum. Funus mendacii, Isaiae 5: Vae illis qui attrahunt iniquitatem funibus mendacii, et veluti funibus plaustri peccatum. id est, rationibus illicitis, illecebris et praetextibus addunt peccata peccatis: vel potius qui valde solertibus et admodum laboriosis conatibus ac consiliis aliqua scelerata, et pietati hominibusque perniciosa opera moliuntur ac promovent. Simile ferme est quod Paulus dicit ἐφευρετὰς κακῶν , excogitatores malorum: cuiusmodi sunt insidiae bellorum, corruptelae religionum, expilationes subditorum. Maxime autem apta videtur esse ea expositio, quod ultra omnia sua peccata insultando irae ac minis Dei, veluti violenter sibi cumulabant et accelerabant peccata, iram Dei, et poenas: non aliter ac cum vi maxima plaustra valde onerata funibus a bobus aut equis, aliquo ad difficilem locum pertrahuntur. Solent enim in multis locis, curribus iuga funibus alligari. ideo etiam in 2. Psal. connectuntur ista duo. 2. Sam. 8 legitur. quod David percusserit Moab, et metitus sit eos funiculo: quod ita plerique exponunt, quod certa ratione populum sit partitus, ut aliquam partem interficeret, et aliquam sibi in servitia reservaret, sicuti etiam ipse textus clare narrat: sicut et terra funibus dividitur, quo haec loquutio respicit. Vocem וקך , secundi Regum vigesimoprimo, Isaiae trigesimoquarto: aliqui vertunt funiculum, aliqui lineam, aliqui regulam. Ego eam exponam in voce Regula.

FUROR, exponetur in voce Irae, quoniam in Sacris cognata sunt.

FURARI, praeter propriam ac usitatissimam significationem, habet quaedam idiomata in hac lingua: ut Gen. 31, Iacob dicitur furatus esse cor Laban: id est, celasse eum suum abitum, atque ita imposuisse ei, sicut textus ipse eam phrasin exponit. Sed 2. Sam. 15. Furabatur Absolon cor virorum Israel, longe in alio sensu accipitur; [p. 190] column 355/356 nempe quod blanditiis et calumniando patrem, benevolentiam ac favorem populia patre ad se transferebat: atque ita revera id furabatur, quod proprie regi debebatur: nempe fidelitatem et favorem, quibus debent subditi esse erga suos gubernatores praediti. Vicinum quid huic est, quod Homerus Iliad. 1 dicit, Noli furari animo: pro, ne teipsum seducas, aut decipias. Furari ius, Isaiae 26. Ut furentur ius pauperum: id est, spolient pauperes suo iure et bonis. Furari verbum Dei, Ierem. 23. Ecce ego ad prophetas, qui furantur verba mea, quisque a proximo suo: id est, qui prava interpretatione corrupto sermone Dei, defraudant proximum vero sensu voluntatis ac mandati divini. Simile quid est quod Paulus dicit, adulterare verbum Dei. Israelitae accusant Iudaeos, quod sint furati Davidem: 2. Sam. 19. Cur furati sunt te fratres nostri viri Iuda: pro, quare nobis insciis te reduxerunt, cum debuissent nos sibi coniungere? Eo enim facto, illa tribus videbatur sibi Davidem proprium facere, ac conciliare, ut aliis tribubus sit alieniore animo. Socium esse furis: id est, amicum et participem. Isa. 1, Principes tui socii furum: id est, amici, participes, fautores, cum deberent esse castigatores. Sic et Psalm. 50, Cum fure cucurristi. Furari se: 2. Sam. 19. pro, clam et furtim aliquid agere. Et furatus est se populus die illo, ut ingrederetur civitatem, sicut furari solent cum fugiunt e praelio: id est, clam et furtim ingressus est, nulla frequentia, nulla pompa, et non propalam laeti ac triumphabundi intrarunt. Erit furto ablatum, Gen. 30. id est, pro furto habeatur, si quicquam tale apud me deprehenderit. In Decalogi septimo praecepto prohibiti furti, omnem defraudationem proximi, quocunque colore aut praetextu fiat, Deus severiter interdicit. Supra indicavi, Furari verbum significare corrumpere veram doctrinam. Sic igitur et Christus Iohan. 10, seductores vocat Fures, quia ad hoc tantum veniant ut furentur, mactent ac perdant: et non veniant per verum ostium, sed aliunde clam irrepant.

G

GALEA, bellicum tegmen capitis. Isaiae 59. Induet se lorica iustitiae, et galea salutis in capite eius. Vocat galeam salutis, aut salutarem, eo quod servet caput, praecipuum ac nobilissimum membrum, in quo praecipue salus ac vita sita est. nam eo graviter laeso, actum plane de vita est. Sic et Paulus Ephes. 6 loquitur. Sed cum utrobique agatur de spiritualibus armis, neutrobi indicatur, quod nam genus spiritualium armorum Galea salutis significet: cum alioqui gladius, scutum, tibi alia, et aliae partes explicentur: nisi quis per vocem Salutis, velit intelligere salutem et perpetuum auxilium Christi capitis nostri, nobis gratis partam ac donatam. Sic sane ipsemet Paulus 1. Thessal. 5 videtur exponere, cum inquit: Induti pro galea spem salutis. Quoniam non constituit nos Deus, ut nobis iram concitemus: sed ut salutem consequamur per Christum, qui mortuus est pro nobis. Galeam sicutet alia arma, contra aliquam civitatem ponere, significat eam obsidere: Ezech. 23.

GALERUS, communiter quidem pileum, munientem nos contra pluviam ac solis aestum, significat: sed Exod. 39, est proprium quoddam genus tegminis, quod summo sacerdoti imponebatur. Dicit igitur ibi, Decora galerorum faciet.

GALLINAM Dominus nobis non tantum pro symbolo materni affectus, sed suae etiam erga nos solicitudinis et amoris proposuit, 4. Esdr. 1. Collegi vos, ut gallina pullos suos. Matth. 23: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos suos sub alas, et noluistis?

GALLUS, est symbolum vigilis ac concionatoris, qui nos monet, ut surgamus ad opera lucis, ab operibus tenebrarum. Ideo Christus hoc symbolum Petro abneganti dedit. Iob 38 dicitur, Quis gallo dedit intelligentiam? scilicet temporis. nimirum Deus ipse nubis talia beneficia, et in eis maiorum etiam beneficiorum symbola proposuit.

GAUDIUM, est affectus animi, quo laetamur de aliquo bono, quod sumus consequuti. Verum non [raro] pro sua causa, id est ipso bono de quo gaudemus, ponitur. Luc. 2. Evangelizo vobis gaudium magnum: id est, rem oppido salutarem, quae merito omnes homines exhilarare debeat. Iohan. 16. Gaudium vestrum nemo tollet a vobis: id est, vestrum ingens bonum, quod vobis verum, solidum ac firmum gaudium parit. Sic Rom. 15. Deus vos repleat omni gaudio: pro, omni bono aut dono, de quo gaudere possitis. Sic et Iac. 1, iubemur pro omni gaudio habere tentationes: id est, pro summis bonis ducere, de quibus merito omnes gaudere, queant. Prov. 14. In gaudio non miscebitur: id est, non erit particeps boni. Sic Christus dicit, Gaudium vestrum nemo auferet a vobis: id est, ingens bonum, quod a me habetis. Facere gaudium magnum. pro, excitare, Act. 15. Gaudium de laeticia pii erga Deum dicitur, Rom. 14. Non enim est regnum Dei esca et potus sed iustitia, et pax, et gaudium per Spiritum sanctum, Porro Galat. 5 videtur potius de hilaritate erga proximum dici: Fructus spiritus est charitas, gaudium, pax, lenitas, benignitas. Utrumque sane gaudium, sive erga Deum, sive proximum, efficit Spiritus sanctus in piorum pectoribus. Aliquando etiam ad remotiorem causam vox Gaudii regreditur. Psal. 48. Pulcher situ, gaudium universae terrae mons Syon. id est, Syon est causa aut fons summorum bonorum, quae universae terrae inde provenient, unde omnes gentes merito gaudebunt ac exultabunt. Ponitur aliquando gaudium pro suo effectu: id est, pro laeto sermone. ut Psal. 126. Tunc repletum est os nostrum Gaudio: id est, laeto sermone, gratiarum actione, et celebratione Dei. Gaudium etiam pro ipsa fruitione boni, unde gaudium oritur. Iohan. 3. Baptista dicit, Gaudium meum impletum est: id est, plene perfruitus sum bono optato, nempe praesentia ac gloria Meschiae. Sic opinor dici etiam Iohan. 15: Ut gaudium meum sit in vobis, et gaudium vestrum implentur: id est, plene perfruamini meis bonis. Dicitur et Deus gaudere super populo suo, Isa. 62. id est, delectari eorum pietate ac felicitate. Urbs gaudii mei, Ierem. 49. pro, de qua gaudere solebam. Domus gaudii, Isa. 32. id est, de qua quis gaudere possit, aut qua laeti voluptatis causa utuntur, seu denique gaudium excitans. Simili phrasi dicitur et Oleum gaudii. Isaiae 61. Item Oleum laeticiae: scilicet quod exhilarat, et quo laeti utuntur et fruuntur. Gaudium aruit â filiis hominum, Ioel 1. pro, periit arescentibus frugibus. Gaudium facere audire, Psalm. 51: Audire fac me gaudium et laeticiam, et exultent ossa humiliata. id est, indica aut evangeliza mihi laeta, nempe quod remiseris mihi peccata. Gaudium salutis redde mihi, Psal. 51. pro restitue mihi salutem, seu remitte mihi peccata, et sic me fac gaudere. Gaudium Domini est fortitudo vestra, Nehem. 8. pro, divino gaudio aut exhilaratione validi robustique reddimini. Gaudium alicuius cum aliquo: id est, delectatur eo. Isaiae 8. Gaudium illius est cum [Resim.] pro, eo populus hic delectatur, cuperet illi subiici. Gaudere super aliquem laeticiam. Zoph. 3 Gaudebit super te laeticiam. id est, magnum gaudium erit. Vox gaudentium, pro gratiarum actione, celebratione. Ierem. 30, Et egredietur ab illis gratiarum actio, et vox gaudentium. id est, celebratio Dei de datis bonis.

GEHENNA, Christo servatori locum aeternorum suppliciorum significat. Matthaei 5. 10. 18. 23. Marci 9. [p. 191] column 357/358 Luc. 11. et alibi in Evangelistis. Utitur hac voce et Iacob. 3. Sumpta autem est haec appellatio a nomine loci. Fuit enim vallis in suburbio Hierosolymae versus Meridiem ac Orientem, admodum fertilis et amoena, in qua posteriores reges erexerant Moloch idolum Ammonitarum: ubi exurebant in sacrificium cacodaemoni parvos liberos idololatrae Iudaei. Dicta est et vallis Tophet, propter strepitum tympanorum, quae adhibebant sacrifici, ne parentes exaudirent vocem conflagrantium puerorum. Eam postea pius rex Iosias, congestis eo cadaveribus et ossibus impiorum sacrificorum, contaminavit, et prophanam detestabilemque reddidit. Hieremias quoque cap. 19, de eius contaminatione inquit: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius iste locus Tophet, et vallis filii Hinnon, sed vallis occisionis, etc. Ob memoriam igitur tam abominandae idololatriae, et postea factae prophanationis, Christus voluit hoc nomen ad ipsum infernum transferre. Verisimile nihilominus est, hanc vocem iam olim pro inferno usurpatam sicut Tophet dudum infernum significavit, ut mox audiemus. Significat alioqui, si vocis etymologiam exponas, idem quod vallis Ennon: quod proculdubio olim nomen proprium fuit viri, qui eam antiquitus possedit. Nam Iosuae 18 dicitur vallis filiorum Hinnon. et 2 Paral 28. Ipse adolevit incensum in valle filiorum Hinnon, et lustravit filios suos igne, iuxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israel. Isaias cap. 30 usus est eiusdem vallis nomine diverso, nempe Tophet, pro inferno: et simul infernum depinxit. inquit enim: Quoniam ordinata est ab heri Tophet, etiam pro rege est praeparata quam Dominus in profundum posuit, et dilatavit, cuius incendium est ignis et ligna multa: et flatus Domini, qui est quasi fluvius sulphuris, succendit eam. Filium gehennae duplo magis fieri proselytum a Pharisaeis conversum, quam antea fuerit, testatur Dominus Matth 23. pro, duplo magis dignum aeterno supplicio, quam antea propterea quod antea erat simplex ethnicus ac ignarus veri Dei: nunc vero, icto cum vero Deo foedere, ad innumeros errores apostataret: et Meschiam servatorem, quaerendo operum legisque iustitiam, reiiceret ac conculcaret. Gehennae aliquando ignis additur, et dicitur tum Gehenna ignis, Matth. 5. tum ignis Gehennae: tum simpliciter ordine, ac veluti per appositionem. Marci 9. Proiici in Gehennam, in ignem inextinguibilem: ubi quasi explicatur, quid Gehenna sit. Infernus igitur varia habet nomina in Sacris literis: ut est, Sepulchrum, ignis inextinguibilis. Lucas vocat Abyssum: Apoc. puteum abyss. Paulus inter alia etiam infima terrae. Petrus secundae secundo, Tartarum. Isaias, Tophet: Christus, Gehennam. Appellatur et tenebrae exteriores, pars cum hypocritis, etc.

GENERATIO, a gignendo, sicut et Graecum γεινεὰ , et Hebraeum תולדת Tholedet. Nam Dor, quod etiam Generatio vertitur, et hic simul explicatur, aliunde venit. Habet autem varia significata in Sacris literis, aliis linguis minus usitata: quae percurram, ne simpliciorem Lectorem fugiant, eique obscurum sensum loci relinquant. Primum igitur significat successiones hominum, sese invicem gignentium aut propagantium. Sic ab Abrahamo usque ad nativitatem Christi, Matthaeus dicit fuisse generationes 42. id est, tot commutationes hominum in una linea seu successiones liberorum parentibus succedentium. Secundo, significat omnes homines simul aliquo tempore viventes. ut Noachus dicitur iustus fuisse in sua generatione: id est inter suae aetatis homines solus repertus est pius, instante iam diluvio. Hinc fit, ut quoniam mores hominum fiunt subinde deteriores, aliqua hominum aetas dicatur prava et perversa, et prioribus deterior: sicut Poetae priores aetates aureas, aut argenteas fingunt. Sic Exod. 1, dicitur mortuus Ioseph, et universa illa generatio, Ezech. 1. Generatio labitur, generatio advenit Sic Homerus: Qualis generatio foliorum talis et hominum. ubi proprie ipsam procreationem ac interitum hominum denotat. Tertio, significat homines non quidem eodem tempore viventes, sed tamen simili ingenio praeditos. Sic dicitur Generatio iustorum, Psalm. 14. Item, Generatio quaerentium Deum, Psal. 24. et contra Generatio iniustorum. Ubi homines, ob morum et naturae similitudinem habentur pro una generatione, etiamsi diversissimis locis et temporibus vivant. Sic Luc 16 dicit Christus, filios huius seculi esse sapientiores filiis lucis in sua generatione. id est, inter suos: vel potius, in suis rebus ac negociis: nempe carnalibus, in quibus mire vigilantes, sagaces ac industrii sunt. sicut supra dixi, etiam mores ipsos unius aetatis, generationis nomine notari. Quarto, significat ipsum seculum, tempestatem, aetatem. Sic singulis seculis anni centum a Latinis tribuuntur, propterea quod intra centum annos omnis prior aetas interit. Sic Gen. 15 dicit Deus Abraamo, posteros eius 400 annis servituros exteris et quarta generatione illos esse reversuros: scilicet, exacta illa quarta generatione. Sic et Homerus dicit, Nestorem tres γεινεὰς generationes vixisse, et cum quarta tunc versatum esse: id est vixisse 300 annos, et iam quartam centuriam annorum esse ingressum. Quinto, ipsam propagationem, aut etiam creationem, seu nativitatem significat. Sic Gen. 2 dicitur: Haec est generatio caeli et terrae. pro hoc modo caelum et terra procreata sunt a Deo, et porro alias creaturas Deo operante procrearunt. Sexto, interdum significat res gestas et negocia, quae una aliqua aetate aut certis quibusdam hominibus acciderunt: sicut semper in Genesi, cum propagationes alicuius familiae indicantur, simul et res gestae narrantur. Sic Liber generationis Christi, significat non solum explicationem, ex quib. maiorib. sit ortus Christus: sed etia res eius gestas pollicetur. Quod observandum est, ne quis huius Hebraismi ignarus, putet plura in eo Evangelista praestari, quam initium polliceatur, aut etiam sequentia ad illud initium non protinere. Septimo, nonnunque unius familiae propagatio dicitur, sicut saepe in Genesi habemus: Haec est generatio Sem, cap. 11. aut, Haec est generatio Esau, 36. id est, haec est propagatio posteritatis illius hominis. Octavo, aliquando certum genus hominum notat, ut in tertia significatione dixi, plane ut in Eunucho Terentii: Est genus hominum, qui esse primos se omnium rerum volunt, nec sunt. Prov. 30. Est generatio quae patri suo benedicit. Est generatio quae munda est in oculis suis. Nono, aliquando simpliciter ipsam gentem significat. Sic Christus dicit Matth. 24, eam generationem non transituram, donec omnia fiant: id est, gentem Iudaicam non interituram prorsus. Sic Moses vocat Israelitas Deut. 32, gentem perversam et distortam. Et Christus saepe, generationem pravam et adulteram tametsi in hoc loco ad tertiam significationem de qua supra dictum est, aptius retuleris. Confirmat hanc significationem, quod clare dicitur, Christum et extremum diem ante finem aut interitum illius generationis, venturum. Confirmat quoque ipsa experientia, quod tum mirabiliter conservatur gens Iudaica, ne in tot periculis vel intereat, vel degeneret in gentes, inter quas vivit, ut innumerae aliae gentes. sicut Germani Italici et Gallici degenerarunt in Italos ac ac Gallos, et Vandali passim in Germanos. Huc facit etiam, quod Deus per totum mundum dispersit istam impiam gentem, ut volens nolens testetur de Christo dum confitetur fuisse quendam hominem profitentem se esse Christum, et multorum ac magnorum miraculorum patratorem, quem ipsi crucifixerint, et post cuius crucifixionem paulo post sint funditus eversi ac dispersi, ac denique a quo sit orta ista religio ac gens quae Christiana vocatur. Sensus ergo. est, quasi Dominus inter alia dixisset: Haec horrenda quae [p. 192] column 359/360 ego vobis dico, minor ac praedico, adeo certa sunt, ut haec ipsa gens, nempe vos Iudaei sitis ea sensuri, visuri et experturi: nec somnietis vel vos impii nunquam hasce calamitates vos afflicturas: vel vos pii, timeatis, hasce liberationes vobis nunquam obventuras. Nisi hanc vocem sic acceperis, nunquam vere ac luculenter contradictionem ex textu auferes, eumve secum conciliabis. Vox haec reduplicata aliquando plures aetates, aliquando etiam ipsam aeternitatem significat. Exemplum prioris sit Psal. 61: Dies super dies regis adiicies, et erunt anni eius ut generatio et generatio: id est, per plures aetates vivet. Sicut Homerus de Nestore scribit, quod superatis iam duabus, cum tertia generatione vixerit. Sic et Psal. 10 longissimum tempus significat, Non movebor a generatione in generationem: id est, longissimo tempore vivam et florebo. Sic et Psal. 8. Extendes iram tuam a generatione in generationem: id est, longissimo tempore. Aeternitatem significat in hisce exemplis. Dan. 4. Cuius dominium est aeternum, et regnum a generatione in generationem. Isa. 51. Salus mea a generatione in generationem Psal. 32. Timebunt te cum sole, et ante lunam. a generatione in generationem. Sic et Psal. 102. Anni tui a generatione in generationem. Anni generationis et generationum, aliquando ponitur pro priscis temporib. Deut. 32. Considera annos generationis et generationis: id est prisca tempora. Contra, eadem phrasis aliquando significat tempora post multas aetates sequutura. Loel 2. Et post eum non addet usque ad annos generationis et generationis. Sic et Generationes seculi, longissima tempora denotat. Gen. 9. Signum foederis in generationes seculi. In generatione altera deleatur nomen eorum, Psal. 109. pro, nullos habeant nepotes. Etiam decima generatione non ingredietur manser in Ecclesiam Dei: Deut. 23. pro, nunquam: id est, non fungetur dignitate aut magistratu. Deus est in generatione iusta: id est, piis hominibus, eosque tuetur: Psal. 14. Generationes vestrae, saepe Deus mandans aliquid adiicit, ut id observent per generationes suas. Exod. 12. 29 et 31. id est, apud omnes posteros. Generationem eius quis enarrabit? Esa. 53. de Christo. Caeterum Augustinus, et Lactantius Instit. 4, disserunt tres esse Christi generationes: unam ab aeterno ex patre, secundum divinitatem: secundam in tempore, ex matre, secundum humanitatem: tertiam in membris suis, id est, nativitate piorum ac totius Ecclesiae, ex Deo. Sensus igitur in loco Isaiae videtur esse: filii generationem ex patre esse prorsus ineffabilem, sicut omnes patres testantur: quorum testimonia collegi, contra eos qui ociose comminiscuntur, filium a patre cogitatione esse genitum, dum pater semet intuetur, et quandam imaginem sui concipit aut fingit: quam haeresim Marcionis etiam Irenaeus refutat.

GENS, primum proprie accipitur pro hominum maxima multitudine, in una aliqua regione vivente: ut Genes. 2, Num. 14, Faciam te in gentem magnam: item, Ponam te in gentem robustam: Deut. 9. pro, efficiam ut ex te propagetur gens magna et potens. Gen. 22. ponitur synecdochice pro primis parentibus duarum gentium. Dicit enim Deus ad Rebeccam, duas gentes ac populos esse in utero eius, quae ita inter sese invicem collidantur. Synecdoche igitur est, qua ponitur principium pro toto. Per catachresin crebro pro quibusvis populis ponitur, praeter Iudaeos, significatque omnes infideles: sicut et hodie in Ecclesia gentilis et ethnicus infidelem quemvis significat. Lumen in revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel: Luc. 2. id est, ad illuminandas gentes, ad docendas ac erudiendas eas. Sic Petro obiicitur quod ad gentes introiverit: id est, familiarius commercium cum exteris habuerit, quod erat lege vetitum. Sic Gal. 2. Paulus dicitur esse Apostolus gentium, et Petrus coegisse Gentiles iudaizare. Gentilis natura et Iudaeus natura, pro natus gentilis aut Iudaeus: Rom. 2. Gal. 2. Indicabant igitur Iudaei hac voce omnes alias gentes, sicut Graeci et Romani voce Barbari. 1. Cor. 5, simpliciter pro impiis accipitur, cum dicitur talis scortatio nec inter gentes quidem nominari: id est, inter nondum conversos, seu in gentilismo. Alioqui ipsi Corinthii maxima ex parte gentiles genere erant. Ex hac significatione, cum gens significat alienos a Iudaismo, oritur disputatio de Vocatione gentium, cum olim Iudaei, et etiam ipsi Apostoli dubitaverrunt, vel potius indubitanter senserunt, gentiles non esse accersendos a Deo per suum verbum, nec accensendos in populum verae religionis sectatorem, nisi sese plane in Iudaismum dederent, et quasi Iudaica gens fierent. Ponitur aliquando haec vox pro paucis, sicut apud Germanos volk. Sic Gen. 20: Abimelech orans, minanti sibi Deo ob raptum Sarai dicit: Num etiam gentem ignorantem et iustam interficies? Psal. 2: Quare fremuerunt gentes? Promiscue quosvis impios Meschiae resistentes intelligit. Gens sancta et regale sacerdotium vocantur verae religionis sectatores, Exod. 19. Sic illud Gen. 20. Num gentem iustam perdes? tametsi hic tantum insontes denotet. Cum Deus Abrahamo nomen mutat, et promittit se eum facturum patrem multarum gentium, clare indicat vocationem gentium, et quod etsi ex illis credentes fiant promissione ac fide filii et haeredes Abrahae: sicut ipsemet Paulus Rom. 4. eum locum exponit, et postea in Galatis etiam prolixius tractat. Gentium plenitudo. Rom. 11, Donec gentium plenitudo ingrediatur. id est, donec ingens multitudo gentilium, atque adeo totus numerus salvandorum ex ipsis convertatur. Duae istae voces, Gens et Circumcisio, saepe opponuntur quarum haec Iudaeos, illa Ethnicos notat: tametsi saepissime alioqui etiam in novo Testamento ponatur vox Gens pro Iudaeis. Gentiliter vivere, Gal. 2, est libere vivere, neglecta ceremoniali lege. Contra ibidem, Gentiles cogere Iudaizare, est, eos compellere ad observationem Iudiacorum rituum.

GENU, nomen notae partis in corpore humano, parit etiam quosdam idiotismos. Primum, quia ibi ob pondus movendi corporis, maxime requiruntur vires nervorum et musculorum, et citissime in ea parte debilitas sentitur: ideo in descriptione debilis corporis, illius partis imbecillitas vel in primis notari solet. ut Nahum. 2. Cor liquefactum erit, et collisio genuum, et debilor in cunctis renibus. Genua collidi ait. cum enim parum est roboris in nervis et musculis circa genua, in motu sub tanto corpore nutant, et in sese invicem impingunt. Sic et Psal. 109. Genua mea debilitata sunt a ieiunio. Sic et Homerus solet debilitatem genuum celebrare: ut cum dicit, Caniculares dies debilitare genua virorum. et Horatius contra dicit, Virere genua. Eadem ratione et Ezech. 7 dicitur, Omnia genua ibunt tanquam aquae: quod scilicet, sicut aquae nullam habet inter sese connexionem, nullam etiam vim se sublevandi, sed temere fluit unaquaeque pars, quo eam pondus abripit, et locus ei patet in praeceps: sic etiam in debilitate corporis alio alia pars sub pondere ablata ruit, non sublevantibus ac regentibus amplius suum corpus genubus. Ab hac porro externa imbecillitate corporis ac genuum, per metaphoram transferuntur locutiones ad omnes alias imbecillitates, sive fortunarum, sive animi moerore ac dolore prostrati, sive etiam spiritualium infirmitatum. Hinc Isaias 35 dicit, Genua debilia roborate: id est, consolando et instruendo confirmate. Eadem locutio et Iob 4, ac alibi reperitur. Secundo, quia adorantes aliquem solent curvare genua: ideo genuum incurvatio pro subiectione, cultu et adoratione ponitur. Sic Paulus Phil. 2. dicit, Christo id a patre datum esse ut omne genu coram eo incurvetur, caelestium, terrestrium, [p. 193] column 361/362 et in ferorum: id est, ut omnia sint ei subiecta. sicut alibi affirmat, sibi omnem potestatem esse traditam in caelo et in terra. Tertio, quia matres curantes infantes, aut ludentes cum eis, solent eos habere in genubus: ideo Isaias 66, sic describit mollem piorum tractationem inquiens: Super latus portabimini, et super genua laetificabimini. id est, ad risum ac lusum provocabimini, aut exhilarabimini. Denique, ad alicuius genua nasci, est, apud eum gigni et educari: Gen. 50. Tametsi ea potius videtur sententia esse, quod suorum nepotum nascentes parvos liberos in sua genua susceperit, et more nutriculae aut matris cum eis lusitaverit. Videri nihilominus possit singulari quadam ceremonia receptum fuisse, ut aliquando mulierculae super aliena genua parerent: sicut Rachel dicit ad Iacobum: Ingredere ad ancillam meam, et pariat super genua mea, ut et ego aedificer ex ea. forte voluerunt indicare, illam prolem perinde suam esse, ac si statim in ipso partu ex suis genubus suove utero elapsa esset.

GERMEN, per metaphoram a plantis ad homines translatum, saepe liberos ac posteros alicuius significat: quia perinde liberi ex parentibus nascuntur et succrescunt, sicut germina aut virgulta ex radice aut trunco arborum. Iob 20. Germen domus impii migrabit: id est, posteri impiorum vel alio migrabunt, vel etiam interibunt. Isaiae 14. Et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem. Hinc est quod Melchias vocatur germen Davidis. Isaiae 11, Ieremiae 23: quia erat nasciturus longo tempore post, ex obscurata et pene deficiente stirpe Davidis, sicut nonnunquam nova germina ex semimortua radice veteris trunci oriuntur. Porro quia Prophetae multum inculcant nomen germinis de Meschia: inde factum est, ut Zach. cap. 3, hoc nomen ei quasi proprium attribuerit. inquit enim ibi Deus: Ecce adduco servum meum germen. Quasi diceret: Eum servum adduco, quem toties per prophetas nominavi germen. tametsi de hac voce vide in Orior. Isaiae 4, vocat Meschiam germen Domini et fructum terrae: ubi videtur recte duas eius diversas naturas, et naturarum diversas origines indicare, quod germen divinitatem innuat, fructus vero terrae humanitatem. GERMINARE ac florere simili metaphora ab arboribus ad homines transfertur, et significat aliquos vigere, crescere numero et opibus. Isaiae 27. Venturis diebus radices aget Iacob, florebit et germinabit Israel, implebuntque faciem orbis fructu. Sic et Psalm. 92. Cum germinant impii sicut herba, ac florent omnes operantes iniquitatem. Veritas e terra germinabit, Psalmo octuagesimo quinto : id est, Deus ex terrenis ac carnalibus hominibus faciet vere pios ac sinceros.

GESTARE animam, significat in extremis periculis versari sumpta forte locutione a re militari, quod pugnantes in suis manibus portare videntur vitam ac mortem si male pugnant, amittunt animam: sin bene, retinent Iob 13, et saepe alias, phrasis haec reperitur.

GIGANTES, videntur fuisse proprium quoddam genus hominum, caeteris robustius: sicut et nunc aliae gentes, aut etiam familiae, solent aliis esse grandiores ac robustiores. Horum generis ac ipsorum fit mentio Gen. 6, Num. 13. Deuteronomii 2 et 3. et 2. Sam. 21. Videtur tamen aliquando haec vox pro quovis potentiore, et praesertim bellicosiore, poni. Sic Psal. 33 dicitur, quod Gigas non servabitur in multitudine virium suarum: et Psal. decimonono comparatur sol exoriens, paratus ad cursum, cum valido ac veloce, seu (ut ibi est) gigante, parato ad conficiendum velociter suum iter. Sic Iob 16 dicitur, Irruit in me sicut gigas. Item in alio Psalmo dicitur, Sicut gigas aut fortis expergiscens a vino. Varia quoque nomina appellationesque Gigantum observasse operaeprecium fuerit. vocati enim sunt Rephaim, a servando aut sanando, quod forte liberarunt suos homines a latronibus aut tyrannis, atque ita veluti vomicis aut carcinis quibusdam ex corpore gentium excisis, eas sanaverunt, nisi quis malit per Antiphrasin sic dictos esse. Item Aenim, quia terribiles fuerunt. Item Horim, vel a nobilitate, vel ab albedine, quod proceres in illis regionibus candide vestiri solebant. Praeterea et Zanzumim sunt dicti, sive a sceleribus, sive ab ira: quia utrunque horum thema huius vocis Zamam indicare solet, et utrumque horum vitiorum istis magnatibus non raro inest. Enackim, quoque, a torque gestando, quasi Torquati sunt vocati: vel a gemendo, quod gemerent miseri propter eos. Nec non Zuzim. Denique postes, sive a proceritate, sive a gestando aedificio, sive quia magnates in portis stabant. Et Nephilim, a cadendo aut irrudendo, et quod subinde invadere ac prosternere alios solebant. Num. 13. Filii gigantis, idem valet quod gigantes: Sicut alibi diximus de phrasi, Filii hominum.

GLADIUS, praecipuum organon belli saepe ipsum bellum, et quamvis eius crudelitatem significat. Sic Christus Matth. 16. dicit, Se gladium in terram misisse: id est, spirituale bellum. Sic Iacob dicit, se acquisivisse terram gladio et arcu suo. Gen. 8. id est, bello ac pugna sua. Sic Ezek. 38, Deus dicitur advocare gladium in Iudaeam. Inducere gladium, levare gladium contra alios: id est, suscipere bellum. Mittere gladium post aliquos. Transiens gladius, Levit. 26. Videre gladium Ierem. 14. Non videbitis gladium, nec fames erit vobis. Nonnunquam etiam quasvis maiores poenas aut calamitates notat. ut Isaiae 1. Si non audieritis, gladio consumemini. id est, variis poenis Dei. Sic Psalm. 7, Nisi conversi fueritis gladium suum vibravit, arcum suum tetendit, et paravit illum. Notat etiam potentiam militarem: ut Psalm. 44, Gladius meus non servabit me. Sic Exod. 18, Eruit me de gladio Pharaonis: id est, potentia bellica. Sic Psalm. 22. Erue a gladio animam meam. Tametsi etiam hic gladius mortem violentam significare possit. Ierem. 43. Qui ad gladium, ad gladium. id est, qui destinati sunt ad violentam mortem. Nonnunquam acerbissimum dolorem. sicut Simeon dicit, gladium pertransiturum esse cor divae virginis: id est, multos tristissimos dolores, et acerbissimos moerores, qui sint ei perinde acerbi futuri, ac si gladio confoderetur. Sic et David dicit, Tanquam gladius in ossibus meis: cum tota die dixerunt, Ubi est Deus tuus? Gladius anceps aut biceps, significat rem valde efficacem. Psal. 149, Gladius biceps in manu eorum, ut faciant ultionem in gentibus. Sic Hebr. 4, sermo Dei dicitur esse penetrantior quovis gladio ancipiti. Nominatur aliquando ipsum Dei verbum gladius. Ephes. 6. Hebr. 4. Isa. 46. Posuit os meum sicut gladium acutum, propterea quod spirituali hoc gladio omnis impietas ac error, ipsi quoque seductores, et pater eorum diabolus, confodiantur et iugulentur. Quinetiam hoc uno et efficaci penetrantissimoque gladio Spiritus sanctus nostrum veterem Adamum in imo corde latitantem iugulat, atque adeo vetus lapideumque cor excindit. Sic forte et gladius oris, Apocalyps. 2. accipiendus est. Gladius malignus, pro insidiosa violentia. Psal. 144. Qui liberasti Davidem, a gladio maligno eripe me, Gladium levare super aliquos, est armis eos invadere. Isa. 2. Gladium levare super lapides, est eos sculpere. Exod. 20. Gladio vivere, Gen. 26, est arte militari, militiaque victitare. Gladios conflari in vomeres, et lanceas in falces, est mutare bellum pace, et studia belli artibus pacis. Saepe hac locutione Prophetae, Christi vere pacifica tempora ac regnum depingunt. Gladium accipere, est Christo, privata authoritate aut libidine semet ulcisci, aut cum alio pugnare: quales dicit Dominus gladio perituros. De ipso verbo Accipio aut Sumo gladium, quod significet temere [p. 194] column 363/364 arripio, sicut et Accipere nomen Dei in vanum, alibi dictum est. Extrahentes gladium: id est, militaris aetatis homines. Os gladii, in Sacris literis significat ipsum acumen, aut aciem. illo enim gladius mordet. Gladius etiam Synecdochice significat rem nocentissimam. Sic Psal. 57 lingua impiorum dicitur esse gladius acutus: id est, perniciosissima res. Eodem modo et de adulterio dicitur, in Proverb Novissimum extraneo amarum sicut absynthium, et acutum veluti gladius biceps. Sic et Psal. 64. Acuerunt ut gladium linguam suam. Sic quoque Psal. 59. Gladii sunt in labiis eorum. Item Iob. 5. Psal. 55. Verba gladii: id est, perinde noxia ut gladius. Retundere aciem gladii alicuius: pro, reddere eum imbellem. Psal. 89. Etiam retudisti aciem gladii eius, et non sublevasti eum in praelio. Gladius excellentiae Dei: id est, bellum ac poenae, quibus Deus glorificatur, eiusque excellentia illustratur. Gladium Domini inebriari, impinguari, etc. Isa. 34, est magnam caedem impiorum factam esse, Deo eos puniente. Gladius orbans: id est, hostilis vis privans patres liberis, aut contra Deut. 32. Sic, Non recedet gladius de domo tua: 2. Sam. 12. id est, hostilis vis, perpetuo aliqui in tua familia occidentur. Iob 27. Si multiplicati fuerint filii eius, erunt in gladium. Stare in gladiis, Ezek. trigesimotertio : Stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationem. id est, stetistis innixi vestris gladiis, ut qui sunt parati ad conflictum: vel confisi estis vestra potentia, ideoque egistis quod voluistis. Gladios emere iubet Christus Lucae vigesimosecundo , quo veluti signo eis praedicit, gravissima pericula ac tentationes imminere. Vult igitur eos praeparari et armari spiritualibus armis, contra imminentem conflictum, hostemque. Gladius gladius, Ezek. 21. pro, multiplex bellum, caedes ac poenae: sicut et aliarum vocum repetitio significationem augere solet.

GLORIAE vox admodum crebro, et in variis significationibus in Sacris literis reperitur: Quarum pleraeque non sunt aliis linguis usitatae, eoque merito huius linguae idiomata dici possunt. Disseram igitur de eis ordine, quantum Deus dederit. Nam quid in genere ac plerumque etiam Latinis significet, infra in nomine LAUS plenius dicam. Primum autem disseram de nomine Gloria: deinde de verbo Gloriari, et eius verbali Gloriatio: postremo, de verbo Glorificare et Glorificatio. GLORIA igitur definitur ab Augustino et Quintiliano, quod sit frequens de aliquo fama, cum laude. et a Cicerone, quod sit consentiens laus bonorum, et incorrupta vox recte iudicantium de alicuius excellente virtute. aut denique est, alicuius vel eximii viri, vel bonae rei late patens praeconium. Aliqui recentiores definiunt, quod sit approbatio conscientiae nostrae, recte iudicantis, et aliorum recte iudicantium. Ex istis, quid nam sit aut dicatur Gloria, satis liquet. Dividunt autem nonnulli hanc vocem in gloriam veram, inanem, et aeternam. Verum non est nostri instituti, ipsam rei naturam accuratius definiendo et dividendo exponere: sed tantum, quatenus ad vocabuli explicationem id fieri est necesse. Quando haec vox non ponitur pro illa nostra aeterna gloria ac felicitate, non etiam pro superbia aut inani iactantia, sed tantum in bonam partem de gloria huius vitae accipitur, tum recte subdividi potest dupliciter: nempe in Gloriam Dei, et hominum. Et rursus utraque haec gloria, in gloriam famae, et bonitatis rei. Alias enim gloria significat illam bonam famam, celebrationem, aut opinionem hominum de aliqua re bona: alias, praesertim in Sacris literis, ipsas res praestantes vere bonas aut gloriosas. Primum igitur de creaturae aut humana gloria dicam. Saepe admodum vox haec, res in hac vita gloriosas significat: ut divitias, potentiam, splendidas aedes, vestitum, amplum famulitium, sapientiam, et similia. Dubium autem est, an talia active an passive Gloria dicantur: an quia glorificantur ac celebrantur ab hominibus, vel quia possessorem suum efficiant gloriosum. Sic Christus dicit unum quempiam florem agri elegantius esse vestitum, quam fuerit Salomon in illa sua tanta gloria. Sic Esther 1, Assuerus dicitur parasse grande convivium, ut ostenderet divitiam gloriae regni sui: id est, praegrandes divitias, gloriosas divitias, aut etiam divitias gloriosi sui regni. Sic Psalmus 49 dicit, Non descendet gloria ipsius cum eo in infernum. Genes. 31, dicunt filii Laban, Iacobum fecisse omnem illam gloriam de rebus patris sui: id est, illam tam amplam rem familiarem. Isaiae 10. Ubi relinquetis gloriam vestram? id est, gloriosam opulentiam, de qua tantopere gloriamini. Gloria nomen substantivum, aut abstractum pro concreto aut adiectivo ponitur Psal. 111. Gloria et decor opus eius id est, opera eius sunt decora ac gloriosa. Vox porro haec Hebraice est Cabod, qui omnino creberrime pro divitiis accipitur. Simili ratione et anima ipsa rationalis, aliquando et lingua, Gloria vocatur: quia sunt hominis partes vel maxime gloriosae, eumque glorificantes ac ornantes. Gen. 49, In coetu eorum non uniatur gloria mea: id est, anima: ut plerique interpretantur. Psalm. 30, Psallat tibi gloria mea: id est, anima, aut etiam lingua. Psal. 16. Idcirco laetatur cor meum, et exultat gloria mea. LXX γλῶσσα μου , lingua mea: forte autem rectius, anima. Psalm. 108, etiam pro anima accipitur, cum dicit: Paratum est cor meum, canam, psallam etiam, gloria mea. Gloria pro ornamento crebro reperitur. Sic 1. Cor. 11, gloria quidem mulieris dicitur esse coma, gloria autem viri mulier, et gloria Dei vir. Gloriosum enim est Deo, quod talem subditum habeat, qui eum ut viva imago referat, celebret ac colat. Sic et viro ornamento est, quod talem quasi subditum, eumque se honorantem, ac pro suo Domino agnoscentem habeat: denique et mulieri elegans coma ornamento est. Isa. 5, Gloria populi Israelitici, vocantur eius gloriosi ac inclyti proceres: propterea quod illi glorificant ac exornant populum suntque (ut Poeta inquit) decus pompae. Sic vox haec accipienda est Matth. 4, cum Satan dicitur monstrasse Christo omnia regna mundi, et eorum gloriam id est, splendorem, opulentiam, potentiam, voluptates. 1. Pet. 1, Omnis gloria hominis sicut flos agri: id est, omnes eius opes, potentia, sapientia, iustitia, et quicquid gloriosum habet. Philip. 3. Quorum gloria in ignominia. id est, quorum dignitas et gloriosa dona peribunt, et insuper in eorum extremam perniciem convertentur, in hac, et praesertim in altera vita. Haec eadem phrasis etiam de Dei gloria dicitur Psalm. 4. Usque quo gloriam meam in ignominiam: subintelligitur, vertetis? Similiter in utroque loco verbum subinteligendum est. Ponitur item, crebro vox Gloria communi more pro illa celebratione externa, aut honesta fama, ut David Psal. 7 inquit, Deducat gloriam meam in pulverem: id est, nomen meum obscuret, et inglorium efficiat. Gloria etiam dignitatem significat. Sic 1. Corinth. 15. dicitur esse alia gloria solis, alia lunae: id est, eius essentialis praestantia aut decus, quo multum excellit sol lunam, caeterasque stellas. Gloria ad Deum relata, significat aliam ipsam gloriosam divinitatem, omnipotentiam, ac sapientiam eius. Sicut Moyses Exodi 33, Ostende mihi gloriam tuam. Et paulo post, negat Deus eum posse faciem suam videre. Sic Iohannes dicit de filio Dei: Vidimus gloria eius, gloriam ut unigeniti a patre. id est, ex doctrina, miraculis, et aliis indiciis eius, perspeximus ipsius divinitatem et omnipotentiam. Sic Iohan. 2, Christus dicitur miraculo commutatae aquae in vinum patefecisse gloriam suam. Psalm. 26, Habitaculum gloriae Dei vocatur tabernaculum, ubi Deus ipse promiserat se habitaturum. Gloria eius super caelum et terram, Psal. 14 et id est, ipsemet ubique est. Sic Iohan. 11. Si credideris, videbis gloriam Dei. id est, experieris eius omnipotentiam ac bonitatem. Sic Roman. 6, dicitur Christus excitatus [p. 195] column 365/366 a mortuis per gloriam patris. Hebr. 1, Christus dicitur splendor gloriae patris: id est, gloriosae ipsius dignitatis. Coloss. 1. Secundum robur gloriae ipsius. Gloria Dei etiam omnia bona ac beneficia Dei aliquando significare videtur. Ephes. 3. Ut det nobis secundum divitias gloriae suae id est, gloriosorum bonorum ac beneficiorum, quae largiri piis solet. Aliis Gloria hic misericordiam valet. Gloria Dei aliquando significat illam lucidam fulgentemque nubem, splendorem ac maiestatem, seu illam gloriosam Dei praesentiam, et modis omnibus admirandam, qua apparere Deus etiam externis oculis solet. Sic dicitur Isaias vidisse gloriam Dei, Isaiae 6. et Iohan 12. et Lucae 2, Gloria Dei circumfulsit eos. Actor. 22. Non respiciebant prae gloria splendoris illius. In hac significatione credo vocem eam accipi, cum toties dicitur Christus venturus ad iudicium extremum cum multa gloria ac potentia: id est, admiranda, et divina quadam specie ac maiestate. Levit. 9. Et apparuit gloria Domini toti populo. Sic saepe dicitur replevisse gloriam Domini totum templum: id est, veluti nubem quandam divino fulgore splendentem. Gloria quoque Dei significat illam summam felicitatem, qua caelites perfruuntur. Luc. 24. Intrare in gloriam ipsius. Talem gloriam vidit Stephanus Actor. 7. In hoc sensu dicit Paulus Rom. 8, Non esse dignas praesentes passiones futura illa gloria. et 15, Christum nos accepisse in gloriam Dei. et 2. Corin. 4, Momentaneas afflictiones nobis augere aeternum pondus gloriae. 2. Corinth. 4 dicitur, quod Satan teneat captiva corda suorum, ne eis affulgeat splendor Evangelii gloriae Christi: id est, Evangelium disserens de summa ac gloriosa felicitate, ac bonis quae nobis contingunt per Christum. Gloria Dei est etiam celebratio ac praedicatio Dei. Sic dicit Deus, Gloriam meam alteri non dabo: id est, mihi debitam celebrationem, honorem, etc. Sic et Christus Iohan. 11 ait, Morbum Lazari esse non ad mortem, sed in gloriam Dei: id est, ut Deus per eum glorificetur ac celebretur. Roman. 3. Si veritas Dei exuperavit per meum mendacium in gloriam ipsius. id est, ut ipse celebretur, glorificetur. Ephes. 1 bis repetitur, In laudem gloriae ipsius: id est, ad laudandam ac celebrandam eius gloriam. Sic accipitur haec vox in angelorum cantico, Gloria in excelsis Deo: quia per Evangelium et Christum vere glorificatur ac celebratur Deus. Nam et gloria eius per doctrinam ac spiritum reveratur, quod solus sit iustus ac iustificans, aut iustus ac misericors: et nobis vis eum vere agnoscendi ac celebrandi, per Spiritum sanctum datur. Gloria Dei est quoque vera iustitia, quae creaturae rationali praecipue inesse, eamque ornare et glorificare deberet, quam Deus veram esse gloriam statuit, et aeterna glorificatione dignam censet, quae idem ferme cum imagine Dei est. Dicitur autem gloria Dei, quia de ea apud Deum gloriari queamus, seu quia coram Deo valet: ut in locutione Iustitia Dei prolixius exposui. Sic Roman. 3 omnes peccasse dicuntur, et carere gloria Dei: seu sublatam esse omnem gloriationem coram Deo, etiam ipsimet Abraamo, qui tamen potest coram hominibus de sua iustitia gloriari. iustificari autem gratis per illius gratiam. Opponitur ergo defectus gloriae Dei, iustificationi, et convenit cum peccato. Sic et Isaiae 60, Gloria Domini super te exorta est: videtur proprie iustitiam, quam Deus nobis per Meschiam revelat et offert, significare. Gloria Dei est et cultus ac religio eius. Roman. 1. Commutaverunt gloriam eius in imaginem hominis, etc. quod mox dicit, Mutaverunt veritatem eius in mendacium. Gloria Dei est etiam renovatio imaginis Dei, per Satanam inversae in nobis. ideo dixit Paulus, nos contemplari gloriam Dei, et transformari a gloria in gloriam: id est, ab inchoata instauratione, in subinde pleniorem et absolutiorem. 2 Corin. 3. Ibidem dicitur gloria ille fulgor, qui ex facie Moysis prodibat, ob quem non poterant Israelitae revelatam eius faciem inspicere. Deus dicitur Pater gloriae, Ephes. 1, quia solus est vere gloriosus, solus autor omnium verorum bonorum, et solus nos in hac extrema ignominia iniustitiae et mortis iacentes glorificat. Sic Actor. septimo : Deus gloriae apparuit eis. Et 1. Corinth. 2. Dominum gloriae crucifixerunt: id est, Deum gloriosum et glorificantem. Gloria, honos et laus, aliquando idem pollere videntur: eoque etiam coniunguntur more Hebraeo, ut illi synonyma aliquando connectere solent. Hebr. 2. Gloria et honore coronasti eum. Philip. 1. Fructus iustitiae contingit per Christum, ad gloriam et honorem Dei. Gloriae, vocantur gloriosi, plenique dignitate, ac quasi maiestate quadam, magistratus. 2. Petr. secundo : et in epistol. Iudae: Glorias non timent blasphemare. quia Deus talibus personis ut officium, ita et dignitatem suam aliquo modo communicat. 2. Corinth. 3 dicitur. Legem et Evangelium fuisse in gloria: id est, a Deo et hominibus magnifactam, gloriosis miraculis illustratam, et praeclaros effectus operantem: multo tamen gloriosius fuisse Evangelium, maioraque efficere. Diximus supra, quod Aliquid esse gloriam alicuius, significet, esse eius aliquod ingens bonum, causa omnis gloriae ac boni, aut certe eximium ornamentum. Sic saepe Deus et verus cultus dicitur Gloria Israelis. Hieremiae secundo : Populus meus mutavit gloriam suam in id quod non prodest. Et Psalm. 106. Et populus meus permutaverunt gloriam suam in similitudinem bovis. Psalm. 3, Gloria mea Dominus id est, qui me solus glorificat, qui gloriandi causam dat, et de quo solo vere gloriari iure possum, ac debeo. Psalmo octuagesimonono : Gloria fortitudinis eorum es: id est, causa, effector, ut de fortitudine laudentur. Gloria, pro arca Dei ponitur Psalmo septuagesimooctavo : Gloriam suam in manus hostis tradidit. Inde in historia Samuelis Aechabed, quia amissa est arca aut gloria Samuelis. Gloria et decor opus eius, Psalm. 111. id est, quicquid agit, est gloriosum ac decorum, est plenum magnifica dignitate, ut et supra exposita ratione Heb. dixi. Saepe hoc abstractum in genitivo cum aliquo substantivo construitur, et significat idem quod gloriosum. Hier. 48, Fractus est baculus gloriae. Corona gloriae, Ezech. 16. pro gloriosa. Currus gloriae, Isaiae 22. Nomen gloriae, Psalm. 72. pro, gloriosum. Vasa gloriae tuae, Ezech. 16. 26. pro, vasa tua gloriosa. Corpus gloriae, id est, gloriosum. Facere aliquid alicui ad vel in gloriam: pro, ut ei sit ornamento. Exodi 28. Filiis Aaron facies tunicas ad gloriam et decorem. id est, ut sit eis pulcherrimus ornatus. 2 Par. 3. Texit domum lapide precioso in gloriam et decorem. Afferre gloriam Deo, est eum laudare, glorificare. Psal. 29. et 96. Afferte Domino gloriam et fortitudinem: pro, celebrate eum de sua fortitudine, tribuite gloriam Deo, vestra fide, ore et operibus. Ibidem, Afferte gloriam nominis eius: id est, quae nomini eius conveniat, qua eius maiestas digna est Sic et Dicere gloriam. Psal. 29. pro celebrare. Dare gloriam Deo, idem est. Sic Iosua dicit ad Achan, cap. 7, Da gloriam Domino, et da ei confessionem, et indica quid feceris. id est, agnosce et fatere eum omnia scire, esse iustum merito nunc irasci, et te punire: tuamque culpam confitere, ac damna. Sic et Pharisaei dicunt ad caecum natum, Ioan. 9. Da gloriam Domino, nos scimus quod hic homo peccator est. id est, agnosce quidem et celebra hoc Dei beneficium, sed nequa quam illud isti seductori tribueris, eumve propterea excusaveris, sed soli Deo. Abramus quoque dicitur dedisse gloriam Deo, credendo ei: Roman. 4. id est, agnoscendo, certo statuendo, ac celebrando Deum, qui talia promiserat, quod sit et verax et omnipotens, qui promissa praestare possit, quantumvis videantur rationi impossibilia. Dicitur et Deus [p. 196] column 367/368 dare alicui, aut in aliquo gloriam suam, cum praeclaris factis ac operibus declarat in aliquo suam gloriosam bonitatem, sapientiam, et omnipotentiam. Ezech. 39. Dabo gloriam meam in gentibus. Et in insulis: Isaiae 42. id est, eximiis operibus inter gentes factis, illustrabo gloriam meam, ubi antea vel ignorabar, vel etiam male audiebam, ut non verus ac omnipotens Deus. Sic et Ezech. 26 dicitur Dare gloriam in terra viventium: id est, cum Iudaeam tunc a gentilibus vastatam denuo gloriosis operibus suis instaurabit, tum in politicis, tum et in spiritualibus. Sic quoque conspici dicit Psaltes 90, gloriam Dei in servis eius, cum ingentia eius beneficia et alia mirabilia ipsius facta in eis cernuntur. Sic quoque Deus dicitur ponere gloriam suam in caelo, Psalm. 8. id est, admiranda ac gloriosa opera, sive in materiali isto caelo, sive in Ecclesia sua, efficere. Ponam te in gloriam perpetuam, Isaiae sexagesimo : id est, efficiam te perpetuo gloriosum. Ad vel in gloriam aliquid alicui esse, 2. Paralip. 26 dicunt sacerdotes Uziae, volenti sacrificare: Non erit tibi in gloriam a Domino. id est, Deus te ob hoc factum puniet, et ignominiosum efficiet. Sic Isaiae 4 inquit: In die illa erit germen Domini in gloriam et decorem. id est, gloriosum et inclytum. Gloria et gloriatio duplex est: alia quidem primaria ut summi gradus, alia vero secundaria, ut et aliae multae res duos quosdam gradus habent. Nam Gloriari de aliqua re, aut facto, est, alicuius sui boni magnitudinem agnoscere, de eo sibi placere, seque beatum putare, et insuper id ore apud alios depraedicare. Sic alius gloriatur in aut de alia re. Sed Deus Hierem. 9, et Paulus 1. Corinth. 1. prohibet omnes in quoquam alio gloriari, quod ad summum gloriationis gradum attinet, quam in solo Christo, eiusque cognitione. In hanc sententiam et in hoc summo gradu Paulus dicit exclusam esse omnem gloriationem, et obturatum esse omne os, Roman. 3. id est, ut nemo gloriari possit de ulla sua iustitia aut bono opere, per quod servetur. Haec enim gloria soli filio debetur, quod eius iustitia genus humanum saluetur. Dicit item 1. Cor. 1, de solo Deo esse gloriandum: id est, ei fidendum, in eum sperandum, illumque solum celebrandum esse, quia ipse nobis donaverit filium, ut sit nobis sapientia, iustitia, sanctificatio, et redemptio. Ita Gloriari in Deo, est in eo habere fiduciam, in de petere et expectare omnia bona, indeque veluti ab uberibus matris dependere. Hac ratione et occasione gloriatio spei Hebr. 3, pro fiducia iustificam te accipitur. De hac ergo vera ac coram Deo valente et salvante iustitia cum gloriaretur Pharisaeus, merito damnatur, quia nec legem, nec Evangelion, nec suum morbum, nec medicum Christum, nec denique iustitiam aut misericordiam Dei agnoscebat. Gloriatio secundaria, et extra iustificationem, est etiam de aliis Dei bonis ac donis: verum ita, ut semper in autorem eorum respiciamus. Sicut etiam de iustitia potest gloriari Abraham: verum coram hominibus non coram Deo, seu non ut si per eam iustificaretur. sicut Paulus dicit, Nihil mihi conscius sum, sed in eo non sum glorificatus, ut Pharisaeus ille: quia in conspectu ac iudicio Dei non iustificabitur ullus vivens. id est, potest gloriari Abraamus, Paulus, aliique multi, quod praestiterint externae disciplinae iustitiam, quam caecus mundus pro eximia quadam perfectissimaque iustitia habet: Ted talem iustitiam quae coram Deo valeat, neminem mortalium ex suis operib. habere certissimum est. De hac igitur secundaria gloriatione, aut praestantia, dicit Paulus 2. Cor. 1. Gloriatio autem nostra est, testimonium conscientiae nostrae. quasi dicat: Non volo hominum testimonia de meis laudibus citare, quorum plerique aut infensi mihi sunt, et me pro catharmate habent, aut saltem res tantas non intelligunt: sed de meae conscientiae testimonio gloriabor, quae me amplissimo testimonio ornat. Sic et Gal. 6 inquit: Probet autem unusquisque opus suum, et sic habebit gloriam ex semetipso. id est, tum ex propria virtute, non alienae famae obtrectatione: tum eius saltem propria conscientia ei verum testimonium dante, si omnino mundus non volet eum glorificare. Sed tamen contra 1. Cor. 1 et 3 dicit, neminem debere gloriari in se aut aliis: ubi de ista, ut diximus, secundaria gloriatione agitur. Sed sensus est, eatenus gloriandum non esse, tanquam scilicet si ex hominibus essent illa ingentia bona ac dona, non a Deo solo. Glorificare, est alium gloria ornare, illustrem ac gloriosum reddere, quod dupliciter fieri solet: nempe tum testimonio seu agnitione, tam et rebus ipsis. testimonio tantum alicuius, agnitione ac verbis aliquis glorificatur, sicut nos homines Deum et proximum glorificare possumus ac solemus, cum eum celebramus, ac eius virtutes praedicamus: ut Matth. 5. Glorificent patrem vestrum: id est, celebrent. Matth. 9. 15. Glorificabant Deum. Sic etiam ipse Deus se suumque nomen glorificare dicitur, ut Levitic. decimo . In accedentibus me sanctificabor, et coram toto populo glorificabor. Exod. decimoquarto . In Pharaone glorificabor: cuius significationis sunt plane innumera exempla. Porro Glorificare aliquis aliquem dicitur etiam ipsis rebus, ornando eum praeclaris virtutibus, donis, ac bonis: ut Deus nos miseros ac ignominiosos homines glorificat, iustificando et renovando nos. Rom. 8. Quos vocavit, hosce et glorificavit Psal. 149. Glorificabit [humiles] aut afflictos in salute: id est, salvando, liberando eos. Actor. 2. 3. Deus resuscitando dicitur Christum glorificasse. id est, in gloriam evexisse, et etiam gloriosum hominibus declarasse. Hanc glorificationem quaerit Christus a patre, Ioan. 12. 16. 17, ut scilicet ex illa tristi exinanitione atque humiliatione, seu forma servi, restituatur in illam pristinam formam Dei, quam apud patrem habuit ante conditum mundum. Utriusque significationis exemplum habetur in illo celebri dicto 1. Sam. 2, Glorificantesque glorificabo et ego, contemnentes autem me erunt ignobiles. nos enim Deum verbo ac testimonio tantum glorificamus, ille vero nos re ipsa simul et fama.

GLUMA, Hebraice Moz, est folliculus grani frumentarii, cuius cum sit summa levitas, longissime [a vento] in frumenti ventilatione et repurgatione aufertur. Quod si etiam alioqui a vento abripiatur, vix animadvertere possis, quo tandem pervenerit. Huius igitur, et pulveris lapidis funda proiecti, et similium rerum comparatione exitium impiorum saepe in Sacris literis describitur. [Nam] impii licet a Deo castigentur, tamen id fit summa quadam moderatione, ut etiam in ira Deus recordetur [suae] misericordiae, utque ea ipsa castigatio eis in bonum [cedat.] At impii ita ab irato Deo castigantur, ut funditus [intereant], utque nec vestigia quidem amplius eorum reperire queant, sicut nec glumae a vento abreptae. Hac igitur similitudine utitur Scriptura in describendis temporariis poenis impiorum. Psal. 1. 35. Isaiae 17, 29. Oseae 13. Zephoniae 2.

GRADIOR verbum, non simplex ambulare, sed plerunque cum quadam gravitate ac dignitate significat. Ponitur autem simili metaphora, ut Ambulare: et sane verbum Hebraeum Halach, idem est. Proverb. 13. Qui graditur cum sapientibus, fit sapiens. id est, versatur, [uiuit,] agit cum sapientibus. Exod. 34. Gradiatur quaeso Dominus in medio nostri: id est, regat, tueatur, foveat et protegat nos. 1. Sum. 12. Ecce rex graditur ante vos. id est, ille praeest vobis, vos regit.

GRADUS, per metaphoram significat Paulo (dicto 1. Tim. 3. Gradum bonum sibi faciet) aditum ministri functione ad maiorem: ut solent functionum ministri dato virtutis experimento. et alio qui in maiori [quadam] dignitate et existimatione erit apud piorum coetum. Aliquando etiam statum fortem aut conditionem alicuius significat: ut Gen. 40. Restitueris in pristinum gradum. [p. 197] column 369/370 Quindecim illi Psalmi, post 119, vocantur Psalmi graduum, aut ascensionum maheloth. cur vero sic vocentur, nulla certa ac indubitata ratio afferri potest: varie tamen divinantur. Alius enim dicit, eos sic ideo vocatos, quia sint a Levitis decantati in illis gradibus, qui sunt ab aede mulierum ad loca virorum. Alius, quia sint ea musica decantati, qua notum quoddam poema, quod habuit initio istam vocem Hamaelot. Alius, quia sint cantati in altiori quodam choro. Alii alia excogitant, nec tamen quicquam solidi afferunt, sicut et alii Psalmorum tituli inexplicati ferme relinquuntur.

GRAMEN, duplices potissimum Hebraismos parit. Alias enim ob summam fragilitatem ac vilitatem graminis, hominis fragilissima sors ea voce depingitur. ut Isaiae 40. Psalm. 103. 1. Petr. 1. Iacobi 1. Omnis caro gramen. Matthaei 6 argumentatur Dominus a graminis vilitate: Quod si Deus tanta cura diurnum gramen ornat, multo magis homines curabit. Sic et Paulus dicit, aliquos superstruere super optimum et preciosissimum fundamentum Christi, ligna: alios paleas, alios gramen. id est, res prorsus futiles, inutiles, et fundamento parum convenientes. Sed vox Graminis plerunque voce foeni exposita versaque est, creberrime autem in hoc Hebraismo, praesertim in Psalmis, reperitur. Alii idiotismi a convenientia pluviae et graminis ducuntur. Sic Moyses perinde cupit feliciter ac utiliter doctrinam suam ab auditoribus audiri, sicut gramen excipit feliciter foecundam pluviam. Foenum aut gramen vecti, pertinet etiam ad superioris generis Hebraismos. Sic enim petit Psaltes Psalm. 129, ut impii fiant sicut gramen tecti, quod priusquam evellatur, exarescat, sole nimirum ardentiore urente, et gramine tecti carente profunditate radicum, ac sufficiente humiditate. Sic enim vult subita et ante ac praeter omnem opinionem hominum, impios in summo vigore perdi et everti.

GRANDO, notum meteoron est: quae quia plerunque in poenam hominum vertitur, fit ut nonnunquam quasi in genere pro divina poena, et in descriptionibus irati Dei ponatur. Exodi nono . Psalm. 77. Perdit Deus grandine, et mixto igne, non tantum fructus terrae ac arborum, sed et animalia ac homines in Aegypto. Sic Ios. 10, caedit hostes Israelitarum lapidibus grandinis, et igne. Psalm. 18. et 105. coniungitur grando et carbones. Sumuntur crebro tales descriptiones poenarum etiam spiritualium, et irati Dei, ab illa horribili specie tetrarum tempestatum, quas nonnunquam iratus Deus rebus humanis immittit: inde coniunguntur grando, ignis spiritus procellarum, fulmina et similia meteora, quae concurrere solent. Tales sunt quaedam descriptiones in Apoc. cap. 8. 11. 16.

GRATIA. vox Gratia, si quae alia in Sacris literis, cum primis indiget explicatione, quia et magnus est eius usus, et in longe maxima re, nempe in articulo Iustificationis, et denique quia perniciosissimis erroribus huius vocis inscitia antehac occasionem praebuit, ut postea ostendetur. Accipitur autem apud Latinos et Hebraeos tum active, pro benevolentia ac favore superioris erga inferiorem, qua eum fovet: ut frui aut florere gratia regis aut principis. Sic 1. Corinth, decimoquinto , Gratia Dei sum quod sum. Tum passive pro inferioris personae dotibus, meritis, aut etiam gratuita quadam acceptatione, seu gratiositate, qua is est aliis, praesertim potentioribus gratus et acceptus, et ab iis fovetur ac iuvatur: ut, Gratia ministri aut subditi. Item in illo Poetae: ‘Gratiaque officio, quod mora tardat, abest. ’ Hinc Dare alicui gratiam in oculis regis: id est, efficere ut sit regi gratus. Sic Maria dicitur esse Gratia plena: ut Christus profecisse aetate, gratia et sapientia, Luc. 2. id est, quotidie factum gratiorem et acceptiorem. Sic Luc. 4. Omnes mirabantur sermones gratiae, qui procedebant de ore eius. id est, quod sermo eius esset adeo suavis, gratiosus, et acceptus. Sententiarii quidem plures Gratias faciunt: ut gratiam gratis dantem, et gratis datam: gratiam praevenientem, et subsequentem: gratiam gratis datam, et gratiam gratum facientem: operantem, et cooperantem: gratias variorum donorum, etc. Sed omnia illa eorum commenta tandem eo redeunt, quod gratia significet quandam qualitatem divinitus nobis donatam. Sic enim describitur a Thoma in prima secundae, quaest, 110. quod sit supernaturalis qualitas, seu forma accidentalis animae, et quaedam participatio divinae naturae, diversa nonnihil a virtute, et a Deo data ad iuvandam nostram pietatem, bona opera, ac reconciliationem cum Deo. Sic M. Sentent. lib. 2. distinct, 26 dicit, Gratiam iustificantem esse fidem ac dilectionem. Cum igitur illi legunt in Paulo, Gratia salvati estis, gratia iustificamur, gratia Christi, etc. mox putant eum dicere, nos nostris, a Deo tamen infusis, virtutibus iustificari. Qua ratione mens sententiave Pauli funditus pervertitur, et ab Evangelio in legem transmutatur. Nam cum ille id ex professo, atque adeo summo studio agat, ut probet nos impurissimos peccatores, omnique virtute ac bono opere carentes, sola imputatione virtutum ac meriti Christi, in nos per fidem transcripti, iustificari: isti contra, a Christi obedientia, virtutibus aut meritis, rem totam in nostras virtutes aut qualitates transferunt, eisque nos coram Deo iustos esse contendunt. Recte ergo ac praeclare nostri monstrarunt, esse duplicem primariam huius vocis significationem. Alias enim eam significare gratuitum Dei favorem, quo nos in dilecto diligit: aut etiam ipsam acceptationem. et hac proprie Gratia nos dici iustificari ac salvari, tanquam causa efficiente, extra nos existente. Alias significare ipsas dotes, virtutes, aut dona nobis divinitus donata, quam solam norunt Pontificii. Quod si quis accuratius huius vocis significationes rimari vellet, plures, minus tamen principales reperiret, nempe 5. aut etiam 6, si non plures, quas hic ordine cum adiunctis phrasibus percurremus. Primum enim, significatione activa significat gratuitum Dei favorem. Aliqui malunt hanc significationem passivam dicere, quia nos eam gratiam patiamur. Ego vero activam, quia Deus per eam erga nos agit. Vocatur ergo primum Gratia Dei, ille ipsius gratuitus favor, quo adeo dilexit mundum, ut filium suum traderet: ubi indicat causam efficientem iustificationis. Sicut Roman. 3. et Tit. 3: Iustificati gratis ipsius gratia. Roman, quarto . Operanti merces non imputatur secundum gratiam: id est, ex gratuito favore. Roman. undecimo : Si ex gratia, iam non ex operibus, etc. Eph. 2. Gratia estis servati per fidem, et hoc non ex vobis. Iohan. 1. Plenum gratia et veritate. Per IESUM CHRISTUM gratia et veritas facta est. Item, Gratiam pro gratia. Iohan. 1. Pro favore proculdubio ponitur etiam, cum tam crebro dicitur aliquis invenire gratiam, Genes. 18. Exod. 33. Luc. 1. Sic Gratia Christi dicitur pro favore, quo nos Deus in Christo, et per Christum complectitur. Hinc phrases, Invenire gratiam alicuius: id est, favorem consequi, ut de Diva virgine Luc. 1 dicitur. Sic quoque illi dicuntur esse in gratia Dei, qui eius favore fruuntur. Sic et Iohann. dicit, nos gratiam pro gratia accepisse: id est, pro favore, aut propter favorem patris erga filium, nobis quoque eiusdem favor contigit. Sicut Ephes. 1 dicit, quod nos gratos habuit, aut favore suo complexus est in dilecto filio, seu ob dilectum filium. Observatu vero dignissimum est, quod haec vox in Hebraeo veniat a Chanan, misertus est: uti lli non immerito significatio [p. 198] column 371/372 gratuiti favoris aut misericordiae tribuatur. Vicina huic significatio et itidem activa est, cum pro toto regno Christi accipitur. ut Galat. quinto : Gratia excidistis, qui lege iustificamini. Et eiusdem capite 1. saepius, Vocatos esse in gratia. Et Tit. 2. Gratia Dei salvatoris apparuit omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegemus, etc. id est regnum ac doctrina gratiae, singularisque Dei benignitas. Non enim sub lege estis, sed sub gratia: Roman. sexto . Sic hortabatur Paulus conversos, ut permanerent in gratia Dei, Actor. decimotertio . Verum quia controversia haec maximi momenti est, quidnam Gratia in Paulo significet, cum gratia iustificari aut salvari dicimur: ideo nostram sententiam contra Pontificios paulo post pluribus Scripturae locis probabo. Contendunt porro quidam celebres hoc tempore, significare hanc vocem, cum gratia iustificari dicimur, ipsam remissionem peccatorum, praesertim in quibusdam sententiis Roman. 5 et 6. Sic esset propinquior, vel potius formalis causa iustificationis. Mihi tamen diversum videtur. Intelligo nanque, Roman. 5 gratuitum Dei favorem. Mox enim effectus huius gratiae donum iustitiae, aut gratuita iustificatio esse asseritur. Item gratia regnare dicitur per iustitiam in vitam aeternam. Sic etiam Roman. 3 Paulus clare gratiam iustificantem a remissione peccatorum (quae idem est quod iustificatio) tamquam causam ab effectu, distinguit. Haec autem significatio etiam activa esset, nempe Dei nos acceptantis, ac nobis gratis peccata condonantis actio aut beneficentia. Secundo, significat ipsa dona virtutum et aliarum excellentium qualitatum, per Spiritum sanctum in nobis ex singulari benignitate sua excitatarum: quae tamen non debent intelligi separatae esse a perpetua Dei operatione in corde nostro, illas bonas qualitates ac virtutes, quae sunt idem ferme cum novo homine, suo afflatu excitante, fovente, urgente, vegetante ac vivificante: ut praeclare Lutherus super Psalm. 51. in versu, Cor mundum crea in me Deus, exponit. Exempla huius significationis sunt, 1. Corinth. 1, De gratia vobis data, quod in omnibus ditati estis. Ephes. 4, Unicuique vestrûm donata est gratia secundum mensuram doni Christi. 1. Timoth. 4. Noli negligere gratiam, quae tibi data est per impositionem manuum. tametsi hic et de functione aut vocatione intelligere possis. Roman. 1. Per quem accepimus gratiam et apostolatum. 1. Pet. 4. Gratiam, ut quisque accepit, in alterum administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae. Sic Actor. 4 et 11, totam illam piorum conversionem, et laetam Ecclesiae exaedificationem vocat gratiam. et 2. Corinth. 8, vocat Paulus gratiam, illam communem promptitudinem Macedonum in conferenda eleemosyna. Atque hîc proprie illa Sententiariorum significatio Gratiae locum habet, non in primo loco: cum videlicet de gratia iustificante aut salvante agitur. Atque haec acceptio gratiae Dei de qualitatibus inhaerentibus, praesertim in iustificatione considerata, ut eam Papistae intelligunt, esset passiva: nempe quae gratia sit una cum persona valde grata et accepta Deo, atque ab eo probetur, et digna iudicetur nita aeterna. Sic et Thomas ait 2 dist. 26. ar. 1, Gratia dicitur dupliciter. Primo acceptatio amoris, seu ad amorem: sicut dicitur quis habere gratiam meam, quia est mihi dilectus. Et secundo gratuitum donum, quod ex amore alicui tribuitur. sicut dicimus, Fac mihi gratiam istam vel illam. Adde tertio, ex 12 q. 110. ar. 1, quod dicitur recompensatio pro dono: secundum quod benefactori dicimur agere gratias, vel ei esse grati. Igitur gratia hominis tripliciter dicitur: scilicet amor, donum, et recompensatio. Gratia vero Dei, qui scilicet nulli recompensare potest (cum a nullo recipiat donum) dicitur dupliciter tantum. Primo, ipse amor externus, seu externa voluntas, qua homines diligit: et secundo, ipsum donum, quod homini largitur, maxime quo ad animam. Secundum priorem harum Thomae significationum Paulus voce gratiae utitur. Tertio, significat perpetuam Dei praesentiam ac gubernationem, qua regit ac efficacem facit suorum ministrorum functionem, et conatum. ut 1. Cor. 15. Gratia Dei sum quod sum. Et, Gratia Dei erga me non fuit ociosa. Plus laboravi omnibus illis: non autem ego, sed gratia Dei, quae mecum est. Qui efficax fuit in Petro inter Iudaeos, idem in me inter gentes. Gratia, quae mihi data erat, Galat. 2. 1. Corinth. 3. Actor. 18 dicitur multum profuisse Apollo Corinthiis, per gratiam, Deo per eum efficaciter docente. Sic Actor. 14 et 15, dicuntur selecti quidam, et ad functionem graviorem missi Apostoli, gratiae traditi. Id est, singulari praesentia ac providentia Dei, qua suis ministris perpetuo astitit. Aliquando videtur et ipsam functionem significare, ut et prius monui: ut, Mihi minimo data est haec gratia concionandi inter gentes. Eph. 3. id est, haec functio. Quarta significatio est illa passiva Gratia, id est, quasi gratiositas alicuius erga alios homines, praesertim superiores: ut, Dedit Deus Iosepho gratiam coram praefecto carceris. Gen. 39. Dabo gratiam huic populo coram Aegyptiis. Exod. 3. Gratiam habebant coram omni plebe. Actor. 2. Item Christus proficiebat sapientia, aetate et gratia coram Deo et hominibus: Luc. 2. Quinto, ponitur haec vox etiam pro humano beneficio. ut 1. Cor 10: Qui gratiam vestram ferant Hierosolymam. Item, Petentes gratiam contra Paulum. Et, Festus volens Iudaeis gratiam ponere; Actor. 25 Ephes. 4. Sermo dans gratiam audientibus. id est, beneficium praestans. Accipitur haec vox metonymice. 1. Pet. 2 aliquoties, pro causa gratiae, seu quasi pro merito, cum dicit, nullam esse gratiam, si quis ex merito patitur: sed si quis indigne ac ob veritatem patiatur. Sic et Luc. 6 aliquoties est, Quae vobis gratia erit: id est, quod erit quasi meritum vestrum, aut causa debitae gratiae? quae vobis propterea gratia debebitur? Sic videtur et illud Terentianum accipiendum esse: Ego, Carine, neutiquam officium esse liberi puto, cum is nihil promereat, postulare id gratiae apponi sibi. Ultima significatio est gratitudo, cum gratias Deo agere dicimur: ubi gratia est quaedam animi gratitudo, et beneficiorum Dei celebratio. 1. Corinth. 10. Si autem ego gratia, aut cum gratiarum actione comedo, quare accusor? Plenus gratia et veritate dicitur fuisse Christus Iohan. 1. id est, favoris Dei copiae cornu, quam non solum sibi, sed et toti generi humano secum attulit et acquisivit. De diva Virgine habet Vulgata Luc. 1. Ave Maria gratia plena. At in Graeco κεχαριτωμένη est proprie, gratis dilecta, in qua significatione saepe hoc verbum in novo Testamento accipitur. Vox Gratiae saepe construitur cum alio substantivo posita in Genitivo, et resolvenda est postea in concretum, ut idem valeat quod Gratiosus, a, um. Proverb. 5. Uxor caprea gratiae: id est, uxor tua sit tibi perinde iucunda, ut caprea gratiosa. Proverb. 11, Mulieri gratiae adhaerebit gloria. id est, mulieri gratiosae comes erit laus. Aliquando contra adiunctum substitivum resolvendum est in concretum. ut Prov. 31. Mendacium gratiae, et vana est pulchritudo. pro, mendax est gratia, et vana est pulchritudo. Gratiam esse in alicuius labiis diffusam, Psalm. 45. id est, sermonem eius esse gratiosissimum. Sic et Christo tribuitur sermo gratiosus, ut supra indicavi: quod tum de forma aut suavi essentia intelligi potest, tum et de effectu: sicut Paulus Ephes. 4. praecipit, ut eiusmodi sermones habeamus, qui dent gratiam audientibus: id est, praestent beneficium ac aedificationem. Oeconemus gratiae Dei: 1. Petr. 4. Ut boni oeconomi multiplicis gratiae Dei: id est, qui fideliter et pie [p. 199] column 373/374 utuntur donis sibi divinitus ad Ecclesiae exaedificationem datis. Sic et Ephes. 3 dicit Apostolus, sibi traditam esse oeconomiam, aut administrationem gratiae erga gentes: id est, functionem Apostolatus inter Ethnicos. Vox Gratiae crebro idem prorsus valet quod charitas ac misericordia Dei: quod multis testimoniis liquido probari potest. Papistae, ut supra dixi, multas gratias numerant. Gratiam operantem aut praevenientem: ea est, qua dat bonum velle cooperantem aut subsequentem, quae adiuvat bonum velle divinitus donatum. lib. 2. distinct. 26 Lombardi. Gratiam gratis dantem, vocant Deum: Gratis datam, auxilium Dei ad praeparandum se ad gratiam regenerationis percipiendam, seu ad merendum de congruo. Gratiam gratum facientem, auxilium Dei ad merendum vitam de condigno. Erasmus in Diatriba facit tres gratias: incipientem, adiuvantem, et perficientem. Pelagiani priores vocaverunt gratiam ipsam legis instructionem, et naturae bonitatem: posteriores dixerunt, gratiam etiam ipsam Dei opem per Spiritum sanctum. Bonaventura hoc modo suas gratias definit: Gratio generaliter dicitur adiutorium divinum, creaturae liberaliter et gratis impensum, ad quemcunque actum indifferenter. Gratia gratis data, est adiutorium divinitus datum, ut quis praeparet se ad suscipiendum Spiritus sancti donum, quo perveniat ad statum meriti. Gratia gratum faciens, est adiutorium divinitus datum, ad merendum. Verum quoniam supra diximus de prava Scholasticorum opinione de voce Gratiae, quam plenius mox refutabimus, ideo hic obiter etiam locum Thomae super Tit. 3 adscribemus: ubi recte gratiam salvantem de gratuita misericordia exponit, quod ipsum ei invito locus Pauli nimium illustris extorquet: Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus. Sciendum est autem (inquit) quod gratia importet misericordiam, quia gratia est de eo quod gratis datur: et quod gratis datur, hoc misericorditer datur. Misericordia autem semper in Deo fuit: tamen olim circa homines latebat. Psalm. 35. Domine in caelo misericordia tua. Ante Christum enim omnes, quantumcunque essent iusti, erant sub damnatione. Sed Christo filio Dei carnem assumente, apparuit gratia. 1. Tim. 3. Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne. Psalm. 79. Qui sedes supra Cherubim, manifestare. Sed quanto quis est potentior, tanto eius gratia magis desideratur. unde gratia Dei desideranda est. Et hoc est quod dicit, Gratia Dei: et hoc ad salvandum. unde dicit, Et Salvatoris nostri. Isaiae quinquagesim oprimo. Salus autem mea in sempiternum erit. Haec autem gratia non proponitur uni solummodo populo Iudaeorum, sicut olim: sed omnibus hominibus. Isaiae 14. Videbit omnis caro pariter, quod os Domini locutum est. Isaiae 52, Et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. 1. Timoth. 2. Vult omnes homines salvos fieri. Hactenus Thomas.

‘Quod vox Gratia, cum Gratia iustificari aut salvari dicimur, non aliquas infusas aut inhaerentes nobis qualitates significet: sed tantum gratuitum Dei favorem, misericordiam aut dilectionem, qua nos diligit in dilecto filio. ’ ¶ Saepe mecum valde mirari soleo cum alios errores et abusus Papatus, tum etiam, quod in explicatione doctrinae de Iustificatione, nullam prorsus adhibuerint curam ac, diligentiam cognoscendi ac exponendi, quid in Sacris literis primaria illa vocabula Iustitiae, Iustificationis, Fidei, Gratiae, Poenitentiae, Imputationis, Acceptionis, Salutis, Sacrificii, Mediatoris ac Vitae, et similium significarent: sed tantum pro arbitrio, utcunque circunscripserunt ea, quod sint aut significent hoc aut illud, sine omni confirmatione aut probatione. Exemplo sint vel primarii eorum doctores, Lombardus ac Bonaventura: qui quomodo Gratiam iustificantem delineent, supra audivimus. Perversis vero, maleque explicatis tanti momenti vocabulis, necessario sensus Scripturae, et res de quibus agitur, ignorantur, ac pervertuntur. Quare nos iam illis omissis, veram huius vocis significationem in doctrina Iustificationis, ex ipsis primariis sacrae Scripturae locis, ut in titulo professi sumus, demonstrabimus. I. Primarius omnino locus doctrinae de Iustificatione, per gratiam in tota Scriptura est: Roman. 3. 4. 5. Videamus igitur, quid in illis locis vox Gratiae significet. Dicit ergo Apostolus Rom. 3. Nos iustificari gratis, GRATIA Dei, per redemptionem Christi. Quod autem Gratia in hoc loco gratuitum Dei favorem et misericordiam, non autem aliquam virtutum infusionem, aut renovationem significet: multis, certissimisque indiciis demonstrari potest. Dicit enim, iustificari hominem Gratis, idque sine operibus. Iam Gratia Papistica aut infusa, vel maxime consistit in virturibus et bonis operibus. Necessario etiam meretur, testimonio adversariorum ipsorum, utpote quae ob hoc ipsum nominatur ab eis gratum faciens, quamque illi diserte contendunt habere summa illa merita de congruo Adhaec, vox ipsa Iustificari (quam significare idem quod absolvi aliquem, alibi prolixe probatur) non potest ullo modo convenire cum illa reali renovatione bonarum qualitatum, quam Papistae fingunt esse gratiam: sed cum hac nostra potius optime consentit. Nihil enim magis convenit gratuito favori, aut misericordiae, etiam in ista communi vita, quam condonare culpam ac poenam reo cui faves. Hanc eandem vim argumentationis obtinet etiam, quod ibidem Paulus istam iustificationem collocat in redemptione Christi, propitiatione eius sanguinis, et peccatorum remissione: quae omnia rectissime ex favore aut misericordia Dei proficisci dicuntur, ex renovationo autem minime. II. Cap. 4, ubi pergit diligenter de iustitia Gratiae disserere, itidem excludit ab ea opera, excludit meritum: et denique dicit, impium iustificari, aut gratis ei peccata remitti. Haec, ut supra diximus, Papisticae Gratiae nequaquam conveniunt. Adde quod ibi definiens iustificationem, collocat eam etiam de sententia Davidis in remissione, contectione, et non imputatione peccati. Talis iustificatio (ut et prius dixi) nullo modo convenit illi adversariorum Gratiae renovationis: sed huic nostrae gratuiti favoris aut misericordiae Dei, gratis ex immensa gratia peccata condonantis. Evidens quoque ac irrefragabile testimonium veritatis est, quod Apostolus in hac tam accurata tractatione Gratiae et Iustitiae, nullam plane partem renovationi aut bonis qualitatib. tribuit, ac nec mentionem quidem eius facit. Cur ergo contra adversarii omnia in renovatione, aut infusa gratia ac iustitia collocant? III. Denique quid sit, Hominem Gratia iustificari, disertissima periphrasi aut paraphrasi Apostolus ibidem exponit. dicit enim esse idem quod non ex merito, sed ex gratia aut secundum gratiam alicui imputari iustitiam, et non imputari iniustitiam aut peccatum. Quid obsecro aliud esse omnino potest, ex gratia alicui imputari iustitiam, et non imputari iniustitiam, quam gratuito favore aliquem pro iusto haberi, cum in se minime sit iustus? Observetur igitur diligenter, quod Paulo Iustificari hominem, idem plane sit quod imputari ei iustitiam, et non imputari iniustitiam: et idipsum Gratia alium fieri sit idem, quod ex gratia, aut secundum gratiam seu gratuitum favorem. Appositissima igitur et clarissima paraphrasi ibi Apostolus perspicue nostram veramque sententiam de Gratia et Iustificatione asserit, et adversariorum contra refutat. IIII. Eodem 4. Capite etiam in eo confirmatur nostra sententia, quod ab hac iustificatione lex penitus separatur et vicissim Gratia ei adiungitur: quodque haec duo sibi invicem, ut plane contraria nempe legi gratia, et lex gratiae opponuntur. Sic nequaquam possunt lex Renovationi aut Instaurationi opponi. [p. 200] column 375/376 Lex enim uni maxime instauratas vires et bonas qualitates requirit, et renovata natura simul vult normis legis regi, eisque obedire, quandoquidem illa renovatio est quaedam viva legis in cor inscriptio: et ad hoc ipsum datur homini, ut legi eo rectius obediat: seu (ut Paulus dicit) homo conditur ad bona opera, in hoc ipsum a Deo parata, aut praescripta, ut in eis ambulet, et Deo serviat. V. Huc etiam referatur, quod eodem hoc capite Paulus certitudinem salutis requirit, eoque ex Gratiae et Fide salutem vult pendere. Non potest autem esse certitudo in illa Papistarum iustitia renovationis: quia ipsimet Papistae in suo Tridentino Concilio, et alias asserunt, alium plus, alium minus renovari. Quare in illa imperfectione iustitiae necesse est dubitationem regnare. VI. Cap. 5 incipit Paulus disserere de Gratia Dei: et mox substituit ei voci tanquam quoddam aequivalens, Dilectionem Dei dicens, quod antea cum hostes essemus, simus Deo reconciliati, etc. Ostendit ergo, idem sibi esse Gratiam et Dilectionem. Paulo post eodem Capite, Iustitiam, qua iustificamur, inculcat esse donum: causam autem huius doni facit Gratiam. Iam cogitet omnis intelligens, quae alia causa esse possit verae donationis aut gratuiti doni, quam beneficus et spontaneus favor aut misericordia. Certe si gratia esset renovatio, aut novae virtutes: tunc illa secundum Papistarum doctrinam esset ipsissima Iustitia, non autem causa efficiens eius. et quae porro per eam contingerent nobis, essent et vocarentur praemia infusarum virtutum, non iam mera dona. Certum porro, ac ipsiusmet Christi testimonio confirmatum est, Paulum esse electum organon, seu doctorem gratiae, ac beneficii eius. Certum quoque est, inter omnia scripta Pauli epistolam ad Romanos primariam esse, cuius caput et praecipua sedes doctrinae de Iustificatione sunt praedicta tria capita: quae cum summo consensu doceant, Gratiam iustificantem esse illum gratuitum Dei favorem, quo nos adeo dilexit, ut filium suum pro nobis traderet: omni profecto iure omnes pii idipsum sentire ac profiteri tenentur, Sed adiiciam et alia Testimonia ac Argumenta. VII. Saepe haec vox numeratur a Paulo inter alias in Deo, extraque nos existentes, et gratuitam benevolentiam significantes: ut solet crebro in Sacris literis congerie quadam fieri. ut 1. Timoth. 1. et 2. Timoth. 1. et in secunda Iohannis cap. 1. Gratia, misericordia, pax a Deo, etc. ubi ipse quoque ordo indicat, vocem Gratiae aliquam primam causam nostrae conversionis in Deo existentem significare, et non quasi ultimum effectum conversionis. VIII. Secundae Timoth. 1 , coniungit Apostolus vocem Gratiae, cum voce Propositi Dei, inquiens: Qui vocavit nos vocatione sancta, non secundum nostra opera, sed secundum proprium propositum et gratiam quae data est nobis in CHRISTO IESU, ante secula. Hic Gratia cum bono proposito Dei coniungitur. et veluti explicans illud, dicitur esse causa nostrae vocationis: ac denique affirmatur, quod sit nobis data ante secula. Quae tria nullo modo renovationi, sed potius soli gratuito favori Dei erga nos conveniunt. IX. Hebraeor. quarto dicitur , Ut consequamur gratiam ad opportunum auxilium. Fit igitur Gratia causa auxilii opportuni: ubi nimirum etiam non renovationem, sed gratuitum Dei favorem, ex quo nobis opportunum auxilium profluit, indicat: ideo etiam ibidem vocat thronum gratiae. id est, favoris aut gratuitae misericordiae, non sane novitatis nostrae. Eodem modo et Ephes. 1, Gratia fit causa remissionis peccatorum. Est autem proprie gratuitus favor aut misericordia, causa condonationis culpae ac poenae, ut et prius dictum est. Et quidem additur ibi Dives gratia: qualis non nostra renovatio, quae in hac vita tantum tenues primitias spiritus complectitur, sed tantum ingens Dei erga nos favor est. X. Eodem capite ad Ephes. 4 inquit Paulus: Qui praedestinavit nos, ut adoptaret in filios per IESUM CHRISTUM, in sese, iuxta beneplacitum voluntatis suae, ut laudetur gloria gratiae suae, qua (gratiavit) charos habuit nos per dilectum. Vult laudari gratiam, quod renovationi nostrae non convenit: et dicit Dei nos per illam gratiam gratiasse, aut gratis charos habuisse. Ubi diserte audimus quid sit Paulo Gratia: nempe ille gratuitus favor aut benevolentia, qua nos charos habet, aut amplectitur in Christo, suo dilectissimo filio. XI. Sequenti quoque cap. describit Gratiam, inquiens: Deus, qui dives est in misericordia, propter multam charitatem suam, qua dilexit nos, etiam cum essemus mortui per delictum, convivificavit nos cum Christo: per gloriam estis servati, etc. Quibus Paulus abunde docet, Gratia servari aliquem, idem sibi esse quod Ex ingenti misericordia et multa dilectione servari. Nam repetita sententia, Per gratiam estis servati, clarius exponit id quod prius dixerat, Per misericordiam aut charitatem. XII. Roman. undecimo , ait Apostolus, reliquias et electionem ex gratia factam esse. Quid ibi aliud Gratia est, nisi gratuitus favor, sicut toto 9, capite prolixe disseruit? Et mox addit: Quod si ex gratia, non iam ex operibus quandoquidem gratia iam non esset gratia: quod si ex operibus iam non ex gratia, quando quidem opus iam non esset opus. Ubi opera et gratiam inter se opponit, tanquam invicem sese destruentia. Quod ipsum de Gratia renovationis nequaquam intelligi potest, quae est bonis operibus coniunctissima. Solus autem gratuitus Dei favor cum bonis operibus, eorumve merito, quando utrunque pro causa alicuius rei ponitur, sese invicem destruunt, ita ut si quis bonis qualitatibus ac operibus servari aut iustificari dicatur, ille gratia aut gratuito favore servari negetur: et contra, si enim ex operibus iustitia est, Christus frustra est mortuus. XIII. Ad Ephes. primo affirmat Apostolus nos habere remissionem peccatorum secundum opulentam gratiam Dei. Hic profecto perfacile est videre, quid haec vox Apostolo significet. Quae enim potest alia causa esse remissionis debiti alicuius, quam favor, misericordia, seu benevola voluntas creditoris erga debitorem? XIIII. Eph. secundo inquit: Gratia estis servati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei donum est, non ex operibus, ne quis glorietur. In quo loco luculentissime Paulus totam rationem nostrae salutis exponit: causam eius efficientem facit gratiam, ac ab ea excludit opera, et omne omnino nostrum meritum. Ipsam salutem (quae et iustificationem et regenerationem, et vitam denique aeternam complectitur) donum appellat. Causam instrumentalem, per quam illud donum accipimus, dicit esse fidem. Iam facile est animadvertere, si salus est donum, et gratia est causa doni, quid in talibus loquutionibus, Homines gratia salvari, aut iustificari, Paulo haec dictio significet. Quae enim alia potest esse causa doni, sincere et non fucate donati, quas favor, benevolentia, seu voluntas quaedam studioss. quempiam iuvandi? Ut in patre filio aliquid donante, quae est alia causa, quam paternus ille amor? Sic et nos perditi filii, dono salutis aeternae donamur a benegnissimo patre caelesti, non nisi propter eius gratiam id est, summam ac plusquam paternam erga nos benovolentiam. Non esse autem gratiam nostra opera, ope Spiritus sancti effecta, ex eo animadverti potest quod clare omnia opera nostra, omne meritum, ac paene totum hominem ex causa efficiente salutis, Paulus hic disertis verbis excludit, dicens: Et hoc non ex vobis. Item: Non ex operibus, ne quis glorietur. Ad hasce rationes et illam adiice, quod in Hebraeo Gratia חן , Chen, vel venit a verbo חנן , Chanan, [p. 201] column 377/378 quod misereri significat: vel certe id gignit, ut gratia ipsis sicut themate, sic et significatione cum verbo Misereri conveniat, eoque gratuitum favorem proprie, non donum significat. Quin et Thomas testatur, eam saepe idem cum misericordia esse. Convenit autem et sono et significatione, et quasi derivationis ratione cum Germanico gunnen, chanan, quod favere alicui significat, et gunst favor. Quare si huius vocis veram ac genuinam significationem pernosse vis, respice vetus Testamentum, eiusque originariam linguam, unde primum in novum Testamentum progreditur. Considera etiam ipsam eius etymologiam, aut originalem radicem, unde genuina vocabulorum vis considerari accipique solet. Sic et Graecum verbum χαριτόω , a χάρις gratia derivatum, indicat ultroneum liberalemque favorem. Nam χαριτόω significat gratis diligo. Ephes. 1. Qui sponte nos dilexit in dilecto. Sic in salutatione Angelica, Ave gratis dilecta, Dominus tecum: idem illi est, esse κεχαριτωμένην , quod gratis dilectam, quodque Dominum ei propitium esse, aut eam nactam esse gratiam apud Deum, quod mox veluti explicationis gratia adiicietur. Non recte ergo vertit Vulgata ac vulgaris, Ave gratia plena, et gratiosa. Ex quibus omnibus liquido apparet, Gratiam iustificantem in Sacris literis esse proprie, illum gratuitum Dei favorem, quo benignissimus pater nos indignissimos complectitur, adeo ut unigenitum filium pro nobis tradat, eumque faciat maledictum, ut nos a maledicto legis liberemur: eum castiget ac percutiat, ut nos vulnere eius sanemur, etc. Verum in Tabella adiecta, aliquanto clarius vocis huius significationes apparebunt.

GRATIA alias accipiturActive, et est idem quod favor, aut beneficium potentioris erga indigentem, aut alioqui inferiorem. quae est multiplex:I. Gratuitus Dei favor, seu causa iustitiae: Romanorum 3. Tit. 3. Iustificati gratia. Roman. 4. Non imputatur merces ex gratia. Roman. 2. Si ex gratia, iam non ex operibus. Ephes. 2. Gratia estis servati, per fidem. Hinc phrases, Invenire gratiam, pro favorem consequi, etc.II. Remissio peccatorum, ut quidam asserunt.III. Totum regnum Christi, Galat. 5. Excidistis gratia, qui lege iustificamini. Tit. 2. Apparuit gratia Dei Salvatoris. Non estis sub lege, sed sub gratia, Rom. 6.IV. Qualitates, aut dona per Spiritum sanctum donata. 1. Corinth. 1. De gratia vobis data, quod in omnibus ditati estis. Ephes. 4, Unicuique vestrûm donata est gratia.V. Assistentia, aut praesentia Dei perpetuo regens, et efficaciter promovens ministerium. Laboravi, non autem ego, sed gratia quae mecum est. 1. Corinth. 15.VI. Beneficium humanum, ut est eleemosyna: 1. Corinth. 16. Petentes gratiam contra Paulum. Et, Festus volens Iudaeis gratiam ponere: Actor. 25.VII. Gratitudo: ut, Gratias ago.Passive, et est quasi quoddam meritum, aut (ut ita dicam) gratiositas inferioris apud superiorem:I. Acceptum esse, ut gratiositas. Dedit ei gratiam coram praefecto carceris, Genesis 39. Dedit eis gratiam coram Aegyptiis, Exodi 3. Gratiam habebant coram omni plebe, Actor. 12. Proficiebat Christus gratia coram Deo et hominibus: Lucae 2. Mansuetis dabit gratiam, Proverb. 3.II. Meritum. Lucae 6. Quae vobis gratia, si datis mutuum, recepturi, etc. 1. Petri 2. Nulla est gratia, si quis iuste patitur. Sed si iniuste, pro gratia gratiam: id est, pro merito Christi favorem, aut etiam pro favore erga ipsum filium nobis favet. Dilexit in dilecto.

GRATIS vox, praecedenti voci Gratiae admodum vicina, plura habet significata. Aliquando enim idem valet quod Sine optato eventu. Galat. 2. Si enim per legem iustitia, Christus gratis mortuus est. id est, nihil profecit aut acquisivit nobis moriendo, ut nos nostromet sudore iustitiam ac vitam acquirere oporteat. Sicut paulo prius dixerat: Igitur Christus est minister peccati. Aliquando significat sine gravi, aut iusta causa: ut Ioan. 15. Psal. 35. Odio habuerunt me gratis. Sic Proverb. 24 dicitur: Ne sis testis gratis contra proximum tuum id est sine gravi causa, aut vera eius culpa. Denique significat sine precio: ut Matth. 10. Gratis accepistis, gratis etiam date. 1. Cor. 11. Gratis vobis Evangelion praedicavi. 2. Thess. 3. Neque gratis panem comedimus. Exodi 21, Septimo anno egredietur liber gratis. id est, sine precio redemptionis. In hoc ultimo significatu utitur hac voce novum Testamentum, agens de gratuita hominis salute. ut Rom. 3. Iustificantur gratis ipsius gratia. id est, sine omni nostrorum operum compensatione, aut merito. quod alias dicitur, Sine operibus, sine lege, sine nobis, secundum gratiam, aut ex gratia: item, Donum Dei est, etc. Multa de hac voce hoc tempore Theologi disputant, nec immerito, discernit enim promissiones legales, quae sunt conditionales, flagitantes meritum, aut plenam legis obedientiam: ab Evangelicis, quae nobis sunt plane gratuitae, et ex solius Christi merito dependent. Saepe autem etiam aliis phrasibus haec eadem proprietas Evangelii inculcatur. ut Isa. 52. Gratis venditi estis, et sine precio redimemini: et cap. 55. Omnes sitientes venite ad aquas: et quibus non est argentum, venite accipite, et comedite sine argento, et sine precio. Sic et Christus clamat, Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis: et specie convivii gratuitam salutem depingit.

GRAVIS, habet varias significationes in Sacris quoque literis, sicut et in prophanis. Nam Cavad, Gravis fuit, significat et gloriosum esse, et divitem: sive id mala occasione fiat, quod divitiae et gloria sint tum suis propriis possessoribus non raro graves ac molestae, ut non plane pro arbitrio agere ac vivere possint: tum et aliis, quos tales premunt: sive ex bona causa, quod divites ac honorati plerumque coguntur esse graviores, magis serii ac stabiles, et ab omni levitate et vanitate alieni: sive denique, quod onusti opibus, et bonis etiam stabilibus, non facile queunt ex uno loco in alium migrare. In hac significatione Abrahamus dicitur fuisse gravis [p. 202] column 379/380 pecore et argento. Significat quoque Gravis copiosum, numerosum, ac potentem ut Isa. 36. Venit cum exercitu gravi. Exod. 10. Locustas graves demisit in terram: pro, numerosas. et 1. Reg. 3. Quis enim poterit iudicare populum tuum, gravem istum? Sic et Diodorus Siculus dicit, Philippum timuisse gravitatem civitatis Olinthi: pro, potentiam, amplitudinem. Significat etiam Difficile. Ezech. 3. Non ad populum profundi labii, et gravis linguae mitteris. id est, quorum sermo est difficilis. Sed cum id Moyses de se Exodi 4 dicit, significat tardum loquendo, et impeditae linguae. Sic res quaepiam superans nostras vires dicitur esse gravior nobis: id est, difficilior quam ut a nobis effici, praestari, aut superari possit. Exodi 18. et Deuter. 1. Dicitur et manus Dei gravis, id est, nimium nos poenis onerans, 1. Sam. 15. Et populus gravis iniquitate, Isaiae 1. Videtur poni et pro denso: ut cum Exodi 19, nubes gravis dicitur: et Isaiae 32, umbra petrae gravis in loco arido: id est, rupis praegrandis, sub qua solet umbra esse tanto frigidior, ut quae non solum radios arceat, sed etiam quasi subterraneum locum praestet sua altitudine sedenti ad eius radices, quo frigus aestate colligitur et occulitur. Gravem esse corde, et aggravare cor, plerunque in malam aut etiam pessimam partem accipitur. Dicitur enim de iis qui non facile moventur, impellente ac concutiente eos verbo Dei. Psal. 4. Filii hominum, quousque graves corde? Ubi, teste Augustino, exposuit David, qui sint graves corde, inquiens: Ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Sed de verbo AGGRAVARE, suo loco dictum est.

GRAECUS, in novo Testamento alias ponitur proprie, pro Graeca gente: quod tunc potissimum fit, cum vox Barbarus ei additur. ut cum Roman. 1 dicit Paulus, se esse debitorem Graecis et Barbaris. Alias omnes gentes aut gentiles notat: quod fit tunc potissimum, cum additur voci Iudaeus, ut cum Rom. 1 dicit, Evangelion esse potentiam Dei, ad salutem Iudaeo primum et Graeco: id est, cuivis genti, non tantum Iudaeis. nam sub istis duabus vocibus omnes gentes continentur. Sic Acto. 19 dicit, audisse sermonem Dei Iudaeos et Graecos. Sic et Rom. 3 dicit, se omnes homines convicisse iniustitiae, tam Iudaeos quam Graecos. id est, omnes gentiles. Sic et Rom. 10, ac 1. Cor. 15 accipi debet. Caeterum 1. Cor. 1, videtur accipi pro solis Graecis, quod sapientiam quaesierint. Nam alii gentiles non perinde curarunt studia sapientiae, tunc praesertim temporis quandoquidem Romani quoque tunc magis rei militaris et pecuniariae studiosi fuerunt. Aliquando etiam vox haec ipsos Iudaeos, alibi extra Iudaeam natos ac educatos, aut etiam agentes, significat. ut, Num in dispersionem Graecorum ibit? quem locum multi de dispersis Iudaeis, sed tamen Iudaizantib. iam sermone, vestitu et aliis externis moribus exponunt. Sic Actor. 2, cum tam variae gentes audisse narrantur diversitates linguarum ab Apostolis sonatas, videntur illi fuisse plerique Iudaei, sed tamen alibi nati ac educati, et eo festi gratia venientes. Sic et Actor. 6. Ortum est murmur Graecorum adversus Hebraeos: videtur accipi Graecus pro Iudaeo alibi nato. Non enim videtur esse verisimile, tantum Hierosolymae habitasse Gentilium, eorumve tam magnam frequentiam fuisse conversam, et insuper aliquid iuris ac potentiae in Ecclesia habuisse, cum adhuc de vocatione Gentium inter Apostolos valde ambigeretur. Sic de Hebraeis inter Graecos natis ac educatis exponunt quidam illud Actor. 9, Paulus libere in nomine Domini IESU loquebatur, et disceptabat adversus Graecos.

GREMIUM, maritalis societas intelligitur, ut postea in voce Sinus plenius exponetur.

GRESSUS, motio pedum in profectione. Ponitur per metaphoram pro vita, Iob 31. Cunctos gressus meos dinumeras, id est, omnes meas cogitationes et conatus perspectos habes. Arctari gressus alicuius, est difficulter suas actiones, magnaque molestia, et parvo cumfructu promovere: sicut qui nimis angusto calle, aut etiam compedibus, breves passus facit, ut facile concidat. Proverb. 4. Cum ambulaveris, non arctabitur gressus tuus. Iob 18. Lucerna eius super eum extinguetur, arctabuntur gressus potentiae eius. Contra dilatari alicuius gressum sub aliquo, Psalm. 18. Stabilitatem et successum notat. Declinare gressum nostrum a semita Dei, est veram pietatem negligere. Iob 31. Psal. 44. Et contra, Dirigi a Deo gressus nostros in eius verbo. Psalm. 119. 40. et 37. Rete parare gressibus alicuius, Psalm. 57, est insidiari eius vitae, et etiam honestis piisque actionibus et conatibus. Ponere in me gressus suos. Psal. 85, Iustitia ponet in via gressum suum, id est, obtinebit suum processum, homines erunt iustitiae studiosi. Sustentare alicuius gressus. id est, regere quasi manu ducendo, ut recte incedere queat. Psalm. 17. Sustenta in viis tuis gressus meos, ne declinent pedes mei, Gressus extraneae infernum apprehendunt, Proverb. 5. pro, in extremum exitium deducunt ipsam, una cum suis adulteris. Gressus effundi, supra in verbo Effundo explicatum est. Ratio autem metaphorae fundi aut fluere gressus aut genua, supra in voce GENV exposita est.

GREX, per metaphoram crebro in veteri ac novo Testamento significat plebem, seu imperitum ignobiliusque hominum vulgus. Sic nonnulli illud Cant. 1 exponunt: Egredere, et abi post vestigia gregum. Gregis filii, pro hoedis et agnis, Exodi 12 ponitur: ubi Grex proprie accipitur. Sed Hierem. 49. Si non traxerint eos parvuli gregis. pro ignobilissimis et imbecillissimis Chaldaeorum accipitur. Dicit enim Dominus, se effecturum ut vel lixae ac calones soli affligant ac perdant Aedomeos: adeo timidos ac ignavos debilitatosque eos futuros esse. Sic et Ezech. 36, praedicit Propheta, civitates desertas fore plenas gregibus. id est, hominibus ubi semel proprie per similitudinem, iterum metaphorice hac voce in eodem sensu utitur. Peculiariter tamen haec Gregis metaphora solet poni pro coetu ac populo Dei, quod ille speciali quadam cura ac solicitudine teneatur huius partis aut generis hominum, quod ei sese per veram religionem addixit et consecravit, et cui ille vicissim plusquam paternam benevolentiam favoremque sancte promisit, ideoque etiam se eius specialem pastorem esse profitetur. Ideo Mich. 2, de Ecclesia inquit: Tanquam gregem in medio caule colligam eos, etc. et Mich. 7. Pasce populum tuum virga tua, gregem haereditatis tuae habitantem solum. Sic et Christus inquit Lucae 12, Noli timere pusille grex. et Paulus Acto. 20: Attendite vobis et universo gregi, cui vos Spiritus sanctus praefecit. et 1. Petri 5, Pascite gregem qui in vobis est. Item, Facti forma gregis. Sic et ipse Servator se bonum pastorem suorum profitetur Iohan. 10. Denique usitatissima est ista similitudo aut metaphori, qua populus Dei Gregi, et ipse ac doctores eius pastoribus conferuntur: sicut et apud Homerum saepe gubernatores vocantur pastores.

GRUS confertur cum populo Dei, Hieremiae 8, Turtur, grus, et hirundo observant tempus adventus fui at populus meus non novit iudicium Domini. Isa. 38 inquit Ezechias rex de suo acerbissimo morbo: Sicut grus et hirundo, sic garriebam: scilicet prae ingenti dolore.

GUSTARE, synecdochice ponitur pro comedere 2. Sam. 2. Si ante occasum solis gustem panem, aut aliud quicquam. Sic Ionae 3, Pecora non gustent quicquam. Per metaphoram significat frui verbo Dei: item cognoscere. Hebr. 6. Gustarintque bonum Dei verbum. Sic et Psalm. 34. ac in Petro, Gustate Dominum quam sit bonus: id est, ex spirituali gustu et experientia cognoscite. [p. 203] column 381/382 Sic denique industria mulier dicitur gustare quod bona sit negociatio sua: Proverb. 31 id est, experimento cognoscere. suam industriam ac laborem esse salutarem. Gustare etiam mortem dicitur, pro mori: Matthaei 16, et Iohan. 5, Quia verba noticiae non raro pro frui bonis, et perpeti mala ponuntur. ut, Videre mortem, Videre bona Hierusalem: sensus ponitur pro fruitione rei. GUSTUS, Hebraeis non raro usurpatur pro habitu totius corporis, in sermone, gestibus, forma corporis, et omni dexteritate: sive quia alii inde gustent aut cognoscant nos: seu quod externa illa indicia interni gustus aut iudicii iudicia sint. 1. Samuelis 21. Et mutavit David gustum: id est, habitum aut gestum suum. Et mox 25, Benedictus gustus tuus: dicit David ad Abigail. id est, prudentia, qua recte imminentia mala praevidisti, et praevenisti, meque ab ista caede liberasti. Sic Proverb. 11, pro prudentia ponitur: Annulus aureus in naribus porci mulier formosa, carens gustu. id est, intelligentia.

GUTTUR, metaleptice pro sermone. Psal. 149. Exaltationes Dei in gutture eorum. id est, in sermone suo praedicant grandia opera Dei. Clama gutture, ne prohibeas: Isaiae 58. ubi ferme proprie accipitur pro ipso instrumento vocis. Psalmo 5. Sepulchrum patens guttur eorum. id est, perpetuo ex ipsorum gutture pravi sermones eructantur. Habet autem simul illa locutio singularem gratiam, quod perinde ex eorum malo thesauro cordis parva consilia, et impii sermones per guttur effundantur sicut ex sepulchro aperto pestilentes foetores perpetuo spirant: quam similitudinem Christus plenius exposuit. Guttur etiam pro collo ponitur: Torque guttur et Alligare praecepta Dei gutturi, Proverb. 1. 6. Prohibe guttur a siti, Hierem. 2, significat, Noli procul peregre proficisci per loca arida, ad quaerendam humanam opem. Premuntur enim viatores in illis arentibus et aestuosis locis siti. Volebant vero Iudaei ex Aegypto accersere auxilia: id vetat Deus per Prophetam.

H

HABERE verbi significationes communissimas octo recenset Aristoteles in fine Categoriarum, nempe ut dispositionem, qualitatem aut scientiam, ut partem in toto, ut accidens in substantia, ut quantitatem, ut vestem, ut aliquid in parte sicut annulum in digito, ut contentum habetur, ut possessionem, ut uxorem. Illae nimicum, sicut in aliis linguis ac rebus, ita etiam in Sacris literis sunt usitatissimae. Porro phrases quaedam sunt in Sacris ab hoc verbo ductae, quae aliqua admonitione indigent. Iohan. 2. Omnis qui transgreditur, et non manet in doctrina Christi, Deum non habet, Qui manet in doctrina Christi, is patrem et filium habet. Ubi Oecumenius inquit: Duobus modis aliquis habere Deum dicitur nam et omnes creaturae Deum habere dicuntur. Unde et Paulus inquit: In ipso enim vivimus, et monemur, et sumus. At hic modus ad rerum essentiam tantum spectat. Altero modo habetur Deus, cum quis bene agendo eum colit: quo significato et Deus Abraham, Isaac, et aliorum denique piorum Hebraeorum dicitur. Haec ille. Verum de hac correlatione Dei, et eius multorum, supra in voce DEUS prolixius disserui. Alioqui multos ac differentes gradus habendi Deum ex sacris literis constituere possis. Sicut varii sunt gradus eius tum poenarum (nam et daemones habent Deum) tum beneficiorum corporalium ac spiritualium: tum denique noticiae ac cultus Dei. Sic vicissim etiam sine Deo esse, et sine Christo, et non habere Deum ante oculos, varia significata habet: nempe, aut non timere Deum, nec habere eu propitium: aut non respicere prorsus in eius mandata aut denique, plane non credere esse ullum Deum: vel etiam deseri a Deo, ut Saul: vel expelli a facie Dei, ut Cain, etc. Mercedem habere: pro, deberi illi praemium. Matt. 5. Si dilexeritis eos qui diligunt vos, quam mercedem habetis? id est, quid tandem praemii vobis debebitur, aut a Deo expectare poteritis? nempe nullum. Sic mox initio sequentis: Si eleemosynam vestram dederitis coram hominibus ad hoc ut spectamini, mercedem coram Deo non habetis. id est, nihil vobis debetur praemii.

HABITARE, aut SEDERE (nam idem verbum ישב Iaschab est) plures idiotismos habet, quos ordine recensebo. Habitare saepe significat alicubi agere, aut vivere. ut Psal. 14. Quis habitabit in monte sanctitatis tuae. tametsi ibi simul significet frui caelestibus bonis mentis, aut regni gratiae. Iohann. 1, Et habitavit in nobis: id est, inter nos egit, vixit, nobiscum familiariter versatus est. Sic Christus dicit ad Apostolos Lucae 24. Vos autem habitate, aut sedete Hierosolymae. id est, hic agite, manete et expectate donum Spiritus sancti. Habitare cum muliere, coniugalem conversationem significat, Isaiae 62. Habita bit iuvenis cum virgine. Sic 1. Cor. 7. Et ipsa consentit cum eo habitare. Habitare in domo, aliquando significat more Hebraeo agere in familia plurium liberorum, habere familiam. Psal. 113. Qui sterilem facit habitare in domo, matrem filiorum laetantem. Habitare significat etiam potenter et bene vivere, et quasi regnare. Proverb. 10. Iustus in aeternum non commovebitur: impii autem non habitabunt super terram. Simile quid Christus dicit, pacificos possessuros esse terram. Sic Psal. 37 dicitur: Habita terram, et pasce veritatem. Et mox, Habita in seculum. Ac denique seipsum exponens ait: Iusti haereditate accipient terram, et habitabunt in seculum super eam. Ad hanc significationem potentis habitationis aut regni, pertinent et sequentia exempla. Roman. 7. Non ego illud facio, sed habitans in me peccatum. id est potenter ibi agens. In eodem sensu et Spiritus sanctus dicitur habitare in nobis, Roman. 8. et 1. Cor. 3, id est, non ociosus, sed operosus, ac valde efficax. Sic et Satan cum septem aliis deterioribus dicitur reverti, et ita potenter habitare in eo, ex quo prius per fortiorem armatum eiectus fuerat, ut fiant posteriora eius deteriora prioribus. Ratio metaphorae est, quia qui in aliqua domo habitat, ille non tantum ibi agit, sed etiam potenter ac pro arbitrio in ea vivit et imperitat. Hinc est ista significatio, quod habitare significat quasi imperare ac regnare. Habitare coram aliquo, est quasi subiectum ei esse. Sic 2. Reg. 4, dicuntur filii Prophetarum habitasse coram Helisaeo in Gilgala: quia ei obediebant, et ab eo regebantur ac instituebantur. Habitare in medio populi, est tuto ac libere habitare, vel etiam communem quandam vitam, aequa cum aliis conditione, victitare. Sic cum Helisaeus Sunamitidi pollicitus esset suam operam apud regem, si quid ea forte controversiae haberet: respondit illa, se habitare in medio populi: id est, tute ac secure uti ac frui omnium conversatione et benevolentia: vel etiam se communem quandam vitam agere, nihilque cupere sibi cum rege et aulicis rei esse. Sic Hierem. 39 dicitur habitasse in medio populi. id est, tutus ac securus, non molestatus, captus aut latitans, ut alias. Habitare confidenter, est habitare, vivere ac agere tuto, quiete et tranquille. Crebro admodum de conscientiae securitate accipitur. ut Hierem. 23. In dieb. illis salvabitur Iuda, et Israel habitabit confidenter. Eadem phrasis est et Isaiae 52. Sic et Psalm. 16 dicit Christus: Etiam caro mea habitabit confidenter. id est, in protectione Dei, nihilque metuens putrefactionem: Tametsi, caro mea requiescet in spe, clarius et significantius sit: includit. n. et resurrectionem. Deus quoque habitare dicitur in populo suo: id est, illis adesse, eos regere, protegere, tueri. Levit 26, 2 Cor. 6. Exodi 25. Deus saepe hac periphrasi describitur, Qui habitat in caelis, irridebit eos. id est, qui regnat ac dominatur in regno caelorum. Habitaculum Dei alias significat ipsum tabernaculum, ut Ps. 26. [p. 204] column 383/384 Dilexi habitaculum domus tuae, et locum habitaculi gloriae tuae. Alias caelum ipsum. ut Deut. 26, de sanctuario tuo, et de excelso caelorum habitaculo, de habitaculo sanctitatis tuae. Alias nostrum habitaculum, ipsa plena instauratio dicitur. 2 Cor. 5. Habitaculum nostrum ex caelo superinduere cupientes. Denique et Deus ipse dicitur nostrum habitaculum, id est, defensio a variis iniuriis: sicut domus protegit ac tuetur incolentes ab iniuriis tempestatum, et ardoris solis. In cunctis habitationibus vestris: pro, ubicunque vos contigerit habitare: Levit. 3 et 23. Num. 25. In cunctis habitationibus vestris civitates vestrae desertae erunt. Ezech. 6. Habitatio alicuius: id est, familia. Universa habitatio domus Syba servivit Mephiboschet: id est, tota familia. 2 Samuelis 9. Habitatio mea recessit, Isaiae 38. id est, alio migrandum est. Ideo mox addit, Et migravit a me veluti tabernaculum pastoris. Habitationis civitas: id est, in qua habitare possis. Psal. 107, cum civitatem habitationis non invenirent.

HEBDOMADAS non tantum dierum, sed et hebdomadarum habent Hebraei: quae sunt 49 dies, quas vocant solennitatem hebdomadarum. Exodi 34. Est autem Pentecostes. De hisce inquit Hieremias cap. 5. Hebdomadas statutum messis custodit nobis: pro, tempus aptum et statutum metendis messibus servat nobis. Sic quoque habent hebdomadas annorum, cum septimo quoque anno reliquerunt agros incultos, et dimiserunt servos liberos. Item habent hebdomadam hebdomadarum annorum, cum ab uno Iubileo ad alium numerant annos 50: ubi omnia in pristinum statum restituebantur, et agri quoque venditi, aliaque stabilia ad pristinos possessores aut familias redibant. Denique Daniel disserit de 70 hebdomadis annorum, quae tunc adhuc usque ad adventum Meschiae supererant: de quibus alii prolixius et ex professo disserunt, quos vide. Exple hebdomadam huius, Gen. 29. pro sine transeant 7 dies nuptiarum huius sponsae, mox tibi eius sororem dabo.

HAEREDITAS, bona successionis iure a mortuis parentib. aut aliis cognatis accepta significat. Erant vero haereditaria bona Iudaeis multo gratiora et dulciora, studiosiusque retinebantur, quam nunc in Germania aut alibi fit: cuius rei causae erant duae. prior, quod non ita facile ex suis sedibus, civitatibus, aut tribubus alio migrabant, ut nunc in Germania fit: altera erat, quod illud solum a maiorib. haereditate acceptum, illis divinitus contigerat. Apparet autem quam dulcis eis haereditas fuerit, ex illo sermone et facto celebri Nabot, qui regi ipsi vinetum suum cedere noluit, idque maiora ac meliora offerenti: singulari quadam verborum emphasi indicans, se nequaquam adduci posse, ut suam haereditatem ulli mortalium vendat. Ab hac igitur tam grata ac dulci re, ac veluti patrio nido, transfertur haec vox ad alias quasvis valde preciosas ac gratas possessiones, ac bona interna aut externa, corporalia aut spiritualia. Hinc fit, ut ipsemet Deus, eiusque vera religio, Piorum haereditas dicatur. Ezech. 44. Ego ero haereditas eorum. id est, ex me solo, tanquam suo unico bono, pendebunt. ut Psalm. 119. Lex tua est haereditas mea. et Psalm 16. Dominus est portio haereditatis meae, et calicis mei. id est, Tu es qui sustentas haereditatem meam. Funes ceciderunt mihi in praeclaris: etenim haereditas mea praeclara est mihi. Quae omnes voces pene synonymae sunt. Sic et Psal 127. Ecce haereditas Domini filii, merces fructus ventris: pro, Ecce haec sunt longe gratissima praemia, quae Deus piis dat, nempe liberorum numerositas. Haereditas Dei vocatur Ecclesia, propterea quod illa sit eius dulcissima possessio, quam singulari amore et plane sponsi affectu complectitur. Sic Psal. 2 dicit Deus ad filium: Pete a me, et dabo gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae. Non tantum igitur Deus, eiusque bona omnia, praesertim autem vita aeterna piorum hominum Ecclesiaeque haereditas dicitur, sicut supra audivimus: sed etiam vicissim pii totaque Ecclesia, haereditas Dei aut Domini non uno in loco nominatur. Sic 1. Sam. 26 inquit David: Expellunt me, ne adhaeream haereditati Domini, dicendo, Vade servi diis alienis. Haereditas immarcessibilis, 1. Petri 1 dicitur aeterna piorum felicitas. Haereditare terram, est certa ac firma possessione eam possidere, ita ut nemo possessori litem movere possit de ea. Ponere sibi terram in haereditatem Ezech. 36. Gentes, quae posuerunt terram meam in haereditatem sibi cum laeticia totius cordis: id est, rapuerunt sibi Iudaeam, et Iudaeos ipsos, pro libitu et tyrannice, tanquam si eis optimo iure competerent, et perpetuo ea sint possessuri. Haereditare facere. Deut. 31. 32. Haereditare fecit altissimus gentes terram. id est, quando Deus diversis gentib. terras sedesque distribuit. Haereditare igitur, et Haeres alicuius hominis aut rei, active accipi solet, pro eo qui alicuius bona haereditate accipit, seu possidet: non passive, pro eo qui possidetur ab alio: in qua passiva significatione nomen Haereditas accipitur. Quod etiam propterea moneo, quia quidam super Rom. 4 scribens, argute simul et noxie pervertit dictum Pauli, Abraamum fore haredem mundi: passive illud exponens, quod Abraamus haereditabitur a toto mundo, seu erit pater omnium gentium, aut possidebitur ab omnibus gentibus: cum contra ei promittatur a Deo possessio mundi, et praesertim regni caelorum, quam haereditatem ille a Deo adeptus, suis veris filiis erat relicturus. Sic ibidem illud Roman. 8 pervertit, Nos sumus haeredes Dei, et cohaeredes Christi: id est, haereditas, bonum quoddam, aut possessio Dei: cum contra significet, possidemus Deum, eiusque bona. tametsi hoc posterius in suo loco recte explicet.

HAERESIS, nomen Graecum, venit ab eligendo. Vocarunt autem sic illi Philosophorum sectas, quod unusquisque sibi aliquod genus disciplinae ac sectae proprium elegit, cui sese ad dixit, tanquam suo iudicio maxime probabili commodaeque. Usitatissime sane tunc variae factiones philosophorum, haereses a Graecis, et a latinis sectae, citraque omnem contumeliam nominabantur. Utitur hac voce Graeca etiam Cicero in Paradoxis: Non enim fuit veteribus hoc nomen odiosum, sicut nec secta Latinum. Quinetiam in Sacris literis pro indifferenti accipitur, Actor. 15. Surrexerunt quidam ex haeresi Pharisaeorum. et Actor. 26: Colui Deum secundam exactissimam haeresin aut sectam nostrae religionis. Actor. 24. Confiteor autem hoc tibi, quod iuxta viam qui vocant haeresin, colo patrium Deum. Actor. 28. Isti secta scimus omnes resistere. Reperitur tamen, ubi etiam in pessimam partem accipiatur. Tit. 3. Haereticum hominem post unam et alteram admonitionem devita. 1 Corinth. 11. Oportet etiam haereses inter vos esse. Galat 5 Opera carnis sunt, haereses, invidia, caedes. 2. Petr. 1. Inducent exitiales haereses. Transiit autem ideo vox ista in odiosam significationem, quia haereses sunt revera humano arbitrio electae opiniones, ac viae salutis, non Dei voluntate, authoritate ac verbo constitutae, et humano generi propositae: quales sunt etiamnum omnes ἐθελοθρησκια aut electicii cultus Papistarum, Turcarum et olim ethnicorum. Quid vero sit aut dicatur communi significatione Haeresis, alio loco dicetur. Hoc tantum nunc observetur, qui etymologiam observes, tum haereses sunt proprie isti [electicii] cultus, quos sibi homines suo arbitrio, non a Deo proscriptos eligunt et assumunt. Quare aptissime hoc vocabulum humanis figmentis ac commentis Papistarum convenit

HALLELUIA, vox crebra in Psalmis, et non raro in vulgata versione retenta, quin et in cantib. Ecclesia multum usitata, significat idem quod Laudate Dominum, aut celebrate ac praedicate. Videtur perinde fuisse crebro repetita, sicut Latinum Oremus.

[p. 205] column 385/386 HERBA, vide supra GRAMEN.

HERI, abusive omne tempus proxime praeteritum, hodie praesens, cras futurum significat. Heri venire te: 1. Sam. 15 id est, proxime venisti, et nunc mox novas molestias peregrinationis ac fugae me tibi obiicere est iniquum. Iob 8. Ab heri sumus, nec scimus, cum velut umbra sint dies nostri: pro, brevi tempore viximus, nuper sumus nati. Heri et nudiustertius, idem valet ferme, quod proxime elapso tempore. Non erat facies Laban, sicut fieri et nudiustertius: Genes. 31. pro, sicut antea. Si bos fuerit cornupeta ab heri et nudiustertius. 2. Sam. 3. Et tam heri ac nudiustertius quaesivistis Davidem, ut esset super vos. id est, ut regnaret super vos, semper antea optastis, et id egistis. Heri et hodie, Hebr. 2. Christus est heri et hodie: id est, perpetuo.

HIERUSALEM, ratione etymi significat idem quod Videbunt pacem. Quod nomen ideo ei impositum est, quod antea quidem tum peregrinationibus, [tum] et bellis turbabantur, nec vel politia, vel religio ac Ecclesia satis erat constituta ac ordinata. Sed Deus promittebat tantum, se locum ministerio et doctrinae esse delecturum ubi quietem aliquam et stabilem sedem essent habituri. Quare delegit sibi eum locum, ut Psalmus celebrat, tribum Iehuda, et in ea Ierusalem, ac denique servum suum David: qui occupato eo loco, totum Dei populum ac ministerium in ordinem quendam et quietem redegit. Nec tamen solum temporariam pacem ac felicitatem suo nomine ea civitas populo Dei promisit, sed etiam spiritualem, veram ac aeternam: sicut et [tota] illa peregrinatio, aliique casus Iudaeorum, teste Paulo 1. Cor. 10. typus noster fuit, significavitque populum Dei non habere permanentem civitatem: sed futuram inquirere, ubi sit veram pacem visurus, et solidum gaudium gavisurus, sedes ubi fata vere quietas et felices omnibus piis pollicentur. Habet igitur hoc nomen plura significata. Primum enim significat ipsam civitatem, ut Luc. 10. Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho. Matth. 2. Magi venerunt ab Oriente in Hierosolymam. Secundo, non raro synecdochicos significat populum eius urbis, et vicinum, seu totam gentem Iudaicam. ut Matth. 23. Hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt. Quae nunc vocatur Hierusalem, servit cum filiis suis: Gal. 4. de quo loco dicitur in voce Coniunctus, aut Confinis. Tertio, [notat] Ecclesiam militantem, seu hic in terris agentem, ut Psal. 86. Fundamenta eius in montibus sanctis. Diligit Dominus portas Zion super omnia tabernacula Iacob. Sic toties dicitur Videre bona Hierusalem: id est, Ecclesiae ac populi Dei. Quarto significat Ecclesiam triumphantem, seu in regno caelorum existentem. Gal. 4. Quae montem est sursum Hierusalem, libera est, quae est mater omnium nostrûm. Hebr. 12. Sed accessistis ad Syon montem, et civitatem Dei viventis, Hierusalem caelestem. De hac caelesti Hierusalem plane a Christo exaedificatam, traductis eo in extrema die omnibus piis, prophetizant Ezechiel et Apocalypsis, eamque valde gloriose depingunt et exornant. Habet vero Hierusalem varia synonyma in Sacris: quando quidem multus eius [vocis] ac urbis usus est, tum in propria significatione [acceptae], tum et in figuratis. Ea synonyma et periphrases ascribam, ut eo facilius multa scripturae loca intelliguntur. Hierusalem nomina sunt haec. Civitas Dei, resque eximii, appellatur Matth. 5. Vallis visionis, quod [sita] in valle, et ad montes Syon ac Moria, ferax fuerit propheticorum vaticiniorum, et alioqui piorum donorum, quae vocantur visiones: sicut et prophetae Viventes, 1. Sam. 9. Sic Psal. 48. Mons, pulchrum clima, [elegans] locus, qui omnem terram exhilarat: propterea quod Deus verbo et Spiritu suo in ea potius quam in toto orbe regnaverit, indeque doctrinam salvificam in omnem terram sparserit, iuxta vaticinium: Ex Syon prodibit lex et oraculum. Isa. 2. Solium gloriae est Hierusalem, et templum, quae dicuntur gloriae solium, latus aquilonis. Psal. 48. In aquilonari enim urbis parte Zion erat veluti et Isaiae 14 notatur: Sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis: Periphrasis montis Zion, et urbis Hierusalem. Sacrarium, habitaculum Dei, Psal. 46: et sanctum tabernaculorum Dei. In ea enim urbe primarius colendi Dei locus fuit, etc. Medium terrae Hierusalem est. Situs enim terrae Cananeae in meditullio orbis noti est, sive longitudinem, sive etiam latitudinem consideres. Nam ad cultum Dei peculiariter delectum est medium terrae, ut nomen Dei, quod notum in Iudaea est, idem in omnes partes innotesceret. Econtra Civitas sanguinum appellatur apud Ezech. 22. Spelunca latronum, Zodoma, Aegyptus, lupanar. Isaiae 1 et 11. Campi sylvae, Psal. 132. Et Ephrata: Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis sylvae. nam campos sylvae vocat David, Hierusalem: sicut Prophetae eam saepius vocant Libanon, quod ex cedris Libani erat aedificata, et ideo sylva Libani quasi migrasse Hierosolymam videbatur. Solium Domini vocabitur Hierusalem, Hierem. 3. id est, in qua familiariter Dominus sedeat, et glorificetur. Item, Solyma, Luza, Bethel, Hierosolyma, Hiebus, Helia, Hierusalem, Sabaea.

HIRCUS, pro duce aliquando ponitur: quia hirci dominari in grege caprarum, et praeire ei, ut duces, solent. Isa. 14. Omnes hirci terrae surgent tibi obviam: scilicet regi Assur. Sic et Hier. 50 legitur, Recedite de Babylone, et estote tanquam hirci ante gregem. id est, praebete vos tanquam duces in deferenda maledicta et punienda civitate. Daniel quoque cap. 8 , Alexandrum magnum vocat et pingit ut hircum magnum.

HIRUNDO. Prov. 26 dicitur: Ut hirundo volando evadit, sic maledictio sine causa prolata non veniet. Reliqua vide supra in voce GRUS.

HOC et HOC FECI, sicut hoc et illud: talibus phrasibus volunt prolixiorem formam rei aut actionis compendio denotare. Genes. 6 de arca legitur: Hoc, facies eam. id est, hoc modo, mensura, forma et ratione. Iosuae 7: Hoc et hoc feci. subindicat breviter narrationem totius sui facti. Et cum hoc puella veniebat ad regem. Esther 2. pro, Sic, vel hac ratione. Nehem. 9. Et cum toto hoc percutimus foedus. id est, hisce conditionibus. Nehem. 12. Et in omni hoc non eram in Hierusalem. id est, cum haec exposita agerentur. 2. Sam. 14. Quare cogitasti secundum hoc contra populum Dei? Iudic. 8. Locutus est sicut hoc ad eos: id est, similia, talia quaedam. Hoc ergo substantiam monstrans, aliquando qualitatem denotat: de quo in Pronominibus.

HODIE, in Sacris literis non semper significat hanc unicam praesentem diem, sed saepe absolute certum aliquod tempus. Isa. 58. Non ieiunabitis hodie, ut in sublimi audiatur vox vestra. id est, nunquam sic debetis ieiunare. Accipitur igitur hic Hodie, pro quacunque die huius vitae, aut quotidie, donec hodie nominatur. Sicut Paulus Hebr. 3 exponit illud Psal. 95. Hodie si vocem eius audieritis, ne obduretis corda vestra: pro, quacunque die, donec in hac vita vivitis, audieritis, obedite, et non induretis corda vestra, etc. Sic quoque Chrysostomus et Basilius istud Hodie exponunt: prior Homilia 6. Hebr. posterior in Epistola ad Chilonem. Illud Psal. 2. Hodie genui te, quidam de aeternitate exponunt: sed eadem ferme significatio est cum praecedentibus exemplis. Semper enim gignit pater filium. Aliqui malunt esse adverbium affirmativum. Solet enim certior asseveratio esse, cum certum tempus actionis aut rei, idque vicinum indicatur. Vide super eum locum, Felinum. Sic et Hoseae 4 accipi videtur: Corrues hodie, et corruet etiam Propheta tecum. Heri et hodie est Christus, Hebr. 13. [p. 206] column 387/388 Significat eius aeternitatem, sicut aliquando etiam Hodie et cras, ut paulo ante dixi. Hodie et cras utitur Christus Lucae 13. pro brevi tempore: Hodie et cras sanationes operor, et tertia die consumor. Hodie significat etiam omne praesens tempus. Iosuae 22. Quae est praevaricatio ista, quam praevaricati estis contra Deum Israel, ut recedatis hodie ab eo? Id est, nunc deficiatis, struendo novum altare. Sicut hodie, crebro idem valet ac, sicut praesens experientia coram testatur: Deut. 4. Ut daret tibi terram eorum, sicut hodie: scilicet, viva experientia testatur. Deut. 10. Et elegit semen eorum post eos, vos ex omnibus populis sicut hodie: scilicet, cernitis. Haec phrasis clarioribus exemplis explicatur 2. Par. 29, Tradiditque eos Deus in commotionem, in desolationem, in sibilum, quemadmodum vos cernitis oculis vestris. Usque in hodiernum diem, crebro ponitur pro, usque in praesens tempus. Matth. 28. Sparsus est hic sermo apud Iudaeos usque in hodiernum diem. 2. Cor. 13. Usque in hodiernum diem est velamen super cor Iudaeorum. Sic et Rom. 11, Usque in hodiernum diem excaecati esse dicuntur. IESUS CHRISTUS heri et hodie, idem etiam est in secula. id est, perpetuo permanet, semper fuit, est et erit. Aliqui intelligunt id dictum non de persona aut essentia Christi, sed de religionis patefactione. et per Heri intelligunt vetus Testamentum, per hodie Novum, per secula durationem aut perpetuitatem novi. Verum videtur id consolationis gratia dici, quod Christus sit α et ω , qui perpetuo iuvare et liberare queat.

HOEDUS, Christo significat impium Matth. 25, cum dicit, hoedos sistendos ad sinistram, oves vero ad dexteram. Metaphora est, a petulantia et audacia hircorum et hoedorum ad malos translata, qui simili sunt natura praediti: sicut contra pii agninam simplicitatem exprimunt. Hoedus caprarum, vel etiam filius caprae: notus est Hebraismus, et explicatus supra in voce FILIUS.

HOLOCAUSTUM, est genus sacrificii, ubi tota victima Deo mactata exurebatur: de quo agitur Exod. 29, Levit. 1, Incendes totum arietem super altare, holocaustum est Domino. Plerunque enim alioqui tantum particulae quaedam ex victima exurebantur. Ponitur alio qui synecdochice, etiam pro quovis sacrificio. ut cum Isa. 6 prohibet Deus, offerri holocaustum de rapina: id est, de iniuste parto, non vult sibi ullo modo offerri. Sic et Gen. 8 vox haec in genere pro omni forma sacrificiorum usurpatur.

HOMO. Sicut ipse homo praecipuum subiectum Sacrarum literarum post Deum est, et varie consideratur: ita et eius nominis admodum varius est usus. Inter hominem, Adam et Vir, idem discrimen est in Sacris, quod in prophanis literis. ut Vir connotet simul praestantiam aut dignitatem quandam: contra autem homo abiectionem. Homo Hebraice Adam, ab Adama terra nomen et essentiam sumens, fuit primi hominis non tam appellativum quam proprium. nemo enim initio homo, praeter illum unum, erat. Commune autem nomen homo est utrique sexui. Rom. 7: Lex dominatur homini, quoad vivit id est, utrique sexui. Quinetiam utrunque sexum simul sumptum, Gen. 1 et 2, unum hominem, et mox unam carnem vocat. Est vero multiplex divisio hominis. Nam alius dicitur primus homo, et ultimus, aut extremus: alius homo animalis, et spiritualis: alius caelestis et terrenus. 1. Cor. 15: Est corpus animale et spirituale, quemadmodum et scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam viventem, extremus homo in spiritum vivificantem. Ac non primum quod spirituale, sed quod animale, deinde quod spirituale. Primus homo de terra terrenus, secundus homo ipse Dominus de caelo. Qualis terrenus ille, tales et hi qui terreni sunt: et qualis ille caelestis, tales et hi qui caelestes sunt Et quemadmodum gestavimus imaginem terreni, gestabimus et imaginem caelestis. Locus est perspicuus: et quid isti homines sunt, prolixius definire non attinet. Sunt et aliae divisiones hominis. Dicitur enim etiam internus homo et externus: ut 2. Cor. 4. Propterea non defatigamus sed quamvis externus noster homo corrumpitur, internus tamen renovatur in dies singulos. Externum hominem hic proprie puto esse, brutum hominem, seu quatenus hic vegetativa, locomotiva ac sensitiva anima negetamur: quae pars hominis labore ac aetate atteritus, et tandem absumitur. Interdum autem proprie ipsum rationalem hominem, qui spiritu Dei quotidie magis ac magis ad imaginem Dei instauratur et renovatus fitque potentior ac valentior: quem Paulus, quatenus est renovatus, mentem vocat. Aliquando tamen internus homo simpliciter ipsum novum ac instauratum hominem significat. ut cum Paulus ait Rom. 7, se condelectari legi Dei secundum internum hominem. et Eph. 3. Deus det vobis iuxta divitias gloriae suae, ut fortitudine corroboremini per Spiritum suum in internum hominem, ut inhabitet Christus in cordibus vestris per fidem. Hanc quidem reperio significationem interni hominis sed ubi externus veterem aut carnalem significet, non reperio. tantum enim (ut supra dixi) brutam partem indicat. Nam Paulus 2. Cor. 4, senescere externum hominem pro re non bona, seu pro incommodo ponit, quod tamen incommodum multipliciter compensetur interni hominis aut animae instauratione. Quare ibi Paulo externus homo omnino brutam hominis partem declarat. Nominatur quoque Vetus homo, Eph. 4. et Coloss 3 quem nos Paulus iubet exuere. Item Rom. 6, ubi [ait], Veterem hominem esse crucifixum, ut aboleatur corpus peccati. Is autem est vetus Adam, seu nativa corruptio quam nos oportet mortificare, et quotidie magis ac magis eius cupiditatibus ac conatibus repugnare. Et contra Eph. 2 et 4. Col. 3. iubemur novum induere id est, fide ac novo homine quotidie erga proximum vividiores, efficaciores, et operosiores esse, seu, ut ipse inquit: [Mortificate] igitur membra vestra terrestria, stuprum, immundiciam, molliciem, concupiscentiam malam, et avariciam, quae est simulachrorum cultus: ob quae venire solet ira Dei in filios intractabiles: inter quos ambulabatis quondam, cum viveretis in his: nunc autem deponite et vos omnia, iram, indignationem, malitiam maledicentiam, turpilo quentiam ab ore vestro: ne mentiamini alius adversus alium, posteaquam exuistis veterem hominem cum factis suis, et induistis novum, qui renovatur ad agnitionem et imaginem eius qui condidit illum: ubi non est Graecus et Iudaeus, circuncisio, praeputium, Barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnis in omnibus Christus. Vocatur autem Vetus homo. quia talis nascitur primum ex utero matris, talesque etia maiores eius fuêre. Novus homo ideo dicitur, quia sic per carnalem nativitatem reformatur, aut renascitur per Christum, ac eius Spiritum. Unde et nova creatura crebro vocatur: 2. Cor. 5. Gal. 6. Eph. 2 et 4. Audivimus [et] paulo ante de animali et spirituali homine dici, 1. Cor. 15. Sed ibi Spiritualis ferme de Christo tantum intelligitur. Verum 1. Cor. 2, de quovis renato accipitur. inquit enim: Animalis autem homo non percipit ea quae Spiritus Dei sunt: stulticia siquidem ei sunt, nec potest agnoscere quae spiritualiter diiudicantur. At spiritualis diiudicat quidem omnia, ipse vero a nemine diiudicatur. Ubi spiritualis dicitur, qui Spiritu Dei est renovatus, et ab eo regitur, spiritualibus rebus vacat, et Deum in spiritu ac veritate agnoscit ac colit. Caeterum Animalis homo is est, qui sola anima ac ratione sua corrupta gubernatur, ne micam quidem spiritus Dei habens. Similis plane phrasis est, cum vocatur Carnalis. Istae enim sunt duae primariae partes hominis: Caro aut Corpus, et Anima. Sic etiam hominem terrenum et caelestem clarius [p. 207] column 389/390 ac plenius exponit Baptista Ioh. 3, cum inquit: Qui e supernis venit, super omnes est: qui a terra profectus est, terrenus est, et de terra loquitur: qui e caelo venit, supra omnes est: et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit. Item Ioh. 8. Vos de infernis estis, ego de supernis sum: vos de hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo. Solet porro Scriptura in tres partes principales hominem partiri: in Spiritum, Animam, et Carnem. Spiritus vocatur, ipse Spiritus sanctus in homine existens, una cum eius donis ac virtutibus, et toto novo homine, seu corde spirituali, quod in nobis Deus exciso vetere ac lapideo corde creavit: quae etiam est nova creatura, ad bona opera condita. Anima vocatur potissimum ipsa rationalis anima, quae post lapsum ac corruptionem in rebus divinis quavis talpa caecior est, atque adeo etiam contemptrix et inimica Dei. Atque hic est proprie ille animalis, carnalis et terrenus homo, qui tantopere a Scriptura accusatur. Denique est corpus et tota bruta pars, quo veluti instrumento utraque prior pars utitur: quam etiam ipsam partem vult Paulus sanctificari, inquiens 1. Thess. 4: Haec enim est voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis a scortatione, et sciat unusquisque suum vas possidere in sanctificatione et honore, non cum affectu concupiscentiae, quemadmodum gentes, quae non noverunt Deum. Sic et Rom. 6 dicitur, Praestate membra vestra serva iustitiae ad sanctificationem. De hisce tribus partibus simul pronunciat Paulus 1. Thess. 5, inquiens: Ipse autem Deus pacis sanctificet vos totos: et integer vester Spiritus et anima et corpus, ita ut in nullo possitis culpari in adventu Domini nostri IESU CHRISTI, servetur. Fidelis est qui vocavit vos, qui idem efficiet. Habet et alioqui vox Homo varias acceptiones. Primum enim simpliciter idem valet quod aliquis, unusquisque, quidam, quispiam, quilibet. ut 1 Cor 4: Sic nos reputet homo, ut ministros Christi. id est, unus quisque. Matth. 10: Veni separare hominem contra patrem suum. id est, unumquemque. 1. Cor. 11. Probet homo semetipsum, et sic de pane illo comedat. id est, unusquisque. Gal 2: Non iustificatur homo ex operibus legis. id est, quisquam. Sic et in Veteri testamento passim. ut Levit. 1: Homo cum obtulerit. id est cum quis obtulerit Aliquando reduplicatur in eodem sensu: Levit. 17, Ezec. 14, Homo et homo de domo Israel. id est. Quicunque Israelita. Aliquando de certo quopiam dicitur, idemque valet ac Quidam. ut Fuit homo missus a Deo. id est, quidam fuit a Deo missus. Secundo, haec dictio in sua nativa significatione proprie hominem notat: de qua significatione supra plenius disserui. Tertio, aliquando cum quodam contemptu vilitatis ac fragilitatis humanae accipitur: ut etiam apud Ethnicos proverbia testantur, Homo bulla: Omnem calamitatem dixeris, cum hominem dixeris, etc. Sic igitur accipitur Psal 8. et Hebr. 13 Quid est homo, quod memor es eius, et filius hominis quod visitas eum? Sic et Psal. 118. et Hebr. 13, dicente quovis pio: Dominus est adiutor mihi, non timebo quid faciet mihi homo: aut (ut alibi est) caro. Psal. 82, Sicut homines moriemini. Psal. 60: Vana salus hominis. Sic illud: Pone eis doctorem, ut sciant se homines esse. 1. Cor. 3. Nemo glorietur in hominibus 1. Cor. 7, Precio redempti estis, nolite fieri servi hominum. Quarto, non solum cum contemptu, sed etiam odio quodam, veluti tyrannicae crudelitatis audaciaeque usurpatur, ut sit cum quodam odio aut fastidio vox Homo pronuncianda. ut Psal. 10: Exurge Domine ne invalescat homo. Non raro et in malam partem accipitur, perinde ferme ut si dicas mendax vel impostor, quando quidem homo talis est natura. ut Eph. 4. Per imposturam hominum. Iacobi 2: Vis scire homo vane. Col. 2. Secundum mandata ac doctrinas hominum. Sic et Tit. 1. Aliquando et ipsum cacodaemonem indicat. ut Matth. 13, Inimicus autem homo supersevit zizania. Homo aut Vir Dei, alias significat summos ac praestantissimos doctores, ut Prophetas, Patriarchas et Apostolos: ut Deut. 33. et 2. Reg. 4. de Helia saepius. 2. Pet. 1. Locuti sunt sancti Dei viri. et 1 Timoth. 6, Tu vero homo Dei fuge haec. Alias etiam quemvis vere pium ac renatum quatenus est renatus. ut 2 Timoth. 2. Ut sit integer homo Dei. Homo terra est, qui est deditus agriculturae. Gen. 9, Coepit Noach esse vir terrae. Gen. 25. Esau fuit vir agri. Homines pecoris, Gen. 47. pro pastoribus. Sic homines virtutis, aut belli: pro, militaribus, aut etiam fortibus bellatoribus. Vir dexterae tuae: id est, quem tu confirmasti, aut (ut alii volunt) quem tu tibi puniendum servasti. Homo pacis meae Psal. 41. id est, cum quo erat mihi pax. Vir foederis, cum quo est foedus. vir litis, cum quo est alicui lis. Sic homo peccati, 2. Thess. 2. pro homine dedito peccato, imo et singulari studio ac arte et profectu serviente peccato. is est Antichristus. De huiusmodi locutionibus dicetur infra prolixius in voce VIR. Secundum hominem dicere, alias significat humana quapiam locutione aut similitudine uti, seu ex communi more loquendi aliquam formulam aut sententiam sumere: seu ita loqui, ut solent communiter homines loqui. Rom. 6. Humanum quiddam dico, propter infirmitatem carnis vestrae. id est, loquar crasse et ruditer, ut etiam imperiti me percipiant. Gal 3 Fratres, secundum hominem dico. id est, do exemplum aut similitudinem, sumptam ex rebus humanis. Alias secundum hominem loqui significat, ita loqui ut impii solent. Rom. 3. Quod si iniustitia nostra Dei iustitiam commendat, num iniustus est Deus, qui inducit iram? humano more loquor: Absit. Sic et Secundum hominem ambulare, ponitur in malam partem: nempe, ut carnales homines, carnalia consilia cupiditatesque sequentes, et quae sua sunt quaerentes. 1. Cor. 3. An non secundum hominem ambulatis? id est, carnalibus rixis vacatis? Ab homine, aut per hominem aliquando aliquid fit, ita ut homo sit tantum minister ac organon, aut medium, per quod Deus aliquid agit: et tunc in bonam partem accipitur, quia ea potestas est illi data a Deo: ut de omni gubernatione ac functionem politica Paulus Rom. 13 disserit. et Gen. 8 dicitur: Per hominem sanguis eius fundetur. Sic Paulus saepe dicit, Non per hominem, aut ab homine: ostendens suam immediatam vocationem, non propterea damnans functiones aut vocationes mediate factas, quales sunt inferiorum doctorum: sed tantum illam supremam, nempe Propheticam et Apostolicam amplificans. Saepe autem phrasis, aliquid esse ex hominibus aut ab homine, in malam partem accipitur, de humanae audaciae ac impietatis, aliquid sine Deo audentis ac conantis, instituto ut Christus quaerit Matthaei 21, a Iudaeis, an Baptismus Iohannis sit a Deo aut ab hominibus? id est, an veniat ex Dei mandato, an vero Baptista sua quadam audacia ex ambitione tantam rem sibi sumpserit? Sic Gamaliel dicit in Actis, futurum ut si collectio Ecclesiae et propagatio doctrinae de Christo, sit humanum inventum, brevi corruat. sin sit ex Deo, invictum consistat, et frustra Pharisaei ac Pontifices Deo repugnent. Ab homine ad pecus. alias omnia includit, si oratio sit affirmativa: alias contra omnia includit, si oratio sit affirmativa: alias contra omnia excludit, si oratio sit negativa. Hierem. 50: Non erit qui habitet in ea, ab homine usque ad animal. omnia excludit. Sic Gen. 6: Delebo omnia ab homine usque ad iumentum. ¶ Epitheton Humanus, a, um, varia habet significata. ut 1. Cor. 4. Non curo humanam diem. i. iudicium censuras, carnalium hominum. Dies enim ei dicitur, de quo iudicandum est: et celebri controversiae diiudicandae certa dies constituitur. Hier. 17 quidam vertunt, dies humanus: cum proprie significetur dies afflictionis, Cum enim insultarent ei Iudaei, quod poenae ab eo praedictae non venerint: orat et protestatur coram Deo, quod nunquam optaverit maturari poenas a se Iudaeis praedictas, sed potius contra oraverit. 1. Cor. 10. Tentatio humana vos coepit. i. qualis solet hominibus crebro accidere. [p. 208] column 391/392 q d. Nondum Dei beneficio incidistis in diabolicam apostasiam. Filius hominis, qua periphrasi Christus saepe posita tertia persona pro prima, semet nominat: et Ezechiel utitur. Est singularis quaedam tapinosis, qua fragilitas humana indicatur. Sic et in plurali numero Psal. 62. Vani filii hominum, Mendaces sunt filii hominum. Tale quid sonat illud, Quid est homo, quod memores eius, aut filius hominis, quod reputas eum? Sed de hac locutione supra in voce FILII dictum est. Adscribam nihilominus de hac phrasi locum insignem Buceri, in quo accuratius de ea disserit. Filium hominis Christus se schemate Scripturae admodum frequenter identidem appellat, et vere cum sese deiicit, suamque humilitatem praedicat. Est autem omnino id quod Paulus ait, In similitudine hominum factus: id est, perinde ac quisque e vulgo hominum, verus nimirum homo, et nihiloplus apud mundum quidem, quam quisquam ex infima plebe. Hebraeis enim, filius Adam vel hominis nihil aliud sonat, quam homo. Hominem autem vocari, in Scriptura humilitatis est: quod omnis homo mendacium sit, et vanitas. Neque vero consistit quod quidam commenti sunt, filium hominis IESUM dictum quod tantum unius hominis, scilicet Mariae filius esset. Masculinus enim articulus ubique praemittitur τοῦ , non τῆς . Adhaec, cum sese filium hominis vel Adam, hoc est, vere hominem et plebeium hominem praedicat, vere suam nobis iuxta et humilitatem et bonitatem commendat, qui nostrae salutis causa eo usque demiserit sese, ut nihil nisi homo haberetur, ac homo infimo quoque inferior esse voluerit: cum praedicari ipsum solius Virginis filium magis gloriosum esset, neque fidem nostram perinde erigeret, Funibus hominum traxi eos, funibus charitatis: Oseae 11. ubi semet Propheta exponit posteriori locutione. Stylus hominis, Isa. 8: Scribe stylo hominis. i. literis, quae notae sunt tuis hominibus. Virga hominum castigare aliquem. i. communi et levi castigatione. 2. Sam. 7. ideo addit. Et plagis filiorum hominum. In homine. Hier. 32. Posuisti signa in Aegypto, in Israel, et in homine. i. in reliquis gentibus. Non esse hominem, Oseae 9. Quod si educaverint filios, orbabo eos, ut non sint homines. i. non perveniant ad iustam aetatem. Contra 1. Sam 1 et 17 dicitur: Senex veniens inter homines. i. senectutem attingens. Homo est arbor agri, Deut. 20. i. ex arborum fructu victitat. Homo habet in Hebraeo quatuor primaria nomina, אש Is, אדם Adam, אנוש Aenos, מתי Methe, quae multum inter sese differunt. Is, plerunque eximium ac praestantem significat: ut apud Latinos Vir, de qua voce suo loco in vocabulo VIR agetur. Adam, plerunque communis sortis hominem, sumpta voce a terra, denotat. Aenos, afflictum ac calamitosum: sumpta voce a morte. Methe in plurali numero penitus oppressum servitute, aut fame, aut alioqui plane contemptum. Piscatores hominum vocat Christus Apostolos, Mar. 1, Luc 5. per metaphoram, quia perinde verbo ac doctrina homines capiunt, et Christo adducunt, ac piscatores pisces reti capiunt, et in suam potestatem redigunt. Sic et Hier. 16, piscatores ac venatores denotant veros doctores. Alibi contra significat hostes, qui capiunt bello homines: de qua loquutione in vocabulo PISCATOR. Homo aliquando abundat. ut Gen. 13. Homines Sodomitae erant valde mali. i. Sodomitae. Sic in Evangelio, Homo rex: pro Rex. Sic et vox VIR interdum abundat. Homo de vulgaribus, aut plebeiis hominibus, sive etiam de impiis. Viderunt filii Dei filias hominum, Gen. 6. i. potentes rapuerunt plebeias, aut piorum filii acceperunt filias impiorum. Sic haud dubie intelligere possis etiam locum Psal. 82. Dixi, vos Dii estis: veruntamen sicut homines moriemini. Psal. 124, Cum exurgerent homines contra nos: tantum de impiis accipitur. Item Isa. 43: Dabo homines pro te, et populos pro anima tua. i. gentes, incredulos. Cum Pilatus producens IESUM, flagellis, corona spinea et vestitu purpureo deformatum dicit, Ecce homo: videtur per ironiam dicere, Ecce is ille homo, quem vos tantopere accusantes dicitis affectae regnum, excitare velle seditionem, et evertere vestram religionem. Quid minus post hic homuncio, quam talia ac tanta patrare? proinde seposita ista sollicitudine, sinite miseri hunc abire post tot vexationes incolumen, nec vos una mecum eius sanguine ac caede contaminaveritis.

HOMICIDA vox aliquanto latius patet in Sacris literis, quam in communi sermone. Nam Isa. 1 proceres Hierosolymitani vocantur homicidae. ob rapacitatem et alias iniurias, quibus affligebant miseram plebem. Christus Ioh. 8. vocat ipsum Satanam homicidam, potissimum ideo, qua homines per falsam doctrinam et alias malas artes aeterno exitio perdit. 1. Ioh. 3 dicitur, Omnes odio habentes fratrem, esse homicidas: quia scilicet (interprete Christo) si non manibus ac opere, at saltem voto et opere interficiunt hominem. Denique Prov. 28, is quoque dicitur homicida, qui matri et patri aliquid furatur.

HONOS, est reverentia et subiectio quaedam, externis indiciis testificata, quam alicui exhibemus in testimonium et praemium virtutis, superioris gradus, aut beneficiorum in nos aut alios collatorum. De qua voce ac re quatenus etiam prophanis scriptoribus est nota ac usitata, aliquid clarius infra in voce LAUDIS, et verbo Laudare disseram. In Hebraeo igitur sunt tria potissimum vocabula, Hod, Hadar, et Cabod, quae solent interpretes verbo Honoris vertere. Est vero magna variatio tum rei huius, tum et praedictarum vocum, in Sacris literis. Dicam tamen de eis, ut commodissime potero. Vertuntur autem praedictae voces, praesertim Hadar, per honorem, decus, magnificentiam. pulchritudinem, splendorem et dignitatem Psal. 103. Confessionem et decorem induisti. Et sequenti, Confessio et pulchritudo. Psal. 44. Specie et pulchritudine tua. et 144. Magnificentia gloriae sanctitatis tuae. Psal. 110. In splendoribus sanctorum. Prov 14, In multitudine populi dignitas regis In quibus locis omnibus est Hadar: quod tamen plerunque pro decoravit et honoravit vertunt. Rom. 2 coniunguntur Gloria, honos, et incorruptibilitas, quae bona sit Deus pie viventib. largiturus: ubi non adeo magni ac conspicuum reperias discrimen inter vocem Gloriae et honoris. Honos crebro etiam pro externo aliquo officio aut beneficio accipitur, non tum sine interna honorifica opinione: quia tali indicio vel efficacissime alterius virtutem aut benemerita testamur. Hac significatione iubet Paulus 1. Tim. 5 honorare honestas u duas: et presbyteros recte docentes esse duplici honore dignos, scilicet ut et honorentur, ac honeste tractentur omni externa reverentia, ex vero tamen corde proficiscente, et insuper honesto stipendio alantur. Sic et Christus ipse quartum praeceptum, Honora parentes contra impiam Pharisaeorum glossam Matthaei 15 et 19 , ac Mar. 10 exponit, quod videlicet sint [omnibus] officiis ac beneficiis sublevandi, non solo quodam quasi caeremoniario honore. Hac de causa et Latinis praemium amplioris dignitatis viro, praesertim docto exhibitum, Honorarium vocatur: contra vero ignobiliori mercenario aut manuario artifici, Merces. Eadem ratione accipiendum est, quod Paulus inquit Rom. 12, Honore vos invicem praevenientes. i. non tantum externa quadam reverentia sed etiam mutuis officiis ac beneficiis. Sic et Lucas Act. 28 narrat, Melitenses multis honoribus honorasse Paulum ac comites. i. multa eis beneficia praestitisse. In eadem significatione credo accipiendum esse, quod Paulus 1 Cor. 11 dicit, nos ignobiliora membra magis honorare: i. plurib. beneficiis ut sunt tegmina vestium, afficere. Idem vult etiam ei 1 Thes 4 dicit, unum quemque debere possidere vas suum sanctificatione et honore. Vas vocat corpus: id vult nos abstinendo ab omni genere peccatorum, praesertim corpore patratorum sanctificare, et praeterea cura valetudinis tueri. Hoc officium aut beneficium, ne corpus ac valetudinem [p. 209] column 393/394 crapula, scortatione, immodicis vigiliis, fame ac laboribus defatigemus, vocat honorem. In eodem sensu honorem corporis accipit Coll. 2, cum inquit: Non in honore aliquo ad repletionem corporis: indicans, illas humanas religiones nec animae nec corpori prodesse, dum replet sarcitque exhaustum hominem, sed potius utrisque plurimum obesse. Hieronymus super 1. Petr. 2, interpretatur de abstinentia a coitu. Sed expositio huic loco minime quadrat. Honorare convenit interdum cum verbo Glorifico: de quo supra disserui. Honorare aliquem, est etiam amplissimis donis cumulare. sicut rex Balac Balaamo pollicetur, si veniens maledicat Israelitis: Numer. 22. Animam alicuius coram aliquo esse honorabilem: 1. Reg. 1. i. parci alicuius vitae, magnifieri alicuius vitam, ut non interficiatur. Honorare Deum, est vere ac ex animo colere, timere, amare, et ante omnia in eum confidere. Vicissim vero et Deus pios honorare dicitur, tum in hac vita, dum eos magnis donis et gloriosis liberationibus ornat: tum et in altera vita, dum eos in aeternam gloriam transfert. Qui igitur non honorat filium, ille nec patrem honorat: quia pater non vult nisi in filio agnosci ac coli, eoque solo modo vere colitur. Contra labiis honorare, est tantum externo gestu, sine vero cordis timore, fide, aut dilectione: Matth. 15. Etsi vero praeclare videtur dictum ab Aristotele Ethic. 4, honorem esse bonorum externorum maximum: tamen revera hominum honos est tantum externa quaedam pompa, noticia, aut opinio, qua homines aliquem aliis multis praeferunt, et quasi supremo loco collocant. Caeterum sicut omnia alia vocabula ab hominibus ad Deum translata fiunt valde realia et potentia, quia Dei dicere est facere: ita etiam cum Deus aliquem honorare dicitur, non ille tantum testatur de alicuius praestante virtute, sed simul eam illi impertit: non tantum honorat, sed etiam dignum honore facit: non tam externo testimonio, quam vera rerum bonitate ac praestantia ornat, honoratumque efficit. Honos apud Latinos significat crebro magistratum, ac plenas dignitate functiones: ut cum aliquis amplissimis honoribus perfunctus esse dicitur. Causa est, quod nemo in tam illustri gubernationis loco collocatur, nisi qui caeteris singulari aliqua virtutis praestantia clarior esse videtur. Quare illa dignitas tum venit ex honore virtutis, tum affert secum honorem, quia magistratui magnus honos ex divino mandato debetur. Eandem autem significationem etiam in Sacris literis aliquando obtinet. Nam Hebr. 5: Summum pontificatum Scriptura vocat honorem, dicens: Non sibi ipsi sumit aliquis eum honorem, sed si quis a Deo vocatus est ut Aaron. Sic et CHRISTUS non semet glorificavit, ut fieret summus Sacerdos: sed is qui locutus est ad eum, Filius meus es tu, etc. Sic credo etiam illud 2. Petr. 1 intelligendum esse: IESUS cum accepisset a patre honorem et gloriam. i. praeter divinitatem, amplissimam functionem reconciliandi humani generis Deo, et ingentia dona ac plenitudinem gratiae et Spiritus, nos Apostoli illam omnem magnitudinem aut amplitudinem coram spectavimus. Sic et illud Hebr. 2, et Psal. 8, Gloria et honore coronasti eum: tum de summa functione regni ac sacerdotii, eum de aliis summis donis, tum denique de resuscitatione, subiectione omnium rerum sub pedes eius, ac sessione ad dexteram patris, intelligi exponique debet, ut etiam Ioh. 1 explicatur. Atque hunc honorem ei pater Psal. 2 et 10, et postea in Baptismo ac monte Tabor tradidit. Cum vero nos Deo tribuere dicimur honorem, gloriam, potentiam, et similia, Rom. 16, Apoc. 7, et alias: indicatur, nos agnoscere haec ingentia bona, aliasque virtutes, et omnem dignitatem soli Deo convenire, in eo illa esse, eum de illis celebrandum, et propterea invocandum ac coendum. Vas honoris, aut ignominiae, Rom. 9, 2. Tim. 2. sumpta similitudine aut metaphora a domesticis utensilibus, ubi non tantum munda ac eximia sunt et tractantur, sed etiam sordida acimmunda, eoque etiam talibus vasis aut instrumentis opus est. Significat igitur haec vox eo loci, homines, et ipsos quoque spiritus, quorum alii ad alias honestiores et sanctiores, aut contra ignominiosiores functiones, et denique felicitatem aut infelicitatem aeternam destinati ordinatique sunt. De causis huius ordinationis nunc non disputo. Rom. 9, Deo: 2. Tim. 2 hominibus tribui videntur. Honorare aliquem etiam re externa, officio, aut beneficio, quomodo aliquis dicatur, ostendi supra. Sic autem petebat Saul a Samuele, ut se honoraret coram senibus Israel, deducendo eum usque ad tabernaculum, et ibi sacrificando. Lib. 1. Sam. cap. 15: et contra, prius cap. 2 accusatur Eli, quod magis honoraverit filios suos, quam Deum. i. quod ipsos indignissimos et impurissimos cum maxima Dei contumelia et scandalo Ecclesiae in ea functione toleraverit, prorsus nimia pravaque indulgentia, aut praepostero amore in liberos, quos (Deum filiis praeferendo) dudum longissime ac cum ignominia amovisse debuerat. Sic Deus prohibet honorari pauperem in sua causa, Exod. 2, indicans, nihil omnino esse contra ius ac fas agendum, respectu aut misericordia paupertatis eius. Honoratus facie scribitur fuisse Naaman Syrus, lib. 2. Reg. cap. 5. i. reverendus, et suo regi acceptissimus. Elevari corde ad honorificandum, est inflatum admiratione sui, dignum se putare summo honore ac gradu. lib. 2. Par. cap. 25: Percussisti Edom, tunc elevavit te cor ad honorificandum. Honorabilia loqui. i. eximia, praeclara et laudabilia: Prov. 8. Sic et in Psal. 87 dicitur, Honorabilia dicta sunt in te: i. vera doctrina de mysteriis Dei, in Hierusalem praedicata. Honestus in novo Testamento non semper significat vera virtute praeditum, sed alio qui aliqua maiori dignitate, nomine, titulo aut opibus cohonestatum, vel insignitum exornatumque. Sic in Actis aliquoties nominantur honestae mulieres, id est, matronae venerandae, seu optimatum uxores. Sic Iosephus ab Arimathia vocatur honestus Senator, Mar. 15. id est, celebris, plenusque dignitate et authoritate.

HORA, Graecolatina vox, in Sacris literis primum significat istud breve tempus, quo dimidium signi oritur aut occidit, quod communiter horam vocamus: ut cum aliquid factum esse prima, secunda, aut tertia hora narratur: Matth. 20, et saepe alias. De discrimine autem horarum Iudaicarum, Romanarum, et nostrarum, postea dicam. Secundo, significat Hora breve tempus, sed tamen indefinitum: ut Matth. 9, Sanata est mulier ab hora illa. et sequenti Capite: Dabitur vobis in illa hora quid loquamini. Sic capite 15: Sanata est filia eius ab illa hora. Tertio, significat tempus cum quadam occasione agendi aut patiendi aliquid. ut Luc. 22: Haec vestra hora, scilicet tempus quo Deus vobis permittit in me grassari. Ioh. 2: Nondum venit hora mea: scilicet, faciendi miracula. Sic Rom. 13: Hora est nos iam ex somno surgere. Ioh. 16. Veniet hora, cum omnis qui vos interfecerit, putet se sacrificium offerre Deo. Quarto, significat nonnunque ea quae fiunt, aguntur, aut accidunt in aliquo tempore: ut sunt pericula. Sic orat Christus Ioh. 12. ut servet se ab hora illa: i. illo ingenti periculo ac certamine. Sic et Marc. 14: Ut si possibile est, transeat a me hora haec: i. hoc gravissimum discrimen, quod hoc tempore mihi incumbit. Quinto, hora significat seculum, ut 1. Ioh. 2. Filioli novissima hora est. i. postrema sunt tempora aut secula. Sexto, Hora saepe ponitur pro fatali momento, cum est moriendum. Ioh. 13. Sciens IESUS quod venerit hora eius. Sic etiam 7 et 8. Septimo, Ad horam, significat idem quod ad breve tempus. Gal. 2. Quibus nec ad horam quidem cessimus, ut veritas Evangelii apud vos maneret. 2. Cor. 7. Etiamsi illa epistola ad horam vos contristavit. Ad Philemonem : Forte ideo servus ad horam discessit. Horae porro veterum Hebraeorum, Graecorum et Romanorum, quarum in Sacris literis, et etiam [p. 210] column 395/396 prophanis historiis mentio fit, fuerunt plerunque horae quas Mathematici vocant inaequales, quae alias erant longiores, alias breviores. Omnes enim dies ac noctes, sive longas, sive breves, hyeme ac aestate dividebant in horas duodecim, ita ut mane oriente sole inciperet prima hora fluere, in meridie sexta pulsaretur, vesperi occidente sole duodecima. Unde porro denuo inciperet currere prima hora noctis: media nocte cum esset, audiretur sexta: et summo mane oriente sole, duo decima noctis finiretur. Fiebat igitur, ut in solstitio aestivo duplo essent longiores horae dieique noctis eius temporis, vel etiam diei solstitii brumalis: et contra horae noctis aestivi solstitii essent dimidio brevioresque hyberni: nec unquam vere cum istis nostris horis convenirent, quam in aequinoctiis. Hora diei tertia, erat illis primus quadrans, cum tantundem esset elapsum diei ab exorto sole, quantum adhuc ad meridiem superesset: hora sexta autem, in meridie finiebatur, quod fuit illis secundus quadrans. Incipiente porro nobis nunc hora a meridie prima, illis inchoabatur hora septima, ut hora nona esset finitus tertius quadrans: et tantundem adhuc illis usque ad occasum supererat, quantum a meridie effluxerat: qui iam erat ultimus quadrans. Hinc est quod Christus Matth. 20 dicit, patrem familiâs exiisse diluculo ad conducendos vinitores scilicet anteque prima fluere inciperet, seu ante exortum solis: et postea tertia. deinde sexta in meridie, et nona, inter meridiem et vesperum: et denique postremo undecima, cum iam unica hora ad occasum superesset. Sic quod Petrus ab hora tertia argumentatur Act. 2, quod non sint ebrii: indicat, non fuisse moris illi tam sobriae ac parcae genti, tam mane helluari. Quo et Apostolus respicit dicens: Qui potant noctu potant. Cognita hac horarum distributione, facile est passione Domini, et alia dicta Christi ad tempus nostrarum horarum applicare, et inde etiam consonantiam cum nostro tempore cognoscere.

HORTORUM est crebra mentio in Sacris literis. Primum enim ille longe amoenissimus et felicissimus locus aut regio, in qua primi parentes sunt mox post creationem collocati, vocatur Hortus, seu hortus deliciarum, aut in Eden, ut in Hebraeo legitur. Eum hortum ipsemet Deus plantasse dicitur, Gen. 2. Is locus vocatur etiam Hortus Dei, Gen. 13: ubi Scriptura narrat, regionem Sodomiticam ante devastationem fuisse ut hortum Dei. Et Ezech. 36 legitur: Haec regio devastata, fuit ut hortus Eden voluptatis aut deliciarum. Ezech. 31 legitur, nullam cedrum aut aliam arborem fuisse similem altitudine, amplitudine, et omni alia pulchritudine Assyrio: sive intelligatur de illo ipso horto, ubi tam pulchrae arbores fuerint: sive per metaphoram de toto reliquo mundo, aut aliis Politiis, quae etiam a Deo plantantur et rigantur. In hortis habebant Israelitae sua idola et cultus: ideo solet eis minari Deus, futurum ut erubescant de hortis suis, quos sibi elegerunt: scilicet veniente calamitate, et non succurrentibus illis suis idolis in horto cultis, quin potius Deo ipsos idololatras cum suis idololatriis funditus evertente. Hortorum irriguorum aut arentium collatione saepe describitur florens aut tristis status alicuius regionis, aut hominum plurium vel unius, ob benedictionem aut maledictionem Dei. ut Isaiae 1, sumitur similitudo ab horto carente irrigante aqua. Contra Isaiae 58: ab horto irriguo. Sicut et Psal. 1 Num 24 dicit Bileam: Sicut horti iuxta flumen, sicut tabernacula Iacob. ostendens florentissimum tunc fuisse statum Israelitici populi, praesertim quod ad religionem attinet: sicut ipsemet se prolixius exponit. Nihil enim elegantius aut amoenius aspectu hortorum bene cultorum, irriguorum, ac iuxta flumen sitorum.

HOSANNA, Hebraice Hoschiana, est vox, qua Christo cum sua regali pompa in festo Palmarum Hierosolymam intranti, populus bene precatus est: Matthaei 21, Mar. 11, Ioh. 12. Significat autem idem quod, O Deus serva, fer opem huic nostro novo Regi: sicut olim Romani acclamarunt, Vita et felicitas Caesari etc. Sumpta vero est et illa vox, et pene tota illa exclamatio, ex Psal. 117, nisi quod in Evangelistis additur, In excelsis: de quo supra suo loco dictum est.

HOSTIAE, sunt idem quod sacrificia aut victimae apud Iudaeos et Gentiles: quae, quoniam post Christum, (quem potissimum omnia Sacra populi Dei significabant et figurabant) veluti umbrae veniente plena luce desierunt: ideo Paulus Rom. 12 iubet, ut nosmet totos Deo hostiam viventem, sanctam, acceptam Deo, et rationalem cultum exhibeamus. Plures vero sunt, praesertim in Novo testamento, huius generis voces, a veteribus ac externis sacris sumptae et ad spiritualem verumque cordis piorum cultum translatae: sicut et Psalmista pollicetur labia vitulorum.

HUBERA, Psal 22. Considere me faciens super habera, vel ab huberibus matris meae. id est inde ab [ima] infantia a te tuaque ope pependi. Isaiae 32. Super huberi plangent. id est, ob famem ac sitim non erit unde mulieres lac infantibus dent, quippe carentes ipsaemet necessario alimento.

HUMERUS etiam parit quasdam figuratas et obscuras locutiones ut Ezech. 25. Aperire humerum Moab: videtur significare, eius munita loca aperire, aut nudare. Inter humeros, est idem quod in medio Deuter. 33. Et inter humeros eius requiescet, aut habitabit. Humero etiam pro regione, Isaiae 11. In humerum Philistim volabunt. Humerus recedens, Zachariae 7, et Nehemiae 7 id est, refugiens aut recusans onus: Et dederunt humero recedentem. pro, noluerunt ferre iugum legis meae. Onus recedere ab humeris alicuius Isaiae 14. Recedetque ab illis iugum eius, et ab humeris onus. id est, liberabitur populus a tyrannide et tributis Assyriorum. Sic et illud Isaiae nono intelligendum est, Virgam humeri eius confringet. id est, castigationes et tyrannidem, qua populum affligebat. Humero uno servire, aut aliquid facere est, unanimiter. ut, Serviant Domino humero uno, Zephoniae tertio . Eadem phrasis et sensus videtur essentiam Hoseae sexto , ut expectent virum latrones. Sic collegium sacerdotum interficiunt humero: sub intelligitur uno. id est, unanimiter. Humerus Sechen, significat etiam partem. Sic Psalmo 21. Pones eos humerum aut partem: id est, seorsim, tanquam scopum, et dirges in eos sagittas.

HUMILITAS vox plura significata habet. Nam primum humilitas nunc quidem, et etiam olim. Theologis plerunque significavit virtutem, quam vocant modestiam. At vera erus nocis significatio est vilitas pravitas. aut infima sors aut conditio, ad quam sis deductus vel generis ignobilitate ac paupertate, vel donorum dotiumque tenuitate, vel denique casu aliquo adverso cruce aut afflictione. Quare in cantico Mariae, Quia respexit ad humilitatem ancillae suae, diva Virgo non suam modestiam praedicat: sed Dei immensam beneficentiam, qui tam abiectam et omnibus despectam ancillulam, quantumvis sit gloriosus et omnipotens Deus, adeo clementer respexerit, seque licet indignissimam, tanto beneficio sit dignatus. Tumultuati [sunt] de hac voce et dicto olim Monachi contra Erasmus quod in Annotationibus monuerat, vocem Humilitatis significare vilitatem, aut contemptam sortem: sed respondit eis in Dialogo, cui nomen fecit Medardus Idem monet de loci ac vocabuli sensu Theophylactus ac Faber, qui super eum locum sic scribit: Hic agnoscit Virgo humillima, non esse suum, quod omnes generationes dicturae sunt ipsam beatam: sed illius, qui respexit humilitatem, exiguitatem, et (ut sic dicam) nihilitatem ancillae suae, servae suae. Secundo, Humiliare Hebraeis [nonnunquam] idem est quod vi stuprare. ut Gen. 34 legitur [p. 211] column 397/398 Et vidit Dinam Sichem filius Hemor Hevaei, princeps regionis, et rapuit eam, et dormivit cum ea, et humilia ulteam. Sic et Deuter. 22 accipitur, humiliare uxorem proximi sui. Tertio, Humiliare pro affligere ut Psal. 119, Bonum est mihi Domine, quod humiliasti me, ut disce rem iustificationes tuas. Item: Credidi, ideo locutus sum, sed humiliatus sum nimis. Sic Gen. 29 dicit Lea: Vidit Dominus humilitatem meam, ideo vocavit nomen eius Ruben i. Deus vidit me negligi a marito, tanquam deformem: ideo copia liberorum compensare formam, meque hac ratione marito acceptam facere voluit. Eadem plane locutio ac sensus est, qui et in Cantico Mariae: nisi quod ibi afflictio aut parvitas exalia causa proveniebat. Isaiae 26: Civitatem sublimem humiliabis. i. affliges, debilitabis. Psal. 22: Vide humiliationem meam de inimicis meis. Sic de Agar ter haec vox Genes. 15 legitur. Primum enim dicitur, quod Sara eam afflixerit: postea, quod angelus dixerit. Humilieris sub manu eius: et postremo, quod angelus iusserit filium Hagar vocare Ismael, quia Dominus eam in sua afflictione. i. tristi ac plane desperata sorte exaudierit. Psal, 35: Contra humiles terrae verba fraudulenta cogitant. i. contra infimae sortis homines, aut etiam contra eos qui alio qui cruce pressi sunt. Sic Zophoniae 2 : Quaerite Dominum omnes humiles terrae, qui iudicium operati estis. Quarto, Humiliare se crebro significat in Sacris literis, vera contritione agnitis peccatis, ac ira Dei perterrefieri, abiecta omni fiducia sui, securitate ac superbia, esse demisso animo: in quo sensu et praecedens humiliatio Hagar sub manu Sara accipi potest, ut scilicet se ei supplicem subiiciat. Sic Micheae 6: Humiliate ad ambulandum cum Deo tuo. 2 Paralip. 12: Humiliati sunt, non disperdam eos. Sic lib. 1 Regum, cap. 21, primum diras minas ac poenas denunciat Deus impio Achabo per Heliam, cum ob alia eius impia facta, tum etiam ob oppressum Naboth. Verum cum ille sua quadam saltem carnali contritione perterrefactus, sesecoram Deo humiliat, et etiam foris lugentium vesti tuacuictu, omnique reliquo poenitentium et dolentium gestu incedere et agere incipit, Deus ei mandat dilanonem poenae indicari. Inquit .n. textus: Cum humiliassetse, aversa est ab eo ira Dei. et, Vidisti' ne quod humiliaverit se Achab â facie mea? Sic Psal. 35. Tanquam lugens matrem pullatus humiliabam me, vel incurvabar. i. tristis deiectoque capite incedebam, utque lugent, moestique sunt. Quinto, humi iari populum aut civitatem sub aliquo, est ei subiici, in eius potestatem redigi. Iudicum 2, Humiliatus est Moab sub manu Israelis in die illa. Sic Iob 30, humiliati sunt plusquam terra. i. non tantum in terram prostrati sunt, sed etiam infra terram. Isaiae 31. Neque a multitudine pastorum humiliatur leo. i. perterrefit, unicitur. Sexto, Isa. 2 accipitur de prava ac servili quada humiliatione, qua nos quibusvis idolo latriarum absurditatibus, corruptelis, et errorib. temere abiectoque animo subiicimus: ut nunc in Papatu fieri videmus. Humilem esse in oculis suis. 2 Sam. 6. Et ero humilis in oculis meis. i. abiectus non superbus contra Deum, etc. Sic Iob 22. Humilem oculis servat Deus. i. qui non est superbus, nec etiam ipsis oculis et sublimi aspectu superbiam cordis declarat, ut alio qui plerunque fieri assolet. Contrarium est, altitudo oculorum, et superbos mente cordis sui. Sic Petrus inquit: Humiliemini sub potenti manu Dei. quib. verbis non tantum vera animi contritio poscitur, sed etiam summa patientia sub cruce, ut toleranter feramus ea omnia onera, quae Deus nobis pro sua bona voluntate imposuerit. Humilis, saepe utramque significationem complectitur, nempe et gradus aut status vilitatem, et animum suam sortem agnoscentem, et non tumentem. Lucae 1. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles: esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Vocat eos divites ac potentes, qui non tam re quam animo aut opinione sua sunt tales: cuiusmodi sunt in primis operarii aut iustitiarii, omnes securi et superbi, praesertim spirituali superbia. Contra etiam esurientes ac humiles simili ratione vocat contritos, suam praesertim spiritualem paupertatem agnoscentes, et a Deo opem mendicantes. Sicut Isaias dicit, Omnes sitientes venite ad aquas: et pauperes mutili ac mendici ad convivium invitantur exclusis saturis contemptoribus. Rom. 12 iubet nos Paulus Humilib. consentire. i. non superbe eos contemnere, in quiens: Non arroganter de vobisipsis sentientes, sed humilib. vos accommodantes. Ne sitis arrogantes apud vosmetipsos. 2 Cor. 7. Verum qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus per adventum Titi. i. qui et alios omnes afflictos consolari ac liberare solet, sublevavit nos quoque. Facie se humilem dicit esse Apostolus, sed absentem audacem. i. coram cum Corinthiis egit, lenem, abiectum, contemptum se declarans, ac nihil eximium, ambitiose affectantem, ostentantem, aut superbe auditorib. imperitantem. Sic postea confert sermonem suum cum Epistolis. Deus dicitur superbis resistere, humilib. autem dare gratiam, Iacobi 4. 1 Petri 5. i. qui sunt modesto, aut etiam demisso animo: sicut alibi ait, se superillos respicere, et cum illis libenter versari, qui sunt contrito animo, et tremunt ad sermones eius. Christus dicitur, Cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivisse et humiliasse, ac formam servi accepisse, factumque obedientem usque ad ignominiosissimam mortem crucis. ubi quid sit exinanitio ac humiliatio, satis adiuncta verba declarant: nempe ex illa gloriosissima maiestate imperantis Dei, sese suo quodam modo in hanc servilem creaturae conditionem demittere, fieri hominem passibilem ac mortalem, atque adeo omnium mortalium infimum, nempe ex iustissimo fieri ipsissimum peccatum, omnia totius mundi peccata ferentem, fieri maledictum legis, ex domino fieri servum alteri obedientem: sustinere ac perpeti furorem mundi, peccati, Satanae, et mortis ac inferorum, et denique ignominiosissima morte vitam hanc finire, ut omnium sce lestissimum. Mansuetus, mitis, afflictus et humiliatus, ut re vicina sunt, ita etiam vocabulis significationibusque saepe coniunguntur: ut in suis vocib. ac locis ostensum est, ac ostendetur.

HYDRIA farinae non deficiet: 1 Reg. 17. pro, farina hydriae, seu in hydria contenta: hypallage est.

HYEMS, pro molestiis, ac omni genere calamitatum, rerumque adversarum nonnunquam ponitur: sicut aestas contra pro rebus secundis. Psal. 74. Lucae 21. Ratio metaphorae omnibus obvia est. Hyems significat etiam frigus, sicut et Graecis, quod tunc maxime dominatur. Proverb. 20. Propter hyemem piger non arabit. id est, propter frigus. Sic, Orate ne fiat fuga vostra in hyeme: Marci 13. Matthei 24, id est, in aliqua incommoda tempestate.

HYPOCRISIS, proprie simulatio, aut simulata pronunciatio et actio alienae personae dici solet. Nam hypocritae erant olim histriones, qui recitantes comoedias aut tragoe dias, alienas personas, plurimumque a sua conditione diversas, regum, bellatorum, aut amatorum, vel quorumcunque aliorum exprimebant. Per metaphoram porro haec vox transfertur ad insinceros Christianos, sive sint doctores, sive auditores. Dupliciter igitur dividi hypocrisis et hypocritae possunt: quod alii sint crassi quidam simulatores, qui lucri tantum aut honoris gratia pietatem ac studium verae religionis externo sermone, actionibus, vestitu et variis gestibus simulant: cum intus in corde revera sint Epicurei, sciantque se nulla cura pietatis affici. Tales erant illi Pharisaei, qui in triviis et compitis orabant, buccina sonabant distributuri eleemo synam, deformabant faciem ut viderentur ieiunare, dilatabant phylacteria, et aliis vestimentis pietatem simulabant, prolixas preces demurmurabant, ut sic [p. 212] column 399/400 domos viduarum exederent, et in honore apud vulgus essent. Alii vero erant, et semper sunt, occultiores et subtiliores hypocritae, quos tantum Deus, et etiam aliquando Spirituales homines diiudicare possunt: qui nec ipsimet suam hypocrisin animadvertere possunt. Nec. n. lucrum inde aut gloriam quaerunt, sed ipsam aeternam felicitatem. Talis fuit ille Pharisaeus, qui cum publicano in templo orabat, gratias agens Deo pro suis donis: et ille dives, qui se putabat legem inde a iuventute servasse. Item Paulus ipse, ante conversionem. Huiusmodi sunt multi etiam in vera Ecclesia, qui non vere semetipsos cognoscentes, aut sui veteris Adami malitiam cernentes, nec etiam verum sensum aut intellectum pietatis habentes, putant se vere ac ex animo agnoscere et sincere colere Deum. Altera divisio hypocrisis et hypocritarum est, quod alii etiam docent, amplectuntur ac promovent hypocrisin. i. simulatam pietatem. quales sunt semper seductores, et eorum auditores. De tali doctrinae religionisque hypocrisi dicit Christus Luc. 12 Cavete vobis â fermento pharisaeorum, quae est hypocrisis. Tali sensu omnis falsa doctrina est hypocrisis, speciem, non autem veritatem pietatis obtinens: sicut et Paulus 1 Tim. 4 ostendit. Hac ratione Paulus etiam claudicationem illam Petri, Gal. 2 vocat hypocrisin, ac dicit etiam Barnabam in eam esse inductum. Alia porro hypocrisis est tantum in vita, non etiam in doctrina, seu eorum qui externa professione veram doctrinam religionemque sequuntur.

HYPOSTASIS nomen Graecum crebro in Ecclesia pro persona accipitur, ut videlicet significet individuum intelligens et incommunicabile ac per sese subsistens, seu ab alio non sustentatum, aut quasi gestatum. In Sacris literis aliquoties legitur, sed plerunque in aliis, iisque diversis significationibus. Vertunt autem ferme semper Substantiam. Tantum Heb. 1 semel videtur in illa sua vel nativa, vel etiam principali significatione usurpari. Dicit. n. ibi Scriptura, quod Christus sit splendor gloriae et character, seu expressa imago hypostaseos. i. substantiae, aut potius subsistentiae eius. Ubi necessario prorsus debet intelligi, referre aut repraesentare ipsam personam patris non autem eius essentiam, quae res et vox est communis omnibus trib. personis, utpote coessentialib. aut consubstantialibus, seu eiusdem prorsus substantiae aut essentiae, vel homousiis. Inepte. n. diceretur repraesentare filius essentiam patris, cum ea sit illi perinde propria aut communis, ut et patri ipsi: cumque perinde Spiritus sanctus posset dici imago essentiae patris aut filii, et vicissim cum sit eis homousios aut consubstantialis. Alio qui rectissime ac verissime dicitur, quod solus filius repraesentet aut referat patrem, ac praecipue tanquam viva aptissimaque imago personam patris: deinde quia illum videat cognoscatque. Sic et inter homines, filii videntur esse imagines patris, et repraesentare patrem quod saepe accidit, expressis non tantum corporis lineamentis ac conditionibus, sed etiam animae proprietatibus: ut in voce Filii etiam imago aliquo modo contineatur. Est ergo dignissimum observatu, quod celebris ista significatio aut usurpatio hypostaseos personam denotans, in eodem prorsus usu ac materia etiam in Sacris literis a Spiritu sancto usurpata reperiatur, ut tanto minus metuamus esse humanum quodpiam figmentum. Huc facit aliquo modo, quod etiam Hilarius voce Substantiae non raro pro persona utatur. Caeterum quatenus haec vox etiam fiduciam declarat, prolixius in voce Fidei exposita est.

HYSOPUS, herba nota est. Utebantur ea olim Iudaei in sacris, ex mandato Dei: ut Exod. 12 iubentur fasciculo hysopi sanguinem agni paschalis spargere super postes aedium, in quib. erant Israelitae. Sic etiam aqua lustralis ex cinere vitulae ruffae confecta, aspergebatur hysopo, ad mundandos immundos. Significabatur autem eo ritu aspersio sanguinis aut meriti passionis Christi, quo pii perfidem mundantur. In hunc sensum orat David se aspergi hysopo, ut supra nivem dealbetur Psal 51. Narrat et Epistola ad Hebraeos, Mosen hysopo, sanguine foederis madefacto, aspersisse totum populum Iohan. 19 scribitur, quod spongiam plenam aceto imposuerint hysopo, ut Christo haustum propinatent. Unde necesse est fuisse in illis regionibus aliquod genus hysopi arborescentis: aut per metaphoram, ad tale aliquod arbustum hoc nomen esse solitum transferri: sicut Germani humilem quandam hortensem herbam vocant Cypressum, ob odoris cum lignis arboris eius similitudinem.

I

IACERE aliquem, cuius fortuna afflicta sit, aut qui alioqui abiecto et prostrato est animo, etiam Latini per metaphoram dicunt. Sed haec metaphora apud Hebraeos etiam ad Deum transfertur: qui tunc iacere, ac etiam dormire dicitur, cum pro suo inenarrabili consilio, sinit impios contra se, veram religionem, ac pios, pro arbitrio, atque adeo etiam cum successu tumultuari et grassari. Contra autem cum incipit suos gloriose tueri et suam gloriam nomenque contra impios vindicare Surgere dicitur: sumpta metaphora ab hominum actionibus, qui iacendo nihil eximium praestare possunt: sed si quid agere volunt, surgere eos necesse est. Sic et de hominibus iacere et surgere dicitur. Sed de hominibus haec phrasis, significat etiam veluti securitatem quandam, et divinam providentiam circa eas: ut Psal. 3 Ego iacui, dormivi et evigilavi, quoniam Dominus suscepit me. i. quicquid ago, securus ac tutus sum, quia Dominus circa me vigilat, me profundum stertente. David dicitur iacere fecisse Moabitas, eosque funiculo mentusese: 2 Sam. [8.] i. iussit eos prosterni humi, et ita perinde eos in diversam conditionem aut fortunam distribuisse, sicut funibus solum ipsum dimetiri ac distribui solet Iacere faciam in carbunculis lapides tuos. i. fundamenta tua erunt carbunculi: Isaiae 54. seu extruêris ex preciosissimis lapidibus.

IACIO, Heb. 11. Fide Sara percepit vim iaciendi seminis, id est, concipiendi seminis. Iacere, quod viri est, pro accipere ponitur, quod est mulieris: alterum relativum pro altero.

IACOB, praeter quam quod est nomen proprium [a] supplantando ductum, significat etiam populum Israeliticum, sicut et Israel quorum utrunque in prophetis, etiam pro Christianis post ascensionem conversis usurpatur Aliquando etiam decem tribus, quae se a Iuda separaverant, constituto proprio rege ac regno, denotat reliqua. n pars Israelitarum Iuda usitate nominabatur.

IACULUM, alias pro sagitta, alias pro aliquo maiori telo in hostem iacto: ut sunt pila, et similia. Fuit autem aliquando moris in bellis, praesertim in defensione civitatum, ignita iacula in hostes, et eorum machinas, et vicissim in domos ac aedificia iacere: ut in Livio de iactis phalaricis in oppugnatione Saguntina, legitur. Dupliciter ergo talia tela laeserunt, nempe ferro et igne. Hinc igitur sumit Paulus per metaphoram, appellationem venenatissimarum tentationum et machinationum, quibus nos varie Satan oppugnat, praesertim in prima tabula. Quare scuto fidei firmissime verbo Dei in haerendo, tales ictus excipiendi et repellendi sunt.

IACULATORES, in Sacris literis nonnunquam Sagittarios significant: ut Gen. 21. Habitavitque in deserto fuitque vir iaculans arcu. pro venator, sagittarius, ac inde sese alens. Gen. 49. Iaculabuntur eum sagitarii: pro, multos habebit hostes. Sic et 1 Sam. 31, legitur, quod Saul metu iaculatorum aut sagittariorum semet interfecerit.

[p. 213] column 401/402 IANUA: Psal. 78. Mandaverat nubibus desuper, et ianuas caeli aperuerat, ut plueret Mam super eos. Poetica hypotyposis est, a rebus humanis sumpta, qua ornatius, efficacius et splendidius dicitur, quod simpliciter exponi poterat, Deum illis caelitus Mannam largitum esse. lanuam aut ostium esse apertum Evangelio crebro dicit Paulus Col 4. id est, locum et occasionem docendi ac propagandi Evangelii: quod et Latini dicunt fenestram esse apertam.

IBI, adverbium temporis, crebro abundat. Iere. 35. In terra, in qua peregrinabimini ibi. Genesis 21. In loco, in quo ipse est ibi. Sic et saepisime alias.

IDEM sapere aut sentire, est eadem sententia aut mente cum aliis fratribus praeditum esse. Hoc Paulus precatur Romanis capite 15. Idem inculcat 2 Corint. 13. inquiens: Idem sapite, pacem inter vos habete. Sic et Philip. secundo ac tertio .

IDIOTA, Paulo Graece significat indoctum et plebeium hominem. 1 Cor. 14. Qui supplet locum idiotae, quomodo dicet Amen? Aliqui vertunt, in docti. Videtur autem ideo ineruditus vocari idiota, quod tantum propriae domui praeest tantum propria privatave negocia tractat: non est idoneus ad publica munia, aut communes toti societati res tractandas. nam ἰδίος Graece proprius est.

IDIPSUM, vel in idipsum, vertit saepe vulgata versio adverbium Hebraeum יחד Iachad, quod proprie significat una, simul: ut Ps. 4. In pace in idipsum dormiam, et requiescam: id est, simul dormiam et quiescam. Psalm. secundo , idem adverbium vertit In unum: Principes convenerunt in unum: id est, simul, una.

IDOLUM, proprie est simulachrum aut imago. et quia imagines Ethnici et impii Iudaei coluerunt ut Deum, ideo paulatim quadam catachresi invaluit, ut omnis pravus Dei cultus idololatria sit vocatus. Idolum igitur primum significat ipsam statuam, cultus divini gratia factam 1 Cor. 12. Scitis quod gentes fuistis, et ad muta idola cucurristis. Sic et Psalm. 112, ea pingit inquiens: Oculos habent, et non vident: aures habent, et non audiunt, etc. Secundo significat ipsum cultum idololatricum. Sic Paulus dicit idola nihil esse, 1 Cor. 8 et 10. i. res per sese mortuas, inefficaces et adiaphoras. Sed quia sint directae ac ordinatae ad gloriam cacodaemonum, et contumeliam Dei, ideo fugiendas esse. Alii intelligunt per idolum ipsos Deos, quos gentiles sibi somniabant, quibusque statuas erigibant, nempe Saturnum, Iovem, Martem, Iunonem, etc. Eos ergo commenticios Deos aut somnia Ethnicorum dicit Paulus nihil esse, nec prodesse nec obesse posse: ideo mox veluti semet explicans, addit, nullum esse Deum praeter unum. Sit ergo haec secunda significatio Idoli, cum ponitur pro illis fabulosis diis. Tertia eius significatio est cum pro quovis falso cultu ponitur. ut 2 Cor. 6, Quae concordia templo Dei cum idolis. ubi templum Dei ipsos pios per metaphoram significat. In hac significatione idololatria dicitur esse opus aut effectus carnis, Gal. 5. i. homines renatos perinde sua natura a vera religione in idololatriam ruere, ut lapis deorsum tendat. Sic quoque Paulus iubet fugere idololatriam, 1 Cor. 10. Quarto, etiam verus Dei cultus quamprimum paululum a mandato ac ordinatione eius declinat, pro idololatria habetur. Sic Sola loci mutatio, aut sacerdotum ex alia tribu assumptio, faciebat exuero cultu idololatricum. Denique omnis fiducia a Deo in creaturas translata, idololatria est. Sic Paulus avariciam vocat idololatriam, Coloss. 3. Ephes 5. Paulus in priori ad Cor. prohibens convivia in templis idolatricis, dicit adhuc aliquos cum conscientia idoli comedere tanquam idolothyton. i. vel metuendo ac aliquo modo venerando idolum: vel etiam mala et accusante eum propria conscientia, tanquam peccantem eo facto.

IDUMAEORUM, seu Edomitarum nomine crebro in Sacris literis acerbissimi hostes Israelitarum indicantur: quia ut in utero illi duo gemelli Esau et Iacob collidi caeperunt, ac ipsi postea inimicitias exercuerunt, ita et posteri eorum fuerunt perpetuo sibi invicem infensi. Isaiae 34 et 63. Significat porro typice hoc idem nomen Idomitarum, omnes impios et adversarios verae Eccles.

IECUR, fons sanguinis est, in quo porro a Scriptura anima et vita collocatur. Effundi iecur: id est, fontem vitae, pro exanimari poni solet. Thren 2 Effusum est in terram iecur meum, propter contritionem filiae populi mei. i. prorsus exanimatus, et quasi mortuus sum Alio qui pro fonte amoris, ac praesertim rei venereae poni solet, eoque nonnunquam concupiscentiam significat. Proverbiorum septimo . Donec transeat sagitta iecur eius. id est, donec incidat in extremum ac praesentaneum exitium.

IEHOVA. De hoc nomine olim aliquid in priori editione Hebraismorum dixi: Item aliquanto plenius in fine libri de iustificat. evulgavi, et huic quoque libro adiiciam. Hic igitur tantum quasdam paucas obscuriores locutiones exponam. Habetur aut assumitur hoc nomen a Deo tanquam proprium, illique soli conveniens, Exo. 3 et 6. ubi etiam dicit, se patribus sub hoc nomine non revelasse. cuius dicti variae interpretationes afferuntur. Mihi autem maxime hae duae probantur: quod vel revera hoc nomen patrib. ante Moysen non fuerit revelatum, etiam si Moyses postea scribens historiam Geneseos, crebro hac voce utatur: sicut solent recentiores scriptores, sui temporis sermone ac nominibus locorum interdum et personarum in describendis vetustissimis rebus gestis uti. Vel si sonus ipse nominis notus fuit, tamen mysterium etymologiae non satis fuit illis notum: nempe quod hic ipse Dominus loquens et agens cum patriarchis, sit futurus ipsorum unicus servator ac Meschias ut hoc prolixius in praedicto Libello exposui. Porro, hoc nomen forte Latini ab Hetruscis et aliis vicinis, qui hebraico sermone olim usi sunt acceperunt, et suo Iovi attribuerunt: sicut et nomen Roma, a Ramma, quia in septem collibus sita fuit: et vox Numa, dormitator, quia non fuit strenuus bellator, ut Romulus: ideo Martius ille populus dormitatorem vocavit: et Saturnius, aut Saturnia a latitando: ac thrion bos a thor: aliaque plurima. Nero, teste Suetonio terribilem et strenuum lingua Hetrusca significat: quod plane Hebraeum Nora est. Ventus Iehovae, pro vehementi, aut etiam divinitus excitato, et plane miraculoso. Oseae 13. Veniet auster ventus Iehovae, a deserto ascendens. 2 Samuel. 5. Egredietur Iehova ante te, ut percutiat Philistaeos. quod aliqui interpretantur de angelo Iehovae, aut Domini. Sic Iud. 6 . eadem persona modo angelus Iehovae, modo ipsemet Iehova nominatur. Fit autem hoc ideo quod licet filius Dei sit verus ac substantialis Deus: tamen in tota actione cum populo Dei, etiam ante incarnationem, multo vero magis postea, pro famulo ac legato patris sese gerat ei sit obediens, eum invocans, eum suum esse Deum testificans, omniaque in eum tanquam in Deum ac Dominum suum referens. Coram Iehova esse, aut stare, alias significat coram tabernaculo et arca comparere, esse aut stare: quia Deus promiserat Israelitis, se in arca esse habitaturum, ibique omnes ipsum quaerere et invocare debere. ut Exod. 6 iubet reponi vitrum Manae coram Domino in arca foederis. et Num. 23 ac Deut. 12, Israelitis mandatur, ut procedant armati ad bellum coram Domino. i. ante arcam, in qua habitabat Dominus. Iud. 11 locutus est Iephte omnia verba coram Iehova in Misbach. i. coram arca et tota populi congregatione. Sic Anna dicitur multiplicasse orare Domino, 1 Sam 1 Alias significat coram sacerdotibus ac iudicibus, inter quos etiam erat ipsemet Dominus, Deut. 19, Tunc stabunt illi duo viri Goram [p. 214] column 403/404 Iehova. id est, coram sacerdotib. ac iudicibus per quos Iehova iudicabat, et inter quos erat tanquam primarius iudex et iuxta illud Christi: Qui vos audit, me audit. Alias coram templo Domini, in quo erat arca. Et omnes filii Iehudae stabant coram Iehova: 1 Regum 9. id est, coram templo aut arca.

IEIUNIUM. Vocem hanc exposui proprio scripto (quod et in fine huius Operis adiiciam) unde quid fuerit ieiunium plene cognoscere potes. parit autem quosdam Idiotismos, de quibus breviter dicam. Ieiunium Sanctificare: Ioel primo : est, homines ad publicam poenitentiam vocare. Solebant enim, praeter illas constitutas dies afflictionum, etiam suo arbitrio sacerdotes et magistratus, in omnibus gravioribus periculis, indicere populo solenne ieiunium, admonere de agnoscendis ac deplorandis publicis ac privatis peccatis: quem sui animi dolorem publicis ac externis notis testabantur sordidati, aut etiam in cilicio aut sacco incedentes, cinere se aspergentes parciusque et viliori cibo utentes. Tunc etiam frequentius conveniebant ad audiendum verbum, et sacrificia offerenda, faciendasque eleemosynas: tunc instaurabant disciplinam, et severius inquirebant in scelera facinorosorum, eosque castigabant. Sic et Iezabel iubet indici ieiunium: primo Reg. 21 , ut ea occasione Nabotum, falso blasphemiae insimulatum, interficeret. Sic et rex Ninive suis indixerat ieiunium, minante illis exitium Iona. legitur. n. cap. 3. Homo et iumentum, boves et pecora non gustent quicquam, nec ad pascua ducantur, aut bibant aquam, sed operiantur saccis homines et animalia, etc. Genua mea debilitata sunt a ieiunio: Psal. 109. i. totus sum factus debilis, Psa: 35. Affligebam ieiunio animam meam, et Psal. 69. Flevi in ieiunio animae meae. i. ob nimium cordis mei dolorem, quo cruciabar. ubi etiam descriptio ieiunii habetur. Ieiunus etiam pro esuriente, extra religionem, usurpatur. ut Matt. 15. Ieiunos dimittere nolo. i. esurientes. Sic Act. 27, Cum multa ieiunatio fuisset. i. cum prae moerore et gravi tempestate diu cibo potuque abstinuissent, et pene fame confecti essent. In hac significatione utuntur medici, cum vetant corporis exercitium ieiuno ventriculo.

IGNIS admodum varias, et nonnullas obscuras locutiones in Sacris literis parit, quas ordine exponam. Primum autem, idque admodum crebro, ponitur pro quavis re valde laedente, ut Psal. 66. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in terram irriguam. i. varia pericula perpessi sumus. Eadem locutio est et Isaiae 43, quod Deus ex igne suos liberabit. Sic videtur accipiendum et illud Terentianum, Ex igne cibum petere: pro, ex summo periculo victum petere ac quaerere. Isa. 26 dicitur, Ignis absumet hostes tuos. Prover. 16. Impius est labiis suis quasi ignis ardens. Sic et Isa. 9 minatur Deus ignem Assyriis obsidentibus Hierosolymam: quos tamen non visibilis ignis absum percusisse, sed angelus percussisse dicitur. Psalm. 78, Iuvenes eorum consumpsit ignis. Sic et carbones ignis, Romanorum 12, et Proverb. 25. ubi dicitur, quod benefaciendo adversario congeremus carbones ignis in caput eius: id est, quod non possimus gravius laedere impios adversarios, quam benefaciendo. sic enim nos illis accumulare iram Dei. Sic Amos secundo : Mittam ignem in domum Asael: pro perdam eam. Ezek. 30: Cum dederit ignem in Aegyptum. Psalm. decimo : Ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum: id est, tristissimae quaeque poenae. Secundo, ira Dei saepe per ignem aut flammam exprimitur: sive ob causam efficientem, quod ira est quaedam accensio cholerae, qua ratione tales locutiones etiam Latinis sunt usitatae: ut cum dicunt incandescere, inflammari, ardere, flagrare, exardescere, aut accendi ira. aut succensere alicui etc. Unde porro et ad Deum anthropopathos transfertur, sive ratione effectus irae divinae, quae perinde miseros homines, contra quos incanduit, absumit, ac ignis stipulas. Sic Deuteron. quarto , Deus dicitur esse ignis consumens. et trigesimo secundo , ignis succensus in furore Dei. Et, Ardebit ignis meus usque in infernum inferiorem. Isaiae sexagesimosexto : Quia igne Dominus iudicabit, et gladio omnem carnem. Vide ibi plura. Psalmo octuagesimo octavo : Usque quo Domine exardescet, ut ignis, ira tua? Ezek. 21. Ignem furoris mei sufflare faciam in te. Psalm. decimooctavo : Ignis ex ore eius consumpsit, carbones accensi sunt ab eo. Ezek. decimoquinto : De igne egressi sunt, et ignis alius absumet eos. Tertio, ignis ponitur pro tentationibus, exploratione, et mundatione: sumpta metaphora ab excoctione metallorum. Psalmo decimo sexto : Igne me examinasti. Sic et D. Paulus 1 Corinthiorum tertio dicit, structuram religionis ac doctrinae igne examinari, et stipulas ac ligna male super fundamentum Christi extructa consumi, ipsum autem fundamentum immotum manere: ut semper, cum Deus instaurat religionem experientia docet et docuit, hoc tempore et olim, quibus multae multorum hominum plantationes ac nuga ex Ecclesia expurgatae sunt. Psalmo decimo octavo : Eloquia Domini igne examinata: id est, verissima ac certissima, et innumeris experimentis comprobata: quod vera, certa salutariaque sint. Quarto, ponitur nonnunquam ignis pro verbo Dei, quia axurat opera diaboli, nempe idololatrias, et veterem Adamum cum suis fructibus et denique, quia etiam mundum ipsum oppugnet. Sic Ieremiae quinto et 23 . Verba mea quasi ignis. Item, Ponam verba mea in ore tuo, in ignem. i. ut sint veluti ignis omnia consumens. Quinto, quia bellum magna ex paru geritur istis duob. pessimis instrumentis, nempe gladio et igne: ideo crebro per ea significatur bellum. Porro quia Christus veniens, ut destruat opera diaboli, et mundum ipsum una cum suo bene armato principe vincat ac expugnet, etiam quoddam spirituale bellum indicit et geri per suos milites, nempe per omnes Christianos, praesertim autem per doctores cum praedictis suis hostibus: ideo toties inculcat, se non venisse ut pacem, sed gladium et ignem in terram mittat: nec se quicquam magis optare, quam ut ardeat et ferveat vel vehementissime. Sexto, ignis aliquando etiam ipsum Spiritum S. notat, quia et vivam et ardentem quandam flammam zeli in pectore piorum accendat, et omnes pravas ac impuras Satanae, mundi, et veteris Adami sordes in homine reliquas adurat et consumat. Ideo dicit Baptista, Christum baptizaturum esse Spiritu S. et igne. i. ardentib. motib. charitatis et zeli in corde excitatis. Sic Iere. dicit, se voluisse tacere verbum Dei: sed exarsisse in medio sui, ut ignem clausum: ubi zelus et conscientia excitata indicatur. Sic Psal. 9. Accenditur ut ignis zelus. In hoc sensu de sale ac igne Spiritus aliqui intelligunt illud Mar. 9, Omnis igne salietur Recte autem possis intelligere etiam de Verbo, tentationibus, ac cruce nam ista omnia veluti ignis quidam aut sal. omnes putridas humilitates ex pectore piorum exurunt et desiccant: et insuper exhibent ne novae veniant. Alioqui omnis carens spiritu, verbo tentationibus et cruce, ipsissima putredo est. Quod si etiam haec medicamina carnis nostrae infatuetur, ut doctrina corrumpatur. Spiritus pervertatur, crux defectionis causa sit, tum de nobis actum est. Septimo, [non] raro ignis fulgura et fulmina significat. Ps. 148 Ignis [et] grando. Ps. 105. Dedit pluvias eorum grandinem, ignem flammarum in terram eorum. Exod 9 Et fuit grando, ignis mixtus grandini. Octavo, in descriptione inferni ac aeternorum suppliciorum, subinde inculcat Scriptura esse igne aeternum et inextinguibilem, aut ignem et sulphur: sive revera ibi sit aliquis materialis ignis, sive per metaphoram aliquod acerbum ac dirum significetur: quoniam in hac vita nihil est igne violentius et cruciabilius, aut acerbius Nono, ignis etiam crucem significat. ut 1 Cor. 3. Servabitur sic, tanquam [p. 215] column 405/406 per ignem. et Mar. 9. Omnis igne salietur. id est cruce et tentationibus ad veram pietatem excitabitur, et a veteris Adami putredinibus et concupiscentiis praeservabitur. Contra ocium et res secundae everterunt Davidem. Ignis alienus. Levit. 10. Obtulerunt coram Domino ignem alienum. i. non illum caelestem, et perpetuo in sacrificiis ac tabernaculo asservatum: sed communem, aut prophanum. Significavit is nimirum falsam, humanam aut peregrinam doctrinam, non eam quam Deus caelitus miserit. Contra autem accipitur Ignis Domini, Num. 11. Ignis, pro re ignita aut accensa. Levit. 21. Ignem Domino offerunt. i. res accensas. Exaudire, aut respondere per ignem: 1 Reg 18. Deus, qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. i. habeatur is pro vero Deo, qui invocatus, caelitus demiserit ignem. Intrare et transire per ignem. Num. 31, docet Moses quomodo vasa metallica contaminata sint purificanda. inquit enim: Quicquid transit in ignem, facite transire per ignem. i. quae sustinere ignem possunt, ea purificabuntur flamma. Traducere alioqui liberos per ignem, genus idololatriae fuit, 2 Reg. 21: in quo exurebant liberos idolo. Idem est, Dare Molocho de suo semine. Laborare in igne, Habac. secundo : Laborabunt gentes in igne, et populi frustra fatigabuntur. i. laborabunt innumeri homines in extruendis civitatibus, quas ego per eorum hostes exuram: vel etiam propter ignem, id est, propter utilitatem ignis. quasi dicat: Illi aedificabunt, ut habeat ignis quod absumat. Lapides igniti. Ezek. 28: In medio lapidum ignitorum ambulasti intelligitur preciosorum, quia fulgore suo ignem referant. Salvari aliquem tanquam per ignem, 1 Corinth. 3, dicitur: Quod si cuius opus manserit, sit accepturus mercedem: quod si cuius opus fuerit exustum, sit damnum passurus: ipse vero sit sic salvandus, tanquam per ignem. id est, (ut multi exponunt) tandem in agone, conscientia ac spiritu eum duris tentationibus ad veritatem retrahentibus. Possis etiam intelligere, Tanquam per ignem id est, vix, aegre, et quasi miraculose, Christo scilicet eum pro sua singulari misericordia ex igne illorum errorum et periculorum aeternae damnationis eripiente. Ambulate in igne vestro, Isaiae 60: pro, sequimini sane vestram impiam doctrinam et religionem, quae vobis praelucet in exitium aeternum.

IGNORARE, significat aliquando per ignorantiam peccare. ut Levit. 4. 5. Aliquando etiam significat ignorare peccata sua: seu ea esse tum aliis, tum etiam ipsi peccanti ignota. ut, Ignorantias nostras ne memineris. Denique aliquando significat simpliciter inficiari aut negare: sicut Psal. 7, titulum plerique exponunt, ut ignorantia significet idem quod inficiatio Davidis, quod non quaesierit interitum Saulis, nec eius regnum per seditionem sit conatus occupare. Hebraeis enim non raro, noticiae verba ipsas actiones aut passiones significant. ut secundae Corint 5 : Qui peccatum non novit. id est, non patravit. Sic et Psalmus de Christo dicit: Quae non noveram, interrogaverunt me. Sic Petrus dicit ad ancillam: Mulier, non novi quid dicas. id est, nihil istorum feci, aut admisi, quae obiicis. Sic Germanice, Er will nichts darvon wissen. id est, negat se obiecti facinoris reum esse, aut illud patrasse.

IGNOMINIA aliquando ipsam infamiam aut de honestationem significat. Aliquando etiam vera damna ac calamitates. Percurram autem varias eius phrases. Proverb. nono : Corripiens derisorem accipit sibi ignominiam. id est, vel contemnitur ac deridetur vicissim ab eo: vel etiam plagis, conviciis, aut alio quopiam damno molestiave afficitur. Correctio ignominia, Iob 20 non qua corrigitur ignominia, sed correptio aut obiurgatio ignominiosa aut contum eliosa. Audire ignominiam: pro, perpeti. Ezek. trigesimo sexto : Nec audire faciam amplius in te ignominiam gentium. id est, efficiam ne posthac tibi iure talia probra obiicere queant. Ezech. vigesimo tertio : Discooperuerunt ignominiam eius. Detegere tegenda feminini sexus summum ei probrum est. Sicut ergo nomen mulierum tribuitur veluti per prosopopoeiam quandam civitatibus, regionibus ac gentibus, ita et ignominiae ac aliae phrases et proprietates muliebres. Sic et Nahum tertio dicitur: Ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam. Implere faciem alicuius ignominia, Psalmo octuagesimo : pro, ita deformare, et male castigare illum, ut eum pudeat in vultum alterius intueri, utque rubore ac pudore etiam in ipsa facie suffundatur. Ignominiam suam portari: id est, iuste affici a Deo ignominia, eamque perpeti, ut qui eam promeruerit. Sicut calamitati Iudaeorum insultaverunt, Ezek. 32. et 36.

ILLAQUEARE, significat non tantum intricare aut decipere, sed etiam prorsus perdere: quia laqueus feris exitialis est. Proverb, vigesimo nono : Homines derisores illaqueant civitatem, viri autem sapientes avertunt iram. id est, Impii derisores Dei inducunt civitatem in iram Dei, et extrema pericula: sed pii sapientes avertunt iram Dei, atque ita etiam pericula et poenas inde dependentes. Deut. septimo : Non concupisces argentum eorum, nec te illaque es eo. Psal. nono : Opere manuum suarum illaqueatus est impius. Deuter. duodecimo: Cave tibi, ne te illaquees eundo post illas gentes, quae perierunt a facie tua. Aliquando significat obligari. ut Proverbiorum sexto : Illaqueatus es verbis oris tui, captus es eloquiis oris tui. Sic et Ps. 109, Illaqueet foenerator omnia quae sunt ei id est, per Magistratum arrestet, sibique obliget, ob magnitudinem foenoris aut debiti foenore contracti: ideo addit, Vagentur ac mendicent filii eius. s. omni patrimonio exuti.

ILLIC et ibi, non tantum locum, sed et rem, actionem, opus aut poenam denotant. Psalmo 35. Ibi ceciderunt operantes iniquitatem. id est, tali poenae genere aut conditione, seu ea ipsa de causa Sic Latini locutione, Ille unde petitur, non locum, sed personam solent notare. id est, a quo aliquid iure exigitur. Saepe etiam illic et illuc, cum relationis quandam vim obtineant, sine omni antecedentis nominatione ponuntur, quod tamen ibi demum fit, ubi facile antecedens intelligi potest. Eccles. 3. Quia tempus omni voluntati, et supra omne opus illic. id est, in die iudicii. Iob primo : Et nudus revertatur illuc, scilicet in terram aut sepulchrum. Psalmo 133, Illic praecepit aut promisit Dominus benedictionem: id est, ubi sunt fratres ita pie concordes in Domino, ibi Deus solet felicem rerum et conatuum successum clementer largiri.

ILLUCERE, alias significat erudire: alias, et quidem plerunque, tempestive opem ferre. Sic Psal 118, Fortis Dominus, et illuxit nobis. Sic 2 Cor. 4 dicit Paulus. Satanam tenere captiva corda impiorum, ne in illis illucescat lumen Evangelii. et contra ait, Deum illuxisse in cordibus nostris ad gloriae eius cognitionem. Alibi ostendentur Hebraismi vocis Lux, unde et hic praesens melius perspicietur.

ILLUCESCERE DIEM, aliquando tantum pro imminere aut sequi ponitur, non pro apparere lucem eius. Luc. vigesimo tertio . Dies autem erat parasceves, et sabbatum illucescebat. id est, imminebat aut sequi debebat, accedebat. nam priori adhuc die durante, sequentis lux apparere non poterat: ponitur specialius verbum pro generaliore.

ILLUMINARE, plerunque institutionem integram aut externam in vera via significat. ut Psal. 13. Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte: id est; tum vera institutione doctrinae exterius, tum etiam spiritu interius. Sic doce, sic excita me, ne vel aberrem per ignorantiam a via, vel paulatim in Epicureismum immergar. Allusio videtur fieri ad externam [p. 216] column 407/408 dormitationem, ubi si vel in tenebris sedemus, vel oculos claudimus, facilius obdormimus. Contra, si lumen in oculos fulget, non facile nos occupat somnus. Sic et Psal. 19 dicitur, praeceptum Domini esse lucidum, et illuminans oculos. Aliquando exhilarari, et faciem serenam alicui reddi, ut et Latini per serenam faciem laetum animum depingunt. Psal. 34. Aspiciunt ad eum, et facies eorum illuminabuntur, et non erubescent. id est, Deus salutari liberatione exhilarabit pios, ne succumbentes erubescant coram impiis. Sic Martialis optat, ut Domitianus suum poema sereno vultu legat, et Virgil. Aen. 4. Spem fronte serenat. id est, sereno vultu spem prae se fert, et aliis facit. Item Plinius, Nubila animi serenat: id est, exhilarat. Illuminari oculos, est aliquando vires recipere. Sic Ionathas fame et labore exhaustus, ut iam prae imbecillitate oculi ei caligarent, gustato pauxillo mellis visum et vires recipit, totusque recreatur. 1 Sam. 14. Lux iustorum progreditur, et illuminat: Proverb. 4. id est, fit paulatim illustrior, et subinde lucidior. id est, res piorum subinde magis ac magis a Deo secundantur. Illuminare lucernam alicuius, Psalm. 18. id est, beare ac felicem reddere. Sic ibidem dicit, Illuminas tenebras: id est, me in errore iacentem vera doces, in calamitatibus haerentem liberas, et in res secundas transfers. Illuminare Ioan. 1, videtur significare omnia beneficia Christi: ut sunt, erudire, foris ac intus convertere, iustificare, et renovare. inquit enim: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. ubi per verbum Illuminari, omnia beneficia quae nobis a Christo contingunt, indicantur. Illuminare dicitur Deus vultum suum super nos, cum nos benigno ac placido vultu intuetur, nobisque paterne succurit. Sic prorsus etiam Latini vultum serenum pro laeto ac faventi usurpant. Daniel. 9. Psal. 30. et 67. Vide etiam infra vocem Lux, Lumen et Lucere.

ILLUSTRARI, idem ferme significat. Iob 11. Illustraberis, sicut mane ipsum eris. Ecclesiast. 8 Sapientia hominis illustrat vultum eius. id est, vel laetum facit, vel etiam prudentem in loquendo et agendo. Psal 19. post quam dixisset, Praeceptum tuum lucidum illuminat oculos: subiicit, Etiam servus tuus illustratur in eis. id est, eruditur, instruitur in eis.

ILLUSOR, impostor ac derisor. Gen. 27. Et ero in oculis eius illusor. id est, habebor ab eo pro tali.

IMAGO, est simulachrum, et simile quoddam alterius rei, sive vivum, sive pictum aut sculptum. In Sacris literis plures, ac plurimum diversas significationes vox haec habet, ita tamen, ut pleraeque in genere concurrant, ac significent quandam convenientiam aut similitudinem rerum diversarum. Primum igitur dicitur dupliciter Filius Dei, imago patris, aut Dei invisibilis: 2 Cor. 4. Col. 1. Dicitur et Hebr. 1. splendor gloriae, seu fulgor veniens a gloria patris, et denique character aut expressa imago substantiae Dei. quibus verbis, praesertim Epistolae ad Hebr. indicatur illa ineffabilis, divina ac consubstantialis convenientia ac similitudo filii ad patrem. Huius tanti mysterii, ac plane ineffabilis Dei qualecunque indiciolum aut nota sit, quod etiam in hominibus saepe magnam quandam similitudinem parentum in liberis, non tantum quoad externa lineamenta, sed etiam internas animi, ingenii ac morum proprietates animadvertimus, non sine singulari providentiae divinae indicio. Qualis vero illa similitudo aut convenientia sit in Filio cum Patre, quam cum tertia persona non habent, ineffabile plane mysterium est, nec a nobis investigari debet. Aliqui fingunt id inde esse, quia pater intuendo semet, cogitationem et imaginem quandam concipiat, cui suam essentiam communicet. Sed et humanum haec opinio inventum est, idque foedissimorum haereticorum, teste Irenaeo: et in multas tetras absurditates incidit, et denique ab omnibus ferme partibus est damnata, ut id proprio libello eorum testimonia recitante ostendi. Atque hac ratione Christus est substantialis imago Dei. Latinis imago ferme tantum quidpiam umbratile ac vanum, et quod tantum qualicunque specie repraesentet rem ipsam, denotat. at Hebraeis etiam realissimam convenientiam, et summam substitiae ipsius similitudinem: ut si filius dicatur imago patris. Similis loquutio est, Esse in forma Dei, aut forma servi: Phil. 2. id est, vere existere Deum aut hominem. Sic Matth. 24. Tunc videbitis signum filii hominis in caelo. id est, ipsum met filium hominis. Sic, Gestare imaginem hominis terreni et caelestis, 1. Cor. 15. id est, ipsam rem aut essentiam. Verum quod Imago essentiale quidpiam interdum, et non tantum umbratile notet, mox denuo exemplis monstrabitur. Vide et in regulis Universalibus, de hoc Hebraismo. Illud sane admodum illustre est significationis huius exemplum, quod extat Hebr 10. Lex umbram obtinuit futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. ubi Imago necessario ipsam existentiam aut substantiam rei sonat. Sic Germanis quoque Bild, interdum non umbratilem, aut (ut sic dicam) similitudinariam imaginem significat, quae solum lineamenta rei alicuius exprimat: sed ipsammet essentiam eius. ut cum dicunt, Mansbild, Frauenbild, etc. id est, personam vere existentem virum aut feminam. Dicitur porro secunda ratione etiam ideo Christus imago patris, quia qui videt eum, videt et patrem. Et nemo venit ad patrem, nisi per ipsum: ipse quippe est ostium ad patrem. Quare et Paulus 2 Cor. 4, et Col. 1. cum filium dicit esse imaginem Dei, potissimum ad istam patefactionem patris, aut noticiae de patre respicere videtur. Nam in priori quidem loco dicit: Excaecatus est a Satana sensus impiorum, ne agnoscerent lumen Evangelii gloriae Christi: id est, de gloriosa noticia Christi. Ac mox subiicit, Qui est imago Dei: ut ostendat clare, se loqui de agnitione Dei quae fiat per Evangelium Christi, non de internis discriminibus trium personarum divinitatis. In posteriore autem loco, nempe Col. 1, itidem loquitur de agnoscendo mysterio redemptionis Christi. Sed tamen hic locus etiam de illa substantiali imagine accipi posset. Porro etiam homo dicitur imago Dei, sed accidentaria: id est, non consubstantialis, ut est filius patris. Nam Gen. 1 et 2 dicitur esse conditus ad imaginem et similitudinem Dei: et mox Gen. 5. dicitur Adamus procreasse ad suam similitudinem. unde liquido monstratur, veram illam Dei imaginem in lapsu hominis esse amissam, et terrenam quandam animalis hominis pro ea substitutam, ut et Paulus 1 Corinth. 15. testatur. Quid vero fuerit illa Dei imago, non est nunc nostri instituti copiosius perscrutari: sed abunde eam Scriptura declarat, cum eius instaurationem explicans, et contrariam imaginem exuere iubens, inquit: Deponite veterem hominem, qui corrumpitur iuxta concupiscentias erroris: renovamini vero spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui iuxta Deum conditus est per iustitiam et sanctitatem veram. Ostendit enim ibi Paulus, ipsum spiritum mentis nostrae initio iustum, sanctum et veracem, fuisse imaginem Dei qui cum a Satana prorsus inversus sit, nunc denuo per spiritum Dei refingi debeat. Sic et Col. 3. inquit: Ne mentiamini alius adversus alium, posteaquam exuistis veterem hominem cum factis suis, et induistis novum, qui renovatur ad agnitionem et imaginem eius qui condidit illum. Sic et Rom. 8 dicitur, quod Deus nos faciet conformes imagini filii sui: id est, perinde glorificabit. Hic enim intelligimus imaginem Dei esse illud ipsum, quod in nobis instauratur: nempe spiritum mentis, seu illud novum ac spirituale cor (id est, animam rationalem, quam Scriptura in corde collocat) quod nobis [p. 217] column 409/410 exciso veteri ac lapideo divinitus donatur, et per Spiritum S. in nobis creatur. Psal. 51. et Ezech. 31. Eodem respicit etiam Paulus 1 Corin. 15, cum dicit, nos fore similes illi caelesti Adamo, nosque eius imaginem gestaturos, sicut nunc terreni feramus. id est, glorificandos esse. et 2. Cor. 3, cum ait, nos in speculo contemplari gloriam Christi et in eandem imaginem quotidie magis ac magis transformari, cooperante id Spiritu sancto. Alia quoque ratione dicitur homo imago et gloria Dei, 1 Cor. 11. i. qui quasi vice eius mundo praeest, in hoc ei famulum aut vicarium praestans: quod omnia in hoc mundo regat, illisque fruatur tam quam quidam eius villicus, sicut vicissim homini famulatur mulier. de qua ratione imaginis Apostolus 1 Cor. 11. loquitur, dicens: Deum esse caput Christi, Christum caput viri, virum mulieris: et vicissim mulierem esse gloriam viri, virum autem esse gloriam et imaginem Dei. ubi imago collocatur in illa similitudine dominii, quod sicut pater aliquo modo dominatur Christo, et Christus viro: sic vicissim vir mulieri, et omnibus aliis creaturis huius mundi. Aliqui etiam locum Genesis ad dominii formam ac similitudinem trahunt: sed certum est potiorem, et magis primariam imaginis rationem esse illam similitudinem rectitudinis animae rationalis ad Deum, tametsi et in aliis partibus, atque adeo etiam ipso corpore multo sanctior et divinior quaedam harmonia fuerit. Ponitur in hisce plerisque omnibus significationibus Imago pro quadam vera ac reali existentia, seu rei ipsius forma, ac viva essentialique expressione: non tantum umbratili pictura, sicut alioqui sonare ex Latini sermonis natura nobis videtur. Sic realem quandam existentiam notat 1 Corinth. 15. Quemadmodum gestavimus imaginem terreni hominis, sic etiam gestabimus caelestis. ubi imago non umbram aut picturam hominis, sed ipsammet illius essentiam significat. Sic et Hebr. 10. Lex habens umbram futurorum bonorum, non imaginem ipsarum rerum. ubi imago ipsam vera ac solidam existentiam rerum indicat Psal. 73. Pones eorum imaginem contemptibilem in civitate. i. ipsos cum suis opibus et gratia. Sic et Apocal. 13. 14 15. 19 et 20, praedicens futurum ut bestiae formetur quaedam imago, quam omnes adorent. et propter quam horribiliter puniantur: significat fore, ut Interim et Adiaphora vere Antichristi abominationes et errores exprimant, non tantum quandam ociosam picturam eorum referant: sicut adiaphoristae sua linea veste omnes illas abominationes abscondere et obumbrare conantur. Atque hactenus de reali quadam imagine dictum esto: nunc in sequentib. contra dicemus, quando umbratilis quaedam tantum species rerum per hanc vocem accipiatur. Longe alia igitur significatio est, cum imago pro reb. imaginariis, aut evanidis crebro usurpatur, cuius significationis exempla adscribi est opus. Ab hac vero significatione venit. quod saepe res existentes ob suam levitatem imago dicuntur: sicut Latini somnium hominis, pro nihili homine dicere solent. ut Psal. 39, Profecto in imagine transit homo. i. ut res non revera ac solide existens, sed ut res umbratilis, imaginaria. Eadem ratione accipitur et Psal. 73, cum dicit saltes, Sicut somnium a vigilante evanescit, sic tu Domine imaginem eorum in civitate contemptibilem reddes ipsosmet, eorumque opes ac glorias. Sic et Paulus vocat 1 Corinth. 7, totam hanc vitam cum suis commodis ac pompis schema, figuram: et dicit eam pertransire veni rem evanidam, nihilque stabile habentem. Vicina huic signficatio est, quod Deus dicit Num. 13, se aliis appaere in similitudine. i. aliqua visibili quidem, sed tamen evanida specie. Non raro etiam imago significat ipsas visibiles, aut materiales imagines, ad repraesentandum [aliquem] hominem factas: sicut dicit Paulus gentiles confutasse gloriam Dei in similitudinem imaginis hominum et bestiarum. De alia maxime propria significatione nihil monere attinet, ubi imago similitudinis hominis est idem, quod imago similis homini, aut aliis animalibus. De voce porro Similitudinis, quae aliquatenus cum Imagine convenit, postea suo loco dicetur. Faciet autem et ea explicatio ad huius declarationem.

IMBER, explicabitur infra in voce Pluvia.

IMBECILLUS. vide infra Infirmus.

IMMACULATUS, exponetur in voce Integer.

IMMISERICORS, exponetur in voce Misericors.

IMMISSIO. Isaiae 7. Erunt agri in immissionem bovis, et conculcationem pecoris. i. vertentur in pascua, ut eo propellantur greges et armenta omnis generis.

IMMOLO quaere in verbo Sacrifico.

IMMUNDUS, vide in voce Mundus.

IMPELLENS, pro eo qui labascentem iam protrudit, ut porro ac prorsus corruat, sine omni longiori cunctatione. Sic dicitur 2 Paral. 21, Iehoram rex Iuda fecisse scortari Iudaeos a Domino, et eos plane impulisse aut protrusisse ad idololatriam. Impellere super aliquem malum, est eum festinanter perdere. 2 Sam. 15. Ne forte impellat super nos malum. Est metaphora aut allusio ad praegrandem petram ab aliquo impulsam, ut ruat deorsum, et omnia perdat, proterat ac comminuat, quo et verbum Devolvo spectat. Impellere Deo, valde significans est. videtur enim finale exitium indicare, ut usque in infernum ruant. Sic dicitur Psal. 5. Perde eos Domine, decidant de consiliis suis: ob multitudinem praevaricationum ipsorum impelle eos, quoniam rebellarunt contra te. Quasi diceret: Protrude eos usque in extremum exitium.

IMPIUS. Haec vox commodius infra cum voce Pius simul explicabitur. Hoc tantum nunc observetur, quod aliquando tantummodo reatum denotet, ut Psal. 109. Cum iudicabitur, exeat impius.

IMPLEO verbum varias habet phrases ac significationes, quae partim hic exponentur, partim infra in vocabulis Plenus et Plenitudo uberius illustrabuntur. Alias igitur significat perficio, desumpta metaphora a vase semivacuo quod impleri oportet, ad omnem rem perficiendam. Col. 4. Implere susceptum ministerium. Philip. 2. Ut vestrum defectum impleat. Act. 12. Implentes ministerium. Matth. 3. Sic oportet nos implere omnem iustitiam. i. perficere. Matth 5. Non veni solvere, sed implere legem. Luc. 9 Loquebantur de exitu eius, quem erat impleturus in Ierusalem i. completurus, perfecturus. Aliquando etiam plenius haec loquutio in eodem sensu ponitur, addita nempe voce Mensurae. Dicitur enim implere mensuram: pro, plene perficere. ut Matt. 23. Implete mensuram patrum. i. perficite et absolvite impietatem in persequendis veris doctoribus, donec ad eam quantitatem peccatorum perveniatis, ut vos ira Dei diutius tolerare non potens obruat. Implere post aliquem, est eius voluntatem praescriptumque, sequendo aliquid, plene facere, aut illius voluntati satisfacere. Num. 32 et 33, Non impleverunt post me. 1 Reg. 11. Implere post Dominum. Implere pro consecrare, admodum crebrum est in Sacris literis. Aliquando tamen additur implere manus. Exod. 28. Implebisque manus eorum. i. consecrabis. Iud. 17 , Implebisque manum unius ex filiis, fuitque ei sacerdos. i. consecravit eum. 2 Paral. 13. prolixior locus est. inquit .n. textus: Et fecistis vobis sacerdotes sicut populi terrarum, quicunque venerit, ut impleat manum suam iuvenco, filio bovis, et arietibus septem, erit sacerdos iis qui non sunt dii. Haec videntur fuisse simoniaca praemia, pro impetrata initiatione. Sic 1 Reg. 13. Qui volebat, implebat manum suam. i. oblato munere initiabatur sacris, constituebatur sacerdos. Venit autem haec phrasis inde, quia (ut describitur forma initiationis Exod 29 ) consecrans coram altari replebat manus initiandorum placentis et laganis, quae illi quasi oblaturi afferebant: [p. 218] column 411/412 quaeque paulo post denuo ex manibus eorum sumpta, Domino offerebant. Inde venit Aries impletionum. i. initiationum, ibidem. Vicina est huic Graeca vox τελείωσις sed alia occasione aut ratione exorta. Aliquando tamen haec ipsa phrasis implendi manus Domino idem prorsus significat, quod offerre ei aliquod munus. Sic David dicit 1 Paral. 29. Et quis se exhibet spontaneum, ut impleat manus suas hodie Domino? ubi mox sequitur enumeratio munerum oblatorum, quae principes obtulerunt Sic et 2 Par. 29. et Ezek. 43. Inde autem haec loquutio venit quod qui affert aliquid, habet plenas manus, quib. rem apprehensam offert. Dicuntur et illi implere manum, qui arcu iaculantur: quia utraque manu eos valide operari necesse est, altera tenendo arcum, altera trahendo nervum. 2 Regum 9 Zach. 9. Implere se omnia, caelum et terram, dicit Deus Ier. 32 pro, infinitum esse. Videtur tamen simul etiam dominium significare: sicut Christus dicitur ascendisse supra omnes caelos, ut omnia impleret. s. sua maiestate ac potentia. Plenitudo alicuius rei, est id quod ea continetur, aut quod ad eam quasi replendam ac exornandam pertinet. ut in Psal. habetur: Terra autem plenitudo eius. de qua loquutione in voce Plenitudinis. Implere alicuius faciem ignominia, est, eum plane confundere, aut pudefacere. Impleri agnitione Dei, Col. 1 item Impleri Spiritu S. Luc. 2. item in Actis, Vir plenus spiritu. i. maxima quadam illustratione et motu Spiritus S. ornari ac permoveri ad aliquod eximium opus. Impleri aliquem longitudine dierum. i. ad decrepitam usque aetatem perduci, aut vitam ei prorogari. Sic Impleri dies alicuius, 1 Par. 17. i. satis vixisse eum. Implere sermon Dei. Col. 1 est plene perfecteque docere, aut propagare caelestem doctrinam Impleri animam, est exaturari pro voto: sic libi Aegyptii pollicebantur de praeda Iudaeorum, Exod. 15. Sic Ier. 31 Deus pollicetur se recreaturum Israelitas tempore Meschiae. inquiens in praeterito tempore: Inebriavi animam exhaustam et omnem animam tristem aut afflictam replevi. Impleri Scriptura dicitur, cum quae praedicta sunt, eventu ac opere ipso comprobantur: quae phrasis saepissime in novo Testamento habetur. Prophetiae. n. minae ac promissiones rerum futurarum veluti vacuae hiant et expectant rei ipsius in eis praedictae praesentiam: quae cum advenit, tum quasi illud vacuum desiderata mensura repletur. Implere desolationibus Dan. 9, Factum est verbum Domini, quod impleret desolationibus Hierusalem 70 annis. 1. tamdiu pateretur eam desolatam iacere.

IMPONERE manus, vide in voce Manus.

IMPOSSIBILITATIS plures gradus sunt, sicut et Possibilitatis. Nam et ea Impossibilia interdum dicuntur, quae non facile fiunt, nec communi more solent accidere. ut Marc. 9. Qui fecerit miraculum in meo nomine, non poterit cito maledicere mihi. i non facile id fiet, non solet facile accidere id. Ita Impossibile etiam pro difficili aut raro contingente ponitur: ut et infra in verbo Possum monstrabitur. Sic et Hebraeum פלא alias impossibile, alias perdifficile aliquid notat, et utroque modo verti solet: unde fortê huic Hebraismo occasio data est. 2 Sam. 13. Difficile erat in oculis Ammon facere sorori Thamar quicquam Ier. 32. Non est arduum aut difficile supra te quicquam. i. nihil tibi est impossibile. Quod observandum est propter dictum Heb. 6: Impossibile est, ita peccantes denuo ad poenitentiam renovari. ubi aliqui, Erasmo teste, interpretantur impossibile, de difficili ac raro. Sic sane et ipsemet Dominus, quasi aequivalentes confundit istas duas voces, cum de impossibilitate et difficultate salutis divitum Matth. 23. Marc 10, et Luc. 18 disserit Primum. n. dicit, esse difficile: deinde addit, esse impossibile: declarans insuper eam impossibilitatem praedura similitudine, cameli foramen acus transituri. Nec incommoda sane esset illa ipsa Christi interpretatio etiam in loco Hebr. 6, quod apud homines quidem sit difficile, atque adeo impossibile, sed Deo sint omnia possibilia. Sicut Christus etiam Mar. 9 dicit, esse impossibile illud daemoniorum genus aliter quam per ieiunium et preces eiicere: et tamen ipse mox solo mandato eiicit Loquitur igitur tantum de eo, quod hominibus, et communi more est impossibile: non quod per sese, aut Deo. Hoc modo explicato eo loco, tolleretur occasio desperandi lectori. Tametsi et illud sit hic observandum, quod agat de lapsu apostasiae, non de alio aliquo gravi lapso. Qui autem deficit a Christo, ille non habet remedium in Christo, utpote deserto et abnegato, nisi ad eum redeat. In confirmationem vero huius explicationis, multa possent ex ipsa Scriptura adduci: ut quod in eo ipso loco additur, Et hoc faciemus, si Deus permiserit: ostendens, resurrectionem aut conversionem ex tanto lapsu, non iam ex nostris virib. ac diligentia, sed ex solius Dei omnipotenti misericordia pendere, petendamque omnino esse: docens nimirum, soli Deo esse possibile tales convertere: hominibus vero esse prorsus impossibile. sicut ipsummet Dominum diximus istum nodum aut contradictionem dissolvere, Mat. 23. Lu. 18. Similis plane significatio vocis impossibile est etiam 1 Iohan. 3. quod Qui ex Deo est, non peccet, ac nec possit quidem peccare: ubi itidem non est ea vox ita accipienda, quasi doceat, talem et tantam impossibilitatem peccandi renatis inesse, ut nec accidat, nec acciderit, nec omnino fieri queat ut talis [aliquis] labatur, etiam gravissime, atque adeo prorsus deficiat: sed quod id non facile, sponte ac veluti naturaliter, seu ex ipsius renati proprio ingenio aut nativa proprietate accidat quandoquidem iam bonum Dei semen in se habeat: non quod externa causa, quae est extra novitatem aut spiritum ut Satan ac vetus Adam talem subvenire plane non possint. Impossibile igitur hic quoque de difficili ac praeternaturali accipiendum est, deque ipsae causae, de qua agitur, nativa operatione aut effectione ut sicut in Hebraeis dicat subversum ac naturalem hominem esse impossibile surgere: aut ita divitem per se suaque vi aut natura propter obstacula suarum divitiarum salvari: Deo tamen ut externae causae, esse possibile: ita vicissim hic Iohannes doceat, renovatae naturae non esse possibile peccare: sed tamen non neget posse talem renatum ab externa causa subverti, Impossibile igitur id quoque dicitur, quod cum per se non impossibile, alicui tamen et ratione alicuius circumstantiae est perdifficile. Non autem a me haec ideo dicuntur quasi nulla ratio sit etiam illius usitatae expositionis habenda: quod loquatur Epistola ad Hebraeos eo loci de plena apostasia, in qua reiecto medico, nulla [merito] amplius spes salutis supersit in tali sua phrenesi perseveranti. Sic sane Hebr. 10, in simili plane loco, causam difficultatis salutis tam foede lapsorum, collocat in duobus: nempe quod tales primum ipsum filium Dei conculcent, sanguinem foederis prophanent, et Spiritum factum contumelia afficiant. i. ipsum fontem salutis [deserant], aut ipsam medicinam reiiciant: qua abiecta, non [supersit] alia medicina aut medicus Deinde quod sit [horrendum], incidere in manus Dei viventis. Dicitur ergo in istis duobus locis, tales peccatores quasi insanilis esse, quia et medicum reiecerint: et non nisi solus Deus sua omnipotentia eos in viam salutemque revocare possit. Nihil ergo talia dicta vel Novatianis vel Donatistis patrocinantur, vel inevitabilis desperationis [tentatis] afferunt, si modo recte expendantur et explicatur. Vide de hac voce infra in verbo Possum: ubi ostenditur, Non posse, aliquando dici de re ardua, et quae conflat citra molestiam et incommodum singulare. ut Luc. 15: Iam sum in lecto una cum meis pueris, non possum [surgere] et dare tibi panes mutuo. Ioan. 6: Durus est hic sermo, quis potest eum audire. i. nemo sine taedio et molestia, ista paradoxa audiet, nec facile credet. Ibidem cap. Non potest mundus odisse vos. i. haud facile audit, [p. 219] column 413/414 ut mundus tales suos filiolos oderit. Sic de raro, non naturali ac cum singulari incommodo coniuncto dicitur illud Gal. 4. Testor quod si possibile fuisset oculos vestros effossos dedissetis mihi. Non simpliciter impossibile fuit, Galatas effodere oculos suos: sed tamen per difficile, cum ingenti eorum incommodo coniunctum, rarum, inusitatum. Interdum etiam, Non posse aliquem aliquid, significat, non velle, aut molestum illi esse: ut in verbo Possum dicetur. Corinthus in libello de Dialectis dicit Atticum esse, ponere posse pro velle: ostendit etiam contra Velle pro posse, a Platone usurpari.

IMPUTARE verbum, et (ut alii vertunt) Reputare, Hebraice חשב , et Graece λογίζεσθαι , proprie cogitare aut ratiocinari, aut cogitando aliquid statuere, ut Psal. 144. Quid est filius hominis, quod reputas vel computas eum? .i. cogitas de eo, vel etiam quod eum quasi in tuum rationalem librum inscribis, seu veluti in album tuorum refers, quasi minime neglecturus illum. Quoniam autem sunt multiplices hominum cogitationes, inter quas et ratiocinationes, aut rationum subductiones non postremae, quib. illi plurimum occupantur: accidit ut hoc verbum crebro, et quasi proprie, ferme solis ratiocinationibus tribuatur. Quia vero sunt variae etiam rationum aut supputationum partes seu modi (ut est primum alicuius nomini imputare merces re ipsa ab aliquo datas aut acceptas, seu labores ac merita qualiacunque alterius in te, aut vicissim tua in eum: Secundo est modus aut pars ratiocinationum, imputare eidem illarum valorem, aut precium pro illis debitum, tanquam vel debitori vel creditori. Tertia ratiocinatio est, imputare, transcribere aut adscribere alicui res non vere in aliquem quem translatas, eive datas, sed ex communi tantum pactione, consensu, aut decreto, recipiente alio in se alterius vel debitum, et ceu onus, vel creditum, et ceu meritum, aut etiam imputatione alias res mercesve acceptas loco debitarum rerum, et similia plane innumera, quae varii contractus et quotidiana vita, hominum ac temporum natura aut necessitas secum affert) ex tali inquam rationum multiplici diversitate fit, ut et verbum ipsum rationale Imputari nunc huic, nunc illi supputationum modo aut parti tribuatur, et porro inde veluti per metaphoram aut similitudinem quandam rerum, actionumve ad alias ac alias res significandas traducatur, atque ita plane varie accipiatur. Primum. n. alias significat aliquid reale, et veluti coram existens tractare, expendere, aut computare, ut aliquid in rationes vel dati vel accepti, debiti aut crediti, tanquam rem alicuius momenti, et nequaquam negligendam, alicui nomini, aut quasi mercatori, seu mercenario, militi, aut alii cuipiam cum quo tibi res est, referri, ut cum patrifamilias aurum mercator adscribit: ita. n. dedit aut accepit. laboravit aut meruit. Num. 14: Annus pro die imputabitur. i. habebitur, adscribetur illis. Levit. 11 et 13. Inter immunda reputabitur. i. annumerabitur, adscribetur. Num. 18: Et oblatio illa vestra reputabitur vobis, ut oblatio vestra, et repletio de torculari. i. perinde vobis o Levitae adscribetur, perinde grata et accepta ei erit oblatio vestra, facta sacerdotibus ac Deo, de decimis vobis ab Israelitis datis, ut si esset de vestra propria area aut torculari: seu perinde plane, ac si vosmet eam vestro labore ac sudore in vestris agris ac vinetis parassetis. Deut. 21: Ne des sanguinem innocentem in medio populi tui. i. ne imputes. Iudic. 4: Victoria non imputabitur tibi. i non tibi Barac adscribetur, non pro tua habebitur, aut in memoriam hominum, ac quasi libros rationum referetur, sed pro victoria mea aut feminae. Secundo, alias Imputare significat, alicui rei, operi aut facto, itidem reipsa existenti, suum debitum precium, aut praemium, bonum aut malum prout ipsius rei valor aut natura est, adiudicare, adscribere, aut attribuere. Sic solet mercator aut curator rerum adscribere: Item huic aut illi tantum debetur praemii aut poenae pro tali re, opere, labore vel facto: vel contra, Hic aut ille tantum debet precii pro hac aut illa re accepta, etc. Sic Rom. 4 inquit Paulus: Operanti merces imputatur non ex gratia, sed ex debito 1. bene operanti, aut bonis operib. merces seu praemium adiudicatur constituitur, vel in rationes refertur, sive iam olim datum sit, sive nunc detur, sive in posterum aliquando dandum reservetur, non ut gratis datum vel donatum, sed ut merces iuste bono operi aut merito operariove debitum. Levit. 7: Non placebit offerens illud, neque imputabitur. i. non placebit Deo, non merebitur offerenti favorem apud Deum, non adscribetur eius sacrificio aliquid meriti, aut praemii, sed tanquam nullum ac irritum oblivioni tradetur: seu non respiciet Deus ad offerentem, ut de Caino scribitur. Sic et locutio illa valde crebra, frequens, et celebris Sacrarum literarum, Peccatum Imputari, aut non imputari, utrumque praecedens significatum in se continet: nempe et observari, ac quasi adscribi alicui ipsum suum peccatum seu prave factum: et insuper peccato suam certam compensationem, nempe malam mercedem aut poenam addici, ordinari aut non ordinari, et veluti in libro rationum adscribi. Contrariam omnino vim habet, alicui suum peccatum non imputari; quod plane idem est, ac culpam et poenam condonari. 2 Timoth. 4: Omnes me dereliquerunt: Non imputet illis Dominus. i. obliviscatur Dominus huius eorum malefacti, condonetque illis misericorditer, et non puniat eos propterea. Idem valet, tegi alicuius peccata, Psal. 32, Rom. 4: Non respicere Deum ad alicuius peccata, non observare alicuius iniquitates: Psal. 130. Non intrare in iudicium cum servo suo: Psal. 143. Tertio, alias significat quiddam non reale, aut non existens, pro reali habere: aut rem non datam ut datam, rem non acceptam ut acceptam, aut solutionem non factam ut factam, crimen non patratum ut patratum, alicui imputare. Ad Philem . Si quid iniuste egit aut debet, mihi imputa. i. si quid Onesimus fugitivus servus furatus est, id ita ad scribe, et in rationes refer, ac si ego ipse essem furatus, aut alioqui accepissem, cum non sim furatus. persolvam. n. tibi prorsus, perinde ac si egomet deberem. Verum omnino necesse est, verbum Imputare, praesertim in hac sua tertia significatione (ubi non solum computatio aut imputatio fit sola ratione, sed etiam ipsa res sola ratione transferri solet) diligentissime exponere: quandoquidem Scriptura dicit, nobis fidem imputari ad iustitiam. et pii scriptores secundum Scripturas dicunt, etiam Christi iustitiam nobis imputari, ut sit nostra. De qua re ac locutione, quoniam subobscura est, pluribus modis dicam, si forte alii alia ratio plus lucis afferre, ac hoc dubium explicare possit.

¶ IMPUTATIO igitur in hoc rationali, non reali imputationis genere, videtur significare generaliter quandam translationem alicuius rei, sed non realem: verum tantum rationalem, aut sola cogitatione factam. Certum porro est, plurimum differre Imputationem, cum dicitur fides nobis imputari ad iustitiam, ab ea cum dicitur, meritum aut iustitia Christi nobis imputari, ut sint nostra. Accedit huic discrimini, etiam phrasis ipsius variatio. nam Scriptura commode dicit fidem nobis imputari ad iustitiam, seu pro iustitia: sed iustitia aut meritum non perinde recte diceretur imputari ad iustitiam, cum ipsamet per sese sit vera nostra iustitia. Consideremus ergo quid sit, Aliquid alicui in aliquid, aut pro aliquo imputari: et contra, tantum per sese aliquid alicui imputare: quodnam sit discrimen inter istas duas imputationes. Cum igitur iustitia aut meritum, obedientia aut passio Christi nobis imputari dicitur, idem plane est, ac imputatione, ratione, seu firma ac solida cogitatione, voluntate et decreto (ut est Dei) a Christo in nos transferri: sicut cum alterius solutio aut [p. 220] column 415/416 debitum in alterum transferri, seu in alterum transcribi, eique acceptum aut datum ferri solet. Hic igitur in imputatione obedientiae Christi (ut dixi) imputare est, aliquid ab aliquo homine in alium transcribere, aut solo decreto ratione ac consensu transferre. Sed cum fides dicitur nobis imputari ad iustitiam, tum significat idem quod pro iustitia haberi, vel iustitiae loco, suo quodam modo, esse: ut mox clarius dicetur. Vel etiam dicamus duplicem esse imputationem: primum, rei aut mercis: deinde, precii, seu dignitatis eius. Rei quidem, cum res eadem ab alia persona ad aliam, non realiter aut essentialiter, sed sola cogitatione aut ratione transfertur. Sic imputatur nobis Christi iustitia, et vicissim ei nostra iniustitia. Precii vero imputatio est, cum rei precium aut valor ab alia re ad aliam ita transfertur sola cogitatione, ut illa in huius locum sua quadam ratione succedat, eius stationem suppleat, aut pro ea eiusve loco habeatur: ut cum pro debito auro accipio foenum aut stramen, aut etiam solam condonationis debiti petitionem. Ibi. n. precium aut valor auri transfertur in foenum aut stramen, vel quidpiam simile. Sic nobis fides ob precariam imputationem gratuitae iustitiae imputatur ad iustitiam, seu loco iustitiae est coram Deo, ut sonti deprecatio coram iudice loco innocentiae: ut in libello de Iustitia prolixius exposui. Aliâs igitur precium aut dignitas rei, ab alia re ad aliam sola opinione, decreto, iudicio aut consensu quodam transfertur: alias vero ipsa res, itidem solo iudicio aut ratione ab alia persona ad aliam. Dicam aliquanto exactius sed tamen cum petitione dexteritatis in intelligendo, aut candoris in iudicando, ut in tantis rebus fieri necesse est. ¶ Duplex est imputatio. altera est in re ipsa, altera in rei translatione ab alio ad alium. In re est imputatio, cum res non vera, pro ipsa vera re, quae adesse debebat, suo quodam modo ab aliquibus habetur aut accipitur: ut ignobili ac pauperi puellae forma excellens, saepe loco opum ac nobilitatis, aut etiam probitatis est, ut nobilem ac praedivitem sponsum nanciscatur, aut fiat reginae pedissequa. Sic indocto, aut etiam ignavo, rerumque imperito nobili, saepe nobilitas est aut imputatur apud regem loco eruditionis, industriae, ac virtutis, ut inter regios ministros ac consiliarios recipiatur. Sic saepe diviti, eius divitiae pro prudentia, virtute ac nobilitate sunt, aut imputantur. Hic imputatio est in ipsa re, cum scilicet non vera res, aut non illud verum bonum quod requirebatur, pro vero accipitur, aut suo quodam modo locum preciumve eius supplet. Atque hic iterum quaedam subdivisio est. Alias enim res eiusdem bonitatis, aut praestantiores pro aliis imputantur: ut si cui sit virtus aut eruditio pro nobilitate apud regem. Alias contra, res nullius momenti pro vera ac solida re, eximioque bono, ob misericordiam, aut etiam stulticiam imputatoris imputatur: ut Romanis rubor ac verecundia Demetrii, non valentis ad obiecta accusatorum respondere, fuit pro innocentia regis Philippi patris. Supplex deprecatio saepe sonti est, imputaturve pro innocentia. Scita adulatio aulici saepe est regi loco eximiae virtutis, ut eum rex perinde complectatur ac si sit industrius, fidus, et utilis minister. Sic divitiae pro virtute sunt, habentur, aut imputantur multis. Sic adulatio in communi vita, pro fida amicitia multis est. Hac igitur ratione fides dicitur imputari ad iustitiam, quod externa quadam specie, aut saltem quo ad modum moremque loquendi, locum eius utcunque suppleat, ut mox dicetur. Ubi simul et illud observetur, quod particula In, Eis, ל lamed articulus in ista phrasi, Fides alicui imputatur ad iustitiam, idem valet quod pro iustitia, seu loco iustitiae. Huic significationi vicina est, quod dicit Paulus, quod Ethnico legem servanti, praeputium eius ad circumcisionem, aut pro circuncisione imputabitur, quasi diceret: Perinde in librum rationum inscribetur, aut charus habebitur, ac si esset circumcisus. Alias imputatio est in rerum vere ac solide bonarum translatione ab alio ad alium: ubi tamen non vera ac realis rerum transportatio fit, sed tantum rationalis, consensus decreti, aut cogitationis translatio pro vera habetur, eiusve locum supplet. Sic debitum aut solutio ab alio mercatore in alium transcribitur, ut pene de sit ac si ille reipsa tantum auri accepisset, dedisset, deberet, aut ab alio expectaret creditum antea. Haec imputatio (ut dixi) est in ipsa translatione verae ac bonae tamen ab alio ad alium, cum res vera non vere ac realiter transfertur: cumque ea putaticia, rationalis, aut imputata translatio pro vera ac reali habetur. Sic nobis iustitia obedientiae ac passionis Christi, seu meritum, tanquam si re ipsa ad nos translata esset, in nobis haereret, aut a nobis praestita esset, potenter efficaciterque viventis Dei decreto imputatur. Verum de ipsa imputationis re, seu quomodo nobis iustitia aut solutio Christi imputetur, aut contra, nostra peccata aut debita nobis non imputentur, in libello de Iustitia prolixius dixi. Nunc adhuc quaedam Grammatica de hac voce adiiciamus. Videtur haec vox Imputandi, ut et Erasmus super Roman. 4 monet, interdum vicinitatem quandam habere cum phrasi Accepta fero: cum id alicui acceptum ferimus, aut ut acceptum in rationes referimus, quod proprie ab eo non accepimus. Vicinam praeterea eam vocem esse Iuridicae acceptilationi, quae a praedicta phrasi deducitur: de qua hoc modo Iurisprudentes annotant, unde Acceptifero, acceptituli, accepi latum, verbum compositum: a quo venit Acceptilatio. i. imaginaria solutio, quae simulat debitorem suum sibi soluisse, quod non soluit, idque animo facit remittendi. quia illa verba dicendo, Quicquid tibi per stipulationem promisi, vel ex stipulatu debui, habes ne acceptum? et tu respondeas, Habeo, acceptumque fero, quasi dicas: Perin de habeo, ac si accepissem a te per veram solutionem. Et sic, sicut si vera solutione liberatus esses, ita hac acceptilatione liberaris. Sed discriminis aliquid, idque non parum est, quod iuridica Acceptilatio sit revera prorsus quaedam imaginaria solutio, primum ratione causae, quia nulla plane rei essentialis translatio, aut iustae firmaeque causae interventio accidit: sed in acceptilatione nostri, quidem ratione, seu a nobis nulla solutio fit, aut intervenit: verum interim ab alio nostri causa fit, quae nobis acceptilatur. i. perinde ac fi nostra esset, coram Deo valet, nobisque accepta fertur. Praeterea ista divina acceptilatio, aut imaginanae solutionis acceptio, debitique cassatio aut abolitio, ultra modum potens ac efficax est (ut in libello de Iustitia plixius exposui) non perinde levis, ut humana acceptilatio. Possent cum hac phrasi multae aliae conferri (quod et supra monui) ut Aboleri, tegi, aut non respici, vel cerni: aut etiam contra, non deleri eius peccata. qualia sunt et illa Iniquitates observare, aut custodire, ut: Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? Item, Intrare in iudicium cum aliquo: Non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Item, Da peccatum super peccatum eorum. Item, In memoriam veniat peccatum patris et matris eius. Praeterea, esse aliquid alicui iustitia coram Deo. i. haberi aut imputari. Deut. 6. Aliquando significat etiam hoc verbum computari, numerari inter aliquando ut Isa. 53. Mar. 15. Et cum iniquis imputatus aut numeratus est. Cuius significationis cum hac collatio nimis longgam operam requireret. ¶ Sed ut huius vocis explicationi finem tandem imponamus, illud citra omnem dubitationem ac disputationem constat, verbum Imputare apud Paulum, et in Genesi, cum vel fides nobis imputari ad iustitiam dicitur, vel iustitia imputari, vel peccatum etiam imputari, aut non imputari, nusquam significare aliquam realem transfusionem, effectionem, exhibitionem, aut communicationem illius rei de qua agitur, ut vel iustitiae vel iniustitiae sed rationalem tantum, mentalem, aut consensus cogitationis aut voluntatis tractationem. Quare hoc verba [p. 221] column 417/418 et phrasis Imputari alicui fidem ad iustitiam, vel pro iustitia, aut Imputari alicui iustitiam vel peccatum, seu iniustitiam, potenter Papistarum errorem de infusa iustitia redarguit: ac monstrat Paulum docere, nos proprie coram Deo sola iustitia imputativa seu merito Christi nobis solo decreto Dei communicato iustificari, non autem ulla essentiali renovatione, vel virtutum infusione, aut communicatione: quae tametsi sequitur fidem, per eam tamen non iustificatur in conspectu Dei ullus vivens. Quare etiam Papistae videntes in hac phrasi et dogmate imputativae iustitiae ipsissimam pestem et venenum suae doctrinae contineri, omni studio cavent, ne exponant quid sit Paulo Imputare, aut Imputativa iustitia, qua sola coram Deo iustificemur, ac ad aeternam vitam deputemur. Osten dit hoc abunde Dominicus de Soto, prolixe super hanc ad Rom. Epistolam commentans, et alii istorum scriptores de articulo Iustificationis agentes. Vide et suprâ verbum Accepto, ubi itidem quaedam de Imputatione dicuntur, quae utilissime cum hisce coniungentur,

Reputatio alia estEssentialis: quae est, cum velRes vera ac existens in rationes refertur, tanquam alicuius momenti, et non negligenda, ut Psal. 144. Quid est filius hominis quod imputas aut reputas eum? Is. 53. Inter leprosos imputavimus, vel conputavimus eum.Utroque horum modo alicui suum peccatum imputatur, aut non imputatur. Si imputatur, tum et ipsum malefactum observatur, annotatur, aut oblivioni non traditur: et ei malum praemium, id est, debita poena decernitur, aut ordinatur. Contra si non imputatur, tum et ipsum malefactum veluti contectum oblivione sepelitur, et nulla ei poena decernitur.Rei aut facto suum praemium aut precium, bonum aut malum deputatur, ordinaturue. Sic operanti sua merces imputatur, aut adiudicatur, adscribiturve.Cogitationis, quae est velRei, cum res ab alia persona ad aliam sola cogitatione transfertur. Sic iustitia Christi ab ipso ad nos, et vicissim nostra iniustitia ad ipsum sola cogitatione, voluntate aut decreto Dei transfertur, eive imputatur. 2 Cor. 5.Precii, cum rei alterius vel aeque bonae, vel etiam deterioris, dignitas, precium aut aestimatio in aliam transfertur, seu alia res alterius locum supplet: ut aulico nobilitas pro virtute apud regem est. Forma puellae pro dote, aut contra dos pro forma: civi aut mercatori apud suos divitiae pro prudentia. Hic precium aut valor prudentiae transfertur ad divitias, dotis aut probitatis ad formam: aut etiam contra, virtutis ad nobilitatem. Sic dat census honores: id est, magistratus debitus virtuti datur divitiis, seu dignitas aut preciositas valorque simul et praemium virtutis transfertur ad divitias. Hoc modo nobis apud Deum fides est loco iustitiae, obedientiae, seu imputatur ad iustitiam, quia alienam iustitiam precario accipit. Sic mendico sua mendicitas est loco fundi aut artificii: das ist sein pflug, oder rent und zins.Vel dic, Imputationem esse rationalem translationem, quae est autPersonalis, cum quaepiam bona aut etiam mala res ab alia persona ad aliam sola cogitatione aut decreto transfertur, sic a Christo iustitia eius ad nos, et vicissim a nobis iniustitia ad ipsum sola imputatione transfertur: seu nobis quidem eius iustitia, ipsi vero nostra iniustitia imputatur.Realis, cum dignitas, valor aut preciositas alterius rei ad aliam sola cogitatione transcribitur: seu alia res alterius locum cogitatione, voluntate ac decreto hominum supplet. Sic fides nobis aut supplet locum iustitiae perfectissimae obedientiae, quam habere debebamus, quia alienam obedientiam apprehendit: seu imputatur nobis ad iustitiam, aut pro iustitia. Sic applicatio reo vel sonti imputatur ad innocentiam, aut pro innocentia. Sic mendico sua mendicitas est aut imputatur pro fundo, aut artificio, aut labore unde sese sustentet.
[Page 222]

column 419/420 DE VOCE AC RE IMPUTATIONIS, ET vicinis loquutionibus. Videri posset iam ferme satis dictum esse de verbo Imputationis: sed tamen ob rei praestantiam adhuc quaedam adiiciam tum de vocabulo, tum praesertim de tota re ipsa. Imputare igitur, λογίζεσθαι , חשב , omnino a mercatoria supputatione in Sacras literas translatum esse videtur. Est enim in illis ratiocinationibus, Imputare, aut computare quampiam rem, diligenter eam expendere, considerare, in rationes referre, adscribere in librum rationum, et in ratiocinando simul cum aliis computare, non negligere aut eius oblivisci, ut nullius momenti, quamque mercator suis rationibus ac libro non dignetur. Sic etiam saepe in Sacris literis imputare, aut non imputare, exponitur per non oblivisci, non delere, non condonare non dissimulare, non tegere: per venire in alicuius conspectum aut memoriam: per observare, per intrare in iudicium cum aliquo de aliqua re: et contra non imputare, per avertere oculos, ne videat iniquirates nostras, oblivisci eas, tegere, post tergum abiicere, in profundum maris abiicere, removere ut est oriens ab occidente, delere peccata ut nubem. Hisce et similibus aequipollentibus verbis ac loquutionibus exponitur verbum Imputare in Sacris literis, et in communi etiam usu tale quid sonat. Verum de vera huius vocis vi ac usu in Sacris, deque aequivalentibus loquutionibus, postea prolixius agetur. Nunc ad mercatorias ratiocinationes redeuntes, unde hanc vocem petitam esse diximus, varias in illis imputationis formas consideremus, et ad nostras Theologicas res ac significationes applicemus: ex illarum enim natura, ac veluti fonte, hae quoque luculentius dilucescent. Porro in illis ratiocinationibus Imputare, aut Computare est in genere (ut dixi) in rationes referre, adscribere in librum rationum, et in ratiocinando simul cum aliis computare, Einem etwas zurechnen, oder zu dem andern rechnen. Sic Christus cum iniquis deputatus aut computatus est. Sub hoc porro genere variae sunt imputationes, quas diligentissime expendisse profuerit, ut variae phrases ac significationes huius vocis in Sacris intelligi queant. Primum re ipsa imputantur seu adscribuntur merces acceptae aut datae. ut. Ille tantum panni, aut frumenti, aliarumve mercium accepit a me, vel contra dedit. Sic quoque imputantur aut computantur merita ac operae, ut mercenariorum: item officia ac beneficia accepta aut data. Imputantur quoque eâdem ratione alicui sua malefacta, aut mala merita, offensiones ac scelera: id est, veluti annotantur, aut adscribuntur a magistratu in nigrum librum, ut vulgo dici solet. Sic imputat Deus peccata malis, non imputat autem credentibus. Psal. 32. Roman. 4. Sic imputat alicui suum sacrificium, quod ei acceptum est vel non, Levit. 7. Sic Psalmo 106, Pinehae suum zelum ac caedem scortatoris principis imputat. Sic et contra Semei orat Davidem, inquiens 2 Sam. 19: Ne imputet mihi Dominus iniquitatem, et ne recorderis id quod perperam egit servus tuus, cum exires de Ierusalem, ut ponat rex super cor suum. Exponit quid sit imputare. Quo sensu et Paulus inquit 2 Timoth. 4. Omnes me deseruerunt, non imputetur illis, scilicet a Domino. Secundo, imputatur, adscribitur, aut in rationes refertur, precium mercium datarum aut acceptarum, quod pro eis debetur danti ab accipiente, tali aliqua formula: Item ille mihi debet, aut ego debeo ei tantum, pro talibus mercibus, aut etiam operis. Sic imputatur etiam precium laboris mercenario, aut meritum officiorum amico: ut ille Terentianus Pamphilus, non vult sibi apponi gratiae, ubi ipse nihil promeruerit. Sic imputatur operanti merces non ex gratia, sed ex debito: Rom. 4. Sic imputantur, aut in rationes referuntur a magistratu etiam poenae male agenti debitae, et praemia benemerito de Repub. Quod etiam a patrefamilias aliquo modo fit erga liberos, aut servos. Sic ergo imputantur aut adiudicantur a Deo praemia et poenae bonis aut malis, suo tempore reipsa repraesentandae, ac tribuendae. Tertio, imputantur alicui merces, aut res vel operae, bene item maleque facta, non vere datae, praestitae, aut acceptae, perinde prorsus acsi vere datae acceptaeque essent, ob graves causas, et consentientib. iis qui eius rei plenum ius habent, ubi est tantum imaginaria quaedam rerum bonarum aut malarum conmunicatio. Sic potest imputari alicui ex gratia, opera, labor, aut meritum, revera non praestita, sed tantum imaginarie. Sic et malefacta, licet ab eo non sint patrata, alicui imputari solent: ut cum super Christi, et etiam nostros persequutores venit sanguis Abel. Sic Christus, qui non novit peccatum, factus est peccatum: quod non rapuit, adscriptum est ei: Psal. 69. Sic iniusta censura columbis, et lupus ovi inferius bibenti imputat peccatum. Sic alicui potest propria precatio verti in peccatum: Psal. 109. Sic dicitur Psal. 69. Da peccatum super peccatum eorum .i. imputa eis maiora peccata, quam habent: vel exaspera, ac veluti severiori censura expende eorum peccata, qui aliorum. In hanc sententiam dicit Curtius, Clyti dies citatem aut petulantiam linguae potuisse imputari vino, ac tam praestanti viro parci. Quarto, pari ratione imputatur etiam precium seu praemium, malum aut bonum, debitum pro illis bonis aut malis rebus, mercibus, operis, officiis, offensionib, aut factis, non reipsa, sed tantum decreto aut ratione voluntateque alicui attributis. Sic possunt alicui imputari merces ex gratia pro opera, labore, aut rebus non vere, sed imaginarie tantum exhibitis aut datis, perinde ac si exhibita fuissent reipsa. Hoc mode et mala praemia aut poenae possunt ac solent adscribi alicui per imputationem: ut si praesentes prosequutores puniantur ob sanguinem Abel. Sic praesentes Papistae punientur ob omnes abominationes unquam in ea Babylone patratas. Sic Christus coactus est poenis suis persolvere quae non rapuerat: Psal. 69 et Iacobus Labano. Sic etiam ethnici poetae experientia edocti dixere, Saepe unius mali hominis, aut paucorum scelera ac poenas, contaminare, polluere et gravare totam civitatem, in qua illi agunt, quare prorsus sceleratos, nefarios et pollutos soliti sunt tota regione pellere ac exterminare. Quo modo etiam Deus unius idololatriam non punitam toti populo imputat, ac Iudaicam gentem ob homicidia Manassae punit. Quinto imputatur aliquando aliquid vel bonum vel malum, sive rationem culpae aut meriti, sive etiam poenae aut praemii subeat translatum ab alio in alium non reipsa, sed sola tantum ratione, voluntate, consensu utriusque partis, et decreto eius qui hanc potestatem habet, potenter tamen ac efficaciter. Creditum igitur aut debitum, seu etiam meritum ac culpa non raro ab alio in alium transfertur. Sic sacrificantium peccata hostiis, ut hirco aut aliis, idque aliquando etiam clare enumerando, veluti si eis res quandam aut pecuniae numerato traderentur, imponebantur. Levit. 16 et contra, meritum mortis hostiarum in sacrificantes transferebatur. Sic quoque imputantur Christo peccata totius mundi, seu per imputationem a peccatoribus in eum transferuntur, quib. ipse (ut ita dicam) iniustificatur, seu iniustus reputatur, ita ut nostra obligatio, ingens debitum aut chirographum a nobis in ipsum transportetur: qui id sua passione ac obedientia largissime persolvens lacerat, et cruci affigit. Ipse. n. in se nostrum debitum suscepit, seque vadem, imo et primarium debitorem ac persolutorem, peccatorem aut iniustum voluntaris ultroque pro nobis omnibus constituit. Et vicissim eius iustitia obedientiae ac passionis, seu largissima ipsius persolutio, expiatioque tum ipsomet ita volente ac a patre petente, tum nobis id suppliciter fide mendicantibus, tum denique patre ipso potenter id decernente, in nos [p. 223] column 421/422 per imputationem transscribitur. Ita igitur ille quasi novum chirographum debiti, quo legem iustitiamque Dei sua largissima impletione ac iustitia obedientiae et passionis sibi ad confessionem debitae, iustitiae ac vitae obligaverat, nobis donavit: sicque nos iustificamur, translata per imputationem in nos eius iustitia. Potest autem fieri ista imputatio vel tota re iudicio aut ratione translata, vel parte eius aliqua solum, ut sit tantum communicatio quaedam, aut participatio. Sic posteris maiorum suorum peccata aut benefacta in multas generationes imputatione quadam communicantur. Sic David Psal. 99 orat, alicui suae matris peccata imputati. Huc referri potest illud Pauli, Ne communices peccatis alienis. Sic olim apud Ethnicos alii pro aliis devovebantur, quasi culpam eorum in se recipientes. Sic Halberstadii etiamnum sacrifici virum, et Treveris fem inam deligunt in quadragesima, quem vocant veterem Adamum, eumque omnibus suis peccatis certo ritu caeremonia ac conceptis preculis onerant. Sic indulgentiarii et monachi nobis sua sanctorumque suorum merita ac bona opera vendunt, datisque diplomatibus in nos transscribunt. Porro eodem modo et persolutio, praemium ac poena per imputationem ab alio in alium transscribi solent. Sic mors suppliciumque debita a peccatore, in hostiam primum sola imputatione seu decreto, deinde et reipsa transfertur. Sic mors et aeternum exitium a genere humano ob peccata ferendum, seu ipsa maledictio poenaque culpae debita in Christum primum decreto aut obligatione, deinde et reipsa transferuntur: fitque ipsum illud benedictum semen maledictum, ut nos a praedicta maledictione liberemur: et vicissim praemium eius iustitiae obedientiae ac passionis debitum, nempe aeterna vita ac gloria, seu eius benedictio in nos perditos quidem in hac vita, imputatione, decreto aut iure, in altera vero etiam reipsa ac reiipsius veritate transfertur. Sic propter peccata impiorum parentum, posteri etiam pii interdum puniuntur: ut precante losia. Deus non vult remittere poenam Israelitico populo, ob peccata Manassae. Sic olim devoventes se apud Ethnicos, ut duo Decii et Curtius, poenas calamitatesque exercitui ac populo debitas, ab illis in se suis illis devotionibus aut execrationibus transferre conabantur. Hoc modo Paulus petit a Philemone, ut tum iniurias ac furta Onesimi in se per imputationem transcribat aut transferat, tum vicissim suam persolutionem in ipsum, atque ita illi pareat, eumque ut bonum ac pium denuo ad sese recipiat, ubi etiam hoc ipso imputandi verbo utitur Apostolus. Ex quo loco non male nostra quoque et Christi commutativa imputatio illustrari posset. Sicut enim furtum Onesimi in Paulum, et vicissim Pauli solutio in Onesimum transfertur: sic et nostra peccata in Christum, eiusque vicissim iustitia in nos. Sexto est genus imputationis, si alicui aliquid aliud loco alterius rei imputetur: ut si alicui ministro apud regemnobilitas sit loco virtutis aut sapientiae, alicui divitiae sint loco probitatis: forma puellae sit loco virtutis. Sic nobis aliquatenus fides est loco iustitiae, seu fides nobis imputatur in iustitiam, ut mox dicam et declarabo. Contra potest vere dici Christo voluntariam ponsionem (qua in se nostra peccata aut debita recepit seu vadem, sponsorem aut persolutorem sese pro nobis constituit) esse imputatam ad iniustitiam, seu ad peccatum. Ea enim ratione factus est peccatum et maledictum, Deusque suo decreto fecit incurrere aut irruere in eum omnia nostra peccata: Isaiae 53. Septimo, fidem alicui imputari ad iustitiam, proprie significat; esse illi loco iustitiae, non quia reipsa sit iustitia, aut ullo modo vicem iustitiae subeat: sed tum, quia is illa [veluti] mendica quadam manu acquirit alienam iustitiam. [sicut] si quis precario ac mendicando alienam persolutionem impetraret, qua semetipsum liberaret ab illo quasi reatu aeris alieni, ac veluti iustus liberque consisteret: tum quia soli credentes habentur, censentur et pronunciantur a Deo pro iustis, ex clementi ipsius imputatione ac misericordia, cum re ipsa tales non sint. Sic debitori precaria impetratio alienae persolutionis, loco suae propriae solutionis debiti est. Sic reo sonti supplex deprecatio innocentiae loco est. Huiuscemodi imputatio supplicis precationis pro innocentia, est quotidiana parentibus erga liberos, volentibus eos ob peccatum flagellare. Verum quomodo nobis sit fides loco iustitiae, prolixissime in libello de Iustitia exposui: nequis putet ipsammet fidem per sese, seu quatenus est quaedam qualitas, virtus aut bonum opus, nobis loco iustitiae esse aut censeri: non autem solummodo, quatenus est mendica quaedam manus, precario alienum bonum iustitiamque apprehendens, nobisque veluti lautissimum saluberrimumque cibum famelico ori applicans, nosque eo salutariter reficiens. Octavo, imputare alicui iustitiam, Rom. 4. dupliciter accipi debet: nempe primum ratione causae, deinde ratione effectus: quae tamen necessario concurrunt, ac coniugenda sunt. Primum igitur indicat ista lo quutio, iustitiam Christi incredentem transscribere: sicut contra, nostra iniustitia potenter a Deo in Christum transscripta est: atque haec est proprie causa nostrae iustitiae. Deinde indicat etiam effectum, nempe aliquem habere pro iusto, qui non talis sit: ut faciunt nimium indulgentes parentes erga liberos: aut qui nimium amant, illis suae amasiae etiam deformes, videntur esse formosae: quia si quis amat ranam, ranam putat esse Dianam, ut inquit ille. Sic Deus nos, suos contaminatos parvulos, in suo dilectissimo filio tenerrime diligens, censet, habet et reputat pro mundis, connivens, dissimulans ac tegens nostra peccata aut sordes, seu non imputans ea nobis, ob imputatam nobis filii satisfactionem aut iustitiam. qua ratione fit, ut nulla sit nobis in Christo Iesu existentibus condemnatio. Sic igitur imputare peccatori iustitiam, est imputare nobis debitoribus largissimam Christi persolutionem pro nobis depensam: qua ratione omne nostrum debitum aut obligatio non amplius nobis imputatur, sed protinus evanescit et aboletur. Dixi alias saepe, prorsus ita nos propter Christum iustificari, sicut Christus propter nos iniustificatus seu iniustus factus est: seu ita nobis potenter Christi iustitiam obedientiae ac passionis imputari, sicut illi prius nostra atque adeo totius mundi iniustitia aut peccatum a Deo efficacissime imputatum est. Quae collatio duarum imputationum, seu commutationis iustitiae ac iniustitiae inter Christum et peccatorem, potest luculentissime tum declarare naturam iustificationis ac imputationis: tum et contra adversariorum calumnias confirmare. De qua materia prolixius in libello de Iustitia dixi. Nunc vero et illud adiiciam, quod sicut ipsa forma iustificationis, collatione iniustificationis Christi illustrari pulchre potest: ita et modus aut medium, vel instrumentum apprehendendae eiusdem, tum explicari, tum et confirmari potest, si cum mediatoris modo, medio aut instrumento, quo ille iniustificatus est, aut iniustitiam nostram apprehendit, sibique applicuit, commode componatur. Nam sicut iustitia Christi non imputatur vel ignaris eius, vel etiam contemnentibus aut negligentibus eam, sed agnoscentibus, desiderantibus ac expetentibus eam, quod proprie fides viva ac iustificans est: sic etiam nostra iniustitia, seu peccatum ac poena, Christo non est imposita vel inscio, vel etiam prorsus invito ac recusanti, sed moto ingenti misericordia nostrarum calamitatum, ac sese pro toto genere humano offerenti sponsorem, vadem ac primarium persolutorem, et petenti ut nostrorum peccatorum poenarumque ingens sarcina in sese transferatur, seu debita nostra in se transscribatur. [p. 224] column 423/424 Sicut igitur alias disserui, fidem iustificantem esse veluti mendicam quandam manum, accedentem ad thronum gratiae, ibique precario gratuitam Christi iustitiam sibi imputari, eaque iustificari precario quaerentem: seu esse illum clamorem ac gemitum cordis, clamantem Abba pater, et expetentem gratuitam Christi propitiationem: sic vicissim statuendum est, et Christum olim mox post primorum parentum lapsum nostri misertum, ad caelestem patrem accessisse, sese pro nobis vadem persolutoremque aut potius victimam et reum, ad luenda nostra peccata poenasque, seu persolvendum illud ingens debitum obedientiae ac poenae obtulisse: et denique suppliciter flagitasse, ut miseris peccatoribus parcatur, sibique eorum debita poenaeque imponantur. Hoc satis clare apparet ex illa eius precatione Ioh. 17, cum dicit sese pro nobis sanctificare et offerre patri, ac petit nos propterea sanctificari: cumque Psal. 40, et Hebr. 10, offert sese in sacrificium et obedientiam patris, reiectis holocaustis, dicens: Holocaustum et hostiam pro peccato non voluisti. tunc dixi: Ecce adsum, ut faciam Deus voluntatem tuam. In capite libri scriptum est de me, etc. Sic igitur Psal. 2 petit, sibi donari haereditatem usque ad fines terrae, quam suo precioso sanguine redimat: ideoque etiam agnus Dei, totius mundi peccata in semet tollens ac recipiens, eaque tandem abolens, dicitur. Sic ut igitur nos nostra mendica manu fidei, aut precatione, precario ad thronum gratiae impetramus, ut nobis iustitia aut meritum persolutioque Christi donetur, imputetur et applicetur, perinde potenter, tenaciter ac efficaciter, ac si nosmet eam legi et severae iustitiae Dei patiendo ac obediendo praestitissemus: sic vicissim Christus sua manu aut instrumento, nempe supplici intercessione apud patrem obtinuit, ut nostra peccata poenaeque ipsi imputentur, in ipsum transferantur, ipseque nostris illis horrendis sordibus iniustificetur ac contaminetur, seu iniustus fiat: non quidem reipsa, sed tantum imputatione, decreto aut statuto Dei. Qua ratione ipse tum peccatum, tum et maledictum factus est: et nos contra tum iustitia, tum benedictio, seu iusti ac beati. Ita videmus, tum causam formalem imputatae nobis Christi iniustitiae, aut potius iustificationis, optime convenire cum imputatione nostrae iniustitiae Christo a patre factae seu eius iniustificationis: tum etiam medium, causam instrumentalem aut modum utriusque apprehendendae, et sibi applicandae. Sicut enim nos tantum mendica quadam manu ac supplici voto et flagitatione, quae nostra fides est, a caelesti patre impetramus, ut Christi iustitia aut persolutio nobis imputetur, donetur et ascribatur: sic Christus quoque supplici intercessione et precatione a patre obtinuit, ut sibi nostra culpa ac poena, nostrave iniustitia ac totum debitum imponatur. Ita posses dicere, utrumque quasi fide quadam seu supplici flagitatione tum a nobis, tum a Christo apprehensum, applicatum et obtentum esse. Possis etiam non incommode quasi formulas quasdam utriusque voti, instrumenti, aut supplicis flagitationis, atque adeo picturas ipsius rei gestae excogitare, ac tibimet proponere, ut sicut olim filius Dei supplex quasi ad genua provolutus ex uno latere clamavit, O' pater miserere generis humani parce ei, et illius ingentia ac innumera peccata, fac in me incurrere, mihi ea imputa, meque per imputationem iniustifica, ut sim pro illis peccatum et maledictum legis, seu iniustus ac puniendus, egoque illorum ingens debitum iustitiae, obedientiae ac poenae dependam: sic nos vicissim ex altero latere ad genua Dei provoluti, ac velut ad alteram eius aurem vociferamur, O' pater caelestis, esto mihi misero peccatori misericors, tuique filii abundantissimam iustitiam aut persolutionem pro toto genere humano praestitam mihi imputa, dona, et plane propriam facito et applicato. In hac ergo (ut hoc utile obiter moneamus) imputatione, aut imputativa translatione iustitiae Christi in nos, nostrique iustificatione, concurrunt potissimum tres personae: nempe primum Christus mediator ac sponsor noster, tum persolvens patri, eiusque legi ac severae iustitiae largissime nostrum debitum iniustitiae sua iustitia obedientiae ac poenae, tum eandem nobis donans, et patrem orans ut eam nobis applicet. Secundo, nos peccatores qui accedimus fide ad thronum gratiae, ac suppliciter petimus a patre, ut nobis illum amplissimum thesaurum iustitiae aut persolutionis Christi nostra gratia praestitum, nobisque donatum misericorditer ac clementer applicet, utque inde sibi, suaeque severae iustitiae persolvat illud ingens debitum obedientiae ac poenae, quod a nobis iustissime sub comminatione aeternorum suppliciorum exigebat. Postremo pater caelestis, qui tanquam iudex, et plenariam rerum omnium potestatem habens, nobis illam amplissimam persolutionem Christi ad dicit, imputat, et appropriat, eaque suae legi ac severae iustitiae ita largissime satisfacit, ut sicut illa antea nos accusabat extremae iniustitiae, ac nos aeternis suppliciis adiudicabat: sic nunc contra ultro confiteatur nos esse iustissimos, aeternamque nobis vitam ac gloriam adiudicet. Hac igitur ratione intervenientibus istis tribus personis, debitore precario petente, persolutore aut sponsore ultro offerente, et iudice imputante et adiudicante, in nos Christi persolutio iustitiaque imputatione transfertur aut transscribitur. Hac ergo imputativa Christi iustitia ita gloriose ornamur, ut non solum nullae nostrae maculae peccatorum cernantur, sed etiam summa ac fulgentissima quadam iustitia resplendeamus, utque veluti metamorphosin quandam aut transfigurationem, imputative tamen, passi esse videamur. Confirmat vero hanc utranque collationem, tum causa formalis vel formae imputandi Christo nostram iniustitiam aut peccatum, et vicissim nobis eius iustitiam: tum etiam causae instrumentalis aut medii apprehendendi utranque: illud inquam hasce duas collationes praeclarissime confirmat, praeter plurima Scripturae testimonia, quod revera quasi mercatoria quaedam commutatio facta est inter nos et Christum, primum quidem iustitiae et iniustitiae aut peccati, seu meriti ac culpae, deinde etiam mortis ac vitae seu poenae: dum nos quidem illi iniustitiam seu culpam pro iustitia ac merito imputative, mortem vero ac poenam pro vita et praemio suo realiter damus et obtrudimus. Optimo ergo iure nostra datio aut obtrusio pessimarum mercium, confertur cum eius vicissim erga nos facta largitione summorum bonorum, optimarumve mercium, sive causam formalem sive etiam instrumentalem utriusque diligenter expendas. Ex hisce omnibus tum reiipsius distinctionibus, tum vocabuli significationibus clare apparet, nusqui Imputare aliquid alicui, idem valere quod reipsa exhibere, dare, aut praestare: sed tantum rationalem cogitationis ac voluntatis decreto factam attributionem, applicationem aut adscriptionem. Quare Papistae impudenter pervertunt oracula Spiritus sancti, quibus imputari alicui fidem ad iustitiam idem est, quod infundere ipsamet re aut opere qualitatem iustitiae. Nunc porro expendamus accuratius, quid sit alicui aliquid boni imputare, et porro alicui imputare iustitiam. Dixi supra, imputari alicui res bonas revera datas aut praestitas, ut merces, operas et officia: Imputari etiam praemia aut mercedem, quae ei pro talibus bonis rebus debeantur: id est, veluti adscribi, aut in rationes referri, primum quod hic tantum boni dederit: deinde, quod ei vicissim tantum boni aut praemii pro illo dato debeatur. Sic vicissim tantum etiam imputari potest, quod tantum boni aut mercium vel beneficiorum revera acceperit, tantumque pro illis acceptis bonis precii debeat. Dixi quoque contra, imputari [p. 225] column 425/426 alievi malas res, ut quod tantum mali damnive nobis dederit, aut in nos peccaverit: et quod porro tantum poenae ei pro illis male factis rependendum sit. Atque hae imputationes sunt aut fiunt ex debito aut iure, seu (ut Paulus Rom 4 ait) secundum debitum: quia ibi res ipsae bonae malaeve sunt praestitae, aut restant praestandae, quae alievi imputantur, seu in rationes ei computantur. Sunt porro etiam aliae imputationes tum bonarum, tum malarum rerum, non ex iure manifesto aut debito, sed ex arbitrio imputantis, et aliquo etiam consensu eius cui imputantur factae. Quarum quidem bonae ex gratia imputantur, malae vero ex odio, aut etiam alio qui alia ratione, praesertim si accedat consensus eius cui malum imputatur. ut Paulo imputantur a Philemone, iniuriae ac furta Onesimi, non ex odio, sed consensu ac sedula flagitatione Pauli, illo tristi onere Onesimum liberare volentis. Hac prorsus ratione etiam Christo nostra furta, scelera, ac iniustitia imputatur, qui id horrendum et non ferendum onus in sese transferri suppliciter a patre flagitavit. Hac arbitraria imputatione potest alicui non operanti imputari merces, ex mera gratia ac favore imputantis: Rom. 4. Ut cum rex alicui accepto aulico, licet nihil dum sit promeritus, largitur mille ducatos, sola adhuc promissione et diplomate. Hoc igitur modo ibidem testatur Paulus, adscribi aut attribui credentibus, licet non operentur, iustitiam: nempe ex mera gratia, ac sic (ut ibidem exponit Paulus) iustificatur impius, seu non imputatur ei peccatum aut iniustitia. Imputatur igitur nobis iustitia, dum nimirum Christi iustitia in nos transscribitur, dumque nos ob eam censemur, et per absolutionem aut remissionem iniustitiae pronunciamur esse iusti, cum non simus: dumque teguntur ac non imputantur nostra peccata aut iniustitia, quasi nulla adsit, cum tamen adsit plurima: dumque alieno merito ita coram Deo fulgemus, ac gloriosi consistimus, quasi si abundaremus propria iustitia: cum ea revera non adsit, sed simus non operantes, et peccatores, ac etiam impii suo modo. Hanc admirabilem, et plenam ingentibus mysteriis imputationem aut metamorphosin, qua nos quoque non aliter (liceat nobis nunc hac similitudine, licet odiosa, declarandae ineffabilis rei gratia, abuti) quam histriones (qui sub aliena persona ac larua in theatro apparent, regesque aut heroes sapientesve videntur, cum sint infimae sortis homunciones) coram Deo iustitia Christi splendemus, ac gloriosi esse videmur. Istam igitur nostri transfigurationem vocat Paulus induitionem Christi, quo veluti preciosissima quadam, auroque gemmis ac omnigenis preciosissimis lapidibus fulgente veste, ita coram caelesti patre ornati, decori ac gloriosi appareamus, ut ille in iustificatione solius Christi perfectionem nobis circumpositam cernat, comprobet, amet et praedicet, nullumque vel minimum naevum peccatorum aut foeditatum nostrarum per eam perspicere queat. Hanc (ut ita dicam) personatam immutationem imputatae iniustitiae, Pighius, licet alio qui adversarius, victus evidentibus verbi Dei testimoniis, comparat cum illa Iacobi impostura, qua ornatus fragrantissimis pulcherrimisque vestibus Esau, eiusque pilosam cutem et nomen coram patre prae se ferens, ab eo amicissime excipitur, desuaviatur, et amplissima benedictione caelestium et terrestrium bonorum ornatur. Hanc sacrosanctam ac mysticam fraudem, benedictionisque divinae furtum, videtur ipsemet filius Dei nos statim in Paradiso docuisse, dum primorum parentum tristissimam foeditatem ac nuditatem ovillo vellere contegit, eoque fovet: indicans nimirum, nos ita demum coram Deo recte constitutos, si pelle solius agni Dei peccata mundi auferentis, tom tegantur sordes nostrae, tum nos ornemur sique facta commutatione nos quidem importabilem sarcinam peccatorum iniustitiaeve in ipsum per imputationem reiiciamus, et vicissim eius aureum vellus iustitiae ipsi detractum ad nos per imputationem transumamus, eoque nos tegamus, ornemus, ac in conspectu patris conlestis ostentemus, ut ille nos pro pulcherrimis habere, nihilque prorsus nostrarum foeditatum amplius cernere queat. ¶ Exposui breviter quid sit, Alicui gratis imputari iustitiam. Hinc vero, et ex aliis praecedentibus etiam apparet, quid sit alicui alienam iustitiam imputari: et quid nam sit, nobis iustitiam Christi imputari, aut eam per imputationem in nos transferri, nosque ipsa iustificari. Potest vero hoc praegrande salutareque mysterium, vel ea solum ratione meridiana luce clarius illustrari, et simul quoque confirmari: si cogitetur, nostra peccata aut iniustitiam esse revera debitum quoddam coram Deo, ac a nobis divinitus iustitiam obedientiae et poenae a nobis severissime flagitari: quam cum Christus mediator ac sponsor noster pro nobis largissime persolverit, nobisque donaverit, qua tandem ea ratione alia in nos transferri potest, quam proprie per imputationem? Cogita enim (non finge: rei enim ipsa veritas ita sese habet) primum patrem caelestem, veluti maximum quendam mercatorem, sedere ad suam rationalem mensam, et in manibus habere suum illum librum rationum, ubi in una parte omnium mortalium debita inscripta sint, in alia vero amplissimus thesaurus Christi, patri praestitus, exhibitusque: homines vero omnes, uti quosdam subditos, imo et miserrimos debitores ac reos, astare ante illius patris caelestis tribunal. Deinde considera iuxta Christi parabolam, illum summum Dominum, ac totius mundi patrem familiâs, vocare alium hominem post alium, eique per legem suam veluti debitorum librum indicare, quam scilicet infinita millia talentorum iustitiae, obedientiae, ac suppliciorum pro tot peccatis debeat, eamque summam severissime ab illo flagitare: ac ni protinus perfectissime praestet, ei aeternos carceres torturasque minitari. Postremo cogita, ibi mediatorem â tali infelice peccatore per fidem compellatum, in medium progredi, ac a patre suppliciter petere, ut sui thesauri persolutio aut iustitia in illum egentem peccatorem transferatur. Qua igitur obsecro tandem alia ratione illa translatio persolutivae iustitiae fieri potest, quam per imputationem, aut rationalem vel decreto factam communicationem et adscriptionem? Haec non est nostra, sed ipsius Christi ac Spiritus sancti similitudo: imo non similitudo, sed ipsiusmet negocii aut rei vera et genuina veritas, imago, ac viva facies. Hinc igitur tum lucem evidentissimam, tum et confirmationem potentissimam. prorsusque irrefragabilem clarissime habemus, peccatorem revera imputativa translatione iustitiae Christi in eum transscriptae iustificari: non aliter quam quotidie videmus, debitores aliena persolutione sibi imputata, aut in se per imputationem translata, a sua tristi obligatione reatu ac nexu vinculisque liberari, et pro insontibus liberis ac iustis haberi. Ex hisce quoque cerni possunt, quomodo alicui aliquid aliud pro alio imputari queat: et quod perinde credenti peccatori fides imputetur ad iustitiam, aut pro iustitia, sicut si subditis reis apud regem, aut etiam sontibus liberis apud parentes, supplex deprecatio culpae, loco innocentiae imputetur, aut etiam loco persoluti supplicii habeatur, censeaturque Sicut enim illi sua illa humili deprecatione misericordiam parentum, aut clementiam regis apprehendunt et impetrant, ut eis culpam castigationemque remittat, estque illis ea humilis supplicatio loco innocentiae aut iustitiae, ac loco depensae poenaeque: sic et nobis nostra fides, quae est revera quaedam humilis mendicatio misericordis condonationis ac propitiationis irati Dei, impetrat Dei misericordiam favoremque per et propter Christum promissam, nosque Deo, nobis condonanti peccata, iustos et indignos omni malo sistit: atque ita ea nobis loco innocentiae [p. 226] column 427/428 vel depensi supplicii coram Deo est. Seu, sicut mendico sua mendica manus, dum extensa mendicat, et necessaria acquirit, ei loco iusti operis, aut rationis honeste acquirendi victum, est: sic etiam nobis nostra precaria apprehensio et acquisitio alienae persolutionis nostri debiti, est loco propriae persolutionis: perindeque nos liberat, ac si nun quam quicquam debuissemus: non sua quidem natura aut essentia persolutionem debiti explens aut efficiens, sed alienam persolutionem apprehendens, et creditori offerens: sic nostra fides apprehendens et nobis approprians aut applicans Christi iustitiam aut persolutionem, nobis loco propriae iustitiae, aut a nobis exactae per legem obedientiae et poenae est, non quidem sua natura vel essentia, quatenus quaedam preciosa virtus aut bonum opus est, sed quatenus est instrumentum aut mendica manus, nobis Christi meritum iustitiamve, et Dei misericordiam impetrans, et propriam faciens. Quo vero tanto clarius appareat, quid sit imputativa iustitia, et quomodo nobis iustitia Christi imputetur (nempe non reali qualitatum infusione, sed tantum rationali decreti attributione) adscribemus aliquot argumenta: et simul conferemus hanc loquutionem cum aliis vel aequipollentibus, idemque dicentibus, vel etiam contrariis. Primum vero, nihil perinde illustrat totam rationem imputatae nobis iustitiae Christi, seu quomodo ea ab ipso in nos (largiente eo nobis illam, et contra nobis eam suppliciter flagitantibus, ac denique Deo tan quam iudice illam nobis imputante et addicente) transferatur, quam si apte diligenterque cum imputativa translatione nostrae iniustitiae in ipsum conferatur. Quam comparationem utriusque transscriptionis aut imputativae commutationis, sive ratione causae formalis, sive ratione substantialis, tum supra nonnihil tum et in libello de Iustitia multo prolixius exposui. Haec imputativa commutatio iustitiae ac iniustitiae inter nos et Christum, cum saepe alias in Veteri ac Novo testamento, tum praesertim Isaiae 53, et 2. Cor. 5 describitur, summam totius praedicationis aut legationis suae proponente Apostolo hisce verbis: O vos peccatores, nos legati Dei vobis nomine ipsius dicimus, reconciliemini Deo, qui filium suum (qui non noverat peccatum, nec inventus est dolus in ore eius) fecit peccatorem, ut vos fieretis iustitia Dei in eo, seu iusti, imputata vobis divinitus ipsius iustitia. Secundo aptissime illustratur imputativa iustitia ea consideratione, quod nostra iniustitia est ingens quoddam debitum obedientiae ac poenae. Eam igitur cum pro nobis Christus praestiterit, nobisque largitus sit, ac denique a patre petierit ut eam in nos transscribat, non sane aliter illa in nos quam per imputationem transferri potuit, aut potest. Tertio, et illa consideratione aut expositione egregie declarari potest, quod tota Scriptura peccatorum sortem forma quadam captivitatis proponit, ut etiam revera est. Sumus enim captivi legis, ac severissimae iustitiae Dei nos damnantis, et Satanae, qui quasi lictor et carnifex eius est. Contra etiam Christus a Scriptura dicitur esse, et sane est, redemptor, qui de penso nostris captivatoribus (nempe legi, et severae Dei iustitiae) amplissimo λύτρῳ aut precio redemptionis, nempe iustitia obedientiae ac passionis suae, quam solam monetam ille flagitat, nos ex illo teterrimo carcere ac catenis infinitarum miseriarum liberavit, et in longe lautissimum convivium sui caelestis patris transtulit. In qua rei huius nostraeque conditionis forma ac explicatione perfacile est animadvertere, nos illam amplissimam persolutionem precii, pro nostra redemptione depensam, non aliter in nos transferre potuisse aut posse, quam si fide ceu mendica manu precario eius in nos transscriptionem aut imputationem emendicemus ac impetremus. Haec sane est evidens rei ipsius veritas, quam negare summae impudentiae fuerit. Quarto, sicut supra dixi, nostram imputativam iustificationem utilissime conferri posse cum imputativa iniustificatione Christi, ita et cum typis eius, nempe cum sacrificiis pecudum, recte conferri potest. Nam et in illas hostias sacrificantium peccata imputatione quadam transferri censebantur, ut supra de hirco ex Levit. 16 diximus, et vicissim illarum mortis meritum aut quasi iustitia quaedam in sacrificantem transferri putabatur: quod sane non nisi imputatione fieri poterat. Sic quoque dicuntur homines sanctificati esse sanguine illorum sacrificiorum ad mundiciem carnis, et porro sanguine Christi dicimur mundari et sanctificari ad mundiciem animae: quod itidem mera imputatione fieri omnino est necesse. Non enim ille sanguis re ipsa lavabat sordes corporum, sed imputatione tantum quadam. Quinto, ex natura ac vi vocis et rei Iustificatio, et verbi Iustificare, hoc ide potenter evincitur. Nam ut alibi a me ac aliis saepissime probatum est, verbum Iustificare non significat re ipsa iustum facere, sed absolvere, proque iusto habere ac pronunciare. Quare necesse est iustitiam Christi in nos transferri imputatione proprie, non reipsa, nosque imputatione aut decreto seu absolutione quadam iustificari. Omnino ex vera significatione verbi Iustificari et Iustificatio, necessario imputativa iustitia pendet, indeque iudicante est. Sexto, ipsum verbum Imputare quiddam mere rationale est, quodque cogitatione putatur, aut computatur, non autem reipsa opereque patratur aut proficitur: multo autem magis alicui aliquid ad aliud aut pro alio imputare, manifeste indicat, agi in ea locutione tantum de rationali quadam aut decreti imputatione, non reali infusione. Quomodo enim fides possunt dari aut infundi in iustitiam? Liquido ergo constat, agi de quadam rationali imputatione, non autem reali infusione. Septimo: Psal. 106 dicitur zelus oratioque Pinehae, filii Aaronis, ei imputatus in iustitia: nempe Deo illud eius factum, ex gratia tamen singulari, ita placuisse, ut illi eiusque posteris sacerdotium confirmaverit. Ubi certe imputare illud opus ad iustitiam, non significat reipsa infundere: sed esse aut haberi solum ei loco iustitiae seu computatum ei esse pro eximia quadam iustitia. Octavo nemo clarius declarare posset, quod sit imputari alicui iustitiam, aut fidem ad iustitiam, quam Paulus ipse Rom. 4 exposuit: qui ostendit, idem plane esse imputari alicui iustitia quod non imputari ei iniustitiam, remitti seu condonario contegi illi iniustitiam aut peccata. Inquit enim: Ei vero qui non operatur, sed credit in eum qui iustificat impium, imputatur fides eius pro iustitia: sicut et David exponit beatitudinem hominis, cui Deus imputat iustitiam absque operibus: Beatus vir cui remissae sunt iniquitates, et cuius tecta sunt peccata: Beatus, cui non imputavit Deus peccatum. Hic clarissime audimus, imputari iustitia alicui plane idem esse quod non imputari ei sua iam patrata peccata, sed contegi ac condonari. Quod profecto nullo modo [potest] accipi de reali quadam qualitatum expurgatione [aut] amotione, vel contrariarum infusione, sed de rationali, decretique cogitationis ac voluntatis condonatione peractorum malefactorum, et adscriptione aut attributione benefactorum, seu iustitiae. Quomodo enim peracta facti realiter infecta faceres, aut opere ipso factoque expurgante. Hic certe locus Pauli, atque haec ipsius et Davidis [definitio] imputativae iustitiae, ideo tanto pluris fieri debet quod non obiter aut breviter, sed plene ex professo ac repetitis vicib. hanc iustitiae imputativae descriptionem, consentientibus ac confirmantibus eam praecedentibus et consequentibus: quodque sicut epistola ad Rom. est primarium opus D. Pauli, selecti organi Christi: sic etia tertium ac quartum caput potissima loca sunt totius eius epistolae, quod ad descriptionem et adsertionem verae iustitiae ac iustificationis attinet: et denique in quarto cap. haec descriptio ut gemma in annulo eminet. [p. 227] column 429/430 Nono, vita aeterna aut felicitas omnino est filia aut effectus remissionis peccatorum. Porro imputativa iustitia ad hoc ipsum nobis imputatur aut datur, ut vivamus, felicesque simus: seu iustitia est mater aut causa vitae, ut omnes doctrinae ac gentes confitentur. Igitur nostra imputativa iustitia est proprie remissio peccatorum. Decimo, tota Scriptura praecipue urget, inculcat et offert peccatori remissionem peccatorum: hanc tanquam primarium beneficium Christi celebrat. At certe negari non potest, iustitiam coram Deo esse illud ipsum praecipuum, quod maxime praedicandum et urgendum est apud eos qui adoptari in haeredes, et salvi fieri volunt, quodque tam praecipuum donum ac bonum nobis Christus largitur. Igitur necesse est hanc iustitiam idem esse quod remissionem peccatorum.

Undecimo, rident Papistae hanc imputativam iustitiam tanquam rem levem, ac minime realem: seu tanquam meram persuasionem, somnium et umbram potius rei, quam veram solidamque rem. sicut et Ethnicus ille, inquiens:

Cum sis ipse nocens, moritur cur victima pro te?
Stulticia est morte alterius sperare salutem.

At non esse rem parvam, imputari alicui iustitiam, praesertim Christi, vel ex eo apparet, quod res ingens, ac ipsimet Domino pene importabile onus fuit, quod nostra peccata aut iniustitia sunt ei imputata. Tota quoque Scriptura clamat rem ingentem esse imputari aut non imputari, seu condonari alicui iniustitiam: igitur etiam imputari alicui a Deo iustitiam filii sui ingens bonum est, ex quo tota nostra salus dependet, quippe quae tum res preciosissima est, tum etiam nobis potetissime imputatur. XII. Sicut securae conscientiae remissionem peccatorum non magnifaciunt: ita contra, contriti at perterrefacti homines, impellente eos etiam ipso Spiritu S. nihil magis laborant, quam ut remissionem peccatorum consequantur. sicut ille miser publicanus tantum clamabat, Esto propitius mihi misero peccatori: qua petitione aut mendica manu fidei ille teste Christo iustificatur. Sic et ipsemet Christus peccatores docuit perpetuo clamare ad patrem caelestem, Remitte remitte nobis debita aut peccata nostra. Sic et ipsemet Dominus anxias mentes quaerentium apud se iustificationem, consolari solitus est, dicendo: Confide fili, remissa tibi sunt peccata. Quare cum piorum mentes praecipue de condonatione peccatorum laborent, ac in ea statuant salutem suam sitam esse, nimirum ea ipsa est nostra imputativa iustitia, qua coram Deo salvi sumus aut fimus. XIII. Rom. 3. 4 et 5. accurate de vera iustitia ac iustificatione, qua coram Deo iusti sumus, agitur: neque tamen usquam vel nutu aut unica vocula indicatur, quod iustificatio sit quaedam qualitatum infusio, aut inhaerens homini bonitas: sed tantum remissio, contectio, et non imputatio iniustitiae, ut supra auditum est. XIIII. Rom. 3, prolixe ac per omnes causas explicatur iustificatio hominis, eaque quod ad suam formam attinet, in propitiatione ac condonatione peccatorum constituitur. Ibidem vero etiam dicitur, iustificationem peccatoris peragi in conspectu Dei, sicut et Psal. 143. Quod clarissime ostendit ac evincit, iustificationem peccatoris aut iustitiae imputationem, esse tantum rationale aut iudiciale quid, non realem quandam qualitatum infusionem aut commutationem. dicit enim, non iustificari quenquam ex operibus legis in conspectu Dei, aut coram Deo. Significat autem in conspectu, aut coram aliquo, praesertim coram Deo, iudicium ac cognitionem. Iudicio ergo proprie, cognitione ac decreto fit iustificatio aut iustitiae imputatio. XV. Papisticorum seductorum blasphema exagitatio et insectatio imputativae Christi iustitiae tanto magis odio digna est, quod dum tam preciosum perfectumque filii Dei meritum contemnunt, quasi vel nequeat nobis imputari, vel nos non possimus eo salvari: interim nobis non tantum suorum sanctorum mancas, sed etiam suas impurissimas iustitias ac bona opera, datis etiam indulgentiariis bullis et aliis diplomatibus, vendunt ac transscribunt: nosque certissime credere iubent, quod si modo eis ornemur, iusti, Deo accepti gratique esse, et in aeternum salvari queamus. Quid obsecro hoc aliud est, quam imputativa quaedam iustitia? aut quomodo monachorum ac monacharum iustitiae in nos tandem alioqui transferri queunt, nisi per imputationem? O horrendam caecitatem, et simul nefariam blasphemiam, ut ipsorum hypocritica opera ac iustitiae, vel potius foedissimae iniustitiae, miseris hominibus obtrudantur et imputentur: filii Dei longe absolutissima iustitia obedientiae ac passionis, ad salutem hominum divinitus ordinata ac donata, vituperari ac condemnari debeat? Quare et plerique eorum (inter quos et Catharinus in libro de Incruento sacrificio) audacissime scribunt, iustitiam Christi tantum pro originali peccato et actualibus usque ad Baptismum satisfecisse: pro reliquis vero nosmet, aut certe alios pro nobis, praesertim Spirituales, suis Missis satisfacere debere. Quid, quaeso te Christiane lector, hoc aliud est, quam Christum cum suis beneficiis abiicere ac sepelire, aliosque sibi agnos Dei, mediatores ac servatores constituere? Quid quaeso est Antichristum agere, si hoc ipsum non est? Sed forte aliquibus nonnihil condonandum esset, quia in illis Aegyptiis tenebris quid nam sit imputativa iustitia Christi, nec palpare, nec etiam somniare queunt: si non toties, tamque solide eis ex verbo Dei haec iustitia demonstrata esset Est vero observandum, quod sic prorsus olim Pharisaei, non concedentes imputativa iustitia agni Dei peccata mundi auferri, ipsi interim imputativam iustitiam suorum sacrificiorum, prolixarum battologiarum et hypocriticorum ieiuniorum ac eleemosynarum in plateis cum sono buccinae datarum, miseris hominibus venditabant eo praetextu specieque domus viduarum exedentes et mulierculas oneratas peccatis captantes, ut et nunc sacrifici ac monachi sacrilege factitant, ut plane eodem modo nunc Satan suam imputativam iustitiam pro filii Dei, mundo per suos seductores obtrudat.

XVI. Oritur autem adversariis aliqua pars tenebrarum ac caecitatis statim initio ex eo fonte, quod ignorant quid sit iustitia hominis erga Deum: et quid sit contraria iniustitia, de qua tantopere accusamur a lege Dei. Putant enim esse proprie quandam qualitatem, ut se ex Aristotele didicisse somniant. Sed Scriptura urget perfectissimam obedientiam externi operis ac cordis ipsius, persolutionemque perfectissimam poenarum pro peccatis et inobedientia. Hanc obedientiam cum nemo praestet, Christus pro nobis praestitit, nobisque eam coram patre donavit, ut ille eam nobis credentibus, seu precario illam mendicantibus imputet, ac firmissimo decreto adiudicet, applicetque: sic ex suo fonte vera iustificatio deduci cognoscique potest.

XVII. Dixi supra ex Paulo et Davide, imputari alicui iustitiam, esse idem quod Non imputari ei iniustitiam aut peccatum. Consideremus ergo, aut percurramus potius aliquot locutiones aequivalentes imputationi iustitiae aut peccati. Alias ergo Scriptura pro hac loquutione usurpat, tegere et condonare iniustitiam vel peccatum: quae omnino imputatione quadam aut rationali decreto fiunt. Hanc iniustitiae imputationem aut condonationem vocat Scriptura etiam oblivisci, et non recordari Deum peccatorum aut iniustitiae alicuius. Psal. 89: Non recorderis nobis iniquitatem priorum. Et 1. Reg. 17: Venisti vir Dei, ut reduceres in memoriam Deo peccata mea. Item, Nolle videre peccata aut iniustitiam nostram. Psal. 51. [p. 228] column 431/432 Absconde faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Hoc idem dicit Scriptura proiicere post tergum, et etiam in profundum maris omnia peccata aut iniustitiam nostram: Mich. 7. Item, elongare eam perinde procul a nobis, ut est oriens ab occidente: Psal. 103. Non observare iniquitates nostras: Psal. 130. Si iniquitates observaveris Domine, Domine quis sustinebit? Idem est et intrare aut non intrare in iudicium cum aliquo, Psal. 143: Ne intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo ullus vivens. Sic Mich. 7. Quis Deus est similis tibi, qui remittis iniquitatem, et dissimulas peccatum? Contrariae porro phrases sunt, Imputari alicui iniustitiam, Venire alicuius iniustitiam in conspectum Dei. Sic, Veniat omne malum eorum in conspectum tuum, et facias eis sicut fecisti mihi propter iniquitates meas. Thren. 1. Facere alicui secundum peccata vel iniustitiam eius, Psal. 103. Consignare aut conservare alicuius peccata, Iob 14. Obsignata est veluti in fasciculo iniquitas mea, et tu adiicis iniquitati meae: Psal. 69. Adiice vel da iniquitatem super iniquitatem eorum, et in iustitiam tuam non perveniant. Psal. 90 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, et abscondita nostra in luce vultus tui. Sic statuere alicui peccatum, Act 7, pro firmissime et vehementissime imputare. Hae ac similes pene innumerae voces ac loquutiones praesertim autem ipsum verbum Iustificare, luculentissime declarant verbum [imputare], et loquutionem Alicui imputare iustitiam Christi, aut fidem pro iustitia, seu ad iustitiam: nempe quod sit quaedam rationalis aut decreti adscriptio aut attributio, seu (ut ita dicam) appropriatio iustitiae ac meriti Christi ad credentem peccatorem. ¶ Ut vero tanto magis cerneretur, Scripturae, atque adeo iudicio Dei non esse inusitatum, aliena vel peccata, vel etiam merita, atque adeo tum praemia, tum et poenas aliis imputare, ac in eos transferri possemus innumera eius exempla ac dicta proferre. Sic enim nostra iniustitia Christo imputatur. Sic nos rei sumus ob Adami lapsum, seu ob illud ipsum eius actuale peccatum: sic tum peccata, tum et benefacta maiorum posteris imputantur, ob eaque vel praemiis vel etiam poenis afficiuntur in plures, atque adeo mille generationes. Sic peccata Manasse etiam posteris Iudaeis adeo vehementer imputantur, ut Deus, licet pientissimo rege Iosia suppliciter deprecante, tamen reatum ac poenas populo plane condonare noluerit, sed tantum nonnihil distulerit. Ex tali imputatione peccati maiorum, ortum est illud proverbiale dictum: Patres comederunt vuas acerbas, sed dentes filiorum obstupuerunt. Sic Daniel quoque sentit, reatum ac imputationem peccati suorum maiorum idololatrarum Iudaeorum, eoque se ac reliquum populum clementer liberari suppliciter precatur. Sic culpa reatus ac poenae priorum persequutorum, etiam posteris imputantur. Sic Iudaei volunt culpam caedis IESU a Pilato in se suosque liberos derivari. Sic Iudas dicit ad patrem: Si tibi non reduxero filium, sim tibi perpetuo peccator aut reus: id est, etiam si alieno scelere perierit, tamen ego volo culpam ac poenas sustinere, ut si ego eum scelerate perdidissem. Sic unius Achan peccatum toti populo imputatur, ac ob eum illis Deus irascitur, et vicissim eius supplicium pro toto populo satisfacit. Sic caedes unius principis Israelitici, adducentis scortum Madianiticum. veluti pro satisfactione quadam toti populo imputatur, ita ut ira ac plaga Dei cohibeatur ab eis. Sic dixi hostiis esse imputata sacrificantium peccata, et aliquando etiam clare super caput earum enum erata aut recensita: et vicissim, perinde ac si illis quaedam pecuniae aut res numerarentur et darentur, sic quoque illarum mortis meritum aut satisfactio illis est adscriptum. Hoc modo etiam ipsis locis ac brutis quoque animalibus peccata sceleratorum imputantur, adeo ut et illa loca suo modo puniantur. Sic ob parricidium Cain, et ob peccatum primorum parentum, etiam ipsa terra, aqua et aer maledicuntur. Quinetiam tota rerum natura, adeo illorum imputatione praevaricationis seu reatu gravatur, ut propterea in servitutem Satanae, et abusui ac vanitati subiecta sit. Sic Deus minatur, se terram redditurum sterilem ac salsuginosam, ob peccata populi. Sic Iudaei nunc infelix solum habet. Sic solum Sodomae, ac etiam ipsae arbores ferentes poma plena cinere, ob imputationem peccatorum aut iniustitiae incolarum maledictae sunt. Hanc imputationem iniustitiae, et translationem, aut certe communicationem scelerum, etiam Ethnici experientia ipsa cognoverunt: qui senserunt et dixerunt, aliquorum valde sceleratorum flagitiis etiam ipsam regionem omnesque homines contaminari ac pollui, iraque Dei ac poenis onerari: ut est initio Thucydidis. Quare etiam publico consensu tales tollere, aut longissime propellere ac exterminare sunt soliti. De tali imputativa terrae pollutione, ac scelerum communicatione, vel de crebro Deus disserit in posterioribus libris Mosi, ut firmans Cananaeos et alios gentiles suis nefandis sceleribus idololatriae, libidinum ac caedium, totam terram sanctam contaminasse. Idem etiam postea de Israelitarum ac Iudaeorum idololatriis ac sceleribus, non raro Prophetae et Sacrae historiae dicunt. ¶ Huc non pauca Sacrarum literarum dicta referri possent: ut Psal. 109. In memoriam revocetur iniquitas patrum eius apud Deum, et peccatum matris eius non deleatur, sint coram Domino semper. Sic Isa 43 dicit Deus, consolans Israelitas: Ego dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam et Seba pro te, eo quod fueris preciosus in oculis meis, et honoratus, et ego dilexi te: quare tradam homines pro te, et populos pro anima tua. ubi Deus affirmat se suo quodam modo peccata, reatum ac poenas ab Israelitis ad gentiles quadam imputatione transtulisse, suamque iram a Iudaeis aversam in illos effudisse, et vicissim satisfactionem suppliciorum gentilium per imputationem transtulisse ad Iudaeos, ut hosce tanto minus porro puniret, veluti placatus illorum poena quos prius castigavit, quique imputationem iniustitiae deprecati non fuerant. Pro tali imputativa translatione reatus ac satisfactionis, saepe pii in veteri Testamento orarunt: ur Psal. 79, et Hier. 10. Effunde furorem tuum in gentes quae non cognoverunt te, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt. id est, imputa ipsis nostra peccata, nobis ea condona, et illos punito, eorumque suppliciis ita te exiturato ut nobis porro tanto magis parcas. Qua ratione videmus benignos parentes nonnunquam suo quodam modo imputare liberorum peccata servis, aut magis dilectorum vel aegrotorum minus dilectis liberis illorumque suppliciis se exatiare, ut hisce parcant. Tali imputationis innumera et quotidie ubique obvia exempla occurrunt. Saepe enim honestae virgini, aut etiam inveni, adversa fama parentum quadam imputatione obest. Sic unius alicuius grande dedecus totam familiam deformat, et vicissim etiam ornat praeclara unius virtus: ut Claudiorum celeberrimam familiam unius [Apii] libido, et Manliorum familiam unius affectatio tyrannidis: contra unus Cicero suam obscuram familiam illustravit. Notae sunt loquutiones, Aliena invidia conflagrare, alienam culpam luere, alieno crimine perire, culpam in alium coniicere aut in se recipere. Sic Ulysses [uult] sibi opera Aiacis et Achillis imputari. Sic saepe inhonesto sodalitio, unus aliquis totum coetum suo aliquo modo flagitio deformat: ut incestum unius Corinthii, aut unicum Davidis adulterium et caedes. Sic Ammon violata sorore Thamar, totam familiam David deformat. Solius Simeonis et Levi facinora, faciunt foetere totum [Iacobum] cum omnibus suis. Mosis et Aaronis compellatio Pharaoni dicitur dedisse gladium, ad iugulandum totum Israelem. [p. 229] column 433/434 Sic saepe in honesta Republica parcitur facinoroso filio, ob ingentia patris aut maiorum merita. Contra etiam industrius ac praeclarus vir repellitur â dignitatibus ac honoribus, ob parentum aut alicuius ex maioribus suis scelus ac dedecus. Repellitur aliquando industrius nobilis ab aula regis, et magnis functionibus, ob parentis aut avi perfidiam vel proditionem. Sed nimirum omnium luculentissima, et ad convincendos adversarios veritatis efficacissima exempla sunt, quae ab ipsismet sumuntur. Sic enim olim impii Iudaeorum sacrifici persequentes et anathematizantes Prophetarum doctrinam, de imputatione iustitiae ac benedictionis benedicti seminis, quodque eius plagis sanemur: interim venditabant hominibus imputativam iustitiam suorum sacrificiorum, suarumque precum ac ieiuniorum, ac praesertim Baaliticarum lacerationum et vulnerationum corporis: quasi peccata populi in sese transferre et portare ac expiare et vicissim suam expiatoriam iustitiam populo communicare, aut per imputationem dare possent. Idem furor damnans imputativam Christi iustitiam, et iactans Pharisaeorum iustitiam ac merita populo imputanda, praesertim iis quorum domos totas exedebant ac devorabant, etiam tempore Christi in populo Dei grassatus est. Hunc furorem describit Hieremias, cum dicit, populum deserto fonte vivo fodere sibi puteos, in quibus non est aqua: nempe ibi quaerere iustitiam ac vitam, un de nulla haberi potest: et contra, sponte oblatam, gratuitoque imputandam negligere. Sic et Isaias invitat omnes sitientes ac esurientes ad accipiendam gratis aquam, vinum et lac: id est, imputationem gratuitae iustitiae ac meritorum Christi. Et contra eosdem accusat, quod insumant argentum ac laborem suum in id, unde nihil satians ac reficiens iuvansque eos nancisci queant, nempe unde nec iustitia nec vita haberi potest. Nunc vero, ut et prius dixi, hic furor reiectae imputativae iustitiae meriti ac passionis obedientiaeque Christi, et contra venditatio imputativae iustitiae mortuorum quos Sanctos vocant, et ordinum sacrificorum, monachorum ac monacharum, in immensum excrevit. Hinc est, quod in omnibus templis sacrifici canunt ac petunt, sibi illius vel alterius sancti aut sanctae merita communicari aut imputari, eisque iuvari. Notae enim sunt voces, Ut meritis ac precibus vel intercessionibus S. N. mereamur, etc. Hoc omnino nihil aliud est, aut esse potest, quam imputativa quaedam iustitia: certe non est infusa aut inhaerens, vel qualitatis in peccatoris mentem aut cor translatae aut transfusae. Inde etiam infinitae indulgentiarum ebuccinationes et variae bullae ortae sunt, inde tot diplomata venditorum meritorum Ordinum. Inde in omnibus testamentis decipitur pars aliqua bonorum a moriente, pro emenda sibi imputativa iustitia Missarum, et aliorum bonorum operum, sacrificorum et aliorum rasorum, item peregrinantium erronum, ac etiam ieiunantium vetularum. Inde posteri distribuentes eleemosynas, et similia opera praestantes, illam iustitiam maiorum suorum animabus imputari, aut in eas transcribi somniarunt. Vide autem Christiane Lector, non tam istorum caecorum ominum errores ac furores, quam Satanae ipsius malitiosissima ludibria, quibus Christi imputativam meritorum iustitiam contemptui exposuit, et simul miseros homines contumeliosissime delusit, quod non tantam imputativam iustitiam sacrificiorum ac hypocritorum operum venditavit, sed etiam brutis atque adeo mortuis rebus (ut statuis, mortuorum fictis ossibus, aut laceris panniculis, quin et herbis, aquae, et aliis innumeris nugamentis aut elementis indidit quanquam singularem sanctitatem, quae utentibus quoque imputaretur, ac prodesset etiam ad aeternam salutem. Sic de aqua benedicta canunt isti blasphemi seductores, Aqua benedicta deleat tua delicta, sitque tibi salus ac vita. Sic istis hominibus etiam aqua lustralis potest suam sanctitatem per imputationem peccatoribus communicare, eorumque iniustitiam abolere. Multo vero id magis facit benedicta candela, aut cerea effigies agni, quam vocant Agnus Dei. Ante omnia autem sacrosancta cuculla ac cinis, si in illis vel moriens, vel etiam mortuus peccator collocetur: quae (ut ipsimet scribunt) perinde mundant ac iustificant homines, ut initio in baptismo mundati repurgatique sunt. Vides quam nusquam non isti homines aliquam imputativam iustitiam ac sanctitatem commenti sunt, quae ab illis vel personis vel rebus in miseros homines per imputationem transiret, eosque ab omnibus suis iniustitiis imputative, non realiter aliquam suam qualitatem transfundendo, mundaret, aut iustificaret, Deoque gratos et acceptos aeternaque vita dignos sisteret. Hodierna quoque die saepe accidit, ut adversariorum seductores, inter quos etiam praepotentes episcopi miserum popellum seducentes dicant eos debere perseverare in papatu, se ipsorum culpam, si quae in ea religione esse possit, una cum poena in se recipere. Quod certe alia ratione quam per imputationem iniustitiae aut culpae nequit fieri. Hi et similes omnes furores pertinent ad imputativam iustitiam hominum, quib. impurissima Babylonicae meretricis mancipiorum familia iam non tantum singulas domos viduarum, sed etiam integra regna, ut Siciliae, Neapolis et Angliae, atque adeo Imperii, et denique totum mundum devoravit, et adhuc quod superest devorare conatur: conculcans interim et blasphemans foedissime totam imputativam iustitiam meritorum seu obedientiae ac passionis longe preciosissimae unici illius agni Dei, veri Salvatoris, atque adeo etiam creatoris ac vivi Dei totius mundi, ex cuius plenitudine se mendicare ac precario quaerere omnes vel sanctissimi ac iustissimi, ut libentissime gratissimoque animo, ita etiam verissime confitentur, testantur, et coram toto mundo protestantur.

¶ In hac nostra tenui tractatione vocabuli ac rei Imputationis, diligentissime observandum est etiam discrimen inter humanam ac divinam imputationem. Duo enim hic sunt, quae aliquam veluti occasionem quandam errandi, aut etiam levius de illa imputativa filii Dei iustitia sentiendi praebere possent. Primum, quod sicut vocabulum omnino (meo iudicio) a mercatura sumptum est: ita etiam varias imputationes sacrarum literarum coactus sum conferre cum illis mercatoriis imputationibus, illustrandae huius vocis eiusque phrasium gratia. Deinde, quod varias imputationes sive ex communi vita sumptas, sive etiam ex Papistica abominatione petitas, cum hac sacrosancta ac ingentium mysteriorum plenissima imputatione contuli. Quod quidem eo consilio feci, ut tum illustrarem communibus notisque rebus, tam abditam ac mysticam rem imperitioribus: quo consilio et Christus ipse plurimum parabolis ac similitudinibus ex communi vita, humanisque rebus petitis usus est: tum porro ideo sumpsi ex Papisticis abominationibus exempla imputativae iustitiae, ut eorum blasphemas calumnias redarguerem, quibus imputativam Christi iustitiam exagitant, tanquam rem vanam ac commenticiam, cum ipsi innumeras in sua illa errorum Babylone humanorum meritorum imputativas iustitias habeant, in eisque totam pene veram pietatem ac salutem hominum collocent. ¶ Ut vero (sicut paulo ante dixi) omnis occasio errandi simplici auditori auferatur, duo quaedam discrimina inter humanam et divinam imputationem diligentissime observanda ac consideranda sunt. Primum ergo illud expendatur, quod omnia hominum rationalia et verbalia, seu cogitationum aut quasi ex decreto voluntateque illorum pendentia, pro vanis ac levibus haberi, [p. 230] column 435/436 et tantum non pro inanibus somniis ac figmentis censeri solent: contra autem realia, seu reipsa existentia, aut exhibita ac praestita, solent magnifieri. Rationem huius rei facile est indicare. Realia enim incurrunt in oculos et alios sensus hominum: praeterea sunt Dei viventis ac omnipotentis creaturae, habentque suam quandam certam existentiam et permanentiam: habent quoque suas vires ac operationes, ut ille unicuique in suo genere partitus est. At rationalia non cernuntur, pendent etiam exlevitate humani ingenii, unde et nata sunt, nec adeo magnas vires aut conspicuos effectus operationesque praestant hominibus. Ac valde memorabilis, et huic materiae admodum conveniens historia ab Appiano Alexandrino lib. 5 Civilium bel. recensetur. Cum enim tumultuanti exercitui, ac promissa praemia post victoriam flagitanti, Augustus pro concione diceret, se illis multas coronas et alia insignia honorum dignitatumque largitum esse: succlamarunt milites, illa esse puerorum delinimenta: sibi vero non illis ludicris, sed agris ac pecuniis opus esse. Ita illi non rationalibus cogitationeque institutis honorum indiciis, sed realibus utilibusque praemiis, ornari et donari pro suis laboribus ac periculis flagitabant. Verum contra rationalia ac verbalia Dei longe aliter ab intelligentibus ac piis accipienda sunt. Ea enim omnibus realibus totius creaturae firmiora ac efficaciora sunt, quippe cum haec in deveniant ac dependeant: eius dicere, praecipere ac vocare, est rerum naturam condere: Ille dixit, et facta sunt: et, Vocat quae non sunt ut sint: unicum iota aut apex eius Scripturae aut verbi ipsius caelo ac terra, teste ipsomet Christo, firmiora validiora ac stabiliora sunt. Hoc sane discrimen rerum (ut ita nunc docendi gratia loquamur) rationalium ac verbalium, Dei et hominum, diligentissime observandum est, cum ad totam Theologiam ac sermonem Dei rectius expendendum, tum praesertim ad intelligenda Sacramenta, et imputationes ac non imputationes Dei, imputativamque iustitiam, ac non imputationem seu remissionem nostrae iniustitiae, ac denique imputationem iniustitiae nostrae a nobis in Christum traductae, unde eius passio totumque officium dependet. Nam si haec summa et mysticissima capita nostrae religionis, ex humanae vanitatis umbratilib. aut fictis rationalib. verbalibusque rebus censere voluerimus, tota plane religio nobis merum somnium fiet. Alterum discrimen inter humanam ac divinam imputationem est, quod homines praesertim in moralibus et criminalib. seu in culpa ac poena, non habent proprie ius imputandi aut non imputandi cuiquam crimina aut poenas, vel etiam virtutes, merita aut praemia, ubi revera non sunt ab aliquo praestita, vel reipsa non adsunt: multo minus habent ius, alienum scelus poenamque aut virtutem recteque factum aut praemium ab alio in alium transferendi. ut si censor, iuxta Satyricum, rapacitatem ac poenas corui columbae, aut columbarum simplicitatem innocentiamve coruis imputare vellet. Nullus, quantumnis magnus monarcha habetius imputandi latronis alicuius facinora ac poenas, suo innocentissimo filio: vel contra, innocentiam, obedientiam ac iustitiam praemiaque sui dilectiss. optimique filii, per imputationem transferendi in aliquem latronem, piratam, aut grassatorem, eique insuper adoptionem et haereditatem filio debitam tradendi. At solus Deus habet sumitque sibi id ius, liberrime ac potentissime: idque nova quadam ac plane ineffabili dispensatione, ut totius mundi omniumque mortalium scelera ac iniustitiam, in filium suum per imputationem transferat, eumque non tantum reatu, sed et omnibus longe tristissimis poenis, a toto genere humano praestandis, oneret: et contra, ut sui dilectissimi filii obedientiam iustitiamve scelestissimis peccatoribus per imputationem donet, eosque in filios recipiat, et tandem amplissimis praemiis aeternae gloriae, debitis iustitiae filii suae ornet ac beet. Quod est ingens mysterium omnique humanae sapientiae ac rationi non tantum stulticia, sed [et] extrema impietas ac iniustitia: qua tum olim semper ethnici, in primis docti et honesti, item Pharisaei, et hoc quoque tempore omnes iustitiarii ac scholastici Papistaeque offenduntur. Si terreni iudices (ut sane non raro fit) probos ac iustos ut infames ac sceleratos damnent ac puniant: vel contra, facinorosos ut iustos absoluant, ac insuper honorent: nemo bonus et intelligens id probat, et vel illos probos pro improbis, vel contra sceleratos pro iustis habet: sed illos magis poena quam culpa, idque insuper contra omne ius ac fas liberatos esse dicet. At vero cum Deus peccata iniustitiamve iniustis non imputat, seu condonat, aut etiam contra iustitiam filii sui eisdem imputat, adscribitque verissimum profecto est, eosdem revera coram Deo adeo reali sua iniustitia per imputationem [liberatos] esse, et contra imputativa iustitia Christi iustificatos ornatosque ut multo sint mundiores iustioresque quam ipsemet Simon pharisaeus, cui parum, vel potius nihil erat remissum: vel ille iactator iustitiae Pharisaeus in templo: et denique abundare exuberareque eorum iustitiam plus quam omnium scribarum et Pharisaeorum nedum Philosophorum aut castissimorum pseudospiritualium, monachorumque ac monacharum. Ratio huius diversitatis, cur humana imputatio iustitiae, [aut] non imputatio iniustitiae adeo nihil, divina vero plurimum, aut potius infinitum valeat, ea est: quia ipse est Dominus ac creator caeli et terrae, solusque habet tum ius, tum et omnipotentem efficaciam potentissime mittendi condonandique peccata, seu non imputandi iniustitiam, et imputandi adscribendique nostram iniustitiam filio suo, et vicissim filii sui iustitiam nobis. Cum vero Deus est pro nobis, quis aliquid contra nos poterit: cum ille nos iustificat, quis nos accusare aut condemnare audebit, aut eius iustificationem absolutionemve redarguere audebit? Ne igitur in hac tota expositione, ex humanae imputationis vanitate, de divina nimium leviter censeamus aut statuemus, supra dicta duo ingentia discrimina diligentissime observemus: nempe rationalia ac verbalia Dei, [tota] rerum natura maiora firmioraque esse, et solum Deum habere ius vere ac potenter tum condonandi, [seu] non imputandi alicui suam realissimam iniustitiam tum eandem alii imputandi: tum denique alienam iustitiam, praesertim autem dilectissimi filii sui, per [imputationem] longe efficacissimam in nos peccatores in iustissimosque praepotenter transferendi, nobisque praemia aeternae gloriae suo filio debita adscribendi et largiendi. Haec iam paulo prolixius de imputatione disserui, adiecta etiam aliqua rerum tractatione, quae saepe necessario vocibus coniuncta est. Spero autem Christianum Lectorem in meliorem partem hanc vestram quasi digressiunculam accepturum: cum publica tantum utilitas hoc facto, non privata gloriola quaeratur, agaturque.

IN praepositio varia significata habet: quorum nobiliora, quantum potero enumerabo. Significat igitur alias instrumentum Gen. 20. In integritate cordis et innocentia manuum mearum haec feci. id est, [integro corde]. Sic Percutere in gladio, in lancea, in arcu vincere, in [uirga] visitare. Praevaluit David in funda et lapide. Hoc [genus] daemoniorum eiicitur in ieiunio et orationibus. [pro,] per orationem, aut oratione. Sic In spiritu loqui, 1. Cor. [12], idem est quod per instrumentum, aut causam efficientem denotat. Sic ibidem, In spiritu alicui dari varia dona, est idem quod Per: quod ibidem etiam Secundum, κατὰ dicitur. [Articulum] accusativi notat, Gen. 27. Tantum audi in vocem meam. Item Genesis 30. Invocare in nomine Domini [p. 231] column 437/438 Genesis 31. Et decepit בי Bi, idest, me. Genesis 34. Ad videndum כביוק in filias terrae. Genesis 37. Ioseph pascebat cum fratribus suis in oves, Genesis 44. Ne forte videam כרע , id est, malum. Exodi 4. Apprehendere in aliquem. Exodi 12. Non comedet in eo. id est, agnum paschalem saepius. Genesis 4. Tunc coeptum est invocari in nomine Domini. id est, nomen Domini, in accusativo. Levitici 4. Si peccaverit in peccato populi: id est, peccatum populi, commune peccatum, cuiusmodi vulgo peccatur. Deuteronomii 18. Et ministrabit in nomine Domini. id est, nomen Domini. Proverbiorum 9. Venite comedite in panem meum. Psalm. 72. Producent montes pacem populo, et colles in iustitia id est, iustitiam. Matthaei 10. Qui confite bitur in me coram hominibus, confitebor et ego in eo coram patre caelesti. id est, me et illum. Dativi articulus, Marci 1. Credere in Evangelio pro, Evangelio. Sic Actorum 4. Non est aliud nomen datum in hominibus: pro, hominibus. Iohannis 11. Si quis ambulat noctu, offendit, quia lumen non est in eo. pro, ei. 1. Corinthiorum 14 Si non intellexero vim vocis, ero loquenti Barbarus: et qui loquitur, in me erit Barbarus. id est, qui loquitur mihi: qui sensus ex priori membro, Ero loquenti barbarus, patet. Pro, vel Propter, Genesis 29. Serviam tibi in Rachel. id est, pro Rachel. Genesis 47. Dabo vobis in grege. Id est, propter gregem vestrum. Deuteronomii 24. Unusquisque in peccato suo morietur. id est, propter. Vendi in pane: id est, propter. vel pro pane. Contra, 1. Reg. 2. In anima sua: id est, contra animam suam locutus est: id est, in exitium vitae, in perniciem suam. Occidi virum in vulnere meo, et puerum in livore meo: Genesis 4. id est, in meum exitium, contra memetipsum. Sic Latini, scribere in aliquem, armari in aliquem: pro, contra. Pro, seu in alicuius commodum. 1. Sam. 19. Loquar in te: id est, pro te ad patrem. Ibidem, Locutus est Ionathan in David: id est, pro Davide, bonum id patrem suum. Inter, Matth. 16. Ipsi vero disceptabant in se dicentes, Panes non sumpsimus: pro, inter sese invicem, non singuli intra se, sed alius cum alio. Hebraeorum 3. In dici: Hodie si vocem eius audieritis, nolite indurare corda vestra. pro, interim, aut interea, aut dum dicitur hoc vobis divinitus. Sic et in locutionibus Graecis accipitur haec vocula ἐν τούτῳ, ἐν ᾧ, ἐμτῷ μεταξύ . in loco. ut, in medio, in corde. Saepe etiam integrae hae fictiones pro simplici IN ponuntur, ac in loco aliquid esse significant. Secundum. Exodi 21. In iudicibus dabit. id est, secundum iudicium aut sententiam iudicum dabit. Levitici 5. Psalmo 49. Posteri eorum in ore ipsorum ambulant. id est, secundum eorum doctrinam. ad locum. Non ascendisti in monte: pro, ad montem. [Per], iurantis. Matthaei 5. Nolite iurare in caelo, neque in terra: pro, neque per caelum, neque perterram. Ad, seu finalem causam. Comedere in fortitudine, et non ebrietate: id est, tantum ad recipiendas vires, non etiam ad explendam voluptatem. Vocavit Dominus nos in sanctificatione: pro, ad sanctificationem. 1. Thess. 4. [Loqui] in auribus alicuius: id est, ad. Exodi 26. In tentorium facies cortinam de pilis caprarum: pro, ad tentorium. In hoc exivi, aut veni: scilicet in mundum, Marci pro, ad hoc opus aut munus, finem aut functionem. Iacobi 5. Saginastis corda vestra, ut in die mactationis: [pro], ut ad mactationem aut lauti convivii tempus, ut decora sagittantur. Sic et Latinum IN pro AD ponitur, [et] saepe finalem causam aut etiam motum ad locum aut tempus significat. ut, Haec in hunc aut illum usum [parantur]. Sic et Graecum ἐν pro εἰς non raro ponitur, praesertim in novo Testamento, et contra. A, vel Ab. Numer. 36. Et Dominus meus iussus est in Domino. id est, Domino. Causam materialem: ut, operari in ferro, aureo, argento, aere, etc. id est, ex auro, argento, aere, In Domino, aepe videtur significare propter Dominum, seu Domini auxilio cooperante, et potenter agente: seu de Domino, et quasi causam efficientem rei. ut 1. Samuel. 2. Exaltatum est cornu meum in Domino: id est, propter Domini favorem. Ἐν τούτῳ , In hoc, in Novo testamento non semper significat in aliqua re aliquid existere, situmve esse, ut solent corpora in loco aut tempore esse, aut accidentia in corpore: sed saepe ponitur pro Hinc, per hoc, ex hoc. Ratio huius significationis ea est, quia. ut initio huius praepositionis dixi, ב Beth IN, saepe instrumentalem causam notat, sicut crebro in ista ipsa loquutione In hoc accipitur. ut 1. Iohannis 3 4. et Iohannis 15. In hoc perficitur dilectio nobiscum, cum fiduciam habemus in die iudicii. Quem locum integrum in voce FIDUCIA explicatum vide: ubi et plura huius loquutionis exempla enumerantur. In, pro De: Deuteron. 3. Ne me alloquaris in verbo hoc amplius: pro, de hac re. Ephes, 5. 32. Ego autem dico in Christum et ecclesiam, pro, de. Sic forte accipiendum est illud Ore fit confessio ad salutem pro De. Tale est illud usitatissimum, gloriari in Domino, aut alia quapiam re praestanti cuius sunt innumera exempla in veteri et novo Testamento. Sic exponi posset illud celebre, complacere in aliquo, ut in filio, aut in tibiis viri, aut fortitudine eq vi: pro, gaudere aut delectari de ea re, tanquam praestante ac grata. Cum sociale. Exodi 10 In pueris, et In senibus nostris ibimus. id est, cum. Levit. 1. Accipiet vesicam eius in pluma eius. 1. Sam. 1. Et duxit eum secum, cum ablactasset eum in iuvencis tribus. pro, cum iuvencis tribus. Hierem. 11. Perdamus lignum in fructibus eius. id est, cum fructu eius, vel arborem cum fructu, seu funditus ipsum cum sua doctrina discipulis et posteris. quem locum multi infelicissime tractarunt et verterunt. Sic Matthaei 16, Venturus enim est filius hominis in gloria, pro, cum gloria. 1. Thessalonicens. 4. Dominus descendet in voce Archangeli et in tuba Dei. pro, cum voce ac tuba, habens illa secum. Ibidem 2. Nunquam fuimus in sermone adulationis. pro, cum. Ephes. 6. Honora patrem et matrem hoc est man datum primum in promissione. id est, cum promissione, aut promissionem habens. Sic Matthaei 11. Olim in cinere et sacco poenitentiam egissent. In Abiron fundavit eam et in Segol consummavit: 1. Reg. 16. id est, cum fundaret aut fundare inciperet Hiericho, mortuus est ei Abiron primogenitus filius: cum consummaret, extinctus est Segol minimus natu, extinctis inter extruendum aliis omnibus secundum maledictionem Iosuae. In nomine alicuius aliquid facere, valde varia significata habet. De quibus in voce NOMINIS. Hoc unum nunc adiiciam, quod in nomine Prophetae aut iusti aliquem recipere, Matthaei 10, significat, non ut a iusto vel Propheta missum, ied tanquam iustum aut Prophetam, quasi diceret: Qui aliquem accipit tanquam Prophetam aut iustum aut putans esse talem, habebit suum praemium. Postquam, vel cum. Aliquando notat etiam illud tempus, in quo aliquid accidit: tum et illud quod consequitur, sicut et Latinum CUM. Levitici 6. Hae sunt oblationes Aaronis et filiorum eius, quas offeret IN inungi eum. Notat et eum diem, et sequentes omnes. quasi dicat, cum, vel postquam. Levit. 11. Omnis qui attigerit ipsam in mori ipsa. id est, cum, vel postquam mortua fuerit: quod ibidem bis legitur. 2. Samuesis 22. Locutus est verba Cantici huius in die, qua liberavit eum Dominus ab omnibus hostibus eius. Post. In multis diebus: pro, post multos dies. Ecclesiast. 11. Quod, vel quando quidem, Apprehenderunt angeli manum Loth in misericordia Domini super eum pro, quandoquidem Deus eius misertus erat, volebatque eum vel invitum ex incendio Sodomorum liberare. ut est Genesis 19. Exodi 16. In audiendo eum murmurationes vestras, id est, quandoquidem. Cum, temporis. Vel in [p. 232] column 439/440 tribulatione tibi. pro, cum fueris in tribulatione. Deuteronomii 4. Adiungitur et Adverbiis. Exodi 1. In valde: pro, valde. In non Belo: pro, sine. Hieremiae 22. Vae aedificanti domum in non iustitia, et coenacula sua in non iudicio. pro, sine iustitia ac iudicio, iniuste. Dan. 8. In non manu conteret: id est, sine manu. Psalm. 44. Vendidisti populum in non opibus. id est, sine precio. Ex. Levit. 5 Reliquum vero in sanguine, pro, ex sanguine. Mortua est omnis caro in volatili et iumento: Gen. 7. Eodem modo cap. 8. Reliquum autem in carne, et in sanguine. pro, ex vel de carne ac sanguine. Num. 31. Omnes mares in parvulis occidite. id est, de vel ex. Levit. 6. Omnis masculus in sacerdotibus. pro de. Nume. 31. Omnis praeda in, id est, ex homine et iumento. In corde: pro, ex corde, aut ex animo. Confitebor tibi in toto corde. Psallere in corde. pro, ex animo. Sic Coloss. 3, Psallentes in corde vestro Domino. id est, ex corde. non praecipit id tacite fieri, sed vult etiam fratres audire et aedificari: verum id ex animo fieri aut proficisci, quod foris ore fit. In corde igitur significat non intus in corde, tacite: sed ex corde, ex animo. Adiungens substantivo aliud substantivum exprimit adiectivum: aut etiam adverbium, si verbo adglutinandum est, quandoquidem adverbia quasi quaedam adiectiva sunt verborum. Prov. 24. Vir sapiens in robore, id est, robustus. Viam Dei in veritate doces. id est, veram, aut veraciter. de quo Hebraismo habes plura in Regulis Nominum. Vertitur non raro ל per In, sed in longe alio sensu. significat enim plerunque motum in rem, aut terminum aliquem. In principio erat verbum, habet aliquid difficultatis: sed certum est, quod oporteat intelligi, Verbum fuisse non tantum in principio, id est, in ipso temporis initio, verum et ante omne principium. Nam Prov. 8, sic aliquoties praepositionem In ipsemet textus exponit, inquiens: In praeparare eum caelos aderam, in statuere ipsum circulum super faciem abyssi. Declarat enim ibidem illud IN per ANTE, inquiens: Ante opera sua ex tunc ante quam fontes et priusquam montes. Vide etiam in praepositione A, vel Ab, quaedam de hoc ipso Iohannis loco. In spiritu et veritate adorare Deum, Iohan. 4 est eum colere ac invocare spiritualiter ac vera citer, seu serio, verisque cordis motibus. Duplex ergo Hebraismus esse potest, vel quod IN ibi instrumentum significet, ut posterior interpretatio exponit: vel quod adpositum substantivo adglutinet id alteri substantivo, ut adiectivum: aut ut adverbium verbo, ut est in Universalibus Regulis. In aliquo aliquid esse, crebro valde significanter usurpatur, ut 1. Iohan. 5. Totus mundus in maligno positus est. id est, quasi immersus et submersus est in diabolo, et eius ineffabili ac detestabili pravitate. Sic in peccatis natum esse, Iohan. 9. et Psal. 51. pro, totum opertum scelere ac flagitio esse, sicut si quis in aqua submersus esset. Act. 8. Video te esse in felle amaritudinis. Verum de hoc loco, et etiam phrasi, aliquid supra in voce FELLIS dictum est. Aristoteles Phys. 4. cap. 3. varios modos ac significationes existendi aliquid in aliquo recenset, nempe 8. Inquit enim: Posthaec sumendum est, quot modis quidpiam in alio dicitur esse. Uno igitur dicitur modo, ut digitus in manu, et pars omnino in toto Alio, ut totum in partibus: neque enim praeter partes totum. Alio, ut homo in animali, et omnino in genere species. Alio, ut genus in specie, et omnino in speciei ratione, pars speciei. Praeterea ut sanitas in calidis atque frigidis: et omnino in materia, forma Praeterea, ut res Graecorum in rege, et omnino in primo movente. Insuper, ut in bono, atque omnino in fine. Hoc autem est id, gratia cuius caetera sunt, atque fiunt. Omnium vero id propriissime dicitur, quod est in vase, et omnino in loco. Possunthae Aristotelicae significationes non difficulter ad aliquas praecedentes Sacrarum literarum applicari. ¶ Loquutio, IN CHRISTO IESU, valde varie in novo Testamento accipitur. Aliquot notiora et generaliora significata recensebo. nam multa sunt, quae parvo et obscuro discrimine a se invicem differunt. Primum igitur, homines aut Ecclesiae in Christo, saepe idem significat quod Christianae. Gal. 1. Eram ignotus Ecclesiis in Christo. 1. Thess. 2. Ecclesiis existentib. in Iudaea in Christo. id est, Christianis. Philip. 4. Salutate omnem sanctum in Christo Iesu. id est Christianum. Sic Col 1. Fidelib. fratribus in Christo. id est, Christianis. Rom. 16. Salutate Epaenetum, primitias Achaiae in Christo. id est, unum ex primis Christianis, aut primum conversis. Sic et Esse in Christo, significat Christianum existere. Rom. 16. Salutate Andronicum et Iuniam, qui etiam ante me fuerunt in Christo. id est, Christiani Sic inveniri in Christo: Philip. 3. 2. Cor. 12. Novum hominem in Christo Iesu. id est, Christianum. Secundo, valde crebro significat PER. 2. Corint. 5. Deus in Christo mundum reconcilians. id est, per. 1. Corinthiorum 15. In Christo omnes vivificabuntur. id est, per, aut etiam propter. 2. Corinthiorum 2. Deus semper triumphat nos in Christo. id est, per Christum. Philippens. 4. Omnia possum in confirmante me Christo. Tertio, significat PROPTER. 1. Corinthiorum 1. Gratias ago Deo de gratia vobis data in Christo. id est, ob vel propter. Galat. 3. Ut in gentes veniat benedictio Abraae in Christo. id est, ob vel propter. 2. Corinthiorum 3. Velamen legis aboletur in Christo. Aliquando idem valet in aliquo, aut in Christo, ac quod attinet ad Christum. Galatis 5. In Christo neque circum cisio aliquid valet, neque praeputium. id est, quoad attinet ad Christum, aut Christianismum. 1. Corint. 3. Loquutus sum vobis ut carnallibus, ut infantibus in Christo. id est, quatenus ad Christianismum pertinet infantibus. 1. Corinth. 4. In Christo ego vos genui, etiamsi innumeros paedagogos habeatis in Christo. Rom. 12. Multi unum corpus sumus in Christo. id est, quoad Christum, aut Christianismum attinet. Nonnunquam In Evangelio aut ministerio notat. Roman 16 bis est Meos cooperarios in Christo. id est, in praedicatione Christianismi. Mortuus in Christo: id est, sperando ac invocando Christum. 1. Corinth. 15. Igitur et qui obdormierunt in Christo, perierunt. Sic, Mortui in Christo resurgent: 1. Thessal. 4 id est, Christiani. Philippens. 1. Vincula mea manifesta facta sunt in Christo. id est, dum invoco ac praedico Christum: vel etiam vincula ac captivitas Christiana, seu quae mihi ob Christum accidit. Potest interdum exponi et per EX. Gal. 2. Libertas quam habemus in Christo. id est, Ex Christo. Sic Phil. 2. Si quae est consolatio in Christo. Pax custodiet mentem vestram in Christo Iesu: Phil. 4. id est, ex Christo, aut beneficio Christi. Ponitur per DE. Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu. Phil. 2. id est, hoc cogitate de vobis, quod de Christo audivistis, ut sic sitis humiles, et Deo obedientes, sicut ipse fuit. Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persequutionem patientur: 2. Tim. 3. id est in Christianismo. Vita nostra abscondita est cum Christo in Deo: Col. 3. pro Deo commendata ac concredita est, ipsiusque gratia in extrema pericula proiecta, ipsique soli nota ac probata: qui et tandem eam glorificabit in lucem productam, et toti mundo ostensam, ut sanctam, ac sibi probatam.

INANE, sumpta metaphora ab instrumentis aut [uasis], eo quod inesse deberet vacuis, significat rem non solide bonam, carentem suo nativo bono quod in se habere deberet. Hieremias hanc phrasin plenius exponit Cap. 51, inquiens: Vendidit me quasi vas vacuum. Psal. 4. Usque quo diligetis inane, quaeretis mendacium. Id est, falsam doctrinam ac religionem, et alia non vera bona. Num. 14. Cognoscetis inanitatem meam. pro, an verba mea in ania et irrita futura sint? Isaiae 24. Attrita est civitas [inanis]: id est, evacuanda mox per praedatores. [p. 233] column 441/442 Sic et diva Virgo canit, Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes: id est, carentes illis summis bonis, quae eis erant maxime necessaria. Eadem prorsus phrasis est etiam Psal. 107. Sanavit animam inanem, et esurientem replevit bonis. Sic et verbum Inanire accipitur. Philip. 2 dicitur Christus semet adeo exinaniisse et humiliasse, ut cum esset verus Deus, et in forma, gloria ac maiestate habitaret, formam servi acceperit, et factus fit obediens usque ad ignominiosissimam mortem crucis. Psal. 2. Actor. 4. Populi meditati sunt inania: id est, inutilia et irrita, carentia omni certo ac firmo effectu. 1. Corin. 15. Inanis est praedicatio nostra. id est, non vera, non salutaris. Labor noster non est inanis in Domino. id est, temere, inutiliter et frustra susceptus: sed habens suum effectum, et salutaris. Sic et 1. Thess. 3. lab or inanis accipitur. Inanis gloria, Gal. 5, et Phil. 2 nominatur. Vocant autem homines aut communi more loquentes inanem gloriam, quando quis vult laudari ac celebrari, carens omni vera virtute, nullosque labores publici boni gratia suscipiens, aut etiam magis vult laudari quam mereatur. At Theologia vult insuper addi causam efficientem et finalem. id est, ut et agnoscamus omnem veram virtutem a Deo esse, et nos nostraque facta ab eo probari ante omnia quaeramus non a miseris homuncionibus. Praeterea, ut ad gloriam Dei, et ad aedificationem bonumque exemplum proximo tendat. Dicitur autem inanis gloria, quod caret omni solido firmoque bono, et vero virtutis fundamento. Verum metaphora κενον , vacuum, aut inane, non minus Graeca est quam Hebraea: et quoniam etiam vacuus saepe eandem prorsus vim habet, ideo in Vanus aut Vacuus, etiam de hoc idiotismo Sacrarum literarum agetur. Dictum tamen aliquid etiam supra est in verbo EVACUO, quae hisce et voci VACUUS coniunge.

INCALESCERE verbum solet non raro de re venerea accipi: ut Psalm. 51. Mater mea incaluit, aut concepitme. Sic et aliae linguae rei venereae amorique igneas (ut ita dicam) phrases adiungunt. ut ullus est nubere quam uri. et, Ardere amore, ac simile. Unde porroaccidit, ut et pro idololatria ponatur, quam Sacrae literae vocant scortationem. Sic igitur Isaiae 54. Incalescentes cum diis sub omni ligno viridi, tametsi et revera scortationes non raro suis idololatriis adiungebant, ut et Ethnici.

INCANTATOR, qui quasi magicis verbis, non sine ope cacodaemonis, serpentes aut alia animalia domat, et veluti cicurat. Psal. 58. Sicut aspidis surdae, quae non audit vocem incantantium, incantantis incantationum periti.

INCEDERE in iustitiis, est idem quod ingredi, aut ambulare id est, versari in rectis iustisque actionibus. Incedere cum qliquo cum ira: id est, gerere se erga aliquem ut hostem, Levit. 26. Incedam nobiscum cum ira casus, et corripiam vos etiam ego septies. Ibidem Incedere facere aliquem erecta facie: id est, liberare ignominia, aut servitute. Hisce enim malis pressi homines, incedunt incurui ac cernui, ut in voce TERGI dicetur. Incedere fraudulenter, Levit. 19. id est, impostorem agere, astuteque et malitiose aliquid agere. Incedens incedendo, et flens. Hierem. 41. pro, flens inter eundum. Incessus est, sicut incessus Iehu: quia furiose incedit. 2 Reg. 9. Incessus Dei, Psal. 68. Viderunt incessus tuos Deus, incessus Dei mei in sacrario: aliqui de pompa populi in cuius medio incedit Deus, interpretantur. Incedo, alioqui apud Latinus pro verbo amplioris cuiusdam maiestatis habetur. sicut Virgilius,

Ast ego, quae divûm incedo regina.

INCENDERE lucernam. vide in voce LUCERNAE. Incensum, saepe in Sacris significat victimam Domino incensum, aut oblatam. Levit. 2. S anctum sanctorum est de incensis Iehovae: id est, de illis victimis, quae Domino sunt oblatae et incensae. Sic saepe reperitur, in incensum suavissimi odoris Domino: id est, ut sit oblatio. suavem nidorem (qualis solet ex assatione oriri) efficiens Domino. Porro Apoc. 8 dicuntur 24 seniores tenuisse thuribula, unde thymiamata fragrantia Domino excitaverint. Quod ibidem textus interpretatur, significare preces piorum, quia illae vere bonam fragrantiam Domino excitent. Sic et Psal. 141. Dirigatur oratio sicut incensum in conspectu tuo. pro, sicut ex victimis aut thymia matib. accensis ascendit fumus et fragrantia ad te in caelum visibiliter, sic et preces meae penetrent ad re in caelum invisibiliter. Est veluti hypotyposis quaedam oculis subiecta. Solebant alioqui sacerdotes in veteri Testamento incensum aut suffimentum precationi coniungere: sicut Sap. 18, et Num. 16, narratur Aaron precatione et piaculari suffimento repressisse plagam Dei in populum grassantem. Altare thymiamatis aut incensi, est illud ultimum altare, quod fuit ante arcam, ubi tantum suffitus offerebatur. Deut. 33 habetur descriptio verorum ac fidelium Domini sacerdotum, et postremo additur: Hi ponent incensum in ira aut naribus tuis. id est, illi placabunt Deum iratum populo: sicut Aaron. Num. 16 occurrit irae ac plagae Dei, gestando thuribulum et incensum. Apud veteres videtur usitatum fuisse, cum auro thus donare: ut Isaiae 60 legitur. Sic Matth. 2, Mag leguntur obtulisse Christo thus, aurum et myrrham: quo testati sunt se sentire ac credere, Christum esse verum Deum, qui sit thure placandus: verum regem, cui debeatur aurum: et vere mortalem hominem, cuius corpus contra putredinem, praesertim in sepeliendo, myrrha sit condiendum Hieronymus ista munera cum sua explicatione unico versiculo complectitur: ‘Aurum, thus, myrrham, regique hominique, Deoque. ’ INCIDERE, et quasi vulnerare, aut certe unguib. lacerare soliti sunt se Israelitae prae luctu ac dolore. Hic Deus Deut. 14, istam incisionem prohibens inquit: Non incidetis vos, neque ponetis calvicium inter oculos vestros super mortuum. Sic et Levit. 19, Incisionem non facietis pro anima in carne vestra. Hierem. 16 dicit Dominus futurum, ut se non incidant super mortuis: ostendens tantam fore copiam cadaverum, ut eis iusta rite persolvere non possint. Sic Hier. 47, Quo usque te incîdes? scilicet, prae dolore ac luctu. Moabitarum quoque luctus ob cladem ac poenas Dei eodem modo depingitur Hier. 48, quod sit super omne caput calvitium, super omnem barbam rasura, super omnes manus incisio, et super omnes lumbos saccus. Tali aliqua ratione forte et Baalitae semet incidebant, simulantes dolorem de peccatis suis: sicut et hodierna die monachi Turcici, et Hispani, vulgo scorpionibus aut hamatis catenis sese flagellant. Quin et sodalitia aut collegia civium, qui se alicuius sancti nomine, ut fratres cognominant, inanes quasdam species flagellorum circumgestant.

INCINERARE, est in cineres redigere. Solebat vero olim Deus aliquando sacrificia sibi placentia divinitus demisso igne accendere. Psal. 20, Et holocaustum tuum incineret. id est acceptum habeat: idque divinitûs demisso igne, et sacrificio in cinerem redacto testetur. Incinerare alioqui Hebraice דשען Dischen, aliquando significat cinerem amovere.

INCIRCUMCISUS primum ac proprie is dicitur, cui praeputium more Iudaeorum abscisum non est. Hac voce per contumeliam et contemptum vocabant Iudaei gentiles. sicut si nunc nos aliquem vocaremus Turcum aut Iudaeum, id est hominem sceleratum, et alienum â Deo: quae quasi secunda huius vocis significatio est. sic Saul dicit 1. Sam. 31, Ne mihi insultent incircumcisi isti. Tertio, Moyses Exod. 6 dicit se esse Incircumcisum labiis, dicens: Quomodo me audiet Pharao, cum sim incircuncisus [p. 234] column 443/444 labiis? id est, impeditae linguae, aut certe infacundus. Quarto, fructus dicuntur incircumcisi et immundi novellarum arborum pet primum triennium fructificationis, eoque Iudaeis prohibentur: Levit. 19. Quinto, incircumcisi corde dicuntur non renati, quib. Spiritus S. praeputium carnale, semen diaboli, et lapido sitatem cordis non abstulit: Levit. 26. Contra autem Dominus pollicetur hanc spiritualem circumcisionem Israelitis. Deut. 30. Et Paulus hanc internam circumcisionem laudat, Rom. 2, et alibi. Incircumcisis auribus a Hieremia dicuntur carnales, aut etiam prorsus acerbi adversarii veritatis, Hier. 6. Incircumcisa est auris ipsorum, neque poterunt attendere. Stephanus dicit Actor. 7, Iudaeos semper fuisse aurib. et corde incircumcisos Hier. 9 dicit, alias quidem gentes esse incircumcisas praeputio, sed Iudaeos esse incircuncisos corde. Denique incircuncisus simpliciter aliquando impium denotat. Sic Ezech. 28 et 31 dicitur, mortib. incircumcisorum moriemini, et in medio incircumcisorum cadetis. Vicina est haec secundae supra positae significationi. Causas circumcisionis, cur hoc sacramentum in ea parte corporis sit institutum, varie solent divinare: sed primaria ea esse videtur, ut Deus significaret, se, quod ad religionem attinet, ipsum etiam semen aut fontem huius carnalis vitae damnare et reiicere, ita ut omnes oporteat denuo renasci. Per abscisionem ergo et reiectionem illius pelliculae, reiectio ipsius primi seminis, totiusque naturae inde generatae depingitur.

INCLINARE, per metaphoram varia significat Hebraeis, quae non perinde in Latino sermone sunt usitata Primûm enim, signum reverentiae ac honoris est, ei exhibiti, coram quo nos inclinamus. Quare inclinare se coram aliquo, est honorare eum externo illo gestu. Inclinare aurem, significat proprie auscultare et attendere, atque adeo etiam exaudire preces alicuius. Latini ferme simili phrasi Arrigere aures, item Praebere aures. Sumpta autem est phrasis ab externo gestu, quod diligentius auscultaturi vertimus aurem ad vocem loquentis, praesertim autem proceriores, aut in sublimiori loco sedentes ad eos qui de inferiori loco loquuntur, vertunt aurem, aut eo aures et caput inclinant. Crebro igitur haec phrasis de Dei exauditione accipitur. in quo singularis eius benignitas declaratur, quod cum in altis sedeat, nihilominus humilia respiciat: Psal. 16 et 31. Inclina aurem tuam ad me. Ali quando vox AURIS omissa subintelligitur, Psalmo quadragesimo : Expectando expectavi Dominum, et inclinavit ad me: scilicet aurem. id est, audivit me, opitulatus est mihi. Inclinare iudicium, est obscurare alicuius causae rectitudinem: aut ita pervertere, ut veluti incurva, obliqua aut distorta ea causa videatur, quae est rectissima. Nam hic iudicium, sicut post ea ostendetur, ipsam causam notat. Deut 16. Non inclinabis iudicium. Sic et Danielis 9 haec ea dem phrasis accipitur. Sic causam viduae inclinant, aut declinant. Virumque intelligere possis, quod aut vitent, ac caveant ne earum negocia expediant: aut certe ea pervertant, et male de eis pronuncient. Inclinare ad parabolam aurem, est diligenter parabolam auscultare et considerare. Psal. 49: ubi simul et pollicetur se alios velle docere, et dicit se quoque diligenter auscultaturum eadem illa quae aliis proponet, ut non tantum alios, sed quoque semetipsum doceat.

INCLUSORES. Hancuocem aliqui interpretantur de quodam singulari genere fabrorum, ut de fabris ferrariis et serarum. Alii de custodibus urbis, qui ius claudendi portas habebant. alii denique, ut Kimchi, de magnae autoritatis viris. Non sane de nihilo est, quod eos Scriptura cum artificibus coniungat, tanquam eiusdem generis homines. 2. Regum 24, et Hieremiae 24 dicitur, quod rex Babyloniae transtulerit de Hierusalem artifices et clausores,

INCOLERE, est alibi habitare, quâm ubi sis natus. Tales autem plerumque sunt tum tenuiores, ut qui ibi nullam haereditatem a parentibus accipiant: tum contempti ac exosi domesticis eius loci. Ideo Psal. 105. describuntur patres, quod fuerint pauci et incolae in terra promissionis, et de uno loco in alium oberraverint. Sic et Psal. 119. Incola ego sum in terra, inquit Psaltes, describens suam duram et abiectam conditionem. Sic et Psal. 120 deplorat suam sortem, quod diu fuerit incola apud Mesech, et odio habentes pacem. Verum de hoc et infra in voce PEREGRINUS aliquid dicetur.

INCORRUPTUS, duplicem apud Latinos quoque habet significationem, sicut et apud Hebraeos. Aliâs enim corporis, ac rerum externarum quasi quandam Physicam incorruptibilitatem significat: ut 1. Corinth. 15. Surgere in incorruptione, et induere incorruptionem. quod idem est ac immortalitatem. Sic et Romanorum 1, Deus dicitur incorruptibilis. Sic aliqui intelligunt illud Roman. 2. Hisce qui quaerunt incorruptionem per patientiam boni operis, reddet vitam aeternam de gloria ac felicitate aeterna. Sic et 1. Petri 1, verbum Dei vocatur semen incorruptibile: et ibidem, haereditas incorruptibilis. Alias incorruptus aliquis dicitur, cuius animus est sincerus, probus ac pius, qui nullo dono, precio aut fraude se corrumpi sinit: significans nimirum moralem quandam integritatem aut incorruptibilitatem. Ephes. ultimo: Gratia cum omnibus iis qui diligunt IESUM CHRISTUM in incorruptibilitate, id est qui vera pietate ac honestate eum colunt. 2 Timot. 1 Christus dicitur abolevisse mortem, et revelasse per Evangelion vitam et incorruptibilitatem: credo recte exponi posse de iustitia per Evangelion patefacta, et mundo oblata gratis. Romanorum 8 dicitur natura subiecta esse vanitati, et quod liberabitur a servitute corruptionis: id est, abusus, quod peccato malis hominibus et conatibus servire cogitur. Sic et Petrus de moris corruptione loqui videtur, 2 cap. 1. Cum effugissent corruptionem, quae est in cupiditate. et 2. cap. 2, Servi corruptionis: id est, peccati et turpitudinis.

INCREPARE et OBIURGARE, Hebraice גר gaar, crebro, praesertim Deo tributum, realem, non verbalem reprehensionem significat: ut in Generalibus Regulis monui Verba indicationis et noticiae ad Dei translata fieri realia, et alioqui alia omnia fieri multo significantiora, sicut agens ipse potentior est. Notat igitur castigationem, punitionem et repressionem, Zechariae 3. Increpet Dominus in te Satan. Matth. 8. Christus increpavit mare et ventos. id est, tum [voce tum re] potenter repressit. Sic Matth. 17 cacodaemonem obsessi increpasse dicitur: id est, cum severa comminatione mandavit, coegit. Cui vicinum est illud, [Interminatus] est eis, ne se facerent manifestum. Sic febrim dicitur increpasse, Lucae 4. id est, non tantum verbotenus redarguit, sed reipsa repressit, abire coegit. Psalm. 101. Increpavit mare rubrum, et exiccatum est, duxitque eum per abyssos veluti per desertum. Nahum 1. [Increpat mare], et exiccat illud, et omnia flumina are facit. Psalmo [9.] Increpasti gentes, et periit nomenipsorum. Psalm. 61. Increpa feras arundinis. id est, reprime, retunde. Sic 1, Paral. 12 inquit David: Si venitis ad decipiendum me pro adversariis meis videat Dominus, et [increpet. Id] est, resistat vestris malis ac insidiosis conatibus, [uosque] ob eos puniat. Psalmo 149. Ad faciendas in populo increpationes: id est, castigationes, seu ad puniendos eos. De hac reali increpatione Dei etiam Isaias cap. 66 inquit: Ut reddat in ira furorem suum, et increpationes suas in flamma ignis. Psalm. 73. Et fui [percussus] omni die, increpatio mea mane. id est, mox aut [mature] adest castigatio et calamitas mea. Vir increpationum Proverbiorum 29, pro, vir qui crebro increpatur. [inquit] [p. 235] column 445/446 enim: Vir increpationum, qui in durat cervicem suam, repente conteretur. pro, qui saepe contemnit serias admonitiones, et etiam vehem entiores increpationes.

INCURVARI alicui, significat aliquem adorare, vel potius tantum eo gestu honorare aliquem, quandoquidem hoc modo Hebraei aliique orientales reverentiam alteri exhibebant, sicut et adhuc faciunt Asiatici: Hinc illae adorationes Persicae, quas Graeci tantopere detestabantur, ut est in historia Alexandri et aliis. Genesis decimooctavo , et Exodi 18. Sic et Genesis 24, In curvavit se Abrabam, et adoravit Dominum. Sic et Christo omne genu incurvari dicitur: et Psalm. 68. Incuruentur illi omnes dii, verbum Hebraeum est שחח Schacha, quod ita crebro incurvationem significat, ut simul crebrius adorationem etiam Deo praestitam indicet. Est et aliud verbum כרע Cara, itidem incurvationem indicans. Incurvare se super aliena uxore. Iob. 31, pro, cum ea rem habere. Iudicum 11 Incurvando incurvasti me filia mea. id est tristem, moestum. et afflictum fecisti: quia, ut supra in INCLINATUS dixi, tristes incedunt incurvi, non elevant faciem. similes metaphorae sunt, Iacere, Cadere, prosterm: et contra, Surgere, Erigi, Stare. Sic et Psalm. 20. Hi incurvati sunt, et ceciderunt: at nos surreximus, et erecti sumus. Sic et Psalm. 3 accipitur, Incurvatus sum, in clinatus sum vehementissime: id est, afflictus sum. Tristes solent incurui incedere, ut dixi, et alioqui omnia inclinata et incurvata quasi ad extremam ruinam tendunt.

INDIGNATIO, sicut et IRA, aliquando pro poena aut castigatione ponitur. Psalm. 69. Effunde super eos iram tuam, et indignatio irae tuae comprehendat eos. Populas indignat onis: id est populus cui irascitur aut etiam quem punit Deus. Esaiae 10. Et super populum indignationis meae mandabo ei: id est, iubebo Assyrium, ut talem populum castiget, aut etiam penitus perdat.

INDOCTUS verterunt ali qui interpretes, id quod Paulus 1. Corinthiorum 14 exprimit voce ἰδιώτης : Qui implet locum indocti, quo modo dicturus est amen? De quo supra in voce IDIOTA. Ponitur autem utrunque horum pro plebeio, ac homine de infimo vulgo.

INDUCERE super aliquam terram gladium aut famem Ezechielis 33, id est, excitare aut immittere ei bellum. Inducere in tentationem, in Dominica oratione, permissionem significat: ut in Regulis proprio Canone ostendi, quod scilicet saepe verba agentia tantum permissionem aliasve causas sui effectus denotent, non autem semper ipsummet actum.

INDUERE, varia habet significata: sed tamen ferme omnia in illis duobus generibus conveniunt, quod significet vel ornari aliquem aliqua re, vel eam illi penitus arctissimeque adiungere, ut propriam: sicut homo induit, sibique penitus adiungit et quasi adglutinat vestimentum, ut iam quasi unum quid, et non amplius res diversae esse vide antur: sicut in hoc exemplo ista vis metaphorae elucescit. Psal. 109. Dilexit maledictionem, ideo veniat ei: et noluit bene dictionem, ideo elongetur ab eo. Induat maledictionem sicut vestimentum, et veniat sicut aquae in medio eius, et sicut oleum in ossa eius. ubi energia metaphorae induitionis singularem ac intimam quandam appropriationem denotat. Induere collum equi tonitru, Iob 39. id est, sumere sibi collum equi valde hinnientis. Indui confusione: pro, confundi, pudefieri, Ezechielis septimo. Rex lugebit, et princeps induetur confusione. Sic Indui pudore, Psalmo 109. Induantur adversatii mei pudore, et operiantur sicut vestimento pudore suo. id est. penitus contundantur, et ignomima prorsus obruantur. Eadem phrasis, ac in eodem sensu, reperitur etiam Psalmo 132, Iob 8. Induere gloriam et fortitudinem: id est, ornare ac exhibere se fortem et gloriosum, Psalm. nonagesimotertio : Dominus regnat, gloriam induit, induit Dominus fortitudinem. Isaiae 51, Indue te fortitudine ô brachium Domini. id est, fortiter agendo, et potenter adversarios tuos castigando, declara te esse fortem, atque ita gloriam tuam apud homines nunc te contemnentes assere. Psalmo 104. Gloriam et decorem indutus es id est, talis agnosceris. Iustitiam induerc, est iustitiae vacare, aut etiam iustum fieri. Psalmo 132. Sacerdotes tui induant iustitiam. Iob 29. Iustitiam induebam, et induebat me tanquam pallium. id est, prorsus adiunxeram me iustitiae, eive deditus eram. Indui aliquem salute, Psalm. 132. id est, servare eum. sic enim ibi bis repetit: primum petens a deo, ut sacerdotes eius induant iustitiam, et sancti eius iubilent, scilicet prae gaudio, de accepta liberatione: postea promittit Deus, se illos vestiturum aut ornaturum salute nimirum ita ut et toti Ecclesiae eorum functio sit salutaris. Eadem phrasis de sacerdotibus etiam 2. Paralipomenon 6 reperitur. Indui veste violentiae, Psal. 73. pro, violentiam excercere Hieremias capite quadragesimotertio , praedicens regem Babylonis depraedaturum, et sibi subiugaturum Aegyptum, inquit: Et induet terram Aegypti, quemadmodum induit se pastor pallio suo. id est, illam sibi penitus adiunget, et spoliis praedaque eius sese penitus ornabit. Dicuntur etiam pascua inanis pecudibu:, cum ea gregibus passim operiuntur. Spiritus induere aliquem dicitur. cum ita potenter intrat in hominem, ibique agit, ac per eum laborat, ac si homo indueret vestimentum, eoque opertus operaretur. 1. Paralipomenon 12. Spiritus induit Amasam principem. id est, potenter eum movit ac excitavit, etc. et 2. Paral. 24. Spiritus autem Dei in duit Zachariam, id est, excitavit eum ut obiurgaret populum transgredientem mandatum Dei. Corruptibile et mortale hoc induet incorruptibilitatem et immortalitatem: id est, mutabitur in talem conditionem aut naturam, fiet tale: prima Corinthiorum decimo quinto : Verum ibi alia ratio est figurae. Dicumur enim et exuere aut deponere hoc tabernaculun, ut vestimentum mortalis corporis, et assumere immortale, spirituale, ac gloriosum. Sic et Eph. 4, ac Colos. 3, iubemur exuere veterem hominem cum suis pravis factis, et induere novum: id est, mortificare veterem Adamum, eique fortiter resistere, nec pati ut regnet in nobis, aut per nostra membra malas actiones patret. Contra iubemur novum hominem induere. Sic et Rom. 13. iubemur abiicere opera tenebrarum, et induere arma lucis. Induere CHRISTUM, est, ita fide eius omnia beneficia apprehendere, ac prorsus in eius corpus, ut illi proprium membrum incorporari, ut possimus cum Paulo dicere: Vivo autem non iam ego, sed vivit in me Christus. De tali amictu loquitur Apostolus Rom. 1, et Gal. 3. Quoquot baptizati estis, Christum in duistis. Induam eum tunica tua, Isaiae 22. id est, faciam ut succedat in functionem et opes tuas. Induere fortituoine tua Zion, et induere vestimentis gloriae Isa. 52. id est, sis fortis et animosa, teque exorna. Sic Christus dicitur Isaiae 59, indutus iustitia ut lorica, quia scilicet iustitia sua vicit peccatum, Satanam et mortem: sibi insuper gloriosum regnum populi iustificati erigere. Dicitur etiam induisse arma vindictae et zeli. id est hisce instructum venisse ad expugnandum regnum Satanae, et erigendum suum.

INDURARI aliquem ab aliquo, aut cor alicuius ab ipso indurari est, pertinacem ac impoenitentem facere, ne Deum eiusve mandatum curet. Exposuimus enim supra, durum et lapideum, aut etiam adamantinum cor significare impium, quod scilicet nullis minis aut tonitruis verbi Dei, nullis etiam promissionibus perfodi, conterique aut emolliri possit. 1 Sam. 6. Cur induratis corda vestra, aut potius aggravatis? dicunt sapientes Philistaeorum ad eos. et Deut. 10. Cervicem vestram ne induretis. Exodi 4 et 7, aliquoties Deus dicit, se induraturum esse cor [p. 236] column 447/448 Pharaonis, ne dimittat populum: id est, pertinax et obstinatum facturum, ne obtemperet Deo praecipienti dimissionem populi. Hic solent quaerere Theologi et alii: Num igitur Deus sit causa peccati, qui induret quos velit? ut Paulus Ram. 9 ex Exodo repetit. Respondent autem gnari Hebraeae phraseos, talia verba et locutiones permissionem tantum, non autem etiam efficacem operationem aut effectionem significare: sicut paulo ante de Inducere in tentationem dixi: et prolixa Regula multisque exemplis in Generalibus praeceptis monstravi, saepe Verba operationem aut rem significantia poni pro agnitione, indicatione, permissione, potentia, aut consuetudine, aliisûe causis lactionis. Eam Regulam vide, et exempla considera. Dicitur et Indurare se, ut Exodi decimotertio : Cum indurasset se Pharao ad dimittendum nos: id est, cum obfirmasset animum, ne nos dimitteret. Iob decimonono : Indurati estis mihi. id est, pertinaciter et importune disputatis mecum. Accipitur aliquando etiam de constantia animi in bono proposito. ut Ruth. 1. Videns quod indurata esset ad proficiscendum secum: id est, ad eundum cum socru Noemi in Iudaeam.

INDURESCERE, pro, fortiorem aut validiorem fieri. Iudicum 4. Et ivit manus Israel eundo, et indurescendo super Iabin, donec exciderunt eum.

INEBRIARE, aut INEBRIARI, primum habet notam significationem: ut Noachus et Lotus inebriati sunt. Secundo, saturationem vel vini, vel cibi indicat. ut Hag. 1. Bibetis, et non inebriabimini. id est, non poteritis restinguere sitim. Psalmo 36. Inebriabuntur pinguedine domus tuae: pro saturabuntur tuis beneficiis. Sic Hieremiae 31. Inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus saturabitur bonitate mea, dicit Dominus. Bis itidem reperitur haec phrasis. Sic et fratres Ioseph cum eo inebriati esse scribuntur Genesis quadragesimotertio . Et in Evangelio dicit architriclinus: Omnis homo dat ab initio bonum vinum, postea quam autem sunt inebriati. id est, cum iam restinxerunt sitim etc. non quod Christus vere ebriis, ebrietatem addere voluerit. Inebriari amore, Prov. 7: pro, explerire amatoria, aut venerea. Tertio, Inebriare est, largius madefacere, autrigare. Sic dicitur Pluvia inebrians. Prov. 11. Sic gladius inebriari, et sagittae, sanguine, dicitur Is. 34, et Deut. 32. pro, penitus madefieri, et quasi exaturari sanguine. Quarto significat per metaphoram, ad stuporem a mentiamque redigi. Hier. 48. Inebriate Moab, quoniam contra Deum magnificavit: id est, acerbis vexationibus eum velut furiosum efficite. Eadem vis est et Nahum tertio , Tu quoque inebriaberis. Denique significatur etiam quaedam spiritualis ebrietas, eaque duplex, bona aut mala. Ebrietas pravi spiritus, est illa spiritualis vertigo aut amentia, qua se ductores ac seducti ita sunt fascinati, ac veluti incantati, ut temere huc atque illuc sententia cogitationeque ruant, nescientes quid dicant aut faciant, seu (ut Paulus inquit) non attendentes neque quid, neque de quo loquantur. De hac est et Isa 26. Sic omnes gentes dicuntur inebriatae esse de vino scortationis Babylonicae meretricis. Apocal. 17. 18. 19. Eph. 5. Nolite inebriari vino, in quo est luxus: sed repleamini Spiritu, loquentes vobis invicem psalmis et hymnis, Haec posterior repletio, illa sancta ebrietas est.

INFAMIAM ipsius terrae protulerunt. Num. 13 et 14, id est, aliqua singularia probra aut incommoda terrae Canaan multitudini narrarunt, et persuaserunt.

INFANS, exponetur plenius in voce PUER, ac PUSILLUS. Nunc tantum locum Isaiae 65 breviter attingemus. Non erit (inquit) ultra infans dierum, et senex qui non expleverit dies suos. Videtur quidem de longaevitate loqui, tanquam quorum infantia morietur: sed forte accipiendum est de profectu, quod omnes ad plenam cognitionem regni Dei pervenient: et quod etiam senes infantes, id est imperiti, deposita inscitia veluti morientur, aut renunciabunt suae infantiae. Contrarium autem est, quod Paulus de quibusdam pronunciat inquiens: Semper discentes, et nunquam ad noticiam veritatis pervenientes. Sed de hoc loco clarius dicetur in voce PUER.

INFATUA quaeso consilium Achitophel, est in Vulgata, 2. Sam. 15. Verten dum potius videtur, siverba spectes: Stultifica sensus. aut est, Fac irritum, impedi.

INFERNUS, aut INFERI, alias significant sepulchrum. ut Genesis 37. Descendam lugens in infernum. Sic Num. 16 de Cora et coniuratis scribitur, quod vivi descenderint in infernum. id est, terra vivos vorare ac sepelire coepit, cum alioqui tantum mortui terrae mandentur. Psalm. 88. Vita mea inferno appropinquavit Psalm. 55. Antevertat eos mors, et descendant vivi in infernum. Potest tum de subitanea morte, tum et de subita abreptione ad aeternum exitium intelligi. Alias significat quasi quendam communem locum mortuorum, alias bonorum, alias malorum sicut et Latinis inferi sunt omnes mortui, sive in suppliciis crucientur, sive in campis Elisiis delicientur: quod et Augustin. notavit Sic videtur accipere Iacob Gene. 37. Descendam lugens in infernum ad filium meum. tametsi hic posset pro ipso sepulchro aut morte accipi, quemadmodum et supra dictum est. Sensus enim huius loci est: Hic dolor aut tristis casus amissi filii erit mihi causa mortis, nec me dedet, interficiet me, non autem ut communiter intelligunt, Non desinam flere, dolere ac lugere toto meae vitae tempore. Sic et Isaiae 38 accipitur infernus, de communi loco aut statu morientium, bonorum et malorum tametsi ibi simul et illa figura addatur, quod infernum aut sepulchrum et mors ponatur pro iis qui sunt in inferno aut sepulchro et morte. inquit enim: Quoniam infernus non confitebitur tibi, neque mors laudabit te, nec expectabunt qui descendunt in foveam veritatem tuam sed vivens ipse confitebitur tibi, sicut ego hodie. Idem Psal. 6. Sic et in Iob subinde describitur infernus, tanquam regnum quoddam mortuorum, in summis [terrae] profunditatibus. Sic et Apocalypsis decimonono accipi videtur, ubi mors et infernus dicitur reddidisse suos mortuos, scilicet ut resurgant, et ad iudicium veniant. Aliâs quamvis graviorem ac tristiorem calamitate denotat. ut 1. Sam. 2. Dominus deducit ad inferos, et [reducit]. id est, in tristissimos casus: sicut textus ipse se exponit, Dominus vulnerat et sanat. Idem valet et Psalm. 110. Angustiae inferni invenerunt me. tametsi hic rectius de ipso vero inferno intellexeris. Psalm. 10 et 30 [Eruisti] animam meam de Inferno inferiori. id est, ex summis et extremis periculis. Sic Proverbiorum 5 et 6, adulterium dicitur producere in Infernum: id est, in extremas calamitates. Inde porro sive gradu facto per metalepsin, sive a sepulchro ducta metaphora, ponitur pro inferno ipso: id est, pro loco poenarum, et regno Satanae. Sic igitur accipitur Hoseae 13. De manu [Inferni] redimam eos, de morte liberabo eos. Ero pestis tua Mors, ero exitium tuum ô Inferne. Tametsi forte [rectius] eum locum verteris cum Paulo, Ubi est mors [stimulus] tuus? etc. Sed de hoc loco alibi. De hoc sane [nullum] dubium est, quin שאל Scheol sepulchrum infernus, [hic] pro ipsissimo loco aeterni exitii ponatur. Sic et 1. Cor. 15. Sic et Psal. 16 Scheol Infernus ipsum verum infernum significat, et opponitur ei descriptio vitae ac felicitatis aeternae. Primum enim dicit: Non derelinques animam meam in Inferno. Ibi autem derelinqui aut non derelinquis dicitur, ubi male habet, et non libenter est. Addit [mox] antithesin. quod monstrabit ei semitam vitae, satietatem gaudiorum in conspectu Dei, et iocunditates dexteram Dei: quae antithesis describens aeternam felicitatem [p. 237] column 449/450 manifeste indicat praecedentia de vero Inferno dici. Petrus Actor. 2. ponit in inferno ὠδίνας mortis, gravissimos cruciatus, et ab eis liberatum esse resurgentem Dominum affirmat. Est vero dignum observatu, quod et sepulchrum et infernus uno nomine Scheol a petendo dicitur, quia semper petunt, et teste Salomone nunquam saturantur. Proverb. 30. Sicut et mors macilenta plerunque pingitur. Posses recte non tantum de sepulchro ac temporario exitu, sed etiam de aeterno accipere illa duo illustria loca Isaiae 5. Propterea dilatavit Infernus animam suam. et capite 14. ubi omnes reges ac principes advenientem Assyrium cum insultatione excipiunt. Portae Inferni paulo aliter accipiuntur Isaiae 38. quam Matthaei 18. Apud Isaiam enim, abire ad portas Inferni, est mori, ad mortuos abire, in eorum regnum ex hac vita migrare. Pius enim rex Ezechias dicit se iam desperavisse de vita. Christus porro per portas Inferni intelligit ipsos summos cacodaemones, omnemque eorum potentiam, sumpta metaphora a rebus humanis, ubi per portas intelliguntur reges et principes, quia reges multum solebant esse in portis, captandi credo ventuli gratia in aestu, quia ibi tanquam in quodam Eurypo ventus aurave magis movetur et sentitur. At inferni infima ardere, longe gravissimas et plane extremas Dei poenas etiam in hac vita significat, Deu. 32. Comparat enim castigationem suam Deus cum igne ex ira sua accenso, qui non tantum superficiem terrae, arbores et animalia sit exusturus, sed etiam in ipsa viscera terrae grassaturus. Inferiora terra aliquando etiam infernum ipsum significant, ut Eph. 4. Quid est quod ascendit, nisi quod etiam descendit prius ad inferiores terrae partes? Ezech. 31 et 32, eadem locutio videtur potius loca mortuorum significare, quam locum cruciatuum. inquit enim: Omnes traditi sunt morti, terrae inferiori. Item, Et deiice eam ad terram inferiorum, cum descendentibus in sepulchrum. Psalm. 139, significat uterum matris: Quando variis membris decoratus fui in inferioribus terrae. Occurrunt alio qui varia Synonyma, quae videntur plerunque verum Infernum significare: nempe haec. Fovea: ut Isaiae 8, Liberare animam meam a fovea. hoc est, ne corpus putrescat, et in sepulchro maneat. Lacus mortis, Isaiae 14. Terra oblivionis, eo quod mortuorum memoria brevi intereat. Sic Psal. 87. Iustitia tua in terra oblivionis: et Iob 10. Puteus interitus, Psalm 54. Puteus sine aqua, Zachariae 9. Dimisi vinctos tuos ex puteo, in quo non est aqua. id est, captivitas absque consolatione. Abyssus etiam pro Inferis poni solet: ut Rom. 10, et Ionae 2. ubi vocat ventrem inferi Pelegus, Abyssum, Gurgites, Vectes terrae, et insuper Cor maris, mystice intelligenda. Umbra mortis, Isaiae 9 cap. nuncupatur: sicut et Psalm. 22. Baratbrum, Iudic. 5. Gehenna, Matth. 5. Vermis conscientiae, Ignis inextinguibilis, rodens conscientiam, Isaiae 34, et ultimo capite. Catenam noctis vocat D. Petrus, et Caliginem tenebrarum. Vocatur et Tenebrae exteriores, in quibus sit fletus et stridor dentium. Caeterum quia ob locum Petri solet disputari de descensu Christi ad inferos, deque eius facta illis praedicatione, adscribam et de illis rebus ac dicto meam sententiam. Divus Petrus 1 cap. 3 dicit, Christum esse mortificatum carne, et vivificatum spiritu, eodemque profectum praedicasse spiritibus in custodia existentibus, qui olim increduli fuerint, cum Dei patientia expectavit (scilicet expectavit tum poenitentiam malorum, tum et arcae absolutionem) tempore Nohae, cum arca fabricaretur. Carnem igitur Christi intelligo vitam hanc mortalem, qua Dominus privatus fuit in passione: spiritum vero, animam quam patri commendat clamans, In manus tuas commendo spiritum meum, ut ipsamet Evangelistarum verba habent. Ea igitur anima aut spiritus ideo vivificata dicitur, quia liberata fuit miseriis huius vitae, et etiam ipsius ultimae passionis contumeliis. Quin et reatu et ingenti mole peccatorum, quae longe tristissima et gravissima onera Christus in ipsam validissimam imputationem divinitus translata in hac mortali vita pro genere humano sustinuit. Hac igitur anima sua Christus descendens ad inferos, concionatus est spiritibus: id est, animabus olim tempore diluvii incredulis, aut inobedientibus. Verum hic ingens difficultas quaestionum oboritur, dum lectores cogitant ac quaerunt, Num ergo et in inferno homines convertantur? aut quis tandem usus concionum Christi in inferno esse potuit, ubi nulla redemptio aut conversio amplius superesse dicitur? Ego sane opinor verbum praedicandi, ἐκύρηξειν , ibi non propriissime accipi: sed esse sensum, quod Christus suo descensu ad inferos, suaque praesentia eorum incredulitatem redarguerit, ostenderitque se Meschiam aut benedictum mulieris semen iam vere mundo a Deo exhibitum esse, secundum vetustissimam promissionem olim Adamo in Paradiso traditam (et illis ipsis incredulis diligenter, licet frustra a Noacho praedicatam) tum ad iustificationem ac liberationem credentium, tum et ad iudicium aut contritionem, seu contusionem serpentis, eiusque seminis, nempe omnium incredulorum: quod ipsi antea nequaquam credere Noacho voluerint, nunc vero gementes ac dolentes reipsa experiantur, et postea in extrema die etiam magis ingenti suo malo experturi sint: ut sic illa Christi praedicatio apud inferos incredulis facta, fuerit non tam verbalis ad institutionem ac poenitentiam, quam realis ad evidentem redargutionem, confusionem et poenam eorum qui antea viventes Noacho talia concionanti et inculcanti credere noluerant, sed potius ut vanissima figmenta damnaverant, detestatique fuerant, aut saltem deriserant: sicut et dives ille, qui verbis Lazari aut piorum doctorum credere noluerat, reipsa in Inferno experiebatur: eamque experimentalem concionem aut institutionem fratribus suis, misso eis illinc legato aut concionatore, communicari cupiebat, et a patre Abrahamo petebat. Sensus ergo (meo quidem iudicio) praedicationis huius est, quasi Christus suo descensu praesentiaque potius realiter quam verbaliter haec sequentia illis incredulis animabus dixerit: En vos infideles et genimina serpentis, probe meministis, quam opportune et importune vobis olim meus ille octavus gratuitae iustitiae praeco Noachus et alii Patriarchae inculcaverint, venturum omnino esse benedictum semen mulieris, secundum promissionem Adamo factam, ut tum credentes iustificet, liberet ac servet a corporali et spirituali diluvio in vitam aeternam: tum etiam, ut serpentem cum suo incredulo semine in aeternum perdat. Verum vobis incredulis illa promissio et innumerae conciones de ea, usque ad extremam vestram nauseam factae, merae fabulae ac nugae fuerunt. At nunc, ô miseri, en me a veraci Deo exhibitum esse, meaque passione Satanae et eius increduli seminis (quale et vos estis) caput contritum, ac mundum victum esse, et vicissim credentes servatos, viva experientia cognoscere cogemini: et denique me iam victorem Satanae, ac eius seminis et membrorum, coram inviti ac gementes cernitis, et in extremo iudicio cernetis. Nec inusitata est ista figura sermonis in Sacris literis, ut verbalis praedicatio aut institutio pro reali quadam rei effectione, operatione ac energia ponatur. Sic sanguis Abelis dicitur clamare: sic Abel, Hebraeo. 11, per fidem adhuc loqui dicitur, dum nimirum nos suo exemplo verae fidei, ac doctrinae salutis et martyrii adhuc quotidie, non quidem verbaliter, sed vere ac realiter, atque efficaciter loquendo docet. Posses et hunc Hebraismum ad illam generalem regulam referre, quod saepe dictum pro facto aut re, et contra ponatur. Alius quidam vir doctus acute et erudite tractans hunc locum, eo sensum eius trahit, quasi diceret Petrus: Divinitatem Christi olim per Noachum illis incredulis praedicasse, qui suo tempore in carcere [p. 238] column 451/452 aut inferno conclusi tenerentur. Verum omnia ferme verba ei propalam reclamare videntur. Nam spiritus vivificatus mortificatae carni oppositus, omnino ipsam sanctam Christi animam proprie significat. Est vero hic diligenter observandum, quod non dicit a carne mortificatum, aut a spiritu vivificatum: sed in illa quidem sui parte mortificatum, in hac vero vivificatum, ut supra exposui. Deinde animam Christi descendisse ad inferos, articulus fidei est: quantumvis eum ille, cum suae farinae sodalibus astuta quadam interpretatione plane tollat. Praeterea vox Profectionis, multo melius animae Christi in passione emissae, et ad inferos profectae, quam Divinitati convenit: praesertim cum nulla talis phrasis de profectione Dei ad praedicandum, ibi in Genesi legatur. Quod si etiam dicendum tale quid esset de Divinitate, rectius diceretur venisse, quam Profectam esse. Motus enim a nobis alio, Profectio: aliunde vero ut ex caelo ad nos, Adventus dicitur, ut incarnationem Christi non profectionem, sed adventum, nempe divinitatis in carnem, vocamus. At in morte recte dicitur emissus spiritus, aut anima Christi hinc ad inferos profecta esse. Dicit ergo profectum, scilicet hinc a nobis ex terris. Sicut et mox ibidem Petrus hoc eodem participio πορευθὴς Profectus, utens dicit, eum hinc in caelum abiisse, et ibi ad dexteram Dei consedisse. Tertio, Scriptura prorsus arcte coniungit passlonem cum illa profectione ac praedicatione, quasi Christus mox a passione profectus sit ad praedicandum spiritibus: non ita longissime distrahit, quasi nunc quidem sit passus, olim autem praedicaverit. Quarto, Scriptura Noachi praedicationem proprie Spiritui S. non secundae personae, clare ibi tribuit, dicens: Non litigabit Spiritus meus, etc. sicut et tota Scriptura tertiae personae doctrinam ac ministerium praedicationis adscribit, quod ea a Christo accipiat, et per os piorum doctorum loquatur, Scripturam inspiret, et mundum arguat aut consoletur. Quinto: si vox Spiritus de Deo hic intelligeretur, a quo Christus sit vivificatus, ut ille vult, necesse esset, illam intelligi de prima persona, quod ea praedicaverit apud inferos, quia patri Scriptura resuscitat ionem Christi solet tribuere. Sexto, est sane prorsus violenta interpretatio, quod mortificatus carne, et vivificatus spiritu, exponit, a spiritu: et mox per Spiritum intelligit virtutem. Scriptura enim ibi quasi duas quasdam partes Christi facit, in quarum quidem priore sit mortificatus, in posteriore vero vivificatus. Denique ne in re evidenti plura congeramus, participium ἀπειθήσασι , qui non obedierant, omnino ostendit, illam inobedientiam longe antecessisse hanc praedicationem. Sic etiam vocula ποτὲ olim, et tota sequens temporis annotatio determinans et circumscribens vocem ἀπειθήσασι , qui aliquando non crediderant, omnino separat tempus incredulitatis illorum, a tempore huius profectionis et praedicationis. Alioqui si istius hominis sensus esset huic loco proprius, coniunxisset certe Petrus hanc temporis annotationem, cum profectione et praedicatione Christi: dixissetque vivificatus spiritu: in quo ποτὲ olim, cum semel expectabat Dei patientia in diebus Noae, cum appararetur arca, profectus praedicavit spiritibus nunc in carcere detentis. At ille tempus inobedientiae non cum profectione aut praedicatione Christi, sed cum incredulitate illa prima et Noachi praedicatione connectit: contra vero, carcerem cum profectione et praedicatione coniungit: quae si voluisset disiungere, et tantum ad suum tempus respexisset, dixisset certe, τοῖς νῦν ἐν φυλακῇ πνεύμασι , spiritibus qui nunc sunt in carcere. At ille simpliciter ait, Profectus praedicavit spiritibus in carcere: id est, qui tunc iam existebant in carcere, cum ad eos profectus est, eisque praedicavit. Adde quod plane nihil hic attineret facere mentionem carceris, aut nominare illos incredulos prisci mundi spiritus, seu animas: cum Noachus non solis animabus, sed totis ac viventibus hominibus praedicaverit. Nihil etiam opus fuisset Petrum indicare, ubi nam iam illi increduli sint, aut detineantur. Hoc enim tum nihil ad rem facit, tum etiam ipso tacente sciretur: nisi voluisset ostendere ipsum Christi spiritum aut animam ad eos in carcerem profectam esse. Dixisset enim simpliciter, quod Christi divinitas olim praedicaverit incredulis hominibus prisci mundi. Hoc enim ad istius scriptoris sensum exprimendum prorsus suffecisset. Remoratur aliquos etiam locus sequentis cap. eiusdem Epistolae, ubi inquit Petrus: la hoc quoque mortuis praedicatum est Evangelion, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem iuxta Deum spiritu. Sed sensus est: Praedicatum esse Evangelion hominibus, qui olim quidem ante adventum Christi vixerunt, tempore autem Petri iam mortui erant. Mortui ergo ratione temporis vitae Petri dicuntur, non ratione eius temporis quo praedicatum est illis Evangelion. Sic etiam in extrema die dicuntur iudicandi vivi et mortui, non quod tunc sint ulli futuri mortui, quando quidem ibi omnes resuscitati coram tribunali Christi comparebunt: sed quod antea mortui fuerint, priusquam ad extremum iudicium resuscitarentur. Sic igitur tum illi qui nunquam fuerunt mortui, sed vivi in extrema die deprehendentur, tum et illi qui fuerant mortui, tunc autem resuscitati et viverunt, iudicabuntur. Praedicatur porro omnibus Evangelion in eum finem, ut licet hoc mortale corpus iudicari, id est, morte temporaria puniri et aboleri de hac vita debeat, tamen coram Deo spiritus noster in sinu Abrahae vivat. Sic et illis veteribus ac iamdudum mortuis, praedicatum est olim a Prophetis Evangelion de Meschia: non quod essent usque ad eius adventum victuri, eumve corporaliter visuri: sed ut spiritus eorum iustificaretur ac regeneraretur, ac tandem et Meschiam viderent, et perpetuo viverent. Haec de praedicatione Christi apud inferos. Caeterum quia etiam de qualitate descensus Christi ad inferos controvertitur, num is ad humiliationem ac exinanitionem pertineat, vel contra gloriosus ac plenus dignitate ac maiestate fuerit: adscribam de illo quoque eam sententiam, quam maxime Sacris literis convenire, aut potius inde sumptam esse iudico. Si quis aliquid clarius et verius hisce attulerit, libenter abiecta hac sententia ei assentiar. Primum locutio Descendere ad inferos duplicem potissimum habet significationem: alteram propriam, alteram metaphoricam. Propria est, revera etiam localiter (ut iudico) venire ad certum locum aeternarum poenarum: qualis huius locutionis significatio est Isaiae 14, Amos 9, Psal. 55 et 139. qui locus inferni Is. 30 describitur. Metaphorica est, in quascumque graviores miserias vel corporis vel animi incidere: ut Anna mater Samuelis inquit, Deducit ad inferos, et reducis. 1. Sam. 2. Deinde, Descendisse Christum ad inferos, est articulus fidei, non tantum quod in Symbolo continetur, sed etiam quod in 16 Psal. Osea 13 item a Petro et Paulo clare asseritur, Act. 2. Ephes 4 1. Pet. 3. Tertio, quando sit factus Christi descensus ad inferos, quaeritur. Verum non dubito post mortem sanctum nam Petrus Act. 2 coniungit animae infernum et periculum corporis corruptionis. Corruptionis autem seu putrefactionis periculum ei imminuit, cum esset in sepulchro. Verum Deus eum non tam diu ibi iacere passus est, donec fieret putrefactio. Sic 1. Pet 3 facit Petrus descensum Christi, postquam corpore quidem fuit mortuus, sed Spiritu aut anima vivens seu vivificatus. Ad haec et symbolum Apostolorum, quod ordine doctrinam, et quasi etiam historiam Christi complectitur, ponit descensum ad inferos post mortem. Quarto quaeritur, qualis fuerit descensus Christi ad inferos: num gloriosus [p. 239] column 453/454 aut ipsi tristis? Sentio sane, non fuisse gloriosum. nam Paulus Eph. 4 gloriosae ascensioni opponit descensionem ad infima terrae: ubi facile animadvertitur, eum gloriam ascensionis cum ignominia aut exinanitione descensionis per antithesin conferre. Item Psalmus cum dicit, Non deseres animam meam in inferno, testatur eum non bene ibi habuisse. Non enim is alicubi deseritur. qui numquam ibi fuit: nec is quoque alicubi deseritur, qui est quidem in eo loco, sed tamen ibi bene habet. Petrus quoque, cum Act. secundo inquit, Deum excitasse Iesum, solvendo ὠδῖνας , id est, gravissimos cruciatus mortis, clare ostendit, Christum usque ad resurrectionem fuisse vinctum acerbissimis doloribus mortis. Observandum autem est, mortem aliquanto graviorem significationem habere apud Hebraeos, seu in Sacris literis, quam apud Latinos. Complectitur enim totum illud stipendium peccati, quod datur reis in praesenti et futura vita ut Gen. 3. Quo cunque die comederis, morte morieris. Ita ut apud Petrum Actorum 2 non dubitem gravissimos dolores mortis significare idem, quod Gehennae cruciatus. Accedit porro et tertia ibidem vox: Non fuit possibile eum κρατεῖσθαι , detineri. Dicit, non fuisse possibile a morte Christum detineri. Indicat igitur Petrus, captum quidem fuisse Christum a morte, vinctum etiam vinculis acerbissimorum dolorum: sed Deum in illis vinculis ipsum non deseruisse, ut alios sub maledicto legis existentes: sed solvendo ipsum ex tam tristibus vinculis excitavisse, et glorificasse. Tum porro et ex corporis ignominia, in qua interim in sepulchro haesit, animadverti potest, animam quoque eius quasi sociam, interea temporis non nimis gloriosam fuisse. Nam utrunque simul humiliatum, et vicissim simul glorificatum est. Fuit autem corpus omnibus naturalibus viribus spoliatum, tanquam scelerati alicuius nebulonis ex patibulo in sepulchrum translatum, a vigilibus custoditum, et denique ad putrefactionem dispositum. Nec obstat, quod Petrus dicit, eum concionatum esse. Potuit enim et simul concionari, et male habere, ut toto vitae tempore et in ipsa cruce, patiendo vicit, et monendo mortem destruxit. Hic idem tristis descensus potest etiam probari eo argumento, quod omnis qui est sub maledicto legis, huius et illius alterius mortis ὠδῖνας aut cruciatus sentit. Item, quod oportuit omnino Christum omnia ea pro nobis perpeti, quae nos pati debuissemus, nisi eius satisfactio pro nobis facta, nobisque applicata fuisset. Praeterea, quod usque ad gloriosam resurrectionem ignominia Christi extensa est. nam ibi primum cum pater dextera sua exaltavit. ¶ Quod autem obiicitur, Christum inferos destruxisse: recte respondetur, Christum nostrum non potentia et gloriosa quadam violentia vincere, ut Reges mundi huius, et Iudaicus Messias: sed moriendo, obediendo et satisfaciendo. Primarius enim summusque hostis noster est ipsa iustitia seu in Dei, quae non viribus violentiave expugnanda, sed satisfactione alicuius placanda erat. Ex hisce facile apparet, quod in articulo, CHRISTUS DESCENDIT AD INFEROS, propria, et non metaphorica significatio ponenda sit. Hinc etiam eius definitio colligi potest. Postremo quaeritur, an et satisfactorius sit ille descensus, seu meritorius? Paulus Philippensibus secundo, et Hebr. quinto, meritum et satisfactione Christi tribuit toti obedientiae et humiliationi eius, enim illi, quod cum esset Deus, tamen ita se coram Patre humiliaverit, ut servi quoque formam suscipere non indignatus, et non soli passioni ipsius. Proinde cum descensus Christi ad inferos sit pars obedientiae, [humiliationis], et ignominiae Christi, ut hactenus ostensum est: non video cur ad meritum et satisfactionem eius [referendus] non sit. Sentiunt alioqui omnes pii doctores hoc tempore, non solam Christi mortem esse satisfactorium sacrificium, sed et totam eius obedientiam, et humiliationem. Obiecta contra hanc explicationem non difficulter dissolui possunt, ut primum cum obiiciunt: Ergo et alii pii descendunt ad inferos, et erit veluti novum purgatorium. Negatur consequentia. Non enim necesse est nos omnia pati, quae Christus est passus: quia ipse fuit sub maledicto legis, nos non sumus, sed aliquatenus tantum ipsi in hac vita conformamur, alius magis, alius minus. Secundo, Christus dixit in cruce Consummatum est. Item Actor. 13 dicit Paulus Cum Iudaei omnia consummassent. Ergo omnia quae inferenda erant Christo, consummata sunt in cruce. Negatur consequentia. Certe enim prophetia de sepulchro impiis simili nondum erat impleta. Sed hoc tantum inde concludi potest: Ergo omnes afflictiones, quae a Iudaeis ei infligi debebant, finitae fuerunt. Dicit enim, Cum consummassent omnia: scilicet quae ab ipsis consummanda erant in vitam Christi. Tertio, Christus commen davit animam suam in manum patris: In manu patris haud dubie non male habuit: Ergo in descensu Christus nihil est passus. Respondetur, Christum semper fuisse in manu patris, et pios omnes iam esse in manu Christi (sicut ipsemet inquit: Nemo eos rapiet de manibus meis) et tamen non omni malo caremus, nec plane sumus a Satanae tyrannide liberi, ante illam integram liberationem et glorificationem. Deinde, ut maxime intelligatur de summa quadam felicitate, In manu patris esse: tamen non necesse est hoc statim post precationem eius accidisse. Etiam ante crucem orat se glorificari, inquiens: Pater glorifica me, etc. et haud dubie exauditur: sed tamen non statim glorificatur, quin potius tunc primum in summam ignominiam cum iniustis disputatus cadit. Sic et hic non est necesse statim post petitionem, eam esse adimpletam: sed hoc impetravit, ut Deus summam curam haberet, et nec animam in inferno desereret, nec corpus in sepulchro corrumpi pateretur, ut in Psalmo promissionem habuit. Quarto opponunt, Hodie mecum eris in paradiso: Ergo Christus non in infernum, sed in paradisum statim post mortem abivit. Fortassis autem non male respondent, qui in dicant, in Scriptura saepe Hodie significare tempus novi Testamenti, Notissimum quoque est, Heri omne proxime praeteritum, Cras et Postridie omne futurum, Hodie omne praesens, per catachresin quandam crebro significare: nihilominus, etiamsi quis vehementer urgeat intelligendum revera de illa eadem die, non efficiet, animam non descendere ad inferos. Potuit enim eadem die et descendisse ad inferos, et ascendisse in paradisum. Potest enim illud Mecum, de divinitate Christi intelligi. nam filium hominis secundum divinitatem semper fuit, est et erit in caelis, Ioan. tertio . Vel, ut aliquanto simplicius dicamus, quanquam Christus semper fuit in caelo, et cum patre operatus est: tamen et toto vitae tempore multum passus est, et saepe dolores inferni sensit. Sic quoque post mortem et in caelo cum latrone fuit: et tamen anima in inferno non gloriosa esse, patique potuit. Vox etiam Hodie, synecdochice omne praesens tempus notat: sicut et Heri praeteritum, et Cras futurum, ut modo dixi. Si valeret istud sophisma, simpliciter omnis descensus ad inferos tolleretur: quia ascendere in paradisum, et descendere in infernum, plane contraria esse videntur. Haec, quod Deus novit, non ullo humano affectu, sed veritatis tantum illustrandae studio, ex Sacris literis collegi: paratus autem sum, Deo me regente, meliora monentibus cedere.

INFIDENTIAM et diffidentiam vertunt vocem ἀπειδίαν , Romanorum II et Ephes. secundo : quae proprie inobedientiam significare videtur, de qua forte suo loco agetur. tametsi ex voce Fidei supra prolixe tractata, abunde exponi aut intelligi queat.

[p. 240] column 455/456 INFIRMUS, et infirmitas, plura habet in Sacris literis significata, de quibus ita Chrysostomus super secundae Corinthiorum decimotertio, Homil. vigesimanona disserit: Tria, inquit, significata habet. Nam et corporalem infirmitatem significat, ut de Lazaro Christus dicebat, Infirmitas haec non est ad mortem. Et de Epaphr. Paulus. Dicitur item infirmitas, non esse solidatum in fide simpliciter, neque perfectum esse. Et hoc significans dicebat, Infirmum autem in fide suscipite. Est et aliud tertium significatum Infirmitatis. Quale hoc? Persecutiones, insidiae, etc. Et hoc manifestat Paulus: Sufficit tibi gratia mea. virtus enim mea in infirmitate perficitur. hoc est, in persecutionibus, in periculis, in mortibus. Haec ille. Etidem, primae Corinth. secundo, Homil. sexta, persecutiones in multis locis infirmitatem appellat. quemadmodum illud Gal. quarto : Infirmitatem in carne mea non aspernati sunt. Et rursum: Si gloriari oportet, in infirmitate mea gloriabor. secundae Corinthiorum undecimo , etc. Idem in Epist. ad Hebraeos cap. septimo, Homil. decimatertia, Infirmitatem pro peccato et morte intelligit. Infirmus, pro impio et adversario Dei. Roman. 5. Christus, cum adhuc imbecilli aut infirmi essemus, pro tempore, pro impiis mortuus est. Ita addita voce Impii exponit, quid dicat infirmum. Eadem haec vox significat etiam ignobile, aut nulla eximia virtute praeditum. primae Corinthiorum duodecimo : Infirmiora membra magis sunt necessaria. Tribuit Paulus etiam Christo infirmitatem. 2. Corinthiorum decimotertio , cum dicit, Eum ex infirmitate crucifixum esse: ubi per infirmitatem videtur significare mortalitatem. Cum Paulus de sua infirmitate disserit, non tantum persecutiones intelligit, sed et quasdam spirituales imbecillitates (quae illi in perse quutionibus accidebant) ut sunt tentationum, trepidationum, anxietatum, diffidentiae, saltem de externo successu: ut ipsemet ait, Sententiam mortis acceperamus in nobis ipsis. De talibus aliquibus illi a Deo responsum est, Virtus mea in imbecillitate perficitur: id est, vis ac potentia Christi tunc potissimum in singulis piis cernitur, dum eis peccata remittit, et aliqui eos in sua multiplici infirmitate interna et externa, innata aut domestica, et ab aliis illata seu accidentaria fovet, tuetur ac sustentat, custo diens eos potentia sua ad salutem, et non patiens a quoquam de suis manibus rapi. In doctoribus vero multo magis cernitur, cum ex ore infantium et lactentium virtutem suam perficit Deus. Infirmitas, cui non medela: secundo Paralip. 21 . pro infirmitas incurabilis. Paulus Rom. octavo dicit, etiam legem fuisse infirmam aut imbecillam per carnem: id est non potuisse nos iustificare ac salvare quia corrupta nostra caro ei obedire nequit.

INGREDI, expositum est supra in vocibus Egredi et Exire: sed nihilominus hic aliquot eius obscuriores phrases exponemus. Ingredi igitur ad mulierem, notat rem veneream. Gen. 16. Et ingressus est ad Hagar. et 30, Ingressus est ad eam Iacob. Ingredi partem civitatis, est civem alicuius loci esse. ut Genes. 34, Locutus est cum omnibus ingredientibus portam. Ingredi et egredi, est versari cum aliquibus, item res aliquas aut negocia administrare: ut supra in praedictis vocibus expositum est. Ingredi et egredi coram populo itidem, supra est declaratum. Ingredi sine macula, est sincere ac pie, sineque omni fraude vivere. Ingredi ad mortuum, est interesse funeri: Num sexto. Ingredi ad patres in pace, est mori: Gen. decimoquinto . At Isaiae quinquagesimoseptimo , idem videtur valere simplex locutio, Ingredi in pace. Ingrediatur omne malum eorum coram te, Thren. primo: id est, reducatur in memoriam coram Deo, et puniatur: idem est quod imputari alicui peccatum. Causam alicuius ingredi ad iudicem, Isaiae primo , pro iudicari. Ingredi pactum cum aliquo. Ezek. 16, est inire cum eo pactum. Ingressus populi, pro confertus et impetuosus. Ezek. 33. Et venerunt ad te secundum ingressum populi: id est, Sicut populus solet. Verum de hac voce aliquid mox in verbo Intrare addetur.

IN IDIPSUM, idem valet quod una, simul. Psal. 132. Ecce quâm bonum et quam incundum est, habitare fratres in unum: pro, una. Et Psalmo quarto: In pace dormiam et requiescam in idipsum: id est, una pariter, simul. Verum istud non ex Hebraeo, sed ex Graeco sermone venit. nam Psalterium eorum habet, ἐπὶ τὸ αὐτὸ . Ex Graeco autem ad verbum facta est versio Psalmorum vulgata. Vide Erasmi Annotat. 1. Cor. 7.

INIURIA, saepe pro violentia extrema in Vulgata versione reperitur. ut 2. Samuelis 22. Ab iniuria (pro, ab extrema violentia) liberasti me. Iud. nono. Ut veniret iniuria septuaginta filiorum Gedeonis super Abimelech: id est, poena violentiae ac caedis, qua ab Abimelech oppressi fuerint. Observetur autem simul, quod violentia Hebraeis passive dicitur esse eius, cui illata est, sicut et praeda eius cui est adempta. Latini contra active dicunt, potius eius qui eam intulit. Denique et notetur, quod violentia ponitur pro poena violentiae. Levit. 5. et 20. Portabit unusquisque iniquitatem suam: pro, poenam iniquitatis.

INIQUITATIS voce varie versores et scriptores utuntur et abutuntur. Videtur tamen plerunque omne genus peccati significare, et poni pro Hebr. עון Avon, sicut Paulus accipit Romanorum primo : Revelatur in Dei super omnem iniquitatem. et Romanorum quarto : Beati quorum remissae sunt iniquitates. Psalmo 5. Quoniam Deus non volens iniquitatem, tu es. In Hebraeo est רשע Rescha, Impietas. Saepe vertit interpres hac voce המס hamas Hebraeum, quod violentiam significat, ut paulo ante exposui. Psalm. 25. Odio iniquo oderunt me: rectius forte, implacabili, crudeli, violento 1 Par. 12. Si autem venistis ad decipiendum me, pro adversariis meis, absque iniquitate mea in manibus meis, videat Deus patrum nostrorum, et arguat. in Hebraeo, cum non sit violentia: id est, violentus, seditiosus et sanguinarius conatus. Psalm. 31. Corruit in iniquitate mea robur meum in Heb. Avon, pro quovis maiori peccato accipi potest. sensus autem est: Dum luo poenas peccatorum meorum, absumitur robur meum. Psalm. 66. Iniquitatem si vidi in corde meo, non exaudiat Dominus, id est, Si vel male mihi conscius fuissem, et cor meum me damnasset: vel etiam si ex corde aut studio, vel ex proposito vacassem iniquitati. Psal. 49. Quare timerem in diebus malis, cum iniquitas conculcantium me circumdat me? Iniquitas saepe significat poenam iniquitatis, ut in Regulis de synecdoche copiose explicatur. Hinc illae crebrae phrases, Portare aut ferre iniquitatem [suam], Levit. 5. 7. 10. 17. Portabitis iniquitates vestras 40 annis, Num. 14. id est, tamdiu puniemini. Num. 18. Portabitis iniquitatem sanctuarii: id est, puniemini si quid ibi peccatum, neglectumque erit. Ezek 14, Et ferent iniquitatem suam. Sicut est iniquitas parentis, sic iniquitas prophetae. prius significat poenam, postea culpam. Sensus est: Quam gravis culpa est seductoris, tam gravis etiam auditoris aut consulentis. Non enim id minus peccante, ut ab auditore, sumitur exaggeratio reatus, sed a magis peccante. ut si diceremus: Perinde pereat qui non prohibet iniuriam, cum potest, ac is qui facit: Perinde emens furtum, ac qui furatur: Wie die [Steler], also de heler, Num. 15, Iniquitas eius erit in eo: id est, [luet] poenas. 2. Samuelis decimoquarto : Super me Domine mi fit iniquitas: id est, cum petam condonari culpam homicidae filio, puniat me Deus pro eius reatu, non [te] regem condonantem. Sic Iudaei clamabant: Sanguis eius sit super nos et filios nostros. Ierem. 14: Reddet [p. 241] column 457/458 iniquitatem patrum in sinum filiorum post eos: id est, poenas debitas parentibus, rependes filiis eos imitantibus. Sic pro poena omnino puto vocem Iniquitatis accipiendam esse, etiam Isaiae 5. [Vae iis] qui attrahunt iniquitatem funibus vanitatis, et sicut denso fune currus peccatum: qui dicunt, acceleret, festinet opus eius. Nam illa sua impoenitentia ac contemptu minarum, quin et densione ac insultatione, potenter et velociter attrahebant poenas, ut Deus eas non posset differre ob eorum extremam importunitatem et furorem. Sequens versiculus, Qui dicunt, omnino explicat praecedentem. nam opus eius significat minas, et a Prophetis praedicas poenas. Aliquando tamen phrasis, Portare iniquitatem (de qua supra) significat etiam culpam ac reatum, ut Exod 28. Non ferent iniquitatem, et non morientur. pro, ne sint rei iniquitatis, ne morte puniantur. Levit. 23. Neque portare facient eos iniquitatem delicti: pro, non praebeant causam, ut plebs eorum exemplo peccet, ne sint plebi scandalo. Sic Num. 18, ut non portent iniquitatem ad morien dum: pro, ne peccent, et propter peccatum moriantur. Iniquitatem alicuius invenire. Gen. 44, Deus invenit iniquitatem servorum suorum: id est, recordatus est, aut certe poenis nunc plene et acriter rependit eam. At iniquitatem mittere manum: id est peccare, dedere se malis artibus et actionibus. Psal. 125. Non relinquet Dominus sceptrum impiorum super sortem iustorum, ne mittant aut extendant manum ad iniquitatem: id est, ne impiorum malas artes imitentur, videntes ipsos florere, se vero esurire. Iniquitates multiplicari super alicuius caput: Esdrae 9. pro, obrui aliquem peccatis ac poenis, submergi in eis. Sic Isaiae 1: Populum gravem. id est, gravatum oneratumque peccatis. Iniquitatem ad vel super iniquitatem ponere, id est, plura peccata imputare, ob extremam impoenitentiam. Psal. 69. Iniquitates alicuius subiici aut conculcari. Mich. 7: pro tolli, auferri. Iniquitas est in alicuius manibus: id est, habet, meditatur et conatur iniqua et scelerata consilia ac opera: Psal. 7. Iniquitatis filius: id est, penitus deditus iniquitati, sicut filius pacis. Psal. 89. Filius iniquitatis non addet nocere ei. Iniquitatem operari, et operarii iniquitatis, idem quod filium esse iniquitatis: id est, prorsus addictum esse iniquitati, et citra pudorem aut ruborem externo quoque opere inique agere. Exponamus sane etiam etymologiam vocis Vanitatis, in praecipuis linguis. In Hebraeo plerunque est in talibus locis ac dictis עון , quod venit ab עוק , et significat incurvare, discedere a rectitudine normae iustitiae, aut eam inflectere: ut Avon hebraice, idem quod incurvatio sonet. Sic et Latinum Iniquitas, sonat id quod ab aequitate alienum est, sumpta forte metaphora ab externa inaequalitate aut scabrositate corporum, quae tactum offendunt, et non bene cum aliis corporibus conferruminantur: ut cives iuste erga sese mutuo agentes, inter se mutuo conglutinantur in unam societatem, aedificium aut corpus. Eadem ergo vis est originis aut etymi vocabuli Hebraei, quae et Latini. In Graeco porro, in talibus locis plerunque est ἀνομία , illegalitas: id est, id quod alienum a lege, quod pugnat cum lege. 1. Iohan. 3, locus memorabilis est, ubi dicit Apostolus peccatum esse ἀνομίαν . videtur enim appositissima esse descriptio peccati, quod peccatum sit quod cum lege pugnat, legi non convenit, aut consonat, quicquid eius praescripto aut normae non plane satisfacit, sive sit externa actio, opus aut conatus, sive [etiam] tantum interna consultatio, cogitatio aut votum [seu] cupiditas, vel denique minimus ac primus motus [cordis]. sicut et Christus Matth. 5. omnia illa affirmat de peccatum. Imo etiam illud est peccatum, quod cor [aliaeque] primariae partes rationalis animae non sint tales, quales eas Deus initio ad imaginem suam condidit: ut cor fit lapideum, adamantinum, incircumcisum, non intelligens, atque adeo hostile erga Deum. Recte ergo ex hac definitione originale peccatum iudicatur, quod sit etiam illa innata, aut essentialis pravitas, aut praeputium animalis hominis. Recte etiam redarguuntur Pontificii, qui reliquum in piis post renascentiam, peccati fomitem tantum, non autem vere peccatum esse contendunt: cum contra magna vi Paulus Rom. 7 id evincat, tum singulis nominibus vocans id peccatum et concupiscentiam, tum etiam tetris descriptionibus aut definitionibus dicens id militare contra legem ac spiritum Dei, impedire omnem obedientiam erga Deum, servire legi peccati, et denique captivos rapere pios sub legem ac iugum peccati. Vox quoque ἀνομος aliquando in novo Testamento vertitur Iniquus. ut, Cum iniquis reputatus est. Luc. 22. Isaiae 53. Aliquando Ethnicum significat, aut quemvis lege Moysis carentem. Sic Paulus dicit, se carentibus lege factum esse sine lege, ἀνομον , seu iniquum: id est, propter eos neglexisse legem ceremonialem, sed interea Deo non fuisse sine lege, imo in eo vel maxime eius mandato obedivisse. Aliquando ἀνομος videtur indicare exlegem, ut 2. ad Thess. 2, ipsummet Antichristum vocat ἀνομον exlegem, qui nempe non tantum peccando pro se violat et negligit legem, sed etiam doctrina ac professione abiicit, imo et plane conculcat legem Dei, dispensans, figens et refigens leges, ac totum Dei verbum invertens. Quare etiam homo peccati, id est, minister et autor peccati vocatur. Ibidem valde significanter regnum Antichristi vocatur mysterium ἀνομίας , id est illegalitatis, quod ea politia aut regimen sit legem Dei penitus conculcatura, et pro arbitrio tractatura: sicut ibidem vocat eum S. sancti adversarium, et elevantem se supra Deum, et eius cultum ac religionem: imo et in templo eius sedentem, seque ostentantem quod sit Deus. Quae omnia aliter fieri nequeunt, quam abrogando veram legem ac doctrinam Dei, et suam novam condendo. Sic nimirum est Antichristus exlex, et eius regnum exlegalitas: id est, vere abrogatio legis divinae, dum pravis interpretationibus, dispensationibus, suaque plenitudine potestatis ex suis novis decretis legem ac doctrinam Christi irritam facit. Quod experientia ipsa monstravit, iacente Sacra scriptura, et florente ac regnante iure Pontificio, eiusque infinitis bullis, aliisque mandatis, figmentis ac inventis.

INITIUM, plenius exponetur in voce Principium. Unum igitur saltem aut alterum idiotismum hoc loco explicabimus. Psal. 55: Qui sedet aut manet ab initio: Periphrasis Dei est. Dies initii: pro priscis aut antiquis temporibus. Isaiae 51: Suscita te sicut in diebus initii. Initiari aliquo cultu, Latina et nota locutio est. Sic Numer. 25, Israelitae dicuntur esse initiati Baalpegor: id est, eius cultui consecrati.

INIUSTITIA, postea in voce Iustitiae exponetur, tametsi et per sese ea ex suo contrario cognosci possit.

INNOCENS est, ut definit Cicero, non is qui leviter nocet, sed qui prorsus non nocet. Verum in Sacris literis prima ac maxime propria significatione is vocatur, qui iustus est. Psal. 26: Lavabo in innocentia manus meas. et ibidem: Vindica me Domine, quoniam in innocentia ambulavi. Quorum prius illud videtur Paulus expressisse 1. Timoth. 2, per Manus sanctas. Ierem. 2, In alis tuis invenietur sanguis pauperum innocentium: id est, iustorum. Exod. 53, Innocentem et iustum ne occideris: idem ei sunt, innocens et iustus. Secundo, Innocens aliquando dicitur etiam is, qui per ignorantiam peccat, non quod revera innocens sit, sed quod minus peccet quam is qui sciens ac volens scelerate agit. Genes. 20, In vacuitate cordis mei et innocentia manuum mearum feci istud: id est, nescivi esse tuam uxorem. Aliquando significat carentem culpa in una aliqua re. Iosuae 2, Dixerunt exploratores ad Rachab: Si quis tuorum [p. 242] column 459/460 fuerit deprehensus extraaedes, sanguis eius super caput eius, nos erimus innocentes: id est, Carebimus culpa eius caedis. Sic et Abrahamus dicit ad servum, Gen. 24: Si mulier illa noluerit te sequi, eris innocens a iuramento meo. Ionae 1, Ne des super nos sanguinem innocentem: id est, ne imputes nobis caedem insontis hominis, quandoquidem hunc inviti in mare proiicimus. Innocens ego a sanguine Abner: 2. Samuel. 3. Aliquando significat externae rei mundiciem, aut vacuitatem: unde forte omnes hae significationes per metaphoram deducuntur. Proverb. 14: Ubi non sunt boves, ibi praesaepe mundum ac vacuum est. Significat quoque non tantum carentiam culpae, sed et poenae vacuitatem, aut immunitatem. Genes. 24, Tu eris purus a iuramento meo: id est, liber ab execratione, aut poena ei adiuncta. Oseae 8, Non diu ferent impunitatem. Proverb. 29: Manum ad manum, malus non erit innocens. id est, non diu erit impunitus: id est, non evadet poenas, etiamsi multos habuerit defensores. Hierem. 25: Ecce in civitate super quam invocatum est nomen meum, incipiam malum facere, et vos innocendo innocentes eritis: non eritis innocentes. id est, Ego puniam meum proprium populum, et vos impii ac idololatrae speratis vos fore immunes a poenis, ut innocentes? Haudquaquam eritis immunes a poenis. 1. Reg. 2: Et nunc ne sinas eum innocentem. pro, impunitum. Genes. 44: Apud quem invenietur scyphus, erit mihi servus, vos autem eritis innocentes. id est, illaesi abibitis. 2. Sam. 14, Super me sit iniquitas, rex autem sit innocens: id est, ego puniar, non rex. Sic delinquere saepe non tam peccare, quam reum esse, atque adeo puniri significat. Hierem. 2. Omnes devorantes eum delinquent, malum veniet super eos: id est, punientur. Sic Psal. 34. Iustum odio habentes delinquent: sperantes in Dominum non delinquent. id est, non punientur ut rei Exod. 34, in descriptione Dei, inter alias eius proprietates dicitur, Et coram quo innocens non erit innocens. Quem locum alii aliter vertunt, aut etiam pervertunt. Sed nimirum eius verus ac optimus sensus est, quem Vulgata versio expressit, Apud quem per se nemo est innocens. quem sensum et Germanica Lutheri reddidit. Hoc enim vult Moyses ibi indicare, Innocentiando non innocentiabit: id est, Deum neminem hic in terris iudicare esse innocentem, et impunitum abire debere, quantumvis sit alioqui innocens, nempe suo aut etiam aliorum homuncionum iudicio ac opinione: quando quidem ille ipsum cor scrutetur, non tantum externam laruam actionum iustarum. Ipsum igitur conclusisse per legem omnes sub peccatum, omnes ab eo accusari et argui: et eum tantum salvum fore, cuius ipse misertus fuerit: quia nemo, quantumvis coram hoc mundo innocens, coram Deo sit innocens: in conspectu eius neminem ex sua dignitate iustificari posse, quantumvis coram hominibus laudem iustitiae, ut Abraham, consequatur. Declaratur ergo his verbis primarius ille summusque finis legis, qui est, demonstrare omnes, quantumvis in specie externae vitae insontes, esse sontes, meritoque damnandos ac puniendos iudicio Dei. seu exponitur severitas illius summi iudicis, ac exactae iustitiae et legis eius, ad quam omnes respicere, et suam vitam exigere ac componere debebant, secundum illam transigere cum Deo, ut qui ipsummet cor longe mundissimum habere velit, exigat ac flagitet: et contra nostrum crassum securumque iudicium ac securitas taxatur, ut et Christus Matth. 5 hanc materiam prolixe tractat et David deprecatur inquiens: Non intres in iudicium cum servo tuo, quia in conspectu tuo non iustificabitur omnis vivens. Et. Si iniquitates observaveris Domine, Domine quis sustinebit? Vacuitas, puritas aut innocentia dentium, Amos 4, ponitur pro fame. Dicit enim Deus, se eis dedisse in poenam puritatem dentium, te remanente circa eos esca sint impuri: per quam puritatem carentia cibi indicatur. Qui enim comedit, is talibus quasi reliquiis passim remanentibus dentes contaminat.

INNOVARI, pro crescere. Iob 29: Gloria mea innovatur apud me. pro, subinde crescit, et augescit, et tanta incrementa accipit, ac si nunc primum prorsus ac ex novo, aut nova mihi donaretur. Sic Psal. 51, Spiritum innova in visceribus meis: pro, subinde magis ac magis auge. Nam Spiritus sanctus non innovatus ratione suae essentiae, sed eius donum subinde magis ac magis augetur a Deo. Sic Psalmo 103, Renovabitur sicut aquilae iuventus tua. id est, vis ac vigor tuus augebitur. Sic 2. Corinth. 4: Is qui intus est homo, subinde innovatur. pro, crescit. Forte eodem modo accipiendum est et illud Ephes. 4: Renovamini spiritu mentis vestrae. Colloss. 3 clare innovari pro crescere ponitur inquit enim Apostolus: Exuite veterem hominem cum suis actionibus, et induite novum, qui renovatur ad agnitionem, secundum agnitionem eius qui condidit ipsum. Novus homo non potest innovari, sicut nec vetus inveterari: sed carnalis homo renovatur, id est homo novum hominem mutatur, Et postea ille novus homo subinde magis ac magis crescit et augetur, donec maturescat in virum perfectum.

INORDINATI dicuntur Paulo, 1. Thessal. 5, qui neglecta sua functione ac opere, veluti deserta sua statione ubi sudare debebant, alios, atque adeo totum coetum turbant, vel gratis victum aliunde petenda, aut alioqui non servando leges vel metas sui muneris ac status. Tales iubet admoneri sui officii Sed 2. Thess. 3 iubet simpliciter vitari inordinate ambulantes: ubi videtur maior quaedam malitia notari. Forte quia prius illos inordinatos frustra moneri curaverat: ideo iam, ut desperatos, vitari praecepit. Ibidem quoque negat se inordinate ambulasse, sed labore suo victum quaesisse: forte respicit ad Dei et legum ordinationem, qui unicuique suum quendam laborem ac sudorem, suumque genus vitae praescripsit, unde victum et amictum aliaque necessaria quaerat.

INQUILINUS, est alienigena, qui alibi natus est, habitans nobiscum, quamcunque vitam agit, sive si civis, et per sese vivat, propriamque familiam habeat, sive se in alicuius familiam dedat. Levit. 22 Omnis autem alienigena non comedat sanctificationem. Inquilinus sacerdotis, et mercenarius non comedat sanctificationem. Inquilinum nominat, quem antea dixerat alienigenam.

INQUIRERE animam alicuius, alias in pessimam partem accipitur: pro, conari perdere. Matth. 2: Mortui sunt, qui quaerebant animam pueri: id est, qui conabantur interficere IESUM in sua in fantia. Rursus in bonam accipitur Psal. 142, Non erat qui quaereret animam meam: scilicet, ut me defenderet, tueretur. Quaeritur enim tum is qui servandus, tum is qui perdendus est. Inquirere Deum alias significat eum invocare, eiusque favorem ac opem implorare. ut, Quaerite Dominum dum inveniri potest. Alias significat consulere Deus, interrogare: ut olim in veteri Testamento variis modis vel per Prophetam, vel per [Urim thumim] poterant et solebant consulere Deum. 1. Regum 22, Adhaec est vir unus, ut inquiramus Iehovam per eum: id est, per quem consulere possimus Deum. Inquirere ex propheta, significat percontari de responso ac sententia Dei. Verbum est דרש Darasch, credo idem esse quod scrutari Deum Inquirere aliquando significat diligentem perscrutationem causae, ut Iosuae 22: Si per rebellionem fecimus, Deus inquirat. Allusio est ad consuetudinem iudicum, qui primum inquirunt rei veritatem [p. 243] column 461/462 postea demum puniunt, aut alioqui iudicium exequuntur. Sic et in praedicto loco, per Inquirere simul et executionem et poenam complectitur. Quaerens, aut inquirens sanguines, Deus dicitur, propterea quod iniustas caedes punit, et ulciscitur miserorum ac oppressorum iniurias, inquit enim Psal. 9: Quoniam inquirens sanguines ipsorum recordatus est, non est oblitus clamoris pauperum. Verum de hoc verbo, eiusque phrasibus, forte etiam aliquid infra in verbo Quaero dicetur.

INSANIAE nomen, dicit Cicero Thusc. 3, significare mentis aegrotationem et morbum. Insanus הולל Holal, in Sacris literis non tantum dicitur is qui vulgo sic vocatur, ac etiam in ista communi carnalique vita furit (ut cum David in Get coram rege Achis insaniam simulat, impingens capite, et salivam defluere faciens) sed multo magis spiritualiter furentes, aut parum sanam mentem habentes. Psal. 5 inquit: Non stabunt insani in conspectu tuo. et Psal. 73: Zelavi insanos. Psal. 75, Dixi insanis, Ne insaniatis. Et consonat huic locutioni dogma Stoicorum, qui contendunt omnes improbos insanire. Nam quae tandem esse potest maior vesania, quam perdite peccando violare gloriam Dei, laedere proximum, et denique seipsum aeterno exitio perdere? Insanite, νοσεῖν circa quaestiones: 1. ad Timoth. 6: pro, extreme ac stulte illis addictum, illarum nimium cupidum esse.

INSIPIDUM, pro inutili, aut nullius momenti ponitur. ut Ezech. 13, Insipida structura, aut incrustatio: pro, stulte instituta, et nil profutura. Sic et Christus, comparans doctores sali, dicit perinde inutilem esse doctorem mutum, peccataque non arguentem, aut diserte profitentem quae deberet, ac sal insipidum. Iob 1, Nec insulsum quid tribuit Deo: id est, non obiicit ei quod aliquid sine ratione faciat. De quo plenius vide in voce Salis.

INSIPIENS, alias is dicitur qui in hac communi vita parum est gnarus et observans decori. Sic Paulus 2. Corinth. 11, vocat insaniam, illam iudicio mundi, tali viro parum decoram gloriationem, aliquoties repetens hanc vocem. Alias significat imperitiam, praesertim legis divinae. Sic Rom. 2 ait Paulus: Confidis te esse doctorem insipientum. Denique non raro, non tantum imperitiam rerum divinarum, sed et malitiam complectitur. ut Psal. 12: Dixit insipiens in corde suo, non est Deus. et Psal. 91: Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget. Talibus res divinae, et Deus ipse, stulticia sunt: et vicissim illi Deo stulticia sunt, qui stultam facit, stulticiaeque convincit summam astuciam perversorum, quos capit in vafricie sua. Recte ergo Dominus ac servator noster, illum vocat stultum, qui solerter de cura commodisque ventris cogitabat: animam, Deum ac diabolum non considerans. Cui dicit: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua: et ista quae parasti, tui tandem erunt?

INSPIRATIO Dei, pro Spiritu sancto, aut eius dono. ut Iob 32, Inspiratio omnipotentis facit intelligere homines: id est, Inspiratus spiritus, aut eius donum. abstractum pro concreto: tametsi ibi non plane videatur esse abstractum.

INSTRUMENTUM, exponetur in voce Vas, qua utitur Hebraea lingua pro Instrumento.

INSULAE, in Sacris literis plerunque gentiles significant: quia in mari mediterraneo omnes insulas gentiles tenebant. Isaiae 41: Videte insulae. Item, Et viderunt insulae, et timuerunt. Aliquando significat tum [ipsos] insularum incolas, tum et omnes maris, praesertim Mediterranei, accolas. Isaiae 42, et 51, Legem eius insu-lae expectabunt. Isaiae 66: Et venient, et videbunt gloriam meam: et mittam ex illis qui salvati fuerint, ad insulas longe. Saepe nomen Insulanorum, cum longe positis, aut procul habitantibus, aut etiam maritimis, Scriptura coniungit, ut videantur ei esse pene Synonyma ista duo, et similia vocabula. Aliquando insula ipsam Hierosolymam significat: quia quasi solitaria et ab aliis separata erat. seu etiam pro tota gente Israel: quia perinde circumsessa erat a gentilium populis in circuitu habitantibus, ac a mari insulae circumfunduntur. Isaiae 20. Tunc dicet habitator insulae huius, Ecce sic opprimitur fiducia nostra, ad quam confugimus, ut liberaremur ab Assyrio.

INTEGRUM id dicitur, quod nulla ex parte sui est diminutum, mutilatum, mancum: aut alioqui laesum, debilitatum, ac convulsum. A' rebus porro corporeis ad animi sinceritatem translatum, significat tum ex animo probitati vacantem, tum et alioqui nullo malo vitio usquam contaminatum. Vertere hac voce solent Hebraeum תמם Thamim, aliquando etiam Schalem, et Graecum τέλειον . Sed in ea est nihil admodum difficultatis, aut obscuritatis. Verum cum easdem exprimuntLatina voce perfectus, aut aequivalentibus aliarum linguarum, tum solet noxiam ambiguitatem parere: quare in nomine Perfectus de ea dicetur.

INTELLIGENS, משכיל Maschil et Nabon, in Sacris literis dicitur de eo, qui in communibus rebus sapit, ac prudenter agit. ut Proverb. 14, Scientia intelligenti facilis est. Isaiae 10. In sapientia mea feci, quia intellexi: id est, intelligens fui, dicit rex Assyrius. Alias, et quidem frequentius, intelligens is dicitur, qui in rebus divinis vere ac pie res considerat, ac consideranter agitut Psal. 32. Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus: id est, cognitio Dei, et eius voluntatis. et Psal. 40. Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: id est, qui miserorum ac egentium calamitatesexpendit, eisque afficitur. Intellectus, pro solertia, industria. Dan. 8, Per intellectum suum prosperabit dolum in manu sua: id est, per solertiam astutiamque suam. Est et illud discrimen in hac voce observandum, quod alias habitum significat, ut Isaiae 1. Israel non cognovit, populus meus non intellexit: scilicet Deum, et eius voluntatem. Proverb. 3, Ne innitaris intelligentiae tuae: id est, tuae prudentiae. Alias indicat praesentem rei considerationem, vel solis externis oculis factam. ut 1. Reg. 3 dicit mulier, Postquam puerum mortuum attentius intellexi: pro, consideravi. Vel etiam animo. ut Psal. 107. Qui sapiens est, animadvertat haec, et intelligat misericordias Domini: id est, expendat multiplicem Dei beneficentiam. Psal. 101: Intelligam in via integra, sincera: id est, considerabo quae nam sit via sincera ac integra. Dan. 8: Et ego etiam intelligens, et ecce hircus: id est, cum attenderem et considerarem. Sic Psalmo 2: Et nunc reges intelligite, erudimini qui iudicatis terram. pro, attendite et expendite hoc Dei decretum, et ne temere tumultuemini. Sic Matth. 24. Qui legit, intelligat. id est, attendat, et prudenter expendat, ac perspiciat. 2. Timoth. 2 et 5: Intellige quae dico (vel potius considera) Det enim tibi Deus intelligentiam in omnibus. Sic Psal. 49. Homo cum in honore esset, non intellexit. id est, non attendit, non expendit, nec agnovit suam felicitatem. Alias denique prudentem et consideratam actionem declarat: sicut in 1. libro Samuelis aliquoties scribitur, quod David erat משכיל maschil, prudenter ac considerate agens prae omnibus servis ac ducibus Saulis. 1. Reg. 3. Postulasti tibi intelligentiam ad audiendum iudicium: id est, peritiam recte iudicandi et regendi. Sic Deus iubet populum Israeliticum custodire doctrinam sui foederis, Deut. 29. et Iosuae cap. 1: Ut omnia quae agunt, prudenter et feliciter efficiant. Possis tamen exponere etiam de ipsa sola intelligentia, nam ex verbo Dei de omnibus rebus agendis aut omittendis feliciter iudicamus, accedente etiam Dei [p. 244] column 463/464 regimine ac inspiratione: sicut in eandem sententiam hortatur David Salomonem, ut custodiat verba libri legis Mosaicae, ut inde omnia agenda intelligat. Sic Deus de filio ac Meschia suo inquit Isaiae cap. 52. Ecce servus meus prudenter aget, elevabitur, extolletur et sublimabitur valde. ubi illud Prudenter aget, posset etiam exponi, feliciter ac prospere, et cum magno successu aget, sicut et in multis aliis locis. et vicina sunt ista: nam ex prudenti actione existit ac sequitur successus. Intelligere facere, pro docere, instruere. Dan. 9. Sic et Psal. 119, Viam praeceptorum tuorum fac me intelligere: pro, doce me. Paulus dicit, Cor nostrum esse ἀσύνετον , non intelligens. Rom. 1. Et obtenebratum est non intelligens aut insipiens cor eorum: id est, corde res divinas non intelligente, ratiocinando tandem in extremas tenebras ac furores inciderunt, praeterquam quod initio omni sano intellectu caruerunt. Intelligere, aliquando per verbum audire significatur. ut Gen. 42: Et illi nesciebant quod Ioseph audiret: id est, intelligeret. Sic ad Rabsacen dicunt legati, Loquere nobiscum Syriace, quoniam audimus pro, intelligimus. Sic et illud quod prius citavi, Salomonem orasse ac postulasse intelligentiam ad audiendum. Sed de hoc idiotismo dictum est supra in Audio Genes 48, Intelligere fecit manus suas: vel etiam, sciens ac volens dexteram manum iuniori, et sinistram seniori imposuit decussatim directis brachiis. Cor ad intelligendum: id est, cor intelligens. Deut. 29: Non dedit vobis Deus cor ad intelligendum, nec oculos ad videndum. Intelligens visionum dicitur Zacharias; 2 Paralip. 26, pro peritus visionum. Intelligens, pro docto, 1. Paral 15: Principatum tenebat in prophetia, eo quod intelligens esset: id est, doctissimus, peritissimus. Dan. 12 Intelligentes autem populi intelligere facient multos. pro, doctores erudient. Sic Isaiae tertio , intelligens incantationis. 2. Paralip. 34 Omnibus intelligens instrumentis canticis: id est, peritus Musices instrumentalis. Intelligens audiendo Nehem. 8, Attulit legem coram congregatione virorum, mulierum et omnium intelligentium audiendo: id est, qui per aetatem audita intelligere poterant. Consiliarius cum intellectu: id est, intelligens, prudens. 1. Paralip. 26. Facere aliquid cum intelligentia: pro, admirabili et ineffabili ingenio, arte ac sapientia. Iob 34. Verba eius non sunt cum intellectu. id est, imprudenter loquitur. Intelligentiae pro doctis documentis. Proverb. 8. Os meum loquitur sapientiam, et cor meum meditabitur intelligentias: id est, sapientes sententias, et erudita documenta prudentiae. Sic Proverb. 13, Intelligentia bona dat gratiam. id est, prudens ac salutare praeceptum. Intelligentiarum vir, aut populus: pro, intelligens; seu instructus prudentibus praeceptis. Isaiae 27, Non est populus intelligentiarum, Proverb 11. Vir intelligentiarum tacet: pro, intelligens. Sic et vir intellectus. Esdr. 8, pro intelligente. Via intelligentiarum: pro prudenter excogitata doctrina aut modo agendi, seu etiam ratione adipiscendi intelligentiam. Isaiae 40, Quis viam intelligentiarum ostendit illi? Cognoscens intelligentiam: id est sciens tempora, homines, res, occasiones, et alias rerum circumstantias. 1. Paralip. 12 Cognoscentes intelligentiam in temporibus, ad sciendum quid: pro, periti agendi et dicendi. Apponere intellectum: pro, advertere animum, Nehem. 8: Apposuerunt intellectum, et intellexerunt Scripturam. Mulier bona intellectu: 1. Samuelis 25. pro, mulier prudens, intelligens.

INTENDO verbum valde usitatum, praesertim in Psalterio, expositum est in Attendo.

INTER praepositio, aliquando etiam habet quandam proprietatem in hac lingua. ut Genes. 23, Terra est 400 siclorum inter me et te: id est, ratione nostrae coniunctionis eam tanti aestimo, alteri pluris venderem. Sic ferme Germani dicunt rem quampiam tantum valere etiamsi frater fratri eam vendat. Inter aliquando videtur idem valere, ac indiscriminatim. ut Levit. 27 Aestimabit illud sacerdos inter bonum et inter malum pro, sive bonum sive malum sit, quale sit, non habitatione vel praestantiae, vel etiam vilitatis.

INTERFECTUS, et Interfectio, per se quidem nihil admodum habet idiotismi: et quod habet, exponetur in verbo Occido: sed tamen ratione constructionis aliquid difficultatis parit ut Iosuae 13, Beor divinatorem occiderunt, una cum aliis interfectis suis. refer ad Beor, non ad interficientes: id est, cum aliis caesis de populo, aut coniunctis divinatoris: qui ideo interfecti eius sunt, quod de eius familiaribus aut adiunctis sunt. Sic dicitur populus interfectionis alicuius: pro, quem aliquis interfecit, aut interficere statuit. Isaiae 34 Gladius meus super populum interfectionis meae, ad iudicium: id est, quem populum, aut quos homines interficere statui, ut iudicium exerceam in eos: seu, ut puniam aut castigem eos.

INTERIORA, קרב Kereb, et similia, alias significant ipsas interiores potentias: ut Psalm. 103, Benedic anima mea Domino, et omnia interiora mea nominis sanctitatis eius. pro, omnes vires, intellectus, voluntas, cor et affectus mei. Psalm. 51: Veritatem dilexisti interioribus renibus, aut intimis: id est, sinceram ipsius cordis contritionem et conversionem, vel etiam veritatem mundo occultam et absconditam. Proverb. 26. Verba susurronis quasi simplicia, at ipsa penetrant usque ad intima ventris. id est, movent ac feriunt ipsum cor. Alias significat harum potentiarum internos motus: ut cogitationes, vota, cupiditates, et similia. Psal. 64: Intimum cuiusque et cor profundum perficiunt: id est, sua intima et astutissima consilia. Psal. 94: In multitudine cogitationum mearum in intimo meo. id est, cum multa in corde meo voluto. Psal. 49: Interiora eorum domus ipsorum. pro, intimae eorum cogitationes, vota, curae, ac spes, sunt tantum de carnalibus rebus, vel si possent hic perpetuo commode vivere. aut, saltem confidunt suos posteros perpetuo florituros, et celebres futuros.

INTERPRETARI varium est et multiplex. Alibi enim significat, ex una lingua in aliam vertere: ut 1. Corinth. 12: Alii genera linguarum, alii interpretationes linguarum. et 14: Qui loquitur lingua, oret, ut interpretetur. Alias, obscuram Scripturam aut prophetiam explicare aut explanare. ut 2. Pet. 1. Prophetia non est propriae interpretationis, non potest carnali intellectu sine divino lumine exponi. Alias, etiam somnia aut visiones exponere. ut Dan. 5: Audio de te, quod [possis] interpretationes interpretari: pro, obscuras visionum exponere. Genes. 40. Viderunt ambo somnium [nocte] una, iuxta interpretationem suam. pro, quorum somniorum unum quodque habuit proprium sensum ad interpretationem, seu expositionem. Alias denique alioqui aliquid clare dicere, aut docere. ut Iob 33. 5. fuerit angelus apud eum, interpretans unum ex [mille] pro, qui exponat illi millesimam partem beneficiorum Dei. Porro, in Ecclesia de interpretatione Scripturalis est, penes quem ea potestas sit. Vera autem responsio est, unum quemque pium, praesertim intelligentem, aut talibus donis instructum, habere ius interpretandi Scripturam: sed facta locorum Scripturae [collatione], et consideratione totius contextus ac subiectae materiae, in timore ac invocatione Dei, utque omnis interpretatio sit fidei analoga. Verum enimvero [illud] ante omnia sciendum est, in Ecclesia nullo modo est admittendam illam iuridicam aut praetoriam interpretationem, qualem nunc sibi Pontifex et eius [Concilia] usurpant, ut ipsi pro authoritate sua, aut etiam [plenitudine] [p. 245] column 465/466 potestatis, certum aliquem sensum locis Scripturae pro suo libitu tribuant, a quo deinceps nemo quantumvis meliora cernens, possit ausitque discedere. Scripturi enim semper debet immota illa Regula, Ne [cuiusquam] hominis, aut etiam angeli sententia in religione [ac] Scripturae sensu aliter valeat, aut recipiatur, nisi ex perspicuo verbo Dei vere ac evidenter comprobata.

INTERROGARE, aliquando est consulere [aliquem]. Deut. 4, Interroga dies antiquos: pro, consule [diaria] et annales veteres. Isaiae 30: Os meum non interrogastis: id est, non consuluistis. Genes. 24, Interrogemus os eius: pro, audiamus, quid Rebecca de hac [re] sentiat, aut respondeat. Genes. 25, Abiit Rebecca ad interrogandum: id est, consulendum Dominum, de collisione foetus. Numer. 27. Et interrogabit [Eleazarum] de iudicio Urim coram Domino: id est, consulet. aliquando simplex quaerere aut percontari est. Exod. [18], Interrogaverunt vir proximum suum de pace: id est, qui valerent, aut quomodo sese res eius haberent. Corinth. 10, Nihil interrogantes propter conscientiam: id est, nihil amplius curantes aut quaerentes vestra. Interrogare aliquando propemodum more Germanico est idem quod curare. ut Iohan. 6: Et nemo verum interrogat me, Quo vadis? id est, parum solliciti estis de meo abitu. Nam quorum cura vehementius efficimur, de iis crebro ac studiose quaerere solemus. Sic ferme illud 1. Corinth. 10, Nihil interrogantes propter conscientiam: tam etsi etiam ibi veram percontaionem notat. Iohan. 16, Apostoli dicunt: Ecce nunc videmus quod scias omnia, et non habes opus ut quis te interroget. videtur hoc absurde dici. nam periti, non imperiti interrogandi sunt. Sed hic interrogare idem est, quod cordis sui dubia patefacere, ut solent discendi cupidi: quae cum Christus pro sua divinitate nosset, nihil attinebat ei proponi. Dicunt igitur Apostoli, nihil esse opus ut ipsi, propositis Christo quaestionibus, consulant eum: illum enim praevenire eos, et ultro eorum cordis dubitationes eis indicare, easque dissolvere. Sicut ibidem praecedit: Sciens quod volebant eum interrogare. et alias, cum eos respondendo, aut eorum dubia dissolvendo praevenit. Baptismus est interrogatio bonae conscientiae: 1. Pet. 3, de quo loco vide supra [in] voce Baptismus.

INTRODUCERE, et Educere, sunt ducis officia, et significant totam Imperatoriam functionem. 2. Sam. 5. Etiam cum Saul esset super nos rex, tu introducebas et educebas Israelem. id est, nihil ominus tu solus optime exercitui imperitabas. Dictum est de hac phrasi supra in Educo.

INTROITUS, et Exitus, significat omnes hominis actiones, et totam vitam. Psal. 121. Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum. id est, omnes tuas actiones, consilia et molimina. Sed de hac quoque phrasi supra in voce Exitus, item in verbo Ingredi, disserui. [Pauca] tamen quaedam hic adiiciam. Intrare ad feminam, plerunque rem habere cum ea significat. ut Genes. 6: intrarunt filii Dei ad filias hominum. Intrare in Ecclesiam Domini, de functionis publicae administratione plerique exponunt. Deuteron. 23: Non intrabit in congregationem Domini eunuchus, item manzer. Ammonites et Moabites etiam in generatione Domini decima, non admittetur ad regimen aut magistratum. Isaiae [52] dicitur, quod non intrabit in illam spiritualem Hierusalem incircumcisus et immundus: ubi diversum a superiore sensum haec phrasis habere videtur: nempe, hominum omnes cives huius Ecclesiae mundaturum sanctificaturum esse. Intrare in ovile per ostium, aut abunde, Iohan. 10: non tam istam externam ordinariam vocationem indicat, quam illam internam, qua filius Dei dat certos ministros Ecclesiae suae ad eius aedificationem: praesertim autem complectitur veram agnitionem ipsius Meschiae, eiusque vocis, aut sanae doctrinae apportationem: per quam qui intrat, ille demum est verus et salutaris pastor gregis Domini. Petrus accusatur Act. 11, quod ingressus sit ad Ethnicos, et cum eis comederit: ubi haec locutio summam familiaritatem, ac intimam conversationem significat. Intrare et exire, significare omnes actiones, totamque conversationem, supra indicavi. Sic Act. 1 dicit Petrus, deligendum esse in locum Iudae aliquem discipulum, tanquam testem rerum a Christo gestarum, qui toto eo tempore praedicationis ipsius cum eis vixerit, quo Christus intravit et exivit ad eos: id est, cum eis vixit, et functionem suam in terris administravit: quod et mox faciunt, electo Matthia. Introitus Pauli dicitur non fuisse inanis, 1. ad Thessal. 2: ubi introitus non tantum illum primum aditum, sed et praedicationem verbi, et totam conversationem apud eos actam significat: sicut ipsemet se exponit, dicens: Se in multis afflictionibus, persecutionibus ac periculis, nihil ominus constanter ac liberrime docuisse, et adversariis veritatis repugnasse. Verum, ut paulo ante indicavi, de hoc et similibus verbis supra quoque prolixius actum et dictum est, quae cum hisce coniunge.

INTUERI, significat non tantum diligenter contemplari ac considerare aliquid, sed etiam aliquos sequentes accuratam contemplationem animi motus. Psal. 119: Tunc non pudefiam, cum intuitus fuero omnia mandata tua. ubi Intueri, est custodire et observare mandata Dei, quin et sese verbo eius consolari. inde enim et fides, et Dei protectio nobis oritur. Sic Matth. 6: Intuemini aut respicite volatilia: id est, diligenter considerate, eorumque exemplo moveamini ad fidendum Deo.

INVENIRE verbum valde multos ac diversos Hebraismos efficit, qui huic voci in sermone Latino usitati non sunt. Significat enim alias Acquirere. ut Genes. 26: Et invenit eo anno 100 hordei scilicet mensuras, in messe pro una seminata. Isaiae 19: Quasi mea virtute invenerim: pro, effecerim, consecutus sim. Qui invenit mulierem, invenit bonum. Proverb. 18: id est, consequitur. Rom. 4: Quid igitur dicemus invenisse Abrahamum patrem nostrum secundum carnem? id est, consecutum esse suis bonis operibus ac honesta vita. Proverb. 17: Perversus corde non inveniet bonum. id est, non consequetur. Proverb. 8: Ego Sapientia habito in astutia, et scientiam cogitationum inveni. Ibidem: Qui invenit me, invenit vitam. Ibidem, Recta sum invenientibus scientiam: id est, sectantibus. Alias Sufficere. Et dederunt eis uxores, quas in vita conservavêre ante ex Iabes Gilead. Sed non invenerunt eis. Iudic. 21. pro, non suffecerunt superstitibus Beniamitis. Num oves et boves mactabuntur, ut inveniatur eis: aut congregabuntur omnes pisces maris, ut inveniatur eis? id est, ut sufficiant eis illorum carnes? Laedere. Deut. 19. Si cui excidens ferrum securis invenerit proximum, et morietur: id est, laeserit, percusserit. Deuteron. 31, Inuenient te omnia haec mala: pro, affligent. Genes. 44. Ne videam afflictionem, quae inveniet patrem meum. Existere: ut Philip. 2, Figura repertus ut homo: id est, vere talis existens. Sic Germanice, Er findet sich ohne geld, oder ubel zu pass: pro, talis nunc existit. 1. Samuel. 13, Recensuit Saul populum, qui inventus est cum eo: id est, qui cum ipso erat. Dan. 11 Et convertet faciem suam ad fortalicia terrae suae, et praecipitatus cadet, et non invenietur. pro, non amplius existet, aut supererit, sed interibit. Lucae 9 Inventus est IESUS solus: id est, fuit, remansit solus, disparentibus Mose et Helia. Sic vicissim LXX, et Epistola ad Hebraeos verterunt illud Genes. 5 de Henoch, Et non ipse scilicet amplius extitit: [p. 246] column 467/468 per verbum, Et non est amplius inventus. Quare ista duo verba Inveniri et Existere, aliquando aequivalent. Invenire, pro perficere. ut Psal. 36. Quoniam blanditur ei in oculis eius: scilicet peccator, sibimet ad inveniendum iniquitatem suam ad odium. id est, donec patret iniquitatem, qua sibi odium et iram Dei accersat, vel etiam quo laedat alium. Invenire alicuius manum, aliquid significat posse adipisci aut nancisci, tantum habere opum aut virtutum, ut id consequi queas. Numer. 11, Si non invenerit manus Dei quod afferat. 1. Sam. 10, Fac quod invenerit manus tua: pro, quod poteris. Eccl. 9, Omne quod invenerit manus tua ad faciendum, fac. pro, quod poteris, et cuius sese tibi bona commoditas offert. Sic manus Domini dicitur invenire inimicos suos, Psalm. 21. pro, praevalere contra eos. Infra plura exempla recitabuntur. Invenire gratiam, significat plerunque gratis adipisci alicuius favorem. ut Luc. 1, angelus salutans virginem, quod prius dixerat Gratia plena, seu potius Gratis dilecta aut accepta: idem mox perterrefactae virgini exponit, dicens: Invenisti gratiam apud Deum. Sic et Genes. 6, caeteris pereuntibus, et sententia Dei damnatis, unus Noachus dicitur reperisse gratiam apud Deum: id est, gratis per fidem Deo acceptus et reconciliatus esse, ut et Hebr. 11. exponitur. Sic Exod. 33, Moyses dicitur invenisse gratiam coram Deo. Sic et mater Samuelis 1. Sam. 1, Inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Genesis porro 39 dicitur Iosephus invenisse gratiam in oculis Domini sui: quod non potest de gratuito favore aut acceptatione intelligi, cum Iosephi sedulitas, fides et probitas domini sui favore dignissima fuerit. Nec vero etiam Latinis Invenire, aut Graecis εὑρεῖν , tantum de re quaesita dicitur. unde εὕρημα fortuitum et insperatum lucrum significat. Quare Invenire gratiam recte plerunque de gratuita adeptione favoris exposueris. Inventum, aliquando id dicitur quod adest, aut praesens est. Gen. 19. Surge et tolle uxorem tuam, et duas filias inventas: pro, quae tecum sunt, quae nunc coram adsunt. Invenire in alicuius manu, est aliquando idem quod deprehendere furtum, aut aliqua alia facinora in aliquo, apud aliquem, aut etiam in alicuius vita. Exod. 22. Si inveniendo inventum fuerit furtum in manu eius vivum, sive bos, sive ovis sit, duplum reddet. Sic ibidem praecedenti capite. Qui furatus fuerit aliquem, vendideritque illum, et inventum fuerit in manu eius, etc. Aliquando solum verbum Invenire idem valet. ut Psal. 17, Explorasti me, et non invenisti: subintellige iniquitatem. pro, non deprehendisti in me aliquod scelus, aut malam fraudem. Simili significatione dicit Achabus ad Heliam, Invenisti me: id est deprehendisti me in ipso scelere occisi et innocentis Nabot, et rapinae vineae. Mala dicuntur aliquem invenire: pro affligere, ut paulo ante monui. Exod. 18. Narravit socero laborem, qui invenisset eos in via. pro, varias molestias et difficultates. Eâdem ratione et peccata aliquem invenire scribuntur, quia sunt dolorum et laborum, id est, omnium poenarum aut malorum poenae causae. Num 32. Et cognoscite malum vestrum, quod inveniet vos: pro, expendite magnitudinem peccati, propter quod tam graviter punimini. Iudicum 6. Ut quid invenit nos totum hoc? id est, cur oppressit nos hic tam tristis status? Psalmo 116. Angustiae inferni invenerunt me: id est, potiti sunt me caeperunt, aut apprehenderunt me, veluti hostis persequens. Mox ibidem phrasis haec invertitur, Angustiam et dolorem inveniebam: id est, consequebar. Dicitur ergo aliquis et invenire malum, et inveniri a malo. Sic et Deus dicitur alicuius iniquitatem invenire, cum ob eam illum punit. Genes. 44, Deus invenit iniquitatem servorum suorum: id est, Deus nos iuste punit. Invenire facere aliquem in manu alterius, est tradere eum eius potestati. Zach. 11. Simile quid est illud Psalmo 21. Inveniet manus tua omnes inimicos suos, dextera tua inveniet odio habentes te: pro, in suam potestatem eos rediget, ut illos castigare et perdere queat. Isaiae 10, Quemadmodum invenit manus mea regna idoli: id est, potita est regnis. Ibidem haec phrasis quasi exponitur, dum ad metaphoram refertur: Et inveniet manus mea veluti nidum substantiam populorum. quo indicatur, esse phrasin per metaphoram huc a venatione ac indagine ferarum translatam. Invenire propitiationem, Iob 33. pro, suscipere, admittere reconciliationem. Psalmo 32, Orabit ad te omnis pius tempore inveniendi. id est, tempore accepto, aut gratiae, quo inveniri potes. Isaiae 55, phrasis haec clarius ponitur ac explicatur. Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est. Dixi supra, verbum Invenire aliquando significare acquirere. Sic videtur accipi Matthaei 16, cum dicit Christus: Quicunque perdiderit animam suam mea causa, inveniet eam. id est, acquiret, conservabit, nempe ad aeternam salutem ac felicitatem, quantumvis hic eam perdidisse videatur. Sic et Latinum verbum Invenio, aut Reperio, ferme more Hebraeorum, pro acquirere et parare sibi accipitur, teste Donato in Eunucho. quomodo et in Heautontimorum eno inquit: Abii militatum, ibi rem et gloriam armis belli reperi. id est, adeptus sum. Graecum εὑρίσκειν , quod hoc loco est, significat Graecis aliquando, suo labore aliquem sibi aliquid parare aut consequi: ut testatur Ulpianus in oratione Demosth. contra Timocratem.

INVESTIGARE, idem ferme quod scrutari, diligenter perquirere, item explorare: Ecclesiast. 2, Investigavi in corde meo. Aliquando Interrogare. 1. Sam. 20, Si investigavero patrem meum: id est, cognovero sententiam patris mei. Excogitari. Iob 32. Auscultavi usque ad intelligentias vestras, dum investigaretis sermones pro, dum excogitaretis quae locuturi essetis. [Cordis] investigationes: pro, ubi cor ipsum diligenter aliquid investigat, ac scrutatur. Iudicum 5, In divisionibus Ruben magnae sunt investigationes cordis: pro, vehementer miror quod Rubenitae non affuerint praelio, tametsi ibi possit etiam esse sensus, investigatores cordis, aut sapientes. Investigatio Dei: Iob 11. Num investigationem Dei invenies? videtur significare secreta Dei consilia, quasi diceret: Nunquid pervestigando assequeris omnia consilia Dei.

INVETERARE, est consenescere, aut debilitari ut ea quae iam amisso primo nativoque vigore languida et semicorrupta sunt. ut Psal. 32. Dum tacui, inveterarunt ossa mea: id est, debilia et omni bono succo carentia facta sunt corrodente me nimirum conscientia, et dolore inquieti ac contriti cordis, dum per confessionem peccati et petitionem condonationis ad Dei misericordiam non confugio. Sic Psal. 6, Inveteravi inter hostes aut tribulatores meos. pro, debilis factus sunt, ut senes ac decrepiti propter tribulantes hostes.

INVISERE, accipitur in bonam et malam partem pro alicuius amico auxilio, aut etiam hostili offensione: plerunque etiam pro castigatione. Exponetur autem infra in verbo VISITARE.

INUNDARE, sumpta metaphora a torrentibus crebro horrendas et inevitabiles poenas significat ut Psal. 90. Facies inundare eos ut somnus sunt. id est [subito] eos rapis in exitium tuum gravissimo flagello, ut evanescant sicut somnus, aut flos subito arescens. [Posses] tamen vertere etiam, Facis eos transire ut nimbum aut procellam. Aliquandiu enim impii videntur acri potentes ac terrifici, ut instar nimbi procellae, aut [exundantis] fluminis omnia perdituri videantur: sed [mox] disparent, restituente Deo piis pacem et tranquillitatem. [p. 247] column 469/470 De exercitus quoque hostilis copia, impetu, ac damnis, aliquando hac metaphora Scriptura loquitur. ut Dan. 11. Venietque veniendo, et inundabit et transibit. Et mox ibidem veluti seipsum explicans: Et post aliquot annos veniet veniendo cum exercitu magno et substantia multa, ingredieturque terras, et inundabit, et transibit. id est, transeundo per Aegyptum, vastabit ac perdet omnia: sicut solent magna flumina, cum perruptis aggeribus exundant, et omnia circumquaque obruunt. Isaiae 28 impii minas Prophetarum ista terribili metaphora propositas, deridentes dicebant, Fecimus foedus cum morte et inferno. Flagellum exundans cum transierit, non veniet ad nos. Invertit igitur Propheta, et dicit, grandinem et exundationem omnia perdituram, ut scopae, eorumque inanem fiduciam eversuram. Psal. 42, Omnes inundationes tuae et fluctus tui supra me transierunt: id est, tuae gravissimae castigationes me potissimum afflixerunt. Isaiae 25. Spiritus robustorum, ut inundatio parietis. id est, similis exundanti flumini, et parietes ac aedificia obruentis et evertentis. Nahum 1. Veruntamen inundatione transeunte consummationem faciet: pro, cum exercitus maximus pervadet totam regionem Psal. 32, haec metaphora iram Dei et etiam spirituales poenas videtur significare, cum dicit, exundationem aquarum non perventuram esse usque ad eos qui habent remissionem peccatorum, Utique in exundatione aquarum multarum ad eum non pertingent. et mox addit rationem, Quia tu es ei latibulum. Isaiae 8, haec metaphora plene posita est, integraque similitudine clarius suum sensum exhibet. inquit enim ibi Deus: Quandoquidem abhorrer populus iste ab aquis Siloe sensim defluentibus, ipso autem Rezin ac filio Romeliae gaudet: idcirco, ecce Dominus adducet super eum aquas fluvii fortes ac ingentes, videlicet regem Assyriorum, cum omni potentia sua, qui superato undique alueo suo, et egressus ultra omnes ripas suas, redundabit in Iudam, refluens et transiens, usque dum collum pertingat: futurumque est ut extensione alarum suarum impleat latitudinem terrae tuae, o Immanuel. Usitatae autem sunt istae metaphorae, et aliae figurae alludentes ad pluvias, torrentes, flumina, grandines et nives, ideo Sacris literis, et aliis meridionalib. scriptoribus, utetiam Homero ac Virg. quia ista et alia meteora in illis calidioribus regionibus sunt multo vehementiora, quam in hisce temperatioribus: sunt etiam regiones non ita planae ut in Germania, eoque torrentes et aliae aquae multo maiori impetu ac damno hominum ruunt.

INVOCO verbum, apud Hebraeos Kara קרא , illam potissimum ambiguitatem habet, quod alias implorare Dei opem significet, alias concionari aut praedicare Deum et eius doctrinam, alias denique simpliciter nominare aliquem. Ex hisce porro tribus significatis varii Hebraismi exoriuntur, de quibus ordine dicendum est. Primum ergo significat implorare opem Dei, aut orare: ut Psal. 50. Invoca me in die tribulationis et eripiam te, ut glorifices me. Ioel 2. et Roman. 10. Quicunque invocaverit nomen Domini (i. ipsum Dominum) saluus erit. Quodiam vero seria invocatio Dei tum primarium quid, et quasi cor totius pietatis est: tum etiam quiddam maxime conspicuum, aut notum: ideo fieri non raro solet, ut pro tota pietate aut cultu Dei ponatur. Et si patrem invocatis, citra personarum respectum iudicantem iuxta cuiusque opus, videte ut in timore conversantes, incolatus vestri tempus transigatis: 1 Petri 1. Sic de instauratione totius veri cultus aut religionis dicitur Genes. 4. quod nato Aenosch sit coeptum invocari in nomine Domini non quod ante nulla vera religio publice floruerit, sed quod tunc multo gloriosior fulgere coeperit, quam antea obscurata religione Abelis morte. Psal. 14. [An] non intelligent operarii vanitatis, qui comedunt populum meum sicut panem, et nomen Domini non invocant: pro, non colunt: Chaldaeus vertit, Non praedicant. Genes. 12. Et aedificavit ibi altare, et invocavit nomen Domini. totum cultum complectitur: id est, praedicationem, sacrificationem, et orationem. Sic et sequenti capite. Sic quoque Psal. 80, Et nomen tuum invocabimus. Secundo significat praedicare, concionari de vero Deo, eiusque vera religione. Sic Psal. 116 dicit se credidisse, ideoque locutum esse: et alioquoties repetit, se in nomine Domini invocasse: id est, praedicasse, eoque persecutionem pati: quare opem Dei implorat, Psal. 18, Laudans invocabo Deum: pro, praedicabo, celebrabo. Tertio, simplicem denominationem notat. ut Genes. 48, Vocetur nomen meum super pueros istos: id est, cognominentur de meo nomine, dicantur filii Iacob. Solent enim Hebraei, sicut et Graeci, cognomen alicuius exprimere, tantum adiecto patris nomine. ut Xenophon filius Grylli, Aristoteles filius Nicomachi, Cambyses filius Cyri. Adoptabat. n. ibi Iacob. sibi duos filios Iosephi. Summa ergo vel inscitia, vel potius malitia est, quod Papistae inde sanctorum invocationem probare volunt, quasi Iacob. tam scelerate ambitiosus fuerit, ut voluerit ac docuerit, se invocari post mortem ab illis duob. pueris. Sic Isaiae 4, dicunt septem mulieres ad virum unum, Panem nostrum comedemus, et vestimento nostro induemur, tantummodo vocetur nomen tuum super nos. i. de te cognominemur, dicamur tuae uxores, ut Abigail uxor Nabal aut David, etc. Est vero omnino nonnulla interpretis culpa, qui vertit invocare: cum simpliciter vocari nominari, cognominari aut appellari, vertere debuisset. Hac phrasi aliquando et nomen Dei super aliquem vocari diciturut Isaiae 7, Civitas quae vocatur de nomine meo: pro, veri Israelitici Dei civitas vocantur. Sic Dan. 9 inquit: Vide Deus desolationes nostras, et civitatem super quam vocatum aut invocatum est nomen tuum. Et mox, Vocatum est nomen tuum super civitatem et populum tuum: id est, Haec civitas et populus dictus est tuus populus et tua civitas, et tu dictus habitusque es eius Deus: in tuam ergo maximam ignominiam cedit, quod perinde nunc oppressi ac conculcati iacemus, ac si tu Deus noster tuos liberare nequeas. Actor. 15 citatur ex Amos 9, Et omnes gentes super quas vocatum nomen meum. i. quae dicuntur meus populus, quae numerantur inter meos cultores: sicut si nunc diceremus, quae Christianae vocantur aut censentur: nisi quis malit exponere, a quib. ego invocor, aut imploror. Sic et illud Iac. 2 accipiendum est: An non divites blasphemant bonum nomen, quod est vocatum aut invocatum super vos? An non blasphemant illi nomen Christi et Christianorum, unde vos cognominamini, dum vocamini Christiani, aut populus Christi? 1 Reg. 8: Et cognoscant, quod nomen tuum est vocatum aut invocatum super domum hanc. tametsi commodius ibi exposueris, quod domus haec tibi per tui invocationem sit dedicata et consecrata. Sic 1 Par. 3. Super arcam dicitur eme invocatum nomen Domini. Hier. 17. Fuit mihi verbum tuum in gaudium, quia nomen tuum vocatum aut invocatum est super me. i. quia dictus sum tuus propheta. Sed cum superiorib. exemplis, ubi pro cognominatione ponitur, convenit in primis illud Isa. 44. Hic dicet Iehovae, ego sum, et ille invocabit in nomine Iacob: pro, hic se profitebitur cultorem Domini: ille vero clamabit, Et ego sum Iacobita aut Israelita, Ego quoque pertineo ad populum Israel, seu sum filius Abrahae per fidem, quantumvis de stirpe aut carnali eius semine genitus minime sim. Sed quoniam hoc verbum Invocare multum coniungitur cum voce [nominis], in eo quoque vocabulo aliquid de ista phrasi dicam.

IOBEL, a cornu dicitur tempus anni 50 quo cornibus singularis quaedam Musica edebatur. Eo vero anno, ordi natione Dei, non tantum servi Israelitae a suis dominis liberi dimittebantur, quod etiam 7 quoque anno fiebat: sed et omnia debita [p. 248] column 471/472 relaxabantur, atque adeo etiam venditi agri, vineta, domus, aliaque stabilia, ad suos priores possessores redibant. Quod eo divina benignitas ac providentia ordinaverat, ne prorsus familiae Israeliticae interirent: praesertim autem, ut ea familia ac tribus consisteret, unde Meschias expectabatur: utque et aliae tribus ac familiae consistentes, illi collatione quandam quasi lucem afferrent, eaque inter caeteras emineret: et quo aliae illi quasi testimonium coram orbe terrarum praeberent, quod Deus pollicitus sit ex illa proprie Meschiam proditurum esse. Illa profecto ipsa tam vetusta notaque origo, propagatio et conservatio gentis, ac singularum eius partium aut membrorum, clarum et speciosum testimonium de origine Meschiae, deque eius totius religionis vetustate, coram toto mundo testificata est. Haec igitur causa fuit Deo primaria, instituti Iubilei anni. Quare nascente Meschia, evertitur politia et caeremoniarius cultus, totaque gens inde dissipatur, veluti inutilis quidam nidus, exclusis et avolantib. iam pullis. Quin et discrimina familiarum ac tribuum abolitis genealogiarum libris, conturbataque gente confunduntur ac obscurantur. Quo simul Deus ostendit, nullum amplius Meschiam, qui prophetiis conveniat, expectandum esse. Hodie sane si veniret aliquis sese pro Meschia venditans, non tantum aliis testimoniis careret: sed etiam non posset certo probare, se esse ex familia David, quae prorsus ignoratur.

IOSEPH, aliquando pro toto populo Dei ponitur, sive ob celebritatem ipsius patriarchae, sive ob amplitudinem duarum tribuum ex Iosepho venientium, nempe Ephraim et Manasse: praesertim autem Ephraim, cui Iacobus in adoptione prae Manasse seniore primogenituram largioremque benedictionem tradiderat. Amos 6. Sicut David putaverunt se habere instrumenta Musica, bibentes de phialis vinum, et optimo unguento delibuti nihil dolebant super contritionem Ioseph. pro, suis privatis commodis et voluptatibus vacabant, nihil prorsus curantes publica populi Dei damna et calamitates. Posset tamen aliquis dicere, ibi Ioseph significare fratrem, aut quemvis proximum: et esse quandam allusionem aut similitudinem ad Patriarchas, qui olim non curaverunt dolorem, lachrymas et preces sui fratris Ioseph, cum eum primum interficere voluerunt, postea vendiderunt. Psalmo 80, Qui ducis sicut oves Ioseph: necesse est accipi pro toto populo. Sic Psal. 81, Et testimonium in Ioseph posuit illud. Ob hanc eandem causam et Rachel, mater Ioseph, videtur significare totum populum Dei. Matthaei 3, Amos 5, Ioseph videtur significare proprie decem tribus, aut regnum Israeliticum, cui concionatus est Amos.

IPSE, ponitur nonnunquam pro verbo EST: quia id verbum includitur in pronominibus, praesertim demonstrativis. Item in Adverbiis affirmativis et negativis. Genes. 40. Tres dies ipsi: scilicet, sunt. 1 Sam. 12. Et filii mei, ecce ego vobiscum: scilicet, sunt. Sic et in sequentibus exemplis tum verbum Est deest, tum etiam alioqui idiotismum quendam huius linguae sonat, ac explicatione quadam indiget, ut a quovis intelligi queat. Ipsa est Zoar: pro, quae postea dicta est Zoar, Genesis 14. Ipsa est vallis regis, Genes. 14. pro, quae postea dicta est vallis etc. Ipsa est Bethlehem, Genes. 48. pro, quae alio nomine dicitur Bethlehem. Ponitur ergo Ipse pronomen, pro, quae est. Generationes Esau, ipse est Edom: Gen. 36. pro, cognomento Edom, vel, qui alio nomine dicitur Edom. Non ipse: Ambulavit inquam Henoch cum Deo, et non ipse: Gen. 5. pro, non comparuit usquam amplius. Recte hic etiam fit mentio loci Gen. 3. ubi Deus pollicetur se humano generi largiturum semen, quod conterat caput serpentis, restituatque hominem in iustitiam et vitam. Nam Papistae in sua Vulgata editione legentes Ipsa, ad divam Virginem hanc victoriam, summa cum impietate, atque adeo idololatria rapiunt. Contra autem textus Hebraeus, Chaldaeus, Graecus, et Philo, de ipso semine haec dicta esse testantur. Fuerunt etiam in Ecclesia olim forte ante annos 460, receptissimae cantiones, quorum aliquae adhuc in Ecclesiasticis libris reperiuntur, quae hoc dictum de semine legerunt et cecinerunt. Verba unius inter alias haec sunt: Pangamus creatoris atque redemptoris gloriam: Qui bene creatos, sed seductos astutia callidi serpentis, sua refecit gratia: praedicens futurum ut germen sancta proferret femina: quod hostis antiqui nociva exuperaret capita, etc. Sed quid cito vetera scripta, cum haec ipsa cantio in modernis et impressis missalib. Saltzburgensibus, feria II Paschae exter? Idem omnes Prophetiae, et rei ipsius veritas evincit. Denique et Paulus Rom. 16 de filio Dei exponit dicens illum contriturum Satanam sub pedibus nostris. Sic et epist. Hebr. de Christo exponit inquiens: Ut per mortem aboleret eum qui mortis haberet imperium. item 1 Iohan. 3. Ad hoc apparuit filius Dei, ut dissoluat opera diaboli. Sic et Irenaeus libro 5, et Clemens in Paraenetico ad gentes legit. et Epiphanius contra Ophitas. Taceo illud, quod ipsemet Deus sequentibus promissionibus in Gen. idem confirmet, ac declaret de ipso semine benedicto, et non benedicturo, non de muliere.

IRA, varia habet significata in Sacris literis, quae percurram. Primum enim dicitur de humano affectu, quo cor inflammato a bile sanguine excitatur ad repellendum et vindicandum offendentem. Multa huius significationis exempla passim in Sacris literis reperiuntur. ut Prover. 15. Vir fatuus statim indicat iram suam: at qui dissimulat iniuriam, callidus est. et Prover. 19, Responsio mollis frangit iram. Accipiturautem rarius in bonam partem: quin etiam inter opera carnis Gal, 5 numeratur, quia et perturbat mentem, ut non valde respiciat in Deum, et plerunque modum ac regulam aequitatis transgreditur. Aliquando etiam poenam aut loesionem ex tali affectu progredientem significat. ut Rom. 13, Magistratus est vindex ad iram. i. poenam. Et, Obedite magistratui non tantum propter iram, sed et propter conscientiam. i. non tantum propter poenam a magistratu imminentem, sed et ppter mandatum Dei. Rom. 3, Num est iniustus Deus, qui inferat iram? i. poenam. Ira pro suo effectu ponitur. Crebro usurpatur in malam partem, de pravo ac temerario iracundiae contra proximum affectu. ut, Ira viri iustitiam Dei non operatur, Iacobi 1. i. irati faciunt facta Deo non placentia ac grata. Sol non occidat super iram vestram, Ephes 4 Et Psal. 4. Irascimini, nolite peccare. cum enim non sit possibile, ne homo prorsus ad iram commoveatur, iubet Deus pios tum cohibere iri suam, ne in caedem, vulnera, maledicta, aut alias laesiones erumpant: tum etiam non diu eam detinere, sed ante solis occasum ex et de corde suo delere, et cum proximo in gratiam redire. Nam indulgendo irae, datur locus diabolo, ut iratum magis ac magis inflammet contra proximum, precationem impediat, et tandem ad laesionem eius impellat: Ephes. 4. Quare et Christus cum Matth. 5 cum homicidio coniungit. Est tamen aliqua etiam iusta ac Deo probata ira, quae praesertim ex officio progreditur, ut cum parentes, praeceptores, aut gubernatores suis subditis propter peccata irascuntur sicut et Moyses Aaroni et populo Israelitico iratus fuit Exod. 33, adeo ut tabulas Decalogi frangeret. Quare non sine causa Christus pravam et damnatam iram a iusta distinguit, inquiens Matth. 5. Si quis irascitur fratri suo temere. Ab homine porro hoc nomen, sicut et aliorum affectuum, ad Deum per metaphoram aut anthropopathiam transfertur: et significat alias ipsam Dei iustitiam legalem, ut Rom. 9, Quid si Deus volens ostendere iram fui [p. 249] column 473/474 id est, iustitiam contra malos? Alias, quasi quendam eius motum aut indignationem contra peccata et peccatores. ut Iohann. 3, Ira Dei manet super eum. id est, pergit habere Deum iratum. Sic Psal. 6. precatur David: Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias. i. ne iratus ac commotus me castiges: seu ne me ita crudeliter affligas, ut solent nimium irati: sed in ira misericordiae tuae recordare. Sic filii irae in Sacris literis passim et crebro dicuntur, quibus Deus est insensus, aut inimicus: Ephes. 2. et vasa irae, Rom. 9. Contra, filii gratiae. Aliquando quasi quandam sententiam irati Dei videtur notare: ut Rom. 1, Revelatur ira Dei de caelo, etc. Item Rom. 3, Num ergo iniustus est Deus, qui infert iram. i. qui nos accusat, et contra nos sententiam aeternae mortis profert. Sic Rom. 5. Multo magis reconciliati servabimur ab ira. Psal. 2. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Sic et Rom. 12 credo accipi posse: Non vosmetipsos ulciscentes dilecti, sed date locum irae: ut. s. Dei iudicio adversarios et persecutores nostros relinquamus. Haec Dei ira est ignis consumens peccatores per malam conscientiam, et poenas temporarias ac aeternas. Denique aliquando significat poenam, sive temporariam sive aeternam, â tali ira profectam. ut Rom. 2. Coacervas tibi iram in die irae. i. poenas tibi accumulas in id tempus, cum te Deus pro tuis peccatis puniet. Baptista dicit ad Pharisaeos, Quis vobis monstravit fugere a ventura ira? pro, quomodo imminentes poenas evadere queatis? 1 Thes. 1, Eripuit nos a ventura ira. Ephes. 5, et Col. 3. Ob hoc venit ira Dei in filios inobedientiae, aut incredulitatis Luc. 21, Erit necessitas magna in terra et ira in populo isto. 1. ingentes rerum omnium difficultates et divinitus inflictae calamitates. Irae crebro coniungitur vox Furor, vel ordine posito alio postalind, tanquam propemodum synonyma posita. ut Psal. 2: Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Et Psalm. 6. Domine, ne in ira tua arguas me, nec in furore tuo corripias me. Significat nihilominus aliquid longe plus furor, quam ira. nam haec etiam de moderata commotione dici potest: Furor autem non nisi de extrema commotione. Sicut et 2 Psalmus atrocius verbum perturbandi, aut proturbandi tribuit, quam irae. Sic et Poeta inquit,

— Ira brevis furor est.

Contravero Ephes. 4 θυμὸς videtur nominari illa prima commotio, aut (ut Cicero vertit) excandescentia: ira vero, iam plenus affectus. Nam ibi quasi gradus quosdam commotionis constituere Apostolus videtur, primum quidem amaritudinem aut dolorem animi, quo offensus cruciatur: deinde incandescentiam: tertio plenum affectum irae, qui tandem erumpit in clamores et maledicta, atque adeo verbera. Alias ita connectitur nomen irae Furori, quasi ira sit quaedam proprietas aut natura furoris, sicut ille ait, ira brevis furor est. ut 1 Sam. 28, Nec fecisti iram furoris tui in Amalec: id est, Dei valde irati sententiam aut mandatum contra Amalec non es executus. ubi ira furoris, pro gravissima poena aut vastatione Dei ponitur. Iosuae 7, Aversus est Deus ab ira furoris sui. i. placatus est post punitum Achan. Sic Moyses dicitur egressus a Pharaone cum ira furoris: pro, vehementissime commotus. Addere adhuc ad tram furoris Domini, Nahum 3. pro, vehementissime commotum, etiam magis inflammare novis peccatis. Dicitur et furor alicuius irasci, Num. 22. Exodi 32. 2 Sam. 12. Dominus irae, pro irato, aut etiam iracundo, ponitur. Proverb. 22. Nefas amicus cum Domino irae, aut habente iram. Eadem locutio et Deo tribuitur, Nahum 1. Dominus irae Iehova ulciscitur se de hostibus suis. Iram hominis confiteri Deo, dicitur Psal. 76. i. stulta et impia hominum contra Deum; veram pietatem ac pios commotio, tandem divinitus repressa et punita, cedit in gloriam Dei: ut Pharaonis. Irarum brevis et longus: pro iracundo et clementi dicitur. ut Proverb. 14, Brevis irarum facit stulticiam, id est, iracundus, aut qui cito irascitur, facile patrat aliquid valde reprehensibile. Longus irarum, pro tardo ad iram, valde crebro reperitur. ut Numer. 14, Nahum 1: et quidem non raro hoc praestans epitheton aut singularis virtus Deo tribuitur. Ioel 2, Longus irarum et multae misericordiae Iehova. Eadem proprietas et Exodi 34, in descriptione Dei ponitur, pro tardus ad iram. Prover. 14. Longus irarum aut clemens est multus intelligentia. i valde intelligens, prudens. Prover. 25, In longitudine irarum flectitur princeps: pro, longanimitate ac patientia. Sequitur. n. declaratio: Et lingua mollis confringet ossa. Magnus ira, Prover. 19. pro eo qui vehementer irasci solet. et Prover. 22. Vir irarum, in eodem sensu: Cum viro irarum ne iveris. Ascendere ira dicitur Ezech. 38. pro, crescere, aut effervescere. Avertere iram, pro tollere, Psal. 78 Multiplicavit ut averteret iram suam. i. multum lenivit Deus iram suam. Iram facere cadere in aliquem, Hiere 3. Revertere rebellis Israel: non faciam cadere iram meam in vos . i. non prorsus opprimam aut delebo vos meis flagellis. Sic Iob 6, Iram in pugillum faceretis cadere. Idem valet Dare iram suam in aliquem, Levit. 26. Iram effundere dicitur Deus, cum vehementer commotus punit aliquos gravissime. Nahum 1. Ira eius effusa est sicut ignis. s. omnia consumens. Sic et Egredi ira sicut ignis dicitur, Hierem. 4. veluti si incendium alicunde exortum, pergeret in alios grassari. Ferre iram alicuius, Mich. 7. Iram Domini port'abo, quia peccavi ei. pro, patienter eius flagella tolerabo. Irasci ira magna, Zachar. 1. pro, valde. Iram esse alicui. pro eum irasci: 1 Paral. 13. Iram multiplicare, Iob 10. Renovas plagas tuas contra me, multiplicas iram tuam mecum. i. castigationes auges. Retinere iram. Micheae 7. et Desinere ab ira, Psal. 37, perspicuae locutiones sunt. sicut et Succendi iram, aut Dei iram esse super aliquem: quod tum de commotione, tum et de poena accipi solet. Iram non reverti, Hierem. 30. Non revertetur ira furoris Domini, donec fecerit. i. non conquiescet aut sedabitur, donec perficiat constitutam poenam. Esse iram in oculis, pro indignari. Genes. 31, Ne sit ira in oculis tuis. Gen 45. Ne sit ira in oculis vestris, quod vendideritis me. pro, ne aegre feratis, ne cruciemini dolore ulterius de hoc vestro tristi facinore. Iram alicuius super aliquem incumbere: item, Iram alicuius super aliquem transire: Psal. 88, Super me transierunt irae tuae, terrores tui succiderunt aut debilitarunt me. pro sensu irae Dei, terrorib. incussis, et poena accipi debet. Seu irae, pro iratis factis: sicut mox misericordiae, pro benigne factis dicuntur. In ira misericordiae recorderis, Habac. 3 significat, mitigare iram ac poenas. Contra, in ira concludere misericordias, Psalmo septuagesimo septimo , est finire misericordias, ac desinere benefacere ob nimiam iram. Amarus in ira, Ezech. 3. Et abii amarus in ira spiritus mei: id est, iratus et valde tristi animo. Facere aliquid in ira fortitudinis, Danielis octavo, Et cucurrit ad eum in ira fortitudinis suae: id est, magno impetu. Sic Habacuc tertio . In ira incessisti super terram, in furore triturasti super gentes: pro, valde iratus. Isaiae sexagesimo . In ira mea percussi te, et in beneplacito misertus sum tui. Sic 1 Samuelis vigesimo . Surrexit in ira furoris sui: pro, vehementissime iratus. In ira alicuius esse aliquem. Hieremiae trigesimo secundo. Quoniam in furore meo et ira mea fuit mihi haec civitas, a die qua aedificaverunt eam: pro, semper ei fui valde iratus ac infensus. Irasci fecerunt sanctum Israel, Isaiae primo . pro, irritaverunt. Discrimen inter Iram et Iracundiam, aut iratum, et iracundum, annotare nihil admodum opus est, cum id sit alioqui omnibus notum, nec haec lingua aliquid proprium in eo genere habeat prae Latina. In plerisque vero linguis vocabula irae alludunt, aut sumpta sunt ab igne, calore, incendio, flamma: sive quia sit quandam [p. 250] column 475/476 similitudo, dum subito excitatur veluti flamma quaedam: dumque instar ignis ruit, et nulli parcit: sive quia, ut Physici definiunt, ira sit inflammatio sanguinis, facta circa cor, ex cholera effusa.

IRRIGARE, notum verbum et significatio est. Deut. 11 negat Deus talem esse terram Canaan, ut Aegypti, quam irrigare queas ad pedem tuum. id est, in qua possis aquam irriguam ex Nilo deducere quocunque velis, ob planiciem, aut lenem declivitatem. Sequitur autem aquae rivus praeeuntem ac ducentem canalem: ideo dicitur irrigare ad pedem, quia aqua praeeunti pedi imminet. At terram Canaan dicit caelitus irrigari, eoque a Deo implorandam esse opem. Irriguae pecudes, propinguibus, Ezech. 45. De irriguo Israel in sacrificium: id est, de pinguibus aut succulentis. Transfertur aliquando hoc verbum ad potationem largiorem.

IRRUERE dicitur aliquis in hostes suos, quae significatio nota et perspicua est. Sic Salomon praecipit 1 Reg. 2. Irrue in eum, et sepeli eum: pro, interfice eum. Dicitur et spiritus Domini irruere in aliquem, cum subito veniens excitat eum ad aliqua. Iud. 14 . Et irruit in eum spiritus Domini: pro, subito adveniens spiritus Domini, fecit eum robustissimum. 1 Sam. 10. Et irruet in te spiritus Domini, et mutabit te.

ISRAEL nomen Iacobo esse impositum ab angelo, cum quo luctatus est, fide ac precibus eum expugnando, cum hac etymologiae explicatione, quia cum Deo princeps fuerit, ex Genes. 32 notum est. Porro hoc nomen postea omnibus posteris Iacobi tributum est, adeo ut tota illa gens Israel vocaretur. Caeterum post Salomonem, lacerato regno in duas partes, coepit proprie tantum pars decem tribuum regnum Israel vocari, maiore portione gentis nomen universale occupante reliquis duabus nomen Iuda obtinentibus. Nonnum quam tamen etiam post id tempus Israel regnum Iuda significat, ut praesertim 2 Paral. 21 et 28 plerique exponunt: Filii Iosaphat regis Israelis: id est, Iudae. Sic et Mich. 1, Domus Aechzib erunt in mendacium regno Israel: id est, Iudae. Inde factum est, ut sicut Iudaeus aliquo modo non tam ex ea gente progenitum, quam eius religionis hominem significat, sicut Paulus de interno et externo Iudaeo disserit: sic et Israelita aliquando simpliciter verum Dei cultorem significet. sicut Christus Iohannis 1, de Nathanaele inquit: Ecce verus Israelita, in quo dolus non est quod idem est ac si diceret, Ecce vere pius, aut Christianus. Saepe sane in prophetiis, Israel et Iudas novi Testamenti populum significant et denotant. Caeterum, ut de illis duobus regnis adhuc aliquid dicamus, sciendum est, quod regnum Israel et Iuda hoc inter se differunt, quod omnis populus prius appellabatur Israel: et postea regnante Davide super Iudam, et Roboam filio Salomonis super duabus tribus Iudam et Beniamin, ii qui erant in Samaria, hoc est, decem tribus vocabantur Israel: et qui regnabant de genere David, appellabantur Iuda. Item Israel saepe ponitur pro Iuda, quod saepiuscule occurrit: 2 Paralip. 29. Et Israelis similiter reges, non raro pro regibus Iuda accipiuntur: Micheae 1, in fine. Item, Israel videns Deum, vel visor et contemplator Dei vel directus Dei dicitur: hoc est, qui recto itinere a solo Deo ducitur. Aliquando populum Israeliticum carnalem, aliquando vero electos Dei, ut saepius in Prophetis: sicut Oseae 14. Nonnunquam etiam Christum ipsum figura quadam designat, Isa. 49, Ose. 11. de quo et supra in vocabulo EPHRAIM.

IUBILARE, alias laetiorem cantum significat, alias etiam alium clamorem gaudentium. Crebro admodum dicitur populus iubilare Domino, ubi non semper cantationem significat, sed et praedicationem ac invocationem veri Dei, Ioel 2, Iubilate in monte sancto eius. et Psalm. 118, Vox iubilationis et salutis in tabernaculis iustorum. i. celebrationis Dei, aut gratiarum actionis de donato beneficio liberationis. Sic Psal. 89, Beatus populus qui scit iubilationem. i. veram Dei celebrationem, invocationem et doctrinam. Sic et subditi cum gaudio suum regem excipientes, ad eum iubilare dicuntur. Ad me Philistea iubila: Psal. 60. Dicuntur etiam hostes victores iubilare super victis, ut Hiere. 51. Et iubilabunt super Babel caeli et terra: id est, angeli et homines gaudebunt, et tripudiabunt de ruina persecutricis Babyloniae. De Iubilaeo supra in Iobel dictum est.

IUCUNDARI, et IUCUNDITATES, aliquando significat summa ac suavissima bona, seu fruitionem illorum. Psal. 16, Iucunditates sunt in dextera tua in aeternum: id est, suavissimis deliciis satias perpetuo ac inaeternum tuos.

IUDAS, a confitendo ac celebrando beneficia Dei dictus, saepe significat totum populum Israeliticum propterea quod eius tribus celeberrima fuit, diu imperitavit, et promissiones tum de imperio, tum et de Meschia ex se orituro accepit. Habuit autem haec vox hunc usum etiam ante divisionem regni Israelitici. Nec raro Israeli, ut synonymon, coniungitur: ut 1 Reg. 4, et in Psal. 111 . In exitu Israel de Aegypto, etc. Facta est Iuda sanctificatio eius, et Israel potestas eius. Post distractionem autem, ut supra dixi, significavit illud Hierosolymitanum, et minus regnum duarum tribuum. Saepe alioqui vox haec ponitur pro verae fidei religioni sve hominibus, tum in Veteri, tum et in Novo testamento: sicutnunc nobis vox Christianus accipitur. Contra etiam, posteaquam reiecerunt, atque adeo crucifixerunt suum Meschiam, pro impiis, ut sunt, habentur: eoque haec vox quosvis impios denotat.

IUDICARE, valde varia significata habet, multiplicesque Hebraismos parit. Primum enim significat intelligere: ut 1 Cor. 2, Spiritualis omnia iudicat. i. potest iudicare, intelligit. In hac significatione crebro iudicium, ipsam dinoscendi aut discernendi facultate denotat. 1 Reg. 3. Da servo tuo cor audiens, ut iudice populum tuum, ut discernat inter bonum et malum: id est, ut recte omnia intelligere et discernere queat. Discernere res dubias, aut controversias: ut 1 Cor. 14. Vous aut duo loquantur, reliqui iudicent. Sic Psal. 26. Iudica me Domine, quoniam ego in sinceritate mea ambulavi, etc, Et mox idem ter repetit inquiens: Proba maDomine, et tenta me: examina renes meos, et cormeum. Aliquando etiam significat Carpere, arrodere. aut etiam alioqui sine omni officio ac necessitate aliena facta ac dicta malitiose in deteriorem partem interpretari ac vituperare, ut plurimum omnes in omni genere vitae solemus factitare. Est vero illud iudicare aliena dicta aut facta, non ut emendes ea, proximum aut teipsum, tibive caveas, aut alios moneas: sed ut infames, denigratoque proximo, tibi vel probitatis opinionem, vel pravi animi oblectationem concilies, explorare et censere. Oritur autem ex prava quadam curiositate: et habet fere comites invidentiam, et animi foedam perversitatem, ex alienis peccatis et ignominiae voluptatem percipientis. De tali malitioso iudicio dicit Dominus Matth. 7. Nolite iudicare, et non iudicabimini: id est, non puniemini a Deo, propterea quod alienam festucam adeo odiose exaggeratis, non cercentes in vestris oculis trabem: aut non permittet Deus, ut vicissim alius vestra ita livide pervertat, laceret, carpat, etc. De istis temerariis ac malitiosis iudiciis accusat Paulus Corinthios, 1 Cor. 4, qui Paulo pseudoapostolos, ut longe praestantiores viros, anteponebant. Iubet ergo eos non temere ac properanter iudicare: sed expectare iudicium Domini, qui illustraturus sit occulta tenebrarum. Vicina huic est illa significatio Rom. 14, Abstinens, vescentem non iudicet. i. condemnet, ut pari [p. 251] column 477/478 pium ac legis observantem. ¶ Iudicium pro modo aut ratione interdum ponitur. Ecclesiast. 8, Et tempus et iudicium novit cor sapientis. i. tum occasionem aut oportunitatem agendi, tum etiam formam actionis. Iud. 13 , Quod nam erit iudicium pueri, et opus eius. i. qua ratione ac modo erit educandus ac instituendus? Sic et pro moderatione ac mensura, seu adhibita moderatione quadam usurpatur Hieremiae 10. Corripe Domine, verum in iudicio, non in furore tuo. Sic Hierm. 30. Castigabo te in iudicio, nec ex scindendo succidam te. i. moderate leviterque te castigabo. Sic Ezech. 34, Pascere in iudicio: pro, adhibita quadam ratione ac moderatione. Isaiae 28. Erudit. n. illum ad iudicium, Deus suus docet illum. i. iustituit eum, ut quadam moderatione omnia agat. Iudicium pro forma, specie, vestitu: 2 Reg. 1. Quale iudicium viri est, qui ascendit. i. qua specie, facie ac vestitu erat ille vir? Iudicia alicuius rei etiam ea dicuntur, quae quoquo modo ad rem pertinent. 1 Reg. 6. Completa fuit domus cum omnibus reb. suis, et cum omnibus iudiciis suis. Porro in ordinariis ac publicarum personarum iudiciis itidem suas varietates ac difficultates vox haec habet, sicut et cum de divino iudicio agitur. Primum. n. nomen Iudicium saepe ipsam litem aut causam iudicandam indicat. Sic Isaiae 1, et saepe alias, dicitur iudicium viduae non venire ad iudices. i. non promoveri, non admitti, sed de die in diem differri in gratiam opprimentium eas. Num. 27, Et appropinquare fecit Moyses iudicium earum. i. consuluit Deum de earum lite. Hier. 25, Iudicium est Iehovae cum gentibus. i. Dominus habet litem cum gentibus, aut contra eas. Vicinum huic est, quod iudicium pro culpa aut reatu ponitur, Hier. 49. Ecce quorum non erat iudicium ut biberent calicem, bibendo bibent. i. quorum culpa id non meruerat. Secundo, Iudicare significat non raro accusare. ut Rom. 2, Praeputium servans legem iudicabit circumcisos. i. exemplo suae obedientiae eos accusabit coram Deo. tametsi Matth. 12 exponatur per condemnabunt: sed condemnabunt, nimirum ut accusatores, et exemplo suo contra eos testificando. Tertio, iudicare significat praeesse, regere. Sic saepe in libro Iudicum legimus, aliquem iudicem tot annis iudicasse populum: pro, gubernasse. Sic posses interpretari illud Psal. 110, Christus iudicabit in nationibus. i. potenter regnabit in toto mundo. Psal. 105. Iudicabit orbenterrarum in aequitate, et populos in veritate sua. Zach. 3. Si in viis meis ambulaveris, tu iudicabis domum meam. Quarto, significat litigare: sicut Deus Gen. 6 pronunciat, Spiritum suum non perpetuo iudicaturum, id est, litigaturum cum hominibus. Sic dicit Ioel 3, se velle contendere iudicio, aut litigare in valle Iosaphat, cum omnibus gentibus. Unicus venit ad peregrinandum, et iudicabit iudicando. i. et audet nobiscum litigare ac contendere, vel etiam nos obiurgare. Significat iudicium etiam ipsum ius. ut, Hoc erit iudicium regis: 1 Sam. 8. Quinto, significat discernere aut diiudicare lites. Sic dies iudicii particularis aut extremi dicitur, in qua Dominus cognoscet causas et vitam hominum, iudicabitque vivos et mortuos: Matth. 25. 2 Cor. 5. Sic dicit Dominus Iudaeis. Iohan. 7: Nolite iudicare secundum visum, sed iustum iudicium iudicate. id est, nolite iudicare ex prosopolepsia, vel etiam ex solis et incertis externis notis. Sexto, significat pronunciare de lite. i. tum absolvere, tum condemnare: praesertim vero condemnationem creberrime notat. Sic Moyses dicitur iudicasse populum, Etod. 18. pro, ius dixisse, de eorum causis pronunciasse. Et ibidem a socero monetur, ut constituat iudices, qui iudicent populum. Sic Psal. 1. Non consurgent impii in iudicio. i. non dominabuntur, ut aliqui exponunt: vel [potius], Deo eos iudicante peribunt. Septimo, significat executionem, quoniam ea vel maxime ad iudicem pertinet et primum quidem in bonam partem. Sic dicunt nuncii Evangelizantes Davidi victoriam de Absalone, Dominus te iudicavit de hostib. tuis: 2. Sam. 18. Et Psal. 35. 43. Iudica me Domine, et age causam meam contra gentem non sanctam, ab homine iniquo et doloso eripe me. Gen. 30. Iudicavit me Deus, et exaudivit vocem causamque meam. Isai. 59. Expectavimus iudicium, et non est: salutem, et elongavit se a nobis. i. liberationem. Ibidem, Propterea elongavit se iudicium a nobis: in eodem sensu. Vicina huic significatio est, cum vindicare valet. ut Deuter. 32, Dominus iudicabit populum suum. i. vindicabit, puniendo impios liberabit. Iacob idem videtur velle, Gen. 48. Dan iudicabit populum suum, sicut aliqua alia trib. Israel. tametsi etiam de gubernatione ac regimine accipere possis. Iudica iudicium meum. i. vindica, aut etiam exequitor. Psal. 119. In hunc serisum Deus crebro dicitur esse iudex viduarum et pupillorum, i. eorum vindex et assertor, aut liberator contra oppressores. Psal. 71, Iudicabit pauperes populi. i. liberabit. Aliquando tamen ista locutio, Dominus tudicabit populum suum, idem valet quod gubernabit. ut Psal. 96. Quoniam venit iudicare terram: iudicabit orbem in iustitia, et populum in veritate sua. In malam partem de executione, reos ac iniustos puniente, crebro accipitur, cum vel hominibus vel Deo tribuitur: Rom. 13. Qui magistratui resistit, iudicium sibi accipiet. i. punietur. Huc referri posset illud Actor. 13, Iudicatis vos indignos vita. i. declaratis, aut facto ipso pronunciatis, sicut iudex verbis declarat. Propinquum huic est, quod aliquando pro ulcisci ponitur. Gen. 15: Veruntamen gentem cui servient, ego iudicabo .i. ulciscar, puniam. 1 Sam. 3. Iudicabo ego domum illam usque in seculum. i. subinde puniam, affligam. Ezech. 22. Iudicabisne civitatem effundentem sanguinem? Ponitur etiam iudicium pro instrumento poenae. Ezech. 14. Quanto magis, si quatuor iudicia mea mala misero, gladium, famen, bestiam malam, et pestilentiam? Hinc toties iudicium pro poena positum reperitur. 2 Pet. 2. Quorum iudicium iam olim non cessat. Et, Novit Dominus iustos e tentatione eripere, iniustos autem in die iudicii puniendos servare. i. in diem castigationis. Isai. 34, Retributionis annus ad iudicium. i. ad castigationem. Vicinumque huic est, quod iudicia ponuntur nonnun quam pro memorabilibus exemplis poenarum, quib. Deus tyrannos et persecutores afflixit. ut Psal. 48, Exultabunt filiae tuae propter iudicia tua. et Psal. 119, Recordatus sum iudiciorum tuorum a seculo Dfie. i. ultionum et horribilium poenarum impiis inflictarum. Hier. 48, Hucusque iudicium Moab. .i. gravissima Dei ultio, Moabitis infligenda, descripta est ponitur quoque crebro Iudicium per synecdochen, pro causa damnationis aut poenae. ut Ioan. 3. Hoc autem est iudicium, quod venit lux in mundum, et dilexerunt magis homines tenebras quam lucem. de quo prolixius in synecdoche et metonymia dixi. Ita nonnulli et verbum Iudicandi ibidem praecedens exponunt. Non. n. misit Deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut servetur mundus per eum. pro, non ideo venit Christus, ut materiam aut causam efficientem iudicii seu danationis afferret mundo seu eum peccatis oneraret, sed ut salutis causam operaretur. Verum videtur propemodum commodior illa usitata expositio, quod in primo adventu venerit non ut iudex ac damnator sontium, sed ut liberator eorundem. Significat tamen et absolutionem aliquando, ac veluti collaudationem. Nam iudex sicut sontem damnat, ita insontem absoluit, eique testimonium innocentiae dat. Sic videtur ferme accipi, quod Paulus Rom. 14 dicit: Alius quidem iudicat diem prae die. i. aliam diem alii, ut sanctiorem, praefert: veluti hanc a prophanitate absolvens, illam vero prophanitatis damnans. Alius porro, inquit, iudicat omnem diem. i. perinde vel prophanam vel sanctam iudicat unam diem ut aliam. Ita et illa Pauli sententia, ex natura iudiciorum et officio iudicis optime ac clarissime exponi post. Perinde. n. de duab aut plurib. reb. censere solemus, ac iudex inter duos, reum et actorem, iudicat: nobiscum deliberantes, aut dispicientes, utram alteri praeferamus. Nonnunquam significat et Deligere, [p. 252] column 479/480 vel potius Statuere: quod est cognatum cum Ferre sententiam. ut 1 Cor. 2: Non enim iudicavi scire aliquid inter vos, nisi Christum Iesum, et eum crucifixum. id est, non statui me aliquid scire, nullam aliam noticiam magnifeci. Sic et 7 eiusdem epistolae, iudicare pro decernere aut statuere accipitur: Si quis hoc iudicavit in corde suo, ut servet suam virginem, bene facit. id est, certo statuit, aut hoc sibi delegit. Iudicare alicui, pro, secundum eum pronunciare, aut certe benigne aut mature eius causam expedire, ne cogatur diu lites sectando, tempus et sumptus perdere. Isaiae 12. Intendere facis aurem, ut iudices pauperi et pupillo: id est, opituleris in iudicio miseris ac oppressis, eos a calumniatoribus et oppressoribus liberando. Psal. 146, Qui facit iudicium iniuria affectis. Idem ferme valet pauperis et egeni causam iudicare, Hierem. 22. Sic Thren. 3: Iudicasti Domine iudicium animae meae, redemisti vitam meam. 1 Sam. 25: Benedictus Dominus, qui iudicavit causam probri mei de manu Nabod. Hierem. 51: Dixit Dominus, Ecce ego iudico causam tuam, et ulciscar ultionem tuam. Hier. 50: Redemptor eorum fortis, iudicando iudicabit iudicium eorum. Sic et accipitur, Facere alicuius iudicium: Psal. 9. Laetabor, quoniam fecisti iudicium meum, et causam meam. Iudicaturus dicitur Christus inter gentes, et coarguturus populos multos: quod a iudice politico sumptum, primum quidem significare videtur, diiudicatis causis componere dissidia gentium, atque ita pacem inter eas constituere: sed ibi proprie per metaphoram dicitur, quod Meschias eis spiritualem pacem cum Deo et corde ac conscientia passione sua parabit. Ad iudices applicare: id est, ad iudices aut magistratus vocare, vocare in ius. 1 Sam. 24, Sit Iehova in iudicem inter me et te: id est, iudex. Iudicium nonnunquam significat omnes cogitationes, consultationes, consilia ac conatus alicuius. Hinc Dei quoque iudicia dicuntur abyssus multa, Psal. 36. Quam vocem et totam locutionem videtur admodum apte Paulus Rom. 11 exponere, cum inquit: O' profunditatem divitiarum sapientiae et cognitionis Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et impervestigabiles viae eius. Quis enim cognovit mentem Domini, et quis illi fuit a consiliis? Idem ergo hic Paulus dicit esse iudicia Dei, quod vias ac consilia. Sic et Hierem. 5, iudicia ac viae ut synonyma connectuntur: Non noverunt viam Domini, iudicia Dei sui. Iudicium pro ritu, caeremonia ac circumstantia. Sic praecipitur Num. 9, Ut faciam Pascha iuxta iudicia sua: pro, observatis omnibus eius ritibus. Iudicia Dei saepissime in Sacris literis, pro ipsa eius lege ac verbo ponuntur, ac admodum crebro cum statutis coniunguntur, praesertim Psal. 119. Dubium autem est, cur sic vocentur: num quia illis Deus indicet, quid iudicet aut pronunciet, agendum aut omittendum, veluti si essent latae ac pronunciatae quaedam sententiae iudicis iudicantis: aut quia in eis tantum recta ac iusta contineantur, et praescribantur: vel potius, quia sint quasi quaedam decreta, quibnos iustificet, saltem quoad disciplinam aut externam umbratilemque istam purificationem: quod confirmat Graeca vox δικάιωμα et δικαιώματα , quae in talibus locis ponitur, et non κρίσις . Iudicia Dei et gentium nonnunquam opponuntur, ubi nimirum significantur contrariae religiones. Ezech. 11. Quoniam in statutis meis non ambulastis, et iudicia mea non fecistis, sed iuxta iudicia gentium fecistis. 2. Reg. 17. Non norunt iudicium Dei terrae: id est, eius ritus ac religionem. Ezech. 20. Iudicia patrum ne custodiatis: id est, corruptam eorum religionem. Iudicia pro promissionibus: Psal. 119 Domine secundum iudicium tuum vivifica me. id est, sicut promisisti te fore propitium, condonaturum peccata, et renovaturum me. Videntur etiam significare crebro potissimum leges caeremoniales ac purificatorias, aut certe inde primum ducta esse. Sed undecunque aut quacunque demum ratione etymologiae ac significationis primum formetur ac derivetur: certum tamen est hanc vocem saepe poni pro tota lege. Lucae 1 cap. dicuntur Zacharias et Elizabeta fuisse iusti, et ambulasse in omnibus praeceptis et iustificationibus Dei: ubi vox IUSTIFICATIONES videtur poni pro Mispat iudiciis, et significare sanctos ritus. Sed de nomine Iustificationis postea agetur in voce IUSTITIA Iudicia iustitiae, saepe videntur ipsa praecepta Dei vocari, vel quia iusta sunt, vel quia a iustitia Dei praescribuntur. Psal. 119. Cum didicero iudicia iustitiae tuae, Ibidem: Ad confitendum super iudiciis iustitiae tuae: id est, quae tua iustitia, aut tu iuste Deus praescribis, mandas, ordinis Iudicium, pro recepto more. Psal. 81. Clangite in neomeniis tuba, quia statutum Israeli est, iudicium Deo Iacob id est, solennis consuetudo. ¶ Sed quid obfuerit, hic paulo meliori ordine recensere significationes huius nominis Iudicii, etiamsi supra multas iam attigerimus, et nonnullas etiam abunde explicuerimus? Primo igitur ponitur pro officio, ordinatione, functione, administratione, consulatu, et ministerio publico. Deut. 1. , Quoniam iudicium Dei est. Psal. 1, Non permanebunt improbi in iudicio. Psal. 7. Evigila ad iudicium, quod mihi commendasti. Psal. 71, Deus iudicium tuum regi da Isaiae 28. Et spiritum iudicii sedentis super tribunali vel sedentis in administratione et gubernatione. Exod. 28, Et facietis pectorale iudicii. Num. 27. Et coram Eleazar sacerdote stabit, et is consulet ei in iudicio hominis. Proverb. 16. Regula et statera iudicium sunt Domini. Secundo, iudicium est iusta, ordinaria et legitima causarum cognitio et diiudicatio, quae iure fit in tali administratione, seu talis functionis actu. Proverb. 12, Cogitationes iustorum iudicium. Et iterum cap. 21. Quoniam noluerunt facere iudicium. Tertio, pro causa accipitur iudiciali. Et iudicium egenorum non [?: i- ] caverunt: Hier. 5. Sic 1 Reg. 8. Faciesque iudicium eorum id est, ipsorum causam ages. Psal. 140. Ego cognosci quoniam faciet Iehova iudicium inopis, et vindictam pauperis. Iob. 23: Proponat aequitatem contra me, [?: ] ad victoriam perveniet iudicium meum. ubi tamen rectius de ipso iure aut iustitia causae intellexeris. Quae to, pro potestate seu iure, quod quis habet in re aliqua Deut. 18. Porro hoc est ius sacerdotum, quod illis debetur â populo. et cap. 21, Ius primogeniturae. 1 Sam 1 Nec cognoverunt ius sacerdotum erga populum. 1 Sam 1 Et annunciavit eis ius regis. Hierem. 32, Quoniam penes te est ius redemptionis. Quinto, accipitur pro interrogatione seu quaestione, de rebus quae in iudicio in controversiam venire solent. ut 2 Regum 25. Et sicuti sunt cum eo iudicium. id est, interrogaverunt ei causam facti. Proverb. 28. Mali non intelligunt iudicium: sed qui quaerunt Iehovam, intelligunt omnia. Qui iudicium vocet, explicat Paulus 1 Cor. 2. Spiritualis homo omnia diiudicat, etc. Et pluraliter [?: mispati- ] iudicia, significat primo iura, secundum quae regitur et vivitur. Exod. 21. Haec sunt iudicia, quae propones [?: ] id est, iura, leges, ut secundum eas iudices et magistratus causas discernant, discutiant et pronuncient. Exod. 24. Narravit populo omnia iudicia: id est, iura. Levi. 18. Iudicia mea facietis: id est, opera quae ego iure et regibus a vobis requiro, aut vobis praescribo. Numer. 5 Et iudicabit Synagoga inter percussiorem et vindicem sanguinis super iudiciis huiusmodi: id est, super casibus, quos ordine istic commemoravit. Sexto, accipitur pro interrogatoriis dubiis, seu quaestionibus et disputationibus de rebus et casibus, de quibus nihilo certi constat, quales in iudiciis et causis tractandis incidere et exerceri solent. Ierem. 12. Etsi iustior fis Iehova, quam ut tecum contendam, tamen iudicia [?: ] [p. 253] column 481/482 proponam: id est, interrogatoria iudicia seu quaestiones. Et iterum cap. 39 et 52, Et proposuit ei quaestiones, etc. Septimo, dicitur de arduis quaestionibus, difficilibus, et miraculosis cum dictis tum factis et gestis Dei. De priore, Psalm. 36. Iudicia tua abyssus multa. ubi de verbo Dei dicitur, aut potius de omnibus in perscrutabilibus consiliis ac cogitationibus Dei, ut et prius exposui. Et Psalm. 119. Labiis meis recensui omnia iudicia oris tui: id est, mysteria, vel etiam decreta, mandata. Psalm. 147. Non fecit taliter ulli genti, nec iudicia ipsi cognoverunt. De factis et operibus Dei mirificis. Psalm. 105. In omni terra iudicia eius: id est, mirabilia facta et gesta. Psalm. 119. Recordare iudiciorum tuorum antiquorum. Ezech. 5. Et faciam in medio tui coram oculis gentium, qualia ante nunquam feci, etc. Octavo, pro culpa, crimine, Graecis αἰτία . Hierem. 29, Ecce quibus non erat iudicium. id est, qui erant extra culpam. Hierem. 26, Iudicium mortis est viro huic: id est, crimen capitale, aut reatus. In tali significatione usi sunt Evangelistae. ut Luc. 23. Nullam causam invenio in eo: id est, nullum crimen capitale. Et Cap. 24. Principes nostri tradiderunt eum in iudicium mortis: id est, in reatum et poenam suppliciumque mortis. Nono, pro poena, supplicio. 1. Regum 20. Hoc sit iudicium tuum, quod ipse tulisti. Hierem. 48, Hucusque iudicium Moab. Et iterum cap. 5, Quoniam iudicium eius pertingit usque ad caelos. Sic Luc. 24, Principes nostri tradiderunt eum in iudicium mortis. Sic Paulus Rom. 3. Quorum iudicium iustum est: id est, poena. Et cap. 13: Qui resistunt, iudicium sibi acquirent: id est, poenam. Decimo, pro exemplari, seu specimine: hocque ideo, quod iura et leges quodammodo sint exemplaria, quae vita nos et factis exprimere oporteat. Exod. 26. Et erigas tabernaculum iuxta iudicium, quod tibi monstratum est in monte: id est, iuxta eam formam, aut ideam. Undecimo, pro mensura, norma, regula, modo, qualitate, statu, conditione. Iudicum 13. Quod erit iudicium pueri, et opus eius? 2. Reg. 1, Quis habitus fuit eius viri? Quaerit rex de statura, aetate et forma, seu habitu vestimentorum: quemadmodum ex servorum moxresponsione sumere licet. Isaiae 49, Conditio seu status meus a Iehova, et opus meum a Iehova. Proverb. 29. Rex in iudicio stabiliet terram, sed ius exactionum subuertet eam: id est, cum id solum exigit, quod iure illi debetur. Et pluraliter Iudicia: 2. Reg. 6, Iuxta omnes dispositiones suas. Duo decimo, pro causa, seu casu qui in iudicio incidit, et de qua partes adversae disceptant. Num. 27, Portavit Moyses iudicium illarum ante Iehova. Deuteronom. 19, Et ei non iudicium mortis: id est, causa mortis. Hiere. 26. Iudicium mortis est viro huic. 1. Reg. 3. Et postulasti discretionem in audiendo iudicio: id est, causam propositam a populo. Decimotertio, pro sententia qua quis damnatur. Sic Paulus usus est 2. Corinth. 1, Quin ipsi in nobisipsis iudicium mortis acceperamus: veluti ipsis periculis, propriaeque mentis assensu et praesagiis nihil aliud denunciantib. quam mortem indubitatam. Decimoquarto, usurpatur pro more et consuetudine, quae iure naturali et gentium profluxit longa consuetudine. 1. Sam. 27. Hic erat mos illi omnibus diebus, quibus habitabat in regione Philistaeorum. Sic Ioseph dicit pincernae: Propinabis regi poculum secundum iudicium prius. Transfertur evam ad ritus divinos, seu potius ad religionem antiquitus a Deo institutam. 2. Reg. 17 Gentes illae quas transtulisti, et collocasti eas in civitates Samariae, non noverunt iudicium Dei terrae illius. Et paulo post, Iuxta iudicium gentium coluerunt Deum. 1. Paral. 15. Non fecit Iehova irruptionem inter nos, eo quod requisierimus eum rite secundum verbum et legem eius. In qua significatione construitur semper cum praepositione Caph, iuxta, secundum. Genes. 34. Et porriges calicem secundum pristinum iudicium, cum esses pocillator eius. Exod. 21. Iuxta iudicium filiarum agat cum ea. Iudic. 18. Secundum iudicium Zidoniorum. Psalm. 119. Convertere ad me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium te: id est, morem. 2. Reg. 11. Vidit regem stantem ad tribunal, iuxta morem. Sic etiam pluraliter. 2. Reg. 17. Decimoquinto, quandoque transsumitur pro Evangelio, quod scilicet Evangelium suo quodam modo simpliciter arguat et damnet omnem mundi iustitiam, et solius Christi iustitiam commendet et offerat. ut Isa. 42, Iudicium gentibus offeret. ¶ Hactenus de significationibus vocis Iudicii separatim consideratae diximus: nunc de coniunctis eiusdem phrasibus, ubi ea aliis adiuncta, aliquid obscuritatis parere videtur, quaedam adiiciemus. Dare iudicium pauperum, Iob 36, videtur significare tum victum ac amictum, tum et alia omnis generis necessaria ac externa commoda. inquit enim, Deus non vivificat impium, iudicium autem pauperum dat: id est, succurrit ei, quacunque demum difficultate laboret, subministrata necessaria ope. Sic Salomon. 1. Reg. 8, dedicans templum orat, ut Deus velit facere iudicium servi sui, et populi sui per singulos dies, seu diem, in die sua: id est, perpetuo succurrere, ut sese singulis diebus suae difficultates aut necessitates in hac vita obiecerint. Videtur sane in talibus locis idem valere quod dimensum, aut mensura. sed synecdochicôs extenditur ad omnis generis opem: ut perinde prorsus hic oret Salomon, ac cum nos petimus dari nobis panem quotidianum. Ambulare in iudicio, est iuste ac pie vivere. Iob 34, Ut ambulet homo ad Deum in iudicio. Et Psalm. 25, Ambulare faciet humiles in iudicio, et docebit humiles viam suam. Idem bis dicit. Idem est etiam, Facere iudicium. Iudicium nonnunquam cum lege, ut aequivalens coniungitur. ut Num. 15. Lex una et iudicium unum erit vobis et peregrino: id est, unum et par ius, ratio, aut conditio erit utrorumque. Auferre iudicium alicuius, est privare aliquem suo iure Iob 27 et 34. Sic et declinare facere pauperes a iudicio, Isaiae 10. et Proverb. 18. Iudicare iudicium alicuius ad sanitatem, est, recte iudicare de eius morbo, curatione, et tota valetudine. Hierem. 30, Non est qui iudicet iudicium tuum ad sanitatem, medicinae curatio non est tibi: id est, nemo medicorum recte de tuo morbo ac remediis iudicat, ut te sanare possit. Locus admodum memorabilis est, quod doctores sunt veluti quidam medici politiarum, utpote qui monstrent, quomodo summos morbos, peccata, iram Dei ac poenas vel antevertere, vel etiam sanare ac tollere queamus. Veritas solet iudicio adiici, quae phrasis aliquando idem valet quod verum iudicium. Zach. 8. Veritatem ac iudicium pacis iudicate in portis vestris: id est, sincerum, non corruptum aut prosopolepticum, non etiam sophistica contaminatum, unde novae lites ac dissidia exoriantur: ut in palliativis religionis iudiciis, et aliis transactionib, accidere solet. Ponam iudicium ad lineam, et iustitiam ad trutinam: Isaiae 28. pro, efficiam ut eo tempore vere ac sincere iudicetur. Quaerere iudicium, est diligenter inquirere ius causae, et praesertim in religione, scrutari controversiarum veritatem. Isaiae 1. Sic Mich. 3. Capita Iacob nonne vestrum erat scire iudicium? pro, scire quid in unaquaque causa, praesertim religionis, verum ac iustum, aut contra est. Viam ac iudicium alicuius esse absconditum ab aliquo: pro, ignorari ac negligi ab eo. Sic enim queritur populus Dei Isaiae 40, suas miserias negligi a Deo, non liberari aut curari se ab eo. Viae alicuius iudicium, Daniel. 4 id est iustae. inquit enim, Dei opus perfectum est, et viae eius iudicium: id est, recte iudicatae, non temerariae, non violentae ac iniustae. Iudicium mortis esse alicui, est, eum admisisse facinus capitale, reum [p. 254] column 483/484 esse capitis aut mortis. Deut. 21. Hier. 28. Iudicium sanguinis. Ezech. 7, Terra plena est iudicio sanguinum: id est, criminibus capitalib. vel potius homicidiis, seu reatu capitali. Statera et bilances iudicii: id est, iustae. Prov. 16, Statera et bilances iudicii sunt Iehovae: id est, Dominus iuste iudicat, iusta iudicia, mensuras, et omnia iusta praecipit ac probat. Sic et semitae iudicii, pro iustis semitis ponuntur Proverb. 2. Isaiae 40. Iudicium et iustitiam Deus alicui dare dicitur Psal. 72. Iudicia tua regi da, et iustitiam tuam filio regis: pro, doce regem nostrum, eumque tuo spiritu rege, ut ubique prudenter ac iuste agat, Iudicia Dei saepe horrendas poenas notant, ut supra indicavi, atque quasi grandia facta ac miracula Dei. Exodi 7, Educam populum meum in iudiciis magnis: id est, patratis grandibus miraculis, et afflictis horribiliter Aegyptiis. Num. 33. Et in diis eorum fecerat iudicia. Exodi 6. Iudiciis magnis redimam vos. Sic et Hierem. 51, Iudicium Babylonis dicitur pertigisse usque in caelum: id est, eius poena castigatio eius: forte tamen rectius id de reatu ac culpa exposueris. Iudicium arripere, est ipsam functionem iudicis exercere, diiudicare. Deut. 32. Si acuero aciem gladii mei, et arripuerit iudicium manus mea: id est, si coepero iudicare, ac severe exequi puniendo. Fortitudo regis iudicium diligit, Psalm. 99. id est, terribilis est, et potens, sed tamen qui nihil praeter ius ac fas tyrannice agat. Egredi iudicium: id est, ferri, et ad executionem deduci iudicium. Habac. 1, Non egredietur in seculum iudicium: pro, nunquam ne puniet impios Deus? Alluditur ad morem hominum, quod rex alicubi in aliquo conclavi sui palatii sedens, fert sententias, et postea mandat id publice proferri aut indicari, et executionem fieri. Sic ex illo recondito conclavi egreditur sententia ac exequutio Dei. Ibidem mox sequitur, Egredietur iudicium perversum. Iudicare in iustitia. Levit 19, In iustitia iudicabis proximum tuum: pro, iuste. Sic et iudicare iustitiam. Proverb. 31, Iudica iustitiam. Sic et iudicare secundum iustitiam, et integritatem eius, Psal. 7. Facere in aliquo iudicia: id est, poenas infligere. Numer. 33. In diis eorum fecerat iudicia. Psalm. 149, Ad faciendum in eos iudicium scriptum: id est, ad delendas gentes, sicut Deus in Scriptura mandavit. Ezech. 11. Daboque vos in manus alienorum, et faciam in nobis iudicia. Et mox: In terminis Israel ego iudicabo vos. Ezech. 23. Daboque ignem in Soam, et faciam iudicia in Non: id est puniam gravissime. Loqui cum aliquo iudicia, est eum sui sceleris convincere ac punire. Hier. 14. 2. Reg. 25. Hierem. 39. Sic Hier. 1, Loquar iudicia mea cum eis propter omnem malitiam eorum. Idem valet, Venire ad iudicium, aut intrare in iudicium cum aliquo. Isaiae 3. Dominus in iudicium veniet cum senibus. Et in Psal. Ne intres in iudicium cum servo tuo. Aliquando tamen solum exponere suum ius aut innocentiam, valet. Hierem. 12. Iustus es Domine, si contendam tecum, veruntamen loquar iudicia tecum. Removere iudicia, Zoph. 3 . pro condonare crimina ac poenas. Iudicium venit super terram eampestrem: id est, poenae. Hierem 48. id est, Deus puniet habitantes in plano. Deus iudicii, est Deus castigans. Malach. 2. Ubi est Deus iudicii? id est, iudicans ac puniens. Iudicium cum charitate coniungitur Lucae 11: ubi Deus eis obiicit, quod caeremoniales et externas observatiunculas solicite observent, deciment rutam et mentham, iudicium autem et charitatem Dei ac proximi negligant: id est, primam et secundam tabulam, religionem et dilectionem proximi negligant. Iudicium accipit pro lege Dei, aut vera religione. Ista duo summa ab eis violari, ibi et alibi saepe eis Christus obiicit: sicut mox sequitur, quod clavem scientiae abstulerint, et quod importabilia onera traditionum humeris auditorum coacervent. Reperitur in multis Scripturae locis nomen Iudicii coniunctum iustitiae ita, ut vel in eodem casu posita tanquam diversae res conectantur: ut, Facere iudicium ac iustitiam: vel etiam alterum in [?: geniti- ] casu ponatur, ut Iudicium iustitiae, aut contra Iustitia iudex aliquando etiam Iustitiam in iudicio, aut contra et aliis modis. Accipitur autem primo civiliter. Ut enim iudicii alteram iudicii partem significat, qua rei et nocentes damnantur ac puniuntur: ita iustitia est absolvere innocentes, eosque iuris beneficio defendere ac tueri a malorum iniuria: quod quidem aliud est nihil, quam iuris beneficium impartiri, et benefacere iusto. 2. Sam. 8, Et faciebat David iudicium et iustitiam omni populo [?: s- ] Prov. 2, Tunc intelliges iustitiam et iudicium. Porro utrunque iudicis officium esse executum Salomone, testatur Historia illa mulierum de vivo puero invice contendentium: iustitiam, quando puerum tradit matri cuius erat: iudicium in eo, quod damnavit alteram quae falso instam et innocentem accusavit. Tametsi in talibus locis, ubi de officio Magistratus phrasis haec legitur, recte? Facere iudicium, ipsam priorem eius muneris partem, nempe diiudicationem acceperis: Facere iustitiam vero, ipsam executionem rei iudicatae, ut ubique in ipso opere iustitia vigeat ac floreat. Accipiunt ac exponunt non [?: ra-- ] quoque interpretes ita hanc phrasin, praesertim in privatorum vita, ut prius significet quasi quandam [?: discre-onem ] et moderationem adhibere, seu communi iudicio recte uti. Cuius generis unum est illud, Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: posterius vero, [?: se- ] facere iustitiam, sit suum cuique tribuere. Sic posterius notaret, debitam iustitiam in rebus ac personis adhibere prius vero gratuitam beneficentiam ac humanitatis aliis praestare. Sic iudicium fecit Iosias, occidendo [?: f-sos ] prophetas: et iustitiam, servando veros prophetis Ita iubet nos Spiritus sanctus, ut iustificemus iusta, et damnemus iniusta: quae si fecerimus, iudicium et iustciam fecisse dicimur: quae duo potissimum in [?: exter-- ] et civili rerum publicarum administratione a nobis requirit et exigit Deus. Caeterum si Ecclesiastice et spirtualiter, seu (ut ita dicam) Theologice ista duo intellexeris, tum Iudicium est legis praedicatio, qua timere Deum, vitare malum, observare man data Dei iubemur, iusta hoc Psal. 31, Declina a malo. Iustitia autem est Evangelium, seu Evangelii praedicatio, quae docet, fidere De misericordiae in Christo promissae, iuxta alterum huius dicti membrum, Et fac bonum: quemadmodum [?: haec- ] Scripturae locis luculenter intelligere poteris, quibus ista duo coniuncta leguntur. ut Isaiae 56. Custodite [?: ] dicium, et facite iustitiam. Psal. 89. Iustitia et [?: iudici- ] basis throni eius: hoc est, regnum Dei consistit in timore et fide. Psal. 105. Beati qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam. Aliquando ista duo nomina idem [?: p-ne ] valere ac significare videntur. ut Hierem. 22. [?: Vae- ] dificanti domum in non iustitia, et coenacula sua in [?: ] iudicio: id est, per iniuriam, sine omni aequitate. [?: C- ] Deus dicitur Facere iudicium et iustitiam, plerumque (ut aliqui putant) illud prius malorum castigationes posterius vero bonorum defensionem denotat. ut Psal. 99 Iudicium et iustitiam tu fecisti Iacob. Iudicis [?: ] ciae, denotant iusta iudicia, Psal. 119, Ad confitendum [?: -bi ] super iudicia iustitiae tuae. id est, super iusta [?: iudi- ] tua. Sic ibidem: Cum didicero iudicia iustitiae tuae [?: ] metsi ibi potius videatur dicere, Cum didicero [?: iudi- ] id est, mandata ac iudicia tua praescripta. Ad [?: i- ] reverti iudicium, Psal. 94 de eo dicitur, cum vel Deus [?: ] detur nolle iudicare iustitiam, seu iustam piorum [?: ] sam: imo cum eam etiam quasi premere videtur, vel [?: ] mines scientes aut inscii inique iudicant: sed tandem in tempore redit iudicium Dei et hominum, ad iustitium seu iustam causam, eamque comprobant et glorificant. Quod rectum iudicium tandem omnes recti [?: ] pe sequuntur.

[p. 255] column 485/486 IUGE sacrificium describitur Numer. 28, quod Antichristus aboliturus praedicitur Danielis 9. 11 et 12. Significat autem praedicationem verbi Dei, quod solum facit, ut illud vere iuge perpetuum aut ordinarium sacrificium, nempe passio Christi, valeat ac vigeat. Hoc abolet Antichristus tum mendacio corrumpendo veram doctrinam: tum homicidio, dum iugulat pios doctores, et sinceram tractationem verbi prohibet. Vide infra MINHA.

IUGUM, notae significationis vox, proprie significat instrumentum, quo boves alligantur ad trahendum aratrum aut currum. In quo quatuor potissimum considerantur. Primum certa ratio, institutio aut assuefactio agendi aut laborandi. Secundo, gravitas oneris: quia iumenta sic aratro aut currui applicata, ponderosa onera per varias viarum difficultates trahere coguntur. Tertio, saevitia gubernatoris, qui stimulis aut flagris in misera iumenta sic applicata saevit. Denique coniunctio ac conformatio, qua talia iumenta sese sibi mutuo adiungere, exaequare et applicare conantur, ut tanto rectius et facilius coniunctis viribus et operis onus alligatum pertrahant. Ab hisce igitur quatuor iugi proprietatibus, quadruplices etiam metaphorae tametsi sibi invicem saepe valde vicinae, sumuntur, et ad alias res politicas et spirituales transferuntur. Primum igitur pro doctrina ac institutione ponitur haec vox Hierem. 5, dicente Propheta: Utique tenues sunt isti, stulte egerunt, quia non norunt viam Domini, et iudicium Dei sui: verum illi pariter confregerunt iugum et vinculum. Ratio vero huius metaphorae est, quia doctrina alligat homines, ut certa quadam ratione sentiant, vivant et agant. Sic et eiusdem 2 accipi videtur: A' seculo confregisti iugum, rupisti vincula. In hoc sensu accipi posset, quod Dominus IESUS suum Evangelion vocat iugum, Matthaei 11 inquiens: Tollite iugum meum super vos, etc. Iugum enim meum leve est, et onus suave. Quod non (ut quidam male intelligunt) de praecepto charitatis, quod est omnium difficillimum, utpote totam legem in sese continens, dicit: sed potius, quia Evangelica doctrina primum summam felicitatem ingentiaque bona affert: deinde quia liberat a iugo Satanae, inferni et peccati: praeterea, quia ubique opitulatur ac succurrit in omnibus difficultatibus: ac denique, quia in observanda hac ipsa religione donat Spiritum sanctum, renovat vires, adiuvat, divinitus ac potenter liberat a tentatione: et condonat benigne si quid alicubi non praestatur, aut satis obeditur. Leve igitur ac suave iugum est, quod mera beneficentia constat, et tantum flagitat ut os aperiamus, nobisque id bonis caelestib. repleri ac saturari patiamur. Hinc est quod Hebraei Belial deducunt ex etymologia, quasi dicas sine iugo: id est, sine omni doctrina ac lege, ἀνιμος , qui nullam doctrinam legem aut disciplinam curet. Secundo, ob secundam proprietatem iugum significat grave ac molestum onus, tum in spiritualibus, tum et corporalibus. Sic Apostoli Actor. 15 legem vocant iugum importabile. Sic et Paulus Galatas iubet stare in libertate, ad quam eos Christus vocavit, et non pati se iterum iugo legis subiici. In politicis autem queruntur Israelitae, se nimis gravi iugo ac onere a Salomone oneratos fuisse, petuntque id a filio nonnihil relevari, 1. Reg. 12. Aliquando iugo additur onus. Isaiae 9, Iugum oneris eius tu contrivisti: id est, tu liberasti eum ab ista gravi et molesta servitute. Utraque voxidem significat in hoc loco. Sic Isaiae 58. Si abstuleris e medio tui iugum: pro, quicquid [?: -o ] fratri aut proximo onerosum ac molestum [?: impo- ] , ut sunt foenora, debita, et similia. Tertio, significat non raro haec vox duram tyrannidem. ut Hier. 28. Sic confringam iugum regis Babylonis de collo tuo. Item iugum ferreum, ibidem tyrannidem eius nominat. Semper ergo iugum ferreum duram tyrannidem denotat. Sic Levit. 26 dicit Deus, se iugum Pharaonis, quo oppresserat populum, abstulisse. Sic et Ierem. 30 reperitur. Quarto, iugum etiam quandam conformationem cum aliis ex quarta proprietate ipsius indicat, quia iumenta uno iugo iuncta compelluntur sese sibi invicem conformare: et aliquanto facilius id trahunt, si id faciant, expeditiusque onus promovent, sicut et Graeca ac Latina proverbia testantur: ut, μὴ ζυγομαχεῖν . Item: ‘Nec iactare iugum vita didicêre magistra. ’ Talis huius vocis usus est 1. Cor. 6, Nolite trahere iugum cum impiis: id est, nolite eis conformari in vitae turpitudine, aut idololatria, vel in conviviis idololatricis associari. Posset alioqui significare, etiam mutuam operam praestare in rebus illicitis, quia boves sese invicem iuvant in trahendo aratro. Denique Lucae 14 quispiam excusans se, cur ad convivium Domini invitatus non veniat, ait se iuga boum quinque emisse, quae tunc eum inspicere oporteat, ubi iugum significat, ipsum par boum. Super vaccas ascendere iugum, dicitur Numer. 19 et 1. Sam 6, cum assuefiunt ad trahendum aratrum. Iubentur autem ibi deligi tales, super quas non ascendit: id est, nondum assuefactas tali oneri. Iugo saepe additur Onus, quo quasi explicatur illa metaphora. Isaiae 14. Recedetque ab illis iugum eius, et onus ipsius ab humero eorum recedet: pro, populus meus non amplius solvet tributa regi Assyrio. Inducere collum in iugum alicuius, est se illi subiicere Ierem. 17. Gens autem quae induxerit collum suum in iugum regis Babel, et servierit ei, etc. Tali genti promittit liberationem. Talia vero onera ac servitutes, quin et tyrannidem cum Deus minabatur populo suo, iubebat Prophetam iugum aut cathenam in collo gestare, ut magis moverentur ac perterrefierent homines illo novo, ac non tantum in aures, sed et in oculos ipsos incurrente spectaculo. ut Ierem. 28 prolixius videre licet. A voce Iugum venit coniunx σύζυγος , quia in unum quasi iugum et ad ferendas coniunctis viribus unius domus molestias vinciuntur, et veluti colligantur.

IUNCUS, palustris herba est. Isaiae 58 dicitur Deum id non requirere, ut ieiunando sese ita macerent homines, ut caput incurvatum aut inclinatum prae debilitate gerant: sicut iuncus solet ob nimiam proceritatem et debilitatem calami, aut ut sic hypocritice humilitatem simulent. Isa. 19 videtur accipi pro infima fece hominum, cum inquit: Nec erit Aegypto opus ullum quod faciat caput aut cauda, ramus aut iuncus. ramus, significat potentiores: iuncus, infirmiores.

IURARE, praeter suam propriam significationem, quae est, Deum in testem vocare alicuius dicti aut sententiae, saepe significat aliquid alicui sancte promittere. ut, Iuravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedek. id est, Deus sancte aut iuramento pollicitus est filio suo aeternum sacerdotium Gen. 50. Deus terram iuravit ipsi Abraham: id est, cum iuramento. promisit. Ierem. 11. Ut suscitem iuramentum, quod iuravi patribus vestris: id est, sacro sanctam promissionem, et promissa illis olim bona nunc praestem vobis reipsa. Iurare alicui veritatem, est sancte promittere verissimam promissionem, vel potius veram ac solidam beneficentiam. Psalm. 132. Iuravit Deus Davidi veritatem, non avertetur ab ea. Significat aliquando etiam vovere. Levit. 5. Si iuraverit anima proferendo labiis, se malefacturam aut benefacturam. tametsi possis ibi quamvis promissionem intelligere. Iurare per Deum, est colere Deum: quia per eum solent fieri iuramenta, quem in summo honore habent, praesertim cum poenas peieranti imprecantur. Psalmo 63, Et gloriabitur omnis qui iurat per Deum. Isaiae 19, Iurantes per Iehovam exercituum: praedicit Deus futurum ut etiam Aegypti verum Deum colant. Iurare in malum, Psalmo [p. 256] column 487/488 decimoquinto : Qui iurat in marum, et non mutat. id est, qui iurat aliquid sibi damnosum, et nihilominus servat fidem, sicut paulo ante ex Levit. 5 audivimus. Aliqui malunt vertere, Qui iurat socio aut proximo: quia ea sententia est magis perspicua. Verum Hebraea vox magis malum sonat, Iuramentum esse inter aliquos: pro, foedus, aut pactionem iuramento confirmatam. Gen. 26. Sit nunc iuramentum inter nos. Exod. 22, Iuramentum Iehovae erit inter utrumque. Innoxium esse a iuramento. Iosuae 2. Innoxii erimus a iuramento. id est, liberi ab obligatione facta iuramento, et multo magis a poena quam nobis iuramento imprecati sumus, si promissa non servaremus. Execrationem interdum significare videtur, ut Isaiae sexagesimoquinto : Relinquetis nomen vestrum in iuramentum. id est, ut omnes iurantes dicant, Ita mihi non accidat tale malum, ut illi Iudaeo accidit, etc. Est idem ac, In exemplum irae ac poenae Dei proponi: sicut talium execrationum ab exemplo sumptarum habet Ovidius in Ibin longam seriem. Veteres aliquando soliti sunt iurare eo ritu, ut inferior seu obstringens se, manum foemori superioris subiiceret: sicut servus Abraham. Cuius ritus plures causae divinantur: vel, quia ex foemore illorum Patriarcharum erat proditurum benedictum semen: vel, quia ibi fuit Dei foedus, nempe circumcisio: vel denique, quod ea subiectione manus, et alterius ei insidentis expressione, significata est subiectio et obligatio, aut obstrictio operae, vitae, aut rerum obligantis se erga eum, cui se iuramento obstrinxit. Iuramentum esse finem omnis controversiae inter homines, dicit Epistola ad Hebraeos, cap. sexto: quia tandem deficientibus probationibus, alterutrius ligantis partis iuramento stare totam rem necesse est. Iurare severiter prohibetur Matthaei quinto : et Iac. 5. quod, de levitate iurandi et privato arbitrio susceptis iuramentis dictum interpretes accipiunt. Nam Paulus saepe suis Epistolis in causa religionis iuramenta interponit. In iurando Hebraei crebre posteriorem partem, qua iurans sibi male imprecatur, si fallat, vel plane omittunt: vel certe generaliter tantum delineant, dicentes. Sic faciat, sic addat mihi Dominus: quo videlicet vel malum omen vitent, vel potius iram Dei, si adeo prompte et audacter mala imprecantes sibi, leviter de eius poena ac ira sentire videantur. Iurantium gestus fuit, levare manus in caelum: quasi monstrando eum quem in testem voces, aut per quemiures sicut et hodie apud Germanos, iurantes duos digitos sublevant. Hinc fit, ut aliquando Levare, pro iurare ponatur. Isaiae tertio . At ille in ea die levabit, dicens: Nolo esse curator. quod solent vertere, iurabit.

IUSTITIA. Agnoscunt omnes sani, iustitiam esse omnium maximum communissimumque bonum, teste Platone Polit. 5. adeoque perfectam virtutem, ut nec hesperus nec lucifer ita fulgeant, admirabilesque sint, ut praeclare vetus proverbium teste Aristotele Ethicor. 5 asserit. Caeterum vox Iustitia varie accipitur. Nam apud Philosophos alias totum chorum virtutum significat, iuxta versum Εν δὲ δικαιουσύνῃ συλλήβαλην πᾶσ' αῤετ' ἐστί :’ seu potius, ut Aristoteles dicit, Iustitia est omnium virtutum rectus usus, χρῆσις : aut obedientia erga omnes leges, quam Philosophi universalem iustitiam vocant. Alias proprie eam virtutem notat, quae in contractib. et commerciis debitam aequalitatem servat: quam Symonides, teste Platone Polit. 1, definivit esse, τὸ τὰ ὠφειλομένα ἑκάστῳ ἀποδιδόναι . Ad quae verba etiam Paulus alludere videtur, iuquiens Romanorum decimotertio , ἀπόδοτι οὖν πᾶσι τὰς ὀφειλὰς , Reddite quod cuique debetis: et Iurisprudentes addito Symonideae definitioni genere, definierunt esse constantem et perpetuam voluntatem unicuique suum reddentem. Hanc solent nominare Particularem iustitiam. Vulgo alioqui in omni vitae statu, obedientia inferioris erga sui superioris leges aut praecepta, ei iustitia quaedam est. Unde illud [?: n- ] tus Socratis, Platonis, Xenophontis et Aristotelis, [?: ] καιον τὸ νόμιμον , Iustum esse id quod est legibus praescriptum: cum satius esset id dictum inverti, ac dici, Quod legibus continetur est iustum, aut leges esse iustas, [?: se- ] eas tantum ad iustitias dirigi: quam iustum pro arbitrio legum aut legislatorum inflecti, aut circumscribe. In Theologia porro, Iustitia alias Dei severam ac essentialem iustitiam significat: Romanorum primo , tertio . Alias legis perfectam obedientiam, Matthaei quinto . Alias Christi meritum aut obedientiam, Romanorum quinto . Alias item istam externam iustitiae disciplini, Phil. 3. Alias etiam iustitiam novae obedientiae piorum, Roman. 6. Alias singula recte facta ac opera. Iacob 1. Ita viri iustitiam Dei non operatur. Alias denique et praemia iustitiae tributa, veluti quandam declarationem [?: a- ] testificationem iustitiae significat: quae significationes omnes plenius infra explicabuntur et confirmabuntur. De etymologia huius vocis nihil attinet curiosius scrutari aut dicere, cum sit incerta. Nam alii vocem Latinam iustitiae a IUXTA deducunt, quod [?: -ta ] regulam incedat: cum potius a vocula IUS ( [?: qu- ] porro venit a iubendo) derivari videatur. Quae [?: eni- ] leges et magistratus iubent, ea sunt ius: cui qui pater, iustus est, et iustitiam habere iudicio sui magistratus et coetus putatur. Sic vocem Graecam δίκαιον, ἀπὸ διχὰ Aristoteles deducit, quod in duas suo modo aequales portiones rem scindat, neutri parti aut personae plus minusve iusto aut rata portione tribuens. quae tamen Graecorum vox non incommode ab Hebraeo Zadik iustus (abiecta per aphaeresin prima syllaba) deduci posset. Verum hic in genere praemissis, aliquanto nunc accuratius huius vocis significata recensebo, eaque pluribus exemplis confirmabo. ¶ Primum igitur, iustitia est obedientia erga legem Dei: quae et universalis iustitia, omnes in se virtutes continens, aut omnium virtutum usum, ut Aristoteles 5. Ethic. habet, est. Haec vel perfecta est, vel imperfecta. ut Matth. 5 Christus perfectam iustitii etiam cordis requirit, pro mutila ac externa Pharisaeorum, inquiens: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. Quod ut porro declaret, qualem abundanti iustitiae flagitet, prolixius de ea disserit. Habebantenia Pharisaei externam, item caeremoniariam disciplinam, sic satis tolerabilem: ei volebat Christus adiici etiam internam, nempe plenissimam ac perfectissimam cordis [?: obedien- ] sicut ibi Dominus propositis et expositis aliquot Decalogi praeceptis, rem totam declarat ao illustrat. Sic [?: ] Rom. 5, Christi obedientia erga Deum ac legem eius, vocatur iustitia. Sic et Rom. 10 describitur iustitis [?: ] gis, quod sit plene ea omnia facere quae lex praecipat Sic et Rom. 2 dicuntur legis factores, id est, qui ei perfecte obediunt, iusti esse. Hoc sensu etiam dicitur Deuteron. 6, Eritque iustitia nobis, cum fecerimus omne praeceptum hoc coram Domino Deo nostro, sicut praecepit nobis. Sic et de ipso Deo crebro Scriptura pronunciat: Iustus es tu Domine, et rectum est iudicium tui, Etsi autem ista obedientia legis plerunque, imo semper in hac corrupta natura, imperfecta est: vocatur [?: tam- ] iustitia, quae etiam universalis est: ut ad [?: Philippe- ] tertio capite Paulus dicit, se secundum legis iustitiam [?: -isse ] irreprehensibilem. Herodes quoque dicitur [?: tim- ] se Iohannem, quia sciverit esse iustum. Sic et Zacharias ac Elisabetha Lucae 1, dicuntur fuisse iusti, incedentes in omnibus mandatis ac iustificationibus Dei irreprehensibiliter. Psal. 15. Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam. Iac. 1. Ira viri iustitiam Dei non operatur obedientiam a Deo per legem postulatam non praestat, ni [p. 257] column 489/490 efficit, sed potius contra. Isaiae 58, Iustitia tua ibit ante: id est, patefaciet tibi aditum et transitum per omnes difficultates, conciliat tibi Deum et homines. Posset hoc dictum etiam de testimonio aut praemio iustitiae accipi. Praeter istam porro universalem iustitiam, est quoque particularis iustitia, quae cuique suum tribuere dicitur, et in contractibus ac omnino in omni officiorum communicatione consistit: sed itidem mutila est. Sic posset accipi, quod Ioseph dicitur fuisse iustus, qui noluerit traducere aut infamare suam sponsam. Est etiam iustitia adhuc particularior, in una aliqua re causave consistens, quae dici posset causae iustitia. Sic Iacob Genes. 30, Cras respondebit mihi iustitia mea: id est, meus fidelis famulatus tibi Labano praestitus, impetrabit mihi a Deo testimonium huius rectae functionis, et simul praemium. Celebratur hic iustitia tantum illius unius negocii, nempe famulaturae Iacobi erga Labanum. Sic et David Psal. 7, et alias, orans ut periculis ac difficultatibus sibi a Saule creatis liberetur, hanc unam suam iustitiam aut innocentiam praedicat, quod recte se erga eum gesserit, nec ambierit regnum eius, ac petit se iudicari aut liberari secundum iustitiam suam, et secundum integritatem suam. De eadem inquit Psalmo decimooctavo : Retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum. De hac iustitia causae dicunt probati Theologi, quod bene eam Deo proponere possimus, ut motus nostra innocentia et adversariorum extrema iniustitia, dirimat controversiam, nos liberando, illos contra perdendo: sed iustitiam personae, qua coram Deo iusti, ac aeterna vita digni esse haberique queamus, neminem habere aliam praeter Christi satisfactionem per fidem imputatam. Est denique alia adhuc particularior iustitia, quae unici alicuius facti innocentia aut rectitudo dici posset. Sic Samson aliquoties dicit, Iustior ego sum hac vice Philistaeis. Sic omnes iustitiae nostrae dicuntur esse ut pannus menstruatae: id est, omnia nostra iuste facta, aut bona opera. Sic dicitur Ieremiae 22. Vae qui aedificat domum in non iustitia, et coenacula sua in non iudicio: id est per iniurias et fraudes. Sic quoque Saul dicit primo Samuelis 24 , Iustiores me. Tu enim retribuisti mihi bonum, ego retribui tibi malum. Quod vel de tota controversia inter Davidem et Saulem, vel etiam de illa una persecutione, et Davidis abstinentia a caede Saulis interpretari posses.

Secundo: Non raro Iustitia beneficentiam aut benignitatem denotat: in qua significatione est et apud Terentium in Heauton. ubi Sostrata petit a marito sibi condonari crimen, inquiens: Mi Chreme, peccavi fateor, vincor: Nunc hoc te obsecro, quanto est tuus animus natu grandior et gravior, sit ignoscentior, ut meae stulticiae in iustitia tua sit aliquid praesidii. Psalm. 50 dicitur. Indicent caeli iustitiam eius. quod aliqui per benignitatem exponunt. Sed potest de iudiciali iustitia accipi, sicut mox dicit: Quoniam Deus iudicans ipse est. Isaiae 54 legitur, Haec est haereditas aut funiculus servorum Domini, et iustitia eorum a me, dicit Dominus: id est, favor, gratia simul et beneficentia. Ibidem opponitur iustitia violentiae aut laesioni. Sic et Psalmo trigesimosexto orat David, Communica benignitatem tuam scientibus te, et iustitiam tuam rectis corde. ubi idem ei sunt benignitas aut beneficentia, quod iustitia. Sic Psalmo 3. In iustitia tua libera me. et rursum Psalmo 5. Deduc me in iustitia tua, propter inimicos meos. Vicinum est, quod haec vox nonnun quam ipsa beneficia et tali benignitate profecta notat. 1. Sam. 12. Ut disceptem vobiscum coram Domino, de omnibus iustitiis Iehovae, [?: q-s ] fecit vobiscum. Sic Psal. 48 dicit, dexteram Dei plenum esse iustitia: id est, beneficam aut valde prompte [?: be- ] facere. et in praecedenti dixerat, se expectare eius bonitatem. Sic Is. 59. Propterea elongavit se a nobis iudicium, et non apprehendit nos iustitia: id est, benigna Dei liberatio, ab oppressorib nostris nos vindicans.

Tertio Iustitia aliquando notat solum istam aequitatem in externa vita, in quo significato abstractum Iustitia, nonnunquam concretum, ipsos scilicet iustos denotat. 2 Pet. 3. In novis caelis iustitia habitat: id est, iusti. Item, res factaque iusta. Psalm. 11, Iustitias deligit Deus. Sic supra exposuimus illud Isaiae, Omnes iustitiae nostrae ut pannus menstruatae: id est, iuste facta omnia bona nostra opera sunt contaminata. 1. Ioan. 2. Iustus est qui facit iustitiam: id est, iusta facta. sic forte accipiendum est dictum Christi, Oportet nos implere omnem iustitiam. id est, perficere omnia opera divinitus mihi â patre praescripta.

Quarto: Iustitia dicitur etiam praemium piae ac iustae vitae, quo quasi testimonio iustitia nostra ornatur. Sic posses accipere illud Iacobi Gen. 30. Cras respondebit mihi iustitia mea: id est, testimonium ac praemium Dei, quo meum fidele famulitium tibi praestitum exornabit.

Quinto: locutionem Iustitia Dei, negabat Osiander usquam in Sacris literis reperiri pro illa legali iustitia, qua bonis bene, et malis male facit: sed tantum pro benignitate, beneficentia aut misericordia Dei. Cum enim de legali iustitia Dei agitur, poni aiebat ipse vocem Irae, aut furoris. Sed reperiuntur plurima exempla, ubi in eo sensu vox Iustitiae usurpatur. ut Romanorum tertio : Quod si iustitia nostra Dei iustitiam commendat, quid dicemus? num iniustus est Deus? ¶ Porro quia supra vere dictum est, iustitiam esse obedientiam erga leges, et variae sunt leges: inde etiam fit, ut secundum diversas leges diversae sint iustitiae. Sic puto accipiendum illud Christi dictum, Sic nos oportet implere omnem iustitiam: id est, non tantum moralem, sed et ceremonialem iustitiam, accipiendo circumcisionem et baptismum (tanquam si essem immundus, lotioneque indigeam: cum immundus non sim, nisi aliena, mihique imputata immundicia) offerendo sacrificia, totamque legem Moysis implendo, dando censum magistratui, et alia omnia faciendo actolerando, quae Deus mihi iniunxit: quo sic factus sub lege, alios a lege liberem. Vicinum ferme est, quod supra hoc idem dictum exposui de singulis iuste factis: magis tamen haec posterior expositio arridet. Hactenus de significationibus Iustitiae, per sese consideratae, dictum esto. Nunc de iis locutionibus agamus, ubi haec vox aliis adiuncta, aliquid hebraismi aut obscuritatis parit. ¶ Iustitiae nostrae Deus aliquando dicitur, ut Psal. 4: Exaudi me Deus iustitiae meae. quia et iustificat nos imputativa iustitia, et praecipit, praescribit, ac efficit quoque in nobis suo sancto Spiritu iustitiam novae obedientiae: et denique eandem in nobis una cum omnibus iustis causis, actionibus et conatibus asserit et tuetur contra omnes qui eam oderunt, ac in nobis persequuntur. Iustitiae habitaculum, vel potius pascuum aut copia, dicitur Deus: quia ipse non tantum amat, probat, praecipit ac promovet iustitiam, sed etiam quia est iustificator noster. ubi habemus veluti uberrimam copiam aut pascuum iustitiae, unde ipsammet iustitiam consequemur. Dicit ergo Ieremiae 50. cap. Peccaverunt Iehovae, habitaculo iustitiae, et expectationi patrum suorum. id est, qui eos iustificavit, et a quo omnia bona expectarunt et acceperunt. Allusio autem est ad pastionem ovium, quib. nihil magis necessarium est quam commodum pascuum. Portae Iustitiae. Psalmo 118, vocatur ipsa vera religio, quae nos perducit ad veram iustitiam, seu (ut mox sequitur) ad illum angularem lapidem, ab aedificantibus reiectum, nempe Christum mediatorem. Sacrificia iustitiae, Psalmo 4. Sacrificate sacrificia iustitiae. significat offerre animum vere conversum, et veram eius obedientiam, ad discrimen sacrificiorum pecudum. Nam [p. 258] column 491/492 illa demum cordis sacrificia sunt iustitiae, aut iusta sacrificia: utpote quae ex obedientia constant, quae proprie est iustitia. Iustitia dicitur ante Deum ambulare, Psal. 85. id est, omnia repleri ab ipso iustitia primae et secundae Tabulae religionis ac vitae, dum et religionem instaurat, et peccatores iustificat et mores hominum corrigit, et denique iustos gubernatores politiis largitur. Eadem dicitur et coram homine incedere, Isaiae 58, sed multum diversa significatione: nempe, quod innocentia, aut etiam pietas aut probitas alicuius, ante eum omnes difficultates amoliatur, eumque Deo et hominibus gratum acceptumque faciat. Annunciare iustitiam, aliquando idem est quod loqui iusta, sive religionis, sive communis iuris ac vitae hominum. Proverb. 12. Qui loquitur veritatem, et annunciat iustitiam: id est, lo quitur vera ac iusta. Praesertim autem de Doctoribus verae doctrinae et iustitiae Christi intelligatur, quia illi funguntur legatione nomine Dei, celebrantes simul et annunciantes, ac veluti offerentes iustitiam gratiae Christi. Aliquando significat praedicare ac celebrare Dei vel legalem iustitiam. vel etiam beneficentiam, atque adeo ipsa quoque beneficia Denique aliquando notat praedicationem gratuitae iustitiae Christi, de qua infra dicetur. Iustitiam auferre alicui, pro calumniis ac iniuria eum opprimere. Isaiae 5. Qui iustitiam iustorum auferunt ab eis: id est, vel obscurant eorum innocentiam, vel certe privant eos suo debito iure, quantumvis perspicue agnito. Clamare pro iustitia, Isaiae 59. id est, disserere aut disputare, atque adeô certare, contendere ac depugnare pro iustitia primae aut secundae Tabulae, religionis aut vitae. Sic Ecclesiast. 4. Certa usque ad mortem pro iustitia. Et Christus dicit, pios praesertim doctores persecutionem pati pro iustitia: ubi intelligatur illa summa iustitia, nempe imputatio iustitiae aut meriti ac obedientiae Christi, pro cuius assertione et propagatione pii doctores extremas difficultates subire coguntur. Iustitia sua confirmavit eum, et brachium eius servavit eum: Isaiae 59. omnino significat ipsum Christi meritum, de quo postea dicetur. Semitae iustitiae, pro iustis dogmatibus, legibus, vita et actionibus: Psalm. 23. Deducit me per semitas iustitiae. id est, iustas, ac ipsi probatas. tametsi aliquando et hanc interpretationem accipiat, pro semitis a iustitia Dei humano generi praescriptis. Educere aut proferre dicitur Deus iustitiam nostram, cum causas nostras iustas et nosipsos ab oppressorib. liberat, ac victores facit: cumque sic nobis testimonium innocentiae ac iustitiae coram orbe terrarum tribuit. Sic insultat Ieremias Babyloni cap. 51, quod Deus Iudaeorum iustitiam ac innocentiam sit contra Babylonica tyrannidem coram toto mundo asserturus. Facere iustitiam et iudicium, supra expositum est in voce Iudicii. Sacerdotes induere iustitiam, Psal. 132, est id quod alibi Christus dicit: Beati qui sitiunt et esuriunt iustitiam, et propter eam patiuntur: cum videlicet pii, praesertim sinceri doctores, zelo Domini inflammati tuentur, et ardentissime promovent iustitiam religionis ac morum, totiusque vitae praesertim autem illam gratuitam, seu imputativam Christi, quae aliarum omnium fons ac origo est. Hoc etiam est clamare et certare pro iustitia, de qua locutione paulo ante dixi. Talis bellator iustitia indutus, et pro iustitia pugnans ac clamans, pingitur et praedicitur futurus Christus, cum in terras venerit: Isaiae 59. Quod eius divinum opus latissime patet. Ingredi ad iustitiam, est ea potiri. Psalmo 69: Pone vel da iniquitatem eorum, nec unquam perveniant ad iustitiam: id est, nunquam eos iustifices aut absoluas, nunquam eis fias propitius. Iustitiam et pacem sese mutuo osculari, Psal. octuagesimoquinto, est, eas coniungi arctissime, ita ut et iustitia sit causa pacis, et pax iustitiae: quod recte tum de politica, tum et de spirituali renovati cordis iustitia ac pace exponere possis. Utrobique enim ista duo arctissime coniuncta sunt. Nam et iustitia est pacifica, et vera pax est iustifica. Praecipere iustitiam, Psalmo 119, Praecepisti iustitiam testimoniorum tuorum, et veritatem valde. id est, severissime praecepisti, ut iustitiam ac veritatem in tuo verbo praescriptam sedulo colamus. Ponere iustitiam ad [?: trut- ] , et iudicium ad lineam, supra in voce Iudicii exposui. significat autem, veram et incorruptam iustitiam ac iudicium, secundum veram normam verbi Dei exercere: non ea quae secundum falsam regulam directa, nomine quidem iustitia vocatur, re autem ipsa summa est iniustitia. [?: Sic- ] narrant Fridericum Electorem Saxoniae, aliquando [?: ] paupere quadam vidua compellatum, ut sibi esset [?: adi- ] mento zu dem Rechten recht, ad verum ius ac iustitiam, admirabundum risisse, et quaesivisse, Num etiam aliquod iniustum ius, Unrecht Recht, existat? Recordari iustitiae Dei, aut etiam praedicare eam, Psalmo septuage simoprimo, de eius immensa benignitate ac beneficentia accipendum est, ideo coniungit ei Salutem Dei. Posses [?: tam- ] eum locum etiam de imputativa iustitia exponere. Reddere alicui iustitiam suam, est reddere praemia digna iustcia, aut etiam poenas in iustitia dignas. Primo Samuelis vigesimo sexto : Dominus reddat viro iustitiam suam, et fidem suam. id est praemia illius iustitiae ac fidei, aut contra iniustitiae convenientia. Iudicium reverti ad iustitiam, Psalmo nonagesimo quarto: pro, pronunciare secundum iustitiam. Inquit enim ibi Psaltes: Nam ad iustitiam revertatur iudicium, et post eam omnes recti corde. quasi diceret, ut et paulo ante exposui eum lecum: Ali quandiu homines suo iudicio aberrarunt iustitia, visaque est ea prorsus obscurari et opprimi: [?: s- ] tandem deprehensa veritate suo iudicio probabunt iustitiam, omnesque boni ac sinceri ei adhaerebunt. Seminate vobis in iustitia, Hoseae decimo : pro pie et sancte vivendo et agendo, quaerite (seminare enim, fructus quaerere est) commoda huius et futurae vitae: ne quaeratis per iniustitiam opes, voluptates aut alia ulla bona. Deuteronomii decimosexto ingeminatur, Iustitiam iustitiam se queris: pro, tantum iustitiam, aut etiam id quod maxime verissimeque iustum est. Iustitia pro merito aut iure. Nehemiae secundo, Non est vobis iustitia in Hierusalem: id est, non benefecistis ei, no estis de ea benemeriti, nullo iure potestis aliquid [?: viciss- ] praemii aut beneficii ab ea, aut Deo eius postulare. iustitia, pro iusta causa. secundo Samuelis decimonono Sed quid mihi ultra est iustitiae, ut clamem ad regem. id est, iustae causae, aut querelae. Iustitiae, pro iuste factis: Omnes iustitiae nostrae sicut pannus menstruus id est, omnia iuste facta, omnia nostra bona opera. Esse aliquid alicui iustitiam. Deuteronomii vigesimoquinto: Tibique erit iustitia coram Domino, pro, [?: prob- ] Dominus illam restitutionem pignoris, ut opus iustis vel, erit tibi veluti meritum quoddam apud Deum, [?: ] ille tibi vicissim benefaciat. Deus dicit Isaiae quadregesimotertio, se suscitasse Cyrum in iustitia: id est, ut iustitiam exerceat puniendo Babylonios, et liberando [?: ] um populum. Sed Proverbiorum octavo, In [?: ] sunt omnia eloquia oris mei, idem valet quod iusta. [?: ] deo mox addit: Non est in eis pravum, aut perversus Iterum alia vis huius phrasis est Psalmo decimoseptimo, Ego in iustitia videbo faciem tuam. pro, per iustitiam ac innocentiam meam percipiam tuum favora providentiam, ac defensionem. Sic et Psalmo 119. [?: ] iustitia tua vivifica me. id est, per tuam benignam [?: ] neficamque bonitatem. Iustitia quoque aliquando [?: ] ralem aut originalem illam iustitiam ac integritatem denotat. ut cum Paulus Ephes. quarto dicit, [?: homine- ] esse conditum in iustitia et sanctitate vera, quae [?: iusti- ] originalis idem ferme est quod imago Dei: quam adversarii sophistae, accidentarium quoddam [?: ornament- ] [p. 259] column 493/494 et non de essentia hominis esse somniant. Sed contrarium probavi ex Sacris literis, et piorum doctorum scriptis, in quodam libello, Vinariensi Disputationi adiuncto. ¶ Enumeravi hactenus pleraque significata vocis Iustitiae: ex quibus et contrariae vocis, nempe Iniustitiae, vis ac veriae rationes intelligi possunt, sicut et phrases eius aliis verbis ac vocib. coniunctae: ut plane superfluum sit, eadem de Iniustitia seorsim inculcare. Restat adhuc una, et ea quidem primaria, maximeque controversa vocis huius significatio: nempe, quid sit Iustitia, qua coram Deo iustificamur, aut quid Paulus in talibus locis vocet Iustitiam. Hoc enim vel maxime ad intelligendum sermonem Sacrarum literarum, et praesertim Pauli, facit, eoque nequaquam a nostro instituto alineum est. Dixi quidem hac de re prolixe in scriptis contra Osiandrum, in libello de Fide et alio de iustitia. Verum nunc aliquan to magis Grammatice de eodem disseramus, ut et Phrases huc pertinentes illustrentur, et dogma ipsum gratuitae iustitiae sit aliquanto ex ipso Scripturae sermone notius.

Quod igitur Iustitiae vox saepe imputativam iustitiam significet, prorsus extra controversiam esse debet: et testatur abunde Moyses Genesis decimoquinto , et epistola ad Romanos cap. quarto : Credidit Abraham Deo, et imputatum est ei ad iustitiam, absque operibus. Item dicimus, quod Abrahae fuerit imputata fides ad iustitiam. Item, Signaculum accepit iustitiae. Et, Resurrexit propter iustitiam nostram, etc. De hac imputativa iustitia saepe vaticinantur Prophetae et Psalmi, quod annunciabitur gentibus, etc. Unde coniungunt crebro hanc vocem cum salute. Psal. 98. Notam fecit salutem suam, in oculis gentium revelavit iustitiam. Sed iam ad propositum scopum. Primum igitur constat, iustitiam nostram venire a Christo. Notissimum enim est, Hieremiam testari clarissime Cap. vigesimotertio et trigesimotertio , ipsummet Meschiam, qui etiam sit futurus verus ac vivens Deus, fore iustitiam nostram: eoque nominandum esse (ut ibi Propheta loquitur) Iehova iustitia nostra. Ad haec constat, Paulum quoque 1. Corinth. 1. asserere, ipsum Christum factum esse nobis sapientiam, iustitiam, sanctificationem et redemptionem a Deo. Quare fatetur etiam concilium Tridentinum, solum Christum nobis sua iustitia acquisivisse, aut meruisse iustificationem. Secundo, hic quaestio vel maxime controversa, ea potissimum est, quânam ratione Christi iustitia fiat nobis, aut nostra iustitia? Num, quia illa ipsa substantialis ac divina eius iustitia fiat nostra quoque iustitia formaliter ut Osiander voluit: vel potius ratione effectus, id est, obedientiae ac passion is suae. Verum in hoc quoque consentiunt Pontificii nobiscum, quod Christus ratione effectus, id est, obedientiae ac passionis suae, sit noster iustificator ac servator, seu quatenus exaltatus in crucem nos trahat ad se, et quatenus est granum cadens in terram, et computrescens ferat fructum multum. Quam sententiam etiam Isaias multum inculcat Cap. quinquagesimotertio: quod videlicet Meschias eatenus sit servator noster, quatenus animam suam pro nobis exponat, et vulnere ac livore suo nos sanet. Postquam autem constat, Christum ratione mortis ac passionis suae esse column 494a nostrum iustificatorem et servatorem: disputatur ulterius, an ipsamet passio et obedientia sit iustitia nostra formaliter ac per sese, aut potius suo effectu: seu eatenus, quatenus ea nobis aliud quidpiam comparet, quod sit iustitia nostra formaliter, sicut Osiander docuit, et Papistae etiamnum contendunt. Ille enim volebat, passionem Christi dici iustitiam nostram, quia sit veluti precium quoddam nobis comparans, aut quasi emens substantialem Dei iustitiam, eaque nos renovans ac instaurans. Pontificii vero contendunt, nobis passione Christi acquiri et comparari gratiam aut charitatem, seu infusam quandam renovationem ac communicationem omnium virtutum, qua formaliter iusti censeamur ac simus: cui etiam suos fructus aut bona opera, ad explendam hanc iustitiam, adiungunt. Conveniunt ergo Papistae cum Osiandro in eo contra nos, quod passio ac obedientia Christi sit nostra iustitia, non ratione suae formae aut essentiae, sed effectus sui: quodque ille effectus sit quaedam infusa caelitus nobis renovatio aut instauratio. Sed in eo vicissim differunt, quod Osiander vult illam infusam iustitiam esse consubstantialem Deo: Papistae vero, esse creatum quid. Observa igitur diligenter Christiane Lector, scopum controversiae inter nos et ipsos. Monstrata ergo quaestione ac dubio nodo, reliquum est ut eum Paulus suo ancipiti gladio secet, nosque doceat quid ipse vocet iustitiam Christi, qua iustificemur formaliter, aut ut ipsa re praesenti: num ipsammet obedientiam aut passionem Christi, aut quidpiam diversum inde nobis proveniens. Pertinet enim et hoc ad intelligendam phrasin Paulinam vel maxime. Is ergo in sua praecipua Epistola, primarioque eius loco, nempe capite tertio, ubi maxime de vera Christi iustitia, qua iustificamur, agit, diligenter exponens omnes nostrae iustitiae ac iustificationis causas, ostendit nostram iustitiae formaliter esse ipsam redemptionem sanguine Christi factam, et nobis per fidem applicatam, imputatam ac adscriptam. Sic et Romanorum quinto docet, conferens, tum quid sit iniustitia hominis, nempe inobedientia: tum quid quoque sit Christi iustitia, qua iustificemur, nempe obedientiam, atque adeo sanguinem suum. Illud sane valde memorabile, et ad inquisitionem veritatis prorsus necessarium est, quod cum Paulus tam prolixe et accurate agat Romanorum tertio, quarto et quinto , de iustitia Christi, qua iustificemur: tamen eam non collocat ulla ex parte in aliqua nostri renovatione, aut infusa charitate, aliis `ue virtutibus nobis divinitus donatis. Aliam ergo prorsus a Paulina doctrina afferunt, qui iustitiam iustificantem in novitate virtutum collocant. Verum quia cum Osiandro acriter fuit disputatum, et contra Papistas etiam magis disputari necesse est, quidnam proprie sit iustitia nostra: et valde ad praesentem scopum facit, ut probemus, iustitiam Christi, qua nos coram Deo formaliter iustificemur, esse proprie eius obedientiam, nobis perfidem imputatam: ideo locum Paulinum Rom 5 (ubi iustitiam et obedientiam Christi cum iniustitia ac inobedientia veteris Adami confert) veluti per parallelas lineas deductum, quo magis illustretur, oppositis sibi invicem rebus ac vocibus diversorum membrorum per antithesin proponemus.

Sicut per unius peccatum damnatio venit super omnes:
Sic per unius iustitiam iustificatio venit super omnes:
Nam sicut per unius inobedientiam peccatores sunt facti multi:
Sic per unius obedientiam iusti fiunt multi.

column 493b Ex qua collatione clare cernimus, quod iustitia qua coram Deo iustificamur, aut ut iusti consistimus, et ad vitam aeternam deputamur, sit ipsamet Christi obedientia ac passio nobis divinitus imputata, aut donata: non nostra aliqua novitas, instauratio, aut infusa seu inhaerens iustitia, ut adversarii volunt ac contendunt. Osiander, ut probaret iustitiam esse quiddam inhaerens, column 494b infusumque, ac in corde nostro dominans et agens, usus est inter caetera hoc Pauli loco Romanorum 6, Praebete membra vestra serva iustitiae, ad sanctificationem: quasi, iustitia, qua coram Deo iustificemur, sit quaedam vis ac causa in corde nostro existens, et per membra nostra tanquam quaedam instrumenta agens ac operans, quodque ibi sanctificatio tantum externa iuste [p. 260] column 495/496 column 495a facta significet. Verum quod ea probatio non valeat, manifestum fit ex illo ipso loco, si modo singula eius membra diligenter velut in parallelis lineis inter sese conferantur. Sunt enim ibi duo diversa inter se collata Primum prohibitio, ne sic vivant, sicut antea: Deinde, mandatum de nova vita recte instituenda. Habet column 496a igitur is locus duo contraria, nempe veterem et novam vitam: et sicut tota summa sententiae, ita et singulae [uoces] aptae sunt, quae per antithesin sibi invicem [opponantur] seque invicem illustrent. Quare sic in parallelas lineas [distribuantur], ut diversarum sententiarum res ac verba sibi invicem correspondeant.

Non praebeatis iniustitiae membra vestra instrumenta ad peccandum.
Sed praebete DEO membra vestra instrumenta ad iustitiam.

Sic ibidem paulo post earundem rerum similis collatio sequitur: Sicut praebuistis membra vestra serva iniquitati ad iniquitatem, ita sistite eadem serva iustitiae ad sanctimoniam. Hinc cernitur, iustitiam hic significare oppositum eius quod in prohibitione dixerat. Ad peccandum nempe externa bona opera aut recte facta, non autem internam quandam causam potenter operantem. Nihil ergo hic locus patrocinatur iustitiae inhaerenti aut infusae, sive Osiandri, sive Papistarum. Magnam quoque huic toti doctrinae lucem ac certitudinem affert, quod passim Scriptura nostra peccata aut iniustitiam comparat ingenti debito 10000 talentorum: Christi vero meritum aut passionem, persolutioni: ac denique post applicatam passionem assimilat iustitiam nostram condonationi debiti: quia ille in hoc ipsum factus sit maledictum legis, ut nos ab eius maledictione liberaret. Quia ipse nostra peccata, ut verus Dei agnus, in suo corpore, nempe patiendo portaverit ac abstulerit, nostra castigatio totumque chirographum sit in eum reiectum, ac ipse nos suo sanguine abluerit, mundaverit, et super nivem dealbaverit. Duo videntur diversissima esse loca de Christi iustitia, qua iustificemur: alter Ioan. 16. Spiritus sanctus arguet mundum de iustitia, quia vado ad patrem. alter Galat. 2. Si ex operibus legis iustitia est, Christus est frustra mortuus. quorum summus consensus a paucis hactenus animadversus est. Omnino enim potenter evincunt, iustitiam iustificantem a Spiritu S. in utroque loco collocari in solo transitu filii ad patrem, seu in eius perfectissima obedientia, qua exinanitus et humiliatus, factus est patri obediens usque ad mortem crucis: per quam victa iniustitia aut peccato, inferno ac ira Dei, tandem gloriose ad patrem per resurrectionem et glorificationem ascendit. Quicunque igitur in operib. ac virtutib. nostris vel natura comparatis, vel etiam divinitus infusis, iustitiam, qua coram Deo iustificemur, collocat: is hanc laudem obedientiae ac passioni Christi adimens, dicit eum frustra mortuum esse. Quod Spiritus S. non admittens, laudemque hanc transitui aut passioni Christi vendicans, arguit pravas mundi opiniones de iustitia virtutum, qualitatum ac operum. Summa quoque illa pulcherrimaque harmonia duarum specie diversissimarum rerum (nempe passionis Christi, et nostrorum peccatorum remissionis) perspicue indicat et demonstrat, [quidnam] sit vera proximaque iustitia coram Deo: nempe illa ipsa passio, aut persolutio Christi, seu impletio legis pro nobis nostrisve debitis facta: quae quatenus nobis applicatur, nostrorum debitorum ac chirographi abolitio est. Non enim illa duo adeo diversa sunt, ut cuipiam negligentius consideranti videri queant: sed unumquid nempe Christi persolutio, aut abolitio nostri debiti. Eo ipso enim quod alius pro me soluit, suamque solutionem mihi adscribit meum chirographum aut debitum delet. Hinc est, quod Paulus exponens et confirmans veram iustitiae formam, Rom. 3, redemptionem passione Christi factam, seu iustitiam Christi nobis exhibitam, cum abolitione debitorum nostrorum tanquam unum quid arctissime coniungit, et quasi in unum cumulum commiscet ac confundit: sicut et ad Colossenses, cum chirographum nostrum dicit esse cruci affixum, proposita ante oculos hypotyposi. Quare et sicut cap. 3 et 5. Romanorum, potissimum Christi obedientiam, passionem ac sanguinem pro nostra iustitia inculcat: ita vicissim Roman. 4 praecipue urget, ipsam remissionem peccatorum esse nostram iustitiam. Epistola ad Hebraeos, et Paulus Act. 13, apte et perspicue docent, quomodo nos sanguis [et] passio Christi mundet aut iustificet: nempe, perinde [ac] illa vetera sacrificia sola expiatione, non etiam virtutum [infusione] mundare et purificare homines videbantur. [Ostendit] ergo Scriptura, quod sicut illae typicae victimae [non] infusione novitatum, sed translatione reatus ac [poenarum], et placatione Dei videbantur iustificare: ita et [huius] victimae aut agni Dei sanguis nos vere (non [typice], ut ille) lavet, ac super nivem dealbet, translata in se nostra iniustitia aut peccato, ira ac poenis Dei, et [placato] nobis caelesti patre, vicissimque suo merito in nos transcripto. Talem iustificationem, aut iustitiae ac iniustitiae, vitae ac poenae commutationem inter nos ac [Christum] factam, etiam Paulus 1. Cor. 5 docet, inquiens: Eum [qui] non novit peccatum, fecit pro nobis peccatum, ut [nos] fieremus iustitia Dei in eo. Quem locum in libello [de] Iustitia plenius exposui. Mirandum vero est, [quenquam] audere collocare iustitiam imputativam, [aut fidei], aut Evangelii, in ullis virtutibus aut [renovatione:] cum Paulus eam describens, non tantum omne [meritum] nostrum inde separet, sed etiam simpliciter [omnia] opera, opera legis, et nos plane totos: clare docens, [non] operanti et impio imputari iustitiam. Quinetiam [non] raro istam iustitiam prorsus extra se in solo [Christo et] spe collocet. Hic expendatur simul et ipsum verbum [imputare], quod rationalem aut cogitationis tantum, [seu] decreto factam communicationem, iustitiae notat: [non] autem aliam realem infusionem, instaurationem, [aut] communicationem iustitiae. sed de verbo Imputare, [?: ] pra prolixius dictum est. Caeterum quod iustitia, [?: q- ] in iudicio Dei iusti sumus, non sit infusa aut [?: inhae- ] quaedam, sed imputativa, etiam ex eo pater, quod Psalmus 43, et Paulus Rom. 3 dicit, Non iustificabitur in [?: ] spectu tuo ullus homo. Ubi cum agatur de modo [?: ] iustificationis, manifestum est, ex eo quod est [?: addi- ] In conspectu tuo, aut coram te, agi de quadam iustitia et iustificatione quae cognitione iudicis, et non rei ipsi aut virtutum existentia consistat. Nam illud coram et [?: ] spectu, manifeste iudiciariam cognitionem denotat. [?: S- ] de hac re etiam postea aliquid addetur. Verum [?: q- ] Paulus et tota Scriptura iustitiam nostram coram [?: ] proprie ipsam persolutionem Christi, aut [?: chirograph- ] debitique nostri abolitionem, et non ullam novitatem virtutum nobis infusam esse doceat, plenius in scriptis meis contra Osiandrum, et proprio ea de re [?: scripte- ] libello de Iustitia edito, ostendi. Huc adde verbum [?: ] putare alibi expositum. Nunc igitur ad alias [?: huius- ] cis phrases nondum expositas transeamus. ¶ [?: D- ] tari multum solet, cur ista gratuita, Christi fidei, [?: ] Evangelii iustitia, Dei iustitia vocetur. Lutherus [?: ei- ] li phrasin semper vertit, iustitiam coram Deo [?: va- ] Augustinus in pluribus locis docet, eam ideo [?: ] iustitiam Dei, quia a Deo nobis donetur: quam [?: ] iustitiae donationem valde inculcat Paulus [?: Roma- ] Posses et illam tertiam rationem adiicere, eam [?: id- ] vocari, quia sit a Christo praestita, qui non est [?: pur- ] [?: ] mo, sed simul etiam verus ac vivus Deus. Possunt [?: p- ] ro etiam aliquae non infirmae probationes harum [?: ] plicationum istius phrasis ex Sacris literis afferri, [?: ] [p. 261] column 497/498 sertim autem eius quam Lutherus p. m. sequutus est, quarum nonnullas recensebo. Cum Iacobus dicit, Ira viri iustitiam Dei non operatur: loquitur quidem de nostra obedientia, aut operum iustitia: sed tamen non potest commodius exponi, quam iustitiam a Deo requisitam, aut Deo probatam ac placentem. Placet vero etiam operum aut novae obedientiae iustitia Deo, suo quodam modo et gradu, non temere, ita ut per eam proprie coram Deo iustificemur aut saluemur. Quare cum nullo modo negari queat, ibi istam locutionem id valere: cur non liceret eam eodem modo etiam in Paulinis Epistolis exponere, praesertim cum id multo magis iustitiae imputativae conveniat, ut coram Deo valere dicatur, quam illi inchoatae aut novae obedientiae? Non sine causa Paulus Rom. 4. duas Abrahami iustitias ita distinguit, ut alteri quidem virtutum, aut operariae, id epitheti tribuat, quod tantum coram hominibus valeat, ac ab hominibus tantum laudetur, probetur, ac pro vera iustitia habeatur: alteri vero, seu fidei aut Evangelicae adscribat, quod coram Deo valeat. Recte ergo exponitur locutio illa Iustitia Dei iustitia coram Deo valens aut accepta. Cui adiice et illud. quod illa fi dei aut imputativa iustitia plane nihil coram hominibus valeat, quia nec prosit aliis hominibus, sicut operaria: nec cernatur aut etiam intelligatur ab illis, sicut illa. Quare etiam plerunque pientissimi habentur crasso hominum iudicio pro iniustissimis et contra ut merito ista epitheta aut proprietates sic inter istas duas iustitias dividantur. Sic iustitia peccatricis nihil valebat coram Simone Pharisaeo Luc 7 et iustitia publicani in templo orantis, nihil coram illo Pharisaeo. Lucae 18. At utraque plurimum valet coram Deo, teste Christo. Hinc ergo liquet, iustitiam coram Deo valentem non consistere in adhaerentibus virtutibus, nec ab hominibus cerni posse, utpote non realiter in homine existens, sed ex mera Dei imputatione pendens: at infusa virtutum iustitia multipliciter videri, sentiri et animadverti non tantum a piis, sed saepe etiam ab impiis hominibus potest. Agnus Dei dicitur Christus, quia ille solus vere placat patrem, ei'ue probatur. Alii. n. erant magis agni sacerdotum et Levitarum, qui coram eis aut ipsorum iudicio vide bantur tollere peccata, et expiare accedentes ac sacrificantes. Quare qua ratione Christus erat agnus Dei, quôd videlicet solius illius sacrificium coram Deo valebat: ea ratione et iustitia eius, Dei iustitia est, ac dicitur. Iustitia peccatricis (ut modo dici) non a Simone Pharisaeo cernebatur, aut probabatur, sed a solo Deo: sicut et iustitia publicani in templo orantis, aut latronis in cruce pendentis. Quare merito illa erat iustitia Dei: haec vero hominum esse dicitur. Cum hac iustitia saepe coniungitur salus Dei. i. qua ipse vere homines in summo discrimine, nempe in severo iudicio, ab [?: -ius ] ira, lege ac damnatione servet. Pari ergo ratione et iustitia Dei dicitur, quia coram ipsomet Deo probetur, valeat ac opituletur. Oens iustitiae nostrae sunt immundae, [?: si-t ] pannus menstruatae: et evanidae. sicut flos agri. Sola [?: i- ] Christi coram Deo valet, firmaque et perfecta est. Rom. [?: ] ubi de ista ipsa Christi iustitia agitur, dicuntur omnes pecasse, ac carere GLORIA Dei: ubi Gloria est contrarium peccato aut iniustitiae, ac revera ipsissimam veram iustitiam [?: -notat ] . Non potest vero aliter intelligi aut exponi illa [?: -cutio ] Gloria Dei, qua gloria Deo probata aut coram Deo [?: -lens ] , seu ea gloria quae vere ac iudicio Dei gloria est, et verito sic vocatur: de qua, ut firma ac solida coram ipso Deo gloriari queas. Nam quid criminis esset creaturae, si substantiali Dei gloria careret? Verum gloriam hominum, aut humana, seu qua homines gloriam iudicant, multi abundant, ut Paulus de Abraamo ibidem confitetur. Confirmat porro hanc nostram eius loquutionis interpretationem [?: ip-et ] Apost. quia sicutprius dixerat omnes peccasse, ac [?: -stitui ] gloria Dei: ita eodem Capite aliquanto post dicit, sublatam esse omnem gloriationem iustitiae ac meriti coram Deo, dum omnis gloria iustitiae soli Mediatori pro Evangelion adscribitur: ut ostendat ipsemet, se amissam ab homine gloriam Dei intelligere de gloria coram Deo valente, seu de solida iustitia, de qua coram Deo tuto glor iariqueas. Inde igitur porro evincitur, Iustitiam quoque Dei eodem modo esse exponendam de iustitia coram Deo valente, eive probata, seu quam ille statuit vere ac solam esse iustitiam, damnatis omnibus aliis iustitiis ut immundis, mancis ac imperfectis. Nam (ut dixi) ibi gloria Dei omnino veram iustitiam notat. Caeterum altera etiam illa etymologiae ratio, quod ideo iustitia Dei dicatur, quia singulari sapientia ac bonitate Dei nobis contingat, sua habere possunt testimonia ac rationes ex Sacris literis: ut quod Paulus Phil. 3 eam vocat iustitiam ex Deo, seu a Deo: item quod Is. 59 Deus agens de Meschia dicitur circumspexisse num sit qui se opponat irae eius: verum cum nemo esset, servasse eum sibi suum brachium, suamque iustitiam, qua quod volebat peregerit, et quasi labentem ruentemque gloriam ac regnum suum mundique salutem suffulserit, ac in integrum restituerit. Atque hgc nunc dicta sunto de iustitia Dei, seu imputativa. Quod vero haec vox nonnun quam etiam infusam iustitiam, aut renovationem illam internam, quae veteri homini opponitur, significet, hisce exemplis ostendi possunt. 1. Pet. 4. Si iustus vix salvabitur, impius ubi manebit? 1. Ioh. 3 Animam iustam iniquis factis excruciabant. Rom. 6. Ne accommodetis membra vestra arma iniustitiae, peccato: sed accommodetis vos ipsos Deo, veluti ex mortuis viventes et membra vestra serva iustitiae ad sanctificationem. et 2. Cor. 9. Deus augeat proventus iustitiae vestrae, ut in omnibus socupletemini. et Iac. 1, Fructus autem iustitiae in pace seminatur, facientib. pacem. Rom. 6. An nescitis, quod cui accommodatis vos ipsos servos ad obediendum, eius servi estis, cui obeditis? sive peccati ad mortem, sive obedientiae ad iustitiam. Multa nihilominus horum de ipsa obedientia, seu de opere iustitiae exponi queunt. ¶ Crebro solent plures iustitiae conferri in Sacris literis: quare illas breviter complectemur. Celebrantur igitur in Sacris iustitiae multiplices, et varie sibi invicem opponuntur: una Mosaica, alia Christiana: una externa, alia interna: una carnis, alia spiritus: una humana, politica vel civilis, alia divina, caelestis et spiritualis: alia Pharisaica alia vera: quaedam vetus, alia nova: una immunda, alia munda: alia hypocritica et vana, alia vera: una temporalis, altera constans: alia operum, alia fidei: una legis, alia Evangelii: una meritorum, alia gratiae, quarum illa praecipit, haec nihil praecipit et tamen omnia implet, quia Christum habet, qui est legis impletio: quique spiritum suum donat, per quem remissionem peccatorum consequimur, per quem ad quoduis bonum faciendum hilares et spontanei efficimur, qui facit ne imputetur peccatum ob meritum Christi. Nam perpetuo luctatur cum carne et sanguine. Hae duae iustitiae ex diametro pugnantes, ad invicem colluctantur donec caro et sanguis manet. nam prudentia carnis iustitiam spiritus non capit, nec suam argui patitur. Contra, prudentia spiritus iustitiam carnis laudari non fert, sed unam fidei et gratiae iustitiam praedicat, sicque fit ut perpetuo bello collidantur hi duo parvuli Iacob et Esau in utero Rebeccae. loquor autem de iudicio ac conspectu Dei, quo iustitia gratiae carnalem iustitiam non admittit. Iustitias carnis, Hebr. 9. exteriorem iustitiam vocat Paulus. Sed cum satis dictum sit de voce Iustitiae, reliquum est, ut et de verbo IUSTIFICARE disseramus. Quoniam enim nostra coram Deo acceptio et approbatio in Sacris literis hoc verbo inculcatur, oportet id diligenter explicari et confirmari, quo ex vera verbi huius significatione etiam ipsa Iustificatio, quam salutis nostrae caput est, itelligi, certoque teneriqueat. Etsi igitur varie a Doctis verbi huius significatio subdividatur, tamen revera in genere significat aliquem Habere aut pronunciare iustum, tribuere ei testimonium iustitiae, [p. 262] column 499/500 absolvere eum, atque ita etiam liberare a contraria accusatione, culpa aut omni malo, sive is sit revera iustus, sive non: ut postea exempla ostendent. Disputant vero nonnulli, esse verbum forense, quod sicut ibi iudex reum criminis iniustitiaeve accusatum absoluit, et ab accusatione culpaque suo iudicio liberat: sic et Deus peccatorem fide ad tribunal gratiae cum Christo suo advocato ac mediatore confugientem, propter meritum ac intercessionem ipsius liberat, proque iusto ac sancto pronunciat, habet, et ad aeternam vitam deputat: quam eorum sententiam nequaquam improbo. Et quoniam in hac sententia nunc versor, addam et illud breviter: quod illud exemplum Rom. 6, quod maxime a praedicta significatione verbi Iustificare, cum pro absolvere ponitur; alienum esse aliquibus videtur, vel maxime forensi mori conveniat. Inquit enim ibi Paulus: Qui mortuus est, iustificatus est a peccato. pro, liberatus est, ne in hac vita ab originali malitia porro subinde ex aliis peccatis in alia protrudatur, modo in caedes, modo in libidines, blasphemias, rapacitatem, latrocinia, seditiones, et similia prava facinora. Sicut enim in foro accusator sibi quoddam quasi ius in reum sumit, eumque vel ad solutionem debiti, vel ad alias aliquas obligationes, vel etiam ad mortem ipsam, quantum in eo est, obtorto collo trahit: et iudex contra absolvens reum, non tantum eum pronunciat iustum, sed etiam eum ab omni iure ac molestatione accusatoris reipsa in posterum represso accusatore liberat: sic et homines a peccato in ipsa morte liberantur, ne amplius infestentur ab ea. Sic Itali dicunt, homo morto non faguera. Sic Anacreon dixerat, Mortuus non concupiscit. Ideo et Paulus hanc inhaerentis peccati importunitatem et tyrannidem, veluti si esset eius ven ditum mancipium, sentiens, et difficulter tolerans, ac valde prolixe de ea questus, tandem cupit ab ea liberari aut iustificari, exclamans, O' me infelicem, quis me liberabit a corpore mortis huius? id est, huius tam horrendae plagae aut tyrannidis: sicut solent Hebraei quamvis duriorem calamitatem aut malum vocare MORTEM. Prorsus in eundem sensum dicit Petrus, 1 Cap. 4. Qui passus est in carne, is est liberatus a peccato, ut reliquum tempus vivat Deo, non cupiditatibus. Eadem plane res utrobique agitur, et Phrases sunt valde similes. Confer ea duo loca, Roma. 6. et 1 Pet. 4. Est ibi πέπαυται , quod quidem plerique vertunt neutraliter, per Desiit peccare: sed certum est, activum παύω plurimum active accipi, et significare etiam libero: ut apud Xenophontem, ἐπανε τῶν ἐπιθυμιῶν τοὺς συνόντας . id est, liberabat suos auditores cupiditatibus. Quare passivum πέπαυται , significat. liberatus est. quamvis igitur probem istam eorum deductionem, aut forensem originem huius significationis verbi Iustifico: tamen quoniam multa verba sunt, quae cum hoc in isto Hebraismo conveniunt, quorum collatio mirificam lucem huic verbo afferre potest: et simul aliquid grammaticum, et sermoni huic magis proprium esse opinor: ideo istam eorum naturam aut idiotismum, regula universali simul et exemplis pluribus declarabo ac confirmabo, de qua tamen in libello de Fide prolixius dictum est. et rectius forte in Regulis universalibus agetur. Sunt ergo apud Hebraeos verba quaedam, quae in prima coniugatione significant qualitate aliqua vel motu praeditum esse: in tertia vero significant, eam qualitatem vel motum alterius iudicio verbis et asseveratione alteri tribui. ut צדק zadak in prima coniugatione significat iustum esse: הצדיק vero in tertia significat iustitiam alteri tribuere, iustum reputare, absolvere. Sic רשע rascha impius fuit, הרשיע hirschia condemnavit. Horum verborum testimonia non adscribo, quod sint satis nota et crebra. Item כזב cazab mentiri, הכזיב mendacii arguere: ut Iob 24. Sic et Isaiae 29 legitur, מחטיאי , qui peccare faciunt hominem in verbo, et arguentem in porta illa queabunt: id est, qui tribuunt eius verbis peccatum, seu calumniantes eius verba. Et אשם Aschi deliquit האשים . Psal. 5. pronunciavit transgressorem, condemnavit, punivit. Hunc eundem Hebraismum et Paulus Rom. 5 expressit hisce verbis: Quem admodum per inobedientiam unius hominis האשמנו peccatores sumus constituti multi, sic per obedientiam unius iusti constituentur יצדקו multi. Et Rom. 8. Peccatum condemnavit de peccato האשים . id est, non solum condemnavit, sed etiam (per metalepsin, vel synecdochem) peccatum condemnatum punivit, interfecit, abolevit Nec ita tamen multum differunt haec verba ab aliis verbis huius tertiae coniugationis. Nam sicut alia verba plerunque eam qualitatem vel motum quo in prima coniugatione quempiam praeditum esse significarunt, in hac coniugatione in alium reipsa transfundere dicuntur: ut יסב bonus fuit, היסיב bonum fecit aliquid, ut Ieremiae 7, Bonas facite vias vestras: ישר iaschar, rectus fuit, חרשו direxit, גדל gadal magnus fuit, הגדיל magnum fecit, קום surrexit הקים excitavit, חכם chachim sapiens fuit. החכים sapientem fecit, שכב schacab iacuit, השכיב fecit iacere, חיה החיה chaiah חלה החלי chalach גבר הגביר gabar: sic haec verba illam qualitatem qua aliquem praeditum esse, in prima coniugatione significarunt, in alterum transferunt non re, sed testimonia suo ac verbis: ut צדק iustus fuit, הצדיק iustum fecit, non reipsa, se iudicio, verbis et assertione sua iustum censuit, pronunciavit, absoluit, sicut in foro reus absoluitur. In hoc igitur conveniunt pleraque Hebraea verba, quod id quod in prima coniugatione inesse significabant, [?: i- ] tertia in alterum vel reipsa vel verbis transferri denotent. Est autem similitudo quaedam eius quod est Eristere aliquid, et videri existere, ut in Universalibus regulis ostendetur. Quare et aliae linguae habent locutiones huiusmodi: ut Latini dicunt Tribuere virtutem, qua phrasi non intelligunt virtutem alicui reipsa dare, sed iudicio ac asseveratione alteri virtutem addicere. Sic Germani quoque dicunt Fromm machen, zum luget, zum dieb machen. Quam ergo ineptus esset qui haec realiter exponere verbi sono machen vellet: tam produnt Papistae suam inscitiam, qui conten dunt, Iustificare esse reipsa [?: in- ] sisque virtutib. iustum facere. Verum ad rem revertamur. Significat igitur verbum הצדיק hizdik iustificare, ut [?: ] prius diximus, in genere aliquem habere pro iusto, absolvere, ornare testimonio, laudeque iustitiae, sive is [?: re- ] ra iustus sit, sive non Nec potest fieri ut verbum hoc [?: ] modo non violenter torqueantur dicta, usquam in Scriptura idem valere invenias, quod ex iniusto [?: aliqu- ] reipsa reddere et facere iustum: quem sensum si [?: lo- ] Scripturae tribuere velis, in quibus hoc verbum usurpatur, partim erit impossibilis, partim absurdus, et vero alienus. Sed percurram Scripturae loca quam possum diligenter et fideliter. Gen. 44, cum scyphus Iosephus in sacco Beniamin esset inventus, nec haberent fratres eius quo innocentiam illius comprobarent ac tueretur, dicebat ad Iosephum Iudas: Quid loquemur [?: Do-no ] meo? quid dicemus, ומח נצטדק , et quo iustificamur? Deus invenit iniquitatem servorum suorum. Qui verbis nihil dicit aliud, quam, Non est quo nos [?: inn- ] tes esse declaremus, quo a reatu furti absoluamur: [?: ] enim manifestatum iudicio Dei, qui simus, negare non possumus, etc. Exo. 23, Innocentem inquit et iustum ne acccidas כילא אצדיק רשע , chilo az dic rascha: id est, [?: Qu- ] non iustificabo impium. hoc est, non absolvam a culpa impium, non erit mihi innocens. Deut. 25. Cum fuerit lis (inquit) inter viros, et accesserint illi ad iudicium et ad [?: ] ces, הצדיקד את הצדיק והדשיעו את הרשע hazadiku eth zadik,ve hirschiu, eth harascha. i. iustificate [?: iust- ] et improbate (ut sic dicam) improbum et impium [?: ] [p. 263] column 501/502 nihil aliud vult quam, Absoluite iustum, et condemnate impium, 2. Sam 15 dicebat Absalon: Quis ponet me iudicem in terra, et ad me veniat omnis vir, cui fit causa et iudicium? והצדקתיו , id est iustificem eum: hoc est, ut absolvam eum, et pronunciem eum esse iustum, seu liberem illum a reatu et molestatione accusatoris. In primo Reg. cap. 8. Sic inter caetera orat ad Dominum Salomon, Cum peccaverit vir in proximum suum, et exegerit ab eo iuramentum, ut faciat iurare eum, et venerit iuramentum ante altare tuum in domo hac, tu exaudias in caelo, et facias, et iudices servos tuos. להרשיע רשע לתת דרכו בדאשו ,ולהצדיק צדיק לתת לו בצדקתו id est, ut condemnes impium, dando viam eius in caput eius: et iustifices iustum, dando illi secundum iustitiam eius: hoc est, ut merita ultione declares impium esse sontem et iustum liberando, eum manifestes esse iustum et innocentem. Iob 27. Sic dicit הלילהליא צדיק אתבם . id est: Absit a me, ut vos iustificem: hoc est, iustos pronunciem. pro iustis habeam. Psalm. quinquagesimoprimo: Tibi soli, tibi peccavi, et malum coram te feci, inquit David, למען הצדק בדבון . id est, propterea iustificaberis in verbis tuis, hoc est iustus agnosceris et declaraberis. Psal. 82, עני ודם הצדיקו , id est, afflictum et pauperem iustificate: loquitur iudicibus, hortaturque eos ut iusto iudicio absoluant et liberent pauperes et oppressos, Psalm. 143 Ne intres, inquit, in iudicium cum servo tuo, כי לא־צדיק למניך כל חי : id est, quia non iustificabitur coram te omnis vivens: hoc est, nemo habebitur coram te iustus, et innocens, sed damnabiles erunt omnes, si iudicio iusto de illis pronunciare volueris. Prov. 17 dicit Salomon, מצדיק רשע ומושיע צדיק : id est, Qui iustificat impium, et condemnat iustum, abominatio coram Deo sunt ambo. Nemo abominabilis esset coram Deo, si ex impio faceret iustum: nec contra, qui talis esset, facile ex iusto faceret impium, aut vicissim. Verum qui impium pronunciat esse iustum, et iustum condemnat quasi sit iniustus, is demum merito est abominabilis. Is. 5, de reprobis et iniquis iudicib. sic legitur, מצדיסי רשע צקב שחך id est, Qui iustificant impium pro munere. Et Cap. 43. Deut testes suos (inquit Dominus) ויצקדו : id est, Et iustificentur. Et ibidem, ספר אתה למען הצדק : id est, Narratu, ut iustificeris: hoc est, si se putant esse iniustos, adferant testes, quib. comprobentur esse iusti. Item, Si quid habes quod pro te faciet, expone, quo iustum te esse comprobes, et iustus esse pronuncieris. Et cap. 45 dicit, ביהוה יצדקו כי . id est, in Domino iustificabuntur, et gloriabuntur omne semen Israel: hoc est, id illis pro iustitia reputabitur, quod Domini sunt, illique fide adhaerent et hoc se nomine felices reputabunt. Hoc est quod dicit: Et gloriabuntur sicut impii, et condemnantur, et confunduntur: ita fideles in Domino et iustificantur, et de gratia illi gloriantur. Et cap. 50, קריב מצדיקי . id est, prope est qui iustificat me, quis contendet mecum: hoc est, non de est mihi iustus iudex, qui causam meam tueatur. et pro me pronunciet, ut frustra sint accusatores mei sudaturi. Sic Roma. octavo : Dominus est qui iustificat. quis est qui condemnet? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Et cap 53. sic de Christo legimus כרעוי יצדיק צדיק עבדי לרבם : id est, In scientia aut noticia sui iustificabit iustus servus meus multos: scientiam aut noticiam Christi vocat, qua cognoscitur a nobis fide, de qua Petrus: Et nos cognovimus, quod tu sis Christus, filius Dei. Per hanc iustificat nos Christus. Quomodo autem? Quia inquit: Iniquitates nostras ipse portavit. quibus verbis rationem [?: -ificationis ] huius exprimit. Ezek. 16. Et Samaria, inquit, secundum dimidium peccatorum tuorum non peccavit, et multiplicasti abominationes tuas prae illis: והצדקי את [?: אח--- ] id est, iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis, quas fecisti: hoc est, quoniam [?: a-rocio-a ] admisisti, declarasti sorores tuas, ad te collatas, pro iustis esse habendas. loquitur de iustificatione quae fit comparatione deteriorum. Restat unus locus Danielis 12, ubi sic legimus: Hi qui ad intelligentiam instituunt, splendescent sicut splendor firmamenti: et qui מצדיקי , id est iustificant. multos, sicut stellae in seculum, et in perpetuum. ubi verbum Iustificandi, positum est neque pro facere iustum, neque pro absolvere ab omni culpa, quod utrumque solius est Dei: sed pro instituere ad iustificationem, quod faciunt in Ecclesia ministri verbi, dum monstrant agnum Dei peccata tollentem aut iustificantem, ac in eius merito ac nomine homines absoluunt a suis peccatis. ¶ Haec de locis veteris Testamenti: ex quibus abunde patet, non esse uspiam verbum Iustificandi eo sensu positum, quem illi tribuunt papistae et alii homines Sacrae linguae ignari, quibus iustificare nihil est aliud quam ex iniusto et impio facere iustum: sed ubique usurpari pro absolvere a culpa, pronunciareque vel declarare iustum. Iam quamvis abunde sufficiens sit veteris Testamenti praeiudicium ad hunc sensum comprobandum, transeamus tamen ad novi quoque Testamenti Scripturas, et illas quoque inspiciamus. Matth. 11 dicit Servator, Et iustificata est sapientia a filiis suis. Lucas addit, Omnibus, id est, sed nihilominus approbata receptaque est sapientia aut religio, doctrinaque vera ab omnibus germanis filiis suis, quantum vis ei impii reclament, eamque condemnent. Aliqui exponunt, probe sibi cavit aut prospexit Christus ac vera religio contra impios. Matth. 12. Ex verbis tuis (inquit Dominus) iustificaberis, vel ex verbis tuis condemnaberis: hoc est, Ex verbis tuis vel iustus declaraberis, vel iniustitiae condemnaberis. Verba non reddunt, sed declarant iniustum vel iustum. Luc. 7. Et omnis populus, inquit, audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptisati baptismo Iohannis. Num publicani ipsi iniusti, hominem aliquem, nedum Deum, ex iniusto iustum facere' possunt? Verum celebrare eum de iustitia queunt tantum. Iustificaverunt igitur Deum, hoc est, agnoverunt et approbarunt iustitiam Dei, cum a Iohanne baptizarentur, quem Pharisaei baptismum illius respuentes contemnebant. Et capite 10: Ille, inquit, volens iustificare seipsum. et Cap. 16, Vos estis (inquit) vosmetipsos iustificantes coram hominibus. Seipsum iustificare coram hominibus hypocritarum est, et nihil aliud quam iustitiam simulare. Et cap. 18. Et publicanus proculstans, nec volebat oculos ad caelum attollere, sed percutiebat pectus suum dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. Dico vobis, descendit hic iustificatus in domum suam, magis quam ille. Vocat hunc iustificatum, id est, impetrata clementia Dei a peccatis absolutum per fidem, qua peccatorum suorum remissionem ob Christum impetravit: quemadmodum et Lyranus exponit. Act. 13, audimus dicentem Paulum: Notum igitur sit vobis, viri fratres, quod per hunc nobis remissio peccatorum annunciatur, et omnium eorum a quibus non potuistis per legem Moysis iustificari, per hunc omnis qui credit iustificatur. Et hic satis patet, iustificari idem esse quod a peccatis absolui quod fit per remissionem peccatorum quae sub nomine Christi praedicatur. Cum enim dixisset, Quod per hunc vobis annunciatur remissio peccatorum: et subiungendum esset, Et ab omnibus quorum vobis remissio per legem Moysi contingere non potuit: sensum hunc sic expressit, Et ab omnibus, a quibus non potuistis per legem Moysis iustificari, per hunc omnis qui credit iustificatur. Iustificari igitur a peccatis, est a peccatis per gratiam remissionis absolui, et ab illorum reatu liberari. Cum igitur idem sit iustificatio quod remissio peccatorum, necessario non realem immutationem qualitatum, sed rationalem tantum absolutionem significat. Fingat sane quicunque volet vel audacissime [p. 264] column 503/504 ac violentissime alium sensum illorum verborum Pauli, non poterit certe illud iustificari in lege Mosis a peccatis, aliter intelligere et exponere, quam pro absolui a peccatis. pravis enim factis non novae qualitates, sed abolitio aut condonatio remedium est. Sic et epistola ad Hebraeos dicit, legem non potuisse sanctificare a peccatis, seu auferre ea, nec impetrare plenam remissionem peccatorum. Roman. 2. Non enim qui audiunt legem, iusti sunt apud Deum: sed qui legem factis exprimunt, iustificabuntur. hoc est pro iustis habebuntur. Hic videmus idem esse Paulo praestantes legem iustificari, quod iustum esse coram Deo, aut apud Deum. Erasmus vertit, Iusti habebuntur. Rom. 3, Ut iustificeris, inquit, in sermonibus tuis. De hoc supra, ex Psalm. 51. Ibidem: Ex operibus legis, inquit, non iustificabitur omnis caro in conspectu eius: id est, non habebitur iusta. Et, Iustificantur gratis per illius gratiam, inquit: hoc est, gratis a peccatis absoluuntur, Iustus enim non iustificatur gratis, et per gratiam, sed iustitiae suae merito. Quare necesse est ut intelligatur de iustificatione, qua peccator per gratiam a peccatis gratis absoluitur. Concordant his et sequentia: Arbitramur igitur fide iustificari hominem, inquit, absque operibus legis. Et, Quandoquidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide, etc. ubi nihil aliud dicit, quam per fidem contingere absolutionem a peccatis, quae per legem contingere non potest. Eodem sensu constanter utitur hoc verbo et in sequentibus, ut capite 4, Credenti in eum qui iustificat impium. et capite 5: Iustificati igitur ex fide, pacem habemus erga Deum. Et, Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine eius. In sanguine Christi iustificari, quid aliud est, quam merito sanguinis Christi a peccatis absolui? Et Roman. 6. Qui mortuus est, iustificatus est a peccato: hoc est, liberatus et absolutus est a peccati imperio, ne huic amplius ad serviendum sit obstrictus. Roman 8. Quos vocavit, eos (inquit) et iustificavit. Simpliciter quidem utitur hic iustificandi verbo: verum probabilius est ut intelligamus eo sensu, quo usus est illo in tota praecedenti disputatione, quam diverso. Et eodem cap. Deus est qui iustificat, quis est qui condemnet? Ipsa iustificationis et condemnationis antithesis satis evincit, Deus est qui iustificat, idem esse quod. Deus est qui a peccatis absolvit, et iustos pronunciat. Et 1. Corinth. 4. Nullius mihi conscius sum, sed per hoc non sum iustificatus, hoc est, non ideo iustus habeor a Deo, quod nullius mihi sum conscius. Iustitia mea non constat propria innocentia, sed gratia Dei per Christum. Et cap. 6. Atque haec fuistis quidem, verum abluti estis, verum iustificati estis, verum sanctificati estis per nomen Domini IESU, et per spiritum Dei nostri. Haec omnia referenda sunt ad remissionem peccatorum, quam per nomen Domini IESU et operationem Spiritus sancti credentes fuerant consecuti. Ob hanc gratiam dicit eos a praeteritis peccatis ablutos sanctificatos, et iustificatos, quo caveant, ne denuo ad illa recurrant, et acceptam gratiam inanem reddant. Quare nihil aliud dicit, quam, Ecce iam absoluti estis a pristinis peccatis, cavete in posterum ne tale quid admittatis amplius. Et ad Gal. 2. Scientes, inquit, quod non iustificatur homo ex operibus legis. Et cap. 3, Ut ex fide iustificemur. Item, Quoniam ex lege nemo iustificatur coram Deo. Et cap. 5. Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini: nihil aliud contendit quam hoc ipsum quod ad Romanos copiosiore disputatione asseruit. Quare eodem oportet sensu accipiamus hic quoque iustificandi verbum, quo illic. Et 1. Timoth. 3 de Christo dicit, Deus manifestatus est in carne, iustificatus est in spiritu: hoc est, iustus declaratus et comprobatus est testimonio Spiritus. Et ille, inquit, testimonium perhibebit de me. Et ad Tit. 3, Secundum suam misericordiam `nos salvos fecit, per IESUM CHRISTUM servatorem nostrum, ut iustificati illius gratia haeredes efficeremur, iuxta spem vitae aeternae. Nec hic aliter iustificatos nos intelligit, quam quo sensu ea de re in Romanis et Galatis disseruit, a peccatis videlicet absolutos, et in gloriam filiorum Dei acceptos. Et Iacob 2. Abraham, inquit, pater noster non` ne ex factis iustificatus est, cum obtulisset filium suum super altare? Non dicit, Abrahamum per id operis iustum esse reipsa factum, cum fuerit antea iustus: sed iustum declaratum, aut comprobatum solum.

¶ Hactenus utriusque Testamenti locos, in quibus verbum iustificandi usurpatur, recensuimus, et quasi in Tabella quadam visendos proposuimus: quo videat Lector, quam non abs re supra dixerim, non facile inveniri in Scripturis aliquem locum, in quo iustificare idem sit quod ex iniusto reipsa, aut mutatis qualitatibus iustum facere ac reddere: nisi quis eam locutionem eo sensu accipiat, quo Germanice dicimus, Erbe ihn mussen fromm machen: de eo qui quod male de quopia locutus est, in iudicio recantare, ac testificari faterique cogitur, quod per iniuriam male de illo sit locutus, nesciat quicquam de eo tetri sceleris. Germanis ergo [?: ] re bonum aut probum, est, eum iustum ac bonum testari et confiteri. Convenit ergo aptissime haec locutio cum Hebraismo Iustificare et Impiificare. Quare recte statuimus, in Iustificationis nostrae negocio non esse alium recipiendum verbi istius sensum, quam eum qui totius esse Scripturae deprehenditur, et quo Apostolus in hac ipsa causa tam multis locis est usus: ut scilicet idem [?: si- ] iustificari hominem coram Deo, quod, a peccatis per gratuitam remissionem absolui, ac pro iusto haberi. Ad probandam quoque (ut et hoc adnectamus) hanc rationalem aut imputativam verbi iustificandi significatione testimonium Davidis facit, Psalm. 143 Non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. ubi manifestissime de iudiciaria iustificatione seu absolutione agitur, non de reali virtutum infusione, aut qualitatum mutatione. Expendatur tantum illud intrare in iudicium, et in conspectu Dei iustificari. Conspectus enim Dei, et coram Dei noticiam cognitionemve significat. Sic Roman. 3, Ex operibus legis nulla caro iustificabitur in conspectu Dei. id est, iudicio ac cognitione ipsius. Sic ibidem. Ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris. ubi itidem propalam rationalis aut iudiciaria, cognitionisve iustificatio proponitur. Sic et Galat. 3. dicitur, Per legem nemo iustificabitur apud Deum. [?: ] quid aliud illud apud Deum valet, quam in iudicio et cognitione Dei? Quare manifestissimum est, Scripturi cum de iustificatione agit aut loquitur, intelligere rationalem aut imputativam quandam iustificationem. Porro in hac significatione verbum Iustificare et Iustificari, synonyma habent satis plana et elegantia: ut [?: su- ] , Imputare iustitiam, Roman. 4. Quemadmodum et [?: D- ] explicat beatificationem hominis, cui Deus [?: imp- ] iustitiam. Ibidem: Ut esset pater omnium [?: credent- ] per praeputium, ut imputaretur et illis iustitia. Sed [?: ] ius iustitia nobis imputetur, nempe Christi, declarat alia dicta Rom. 8 et 10, et Philipp. 3: Non habens [?: me- ] quae ex lege est, sed Christi iustitiam: scilicet per imputationem, gratis in me transcriptam, sicut mea iniustitia aut peccatum in eum imputatione sola translatum fuit. Imputare, credere, seu fidere ad iustitiam, Rom. 4, Galatis 3, Iacobi 2: Credidit Abraham Deo, et imputatur est illi ad iustitiam. Ibidem: Porro ei qui non opera-tur, sed credit in eum qui iustificat impium, imputatur fides sua ad iustitiam. Non autem sentiendum est, idem ob suam propriam dignitatem imputari ad iustitiam, sed eo quod fides apprehendat iustitiam [p. 265] column 505/506 Christi, ut ibidem declaratur: Non scriptum est autem propter illum tantum imputatum fuisse illi: sed etiam propter nos, quibus imputabitur, credentibus in eum qui excitavit IESUM Dominum nostrum a mortuis, qui traditus fuit propter peccata nostra, et excitatus propter iustitiam nostram. Rom. 9. Gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam: iustitiam autem eam quae ex fide est. Et Rom. 10. Christus est impletio, seu impletor legis, ad iustitiam omni credenti: hoc est, impletio legis a Christo praestita, imputatur credentibus ad iustitiam. Non imputare [?: -catum ] . Rom. 4. Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum 2 Cor. 5. Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi, non imputans eis peccata sua. Constituere aliquem iustum propter obedientiam Christi. Roman. 5. Quemadmodum per inobedientiam unius hominis peccatores constituti fuimus multi: ita per obedientiam unius iusti constituentur multi: hoc est, obedientia a Christo legi praestita per fidem, imputatur peccatori, atque ita pronunciatur iustus aliena iustitia. Donare, seu accipere donatam a Christo iustitiam. Rom. 5. Multo magis hi qui exuberantiam gratiae et doni iustitiae accipiunt per vitam regnabunt, autore uno IESU Christo. Facere seu fieri iustitiam Dei per Christum. 2. Cor. 5. Eum qui non novit peccatum, fecit peccatum, ut nos fieremus iustitia Dei per illum: id est, illi Deus imputavit nostram iustitiam aut peccatum, ut nobis vicissim eius iustitiam largiatur per imputationem. Remittere, seu ondonare peccata. Actor. 2. Baptizetur unusquisque vestrum in remissionem peccatorum. Actor. 5. Ad dandam poenitentiam Israeli, remissionemque peccato rum Actor. 8. Roga Deum si forte tibi remittatur cogi ratio cordis tui. Actor. 10. Quod remissionem peccatorum accepturus sit per nomen eius, quisquis in illum crediderit. Actor. 13. Per hunc vobis remissio peccatorum annunciatur. Actor. 26. Ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctificatos, fide in me. 1 Iohan. 1. Fidelis est, et iustus, ut remittat nobis peccata nostra. 1 Iohan. 2. Remittuntur vobis peccata propternomen eius. Rom. 3. Propter remissionem peccatorum. Rom. 4. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum obtecta sunt peccata. Ephes. 1. Habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum. Col. 2. Condonans nobis omnia delicta. Iacobi 5. Si in peccatis sit, remittentur ei. Hebr. 9. Sine sanguinis effusione non fit remissio peccatorum. Delere peccata. Actor. 3. Ut deleantur peccata vestra. Abluere peccata. Actor. 22. Exurge baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine Domini. Emundare a peccato. 1 Iohan. 1. Sanguis IESU Christi emundat nos ab omni peccato. Item: Iustus est, etc. emundet nos ab omni iniquitate. Benedi [?: ] . Actor. 3. Misit eum benedicentem vobis. Galat. 3. Itaque qui ex fide sunt, benedicuntur cum fideli Abraham. [?: ] Actor. 2. Dominus addebat, qui salui fierent (. i. converterentur et iustificarentur) quotidie congregationi. Actor. 4. Nec est aliud nomen, etc. in quo oporteat nos salvos fieri, Actor. 15. Pseudoapostoli aiunt: Nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis esse salui i. iustificari. Ibidem Petrus inquit: Sed [?: ] gratiam Domini Iesu Christi credimus nos salvos [?: -turos ] , quemadmodum et illi. Actor. 16. Crede in Dominum Iesum, et saluus eris et tu et domus tua. 1 Cor. 15. Notum vobis facio Evangelium, etc. per quod etiam [?: -amini ] . i. per quod vobis annunciatur remissio pec [?: catum ] , et donatur iustitia Christi, et vita aeterna. Roman. 10. Si confessus fueris ore tuo Dominum Iesum, et [?: -deris ] in corde tuo, quod Deus illum excitavit a [?: ] , saluus eris. hoc est, habebis imputatam iustitiam, ob quam donabitur tibi vita aeterna. Itidem ex [?: -oele ] [?: ---at ] dictum, Quisquis invocaverit nomen Domini, saluus erit. Tit. 3, salvos nos fecit per regenerationis lavacrum. Eph. 2. Gratia salvati estis. Iacob. 1. Recipite insitum sermonem, qui potest salvas facere [?: n-mas ] vestras. Hebr. 7. Unde et salvos facere [?: a--lenum ] potest eos qui per ipsum adeunt Deum. Eleganter autem verbum Salvare ad iustificationem transtertur. Significat enim alias liberare captivum ab hostibus, et pristinae libertati restituere: aut alio qui iam [?: -am ] pereuntem ex certo manifestoque exitio eripere, quod [?: e-a ] fit in iustificatione. Liberamur enim a iure ac potestate peccati et mortis, donaturque nobis iustitia Christi, ob quam datur Spiritus sanctus et vita aeterna. Consequi salutem: 2 Tim. 2. Omnia suffero propter electus, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu, cum gloria aeterna. Consequi misericordiam. 1 Tim. 1, et 1 Petr. 2. Habere vitam aeternam. 1 Iohan. 5. Qui habet filium, habet vitam. Qui vero non habet filium Deivitam non habet. Item: Ut sciatis, quod vitam [?: habetis ] aeternam. 1 Iohannis 3. Translati sumus de morte ad vitam. Synecdochicos enim, effectus pro toto actu iustificationis ponuntur. Sanctificare etiam interdum iustificare significat. Ephes. 5. Semetipsum tradidit pro ea, ut sanctificaret eam: scilicet Ecclesiam 1 Corin. 6 Haec eratis quidem, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis per nomen Domini Iesu, et per spiritum Dei nostri. Videntur enim hic abluere et sanctificare iustificare, synonyma esse. Hebr. 10, Per quam voluntatem sanctificati sumus per oblationem corporis Iesu Christi semel peractam. Idem eadem significatione verbo Consummare utitur: Unica oblatione consummavit in perpetuum eos qui sanctificantur. vide verbum IMPUTO. ¶ Exposito verbo iustificare, nunc et de nominibus ab eo derivatis et vicinis dicamus, quae sunt potissimum tria, δικάιωμα, δικάιωσις, et δικαιοσύνη : tametsi de hoc ultimo supra satis dixerim. Haec igitur nomina Interpretes vocabulo IUSTIFICATIONIS reddunt: sed nonnihil differentiae videtur inter haec vocabula esse. Nam τὸ δικάιωμα interdum videtur significare ipsam normam seu regulam iustitiae divinae, quam in lege praescripsit, Rom. 1, ὅι τινες τὸ δικάιωμα τοῦ θεοῦ ἐπιγνόντες : qui cum Dei iustitiam seu regulam iustitiae divinae sciunt, quod qui talia faciunt, digni sint morte, non tantum ea faciant, sed, etiam assentiantur facientibus. Idem cap. 2, ἔργον τοῦ νόμου γραπτὸν ἐν ταῖς καρδίαις , Opus legis scriptum in cordibus. Et ibidem, τὸ κρῖματοῦ θεοῦ appellat. Eodem modo accipitur Roman. 2, ἐὰν οὖν ἡ ἀκροβυστία τὰ δικαιώματα τοῦ νόμου φυλάσσῃ , Si igitur praeputium servat ea quae in lege iuxta normam iustitiae sunt praescripta et mandata. Secundo, nomen δικάιωσις significat ipsum recte factum, obedientiam aut exemplum: ut ex sequentib. locis patet. Roman. 5, ἄρα ὡς δι' ἑνὸς παραπτώματος εἰς παντας ἀνθρώπους, εἰς κατάκριμα, οὕτω καὶ δι' ἑνὸς δικαιώματος εἰς παντας ἀνθρώπους εἰς δικάιωσιν ζωῆς . Hoc loco Adam et Christus opponuntur: et ostenditur alterum quidem, scilicet Adam, attulisse omnibus hominibus condemnationem et mortem suo peccato, quod δικάιωμα regulam divinae iustitiae est transgressus: alterum vero. s. Christum, attulisse omnibus hominibus iustificationem vitae, hoc est, absolutionem a condemnatione, et imputationem iustitiae, ob quam donatur vita, per suum δικάιωμα : hoc est, quod regulam divinae iustitiae, in lege nobis praescriptam, ipse pro nobis observavit, mortem sustinendo, et integram obedientiam praestando. Rom. 8. Quod legi erat impossibile, ea parte qua imbecillis erat per carnem, hoc Deus proprio filio misso, sub specie carnis peccato obnoxiae praestitit, ac de peccato condemnavit peccatum per carnem, ut τὸ δικάιωμα τοῦ νόμου , iustificatio legis impleretur in nobis. Hoc loco Paulus docet, τὸ δικάιωμα τοῦ νόμου , seu regulam iustitiae legalis, postulasse ab hominibus integram obedientiam et satisfactionem [p. 266] column 507/508 pro peccato, nempe mortem: sed cum nullus hominum eam praestare posset, ideo Deum misisse filium suum, natum ex muliere, factum legi obnoxium, ut impleret τὸ δικάιωμα τοῦ νόμου pro nobis: hoc est, praestaret legi integram obedientiam ad comparandam vitam, et sustineret mortem ad expiandum peccata generis humani, atque ita nos liberaret a lege hoc est, a iure mortis et peccati: et donaret nobis ius filiorum Dei. Hinc Apocal. 19 τὰ δικαιώματα τῶν ἁγίων , iustificationes sanctorum, de iustitia sanctis imputata et donata dicitur, At Hebr. 9, Praecepta a Deo populo Iudaico tradita, δικαιώματα appellantur. Δικαιοσύνη vero, etsi interdum idem quod δικάιωματοῦ νόμου significat: tamen praecipue illam iustitiam notat, quae τῷ δικαιώματι seu normae legis ad amussim congruit. Complectitur igitur δικαιοσύνη qualitates et actiones, seu integram obedientiam, qualem et quantam lex postulat. δικάιωσις , quod Rom. 5 extat, absolutionem seu actum iustificandi significat, qui fit per imputationem iustitiae Christi, seu remissionem peccatorum. nam κατακριμα et δικάιωσις ibi opponuntur sibi invicem. Pro huiusmodi actu iustificandi saepissime δικαιοσύνη ponitur. ut 1 Corinth. 1, Christus factus est nobis iustitia. 2 Corinth. 3 opponuntur sibi invicem ministerium condemnationis, et ministerium iustitiae, hoc est, iustificationis. Roman. 10. Christus est impletio legis ad iustitiam omni credenti: hoc est, ad iustificationem. Rom. 4. Traditus est propter peccata nostra, resurrexit propter iustitiam seu iustificationem nostri.

IUVENES, apud Hebraeos vocantur בחורים Bachurim: quasi dicas, electi strenui, fortes, quod ea aetas vel maxime robore corporis audaciaque animi vigeat et floreat. Sic contra Graeci νεανίαν iuvenem ponunt, pro forti, strenuo, animoso, ac laborioso. Porro vox IUVENTUS addita alii substantivo per constructionem genitivi possessoris, plerunque significat ea quae nobis in iuventute acciderunt: ut, Uxor adolescentiae, aut iuventutis. Malach. 2. Ne despicias uxorem iuventutis tuae: id est, uxorem quam iuvenis duxisti. Sic Filii iuventutis, Psalmo 127. pro, quos in iuventute nactus es, Peccata iuventutis, aut adolescentiae: id est quae in iuventute patraveris. Nomen Iuventus, Latinis plerunque aetas est quae adolescentiam excessit, quaeque iam pubertatis annos ingreditur. Sed in Sacris literis etiam de multo immaturiore aetate accipitur. Sic Matthaei 19 clare adolescentiae ipsi praeponitur. Nam iuvenis νεανίσκος , aut adolescens ille, ut multi vertunt, quaerens de via ad salutem respondet, Se omnia ea Decalogi praecepta quae ei Christus proponebat, inde a iuventute servasse. Quibus verbis videtur imam puericiam necessario indicare. Sic credo et illud Genesis 8, pro prima pueritia accipiendum esse, cum Moyses dicit, Cor hominis esse pravum inde ab adolescentia, ut aliqui vertunt: alii, a iuventute, ut Septuaginta habent. Vox alioqui Hebraea est נערה , neura, ab agilitate aut motu deducta, quod quamprimum pueri paululum firmarunt talos, mox mire cupidi sunt motus. Sicut et Aristoteles de omnibus animalibus pronunciat, dicens: Iuventus non potest quiescere. Caeterum nulli Christiano dubium est, ibi perpetuam ac penitus ex utero matris innatam malitiam describi: sicut prius cap. 6 dixerat simpliciter, Figmentum cogitationum cordis esse malum omni tempore, et Psal. 51 queritur David, se esse natum, et conceptum etiam in peccatis, aut peccatorem.

IUVENCULAM volunt significari Iudaei vocem עלמה , Alma, Isaiae 7. cum dicitur: Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emanuel. Dicam vero, Christo iuvante, de ea voce et loco postea, in nomine VIRGO. Negari sane non potest, crebro hanc vocem pro virgine usurpari: ut cum Rebecca ante desponsationem vocatur Alma, item Maria soror Moysis puella sex annorum. Verum etymologia huius vocis est ad inquisitionem verae eius significationis cumprimis necessaria ac utilis: venit enim ab occultatione. Solebant autem olim Graeci ac Iudaei, et adhuc solent Itali, ut et Venetiis fit, occultare summo studio suas virgines, putantes aliquid de earum castitate ac pudore decerpi, si ab aliis conspiciantur: sic he Phocylides praecipit iuventutem utriusque sexus occultari. A tali ergo sollicita virginitatis custodia ac occultatione, vocantur ab Hebraeis virgines Alma. Verum, ut dixi, de hac voce suo loco plenius disseretur.

L

LABIUM vox varios Hebraismos efficit. Primum vero metaphorice per similitudinem ripam significat: ut 2 Reg. 2, Helisaeus stabat super labium Iordanis. Ratio metaphorae est, quia ripae sunt perinde orae aluet ut labia oris. Significat et extremam [?: o- ] : ut 2 Paral. 4: Et fecit mare fusile, decem cubitis, ab extremo labio eius usque ad extremum labium eius. Porro per synecdochen aut metalepsin crebro significat aliquam unguam aut sermonem, sicut in aliis gentibus fomili prorsus tropo lingua (posito instrum ento pro sermone aut opere) accipitur. Gen. 11: Ut erat omnis terrae labium unum, et vox una omnibus. Et mox, Confundamus labium eorum. Item: Ideo vocata est Babel quia Dominus confudit ibi labium omnis terrae, id est sermonem. Accipitur item crebro labium pro ipso [?: ] locutionis. Psalmo 13, Sub labiis eorum venenum aspidum: id est, cum loquuntur, tum venenata consilia ac perniciosos bonis conatus machinantur, et loquendo astute promovent ac urgent. Contra vero dicitur Psal. 17, Ausculta orationem meam absque labiis doli: id est, non dolosam. Nonnunquam ponitur pro [?: facul- ] quendi, Iob 12: Aufert labium a veracibus aut stabilibus, aut ipso homine loquente, eiusve corde. Hinc illae tam variae locutiones, Labium impurum, labium dolosum, labium veritatis, labium mendax: de quibus et similibus nunc ordine agam. Labium ab aliquo [?: ] , Iob 12. id est, facundiam aut facultatem loquendi: seu ita eum confutare ac convincere, ut nihil habeat quod contradicat: vel etiam ita dicendo, eum perturbare ac confundere, ut nihil recte cogitare queat: sicut Cicero se aliquoties fecisse adversariis gloriatur. Labia [?: ] pascunt multos, Prover. 10. id est, regunt, et salutares eis doctrinam consilium, institutionemque suppe stant. pro, ipse iustus suo sermone docet multos. [?: ] blanditarum in corde et corde loquuntur id est, ipse [?: b-mo ] blandiloquus, plerumque simulato et inconstati, non sincero, non sibi perpetuo constante aut [?: s- ] ci animo loquitur. Labia laudationis, aut tubilationis, Psal. 63, Labiis laudationum laudat te os meum: id est sermone alacriter te laudante ac iubilante. Labia [?: ] veniunt cum lite: et, Labia stulti laqueus animae [?: ] Proverb. 18. id est, ipse sermo. Labium hic ipsum [?: ] sermonis notat. Labium veritatis firmum erit in perpetuum, Proverb. 12, potest tum de ipso homine [?: ] ci accipi, tum et de eius sermone. Abominatio [?: ] meorum est impietas, Proverb. 8 pro, devito impietatem, ne eam loquar aut probem: imo eam etiam abominari, detestari ac damnare soleo. Apertio labiorem [?: ] rum rectitudines: Prover. 8 id est, sermo meus rectius verus ac salutaris est: proponit tantum recta, [?: ve- ] salutaria, et non impia, aut alio qui prava et noxia. Blesitates labii: pro non intelligibili pronunciatione, [?: ] 28. Certe cum blesitatibus abii, et lingua altera loquitur propheta populo isti: id est, populus iste adeo [?: ] alienus â vero Deo et eius doctrina, ut perinde sit [?: ] [p. 267] column 509/510 propheta eis concionaturus, ac si peregrina, eisque plane ignota lingua loqueretur. Blanditiae labiorum, pro blando sermone: Proverb. 7. Blanditiis labiorum suorum perpulit eum. Labiorum egressio: id est, sermo, sententia, votum, promissio, aut aliud dictum. Deuter. 22, Num. 30. Omnis egressio labiorum eius in votis eius: pro, id quod voluit, ratum ac firmum votum erit. Psal. 89. Non profanabo pactum, quod egressum est de labiis meis. utrumque est promissio Dei, tum pactum, tum egressio oris. Hier. 17. Quod egressum est e labiis meis, coram te fuit: id est, tu nosti quid pro eis oraverim, petierimve. Sic et fructus labiorum, pro sermone accipitur, Isaiae 37, Creo fructum labiorum. Labiis incircumcisum sequeritur esse Moyses, Exod. 4, quod impeditae linguae, aut alio qui parum facundus existeret. Labiorum ostium custodire. pro, cavere ne quod malum verbum tibi excidat. Psal 141, Custodi ostium labiorum meorum. Sic Proverb. 10, coercere labium. et Psal. 4, prohibere labium: pro, cacere. Tale est illud Homer. Quale verbum effugit septa tuorum dentium? Praevaricatio labiorum: Prover. 12. In praevaricatione labiorum irretitur pravus, iustus autem de tribulatione exit: pro, pravi suo proprio ore ac sermone sibimet summum exitium accersunt. Labiorum prolatio, Num. 30, pro voto accipitur, quod aliquis promisit Domino. At Psal. 21, Prolationem labiorum eius non prohibuisti ei: pro petitione intelligendum est. i. nihil negasti eorum quae petiit. Labiorum proventus, Prover. 18, De fructu oris viri venter satiatur. i. effectu aut merito bono malove sui sermonis quisque frui cogitur. Idem bis diversis verbis dicit. Sermo labiorum, pro inanibus verbis: 2 Reg. 18, Isaiae 36. Dixisti, Certe sermo labiorum, consilium et fortitudo ad praelium requiritur. Sic. n. ibi impius Rapsaces deridet Ezek. et veram pietatem, preces, promissionesque Dei, quasi rex fiduciam suam in vaniss. verba collocasset, auscultans consolationes Prophetae. Omnes igitur precationes regis et populi, totamque illam ardentiorem verbi Dei tractationem, et divinarum promissionum fiduciam, qua tunc in summo periculo diligentius utebantur, verbum labiorum aut inane notant, cum ad certamen praelii requiratur prudentia et fortitudo, qua ille prorsus destitueretur, temereque rebellasset. Locutio est communis ac usitata omnibus linguis. ut cum dicimus: Non iam inani verborum strepitu, sed reipsa, virtute ac opera strenue fortiterque agendum esse. Qui verus ac genuinus loci illius sensus, a paucis est animadversus. Sic et Prover. 14, Verbum labiorum, pro ocioso verborum sonitu, sine factis existente, accipitur. inquit enim, Verbum labiorum tantum ad inopiam: pro, nisi sedulo ac reipsa laboraveris, ociosa verba te profecto non alent. Contra Psa. 17, Verbum labiorum, valde significanter ac in bonam partem accipitur. nam hac loquutione ipsamet Dei doctrina spiritualis nominatur. Sic vitulorum labia, gratiarum actionem erga Deum denotant. Labiorum vir, pro loquati et garrulo. Iob 11 Vir labiorum iustificabitur. Labium electum, pro sermone puro et selecto. i. vera doctrina, ponitur. Zoph. 3 , Tunc convertam ad populos labium electum, ut omnes invocent in nomine Domini. Labium excellens, Prover. 17. Non decet stultum labium excellens, multo minus principem labium mendax. i. sermo magnificus ac gloriosus, grandis ac regius non convenit stulto: multo minus regi sermo vanus ac mendax, quo saepe miseri ob metum, aut etiam paupertatem uti coguntur. Sed Psal. 120, Eripe animam meam a labio mendaci: ipsum mendacem ac structorem fraudum denotat. Labii profundi po [?: ] : Ezech. 3, pro peregrinae linguae hominibus poniri ait. n. Non ad populum profundi labii et gravis linguae mitteris, quorum verba non intelligas. Videtur esse allusio ad barbaram prolationem aliarum gentium, quae forte non tam in lingua ac labiis formarunt sermonem quam in ipso gutture quasi ferinum quidpiam sonarunt, aut propemodum mugierunt, vel rugierunt: sicut nunc Iudaei suum sermonem absurdissime sonant, magis in gutture quam in ore, lingua aut labiis eum formantes: cum contra olim, ut ex hoc loco et aliis Scripturae apparet, et etiam ex ipsa harmonia vocalium et literarum, mutationeque eorum intelligitur, fuerit elegantissimae et suavissimae prolationis, sicut Graeca, aut nunc Italica. Super labium ascendere, pro, esse in ore omnium, ponitur, sed plerunque in malam partem. Ezech. 36: Ascendisti super labium linguae, et obloquutionem populi. Germani eodem ferme modo, Den leuten auf der zungen lauffen dicunt. Deus dicitur Aperire labia nostra, cum nos suo spiritu ac zelo excitat et accendit ad celebrandum eum, et praedicandam doctrinam eius. Psal. 51. Domine aperi labia mea, et lingua mea annunciabit laudem tuam. Aperire labia ponitur etiam de temeraria blateratione, sine ratione et cogitatione: Proverb. 13. Labio iniquo attendere, Prover. 17 pro, aures praebere malis, iniustis, aut etiam impiis sermonibus. Labia tunc dicuntur conservare scientiam, cum vera, iusta ac salutaria loquuntur, et praesertim cum veram doctrinam propagant, eamque propugnant: Prover. 5, Malach. 2. Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem ex ore eius requirent, quoniam angelus Domini exercituum est. i. illius est cavere, ne vera doctrina intereat, sed quam latissime propagetur, et omnibus communicetur. Convenit cum hac loquutione, quod Paulus iubet veros doctores bonum depositum doctrinae custodire. Labia alicuius osculari, est, in eius summam amicitiam admitti. Nam aliis tantum pedes aut manus osculandae exhibentur. Prover. 24. Qui recte responderit, labia osculabitur. Hinc quaedam Longobardorum regina, cum ei viduae ab omnibus proceribus permissum esset, ut sibi maritum, et toti regno regem deligeret, accersivit ad se unum quendam ex principib. regni, qui cum adveniens manum eius ut subditus oscularetur, dixit: Non manum, sed faciem ipsum oportere osculari, ut Luitprandus testatur. Labium Canaan Isaiae 19, linguam Hebraeam significat. praedicitur .n. conversio Aegyptiorum, et quod loquentur lingua Canaan. i. Iudaeis sese associabunt in unam Ecclesiam, ac cum eis una veram doctrinam profitebuntur, Deumque celebrabunt. Movere labia, Prove. 16, et Iob 16, significat loqui: tametsi de matre Samuelis paulo aliter accipiatur. Labia extraneae favum stillans, Prover. 5. pro, extreme blandiuntur, seu, suavissime et mellitissime loquuntur. Assumere per labia, Psal. 16, Non assumam nomen eorum in labiis meis: pro, nec nominabo quidem eorum nomina. adeo odi idola et sectatores eorum: vel etiam in meis sacrificiis non celebrabo ea, nec pro idololatris orabo. In labiis esse diffusam alicui gratiam: pro, gratiosissime loqui, Psal. 45 de Christo dicitur. Etsi autem testentur Evangelistae, Christum habuisse singularem quandam gratiam in dicendo: tamen ibi non de prolationis gratia sed de ipsarum rerum bonitate, ac salutari et contritis cordib. doctrina, gratiss. quam Christus per se suosque erat allaturus mundo, agitur. Psal. 140 Labor labiorum ipsorum contegat eos. i. iniuriae ac violentiae quas venenatis sermonibus struunt et efficiunt, recidant in eos, sintque eis exitio. Labium, aut Labrum operire, Ezechielis 24, tanquam luctus signum ponitur. Prohibetur. n. ibi Propheta lugere uxoris mortem: ac, inter alia luctus signa, quae ei interdicuntur, etiam hoc numeratur. Et porro praedicit occasionem, et veluti omine ac similitudine suae cladis et inhibiti luctus destructionem templi, et totam vastationem populi, ut prae nimio dolore ne flere quidem possint. Quam rem declarare potest historia Aegyptii regis apud Herodotum, qui a Cambyse oppressus, et cum suis captus, cum videret filios ad caedem trahi, et filiam serviliter tractari, tacitus, sine lachrymis quievit. Sed aliquanto post, ubi vidit amicum mendicantem, flere coepit. interrogatusque de causa, cur in minori malo lachrymaret, cum maiora siccis oculis spectasset? respondit, [p. 268] column 511/512 Illa fuisse maiora mala, quam ut lachrymas admitterent: excitasse igitur stuporem, ac veluti amentiam quandam. Mich. 3 significat contectio labri, confusionem. inquit. n. Pudore suffundentur vates, et operient omnes labrum suum ipsi, quod non sit verbum. i. quod Deus eis non patefecit, quomodo in tam duris reb. agendum sit, et tanta. pericula evitunda. Similis quaedam perturbatio animi in luctu et ignominia est, et in utroque nos pudet vel aliorum faciem intueri, vel ferre ut alii nostram inspiciant. Hinc Graecum ἑγκαλύπτεσθαι , quia in tristissimo luctu aut confusione sua caput pallio involvebant.

LABOR est, teste Aristotele, actio aut opus cum molestia coniunctum: seu (ut Cicero definit in Tusculanis) functio gravior et difficilior corporis et animi. Complectitur ergo tum utilem actionem, tum et eius molestiam. Deuter. 1. Quomodo feram solus omnes labores vestros. i. functionem difficillimam regendi et iudicandi vos? laborem Israelitarum vocat suas molestias, ex ipsorum negociis orientes. Isaiae 47. Sic erunt tibiii, in quib. laborasti: pro, in quib. parandis plurimum sudasti. Isaiae 53. de labore animae suae saturabitur vir. Sed crebro ab hac propria significatione recedit haec vox, et tantum posteriorem partem retinens, solam molestiam, anxietatem, et onus mali significat. Qua significatione et Latini utuntur, cum eis laborare, aut aegrotare, aut cum adversis conflictare significat. Sic Exod. 18, dicitur Moyses narrasse socero omnem laborem, qui eis accidisset in via. i. omnes difficultates et adversitates. Iudic. 10, Angustiata est anima eius ob laborem Israel. i. ob calamitates et infortunia Israelis, quib. affligebatur et consumebatur. Psal. 73 In labore hominum non sunt. i. Impii non affliguntur cum aliis, non sentiunt communes calamitates: sicut textus semet explicat, mox addens, Et cum hominibus non flagellantur. Hier. 45, et Psal. 6, Laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni. Sic Christus contritis, et peccato et ira Dei excruciatis conscientiis clamat: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis. Aliquando pro simplici difficultate ponitur, etiansi non accedant aliqui magni cruciatus Psal. 73. Cogitavi ut scirem hoc, sed labor fuit in oculis meis: pro, difficile ac quasi impossibile fuit perscrutari, cur malis bene sit et bonis male. Laborare etiam significat, magna cum difficultate aliquid conari. ut Exod. 7, Laborabunt Aegyptii, ut bibant aquas e flumine. i. magna cum nausea cogentur uti illis corruptis aquis, aut etiam summa difficultate sibi novos puteos fodient, quaerentes aquam. Nonnunquam quasi vinci et consumi adversis significat. ut Isa. 1. Laboravi sustinendo: pro, vincor difficultate, non possum amplius sustinere. Laborare facere aliquem, est ei gravem molestiam obiicere, eumve in aliquas difficultates adducere. Mal. 6. Popule mi, quid feci tibi, et in quo laborare feci te. i. quid tandem tibi molestiarum exhibui, aut tibi gravis fui? Sic Isa. 43 queritur Deus, inquiens: Fecisti me servire in peccatis, laborare me fecisti in iniquitatib. tuis .i. varia et gravia taedia fecisti me devorare, in me peccando. Rectius tamen id de passione Christi pro nostris peccatis tolerata accipitur. Aliquando non molestiam, sed tantum priorem partem, seu solam actionem notat. ut Iudic. 5. Malleum laborantium: pro, opus facientium fabrorum aut operariorum. Labor quoque non raro ipsas res bonas magno labore partas denotat. Psal. 126, Si laborem manuum tuarum comedes, beatus es, et bene tibi erit. Eccl. 2, Dominabitur omni labori meo. i. reb. ac substantiae magno meo labore partae. Ezech. 23. Tollent omnem laborem tuum, et dimittent te nudam Isa. 45. Labor Aegypti, et negociatio Aethiopiae super te, vel ad te transibunt. Labor, et dolor aut vanitas saepe coniunguntur, praesertim in Prophetis: ut Psal. 10 Maledictione os eius plenum est, dolis ac fraude, et sub lingua eius labor et vanitas. Quae locutio videtur indicare primum quidem laborem. i. molestam ac laboriosam actionem, aut etiam ipsam molestiam ac dolorem: deinde etiam carentiam omnis fructus. Haec igitur dicuntur esse sub lingua impii, quia impius talia incommoda aliis gignit, aut efficit. Psal. 90 dicitur, quod id tempus quod est ultra 80 annos, sit labor aut dolor et vanitar. .i. tum cum summa molestia agatur, tum etiam plane frustra, sine omni fructu ac profectu tales prorsus exhausti senes vivunt. Posset tamen talis locutio exponi etiam de labore et impietate, quia id vox און Aven crebro significat, quandoquidem tota ferme vita ex molestiis et peccatis malo poenae et culpae constat. Denique ponitur labor pro iniuriis, quib. alii aliis molestias et difficultates creant. ut Psal. 140. Labor labiorum ipsorum contegat, aut obruat eos: pro, iniuriae ac violentiae, quas aliis suo sermone struunt, cedant illis in exitium. Eccl. 10. Labor stultorum affligat eos: pro, iniuriae quas aliis moliuntur, recidant in eos, sintque eis perniciosae. Aliquando etiam simpliciter peccatum de signat. Psal. 10 Tu laborem et irritatione aspicies. Psal. 94. Fingens laborem super statuto. i. impietatem ac peccatum immiscent doctrinae, corrumpendo eam. Graecum quoque κόπος non tantum laborem ac desatigationem, sed etiam alias quasvis molestias, atque adeo iniurias significat: ut phrasis κόπον παρέχειν , alicui molestum esse, valde crebra est in novo Testamento. Sic et illud Apocal. 14 Quiescent a laboribus suis, pro omnibus miseriis ac molestiis accipere possis.

LABRUSCA, vitem sylvestrem aut erraticam significat: cuiusmodi in Italia etiam in sylvestrib. locis reperiuntur: faciunt botros raros, vuls minutis, et plenis ossiculis. Albi, ut in Germania, verae vites in sepibus neglectae, ad eundem ferme modum degenerant. Isaiae 5 ubi Deus facta parabola vineae ac domini, expostulae cum populo suo de ingratitudine ac degeneratione, significat potius fructus talis vitis, quam ipsam [?: vite- ] , inquit enim: Quare fecit labruscas cum [?: expectare- ] vuas? Cap. 17 eiusdem, non recte Vulgata vertit librescas, cum vox Hebraea vites peregrinas significet.

LAC, licet notae significationis vox sit, multos [?: ] men et nonnihil obscuros Hebraismos efficit. Non raro terra Cananaea dicitur fluere lacte et melle: ubi significat omnis generis necessaria ad victum, atque ideo est commendatio illius soli tanquam abundantis tum variis eduliis, tum et condimentis ac medicamentis. Est vero quasi quaedam poetica hyperbole simul et hypotyposis quod dicitur fluere lacte et melle, perinde ac [?: sivel-- ] rivi quidam talium liquorum passim fluerent, sicut [?: poe-- ] fingunt Saturno regnante fluxisse. Haec vero locutio reperitur Exo. 33, et Hier. 32. Ezek. 20, et saepe alias. Haec sumit Ioel cap. 3 metaphoram ad pingendum regni Christi copiae cornu spiritualium bonorum. Ideo dicit, [?: quod- ] die illa stillabunt montes vinum dulce, et colles fluent lacte. Agnus lactis dicitur lactens, seu qui adhuc lac sugit 1 Sam. 7. Tulit Samuel unum agnum lactis, et obtulit [?: ] Domino. Exod. 23 prohibetur, ne quis coquat hoedum in lacte matris suae: quod puto ad verbum esse accipiendum. Aliqui tamen exponuntper, dum adhuc lac matris sugit nimis tenerum: alii, ne coxeris hoedum cum matre [?: lact- ] te eum: sicut prohibet pullos cum matre ave interficere. Mihi prima, quae ad verbum intelligit de lacte matris, veluti pro aqua sumpto, maxime vera genuinaque [?: es- ] videtur. Notatur autem perid nimia quaedam crudelitas. Gen. 49, Iacob benedicens, et prophetizans de singulis tribub. de tribu luda inquit: Rubicundiores [?: ] oculi eius vino, et dentes eius lacte. quod alii de [?: -mositate ] hominum eius tribus: alii de copia eiusdem rerum necessariarum, ut lactis ac vini, accipiunt. Iob 10 dicitur, Sicut lac coagulasti me: explicans nimirum illud admirabile opus Dei in conceptione, ubi perinde illud aqueum [?: s- ] consolidatur et induratur ac lac solet coagulo [?: non- ] congelari, ne amplius sit fluxile: et multo magis postes indurari et condensari, cum post coagulationem etiam [?: case-s ] [p. 269] column 513/514 inde formetur. In novo Testamento lac per metaphoram significat doctrinam Catechismi, seu prima elementa aut rudimenta Christianae religionis, ut 1 Cor. 3. Lactis potu vos alui, non cibo: nondum. n. poteratis. Et Hebr. 5. Facti estis lacte indigentes, et non solido cibo. Solidum cibum vocatiam pleniorem solidioremque doctrinam et maiora mysteria, difficiliorumque quaestionum tractationem, quae tantum maturiorib. et intelligentiorib. proponuntur. Lac gentium, et mammillam regum suges: praedicit Isaias de Ecclesia. sicut etiam affirmat reges et reginas fore nutricios eius. i. suavissime fovebunt, et promovebunt sumptib. et omni alio favore authoritateque veram religionem, Ecclesiam, et veros doctores. Lac rationale, et sine dolo, vocat Petrus 1 cap. 2, inquiens: Proinde deposita omni malitia, et omni dolo ac simulationibus et invidentiis, et omnibus obtrectationibus ut modo nati infantes, lac illud sermonis sincerum expetite, ut per illud adolescatis. Vocat lac rationale, λογικὸν , quasi dicas sermonale aut verbale. i. lac doctrinae, qua voce substantia huius lactis exponitur, quod nempe sit doctrina. Deinde altero epitheto describitur accidens huius lactis, nempe doctrinae puritas, seu omnis cauponationis et falsationis absentia. Est autem admodum elegans et multipliciter conveniens metaphora. Nam utrunque, tum lac, tum doctrina de Deo, est quiddam naturale, sincerum ac simplex, naturaeque valde conveniens, quod recens natis dari solet, et denique quod facile multipliciterque adulterari potest, idque ita, ut non facile animadvertatur. David dicitur assumptus de postlactantib. aut foetis ovibus, ad regimen regni: Psal. 78. Lactare, per metaphoram significat blande pellicere, ac in aliquam sententiam pertrahere: sicut si matres monstrata mamma allicerent adse infantem. Prover. 1. Hos. 2. sumpta est nimirum metaphora a mulierib. lactantib. quae et blandiuntur valde infantibus, et facile quo volunt eos pertrahunt. 1 Cor. 9 dicit Apost. Quis pascit gregem, et de lacte eius non comedit? ostendens aequum esse, ut unusquisque fructu laboris sui perfruatur. Cantic. 4 dicitur, mel et lac sublingua tua: pro, sermo tuus est suavis et salutaris, ut nutrimentum lactis et mellis. Isa. 55 dicitur: Venite, accipite sine argento et ullo precio, lac et mel: ubi primum Synecdoche est, quod ista duo illis locis usitatiora edulia, pro omnibus aliis ponuntur. Deinde per metaphoram ad spiritualia bona ac beneficia Christi transferuntur. Sic et Isaiae 7, per copiam lactis spiritualia Christi beneficia praedicuntur. Ezech. 25 minatur Deus Ammonitis, quod Orientales bibent eorum lac. i. fruentur omnibus eorum bonis, seu eos spoliabunt et subiugabunt sibi. Ablactatos aut amotos a lacte, videtur Isaias cap. 28 vocare, imperitos prophetas ac sacerdotes, qui ob extremam ac infantilem ignorantiam sunt ad docendum inepti. Alii tamen eam locutionem ibi exponunt de pusillis Christi, esurientibus ac sitientibus veram doctrinam et salutem, aliaque Christi beneficia.

LACHRYMA, praesertim in plurali, crebro significat calamitates, dolores ac tristicias, veluti certissimum horum tristium affectuum indicium. Psal. 80. Ci [?: -asti ] eos pane lachrymarum, et potasti eos lachrymis [?: copiosis ] . i. maximas afflictiones, et inde profectos dolores ac moerores eis cumulasti. Lachrymae igitur et calamitates, et inde profectam tristiciam notant. Ideo autem dicit, afflictos illis cibari et potari, quod [?: deflu-tes ] per os non raro devorantur a lachrymantibus, et quod valde moestis non admodum libet cibis vesci. Sic [?: ] Psal. 42. Fuerunt mihi lachrymae meae panes die ac [?: ] . Sic et Psal. 102 ponitur, Potum meum cum [?: fle---scui ] . Sic et Ovidius in Metam. dicit de quodam in lucto et lachrymis tabescente, quod lachrymae illi fuerint [?: ] Thren. 2, Propheta invitans Iudaeos ad luctum, [?: -quit ] : Descendere fac lachrymam veluti torrentem, per [?: ] ac noctem. Eandem adversorum et dolorum copiam exprimit Psaltes etiam, illa huic vicina locutione, Madefacere lectum lachrymis, Psal. 6. Humecto per totam noctem stratum meum, et lachrymis meis lectum meum madefacio: pro, tot malis, dolorib. ac moerorib. excarnificor, ut nec noctu quidem in lecto, a luctu lachrymisque abstinere possim. Contra quoque, Amovere lachrymas ab aliquo, est eum liberare calamitatib. ac dolore. ut Psal. 116. Eripuisti oculum meum a lachrymis. Et in Apocal. 17 et 21 habetur, quod Dominus absterget omnes lachrymas a piorum oculis. i. amovebit omnes calamitates, dolores ac moerores. Lachrymas suas in utre a Deo colligi, petit David Psal. 56: pro, diligenter a Deo observari, numerari, ac considerari omnes suas calamitates et dolores ac moerores: veluti si Deus eas non in terram defluere, aut alioqui exarescere pateretur, sed diligenter colligeret, ut ante se haberet, quo earum recordari, et eas subinde considerare queat. Hypotyposis haec idem valet, quod affici Deum calamitatib. piorum vehementer, eumque ab illis tanto citius liberare. sicut alibi inquit: Cum ipso sum in tribuiatione, eripiam eum, et glorificabo eum. In lachrymis seminare, Psal. 126: pro, in multis calamitatibus, aut per multas cruces ac dolores, rectas Deoque acceptas actiones praestare, unde postea laeta praemia operanti contingant. Lachrymas auribus percipere, Psal. 39. i. lachrymosas querelas, ac petitiones cum lachrymis factas, vel etiam lamentationes, de grandib. malis et afflictionibus ac moerorib. suis. Sic et Isa. 38, Vide lachrymas tuas. i. querelam et petitionem cum lachrymis factam. Lachryma quoque per metaphoram significat mustum et oleum. Exod. 22, Lachrymam tuam et plenitudinem tuam non tardabis offerre. Sic et Deut. 22, ac saepe alias vox haec accipitur: et aliquando coniungitur cum plenitudine, aliquando sola ponitur. Ratio autem metaphorae est non solum in liquiditate, sed etiam quod similiter stillet, et quasi undique desudet liquor ex vuis, aut etiam oleis in torculari pressis, sicut lachrymae ex oculis.

LACUS, et PUTEUS, aliquando etiam FOVEA, idem ferme significant. Lacum. n. crebro vertit Vulgata, vocem Hebraeam בור Bor, aliquando etiam puteum. Significat autem plerunque, ac maxime proprie, quamvis profundiorem foveam, aut cavitatem subterraneam, sive in sit aqua, sive non. Crebro tamen significat puteum aquatilem, unde forte Germanicum Brunn et Born. Hiere. 2. Populus meus fodit sibi puteos non habentes aquas, deserto me fonte vivo. Significat eâdem ratione etiam subterranea loca, ad custodiendos captivos idonea. Unde Hieremias dicitur esse coniectus in lacum, nempe in carcerem subterraneum. Et Exod. 12 dicuntur esse interfecta omnia primogenita, a filio Pharaonis sedente in solio, usque ad filium molentis in lacu. Sic et lacus leonum apud Danielem celebratur, simul et describitur, qualis nam fuerit Porro a tali calamitoso loco transfertur ista vox ad multa alia significata. Denotat. n. interdum ipsum infernum, quia sit quidam profundus miserorum carcer: ut Isaiae 24 praedicuntur congregandi in lacum, tum aliqui caelestes exercitus, tum etiam potentes mundi, ibique concludendi, ac denique post longa tempora rursus visitandi, nempe in extremo iudicio et resuscitotione, ubi Deus iudicabit etiam angelos malos ad iudicium, teste Petro, in tenebris custoditos. Hic puteus vocatur Abyssus, et describitur Apocal. 20. Porro Psal. 55, vocatur puteus perditionis aut interitus: Descendere eos facies in lacum, puteum aut foveam interitus i. in mortem, ac ipsissimum exitium, temporarium ac aeternum. Transit porro ista metaphora etiam longius, ut quasvis maiores calamitates ac miserias, praesertim spirituales denotet. Psal. 30. Domine eduxisti ex inferno animam meam, vivificasti me a descendentib. in lacum. idem bis dicit, nempe, Liberasti me ab extremo interitu, praesertim spirituali, aut exitio aeterno. Ibidem in eodem sensu accipitur, Descendere in foveam. Sic quoque Psal. 28 et 143. Ne abscondas. [p. 270] column 515/516 faciem tuam a me, ne similis fiam descendentib. in lacum. Psal. 4. Eduxisti me de lacu strepitus, aut sonoro: nempe, profundo. i. ex summis difficultatibus. Ps. 48: Vita mea pervenit usque ad sepulchrum, deputatus sum cum descendentib. in lacum, et fui quasi vir cui non est robur. Aliquando simpliciter loca mortuorum denotat. Psal. 88. Posuisti me in lacum inferiorem, in loca tenebrosa atque profunda. Sic etiam illud ibidem exponi posset, Deputatus cum descentib. in lacum. Lacum dixi significare etiam puteum, et quamvis foveam. Solent vero venatores insidiari feris, praesertim maiorib. et crudeliorib. effodiendo fossas, easque fragili materia contegendo, et escam apponendo, quo insciae in eas incidant: inde per metaphoram etiam ad fraudes ac insidias humanas vox haec traducitur. Psal. 7. Lacum aut puteum aperuit, ac effodit eum, et incidit in foveam quam fecit. i. (sicut ipsemet Psalmista exponit) clades et calamitates, quas impius aliis est molitus, Deus in eum devolvit, suo eum in pios stricto gladio iugulans.

LAETICIAE vox vicina gaudio est, de quo supra abunde dictum est. nunc paucos huius quoque Hebraismos exponemus. Significat autem tum ipsum laetum animi affectum, tum et eius causas. i. res secundas, Dei liberationes ac cosolationes, quae nos laetos reddunt. Verum ob variam et peregrinam connexionem cum aliis vocibus aliquid obscuritatis habet. ut Isa. 65, Creo Hierusalem laeticiam, et populum eius gaudium: pro, beabo eos, et tum ipsos reddam laetos, tum et aliis eos laeticiae causam efficiam. Laeticia cordis erit, sicut est pergenti cum tibia: Isa. 30. .i. extinctis â me Assyriis, perinde ex animo laetabimini, ac cum soletis in reb. secundis cum Musica ascendere ad meum templum, gratias acturi ac sacrificaturi. Deus quoque dicitur laeticiae nostrae. i. causa laeticiae, seu de quo potissimum soloque laetamur. ut Psal. 43. Intrabo ad altare Dei, ad Deum laeticiae exultationis meae, confiteborque illi in cithara. i. ad Deum qui ingentib. suis beneficiis me extreme exhilarat ac laetificat. Isa. 5. Vir Iuda plantatio laeticiarum Dei. potius delectationum. i. quib. ut amoenissimis, fertilissimis et optimis plantulis, delectatur Deus. Satietas laeticiarum: Psal. 16 ponitur pro illis immensis gaudiis, quib. nos Deus in altera vita plenissime saturabit, et quorum aliquem gustum etiam hic interdum per Spiritum sanctum suis largitur. inquit. n. Notam mihi facies semitam vitae. Satietas laeticiarum est cum vultu tuo, iucunditates in dextra tua in perpetuum. i. laeto ac paterno tuo vultu ac favore immensis gaudiis nos exaturas. Laeticiam addere: pro, magis quam antea laetari. Isaiae 29. Addent afflicti in Deo laeticiam, et pauperes in sancto Israelis exultabunt: pro, subinde eis magis ac magis cumulabuntur varia bona, et laeticia ex favore ac beneficiis Dei. Dare laeticiam in corde, Psalm. 4: pro, exhilarare ipsum cor. Laudare usque ad laeticiam Deum, est, maximo cum animi gaudio celebrare Deum. 2 Paral. 29. Ut laudarent. Deum, laudarunt itaque usque ad laeticiam. Laeticiam obscurari, Isa. 24 Obscurata est omnis laeticia: pro, versa est in tristiciam. Nam ut lux exhilarat, sic tenebrae obscuritasque contristant. ideo mox addit, Migravit gaudium terrae. Sic et Psal. 97 laeticia cum luce coniungitur. inquit. n. Lux facta est iusto, et laeticia iis qui sunt recto corde. Laeticiae et Gaudii vox sunt laetae cantiones, iubilationes, et exclamationes aut acclamationes. Hierem. 25, Perdam ab eis vocem gaudii et laeticiae. In laeticiam esse, Hierem. 17. Fuit mihi verbum tuum in gaudium et laeticiam: pro, causa gaudii et laeticiae, et materia etiam laeticiae seu res de qua laetatus sum. Laetari ad laeticiam, aut exultationem. Hortatur Hoseas, ne vel in summis festis, vel occasionibus gaudii laetetur, quando quidem deseruit Deum: quae ingens culpa ei merito ubique cristas deprimere deberet. Laetari in aliqua re, aliquando significat ea suaviter perfrui, posito effectu pro sua causa. Iudic. 9. Laetemini in Abimelech, et ipse in vobis: id est, si recte egestis, laeti fruamini mutua benevolentia, officiis, ac aliis bonis quae rex subditis, et vicissim subditi regi pariunt ac praeparant. Verum si contra impie egistis, non laetamini in vobis invicem, nec ulla commoda ex vobis mutuo percipiatis: sed potius faxit Deus, et faciet profecto indubitanter, ut vobis mutuo extremo exitio sitis. Laetari in Deo, est, agnoscere eum non solum summum omnium bonorum autorem ac fontem esse, sed etiam statuere eum esse nostrum faventissimum ac beneficentissimum patrem, atque ideo in eo solo acquiescere, ac de eo gaudere, gloriari ac triumphare, cumque celebrare, neglectis etiam ac spretis omnibus nostris iustitiis et meritis, ut quibusdam reiectamentis et pannis menstruatis, imo etiam ut damnis ad iustitiam ac vitam. Est vero haec locutio valde usitata in Sacris literis. ut Psal. 9, Laetabor et exultabo in te Domine. Item: Laetamini et exultate iusti in Domino, Psal. 32. Et laetetur Israel in eo qui fecit eum, Psal. 150. Laetaberis in sancto Israel, Isaiae 41. Sic et Paulus 1 Thess. 5, iubet semper pios laetari aut gaudere. et Phil. 4. ait: Semper gaudete in Domino, rursus in quam gaudete. Vult enim Deus nos in se solo tanquam unico nostro thesauro acquiescere et exultare, non in ulla alia re: ut ubi sit thesaurus noster, ibi et cor nostrum. Laetificare aliquem a dolore suo, Hieremiae 31, est liberare eum a prioribus adversis, et novis beneficiis cumulare, atque ita pro priori tristicia gaudium in corde eius excitare. Laetificaverat eos Deus ab inimicis suis: pro, data de hostibus victoria exhilaraverat. 2 Paral. 20.

LAGENA, aut laguncula testacea aliquoties exprimunt Prophetae extremam cladem populi, quem Dominus perinde sit prorsus perditurus, ac cum tali lagena frangitur, ut plane sarciri ac sanari nequeat. Isa. 30, Hierem. 13, Thren. 4. Similis plane locutio ac comminatio est illa Psal. 2, Sicut vas figuli confringes eos Hierem. 19 proponit Deus plenum factum, aut typum seu etiam similitudinem huius loquutionis ac rei. Iubet enim Prophetam sumere lagenam testaceam, etc. ducere aliquot seniores extra portam figuli, ac ibi inspectantibus illis eam confringere, et praedicere [?: fu-- ] rum, ut sic Deus eos totumque eum populum et civitatem perdat et aboleat.

LAGANUM, est genus tenuissimarum placenturum, ac veluti quaedam membranulae ex pasta factae et caseo comminuto, aliisque condimentis conditum, quod tum in cibis dari solet, tum olim in veteri Testamenta saepe est in sacrificiis offerri solitum. Exod . vigesimonono, Levit. secundo , septimo, octavo .

LAICUS, Graecum ἀπὸ τοῦ λαοῦ , quasi dicas plebeii valde crebrum fuit in pontificia Ecclesia pro non cos secratis aut initiatis. At primi Sam. 21 , significat laicis [?: ] nis, communem, et non consecratum panem: ut sacerdos negat Davidi, se alios quam consecratos panes habeat.

LAMBERE, pro depascere et absumere [?: ponit-- ] Sic 1 Reg. 18. dicitur ignis caelestis lambisse et assumpsisse etiam aquam, quae erat circa sacrificium [?: Eli-- ] Num. 22, Dixit rex Moab ad seniores Madian, de [?: I--- ] litis, Nunc lambet coetus ille omnia: pro, [?: depopul--- ] tur. quia et boves herbam commesturi, lingua eam [?: co--- ] gant et apprehendunt: et praeterea flamma speciem [?: --guae ] imitatur, eaque quae consumit veluti lambere [?: vid--- ] .

LAMENTARI, et LAMENTATIO, est lugubris querela, voce plerunque clara expressa, de aliqua magna clade, aut tristi statu: cuiusmodi sunt threni [?: ] mentationes Hierem. de eversa Iudaea. Solent. n. ille orientales et meridionales, gentes magis tum res [?: ] cantionibus, musica, iubilis et tripudiis, aliisque externis signis gaudii celebrare: tum et res adversis contra externo luctu deplorare ac lamentari, quam [?: ] [p. 271] column 517/518 septentrionales, ut etiam ex funerum pompis liquet. Quare Prophetae praedicturi tristem statum ac poenas Dei populo infligendas, hortantur eos ad assumendum lamentum, ad speciem ritusque luctus, vel etiam ad instituendam lugubri quadam cantione querelam. Ezech. 19. 26. et 27, Assume aut leva super Tyrum lamentum: pro, deplora lugubri quadam cantione devastationem Tyri. Sic Mich. 2. In die illa sumet super vos lamentator parabolam, et lamentabitur lamentum lamentationis dicens. Hinc lamentationes super Iosia leguntur 2. Paral. 35. id est, lugubres cantiones ac deplorationes de tristi casu Iosiae. Lamentari post Dominum, 1. Sam. 7, Lamentata est universa domus Israel post Dominum. pro, cum lachrymis et lamentatione conversa est ad Dominum, deplorans sua peccata, iram Dei, et poenas, calamitatesque.

LAMPADAS a virginibus prudentibus ac fatuis gestatas in expectatione sponsi, varie exponunt Theologi: alii de Fide, alii de Charitate intelligentes. Sed certum est, fide, et non charitate excipi et accipi sponsum Christum a credente anima et conscientia. Ipsa quoque expectatio, quae fidei inest, facile indicat, illas fide, non bonis operibus venientem, ac diutius morantem sponsum, expectasse et excepisse. Nahum 2, comparantur facies pudefactorum, confusorum, aut pudore rubentium, cum in scelere idololatriae deprehenduntur, lampadi ardenti. Sic vulgo quoque Germani dicunt de erubescente, Er ward rot wie ein feuer.

LANAE similitudine declarantur aliqua in Sacris literis, ut Psal. 147, Qui dat nivem veluti lanam, et pruinam ut cinerem spargit. Genus enim nivis est, quod veluti flocci lanae in aere volitare ac decidere videtur Nam aliud est magis comminutum, et veluti in grana collectum, propemodum parvam grandinem referens. Isa. 1, albedinem, puritatem, ac mundiciem denotat: propterea quod lana pulchre lota, quiddam valde candidum et purum est Inquit enim: Si fuerint peccata vestra tanquam coccinum, tanquam lana erunt: id est, si fueritis vos ita peccatis vestris, et praesertim sanguine innocentum contaminati, ut padnus purpura tinctus, qui est valde profundus, et tenacissime in haerens color: tamen ego vos ita eluam et mundabo, ut sitis futuri puri ac albi, sicut initio lana lota est alba, et caret omni macula.

LANCEA, olim fuit genus teli usitatissimum, eoque saepe synecdochice pro omni genere armorum et tota vi bellica ponitur. ut Psal. 35. Educ lanceam, et conclude in occursum persequentium me: pro, armatus veluti aciem armis scutisque undique conclusam ac communitam dirige contra hostes meos. Sic 1. Paral. 11. Iste excitavit lanceam suam contra 300, quos interfecit vice una. id est, uno conflictu. Porro Psal. 57 legitur, Quorum dentes sunt lanceae et sagittae, et lingua eorum gladius acutus: id est, res valde ac plane extreme noxiae. Videtur velle indicare instrumenta sermonis, et dicere, quod loquendo magis obsint, pluresque laedant ac perdant, quam si ipsis violentissimis armis in quosque obvios grassarent.

LANGUOR imbecillitatem, et quemvis tristiorem defectum, ruinam aut calamitatem significat. ut Isa. 53, Ipse portavit languores nostros. Aliqui interpretantur de sola poena: sed utrunque complectitur, quod et pecca-ta et poenas nostras portaverit et abstulerit. sicut ibidem est Fecit concurrere in eum omnium nostrûm peccata et Paulus inquit, Fecit eum peccatum. Sic Ioelis 1 dicitur oleum elanguisse: id est, diminutum esse, aut defe [?: ---e ] Inquit enim Propheta ibi: Quia devastatum est frumentum, confusum est mustum, elanguit oleum: pro, [?: ] prorsus perierunt fructus olearum, aut certe ad maximum paucitate redacti sunt, ut sit minima spes [?: pro--entus ] olei. Isaiae cap. 1 habetur: Omne caput languori, et omne cor dolori, aut ad languorem ac dolorem expositum, vel deditum est. et significatur, afflictos esse poenis Dei gravissimis, tum singulos homines ac domos, tum familias ac tribus, tum denique totas civitates, ac cunctam gentem.

LANIARE faciem, fuit signum maximi doloris, vel de peccatis, vel de aliis calamitatibus. Hierem. 41. Viri rasi barba, et scissi vestes, ac laniati facie. Hinc illa Papistica caeremonialia, qua nunc levissime pectus et os duobus aut tribus digitis tundunt, olim Ethnicis valde usitata, ut in Satyris habetur.

LAPIS, vox notae significationis, efficit non paucos subobscuros Hebraismos, etiam dum in propria significatione accipitur: nedum postea, cum ad figuratas transit. Ad cuius clariorem noticiam profuerit etiam aea legisse, quae infra de voce PETRAE dicuntur. Deut. 8 legitur: Cuius lapides ferrum, et e montibus eius excides aes: id est, cuius lapides sunt ferrei, vel continent materiam ferri, sunt metallici. commendatur ea regio a copia variorum metallorum. Sic Iob 28 habetur, quod lapides fundentaes: id est, liquefacti partim in aes, partim in scoriam distinguentur: plerunque sane metallicae materiae exterra effossae, lapidis vim speciemque referunt. Iob 14 dicitur: Ut lapides comminuuntur aqua, sic spem hominis perdis: id est, sicut lapides vel eluuntur fluxu aquae, vel etiam eius concussione ac agitatione ita prorsus in arenam rediguntur, ut restitui prorsus nequeant: sic homo paulatim, variis curis ac laboribus innumerisque malis absumitur, et veluti in nihilum redigitur, evanescitque. Artifices lapidis parietis, dicuntur 2. Sam. 5, latomi et fabri murarii. Caeterum Exod. 30. Ars lapidis, pro arte gemmaria ponitur. Iob 5 habetur, Cum lapidibus agri erit pactum tuum: scilicet, ne te laedant. Videtur autem hoc loco lapis significare figurate omnia inutilia, aut etiam noxia agri: ut sunt spinae, tribuli, lolium, etc. quae Deus impediet ne obsint vel homini, vel eius pecudibus aut segeti. sicut contra olim in maledictione dixerat: Spinam et tribulum producet tibi terra, cum colueris eam. Deut. 27 iubet Deus aedificari altare de lapidibus perfectis aut integris, seu non violatis aut sectis ullo ferro. Sic et 1. Reg. 6, dicitur aedificatum templum de lapidibus integris, ut allati erant, nec esse in eius structura ullum instrumentum ferreum auditum. Sed hoc posterius videtur intelligendum esse, quod lapides ibi inter aedificandum caesi aut dolati non sint: non autem quod in latomiis non sint quadrati, aut ad amussim secti. Lapis viae, 1. Sam. 20, videtur indicare mercurialem statuam, seu lapidem monstrantem veram ac regiam viam: cuiusmodi tum olim apud Ethnicos habiti sunt, tum et postea, ac nunc quoque, in Papatu praesertim. Lapis pictus, Levit. 26. Neque lapidem pictum erigetis vobis. videtur statuam significare, quae non tantum caesione, sed et picturatione ad imaginem hominis paratur. Lapis manus: pro, quem manu proiicere solent, aut possunt, quem Latini manuarium dicunt. ut Num. 35, Si lapide manus percusserit eum. id est, lapide manuario, aut manu proiecto. Lapidum preciosorum multa est passim mentio in Sacris literis. Hinc lapides repletionum, aut plenitudinum, Exod. 25, et alibi, pro lapidibus in aurum annulorum, et alio qui includendis. Et Psal. 19, eloquia Domini dicuntur lapidib. preciosis desiderabiliora esse. Item in Proverbiis munus lapidi precioso comparatur. Lapides ignitos credo vocari carbunculum, rubinum, chrysolithum, pyropum, et similes, igneum fulgorem edentes. Ezech. 28. In medio lapidum ignitorum ambulasti: id est, praeclare ornatus fuisti, veluti si preciosis lapidibus esses indutus, aut veluti si inter sanctos fuisses computatus. Nam lapides preciosi etiam sanctos denotant, ut mox dicetur ex Apocalypsi: tametsi ibi per lapides ignitos omnino ipsum sanctuarium describi videtur. Lapidare, est aliquem lapidibus obruere. Exod. 19, [p. 272] column 519/520 Lapidando lapidabitur. 2. Sam. 16, Semei dicitur lapidasse lapidibus Davidem: id est, contra eum, tametsi a longe, lapides iactasse. Lapidare igitur non semper significat lapidibus interficere, sed etiam tantum lapides in aliquem coniicere: ut ex initio 12. cap. Marci apparet, et ex Quintiliano >lib. 8 cap. 2. Lapis ex pariete clamabit, et laquear ex tabulato respondebit: id est, contra testabuntur teque accusabunt iniuste partae opes, ipsaque aedificia ex rapina constructa: Habacuc 2.

¶ Hactenus de idiotismis ab huius vocis propria significatione exortis: nunc de eius figuratis locutionibus, quae itidem plurimae sunt. Primum valde crebro significat pondera, in ponderando contra rem ponderatam in statera adhiberi solita. qui tropus inde oritur, quod plerunque talia pondera, praesertim in maioribus bilancibus lapidea sunt. unde fit, ut posita materia pro materiato, aut materia pro forma, omnia talia pondera, etiansi sint aerea aut plumbea, lapides vocentur. Levit. 19, lapides iustitiae sint: id est, iusti, seu iusta pondera. Deuter 25. Ne sit in sacculo tuo lapis et lapis: id est, ne utaris diversis ponderibus imposturae gratia, ut maiori pondere emas, aut etiam aes accipias, minori autem vendas, aut aes depromas, seu monetam exponas. Addit vero expositionem ibidem, dum dicit, Maior et minor lapis. Sic et Prov. 20 dicitur lapis et lapis, mensura et mensura, abominatio Domini. Mich. 6. Nunquid mundus ero cum bilance impietatis, et sacculo lapidum dolosorum? id est, ponderum dolosorum. Solebant vero in sacculis talia pondera in rebus ac bilancibus minoribus circumgestare. Quin et plumbum perpendiculorum vocant lapidem, ut Zach. 4. Cum videbunt lapidem stanneum in manu Zerobabel: id est, potestatem aut praefecturam, et inchoationem aedificationis: metonymia est, signum pro re signata, regula aut perpendiculum pro authoritate ac iure aedificandi et regendi. Ratione huius primae significationis saepe idola vocantur ligna pro lapides, quia statuae ex ligno aut lapide fiunt. Isaiae 37. Opera manuum hominis lignum et lapis. Hier. 2. Dicentes ligno, Pater meus es tu: et lapidi, Tu me genuisti. Ezech. 20 Ut colamus ligna et lapides. id est idola lignea et lapidea. Ponitur igitur hic quoque materia pro materiato aut forma, per synecdochen aut metalepsin. Sic Hier. 3. Moechata es cum lapide et ligno: id est, coluisti idola lapidea et lignea. Secundo, hinc sumpta est illa locutio Isaiae 34. Extendet Deus super terram lineam desolationis, et lapides vacuitatis: id est, pondera, perpendicula, funiculos, regulas, ac normas, in eum finem, non ut aedificet, instauret aut perficiat: sicut alias solent architecti ideo aliquid initio metiri, ut inde quidpiam fabricent. At Deus metietur, ponderabit et expendet terram, ut eam certa ratione puniat, alia loca magis, alia minus devastando, evacuando et spoliando per hostes. In perpendiculis et normis adhibetur plumbum: id vocavit hic lapidem. Significat autem per metaphoram consilia et cogitationes ac decreta Dei, de punienda ac desolanda terra. Tertio, quia lapis angularis non solum conspicuus est, sed etiam maximi usus, quia ibi duo parietes colligantur, solentque optimi et maximi lapides ibi collocari: ideo lapis angularis per metaphoram significat hominem primariam, honestissimam, ac maxime salutarem actionem, functionemve praestantem. Sic Christus dicitur factus esse in caput anguli, ut mox dicetur. Sic dicit Hieremias futurum, ut Babylon adeo prorsus opprimatur ut non sumatur inde lapis angularis aut fundamenti: id est, ut non amplius mittantur praefecti ac gubernatores in diversas gentes ex civibus Babylonis: sicut et Historiae testantur, cives Babylonis ferme prorsus in servitutem fuisse a Medis et Persis redactos.

Quarto, apideum cor tribuitur homini, Ezech. 11 et 36: alibi etiam adamantinum: tum ideo, quia caret omni bono sensu ac intellectu in reb. divinis, perinde ut statim lapidea: sicut dicitur Deut. 29. Non dedit tibi Deus cor intelligens. Et contra mox in sequenti capite promittitur cor intelligens, sicut et Rom. 1: tum etiam, quia non movetur, frangitur aut mollitur verbo ac minis Dei Sed tamen Lex Dei dicitur Malleus frangens petras, Hier. 23: quia Deus legem concionando, et potenter suo spiritu operando, ista ipsa lapidea aut adamantino corda frangat ac comminuat. De Nabalo legitur 1. Sam. 25, quod audito ab uxore suo proiculo, cor eius sit emortuum in medio eius, et fuerit versum in lapidem: id est, tum prae metu, tum et ob aliquam divinam percussionem sit factus attonitus, eiusque cor veluti in lapidem versum, omnique sensu ac quasi vita vigoreque naturali privatum. Haec metaphora lapidis pro insensato aut attonito, est et Latinis non ignota. sic enim Terentianus ille: Accipe, quid stas lapis? Item Proverbium, Lapidi [?: ] ris: qualia sunt et illa, lapis, truncus, caudex, stipes, plumbeus, etc. Quinto, celebrantur lapides Hierusalem multiplici sensu ac tropo. Zach. 12 dicit Deus se positurum esse Hierusalem lapidem onerosum omnibus populis, ut omnes qui eum sublevare volent, lacerando lacerentur: quod est, se immotam, invictam ac in expugnabilem esse suam Ecclesiam effecturum. Apoc. 21 pingitur spiritualis Hierusalem ex lapidibus preciosis, nempe Apostolis et aliis piis extruenda. Psal. 102 dicit, servos Dei pie sentire de lapidibus et pulvere Zion: id est, Cyrum, Darium, et alios divinitûs excitatos, magnifacere ruinas templi et Hierosolymae, ac statuere eas omnino instaurandas esse. Per metaphoram tamen credo intelligi de hominibus piis, ex quibus spiritualis Syon constat: quam omnes sancti cupiunt in doctrinae puritate, pietate, et externis quoque commodis instaurari, post tam gravem afflictionem et dissipationem populi. Sexto, tali metaphora tum pii, tum et ipse Christus dicitur lapis passim in Scriptura, ut Isaiae 28, Psal. 118, Matth. 21 propterea quod inde Ecclesia Christi aedificatur. Dicitur etiam Christus lapis reiectus ab aedificantibus: quia sacerdotes, doctores et gubernatores iudicarunt eum non tantum inutilem esse ad omnia munia Ecclesiae, politiae, et communis vitae: sed etiam perniciosum societati hominum, eoque de vita tollendum. Eadem ratione etiam omnes pii sunt lapides reiecti, eoque a functionibus arcentur, praesertim doctores: quinetiam ut [?: cath- ] mata tolluntur. Dicitur denique idem Servator lapis [?: ] dali, eo quod multi in eum offendant, corruant ac pereant. Locus prolixus harum metaphorarum est 1. Pet. 2, quem adscribam. inquit enim: Siquidem gustastis quod benignus sit Dominus: ad quem accedentes, qui lapis est vivus, ab hominibus quidem reprobatus, apud Deum vero electus ac preciosus: ipsi quoque veluti [?: ] lapides aedificemini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, ad offerendum spirituales hostias, acceptabiles Deo per IESUM Christum. Quapropter et [?: continet ] Scriptura: Ecce pono in Zion lapidem, in summo penendum angulo, electum, preciosum: et qui crediderit in illo, non pudefiet. Vobis igitur preciosus est, qui [?: ] ditis. Caeterum iis qui non credunt, lapis quem reprobaverant aedificantes hic coepit esse caput anguli, et lapis in quem impingitur, et petra ad quam [?: offenda-- ] nempe his qui impingunt in sermonem, neque credunt in id: ad quod et instituti fuerant. Porro additum epitheton Vivus, significat Christum et pios vere vivere et simul fit antithesis quaedam ad lapides mortuos. Dicitur porro ideo Christus lapis angularis, idque [?: sum--- ] quia tum dirupto interstitio maceriae, duos diversos populos Iudaeorum ac gentilium in unam Ecclesiam, ac (sicut ipsemet inquit) duos diversos greges in [?: ] ovile coniungit: tum et totum aedificium Ecclesiae, dissuatur, coagmentat. Ruptio enim parietum tum [p. 273] column 521/522 summo incipit, tum et maior ampliorque ibi est, ut ibi tanto magis coagmentatione angulari indigeant. Hic igitur lapis ab aedificantibus, id est, doctoribus reiectus, damnato aut obscurato eius vero officio, nihilominus fit ac manet lapis summus ac angularis, reiecta ac damnata prava male aedificantium structura: id est, ordinariorum doctorum ac sacerdotum prava doctrino. Dan. 9, celebratur lapis de monte sine manibus abscissus, qui contriverit totam illam statuam, et factus sit in montem magnum. Significat autem Christum, ac eius regnum, ut ibi exponitur. Septimo, lapis etiam fundamentum primarium vocari solet. Sic Abraam, Sara, Isaac et Iacob dicitur lapis Israel, Isaiae 51. id est, prima basis aut fundamentum, super quod, aut ex quo tota Israelitica gens extructa est. Sic omnes pii totaque Ecclesia, sed quadam multo efficaciore significatione, dicuntur superstructi super unicum fundamentum IESUM, 1. Corinth. 3. Dicimur etiam extructi super fundamento Apostolorum et Prophetarum: id est, super eorum vera ac divinitus patefacta doctrina, seu super Christum, quod unicum fundamentum iecerunt Prophetae et Apostoli, ut testatur de seipso Paulus 1. Cor. 3. Quare et ipsemet Christus Petri confessionem, aut confessam doctrinam et Meschiam, dicit esse totius Ecclesiae victricis fundamentum: non ipsum aedificatorem, plantatorem aut rigatorem, ut seductores docent: sed illud unicum ab eo iactum fundamentum caelestis doctrinae ac Servatoris, praeter quod nemo aliud ponere potest: quia Christus est proprie illa petra, sustentans et comitans suum populum aut Ecclesiam, 1. Cor. 10. Octavo grando maior vocatur aliquando lapides: ut Iosuae 10 scribitur, quod Deus in quodam conflictu immissa grandine multos interfecerit lapidibus grandibus, e caelo missis. Sic et Isaiae 30, lapides grandinis nominantur. Sic et Ezech. 13, ac saepe alias. Percutere lapide aut pugno, Exodi 21: exponunt aliqui synecdochice, pro porcutere eminus aut cominus. inquit enim ibi Moyses: Si rixati fuerint viri, et percusserit alter alterum lapide aut pugno. Nono, denique etiam Proverbia quaedam ab hac voce venire videntur. ut, Offendere ad lapidem: pro, in obvium aliquod malum subito ac praeter opinionem incidere, nisi id Deus averterit. ut est in Psal. 89. Angeli portabunt te manibus, ne offendas ad lapidem pedem tuum: pro, custodient te in omnibus rebus agendis, functioneque tua, ne alicubi incidas in aliquam calamitatem. Sic et illud omnino Proverbiale est, Lapis super lapidem non relinquetur, Matth. 24. pro, totaliter ac fundamentaliter destruetur. Sic et lapis angularis, et ponere in [?: --uos ] lapidum. Quadris lapidibus aedificare: pro, superbe aedificare. Isa. 9, et Amos 5. Isa. 6 est, Pro aere adducam aurum, [?: -ro ] ferro argentum, pro lignis aes, et pro lapidib. ferrum. Hyperbole quaedam est, aut metaphora, quod pro malo [?: -atu ] Messias adducet summam felicitatem.

LAQUEUS, figurate admodum varie accipitur ob [?: -ures ] laquei proprietates. Nam et ab hoste, aut quae ante alterius exitium, ut a venatore, struitur, et occultum quid et fraudulentum est, et sûbitaneum, et veluti optivum faciens, aut tenens illaqueatum, et denique [?: exi-ale ] . Ex hisce tam variis veluti proprietatibus laquei, valde multa non quidem prorsus ac extreme diversa, [?: -d ] tamen nonnihil differentia significata exoriuntur, [?: ] quibus quoad potero ordine dicam. Laquet mortis, Psal. 18, videntur significare dolores mortiferos, aut le [?: -es ] . Exponit enim ipsemet Psaltes, per dolores mor [?: tis ] inferni, et per tribulationes. Aliqui exponunt dolores ab ipsa morte et inferno immissos, cuiusmodi [?: so-- ] Satan conscientiis tentatis et perterrefactis immittere, quae sunt veluti gustus aut sensus aeternae mortis. Posset quis dicere, esse metaphoras, quod mors talibus omnibus, ac laqueis ad se homines attrahat. Hic laqueus mortis poenam magis notat. Alius eiusdem locutionis sensus esse videtur, nempe ad culpam peccatumque pertinens, cum dicitur Prov. 13, Lex sapientis est fons vitae, ad recedendum a laqueis mortis: pro, ad vitanda pericula et occasiones exitii. Laqueus, pro insigni damno, aut etiam exitio videtur poni Exod. 10: cum servi Pharaonis eum hortantur, ut dimittat Israelitas, dicentes. Usquequo erit nobis in laqueum? id est, perget nobis damno ac plane exitio esse, sicut si laqueo caperemur, aut strangularemur. Sic David adversariis suis male precatur Psal. 69, Sit illis mensa eorum in laqueum, retributionem et offendiculum: id est, summae voluptates et commoda eorum sint illis extremo exitio. Sic Dominus dicitur pluiturus super impios, laqueos, ignem, et sulphur: Psal. 11. id est, summa mala, tristissimasque poenas. In hoc sensu dicit Saul, 1. Sam. 18, se daturum esse Davidi filiam, ut sit ei laqueus, et sit in eum manus Philistaeorum, non manus ipsius Saulis: id est, ut desiderio potiundi filia regis, studioque consequendi proposita praeputia, temere sese praecipitet in pericula, praeliando contra Philistaeos: et ita pereat, nec opus sit ipsum Saulem eum interficere, culpamque caedis sustinere. Apostolo Paulo laqueus videtur. significare necessitatem, et veluti quandam captivationem conscientiae, cum 1. Corinth. 7. de caelibatu disserens dicit, se caelibatum non eo consilio praedicare illis, ut eis laqueum iniiciat: id est, tanquam extreme necessarium, aut ut eorum conscientias ad eum astringat, eosve compellat id vitae genus suscipere, ad quod pie agendum non omnes sunt idonei: sed tantum, ut rem commodam calamitosae huic vitae, ac plane liberam. Nam laqueus quod caepit, constringit, et captivum tenet volens nolens, atque etiam suffocat: sicut videmus leges, vota ac iuramenta caelibatus nunc plurimos invitos in captivitate detinere, multosque etiam spiritualiter suffocare. Alii exponunt, Non ut vobis occasionem et ansam peccandi aut exitii obiiciam: quod tamen idem est. Nam dum innumeri inviti in caelibatu detinentur, remedioque scortationis divinitus commonstrato et oblato, nempe coniugio, abstinere coguntur, necessario in summas turpitudines prolabuntur. Sic pro necessitate et captivitate videtur accipi et Psal. 124. Anima nostra sicut avicula evasit ex laqueo aucupum: laqueus contritus est, et nos liberati sumus. id est, vis hostilis est divinitus fracta, quae nos captivos detinebat. Laqueum significare subitaneum, impraevisum et impraemeditatum malum, satis indicat ipsemet Dominus, cum dicit Luc. 21, extremam diem venturam super habitatores terrae tanquam laqueum subito. Laqueos alicui ponere, Psal. 38, et 119, est struere ei letiferas aut exitiales insidias. sic inquit Psal. 142. In via qua ambulaturus eram, absconderunt mihi laqueos. Contra vero liberare alicuius pedes a laqueo, est, eum ex talibus insidiis, periculis ac difficultatibus eripere. Idem est, liberare a laqueo venatoris: id est, ab insidiis adversariorum, Psal. 91. Sic et Psal. 141 accipitur, custodire a manibus laquei aliquem, et a laqueis operantium iniquitatem: pro a potestate et insidiis eorum. A laqueo diaboli evigilare, est, agnoscere eius errores ac fraudes, quibus adversarios veritatis captivos et irretitos detinet: et est contrarium poenitentiae, ac agnitionis veritatis. Laqueus alicuius in aliqua re est, Prov. 12. In praevaricatione labiorum laqueus mali, at iustus evadit ex tribulatione: in iusto Dei iudicio improb. sibi pro prioore aut sermone exitium accersit, pium vero eripit Deus. Abscondere alicui laqueos, seu clam ponere, est, clam et dissimulanter struere insidias, molirique fraudulenter exitium. Ps. 140, 42. 64. Sic et Ier. inquit ca. 18. Foderunt foveam, ut caperent me, et laqueos absconderunt pedib. meis. Accipere laqueum animae suae, Prov 22. Ne discas vias eius, et accipias laqueum animae tuae: ine malorum mores imitando, tibimet tuaeque vitae exitium accersas. Exo. 34. Deut. 7. Ios. 27, et saepe alias prohibet Deus, [p. 274] column 523/524 ne Iudaei ullum foedus faciant cum Cananaeis, neve parcant eis, aut eorum idolis, ne sint eis in laqueum: pro, ne paulatim eos pertrahentes ad suas impietates, eos in iram ac poenas Dei pertrahant, seducantque, ac tandem etiam iusto Dei iudicio incipiant fieri superiores illis, maximo ipsorum malo. Pavor hominum ponit laqueum: qui autem sperat in Domino, is in tuto collocabitur. Proverb. 29. id est, diffidentia de ope Dei, et inde proveniens trepidatio, ac nimius metus hominum, et aliorum terrenorum periculorum, causa est ut nos Deus in talibus difficultatibus deserat, et succumbere patiatur. sicut ad Hieremiam dicit: Non trepides, ne conteraris. Contra autem fiducia opem Dei impetrat. Coniunguntur aliquando tria ista, Terror, fovea, et laqueus: ut Hier. 48, pavor, fovea et laqueus super te Moab: Et accidet, ut qui effugerit pavorem, incidat in foveam: et qui ascenderit de fovea, capiatur laqueo: quia adducam super Moab annum visitationis, dicit Dominus. ubi per pavorem videtur significare hostilem impetum, et inde ortum terrorem: per foveam autem, et laqueum, alias calamitates ac exitia, quae eis Deus una erat immissurus, ita ut evadere non possent, sed ex alio exitio in aliud ruerent, iuxta illud: ‘Incidit in Scyllam, qui vult vitare Carybdim. ’ Metus enim ac trepidatio facit tum inopes consilii, tum etiam ad repugnandum prorsus imbelles.

LASCIVIA, forte postea in voce LUXUS nonnihil attingetur, tametsi nihil peculiaris significationis in Sacris literis habere videatur.

LASSUS, defatigatus, et viribus deficiens est: ut Isaiae 28, Si quis dixerit, Haec est requies, concedite quietem lasso: id est, debilitato et imbecillo, quacunque causa aut occasione. Iob 4, Lassas manus roborasti. Potius remissas, ibi vertendum esset. Tales manus aut homines, dicunt amici Hiobum ad opus et ad spem meliorem excitasse: id est, multos carentes consilio et animo, quorum res familiaris iam pessum ibat, denuo excitasse et erexisse, tum ad opus faciendum et curandas res suas attentius, tum et ad melioris fortunae spem, suppeditato non tantum consilio ac consolatione, sed et subministrata ope, qua iterum sese erigerent, ac nonnihil fulcirent. De pede lasso aliquid infra, sicut et de manibus lassis agetur.

LATERE aliquem aliquid, nota et Latina et Graeca locutio est. Sed Levit. 4 dicitur, Si latuerit res in oculis congregationis: id est, latuerit congregationem, aut totum coetum populi Dei.

LATIBULUM nostrum non raro dicitur Deus. ut Psal. 119, Latibulum meum et scutum meum es tu: id est, firmus adiutor ac defensor. Sic et Christus dicitur futurus latibulum a procella et pluvia, Isaiae 4: id est refugium, defensio contra omnes adversitates ac calamitates, praesertim spirituales et summas. Crebra admodum est haec metaphora in Sacris.

LATITUDO, plerunque in bonam partem accipitur. Tres autem potissimum figuratas significationes habet. Primum enim, sicut angustiae per metaphoram a locorum difficultate sumptae, etiam Latinis significant omnem difficultatem quorumcunque vel spiritualium vel externorum commodorum: sic contra, latitudo commoditatem et copiam rerum bonarum notat. Sic Isaac Gen. 24, cum post contentiones de aliis puteis et aquis tandem unum quendam effodisset, de cuius aquis nemo ei litem movebat, vocavit eum Rechovot: id est, latitudines, eo ipso nomine putei indicans, iam Deum copiam propriarum aquarum sibi dedisse, de quibus nemo secum litigaret. Contra vero Gen. 13 dicitur terra ob angustias non tulisse Abrahamum et Loth, ut simul habitarent, ob copiam pecorum et reliquae rei familiaris, eoque etiam contentiones inter illos exortas. Quare orat Abraham Lothum, ut sese ab eo separet, et concedat ab ipso, quocunque ei videatur: se quoque vicissim in aliud latus ab eo declinaturum. In hoc igitur sensu saepe queritur David de angustiis, id est, de rebus adversis: et contra praedicat latitudines, qui etiam tandem dicit, Dei se exaudisse in latitudine. Psal. 118, De angustiis invocavi Dominum, in latitudine, aut per latitudivem respondit mihi: id est, pro angustiis largitus est mihi latitudines, nempe liberationem. Sic etiam Psal. 4 inquit, In angustiis dilatasti mihi: id est, liberasti, opem tulisti. Hinc phrases, Educere in latitudinem, Psal. 18. Staevere in latitudine pedes, Psal. 31. Secundo, cum dicitur animi aut cordis [?: la- ] do, aliquando consolationem notat. Nam laeticia cordi latatur, et angustiis constringitur. Aliquando magnitudinem intelligentiae, et etiam quasi quandam magnitudinem animi indicat, sicut de Salomone legitur: et contrariam vim, angustus animus, aut angustum pectus, etiam latinis sonat. Hinc ambularesin latitudine, id est, laeta ac pacata conscientia. Psal. 119. denique et superbiam exprimit interdum. Tertio, Paulus ad exprimendam aliquarum rerum amplitudinem, coniungit latitudinem, longitudinem et profunditatem. ut cum piis optat Eph. 3, ut possint cognoscere latitudinem, longitudinem, altitudine ac profunditatem mysterii Christi, ac dilectionis erga nos. Sed de voce Latitudinis et Angustiae, supra in verbo DILATARE ferme satis dictum est.

LATRONIS nomen obiicit Christus sacerdotibus, inquiens Matth. 21, et Marc. 11. Domus mea domus orationis vocabitur, et vos eam fecistis speluncam latronum. Ratio autem tam horrendae metaphorae est, quod in templo sacerdotes perinde per falsam doctrinam animas hominum illaqueant, capiunt et perdunt, et alioqui etiam homines spoliant, et domus viduarum depraedantur, sicut latrones corpora, aut hanc communem vitam: perinde etiam utrique tantum quae sua sunt quaerunt perinde etiam in specie pietatis sese occultant seductares, ut Christus dicit eos ovillo vellere tegi, sicut latrones suis speluncis, sylvis, nocte et caligine. Quare et Iohan. 10 idem Servator seductores vocat fures et latrones, eisque duas potissimum notas tribuit: quod non veniant per ostium Christum, sive nec mittantur ab eo, nec eius vocem ac beneficium afferant, celebrent [?: ] Deinde quod non veniant nisi ad exitium ovium, ut scilicet mactent ac disperdant. Hoseas quoque cap. 6 de sacerdotibus inquit, Sacerdotes sunt sicut latrones, infidiantes et interficientes in via. Quod fit, dum homine ab eis seducti, duplo fiunt magis filii gehennae, quia antea. Latrunculi. in veteri Testamento notant hostias ac praedatorias turmas: quales sunt nunc [?: Turcici- ] giarii, quos Martalossos vocant: quae magis ex [?: ins- ] et clam in aliquam gentem grassantur, quam iusto bello aperteque belligerantur. 2. Reg. 24, Immisitque ei Deus latrunculos Chaldaeorum, latrunculos Syriae, latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon in [?: Iudae- ]

LATUS, lateris, obscuras aliquot locutiones [?: ha- ] quarum nonnullas commemorabo. Isaiae 66. Superlati portabimini, et super genua laetificabimini. Praedixit Propheta summam felicitatem piorum, veniente [?: ] schia: et alludit ad morem, quo infantes a matre autem tricibus gestari solent in pectore quidem, sed tamen [?: ] sus dextrum latus, reclinati in dextrum brachium: [?: ] lentque reclinari in genua aut sinum sedentis, [?: qu- ] cum eis lusitant suavius et ociosius, eosve laetificant aut exhilarant. Lateri spinae, aut in lateribus spinae, aut in praedicit Deus hac locutione gravissimas molestiis et damna, quae essent reliquiae Ethnicorum in terra Canaan, si non prorsus delerentur, Israelitis [?: exhibitu- ] nempe, perinde ac si spinae et clavi essent alicui [?: ocu-- ] et laterib. iacenti, ut in eis volutaretur cubaretque Num. 33 Ios. 13. Iud. 2. Latera terrae, extremitates eius notat [?: ] 31, Congregabo eos de laterib. terrae. Sic et Ier. 25, [?: T- ] manus excitabitur a latere terrae: i. ab extremitate [?: ] [p. 275] column 525/526 [?: -yon ] arx latera Aquilonis nominatur, propterea quod [?: e-t ] Hierosolymae ad Aquilonem. Sic enim Isaiae cap. 14 [?: -nsultat ] Assyrio regi, quod iactaverit se sessurum in [?: mon-e ] iustificationis, in lateribus Aquilonis: id est, in arce Davidis, aut in Syon, ubi aliquandiu arca et ministerium fuit. Sic et Psal. 48, Pulcher locus et gaudium universae terrae est mons Syon, latera Aquilonis, civitas [?: -egis ] magni. Dicitur igitur illa arx latus Aquilonis, [?: -uia ] est urbis latus Aquilonare. Porro ob celebritatem [?: -oci ] , aut arcis eius, saepe haec periphrasis Arx Syon totam Hierosolymam notat: sicut et vox Syon. Cadent a [?: -a-ere ] tuo mille, et decem milia, ad te autem non appropinquabit: Psal. 91, id est, circa te peribunt plurimi, ut [?: ] in praelio: te vero Deus custodiet ac proteget, ne quid tibi accidat, sed ex media caede aut naufragio incolumis evadas, infinitis circa te pereuntibus. Sic et Proverb. 3 dicitur Deus a latere piorum staturus, aut [?: -s ] astiturus. Latera domus: id est, partes. inquit enim Psal. 128. Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. pro, sicut vitis abundans, passim circa se in his palmitibus habet botros pendentes: sic passim in [?: -teribus ] et angulis aedium, circa uxorem tuam in melio versantem, erunt et versabuntur liberi tui, dum alius aliud agit aut lusitat. Pulchra similitudo aut hypotyposis est.

LAETARI, verbum notae significationis est, et tamen aliquando propria quadam emphasi accipitur de ἐπιχαι [?: ---κίᾳ ] , seu gaudio malorum, gaudentium de incommodis bonorum. Mich. 7. Ne laeteris inimica mea super me, quod cecidi, consurgam: cum sedero in tenebris, Dominus lux mea erit. Sic et Psal. 88 legitur, Exaltasti dextram deprimentium eum, et laetificasti omnes inimicos meos. Laetificare operibus, est benefacere, et laeticiae occasionem dare. Psal. 92. Laetificasti me in operibus suis: id est, benefaciendo dedisti mihi causam laetandi. Laetari dicitur Dominus super aliquibus, cum eis dele [?: -tatur ] , eos amat, eisque benefacit. Isaiae 9. Propter hoc super adolescentulis eius non laetabitur Dominus, et pupillorum et viduarum eius non miserebitur.

LAVARI, per metaphoram significat mundum a peccatisesse, sive quia ea prorsus non commiseris, sive quia [?: -b ] eis sis sanguine Christi mundatus. Quare primum habuerunt varias lotiones corporis et aliarum rerum, partim initio divinitus mandatas, partim etiam postea superstitione et hominum traditione cumulatas, ut evangelista Matth. 15 testatur. Illis igitur putabant stulti homines, se vere ac coram Deo a peccatis mundari: quae opinio hodie quoque apud Turcos recepta est, et olim apud Ethnicos receptissima fuit: sicut Aeneas dicit apud Virgilium, nefas esse se attrectare sacra, quandoquidem tunc primum ex bello tanto et caede recenti vene rit, donec se flumine vivo abluerit. Idem testatur veteribus receptum fuisse, etiam Sophoclis interpres super [?: -iacem ] . Verissimile autem est, hanc pravam opinionem unde profectam, quia olim primi parentes ac patriarchae docuerint, oportere nos aqua vivente metaphorica, id est. Christi expiatione lavari ac mundari, ex qua [?: ] quis biberit, non sitiet, nec morietur unquam, etc. Quod posteri, accepta eorum locutione proprie, de aqua materiali intellexerunt. Hinc etiam adversariorum [?: er-r ] , aut furor potius, qui dicunt, Aqua benedicta deleat [?: -a ] delicta, sit tibi salus et vita, etc. Hac metaphora [?: to- ] Scriptura nos hortatur ad lotionem, ut Isaiae 1, [?: La-ini ] et mundi estote. Ubi observandum est, quod [?: du- ] lotionis mentio fiat: alterius, quam Deus [?: homi- ] severissime iniungit: et alterius, quam ipse eis ul [?: ] [?: -fert ] , inquiens: Si peccata vestra erunt ut coccinum, [?: ] [?: -a ] candescent. Vide ibi prolixius. Illa prior est [?: -tia ] , ut ex ipso textu apparet: posterior est remissio peccatorum, seu liberatio a culpa et poena, aut gratuita iustificatio ac vita, tametsi et ipsa poenitentia aut conversio merum purumque Dei in nobis, non nostri veteris Adami opus sit. Sic et Psal. 51 Lava me ab iniquitate mea, et a peccatis meis munda me. Item, Asperge me Domine hysopo, et lavabis me, et super nivem dealbabor. Sic Iohannes dicit, nos sanguine Christi mundari ab omnibus peccatis. et Apoc. 7 et 21, Nos stolas nostras lavare in sanguine agni. Lavare manus etiam innocentiae professionem indicat: sicut candidati Romani albedine vestis suam innocentiam, et animum alienum a sanguine et crudelitate (quod maxime in magistratu requiritur) populo venditabant. In hanc sententiam dicit David Psal. 26, Lavabo manus meas in innocentia, et circumdabo altare tuum: pro, ero et ostendam me esse innocentem. Simul vero alludit ad morem sacerdotum, manus suas ante sacrificium abluentium. Sic et Deut. 21 praescribit Deus caeremoniam, qua senatores civitatum lotione manuum testarentur, se innoxios esse de caede reperti in vicinia cadaveris. Sic et Pilatus Matth. 27, in signum ac protestationem suae innocentiae, qui in insontis Iesu caedem non consentiat, sed tantum coactus importunitate Iudaeorum cogatur eum ad supplicium dedere, lavat manus coram toto populo. Voluit vero eo ipsius facto testatam fieri coram omnibus innocentiam Christi, qui revera non propter sua, sed tantum propter aliena peccata pateretur. Significat item vitam innocentem ac sanctam praestare, ut postea in voce MANUS dicam. Psal. 73. Utique frustra mundavi cor meum, lavi in innocentia manus meas: pro, frustra innocenter vixi, cum impiis et iniustis bene sit, contra autem bonis male. Idem valet Lavare cor, Hier. 4. Contraria plane vis est locutionis, Manus aliquorum esse contaminatas, praesertim si addatur Sanguine. Isa. 1. Lavare pedes, significat sordidissima et ignobilissima quaeque munera obire. Sic Abigail post mortem Nabal respondet Davidi, ipsam in uxorem ambienti. Sic enim 1. Sam. 25 legitur: Quae surgens incurvavit se facietenus in terram dicens: Ecce ancilla sit tua famula, ut lavet pedes servorum domini mei. In eodem sensu utitur et Paulus hac phrasi 1. Tim. 5, cum describens viduam qualisnam fit in diaconissam templi deligenda, inter alia dicit, Si pedes sanctorum lavit: quo et beneficentiam et humilitatem eius notat. Nam lavare pedes, et officium est charitatis, et valde servile opus. Christus quoque lavit suis Apostolis pedes in postrema coena, Ioh 13, non tam officii illius gratia, quod eo tunc valde indigerent, quam docendi causa. Tria autem eos eo facto docere voluit, quae quidem clare ex textu habentur. Primum, iustificatos, aut sanguine Christi ablutos, adhuc quotidie in hac vita vivendo, quam Hebraei metaphora ambulationis et viae denotant, incidere in varia peccata tum omissionis, tum commissionis, de quibus sit necesse eos subinde petere condonationem, et repetere, Amplius lava me Domine. Nisi enim ille talem lotionem nobis subinde adhibuerit, non habebimus cum eo partem in regno caelorum. Secundo, eodem facto monuit eos de mutuis officiis, summa promptitudine sibi invicem praestandis. In qua parte illud credo vel in primis inclusum esse, ut doctores sibi invicem quotidianos lapsus ac offensiones condonent. Postremo, eodem symbolo voluit eos Christus docere modestiam ac humilitatem, ut quandoquidem ipsemet Dominus ac praeceptor, atque adeo viventis Dei filius, adeo semet humiliavit et exinanivit, ut non tantum Apostolis in coena, sed etiam omnes omnium nostrûm turpissimas peccatorum et poenarum sordes suo preciosissimo sanguine a nobis abluerit et exterserit, et insuper in se transtulerit: nos quoque vicissim non gravemur, nos infra infimos fratres demittere, et servi eorum fieri. Lavare in vino vestimentum et operi mentum, vel, ut alii verterunt, pedem, Gen. 49, significat per hyperbolen, maximam fore vini copiam in terra Iehuda, ut eo quasi ad sordidos usus operaque abuti possint: sicut praedives [p. 276] column 527/528 quidam Lipsiae in Cretico vino balneasse, et alius taleris tectum contegere voluisse fertur. Lavare manus, aut vestigia sua, in sanguine hostium, Psal. 58, est, plena et felici victoria potiri. inquit enim: Laetabitur iustus cum viderit ultionem, vestigia sua lavabit in sanguine impii. Credo esse allusionem ad victoriam militarem, ubi victores necessario pedes suos ponunt aut gradiuntur in sanguine hostium, cum passim terra sit cruore contecta, cumque fugientes persequuntur ac caedunt, quorum sanguine viae passim contaminantur. Lavare sordes et sanguines Iuda, est, ei sua peccata condonare, et praeterea spiritu suo eam renovare, aut instaurare. Ezech. 16. ubi prolixe immunda nativitas Iudae, id est, originale peccatum omnium hominum notatur. Vide locum. Porro Isaiae 4 est locus perelegans. inquit enim: Cum Dominus laverit sordes filiarum Syon, et sanguines Hierusalem amoverit de medio eius, in spiritu iudicii et spiritu ardoris aut purificationis. Ob metaphoram porro, de qua supra diximus, aut similitudinem quandam externae et internae lotionis, verisimile est Deum tum olim illos veteres lotionum typos ordinasse, tum etiam porro baptismi Sacramentum instituisse. Nam in Sacramentis constituendis Deus non tantum pro arbitrio voluntateque sua agit, sed etiam tales res aut elementa deligit, quae vel similitudine quadam externa, spiritualia beneficia pingunt, et veluti ante oculos ponunt. ut, sicut esus panis aut vini corporalem corporis nutritionem, ac deperditarum virium instaurationem operatur: sic etiam corporis Christi passio ac spiritualia beneficia alunt et reficiunt animam. Item, sicut aqua visibiliter foris sordes corporis abluit: sic Deus intus per hoc Sacramentum animam, remittendo peccata, sanguine Christi lavat. Porro circumcisio nomine religionis damnans, abscindens et abiiciens aliquid de instrumento generationis, et quasi fonte huius miserae propagationis ac vitae, totam hanc naturalem nativitatem, ipsumque naturalem aut carnalem hominem damnavit, ac ostendit pravitatem hominis non ex sola mala institutione aut consuetudine venire, seu tantum externum et accersitum quidpiam esse, ut Philosophi putarunt, sed in ipsa natura eius penitus insitum, atque adeo ipsum primum semen vitiosum et immundum esse: ideoque nisi totus homo prorsus denuo spiritualiter natus fuerit ex Deo, sit in aeternum periturus, qualibuscunque demum naturalibus dotibus ac operibus sit ornatus: quia illa omnia sint imagine diaboli infecta ac deformata, vel potius in ipsam plane transformata. Dicitur ergo Baptismus lavacrum regenerationis, et mundare Ecclesiam ac animam, Ephes. 5. Tit. 3: quia Deus per Verbum et Sacramenta, sanguinem, passionem, ac meritum Christi nobis credentibus applicans, emundat nos ab omnibus peccatis. Ideo et Ananias hortatur Paulum ad suscipiendum Baptismum: inquiens: Surge Saul frater, et ablue peccata tua. Nec obstat quod Petrus dicit 1. capite 3, Non ablutio immundiciae carnis, sed bonae conscientiae confirmatio in Deum. Non enim loquitur de causa formali, sed de effectu. non excludit Sacramenta a causa instrumentali mundationis: sed eorum opus, effectum ac beneficium dicit consistere non in externa corporis, sed interna animae mundificatione. Intelligo autem confirmationem pro interrogatione: quia olim in disputationibus confirmantes aliquas sententias, interrogabant, aut dari sibi quaedam petebant, ex quibus concludebant: in quo sensu etiam Aristoteles verbum Interrogare accipit. Sic et in contractibus confirmationis gratia interrogabant, ac stipulabantur ab emptore: Num tu hoc mihi vendis, locas, donas, etc? Quo respondente, et clare assentiente, solide contractus confirmabatur. Sic et in Baptismo est stipulatio ac confirmatio tum Dei, quod nobis velit esse propitius: tum et nostrae conscientiae, quod eam velit in unum ac solum hunc Deum credere, ac certo statuere eum sibi propter Christum esse propitium, et in eius veluti propitii patris sinu conquiescere, impetrante et confirmante nobis hunc accessum ad Deum, iustitiam ac fiduciam, Christo sacerdote nostro ad dexteram patris sedente, qui ob hanc nostram iustitiam resurrexit. Hunc non dubito esse verum et genuinum Petri sensum: sicut et Lutherus vertit stipulationem, einen Bundt. Alius quispiam in suis Annotationibus torquet hunc locum ad veram obedientiam, de qua hic nondum agitur. Verum de loco Petri et supra in voce BAPTISMI dictum est aliquid. Porro cum Christus Matth. 6 depingit hypocritarum ieiunia, dicit eos solere studio deformare, autetiam quasi immundam reddere faciem, ut videantur pallere, aut etiam fusca facie esse prae fame. Quare contra praecipit piis, ut ieiunantes lavent faciem, et caput inungant: id est, amoveant omnem ostentationem ieiunii, et illum externum luctum, ac interea intus in animo vere sua peccata lugeant, et reipsa ieiunent.

LAUDARE. Tres istae voces, Honos, Gloria, et Laus, non raro confunduntur, tum in prophanis, tum in [?: Sacri- ] aut etiam tanquam unum quiddam significantes coniunguntur. Sed tamen haec videntur esse eorum praecipua discrimina, quod Gloria sit celebris de aliquo fama in bonam partem, eum praedicans. Vel ut alii dicunt, est approbatio virtutis ac recte factorum alicuius, eius propriae conscientiae, et aliorum recte iudicantium. Honos autem, est externum indicium aut reverentia quadam, quo indicamus nos aliquem magnifacere. [?: L- ] denique, est sermo magnitudinem virtutis alicuius praestantissimi viri illustrans, ut eam definit Aristoteles Rhet. 1. Idem Ethic. 1, laudem dicit esse virtutum: et laudari res hominesve, quia sint aliqua bona qualitas praediti, et ad aliquod bonum utileque opus recte dispositi aut idonei: sed honorem esse rerum per sese valde praestantium, non ratione alterius finis, ut rerum divinarum ac summi boni, quorum preciositas in semetipsi est, non in scopo sive opere aut effectu. Quod [?: discri- ] cum communi sermone non usque quaque [?: conven- ] Nam etiam virtutem et ea praeditos honorare dicimus. Facit igitur ibi Aristoteles quiddam maius honorea laude. Dicere autem forte queas, gloriam adhuc quiddam maius ac excellentius honore videri. Definitenim Quintilianus, quod sit consentiens laus bonorum sicut et Cicero, qui addit, et incorrupta vox recte incantium. Est igitur gloria, quasi multa multorum ac recte iudicantium laus alicuius. Solent etiam hoc [?: no- ] ne extollere vocis Gloriae significationem, quod sit [?: ] qualium cunque aut mediocrium recte factorum laus, [?: ] multorum ac magnorum in rempub. meritorum: ut Cicero in Phil. habet, aut de excellente virtute. Quare gloriae vim haec demum gloriosa descriptio, quae est in [?: ] tione pro M. Marcello, exponit: Gloria est illustris [?: ] pervulgata multorum et magnorum, vel in suos [?: ci- ] vel in patriam, vel in totum genus hominum fama [?: ] torum. Quapropter huic tam splendidae rei ac [?: no- ] recte addit Cicero, quod sit solida ac expressa [?: quae- ] res, non adumbrata. Contra autem, inanem gloriam idem Cicero in Tusculanis, hisce verbis delineat: quod sit imitatrix verae gloriae, et sit temeraria et [?: incon- ] rata, ac plerunque peccatorum vitiorumque laudatrix, [?: ] ma popularis, simulatione honestatis formam eius [?: p- ] chritudinemque corrumpens. Recte ergo dicere [?: po- ] quod sicut Laus est verbalis quaedam testificatio ac illustratio virtutis, aut etiam alterius rei, ut cuiuspia praestantis viri: ita Honos sit realis, aut rebus ipsis facta [?: ] testatio et glorificatio talis praestantiae: Gloriae [?: ver- ] , [?: ] multae ac eximiae laudationes, et (ut ita dicam) [?: ] rationes, condecorationes ac ornamenta eidem [?: ] [p. 277] column 529/530 excellenti virtute praedito, optimeque merito adhibitae. Quartum quoque hisce tribus addi solet, Claritas tum in prophanis, tum et in Sacris literis: quam Seneca ita a gloria distinguit, quod gloria quidem multorum iudiciis ac laudibus constet, sed claritas bonorum. Haec quidem de hisce tribus aut quatuor vocibus ac rebus maxima ex parte ex prophanorum scriptorum usu annotavimus. Sed tam en in Sacris eodem ferme modo in genere ac plerunque usurpantur. Quare iam ad ipsa idiomata Sacrarum literarum in verbo ac nomine Laudare et Laus accedamus.

¶ Laudare verbum, et Laus nomen, de Deo, eiusve doctrina aut beneficiis positum, nonnun quam in genere accipitur, pro, de Deo lo qui, concionari, docere: propterea quod, quicquid de Deo vere dici potest, est laudabile, nihil est in eo vel indifferens, vel reprehensibile, ut in hominibus. Hinc Psalmi varia doctrinae genera ac formas continentes, laudes Thehilim vocantur. Quare cum in Psalmis et Prophetis laudare Deum iubemur aut dicimur, non tantum gratiarumactio, aut celebratio significatur. Laudare Deum usque ad laeticiam, 1 Par. 20, est, magna animi alacritate tractare verbum Dei In Deo laudabimus omni die, et nomini tuo [?: con-ebimur ] in seculum, Psa. 44. pro, Deum laudabimus, vel etiam de Deo gloria bimur, ac iactabimus nos tanquam valde felices, qui talem tantumque Deum propitium habeamus Psa. 65. In Deo laudabo verbum eius: id est celebrabo Deum, eiusque verissimum verbum, et infallibiles promissiones: aut celebrabo verbum Dei solo authoris respectu, etiansi in externis rebus ac eventu nondum verbi ac promissionis veritas et effectus appareat. Satis, et plus satis mihi est, quod sciam, eas esse Dei veracis et omni potentis promissiones. Laudare se in aliquo, pro, gloriari de eo, ponitur. Psal. 34. Benedicam Deo in omni tempore, semper laus eius in ore meo: In Domino laudabit sese anima mea: id est, gloriabitur et [?: -actabit ] . Gloriari in laude alicuius, Psal. 106, Ut gloriemur in laude tua: id est, ut iactemus nos felices, qui talem et tantum, tamque bonum ac laudatum Deum habeamus. Ad laudandum valde, lib. 2. Sam. cap. 14, Sicut Absalon autem non fuit vir pulcher in Israel ad laudandum valde: pro, [?: -t ] omnes eum laudarent: vel, ut val de esset eo nomine laudabilis. Laudatum invocabo Dominum, 2. Sam. 24. Psal. 18: pro, celebratum, vel omni laude dignum. Virgines laudari: pro, nuptum elo cari. Psal. 78: Virgines eius non sunt laudatae. Forte alludit ad aliquod proprium genus praeconiorum aut epithalamiorum in nuptiis usitatorum. Significat ergo non esse elocatas. Munsterus abet, Non sunt honoratae: scilicet nuptiis.

¶ Nomen Laus varie ac cum diversis vocibus [?: con-ectitur ] , et non paucas obscuras locutiones efficit, quarum aliquas percurram. Tu es factus habitans aut possedens laudes Israelis: id est, quem totus populus Israel [?: -u ] Ecclesia perpetuo meritoque laudat. Vel ut alii, qui [?: ] perpetua materia laudis, aut beneficiis tuis das perpetuae celebrationis causas. Aliqui per laudes ipsum tabernaculum et arcam accipiunt, ubi Deus perpetuo lauabatur ac celebrabatur. Deus est laus nostra, Deu 10. id est, decus ac ornamentum piorum, qui solus nos ve [?: ] glorificat. Sic Psal. 109. Deus laudis meae ne taceas: vel, Deus de quo glorior. Hier. 17, Deus saluum me fac, et [?: -uus ] ero, quoniam laus mea tu es: id est, Quia de te [?: so- ] glorior, te solum celebro, vel etiam tu me solus laudatum ac honoratum facis. Ita Deus laudis alicuius alias intelligitur, quod Deus illum laudet et glorificet: alias, quod laudetur ab eo. De te laus mea in coetu multo, [?: -ota ] mea solvam coram timentibus te: pro, laudabo et celebrabo te in maxima frequentia populi. Urbs laudis, urbs gaudii mei Damascus: Hier. 49. pro, urbs omnibus laudata, et grata. Laus, pro re laudata. Laus universae terrae dicitur Babel: id est, laudata ac celebrata ab omnibus gentibus. Hier. 51. Quomodo capta est Sesach, quomodo comprehensa est laus universae terrae? Fuit in devastationem Babel in omnibus gentibus. Sesach idem est quod Babel, per immutationem literarum, ita ut ultimae literae pro primis ponantur. Sic et Paulus laudem pro laudata virtute, sacro aut officio accipit, Phil. 4. Si qua virtus, si qua laus est, haec cogitate: id est, si quod merito laudatum opus, aut officium. Rectos laus decet, Psal. 33. Iubilate iusti in Domino, rectos decet laus: i. iubilando celebrate Dominum, rectos convenit celebrare Dominum. Quare sequitur, Confitemini Domino in cithara. Hortatur enim et excitat omnes ad praedicationem Dei. Immolare laudem: pro, offerre Deo celebrationem, neglecta aut postposita mactatione pecudum. Psal. 50. Qui sacrificat laudem, honorat me, quia hosce vitulos labiorum Deus magis expetat. Ibidem, sicut mox in sequenti Psalmo, Deus dicitur expetere laudationem, et contritum cor, non sacrificia: sic et reddere laudes is dicitur, qui Deum de acceptis beneficiis celebrat. Laudem, vel in laudem ponere aliquem, pro, efficere valde laudatum: Soph. 3. Ponam illos in laudem et nomen in tota terra pudoris eorum: pro, efficiam ut ubique inter gentiles Iudaei summe laudentur, tanquam unicus vere Deum colens populus, ubi antea captivi ignominiosissime habiti, tractati, aut etiam alioqui vituperati sunt. Sic Isa. 62 dicit, non esse concedendam Deo quietem aut requiem, donec praeparet et ponat Hierusalem laudem in terra: id est, donec ita eam extruat et aedificet, ut omnes eam laudent ac celebrent, tanquam longe pulcherrimam urbem. Et erit fructus sanctitatis laudum Domini: Levit. 19. pro fructus quarti anni erit in laudem Dei consecratus, aut sanctificatus: id est, in eum finem Deo consecratus, ut ea occasione Deus laudetur. Laus ex hominibus: Rom. 2 dicit Apostolus, internae circumcisionis laudem esse non ex hominibus, sed ex Deo: pro, a Deo laudari et probari, atque adeo remunerari illam veram ac internam cordis circumcisionem, cum interim homines tantum illam externam cernant et praedicent. Sic et Rom. 13 dicit, Habebis laudem ex magistratu: id est, a magistratu laudaberis et approbaberis, ut obediens et iustus subditus, aut civis. Laus gloriae, Ephes. 1, aliquoties hic finis nostrae redemptionis et conversionis monstratur, ut simus in laudem gloriae Dei. id est, ut per nos, aut etiam per alios propter nos, gloria Dei celebretur, augeatur et illustretur. Recte enim dicitur gloria Dei a nobis celebrari, laudari et illustrari: sed non contra, laus glorificari. 1. Pet. 1, tria ista simul coniunguntur, Laus, Gloria, et Honos inquit enim: Ut vestra fides probata reperiatur in laudem, gloriam et honorem, in revelatione Christi: id est, ut vestra vera ac probata fides in extrema die a Deo collaudetur, glorificetur et honoretur. Videtur ibi Petrus ista tria confundere, et pro eodem accipere.

LECTUS, ratione circumstantiae temporis, loci, ao quietis, aliquando aliquid indicat. Dominus confirmet aut fulciat eum in lecto doloris sui, universum lectum eius vertisti: id est, Dominus eum corroboret in omnibsuis difficultatibus. Lectum madefacere lachrymis, perpetuum ac gravem moerorem ac luctum denotat, qui nec in quiete quidem nocturna cesset. Super lectum ascendere, est, incidere in morbum: contra, descendere est convalescere. Ideo dicit Helisaeus de rege Israel: De lecto quem ascendisti, non descendes pro, hoc praesenti morbo morieris. Lectus aliquando significat thorum coniugalem: ut cum dicitur, Super lectum patris ascendere, et stratum patris maculare: quod est novercam contaminare. Gen. 49. Transgredi lectum suum, est adulterium patrare: Eccles. 23. Sicut ostium in cardine, ita piger in lecto suo versatur: Prov. 26. Ignavia pigrorum describitur, qui cum deberent ex lecto ad operas exilire, huc atque illuc potius in [p. 278] column 531/532 lecto volutantur. Christus praedicit, adveniente extrema die, duos fore in uno lecto, quorum unus assumatur ad gloriam, alter ad exitium relin quatur. id est, inter coniunctissimos, ac in uno opere versantes, aut plane similis conditionis homines, mirabili Dei iudicio ac electione ingens discrimen fiet, uno servato, altero pereunte. Hac igitur locutione, in uno lecto iacere, summam coniunctionem, aut etiam similitudinem indicat: sicut et per illam alteram locutionem, Duo erunt molentes in una mola. Sub lectum ponere accensam candelam, sicut et sub modium, proverbiale quippiam sonat, de re optima, non in suo loco ac usu collocata, sed ociose ac inutiliter quasi depereunte. Consolatur aliquem lectulus suus: id est, vel saltem noctu, ac in somno habet aliquam requiem. Iob 7: Si dixero, Consolabitur me lectus meus: id est, si spero me saltem noctu aliquanto suavius conquieturum, immemorem diurnarum miseriarum. Contra, in tenebris lectum sternere, Iob 17, significat perpetuo in calamitatibus iacere, et veluti consumi. Mettere aliquem in lectum, Apoc. 2, est, facere aliquem aegrotare, seu prosternere eum in lectum.

LENIRE, aut lenificare os prae butyro: vide infra in voce MELLIS.

LEO, pro varia natura sua plures metaphoras parit. Primum enim, ob egregiam fortitudinem et generositatem, et quia rex animalium dicitur, significat ipsum Christum. ut Apoc. 2, Vicit leo de tribu luda, qui est radix David. Eadem de causa per leonis naturam et nomen depingit Iacob tribum Iuda, inquiens: Iehuda, tibi confitebuntur fratres tui, Manus tua in cervice inimicorum tuorum. Incurvabuntur coram te filii patris tui. Catulus leonis Iehuda, a praeda ascendisti fili mi, incurvavit se, accubuit quasi leo, et quasi leaena, quis suscitabit eum? Fuit enim tum bellicosa ac potens ea tribus prae aliis, tum etiam regnum diutissime obtinuit. Isaiae 31, Deus se fortissimum bellatorem esse pro suo populo indicans, sumit similitudinem a leone inquiens: Quemadmodum rugit leo, et catulus leonis super praedam suam, contra quem conciebitur congregatio pastorum, sed a clamore eorum non reformidat: sic descendet Iehova ad praeliandum pro monte Zion, Ferme eadem similitudine ac verbis pingit Homerus Diomedem cedentem, qui itidem multum utitur metaphoris, similitudinibus et allusionibus ad leones et ursos, ut et Sacrae literae. Eandem similitudinem et Virgilius expressit, describendo Turnum cedentem ex castris Troianorum. Secundo, ob vocis rugitusve magnitudinem, qui et latissime auditur, et omnia animalia et homines perterrefacit, significat praedicationem verbi Dei, quae est regis regum rugitus et clamor ad omnes homines. Amos 3: Leo rugivit, quis non timebit? Dominus locutus est, quis non prophetabit? Tertio, ob crudelitatem et rapacitatem significat tum impios tyrannos, tum et ipsum diabolum. Ratio metaphorae ad tyrannos translatae exponitur Psal. 17. Similitudo eius ut leonis, qui desiderat rapere: et sicut leunculi, qui manet in latibulis. Proverb 19. Veluti rugitus leonis, ira regis. Sic et Proverb. 28: Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. pro, ei similis est. Zoph. 3 . Principes eius in medio eius sunt leones rugientes. Sic Paulus dicit 2. Timoth. 4, se ereptum esse ex ore leonis: id est, Neronis. Et Psal. 22. Salva me ex ore leonis. Eccles. 4. Noli esse sicut leo in domo tua: id est, tyrannus. Vicinum huic est, quod et Deus iratus semetipsum per leonem depingit, Oseae 13. Fui itaque eis tan quam Ieo, sicut pardus iuxta viam: id est, perinde terribilis ac noxius. Et vicissim impium populum dicit sibi perinde infestum, exosum ac molestum, ut leonem. inquit enim Hierem. 12: Dereliqui domum meam, deserui haereditatem meam, tradidi dilectionem animae meae in manus hostium eius. Facta est mihi haereditas mea quasi leo in sylva, dedit contra me vocem suam, propterea odio eam habui. Omnes habent summum gaudium ac voluptatem in possessionibus suis, ita et Deus delectatus est populo suo. Sed nunc contra ob apostasiam, [?: ] bet eum pro suo sum mo hoste. Sic leo significat [?: infe- ] hostem. Proverbia et Syrach clare proponunt hanc similitudinem, cum dicunt, satius esse habitare cum leone et dracone, quam cum mala muliere. Ad crudelitatem leonis respicit etiam Scriptura, cum dicit Isaiae [?: ] Sicut leo contrivit omnia ossa mea: id est, Deus me [?: ] potenter afflixit, et etiam veluti comminuit omnia [?: ] sa mea, sicut leo norans aliquod animal, facillime et crudelissime omnia eius ossa dentibus ac ungulis confrangit et conterit. Sic et Psal. 57, David comparat hostes suos leonibus, inquiens: Anima mea est in medio leonum, et ego iaceo inter flamma succensos filios hominum, quorum dentes sunt lanceae, et lingua gladius [?: ] tus. Psal. 7, Ne quando rapiat ut leo animam meam: id est, vitam. et Psal. 58. Dominus maxillas leonum [?: ] fringet: id est, impiorum potentiam reprimet, aut franget. Ob hanc crudelitatis et rapacitatis leoninae [?: ] ram etiam D. Petrus 1. cap. 5 dicit, diabolum [?: instar- ] gientis Ieonis circuire, quaerendo quem devoret: [?: ] forti fide resistendum. Conculcare leonem et draconem et super aspidem et basiliscum ambulare, Psal 90 dicuntur pii illaesi, Deo potenter eos protegente, et, sicut Paulus loquitur, Satanam sub pedibus eorum [?: contere-- ] Rom. 15. Sic et ipsemet Dominus dicit Luc 10. Ecce [?: ] vobis potestatem calcandi serpentes et scorpiones, [?: ] super omnem potestatem inimici, et nihil vos [?: ] Proverb. 21. et 26, aliquoties proverbialiter [?: repe- ] Pigrum dicere, esse leonem in via: id est, sibi semper pericula et difficultates prae ignavia fingere, ne [?: aliq- ] gravioris operae aut laboris suscipere cogatur, aut aut eam conetur: sicut proverbium, Ignavis semper feriae. [?: ] bi semper impedimenta laborum comminiscuntur [?: ] gere leonem, et incidere in ursum, Amos 5: pro, [?: ex- ] periculo in aliud. sicur versus habet, ‘Incidit in Scyllam, qui vult ultare Carybdim. ’ aut sicut Germani dicunt, fugientem pluviam incdidere in lacunam Leones pasturos cum bobus et [?: vi- ] aut paleas esuros, Isaiae 11, 65. et alibi: pingit hac [?: hypotyposi ] Propheta regnum Christi, quod ibi multi [?: ] ces conversi mitescent et potius benefacient [?: ] quam eos laedent. Sed rectius intellexeris de [?: ] pace conscientiae, Satanam, iram Dei. legem ac [?: pe-tum ] non amplius formidante. Sic et Isaiae 35 praedetur abfuturus leo, et omnis saeva bestia, a regno [?: ] schiae: id est, summa pax et Dei protectio [?: promitt- ] Mich. 5 praedicitur, quod reliquiae Iacob erunt ingentes tempore Meschiae, tan quam leones inter alia animalia: id est, praedicatione Evangelii vincent, et expugnabunt gentiles. Leo significat monarchiam Assyriae Dan. 7. et in Ezechiele volunt pingi per quatuor animalia, quatuor evangelistas: inter quae dicunt leonem significare Marcum, propter impetum quendam [?: ] ac sermonis, quo compendiose historiam Christi percurrit Ariel, id est, leo Dei, Isu. 29 Hierosolymam significat: quod aliqui a forma aedificii sumptum putant, [?: qu-- ] prima facies ad septentrionem erat et eminentior et [?: ] bilior: reliqua pars contra humilius iacebat sic, ut leonis forma exprimere videretur, cuius caput et [?: ] magis ardua est. Aliqui, inter quos Munsterus, [?: dic-- ] ipsum templum talem quandam formam leonis effecisse. Lutherus ex verbis Prophetae dicit, ideo dicitur esse leonem Dei Iudam et Hierusalem, quia ut [?: an- ] Deo, aut pro Deum fuerit potens, et grandia effecerit, ut nunc teste Propheta contraria ratione fore leonem Dei quia Deus sit potenter contra eum pugnaturus, ut contra leonem necesse est. Ezech. 18, populus Iuda Hierusalem [p. 279] column 533/534 et aula Hierosolymitana comparatur cum leaena, quae dicitur filios suos educasse, et ad rapinam, mactationemque hominum assuefecisse: sed tandem eius catulos captos et interfectos esse: quod de postremis illis regibus Iuda, qui et tyranni erant, et non servabant Chaldaeis fidem, exponunt. Hier. 50, leones vocantur seductores, a quibus sit grex Domini dissipatus. Sic Paulus Act. 20 vocat eos lupos rapaces, non parcentes gregi Domini. Isa. 21. Speculator e turri prospiciens, et observans quae foris gerantur, aut nuncientur, vocatur Leo ratio non satis apparet, nisi forte propter turrim eminentiorem, in qua egit, sic sit dictus. Amos 3 comparat tenues reliquias Israelitarum, duobus cruribus aut auriculis pecudis leoni ablatis: volens docere, per tenues reliquias extot poenis Dei et cladibus evasuras esse.

LEPRA, est genus immedicabilis morbi per contagium serpentis, et totum sanguinem atque adeo massam corporis inficientis, et in omnibus ferme terris experientia ipsa noti: de quo multa passim in Moyse, praesertim Levit. 13 praecipiuntur. Fuit vero apud Iudaeos nonnunquam etiam lepra in vestimentis ac aedificiis, quae aliis gentibus inusitata, et soli illi populo propria fuisse videtur: de qua vide Levit. 14 prolixius. Allegorice patres lepram de falsa doctrina exponere sunt soliti, sicut Augustinus testatur, inquiens lib. 2. quaest. Evang. cap. 40: Leprosus est, quicunque doctrinas erroris profitetur, et avaricia similis Giezi, qui dona Spiritus sancti vendidit: 2 Reg. 5 Isa. 53 non bene vertit Vulgata Nos reputavimus eum leprosum: cum in Hebraeo sit simpliciter percussum.

LEVANA לבנה Hebraice lunam significat, ab albedine sua. Ex Hebraeo porro videtur venire Latinum nomen Luna. Patria mea, vetus oppidum, vocatum tum olim a scriptoribus, tum et nunc Albona, credo ab albedine soli, in quo situm est, vulgari lingua vocant Labin, Hebraico (ut opinor) nomine ob eandem causam. Forte et eadem ratione ista duo nomina locorum coniunguntur etiam in Aeneae historia, nempe Lavia littora, ac Albacivitas et Lavinia, quae dedit nomen Albae longae, quam Aeneas reperta alba sue condidit.

LEVARE plures, nonnihil obscuras et huic linguae proprias significationes gignit, quarum aliquas quasi cursim exponam. Primum igitur, quia levant manus tum percussuri, tum iurantes, tum orantes, tum signum aliquod dantes: hinc est, quod levare manus omnia praedicta significet. ut Exod. 14. Levo manum meam ad Deum. Num. 14, Si intrabitis in terram, de qua levavi manum, quod faciam vos habitare in ea. id est, de qua inravi. Apoc. 10, tota haec forma et gestus iurantis depingitur in angelo iurante. De precatione dicitur Exod. 17, quod cum levabat Moyses manus ad Deum, vincebant Israelitae Amalekitas: contra, cum demittebat. Sic et Paulus dicit 1. Timoth. 2, Volo viros orare in omni loco, levantes manus puras. Sic levare manus, crebro in Psalmis pro orare accipitur. Aliquando levare manus contra aliquem estuim intentare ei, velle percutere eum, [?: mo-ere ] ei bellum aut seditionem contra magistratum. Sic [?: -eroboam ] dicitur levasse manum contra regem Salononem, 1. Reg. 11 et 2. Sam. 20, Seba dicitur levasse manum contra Davidem. Levare manus ad gentes, Isa. 49 est, eo nutu eas ad se invitare. Talis est et illa phrasis ac [?: -utus ] , cum Deus inquit: Tota die expandi manus meas ad populum contradicentem. Sic et Isaiae 3 dicitur levare signum ad gentes in longin quum: id est, ex longissimis eas ad religionem et coetum aut Ecclesiam Dei [?: ac--sere ] , veluti dato eis signo. Forte locutio haec sumpta est ire militari, quia ibi ad hoc vexilla eriguntur, ut ad [?: ] milites congregentur. Levare ca [?: ca--um ] dicitur [?: pro-ri- ] , cum servi subditi, aut nostris beneficiis obligati, enim nobis intentant, aut rebellant, aut malum contra nos moliuntur. Sumpta autem est locutio a iumentis; quae cum nobis subiecta esse et servire deberent, calceis nos feriunt. Psal. 41, Etenim homo pacis meae, in quo sperabam, qui edebat panes meos, magnificavit aut levavit contra me calcaneum suum. Levare animan: ad aliquid, est, id summo voto ac desiderio expetere. Hos. 4. Levare oculos ad aliquid, proprie quidem significat aliquo prospicere: sed figurate significat aliquid boni alicunde expectare, aut saltem desiderare: quia expectantes alicunde aliquid boni, crebro eo prospiciunt, visuri an id iam veniat, quod illi tanto desiderio inde expectant. Sic Psal. 121. Levavi oculos meos ad montes, unde venit auxilium mihi. Levare pedes, est proficisci: ut de Iacobo in Mesopotamiam ad avunculum Labanum metu fratris Esau abeunte, Genes. 29 legitur. Levare caput, Gen. 40, est, aliquem sublimare, aut in suam dignitatem extollere. Ibidem etiam in malam partem accipitur. sicut et verbum Exalto in Evangelistis, et aliquando Tollo apud Latinos. Levare solium suum, apud Isaiam cap. 16, est potentiam et gloriam suam extollere. Levare numerum, est numerare, aut censum agere: 1. Paral. 17. Levare onus contra aliquam gentem, dicuntur Prophetae, cum ei denunciant onerosam iram ac poenas Dei. Amos 5 Audite verbum istud quod ego levo super vos. Sic 2. Reg. 9, Iehova levavit contra eum prophetiam hanc: id est, nobis duobus audientibus. id est, curavit Deus praedici hanc poenam Achabo. Levare vocem Iud. 21 , Levaverunt vocem, et magno ululatu coeperunt flere. Sic et Saul levavit vocem, et flevit. 1. Sam. 24. Levare faciem alicuius, aut accipere, est, moveri eius authoritate ac verbis, ut ei obsequare: hinc Levatus facie. Sed de hac loquutione plenius agitur in Accipere personam, et voce PERSONA. Levare peccatum, valde crebrum, idem est quod tollere, auferre. Nam quae amovere et asportare volumus, necessario de terra attollimus in sublime, in humeros, aut alioqui. Levare hastam contra aliquem: 1. Par. 11. Levavit hastam contra triginta. Levare gladium contra aliquem: Isaiae 2. Non levabit gens contra gentem gladium: id est non movebit bellum. per politicam pacem promittit spiritualem. Levare baculum Isaiae 10. pro, percutere eo. levamus enim id, quo aliquem caedere volumus. Sic Iosuae 8. Lapides super quos latomus non levavit ferrum. Levare orationem, est orare. 2. Reg. 19, et Isaiae 37, Leva orationem pro residuo, quod invenietur. id est, ad Deum extolle, ac veluti in caelum mitte. Dephrasi Levare faciem supra dictum est. Sed constat etiam, quod vel prae metu, vel prae pudore aliquando non audemus attollere faciem, et vel alios libere respicere in oculos, vel ab aliis respici. Sic publicanus non audebat levare oculos in caelum, Lucae 18, sed tristis respiciebat in terram. Sic dicit Abner ad Asael: Site interfecero, quomodo audebo attollere faciem meam coram Ioab fratre tuo? .i quomodo unquam eum coram alloqui audebo? Eadem locutio etiam Iob 11 habetur. Contra vero Christus, adventante liberatione iubet nos in medio malorum attollere capita nostra, quod est laetae mentis ob accedens bonum. Credo huic esse contrariam phrasin, quod dicuntur cecidisse aut fuisse facies Caino et matri Samuelis. Tristes enim demittunt vultum: laeti contra elevant et frontem exporrigunt. Levare aut assumere planctus super aliquem, est lamentari, ac deplorare eum. Ezech. 28. Leva planctum super regem. Levari aut assurgere corde, contra Deum, Hierem. 51. pro insolescere contra Deum. Levare aut exaltare etiam in mala partem accipitur, de suspensione in ligno, aut crucifixione: sicut Christus hac locutione de seipso loquitur, quod oporteat filium hominis exaltari. Huius verbi significata ac phrases prolixe exponit Forsterus, quae apud ipsum reperies: nempe quic quid de נשא Nasa dicit, ab initio eius verbi usque ad finem.

[p. 280] column 535/536 LEVI fuisse unum ex duodecim filiis Iacob, et patrem integrae tribus Levitarum, quae postea in exitu Israelis de Aegypto ad res sacras nomine totius Israelis delecta sit, et ex qua singulares quaedam familiae ad sacerdotium superius, quod etiam proprie sic vocatur, delectae sint, notum est. Ponitur ergo haec voxpro tota ea tribu, et specialiter pro omnibus ministris Dei, aut servientibus ei in rebus sacris ac religione: ut idem ferme non raro significet, quod nunc Clerus, aut Clerici. Hinc in epistola ad Hebr. Levi et Leviticum sacerdotium ponitur pro tota illa Iudaica religione ac cultu, praesertim quod ad functionem caeremoniarum, sacrificiorum, cultuum, et munus docemndi attinet. Etsi autem tota illa Levitarum turba plerunque occupata sit in sacrificiis peragendis, hominibus mundandis, cantionibus canendis, et musicis melodiis, quia hoc et facile et lucrosum fuit: tamen revera praecipuum eius munus fuit docere populum Dei, per legem quidem moralem agnitionem peccati, per promissionem autem seu Evangelion agnitionem unici illius agni Dei, suo tergo peccata mundi tollentis, et genus humanum sanguine suo mundantis ac expiantis: ac denique ostendere, quod omnes illi sacrorum ritus instrumenta ac ceremoniae, vel moralem legem et peccata, corruptissimamque hominis naturam et reatum illustrent: vel illum unicum agnum Dei, totius mundi peccata tollentem, veluti typi quidam pingant, et populo ante oculos proponant. Quod eorum primarium maximeque a Deo requisitum officium abunde, plene ac perspicue depingitur Deut. 33. et Malach. 2. quae duo locavide et expende accuratius. Est vero non negligendum, quod sicut eo loci in Deut dicitur, quod is demum Levi recte Deo serviet eique acceptus erit, qui dicet matri et patri, Non novivos: id est, (sicut Christus clarius inquit) suam religionem ac gloriam praetulerit patri ac matri, quin et propriae saluti: sic et Imperator in legibus inquit, Clerici debent esse audaces in defendenda lege Dei. in auth. de non ali. aut permut. reb. Eccles. Malach. 3 praedicit Deus acrem reformationem, qua sit Meschias repurgaturus filios Levi: nempe, non tantum Iudaicum illud sacerdotium, quod falsae doctrinae accusavit ac convicit, sed et totam religionem, atque adeo populum aut Ecclesiam suam. Sic et Isa. 66, aut Hier. 33. ponitur nomen Levitae pro omnibus piis, seu veris cultorib. Dei. Praedicit enim ibi Deus, se assumpturum esse sacerdotes ac Levitas de omnibus gentibus, aucturumque et multiplicaturum numerum eorum ut stellas caeli, et arenam maris. Verum de hac re ac voce, forte etiam infra aliquid, in nomine SACERDOTII, dicetur.

LEVIATAN: vide supra BEHEMOT.

LEVIS, alias in bonam partem accipitur, alias vero contra. proprie autem significat contrarium ponderoso. Porro per metalepsin notat velocem: ut Abac. 1, Leviores pardis equi eius. Sic Isa. 19 legitur, Ecce Dominus equitabit supernubem levem: id est, cito advolabit cum suis poenis ad castigandam Aegyptum. Ratio significationis est, quia quae levia sunt, citius et facilius moventur: contra autem, gravia sunt tardiora. Vicinum est propriae significationi, cum dicitur onus esse leve, id est, non molestum. Sicut Christus dicit Matth. 11, Iugum enim meum facile est, et onus meum leve: tametsi ibi de metaphorico onere ac levitate agatur. Sic Paulus 2. Cor. 4: Momentanea levitas tribulationum operatur aeternum pondus gloriae. Sic 1. Reg. 12 dicit populus ad Roboam: Allevia iugum patris tui. Sic,licet corrupte, legitur Iacobi 5, quod Dominus alleviabit aegrotum unctum, super quem sint factae preces: cum in Graeco sit ἐγερεῖ , sicut emendatissima manuscripta exemplaria habent, allevabit, scilicet ex lecto. Quare Papistae stulte disputant, eorum extremam unctionem alleviare aegrotis molestias, tum tollendo peccata, tum abigendo spectra: cum ipsimet eum locum in Missali suo in quadam precatione, per Allevabit legant. Alias per metaphoram significat morum levitatem, hominem vanum, instabilem, temerarium, sicut et apud Latinos. [?: Hinc-- ] citur Ecclesiast. cap. 19. Qui cito credit, levis est corde. Sic Iacobus primogenito suo Ruben obiicit levitatem morum, quod suam concubinam contaminaverit, inquiens: Levis fuisti ut aqua, non excelles, quoniam, etc. ubi non significat ipsam proprie levitatem, quae ponderositati contraria est: sed fluxibilitatem, et instabilitatem aqueam. Sicut enim aqua semet suis terminis concludere non potest, nec in uno loco per sese [?: consist- ] , sed semper ruit aut fluit deorsum, et alioqui facillim: agitatur: sic talibus moribus praediti, ni alieno metu, et quasi vi coherceantur, pueriliter aut iuveniliter subinde in deterius ruunt. Sic et Paulus inquit 2. Cor. 1. [?: Nu- ] quid usquam levitate usus sum? Alleviari aquas in diluvio, Gen. 8, est diminui eas, et veluti liberari terram tuto pondere. Alleutari terram, Isa. 9. Primo tempore alleviata est terra Zabulon: pro, leviter afflicta, aut aliqua ex parte rebus ac hominibus spoliata et privata, [?: ut-- ] quasi illud pondus hominum ac pecorum sit imminutum. Leve alicui aliquid esse, est, in eo non conquiescere, tanquam quod ei nondum sit satis, sed ulterius concupiscere ac progredi. Sic dicitur 1. Reg. 16, fuisse leve Accibo ambulare in viis ac peccatis Ieroboam, Quare eum [?: e-- ] Baalum coluisse, accepta Iezabele filia regis [?: Sidoniorum ] .

LEX. Ingens difficultas et varietas significationes vocis Legis, non tam in veteri quam in novo Testamento occurrit. Christus enim et Apostoli admodu varie ea voce utuntur. Ratio vero illius multiplicis usus aut abusus huius vocis est, quod vox Hebraea thorah תורה generale prorsus nomen est, ac plane idem quod doctrina significat. Porro Christo et Apostolis interdi denotat totam Scripturam veteris Testamenti, Iohan. 3. Maledictum vulgus legem ignorans Iohan. 10. In lege vestra scriptum est: Ego dixi, vos dii estis. id est, Psa. [?: ] . Sic et Iohan. 12. Nos audivimus exlege, quod Christus maneat in aeternum. id est, exipsa Sacra scriptura. In lege eorum scriptum est, Oderunt me gratis, inquit Christus Iohan. 15. intelligens de Psal. 34. Nam Paulus 1. Corinth. 14 inquit: Mulieres vestrae in Ecclesiis sileant, [?: ] enim permissum est illis ut loquantur, sed ut [?: subd-- ] sint, quemadmodum lex dicit. Idem citans sententias Isaiae, Variis linguis et labiis loquar, etc. inquit, In lege scriptum est: Isaram Prophetam vocans legem, 1. Cor. 14. Interdum, idque admodum crebro, solos 5 libros Moysis lex denotat. Rom. 3, Nunc absque lege iustitia Dei manifestata est, comprobata tamen testimonio legis et Prophetarum. Luc. 10. In lege quid scriptum est? Quomodo legis? Luc. 24. Quae scripta sunt in lege Moysis, Prophetis et Psalmis. Sic dicitur lex per Mosen data [?: ] Sic dicitur, Legem et Prophetas usque ad Iohannem [?: ] rasse. Et, Non veni solvere legem, sed implere. Quod [?: ] potissimum de morali dicitur, tamen etiam aliarum partium legis divinae impletionem a Christo factam eum intelligendum est. Matth. 7, Haec enim est Lex et Prophetae. Matth. 22. In duobus praeceptis tota lex et [?: ] nes Prophetae pendent: Quod est magnum mandatum in lege. Rom. 3. Dilectio est impletio legis. Qui enim [?: ] lexit, legem implevit. Iohan. 8: In lege vestra scriptura est, quod duorum hominum testimonium etc. [?: Non--- ] quam vero lexomnia decreta complectitur, quae Deus per Moysen populo Iudaico ad totam illam [?: Mo---- ] politiam instituendam proposuit. Act. 7. Accepistis legem per dispositiones angelorum, nec servastis. Rom. 2. Eccetu Iudaeus cognominaris, et acquiescis in lege et gloriaris in Deo, et nosti voluntatem, et probas [?: ] mia, institutus exlege, etc. Rom. 5. Peccatum non [?: ] putabatur, cum non esset lex. Et Ephes. 2, Legem [?: ] [p. 281] column 537/538 datorum in decretis sitam abrogans. Et in hac significatione interdum per metonymiam absolute MOYSES ponitur. Act. 15. Moyses enim ab aetatibus antiquis in singulis civitatibus habet, qui ipsum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur. Act. 21. Audiverunt autem de te, quod defectionem â Moyse doceas. Saepius tamen Lex Moysi. Act. 13, A quibus non potuistis iustificari per legem Moysi. Act. 15. Nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis esse salui. Act. 6, Mutabit instituta, quae nobis tradidit Moyses. Interdum etiam Lex specialiter usurpatur pro decretis caeremonialibus. Hebr. 7, Lex constituit homines sacerdotes. Heb. 9, Omnia pene per sanguinem secundum legem mundantur. Heb. 10, Umbram habens lex futurorum bonorum. Aut de statutis forensibus. Act. 23. Tu sedes iudicans me secundum legem, et contra legem iubes me percuti? Rom. 7. Mulier vivente viro alligata est legi. Aut de praeceptis legis Moralis, seu Decalogi: qua quidem significatione omnium creberrime in Apostolorum scriptis legitur, ut patet ex testimoniis quae paulo post de lege Morali recitabuntur. Interdum vero speciem, aut potius individuum aliquod legis, hoc est, sententiam aut decretum peculiare significat: ut Iohan. 19. Habemus legem, secundum quam eum oportet mori. Legem, inquiunt: hoc est, forensem sententiam a Deo praescriptam, ob quod facinus quis capitali supplicio afficiendus sit. Sic Luc. 2. Secundum legem Moysi portaverunt eum Hierosolymam. hoc est, iuxta decretum illud, seu praeceptum peculiare Dei de primogenitis sistendis Domino. Largissimo sane modo pro toto vetere Testamento seu Scriptura sumitur. Iohan. 10. Non ne scriptum est in lege vestra: Ego dixi, Dii estis? id quod ex Psal. 81 sumptum est. Iohan. 15. ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est, Quia oderunt me gratis. Extat autem ea sententia Psal. 35. Aliquando etiam Lex pro operibus legis ponitur. Galat. 2. Si per legem iustitia est, frustra Christus mortuus est. Per legem, id est, per opera legis. Inde Rom 3. Lex factorum appellatur: id est, doctrina de bonis operibus. Aliquando pro doctrina accipitur, sicut תורה apud Hebraeos. unde Galat. 2, pro doctrina Evangelii ponitur: Ego per legem, scilicet Evangelii, mortuus sum legi: id est, liberatus sum a maledicto legis. Et Rom. 3, Evangelium lex fidei appellatur, per quam dicit esse sublatam omnem gloriationem, dum ea alienam iustitiam gratuitamque peccatorum condonationem affert et offert. Aliquando pro obligatione legis ad poenam propter inobedientiam, seu pro maledicto legis usurpatur. Rom. 6, Factum sub lege: id est, obnoxium legi, ut eos qui legi erant obnoxii redimeret. Gal. 5, Si spiritu ducimini, non estis sub lege: id est, sub damnatione legis. Aliquando etiam vindictam seu poenam legis significat. 1. Tim. 1. Iustis non est lex posita, sed iniustis. Vitium depravatae naturae inclinans, vel potius horribiliter protrudens ac praecipitans nos ad peccandum, lex in mentibus nostris seu peccatum inhabitans vocatur.

¶ Appellationes etiam Legis, et periphrases multas novum Testamentum, praesertim autem Apostoli habent. Lex Dei, Rom. 7. Condelector legi Dei. Item, Mente servio legi Dei. Rom. 8. Legi Dei non est subiecta, nec potest quidem. Lex mandatorum in decretis sita: Eph. 2. Lex mandati carnalis, Hebr. 7. Lex regia et liberta [?: ] Iacobi 2. Praeceptum: Rom. 2. Lex ipsa quidem sancta, et praeceptum sanctum. Hebr. 7. Abrogatur quod praecessit praeceptum propter imbecillitatem. Sermo vivus. Act 7. Moyses, etc. accepit sermonem vivum, ut daret vobis. Sermo per angelos dictus, Hebr. 2. Paedagogus, Gal. 3, [?: ] , Act 15. Ut imponatur iugum super cervices discipulorum. Iugum servitutis, Gal. 5. Agnitio et virtus [?: pec- ] , Rom. 1, et 1. Cor. 15. Elementa mundi, Gal. 4. Coloss. 2. Hebr. 5. Administratio mortis et condemnationis, 2. Cor. 3. Litera, 2. Cor. 3. Chirographum, Coll. 2. Deleto chirographo quod erat contrarium nobis per decreta, et illud sustulit e medio, etc. Testamentum, a monte Syna in servitutem generans, Gal. 4. Hebr. 8. Apostoli quidem non utuntur his appellationibus, lex moralis, caeremonialis et forensis: sed tamen in eas species legem Mosaicam eos distribuere inde patet, quod interdum sigillatim quarundam ad illam distributionem pertinentium legum meminerunt. Autor epistolae ad Hebr. 9 Legem Moysis partitur in iustificationes, cultus, et sanctum κοσμικὸν : quae partitio non admodum dissentit a vulgari, qua lex Moysi dividitur in leges caeremoniales, quas ille λατρίας seu cultus, et forenses, quas forte κοσμικὸν ἅγιον : et morales, quas δικαιώματα seu iustificationes appellat. Forenses leges sunt, sententiae a Deo per Moysen traditae, de vita politica et iudiciis, atque executione poenarum contra externa, et enormiter delinquentes. In Actis Apostolorum saepe fit mentio Conciliorum et iudiciorum, quae exercuerunt in Apostolos, cum eis interdixerunt, ne docerent in nomine IESU, eosque poenis affecerunt. Usi autem sunt in talibus iudiciis legibus forensibus Mosaicis: sed male accommodarunt eas ad homines innocentes, et recte docentes. Act. 7. Stephanus ut blasphemus in Deum, et destructor legis Mosaicae, lapidibus obruitur iuxta legem Moysi. Act. 21, Iudaei Paulum in templo comprehendunt, et punire cupiunt, ut hominem qui adversus populum, legem et locum ubique homines doceat, et qui Graecos induxerit in templum, et locum sanctum prophanaverit. Act 22. Princeps sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi, ut percuterent os Pauli. Sed Paulus dicit: Percussurus est te Deus, paries dealbate, cum tu sedeas iudicans me secundum legem et contra legem iubes me percuti. Act. 24. Tertullus orator in accusatione Pauli ad praesidem inter caetera inquit: Nacti sumus virum hunc pestiferum, et concitantem seditionem omnibus Iudaeis in universo orbe, et autorem sectae Nazarenorum, qui etiam templum prophanare conatus est: quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram iudicare. Rom. 7. An ignoratis fratres (scientibus legem loquor) quod lex tantisper dominetur homini, quoad mulier vixerit. Nam viro obnoxia mulier, vivente viro alligata est per legem. Quod si mortuus fuerit vir, liberata est a lege viri. Proinde vivente viro adultera iudicabitur, si alteri viro se iunxerit. Sin autem mortuus fuerit vir, liberata est a iure viri, ut non sit adultera, si iuncta fuerit alteri viro. Quod prius dixerat a legeviri, hoc mox repetens dicit a iure viri. 1. Cor. 9. Etenim, ut in Moysi lege scriptum est, Non obligabis os bovi trituranti, etc. propter nos scriptum est, quod sub spe debeat is qui arat, arare. Idem reperitur 1. Tim. 5, ubi lex Moysis Pentateuchus vocatur.

¶ Leges caeremoniales, sunt statuta a Deo per Moysen sancita, de personis, caeremoniis, et aliis rebus ad cultum divinum a Moyse institutum pertinentibus, de quarum singulis aliquid adiiciemus. Circumcisionis passim fit mentio Act. 7 et 15. Rom. 2. 15. Gal. 2. 5. 6. 1. Cor. 7. Eph. 2. Phil. 3. Coll. 2. 3. 4. Legis de non attingendo et comedendo immundo, quae extat Levit. 5. 11. et Deut. 14, meminit Petrus Actor. 10 et 11. Pentecostes mentio fit Act. 2 Ad legem de suffocato et sanguine alludunt Apostoli Act. 15 et 21. Alluditur etiam ad legem de votis Act. 18. Et Iacobus persuadet Paulo, ut sese purificet in templo Hierosolymitano, cum viris 4 votum habentibus. Paschatis mentio fit Actor. 2. 1. Cor. 5. Hebr. 11. Ad leges de discrimine potus et cibi, dierum festorum et novilunii et sabbatorum respexit Paulus Coll. 2. inquiens: Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu, etc. Heb. 7. Ii quidem qui quod sunt de numero filiorum Levi, sacerdotii functionem sumunt, praeceptum habent ut [p. 282] column 539/540 decimas accipiant a populo iuxta legem. Et ibidem: Lex homines constituit pontifices habentes infirmitatem. Et 8 cap. meminit mandati de extruendo tabernaculo ad exemplar ostensum in monte. Et cap. 9 multa ceremonialia de templo et rebus in eo, de oblationibus, de expiatione et purificationibus, quae fiebant sanguine taurorum, hircorum, vitulorum, cinere iuvencae, aqua et lana coccinea et hysopo commemorat. cap. 10, Lex umbram obtinens futurorum, etc. his hostiis, quas singulis annis continenter offerunt, nunquam potest accedentes perfectos reddere.

¶ Lex moralis est doctrina a Deo tradita, cuius summa in Decalogo est expressa. Legum autem moralium passim meminerunt Apostoli, cum praescribunt opera quae a iustificatis fieri debeant. 1. Pet. 1. 2 et 5. et 2. Pet. 1. 1. Iohan. 2. 3. 4. 5. Rom. 10. 12. 13. Gal. 5, Iac. 1. 2. 3. 4, et in aliis locis. Constat etiam illa partitio legum ex Apostolorum scriptis, quod alia sit lex divina et scripta, alia lex naturae, alia civilis, aliae traditiones humanae. nam singillatim harum specierum meminerunt. Legis quidem naturae, Rom. 2. Nam cum gentes, quae legem non habent, natura quae legis sunt fecerint, eae legem non habentes sibi ipsis sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, simul attestante illorum conscientia, etc. Verum de hoc Pauli loco, eiusque vera interpretatione, infra plenius, Christo iuvante, agetur. Traditionum humanarum mentio fit in scriptis Apostolorum 1. Pet. 1, Col. 2, 1. Tim. 4. Sic et legum civilium Romanarum meminerunt Apostoli Act. 16. et 22, ubi Paulus se civem Romanum esse dicit, quem indemnatum non liceat flagellare. et tribunus respondit, se multa summa pecuniae civitatem illam comparasse. Act. 25 Paulus inquit: Ad tribunal Caesaris sto, ubi me oportet iudicari, etc. Et Festus inquit: Caesarem appellasti, ad Caesarem ibis. Item: Non est Romanis consuetudo, ob gratiam donare aliquem hominem, ut pereat, priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores, locumque se defendendi accipiat de crimine. Galat. 3. Fratres secundum hominem dico, Hominis licet testamentum, tamen si sit comprobatum, nemo reiicit, aut addit aliquid. Galat. 4, Quamdiu haeres puer est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: sed sub tutoribus et curatoribus est, usque ad tempus quod pater praescripserit. ¶ Expositis praecipuis significationibus vocis Legis, nunc et Hebraicas quasdam eiusdem voculas nonnihil attingemus, praesertim vero speciales appellationes. Quod Graecus vertit νόμον , et Latinus porro legem, in Hebraeo plerunque est, ut initio monui, תורה Thora, doctrina, a docendo deducta: quod facile ostenditur ratione ipsius etymologiae, esse generalissimum nomen. Nam omnes partes aut materiae sacrarum literarum, aut religionis doctrinae, aut institutiones quaedam sunt. Mizua מצוה mandatum aut praeceptum, a zava praecipiendo: sed praecipere non raro etiam promittere significat. Psal. 133 Quoniam ibi Dominus mandavit benedictionem: ut hoc verbum non raro tum de praeceptis, tum etiam de promissionibus, verissime exponi queat ac debeat. Mandatum igitur aliquando de ipso Evangelio rectissime exponitur: ut Iohan. 12 Mandatum patris vita aeterna est: id est, Patris promissio de Christo affert secum vitam aeternam. Sed de voce Mandati, postea in verbo Mandandi agetur. Huk הק , vel Hukim, ab insculpendo deductum, quia leges olim tabulis lapideis, aut etiam aereis insculpi solebant, ut publice affigerentur. plerunque statuta aut ceremonias verterunt: plerunque autem ordinationes, aut praeceptiones ceremoniarias significare putatur. Sed crebro et haec vox, sicut et aliae, pro tota doctrina ponitur: qua catachresi etiam Latina vox Caeremonia interdum ad totam religionem extendi solet. Pikud פקוד a Pakad, quod visitare, censere et praeesse significat. Quare pikudim videntur singularia quaedam mandata esse, sed saepissime pro tota doctrina ac religione ponuntur. Eduth, ידות , a iaad contestando, testimonium plerunque vertitur: [?: q- ] aliqui (praesertim Kimchi) ita exponunt, ut dicant ea demum praecepta hoc nomine notari, quae simul aut festum, aut aliquod aliud memoriale alicuius facti aut beneficii divini continent. Alii ideo a contestando hoc sanctionum nomen sumptum esse opinantur, quod testamentum aut foedus secundum talia pacta aut sanctiones sint a Deo cum Israelitis initae. cum dicitur Tabernaculum eduth, rectius verteris conventionis [?: qua-- ] testamenti. Mispat משפט , et Mispatim, iudicia, videtur ideo et ea demum ratione ad doctrinam traductum esse, quod in foro iudicia semel facta, tum in eo ipso individuo porro pro lege habentur, tum et ad alios casus ob aliquam similitudinem convenientiamque transferuntur. A foro autem deinceps in Ecclesiam vocem hanc translatam esse, non obscurum est. Mismeret משמרת custodia aut observatio, videtur proprie a custodiis ac vigiliis templi ducta esse: ubi certas quasdam caeremonias, ritus ac cultus sacrificiorum et psalmodiarum, quasi perpetuo continuare cogebantur. Cuius rei saepe sit mentio. Ab illis ergo vigiliis, excubiis, aut observationibus videtur porro vox haec ad reliquam religionem ac doctrinam esse traducta: tametsi admodum crebro Scriptura inculcans mandatorum Dei sollicitam observationem, utitur verbo Samar custodire, observare: sicut et Christus ipse inquit, Si quis sermones meos custodierit. Confunduntur nihilominus communi [?: us- ] aut abusu crebro istae diversae voces: ac idem saepe valet Lex quod Testimonium, Mandatum, Praeceptum, Statutum, Iustificatio, Verbum, Doctrina, Eloquia aut Eloquium: sicut videmus Psal. 119 promiscue istis omnibus vocibus uti, aut etiam abuti, pro tota doctrina, aut etiam religione. Caeterum ut ad nomen Legis [?: --deamus ] , exposuimus initio aliquot praecipuas huius vocis significationes: quod videlicet primum alias pro tota doctrina ac religione ponatur: deinde, alias pro tota Scriptura: tertio, quandoque pro quinque libris Mosi: quarto, aliquando pro omni genere praeceptionum ac mandatorum: quinto denique, pro lege Morali, [?: id-- ] eatenus, quatenus proprie Evangelio aut gratuitae permissioni de Christo opponitur, qui huius vocis [?: ] praecipue in Io. multus est.

¶ Non est vero nunc locus disserendi de natura legis et Evangelii, et quare haec duo doctrinae genera tantopere inter sese opponantur: quare etiam adeo exacte ea inter se invicem conferri, ac alterum ab altero adeo accurate distingui omnino necesse sit. Explicarunt eam amplissimam ac utilissimam doctrinam cum multi [?: ] praestantes Theologi: tum praesertim Lutherus [?: p- ] passim in suis scriptis, praesertim autem super Epistolam ad Galatas: quam expositionem attente legat, qui hanc rem cognoscere volet. Summa tamen discriminis est (ut obiter attingamus) quod sicut severa Dei iustitia plurimum ab eius gratuita misericordia eam fert, et sicut homo iustus, integer ac incorruptus aut lapsum, plurimum distat ab hoc nunc prorsus iniusto et perdito: sic etiam Deus duo diversissima doctris genera, ac ceu vias ad salutem proposuit. Initio [?: ] cum homo esset integer, et Deo perfecte obedire posset, Deus secundum severam suam iustitiam, qui [?: ] nis bene, et malis male facit, proposuit ei normam perfectissimae obedientiae, quam legem vocamus, cuius summa est: Sancti estote, sicut et ego sanctus sum. Et: Qui fecerit ea, vivet in eis et, Maledictus qui non [?: pe--- ] serit in omnibus quae scripta sunt in lege. Postea [?: ] ubi homo adeo per primum illum tristissimumque lapsum corruptus est, ut non tantum bonas, aut etiam [p. 283] column 541/542 optimas vires ac inclinationes ad obediendum Deo amiserit, sed etiam prorsus contrarias ac pessimas, Deo adversas ac inimicas nactus sit, utque per legem non nisi accusetur ac condemnetur: Deus pro immensa sua misericordia novam doctrinam, et quasi viam rationemque salutis homini proposuit, quam Evangelium vocamus: cuius summa est, Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego REFICIAM vos: Omnes sitientes et esurientes venite ad gratuitum, idque lautissimum convivium. Qua nova doctrina, nempe ex ingenti misericordia prorsus gratis ob mediatorem, iustitiae et gloriae aut vitae aeternae donationem, omnibus non modo iniustis, sed prorsus miserrimis peccatoribus, adeo cupide offert, et veluti obtrudit, ut nulla benignissima, dulcissima ac indulgentissima mater tanto ardore dilectissimum filiolum, si eum videat fame pereuntem, ad sua ubera invitare, allicere, ac pertrahere conari posset, quantis ille blandimentis et ardenti desiderio nos ad sese, veramque salutem exhoc aeterni exitii barathro pertrahere conetur et flagret. Quandoquidem igitur hae duae doctrinae adeo a sese invicem diversae sunt, ut etiam ex diametro inter se invicem pugnare, ac se mutuo destruere videantur: facile est anima duertere, quanta sit necessitas eas a se invicem exacte et rite separare, alteramque ab altera procul removere, ut unam quidem (sicut toties Lutherus inculcat) veluti supra in summo caelo ponas, alteram vero in ima terra. Id enim tum ipsius rei veritas ac doctrinae natura, tum conscientiae nostrae ratio ac animae salus, tum denique et ipsa Dei gloria ac tota vera pietas extreme flagitant. ¶ Duae igitur sunt in universum primariae Scripturae partes, Lex et Evangelion: Lex peccatum ostendit, Evangelium gratiam: Lex morbum indicat, Evangelium medicum, sanationem et pacem. Lex virtus peccati est, ut D. Pauli verbis utamur: Evangelium, virtus salutis omni credenti. Sparsae porro sunt promissiones in omnes libros veteris et novi Testamenti. Rursum leges etiam sparsae sunt in omnia cum Veteris tum Novi instrumenti volumina. Legis nomine quid D. Augustinus intelligat, vide de Trinitate libr. decimo quinto, cap. decimoseptimo. Inter caetera inquit: Lex data est, ut gratia quaeratur: gratia dara est, ut Lex impleatur. Vide etiam sententias decerptas ex ipso D. Augustino, cum eius operibus impressas. Et ad Optatum epist. centesimam quinquagesimam septimam, de Origine animarum.

¶ Haec nunc breviter de distinctione Legis et Evangelii dixisse sufficiat. Percurremus nunc porro varias Scripturae locutiones, in quibus nomen Legis reperitur: quarum cognitio ad Bibliorum, praesertim Pauli intellectum, extreme est necessaria. Lex et prophetae usque ad Iohannem, inquit Christus Lucae decimosexto : quod dictum valde multa in se complectitur. Nam primum, sicut Prophetae prophetarunt de venturo Christo: ita et lex caeremonialis eundem suis typis, figuris, umbris ac picturis pinxit. Veniente autem luce ipsa, seu re significata, praenunciata, et prophetata, desierunt lex ac prophetae praestita iam sua promissione, futura promittere ac praenunciare. Ideo Christus ibidem hoc dictum exponens ait, Ab eo tempore regnum caelorum annunciari: sicut ipsemet iubet suos Apostolos ubique annunciare, iam regnum caelorum appropinquare, atque adeo advenisse: id est, ipsum regnum Meschiam cum suis spiritualibus bonis, in quibus (teste Paulo Romanorum decimoquarto ) regnum Dei consistit, exhibitum esse. Sic et Matthaei decimo , idem dictum exponit ipsemet Dominus di [?: ] : Omnes prophetae et lex usque ad Iohannem prophetarunt. id est, venturum Meschiam praenunciarunt. Quod lex prophetaverit, et quomodo per suos typos ac picturas prophetaverit, modo dictum est. Secundo, lex est usque ad Iohannem: quia tum caeremoniae, tum moralis lex est paedagogus ad Christum, ad quem cum tunc temporis populum Iudaicum deduxerit, suo officio defuncta est. Sic et nobis quotidie dici potest, Lex usque ad Iohannem durare. i. donec nobis verus Evangelista agnum Dei peccata tollentem coram monstrat, nosque ad eum adducit. Tertio, lex usque ad Iohannem: quia tunc et caeremonialis ac iudicialis lex est penitus abrogata, et moralis per Christum impleta, suoque modo abrogata est, nobisque quotidie (ueniente gratia aut Christo ad nos, seu nobis ad eum) abrogatur, ita ut in nos suum solitum imperium et quasi tyrannidem exercere non amplius possit: sicut Paulus hanc liberationem tum a Morali, tum et a Ceremoniali lege ac servitute elementorum mundi similitudine veri filii, sed in sua infantia serviliter sub tutorib. usque ad praefinitum tempus existentis, Gal. 4. et alibi similitudine mortis mariti declarat. Ob hanc metam finemque legis, tum ipse Baptista, tum et Christus cum suis, se separarunt a templo, et tum novum cultum, tum et alibi seorsim a Levitico ordinarunt, subinde Leviticas ceremonias neglexerunt, violarunt, ac etiam reprehenderunt. Hoc quoque illa laceratio veli templi testata est, et vox Christi in cruce, Consummatum est: item, quod idem erga Apostolos post resurrectionem testatur, tali sua morte impletam esse Legem, Prophetas et Psalmos. Denique Apostoli Act. decimoquinto proprio decreto hanc abrogationem legis coram tota Ecclesia testati sunt, Mosemque quasi sepeliverunt: donec tandem funditus everso templo, reipsa totus ille cultus Leviticus abolitus, est, manetque abolitus iam 1500 annos Lex et prophetae pendere e Christo dicuntur ex duobus praeceptis charitatis, Dei et proximi: Matthaei vigesimo secundo : et eiusdem septimo, summa legis ac prophetarum dicitur esse illa regula, Omnia quaecunque cupitis vobis fieri ab hominibus, facite illis. Intelligitur autem utrunque dictum cum hac restrictione, quatenus scilicet de moralibus documentis aut praeceptis loquuntur, eatenus est illa eorum summa. Non auditores Legis, sed factores fore iustos, dicit Paulus Romanorum secundo : id est, qui non tantum audiunt ac docent legem, eiusque caeremonias utcunque observant: sed qui etiam reipsa ac factis, plenissimaque obedientia legi Dei satisfaciunt. Ibidem dicens Paulus eos qui sine lege peccarunt, sine lege etiam perituros esse: intelligit de iis qui legem Moysis non habuerunt, sed gentiles fuerunt, eos propria conscientia et aliae leges condemnabunt. Contra Iudaeos Moyses coram patre caelesti accusabit in extrema die, ut et ipsemet Dominus testatur. ¶ Sine lege esse, multipliciter intelligitur. Nam primum Romanorum secundo , sine lege dicuntur gentiles esse, quia carebant lege Moysis. Secundo, sine lege esse, est, non agnoscere veram vim legis, sicut Paulus Romanorum septimo dicit: Ego aliquando vivebam sine lege. id est, non proprie agnoscebam verum sensum legis, et quomodo ei subiectus essem. Contrâ autem mox utitur phrasi Venire legem: pro, intelligere eam. Tertio, et ii sine lege esse dicuntur suo modo, qui iam liberati sunt a lege per Christum, et non sub lege, sed sub gratia agunt: qui ita demum sine lege sunt, quod nec ceremoniales ac iudiciales leges eos ulla ex parte amplius obligent, nec ipsa quoque moralis lex eos damnare potest, liberante eos Christo ab eius debito perpetua remissione peccatorum, gratisque eis vitam donante. Quarto, lex est etiam corrupto homini, eamque agnoscenti, imbecilla ad salutem, non sui natura, sed ob carnis corruptae malitiam, quae ei vere obedire aut satisfacere ne quit. Ita lex est eidem homini extra gratiam existenti imbecilla ad salutem. Romanorum [p. 284] column 543/544 septimo, octavo : Gal. 3. Et contra, eidem efficax est ad mortem ac exitium aeternum. Sic idem homo est tum sine lege, scilicet quae ei iustitiam ac vitam dare posset: tum sub lege, ipsum scilicet accusante, iudicante, ac damnante. Quinto, Iustus est sine lege, seu Lex ei posita non est, 1 Timoth. 1: quia sponte quae legis sunt facit, et est sibimetipsi Lex: Roman. 2. Ideo etiam Lex iusto posita non est. primae Timoth. 1. Sexto, Paulus de se scribit 1 Corinth. 9, se exlegibus, aut lege carentibus, exlegem factum esse: id est, accommodasse se ad mores gentilium, ut eos Christo lucrifaceret: sicut paulo ante dixerat, se Iudaeis factum esse Iudaeum. Erat igitur foris ac externa specie sine lege, et quasi negligens legem: cum interim eo ipso facto vel maxime Deo, eiusque voluntati ac legi obedire et satisfacere conaretur. Actorum 21. accusatur Paulus, quod concionetur contra populum, legem ac locum illum. Ubi per legem tota Iudaica religio indicatur: locus vero significat templum, urbem, et terram sanctam. Opus legis esse in alicuius corde scriptum, Romanorum 2 habetur: id est, non tantum noticia ociosa aut speculativa, de qua Iudaei tumebant: sed etiam ipsa facultas ac studium obediendi legi Dei, atque adeo et ipsa obedientia. Dicuntur autem haec ibi conditionaliter non quod reipsa usquam in rerum natura, aut in ullo homine revera extent aut habeantur, nisi quatenus renatis divinitus (ut ita dicam) inchoative inscribuntur. Sed de hoc loco paulo post plenius agetur. Acquiescere in lege, tribuit sibi Paulus secundum renatum hominem, Romanorum septimo : docere volens, pios ex animo assentiri et approbare legis divinae vere intellecta praecepta, cupereque eis plene ac perfecte obtemperare: sed quod impediantur ab inhaerente malitia, ne praestent ea quae cupiunt ac probant. Porro Capite secundo tribuit etiam hypocritis Iudaeis quod acquiescant in lege. Loquitur autem de illa externa hypocriticaque acquiescentia, aut potius superbia ac iactantia legis non vere intellectae, qua tumebant ac gloriabantur se solos habere veram religionem, et omnes alios homines prae se veluti bruta quaedam superbe contemnebant: et praeterea legem non intelligentes putabant se illa sola professione Iudaismi, et qualicunque tractatione ac externa observatione legis, caeremoniis ac disciplina, iustos esse. Ideo istud eorum acquiescere mox hisce verbis depingit: Qui de lege gloriaris, per legis transgressionem Deum dedecoras. Opera legis, quibus Paulus adimit laudem iustitiae coram Deo, sunt non tantum caeremonialia (ut olim Origenes ac Hieronymus, et postea Sophistae ac Papistae, multique etiam hodierno die talia dicta Pauli corrumpere conantur, et sunt conati) non sunt etiam tantum moralia naturalibus viribus facta, sicut alii hanc sententiam corrumpere satagunt. Nam Paulus ibidem mox totam legem excludit ex iustitia, ut quae tantum indicet, accuset, et condemnet peccata, non autem tollat. Sicut et Romanorum octavo ait non esse datam legem quae iustificare ac salvare queat. Et Propheta inquit, datam esse legem non bonam: id est, non vere salvantem. Praeterea Paulus pro hac phrasi opera legis saepe simpliciter opera dicit: sicque omnem iustitiam operum ex salute, ut stercora et damna quaedam excludit. Dicit quoque iustitiam ac salutem donum esse. ad haec utitur particula Gratis: dicit item, impium, et non operantem iustificari: et iustificationem esse gratuitam iustitiae imputationem, esse remissionem peccatorum. Auget quoque vehementius hanc separationem iustitiae gratuitae ab omnibus bonis operibus, dum Romanorum decimo dicit, istas duas iustitias, imputativam et operariam adeo esse diversas, ut altera quidem plenissimam obedientiam flagitet, altera vero tantum credentibus contingat. quin etiam adeo eas inter se pugnare affirmat, ut qui legis aut operae iustitiam quaerant, iustitiam Dei aut fidei reiiciant et in sequenti docet, quod operum et gratiae iustitia [?: ] invicem destruant: sicut et ad Galatas contendit, quod qui perper legem quaerant iustitiam, prorsus omni beneficio Christi priventur. Hinc liquido apparet, [?: Pa--- ] hac phrasi, Opera legis non iustificant, omnia simpliciter opera, quae legibus aut mandatis Dei praecipiuntur, quoquo modo et quibuscunque demum viribus praestentur, excludere. Consonat cum hac sententia Paulietiam Isaias, qui clamat, Omnem pietatem hominis esse ut florem agri, quin et omnem iustitiam eius eum pannum menstruatae. De hac loquutione dicetur aliquid etiam infra in voce Operum. Per legem dicitur [?: ] tantum cognitio peccati. Vulgus Iudaeorum, et etiam [?: ho- ] erna die operariorum, ita male verum sensum acusos legis intelligebant, ut crederent legem esse remedium contra peccata, et causam iustitiae ac vitae, efficereque ut tum vitemus futura, tum expiemus praeterita percata. At Spiritus sanctus per selectum Christi [?: org- ] non ostendit prorsus contrarium huic, esse nunc in hac corrupta natura verum usum ac finem legis, ut mox clarius dicam. Sine lege iustitiam Dei patefieri, et tamen habere eam testimonia a lege ac prophetis, dicitur [?: Ro- ] tertio. Sententia est, quod cum Lex non proprie ad eum finem data aut instaurata sit, ut iustificet, aut [?: ] salutaremque iustitiam afferat ac offerat, sed potius [?: ] accuset ac condemnet: ideo iam per aliam doctrinam, nempe per Evangelium ac novum testamentum, veram salutaremque iustitiam mundo patefieri et offeri. Ne tamen quis offendatur et dicat, plane novare, veteribus inauditam, atque ideo falsam iustitiam a Paulo praedicari: ideo dicit hanc ipsam iustitiam nihilominus sua perspicua testimonia habere ex lege et Prophetis: sicut et Christus affirmat, Mosem de se testatum esse. Gloriationem esse exclusam non per legem operem, sed per legem fidei, dicit Apostolus Romanorum tertio : ubi credo vocem legis generaliter pro doctrina acceptam esse: ut supra docuimus, Thora Hebraeis sonare. Eam igitur adhibitis propriis distinguit, ut leges vere sic dictam, adiuncto proprio operum notet: Evangelion vero, legê aut doctrinam fidei nominet. Quod vero dicit, non per legem excludi gloriationem, sed per Evangelion, recte intelligendum est. Utraque enim doctrina excludit, sed diversa ratione: Lex quidem, dum obturat omne os, omnes concludit sub peccatum et iram: et dum cognitionem peccati, extremeque nostrae foeditatis nobis in faciem obtrudit. Evangelion autem, dum gravitam, precariam, aut (ut indicam) eleemosynariam tantum iustitiam nobis offert, exclusa prorsus meritoria. De hac igitur posterior exclusione gloriationis hic proprie Paulus pronunciat. Alioqui illam aliam exclusion em gloriationis cum [?: ] bi, tum in hoc ipso Capite satis urget. ut cum dicit [?: ] tum mundum fieri rerum Deo, per legem esse cognitionem peccati, et omnes destitui gloria Dei, ne [?: ] cet de iustitia obedientiae impletionisve legis [?: ] mortalis gloriari queat. Legem non deleri, aut [?: ] fieri per fidem, sed stabiliri, Paulus docet Romanis tertio . Fit autem illa sane aliquo modo et irrita, et [?: ] bilis, per fidem. Primum enim stabilitur per fides dum ea ita veluti paedagogus peccatorem ad [?: Casstum ] adducit, sicque Christum veluti finem suum consequitur. Secundo stabilitur, dum illi impletionem obedientiamque extreme flagitanti, ac quasi [?: esu-- ] meritum aut satisfactio Christi pro unoquoque in dente applicatur: qua ratione illi sic unusquisque [?: ] dens debitum poenae ac obedientiae quasi persolvae. Tertio stabilitur dum iustitia ab ea exacta, a peccto-re imputative praestatur. Quarto stabilitur, dum per [p. 285] column 545/546 fidem vires in homine instaurantur, quibus legi novam obedientiam praestare incipit. Denique stabilitur per fidem lex, dum regnum Dei instauratur, Deus glorificatur, et homines ad pietatem ac iustitiam retrahuntur. Contra vero per fidem lex fit irrita, dum fides transfert auditorem in aliam perfectiorem doctrinam, ab eius umbris ac egenis elementis: dumque a Mose ad Christum eum traducit: dum ipsi paedagogia aut curatio, seu tutela pueri seu pii adimitur: dum leges caeremoniales ac iudiciales penitus abrogantur: dum etiam moralis non potest amplius talem hominem, etiamsi peccet, damnare, liberante eum semper alio a maledicto legis per remissionem peccatorum: dum item mortificato vetere homine, lex non potest eius pravas cupiditates excitare et irritare. Denique abrogatur autirrita fit per fidem lex ista externa, dum homo renovatus iam sibimet lex est, habetque legem in corde suo inscriptam: et non propter coactionem legis, sed ultroneum ac spontaneum studium boni suamet sponte recta agit, et ultro contendit ad omnis rectitudinis scopum, sine hoc infesto calcari aut exactore, seu ergodiocte. Exlege esse dicuntur qui legem sectantur, audiunt, praestare se posse confidunt, perque eam iustificari ac salvari conantur. Talis periphrasis est etiam, Qui ex circumcisione, qui ex praeputio, qui ex fide, qui ex lege, pro fidelibus, praeputiatis, circumcisis, legalibus, etc. Lex iram operatur, inquit Paulus Rom. 4: quod verum est multipliciter. Nam cum accuset peccatum, iramque ac poenas Dei nobis denunciet, vere iram, id est, damnationem ac poenas peccatorum efficit. Eadem etiam miseri hominis iram ac fremitum vicissim contra Deum excitat, dum eum sine fine ac modo urget, tum mandando ei talia, quae ab eius natura sunt alienissima: tum quoque vituperando non tantum eius opera consilia ac conatus, sed etiam ipsum totum ut distortissimum, utque hostem Dei, omnisque honesti, atque adeo et ex patre diabolo natum, et denique dum eum damnat aeternisque suppliciis addicit. Unde quasi diabolica quaedam commotio aut furor in homine contra Deum excitatur. Ita lex et Dei iram erga homines, et hominum erga Deum, non tantum declarat ac illustrat, sed etiam vere auget et accumulat. Ubilex non est, ibi nec peccatum: inquit idem gentium doctor, Romanorum quarto . Item quinto: Peccatum non imputatur, nisi existente lege. et, Peccatum esse mortuum, ubi non est lex: Romanorum septimo . Notum sane et certum est, omne peccatum ideo esse peccatum, quia violat aliquam legem, aut rectitudinis normam, seu quia aliquando Lex id vetat ac condemnat. Ubi vero nulla talis norma est, ibi violatio aut transgressio eius nulla fieri aut existere potest, eoque nec peccatum contra eam est. In positivis legibus id manifestum, ac quasi palpabile est. Ubi enim nulla lex prohibet armorum gestationem, ibi nullum crimen est ea gestare. Sic et ubi non est lex vetans esum [?: carni-m ] , sicut in religione Dei nulla est, ibi esus earum [?: lici-us ] est. Si Deus non prohibuisset pomi esum, non fuisset peccatum id edere. Sic etiam de ipso Decalogo ac lege naturae aut morali idem verisime dici potest, quod sicut, si ea prorsus in rerum natura non existeret, videlicet non solum in libris, sermone ac memoria hominum, sed nec in iustitia aut voluntate Dei, contraria facta minime certe essent peccata. Ita ubi eadem plane ignoratur, non tamen data opera (sicut Deus dicit, tam multa millia esse in Ninive, eorum qui nequeant discernere inter dextram et sinistram:) ibi minus grave est peccatum, contra eam aliquid egisse: ideoque servus [?: ] ignorantiam peccans, minus vapulabit. Huc pertinet disputatio, quatenus ignorantia excu set peccatum. Ergo contra ubi est lex, et quidem nota, tanto maius et intolerabilius est regnum peccati. Verum Paulus in hisce tribus dictis loquitur potissimum de agnitione peccati, de eius vexatione conscientiae, et irritatione pravarum cupiditatum, quae absente aut ignorata lege non accidunt. sic ipsemet sine lege vixit. De quo eius sensu postea dicetur in voce Peccati plenius. Vique ad legem fuit peccatum, Rom. 5. i. inde a primo lapsu Adae usque ad instaurationem legis per Mosem factam. Asserit hic Apostolus, non tantum peccatum sed etiam eius poenam, nempe mortem ac damnationem, fuisse semper inde ab Adamo, etiam ante legem Mosaicam quae ingentia mala cum revera sine lege Dei existere nequeant, indeque omnem suam vim hauriat (legem enim causam esse, ut peccatum imputetur, magnifiat et puniatur: ut severissimum edictum monarcharum, prohibens Christianismum et Luteranismum) causa est cur id pro grandi crimine habeatur et puniatur: alioqui si tale edictum aut lex non extaret, non imputaretur id peccatum, nec quisquam propterea damnaretur et puniretur. Quare necesse est tunc quoque fuisse aliquam legem, quam peccantes violarint, et a qua sint accusati, damnatique, ac morte puniti, cuius legis ista Mosaica sit tantum quaedam renovatio aut instauratio. Quare legem semper damnasse et punivisse peccatores, eamque eius genuinam vim esse, atque adeo non tollere peccatum, ut sit quasi prae cipua causa peccati, ut peccatum inde omnem suam vim habeat et hauriat, et sine ac peccatum esse aut nomino existere nequeat. Frustra ergo inde iustitia et vita quaeritur, unde iniustitia et mors perpetuo scaturiit, et torum mundum perpetuo vastavit ac perdidit. Legem subintrasse, ait Paulus Rom. 5, ut peccatum abundaret: docens nimirum, ideo legem instauratam esse per Mosen, ut magnitudo peccati ac malitiae humanae tanto magis illustraretur, et omnibus innotesceret. Peccatum vobis non diminabitur: non enim estis sub lege, sed sub gratia. Rom. 8. Potest videri hic Paulus de imputativa liberatione a damnatione legis loqui, et quasi quodam praemio futurae victoriae, iustitiae ac salutis nos ad alacre certamen contra innatam corruptionis malitiam, aut originale peccatum invitare: sed loquitur de altera illa aut consequenti liberatione ac gratia, qua homo instauratus iam incipit Deo obedire, et legi Dei condelectari, ita ut Satan et regnans cordis malitia per segem non amplius tanto magis nos ad peccandum incitare, et pravas cupiditates irritare queat: sed, gratia Dei cor nostrum fovente, et Spiritu insuper sancto imbecillitates nostras adiuvante, incipiamus condelectari legi Dei: incipiamus etiam non tantum velle, sed et perficere, operante in nobis utrumque Deo, omnis boni fonte et authore. Rom. 7. varie omnino utitur voce Legis Apostolus. Primum enim videtur simpliciter ac in genere accipere legem pro omni lege, etiam prophana ac politica, cum dicit legem dominari tantum viventib. mortuos enim huius vitae leges missos faciunt, tanquam extra suum dominium egressos. Deinde cum dicit, mulierem vivente viro lege devinctam esse, sed eo mortuo esse liberam ab eius lege: videtur significare ius aut obligationem mariti, qua soluitur mulier mortuo marito. Tertio, cum dicit, nos mortuos esse legi: intelligit ipsam moralem legem, quam veluti paedagogum tum accusantem, tum ad hunc a se ablegantem deseruimus transeundo ad Christum: et cuius iustitiam ac vitam non amplius quaerimus aut curamus, dum nos per solum Christum iustos ac salvos esse et fore credimus. Sic igitur morimur legi et vivimus uni Christo, cui nos in posterum addiximus. Nec tantum voto aut voluntaria migratione a Mose ad Christum dicit nos legi mortuos esse: sed etiam rei ipsius natura commutata, nempe extincto nostro vetere Adamo, aut carne, inque lex erat efficax, non tantum ad accusationem et damnationem; sed etiam ad [p. 286] column 547/548 excitandas in nobis pravas cupiditates et operationes, quas vetus Adam veluti maritus quidam noster cum Satana opera aut instrumento legis, tamquam quodam medio aut causa cooperante in nobis movebant et efficiebant. Verum extincto, aut certe mortificato nostro hoc veteri Adamo, ceu marito, lex non est amplius ad tales effectus in nobis potens ac efficax. Quoniam autem admodum absurdum videtur esse istud paradoxon, quod lex operetur in nobis cupiditates et passiones peccatorum: ideo et Paulus id illic exponit, et nos aliquid de ea re hic adiungemus: tametsi paulo ante in dicto, Lex iram operatur, aliquid de hac re dixerimus. Primum igitur, lex facit abundare peccatum, ipsa clara noticia seu declaratione magnitudinis peccati, eiusque perpetua accusatione. Secundo, facit abundare peccatum, quia semper gravius existimatur is peccare, qui scit voluntatem heri sui, et non facit, quam is qui ignorat. Affert autem lex noticiam recti et pravi. Tertio, auget lex peccatum, accusando cum naturam ipsam hominis, tum et omnia opera, conatus ac cogitationes ipsius. Veritas autem odium parit, ut ille verisime inquit. Nemo enim non aegerrime fert, se suaque omnia adeo extreme vituperari: ut sane lex hominem etiam tanquam filium diaboli insectatur et vituperat. Quarto, lex auget peccatum reipsa, dum Deum tanquam austerissimum, ac severissimum iudicem homini proponit, ac docet eum perpetuo extremum exitium illi intentare, nobisque irasci, et acerbissimum hostem esse, ac in nostrum damnum interitumque vigilare. Talem enim adversarium, eiusque mandata necessario homo, ut suum carnificem, odit ac detestatur. Sic igitur tum desperatio in homine per legem excitatur, tum etiam extremus fremitus ac veluti furor quidam contra Deum, ut suum longe immanissimum carnificem. Quinto, verissimum est etiam in communi vita, quod omnes nitamur in vetitum, cupiamusque negata, ut inquit Poeta: quodque quamprimum aliquid nobis prohibeatur, mox idipsum tanto maiori desiderio ardeam 9: sicut Salomon dicit, Panem furtivum. i. iniuste partum, dulcem esse. Et Ovidius: Gaudet furtis Venus. Innumera experimenta hanc nostram perversitatem quotidie patefaciunt et coarguunt. Verum haec ipsa pestis aut malitia inhaerentis peccati, multo est efficacior in religione, ubi satan quoque corruptam naturam contra Deum ac eius legem excitat ac extimulat. ut videmus in exemplo Iudaeorum: quamprimum eis aliquid Deus mandat, mox abhorrent ab eo et contraque primum eis aliquid prohibet, mox id toto corde desiderant. Iusserat simul, et tot promissionibus invitaverat Deus Israelitas, ut intrarent in terram Canaan. at illi sudinde nolunt ingredi in eam, vituperant eam, laudant suam conditionem in Aegypto, et cupiunt eo regredi, totiesque desperant et murmurant contra Deum. Paulo post, ubi Deus prohibet, ne intrent in eam intra annos 40, mox cohiberi non possunt â Moyse vetante et protestante quin irruant in eam: ubi etiam conciduntur. Concluserat eos Deus antea in servitute Aegyptiaca, ubi toto pectore anhelabant ad terram Canaan. Mox vero ubi eos inde per ingentia miracula educit, et vetat ne eo unquam amplius redeant, subinde in eandem regredi conantur. Alligaverat eos Deus ad certum cultum praescriptarum caeremoniarum, et certum etiam locum sacrificandi. At illi ubivis alibi sacrificare malunt. Nos contra, ubique et omni tempore iussi sumus adorare patrem in spiritu et veritate, quod perinde bonum piumque sit in quocunque loco ac tempore Deum colere ac invocare. At nos contra furenter volumus Deum, eiusque cultum, ad certum locum alligare: ut ad Hierosolymam, Romam, Compostellam, certa aliqua templa, celebria idola aut statuas, certaque tempora, vestes, et similia. Ante Christum circumcisio erat abominatio gentibus, cum divinitus mandabatur: nunc contra, postquam est abolita omnes circumcidi volunt. Quare tota fere Asia et Africa circumciditur. Talia innumera exempla deprehendere in vita possis, ubi nitamur ardentissime in [?: ve---- ] et cupiamus negata, tantum impellente nos sensu carnis nostrae, hostiliter bellum contra Deum gerente, eiusque domino ac patre diabolo. ¶ Hisce adde quae supra-dicta sunt de dicto, Ubi non est lex, ibi nec peccatum: et, Sine lege peccatum non imputatur: et, Lex iram operatur. Quib. simile est, quod hic addit Apostolus, Sine lege peccatum est mortuum. Mortuum. n. est, quoadnoticiam, et istam talem inflammationem, excitationem, et veluti irritationem. Ex hisce intelligi aliquo modo potest, quomodo et cur lex dicatur augere peccatum, et excitare in membris nostris pravas cupiditates, quam tamen plusquam satanicam malitiam homo sibi de semet nullo modo persuadere patitur. Verum haec omnia legem non per sese, suave natura, sed per accidens, vitio scilicet nostrae corruptissimae naturae, operari, docet ibidem Paulus. Legem. n. affirmat sua natura iustam, [?: ] ctam, bonam, ad vitam datam, et spiritualem esse. i. quae requirat internam ac spiritualem obedientiam: sed nos contra carnales esse, qui ei obedire nequeamus. Per accidens ergo lex ista ingentia mala patrat. Inter varia porro significata Legis in hoc capite 7, illud ultimum est, quod sub finem bis ponit legem pro ipsa corrupta natura, aut originali peccato. ut cum dicit, Video [?: al-- ] legem in membris meis: et, Captinor, aut captivus decor sub legem peccati. et denique ait, Mente servio legi Dei, et carne servio legi peccati. Porro 8 Capite [?: eius-- ] Epistolae, vox legis itidem quasdam difficultates et obscuritates parit: ut cum ait, Lex spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis: ubi Lex spiritus tum ipsum Evangelion, tum et Spiritum sanctum, quatenus nos absoluit ac renovat, significat. Evangelion. n. dum nobis perpetuam remissionem peccatorum annunciat, et reipsa offert ac praestat, efficit, ne ulla condemnatio nos premat aut opprimat: Spiritus S. autem nos renovans, et promptos ad obediendum Deo efficiens, tum fidem perpetuam remissionem peccatorum flagitantem nobis suppeditat: tum efficit ne volenter, multoque etiam minus malitiose peccemus. Qua ratione damnationem irae, aut severae Dei iustitiae effugimus. Lex peccat hic significat ipsum ius ac potestatem peccati, quo tum inhaerens peccatum aut malitia, tum et totum regnum peccati in hominem [?: e--- ] gratiam existentem, saevit ac dominatur. Haec vero ipsa potestas maxima ex parte venit ex lege Dei, unde peccatum suam vim haurit, eoque forte probabiliori ratione lex peccati nominatur. Rom. 9 dicitur Israel [?: ] legem iustitiae, et ad legem iustitiae non pervenisse. i. ad leges iustificantem. Verum videtur esse Hebraismus: pro, iustitiam legis sectari aut consequi. Solent. n. Hebraei, ut in Constructione nominum dixi, sic pro arbitrio epitheta cum subiectis, et accidentia cum substantia convertere, ut pro iustitia legali iam dicant iustitia legis, iam vicissim lex iniustitiae. Rom. 10. dicitur finis legis esse Christus: quod dupliciter fere intelligi potest. Primum, quia lex est paedagogus ad Christum: et tandem ultimo suo fine ac usu id [?: ] ut peccatorem desperantem de iustitia ac salute operis legis, ad Christum unicum servatorem perducat. [?: Secundis ] Christus est finis legis: quia id quod ea exigit ac flagitat, nempe sui impletionem perfectissimam, aut [?: obedtiae ] iustitiam, persolutionemque poenarum pro peccato, et Dei placationem, solus praestat: solus ipse illa decem milia lentorum, quae lex ab homine exigit, pro eo persolvit [?: ] lus ille nos a maledicto legis liberat. Denique Christus est finis legis, quia nos condit aut instaurat ad bona opera, seu ad legis obedientiam, et in nobis eam excitare ac praestare incipit. Sic Rom. 8 dicitur ideo Christus [?: ] sus, ut iustificatio legis in nobis impleretur. [?: Huc- ] [p. 287] column 549/550 ranturea quae supra diximus, quomodo per fidem lex stabiliatur. Sub lege esse, 1 Cor. 9, significat Paulo, observare ceremonias legis. Dicit. n. se iis qui erant sub lege factum esse sub lege, ut eos qui sub lege erant lucraretur. Rom. 6 sub lege esse, est sub esse maledicto legis. Contrarium est Sub gratia esse. Sic et Gal. 4 Christus dicitur factus sub lege. ut nos a maledicto legis liberaret. Denique sub lege esse, est, a lege regi ac gubernari, ut puerum, ut carnalem, ut non spiritui ultro obedientem. Vide supra de abrogatione legis, aut liberatione a lege. Legis opera dicuntur, quaecunque lex precipit: praesertim autem Decalogus. Aliquido tamen, licet raro, videntur tantum ea dici opera legis, quae illa nobis extorquet, non quae gratia per nos efficit. Cum autem Paulus ex iustificatione opera legis excludit, dicens, Ex operib. legis non iustificabitur omnis caro, etc. tum simpliciter omnia nostra bona opera excludit, sive a renatis, sive a non renatis, sive ex gratia, sive ex natura facta, ut ex innumeris aliis aequivalentib. phrasib. apparet: qua de re supra plenius monui in vocabulo Gratiae, et etiam in hac ipsa voce paulo ante. Gal. 2 inquit Paulus, Ego per legem legi mortuus sum, ut Christo vivam. i. lex me ad desperationem de sua iustitia ac salute, ac ad quaerendum alium servatorem, volentem nolentem adegit. Quo modo alio qui etiam per Christum legi moriamur, supra plenius dixi. Gal. 3 dicitur, Lex non est ex fide: quod non est ita intelligendum, sicut cum Paulus Rom. 14 inquit: Quicquid non est ex fide, peccatum est. Hoc. n. modo etiam lex est ex fide. scimus. n. eam a Deo esse, Deum eius obedientiam flagitare, et placere Deo ut legi obediant homines. Sed sensus est: legem non polliceri iustitiam soli fidei, aut credenti, verum integre obedienti. Sicut ipsemet Paulus sese declarat, addens legem dicere: Qui fecerit ea, vivet in eis. i. quod integram obedientiam a salvandis requirat et flagitet. 1 Corin. 15, Peccati autem vis est Lex. i. ideo et ea demum ratione gravat, accusat et punit, Deoque exosum reddit hominem peccatum, quia est a lege prohibitum. Nisi. n. a lege prohibitum esset, tantopere Deo non displiceret, nec adeo hominem gravaret ac perderet. Convenit hoc dictum cum illis suprâ explicatis: Ubi non est lex, ibi nec peccatum. item: Ubi non est lex, ibi peccatum non imputatur. Sicut vero ibi ait Apostolus omnem efficaciam peccati venire ex lege: ita porro adiungit, mortis vim, potentiamque contra homines non aliunde esse, quam ex peccato. Sicut. n. lex causa est, cur omne contrarium factum sit peccatum. i. res Deum offendens, et hominem coram eo faciens reum: ita porro illud pravum factu est causa, cur Deus irascatur et puniat: ut lex sit causa efficiens peccati, peccatum autem sit causa poenae seu mortis. Omne. n. factum ideo malum bonumve habetur, quia est superioris lege aut mandato prohibitum aut praeceptum: et quicunque punitur, aut etiam praemio afficitur, ideo poena praemiove dignus censetur, quia aliquid vel prohibitum vel mandatum perpetravit. Galat. 2 Quod si ex lege sit iustitia, Christus frustra mortuus est. Si. n. nostris operib. legi praestitis iustificari et salvari possemus nihil certe Christo indigeremus. Sed Christus ob hoc ipsum nobis datus est, ut quoniam lex nos salvare ne qui [?: -uit ] , ipse nos iustos ac salvos faceret. Idem prorsus dicit illud dictum, Spiritus arguet mundum de iustitia, quia vado ad patrem. Gal. 5 dicitur, quod qui circumciditur. obligetur totam legem praestare. quod verum est: quia circumcisio erat foedus, obligans hominem ad toti legem. Tanto autem erat ea obligatio vehementior, et minus apud Deum dispensabilis, quod iam post agnitum Christum, veluti desperantes de eius plena salvatione, ad [?: ---en ] recurrebant, a libertate in servitutem, a solido [?: do- ] ad paedagogum: idque cum ingenti scandalo, ac veluti damnatione quadam Christianismi. Eodem cap. dicit-r: Si spiritu ducimini, non estis sub lege. quia videlicet primum Spiritus sancti donum indicat, nos iam esse sub alio servatore, quam sub Mose: quia indicat nos esse liberatos a maledicto legis, quia iam sponte spiritu impellente ea agimus quae recta sunt: non perpetuo instante, exigente, et extorquente paedagogo, aut etiam tyranno Moyse. Legem dari aut inscribi in cor, Hebr. 10, et Ierem. 31, est, ita spiritu Dei renovari, illuminari, et inflammari cor, ut et iudicare de reb. divinis rectius homines queant, et cupidius illis obtemperare conentur. Non autem est sensus, quod pii plenam noticiam omnium sententiarum legis ac doctrinae Dei per illam spiritualem institutionem aut legis inscriptionem habeant, sicut fanatici quidam ex illis dictis contra Scripturam perperam ratiocinantur. Iacob. cap. 1 vocat legem perfectam libertatis, mandata Dei coniuncta cum animi regeneratione: ubi iam sunt non tantum mortuae ac fugaces noticiae, ut eae quae ex speculo concipiuntur, sicut ipsemet ibi loquitur, quales sunt eae quas sola lex in animali homine gignit: sed vivae, efficaces, permanentes, et in opere ipso vigentes. Talis vero lex dicitur esse libertatis, quia non amplius serviliter aut tyrannice urget hominem ad praestanda opera: sed ultro ac ex libertate spiritus, sponte ei obedit homo renatus. Capite 2 vocat Iacob. legem regiam illud praeceptum, Dilige proximum tuum sicut teipsum: quia sicut rex totum populum sub se habet, sic haec universalissima regula plurima specialia mandata. Christus negat se venisse legem solvere, sed implere, Matth. 5. Putabant illi eum simpliciter ac prorsus legem abrogaturum, lata nova quadam, sua multo commodiore: sicut ferme etiam Papistae hoc tempore sentiunt. Evangelion. n. dicunt esse novam et perfectiorem lege Mosaica. Sed Christus revera non venerat ut simpliciter tolleret, aut antiquaret etiam moralem legem: verum ut eam impleret, praestando quae caeremonialis in suis picturis pinxerat, praestando integram obedientiam et poenas, quas lex exigebat ab homine: et denique renovando et condendo hominem, ut ei obedire inciperet. Caeterum non immerito lex solui dicitur, cum abrogatur. est. n. quasi quoddam vinculum, ligans et obligans homines ad praestanda ea quae lex iubet. Quare ad naturam legis alluditur, cum solui dicitur. Ex operibus legis esse Paulus Gal. 3 dicit eos, qui per legem iustificari et salvari conantur. Eos vero dicit esse sub execratione, quia scriptum sit, Maledictus qui non permanserit in omnibus quae sunt scripta in libro legis. Neminem vero in omnibus permanere, aut omnia vere perfecteque praestare quae lex praecipit. Ex Zion exibit Lex, et verbum Domini de Hierusalem (inquit Isaias cap. 2. et Hoseas 4 ) idem per utramque vocem significantes. Sensus autem est, quod inde propagatio verae doctrinae ac religionis sit incoeptura, dispersis per totum mundum Apostolis, quin et ipsemet Meschias cum sua passione et bonis sit inde venturus. Allusio autem est ad communem morem regnorum, ubi ingens decus est primariae civitatis ac regiae sedis, quod omnes inde mandata, leges et iura petere cogantur. Tali gloria condecorant Prophetae Ierosolymam, eamque veluti matrem omnium Ecclesiarum et magis ram fidei faciunt: quod re ipsa accidisse, Acta Apostolorum abunde narrant. Hoc decus Romana Babylon sibi falsissime usurpare conatur, clamans in suis decretis: Omnes Ecclesias in tota Europa non aliunde quam Roma, et per Romanos doctores propagatas esse. Quod cum omnes historiae, tum et ipsamet acta falsissimum esse liquido convincunt. Lex Dei in alicuius corde tunc esse dicitur, cum is non tantum ore et externa hypocrisi, sed et vero animi affectu legem Dei sequitur. Sic dicitur Psalm. 37. Lex Dei in corde eius, ideo non nutabunt pedes eius: id est, ideo nec ipse declinabit ad falsam doctrinam aut pravam vitam, motus felicitate impiorum: nec Deus iratus eum, ut iniustum, perire patietur. Debilitari aut infirmari legem, Habacuc 1, est, negligi, cum [p. 288] column 551/552 homines putant Deum nec malos punire, nec bonis benefacere. Legem tuam gratificare mihi, Psal. 119. id est, fac clementer ut eam sedulo observem. Lex pietatis aut clementiae in lingua eius, Proverb. 31. pro, pia ac salutaria meditatur, docet, loquitur, et agit. Sic quoque dicitur Lex veritatis. ut, Lex veritatis fuit in ore Levi, Malach. 2. id est, lex aut doctrina vera. Lex una, id est, eadem, erit diversis personis, aut rebus: Num. 15. Lex una et iudicium unum erit vobis et peregrino. Sic et paulo ante dixerat: Statutum unum erit vobis, et peregrino: Sicut vos, sic et peregrinus erit coram Domino. Et mox ibidem: Lex una erit vobis, ei qui fecerit per errorem. pro, eaedem caeremoniae aut ritus sacrificii in expiando. Ista est Lex hostiae pro delicto, Levit. 7. pro, hic est ritus oblationis illius. Ista ex lex domus, super vertice montis erit. Ezech. 43. pro, ista erit ratio aut forma templi. Dari legem in omnibus provinciis, Esther 8. Ut daretur lex in omnibus provinciis: id est, decretum promulgaretur. Legem egredi a rege, Dan. 2. id est, ferri ab eo sententiam, decerni, mandari, tradi mandatum ministris, ut exeuntes passim publicent: de hoc loco et supra in Exeo et Egredior dixi. Facere cras secundum legem hodiernam: Esther 9 pro, ut hodie actum factumve est. Et ita ingrediar ad regem, quod non est secundum legem: Esther. 4. pro, quod est praeter morem aut consuetudinem. Legitimum, et statutum aut ordinatum quippiam certa ratione, idem est: ut Exod. 28, et Levit. 6. Legitimum hoc est: id est, sic consecrabuntur, sic vestientur perpetuo sacerdotes. Legem naturae communiter vocant noticias de moribus, divinitus menti hominis in prima creatione inscriptas, quarum adhuc aliqua vestigia aut umbrae. praesertim secundae Tabulae praecepta attingentes, et Deum non considerantes, etiam post ruinam aut corruptionem hominis superstites utcunque sunt. Eas nunc quidam nimium exaggerant, ut magnitudinem corruptionis morbique hominis obscurent, et liberum arbitrium cum Papistis amplificent: unde porro totius Evangelii ac Christi medici obscuratio consequitur. Praesertim autem dicta quaedam Rom. 1 et, 2 male intellecta, nimium importune urgent. Quo igitur et illas Pauli phrases explicem, et hunc errorem nonnihil ope beneficioque Dei retundam, de hac ipsa materia et duob. illis capitibus Pauli ad Rom. nonnihil disseram. ‘De primo et secundo capite ad Romanos, quatenus libero arbitrio patrocinari videntur. ’ Quidam negligentius, aut etiam parum sincere Paulum legentes. putant, se magnum subsidium pro asserendo lib. arb. ex Rom. 1 et 2 habere: quare et de eis capitib. aliquid dicendum est. Hic vero velim iterum atque iterum admonitos sinceriores doctores, ut magnitudinem ac significantiam verborum utriusque eius capitis diligenter secum expendant: quae si simpliciter ac assertive accipiantur, nullo modo possunt intelligi de quadam tenui, fugaci ac inconstante facultate virium, intellectus ac voluntatis, per quas rimas illi adversarii labi se posse putant aut conantur: ut si obtineatur, haec duo capita simpliciter et recta asserere humanas vires, omnino sit postea necessarium ex tanta verborum amplitudine et emphasi concedere prorsus Pelagianam libertatem virium humanarum. Quem horrendum errorem ut vitemus, adhibeamus interpretationem horum locorum fidei analogam. Quae quidem etiam nativa ac genuina huius loci esse deprehendetur, et non vel violenta, vel aliunde importata, sed ex ipsis verbis ac sermone, doctrinaque Pauli sua sponte nata, et inde accepta, ut mox cupidis veritatis liquido patebit. In primo cap. teste Augustino, Hieronymo, Ambrosio, Chrysostomo, Primasio, Theophilo, et aliis Patribus, agitur non de noticiis naturae inscriptis aut innatis, sed de scientia Dei, et noticiis ex operib. eius per ratiocinationem perceptis: ut mox ex sequentib. verbis, quae illas duas voces in primaria propositione existentes, Veritas et Iustitia, explicant, manifeste patet. Sicut. n. Paulus in ea propositione, Detinent Veritatem in Iniustitia, primum [?: po-- ] vocem Veritas, postea Iniustitia: sic mox ordine prius explicat, quid intelligat per vocem Veritas, nempe veri Dei scientiam aut fidem, hisce verbis: Scibile, aut quod [?: s--ri ] potest Dei, notum est eis. Deus. n. eis manifestavit. ni invisibilia Dei ex operib. creationis considerata intelliguntur. etc. Postea exponit secundam vocem Iniustitiam, inquiens: Non ut Deum glorificaverunt, etc. Ex qua ipsius Pauli explicatione clarissime apparet, agi hic ab [?: eo-- ] de innatis noticiis aut primis principiis, sed de noticiis ab effectu ratiocinando repertis. inquit. n. clare, invisibilia Dei ex operib. creationis considerata intelliguntur. Credatur ergo Paulo semet exponenti, de qua noticia agat. Expendatur et conferatur modo textus diligenter, et non unica tantum sententiola male torqueatur. [?: E- ] . n. hic talis quaedam Hebraea expositio, quae primum breviter aliquid proponit, postea id plenius exponit de qua in meo Tractatu de Hebraismis prolixius dixi, de simile exemplum mox in 2 cap. occurret. Verum adscribit ipsa Pauli verba, simulque notas distributionis textus adiiciam. Accusat Deus homines a Veritatem b in Iusstitia detinentes, a Propterea quod cognoscibile Dei manifestum est in ipsis. Deus. n. eis manifestum fecit. [?: N-- ] quae sunt eius invisibilia, dum per res conditas ex creatione considerantur, perspiciuntur, nempe eius aeterna [?: po-- ] tia ac divinitas: ad hoc ut sint inexcusabiles. b Propterea quod cum Deum cognoverint, non ut Deum glorificaverunt, neque gratias ei egerunt. sed vani facti sunt in ratiocinationibus etc. Et commutaverunt gloria incorruptibilis Dei, etc. Confirmat id etiam ipsa vox Veritas hoc loco â Paulo posita, quae non proprie significat cognitionem Dei in nobis existentem, multo minus nobis (in quibus mendacium regnat) innatam, in qua sane [?: signification- ] nusquam in Sacris literis reperietur: sed illam sententiam aut scientiam quae de Deo haberi debet, quam communiter vocamus fidem, aut veras sententias, ac doctrinam de Deo, quas utcunque Ethnici ab effectib. et experientia ratiocinando delibaverunt. Sic saepe in Sacris literis, [?: imo-- ] nunc in Ecclesia, veritas pro vera fide ac scientia Dei, seu etiam pro vero cultu ac religione ponitur: et contra, [?: ] dacium pro falsa fide, scientia, aut doctrina Dei. Sic et ipsemet Paulus mox utitur hisce vocibus, inquiens: Commutaverunt veritatem in mendacium. i. veram fidem ac religionem (cuius alique particulam utcumque ratiocinando ex operib. ac providentia Dei, aliqui Ethnici degustaverit) in falsas opiniones et errores de Deo. Idem ei etiam est, [?: ] ibidem dicit: Ethnicos commutasse gloriam Dei immortalis in similitudinem imaginis corruptibilis hominis. [?: Et- ] Ethnici non perceperant totam noticiam, scientiam, aut [?: ] Dei: tamen initia eius ratiocinando aliquatenus [?: ] effectibus tum etiam ex Patrum ac Sacrarum literarum [?: se- ] tiis per orbem terrarum sparsis ac per manum traditis [?: ] gerant, nempe esse Deum, esse unum Deum, esse omnipotentem, sapientem, iustum, causam boni, etc. Quia ergo [?: E- ] nici haec prima fundamenta scientiae aut fidei de Deo [?: ] cunque perceperant, et etiam plus percipere potuissent, [?: ] animo scrutari, quaerere, et interrogare dignati [?: fuis-- ] ideo dicit Paulus, eos detinere et corrumpere veritatem. i. veras sententias, scientiam, aut fidem de Deo [?: ] iniustitiam et errores. Non sane apparet, quomodo innata principia de Deo, veritas Dei vocari possint: [?: ] omnis homo, quo ad Deum ac res religionis attinet, et mendax, et vanitas vanitatum. Grandis profecto vox [?: ] Veritas Dei: expendatur iterum atque iterum. Nullo [?: ] modo ea perditissimo homini et Satanae mancipio omnibus furorib. et errorib, repleto et infecto, convenire potest, Caret ille gloria Dei, non ergo in se habet [?: in- ] [p. 289] column 553/554 veritatem. Torqueant se Synergistae quo quo modo demum velint: nusquam sane in Scriptura carnalib. viribus hominis lux aut veritas tribuitur, sed contra tenebrae et mendacium. Quod si essent aliqua principia de uno Deo, et eius providentia menti hominum inscripta, valde opportunum fuisset Paulo, ea hic clare proponere, illustrare et amplificare, ad exaggerandam gentilium ingratitudinem, ac impietatem, eosque redarguendos et pudefaciendos: quod cum tam ἐμφυτον innatam haberent Dei noticia nihilominus eum non curarent, aut [?: co-erent ] : sed ille ignarus principlorum, id non facit. Totus vero hic Pauli locus de noticia Dei, est magis intelligem [?: -us ] de potentia quam de actu, seu magis de ipsa rei sciendae perspicuitate, aut obvia evidentia, quam de hominis perspicacitate, aut etiam vere percepta noticia. sicut docti distinguere solent, alia esse per se, suave natura, alia nobis nota. Nam multa sunt sua natura perspi [?: -ua ] , ad quae nos (quod etiam Philosophi olim confessi sunt) sicut vespertiliones ad claram lucem caecutiamus. Et sic sane Paulus ipse exponit Ethnicorum noticiam Dei. Act. 14 et 17. affirmans Deum quidem ita de se manifeste testari, dando pluvias, vices temporum ac fructus, et variis ac quotidianis beneficiis cor nostrum re [?: -lendo ] , ita etiam nos totos in eo vivere, esse ac moveri: ita denique eum nobis prope esse, ut illum ferme manibus palpare possimus: sed nihilominus ipsum et illis eruditissimis Atheniensib. et toti humano generi [?: ma-ere ] ignotum Deum, totumque mundum usque ad illud tempus errasse idola sectando. Sic igitur omnino (si quis locum diligenter expendat) et hic Paulus loquitur. dicit enim, Deum quidem semet nobis revelasse, et posse [?: -um ] ex operibus suis, ut praestantem quendam artificem perspiciac cognosci: verum nihilominus cor nostrum per se manere non intelligens, ac etiam quotidie magis magisque obtenebrari, nosque per nostras ratiocinationes tandem in extremam vanitatem prolabi, nisi [?: -de ] et spiritu divinitus illustremur. Hebr. II. Per fidem (quae est opus et donum Dei singulare) intelligimus secula perfecta esse verbo Dei, inquit. non per rationem sunt prima principia, dicit sciri creationem: ex qua porro etiam scitur, quod sit aliquis creator. Quare quantopere hic ipse locus sit adversus liberum arbitrium, cernitur ex illis verbis, quod Paulus dicit, cor hominum esse ἀσυνετον , id est, non intelligens, eosque per suas proprias ratiocinationes, per quas conantur veritatem scrutari, etiam magis vanos fieri ac obtenebrari: cum quidem [?: ] Deus ubique in suis operib. obvium, et quasi palpabilem praebeat. Non igitur hic nostri ingenii intelligentia [?: sunt ] acumen, sive quod ad prima principia attinet, sive quod ad ratiocinationem aut experientiam, sed Dei [?: e-dens ] ac prompta praesentia et beneficentia, quae [?: pe- ] palpabilis est, praedicatur, et nobis quasi ante oculis per opera ac effectus suos depingitur: nosque [?: accu-ur ] , quod tam obvium Deum negligamus. Observetur autem etiam hic triplex Dei noticia, quae hominibus contingat. Prima est rationis aut philosophica, [?: -ae ] vi ratiocinationis utcumque summam illam causam ex [?: -ectib ] , colligit aut divinat, vel potius somniat, quae [?: ] obscura, instabilis, prorsus ociosa, dubitans et [?: flu-s ] an sit unus vel plures, an sit providentia aut non, an [?: -o ] mundus sit creatus aut non. plerunque enim in con [?: -iū ] etiam sine ratiocinatione prolabitur homo: mul [?: ] vero magis evanescit ratiocinando, et [?: cogitationi- ] suis vacando. Satis commode hanc philosophicam [?: ] cognitionem comparaveris cum hominis [?: intuitio- ] : quem si forte fortuna subito oculis respicimus [?: -on ] ferentes tantum splendorem. nos summa [?: fe-ne ] ab eo ad terrena avertimus: sic sane et philosophi aliquando ratiocinando subito in aliquem quasi [?: ra- ] divini splendoris inciderunt, aut etiam impegerunt: sed mox inde oculos, aciemque mentis suae ad res terrenas, imo et ad dubitationem, errores, ac stultas opiniones, idololatriamque averterunt. Secunda est literae, aut pharisaica, seu hypocritica, quae ex doctrina de Deo et miraculis sine spiritu habetur: quae quidem est aliquanto clarior ac plenior priore, sed et ipsa admodum iustabilis, maleque fixa, radicata, aut fundata in nobis, et denique admodum ociosa et sterilis, tantum in speculatione consistens, excepta ista ieiuna ac arida carnis iustitia aut disciplina, quae aliquando ab aliquib. eiusmodi hypocritis praestatur. Postrema est, quae ex verbo et Spiritu sancto habetur, quae est et clarior aut plenior et firmior, ac etiam fructuosior, aut magis practica. De hac postrema, viva ac efficaci noticia, est in Libero arbitrio disputatio. et de hac dicit Christus Iohan. 16. Non noverunt patrem, neque me. Nemo novit patrem, nisi filius, et cui volet filius revelare: Matth. 11. Ut igitur maxime evinceretur, hic in Paulo agi de aliqua noticia Dei: tamen hoc non sequitur, de hac spirituali agi, de qua Ecclesia in conversione et libero arbitrio disputat. Hactenus de loco primi cap. ad Rom. ‘De secundo capite ad Romanos. ’ Quod ad secundum caput attinet, ubi dicit de gentium inscripta lege, primum etiansi omnino simpliciter ac assertive ille textus intelligatur, nego tamen ibi agi de noticiis natura notis, nec certe contrarium monstrari potest. Nam si quis phrasin, Opus cordi inscriptum, urgere velit, ac dicere, Esse aliquid cordi aut menti inscriptum, significat innatum, ac ex utero matris allatum. Sed Paulus dicit, Legem esse Ethnicis inscriptam: igitur dicit esse innata et prima principia. Respondeo negans maiorem. Nam Paulus ad Corinthios etiam suum Evangelium dicit cordi eorum inscriptum esse. non tamen intelligit, eis esse innatum. Sic et Proverb. 3. Ediscere ac observare praecepta moralia, Scriptura dicit esse inscribere cordi. Item Ieremias dicit, de inscriptione legis Dei in cor hominum, cap. 31. nec tamen loquitur de innata lege. Quare phrasis, Legem inscriptam, non idem valet, quod innatam. Potest igitur intelligi de noticiis, experientia, ratiocinando, aut ex patrum veterum, aut etiam Sacrarum literarum sententiis conceptis, quae noticiae consimiliter etiam inscriptae animo dici possent. Utitur autem Paulus hac locutione discriminis causa, et ad elevandam gloriationem Iudaeorum. quasi dicat. Vos Iudaei gloriamini de lege in Tabulis et Libris scripta: at multo satius esset, vos eam in animo scriptam habere, et circumferre Opponitur ergo loquutio, inscriptum esse cordi Inscriptioni membranae: non autem ut nativum quid accersitae vel accidentariae. Deinde ut maxime loquatur de noticiis homini innatis, tamen non mox sequitur, quod agat de primis ac summis, seu de prima Tabula legis. Nam secundam (multo autem magis artium principia) aliquo modo notam esse natura, aut certe facile nosci, intelligique crassa quadam intelligentia posse concedimus sicut et Lutherus hoc dictum accommodat ad illud: Quod tibi non vis fieri, etc. Inde sane omnes Ethnicorum virtutes, leges autiura, honestae praeceptiones, ac morales sententiae aliqua semina vel potius qualiacunque adminicula habuisse existimantur: tametsi quoque tum exempla, tum praeceptiones veterum, tum et ipsa experientia aut usus qua illarum sententiarum utilitas ac necessitas perspecta est, accesserit, et eam doctrinam extruxerit. sicut et Aristoteles dicit, Ethicam doctrinam esse Ex et De communi vita. Constat etiam, Platonem, qui est pater Graecae philosophiae, plurima ab Aegyptiis ac ex Sacrarum literarum dogmatibus accepisse. Augustinus videns sequuturam impiam sententiam, si haec verba simpliciter intelligantur, in libro de Spiritu et litera, cap. 27. aliter conatur praeternavigare hosce scopulos. Dicit intelligendum [p. 290] column 555/556 esse hoc dictum Pauli de natura instaurata, aut gentilibus conversis. Verum illa est verissima responsio, non dici illa a Paulo simpliciter et assertive, sed conditionaliter. confert enim ibi Paulus iustitiam caeremoniariam seu externam, cum iustitia verae obedientiae seu cordis, Auditorem legis cum Factore, circumcisionem externam cum circumcisione cordis etiam praeputiati hominis, seu incircumcisi Ethnici: et asserit illam verae obedientiae aut cordis aut factoris legis moralis iustitiam seu circumcisionem, iustificare coram Deo: non illam caeremoniariam auditorum iustitiam, seu externam circumcisionem. Hunc esse scopum in de a verbis, Non enim Auditores, sed Factores legis iustificabuntur, usque ad finem huius capitis, manifestum est Ibi enim est propositio huius loci, ut mox dicetur. Ut autem id luculentius efficere possit, producit in theatrum duos diversissimos homines aut populos, Iudaeum legis auditorem, et Ethnicum factorem legis: illum quidem ornatum pompa externae sanctitatis, corde autem inobedientem, seu sepulchrum dealbatum: hunc vero cordis obedientia aut circumcisione praeditum, sine ulla externa specie caeremoniariae pietatis. Ait ergo: Quod si forte aliqui Ethnici tales existerent, quales ibi depinguntur, nempe qui essent non tantum Auditores, sed etiam Factores, praesertim moralis legis, haberent legem Dei cordi suo inscriptam, quique natura ac sponte facerent ea quae Deus per scriptam legem praecipit et a Iudaeis exigit, licet frustra. Illi essent multo praestantiores futuri Iudaeis. Superbiebant enim Iudaei de suo semine Abrahae, de lege et circumcisione, ac earum rerum possessione et professione se iustos esse somniabant ac contendebant. Ut igitur Apostolus (eos hoc capite ex professo accusans) illis hanc inanem persuasionem et gloriolam detraheret, adeo ait in illis externis rebus non esse sitam veram iustitiam ac sanctitatem, sed in perfecta cordis obedientia, seu in morum vitaeque honestate, aut innocentia: ut si quis Ethnicus carens lege et circumcisione, honeste pieque moralem legem praestando viveret, ille sine illis externis rebus aut adminiculis iustus ac saluus esse posset, plurimumque Iudaeis circumcisis, et legem non praestantibus antecelleret. Tales fictae collationes ac reprehensiones non sunt inusitatae etiam in communi sermone ac more: ut si pater nobilis ac potens filio de nobilitate ac opibus superbienti, et virtutem eruditionemque negligenti proponat alicuius sui infimi rustici filium considerandum, eique eximias laudes verae virtutis tribuat, et dicat eum longe pluris maioremque fore ipso suo filio, hisce forte verbis: Ecce tu superbis de istis incertis et externis bonis opum, generis, et similium, coque vera bona ac virtutes contemnis: at scito, adeo in istis veram virtutem, praestantiam ac gloriam sitam non esse, ut cum hic nostri subulci filius studuerit, plurimumque in omni rerum cognitione ac usu profecerit, fiet Consiliarius aut Cancellarius Principis aut Regis, tibique pavonis instar inaniter de istis fortunae bonis tumenti dominabitur. In qua collatione, more solito nobilis ille ad filium perinde simpliciter de virtute filii rustici loquetur, ac si nullum dubium superesset eum talem fore. Quod autem Paulus ibi conditionaliter, et non simpliciter ac assertive loquatur de Ethnicorum praestantia, ex ipso textu probo. Primum enim scopus Pauli est in illis duobus capitibus (ut ex sequenti, seu tertio, ubi est conclusio, apparet) probare, omnes homines, tum Iudaeos tum Ethnicos, ex aequo iniustos, ac peccato tum actuali tum originali perditos esse, nihil excellere alios prae aliis, omnesque perinde corruptos ac depravatos esse. Quare non revera, sed conditionaliter tantum Ethnicos Iudaeis praefert. Quid enim minus conveniret Paulo accusanti simul Iudaeos. et Ethnicos, atque adeo omnes mortales, quam Ethnicis tantam excellentiam pietatis ac iustitiae tribuere, quantam verba quaedam eius loci male intellecta sonare videntur? Secundo, in proxime praecedentibus eodem plane modo sub specie assertionis conditionaliter est locutus, ut cum dixit Deum in extremo iudicio unicuique secundum opera sua daturum esse: illis quidem qui per patientiam boni operis quaerunt gloriam ac immortalitatem, daturum esse vitam aeternam. Item fore, ut honor, gloria et pax contingat omni operanti bonum, Iudaeo simul et Graeco. Ubi enim usquam aliquis mortalium [?: ] lis est aut fuit, cui haec tanta bona, nempe ipsa vita aeterna, per sua opera innocentiamue contingere possit? Sed solet crebro sic lex sub umbra assertionis conditionaliter loqui, tanquam si essent aliqui, qui vere legem praestarent, quibusque praemia legis contingerent: ei tantum ponat conditionem, quod si usquam [?: aliquis- ] lis observator legis existeret, illi contingerent tanta praemia, ut qui fecerit ea, vivet in eis. Dabit unicuique secundum opera sua. Quae natura legalium locution, aut velamen Mosis, diligenter observandum est. Sic etiam Christus Matth. 5. praedicat legem, et comparatione perfectissimae operum iustitiae, quae in nullo homine est, umbratilem, caeremoniariam, hypocriticamque Iudaeorum iustitiam damnat, inquiens ad suos auditores: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, et non quod illi aliquam maiorem perfectioremue iustitiam suis operibus praestare possent, quam pharisaei, per quam salvarentur. Et tamen loquitur, quasi re vera queat praestare illam [?: abund-- ] orem iustitiam, ac per eam salvari. Sed talis solet ese concio legis, quae conditionaliter loquitur sub [?: umb-- ] simplicis assertionis: sicut etiam cum Dominus [?: legi---- ] rito de iustitia ac via salutis quaerenti responder: lege quid scriptum est? Hoc fac, et vives. non id [?: vol--- ] , aut quen quam esse vel fuisse, qui sic sit servatus, aut ipsum id effecturum: sed conditionem tantum impossibilem iustitiae sub simplici assertione proponit, [?: ut- ] sudans in eo stadio agnoscat suam impotentiam, et [?: ] bi quaerat quod ipse praestare nullo modo possit. Tertio, ipsa rei veritas idem flagitat. ubi enim tandem gentium fuerunt ulli Ethnici, qui honestius, magisque per quam pharisaei, aut alii honesti Iudaei vixerint? Nequam sane possunt reperiri aut indicari: imo omnes honestissimi Ethnici fuerunt idololatrae simul et [?: ] ri, qui scortationem atque adeo Sodomiam non haberunt pro peccato. Cur ergo Paulus verissimus [?: doc--- ] falsa assereret, simpliciter ac sine omni conditione accens, esse aliquos Ethnicos alicubi, qui Iudaeis [?: -o-- ] stius vixerint, et natura faciant quae legis sunt, [?: hab--que ] opus legis cordi inscriptum, ac denique [?: sibi--- ] psis sint lex? Quarto respiciatur propositio, [?: unde--tus ] ille locus dependet. eius enim verba haec sunt: [?: ] auditores, sed factores legis iustificabuntur apud [?: D- ] in quibus non certe vult Paulus, quod sint reipsa [?: u- ] ulli factores legis, qui per legem iustificabuntur, [?: ] Iudaei erant nihil aliud quam auditores: sed loquitur conditionaliter, quod si qui usquam essent veri factores [?: ] gis, illi demum exclusis istis ociosis auditoribus iudicarentur. Proinde quem habet sensum propositio ac caput Disputationis, eum et reliquum totum [?: corp-- ] [?: ] locum habere necessario existimandum est: [?: nemp--- ] conditionaliter de factore legis Ethnico, non qui [?: ] in rerum natura sit, sed si quis esset. Quinto, [?: ] ὅταν , cum, aut quando, omnino conditionalis est hic [?: ] fecerint aut quando fecerint: est idem, ac si [?: dice----- ] Si Ethnici fecerint: ut postea etiam clarius patebit [?: ] et illud recte observari ad veritatis inquisitionem qu quod istae particulae, Si et Cum, saepe pro se [?: invi- ] [p. 291] column 557/558 nuntur, sicut Iohan 13 et 14, ἐὰν pro ὅταν ponitur, Si abiero ad patrem: pro, Cum abiero. Et 1. Iohannis 1. Scimus autem, quod si patefiet, similes ipsi erimus: id est, cum patefiet. Sic vicissim, Cum pro Si ponitur, Luc. 17. Cum feceritis omnia, ὅταν : dicite, Servi inutiles sumus. Quis facit omnia? Nemo. Ponitur igitur hic ὅταν pro ἐὰν Cum pro Si: Si omnia faceretis, adhuc deberetis agnoscere vos servos inutiles esse, nihilque esse meritos, sed tantum debitum praestitisse: quanto magis nunc, cum parum praestetis? In veteri quidem Testamento innumeris pene vicibus Cum pro אם SI ponitur, ut Exod. 22. Cum vir furabitur bovem: pro, Si quis furabitur. Aliquoties in eo cap. talis catachresis voculae Cum est Sic et Levit. 5. Deut. 4. habetur: Invenietis Dominum, cum ex toto corde quaesieritis eum: pro; si vere ac ex animo quaesieritis. Maxima omnino est inter istas duas coniunctiones aliquando vicinitas, ut Lucae 14. Cum. invitaris ad nuptias, noli sedere summo loco. Ibidem, Cum facis convivium, noli invitare divites et amicos, sed pauperes: pro, Si facis convivium. Sic et in Latino sermone cum et quando non raro pro Si ponitur, ut. ‘Cumque mones aliquem, nec se velit ipse moneri: ’ pro, Si mones. Eadem ambiguitas est in Germanico [?: V--nn ] , ut alias tempus, alias conditionem significet: ut non possit dici violenta interpretatio, quod Cum pro Si accipio. Sexto, quis tandem est qui natura legem faciat aut fecerit, ut ibi mox sequitur: cum nemo eam etiam a doctrina Dei edoctus, vel tenuiter facere possit, quin et ipsi renati vix utcunque eius obedientiam inchoent? Quod si qui sunt, qui revera natura, aut naturalibus viribus legem Dei praestent, tum non tantum noticias, sed et totum ac plenum liberum arbitrium eis concedi prorsus necesse est: idque plane secundum Pelagianorum sententiam, et secundum illam Papisticam, quod veteres sint servati per legem naturae. Septimo, dicit Paulus, non aliquas qualescunque noticiolas esse illis honestis Ethnicis inscriptas: sed ipsum opus legis, quod efficacem noticiam una cum ipso opere ac voluntatis bonitate clare complectitur: opus legis nequaquam solam speculativam et ociosam noticiam significat. Quin addit etiam, eos esse sibiip sis legem. Quis vero est tanta luce praeditus, ut sibimet lex esse queat? Vix id vere renatis tribuere audemus, nec quidem omnino audemus. Quare necesse est, ista tam significantia dicta Pauli conditionaliter, non assertive intelligi. Octavo ait, quod tales factores legis excusabit conscientia in extremo iudicio. Quis vero talis est, aut unquam fuit a lapsu Adami, quem sua conscientia in extremo iudicio. excusare possit? Conditionaliter ergo tantum ista, et non simpliciter ac assertive dicuntur a Paulo. Nono, iam ferme ad conclusionem tendens dicit, Circumcisio quidem prodest, SI legem facias. Quod SI legis transgressor es, tua circumcisio versa est in praeputium. Unde itidem manifestum est, tum hic conferri caeremoniariam iustitiam cum reali, seu circumcisionem cordis cum externa aut legali: et affirmari, quod vera obedientia aut circumcisio cordis, non autem observatio caeremoniarum aut circumcisio praeputii sit iustitia: tum conditionaliter agi de factore legis, si (SI inquit) quis talis usquam esset: non assertive, quod revera talis aliquis usquam sit. Denique et illud hinc constat, agi hic de vero factore, ac vera impletione legis, non de illa qualicumque Ethnicorum disciplina, aut naturali honestate. De qua aliqui somniant hic Paulum agere, cum eam multo me [?: l--s ] Iudaei praestiterint, quam impurissimi idololatrae ethnici. Decimo, fingamus sane, quod alicubi fuerint. aliqui pauci excellentis Ethnici, divina quadam natura praediti, qui legem inscriptam habuerint, sibi ipsis lex fuerint, et natura quae legis sunt fecerint: num propterea ea quae de illis paucis et eximiis dicuntur, toti naturae humanae, eiusque noticiis conveniunt? Non valet ista ratiocinatio, ne in philosophia quidem, a selectis ac divinis quibusdam ingeniis (paucorum qui sane vitiisque iocisque Altius humanis exeruere caput) ad omnes homines communis sortis ac naturae. Et verum sane est, Deum quosdam singulares Heroas ac instauratores orbis mirificis donis ornasse, non tamen carentia originalis peccati. Undecimo, expendatur conclusio totius huius collationis hypocritae, Iudaei, et iusti Ethnici. Ea enim manifeste indicat, totam illam collationem esse factam per conditionem. Solet enim conclusio summam totius rei aut sensus breviter colligere. Nam primum dicit in conclusione: Si igitur praeputium custodiverit iustificationes legis. non simpliciter affirmat, sed conditionem tantum ponit: SI, si inquit. et addit manifeste particulam illativam, ut appareat eum illam conclusionem ex praecedentibus inferre. Conferatur igitur propositio et conclusio, quorum solet idem plane sensus esse: atque adeo componantur etiam ipsae particulae et locutiones earum partium. Propositio est, ὅταν τὰ ἐθνη ποιῇ . Conclusio ait, ἐαν οὖν ἡ ἀκροβυσία ϕυλάσσῃ : id est, Cum gentes fecerint, et si praeputium custodiverint. Videmus initium et finem, propositionem et conclusionem totius huius loci, tum sensu, tum et forma loquendi, ac pene etiam omnibus verbis sibi mutuo correspondere. Quae collatio maximi ponderis apud Lectorem attentum esse deberet. Nam conclusio summam totius praecedentis tractationis summarie colligit, ut dixi. Deinde dicit, Praeputium legem servans aut perficiens, iudicaturum in extrema die Iudaeos. Ubi (iterum hic quaero) tales Ethnici, legem Dei praestantes, usquam in orbe terrarum unquam fuerunt? Sic et sequentia de circumcisione cordis, et occulto aut interno Iudaeo, aut vere pio agenti, manifeste testantur, non agi ibi de naturali, innata, aut primorum principiorum pietate, quae a multis, revera praestetur, aut praestari queat: sed de conditionali pio, si quis talis cor habens circumcisum, vere esset usquam, is demum Deo placeret, etiam sine ista caeremoniaria iustitia externae speciei, cum alioqui nemo habeat cor circumcisum. Quin et initium 3 capitis, Quid igitur praecellit Iudaeus, etc. manifeste ostendit ac evincit praecessisse collationem Ethnici et Iudaei, seu verae pietatis cordis et caeremoniariae seu externae iustitiae: Omnes ergo partes ac sententiae huius loci conveniunt cum nostro intellectu aut explicatione eius dicti. Duodecimo, an non plane ridiculus esset Paulus, praeferens Ethnicum Iudaeo, si vere et assertive de primis principiis aut noticiis Dei ageret, tantamque lucem ac promptitudinem in obediendo Ethnicis tribueret? Quo enim iure aut occasione ea principia Ethnicis tribueret, quae Iudaeis adimeret? Quasi vero Ethnici fuerint divino quodam semine sati, aut (ut ille inquit) gallinae albae filii: Iudaei vero infelicibus ovis prognati, et etiam ipsis primis noticiis omnium mêtibus inscriptis, veluti imperfecti quidam partus, carentes, manci ac mutili. Postremo, fuerunt sane quidam et olim et hoc tempore qui intellexerunt haec assertive a Paulo dici: indeque illum deterrimum, et plane Ethnicum errorem extruxerunt, aliquos esse sine Christo servatos, tantum per legem naturae, ut praesertim Aristidem, Socratem, Aristotelem, Platonem, Ciceronem, Scipionem, Senecam, etc. Proinde, ne nos quoque in idem barathrum erroris ruamus, aut aliis tuendi occasionem praebeamus: sciamus et doceamus, haec Paulum non assertive, sed conditionaliter dicere, ut totus textus diligenter examinatus evincit. Quare recte et graviter dicit Augustinus, Si usquam ulli Ethnici fuerint legem Dei praestantes, aut qui eam adhuc natura praestare possint, se libere dicturum, Christum frustra esse mortuum: quod Paulus de lege scripta, [p. 292] column 559/560 antea ad Galatas dixerit. Rectissime ergo dicere et nos possumus, Si noticia Dei, eiusque legis, vere inscripta est natura cordib hominum, ipsique sibimet sunt lex, et natura quae legis sunt faciunt: quid pollicetur Deus Hieremiae 31, quod ipse eam per Spiritum sanctum cordi nostro inscribere velit? Si natura facimus aut praestamus legem, quid necesse est eam a Christo pro nobis praestari? Quid etiam nos ad eam praestandam per Spiritum sanctum renovamur? Observetur vis et emphasis verborum Pauli: loquuntur enim de quadam tali ac tanta noticia, cuius parem vix renati habent, imo et non habent: non de aliqua tenui, umbratili, incerta, enanida, utpote qui veram iustitiam operum pingat, ut illam umbratilem Iudaeorum confundat et refutet. Alio qui illam evanidam noticiam Dei multo melius Iudaei habuerunt. Omnia ergo clare evincunt, quod cum Iudaeo hypocrita de lege, circumcisione, et aliis caeremoniis, tanquam si per ea vere esset iustus, superbiente et gloriante, conferatur Ethnicus homo, istis omnibus externis iustitiis, aut iustitiae adiumentis carens, sed natura iustus: qualis nullus unquam fuit, aut erit: sed tantum conferendi aut redarguendi Iudaei gratia fingitur et proponitur talis persona, posito casu, quod si tales usquam gentium aliqui Ethnici fuissent, illi profecto prae Iudaeis iusti essent. Nec estid Sacris literis inusitatum, ut faciant collationes rerum non existentium cum praesentibus, perinde ac si et illae extarent: ut in Universalibus Regulis plenius annotavi. Praesertim vero lex se hoc velamine locutionum saepe tegit: ut in libello de Velamine Moysis prolixe ostendi. Aliqui opinantur hic Paulum accusare Ethnicos: et, quo eis adimat omnem praetextum excusationemve ignorantiae, illis tribuere innatam veri Dei cognitionem, in ipsis primis principiis. Quod falsum esse, pluribus rationibus demonstrare possemus, quarum aliquas tantum hic recensebimus. Quod igitur Caput secundum inde â principio contineat tantum reprehensionem Iudaeorum, ex hisce patet. Primum in hoc capite incipit tractare Apostolus de hypocritis quibusdam, qui etsi foris qualem cunque disciplinam servabant, intus tamen erant pleni sceleribus: et interea de illa qualicunque disciplina sibi eximie placebant, aliosque omnes iudicabant, seu condemnabant, tanquam prorsus impios. Certum est autem, Iudaeos fuisse illos veros hypocritas, qui non putabant se esse peccatores, sicut caeterr erant: omnesque gentiles prae sua sanctitate, sicut Pharisaeus ille publicanum, contemnebant et condemnabant. Secundo: Quia nullus. Ethnicus philosophus fuit tam sanctus, quin et idololatra fuerit, et variis libidinibus contaminatus, de quibus eorum horrendis vitiis abunde dixit Apostolus primo capite. Igitur omnes Ethnici eo pertinent. Tertio: Quia affirmavit illos de quib. praecedente capite disputavit, non solum patrare illa facinora, de quibus dixit: sed etiam alios ea patrantes laudare, cuiusmodi publica scelerum licentia apud Ethnicos invaluerat, ut iam in malitia ac ne quitia sua gloriarentur. In hoc vero capite, dicit eos, quos accusat, condemnare omnes alios talia perpetrantes: quod est praecedentibus omnino contrarium. tales erant plane Iudaei. Quarto: Quia obiectionis occupatio, seu ratio, in hoc capite secundo posita, Non enim auditores, etc. non potest nisi ad Iudaeos referri. illi enim erant proprie auditores et factores legis. Sed haec occupatio, seu consultatio obiectionis, praecedentibus cohaeret. Igitur et praecedentia ad Iudaeos tantum referenda sunt. Quinto: In primo capite abunde accusavit et damnavit Gentiles, eosque de scientia iuris convicit, eorum inanes obiectiones refutans. Hoc prolixe et sufficienter egit in primo capite, in prima et secunda tabula. Cur ergo in secundo iam actum (ut dicitur) ociose ageret? Sexto: Nusquam est in secundo capite tilla [?: d- ] rior accusatio Ethnicorum, nulla commemoratio ipsorum peccatorum, sicut in primo: quomodo ergo potess eos reprehendere, sine omni reprehensione, aut peccatorum ipsorum commemoratione? Septimo: Cum [?: ] initium et finis secundi capitis in reprehensione Iudaeorum consistat, qua tandem ratione illud emblema reprehensionis Ethnicorum in medio esset insertum? Octavo: Non tantum non accusat Gentiles, sed etiam videtur eos maxime collaudare: dicens, eos esse [?: sibime- ] legem, natura facere quae legis sunt, iustificaturam eos conscientiam eorum in extrema die. An hoc est accusare eos? Nono: Non tantum noticias eis tribuere videtur, sed et summam voluntatis bonitatem, inquiens: Nam sibimet sunt lex, natura faciunt quae legis sunt, opus legis est eorum cordibus inscriptum, et sim [?: ] quae necessario etiam voluntatem, eius'ue summam bonitatem complectuntur, ut ad illam obiectionem deignorantia iuris haec trahi nequaquam queant. Decimo: Si illa tam ampla praeconia Ethnicorum volumes intelligere simpliciter et assertive dici, et non conditionaliter collationis gratia, profecto totum liberum arbitrium eis concedere cogemur, et pugnabit secundum cum tertio capite: ubi tam foede originalis malitia depingitur. Undecimo: Necesse est concedi in fine [?: a-- ] conclusione huius loci, conditionaliter laudari Ethnicum collationis causa cum Iudaeo, cum dicit: Si igitur praeputium faceret legem, esset iustum sine lege, et damnant insuper legalem populum: quo ex ea collatione cernat Iudaeus, iustitiam veram consistere non in illa externa disciplina, aut caeremoniis, ut Iudaei somniabant, sed in [?: ve ] ra cordis obedientia, quam si vere praestaret Ethnicus, sine illa Iudaica larva iustitiae, esset vere iustus, ac Dei acceptus. Atqui ille epilogus aut conclusio prorsus infertur ex praecedentibus, ut necesse sit et eadem in prioribus agi: nam epilogus summam praecedentium [?: comple--- ] solet. Testatur vero illa ipsa illativa coniunctio igitur, οὖν , illa sequentia conclusionem esse praecedentium. Qui sensus pius est in fine aut conclusione, potest et in precedentibus pius esse. Duodecimo: Sunt similes locutiones, et eadem propemodum verba repetita videntur [?: ] epilogo, et illis praecedentibus. Propositio enim [?: ] Cum gentes quae legis sint, natura fecerint. Conclusio: Si igitur praeputium quae legis sunt custodiverit. Unde clare apparet, eadem agi utrobique. Decimotertio: [?: ] (ut et prius dixi) quod est in propositione huius [?: loci-- ] nitur saepe etiam pro SI. ut illud: Cum omnia feceritis, dixite, Servi inutiles sumus. i. Si feceritis. Ultimo: Illa [?: ] ga parenthesis, quam quidam recentiores ibi comminiscentur, consistere nequit: quia clare videmus, illa verba de conscientia accusante et excusante, quae illi per parenthesin excludunt, convenire cum illis sequentib. istorum parenthesin, Cum DEUS iudicabit occulta, ibi enim ipsa conscientia se ream sistere cogetur: ut illas sententias [?: c- ] cti necesse sit, et non per parenthesin distrahi. Quid [?: ] obsecro omnes sanae mentis Lectores, attineret [?: c- ] re Ethnicum cum Iudaeo, si haec ad Ethnicorum accusationes pertinerent, nedum praeferre Ethnicum Iudaeo? Est [?: ego ] plane supina oscitantia eorum, qui putant hic praestantem Ethnicorum naturam praedicari, cum Paulus [?: ] sce tribus capitibus studio id agat, ut omnes homines accuset ac condemnet, idque non tantum ratione [?: ] lium peccarorum, sed etiam pessimae ac [?: distorti- ] naturae, seu ratione extremae corruptionis originalis peccati. Verum age redigamus totum hunc Pauli [?: ] cum, eiusque dispositionem, in tabellam quandam, [?: ] eo clarius appareat, quid hic Paulus Agat. Sed sit lector attentus, et diligenter hanc dispositionem considatur ac contempletur: ita enim demum verum [?: genin--- ] Pauli sensum, mentemue perspiciet.

[p. 293] column 561/562 ‘Dispositio loci Paulini, Rom. 2. ’ Observertur igitur ante omnia scopus negocii, de quo hic ex instituto agitur. praedicatur enim poenitentia seu contritio in istis tribus capitibus. Primum in 1, Ethnicis: postea in 2, Iudaeis: postremo in 3, utrique simul accusantur. Omnes igitur hic homines concluduntur sub peccatum. Sed in hoc secundo capite est proprie accusatio Iudaeorum. Deinde observetur etiam ordo sententiarum huius loci, quae continet talem quandam expolitionem, ut primum rem proponat, deinde eam explicet, sicut etiam modo in primo capite dixi, et in meis Hebraismis prolixius exposui. Nam primum est propositio bimembris, breviter duos populos aut genera hominum conferens, auditorem et factorem legis. Secundo exponitur posterius membrum: nempe, quod solum legis factores sint iusti, etiamsi essent alioqui Ethnici sine caeremoniis Moysis. Tertio explicatur prius: nempe quod Iudaei sint nihil aliud quam auditores, et ne micam quidem legis servent, eoque sint iniusti. Postremo est conclusio, ubi Apostolus utrumque memorum collationis simur coniungit, et summam praecedentium institutamque sententiam colligens concludit. Sequitur nunc ipsa distinctio textus per suas partes. ‘1. Propositio conferens dues populus, aut membra, not [?: -t- ] , per α. β.’ Non enim α qui audiunt legem, iusti sunt `apud Deum. Sed et qui legem factis exprimunt, iust, habebuntur.

Propositio est, qua Paulus duos populos conferens, Iudaeum auditorem et Echnicum factorem legis, priori quidem iustitiam adimit, et posteriori eam soli tribuit. Id autem ideo facit, ut ostendat, adeo Iudaeos ob [?: --iam ] circumsionem, auditionem legis, et caeremoniorum observationem iustos non esse, sicut ipsi alio qui opinabantur, ut si Ethnicus homo omnibus illis carens vere legem moralem praestaret, esset futurus iustus. Ut autem duos populos breviter in hac propositione con [?: --rt ] , ita idem mox membratim prolixius agit: primum quidem de posteriore, nempe de Ethnico factore legis: postea de Iudaeo auditore agens, quod itidem per [?: -otas ] α. β. indicavimus, ut expositio propositioni responderet. ‘II. Expositio posterioris membri. ’ β. Nam cum gentes quae legem non habent, natura quae legis sunt fecerint: eae legem non habentes sibi ipsis sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in [?: cor--bus ] suis, simul attestante eorum conscientia, et cogitationibus inter se accusantibus, aut etiam excusantibus in eo die, cum iudicabit Dominus occulta hominum, iuxta Buangelium meum per Iesum Christum.

Hinc incipit de posteriore populo agere, nempe [?: -e ] factore, ostendens iustitiam in eo sitam esse, ut aliquis vere, opere ipso, natura, ex animo ac sua sponte legem moralem praestet, etiamsi non habeat scriptam aliquam legem, aut caeremonias: ut si Ethnicus homo id praestaret, qui omni illa externa larua iustitiae ac pietatis Iudaicae carebat. ‘III. Expositio prioris membri.’ Ecce tu Iudaeus cognominaris, et acquiescis in lege, et gloriatis in Deo, et nosti voluntatem, ac probas [?: -imia ] institutus ex lege, confidisque teipsum ducem esse [?: -corum ] , lumen in tenebris versantium, eruditorem [?: insipien-i ] , doctorem imperitorum, habentem formam cognitationis ac veritatis per legem. Qui igitur doces alium, ipsum non doces: qui praedicas non furandum, fura [?: ] qui dicis non adulterandum, adulterium committis: [?: ] execraris simulacra, scrilegium admittis: qui de lege gloriaris, per legis transgessionem Deum [?: dehone-s ] . Ninomen Dei propter vos male audit inter gentes: quaemadmodum scriptum est Nam circumcisio quidem [?: pro-st ] si legem servaveris: quod si transgressor fueris, circuncisio tua in praeputium versa est. III. Hic prius membrum illustrat ostendens Iudaeos esse tantum auditores, vel doctores, habere legem solum in libris et ore ac aurib. nec vel minimum iota legis facere, sed potius omnia contraria, eoque nihil minus quam veram iustitium coram Deo consequi. ‘IV. Conclusio utrumque complectens. ’ Ergo SI praeputium legis iustificationes servaverit, nonne praeputium illius pro circumcisione reputabitur? et iudicabit, quod ex natura praeputium, SI legem servaverit, te, qui per literam et circumcisionem transgressor es legis? Non enim is qui in manifesto Iudaeus sit, Iudaeus est: nec ea quae in manifesto sit carnis circuncisio circumcisio est: sed QUI in occulto Iudaeus fuerit, is Iudaeusest: et circuncisio cordis, circuncisio est quae Spiritu constat, non litera cuius laus non ex hominibus est sed ex Deo. IV. Conclusio est, quae summam praecedentium colligens, utrunque populum simul coniungit ac confert, ostendens quod si Ethnicus legem praestaret, esset vere iustus, et damnaret Iudaeum, qui tantum erat studiosus seu doctor ac auditor doctrinae legis et caeremoniarum. Quia non externus Iudaismus ac circumcisio, de quali Iudai superbiebant: sed cordis Iudaismus, qui in tali Ethnico vere esset, coram Deo valeat ac iustificet. Proponam autem hunc textum etiam aliter, si forte vel sic magis sensus loci effulgere, et a Lectore perspici posset. Confertur hic primum brevi propositione Auditor Iudaeus cum Factore Ethnico seu iustitia caeremoniaria cum iustitia operaria ac morali aut verae obedientiae. Postea clarius exponuntur singula membra collationis, nempe Auditor et Factor legis. Postremo tota haec collatio utriusque membri concluditur. Propositio, Non enim a Auditores legis iusti sunt apud Deum: sed b Factores legis iusti habebuntur. a Auditor. Ecce tu Iudaeus cognominaris et acquiescis in lege, et gloriaris in Deo. et nosti voluntatem, ac probas eximia, institutus ex lege confidisque te ipsum ducem esse caecorum, lumen in tenebris versantium, eruditorem insipientium, doctorem imperitorum, habentem formam cognitionis ac veritatis per legem. Qui igitur doces alium, terpsum non doces: qui praedicas non furandum furaris: qui dicis non adulterandum, adulterium committis: qui execraris simulacra, sacrigelium admittis: qui de lege gloriaris per legis transgressionem Deum dehonestas. Nam nomen Dei propter vos male audit inter gentes, quemadmodum scriptum est, Nam circumcisio quidem prodest, si legem servaveris: quod si transgressor legis fueris, circumcisio tua in praeputium versa est. b Factor. Nam CUM gentes, quae legem non habent, natura quae legis sunt fecerint: eae legem non habentes, sibi ipsis sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, simul attestante illorum conscientia, et cogitationibus inter se accusantibus aut etiam excusantibus, in ea die cum iudicabit Deus occulta hominum, iuxta Evangelium meum per Iesum Christum. Conclusio: Ergo SI praeputium iustificationes legis servaverit, nonne praeputium illius pro concumcisione imputabitur? et iudicabit quod est ex natura praeputium, SI legem servaverit, te, qui per literam et circumcisionem transgressor es legis? Non enim is qui in manifesto Iudaeus sit, Iudaeus est: nec ea quae in manifesto sit carnis circumcisio, circumcisio est: sed QUI in occulto Iudaeus fuerit, is Iudaeus est: et circumcisio cordis, circumcisio est, quae Spiritu constat, non litera: cuius laus non ex hominibus est, sed ex DEO. Talis naturaliter circumcisus, et vere intus prius, nullus usquam aut unquam fuit Ethnicus aut alius, sed tam tum conditionaliter collationis gratia fingitur. Haec est perspicua dispositio textus Paulini, quae una cum praecedentibus rationibus liquido demonstrat ac evincit, [p. 294] column 563/564 hic non reprehendi Ethnicos, non etiam simpliciter et assertive laudari, sed collatione tantum quadam conditionaliter Iudaeis praeferri: ut descriptione verae iustitiae, umbratilis et hypocritica illa Iudaeorum iustitia refutaretur, atque ita collatione, Ethnicorum Iudaei tanto magis accusarentur. Ex hisce rationibus ac dispositione manifeste apparet, primum et secundum Caput ad Romanos nihil plane patrocinari libero arbitrio. In primo enim tantum praesentia Dei in suis operibus pene palpabilis praedicatur, quam utcunque ab effectibus et experientia ratio cinando Ethnici delibaverant: in secundo autem, tantum conditionaliter confert Apostolus sanctum Ethnicum cum hypocrita Iudaeo, non quod quisquam talis Ethnicus revera extiterit: sed ut ostendat, illam veram cordis obedientiam, non istam caeremonialem externorum membrorum, veram iustitiam esse, de qua Iudaei superbiebant. ‘Quod non habeantur iam innatae noticiae de uno vero Deo, creatione et providenria. ’ Quod aliqua fallacia aut seductoria lumina aut semina magis superstitionis, idololatriae, erroris et impietatis, quam verae religiositatis aut pietatis sint in homine, supra in libro de Libero arbitrio dixi, et paulo post denuo dicam: sed quod aliqua vera principia, aut noticiae unius Dei, eiusque gubernationis sint adhuc in homine, ob sequentes rationes concedi non potest. Quia Psalmus 14, teste Paulo, affirmat omnes homines esse stultos, qui ignorent, imo et negent esse unum verum Deum. Iam prima principia sunt, tum initia aut semina scientiarum, tum et singularem quandam aptitudinem homini ad eam scientiam adferunt, quantumvis exilia, tenuia, ac imperfecta esse videantur: sicut omnia principia sunt parvi quidam igniculi aut scintillae, ut inquit Cicero. Omnia semina quiddam exile et contemptibile esse videntur, et tamen revera ipsam rem totam potentia continent aut exhibent, suntque fons totius rei. Sic et ista principia esse iudicabuntur: [?: u- ] qui principia innata esse dicant, rem non parvam dicant, sed dimidium, aut etiam plus quam dimidium totius. Quare iterum atque iterum videant, quid concedant, qui prima principia divinae scientiae et pietatis homini concedunt. Secundo, quia animalis homo non percipit quae Dei sunt. 1. Corinthiorum 2. perciperet autem recte, si eius scientiae primas noticias aut principia, etiam exilia, aut tenues inclinationes ad eas insculptas haberet. Tertio, quia inter opera carnis aut veteris Adami est idololatria, quae ab uno Deo ad multa idola errore iudicii discedit ac deficit: Galat. 5. hoc innatum principium manifeste contra ista principia de uno Deo pugnat. Quarto, quia impossibile est, innata principia in omnibus gentib. latere, et sese in opus ipsum aut praxin non exerere aut proferre, quandoquidem ‘Naturae sequitur semina quisque suae: ’ sed omnes gentes natura ad pluresdeos, imo a vero Deo ad meras nugas, aut etiam diabolos, ruerunt. Igitur nullum tale principium de unitate Dei habuerunt, Quinto quia liberum arbitrium est non solum, quo ad bonum, mortuum: sed etiam ad contrarium malum, [?: viu--um ] ac fervens, ut supra aliquoties abunde ostendi. Primum autem et optimum opus hominis est, agnitio Dei: quare non tantum omnem vim agnoscendi verum Deum amisit, sed etiam contrariam nactus est. Sexto, quia etiam ii populi qui doctrinam de uno Deo habuerunt, subinde ab uno Deo ad plures defecerunt, perpetuo illuc sicut aqua deorsum ruentes: olim post diluvium omnes gentes, postea Iudaei, postremo Papistae, quibus Sancti revera dii quidam sunt. Non autem sic ab uno Deo ad plures proni praecipitesque ruerent mortales, si eius noticiae innata principia, naturalemve idoneitatem haberent, ut supra audivimus. Septimo, Paulus dicit, quod mundus per sapientiam [?: ] cognoverit Deum. Essent vero talia principia vel maxima hominis sapientia, ac per ea excitata, exculta ac illustrata, mundus Deum agnovisset: cum nunc omnis hominis sapientia tantum in corporalibus versetur, et in effectibus ac operibus Dei considerandis commoretur, ad ipsum vero artificem respicere prorsus nequeat: aut etiam si respicit, mos se ab eo, tamquam alieno et non ferendo obiecto, sicut cum solem aspicimu [?: -tat ] . Octavo, quia credere dicimur, non scire Deus. Scimus autem, quorum noticias innatas habemus, inde enim scientiae exoriuntur et exaedificantur. Quare non insunt principia de essentia Dei, sed sola fide ea cognitio constat. Nono, quid attineret caelitus [?: pa-cta ] doctrina, et missis doctoribus, agnitionem Dei [?: ] sollicite inculcare, si id natura esset notum? Posset profecto nos docere Philosophia et ratio veram Theologiam, ut Dialecticam, aut Mathesin, aliasue artes [?: q-rum ] principia innata habemus. Decimo, quia Scriptura pro singulari beneficio pollicetur inscriptiones legis Dei: igitur abolita est praesertim in summis et praecipuis noticiis aut sententiis: alio quin cur denuo [?: ] beretur: Undecimo, quia Paulus Rom 3. negat quiquam esse, qui natura intelligat aut exquirat Deum et Rom. 1 dicit, Nostrum cor esse ἀσύνετον , vecors, [?: caec-carens ] intellectu. Duodecimo, quia omnes pii [?: ] renati verbo, ac Spiritu sancto adiuti, toto vitae tempore gravissime sudant in perdiscenda ista ipsa [?: no- ] quod sit unus omnipotens Deus, creator providens, etc. Ergo ista noticia non tantum non est nobis [?: -ta ] , sed etiam est alienissima a nobis, contra quam nostra caro, vetus Adam, aut natur ale liberum [?: arbi- ] ex diametro pugnat, quaeque aegerrime [?: tenebrios- ] aut caecae menti nostrae inscribatur. Si et veteri [?: Ada- ] per generationem, et novo per regenerationem, [?: ] noticia esset inscripta, unde quaeso tantae [?: dubitation-- ] quantas omnibus momentis pii experiuntur in semetipsis: Decimotertio, si aliquis homo in sylva [?: ess- ] ducatus, neque unqua aut ab aliis hominibus [?: quic- ] de Deo audisset, aut terriculamenta spectrorum pepessus esset, non etiam tonitrua, aut eiusmodi alia: unde ratiocinari posset de aliquo maiori Domino: [?: ] tandem plus de Deo sciret, quam brutum? quod [?: en--- ] nunc ipsa experientia testatur in pueris, [?: neglige- ] in sylvestribus locis educatis, quos, licet impossibile sit nihil unquam de Deo audisse: tamen si [?: interrog ] Deo, quid tandem respondebunt? Quid vero [?: et- ] psi summi philosophi de hac quaestione statuerunt. Decimo quarto, nihil plane in religione licere [?: ass- ] sine manifesta Scriptura, omniaque in ea tradita esse [?: ] nos scire opus sit, est Theologicum principium. Iam [?: ] quaeso Scriptura, quae asserat ista principia. [?: Null-- ] quam reperietur. Nam primum et secundum ad [?: ] manos, non loqui de primis principiis, aut [?: innatis- ] noticiis, satis superius indicavimus et demonstravimus. At contra innumera Scripturae loca [?: repe- ] bi nobis merae tenebrae, caecitas, mendacium, et [?: ] ingnorantia Dei tribuitur. quale et illud illustre [?: est- ] mo cum in honore esset, non intellexit, [?: IUMENT- ] factus est similis. Quare et Lutherus inculcat, [?: ] nem natura non plus de Deo scire quam brutum, [?: ] nulla habet principia de Deo. Proferant ergo testimonia Scripturae, qui tantas res asserere in [?: Theologia ] [?: ] lunt. Decimoquinto: Plato in Phaedone et [?: Menone ] sensit, primas noticias communium doctrinarum [?: ] [?: ] in nobis innatas, licet adeo obscuras aut [?: oblivio- ] pultas, ut discere sit quoddam reminisci. Contra Aristoteles in fine Analyticorum, et libro tertio de anima, non minus verisimiliter ratiocinatur, esse mentem nostram veluti rasam quandam tabellam, in qua nihil [p. 295] column 565/566 scriptum sit: aptam tamen cui aliquid inscribatur. Haec lis cum sit inter summos philosophos, etiam de communibus principiis, nec facile dirimi queat, ullasve firmas demonstrationes habeat, unde diiudicetur: quanto minus audebimus illa summa primae tabulae principia ei adscribere, ut nativa? Inter alia satis commode ac valde probabiliter dicit Aristoteles, valde mirum esse, si possit tanta lux principiorum esse in homine, nec tamen ab homine sciri: sic et nos dicere possemus, prodigii [?: ] , vel figmenti potius esse, quod sint in homine principia aut semina noticiae de uno vero Deo, cum non solius nulli tales fructus, sed plane contrarii passim in hominis vita et actionibus quotidie appareant, et se potenter exerant. Decimosexto, illa est vero evidentissima demonstratio, quod nulla sint talia principia de uno Deo, menti hominum inscripta, quod cum Paulus saepius agat cum Ethnicis, eisque de uno Deo concionetur, ut Actor. 14. 16. et Romanorum primo, ac alias, et petat argumenta undecunque potest, ex creatione, ex quotidianis beneficiis Dei, denique et ex poetis ipsorum, ac etiam inscriptione illa arae cuiuspiam: nusquam tamen dicit de principiis eorum menti de Deo innatis, cum quidem nihil aptius ac utilius fuisset Paulo quam proponere eis librum ipsorum propriae [?: mentis ] ac principiorum (quae illi, et semper philosophia, maximi faciebant) et dicere. Enlegite ipsimet vestrae mentis librum, reperietis ibi meae philosophiae doctrinam, quod sit unus verus Deus, non plures: quod is curet res humanas, quod talem obedientiam a nobis flagitet. Curigitur vos doctissimi Graeci et naturae in quisitores ac sectatores, ab innata vobis luce de uno Deo, eiusque providentia, atque ita a vobismetipsis et naturae ductu, quam esse optimam ducem praedicatis, deficitis ac degeneratis? Nihil profecto hoc argumento aptius, eruditius et efficacius reperiri et depromi apud tales homines, et in tali theatro potuisset. Extende vero hoc argumetum et per totam Scripturam, in qua cum Spiritus sanctus saepe ab effectibus aut operibus Dei, et ex aliis indiciis argumentetur, ac probet esse unum Deum sapientem et omnipotentem: nusquam tamen ne gry quidem de primis principiis ac innatis noticiis unius Dei et eius providentiae, nusquam eis librum mentis ipsorum legendum proponit. Unde apparet, Spiritum sanctum istam recentem Sophistarum sapientiam de innata Dei luce, plane ignorasse. At contra obiicitur: Philosophi et Poetae non raro dixerunt aliqua praeclara de vero Deo, Item. Omnes gentes habuerunt aliquas religiones: Ergo videtur aliquid naturale esse. Responsio: Habuerunt illas meliores sententias a primis patrib. per manus traditas. Nec omnino fuit muta doctrina Iudaica, [?: -ut ] gentib penitus ignota: sicut Phocylides, Homerus, Hesiodus et alii quidam pene ad verbum ex Sacris recitant. Manifestum certe est, Platonem multa verae religionis dogmata, sacrarumque literarum sententias ab Aegyptiis percepisse. Is vero est fons Graecae philosophiae: ‘primus in orbe Deos fecit timor,— ’ timentes enim, et tonitrua ac fulmina audientes, mox cogitarunt, esse aliquam potentiam supra se, eamque placare et invocare coeperunt. Ordo etiam causarum et effectuum eruditiores ad unam causam deduxit, sicut et reliqua mundi providentia, quae non bene a multis regibus, teste Aristotele, regitur. Dixerunt ergo, εἷς κοίτος ἐστη Denique variae poenae, beneficia Dei, prodipa minae, spirituum malorum coli se voleutium praedictiones, apparitiones, et similia, religionem hominines inculcarunt. Quarum narrationum de divorum apparitionibus, et religionum ac cultuum ortibus, omnes ethnici simul et Papistici libri ac Legendae plenae sunt. Sed quam eorum caecum cor ab ea noticia abhor [?: ruer-- ] , quam a primis patribus habuerunt, inde apparet, quôd non tantum non curaverunt unum Deum: sed etiam mox ad sua idola, atque adeo vanissimas vanitates, lapides, truncos, catos et canes recurrerunt. Ex hisce testimoniis ac rationibus manifestum est, noticiam veri Dei penitus ex corde hominis deletam esse, merasque ac longe tristissimas tenebras in pectore humani generis remansisse. Lutherus super Genesin testatur, hominem natura de Deo non plus scire, quam brutum. Verba eius sunt: Utile autem est, videre quam non possit longius progredi ratio, seu sapientia in aestimatione creaturae. Quid enim quaeso novit Philosophus de caelo et mundo, siquidem nescit unde sit, et quo tendat? Imo quid nos de nobis ipsis scimus? Videmus nos esse homines: sed quod hunc patrem, hanc matrem habeamus, an non credi hoc debet, sciri autem nullo modo potest? Sic omnis nostra cognitio seu sapientia tantum est posita in noticia causae materialis et formalis, quanquam in his quoque nonnunquam turpiter hallucinamur. Causam efficientem et finalem plane non possumus ostendere, praesertim (quod miserabile est) cum de mundo, in quo sumus et vivimus, item de nobisipsis est disputandum ac cogitandum. Haec an non misera et egena sapientia est? Ergo discamus: veram sapientiam esse in Scriptura sancta, et in verbo Dei. Id enim non solum de materia, non solum de forma totius creaturae: sed etiam de efficiente finali causa, de principio et de fine omnium rerum docet, quis creaverit, et ad quid creaverit. Sine harum duarum causarum cognitione, sapientia nostra non multum differt a bestiis, quae etiam oculis et auribus utuntur, sed principium et finem plane ignorant: sicut Philosophorum disputationes, de quibus iam diximus, satis ostendunt. Haec annon horribilis caecitas, et miserabilis est ignoratitia? etc. Si itaque Adam perstitisset in innocentia, neutiquam fuisset opus admoneri posteros de sua origine. Sicut non opus fuit, ut admoneretur Adam de conditione Hevae suae: ipse statim cum eam intuetur, agnoscit quod sit os ex ossibus suis, et caro ex carne sua. Talis cognitio sui et aliarum creaturarum, mansisset etiam in posteritate Adae: omnes statim animadvertissent finalem et efficientem causam: id est, Deum ipsum: de quibus nunc NIHILO PLUS scimus, quam ipsae PECUDES, etc. Hactenus Lutherus. Aliqui tamen boni ac docti viri putant, esse omnino adhuc aliqua principia in homine de Deo. Non dicunt quidem illi de uno Deo, multo minus de vero Deo: sed tantum quod sit aliqua divinitas, et aliqua potentia supra hominem. A quibus quidem mea sententia non ita multum discrepat. Respiciunt enim illi, ut opinor, ad illud quod Paulus affirmat, inter opera carnis esse idololatriam: quod etsi ad pravas ratiocinationes et prophanam audaciam, quidvis in religione temere fingentem, ut modo ab uno veroque Deo discedat, referri posset, (ad quem fontem et Paulus reducit idololatrias hominum, Romanorum primo:) tamen per me licet cuivis sentire, esse adhuc in homine quoddam perversum ac distortum lumen (ut supra in Libello de Originali peccato et libero arbitrio prolixius disseruimus) quod verum quidem Deum, eiusque religionem ut extremam stulticiam damnet, falsos vero deos ac cultus pro veris monstret: ut sicut olim imago Dei tantum verum Deum monstravit, ac repraesentavit, ita nunc contra haec praesens Satanae imago idola ac falsas religiones, ipsosque diabolos monstret, ac colendos esse praescribat ac praecipiat. Tale quoddam fallax, impostorium aut deceptorium lumen, aut prima principia esse iam in homine, facile concesserim, et supra in praedicto Libello abunde ostendi. Citant aliqui etiam pro primis istis principiis, illud Epicuri ex Ciceronis 1. de Natura deorum: Omnibus esse innatas noticias aut προλήψεις , quod [p. 296] column 567/568 sint dii, et quidem beati, quodque humanam formam habeant. Non admodum sane repugnaverim, talem quamdam plenam errore ac impostura noticiam esse in homine natura, aut certe facile percipi posse, quae et plures deos pro uno monstret, et eos similes hominibus forma essentiave fingat et denique a rerum humanarum cura removeat, ociososque suis deliciis frui sentiat, ut ibi Velleius Epicureus disputat. Verum de hoc labyrintho errorum, nempe humani ingenii caecitate ac distortis oculis, non facile est aliquid certi statuere, aut profundius scrutari. Ego hisce, quae hactenus ex verbo Dei monstravi (ut sobrie philosopher) contentus esse volo: certo statuens, nunc mentem humanam plenam errore ac furore esse, quo ad res divinas attinet.

LIBANUS mons procerissimis, et ad aedificationem aptissimis cedris ornatissimus, non raro per metaphoram praeclara regna significat: quia similitudo quaedam est inter gloriosos ac potentes proceres, et inter illas proceras elegantissimasque arbores. Isaiae 10, Libanus in forti cadet: id est, exercitus Assyrius per fortem angelum una nocte interficietur. Plenum est illud caput comparatione exercitus Assyrii ad pulcherrimam sylvam. Aliquando significat generaliter loca selectiora, et magis florentia, totius eius regionis: ut Nahum 1. Infirmatus est Basan et Carmel, et flos Libani elanguit Nonnunquam significat et ipsum templum ac Hierosolymam, sive ob similitudinem elegantiae, aut etiam externae speciei ac eminentiae, quod a longe videri potuit, sicut et sylva Libani sive potius, quia templum et civitas multum ex cedris Libani erat extructa, Zachar. 11. [?: Ape- ] Libane portas tuas, et consumat ignis cedros tuas, Isaiae 29. dicitur, quod Libanus convertetur in Carmelum, et contra Carmelus exaltabitur. id est, quod Deus superba ac potentia humiliabit, et contra humilia et afflicta exaltabit: sicut alias dicitur, quod omnescolles deprimentur, et omnes valles exaltabuntur. Carmelus enim mons non procerarum sylvarum nomine fuit celebris: sed pascuorum, segetum, ac vinetorum: unde et nomen traxisse videtur, quasi dicas plenum vineis aut vinetis. Libanus, aut ligna Libani, saepe simpliciter cedros denotat, ut Cantic. 3. Palatium extruxit ex lignis Libani: id est, ex cedris.

LIBER pro quavis scriptione, longa aut brevi, in Sacris accipitur, ut, Liber repudii, Deuteronom. 24. Matthaei 5. 19. Liber emptionis, Hierem 32. id est, charta seu instrumentum, aut testimonium facti contractus. Libre thesaurorum. Esther 5. pro, libris rationum, redituum, ac expensarum regiarum. Liber nonunquam idem est quod catalogus, aut enumeratio. ut Genes. 5. Hic est liber generationum Adam: id est haec est recitatio, aut series posterorum Adam. Sic et Matth. 1. Liber generationis IESU CHRISTI: id est catalogus maiorum Christi. Liber recti, aut iustorum: Ios. 10, Nonne hoc scriptum est in libro recti? Iudaei de libro Mosis aut legis exponunt, sed illa quies solis, post Mosen demum accidit. Hic idem Liber recti aut iusti citatur etiam 2. Sam. 1. ac videtur omnino denotare quendam proprium librum sacrarum literarum, qui interierit: qualis fuit etiam Liber bellorum Domini, cuius fit mentio Numer. 21. Liber viventium, aut vitae, crebro in Sacris literis nominatur: ut Phil. 4. Quorum nomina sunt scripta in libro vitae: id est, quos Deus deputavit aut selegit ad vitam aeternam. Est vero is liber memoria Dei, et veluti catalogus quidam eorum quos Deus ad vitam aeternam delegit propter Christum, ob quem solum inter filios Dei adoptamur et compuramur. Sic Psalm. 69 accipitur haec vox, cum dicit Psaltes: Deleanturde libro viventium, et cum iustis non scribantur. id est, non censeantur inter salvandos, non numerentur inter filios et haeredes Dei. Sic Moyses orat Exod. 32, Se, si aliter Deus nolit condonare peccatum Israelitis, cupete deleri de libro quem Deus scripsit. id est, de numero filiorum et haeredum Dei. sicut et Paulus Roman. 9 cupit fieri anathema pro fratribus. id est, separari a salute, damnarique pro eis. Est vero ad moderandam fatalem aut Stoicam quorundam sententiam de aeterna fatalique electione utile observare, quod Deus Moysi respondet, se tantum eos delere de tali libro, qui sibi peccent. Ergo ille liber est non fatalis quaedam electio, in quen tantum aeterno quodam decreto quidam [?: ] homines delecti et inscripti sunt, quos impossibile est ullis peccatis inde expungi, aut contra alios ullas ob causas in eorum album referri. Hic enim clare audimus, ob peccata homines inde expungi, et proculdubio ob veram iustitiam, qualis Christi est, credentes eo referri et inscribi. Sic et locus Psalmi supra citatus docet, homines posse expungi et inscribi in eum librum. Quod vile est observatu, cum ne desperemus de reconciliatione cum Deo: tum ne extra meritum Christi, ac fidem eum apprehendentem, salutem in aeterno quodam [?: ] to, electione, aut praedestinatione quaeramus: quae esset summa tum in Christum mediatorem, tum et in iusticiam Dei blasphemia. Talem (ut ita dicam) delebilitatem de libro viventium, et Apocal. docet 3. cap inquiens: Qui vicerit, amicietur vestibus albis: neque delebo nomen eius de libro vitae, sed profitebor nomen eius coram patre meo, et coram angelis eius. Esse ergo in libro vitae scriptum, est esse in peculiari memoria et [?: ] ra favoreque Dei. Quod magis perspicua phrasi dicitur 2. Timoth. 2, ubi inquit Paulus: Solidum fundamentum Dei stat, habens hoc sigillum, Novit Dominus [?: ] os. et Psalm. 1. Novit Dominus viam iustorum. Est enim, ut supra dixi, tota haec similitudo aut locutio sumpta a more gubernatorum et iudicum, diligenter [?: ] tantium suas res actas et agendas, et mores, crimies, aut benefacta subditorum: ut indicetur, quod et Deus talis sit vigilans et probe memor iudex ac gubernator. Tales vero, qui in tali speciali cura, aut (ut Christus alia phrasi inquit) in manu Dei sunt, nemo facile perdet, laedet, aut ex eius manu extorquebit. Quare tales dicuntur salui fore, Dan. 12. et Apoc. 21: non quidem ob aliquam immotam Parcarum fatalitatem, sed ob singularem curam, benevolentiam ac misericordiam Dei [?: ] ga eos ob Christum. Eadem vis est locutionis. Nomina vestra sunt scripta in caelis. Contraria autem prorsus locutio est, Scribi in terra: ut habet Hieremias. Sed de his locutionibus aliquid dicetur et infra in verbo SCRIBERE. Librum comedere, non raro iubentur Prophetae, id est, doctrinam et conciones nomine Dei populo proponendas, recte percipere. Exempla sunt Ezech. 2. 3. Apoc. 10, de qua pictura divinae instructionis diximus aliquid etiam in verbo DEVORARE. Indicat autem nimis Deus eo typo, non ipsos Prophetas esse qui loquatur, sed Spiritum patris caelestis, qui perinde suam sapientiam ac doctrinam secum e caelo in cor Prophetae affert, ac si librum de eo dogmate conscriptum [?: devora-- ] Sicut et Hieremias ita primo et secundo dictat fullyphetiam Barucho, ac si eam illi de libro legeret: non sicut si suas conciones meditaretur, aut recordaretur. Quod autem in Apoc. dicitur is liber primum quidem [?: ] [?: ] ro dulcis fuisse, postea autem in ventre amarus: figurantur, primum quidem rerum divinarum cognitionem et suavem, postea autem multitudine tentationum et [?: ] eam fieri abunde amaram. Librum aperire, est etiam istam phrasis, quam peculiaris quaedam figura, [?: a- ] ra. Apocal. 5. qua indicatur solus agnus Dei aut Christus dignus esse, qui mundo mysteria Dei et secretam [?: p- ] voluntatem patefaciat Translata haec vox Libri ad [?: D- ] per metaphoram significat Dei memoriam ac curi [?: ] quorum hominum, aut rerum, ut prius dixi: Sic Psalm. [?: ] [p. 297] column 569/570 Lachrymae nostrae in utre Dei collectae, et in libro ipsius consignatae esse dicuntur. Malach. 3 est, Scriptusque est liber memoriae coram Domino, omnibus timentibus eum: pro, Deus recordatur suorum. Allusio est ad morem regum, et aliorum gubernatorum, qui, ne prae multitudine negociorum obliviscantur, curant annotarires agendas, et singulorum etiam vel reorum vel benemeritorum bona malave facta, eaque sibi tempestive in memoriam redigi, quo suo tempore singula exequi in suo regimine commode possint. Sic igitur illa memoria ac cura Dei, qua suarum creaturarum, praesertim hominis, meminit, eumque curat ac fovet, liber quidam coram Deo, aut in camera Dei repositus esse dicitur. Utitur autem Scriptura hac metaphora aut anthropopathia, quo rem ipsam maiori energia humanis oculis subiiciat, aut se alioqui magis ad hominum captum accommodet.

LIBERTATIS vox varie in Sacris literis accipitur, cuius significata compendio percurram. Primum, communiter significat hominem sui iuris. ut cum Exod. 21 praecipitur dimitti Iudaeus anno septimo liber, qui semet proximo in servitutem vendiderat. Sic quoque iubetur liber esse, cui dominus verberando oculum excussit. Vicinum huic est, quod Isa. ait cap. 58. Dimitte eos qui confracti sunt, liberos: id est, quos variis onerib. et veluti plagis afflixisti, eos libera ex illis difficultatib. Gal. 3 dicitur, in Christo non esse liberum aut servum: id est, nullum esse discrimen aut praerogativam inter liberum aut servum, eandem esse utriusque conditionem. Dicitur et terra libera, quae nullo est onere aut obligatione gravata. Sid Genes. 47. Terra sacerdotum in Aegypto fuisse libera dicitur, quia non fuerit tempore famis vendita regi, nec operata solutione quintae partis frugum, ut reliqua regio tota. Apostolus 1. Cor. 9, et de alia quadam libertate ac servitute loquitur, cum dicit se esse liberum: id est, ut ipsemet exponit, habere ius suo arbitrio et alieno sumptu liberaliter vivendi, utpote tantus et tam bene meritus Apostolus. Verum ipse se voluntaria servitute oneraverat, ut aliquanto post ipsemet dicit. Hoc idem sequenti cap. exponit per Omnia mihi licent. Contra autem cap. 6. hanc eandem libertatem vocaverat servitutem, inquiens: Omnia mihi licent, sed non omnia mihi conducunt: Omnia mihi icent, sed ego no redigar sub ullius potestatem. Sensus est: Non volo ullius commodi, lucri aut voluptatis cupiditate ea capi, ut dum eam servili animo sector, quasi illa plane ca [?: -re ] no possim, libertate ac iure meo cum scandalo [?: pu-llorum ] abutar. Sicut igitur habeo a Christo potestatem [?: -ut ] ius, libere flagitandi et accipiendi stipendium, cum sim [?: -m ] benemeritus doctor: ita vicissim volo etiam magna libertate contemnere mea commoda, lucra et voluptates, atque adeo res omnes. Illud igitur NULLIUS, non hominem, [?: -d ] rem concupitam, aut sibi necessarium utileve commodum magnificat, sicut ex praecedentib apparet: Omnia licent, [?: ] omnia revera prosunt, scilicet ad spiritualem utilitate. Domus libera: pro, ab aliis separata. 2. Reg 15 ponitur: cuiusmodi sunt leprosorum, aut insulae. Sic enim ibi dici [?: tur ] rex Azarias factus leprosus habitasse in domo [?: libe-id ] est, ab aliis aedificiis ac domibus hominum separata in quasi servitute quadam vicinarum domuum [?: onera- ] , ut et Iurisprudentes loquuntur. Inter mortuos liber, Psal. 88 significat hominem derelictum ac desertum ab omnibus pro mortuo, seu ut iam mortuum: quod etiam ex praetextu apparet. inquit enim: Deputatus sum cum dependentib. in lacum, inter mortuos liber, sicut interfecti [?: -ientes ] in sepulchro, quorum memoria amplius non [?: -a ] , quique de manu tua abscisi sunt. Similis pene est [?: ] loquutio praecedenti, de libertate solitariae domus, [?: ] est leprosorum. Sicut enim domus solitaria, a nobis [?: a- ] non contingitur: ita mortui sunt ab omni commercio quorum separati, omnes sese ab eis segregant. Valde quoque vicina huic est phrasis illa, Qui passus est carne, liberatus est a peccato. 1. Pet. 4 aut, sicut Paulus inquit, iustificatus. Rom. 6 Paulus dicit, hominem ante iustificationem esse servum peccati, et liberum a iustitia: et vicissim post gratia esse liberum a peccato, et servum iustitiae. Quae servitus ac libertas multipliciter accipitur. nam liber a iustitia est is, qui ei sese non obligat aut addicit, quemque illa per Spiritum S. non regit, nec ad bona opera impellit, multo minus eum felicem ac beatum efficit Is vero idem est servus peccati, qui sese dedidit peccato, et in cuius membris illud regnat, impellens eum ad omnis generis pravas actiones. et denique quod in eum per iram Dei ad poenas temporarias et aeternas grassatur ac saevit. Ioan. 8 gloriantur Iudaei de libertate. At Christus contra contendit, eos esse servos, nec posse vere fieri aut esse liberos, nisi filius eos liberaverit. Exponit autem ipse Christus, de quânam libertate aut servitute loquatur: nempe de spirituali, addens regulam universalem, Omnis qui peccat, servus est peccati. Videamus ergo quid nam hoc sit, aut quomodo peccantes sint servi peccati. Creavit nos Deus initio multiplici libertate, cuius tamen hi tres sunt praecipui gradus aut partes: libertas a culpa, a poena, et necessitate agendi. Libertas a culpa, est iustitia aut carentia omni macula culpae. Libertas a poena, est, non esse reum, non teneri ad ullam poenam aut castigationem, non esse obnoxium poenis temporalib. aut aeternis. Sic et Latini dicunt servum poenae, eum qui supplicio adiudicatus est. Libertas vero a necessitate agendi est, liberrime posse vel bonum vel malum eligere, et alterutrum perfecte facere, ac insuper totius mundi dominio uti ac frui, citra omnem trepidationem. Haec omnia bona habere, et praestare posse, fuit quaedam libertas, multo tamen plures partes aut subdistinctiones continens, quam sunt hae quas nunc recensui. Contra ergo, per peccatum amissa hac multiplici gloriosaque libertate, in triplicem servitutem potissimum incidimus. Nam primum deterrima iniustitiae culpa contaminati iacemus, tum quia rei sumus gravissimorum peccatorum: tum etiam, quia ipsamet natura est turpissima, contaminatissima ac depravatissima. Secundo, propter servitutem culpae porro facti sumus servi, aut mancipia poenae seu mortis, seu (ut Iurisprudentes loquuntur) servi poenae, quandoquidem debentur morti nos nostraque omnia, morti inquam temporariae ac aeternae. Postremo, sumus servi in agendo et cogitando, omnique nostro motu ac nutu, tum peccati seu malitiae in nobis regnantis, sub quam nos venditos esse Paulus testatur Rom. 7: tum etiam Satanae, qui nos tenet captivos ad libitum et voluntatem suam: 2. Tim. 2. Vicinae huic sunt et locutiones et res, cum dicimur esse liberati a lege: id est, tum a maledicto legis: tum a caeremonialib. et iudicialib. legib. quae prorsus abolitae sunt: tum a lege morali, ne habeat necesse nos serviliter ad obedientiam et bona opera (ut puerum paedagogus) minis et perpetuis castigationibus urgere, territare ac extimulare: tum denique ab omnibus humanis traditionibus et elementis mundi huius. Hierosolyma caelestis libera esse, et ad libertatem generare dicitur Gal. 4. Contra autem terrestris servire, una cum liberis suis. Quo indicantur diversa foedera, vetus et novum: duae diversae doctrinae Lex et Evangelion: ac denique duo diversi populi Dei, inde progeniti aut orti, nempe Synagoga et Ecclesia: quorum Ecclesia, Evangelion et novum Testamentum sit liberum, et gignat aut efficiat spirituales, ac vere liberos filios. Quomodo autem fideles liberi sint, paulo ante dictum est: sicut et, quomodo increduli servi. In hac libertate dicit Paulus Gal. 5, nos a Christo collocatos esse, et constanter stare debere, nec iterum iugo servitutis implicari. 1. Cor. 10. Quidmea libertas iudicatur ab aliena conscientia? Sensus est: Cum ego sciam caeremonias et observationes Mosaicas antiquatas esse, meque ab eis liberum, cur cogerer attemperari ad alienae conscientiae [p. 298] column 571/572 scrupulositatem et superstitiositatem? 2. Cor. 3, Ubi est spiritus, ibi libertas: id est, praeter condonationem culpae ac poenae, est libera conscientia, ac iudicium rectum et expeditum de reb. divinis, non curans laqueolos observatiuncularum, caeremoniarum et traditiuncularum, ut solent serviles et superstitiosae mentes serviliter omnia metuere, et nusquam expedite ac animose de religionis dubiis iudicare, et pronunciare. Complectitur haec Spiritus S. assertio aut vindicta, etiam eam libertatem, quod libere possimus eligere quae Deus vult ac praecipit: quodque sponte, et non coacti faciamus: et denique, quod vetus Adam non amplius perinde regnet in mortali nostro corpore, nostrisque membris imperitet aut abutatur ad omne scelus. Rom. 8 habetur, rerum naturam abusui subiectam esse, sed tandem esse liberandam: quod intelligitur de ista tristi servitute, qua mali homines bonis Dei creaturis ad peccata multipliciter abutuntur. Sic et homines abusui et tyrannidi diaboli ac veteris Adami, ut servi subiecti sunt: sed tamen incipiunt per Christum paulatim liberari, et in altera vita perfecte liberabuntur.

LIBERUM arbitrium, vox in Sacris literis non reperitur, ac nec apud Latinos quidem in hac significatione sed in Ecclesia aut Theologicis scriptoribus in crebro multoque usu est. Reperitur quidem in Livio, liberum suarum rerum arbitrium alicui facere: pro, eius voluntati ac potestati sese suaque subiicere. Sic in vitis post Suetonium scriptis legitur, liberum arbitrium mortis permittere: Id est, potestatem deligendi genus mortis. Sic Curtius 4. Liberum mortis arbitrium occupare. Septimo quoque idem ait, Milesiis liberum de Branchiadis permittit arbitrium. Sed in Theologia, liberum arbitrium non iuris libertatem aut potestatem significat, ut scilicet quis iuris vinculis sit solutus, possitque agere quod ei libeat, quam nulli creaturae Deus concessit, non etiam libertatem aut liberam potestatem in rebus adiaphoris, ac non omnino ius, sed virium tantum libertatem, ut ille de facto, non de iure sese vertere vel ad bonum, vel ad malum, vel ad res medias, aut quocunque demum libeat, nulla habita ratione iuris, possit. Voluerunt autem quidam prorsus ex Theologia explodi hanc appellationem, ut Lutherus et Calvinus: ne, cum nulla talis res amplius in homine supersit, imperiti vocis huius splendore decepti, aliquid somnient, ac in nobis superesse adhuc opinentur, quod tamen nusquam existat. Quare Lutherus substituit pro ea Servum arbitrium, quia revera servit regnanti peccato et Satanae, qui tenet hominem captivum, ad arbitrium suum, ut sessor equum sicut et August. hanc appellationem correxit. De hac igitur quoque voce aliquid breviter adiiciemus. Ista igitur nimis superba appellatio liberi arbitrii, Latinis vocib. constans, in hac quidem significatione pro virib. humanis, Latinis usitata non fuit. Venit autem in hunc usum ideo, quod Latini vocem Arbitrium, tum pro sententia, tum pro velle alicuius, tum denique pro iure, potestate et facultate usurparunt, ut Suo arbitrio aut alieno vivere, In a bitrio alicuius aliquid esse positum, et Aliquem esse sui arbitrii. Significat vero in hoc negocio Arbitrium, tum intellectum, tum voluntatem hominis, tum denique quandam etiam potestatem aut facultatem exequendi ea quae intellectus aut voluntas decrevit. Quod ego opinor Paulum vocare Rom 7. et Phil. 2, Posse et perficere. Huic porro voci Arbitrium significanti iudicium, voluntatem ac potestatem, insuper est addita vox Liberum: quae indicat, hasce vires in partem utramque sua sponte, potentia aut facultate liberas ac solutas esse, ut vel vere vel falso iudicent, vel malum vel bonum eligant. Quod (ut et antea monui) non de iure intelligi debet: (Deus enim omnes creaturas ad certas regulas astrinxit, obligavitque) sed de viribus praecipuarum potentiarum, ac de vi agendi, quod ipso opere aut facto huc aut illuc, in bonam aut malam partem, ad dexteram sinistram inclinare sese possunt, vel certem olim potuerunt. Nam id nomen integram propriem, non hisce corruptis viribus convenit. Alii arbitrium ad intellectum, liberum ad voluntatem referunt: quod mihi minus probatur. Graeci αὐτεξούσιαν nimium significanter, ne dicamus arroganter, dixerunt sicut et Latini Liberum arbitrium. Est ergo Liberum arbitrium (ut nos quoque hac appellatione pro communi usu nunc utamur) ea vis, facultas, aut potentia intellectus, voluntatis, et affectuum, qua homo hanc vitam rationalem regit, praesertim quo ad religionem attinet. Haec vis fuit in integra quidem natura perfecte ad imaginem Dei expressa aut formata: in natura vero corrupta, est ad imaginem Satanae transformata: in renatis denique incipit renovari ad pristinam integritatem, ita tamen, ut ingens vis huius diabolici veneni nihilominus in vetero homine, seu quatenus homo instauratus aut sanatus nondum est, usque ad mortem remaneat, et cum renovato homine perpetuo luctetur: qua per mortem [?: aboli- ] denuo pii ad illam pristinam imaginem, integritatem [?: ] aut etiam multo praestantiorem restituentur.

LICERE, vulgo sonat ius alicuius rei agendae ac omittendae habere. Est autem id multiplex, quandoquidem iura alias res praecipiunt aut cogunt, alias res aut facta comprobant, aliquas solum tolerant: alias denique utcunque aliquando dispensant. Inde fit etiam, [?: ] haec vox varie accipiatur, et in significatione nonnihil idque non parum variet. Quare de sententia Paulini [?: -cti ] . 1. Cor. 6 et 10, (cum in priore loco inquit, Omnia mihi licent, at non omnia conducunt: Omnium mihi potestas est, at ego sub nullius redigar potestatem: et in posteriore, Omnia mihi licent, at non omnia conducunt: Omnia mihi licent, sed non omnia aedificant) disputatur, qua ratione id licere dicat, quod non aedificat, quodque non [?: con- ] cit, imo quod facientem in aliena potestatem redigit [?: Scrip ] tio igitur, Paulum ibi duplicem distinctionem respicere: alteram, quod quaedam per se licent concessaque [?: ] adeo etiam pia sunt, quae interdum ob circumstantias aliquas, et quasi per accidens fiunt illicita et non [?: ] da: ut, litigare in foro illis per se quidem licebat: fas quoque per se erat in idoli templo versari, et de [?: sacrifi- ] idoli comedere: sed quia id fiebat cum scandalo proximo non licebat, non conducebat aut aedificabat: quin [?: poti- ] non tantum proximum destruebat, sed etiam ipsum [?: ] cientem sub alienam potestatem subiiciebat: idest, [?: ] nerabat peccato, ira, ac poenis Dei. Ipsa quoque [?: ] cupiditas rerum per sese licitarum, servum facit suum sectatorem. Potuit Paulus etiam ad acceptionem [?: ] pendii et munerum respexisse, quod licet ea ratio sui muneris iuste acciperet, tamen eum danti [?: be- ] cium obligare videbantur. Aliqui illud, in alienam potestatem facientem talia redigi, intelligunt, cum [?: ] ita nimius est in contrariam partem, ut putet se [?: ] id. facere cuius contrarium aliquis ex servitute [?: ag- ] si quis putet, se obligari comedere carnes die [?: Ve- ] aut in quadragesima, aut idolothyta. Utrunque ex servile est, putare sibi non licere aliquo adiaphoro [?: ] aut contra putare se peccare si utatur. Aliqui iungunt, Sub nullius potestatem redigar: id est, non sicut mihi aliquis adiaphora ut necessaria obtrudit. Verum commodissima expositio est, quam supra in [?: ] li bertatis proposui. Altera distinctio forte est, quod [?: ] deatur Apost. loqui de quodam infimo gradu iuris [?: ] non bene dignum est uti ius vocetur: sicut et ipsa [?: ] Licentia apud Latinos male sonans, non tam verum [?: ] quam id quod sibi aliquis temere usurpat, significat. Tale ius etiamsi aliquo modo permitti videatur. et [?: ] quibusdam excusatiunculis a peccante ornari et [?: ] convestiri soleat: tamen revera omni culpa non [?: ] ut cum Deus concedit ac largitur quoque [?: licet ] carnes avium in deserto, tamen idipsum postea, [p. 299] column 573/574 nit. Sic in ira sua concedit eis regem, et in furore suo adimit, ut ipsemet dicit. Talia multa fuerunt Iudaeis propter duriciem cordis eorum, teste Christo, concessa: ut etiam multa coniugalia, quae tamen nec Deo omnino probata sunt, nec suis poenis caruerunt. Ea ergo omnia quae sunt huius infimi et deterrimi gradus iuris, ita licent, ut per sese quoque suaque natura sint simul nonnihil illicita, reprehensibilia et damnabilia: ut si concionator largius victitet, delicias sectetur, nimium luxum in vestitu adhibeat, studiosior sit opum ac rei familiaris quam par est, et similia innumera: quae etsi usque ad aliquem gradum a Deo nonnihil tolerantur, tamen culpa omni reprehensioneque non carent. De tali licentia, iure, ac permissione, credo in illis locis Paulum loqui. Duplex igitur distinctio rerum in hoc textu consideretur: Quod videlicet res aliquae vel per sese quidem sunt licitae, ut tamen interim ratione circumstantiae alicuius, et veluti per accidens fiant illicitae, vel sunt licitae in illo infimo gradu iuris permissionis, aut tolerantiae tantum cuiusdam: ut cum in communi vita dicitur, Feras, non culpes, quae mutare non potes. Qualia sunt plurima, quae quasi in extremis finibus iustitiae ac iniustitiae habitant, de utroque aliquo modo participantia. Plurima sane quotidie fiunt ab hominibus quae etiamsi licent aliquo modo non tamen sunt utilia, multo minus necessaria. Verum Paulus vult nos tantum actiones autres optimi illius iuris adhibere, quod non tantum licet, sed et conducit, aedificat proximum ac Ecclesiam, et denique veram libertatem pii hominis conservat. Ponantur ergo sane hi gradus iuris, aut eius quod alicui licet, quo hinc tanto clarius tales periphrases iudicari queant, positis speciebus liciti. I. Licitum mandatum, est Decalogus, et omnia mandata Dei. Haec enim ita licita sunt, ut etiam severissime a Deo exigantur. II. Licitum probatum, est coniugium, et tota vita communis, ac quicquid omnino est a Deo ordinatum, non tamen proprie ad religionem cultumque Dei spectans. III. Licitum adtaphoricum, sunt res neutrae, quae perinde in utramque partem licitae et a Deo permissae sunt. IV. Licitum permissum, aut indultum est: ut, quod Abrahamus dormit cum ancilla, volente id ac petente Sara. item quod Paulus 1. Cor. 7 dicit, se dicere secundum indulgentiam, non secundum mandatum. Tale forte fuit, quod Apostoli praesente Christo non ieiunarunt, ac lu [?: -erunt ] . De hoc genere videtur posse intelligi illud Clementis Alexandrini: Qui facit omnia quaelicet, ille facile incipit etiam ea facere quaenon licet. V. Licitum toleratum est quoddam adhuc deterius genus: ut nimis libera divortia in veteri Testamento, et uxorum ac [?: com-ubinarum ] pluralitas. qualis etiam (credo) fuit nimis voluptuaria vita Salomonis. VI. Licitum improbatum, seu impatienter ab irato Deo toleratum, fuit, quod [?: Is-elitae ] omnino voluerunt habere regem, quantumvis [?: -d ] Deus et Samuel improbarent. item, quod importune flagitaverunt carnes in deserto. Ideo dicit Deus Hosae 13, se in ira sua et dedisse et abstulisse eis regem: et adhuc carnibus eis datis in ore existentibus, eos punivisse. Tale credo esse etiam illud Paulinum, non aedificans [?: ] non conferens, sed sub alienum iugum trahens licitia culpa circumstantiarum, non quidem per sese. Hic [?: ] infimus aut pessimus licitorum gradus. Primum [?: -tem ] et optimum licitorum gradum faciunt Papistae [?: ] , qui est rerum non mandatarum a Deo: sed quae [?: ] Deus (ut ipsi somniant) consuluit, ut paupertas, [?: coe-tus ] : vel aliquis spontanea devotione, aut [?: volun- ] votoque suscepit, quae illi etiam perfectionis [?: vo-t ] , tum sint summae imperfectionis atque adeo [?: impieta- ] , omnes tales electicii cultus ac opera. Verum quoniam de hac re, et vicinis vocibus, quidam Pontificius scriptor aliqua annotavit, quae licet non purissima sint, tamen ad declarationem horum vocabulorum et rerum, si cum iudicio legantur, nonnihil facere possunt, ea quoque hic adscribemus. ‘Quid voces PERMITTERE, INDULGERE et DISPENSARE significent. ’ ¶ Aliquando autem, et quidem saepius, concedere significat, tolerare, sinere, non impedire. Haec sane significatio huc demum pertinet, siquidem hoc modo permittit Deus, permittit homo, permittit lex divina, permittit lex humana. Deus sane, tametsi prohibuerit mala, praeceperit bona, consuluerit meliora, multa tamen misericorditer, plura longanimiter, nonnulla aegre et non sine magna indignatione permittit: mala quidem omnia, quae fiunt, tolerando: minora autem bona concedendo, interprohibita vero nonnulla indulgendo, etc. Valla, Indulgere (inquit) est concedere, et (ut sic dicam) obsequenter et quasi delicate tribuere. Optime ille: significat enim peramantem et facilem concessionem. Verum non semper accipitur in malam partem: ut culpandus sit qui indulget, licet proprie non indulgemus nisi mala, potissimum in Scripturis sacris, ut infra patebit. At multum interest inter Indulgere et Ignoscere. Ignoscimus post factum, indulgemus ante factum, concedendo ut fiat, citra offensionem nostram, potissimum enormen et gravem. Hinc Apostolus: Hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium. Dispensare vero proprie est distribuere, quomodo a natura alendis seminibus de caelo imbres dispensantur: hoc est, distribuuntur. Quemadmodum etiam pastores in Ecclesia, et in familia oeconomi, res communes ad singulorum usus et utilitates distribuunt. hinc dispensatores vocati, dicente Apostolo: Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Significat nihilominus Dispensare, et potestatem facere agendi quod secundum legem communem vetitum erat. qua significatione dictum est a Seneca: Nunc in petulantiam et audaciam erumpet male dispensata libertas. Qua eadem significatione dicitur Dispensatio esse quaedam iuris relaxatio. Sunt autem et indulgentiae et dispensationes secundum novissimum dispensandi modum, permissiones quaedam. Sed quia peculiarem quendam permittendi modum obtinent, ideo primo de communibus permissionibus deinde de illis quae concedendo, indulgendo aut dispensando fiunt, in sequentibus dicemus, etc. Eamque ob causam doctores posuere plures modos permittendi: videlicet per meram tolerantiam, per concessionem, per indulgentiam, per dispensationem. Primo quidem modo permittit Deus omnia mala, prout in superiori cap. ostensum est. Secundo vero modo permittit, id est concedit minora bona. Quoties enim maius bonum non est praeceptum, sed tantum odo consultum, toties minus eiusdem generis permissum intelligitur. Matrimonium est permissum, non utique tanquam malum, sed tanquam minus bonum, dicente Apostolo: Si acceperis uxorem, non peccasti: et si nupserit virgo, non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Ego autem vobis parco. Similiter, quia non praecipitur neglectio rerum carnalium, permissa est proprietas, opulentia et contrectatio rerum temporalium: etiansi, teste Domino, facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum. Quo etiam modo permittuntur Christianis omnes cibi sine delectu, qualis in lege aut inter gentes fuerat modo citra offendiculum fratris, et cum gratiarum actione comedat, non contra legem aliquam, aut promissionis tuae votum. Tertio permittit Deus nonnulla mala per quandam indulgentiam, vel quoad poenam, vel quoad culpam. De posteriori modo habes 1. Cor. 7, dicente Apostolo, Hoc autem dico secundum in dulgentiam, non secundum imperium: id est, hoc vobis permittitur per indulgentiam quandam, velut minus malum: sed non iubetur [p. 300] column 575/576 tanquam aliquod necessarium bonum. Quarto quaedam permittuntur a Deo iuxta modum dispensationis, qua fit iuris communis relaxatio quaedam ob causam: quo modo permissa fuit olim sanctis patribus pluralitas uxorum, non utique ad duritiam cordis eorum (nam sancti erant) sed ob magnum bonum populi Dei augendi, ac mysterium quod Deus in eo facto significatum voluit. Dispensavit itaque Deus in lege communi, qua dictum fuerat, Et erunt duo in carne una: non, tres aut quatuor, quinque aut sex. Licitum quippe bifariam dicitur: aut quia non obviat legis rectitudo, aut quia non obviat iuris punitio. Atque hoc quidem modo licitum erat repudium uxoris, secundum legem Moysi: quia in lege nulla erat poena repudianti constituta, modo conscripto et porrecto libello repudii legitime fieret: non autem illo modo, quo repugnat lex naturae et rectae rationis dictamen. Haec ille.

LIGARE, notae significationis verbum, varios Hebraismos parit, primum in sua propria significatione, deinde et in figuratis. In propria significatione, Ligare currum, est equos iungere corrui, Genes. 46. 1. Reg. 18. Liga quadrigas ad equos velocissimos. Mich. 1. vel iunge currum dromadibus, ut tanto facilius effugias. Ligare equum, aut mulum, significat non raro sellare, aut insternere. Ligare aliquem hominem, est, eum in carcerem coniicere, aut alioqui capere, captivumque efficere: ut 2. Reg 23. Et ligavit regem Iehuda Pharao Neko in Ribla. id est, captivum fecit. Isaiae 51, Festinat vinctus ut soluatur. Ligare legem in manu iubebantur Iudaei, Deut. 6 ut eam perpetuo ad manum haberent, perpetuoque recordarentur eam observandam esse. Hinc fit metaphora, qua Esaias cap. 8 orat, ut Deus liget testimonium, et obsignet in discipulis suis: id est, conservet eos in vera doctrina, illiusque perpetuo memores faciat. Quae enim diligenter conservare volumus, ea in certo aliquo fasciculo colligamus. Ligatum esse peccatum, Oseae 3 eodem modo pro conservatione ac memoria poni videtur. Ligata est apud me iniquitas Ephraim, reconditum est peccatum eius: id est, tanquam si pecuniam in crumena aut linteo diligenter colligassem, ea in recenti memoria servo, non proiicio post tergum, non obliviscor eius. Ligatio pastorum, 2. Reg. 10, videtur tonstrinam significare: quia oves tondendae colligari solent, ut quietius et minori periculo tondeantur, nec laedantur forficibus. Ligamen argenti, Proverb. 7, pro marsupio, aut alioqui summa aliqua pecuniae in linteo colligata ponitur, sicut diceres sacculum argenti. Ligari quoque solent onera iumentis imponenda. Inde per metaphoram dicuntur ligamina iniusta gravamina, quibus inferiores a superioribus gravantur. Ideo dicit Deus Isaiae 58. Non ne hoc est ieiunium, quod elegi: dissolvere impias colligationes, et solvere fasciculos onerosos? Ab hac ipsa onerum super iumenta ligatione, aut potius a captivorum colligatione, vinculisque, et vicissim resolutione, videtur etiam illud Christi dictum Matthaei 16: Quicquid ligaveris in terra, erit ligatum in caelis: et quicquid solveris in terra, erit solutum in caelis. Pro ligare alibi dicit Retinere peccata: et pro solvere, remittere. Qui enim concluditur sub ira Dei, peccato, ac morte a ministro Christi, vel simplici praedicatione, vel etiam severa excommunicatione, is quasi vinctus catenis in profundum miseriarum carcerem proiicitur, colligatur et concluditur. Contra qui soluitur, vel absoluitur: aut cui peccata vere et secundum verbum Dei remittuntur, is veluti liber a tantis vinculis ac tyrannide dimittitur. Hinc igitur fit, ut solvere pro absolvere, aut peccata remittere, ponatur. Hinc etiam redemptio nostra lytrosis dicitur. De voce Vinculi, suo loco postea agetur.

LIGNUM crebro arbores tum frugiferas, tum infrugiferas significat. Gen. 1. 2. Produxit Deus omne lignum. sicut et Germani sylvam lignum vocant. Hic [?: e-i ] longius discedit a proprietate sermonis illa locutio De omni ligno comedetis, Genes. 2 et 3. id est, de fructu omnis arboris. Ierem. 11, est locus obscurus: Perdamus lignum in fructu eius, et excindamus eum de terra inuentium, et nomen eius non memoretur amplius. ubi alii intelligunt per lignum, crucem, qua corpus prophetae perdere voluerint. Alii, venenatum aliquod lignum, quo cibum eius inficere cogitaverint: ut et Ionathas transtulit. Sed illa videtur omnium comm oddissima esse, quam Germanica versio expressit, Perdamus arbori cum fructu aut cibo eius: id est, ipsum Prophetam [?: ] cum doctrina, operibus ac conatibus suis. quod et sequentia commata comprobant, eundem sensum sine figura exprimentia: nempe, ipsum prophetam cum omni memoria ac posteritate sua abolendum esse. Hic porro per metaphoram traducit hanc locutionem ad homines, ut sicut arbores significant homines, sic et [?: no- ] Lignum. Talis metaphora est etiam Ezek. 17. Ego Dominus, humilians lignum sublime, et exaltans lignum humile, et siccans lignum viride, et frondere faciens lignum aridum: id est, homines florentes castigans, et oppressos afflictosque sanans. Sic Christus dicit Luc. 24. Si hoc in viridi ligno fit, quid fiet in arido? id est, in homine iusto aut iniusto. Sic Ezek 31, ponitur etiam lignum pro doliis ligneis: sicut et lapis pro lapideis, Deut. 28. Item, pro vasis ligneis, ut Exod. 7. Eritque sanguis signis et lapidibus. id est, vasis ligneis et lapideis. Sic 2 Sam. 6. pro instrumentis Musicis, ut luderent coram Domino in omnibus lignis abietum. Pro tabella lignea usurpatur Ezek. 37, Cape tibi unum lignum: id est, lignei tabellam. Non numquam et patibulum denotat per synecdochen, quia exligno fit: sicut ferrum pro gladio. [?: ] Deuter. 21. Maledictus a Deo est omnis qui [?: pendeti- ] ligno: id est, qui ob iram Dei, facinore eius irritatam, sic suspenditur. Unde fit, ut eius cadaver ira Dei onerati quasi terram polluere videatur. Ideo amovendus ac sepeliendus est, ne veluti contaminet ac funestam faciat terram, et homines ipsos tam foedum spectaculum abhorrentes. Hinc porro Paulus in Epist. ad Gal. cap. 3 probat, Christum esse factum maledictum Legis, quia in igno pependerit: ab effectu argumentando. Vere autem dici potest, quod omnis poena ex culpa, ira ac maledictione legis et iustitiae Dei proveniat. Lignum [?: scu- ] boni ac mali. id est, arbor cuius fructus comesi praebeant scientiam boni et mali, aut faciant homines [?: omni ] rerum peritissimos, ut Satan affirmat et interpretatur ex quo etiam eventu credo id nomen arbori esse iustum. Alii malunt, ideo arborem scientiae dictam esse, qua ibi doctrina caelestis praedicari debuerit. Sic et de arbore vitae dubium est. Porro lignum aut arborem ibi, et alibi quoque non raro collective positum putant, [?: ] arborib. aut sylva: sicut Germani quoque sylvam, [?: lig- ] holtz, duplici figura, collective simul et synecdochice nominant. Lignum vitae, sumpta locutione ex Genesis dicitur de re longe preciosissima: ut Proverb. 3. Sapientia est lignum vitae, iis qui apprehenderint eam. perinde ac si diceret, est arbor ferens saluificos aut [?: salut- ] fructus. Simili ratione etiam Proverb. 15, lingua [?: fals- ] fera lignum vitae dicitur. Ligna aquarum, arbores [?: p-stres ] sunt, et per metaphoram viri potentes, aut etiam reges: quia ut talibus arboribus necessarius [?: hu- ] non deest, sic potentibus commoda affluunt. Ideo etiam Psalm. 1, hinc similitudo sumitur. Sic Ezek 31. Ut non exaltentur in statura sua omnia ligna aquarum. Ligna secantem vulnerari ab eis, aut defatigari in eis, videtur quasi proverbialiter Ecclesiast. 10 dictum: quod homines non raro ex suis laboribus malos fructus [?: pe- ] piant, vel etiam sibimet sint causa exitii. Lignorum [?: ] [p. 301] column 577/578 tifices, 1 Paral. 14. id est, fabri lignarii. Lignalini, pro culmis aut calamis lini. Ios. 2, Abscondit eos in lignis lini.

LIGO, instrumentum terrae fodiendae destinatum, non raro in hac proverbiali locutione in Sacris literis reperitur. Contundent gladios suos in ligones, et falces in vomeres: quo summa pax ac tran quillitas indicatur, ita ut homines neglectis studiis ac instrumentis belli, toti sese paci sint de dituri: Isa. 2. Plerunque autem tali externae ac corporalis pacis indicio interna spiritualisque regni Meschiae pax indicatur: et simul ostenditur, hunc regem, suum regnum non administraturum esse externis armis, aut ulla vi corporea.

LILII metaphora aut similitudo res secundas aliquando denotat. Israel germinabit tanquam lilium Hos. 14.

LIMAX, animal imbecille, et facile interiens, exprimit subitum impiorum exitium, aut breve pravorum conatuum curriculum. Psa. 58, Sicut limax quae liquescit: scilicet, quisque impiorum pereat.

LIMEN transilientes, Soph. 1, putant aliqui notare insilientes in aedes alienas, ut eas diripiant: ut mox sequitur. Rectius tamen forte intelliges de idololatris, per synecdochen: quia cultores Dagon transiliebant limen portae templi in Asdod, propterea quod ibi iacuerant manus et caput Dagonis, existente in eo templo arca Dei, ut est 1 Sam. 5. Quare et Ionathan Chaldaeus in Zophonia vertit, Visitabo eos qui ambulant in legib. Philistaeorum. Per unum ergo genus idololatriae ac idololatrarum videntur omnis generis idololatrae a propheta eo loci notari, et accusari.

LIMUS. vide LUTUM.

LINEA. vide REGULA.

LINGO, verbum solum hoc non videtur aliquem Hebraismum habere, sed tantum cum aliis vocib. coniunctum. Lingere terram, significat alicui subiici: sumpta locutione a more Asiaticorum, qui incurvando sese, aut etiam plane in terram prono corpore prosternendo, subiectionem suam indicabant. Dum. n. ita humi sese sternunt, videntur pulvere aut terram lingere. Aliqui addunt, etiam moris aliquib. fuisse, ut ita postrati coram suis magnatib. terram exoscularentur, et ita vere eam lingere viderentur. Psal. 72. Coram illo procident habitatores deserti, et inimici eius terram lingent. i. ei subiicientur. Mich. 7. Lingent pulverem ut serpentes. i. Prosternent se coram Israelitis eisve sese subiicient. Sic Isaiae 49. Vultu demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Hieronymus super hunc locum habet prorsus violentam interpretationem. inquit. n. Hoc significat, quod reges et principes, quicquid in pedib. Ecclesiae terreni operis adhaeserit, suo sermone tergunt atque delingunt. Lingere etiam, aut lambere, absumere significat: sumpta locutione a pastura boum, qui lingua herbam corripiunt aut congregant, quam dentib. abscindere volunt, eoque veluti lingere eam videntur. Sic dicit Balak ad suos consiliarios et proceres: Ecce iste coetus aut gens Israelitarum omnia circa nos delinget, sicut bos delingit herbam. ubi haec metaphora in plenam similitudinem resoluitur. Sic et 1. Reg. 18, ignis dicitur depinxisse totam aquam, quae erat in aquae ductu, quia flammae species videtur linguas imitari, et sic subinde ex alio in aliud insiliens arripit vicina alimenta, quasi si lingua eo extensa fuisset, aut saepius eiacularetur.

LINGUA, varia habet significata figurate in sacris literis, praeterquam quod proprie notat ipsum instrumentum sermonis, aut volubilem carunculam quae in medio [?: ] est. Significat igitur primum crebro per metonymiam ipsam orationem, locutionem, aut sermonem. Sic Psal. 5 dicitur, malorum hominum lingua esse ut gladius locutus. et Ier. 9, sagitta intensa. i. mali sermone suo calumniantur, produnt ac perdunt innocentes. Sic lingua dolosa, Psal. 120. Lingua percutere, Ier. 18. Lingua flagellare, Iob 5 Linguam acuere ut gladium, Psal. 64. Linguam exacuere ut serpentes, Psal. 140. Facere iaculari linguam ut arcum. i. sermone suo sic obesse. Contra etiam in bonam partem, utque Lingua loqui iudicium aut iustitiam. Psal. 35. 37. 71. Lingua praevalere. i. sermone, Psal. 12. Item Prover. 10, Ut argentum electum lingua iusti. i. sermo. Lingua mollis confringit ossa Proverb. 25. i. sermo placidus quidvis efficit, et iram vehementissimam potentum lenit ac extinguit. Lingua mea ut stylus scribae, Psal. 45. i. sermo promptus, expeditus. Secundo, significat loquelam: ut cum dicuntur esse diversae linguae diversarum gentium. Ezek. 3, Populus gravis linguae. i. difficilis loquelae. Sic et populus profundae linguae Isa. 33. Lingua altera aut aliena loquetur propheta, Isa. 28. i. sic illis erunt omnia obscura, ac si peregrino sermone loqueretur. Sic 1 Cor. 13. Linguis loqui. i. peregrino sermone. Et in actis, Variis linguis loquebantur magnalia Dei. Tertio, significat aliquando ipsam gentem, propterea quod gentes plerunque linguis discernuntur, et omnes diversae gentes diversas linguas aut genera sermonis habent. Danielis 3. 5. 6. 7. Zach. 8. et Apoc. 5. 7. 10. et 11, multum ita usurpatur. Quarto, aliquando videtur ipsa intima, aut etiam cor significare: ut Psal. 10, Sub lingua eius perversitas et dolus. Item, Venenum aspidum sub lingua eorum. i. tantum fraudes, scelera, ac perniciem bonis meditantur et struunt. Sic Ps. 52, Contritionem cogitat lingua tua. Vicinum huic est quod sententias aut voluntates nonnunquam significat: ut Psa. 55, Dissipa linguas eorum. i. distrahe sententias aut voluntates. Quinto, lingua aliquando dicitur de partib. aut sectionibus flammae, per metaphoram, ob speciei pyramidalis similitudinem. Isa. 5, Sicut absum it stipulam lingua ignis. i. flamma. Metaphora est sive ob speciei similitudinem, sive quia ignis flamma tanquam organo suo aut ore res comedit. Sic in Actis est, quod visae sint incidere, et Apostolorum capitib. insidere linguae ignis: i. quasi flammulae quaedam. Sexto, eadem figura aliquando lingua ob similitudinem significat vel sinum maris. Isa. 11, Excindet Dominus linguam maris. i. sinum, vel potius eius accolas. vel flumen, ut aliqui praecedens exemplum de Nilo exponunt. vel promontorium excurrens in mare. Iosu. 15, a lingua maris. Similitudo. n. horum omnium speciei est. ¶ Postquam de aliquot primariis significationibus ac Hebraismis huius vocis per sese consideratae diximus, nunc et de aliquot eius Hebraismis dicamus. Linguis hominum et angelorum loqui, 1 Cor. 13, est, linguis aut loquela variarum gentium loqui. ponitur ibi lingua pro genere sermonis. peregrinis enim sermonibus magnalia Dei celebrabant. ut est Actorum 2. Quod vero dicit de linguis angelorum, non ea est vis aut sensus, quod angeli etiam in caelo proprio quodam sermonis genere utantur: sed simpliciter de valde excellenti lingua, aut etiam alia re dicitur, quod sit lingua angelorum. Sic forte panem angelorum: id est, eximium, caelestem, non quod eo angeli vescantur. Quia autem illae peregrinae linguae erant ignotae aliis communibus Christianis, inferiorique plebeculae, ideo improbat Paulus in Corinthiis, quod peregrinis linguis garriebant, quantumvis praeclaras res dicerent, sine sensu, intellectu ac utilitate multitudinis. Quare vult aut adhiberi interpretem, qui pium sermonem peregrina lingua dictum plebi exponat: aut tacere eum qui habet donum linguarum: aut submisse tantum sibi ac Deo loqui, semetipsum excitare, et Deum celebrare. Linguis loqui, ibi admodum crebro ponitur pro peregrino sermone loqui. Protrahere linguam erga aliquem, est contumelioso gestu oris exerta lingua eum deridere. Isai. 57. Contra quem dilatastis os, protraxistis linguam? Tali enim gestu etiam hodierna die impudentes homines, alios deridere ac subsannare solent. A linguarum contentione aliquem abscondere, Psal. 31. i. tueri ac liberare eum a calumniosis et contentiosis adversariis. Lingua secreti, [p. 302] column 579/580 Proverb. 25, significat linguam delatorum, aut secreto et clanculum detrahentem, et lacerantem alios. Inquit. n. Ut ventus Aquilo fugat pluviam, sic facies iracunda linguam secreti. id est, gravis et serii plenique autoritatis ac dignitatis viri facies, abigit susurrones, et per adulationem de aliis mala garrientes. Lingua dolosa, et labium mendax, Psal. 120, significat hominem sermone mendacia spargentem, et doloso sermone aliis insidiantem. Lingua mollis, id est, sermo placidus, lenis, mollis: Prover. 25, ut supra exposui, Lingua mollis frangit ossa. i. leni ac blando sermone saeperes durissimae, difficilimae ac periculosissimae expugnantur et corriguntur, ut ira ac impetus potentum tyrannorum, etc. Sic lenificare linguam, Ierem. 23. Vir linguae. i. vir linguarum, seu calumniosus ac men dax delator: Vir linguae ne firmetur in terra, Psal. 140. Lingua facit eum ruere, Psal. 64 pro, sermo proprius eum praecipitavit in aliquod tetrum exitium, iusto Dei iudicio. Lingua ambulare per terram, est, audacter de aliis hominibus quidvis blaterare Psal. 73. ponunt os suum in caelum, et lingua eorum ambulat in terra. i. audacter quidvis blaterant de Deo aut religione, et de hominibus ac rebus humanis. q. d. Nec Deo nec hominibus parcunt. Non movebit canis linguam suam. i. non latrabit. Exo. 11 et 12. Significatur autem hac loquutione a Deo summa quies et pax, quae erat futura apud Israelitas: cum contra, ob caedem primogenitorum esset in gens ululatus et lamentatio futura apud Aegyptios. Ratio loquutionis est, quia etiamsi alia omnia sint quietissima, tamen plerunque aliquis canum latratus auditur parvo strepitu excitatus: ut summam quietem esse oporteat, cum nec illi quidem exaudiuntur.

LIQUESCO, aut Liquefio, per metaphoram significat debilis ac languidus fio, perterresio, aut etiam plane absumor ac pereo. vide supra Dissoluo.

LIQUATOR. vide Probator.

LIS est contentio, aut controversia, praesertim coram iudice agitata. Vir litis est, qui multas habet lites aut contentiones cum aliis: sicut Ieremias de se scribit Cap. 15. Vir litis meae. i. meus adversarius. Iob 31 Liber, quem scripsit vir litis meae. i. accusator, et eius accusario forte. Isa. 41, Peribit vir litis tuae. i. tuus adversarius. Litigare pro aliquo, aut alicuius causa, est eum tueri, ei patrocinari: ut saepe est in Psalmis. Litiga litem meam. Hic nomen Gedeonis Ierubaal, quia dixerant pii, Iudic. 6 ad Baalitas, Num vos patrocinabimini Baali? Ulciscatur ipse semet de Gedeone, aut litiget contra eum: quasi coarguentes eum imbecillitatis, qui se contra eum tueri nequeat.

LITERA. vide in voce Spiritus, ubi utraque vox simul exponetur.

LIVOR, plaga, non pares Latinis: a colore sic dicta Hebraice הבורה Habura, a congregatione et humorum affluxu dicta, per metaphoram significat omne genus castigationis aut calamitatis, corporalis et spiritualis. Sic Isaiae 53. et 1 Pet. 2 dicimur livore Christi sanati. i. omni ipsius passione aut humiliatione. Isaiae porro primo Capite, notat haec vox poenas populi Iudaici, cum propheta inquit: Non est in eo sanitas, sed vulnus, livor et plaga recens, etc. Sic et Psal. 38, de poenis ac sensu etiam irae Dei accipi potest: Computruerunt et contabuerunt livores mei ob stulticiam meam. i. creverunt ultra modum dolores et mala mea, nec tamen sanantur: causa sunt mea peccata.

LOCUS, notae significationis vox est, habet vero paucos quosdam Hebraismos, quos breviter recensebimus. Locis lata terra, i. spaciosa: Gen. 34, et Iud. 18 . In locum alicui aliquid fieri, aut parari, ut Ex 25, Fiant annuli in loca vectibus. i. per quos traiici possint vectes: gestandi causa. In loco suo mori. i. ibidem subito. 2 Sam. 2, Et cecidit ibi, et mortuus est in loco suo. i. ibidem ubi percussus est, subito cecidit mortuus: in eo loco quem vivens sanusque occupaverat, est subito mortuus. Loca, cantici. i. officia, functiones. 1 Par. 6, Quos praefecit David in locis cantici, in suis functionibus, officiis'ue aut ministeriis. Locus singulari quadam emphasi aliquando Iudaeam significat. superbiebant enim Iudaei de loci sui sanctitate. Ioan. 11. dicunt: Venient Romani, et tollent locum, ac gentem nostram. i. nostram hanc regionem occupabunt suis coloniis, nos vero Iudaeos vendent in diversas nationes. Locum alicuius alicubi non inveniri, non tam significat id quod Latini dicunt, alicui locum non esse alicubi: quâm, nusquam eum ibi amplius comparere. Sic enim Apoc. 12 legitur: Et factom est, praelium in caelo, Michael et eius angeli praeliabitur cum dracone, et draco pugnabat, et angeli eius. Sed non obtinuerunt, nec locus eorum amplius inventus est in caelo. Et proiectus est draco ille magnus, etc. Sic et Daniel. 2 legitur de abolitione monarchiarum, per regnum Christi. Tunc contrita sunt pariter, testa, serrum, aes, argentum, et aurum. et facta sunt veluti palea de horreo aestivo, tulitque ea ventus, et non ullus eorum inventus locus. At lapis qui percussit imagines, factus est in montem magnum, et replevit universam terram. Alia porro vis est locutionis Psal. 130, ubi dicitur, quod evanescat homo sicut flos ferventi vento arefactus, ita ut locus eum amplius non agnoscat: id est, sicut terra non amplius velit ferre, et alere illum putrem florem, sic non est amplius extincto homini locus, enamsi redeat, omnia iam sunt a novis dominis aut possessoribus occupata. Obliviscuntur quoque eius omnes cito. Locus sanctus Dei saepe in Psalmis, aut templam, aut veram Ecclesiam in hac vita, aut etiam ipsum regnam caeleste vocatur. Psalm. 24, Quis ascendet in [?: monte- ] Domini? quis stabit in loco sancto eius? id est, quis intrabit in regnum caelorum? aut etiam quis vere computabitur in Ecclesia?

LOCUSTA, animal notum ubique est, sed tamen in Sactis haec vox varie accipitur. Psal. 109, tantum similitudinis gratia adhibetur: Excutior ut locusta id est, cogor esse vagus, nusquam habeo satis certas et totas sedes, sicut locusta subinde ex alio loco in alium [?: ] titat. Sic et Ierem. 45 comparationis gratia [?: nomin-tur ] , Multiplicabuntur prae locustis: id est, plures erunt Locustae locustarum, Nahum 3, praegrandes locustae vocantur, ut solet haec phrasis in Sacris literis significata intendere: sicut et Rex regum, et Sanctus sanctorum, et Dominus dominantium dicitur. Apocalypsis 9 pingitur locustae, quae per mundum sint grassaturae: quas [?: p- ] rique omnes de seductoribus intelligunt: Lutherus [?: is ] Arrianis exponit. Primasius super Apocalysin ita inquit: Malarum doctrinarum ponit autores. quia sicut locusta ore nocet, ita illi lacerant suis praedicationibus Sed huius vocis significatio maxime difficilis est in Evangelistis, cum Iohannes Baptista dicitur comedisse locustas. Aliqui exponunt cancros: sed constat ex [?: ] nio, et Diodori Siculi fabulosa historia, homines [?: ] Oriente solitos esse quodam locustarum genere [?: ve- ] sunt enim val de varia genera aut species earum. [?: Q- ] et Aristophanes in Acharnis facit huius cibi mentionem. Levit. 11, inter immunda animalia [?: numeran- ] , quib. tamen aliquos solitos esse vesci apparet. [?: Quid- ] attineret prohiberi, ut immunda, si omnino essent [?: ] nenata, aut esui alioqui non commoda? Nec tamen [?: ] bium est, aliquas locustas etiam venenatas esse. Sed Iohannes negligebat legem caeremonialem, eoque iuste etiam immundis vescebatur.

LONGANIMIS, et longanimitas virtus, est, [?: ] vel ipsam commotionem animi differimus: vel certe effectus eius, ut est laesio eius in quem commovemus, [?: ali- ] actiones ex ira profectae, Graece μακροθυμία, Θυμος , [?: ] mus, iram crebro significat: sicut et Latinis animus [?: ] quando iram notare videtur. Ideo vocis ἐτυμος sonat [?: ] [p. 303] column 581/582 tionem aut cohibitionem irae, Hebraicae ארך אפים erech apaiim, longus narium aut irarum: quo epitheto saepe admodum describitur Deus, ut Exo. 34. Ps 30 103, ac saepissime alias. Contrarium huic virtuti vitium et locutio est, ὀξυθυμία , Hebraice קצד אפים , quod habetur Prov. 14, ubi inquit Salomon, Brevis irarum faciet stulticiam. i. Qui non tantum facile commovetur, sed etiam mox erumpit in actionem aut poenam, is cito aliquod triste facinus patrabit ut de Theodosio legitur. Cui contrarium remedium a quodam monstratum est, ut. i. ter Alphabetum recenseret, priusquam aliquid iratus mandaret. Sic ibidem Salomon per antithesin ista duo sibi invicem opponit, in quiens: Longus irarum est multae intelligentiae, at brevis spiritu exaltat stulticiam. Longus hic ponitur pro tardo, aut tarde excandescente et puniente: contra brevis, pro cito irascente. Ipsa porro virtus plenius intelligi potest ex 2 Pet. 3: ubi dilatio extremi iudicii ac poenae, longanimitas Dei vocatur, sicut et Rom. 2. Sic et ex sermone servi decem millia talentorum debentis, intelligi potest, cum ille irato domino, urgentique subitam solutionem ac venditionem ipsius uxoris et liberorum, ut pecunia ab eo debita corradi posset, dicit: μακροθύμησον , differ iram, differ istam tam subitam ac duram sententiam. Haec iam de hac voce meo arbitrio annotare volui. Sed uberioris cognitionis gratia, adscribam etiam aliorum sententias. Erasmus super Cap. 4. Epistolae ad Eph. sic inquit: μακροθυμίαν vertunt magnanimitatem, quum magis sonet animi lenitatem ac moderationem, qua fit ut non facile commoveamur, neque rapiamur ad vindictae cupiditatem. Longanimitas propius exprimit Graecam vocem, quam magnanimitas: et tamen aliud est longus animus, quam lenis, et lentus ad iram. Patientia recte habebat, nisi quod anceps est, et saepius ad tolerantiam corporis quam ad animi lenitatem pertinet. Alius quidam super 18. Caput Matth. inquit: Differ iram erga me, μακροθύμησιν ἐπὶ ἐμοὶ, Θυμὸς hoc loco iram significat, et quidem praecipitem, quam Galenus proprie ὀξυθυμίαν appellat: irae acerbitatem et praecipitationem dicere possumus, quod Cicero excandescentiam commodissime interpretari videtur: animum autem Horatius, in illo versiculo. Ira furor brevis est, animumrege. Unde et animosi Graecis dicuntur θυμώδεις , vel θυμοειδεῖς , atque adeo θυμικοὶ . Est autem Galeno non parva differentia inter ὀξυθύμους καὶ θυμώδεις : quomodo etiam apud Latinos non tantum inter irae praecipitis, sed etiam inter acerbae vehementisque iracundiae homines et animosos differentia maxima est Iram igitur qui differre et cohibere possunt, dicuntur μακρόθυμοι , quos nonnulli longanimes vocant, vocabulo parum Latino. et μακροθυμία idem pene est quod πραότης , lenitas et clementia: quae tamen a lenitudine, aut animi desponsione et demissione (quam Graeci quoque ἀθυμίαν vocant) distinguitur.

LONGINQUUS, pro valde alienus, nihil habens cum alia quapiam re negocii aut commercii. Eph. 2. Vos qui aliquando eratis longinqui, facti estis propinqui per sanguinem Christi. i. ut prius dixerat, qui eratis remoti a vera religione, promissione et beneficiis Christi, ac favore Dei, iam facti estis domestici, et filii, et tantorum bonorum participes. Metalepsis quaedam videtur esse. qui. n. procul ab aliquo loco aut re habitant, non solent multum cum ea habere negocii. Nisi malis dicere, esse metaphoram a loci distantia ad qualitatum aut conditionum discon [?: -enientiam ] . Longinquum aliquando et id dicunt, quod numquam fore credunt: ut Amos 6, Qui longinquum putant diem malum. i. nunquam venturum. Aliquando [?: -b ] intelligenda est vox temporis, ut Isa. 37. An non [?: audi-i ] , quod a longinquo fecerim eam? s. tempore: nempe [?: in ] temporib. priscis. Significat igitur interdum a longinquo, idem quod iam olim. Sic et Ier. 31. A longinquo apparuit mihi Dominus: pro, iam olim. A' longinquo, aliquando dicitur de loco valde remoto. ut Ier. 30, et 46. [?: -aluum ] faciam te a longinquo, et semen tuum de terra captivitatis eorum: pro, ex longin quis locis aut terra te incolumen reducam. In longinquum arguere, Mich. 4. possis intelligere et de longis temporibus, et de remotis locis. inquit. n. de Meschia, eiusque regno: Iudicabit inter populos multos, arguetque gentes fortes usque in longinquum. Quod Ionathan vertit, Ipse arguet reges fortes usque in seculum. Ac plerique intelligunt illud longinquum, de perpetuitate regni Meschiae. Possis tamen et de amplitudine aut latitudine eius exponere, cui sensui verba magis conveniunt, Arguet gentes validas usque in longinquum: .i. procul usque ad fines terrae dominabitur, etiam valde remotis potentissimisque populis imperabit. Convoluendo proiiciet te Dominus in terram longinquam manibus: Isaiae 22. i. longis spaciis distantem, valde remotam.

LONGITUDO dierum, pro longo tempore, multis dieb. Psal, 23. Bonitas et misericordia Domini consequetur me omnibus dieb. vitae meae, et habitabo in domo Domini in longitudine dierum, pro, longo tempore, vel potius in perpetuum, semper: Psal. 93, Domum tuam decet, aut domui tuae decora est sanctitas in longitudine dierum: id est, semper. Sic et Thren. 5. Ut quid in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum? id est, longo tempore, aut etiam semper.

LONGUS, longa, longum, varie accipitur. Longus irarum, pro tardo ad irascendum ac puniendum, saepe in Sacris literis accipi, supra monui, ubi de longanimitate disserui. Ibidem quoque dixi, idem valere longus irarum, et longus spiritu. Longior est a te, vel prae te, via: seu, longior est te via. i. longius est iter, quam cui conficiendo tu par esse possis. 1 Reg. 19. Hic non est Hebraismus aut obscuritas in voce Longitudinis, sed in comparatione. Comparari. n. videtur viae longitudo, cum hominis longitudine: cum comparetur cum ea quantitate viae, cui vires nostrae sufficere queant. Sic et Latini ferme loquuntur, Virtus maior hominum opinione. i. quam ea sit virtutis quantitas, quam homines de aliquo opinantur. Longe facere, pro removere. Iob 11. Si quae iniquitas est in manibus tuis, longe facito eam. i. desine a pravo conatu, remove eum abs te. Sic et 22, Longe facito iniquitatem a tabernaculo tuo. Sic et Longe facere manum. Iob 13, Longe facito a me manum tuam. i. remove a me tuas plagas, desine me affligere. Longe esse ab oppressione, Isa. 54. Longe eris ab oppressione: pro, nemo te opprimet. Gentes a longe, pro longinquae: Isa. 5, Elevabit vexillum in nationes a longe. i. dabit signum remotissimis, et remotissimas gentes verae doctrinae praedicatione ad Meschiam accerset. Deus a longe. Ierem. 23. videtur significare Deum antiquum, et contra, Deus de prope recentem aut novum, qui nuper quasi inter Deos relatus est, sicut subinde nova idola oriuntur. An ego sum Deus de prope, et non Deus de longe? In longinquo Deum stare, est, eum nos non curare, non ferre illum nobis opem. Psal. 11. Ut quid stas Domine in longinquo? s. loco. Cur non accurris opitulatum mihi laboranti? Iustitiam longe esse ab aliquo, significat eum carere iustitia: Esa. 46. Ibidem pollicetur Deus suam gratuitam seu imputativam iustitiam, et dicit: Prope feci iustitiam meam, et non elongabitur. Esa. 59 dicitur iustitia procul stetisse. i. homines fuisse iniustos, et veritas dicitur corruisse in plateis. hypotyposes elegantes, et in oculos incurrentes sunt. Longos fac funiculos tuos, Isa. 54. id est, dilata et amplia tabernaculum, tuum, ut multos capere possit, qui ad te venerint.

LOQUOR, varie in Sacris literis accipitur, varie etiam construitur: et non raro, propter connexionem vocum, parum huic verbo aut actioni coniunctarum, obscuritates non leves parit. Dixi vero supra de verbo DICO, quod nonnunquam cum hoc in significatione convenit, non raro vero plurimum differt. Est autem sane multiplex discrimen inter ista duo verba, in omnibus linguis. Tres. n. istae (ut ita dicam) literatae [p. 304] column 583/584 linguae, Hebraea, Graeca et Latina (adde, si libet, et illiteratas, Germanicam, Sclavonicam et Italicam) habent differentia verba, ac istis duob. Latinis correspondentia, quib. istas res exprimant. Nam Loqui, λαλεῖν , דבר diber, reden, govorit et parlar, sibi invicem aliquo modo correspondet: sicut porro ista, Dico, ἐπω , aut λέγω , אמר amar, sagen, rech et dire. Haec verba in diversis linguis omnino sibi invicem correspondere videntur. Discrimen porro inter Loqui et Dicere, Cicero in Oratore id esse affirmat, quod solius Oratoris sit Dicere: Loqui vero sit communis vulgi, et etiam Dialecticorum ac Philosophorum, vulgarem nimirum communemve sermonem locutionem nominans. Vicinum huic est quod quidam aiunt, Loqui esse a natura, Dicere vero ab arte. Mihi sane in isto communiore serm one etiam illud istorum duorum verborum discrimen occurrit, quod Loqui sit generalius, ac de omni loquutione dicatur: sed Dicere, proprie, cum quid magis serio agitur, et cum quid magis indicative certiusve affirmatur aut negatur. Addam mox quaedam de nominibus hinc ortis. Quoniam igitur supra de verbo DICO disserui, nunc reliquum est, ut etiam de Hebraismis verbi Loquor agamus. Loqui, generale verbum, saepe pro suis specialib, accipitur: ut pro promittere, aut polliceri, minari consolari, celebrare, et similibus. Loqui adversus aliquem, est minari. ut Ier. 18. Repente loquar adversus gentem et regnum, ut eradicem, destruam et disperdam illud: id est, minabor, etc. Mox sequitur: Repente loquar de gente, ut aedificem et plantem illud: i. promittam. Sic et 2 Paral. 23. Sicut locutus est Deus super filios David: i. promisit de nepotib. eius. Sic Luc. 1. Sicut locutus est ad patres nostros. Et paulo post, Sicut locutus est per os sanctorum: i. promisit, pollicitus est. Exod. 32. Placatusque est Dominus, ne faceret malum quod fuerat locutus adversus populum suum. i. minatus. Ier. 2. Dominus qui plantat te, loquutus est super te malum. i. minatus tibi. Consulere, aut interrogare, significat Num. 7. Ingrediebatur Moyses tabernaculum, ut loqueretur cum Deo. i. ut eum consuleret. Num. 10, Dominus loquutus est bona super Israel: i. promisit. Loqui iustitiam Dei. pro, celebrare eam. Psal. 35, Lingua me aloquetur iustitiam tuam: pro, celebrabit praedicabit. Loqui deprecationes, i. supplicare, aut suppliciter loqui. Prover. 18, Supplicationes loquetur pauper: i. solet uti supplici sermone, non tueri aut praedicare suum ius, quantumvis sit iustus. Loqui mollia, Iob 40. Num quid loquetur tecum mollia? i. blande, suppliciter? Loqui in aliquo, est interna inspiratione ei aliquid revelare. ut Ps. 84, Audiam quid loquatur in me Dominus. Et Zach. 1, Angelus qui loquebatur in me. Loqui ore, 1 Reg. 8. Benedictus est Dominus qui locutus est ore suo, et manu implevit illud. Emphaseos et certitudinis gratia additur instrumentum, sicut si dicatur Proprio ore dixit, istis oculis vidi, ich habs aus seinem mund gehort. Loqui verba, aut loquelam, est constituere, et quasi solenniter de quapiam re agenda decretum pronunciare. ut Isaiae 8, Capessite consilium, et evanescet: Loquemini loquelam, et non subsistet. i. vestras conclusiones et decreta faciet Deus irrita. Sic et Hos. 10, Loquuti sunt verba. Idem valet Consulere et loqui, Iud. 19 . i. post consultationem publice decretum pronunciare. Loqui in testimoniis Dei, est disserere de iis, aut docere ea homines. Psal. 119. Loquebar in aut de testimoniis tuis, et non confundebar. Loqui bonum aut malum. Gen. 24. A'Domino exiit verbum istud, non possumus ad te loqui bonum aut malum: i. quandoquidem Deus ita decrevit et vult, nos cogimur obedire, nihil possumus in hac re agere aliud, non est nostri iuris vel promittere vel recusare. Non loqui a bono ad malum cum aliquo. Gen. 31, Cave ne loquaris cum Iacobo a bono ad malum: pro, nihil ei male feceris aut dixeris. Non prohibetur Labano simpliciter omnis sermo aut actio erga Iacobum, sed tantum mala. Contri autem, cum Absalon dicitur non loquutus esse cum Amone a bono ad malum, 2 Sam. 13, videtur dici quod prorsus non sit cum eo loquutus. Loqui in aliquem, est ei detrahere. ut Num. 12, Maria et Aaron dicitur locutus in Moysei. Significat haec Locutio etiam testari, ut mox ostendam Sane detractio, falsum quoddam testimonium de proximo est. Loqui in aurib. alicuius, est loqui cum aliquo. Sed si addas accusativum: ut, Loqui verba in aurib. alicui, est narrare ac recensere ei. Gen. 20. Loquutus est universa verba haec in aurib. eorum, et timuerunt illi viri valde. i. narravit, recensuit eis visionem nocturnam. Loqui in animam alicuius est testari contra eum. Num. 35. Testis unus non loquetur in animam, ut moriatur. i. non tantum valere debebat eius testimonium, ut propter illius testificationem interficiatur quisquam. Loqui hic non tantum testari significat, sed etiam valere aut accipi eius testimonium. Alibi Loquutus est in animam suam, significat suo sermone sibiexitium parare. 1 Reg. 2. Dicit id Salomon de fratre suo Adonia. Loqui super cor, est loqui grata ac suavia, aliquido et consolari. Sic Sechem super cor Dinae locutus est, Gen, 34. Et Ioseph super cor fratrum, Gen. 50. i. consolatus est, bona ac magna pollicitus est, Germanicu [?: ] herz reden, paulo diversum est. Significat. n. simpliciter, loqui efficaciter, ita ut etiam ipsum cor hominis [?: -moveas ] . Sic Isa. 4, Loquimini super cor Ierusalem: i. annunciate, evangelizate ei grata et salutaria. qualia ibi mox de remissione peccatorum et liberatione sequunttur Eadem huius locutionis vis est, cum Ioab iubet Davidem loqui super cor servorum suorum, 2. Sam, 19. i. grata dicere, eos de strenua pugna collaudare, eisque gravas agere, et praemia polliceri. Nihilominus reperitur etiam in alio sensu haec eadem locutio. ut 1 Sam. 1, Anna loquebatur super cor suum. i. in corde suo orabat, et tantum labia motabat. Loqui mendacium. Psal. 5, Perdes loquentes mendacium: i. eos qui falsa loquitur, praesertim falsam doctrinam, quae crebro in Sacris literis mendacium vocatur, quasi per excellentiam [?: ] emphasim: sicut contra, vera, crebro solet vocari ventas. Loqui stulticiam, est res stultas garrire. Contrarium [?: ] Loqui sapientiam. Isa. 9. Os loquutum est stulticiam. Proverb. 21, Vir obediens loquetur [?: victorias: i ] . fiet victor, et gloriabitur de victoria, canet epinicion. Loqui [?: ] am, i. iusta: Psal. 58, Num vere iustitiam loquimini, aequitates iudicatis filii hominum? i. loquendo iusta [?: pro- ] vetis ac decernitis. Loqui aedificationem, 1 Corinth. 1, Qui loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed [?: De- ] , etc. Qui autem prophetat hominibus, loquitur aedifcationem, exhortationem, et consolationem. id est, loquendo aedificat, exhortatur, consolatur homines, [?: ] ea loquitur quae faciunt ad aedificationem, consolationem et exhortationem. Sic Loqui pacem: id est, [?: pa- ] ca, seu quae faciunt ad pacem. Psal. 122, Propter fratres meos, et propinquos meos, loquar pacem de te: id est optabo et orabo tibi prospera ac salutaria. Pax omnia bona complectitur. Loqui in porta: pro, contenire, litigare in iudicio. Psalmo 127. Non confundetur cum loquetur cum inimicis suis in porta: id est, [?: p- ] stipatus iam grandibus et robustis filiis, facile [?: ob- ] bit suum ius, non patientur tales advocati ac [?: ] patrem perterrefieri, vel iniuste opprimi: quandoquidem etiam in iudiciis et publicis deliberationibus saepe plus valet potentia et audacia, quam rationes [?: -tatis ] . Loqui e sublimi, Psalmo septuagesimo tertio pro superbe loqui, sicut solent animosius loqui qui ex imperiori loco loquuntur: quin et animosiores esse, [?: ] veluti despicere incedentes pedibus. ut qui ex equo aut curru, praesertim illo eminentiori, ut olim fuit [?: ] licus currus. Convenit cum hac loquutione [?: pro- ] bium, De curru loqui. [p. 305] column 585/586 Contrarium est, De terra loqui, Is. 29. Et humiliaberis, de terra loqueris: i. humiliter. Mox sequitur, Et e pulvere humile erit eloquium tuum. Loqui lingua, aut mente: 1. Corint. 14. Lingua loqui, est peregrina lingua celebrare Deum, ut est Actorum 2. Apud Corinthios communes Christiani tantum linguam aut sonum dicentis audiebant, mente vero non asseque bantur. itaque erat illis sonus sine mente. Sed mente loqui, est intelligibili sermone loqui, ita ut imperitus auditor non tantum sermonem aut sonum, sed etiam mentem aut sententiam loquentis in sermone cernat ac intelligat. Non ergo hoc discrimen linguae et mentis, ratione dicentis accipiendum est (nam proculdubio etiam linguis loquentes, sunt simul mente seu ex animo lo quuti, sicut inquit Paulus de loquente lingua: Tu bene quidem gratias agis Deo, sed alius non aedificatur) Sed ratione audientis, quia (ut dictum est) imperitus mentem loquentis peregrino sermone non pervidebat: quin nec ipsius quidem sermonis mentem, sensum aut sententiam: erat ei sonus sine mente. Sed intelligibili sermone loquentis mentem quoque, non tantum sonum, in oratione perspiciebat. Sed de voce Mentis, infrâ suo loco.

Loqui Deum in prophetis ad homines, Hebr. 1. plerique ibi putant esse quendam Hebraismum, quod Beth significet idem quod per, sicut sane saepe instrumentum notat. Sed Christus Matth. 10 videtur in dicare istam loquutionem proprie aut ad verbum accipiendam esse, cum dicit: Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri quiloquitur in vobis. Vult enim ita intelligi hoc dictum acrem, quod Spiritus sanctus sit in corde piorum, et loquatur ad homines per os piorum confessorum, multo magis per os Prophetarum et Apostolorum. sicut etiam dicit, Dabit vobis ea hora Spiritum, cui non poterunt resistere sapientes. Sic et Paulus dicit Corinthiis: Vultis ne experimentum sumere loquentis in me Christi? Multo vero significantior est hic sensus: quia etiam is per alium loquitur, qui cum ipse a loco et tempore sermonis absit, solum instruxit loquuturum: simulque ei mandatum tradidit, quid aut quo modo suo nomine loqui debeat. Sic princeps per legatum loquitur. Sed hic Deus ipse in corde prophetae existens, per os eius loquitur: sicut Zacharias dicit, quod Deus sit locutus per os sanctorum qui a seculo fuerunt. Consonat vero cum hoc illud Psalmi, Audiam quid loquatur in me Dominus. sic [?: ] 1 Pet. 1. dicitur, spiritum qui fuit in prophetis, locutum [?: ] vaticinatum esse passiones Christi. Rectius igitur vertit vulgata versio, Deus loquutus est patribus in Prophetis: quâm aliae, per prophetas. Loqui in corde: pro, cogitare. Psal. 4, Loquimini in cordib. vestris super cubilia vestra: tametsi ibi sit אמרו imeru, dicite. Loqui verbum in auribus. alicuius, supra dixi esse, loqui ad ali quem. 1. Sam. 25, Loquatur ancilla tua in auribus Domini. i. Liceat quaeso mihi loqui tecum, audias me obsecro. Loqui verbum in auribus alterius, Genes. 44. Loquatur quaeso servus [?: tu-s ] verbum in aurib. tuis. i. permitte ut tecum loquar. Loqui visionem cordis, Ier. 23. pro, quod cuique videtur, quod [?: ] cor suum monstrat, non quod Deus. A' loqui cum aliquo, 1 Sam. 25. Ipse est vir Belial, a loqui cum eo: i. noster [?: he- ] Nabalus est austerior et in humanior, quam ut quis [?: -sit ] talia cum eo colloqui. Loqui etiam pro agere, aut operi. Hebr. 12, Sanguis Christi meliora loquitur, quam [?: -belis ] : i. Deum nobis placatum efficit, cum alter ad vinctam eum inflammet. Non tantum est προσωποποιΐα , sed etiam [?: -ialius ] verbum loquendi pro generaliore ponitur: [?: si- ] , et sanguis Abel clamat. i. instat, urget et sollicitat Dei de vindicta. Vel potius dicas, locutionem [?: verba- ] pro reali poni. Nec. n. inusitata est ista figura sermonis in Sacris literis, ut verbalis sermocinatio pro tali quadam rei effectione aut ἐνεργείᾳ ponatur. Sic [?: san-is ] Abelis dicitur clamare: sic Abel Hebr. 11 per fidem adhuc loqui dicitur, dum nimirum nos suo exemplo verae fidei aut doctrinae salutis et martyrii adhuc quotidie non verbaliter, sed realiter loquendo docet. Sed de hac regula alibi prolixius. Sic supra in voce Inserni, exposui loquutionem, Spiritus Christi praedicavit apud inferos. Loqui cum aliquo bona: i. amice: Iere. 52. Rex Evilmerodach locutus est cum Iehoiachim bona: i. Rex Babylonis amice loquutus est cum Ioachim: i. consolatus est eum bona promittendo, demulsit eum blandis verbis. Loqui ore cum alterius ore, Ier. 32. Loquetur os eius cum ore ipsius: i. coram alloquetur, et vicissim responsum accipiet. Loqui verba sua: Iosu. 20, Loquetur verba sua in aurib. seniorum. i. exponet causam suam coram senatu. et 2. Sam. 19. Ut quid loqueris amplius verba tua? i. quod opus est te prolixius defendere tuam causam: Verba alicuius aliquid loqui Iob 33. Et scientiam puram verba mea loquentur: i. puram et solidam veritatem loquar. Loqui verba cantici: pro canere, psallere. 2. Sam. 22, Locutus est David verba cantici huius Domino: i. canatavit Domino. Loqui in verbis alicuius, est idem quod Latini dicunt, Meis verbis ei salutem dices. id est, meo nomine et quidem iisdem verbis, quibus ego tibi iniungo. Ezek. 3. Vade, et loquere in verbis meis: pro, hunc ipsum sermonem eis propone, quem ego tibi. Loquendo loqui sicut et aliae huius modi repetitiones, emphasim habent. Exod. 4 Non'ne frater tuus Aaron, scio quod loquendo loquetur: id est quod disertus sit, certo scio: ne ergo te amplius excuses, cum talem interpretem aut advocatum habeas. Ubi simul actus loquendi pro potentia seu facultate dicendi ponitur. Loqui humanum, aut humano mori. aut secundum hominem, est crebra phrasis apud Paulum, et per verbum loqui a plerisque vertitur, idque recte: licet in Graeco sit non λαλέω , sed λέγω , quod plerunque significat Dico. De hac igitur locutione vide DICO. Loqui aut dice [?: -patrem ] : Io. 8, Non cognoverunt quod diceret eis patrem: i. non anima duerterunt, quod loqueretur de patre. ubi λέγω per Loquor, non Dico vertendum est. λαλία loquacitatem proprie significat. Sed tamen Iohan. 4. accipitur pro sermone. Mulieri autem dicebant, Non amplius propter tuum sermonem credimus, scilicet quo testata es lesum tibi secreta tua patefecisse. Porro Matth. 26 et Marc. 14. idem idioma quoque significat, cum Petro dicunt, quod locutio sermoque eius testatur eum esse Galilaeum: i. eius dialectus. Porro Iohan. 8, magis sermonem ipsum aut orationem, quam idioma aut dialectum sonare videtur, cum dicit Christus, Quare locutionem meam non percipitis. Non negat eos intelligere eius linguam, aut loquelam: sed tantum, quod conciones doctrin amque ipsius nec possint nec velint intelligere ac recipere.

Dixi supra, discrimen esse inter verbum Dicere et Loqui, quod hoc generalius quiddam ac incertius notet: illud vero de certo, ac plerunque indicativo sermone dicatur, cum videlicet aliquid clare aut negatur, aut affirmatur. Verum hoc discrimen nonnun quam confunditur, sicut modo, et prius in verbo Dico ostendi, quod verbum λέγειν aliquando ponatur pro λαλεῖν et recte vertatur per loquor: sic et contra verbum Loquor λαλέω , aliquando significat idem quod dico. λέγω . In hoc genere illud videtur in primis notabile, quod nomen דבר Dabar, quod a verbo Dibber loqui venit, quiddam certius ac solidius sonet, quam nomen אמרה imara oratio, quod ab אמר verbo Dico. Huc accedit, quod Psal. 33 in re longe maxima nobis horum duorum verborum significationem confundit. Nam de creatione loquens dicit: Verbo Domini caeli firmati sunt vel potius loquela: utens nomine דבר , sumpto a verbo דבר , quod loqui significat: cum in 1 cap. Gen. sit non דבר Diber loqui, sed אמר dicere. ut hoc verbum posterius Amar, nomine Dabar exprimere voluerit. Et iterum mox pro Dabar in eodem sensu sumit Amar, in quiens: Ipse Amar dixit et facta sunt: Ipse praecepit, et constiterunt. Quare sicut [p. 306] column 587/588 omnino Amar Dico, quiddam certius quam דבר Loqui sonat: ita vicissim דבר dabar nomen, aliquid firmius quam אמרה : ut illa duo verba quasi commutasse inter se sua nomina aut derivata ceu liberos videantur, si quidem significationem contempleris. Sed de nomine Verbum, vide suo loco.

LORICA, vide Thoracem.

LUBRICUS locus, pro periculoso, et quidem etiam quovis periculo crebro poni solet: quae metaphora nec Latinis quidem usquequaque ignota est. Psalm. 73, Profecto in locis lubricis prosuisti eos, corruere facis eos in desolationes. Ierem. 23, Erit via illorum sicut lubricitates. Psal. 35. Sit via illorum tenebrae et lubricitates, et angelus Domini persequatur eos.

LUCEO, et Lucerna, mox in nomine Lux exponentur.

LUDERE verbum, in voce Risus exponetur: quoniam idem est Hebraeum verbum שחק sachac, quod utrunque significat, et rerum etiam aliqua coniunctio est.

LUGEO et Luctus, Latinis utrunque notat: et animi dolorem ob amissionem rei charae, ut mortem charissimorum, aliaque adversa ortum: et externam illam rationem cut formam vitae, ex ea tristi animi affectione profectam. Verum in Sacris literis plerunque illam externam quasi lugubrem pompam dolentium notat. Psal 35, Tamquam lugens matrem pullatus humiliabam me. Dies luctus alicuius, Gen. 27, pro morte eius accipitur. Appropin quat, inquit Esau, dies luctus patris mei, et occidam fratrem meum: i. cum primum mortuus fuerit pater, mox interficiam fratrem, nempe neminem amplius metuens. Luctus patris igitur, et Luctus matris. Psal. 35, est luctus quo pater et mater lugetur: non quo illi lugent, ut Latinis aurib. haec phrasis so nare videtur. Domus luctus: i. ubi lugetur. Eccles. 7, Cor sapientum in domo luctus, et cor stultorum in domo laeticiae, i. sapientes considerantes sua aliorumque peccata et poenas, plerunque tristantur: contra stulti. Ibidem: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii. Et 2 Sam. 19. Et fuit salus aut victoria in die illa in luctum: i. speciem moeroris publici, et non laeticiae adduxit ob mortem Absalonis, quem David tantopere extinctum doluit. Christo Matt. 9 idem valet Lugere et ieiunare: quia ieiunium Hebraeis fuit proprie dolor animi de peccatis, una cum illa externa lugubri vitae specie, quae in Achabo post obiurgationem ac minas Dei apparet. 1 Reg. 21. Quod autem Christo idem duae istae voces valeant, perspicuum est. Interrogatus. n. a discipulis Iohannis, qua re sui quoque discipuli non ieiunent? respondit, non posse nuptiales homines lugere, quoad sponsus cum eis est, sed adempto sponso ieiunaturos esse. Sic et Daniel cap. 10, voce Luctus suum ieiunium notat, inquiens: In diebus illis ego Daniel fui lugens per tres hebdomadas dierum, cibum suavem non comedi, caro et vinum non venit in os meum, nec unguento fui unctus, donec implerentur tres hebdomadae dierum. Hic videmus, illam exter nam speciem ieiunii vocari luctum, quae tamen non fuit sine interno animi dolore de peccatis et tristissimis poe nis gentis Iudaicae, devastatique templi cultus et civitatis. Ab hac tristi specie externi luctus hominum, trans fertur haec vox etiam ad civitates ac regiones, cum devastatae tristem speciem prae se ferunt. Oseae 4, Propter hoc lugebit terra: i. erit devastata, eoque tristem et lugubrem speciem, ut lugentes, habebit. Isa. 33, Luxit et infirmata est terra, Matt. 5 Christus Lugentes appellat bea tos, quia illi consolabuntur. Intelligit dolorem animi circumferentes de suis et aliorum peccatis, de idololatria et erroribus grassantibus, et denique etiam de cruce et perse quutione, quae piis ab impiis accidere solet.

LUMBI, caro illa crassior circa spinam dorsi est. ei semen genitale aut vis procreandi a Sacris literis tribui tur, forte etiam propter adiunctos renes. Gen. 35 Deus dicit Iacobo, quod reges de lumbis eius exibunt: i. quod generabit tales posteros, qui regnaturi sint. Videtur synecdoche esse, quod lumbos pro toto homine ponit, quando quidem ex omnibus partib. corporis se men proveniat, sicut ibidem antecedit: Cresce et multipliceris, gens et coetus gentium ex te erunt. Sic Petrus dicit Actorum 2, Deum iurasse Davidi, quod velit de fructu lum borum eius dare Meschiam, qui sedeat in throno eius. In lumbis etiam robur hominis consistit, sicut Iob 40 habetur: In lumbis eius robur eius. Contra igitur in imbecillitate, dolent et debilitati sunt lumbi hominis. Ideo dicit Psaltes Psal. 69, Lumbos eorum fac iugiter nutare. Sic et Latini delum batos dicunt eos, qui percussione aliqua debilitati sunt et elumbes Lumbos accingere, significat tum praeparare se aliquem [?: ] sit expeditus ad iter, aut alium ali quem gravem laborem corporis: seu confirmare vires suas: quia, ut dixi, in lumbis robur est. tum et armare se: nam tum ii qui quidpiam expedite operaturi sunt, cingulo comprehendunt vestes: tum etiam qui armant se, accingunt se met gladio. Quin et roboris causa cingulum addisolet. consolidat enim, et quasi in unum colligit corpus: unde multis populis latum cingulum in usu est, ut eo melius et latius constringat, uniat, et quasi consolidet corpus. Ex ista porro cinctione lumborum variae phrases in Sacris literis oriuntur: ut Proverb. 31 dicitur de muliere strenua, et bene familiam regente, ac rem familiarem administrante, Accingit fortitudine lumbos suos: id est, confortat ac confirmat se, strenuamque is praebet, sicut qui vel corroborandi corporis vel laxarum vestium impedimenta restringendi gratia cingulo sese accingunt. Sic et Nahum 2 habetur: [?: Consor- ] lumbos, et robora potentiam valde. Helias dicitur accinxisse lumbos suos, et cucurrisse ante Achabum: pro, expeditum se reddidisse. Sic propheta quoque [?: Helis-us ] dicit ad puerum, ut se accingat, et sumpto sacro oleo inungat quendam regem: 2 Reg 4 et 9. id est ita se comparet, ut festinare possit. Solent enim vestes laxae, [?: lo-gae ] et fluctuantes, impedimento esse festinanti. Sic Dominus suos, praesertim Apostolos, et alios doctores, [?: ] bet habere lum bos praecinctos: id est, tum [?: expedit- ] , paratosque, tum et robustos esse ad opera propagandae veritatis et regni Christi. Eadem locutione [?: De- ] et Ieremiam appellat cap. 1. Tuigitur accinge lumbos tuos, et surge ut loquaris ad eos omnia quae ego mandavero tibi. Ne formides a facie illorum, etc. Exponitur in sequentibus, quomodo debeat esse accinctus [?: ] fortis. Papistae hoc Christi mandatum Apostolis [?: ] tum, ad suum caelibatum trahunt: sed ex Ieremiae exemplo, qui uxoratus fuit, et aliis locis satis apparet, esset violentissimam glossam, vel potius luculentam perversionem Scripturae. Hanc porro locutionem D. Petrus primae primo etiam ad animam transfert, duplicans metaphoram, quod praeter accinctionem, etiam lumbos menti tribuit: Quapropter praecincti lumbos mentis vestrae, sobrie agentes, etc. id est, sicut homines iter facturi, coguntur longitudinem et [?: la- ] vestis ac manicarum, aliaque cingulo cohibere, ne [?: ] festinanti impedimento: sic et vos reiectis omniis vitiis et carnalibus curis, expeditam reddite [?: me- ] vestram ad spiritualia. Sic et Deus hortatur Iob. cap. 38, ut accingat lumbos suos, sicut vir, et [?: veniat -- ] disceptationem secum: i. praeparet et instruat se bonis [?: ] misque rationibus, quib. cum Deo discepter. Isa. 1 [?: dic-- ] iustitia futura cingulum lumborum Christi, quia [?: es-- ] futurus potens ac robustus ad salutem hominum: [?: dixi-- ] supra, cingulo confirmari lūbos ac robur hominis [?: ] Paulus Eph. 6 pios vult esse cinctos veritate: i. [?: ha- ] veram religionem, alienos esse ab omni hypocrisi, et in [?: ] muni vita vera innocentia et solida causae bonitate [?: ] structos armatosque contra omnes calumniatores [?: consi- ] [p. 307] column 589/590 Contra porro Aperire aut dissolvere lumbos, significat eos discingere, ac ideo debiles reddere, et veluti disarmare: soluto enim cingulo, cadit inde appensus gladius: ut Isaiae 45 Deus dicit, se Cyrum manu ducturum, gentes ei subiecturum, et reges disarmaturum, seu lumbos eorum dissoluturum coram eo. Sic et Dan. 5 inquit de rege Belsazer: Tunc species regis commutata est, et cogitationes perturbaverunt ipsum, et ligamina aut cingula lumborum eius dissoluta sunt, ac poplites eius ad invicem collisi sunt. id est, prae terrore totus est mutatus ac debilitatus. Super lumbos est sacous: id est, totus homo est indutus sacco. Pars pro toto ponitur, Ierem. 48. Describitur autem ibi luctus, ac per eum indicantur calamitates, unde is luctus oriturus erat. Saccus enim seu sordida vestis signum doloris erat veteribus, ut alibi dicetur. Super lumbos habere manum, significat dolorem ibi existentem, qui non tantum parturientibus, sed etiam valde moerentibus accidere solet. Sicut Ier. cap. 30, tali nota per effectum causam indicans, gravissimam Iudaeorum calamitatem declarat, in quiens: Interrogate quaeso, et videte, an pariat masculus. Quare video ego omnes viros habentes manus super lumbos, sicut parturiens solet habere et omnes facies versas in pallorem. Vae, quia magnus est ille dies, etc. Solent enim dolentes, ambas manus laterib. applicare, veluti fulcientes corpus, et simul loca dolentia contrectantes. Lumborum aquae: pro, ad lumbos usque pertingentes. Ezech. 47, Et traduxit me per aquas lumborum. Sic etiam Talorum aqua dicitur.

LUMEN, mox post vocem LUX exponetur.

LUNA, ob sui mutabilitatem imago est stulticiae, quia mens insipientis temere huc atque illuc fluctuat, et varias species ut Luna assumit, quia nullam habet certitudinem sententiae, nec firmitatem propositi: ideo dicit Eccles. cap 27. Stultus ut luna mutatur. Per Lunam [?: -liqui ] volunt Apocal. 6 Ecclesiam notari, quia illa modo splendidior apparet et crescit, modo minuitur ac obscuratur, et tantum non aboletur, donec gloriosior denuo resurgat: et quia perinde a suo sponso illuminatur, sicut luna a sui solis aspectu, quo post tergum eius abeunte tota quasi evanescit. Luna etiam mensem aliquando significat: quod Hebraei Lunares menses habebant, incipientes ab uno novilunio ad aliud: unde etiam a novitate eius, mensis Chodes dicitur, quasi dicas nova luna. Exod. 2, Mater abscondidit Moysen puerum tres Lunas, id est menses. Sic Iob cap. 3, maledicit diei nativitatis suae dicens, In numerum lunarum non veniat dies illa: pro non computetur in mensem. Hic etiam iudicari potest, miraculosam fuisse eclipsin tempore passionis Christi factam, ut quae circa medium mensis aut lunae acciderit, nempe circa plenilunium, cum tantum in novilunio accidat, latitante post lunam sole, [?: -e ] nos aspicere possit. Quare naturales eclipses solis necessario apud Iudaeos acciderunt in fine mensis. Luna erubescet. Isaiae 24, Itaque Luna erubescet, et pudefiet Sol: id est homines prae magnitudine afflictionum pu [?: ] bunt etiam ipsam Lunam et Solem eis non recte lucere: tametsi etiam revera in magnis calamitatibus, aut [?: -stantib ] . magnis praeliis, solent ista luminaria aliquando mutare colorem, sicut Virgilius in Georgicis scribit solem instante caede Iulii, inquiens:

Ille etiam extincto miseratus Caesare Romam,
Cum caput obscura nitidum ferrugine texit,
Impiaque aeternam timuerunt secula noctem.

Donec non sit Luna: id est, diutius quam Luna. Psal. 72. Horebit in diebus eius iustus, et pax, donec non sit Luna: id est, pax spiritualis in regno Christi diutius durabit, quam ipsa Luna. Coram Luna: id est. donec Luna mundum respicit Psal. 72, Timebunt cum sole, et coram Luna in generatione et generationem. Luna percuti. Psal. 121. Per diem non percutiet te Sol, nec Luna per noctem: id est, nulla adversa te laedent, protegente te Domino. Sicut Luna, stabilietur in seculum thronus eius, et testis in caelo fidelis: pro, quae est in caelo testis fidelis, quasi dicat: Quandiu sol et luna in caelo fulgebunt, erunt testes huius meae promissionis, de duratione perpetua regni Davidis, et filii eius Meschiae. Posses forte per testem intelligere Iridem, quemadmodum et Luth. intelligit esse simplicem similitudinem, non citari haec in testes: quasi diceret, Sicut illa sunt firma in caelo, ita et hoc regnum erit firmum semper: cui sensui magis verba congruere videntur.

LUPUS, est notae significationis vox. Per metaphoram significat vel tyrannos, vel seductores: ut Iohan. 10, Mercenarius videt lupum venientem, etc. Et mox: Lupus rapit et dispergit oves. Adduntur vero aliquando huic voci quaedam Epitheta: ut sunt, Lupus rapax, Lupus vespertinus. Zoph. 3, Iudices eius lupi vespertini: id est, saevissimi. Cum enim tota die quaesierunt quod raperent, nec repererunt, vesperi cum iam animalia abiguntur ad stabula, duplo sunt saeviores, tum fame totius diei instigante, tum et desperatione praedae nocturnae conclusis intra septa pecudibus. Hab. 1, Velocior lupo vespertino. Ier. 5, Lupus ad vesperam vastabit eos, tametsi possis vertere etiam, Lupus solitudinum, aut e solitudine veniens, qui nimirum magis ferus ac ferox est. Lupi rapaces. Matth, 7, Christus dicit occultos seductores foris quidem vellere mentiri ovem, sed intus esse lupos rapaces: id est, saevissimos, et praedae cupidissimos. Sic Paulus Act. 20 seductores vocat lupos graves, non parcentes gregi. Ezec. 22, Principes eius sunt in medio eius, sicut lupi rapientes rapinam, et effundentes sanguinem: id est, simul et avari, et crudeles, Gen. 49: Beniamin lupus rapax, ad vesperum dividet spolia. hoc aliqui exponunt de D. Paulo, qui cum esset ex tribu Beniamin, primum fuit persequutor, postea praedicator factus est. Posses et de tribu Beniamin tandem oppressa exponere, cum initio aliquoties lupi instar reliquos Israelitas vicisset et lacerasset, ut est Iudic. 20. Isa. cap. 11 et 65 depingitur summa pax regni Christi, quod lupus cum agno pascetur: ubi alii ita exponunt, quod etiam ii qui fuerunt antea fures, latrones, tyranni, aut alioqui avari, postea conversi vivent amanter cum aliis miseris ac pusillis. Posses autem simpliciter dicere, esse talem loquutionem, quae summam pacem ac securitatem huius regni denotat. Agitur enim de spirituali pace conscientiae, et cum Deo, non externa, ubi tantum vita aut pecunia tuta erit. Quod porro Christus dicit, se mittere Apostolos, et alios pios, praesertim doctores, in mundum perinde pessimis hominibus refertum. ac si mitterentur oves aut agni inter lupos, Matth. 10 et Luc. 10. perspicua similitudo simul ac sententia est.

LUTUM, res nota est. Crebra est phrasis in Scriptura. Conculcari aliquem ut lutum platearum: 2. Sam. 22, et Psal. 18. Sicut lutum platearum attenuavi et dissipavi eos. Omnes enim pro libitu conculcant lutum platearum, et in calceis asportantes dissipant. Isa. 10, Ponet populum in conculcationem quasi lutum platearum. id est, miserrime et foedissime eos opprimet et perdet. Lutum aliquando res adversas, difficultates ac pericula indicat: ut Psal. 40, Eduxit me e luto coeni. Sic Psa. 69. Eripe me e luto, ne infigar: i. ne ibi immergar, et peream. Sicut de Ieremia legitur, quod demissus sit in turrim, ubi non erat aqua: eoque in lutum immersus sit. Vicinum huic est, quod Abacuc dicit, eos qui aliena rapiunt, onerare semet luto denso et gravi: id est, nihil aliud facere, quam ut semet onerent re inutili, vel potius noxia. Habac. 2, Vae illi qui multiplicat non sua, et aggravat contra se lutum densum. Lutum platearum, Zach. 9, copiam maximam significat. Inquit. n. propheta, Aedificavit Tyrus munitionem sibi, et coacervavit pecunias sicut pulverem, [p. 308] column 591/592 et aurum sicut lutum platearum. Saepe Deus comparatur figulo, nos vero eius creaturae luto. ut Isaiae 29, 45, 64, Ierem. 18, Rom. 9, et saepe alias: quam similitudinem et Lutherus piae memoriae, ad declarationem conversionis et regenerationis non falso accommodavit. Verum hodie non tantum Lutherus, sed et Deus ipse cum hac sua similitudine a Synergistis et Philosophotheologis ac Sophistis et Papistis ridetur. Dan. cap. 2 narrat, se vidisse visionem, qua sub specie statuae quatuor Monarchiae depingebantur. Eius pedes ait fuisse partim ferreos, partim luteos, aut (ut alii vertunt) testaceos: id est, fragiles. Nemo enim dubitat, quin per lutum vilitas et fragilitas sit notata. Id autem plerique ita exponunt, quod postremae Monarchiae alii Imperatores erunt potentes, alii admodum imbecilli: quod eventus ac res ipsa nunc comprobat. Peccator post poenitentiam reversus ad peccandum voluntarie, seu contra conscientiam, aut data opera, comparatur sui, post lotionem reversae ad volutabrum coeni. Quae similitudo apta et perspicua est. Qui habitant domos luteas, Iob 4. Rectius forte exponetur de ipso hominis corpore, in quo habitat anima, quam de externo domicilio. Solent enim in multis locis non ex lapide, sed ex lignis et luto domus extrui. Ibidem cap. 13. Corporibus luteis corpora vestra sunt similia. Sic et Paulus 2. Cor. 5, corpora nostra vocat domos terrenas: alibi autem tabernacula. De terra enim, teste Scriptura, sumus, et in terram resolvemur: sicut et poeta dicit, Nos fore undamque terramque.

LUX, triplicem habet metaphoram, aut etiam quadruplicem. Alias enim significat noticiam ac doctrinam, praesertim rerum divinarum: alias quamvis rem valde utilem, ac salutarem: alias rem valde laetam ac iucundam: alias denique, rem iustam ac sanctam. Omnes enim istas proprietates habet Lux, ut et rerum discrimina noticiamque oculis exhibeat, et sit res valde utilis, suavis, ac denique pura aut munda: unde tanquam ex suis fontibus praedictae metaphorae oriuntur. Contraria prorsus est vis ac significatio vocis Tenebrarum, ut suo loco dicetur. Nec ignota aut prorsus inusitata est ista metaphoralucis ac tenebrarum, etiam Graecis ac Latinis auribus. Noticiam igitur, idque dupliciter, indicat: nempe vel doctoris nos docentis: vel nostram, seu discentis. Notat quoque simul et ipsum praeceptorem ac discipulum. Sic Christus dicitur Lux, Ioh. 1. tametsi etiam plura ibi ea vox complectatur. Item Dominus de se suaque doctrina inquit, Ambulate dum lucem habetis. Hac ratione etiam Christus suos Apostolos et alios doctores lucem mundi vocat, Matth. 5. Sic et in praecedenti capite citatur ex Isa. 9, quod populus sedens in tenebris et umbra mortis, viderit lucem magnam, et ingens lux sit orta illis. Potest nihilominus et in hoc testimonio vox ista latius accipi, pro ingenti felicitate. In hoc sensu videtur poni Isaiae 5, Vae iis qui ponunt lucem in tenebras, et tenebras in lucem: id est, veram doctrinam damnant, et falsam praedicant ut veram. Lux et Veritas interdum coniunguntur in hac ipsa significatione. Psal. 43. Emitte lucem tuam, et veritatem tuam, et ipsa me deducent in montem sanctum tuum, et in tabernaculum tuum: id est, tuum verbum et spiritus intus docens, me ad tuam religionem, ad tuum favorem, et ad teipsum perducent. Pro re valde bona ac salutari ponitur, non tantum eum Christus sic vocatur, ut Iohan. 1, qui et sol iustitiae dicitur: sed et alias. Sic Isaiae 59, et Iob 30, Expectavimus lucem, et ecce tenebrae: id est, res secundas ac liberationem Dei speravimus, sed poenae eius crescunt quotidie. Sic et in praecedenti Capite inquit: Si protuleris esurienti animam tuam, et animam afflictam satiaveris, orietur in tenebris lux tua, et caligo tua erit sicut meridies. Et deducet te Dominus semper, et saturabit animam tuam, etc. Et eris sicut horum irriguus. Ubi simul exponit, se vocare lucem magnam felicitatem, et bona divinitus donata. Sic et prius ibidem dixerat: Tunc erumpet veluti aurora lux tua, et sanitas. Psalm. 27, Dominus lux mea, et salus mea: id est, plena felicitas. Psal. 97, Lux orta est iusto, et laeticia hisce qui recto sunt corde: id est, liberatio divina, unde laetantur. Sic et proverbia Graeca ac Latina, Lux [?: aff- ] , et Lux est bona res, voce hac utuntur. Pro re dulci et suavi cûm in praecedentibus, tum et in aliis exemplis ponitur. Proverb. 13, Lux iustorum laetificat. Et proverbium, Dulce esse intueri lucem: et Poeticum illud, Dulce lumen solis, γλυκὺ φάος . Rem aut hominem iustum, purum ac mundum denotat: ut cum Deus dicitur Lux, 1 Iohan. 1. Deus est lux, et in eo tenebrae non sunt Sic et ibidem pii dicuntur ambulare in luce: id est, innocenter vivere. Eodem modo et Ephes. 5 pii vocatur Lux. ait enim: Eratis olim tenebrae, nunc autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate. Vicina huic locutio Latinorum est, cum purum aut impurum aliquem, veracem aut honestum, aut contra malum hominem nominant. 2. Corinth. 6. Quod enim consortium iustitiae cum iniustitia? Quae communio luci cum tenebris? idem utrunque membrum aut colon dicere [?: ] detur. Lux interdum ponitur pro vita, quia viventes luce hac fruuntur. Iob 3. Quare dedit afflicto lucem. Mox semet exponens addit: Et vitam amaris anime. Significat vero non tantum temporalem hanc vitam, sed et spiritualem. ut Act 26. Primus ex resurrectione mortuorum erat, annunciaturus lucem populo et gentibus: id est, vitam aeternam. Sic et Latini lucem pro ita ponunt. Catullus:

Nobis, cum semel occidit brevis lux,
Nox est perpetua una dormienda.

Et Virgil.

Invisam abrumpere lucem.

id est, vitam hanc In luce ambulare, est, in vera Dei cognitione et religione pie vivere, Ephes. 5, Iohan. 12, et 1. Iohan. 1. Filii lucis, id est, qui veram religionem et vitam aut felicitatem [?: ] bent. Ephes. 5. Sic et Christus accipit Lucae 16, cum dicit: Filios seculi esse prudentiores filiis lucis. Christus dicitur Lux gentium, et Soliustitiae: tum quia doctrina illuminat omnes gentes: tum etiam, quia affert eis iustitiam ac vitam aeternam. Isa. 42 et 49: sicut supra ostendi, lucem notare tum noticiam, tum et aliquod ingens bonum, atque adeo felicitatem ipsam. Talis Christi [?: ] prolixe promittitur Ecclesiae, cap. 60 Isaiae: ubi etiam dicitur, quod non lucebit amplius piis sol ac luna, sed tantum Meschias erit ipsorum Lux, scilicet in hac [?: ] , quo ad spirituale regnum: et in altera, omnia sua bona ex solo Christo habebunt.

¶ Porro etiam cum magis proprie vox haec accipitur, suos quosdam Hebraismos et obscuritates [?: hab- ] , quas percurram. Lux simpliciter pro matutino tempore nonnunquam ponitur, cum scilicet primum [?: ] ritur lux: ut Nehem. 8, Attulit igitur Esra sacerdos [?: ] brum legis, et legit in eo coram viris et mulieribus, [?: ] luce ad meridiem: id est, a mane usque ad meridiem. Lux matutina, quiddam praeclarum in similitudinibus [?: ] metaphoris notat, ut Isaiae 8, Non erit eis lux [?: ma-na ] : tametsi ibi sit aurora. 2. Samuel. 23, Regnum [?: me-- ] sicut lux marutina, id est, cum exortus est sol: quae [?: ] licet lux est lucidissima, ac crescit usque in [?: merid- ] vel quae alioqui habetur benignissima, et [?: amoeni- ] hominibus, cum careat aestu: sicut eruditi praedicant tempus matutinum. Certe non ita urit et molestat omnia, sicut postea: videtur potius quasi humectare [?: ] quodam. Mich. 2, In luce matutina faciunt illud: videtur simpliciter indicare festinationem, quod quae [?: -ctu ] scelerate cogitaverunt, ea mox summo mane exsequantur. Lux interdum ignem significat. Marc [?: ] [p. 309] column 593/594 Petrus una cum ministris calefaciebat se ad lucem: id est, adignem. Atque hoc idiotismo Ur Chaldaeorum, seu lumen, eorum perpetuum ignem notat, quem etiam lustious celebrat pro Deo cultum: et Historici scribunt, ante reges Babylonicos in equo albo gestari esse solitum. Lux preciositatum: pro, Lux preciosa, grata et accepta: ut solent omnes gentes claram et rebus agendis idoneam diem celebrare suis quibusdam laudibus [?: -c ] epithetis. Zachar. 14. In die illa non erit lux preciositatum, neque coagulationis seu congelationis. id est, neque lucida solis dies, neque obscura. Lux, pro sole Iob 9. Sividi lucem: id est, si aspexi solem, ut eum adorarem. Videre lucem, Iob 33 ponitur pro vivere: sicut et illuminari luce viventium. Lux vultus, pro hilaritate, et porro etiam pro favore. Hinc illa phrasis crebro in Sacris literis reperitur: Illumina vultum tuum super nos, et miserere nostri. Quia quos amamus, laeta aut serena facie intuemur. De quo et dictum est in verbo Illuminare. Contra, tristis facies non raro Obscura dicitur, tum in aliis linguis, tum et in sacra: ut Christus dicit, Ieiunantes obscurare faciem suam, Matth. 6. id est, vultum ad tristiciam componere tum gestu, tum et colore, ut testentur se et dolere de peccatis hominum, et iam quoquenimio ieiunio ac inedia languere. Sic et Latini vultum serenum pro laeto usurpant. Lux meridiana, Hebraeo vocabulo צחרים zocharaiim, idest, duplicata Lux dicitur, et saepe in omnibus linguis rem clarissimam et evidentissimam denotat. Dies Domini sunt tenebrae, et non lux: Amos 5. id est, tristis ac calamitosus hominibus, quibus affert horrendas Dei poenas. Prolixe ibi depingitur tempus venturi exitii, ac poenarum Dei: caliginosa ergo lux ponitur pro tempore calamitoso, quo Deus affligit reos. Ratio loquutionis alibi indicata est. Proierre aliquid in lucem: id est, publice proponere, et in noticiam hominum deducere. Zoph. 3 , Dominus mane, mane iudicium suum in lucem proferet. Sic etiam Christus utitur hac metaphora, cum dicit, eos qui mana operati sunt, fugere lucem: et contra, qui recta, venire ad lucem: Iohan. 3. id est, in publicam et claram noticiam ac iudicium hominum. Sic 1. Corinth. 4. dicitur: Deus illustrabit occulta tenebrarum, et publicabit consilia cordium. Luceat lux vestra, Matth. 5, significat [?: -um ] iustam ac puram vitam, tum et exemplum, quo debent hominibus doctores praelucere, et praeire ad omnem honestatem, atque ita veluti fructibus ac effectibus testari, et tanquam ostentare causam in se [?: exi-entem ] , nempe lucem patris caelestis, qua eos illustra sit: id est, tum veram doctrinam, tum Spiritum sanctum, tum et regenerationem, qua sunt a patre caelesti [?: -d ] bona opera conditi. Lucis arma induere, Roman. 13, [?: -st ] semet ad omnem honestatem, ac praesertim ad veram pietatem excitare et praeparare. Diem enim verae pietatis et illustratae religionis adesse affirmat. Deus iussit e tenebris lucem splendere. Alluditur ad creationem, [?: ] porro ibidem a metaphora transit ad spiritualem lucem, quam exfacie Christi haurimus, et aliis communicamus. Angelus lucis dicitur diabolus, sub specie pietatis nobis insidias struens, per se, vel per suos lupos, [?: -entientes ] aut simulantes ovem. 2. Corinth 6. lucem inaccessibilem habitat Deus: 1. Timoth. 6. id est, in [?: ] gloria ac felicitate agit quam nulla creatura habet, ut habere potest: sicut ibidem dicit, quod solus habeat immortalitatem, scilicet summam, et originaliter. Creatae tantum eius beneficio ac participatione habent, quod habent, idque multo imperfectius ipso.

LUMEN, idem valet quod lux, et in Hebraeo [?: ple-e ] idem vocabulum אור Or est. Adiiciemus tamen veluti appendicis loco praecedentibus. Lumen igiitur, sent et Lux, significat alias certas ac veras noticias, praesertim de Deo, seu doctrinam caelestem. Significat et quamvis rem eximiam, salutarem ac iucundam. Porro crebrae admodum sunt tales amplificationes in Sacris literis rerum secundarum et adversarum, beneficiorum et castigationum divinarum: ut tempore quidem benedictionis ac beneficentiae divinae dicatur Sol et Luna cum stellis futurus valde lucidus: contra in adversis tenebrosus: sicut supra in voce Lucis, de cap. 5 Amos. dixi. Talis amplificatio est illa Isaiae capite trigesimo: Eritque lux Lunae sicut lux Solis, et lux Solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die, qua alligaverit Dominus contritionem populi sui. Sane duae istae voces Lumen et Lux, crebro tum communi phrasi aliarum linguarum, tum praesertim Sacrarum literarum, pro prosperitate, felicitate ac pace sumuntur. Eregione mos Scripturae est, per Solis et Lunae obscurationem, stellarumque obtenebrationem, et similia, tristissimas ultionis divinae tempestates significare. Sic et Isaiae decimotertio , et vigesimoquarto . Hieremias decimoquinto , et vigesimotertio Ioel secundo , Amos octavo , Mich. tertio , et in locis aliis legimus, Dei ultionem nunc Iudaeis, nunc aliis gentibus tali sermone praedictam. Etenim in summa angustia constitutis videtur totus mundus perturbari, Sol obscurari, Luna esse sanguinea, stellae lucem suam retrahere, terra tremere, mare fremere, et cuncta ruinam minari: non quod ita re ipsa accidat, sed quod adeo homines angustientur, ac si illa acciderent. Contraria porro vis est, ut dixi, amplificationis a luce sumptae. Ratio autem consimilis est, quia iuxta proverbium, Felicibus sol videtur lucidior: et, ut Germani dicunt, felices putant omnia arridere sibi, aut blande se ipsis exhibere. Lumen vultus, ut dixi in LUCE, significat tum laetum, tum et faventem. Psalmo quadragesimo , Leva super nos lumen vultus tui. Vetus versio habet, Signatum est lumen. Unde inepte Papistae nugantur, de impressis natura noticiis Dei. Quam eius textus perversionem etiam Catharinus in suis contra Sotum assertionibus prolixe refutat. Sententiam autem ipsam de innatis noticiis veri Dei, supra in voce LEGIS prolixe refutavi. Ponere aliquid in lumine vultus alicuius, est, exponere eius noticiae. Psalmo nonagesimo. Posuisti iniquitates nostras coram te, occulta nostra in lumine vultus tui. id est, Omnia occultissima, etiam peccata nostra, sunt tibi notissima. In lumine vultus Dei ambulare, est in agnitione et favore Dei vivere ac agere, pietatique studere. Iob. vigesimonono . Cum fulgeret lucerna eius super caput meum, et per tenebras ambularem in lumine eius: id est, cum ipse propitius me ubique rexit, protexit, ac promovit, et ubique meis conatibus successum largitus est. In lumine vultus Dei ambulare, Psalmo octuagesimonono , aut simpliciter in lumine Dei, Isaiae secundo, significat in cognitione et favore Dei agere, ac pie vivere. Ambulare in lumine viventium, Psalmo 56, significat (sicut supra dixi) luce uti viventium, agere inter vivos, tum hac vita corporali, tum multo magis illa spirituali. Lumen aut lucem in tenebris alicui oriri, supra exposui: contrarium ei est Lucernam in tenebris alicui extingui, Proverb. 20. Significat autem illud prius, alicui in adversis subitam opem, felicitatemque affulgere: hoc vero, in rebus adversis omni ope, auxilio et consilio destitui aliquem. Lumen splendere super vias alicuius, Iob 22. est, habere prosperum ac felicem cursum rerum. In lumine Deividere lumen, Psal. 36. Intelligunt alii de institutione, quod Deo nobis Verbo ac Spiritu suo praelucente, ad veri noticiam perventamus. Sed ex praecedentibus et sequentibus apparet, quod potius significet, quod in favore, aut per favorem Dei, seu favente nobis Deo, ad veram felicitatem huius et alterius vitae perveniamus: seu quod solus Deus nos tum liberare a malis, tum et beare hic et in altera vita possit ac soleat. [p. 310] column 595/596 Lumen de lumine dicitur filius: id est, verus Deus de vero Deo, ut ibidem est. Alluditur ad locum Hebraeis 1, de quo forte agetur in voce SPLENDOR.

LUCERE verbi significationes facile est ex eius primitivo nomine LUX habere. Dicam tamen et de eis aliquid compendio. Lucere facfaciem tuam super servum tuum, et serva me in misericordia tua: Psalm. 31 et 80. Supra ostendi, Lumen vultus significare tum laeticiam cordis, tum et favorem. Sensus ergo est huius dicti: Sis mihi propitius, et libera me ex misericordia tua. Sic et Psal. 67 habetur, Lucere faciet vultum suum nobiscum. tametsi ibi (ut ex se quentibus apparet) magis proprie agatur de patefactione verae Dei doctrinae, quam petit Psaltes apud se perinde vultu Dei illustrari aut spargi, ut sol facie sua mundum illustrat. Sapientia hominis lucere facit fac: em eius, Eccles. 8. pro, facit hominem illustrem, vel etiam facit eum laetum ac securum: quae animi fiducia ex vultus serenitate deprehenditur: cum contra inops consilii trepidet, et faciei tristicia ac obscuritate animum imperitum et consilii inopem prodat. Quomodo doctorum et aliorum piorum lux dicatur lucere coram hominibus supra ostendi. Aliquid etiam mox de eadem re dicetur.

LUCERNA, instrumentum lucens, venit a praecedente verbo. Varie autem per metaphoram in Sacris literis accipitur. David, eiusque regnum, dicitur Lucerna Israelis, 2. Sam. 21. Non egredieris ultra nobiscum in praelium, ne extinguas lucernam Israelis. id est, ne te interfecto pereat regnum, et omnis felicitas Israelis. Sic et Num 12 vox ista accipi videtur. Et, Lucerna eorum periit ab Hesebon usque ad Dibon: id est, eorum regnum. In hac significatione saepe regnum Iuda, posteritati Davidis divinitus longo tempore conservatum, vocatur Lucerna Davides: 1. Reg. 11, Filio vero Salomonis dabo tribum unam, ut sit lucerna Davidi servo meo, ut sit ibi semper aliquis regulus, et aliquod regnum, quod aliquo modo referat ac repraesentet nomen et gloriam Davidis, ne cum quadam eius ignominia ac infelicitate quisquam dicere possit, eum una cum posteris et regno suo funditus extirpatu esse, ut solet Deus impios punire. Sic et 1. Reg. 15 habetur: Propter Davidem dedit Deus ipsi lucernam in Hierusalem, ubi Scriptura seipsam mox declarans ait: suscitando filium eius post eum, scilicet in regem. 2. Reg. 2. Et noluit Deus perdere Iudam propter Davidem, quemadmodum dixerat Davidi, quod daret ei lucernam, et filiis eius cunctis diebus: id est, regnum. Eadem ferme huius vocis significatio est etiam Psal. 132. Ibi faciam germinare aut florere cornu David, praeparabo lucernam Meschiae meo. Idem utraque metaphora cornu, et etiam lucernae, notat: nempe regnum, potentiam, et gloriam posterorum Davidis esse permansuram aliquatenus, donec veniat Meschias, qui id regnum vere instauret, et reddat gloriosum in sempiternum. Vicina huic significatio est, quod saepe notat simpliciter omnem alicuius facultatem, omne bonum ac commodum. Sic lucerna impiorum extingui dicitur Iob 21, et Prov. 24. i. cito peribunt cum omni sua gloria ac potentia, vel certe miseri ac infelices fient. Versus posterioris loci semetipsum declarat: Non erit malo posteritas, lucerna impiorum extinguetur. Prov. 20, Maledicentis patri ac matri extinguetur lucerna in obscuritate tenebrarum: i. subito deseret eum Dei protectio, et omnis felicitas in extrema calamitate. Lucernam alicuius illuminare: pro, felicitatem ac commoda alicuius instaurare, conservare et augere. Psa. 18. Tu illuminas lucernam meam. Metaphora est elegans, veluti si cui lumen iamiam esset extinguendum, et aliquis veniens vel oleum affunderet, vel lychnum reconcinnaret. Lumen lucernae perdere, Hier. 21. Perdam ab eis vocem molae, et lumen lucernae: pro, redigetur omnis ista terra in desolationem. Per metonymiam, Voxmolae, et lumen lucernae, significant [?: cul- ] loci, seu hominum praesentiam. ubi enim ista duo [?: ] sunt, ibi nec homines quidem esse oportet, qui sine isti vivere non possunt. Lucernis scrutari aliquem locum, [?: Zoph- ] In tempore illo scrutabor Hierusalem lucernis, et [?: ] tabo viros, et c.i. diligentissime omnium vitam ac peccata investigabo, expendam simul ac puniam. Similando aut metaphora est sumpta ab iis qui aliquid [?: accu-te ] inquirunt: sicut Christus dicit in parabola mulieris quae amiserat denarium, Luc. 15. Sic ante 100 annos, [?: ] tavii quispiam, amissa iusta causa, accendit lucernam de die, et omnia tribunalia angulosque curiae [?: pervestiga-- ] interrogatus quid faceret? dixit, Se iustitiam quaerere Lucernam Dei splendere super caput alicuius, Iob 29, est eum [?: gi ] , foveri, ac felicem fieri a Deo in omnibus suis comtibus. Sic mox sequitur, in lumine Dei per tenebras ambulare. Christus dicit de Baptista, eum fuisse lucernum ardentem et lucentem, Iudaeos vero noluisse exultare ad tempus in luce eius: i. fuisse doctorem praestantem, qui tum doctrina, tum et exemplo ac autoritate aliis ad agnitionem et favorem Dei, summamque felicitatem praelum rit: quinetiam spem fecerit Iudaeis summae cuiusdam felicitatis: quare et Iudaeos plus iusto ei tribuerunt, eumque Meschiam, aut aliquem ex illis magnis veteribusque Prophetis esse putantes, sperasse futurum, ut ille eos liberate a Romanorum servitute, ac in summam quandam [?: ] citatem perduceret. Qua inani spe dementatos [?: ] curasse verum Meschiam, cum quidem ille eos suo testimonio ad hunc unicum agnum, verumque ac plenum [?: ] men ablegaverit. Mat. 6, et Luc. 11, dicit Dominus, oculum esse lucernam corporis: et quod, si oculus sit [?: --dus ] , tum et totum corpus fore lucidum: si oculus [?: ] nebrosus, multo magis reliquum corpus. [?: Videtur- ] similitudo esse, posteriore membro aut [?: applicatione-- ] rens: quod nempe, sicut oculus sit lucerna corporis, et omnium eius externarum operationum: ita etiam [?: ] illuminet ac gubernet hominem in rebus agendis, et denique etiam fides vel cor renatum, ac vera in eo pietate debeat praelucere toti homini, eiusque actionibus internis et externis, in rebus religionis vel spiritualibus. Quod si cor, eiusque affectus aut pietas sit vitiosa, perinde nullas rectas actiones aut vitam secuturam, sicut [?: ] cus nihil pie agere possit. Nam Matth. 6, Dominus [?: ] serit de cordis puritate ad Deum dirigenda, et [?: no- ] avariciam distrahenda. Iubet idem Dominus suos Apostolos, atque adeo omnes pios, ut semper, et praesertim sub extremam diem, habeant praecinctos lumbos, et [?: ] cernas in manibus ardentes: id est, (ut ex sequentibus apparet) perinde esse praeparatos ad excipiendum Dominum ad extremum iudicium venientem, ac [?: mi- ] dominum in nuptiis existentem aut convivantem [?: ] licite expectant accensis luminibus, ut eum mox [?: ] mensa surrexerit, et abire voluerit, recta domum [?: ] cant, nec sit opus ipsum illos quaerere aut expectare donec accendant lucernas. Alii quidem aliud interpretantur per lucernas ardentes: sed vera ac maxime propria est ista generalis expositio, quod iubeantur [?: e- ] rati: sicut ibi saepius Dominus repetit hanc [?: moni- ] veluti primariam propositionem, Vigilate. Nec enim est necesse in Parabolis singulas voces explicare, et applicare. Eadem prorsus est vis etiam lampadum [?: ] tium in manu virginum, Matth. 25, tametsi ab alio [?: ] sumpta: quod videlicet debeamus esse parati ad [?: ] ter excipiendum illum caelestem sponsum, [?: venient-- ] ut sponsam suam in caeleste regnum hinc abducat [?: ] porro huius vocis metaphora nulla prorsus explicatione indiget, quod verbum Dei Psal 119, et 2. Pet. [?: ] citur esse lucerna pedibus nostris in obscuro loco [?: ] posita. Ut enim lucerna in rebus et actionibus [?: ca- ] bus, sic verbum Dei praelucet homini in spiritualibus [p. 311] column 597/598 Eadem huius vocis vis est Proverb. 6, Quoniam praeceptum lucerna est, et lex est lux, ac correptio castigatioque est semita vitae. Proverb. 20, Lucerna Domini est spiraculum hominis, perscrutans omnia penetralia ventris. ad quem locum alludit Apostolus 1. Cor. 2. Alii legunt, Illuminatio Domini in spiraculo, aut anima hominis est scrutans omnia penetralia. Prius possis intelligere de conscientia, posterius de divino spiritu, quorum uterque omnia hominis intima scrutatur: idque ex parte aut nomine Dei, iam arguens, iam excusans hominem. Poverb. 21. Altitudo oculorum, et latitudo cordis, ac lucerna impiorum peccatum est. Aliqui vertunt, [?: Novale ] impiorum. Sed rectius expones, quod omnia praestantissima impiorum sint peccatum, ut magnanimitas, et ipsa etiam eorum sapientia, ut et optima ac summa eorum bona sint summa mala: iuxta illud, Vae eis qui sapientes sunt in oculis suis. Apoc. 18. 21. 22 dicitur, non opus fore lucerna piis, sed agnum eis fore lucernae loco: sicut Isaiae cap. 60 legitur, quod non lucebit sol piis, sed Deus sit futurus eis solis loco: quae sunt amplificationes quaedam, spirituale Christi regnum ac vitam aeternam describentes, ubi perinde omnis felicitas piis ab ipsomet Deo promanabit, sicut hic in terris omnia sol collustrat: seu quod in spirituali regno non indigebimus ullis istis externis praesidiis, sed ex solo Deo nostram plenam αὐταρχειαν aut felicitatem habebimus, quodque ipse erit omnia in omnibus.

LUCIFER, ϕώσφορος , stella longe lucidissima, afferens nobis solem ac lucem, suis similitudinibus aut metaphoris non pauca vel notat, vel illustrat: ut Proverb. 4. Semita iustorum veluti lux Luciferi, scilicet fulget ac lucet. Sic Iob 11, Orietur ut Lucifer. Per metaphoram, [?: ] Pet 1 significat pleniorem Dei noticiam, interna illuminatione in piis excitatam. inquit enim: Recte facitis, quod attendatis prophetico sermoni, veluti lucernae in obscuro loco lucenti, donec dies illucescat, et lucifer exoriatur in cordibus vestris: id est, donec intus plene per Spiritum sanctum illuminemini: quod fiet primum in altera vita, ubi non indigebimus amplius Scriptura Prophetica et Apostolica. Quod enim nunc ex parte (ut inquit Paulus) scimus aut discimus, hoc ibi perfecte sciemus, eoque istis lucernulis non amplius indigebimus. Psal. 110, habetur in Vulgata versione, Ex utero ante Luciferum genui te. Verum ibi est in Hebraeo, Ex aurora, aut ante auroram. Quare in voce AU-RORAE, de eo loco dictum est. Isaiae cap. 14, insultatur legi Babylonis, quod et ipse sit mortuus, atque adeo etiam [?: -uitas ] ac regnum eius captum. ubi inter alia, haec quoque verba ei dicuntur ab aliis regibus ac satrapis, in [?: infer-o ] : Quomodo decidisti de caelo Lucifer, fili aurorae? Quomodo detractus es in terram, infirmior factus gentibus? id est, tu summe ac potentissime rex, qui perinde caeteros potentes excellebas, ut lucifer alias stellas. Quem locum aliqui per typum aut allegoriam de ipsomet Satana ac eius angelis intelligunt, eoque Theologi principem daemoniorum Luciferum vocant.

M

MACELLUM, vox Graecis quoque non inusitata, sed Romana, teste Festo, Varrone et Plutarcho (licet ab Hebraea origine נכע naka percussit, una cum verbo mactandi promanare videatur, unde et cognatum huic Italicum amazare) [?: so- ] idem quod iugulatorium, ubi scilicet pecudes [?: iu-tur ] , et earum carnes venduntur. Utitur hac voce [?: ] 1. Corinth. 10. dicens, quod citra omnem [?: percun-tionem ] ac dubitationem sit emendum ac fruendum quidquid in macello venditur. Ubi id aliqui accipiunt de omni cupediarum ac esculentorum genere, quod hac voce Romani non tantum pro loco venditarum carnium, sed etiam aliorum obsoniorum usi sunt. Verum satis ex ipso contextu apparet, Paulum loqui tantum de sacrificatis carnibus, et macello, ubi illae tunc promiscue cum prophanis aut non sacrificatis vendi solebant.

MACTATIO, significat quidem ipsam actionem mactandi: sed tamen ob Hebraeum verbum צבח zabach, quod per Latinum Macto aliquando verti solet, significat etiam sacrificationem, quia animalia sacrificanda mactabantur. unde dies mactationis Iacobi 5, significat diem sacrificii, aut solennis alicuius convivii, ad quam saginantur et servantur aliqua lautissima animalia. Sic enim indicat ille, etiam divites et potentes huius mundi saginari omni genere deliciarum, felicitatum ac voluptatum, donec veniat tempus poenae ac exitii ipsorum. Porro Isaiae 30, dies mactationis aut interfectionis, significat caedem aliquam bellicam et promiscuam, quae ab hostibus fit.

MACERIA, sepes lapidea est. per metaphoram vero saepe in Sacris literis significat defensionem Dei, qua per se et angelos tuetur suos contra omnem iniuriam: sicut diabolus dicit, Iobum a Deo custodiri, et veluti sepe quadam muniri: et sicut Psalmus dicit, quod angelus Domini castra metetur circa pios, ut eos tueatur. Sic et Isaiae 5 depingitur defensio populi Dei, per vineam circumseptam. Istam ergo spiritualem, invisibilem, et metaphoricam maceriam aut sepem, dicitur Deus diruere, cum nos permittit ab impiis et sathana affligi, ut vel exploret constantiam, patientiam, ac fidem nostram, ut in exemplo Iobi factum. vel etiam ut puniat peccata nostra, sicut Isaiae quinto minatur suo populo inquiens: Auferam sepem eius, et diruam maceriam eius, et erit in direptionem. Sic et Psalmus octuagesimus , eandem vineae parabolam servans, de populo Dei inquit: Dissipasti sepem eius, ut decerpant omnes qui transeunt per viam. Devastat eam aper de sylva, et fera agri depascit eam. id est, subtracta tua custodia et defensione, permisisti ut omnes eam lacerent ac vastent. Porro Ephesiis secundo , interstitium maceriae, aut medii parietis septum vocat Paulus legem caeremonialem, ut ex sequentibus apparet, quae dividebat ac distinguebat Iudaeos ab aliis gentibus, unde perpetua dissidia et aemulationes inter illos duos populos proficiscebantur: ea sublata iam per Christum, ex duobus gregibus factus est unus grex, unum ovile, et unicus optimus pastor. Proverbiorum vigesimoquarto depingitur male curatus ager ac vinea ignavi, quod sit contecta urticis et spinis, et maceria eius disrupta: per haec indicia synecdochice reliquae eius malae conditiones notantur. Maceria videtur Micheae septimo significare ruinas aedificiorum, inquit enim Propheta de Hierosolyma: Dies est ad extruendas macerias tuas. Psalmo sexagesimosecundo : Eritis tanquam paries inclinatus, et maceria impulsa. ubi aliqui intelligunt describi fragilem statum impiorum, repente aliquando interiturorum. Alii contra intelligunt eorum sanguinariam crudelitatem depingi, quod perinde miserorum extremo ac subitaneo exitio insidientur, sicut paries et maceria inclinata versantibus circa eam: quae cum in eos semel inciderit, prorsus eos conterit, nec superest ulla spes auxilii. Mihi sane posterior sensus magis probatur. nam et ante et post describit malorum conatum in perdendis bonis. Praeterea תרצהו therazechu, significat interficietis, aut interficere conabimini, et non peribitis. vide infra in voce SEPES.

MACULA, non tantum externam aliquam contaminationem significat in Sacris, sed et veram ac seriam laesionem. ut Levitici vigesimo quarto : Si vir dederit maculam in proximum suum, sicut fecerit, sic fiat ei: fractio pro [p. 312] column 599/600 confractione, oculus pro oculo, dens pro dente: sicut dederit in hominem, sic detur in eum. In eodem proculdubio sensu accipitur Deut. 17: cum prohibetur sacrificari bos aut ovis, in quo sit macula, aut ulla res mala. id est, claudum, monoculum, aegrotum, macilentum, aut ulla in parte mutilum. Eadem significatione iubetur agnus Paschalis seligi, sine macula, aut integer, aut sincerus: Exod. 12, et saepe alias. Eadem ratione de animalibus sacrificandis praecipitur. Significaverunt vero illa sacrificia corporaliter immaculata, venturum aliquando agnum vere et spiritualiter immaculatum, qui tollat peccata mundi: sicut Petrus typum hunc exponit, dicens 1. cap. suae 1. Epist. nos esse redemptos precioso sanguine agni immaculati et incontaminati, Christi. Incedire sine maculo Psal. 14: in Hebraico est proprie, integre aut sincere. Dicetur de ea phrasi postea in voce INTEGER. Levare faciem sine macula, Iob 11: Si est iniquitas in manibus tuis, elonga eam, nec colloces in tabernaculis tuis ullam perversitatem: tunc enim levare poteris faciem tuam sine macula, et eris firmus, et non timebis. id est. tunc demum poteris bona conscientia orare, ac petere opem a Deo. Adhaerere in manibus maculam, est aliquid mali conatus aut operis moliri aut patrare. Iob 31. Si declinavit gressus meus a via, et ambulavit cor meum post oculos meos, et in manibus meis haesit macula, seminem ego, et alius metat. Contra sunt Manui immaculatae, vita irreprehensibilis. Prov. 9. Qui castigat derisorem, recipit ignominiam: et qui arguit impium, recipit maculam: id est, caret praemio, nihil proficit, conciliat sibi odium, et aliquod aliud in commodum. Puer sine maculo. Dan 1, iubentur deligi ex Iudaeis pueri sine macula: id est, formosi, carentesque omni vitio corporis et animi. Sic Eph. 5 dicitur Ecclesia esse sponsa Christi, et ita eius sanguine mundata ac sanctificata, ut careat omni macula et ruga. Quod fit partim imputatione, partim et renovatione. Petrus 2 epistolae 2, vocat haereticos ac seductores, labes et maculas piorum, eo quod et ignominiae illis sint, et deforment ac contaminent eos pravis erroribus. Eadem fere verba et ludas repetit. ex quo apparet. in Petro legendum potius esse ἀγάπαις , quam ἀπάταις . Hinc porro derivatur verbum MACULO, quod per metaphoram de spirituali contaminatione dicitur. Hier. 2: Maculata es in iniquitate. Sic Iacobus affirmat, linguam maculare totum corpus: id est, deformare coram Deo, et reum facere.

MAGISTER vox exprimit nonnunquam vocem Baal, et significat autorem. ut Proverb. 24: Cogitantem malefacere, magistrum fraudum et malarum cogitationum nominabunt Isaiae 50: Prope est qui me iustificat quis litigabit mecum? Consistamus simul, quis est magister litis meae? accedat huc. Credo Magistrum litis non quemvis antagonistam vocari: sed proprie actorem, qui est autor et institutor litis. Sed de voce BAAL, eiusque vario usu, supra dixi. In novo Testamento haec vox valde usitata est, et significat doctorem. Ponitur enim pro Graeca διδάσκαλος , et pro Hebraea Rabbi. Sic passim in Evangelistis Christus ab Apostolis et Iudaeis vocatur. Memorabile vero in hac voce vel praecipue est, quod Christus dicit unicum nos tantum habere magistrum, nempe ipsum: nam alios nec esse, nec vocari debere Magistros. Intelligit autem de primario et summo Magistro, et unde omne aliorum magisterium ac institutio venit. Sic solus Deus dicitur pater, solus sapiens, solus bonus: quod tum de perfectione excellenti, tum et de origine intelligendum est quia Deus et vere ac perfecte pater, perfecte bonus, et perfecte sapiens est: alii (ut sunt homines hîc in terris) imperfecte sunt tales. Praeterea ipse est fons et origo, ab eo omnis paternitas, omnis bonitas et omnis sapientia profluit: perfectione igitur, et origine, aut communicatione solus est Magister. Notabilis quoque locus est Iohan. 3 [?: ] dicit ad Dominum Nicodemus: Rabbi, scimus quod Deo venisti magister. ubi prior vox Rabbi, aut Magister, est tantum quasi dignitatis et honoris [?: appellat- ] posterior vero didascalos, aut Magister, est [?: funct- ] Quod ergo affirmat eum esse aut venisse magistrum [?: ] Deo: sentit, eum esse divinitus missum doctorem [?: ] praeceptorem populo Iudaico, ut eum doceat, et ad veram doctrinam perducat. Ibidem porro vicissim dicit Christus Nicodemo: Tu es magister in Israel, et haec ignoras? quasi diceret: Tu et gradu, et dignitate, ac [?: ] mine, et praeterea officio es doctor, aut concionator [?: ] dinarius in populo Dei: et nondum vel corruptionem vel renascentiam hominis nosti? Sic Paulus 1. Tim 1 dicit, se esse a Deo constitutum Magistrum gentium: id est, ordinarium Apostolum aut doctorem. Ad Rom. [?: ] vero: Confidis te esse Magistrum imperitorum: et Hebr. 5. Cum deberetis esse Magistri: significat tantum aptum et doctum ac docendum, seu (ut ita dicam) in potestia magistrum. Magistri mendaciorum, 2. Pet. 2, seductores vocantur: Prurientes auribus, coacervabunt sibi doctores aut magistros. 2. Tim. 4. id est, cupiditate [?: norum ] doctrinarum subinde alios atque alios doctores sectabuntur.

MAGNALIA, significat in Sacris plerunque gradia opera Dei. Deut. 10. Ipse sit laus tua, et Deus tuus qui fecit magnalia et mirabilia haec, quae viderunt oculi tui. Sic et sequenti capite, et crebro alias indicat [?: ] mia opera Dei, sive in miraculis, sive in liberatione piorum, sive in castigatione impiorum exhibita. Sic et [?: ] vid 2. Sam. 11 illustria Dei erga se beneficia vocat magnalia. Sic et Psal. 71 dicit Psaltes: Tu fecisti [?: magn- ] Deus, quis est sicut tu? Item Psal. 106, Obliti sunt [?: ] servatoris sui, qui fecit magnalia, aut grandia in Aegypto. Sic denique et Apostoli Act. 2 dicuntur, peregrinis linguis celebrasse magnalia, aut illustria opera Dei [?: ] terum 4. Reg. 8 etiam opera ac miracula Helisaei [?: ] gnalia dicuntur. dicit enim rex ad Giezi, eius [?: fam- ] Narra mihi quaeso omnia mirabilia, quae fecit Helisaeis.

MAGNIFICUS, alias de Deo dicitur, ac notatur eius potentia, coniuncta cum sapientia et bonitare [?: ] Exod 15: Quis est, ut tu, inter deos Domine? Quis sicut tu, magnificus in sanctitate, terribilis in laudibus faciens mirabilia? Isaiae 33: Dominus magnificus est [?: ] pro nobis, veluti locus fluviorum latissimorum. [?: ] dicitur de proceribus loco, dignitate, sapientia ac potentia praestantibus. Thren. 1, Abstulit omnes magnificos meos. Zach. 11: Magnifici devastati sunt. Alias et [?: ] aliis rebus. ut Iudicum 16 dicuntur Hostiae magnifici [?: ] sumptuosis et preciosis. Isaiae 10, Magnificum cor. [?: pro-- ] perbo ponitur. Isaiae 13, Navis magnifica. Psal. 145, Magnificum regnum Dei. Magnifica gloria, 2. Petr. 1, ponitur [?: pro- ] illustri gloria, qua Deus apparere solet. inquit [?: ] Acceperat a Deo patre honorem et gloriam, [?: voce-- ] eum delata huiusmodi a magnifica gloria: Hic est [?: ] meus dilectus, in quo acquiesco.

MAGNIFICENTIA, est gloriosa illa prae ac virtus Dei, id est, omnipotentia, sapientia, bonita ac iustitia. Psal. 68. Date aut tribuite Deo [?: fortitudin-- ] super Israelem magnificentia eius, et robur eius [?: ] bibus. id est, tum in caelo, tum in terra, super Isrealem declarat illud suum ineffabile robur et magnificentum Isaiae 4, Germen Domini erit in magnificentia: id est magnificum simul, potens ac gloriosum. Sic et Babyloniorum regum magnificentia dicitur Dan. 4 et 5 saepe illa eorum gloriosa et splendida potentia. Vicina magnificatio est, cum laus aut celebratio huius divinae magnificentiae. etiam Magnificentia vocatur. sicut [?: ] tur in fine Epistolae Iudae: Soli Deo servatori [?: ] gloria et magnificentia, et imperium, et potestas [?: ] [p. 313] column 601/602 et in omnia secula, Amen. id est, perpetuo ei haec eximia tribuantur, seu celebratio harum tantarum rerum. Sic et Deuteronomii trigesimosecundo legitur: Date magnificentiam Deo. Sic Psalmo octavo , nomen Dei dicitur magnificum: id est, valde gloriosum ac celebre Psalmo vigesimonono , tonitru, et porro eius verbum, dicitur esse vox Domini in magnificentia: id est, tum potens, tum et admirabile hominibus. Verba Psalmi haec sunt: Vox Domini super aquas, Deus maiestatis intonuit, Dominus super aquas multas, vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia, pro, potens ac magnifica. Psalmo 96 legitur, Decus et magnificentia est ante eum, potentia et gloria in sanctuario suo. ubi Vulgaris non male vertisse videtur, Es stehet herrlich und prech [?: ] vor ihm. Nam non raro magnificentia Dei vocatur ille quasi ornatus, aut pompa, seu splendor externus Dei, quo in visionibus apparet, ut in monte Syna factum est. Tale porro quiddam etiam invisibile de eo cogitatione percipimus. Gloria et magnificentia est opus Dei, Psalmo 3. id est, gloriosum, aut magnificum, aut splendidum. Omnia eius opera sunt valde laudabilia: utpote quae tum praestantiam aut solidam bonitatem habent [?: -um ] et admirabilem ornatum. Magnificentia gloriae, Zachariae secundo: Proiice ad figulum magnificentiam gloriae, qua appreciatus sum ab eis. id est, magnificum ac gloriosum illud precium. vocat sic per ironiam Propheta.

MAGNIFICARE, significat augere, facere crescere: idque vel re, vel noticia, vel verbis. Magnificare re, Esaiei dicitur: Filios magnos feci, et extuli: id est elevavi, educavi. Ezech. 31, Aquae magnificaverunt: id est, fecerunt crescere suo humore. 1. Reg. 1. Sicut fuit Deus tum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et magnificet solium eius plus quam solium domini mei regis Davidis. Sic et Esther 3, rex Assuerus dicitur magnificare Haman. Plurima omnino sunt huius significationis exempla. Sic etiam passive accipitur. ut cum rex Salomon dicitur esse magnificatus prae omnibus regibus: id est, a Deo potentior caeteris factus Sic et Abrahamus Gen. 24, dicitur a Deo benedictus et magnificatus: id est, magnus et potens factus. Magnificari clarorem, pro augeri, habetur de Sodomitis Genesis 19. [?: --otiria ] aut verbis magnificari, seu celebrem agnosci aut praedicari, intelligendum est, quoties de Deo dicitur. Non enim potest ipse re ipsa crescere aut maior fieri, quam [?: ] . De noticiae ergo magnificatione dicitur Ezech. 38, et magnificabor, et sanctificabor, et notus ero in oculis gentium multarum. Posteriora exponunt priora, nempe quod de noticiae magnificatione agatur, quod hominus pro magno agnoscetur. Sic Num . decimoquarto, Magnificetur fortitudo Domini. id est, Dominas eam palam faciat, opere ipso hominibus exhibeat, [?: -notam ] faciat. Verbis aut celebratione [?: magnifica-tunc ] dicimus Deum, cum eum celebramus, praedicamus atque laudamus. ut, Magnificat anima mea Dominum: id est, ego tota, idque ex animo, celebro Deum. Magnificari aliquem coram aliquo, aut in oculis eius, est eum magnifieri, magnipendi. ut cum 1. Samuelis 24 dicit David ad Saulem, postquam ei pepercisset in castris: Ecce, ut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, magnificetur anima mea in oculis Domini. id est, sicut ego magnifeci hodie vitam tuam, tibique peperci, [?: ] te interficere potuissem, et pro hostilitate nostra [?: ] debuissem: sic Deus vicissim me charum habebit conservet in periculis. Magnificare calcaneum: pro, [?: ] : ut bruta faciunt, calce petitura. Metaphora [?: er- ] [?: e- ] a brutis sumpta. Magnificari fortitudine est, valde [?: ] esse. Exodi 15. Dextera tua magnificata est in fortudine: pro, pollet fortitudine, valde fortis est, seu gloriosa est ob fortitudinem. Magnificare facere. pro, [?: -dia ] facere, aut etiam superba agere. Ascendet foetor et putredo eius, quia magnificavit facere: id est, quia superbe grandibus malis afflixit Israelitas et alios. Ioel 2. Magnificare flere: pro, valde flere. 1. Samuel. 20. Flevit vir ad proximum suum, ut David magnificaverit flere: pro, caeteris magis flevit. Magnificare gloriam, splendide sese vestire. Isaiae 61. Pallio iustitiae induit me tamquam sponsus, qui magnificat gloriam. id est, qui valde magnifice ac splendide se vestit. Magnificare laeticiam, Isaiae nono . pro, augere. Magnifica misericordiam tuam, quam fecisti mecum, Genesis decimonono . pro, valde fuisti misericors ac beneficus erga me. Magnificare nomen, Psalm. 138, Quoniam magnificasti super omnia nomen tuum, eloquium tuum: id est, veram tui noticiam ac doctrinam. Alii, praeclarum reddidisti nomen tuum adimplendo promissiones tuas. Magnificare os suum, aut simpliciter magnificare, est grandia blaterare. Abdias: Nec debebas magnificare os tuum in die angustiae. id est, grandia superbe blaterare. Et Psal. 38. Dum declinat pes meus, adversus me magnificant, subintell. sermonem suum. id est, me periclitante insultant mihi. Sic et Psalmo quinquagesimo quinto , Hieremiae quadragesimo octavo : Quoniam contra Dominum magnificavit os suum. Magnificare opera, Ecclesiast. secundo : Magnificavi opera mea, aedificavi mihi domos: pro, magnifica aedificia extruxi. Sic initio 19. Iob. Phrasis haec etiam Graecis et Latinis non est inusitata. Sic enim Euripides utitur verbo Μεγαλυνεσθαι , in Bacchis: et Varro et Plinius, verbo Magnificandi. Magnificare salutes: pro saepe et ex praegrandibus periculis mirabiliter liberare. Psalmo decimo octavo . Magnificans salutes regis sui. Magnificare sapientiam: pro, valde sapienter agere. Isaiae 28. Hoc egressum est a Domino, qui mirificavit consilium, et magnificavit sapientiam, id est, qui mirabilis est consilio, et magnificus, aut potens sapiensque in suo opere. Magnificavi et addidi sapientiam, Ecclesiast. 1. pro, Magnifice egi, superans priores sapientia. Magnificavit, id est, superba et grandia egit ac dixit, Threnorum primo , in malam partem accipitur: Vide Deus afflictionem meam, quoniam magnificavit inimicus. Contra 1. Sam. 12. Videte quod magnifice fecit vobiscum: pro, mirabilia et salutaria erga vos fecit. In eundem sensum dicit diva Virgo, Quoniam fecit mihi magna qui potens est. id est, ingens et mirabile beneficium in me contulit. Ad magnificandum, 1 Paralip. 22, Aedificata est domus Domini ad magnificandum: id est, valde magnifice, vel splendide extructa est.

MAGIS, Μᾶλλον adverbium, non semper auget: sed aliquando tantum corrigit. 2. Pet. 1, Magis satagite fratres firmam reddere vocationem vestram: pro, potius. Non ergo semper ita comparat, ut aliquid quidem utrique tribuatur, alteri tamen magis quam alteri: sed nonnunquam simpliciter rem totam ab altero transfert in alterum. Qui Hebraismus diligenter observandus est. Exempla eius sunt haec quae sequuntur. Iohannis tertio : Sed dilexerunt homines μᾶλλον , magis tenebras quam lucem. Non est sensus, quod homines utcunque dilexerint et lucem et tenebras, sed tamen tenebras magisque lucem: verum, quod simpliciter neglecta, aut etiam prorsus odio habita luce, amaverint tenebras. Non est comparatio utrique tribuens hominum amorem, sed alteri tamen magisque alteri. verum simpliciter alteri adimit dilectionem hominum, et alteri soli adscribit. Vertendum ergo esset per Potius correct vum, non per Magis comparativum. Sic Matth. 18. Ne timueritis vobis ab iis qui trucidant corpus, animam autem nequeunt trucidare: sed timete MAGIS eum qui potest animam et corpus perdere in gehenna. Rectius verteris Potius. Dixit initio versus, Ne timeamus homines: totum ergo timorem nostrum ab hominibus ad Deum transfert. Caeterum de Hebraismo comparativi, [p. 314] column 603/604 qualitatem aliquam alteri non tam diminventis, quam prorsus detrahentis, alibi quoque dixi.

MAIOR, pro maximo, Graeco more ponitur, qui interdum comparativo pro superlativo abutuntur: ut primae Corinthiorum decimotertio , Maior autem horum est charitas. pro maxima. et Matthaei vigesimotertio : Qui maior est vestrûm, sit omnium minister. pro, qui est omnium maximus, aut etiam vult esse vel videri maximus.

MAGNUS pro seniore: quia Hebraei positivis utuntur pro comparativis aut superlativis. Genesis 27, Et vocavit Isaac Esau filium suum magnum: id est, seniorem. Magnus, pro praestante ac precioso. ut 2. Regum 5. Naaman erat vir magnus coram domino suo. id est, Plurimi a rege fiebat. Baptista quoque dicitur magnus, scilicet sanctitate et functione. Magnus, pro Principe. 2. Samuelis vigesimotertio . Caput magnorum erat: id est, principum nobilium, aut praestantium virorum, seu optimatum. Magnus pro numeroso. Deut. 9 et 20, Gens magna. Magnus, pro divite, Genes. 26, Et factus est Isaac vir magnus, et ivit eundo et crescendo, donec factus est vir magnus valde. Exponit textus ipse mox eam magnitudinem, de opibus. Sic et 2. Sam. 19 accipitur, Erat vir ille magnus valde. Magnus nonnunquam cum singulari quadam emphasi dicitur. ut Hierem. Thren. 3 inquit: Magna est fides tua ô Domine, pro, es veracissimus. Sic et Christus ad Cananaeam inquit: O mulier, magna est fides tua. Magna loqui, et in magnis ambulare, plerunque superbiam describit, ut Psalm. 12, Deus succidat linguam loquentem magna. et Psalm. 13, Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus supra me. Magnam aut parvam rem scire. Libro 1. Samuelis, capite vigesimosecundo : Non scit servus tuus de omnibus hisce rem parvam, aut magnam: id est, nihil quicquam audivi de rebellione Davidis erga te regem Saul. Sic et Actorum octavo dicitur: Omnes ei attendebant a magno ad parvum. Similis ferme est illa locutio in Genesi: non loqui a bono ad malum. Magnus et parvus, aut Maior et Minor, quandoquidem positivis utuntur pro comparativis, significat perinde Hebraeis seniorem et iuniorem, sicut et Latinis: ut, Cato maior, et Cato minor. Sic Isaac dicitur vocasse filium suum magnum aut maiorem. id est, seniorem: Gen. 27. et Noachus cognovisse quid fecerit sibi suus filius parvus aut minor Cham. id est, iunior. Sic aliqui exponunt illud Rom. 9, Maior serviet minori: id est, primogenitus aut senior, contra communem morem, amissa primogenitura erit inferior iuniore. Verum Genes. 25 videtur hoc dictum de potentia et multitudine Edomitarum dici, et tenuitate Israelitarum. Magnitudo cordis: pro superbia ponitur Isaiae decimo : Visitabo super fructum magnitudinis cordis regis Assur: id est, eius arrogantiam aut superbiam puniam. Magnitudo brachii: pro, magna potentia. Exod. 15. Ad magnitudinem brachii tui tacebunt tanquam lapis: id est, metu tuae ingentis potentiae obmutescent. Magnitudo Dei, pro magna eius potentia. Deut. 9. Domine Deus, ne perdas populum tuum, et haereditatem tuam, quam redemisti magnitudine tua, quamque eduxisti ex Aegypto manu forti. Magnitudo ergo Dei, hic magnam eius virtutem significat. Ponitur abstractum pro concreto et eius subiecto. Idem tropus huius vocis est etiam 2. Sam. 7. et 1. Paralipomenon 17, Secundum cor tuum fecisti omnem magnitudinem hanc. id est, haec magna opera. quod adeo vehementer auxisti regnum meum.

MAGUS, volunt aliqui esse vocem Persicam, et significare sacerdotes, et alioqui eruditos: sicut Graeci suos Philosophos et Sophistas, et Galli suos Druidas habuerunt. Dicti vero sunt Druidae a Drutin, quod Deum significat veteribus Germanis, etiam tempore Caroli magni: ut ex versione Evangelistarum apparet. Quia et nunc hoc epitheton multum Deo Germani tribuunt, Treuvuer Gott. Quare Druidae idem sonat ac Divini, aut ministri Dei. Aliae enim Gentes aliis nominibus suos doctos nominarunt. Posset forte videri vox illis ab Hebraea origine מוג mug venire, quod resolvere significat: sicut et Graeci, ac postea Scholae, explicationes vocaverunt resolutiones, ἀνάλυσιν . Quae enim tum rei natura inter sese sunt connexa, tum et obscuritate rei [?: ] nostra ignorantia convoluta et intricata, ea doctor velati anatomia quadam, sua explicatione resolvens, distinguit: quin et animos dubiis implicatos, illaqueatos et intricatos erudiens, veluti ex quibusdam vinculis expedit, evolvit ac dissoluit. Eadem de causa et Pharisaei [?: ] nati sunt Sacrarum literarum interpretes, quia extendunt et evolvunt explanantque ea, quae ignoranti in unum quasi globum aut nodum convoluta et conclusa esse videatur. Porro Herodotus lib. 1 et 3, non tam paucos doctos, quam gentem integram hac voce notat, eamque [?: ] tam in Perside quam in Media collocat. Non tamen nego, aut negari potest, quin Magi sint vocati docti Persarum aut Babyloniorum: quorum Strabo, Plutarchus, Iustinus, et plerique Historici meminerunt: qui forte [?: ] quandiu tantum licitas scientias tractaverunt. Postea tamen accidit, ut vel illi eruditi, eorumque scientiae paulata degeneraverint ad ociosas ac curiosas, atque adeo etiam superstitiosas et impias scientias, vel impiarum scientiarum professores se quoque hoc honesto nomine orare praesumpserint. Quare nomen Magi, aut Magiae, capit significare curiosam istam scientiam divinandi et [?: in-randi ] , non sine commercio ac ope cacodaemonum agitat solitam: quam etiam ipsi Ethnici plerunque improbaverit. In Sacris quidem literis varia vocabula hac voce interpretes verterunt ferme: semper tamen res artesque malas illicitas, ac divinitus prohibitas ea notarunt: sicut Scriptura omnes divinatorum et divinationis species [?: dam- ] solique Deo futurorum praescientiam et piam patefactionem tribuit. In secundo nihil ominus Matth. cap. cum magis dicuntur venisse ab Oriente, adoraturi Christum, videtur haec vox in meliorem partem accipi: tametsi et ibi [?: p-- ] sus dubium sit, an illi homines sic dicti sint ratione [?: ] tis, quod fuerunt viri eruditi, sicut plerique sentiunt: [?: ] ratione appellationis gentis, quod ex gente [?: mag- ] [?: adu--erint ] . Quam quaestionem et ipse in dubio [?: ] quam, cum nihil certi habeam, quod pro alterutra sententia afferam. Actor. 8, fit mentio Simonis magi: et [?: ] Elymae magi: ubi dubium non est (ut textus ipse [?: d- ] strat) eos fuisse professores curiosae et impiae scientiae divinandi, et praestigiis suis veluti miraculis [?: ] ope daemonis dementandi homines.

MAIESTAS, est decus, amplitudo, dignitas et [?: ] ria, praesertim alicuius in eximia gubernatione [?: ac- ] mine existentis: ut Regis, Senatus, magni Principis [?: ] populi Romani. Hac voce aliquoties versa est [?: Heb- ] dictio gaon, altitudo, et Dei sublimis et ineffabilis magnitas denotata, ut Isaiae 2. Ingredere in petram [?: pr- ] decorem maiestatis altitudinis Domini. Amos 6. [?: ] minor maiestatem Iacob: id est, summam eius dignitatem ac decus, nempe templum, quod fiet summum [?: ] rum ornamentum. Dicitur et filius hominis [?: sed- ] venturus in maiestate sua, Hebr. 1. 8. Scrutari [?: maiest-- ] Proverb. 24. id est, ineffabilem praestantiam et [?: p- ] ditatem occultorum mysteriorum et consiliorum Dei hoc qui facere conabitur, tandem succumbet, et [?: ] ti a nimia luce excaecabitur.

MALEDICERE verbum varia significata [?: ] quae aliquo modo possunt colligi ex verbo [?: Beati-- ] de quo supra disserui: contrariorum enim, teste [?: Ar-- ] tele, eadem disciplina est, suo quodam modo. Prius igitur significat vituperare, obloqui, et detrahere [?: ] [p. 315] column 605/606 cui. ut Exod. 20. Qui male dixerit patri aut matri suae; morte moriatur. Secundo, significat male precari: quod cum hominibus tribuitur, proprie hoc ipsum, nempe malam imprecationem notat: sed cum Deo, significat realem laesionem. Dei enim verba res sunt, et eius benedictiones aut maledictiones sunt beneficia aut laesiones. Humanae seu verbalis benedictionis sunt haec exempla: Rom. 12. Insectantibus vos ne maledicatis. Psalm. 109. Maledicent illi, tu autem benedices. Proverb. 26. Sic maledictio gratuita aut iniusta non veniet. In hoc sensu verbum hoc accipitur etiam, cum Philisteus Goliat, aut Semei, dicitur maledixisse David. Est tamen quaedam humana maledictio non ociosa: ut cum parentes liberis, praesertim iustis de causis, maledicunt, sicut Noachus Chamo: et sicut Iacob dicit ad matrem, Ne pro benedictione reportent maledictionem. Sic et Num. 23 Balac affirmat maledictionem Balaami esse efficacem, eumque urat ut Israeli maledicat: ubi hoc verbum, et eius contrarium, aliquoties repetitur. Vicina huic significatio est, cum sacerdos nomine Dei maledicere dicitur: et significat excommunicationem, aut anathematizationem, quae suo quodam modo hominem ligat et sathanae tradit. Nehem. 13. Propterea contendi cum eis, et maledixi eis, proieci eos ex Ecclesia, excommunicavi eos. Non procul quoque ab hac significatione distat, quod sacra illa aqua, qua suspectae de adulterio explorabantur, malediei dicebatur, et Maledicta aqua vocabatur. Numer. 5. Nisi quod illa maledictio non tam in aquam fiebat, aut in ea haerebat, quam in mulierem sontem, quae eam aquam ebibere cogebatur. Pro tali quadam sacra maledictione aut execratione videtur accipi etiam Iudicum 17, cum mater Micha devovet furem. Maledicere alicui, videtur etiam de solo iudicio dici, pro male ei ominari, aut infelicem eum iudicare. ut Iob 5. Vidi virum stultum radicantem, et maledixi habitaculo eius protinus. id est, statim cogitavi poenas Dei ipsi imminere, non diu eum fore felicem. Maledictio porro, aut mala precatio Dei, quam supra dicimus valde realem esse, et continere ipsas laesiones aut poenas Dei, passim in Sacris literis reperitur. Gen. 4, Et nunc maledictus tu es e terra, quae aperuitos suum ad suscipiendum sanguinem fratris tui. Exponit vero mox quid nocet maledictionem e terra, nempe sterilitatem ex exitium, quae duo mala ei, Deo ita ordinante, ex ea terra provenient, unde quasi vitam et victum quaerere ac petere debebat. Malach. 2. Mittam in vos maledictionem, et maledicam benedictionibus vestris: sicut etiam maledixi, quia non ponitis super cor. Induere maledictionem, Psal. 109. Et in duit maledictionem sicut vestimentum suum et intravit ut aqua interiora eius, et sicut oleum in ossa eius. id est, penitus ei accidet. Maledictio etiam hic poenas [?: ] itam Dei significat. Dare aliquem in maledictionem, Hierem. 24 Dabo eos in maledictionem in omni loco pro, efficiam ut sint utique infelices et calamitosi. Alii exponunt, Efficiam ut omnes sumant in male precando exenisum infelicitatis a vobis, ac dicant, Fiat tibi sicut illis, etc. Ac putant id exponi Hierem. 29, cum inquit Propheta: [?: ] sumetur ab eis maledictio ab omni migratione [?: Iu- ] , quae est in Babel, dicendo, Ponat te Dominus sicut Ezechiam et Achab, quos ustulavit rex Babel igne. Verum prior illa sententia est simplicior et verior. Caete [?: ] hic nox Maledictio significat formulam maledicto [?: ] , execratoriamve, seu male precandi. In maledictione petere animam alicuius: pro, execrando petere ut male [?: ] , seu diris execrationibus vitam eius impetere. Iob [?: ] videtur fuisse quaedam maledictio aut execratio vicini illi sacrae, qua autores iniuriarum ac facinorum diris [?: ] sunt soliti, sicut supra de Michae matre audiamus. Fuit autem talis execratio etiam Ethnicis usitata, nec inefficax, cum iustas causas habuit: ut cum sacerdotes [?: A-ienses ] devovisse Alcibiadem, et Romani M. Crassum dicuntur. Tale quid credo indicari etiam Proverb. 29, in illo dicto: Qui dividit cum fure, odit animam suam: audit maledictionem, et non indicat: pro, qui vel occultat furta alterius, vel non vult ea patefacere, ut modo sit particeps eorum, accersit sibi iram ac poenas Dei. Audivit enim factam esse solennem execrationem contra furem, et omnes eius conscios, nec tamen patefacit furtum: unde fit, ut illa execratio non minus ipsum involvat, quam verum furem. In hunc quoque abusum inter alios converterunt Papistae excommunicationem. Quo sensu dicatur Deuteronomii 21, omnis suspensus in ligno esse maledictum Dei, dubitari et quaeri solet. Censeo igitur dici maledictum, non quod ipse maledixerit Deo, sed quod Deus ipsi maledixit ob eius peccatum. id est, factus est illi iratus, eumque per iudicem tam tetro supplicio puniri curavit: ac denique perpetuo puniendum curabit, si fide remissionem peccatorum ac liberationem a maledicto non est assecutus. Ea igitur ira ac poena Dei, et reatus illius sontis, ita faciunt execrabile et abominabile etiam illud cadaver, ut et Deus id in clara luce intueri non velit aut possit, et homines id abominentur, et denique ipsa terrae superficies eo pollui videatur. Quare mandavit Deus talia cadavera quamprimum removeri, et veluti sub terram abscondi. Tanto vero magis id de cadavere suspensorum dicitur, quam de aliorum sontium, quod tantum idololatrae et blasphemi suspendebantur in ligno: tametsi et alia cadavera insepulta putabantur polluere terram, idque non tantum apud Iudaeos, sed et apud Ethnicos, ut Sibylla Aeneae canit inquiens:

Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici,
Heu nescis, totamque incestat funere classem.

Lutherus super Deut. quandam paulo magis theologicam huius maledictionis rationem aut explicationem affert, quam ibi vide. Porro Paulus Gal. 3 hinc ratiocinatur, Christum factum esse maledictum legis, quia et ipse fuerit suspensus de ligno, idque pro nobis: quia et maledictionem legis, qua nos ob inobedientiam ab ea onerabamur, in se transtulerit. Videamus ergo, quis sit sensus Moysis, cum Deuteronomii vigesimoseptimo dicit: Maledictus qui non permanserit aut impleverit verba legis huius, ut faciat ea. Moyses ex mandato Dei, Deuteronomii vigesimoseptimo , varia peccata recenset, ob quae homines in maledictionem legis incurrant: et tandem concludit veluti generali clausula, Maledictus qui non permanserit, etc. Maledictum autem ibi pronunciat eum, qui ob sua peccata reus coram Deo, iniustusque habetur, cui Deus est iratus, quemque punit, aut mox puniturus est poenis temporariis et aeternis. Hoc maledicti genere cum totum genus humanum oppressum esset, venit filius Dei, ut peccatores salvos faciat: quare divina imputatione translatum est in eum peccatum aut iniustitia totius mundi, una cum ira ac poenis Dei. Sic ille omnium innocentissimus, factus est peccator et maledictum ( secundae Corinthiorum quinto , et Galat. tertio ) ut nos per eum, eiusve obedientiam ac passionem fieremus iustitia et benedictio apud Deum. Ipse constitit coram patre reus omnium peccatorum totius mundi, perinde ac si ea ipsemet patrasset: ipse patris iram portavit, ipse denique illo reatu ac poenis iudicio Dei ita exinanitus ac humiliatus est, ut a summo caelo ad ima tartara aut inferos deprimeretur: tandem vero suae illius ineffabilis exinanitionis ac humiliationis, seu obedientiae ac passionis magnitudine aut merito, legis iustitiaeque Dei accusationem et exactionem, reatum iram et poenas a Deo inflictas persolvendo superavit, assecutusque est longe perfectissimam iustitiam, patris caelestis summum favorem et aeternam benedictionem, quam in nos per fidem transtulit. Hoc est quod Paulus dicit, Christum factum esse peccatum et maledictum, ut nos fiamus [p. 316] column 607/608 iustitia et benedictio. Ponitur vero emphaseos causa, abstractum pro concreto et eius subiecto, Maledictum pro maledicto homine, et porro peccatum pro peccatore, iustitia pro iusto homine, et benedictio pro benedicto: sicut Latini Scelus, pro scelerato dicere solent.

MALEFACERE, non uno modo in Sacris literis accipitur. Alias enim laedere significat: Deut. 26. Malefecerunt nobis Aegyptii: pro, afflixerunt, ut mox ibi clarius dicitur. Alias cum dicitur, iurare malefacere aut benefacere, Levit. 5, posset videri significare omnis generis actiones intra ista duo extrema positas: ut supra quoque diximus de locutione, Loqui a bono ad malum, item A magno ad parvum. Rectius tamen ibi illud votivum Malefacere, exposueris de aliquo voto, voventi ipsi duro ac molesto. Sic et Psalmo decimoquinto : Qui iurat malefacere: id est, qui aliquid sibi grave, molestum ac durum promittit, et tamen constanter praestat ob iuramentum. Alias Malefacere significat simpliciter peccare, ut Isaiae I habetur: Discite benefacere, et definite malefacere. id est peccare. 1. Sam. 12. Si malefaciendo malefeceritis, peribitis vos et vestri reges. Sic et Proverbiorum 2. et 4. accipi videtur, Laetantur cum malefecerint: id est, peccaverint. Iohannis 3. Qui malefacit, non videt Deum: id est, qui sponte peccat. Denique Malefacere aliquando pro punire ponitur. ut cum impii apud Prophetam dicunt, Deum nec benefacere, nec malefacere. id est, nec iuvare bonos, aut eius opem implorantes: nec punire malos, aut peccantes.

MALIGNUS, plerunque significat nimiam quandam, et quasi invidam parcitatem: sicut contra Benignitas, beneficentiam et studium sublevandi homines. Hinc in Sacris literis dicitur Malignum cor. Deuteronomii 15. Dando dabis ei, neque erit malignum cortuum, cum dederis ei. pro, hilari ac spontaneo animo iuvabis eum. Paulo post dicit paulo clarius, Ne sit durum in oculis tuis: id est, ne tibi sit grave, ne quasi invitus gemensque ei benefacias. In eodem prorsus sensu etiam dicitur oculus malignus, pro homine qui non tantum non gaudet ac laetatur consideratione alienae felicitatis: sed etiam invidet, si quid amplioris commodi alteri contigisse cernit: aut certe, ut minimum, nihil boni facit egentibus. Deuteronomii decimoquinto . Cave tibi ne malignus sit oculus tuus in fratrem mendicum: id est, ne sis immisericors et nimium parcus in eum. Proverbiorum 20. Festinat ad divitias vir mali oculi: id est, avarus et rapax, quique nulli benefacit. Proverbiorum 23. Ne comedas panem malum oculum habentis. Sic et Christus tribuit malignum oculum illis operariis, qui dolebant, liberalitate domini integrum praemium dari iis qui unicam horam diei laboraverant. Venit autem inde ista phrasis, quod tenaces, aut etiam invidi, cernentes proximi calamitates, aut non condolent, aut etiam gaudent de iis. tristia enim sub aspectum venientia, movere debebant. Vetus alio qui, aut Vulgata versio, crebro Graecum πονηρὸν vertit malignum: eoque plerumque ipsum Satanam vocant malignum: sicut et homines prorsus pravos, et quibus iam non tantum originalis, sed et accersita malitia quasi innata est, vocat malignos. Habet ea versio etiam verbum Malignor, et participium Malignans: credo in hoc excogitatum, ut verbum πονηρεύω (praesertim in Psalterio, quod pene ad verbum ex Graeco translatum est) exprimeret. In aliis alio qui libris Sacrarum literarum non perinde reperitur, sicut et Latinis est inusitatum. Credo sane etiam ipsum πονηρεύω a Septuaginta excogitatum, ad exprimendum Hebraeum Hera.

MALLEUS, notae significationis vox est: sed habet etiam quasdam obscuras et figuratas quoque locutiones, ut 1. Reg. 6 dicitur: Non esse auditum malleum aut securim aliudve ferreum instrumentum in extructione templi. Ratio ibidem adscripta est, quia lapides perfecti aut absoluti ex latomiis afferebantur, ubi iam abunde dimensi, secti ac politi fuerant. Ponitur quoque malleus pro quavis re fortiter sauciante aut laedente, ut Hierem. 22. Num non sic est verbum meum ut ignis, dicit Dominus, et malleus dissecans aut confringens petras? id est, Lex Dei potenter movet et contundit aut conterit lapidea corda. Proverb. 25. Malleus et gladius et sagitta acuta, qui loquitur falsum testimonium: id est potenter et plurimum damni dat. Proverb. 19 dicuntur mallei aut percussiones esse paratae corpori stultorum: id est, poenas in promptu esse peccantibus.

MALUM, seu POMUM: Proverb. 15. Malum aureum in patina argentea, verbum suo loco dictum: id est, mirifice rem, hominem aut actionem, sermo comeniens circumstantiis, loco, tempori, et hominibus, ornat, decorat ac iuvat.

MALUM varie distinguunt: quod aliud sit naturale, aliud morale: item aliud culpae, aliud poenae. Malum naturale est tantum in creatura intelligente, in diabolo et homine. Est autem proprie, omnis dissonantia talis creaturae, a lege et iustitia et voluntate Dei: id est, ipsa prava natura, et praesertim cor hominis, eius mali habitus saevitia, pravae cogitationes ac motus animi, et denique omnes actiones. Hoc idem malum etiam Malum culpa vocari solet, et sub nomine peccati aut iniustitiae rectisime comprehenditur: si modo etiam haec ipsa vocabala in sua plena significatione, ut in Sacris literis, accipiantur. Malum naturale est omnis destructio divinae ordinationis in creaturis non intelligentibus, et etiam in homine, quatenus est non intelligens: ut sunt morbi, mors, et omnis omnino destructio. Haec etiam mala ponae dicuntur, et sub nomine Mortis et poenae rectissime comprehenduntur. Verum cum non sit nostri instituti de rebus ipsis, sed tantum de vocibus, quatenus obscurae sunt, aut hebraizant, disserere, ad enumeranda huius vocis significata progrediamur. ¶ Dixi superias de significatione vocis BONUM: quare cum haec sit illi contraria, haud difficulter inde quoque huius significationes haberi poterunt. Significat vero admodum saepe vox haec malum culpae, aut hominem culpa involvit, id est, peccatum aut iniustitiam, et hominem iniussit cuius significationis multae sunt distinctiones. alias enim in genere pro tota mole peccati, aut universali iniustitia ponitur: alias pro speciali, qua proximum laedimus. Pro tota iniustitia, aut omni genere peccati [?: ] vitii, ponitur in hisce exemplis. Genesis sexto et octavo, cor humanum dicitur tantum malum inde ab ima infantia. ubi non unum aliquod vitium, sed omnia simul Scriptura homini tribuit. Psalm. 34, et Isaiae 1. lib 1 Discede a malo, et fac bonum. Proverb. 3 et 4 Discede a malo Rom. 2. Tribulatio et angustia super omnem animam hominis operantis malum. Eadem locutio est et Proverbiorum 14, et saepissime alias: de qua dicitur a verbo ac phrasi Operari malum. Isaiae 56. Beatus vir qui custodierit manum suam, ne faciat quicquam mali. Ioan. 5. Qui mala fecerunt, ibunt in resurrectionem damnationis. Thren. 1, Veniat omne malum ipsorum coram te, et [?: ] illis sicut fecisti mihi propter iniquitates meas. id est, recorderis peccatorum ipsorum, puniasque eos propter ea. Alias pro speciali iniustitia ponitus, qua [?: ] proximum, eum laedendo sermone re aut facto, peccamus. Sic 1. Sam. 25, Nabal dicitur fuisse vir durus et malus opere: id est, valde sordidus aut immisericors et defraudans proximum. Psal. 15. Nec fecit proximo suo malum, tametsi ibi de laesione aut malo poenae accipi queat. Ponitur et pro singulari aliquo facinore. ut Matt. 27. Quid vero mali fecit? scilicet, propter quod [?: saci- ] vultis eum crucifigi? Facere malum in oculis Dei, [?: ] que pro idololatriae peccato accipitur. Iudicum 2, 3, 4, 6, 7, 10, 12, et alias creberrimum est. In hac [?: significatio- ] [p. 317] column 609/610 cum malum idololatriam significat, dicit Hierem. cap. 2, populum Dei fecisse duo mala: nempe quod et verum Deum deserverit, et falsum sibi elegerit. In hac quoque significatione credo accipi, quod Isaias ait: Vae iis qui dicunt bonum malum, et malum bonum. id est, qui veram religionem ut falsam damnant, et contra falsam ut veram laudant. Deuter. 17, et 1. Corinth. 5, iubemur auferre malum de medio nostri: id est, seductores, et etiam alios improbos esse excommunicandos aut tollendos, ne etiam alii ab eis inficiantur. De variis speciebus, aut etiam incremento peccatorum dicit Hierem. cap. 9. Egressi sunt de malo in malum. pro, ex alio peccato in aliud, aut etiam subinde ad maiora peccata proruperunt, subinde deteriores facti sunt. Ad hanc significationem mali culpae pertinet etiam, quod diabolus per excellentiam malus vocatur: quod admodum crebro, praesertim in novo Testamento, fit. Faciamus mala ut veniant bona, Rom. 3, est vox impiorum, calumniantium doctrina gratiae, qua et hodie impii utuntur: quasi Paulus docuerit, et nos doceamus, peccandum esse, ut tanto magis abundet gratia, Rom. 6. Paulus 1. Timoth 6 dicit, Avariciam esse radicem omnium malorum: ubi utriusque generis mala simul complecti videtur, nempe et culpae et poenae, peccata et calamitates, ut ex textu apparet. Operari malum, videtur etiam de sola cogitatione dici. Mich. 2. Vae operantibus malum in cubilibus suis. nisi forte de turpitudinibus loquatur. Solent porro hanc Mali vocem et significationem, cum pro culpa ponitur, subdistinguere: quod in Graeco sunt duae noces, κακὸν et πονηρὸν , quorum utrunque per malum exprimitur: tametsi sit et tertia φαῦλον . Dicunt ergo, κακίαν significare quidem omnia vitia, sed vel ex negligentia vel petulantia profecta: verum πονηρίαν indicare simul venenatam illam ac plane diabolicam malitiam, quae id studio agit, ut plurimis obsit: sicut videmus quosdam homines, qui gratis sunt mali, et sine omni causa ac spe sui commodi, ipsaque malitia et hominum laesione mirifice delectantur. Quare diabolus non κακὸς , sed πονήρὸς , vocatur. Verum non semper exactissime haec differentia observatur: sicut Petrus acerrime accusans Simonem magum tribuit ei κακίαν malitiam, non πονηρίαν . Inventores magum, Rom. 1 vocantur ii, qui subinde novas fraudes et corruptelas reperiunt, quib. vel in communi vita ac contractibus, vel etiam in religione hominibus obsint. Tales fuerunt, qui olim manifestas abominationes Ethnicismi, subinde excogitatis novis coloribus et fucis, picturarunt et ornarunt: et qui nunc abominationes desolationis pingunt, ac excusant subinde novis artificiis. Contrarium est, Esse infantem malitia: 1. Cor. 14. et 1. Petr. 2. Paulus Rom. 7, queritur malum sibi adiacere: intelligit originalem corruptionem. Ibidem dicit, se invitum facere mala: id est, peccare, de actualibus peccatis loquendo. Malum porro crebro etiam, malum poenae notat: id est, quoduis incommodum aut insuave, quod ex rebus homini accidit, et etiam res ipsas tales: ut sunt morbi, mors, labor, dolor, tristicia, et quicquid contrarium est utili, suavi ac commodo. Hierem. 49. Adducam manum super omnem carnem: id est, varias poenas. Zachar. 1. Iratus eram parum, ipsi vero adiuverunt malum. Eccles. 8 Qui custodit praeceptum, non cognoscet rem malam. id est, non punietur, sed liberabitur potius ab omni malo. Sic Isaiae 45, et Amos cap. 3 dicit. Deum facere omne malum in civitate: id est, omnis generis afflictiones immittere [?: ] poenam peccatorum. In Esaia est: Ego sum qui facio partem, et creo mala. Hoc enim genus mali seu poenae saepe, [?: ] quidem rectissime tribuitur Deo, ut iudici totius munndi alterum vero illud culpae soli homini ac diabolo. Huius significationis sunt pene innumerae variationes [?: ] phrases, quas aliqua ex parte percurram. ¶ Quiesce [?: ] [?: -more ] mali, Proverb. 1. Quietus aut securus erit a timore mali: id est, auscultans veram sapientiam. erit tutus a malo. Dies mali, pro tempore calamitoso. Psalm. 37. Non afficientur pudore in die malo: id est, non incident in calamitates, quae grassabuntur per alios: in summis periculis liberabuntur. Psal. 49, Ut quid timebo in diebus malis? id est, cum res sunt mihi et aliis adversae. Sic et tempus malum, dicitur Eccles. 9. Locus malus, pro sterili, aut alioqui incommodo. Num. 20, Ut quid vos adduxistis in locum hunc malum? Haec locutio alioqui perspicua est, et omnibus linguis usitata. Res mala, pro quocunque defectu, aut macula. Deuteronomii 17. Non immolabis agnum in quo fuerit macula, aut ulla res mala. Attingere, aut accedere malum. Iudic. 20. Et conversus est vir Israel, et conturbatus est vir Beniamin, quia vidit quod attigerat se malum: id est, imminere sibi extremum iudicium. Similis est phrasis cum dicitur, malum invenire aliquem. Iob 31. Si laetatus sum in contritione osoris mei, et si exaltavi quando invenit eum malum. id est, quando ei aliqua calamitas accidit. Sic Gen. 44 dicitur: Ne videam malum, quod inveniet patrem meum. Sic et Exod. 18. Facere malum, est semetipsum laedere: sed id tantum reperitur 2. Sam. 22. Quomodo dicemus, mortuus est infans. et faciet malum? Sic supra exposui illud Levit. 5. Iurare malefacere: et Psal. 15. Iurat ad malum, et facit. id est, rem sibi difficilem ac molestam. Compleri malum contra aliquem: pro, imminere ei iamiam extremum malum. 1. Sam. 25. Completum est malum contra dominum nostrum. Esther 7. Vidit quod completum sibi esset malum a rege: id est, quod sibi a rege immineret exitium. Descendere malum a Domino: id est, immitti ab eo poenas. Mich. 1. Quia descendit malum a Domino usque ad portam Hierusalem. Immiscere sese malo: 2. Reg. 14. pro, coniicere seipsum in periculum. Impellere malum super aliquem: pro, subito perdere eum. 2. Sam. 15. Ne forte impellat malum supernos. Videtur alludere ad grandia saxa, impulsa ut ruant deorsum in aliquem: ut solet fieri, ubi sunt montes et valles. Insurgere contra aliquem in malum: id est, ut ei noceat. 2. Sam. 18. Psal. 15. Iuravit in malum, et non mutat: id est, in suum damnum: qui sancte promisit aliquid sibi difficile, aut noxium, et nihilominus pergit servare fidem: ut paulo ante, et in verbo MALEFACERE supra exposui. Alii dicunt, qui iurat socio. Sic et ponere malum adversus aliquem, Psal. 109. Loqui bonum aut malum, vel a bono ad malum, supra in verbo LOQUOR explicui. Quaerere malum, 1. Regum 20. Videte quod malum quaerat iste: pro, occasionem nocendi, captet praetextum inferendae iniuriae. Reddere malum in caput alicuius. Iud. 9 . Reddit Deus malum in caput Abimelech: id est, rependit ei poenas pro parricidio in fratres. In malo succidi, aut extirpari: Psal. 94. In malo eorum succidet eos. Malum eorum vocat, quod aliis moliuntur: eo ipso malo aut calamitate, Deum illos obruiturum ait. Totus versus est: Ipse rependet eis iniquitatem eorum, et malo ipsorum perdet eos. Malum esse aliquid in oculis alicuius: pro, displicere ei, valde usitata phrasis est in Sacris literis. Gen. 21. Et malus fuit hic sermo in oculis Abrahae valde: pro, displicuit ei, aegre tulit, quod Sara iubebat eiici ancillam Agar, et Ismaelem filium ex domo sua. In oculis Moysis fuit malum, Num. 11. De hac phrasi dictum est supra, in praepositione CORAM: et postea dicetur in OCULUS. Malum esse coram facie alicuius, significat pravum propositum habere. Exod. 10. Videte quod malum est coram facie vestra: pro, manifestum est vobis et aliis, quod aliquid mali moliamini: quod etiam ex ipsa facie animadverti potest. Credo tamen phrasin hanc inde potius venire, quod opera quae molimur, et scopus quo tendimus, ante faciem solet esse: sicut Germani dicunt, Etwas für sich haben, aliquid agere, moliri. Vicina huic locutio est, Malum in alicuius manu esse. 1. Sam. 26. Quid enim feci, et quod malum in manu mea? In malum separarit [p. 318] column 611/612 id est, in perniciem suam dirigi, amotum a felici vic. Deut. 29 Sic et Matth. 24. Dissecabit eum dominus, et partem eius cum hypocritis ponet: id est, separabit eum ab insontibus, et adiunget eum aliis puniendis, ut eadem sorte aut parte cum eis fruatur. In malo esse: pro, in calamitate versari, malis obrui. 2. Sam. 16. Ecce in malo tuo, quoniam vir sanguinum es. pro, En nunc cladibus oppressus dabis poenas de effuso sanguine. Proverb. 5. Parum abfuit quin fuerim in omni malo: id est, inciderim in summas calamitates. Exod. 5. Videntes seipsos esse in malo: id est, in extremis miseriis existentes. Exo. 32. In malo eduxit vos: id est, in malum et perniciem eorum, vel malitiose, aut pravo consilio. Videre malum, pro perpeti. Psal. 90. Exhilara nos secundum dies quib. afflixisti nos, secundum annos quibus vidimus malum. Zophon. 3 . Non videbis ultra malum: pro, non affligeris ultra. Sic et videre mortem, pro perpeti eam. Et, cognosces malum, Eccles. 8 Contra autem est Videre bonum. Verum de hac locutione, eiusque variis exemplis, infra in verbo Videre agetur. Facies mala, pro tristi Gen. 40. Cur facies vestrae malae sunt hodie? Id est, Cur tristes estis, quod ex facie vestra apparet? Contra poeta inquit, ‘Ante omnia vultus Accessere boni— ’ Sic et Pharaonis macilentae vaccae dicuntur malae aspectu, Genes. 41.

MALITIA, vox ambigua est ad malum culpae et poenae, ut supra dixi. Ostendi etiam discrimen inter istam leviorem, aut certe simpliciorem malitiam, et illam summam diabolicam perversitatem. Alioqui κακία proprie vitiosiratem significat, teste Cicerone. Sic sane accipitur Gen. 6. Vidit Deus quod multa esset malitia hominum. 1. Sam. 20. Scito quod consummata est malitia patris tui contra me. id est, iniusta ira. Ubi, et in sequentib. capitibus, aliquoties haec vox iteratur. 2. Sam. 3. Rependat Dominus facienti malitiam, secundum malitiam eius. Sic Isa. 47. Confisa es in malitia tua: id est, pravis consiliis et astutiis. plerunque sane in hac vitiosa significatione reperitur. Fermentum malitiae et nequitiae, Paulus 1. Cor. 5 vocat tum ipsam inhaerentem corruptionem, tum etiam obedientiam quae ei (ut ita dicam) regnaturienti exhibetur. Porro idem Apostolus eiusdem 14, iubet nos esse infantes malitia, adultos autem intelligentia: id est, prudentes ac sapientes in recte agendo, sed nec idoneos nec promptos ad ulla prava machinamenta. Sic et 1. Pet. 2, iubet nos, deposita malitia ut infantes esse. Porro pro malo poenae accipitur Ierem. 21, Non salvabunt eos in tempore malitiae: id est, in calamitatib. quae eis accident. Ier. 24. Ficus non comedentur pro malitia: id est, austeritate aut acerbitate oriente ex immaturitate. Matth. 6, Sufficit diei malitia sua: pro afflictione ponitur. id est, satis est quod hodie cruciamur praesentibus malis ac difficultatibus: quid attinet insuper futura incommoda et calamitates somniando, nobismet conduplicare praesentem dolorem? Eccles. 7, In malitia faciei bonificabitur cor: pro, per tristiciam, quae in vultu relucet, corriguntur animus et mores hominis, sive ea tristicia ex externa castigatione aut damno oriatur, sive ex interna culpae consideratione, et conscientiae ac spiritus reprehensione, A κακία porro, aut κακὸν , venit verbum κακόω , quod significat affligo: de quo nihil nunc attinet loqui prolixius, satis alioqui est in Sacris literis usitatum et notum, ac ex suo primitivo iudicari potest.

MAMMON vox tantum in novo Testamento reperitur, idque solum Matth. 6. et Lucae 16. Videtur autem omnino in utroque loco divitias significare. Dicit enim Christus, neminem posse simul Deo et Mammonae servire. et quidem id tum concludit, cum in praecedentibus disseruisset, non esse colligendum thesaurum in terris, propterea quod ad se cor etiam nostrum omnesque cogitationes rapiat, atque adeo totos captivos detineat: sicut non male poeta inquit, ‘Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. ’ Idem dictum et Lucae 16 repetitur: sed additur in posteriore loco etiam praeceptum, Ut nobis amicos faciamus de de rei quo mammona: ubi (ut ex praecedenti narratione de infideli villico, sibi homines largitionibus conciliante, apparet) omnino de divitiis in pauperes distribuendis agitur. Disputant vero scriptores, an vox sit Hebraea. Augistinus dicit, lingua Poenorum vocari sic lucrum, et eam linguam Hebraeae affinem esse: quod et Priscianus annotavit. Alii volunt Syriacam esse vocem. Cuiuscumque autem demum linguae Hebraeam attingentis vox sit, verisimile certe est, eam venire a verbo Haman, quod significat augere, multiplicare: et in Sacris literis valde usitatum est. Inde porro uenit Hamon, quod quamvis multitudinem sive hominum siue aliarum rerum declarat. Videtur etiam proprie notare divitias non semel, praesertim tamen Psal. 37. Melius est [?: -dicum ] iusto, vel iusti, quam Hamon multitudo aut opulentia impiorum multorum. Sic et Eccles. 5 reperitur, Qui diligit argentum, non saturatur argento: et qui diligit. Hamon, opulentiam, est sine fructu, aut non percipit fractum eius. Porro voci Hamon facile litera מ mem [?: haeaetica ] seu formativa nominis ab initio addi potest: ut admodum crebro fit ut ex Hamon fiat Mamon. Quaeri etiam solet, cur vocetur a Christo Luc. 16. Mammon iniquitatis, seu iniquus, aut iniustus. Plerique autem [?: senti- ] eum ideo sic vocari, quod plerunque iniuste paretur, et iniuste etiam eo iam parto possessores utantur, vel nimius ei parcendo, vel nimium fidendo ei, ac de eo superbiendo, eumque amando vel denique eo ad parum pios aut honestos sumptus [?: -tendo ] . Credo etiam in Luca respicere Christum in parabolam villici, qui alienis opibus tanquam si suae essent, defraudando iustum dominum abutebatur, eisque sibi amicos conciliabat, qui postea sibi [?: eg- ] benefacerent. Verissime alioqui in plerisque exemplis ancitur illud Augustini: Omnis dives aut iniustus est, [?: ] iniusti haeres.

MANNA quid fuerit, satis indicatum est. Exod 16 et Num. 11. Cur porro ea res id nomen acceperit, etiam ibidem Exod. 16 exponitur. Cum enim viderent Israelitae illam quasi quandam pruinam aut nivem circum castra passim iacere et albicare, quaesierunt a se invicem מה הוא mahu? quid illud? quid illud est? et propter crebram iterationem ut esset facilior, ipsemet sonus aut euphonia [?: ] coegit addere literam nun, ut dicerent Manhu Manhu. [?: ] de igitur retenta est vocula Man. Alii volunt [?: venire- ] Mana praeparare: quasi dicerent praeparatio, id est, cibus divinitus nobis in hac solitudine praeparatos. Veron quod fuerit inquisitio seu interrogatio tantum admirantium, et quaerentium quid nam illud esset: tum responsio Mosis, tum et versiculus 15 praedicti capitis satis [?: ] denter monstrat. Sic enim ibi legitur: Et viderunt filii Israel, et dixerunt quisque ad pro ximum suum, Manhu? [?: Qu-- ] nesciverunt Manhu, id est, quid illud esset. Et dixit [?: ] ses ad eos: Istud est panis quem dedit Deus vobis [?: in- ] bum. Porro hanc eandem escam vocat Paulus 1. Cor. 10, cibum spiritualem, ea potissimum de causa, quia non physice [?: ] miraculose et singulari Dei beneficio Israelitis [?: co- ] gebat, aut perveniebat. quam rationem etiam Ambrosius super 1. Corinth. 10 proponit. Eadem de causa [?: -catur ] etiam Ioannis 16, panis caelestis, quia non de [?: -ra ] nascebatur, sed ex caelo aut aere cadebat. [?: Sim- ] vocatur et Psalm. 78, frumentum caeleste, item panis angelorum: non quod angeli eo vescerentur, sed quid (ut diximus) caelitus, et quasi e domicilio angelorum venire ac decidere videbatur. Significavit autem procul dubio, sicut et Christus non obscure explicat, ipsum vere caelestem panem, cuius merito ac vivificatione essemus spiritualiter pascendi, et in aeternum victuri.

[p. 319] column 613/614 MANDO צוה Ziva, non tantum praecipere in Sacris literis significat, ut plerunque accipitur: sed etiam promitto, offero bona, atque adeo et benefacio. ut Levit. 26, Mandabo benedictionem meam vobis. et Deut. 28, Mandabit Iehova tecum benedictionem in horreis tuis. id est, promittet, dabit, aut etiam mittet Sicut et Latinis verbum Mandare, mittere significat. Sensus ergo esse posset, quod Deus benedictione suam eo tanquam famulam quandam ablegabit Psal. 44, Mandans salutes Iacob: pro efficiens, promovens et procurans. Dei enim mandare aut praecipere, est effectum dare. iuxta illud: Dixit, et facta sunt Psal. 47, Interdiu mandabit Dominus beneficentiam suam, et noctu canticum eius mecum, oratio ad Deum vitae meae. id est, cum interdiu mihi benefecerit, mox noctu ei gratias agam. Sic et Psal. 133, fraterna concordia inter alia eo quoque nomine celebratur, quod Deus ibi mandet, id est, promittat et largiatur benedictionem suam. Sic Psal. 105. Recordatus est testamenti sui in perpetuum. Et verbi quod praecepit in mille generationes: id est, promisit. sicut moxid exponitur de promissione terrae Ganaan. Sic Psal. 117, Mandavit in perpetuum foedus tuum. Sic Heb. 9. Testamenti quod mandavit nobis. in Hebr. Exod. 24, quod percussit. Graecus ergo ἐνετείλατο pro ordinavit, promisit, proposuit. Haec significatio verbi צוה mandare, etiam ideo est observanda, quia homines imperiti verba de promissionibus Evangelicis et gratuita Dei misericordia ac gratia loquentia, legaliter accipiunt, et ad nostra bona opera transferunt. Quod et in voce Retributionis faciunt, quae admodum crebro gratuitam Dei beneficentiam declarat, et in aliis plurimis, de quibus suo loco. Nonnunquam hoc idem verbum idem valet quod significo. Genes. 50, Et mandaverunt filii Iacob ad Iosephum: Pater tuus praecepit ante mortem dicens, etc. Pro, indicaverunt, significaverunt quid pater eis praecepit. Actorum decimo : Sermonem nostis, quem misit Deus filiis Israel. id est, significavit, annunciavit. Sic et Latini aliquando suo Mandare utuntur, ut Martialis inquit:

Cum leporem mittis, semper mihi Gellia mandas:
Septem formosus Marce diebus eris.
Si verum dicis, si verum Gellia mandas,
Edisti nunquam Gellia tu leporem.

Ubi mandas, omnino significas aut nuncias notat. Sic de Mandatis Apostolicis aliqui Act. 15 exponunt, quod idem voleat ac bescheidt, responsum, rescriptum, instructio, non severum mandatum. Manda remanda, habetur in Vulgari versione Isa. 28. de quo loco et verbis dicetur in Praeceptum. Mandare, aut praecipere in generali quadam significatione interdum prohibere significat: quia non tantum affirmativa, sed negativa praecipiuntur aut mandantur: illa ut fiant, haec ut non fiant. Sic etiam vox Praecepti utranque speciem denotat. Sic saepe in Mose reperitur: Si quis peccaverit, et fecerit aliquid eorum quae praecepit Deus, et prohibuit. Mandatum, aut manducata testimonia, iudicia, statuta, verbum, lex, et similia, Psal. 119, et saepe alias, synonyma sunt. Psal. 2, Narrabo [?: -ut ] praedicabo decretum, vel mandatum. Dominus dicit ad me: Filius meus es tu, hodie genui te: Pete a me, ac dabo tibi gentes haereditatem tuam. ubi decretum [?: -ut ] mandatum itidem promissionem significare [?: vide-nt ] . Sic enim exponit ipsemet Psalmus, de promissione inquiens: Pete a me, et dabo tibi haereditatem, etc.

MANDUCARE, aliquando per metaphoram spiritualem fruitionem significat. ut Ioann. 6, Nisi manducaveritis carnem filii hominis: pro, fide fructum passionis carnis eius perceperitis. Psalm. 128. Laborem manuum tuarum si comedes, beatus es, et bene tibi erit, id est, si iuste tibi victum parabis. Comedere aut manducare [?: p--m ] doloris, Psalm. 127, est tenuiter et maxima cum difficultate, labore, et quasi desperatione victitare. Cinerem tanquam panem manducavi: pro, in magno dolore aut luctu existens, iacui in cinere. Manducare met et butyrum, expositum est supra in comedere, exponetur quoque infra in voce Mel. Hac supra notata metaphora volunt quidam accipi etiam manducationem corporis et sanguinis in coena Domini: sed certum est, ibi agi de externa acceptione et datione aut porrectione Christi, item de externa acceptione Apostolorum, igitur et de externa manducatione. Id enim ipsum eodemque modo edere ac bibere iubentur, quod et quo modo accipere, nempe externo opere. Nam spiritualis manducatio in mox sequentibus praecipitur, ut id alibi prolixius exposui. Matth. 11 est, quod Ioannes Baptista nec manducaverit, nec biberit: et contra, quod Christus ederit ac biberit: quem Hebraismum in Generalib. preceptionibus propria Regula exposui: quod scilicet quaedam verba sint in quadam ampliori significatione accipienda, perinde ac si aliquod adverbium intendendi eis adiectum esset. Sic igitur Ioannes non manducavit. id est, non large ac liberaliter, sed valde tenuiter victitavit seu ieiuniis semet maceravit. Christus contra liberaliter et communi more vixit, non crucians semet fame aut ieiuniis, non raro etiam conviviis exceptus, quibus non est solitus Baptista interesse.

MANE, adverbium temporis, notam habet significationem. Catachresi vero quadam crebro accipitur pro mature, cito, statim. Psalmo quinto: Domine mane audi vocem meam, mane dirigam ad te, et speculabor, id est, expectabo auxilium, veluti e specula prospectans advenientem Dominum. Sic et Psalmo 143. Mane fac me audire misericordiam tuam. Mane mane reduplicatum, sicut in Reduplicatione in Universalibus praeceptionibus diximus, alias intendit sensum, sicut et in omnibus linguis: quasi dicas, Valde mane. ut Zeph. 3, Mane mane iudicium tuum dabit lucem. id est, Valde celeriter, cito, festinanter. Psalmo 104, Mane mane succidam omnes impios terrae. id est, valde mature. Isaiae vigesimooctavo : Flagellum mane mane transibit, per diem et noctem. id est, mature, cito, tum diu tum noctu. Alias distributionem, aut etiam collectionem dierum significat. ut Exod. decimosexto : Mane mane collegerunt illud, quisque pro alimento suo. Exod. trigesimo, et Levitic. trigesimosexto. In mane et mane incendent ligna. Secundo Paralip. decimotertio : In mane in mane adolent holocausta. id est, singulis diebus matutino tempore. Aliquando etiam augmentum simul rei alicuius indies crescentis notat. Secundo Samuelis decimotertio : Quare sic es macer in mane in mane. id est, in dies magis: quod animadverto, cum mane venio te salutatum. semper igitur sequenti mane es magis macilentus, quam priore. Aliquando etiam tantum semel positum mane talem vim obtinet. Amos quarto: Afferte mane sacrificia vestra. id est, quolibet die. Psalm. 92. Annunciare mane misericordiam tuam. id est, singulis diebus. Mane surgere, et aliquid agere, pro sedulo aliquid agere. Ierem. vigesimoquinto : Et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens. Sic etiam mox ibidem: Et misit ad vos prophetas mane surgendo et mittendo. id est, mature, ac summa cura diligentiaque mittendo, vel etiam assidue ac sine intermissione. Eadem phrasis crebro in hoc propheta reperitur. Sic Zophon. 3 legitur, Verum illi mane consurrexerunt et corruperunt omnia studia sua. Mane cum sit principium diei, etiam totam artificialem diem nonnunquam significat. ut Genes. primo: Et factum est vespera et mane dies unus. Quod si quis diceret, per finem notari praeteritum tempus, inciperent diem naturalem ab ortu solis. Sed verior sententia est, quod per principium sequens tempus notetur, quodque diem naturalem ab occasu solis inchoaverint. [p. 320] column 615/616 Et mane, et videbitis gloriam Dei: Exodi decimosexto : pro, cum primum illuxerit, mane videbitis. Vesperi et mane nonnunquam maturam vicissitudinem notat, sicut Latini dicunt: Nescis quid vesper vehat. id est, adhuc hoc vesperi potest aliquid accidere. Psal. 30, Vesperi pernoctabit fletus et mane laeticia. id est, etiansi iam adsit calamitas, tamen Deus nos cito liberabit. Mane et nox, pro omni tempore. Psal. 92. Bonum est mane nunciare misericordiam tuam, et veritatem tuam in noctibus. id est, omni tempore. Sic Psalm. 55 coniungit tria tempora, Vesperum, mane et meridiem, inquiens: Vesperi mane et meridie precor. Respiciente mane: pro, summo mane. Exod. 14, Et reversum est mane. in fortitudine sua respiciente mane: id est, exorientibus et veluti prospicientibus in mundum iam radiis solis. Iud. 19 , Et venit mulier respiciente mane: pro, summo mane. Usque mane: pro, adhuc hac nocte. Qui litigabit pro Baal, interficiatur usque mane. Iud. 8 . Mane nonnunquam brevissimum tempus notat. Psal. 90, Mane florebit et mutabitur, vesperi succidetur et exarescet. A` mane usque ad vesperam, Act. 28. id est, tota die. Sic a Vespera usque mane: pro, tota nocte. Mane aliquando per metaphoram res laetas significat, sicut et lux. Isa. 21. Veniet mane, et ecce nox. id est, etiam si venerit mane proprie acceptum, tamen non veniet metaphoricum, sed erit nox metaphorica. Sic alibi: Expectavimus lucem et ecce tenebrae.

MANEO, non magnam requirit explicationem, quod nullam admodum obscuram significationem aut phrasin in Sacris literis habeat. Manere aliquando significat habitare, aut etiam aliquandiu solum morari, vel divertere. Ioan. 1. Viderunt ubi maneret, et manserunt ea die apud eum. Ioann. 8. Servus non manet in domo in aeternum, filius manet. Manere in Christo, et Christum in aliquo, Ioann. 6 et 15, per metaphoram, spiritualem mansionem et inhabitationem Dei in piis, et piorum perseverationem in fide significat. Manere in dilectione Christi. Ioann. 15, est, frui favore eius, seu perseverare in eo ut diligatur a Christo. Passive omnino, non active intelligendum est de dilectione, qua a Christo diligimur, non contra. Vivere etiam indicat: ut Ioan. 12, Nos audivimus ex lege, quod Christus maneat in aeternum. id est, non moriatur. Ioan. 21. Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Philipp. 2. Manere in carne: pro, vivere. Per metaphoram significat. vigere atque florere. ut, Peccatum alicui manere tum originale, tum actualium reatum, tum denique et iram ac poenas Dei praepotenter aliquem premere et affligere: Ioan. 9. Verbum Dei dicitur manere in aeternum, Psalm. 119, id est, valere, vigere, efficax ac verum esse. Sic et iustitia alicuius dicitur manere in seculum, Psalm. 111. et 2. Corinth. 9. item consilium Domini manere in aeternum, Psalm 33. Manere aliquid alicui, Actor. 5. pro, in eius potestate ac iure perpetuo persistere: ubi eadem emphasis, praesertim cum adsit reduplicatio, contra Anabaptistas urgenda est. Hebr. 7 dicitur, quod Christus maneat sacerdos in aeternum: id est, existat firmiter et immote. Sic Roman. 9, ut propositum Dei secundum electionem maneret. id est, stabile, ratum ac immotum esset. Sic et 1. Corin. 3, Si cuius opus manserit. id est, in corruptum, solidum ac vigens perstiterit. Sic nostra substantia quae est in caelis, permanere dicitur: id est, firma, stabilis ac immota durare. Manens ab initio, Psalm. 55. id est, Deus in aeternum vivens: sicut et Antiquus dierum vocatur. Manere in morte: 1. Ioann. 3. Qui non diligit, manet in morte. id est, regitur, tenetur captivus et vinctus a spirituali morte, nempe peccato, ira Dei et poenis. MANSIO Ioan. 14, duplicem significationem habet. Primum enim, In domo patris mei mansiones multae, per metaphoram idem valet quod, amplissima est copia in caelo felicitatis. Secundô, Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus: est idem quod, cum eo erimus, ipsi propitii aderimus, favebimus, eum iuvabimus et beabimus.

MANIPULUS, pro fructu laboris ponitur, aut [?: ] praemio: sicut semen aut seminatio, pro labore et mento: quia in manipulos colligitur frumentum, quod est merces laboris agricolae. Psal. 126. Euntes ibant et flebant portantes preciosum semen suum, vel potius vas seminis sui: et venientes veniebant cum iubilo, portantes manipulos suos: quibus vicissitudo crucis ac liberationis tum temporariae tum et aeternae, indicatur. Hic enim, ut in eodem Psalmo, est, Seminamus in lachrymis sed post modicum, quando moeror noster convertetur in gaudium, metemus inbilantes. Sic Psalm. 129. Sicut impii sicut herba tecti, quae priusquam evellatur [?: ex-- ] scit: quia non implet manum suam messor, nequei num suum qui manipulos facit. id est, pereant et evanescant, sic ut res instabilis, et nullius valoris, ac vigoris.

MANSUETUS, mitis, humilis, afflictus et pauper, ערי ערר , non raro idem ferme valent, quia et reipsa coniuncta sunt. Ex afflictione enim oritur humilitas ac mansuetudo Psalm. 35. Et contra humiles aut masuetos terrae verba fraudulenta cogitant. Tametsi ibi [?: ] thema רגע raga et regie, et magis significat quietos qui mansuetos. Sed de hoc Hebraismo in voce Humilis et infra in Pauper.

MANSUETUS, vel mansueti, sunt pauperes illi spiritu, quos Dominus beatos, et eorum esse regnum calorum pronunciavit. Mansueti dicuntur, qui plurime inique passi mansuetudinem tueantur. Et Matth. 21, et Zach. 9, Mansuetus dicitur: ubi propheta habet, [?: P-per ] , vel afflictus. nihil autem diversitatis est. Nemonim mansuetus est, nisi qui afflictionem aequo animo toleret, atque ita simul pauper existat. Ergo [?: ] dicuntur, qui submissi sunt, oppressi, humiles, qui adversa patiuntur et abiecti coram mundo, in quos non multi respiciunt, ἄβατοι , qui sunt sine honore et opibus, [?: ] me elende leutlin: Psalm. 34. Mansueti quoque dicuntur quibus Evangelium annunciandum per Isaiam prophetam praedictum est: hi in quam, quibus sua [?: ] splicent, et iustitiae sitim habent, seseque [?: abneg- ] et cruci subiecerunt: hi illi peccatores sunt, [?: prop- ] quos salvandos Christus venit, sicut timentes Deum et verum semen David. Psalm. 21 et 23. Diriget, [?: inqu-- ] mansuetos in iudicio. hoc est, efficiet ut ordine et recte ingrediantur et vivant. Vel diriget eos pro sua aequitati Mansuetudo vero Graece πραότης , tractabilitas est. [?: ] ron. Mansuetudo, inquit, illa est, quae nulla passione [?: ] batur, et specialiter ira et furore non rumpitur.

MANUS, in Sacris multa et admodum varia [?: ] parit etiam non paucas obscuras phrases, de quibus aliquid paulo prolixius dicendum est, quo fieri possit ordine. A` variis autem quasi proprietatibus manus, varia significata et Hebraismi deducuntur: tametsi [?: ] similes locutiones etiam in aliis linguis reperies. [?: Qu-- ] igitur Manus est instrumentum plerarumque [?: ext-rum ] actionum, idque maxime nobile ac [?: conspi- ] ideo significat Hebraeis, quicquid est vice instrumentum ad aliquid agendum. Quinetiam ponitur 1, pro ipsa persona agente, 2 pro eius officiis. 3, pro eius viribus [?: ] potentiis. 4, pro consiliis. 5, pro cura. 6, pro [?: co- ] 7, pro actionibus, cogitationibus. 8, pro operationis corporalibus ac incorporalibus, bonis aut malis [?: ] que ratione porro per anthropopathiam etiam ad Deum eadem illa significata transferuntur. Idem autem valent in hisce locutionibus, Manus, palma, digitus, dextera, brachium, et similia vocabula. Pro ipsa persona manus ponitur in hisce locutionibus et exemplis. [?: ] quinquagesimooctavo. Iniuriam manus vestrae [?: ] dent. id est, vos machinamini. De manu alicuius [p. 321] column 617/618 quid requirere. Gen. 43, De manu mea puerum require: pro, â me eum reposce. Manus dolosa paupertatem facit, Proverb. 10. id est, homo ignavus, et fraude victum quaeritans. Sicut Paulus dicit quosdam oberrare nihil operantes, sed fraude victum quaeritantes. In cuius manu: pro, apud quem. Gen. 44. Vir in cuius manu est inventus scyphus, ipse erit mihi servus. In manu alicuius mittere: id est per aliquem. ut, in manu angeli. id est, per angelum: Act. 7. aut potius per eius ductum, seu ministerium. Sic et per manum alicuius. Levit. 8, Fecerunt itaque Iaron et filii eius omnia quae praecepit per manum Mosche. id est, per ipsum Mosen. Act. 15, Scribere per manus aliquorum: promittere literas per eos. ubi scribere, pro mittere iam scriptas literas, ponitur. Sic pro ipso homine accipitur etiam, tum dicitur Manus remissas aut languentes, et genua labantia confortare: Hiere. 23. 35. Zach. 8. 1. Sam. 23. pro, ipsosmet homines afflictos ac debilitatos. Verum ea phrasis habet quandam emphasin, et hypotyposin. Is. 56. Qui custodit manum suam, ne faciat ullum malum. id est, semetipsum. 1. Sam. 28. Fecit Dominus Davidi quemadmodum locutus est per manum meam. id est, per me. Pro officio: ut Num. 4. Hoc itaque est ministerium cognationis filiorum Gerson, et custo dia illorum erit sub manu Itha [?: -ar ] filii Aron sacerdotis. Num. 33. Egressi per manum Mosis et Aaron. id est, per eorum ministerium, ductum 1. Sam. 3, Per manum Davidis servabo populum meum. Gal. 3. Lex data est per manus mediatoris: id est, per ministerium Mosis. Pro viribus aut potentia ponitur Isa. [?: -0 ] . Nunquid abbreviando abbreviata est manus mea, ut non possit redimere? Sic dicitur Manus alicuius imminui, [?: -ut ] invalescere, aut debilitari. cum exterius ditescit et potens [?: ] , aut contra. Levit 25. Sic Iob 30, Secundum robur manus tuae adversatus es mihi. id est, tuis summis viribus. Isaiae 37. Nam habitatores earum abbreviati manum. Id est, imbelles sunt, aut alio qui debilitati. Deutero. 33. Manus eius est sufficiens, si modo tu opem tuleris ei. Ezek. 7. Et manus populi conturbabuntur. id est, vires, virtus, consilia. Sic Gen. 31. Est fortitudo in manu mea, [?: ] faciendum tibi malum. Proverb. 3. Ne prohibeas bonum a dominis suis, cum fuerit facultas manui tuae ad sciendum. id est, cum egentem iuvare poteris. Actor. [?: ] Ut facerent, quaecumque manus tua et consilium tuum prius definierat facienda. id est, voluntas et omnipotentia. Vicina huic significatio est, cum ponitur pro regno. Ps. [?: ] . Ponam in mari manum eius, et in fluminibus dexteram eius. id est, regnum et potentiam eius latissime exeundam. 2. Reg. 8. Praevaricatus est Edom de manu [?: Ie-da ] , et defecit a regno Iuda. Illa quoque significatio huic vicina est, cum pro externa potentia aut vi, vel [?: e- ] iure, vox haec ponitur, qua aliquis aliquid exterius [?: -it ] : ut cum dicitur in manu alicuius aliquid esse. qua [?: -rasi ] etiam Latini utuntur, ut Proverb. 18, Mors et [?: vi-st ] in manu linguae id est, illa potest salvare et [?: perde- ] Genes. 16, Ecce ancilla tua in manu tua, fac illi quod manum est in oculis tuis. Gen. 39. Reliquit omnia in manu Ioseph. De manu alicuius aliquem liberare. Erue e manu canis unicam meam. Psal. 22. pro, vitam meam. Deut. Non est qui liberat de manu mea. Sic Christus dicit: morapiet eos de manu mea, et patris. Exodi 2, Vir [?: --yptiva ] liberavit nos de manu pastorum. Exod. 3. [?: De-di ] , ut liberem Israelem de mavu Aegyptiorum. Hos. [?: -e ] manu inferni liberabo eos. De manu flammae liberare animam, Ierem. 47, Eruere animam de manu [?: se--ri ] . Psalm. 89. Isaiae 10, Invenit manus mea veluti [?: --m ] robur populorum: id est, viribus ac potentia mea impotentissimos populos subegi. Manus nostra [?: ex--eit ] . hoc non Deus: Deut. 32. id est, eximia nostra [?: --ia ] . Vidit quod abiit manus, quodque defecit claude derelictus: Deuter. 32. id est, quod perierit flos ac ex populi. Psal. 31. Non conclusisti me in manu inimicorum meorum. id est, non tradidisti. Pro re familiari saepe ponitur: ut cum dicitur Manus alicuius aliquid apprehendere. Similis ferme est Latina metaphora, cum manus eis aliquas militares copias significat. Manus domini: pro, quantum tua res familiaris potest. Deut. 16, Quisque offeret Domino iuxta donum manus suae, iuxta benedictionem Domini, quam dedit tibi. Posterius hemistichion exponit praecedens. Ratio autem huius metaphorae aut significationis Manus est, quod sicut vis hominis, qua aliquid agit exterius, est in manu: ita quoque in re familiari est hominis potentia et veluti organon agendi: sicut vulgo Germani dicunt, Sein vermügen. Sic et Deuter. 12, Oblationes manus vestrae. id est, de vestra substantia factas, vel quas manibus vestris offertis. 1. Reg. 10. Dedit ei munera secundum manum regis. id est, regalia, ut potest et solet rex, ac etiam decet regem facere pro consiliis. Manus peccatoris non moveat me, Psal. 36. Non'ne manus Ioab tecum est? 2. Sam. 4. id est, consilium et conatus Ioabi haec per te agit, teque instruit, te iuvat. Dan. 8. Et per intellectum suum prosperabit dolum in manu sua. id est, sua solertia feliciter promovebit suos conatus et consilia. Pro cura aut tutela: ut Proverb 3, Iustorum animae in manu Dei sunt. Psalm. 31. In manus tuas commendo spiritum meum. Sic Dominus dicit, Neminem pios rapturum ex manu sua, et Dei. Sic et Isaiae 3 dicunt Iudaei, perditis suis rebus, ad quemvis mediocris sortis hominem: Sis princeps noster, sit haec ruina sub manu tua. id est, tu suscipe curam afflictissimi huius regni, et reduc omnia in meliorem statum: quando quidem habes opes, quibus alas exercitum, aliosque necessarios sumtus facies. Matth. 4, et Psal. 91 dicitur, quod angeli pios in manibus portabunt. id est, singulari cura tuebuntur. 1. Sam. 17, Dereliquit vasa desuper se super manum custodis vasorum. id est, tradidit curae custodis. Gene. 39. Videns quod Dominus omnia fortunaret in manu ipsius. id est, omnibquae ipse curaret, tractaretque, dabat Deus successum. Isaiae 62. Eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. id est, in singulari cura ac favore Dei eris, fiesve longe ornatissima et felicissima, qua Deus ita oblectabitur, ac te perinde semper in manibus habebit, sicut homines gratissima sibi. Pro ipsis actionibus aut operationibus hominum, aut etiam Dei crebro reperitur, tum in bonam partem pro auxilio, tum in malam partem pro castigatione, et pro quovis motu Dei in homine agente aut impellente. ut 1. Reg. 18, Manus Domini fuit super Eliam. id est, vis divina intendit ei robur corporis. Sic saepe significat spiritum impellentem aliquem ad prophetandum: ut, Manus Domini facta est aut fuit super aliquem. 1. Regum 5. cum caneret Psaltes, fuit manus Domini super eum. Ezek. 1. Et fuit manus Domini super eum. Ezek. 33, Et fuit manus Domini ad me vesperi. In hac significatione de vehementi spiritu prophetiae plerique intelligunt locum Isaiae 8. Sic dixit Dominus in fortitudine manus, et erudivit me. Melius tamen credo Vulgaris: Cum manum meam apprehenderet. acturi enim cum puero, manum eius comprehendimus: ut Tribunus nepotis Pauli, Actor. 23. Ezek. 8, Et cecidit illic manus Domini super me: id est, spiritus aut motus Dei, ad prophetandum me impellens. Ezek. 39. Videbunt gentes manum meam, quam posui in eis. pro, robur et potentiam, ipsasque res gestas. Ponitur pro auxilio Dei: ut cum dicitur Deus eduxisse populum suum in forti manu, et brachio excelso. Psalmo 89. Manus mea firmabitur cum ipso, et brachium meum corroborabit eum. pro, potenter iuvabo eum. Psalmo 119, Sit manus tua ad auxiliandum mihi. Genes. 49. Roboraverunt brachia eius in manibus potentis Iacob. id est, ope et auxilio. Sic aliquando manus Dei super aliquem, pro auxilio. Esdrae octavo, Manus [p. 322] column 619/620 Dei nostri est super omnes requirentes eum in bonitate: bis ibidem. Pro castigatione aut vi Dei, plagas infligente. Psalm. 39, A` vulnere manus tuae ego defeci. Sam. 5. Gravis erat manus Dei ibi: pro, graviter affligebat illic Philistaeos, seu gravi calamitate. Iob 23, Manus mea gravis est supra gemitum: id est, plaga vel afflictio mea, qua me Deus affligit maior est quam mea querela. Dura manus Dei, 1. Sam. quinto : pro, gravi afflictione. Aggravare manum, significat gravius affligere. Alleviare, contra: 1. Sam. 6. Descendit super me manus tua. Psal. 38. id est, plaga, percussio. Exod. 7, Dabo manum meam in Aegypto: id est, potenter percutiam eos. Iob 13, Remove manum tuam a me. id est, castigationem. Actor. 13, Ecce manus Domini super te. pro, castigatio aut plaga eius. Durum est incidere in manus Dei viventis, Hebraeorum decimo . id est, in eius castigationem. Sic et 1. Pet. quinto, Humiliemini sub potenti manu Dei. Pro quavis operatione Dei in homines et per homines. Act. 4. Extende manum tuam ad sanationes et miracula. id est, praesta efficaciam. Sic Aegyptii arioli agnoscunt, et fatentur, illam vim miracula per Mosen efficientem esse digitum Dei. Exod. 8. Item Nehem. 2, et Esdr. 7, Dedit mihi rex iuxta manum Dei bonam super me. id est, pro favore Dei erga me: aut, ut Deus eum movit, ut mihi bene faciat. Sic forte intelligi posset de mirabilib. Dei operibus, quod ante citavi ex Ezek. 39. Videbunt gentes manum meam, quam posui in eis: id est, mea opera magnifica. Sic manus Dei erat eum Baptista, Lucae 1. id est, singularis quaedam vis ac potentia regens eum. Sic quoque de hominum operatione crebro accipitur. 1. Sam. 22, Quia etiam eorum manus eum Davide. id est, opitulantur Davidi suppeditando ei victum. 2. Sam. 3, Manus mea erit tecum, ad reducendum ad te universum Israelem. id est, modis omnibus iuvabo tuas partes, ut tibi totus Israel subiiciatur. 2. Reg. 15. Et dedit ipsi Phul mille talenta argenti, ut essent manus eius secum ad roborandum regnum in manu sua: pro, ut ei suppetias ferret ad obtinendum regnum. Ponitur pro externo opere: ut Exod. 14. Et vidit populus manum magnam, quam fecit Dominus in Aegyptiis: et timuit populus Domini, et credidit in Dominum et Mosen servum eius. ubi manum magnam vocat illud grande opus submersionis Aegyptiorum. Isaiae 3. Vae impio in malum, retributio manus eius fiet ei. id est, secundum mala eius opera rependentur ei poenae. Iud. 9 , Sic secundum retributionem manuum eius fecistis ei. id est, sic grati ei fuistis pro eius bonis operibus, aut beneficiis erga vos. Filii Israel ingrediebantur in manu excelsa, Exod. 14. id est, gloriosa liberatione Dei, eos educente. Alii exponunt, Laeti: quia hilares levant manum. Sed verior est prior sensus, et convenit cum eo quod crebro celebratur manus Dei in eductione ex Aegypto. Israel est eductus ex Aegypto in manu forti. id est, potenti opere Dei, Exod. 36. et Psalm. 136. Benedictus sit Iehova, qui locutus est ore suo Davidi et manu sua adimplevit. 1. Reg. 8. pro, opere ipso praestitit, quod promiserat, aut certe potentia sua. ¶ Secundo, manus varias phrases parit, a variis eius gestibus. Nam laeti, plaudimus manibus: tristes, habemus manus complosas, item super latera, ob dolorem credo hypochondriorum, ex atra bile effusa excitatum. Apud Iudaeos habebant, valde lugentes, manus in capite: ut Thamar, violata a fratre. Aliquando in admiratione simul et dolore percutimus femur: ut Ieremias de se scribit capite sexto. Orantes et iurantes manum in caelum levamus: pigri abdunt manus in sinum, aut etiam alioqui eas ociose complicant. Vocantes, et aliquid innuentes, extendunt manus. Testificantes bonum aut malum de aliquo, manus ei imponebant. Percutiens, aut agens aliquid, manum elevat, extendit et agitat eam. Morientibus manus super oculos ponimus. Iurantes, ponebant olim sub femur eius, cui iurabant. vel etiam in caelum levabant. Spondentes, aut sancte promittentes, infigimus aut infligimus dexteram alterius dextrae. Hinc igitur, ob istos varios gestus, variae locutiones oriuntur, quas etiam percuremus. Manus complicare, pro ociari. Proverb. 6 et 24. Modicum dormire, modicum dormitare, modicum complicare manus ad iacendum, et veniet tan quam [?: viat-- ] egestas tua. In utroque loco eadem verba sunt. Solemus autem iacentes aut dormientes, manus in pectore vel decussatim, vel tanquam parallelas ponere. Similis ferme de pigro phrasis est Proverb. 19, Piger abscondit manum in ollam, et non reducit eam ad os: eo quod etiam levissimae actiones ignavis sunt difficillimae, ut ferme eos pigeat promptum iam cibum ori porrigere, nedum lucrari aut parare. Manum in sinum [?: p- ] re, aut abscondere, ocium et pigritiam extremam indicat Psalm. 74. Quare reducis aut retrahis manum? E'medio sinus tui consume: id est. perfecte educito, et extende eam ad eos liberandos, et perdendos hostes. [?: ] tere, aut reducere manum, est desinere agere, desinere opitulari piis. Porro qui reducit manum ab opere, ille eam ad se retractam veluti in sinum reponit ociosam. [?: ] vatio manus, castigationem aliquando significat, praesertim si Deo tribuatur: quia percussuri, manus levamus: Isaiae 19. Timet, et stupebit a facie elevationis aut agitationis manus Domini, quam levaturus est super eum. Contra, etiam pro liberatione, Psalm. 10, Exurge Domine, leva manum tuam, ne obliviscaris pauperum. Aliquando iuramentum notat: quia iurantes manum in caelum levabant, veluti monstrantes eum quem in testem vocabant. Psalm. 106, Levavit manum suam super eos, se prostraturum eos in deserto. pro, sublata manu iuravit. Num. 14. Pro qua levavi manum meam, ut habitare facerem vos in ea. Ezech. 20. Levavi manus meas pro semine domus Iacob. id est, iuramento confirmavi promissiones meas erga Israelitas. Eodem capite aliquoties haec phrasis iteratur. Psalm. 63. In nomine tuo levabo manus meas: id est, te invocabo. Exod [?: ] , Manus super thronum Domini. id est, iuravit Dominus per thronum suum. Levare manus, etiam vim contra aliquem parare significat. ut Iob 31. Si levavi manum meam contra pupillum, cum viderem auxilium meum in porta. 1. Reg. 11. Et haec est res propter quam levavit manum contra regem. id est, rebellavit. Zachariae primo: Levo manum meam super eos. id est, [?: invad-- ] eos. Benedicentes etiam levabant manus, ut est Psalm. 134. Item orantes. Psal. 28: Cum levavero manus [?: ] sanctuarium tuum. Sic 1. Timoth. 2. Volo viros orare is omni loco, levantes manus puras. Idem valet Extendere, aut expandere manus, ut mox dicetur. Apponere manus ori, pro tacere: Iob trigesimonono . Sicut et [?: Harpo--tes ] dicebat: Digito compesce labellum. Iob 21. [?: Ob-- ] pescite, et ponite manum super os. Mich. 7, Ponent u-num super os. Manus alicuius apprehendere, est, vel [?: e-- ] re eum vel confirmare. Sicut in Isaiae 42. et 45 Deus [?: ] se apprehendisse manum Cyri: id est confirmaturum, [?: ] cturum, et successum ei esse daturum. Sic enim solemus puerulos manu ducere, ne cadant, et ut tanto citius et facilius progrediantur. Sic Ezech. 16. Manum [?: eg--- ] pauperis non apprehendisti. id est, non confirmasti [?: ] Sic et tenere aliquem manu. Psal. 13. Extendere, aut expandere manus, pro orare. Is. 1. Cum expanderitis manus vestras, abscondam oculos meos a vobis. id est, cum oraveritis, non exaudiam. quia orantes alias levant, alias extendunt manus: quod naturale est omnibus gentibus. [?: ] de gesticulationes in Missa, sine omni vero cordis [?: ] tu, aut fidei affectu. Extendere manus, pro consolari. [?: ] 16. Non expandent manus, ut consolentur eos. Extendere, aut expandere manus, est, etiam lamentari ac [?: ] [p. 323] column 621/622 gere. Threnorum 1. Cum expanderet Syon manus, non fuit qui eam consolaretur. quia hunc quoque gestum lamentantes exhibent. Extendere manus, pro crucifigi. Ioann. 21, Extendes manus, et alius te cinget. Allusio est ad puerilem morem. cum matres cingunt pueros, dicunt, Leva manus, ibi illi extendunt: ut mos est in illis locis, ubi maior cingulorum usus est, et diligentius duplici aut triplici circumvolutione cingunt. Extendere manum ad pauperem, est ei dare eleemosynam. Proverbiorum trigesimoprimo: Manum suam extendit ad pauperem, et manum suam extendit ad egenum. Contrarium valet, Retrahere manum, die hand abziehen, solent Germani in eodem sensu usurpare. Extendere manum contra aliquem, est affligere eum, Ezech. 35. 14 et 6. Extendam manum meam contra te, ponamque te in desolatione. Isa. 5, Extendit manum suam super eum, et percussit eum, etc. Et, Manus eius adhuc est extensa. Id est, pergit procutere. 1. Samuel. 26. Quis extendet manum suam in Christum Domini, et erit innocens? Extendere aut expandere manus, est etiam vocare, innuere. Isaiae 65, et Rom. 10. Tota die expandi manus meas ad populum rebellem: pro, frustra eos vocani et invitavi toties, et tam sollicite. Non enim tantum voce significamus voluntatem nostram, sed et manu innuimus. Proverb 1. Eo quod vocavi, et renuistis: extendi manus, et nemo respexit. Sic et Levare manu, Isaiae 13. Exaltate vocem, et levate manum. Extendere manus ad aliquid, omnino in genere significat aliquid conari, agere, etc. ut Actorum quarto petunt pii, ut Deus extendat manum suam ad miracula et sanationes: id est, per eos illa operetur. Sic et mittere manus, ut Actorum duodecimo: Misit rex Herodes manus, ut affligeret aliquos in Ecclesia: id est, aggressus est. Ponere manus super oculos alicuius, est ei esse superstitem: idque olim liberi parentibus iam primum mortuis facere solebant. Genesis 46, Ioseph ponet manum suam super oculos tuos Sic Penelope de Telemacho dicit: ‘Comprimat ille meos, comprimat ille tuos. ’ id est, sit nobis superstes, ac nobis iusta persoluat. Imponere manus, est propria Hebraeis formula, et ritus: qui hac ceremonia solebant uti partim in publicis ac solennibus victimarum consecrationibus, ut apparet ex Levitico: partim etiam in precibus ac benedictionibus privatis, ut liquet ex Genesis 48 cap. quem ritum deinde servavit Ecclesia Christiana, tam in ministris constituendis, ut ex hoc loco, et 1. Timoth. 5, et aliis multis constat: tum et in conferendis Spiritus sancti donis et faustis precationibus ut Matt. 19. Imponere igitur alicui manus, est testari de eo, quod vel bonus vel malus sit, aut aliquid facinoris patraverit. Quare initiantes aliquem, imponebant ei manus: nempe ut coram universo coetu testarentur, eum esse idoneum. Numer. 27, Praeficies virum super congregationem, virum in quo est spiritus, et imponas manum tuam super eum. Sic Paulus prohibet Timotheum, primae 5, cuiquam manus temere imponere: id est, eum initiare in ministrum Ecclesiae. vult enim gravi et maturo iudicio deligi inaugurandos, et praeficiendos Ecclesiis. Imponebant quoque manus sancti viri iis, pro quibus orabant. ut Actorum 8. Apostoli venientes ad Samaritanos conversos, oraverunt pro eis, imposuerunt eis manus, et acceperunt Spiritum sanctum. Sic et Deuteron. 34 legitur, Repletus est Iosua spiritu sapientiae, quoniam imposuerat Moses manus suas super eum. 2 ad Timotheum primo: Exuscita [?: do--m ] Dei quod est in te, per impositionem manuum mearum: id est, per meam precationem, et etiam ordinationem, [?: -a ] tibi sunt dona spiritus. Orabatur sane publice pro [?: ] augurandis: ut utrumque de Timotheo et Iosua, possis etiam de inauguratione accipere. Sic et Christo afferebantur infantes, ut manus ipsis imponeret: id est, pro eis [?: ] [?: ] , ac eis benediceret, atque etiam Spiritu sancto imbuerentur. Sic ipse Dominus et Apostoli aegris manus imponebant, et sanabantur. Hanc efficaciam miraculorum et doni spiritus, quam impositio manuum Apostolorum habebat, volebat Simon magus ab Apostolis argento emere. Percutere manus, pro complodere: quod est dolentium. Num. 24. Et iratus est Balac, et percussit manus. Ezech. 21. Tu ergo fili hominis propheta, et percute manum ad manum. pro, complode, ut dolentes solent Exech. 22. Percussi manum meam propter avariciam quam fecisti, et sanguines qui fuerunt in te. Porro Ezech. 6 etiam plenius gestus irati aut dolentis describitur, qui per impatientiam tum manu percutit mensam aut quippiam simile, tum terram pede pulsat. Verba sunt. Sic dicit Dominus: Percute manu tua, et calca aut pulsa pede tuo, et dic: Ah ah super omnes abominationes malas Israel, quia cadent gladio, fame et peste. Eosdem plane gestus idem propheta cap. 25, etiam nimium gaudenti ac exultanti tribuit, inquiens: Eo quod plaudis manu, et pulsas pede, et laetaris cum omni despectione animae tuae super terram Israel, etc. Plaudere manu, apud omnes gentes laeticiae signum est. Iob 27. Plaudet super impium manibus suis. Psal 47, Omnes populi plaudite manu, iubilate Deo. Sic Psalm. 98. Flumina plaudant manu, montes exultent coram Domino, quia venit iudicare terram. Nahum 3. Quicunque audierit auditionem tuam, plaudent manu super te. Manus habere super lumbos, magnum dolorem de eximia calamitate indicat. Iere. 30. Quare ego vidi, quod omnis vir habet manus suas super lumbos, sicut parturiens, et conversae sunt omnes facies in pallorem. Percutere manu, aut infigere, pro promittere, et etiam spondere, valde crebro accipitur: ut Proverb. 6 17, et 22. quia promittentes solent id data dextra confirmare, et quidem aliquando etiam cum impetu quodam, illidendo suam manum in illius cui aliquid promittunt: sicuti et Germani dicunt, Er hat mirs in die hand geschlagen. Tales ergo manu percutientes aut spondentes vituperat Salomon, et a fideiussionibus aut sponsionibus pro aliis omnes dehortatur. Manus super caput, magnum dolorem significat: sicut supra de Thamar dixi. Ierem. 2. Etiam hinc egredieris, et manus tuae super caputtuum. Ponere manum cum alio: Exod. 23. Ne ponas manum tuam cum impio, ut sis testis mendax. Dubito an veniat haec locutio a more aliquo iurantium, quod manum libro legis superimposuerint: aut accipiatur hic manus pro auxilio. quasi dicat, Ne adiungas tuas vires impio, ne adiuveris eum in mala causa. In manu ponere animam, item Portare animam in manibus, est, subire extremum vitae periculum, in eoque versari. Iob 13. Cur animam meam in manibus meis pono. Psal. 119. Anima mea in manu mea semper: pro, perpetuo versor in discrimine vitae. Cuius locutionis ratio est, quod anima Hebraeis vitam significat. ita igitur de ea loquitur, tanquam si iam ex reliquo corpore exivisset, et solummodo adhuc in manibus haereret, unde facile excuti posset, Excutere manum super femur, admirationem, cum dolore significat, Ieremiae trigesimotertio : Postquam conversus sum, poenitentiam egi: et postquam cognovi, percussi manu femur. Sic enim solent dolentes et admirabundi, Protrahere manum cum illusoribus Hos septimo, consociationem convivii cum levibus et vanis hominibus indicat. Laeti enim, et poti, solent extendere, aut etiam erigere manum, ac iubilare. Oculi servorum et ancillarum ad manus dominorum et dominarum suarum: pro, expectant eorum mandata, et pensum ac dimensum ab eis: Psal. 123. Germani eadem phrasi utuntur, Einem anderen in die hand sehen: pro, ab eo expectare necessaria. Quia etiam manibus agimus pleraque externa opera, ideo ponitur haec vox pro ipsius vitae curriculo, aut actionibus. Hinc dicuntur manus sanguine plenae, maculatae, mundae, purae, innocentes. In manibus esse mundiciem, aut iniquitatem, [p. 324] column 623/624 aut malum, lavare et mundare manus, et similia: unde itidem variae locutiones proficiscuntur. Puritas manuum, est idem quod iustitia vitae et actionum. Psal. 18, Retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum reddidit mihi. Iob 17. Mundus manibus addit robur, pro, invalescit. Sic etiam Psalmo 24. Qui mundas habet manus, et cor purum. id est, qui interius et exterius studet iustitiae et innocentiae. In mundicia aut puritate manuum aliquid facere, Genes. vigesimo . pro, non violenter, non malo aut pravo consilio vel animo. In sinceritate cordis mei, et mundicia manuum mearum feci hoc. id est, non pravo animo, non etiam violenter rapui Saram: sed Abraam et Sara consentientibus, coniugiumque suum dissimulantibus, tanquam ad legitimum concubinatum eam mihi adiunxi. Lavare manus in innocentia. Psalmo vigesimosexto : Lavi in innocentia manus meas. id est, innocenter vivendo servavi manus meas mundas ab omni scelere, ac praesertim a sanguine proximi. Iniquitatem esse in manibus, id est, consiliis, conatibus, actionibus, operibus. Psalmo septimo: Si est iniquitas in manibus meis: si iniqua perpetravi, vel potius si in hoc negotio contra Saulem aliquid iniqui molior. 1. Paralip. 12. Si venistis ad decipiendum me, non iniquitas in manibus meis. pro, cum nihil iniqui moliar aut coner, Psalm. 26, Quorum in manibus est praevaricatio. id est, pravum consilium, et malus conatus. 1. Samuelis 26. Quid enim feci, et quod in manu mea malum est? Manus sanguine plenae. Isaiae 1 Cum multiplicaveritis preces, non exaudiam vos: Manus vestrae sanguine plenae sunt. Isaiae 59. Manus vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate. id est, in omnibus vestris consiliis, conatibus et actionibus insidiamini vitae, famae, et fortunis proximi. Et mox: Opus iniquitatis est in manibus eorum. Manus lavare, aliquando innocentiae professio est: ut Pilatus hoc symbolo protestatur Matth. 27, se non consentire in iniustam caedem insontis Christi. Verum de hac phrasi dixi plenius in verbo LAVARE. Mundare manus, est omittere peccata, et fide remissionem peccatorum consequi. Iacobi 4, Emundate manus peccatores, et purificate corda duplices animo. Manuum debilitas, aut remissio, quamvis summam imbecillitatem significat, sive corporis sive animi, sive fortunarum. Ier. 47. Non respexerunt patres ad filios, propter remissionem manuum. id est, propter terrorem, quo ob periculum erant languefacti, ut non cogitarent periclitantibus liberis succurrere. 2. Sam. 3. Audiens quod mortuus esset Abner, debilitatae sunt manus eius, id est, coepit despondere animum. Ezech. 7, Omnes manus debilitabuntur. Zoph. 3 , Ne debilitentur manus tuae. pro, sis bono animo, et ne desistas ab incoepto. Idem valet et Nutare manum, Levit. 25. Sic Iob 4. Manus lassas corroborasti. Manuum dolor, aut labor, omnigenam difficultatem vitae notat. Genes. 5. Iste consolabitur nos a dolore manuum nostrarum de terra, cui Deus maledixit. id est, isto nos liberabit a tristi difficultate huius vitae, quae proficiscitur ex maledictione Dei. putabat enim esse semen benedictum mulieris, auferens maledictionem. Fortitudo manus, pro magna potentia. Isaeiae 10. In fortitudine manus meae feci, et in sapientia mea, quia intellexi. pro, magna potentia et sapientia mea. Missio manus, pro conatu quovis: quia acturi aliquid externum, eo manum porrigimus. Deut. 12. Et laetamini in omni missione manus vestrae. pro, omnia vobis ita succedent, quae agetis, ut inde merito laetemini. Is. 11, videtur significare haec locutio actionem, aut tractationem rei, pro nostro libitu factam. Verba sunt: Edon et Moab immissio manus eorum. id est, tractabunt eos pro libitu. Psalm. 144. Mitte manum tuam de excelso, et redime me. id est, porrige, ut solent homines porrecta manu periclitantem extrahere ex periculo, veluti ex aqua. Psalm 125. Ne [?: ] tat aut extendat iustus manum suam ad iniquitatem id est, etiam peccet. Psalm. 138. Contra iram inimicori meorum immittes manum tuam, et servabit me dextera tua. pro, reprimes eos. Manuum suarum laborem [?: ] care, est iuste sibi parare victum. Psalm. 128. ponitur labor pro fructu aut lucro laboris. Lapis manus. id est, missilis. Numer. trigesimo quinto: Si lapide manus percusserit eum. id est, quem manu eiecerit. Mutuum [?: ] id est, sua manu mutuo datum, aut potius de suis facaltatibus datum. Deuter. 15. Ut remittat omnis dominus mutui manus proximo suo. id est, ut remittantur debita. Manus alicucus negotiatio: pro, quae per manum alicuius, aut aliquem fit. Ezek. 37. Insulae multae [?: negociat-- ] manus tuae, vel etiam negociabuntur mercibus a te factis. Sicut vulgo nunc dici solet, Noerenberger [?: bande ] , [?: ] scheisst alle landt: id est, Merces et varia opera ibi ab artificibus facta, latissime distrahuntur, aut venduntur. Additur aliquando, ut et alibi monui, manus pene ociose non tamen sine emphasi quadam personae aliquid agetis. ut Psal. 11. Opera manuum eius veritas et iudicii opera manuum tuarum sunt caeli, operi manuum suarum incurvaverunt se. Isaiae 2. pro, idolis quae ipsimet fabricati sunt. Non solum autem hominibus ac Deo adiungitur ista vox, sed etiam brutis, atque adeo mortuis: ut 1. Paralip. 29, per manus instrumentorum Davidis: id est, cum instrumentis musicis a Davide inventis. Sic Heb. 2, Ut libereris a manu mali. id est, a malo et calamitate. Viri manus Dei, Psal. 17. A` viris manus tua eripe me. Alii quidem intelligunt, A` viris, quibus tanquam manu aut organis ad castigationem aliorum uteris. Alii autem, A' viris quibus imminet tua castigatio. iuxta illud: Durum est incidere in manus Dei viventis. Sunt igitur illi viri manus Dei viventis. Sunt igitur illi viri manus Dei, id est divinae castigationi iraeque mancipati. Manus spontanea. Deuter. 16. Iuxta sufficientiam spontaneae manus tuae erit, quod dabis id est, quantum sponte ac libenter voles dare. Manum applicare ad os, pro comedere. 1. Sam. decimoquarto : Venit populus in sylvam, et ecce fluxus mellis, sed nemo applicabat manum ad os, id est, non audebat sibi inde aliquid in cibum sumere. Adhaerere alicuius manui aliquod. Deuteron. 13, est, inde aliquid sumere, praesertim iniuste: sicut ibi de anathemate dicitur. Sic et Iob 31. Manus aperta aut clausa, pro liberali, aut contra. Deut. 15. Neque claudes manum a fratre tuo mendico, sed aperiendo aperies eam: pro, benefacito illi, aperiendo manum tuam, et dando ei quod in illa habes. Alioqui repentur haec phrasis. Clausus manu dextra, Iud. 3 . pro inepta ad agendum: cum quispiam sinistra pro dextra utitur. Manus alicuius apprehendit, aut reperit: pro, dives factus est. Levit. 25, Si apprehenderit manus peregrini. [?: Co- ] non apprehendere, aut non attingere: Levit. 5. [?: Si- ] attingat manus eius sufficientiam agni: id est, Si tam [?: ] per sit, ut nequeat emere agnum ad sacrificium, [?: ] care manum alicuius. id est, quo quo modo eum confirmare: Ierem. 23, Pseudoprophetae confortaverunt [?: ] malorum ita, ne convertantur a malitia sua. pro, in sua impoenitentia eos confirmarunt. Sic Ier. 35. Confortate manus remissas. Zach. 8. Comfortentur manus vestrae 1. Sam. 23, Ionathan confortavit manum Davidis in Domino. id est, confirmavit eum divinis promissionibus. Ezech. 2. Num fortifica buntur manus tuae, in diebus quos facio tecum? id est, perterrefies et debilitaberis, cum te affligam. Iud. 9 . Fortificaverunt manus eius in caede fratrum. Sic 2. Sam. 2, Nunc ergo roborentur manus vestrae. Fortficari, aut corroborari manum alicuius supra aliquem, est, eum fieri potentiorem, et opprimere aliorum. Iud. 3 , Et roborata est manus eius super Christum Risetaim. Convertere manum super aliquem: pro, [?: iter-- ] [p. 325] column 625/626 [?: -que ] iterum et saepius percutere: Isaiae 1. Ezech. 38. Dare, aut reponere in manus: Psal. 10. Certe tu laborem et irritationem aspicies, ut des in manum tuam. id est, ut illa perperam facta probe memineris, quo in tempore punias. Dare manus ad aliquid. pro, consentire, opitulari. Esdr. 10: Et dederunt manus suas, ut educerent uxores suas. id est, consenserunt, et adiuverunt amovere mulieres alienigenas. Sic Psal. 68, Aethiopia faciet currere manus suas Deo. id est, consentiet, serviet. Thren. 5. Aegypto dedimus manus, ut saturaremur panibus. id est, illi consensimus, nos dedimus, aut supplices facti sumus. 2. Par. 30, Date manum Domino: id est, obtemperate. Dare manum etiam iurare data manu significat. Ezech 17. Sprevit iuramentum, et ecce dederat manum: pro, cum quidem illud data manu corroborasset. Dare manum suam sub aliquem, est ei subiici, obtemperare. 1. Par. [?: -9 ] . Omnes quoque filii regis David dederunt manus sub Salomone: id est, agnoverunt Salomonem pro suo domino et rege. Manus alicuius est in aliquem, aut contra aliquem, est, suam potentiam ad eum laedendum convertere. 1. Sam. 12. Manus Domini erit contra vos. Exod. 9. Manus Domini erit in pecoribus tuis, pestis gravis valde. [?: -ro ] , percutiet Dominus pecora tua peste. Sic Gen. 49. Manus tua erit in cervicibus inimicorum tuorum. id est, coges eos dare terga, vinces et vertes eos in fugam, sicut etiam Du wirst sie beim hals nemmen: vel sicut Latini di [?: -t ] , trahes eos detorto collo. Sic et Gen. 37, Manus nostra ne sit in eum. Et 1. Sam. 18. Gen. 16, Manus eius in omnes, et manus omnium contra eum. Manum alicuius eundo ire: [?: -o ] , invalescere. Iud. 4 . Et ivit manus Israel eundo, et [?: -ura ] erat contra Iabin. Manus alicuius osculata est os, Iob 31. [?: -ro ] , tacuit, seu manu compressit os. Alii, adoravit opus [?: -um ] . Manus excelsa, alias significat gloriosam potentiam, [?: -t ] auxilium, praesertim cum Deo tribuitur. Exod. 14 dicuntur Israelitae egressi de Aegypto in manu excelsa: id est, Deo ipsos gloriose liberante. Alias manus excel [?: ] superbiam, audaciam et arrogantiam significat. Num. [?: ] Anima quae fecerit in manu excelsa: id est, quae sciens ac volens audacter peccaverit. Opponitur enim haec locutio peccato per errorem facto. Implere manum alicuius significat consecrare eum in sacerdotem: Exod. 28. [?: -ia ] inaugurandis dabantur coram altari Domini cer [?: ] quaedam liba et similia Deo offerenda: ut indicatur [?: -idem ] , et sequenti capite. Aliquis invenit manum suam: [?: -o ] , fortiter ea utitur, Psal. 76: Nec invenerunt omnes [?: -i ] fortes manus suas. pro, nihil potuerunt manibus [?: -s ] efficere viri militares, non fuerunt earum [?: compo- ] , non potuerunt eis, suisve viribus aut armis recte [?: ] . Manum alicuius invenire aliquid (ut et supra dixi) [?: -quirere ] aliquid, eôve potiri significat. Multum [?: por- ] invenire dicitur manus, cum multum opum lucratur: ut Iob cap. 31 dicit: Si laetatus sum quod multiplicatae essent facultates meae, et quod multum invenisset manus mea. Idem bis dicitur. Sic 1. Sam. 10, Fac quod venit manus tua. pro, quod potes. Sic 1. Sam. 25. Daquod invenerit manus tua: pro, quod habet in [?: prom- ] , quod potes aut praevales. 1. Sam. 23. Ne timeas, non veniet te manus Saul: pro, non fiet tui compos, non [?: -ietur ] te, non capiet te. Manus et pes, pro omni potenti alicuius. Psal. 36. Ne veniat mihi pes superbiae, nec [?: -us ] impiorum impellat me: pro, ne patitor ô Deus, nulla vis hostium et impiorum contra me praevaleat. [?: ] Domini est in aliquo, in bonam partem accipitur, et [?: -icat ] potentem bonamque motionem. 2. Par. 30: Ma [?: ] quoque Domini fuit in Iehuda, ut eis daret cor unum, facerent. Ponere aliquid in manum alterius, est, eius potestati [?: -dere ] . ut Exod. 4: Portenta quae posui in manu [?: ] pro, in tua facultate, ut ea patrare possis, cum opus [?: ] Ponere manum inter aliquos, aut super aliquos, est, eorum litem dirimere, interposita sua autoritate eorum contentionem diiudicare et finire. Iob 9. Non est inter nos redarguens, qui ponat manum suam super nos ambos. id est, qui utrunque cogere possit, ut in sua sententia acquiescamus. Ponere aliquid in suam manum, est auferre. 1 Reg. 20, Omne concupiscibile oculorum tuorum ponent in manibus suis. id est, accipient in suas manus congestum. Sic Latini involare. id est, in vola concludere et auferre. Eccl. 5, Nec quisquam reportet de labore suo, quod fecerit venire in manum suam: vel potius, cui manum admoverit. Retrahere manum, est desinere agere (ut et prius dixi) sive actio aliis fuerit bona, sive mala. Significat igitur tum desinere peccare, aut laedere aliquem: tum, desinere benefacere. Germani posterius habent in usu, seine hand abziehen: pro, non opitulari. Ezech. 18, Ab iniquitate retraxit manum suam: id est, desiit peccare. Ezech. 18, Ab afflicto paupere retraxit manum suam: scilicet, ne pergeret eum laedere ac spoliare. Inniti alicui manum regis, indicat illum esse proximum regi: sive quod moris fuit illis Asiaticis regibus, ut alicui inniterentur inter eundum, qui eos veluti gestaret ut molliculos et languidulos: sive quod regimen et negocia talibus potissimum incumbunt. Vide 2. Reg. 7. Pecora transire ad manum numerantis, est adesse rem pecuariam, habitari loca. Ier. 33: In civitatibus Iuda adhuc transibunt pecora ad manum numerantis. Manus ad manum, significat vel coniunctionem virium, vel confoederationis et conspirationis Prov. 11, Manus ad manum non erit innocens malus: id est, non evadet poenas, non habebitur a Deo pro insonte. Esse alicui ad manum, non tantum Hebraei, sed et Latini acGermani dicunt: pro, uti eius opera multum. Filii Davidis primi erant ad manum regis: pro, eorum opera potissimum utebatur rex. Nehem. 11, Erat ad manum regi in omnire ad populum: id est, plurimum utebatur eius opera in omnibus negociis cum populo agendo. Germanice, Einem zur hand sein, oder [?: ] . [?: ] , pro in proximo. Iob 15, Sciat quod sit in manu eius dies tenebrarum: id est, sciat sibi imminere tempus afflictionis. Sic ferme Latini, pugnam in manu esse: Aliquando idem valet quod fortiter. Isa. 28. Veluti tempestas a quarum inundantium, quae deiicit terram in manu. pro, in fortitudine, fortiter. Ad manum alicuius, pro in custodia eius. Sublata est Esther in domum regis, ad manum Hagai custodis mulierum. 2. Par. 26, Cum recensiti fuerunt ad manum Hanoniae de principibus regis. 2. Par. 17. Ad manum eius Iehovam princeps: pro iuxta eum, aut ei proximus. Significat etiam haec locutio idem quod, sub potestate alicuius aliquid esse. 2. Par. 26, Ad manum eorum exercitus militiae trecentorum: pro, sub imperio eorum. In manu, idem quod propter. Isa. 64, Dissoluisti nos in manu iniquitatum nostrarum: id est, propter iniquitates nostras. Manus nonnunquam pro loco ponitur. Psal. 140, Ad manum tramitis laqueos posuerunt mihi: id est, iuxta tramitem. Prov. 8: Ad manum portarum in ostio civitatis: id est, in platea proxima portae. Isa. 22, In terram latam manibus proiicieris: pro, locis. Seu spaciosam, Isa. 57, Dilexisti manum quam audisti: id est, locum quem tibi ad idololatriam delegisti. Manus gladii: Ier. 18, Et fluere eos fac per manum gladii: pro, effunde sanguinem eorum gladio. Iob 5, In bello redimet te a manibus gladii: id est, a laesione. Manus rotarum: Ezech. 10. id est, radii, qui infixi sunt mediolo rotae. Incidisti in manus proximi tui: id est, obligasti te. Prov. 6. Fructus manuum: pro lucro labore parto. Prov. 31, De fructu manuum suarum plantavit vineam: id est, de lucro, labore suo parto. Ibidem, Date ipsi de fructu manuum suarum: id est, digna est quae honoretur, et cui benefiat ob suam industriam. Excutit manus, ne recipiat munus: Isaiae 33. id est, non tenet manum patulam et quietam, ad recipiendum munus: Sicut Vespasianus extensa palma, promissam auream statuam iusserat in ea basi collocare. Scribere manusua: [p. 326] column 627/628 Isaiae 44: Ille scribet manu sua Domino, ac in nomine Israel denominabit se: id est, suo chirographo se obligabit et addicet Domino. Umbra manus tegere, aut protegere Deum, aliquem: Isaiae 49 et 50, est, eum clementer a Deo defendi. Ventilabrum esse in manu alicuius, est metaphora sumpta a trituratoribus, qui purgant frumentum, separantes id a paleis, et significat summam autoritatem iudicandi et repurgandi Ecclesiam et religionem. quod proprium est Christi, ut Malachias quoque hanc repurgationem cap. 3 describit. Manus communes, Marcus cap. 7 prophanas et immundas vocat: quod supra in voce Communis prolixius est expositum. Manibus operari, 1. Thess. 4, est, quacunque demum iusta opera aliquid agere aut moliri, et ea ratione victum quaerere. Characterem Antichristi in manu et fronte accipere, est, non totum Antichristianismum, sed tantum aliquas eius partes, notas aut vestigia accipere, ut proprie in Adiaphorismo factitatum est: tametsi ibi quoque aliqui nimis profunde sese in abominationes illius meretricis immerserint. Quod vero frontis potissimum, et manus, praesertim dextrae, facit mentionem, id idem est: quia frons est pars hominis, qua cognoscitur. Notat ergo symbolice confessionem. nam tempore Interim adiaphorizabant, et characteres meretricis accipiebant, ut adversarii persuaderentur iam illos accepisse Interim, eoque parcendum illis obedientibus filiolis esse. Manus autem, praesertim dextra, operatur: ideo significat vitam externam. Indicat ergo, tales collusores meretricis Babylonicae in confessione, et in opere, aliquas eius notas aut abusus exprimere et circumferre.

MARANATHA, in fine prioris ad Corinthios est: Si quis non amat Dominum IESUM, sit anathema maranatha. id est, sit extreme anathematizatus. De hac voce aliorum annotata adscribam sic igitur inquit Erasmus: Hac voce Paulus solet extremum exitium significare, quod Hebraei vocant מראנאתא . Caeterum Maranatha Ambrosius putat vocem Syram esse, potius quam Hebraicam: licet inter has linguas nonnulla fuerit affinitas. sonare autem apud illos, Dominus noster venit. Quanquam inter Hebraica vocabula, quae nullo certo autore feruntur, reperio Maranatha expositum, In adventu Domini nostri: ut cohaereat cum superiori, Sit anathema in adventu Domini nostri. veluti referat finem Malachiae: Ne forte veniam, et percutiam terram anathemate. Theophylactus ad Ambrosii sententiam interpretatur, Dominus venit. vultque videri ceu iusiurandum, quo confirmet Dominum adventurum. Eadem ferme D. Hieronymus, in epistola quadam ad Marcellam, cuius super hac re verba non gravabor adscribere: Maranatha, magis Syrum est quam Hebraeum: tametsi ex confinio utrarumque linguarum aliquid et Hebraeum sonat: et interpretatur, Dominus noster venit. ut sit sensus: Si quis non amat Dominum IESUM, anathema sit. et illo completo, deinceps inferatur, Dominus noster venit: quod superfluum sit, odiis pertinacibus adversus eum velle contendere, quem venisse iam conster. Hactenus Hieronymus. Nec his dissimilia scripsit Augustinus. Illud admonendum erat, in Dominus noster venit, Venit esse praeteriti temporis. est enim ἦλθέ , id declarantibus Graecis interpretibus, si parum ex interpretatione Hieronymi liqueret. Rursus hic mihi monendus est Lector: haec verba quae modo retuli ex Hieronymo (Maranatha, magis Syrum est quam Hebraeum: tametsi ex confinio utrarumque linguarum aliquid et Hebraeum sonat, interpretatur, Dominus noster venit) haberi eadem in Commentariis Ambrosianis, et in his Scholiis quae feruntur Hieronymi titulo. Beza porro, in postremum Caput prioris ad Corinthios, sic annotat: Maran atha, μαραν ἀθά . Alii codices scribunt uno verbo μαραναθὰ , quod video eruditis nonnullis placere, quasi una sit dictio Syriaca, idem declarans apud Hebraeos הרם , perperam tamen scripta a librariis, et alia: pleraque peregrina: cum scribendum fuerit, [?: ] ramatha. Aliis placet, duas esse dictiones: nempe [?: ] Dominus, et אתא venit. Aliis etiam tres: nempe [?: ] Dominus א noster, אתא venit. Sed utrovis modo [?: ] duobus istis legas, puto non satis apte considerari significationem huius vocabuli in hoc loco interpretando, cum potius sit τεχνικῶς accipiendum. Sic enim existimo designari speciem extremi anathematis: qui nimirum ea erat eius formula, quod qui in eo damnatus Domini iudicio quasi in manus, citra ullam venire spem, dederetur: ut ea sit fortasse species tertia anathematis, quam Thalmudistae vocant שמתא , ut refertur in Thesbi Eliae. Nam alio quin causa non erat cur Corinthios alloqueretur Chaldaice, nisi vocabulum [?: ] fuisset Ecclesiis familiare ut Amen, Alleluia, et alia nonnulla. Quod si vera est potius eorum opinio, qui [?: ] vocabulum esse volunt, idem declarans atque Hebraeorum הרם , miror sane cur non posteriore loco [?: po- ] ἀναθημα , Syriaci scilicet vocabuli explicationem, [?: ] Abba pater. Quid si igitur vellibrarii mutarunt ordinem? vel ἀναθημα , ad marginem pro Syriaci vocabulo interpretatione annotatum, postea in contextum [?: ] psit? Sed de his hactenus. nihil enim hic ausim, [?: a- ] lim affirmare. Haec Beza. Placet sane et mihi, ut [?: ] haec significet idem qued Dominus noster venit: fueritque vox nota ac usitata Ecclesiae de extremo anathemate eum sensum habens, quasi tales [?: excommunicati- ] iam Ecclesiae sanandi serventur: sed tanquam peccates ad mortem, utpote pertinaces hostes Christi, [?: ] mo iudicio puniendi tradantur, dedanturque.

MARCIDUS. Vide PUTRIS.

MARE, vox latius patet in Sacris, quam in prophanis Scriptoribus. Nam non tantum istud magnum falsum mare significat: sed etiam stagna, praesertim maiora: unde tam crebro, praesertim in novo Testamento, nominantur hac voce illa Iudaica stagna: ut [?: M-- ] Tyberiadis, mare Genesareth, mare Mortuum. Ideo vero stagnum vocatur modo mare Genesareth, [?: ] Tyberiadis, modo Galileae, a diversis civitatibus [?: ] tore eius existententibus. Mare mortuum, quod nullis [?: ] tis ac fluctibus agitatur, est stagnum, in quod [?: So- ] submersa est: vocatur vero etiam Salsum, et [?: Asp- ] cum. Mare rubrum per quod transierunt sicco [?: pede-- ] lii Israel, est sinus Arabicus, dividens Arabiam ab Aegyppto. Rubrum autem, teste Plinio dicitur, quia [?: ] ei substrata rubet, eoque etiam ipsa aqua ob [?: trans- ] tiam rubere videtur. Mare (de quo Gen. 1, Congrega-tionem aquarum vocavit Maria) videtur proprie [?: ] verum mare indicare. inquit enim Deus: Congregatur aquae in locum unum. Mare simpliciter et [?: ab-- ] te positum, plerunque verum mare notat: ut [?: G- ] Zabulon in littore maris habitat. Mare magnum [?: ] verum mare, ad discrimen parvorum stagnorum [?: ] Omnis terra Hittaeorum usque ad mare magnum, [?: ] tra occasum solis, erit terminus vester. Mare [?: ] vocatur etiam verum mare. Deut. 34, Monstravit Deus Mosi omnem terram Iuda usque ad mare novissimum. Nam monti Nebo, in quem iussu Dei Moses [?: ] rat, per Phoeniciam et Iudaeam respicienti, mare [?: ex-- ] posito erat. Sic et Ios. 1 et 15 accipitur. Mare [?: S- ] [?: ] Hebraei Mare rubrum vocare, quasi dicas Mare [?: ] ctosum aut paludosum: unde Germanice [?: S- ] [?: ] quod in littore paludes crescunt in aliquibus [?: rest-- ] tionibus fluviorum, in id mare influentium. Mare [?: ] pe Hebraeis notat Occidentalem plagam, quia [?: ] proximum et mediterraneum est Iudaeae ad occidentem. Iosuae 16, et Isaiae 42, Laus eius a termino [?: ] ascendens in mare. id est, ab ortu usque ad occasum [p. 327] column 629/630 [?: ] [?: ] , pro occidentali, aut Zephyro. Exod. 10 [?: le--r ] , quod Deus excitaverit ventum maris validum, [?: -o ] sublatas locustas ex Aegypto proiecerit in mare [?: --rum ] , quod est ei terrae Orientale. Dicitur autem ventis maris, quia ex mari mediterraneo venerit. Mare [?: ] aut planiciei, Deut. 3 et 4, est idem quod mare mor [?: -m ] , mare salsum ac Sodomiticum. Ios. 3, quae descenbant ad mare solitudinis. Magnam copiam similitudine Maris indicat Isaiae cap. 11. Repleta est terra cognitione Domini, sicut aquae maris operientes. Sic etiam [?: ] metaphoram vel divitias, vel ipsam quoque multitunem significat. Hierem. 31, Et siccabo mare [?: Babylo- ] , et arescere faciam venam eius. id est, tum hominum [?: ] opum illam ingentem copiam. Ibidem, Et [?: ascen-t ] contra Babel mare: id est, immensus exercitus. Mox enim sequitur, Multitudine fluctuum eius est obruta. Eadem locutio est etiam Isaiae 19 de Aegypto, ubi videtur esse allusio ad Nilum et negotiationes ac piscationes maritimas. inquit enim: Deficient aquae a mari, et [?: -uius ] arescet ac exiccabitur: Elongabuntur [?: flumi- ] , exiccabuntur et exhaurienturrivi Aegypti. Maris fluentia pro opibus aut mercibus marinis. Deut. 33. Af [?: -entiam ] maris sugent: pro, marinis mercibus abundabunt. Maris frem tus, pro ingenti strepitu ponitur. Isa.Vaemultitudini populorum multorum, veluti [?: fremi- ] maris sonabunt. In maris profundum obiici, est aliquid longissime removeri. Mich. 7. Et proiiciet in profundum maris omnia peccata nostra. Christus paulo [?: ali- ] accipit, cum affirmat satius esse in profundum maris abiici, quam quenquam scandalizare: nempe pro [?: -ovis ] tristissimo exitio. Ad mare descendere, Psal. 107, descendentes ad mare navibus. pro, negociantes in mari: ut mox sese declarat, dicens: Et faciunt opus in [?: -uis ] multis. Maretonet, et plenitudo eius: Psal. 96 et 98. [?: -o ] , omnia celebrent maximo studio Deum, sicut mare incitatum strepere solet. Mare pro gentibus aut indelibus poni videtur Zach. 11, Transibit mare angustia, et percutiet in ipso mari fluctus: id est, increduli (qui ob ingentem multitudinem mari comparantur) diligentur. Lingua maris Aegypti. Isaiae 11, pro ipso Nilo: et certe pro aliquo sinu intelligitur. Insulae maris, Isaiae [?: ] , Graeci et alii accolae maris mediterranei vocantur, Isaiae cap. 57 Impiorum inquieta conscientia, et simul [?: -uae ] cupiditates perpetuo aestuantes, comparatione maris describuntur. Impii autem sunt sicut mare motum, quod quiescere non potest, sed aquae eius eiiciunt [?: lu-- ] et coenum. Non est pax impiis, dicit Dominus Deus. [?: Simi-erme ] modo etiam Iacobus incredulae impiorum mentis inconstantiam et agitationem comparat perpetuae agitationi maris. Montes ruere in cor aut medium maris, idem [?: -me ] valere videtur quod Latini dicunt Caelum [?: rue- ] aut caelum terrae milceri. Psal. 46, Propterea non timebimus, si moveatur terra, et si montes ruant in cor maris. Deus dicitur compescere procellas maris: quod alludit quidem ad subitam tran quillationem maris. sed significat, Deum furores impiorum et persequutorum uno momento comprimere: ut de Christo Evangelista narrat, quod increpuerit mare et ventos. Sic igitur inquit Psal. [?: ] Tu dominaris impetui maris: cum elevat procellas [?: -s ] , tu compescis eas. A` mari ad mare: id est, latissime. Psal. 72 dicitur de imperio Meschiae: Et dominabitur a [?: ] ad mare, et a flumine usque ad terminos terrae: id [?: ] a sinu Arabico usque ad mare mediterraneum, quod [?: ] etiam termini terrae vocantur. Et quidem eo usque in extensum regnum Salomonis, de quo primario aut [?: ] verbum ille Psalmus compositus videtur. Eadem [?: ] , ac in eodem sensu et materia est etiam Zach. 9 Ezech. 47. Revera autem significat, Meschiam (qui [?: ] Salomon, id est, rex pacificus et aedificator tempori fuit) regnaturum esse per totum mundum. Multitudo maris, Isaiae 60. et Plenitudo maris, Isaiae 42, dicitur convertenda ad Christum. Significatur autem ingens numerositas gentium et civitatum, mare mediterraneum accolentium, quos Scriptura convertendos esse ad Dominum prophetat. Mare meum, 1. Reg. 7. et 2. Reg. 25, significat amplissimum quoddam labrum aereum, in quo sacerdotes sacrificaturi sese abluebant: quod fecerat Salomon, cum templum extruxit: et Nabuchodonosor fregit, ac Babylonem transtulit.

MARITUS, et MARITARI, forte infra in voce VIDUITAS exponetur. Hoc tantum interea observetur, quod terram maritari, incoli, ac frequentari, Isa. 26 significat. inquit enim: Et terra tua maritata. et mox, Et terra tua maritabitur: id est, incoletur.

MASCULUS solet aliquando in Sacris eximium significare: sicut et Latini dicunt mascula consilia, aut masculam virtutem. Malach. 3. Maledictus dolosus, in cuius grege est masculus: et cum voverit, offert Domino corruptum: opponitur ergo hic vox masculus, corrupto aut vitiato. Sic et Esdr 8 Et cum eo genealogia masculorum centum quinquaginta: id est, virorum insignium, fortium et bellicosorum.

MATER, per metaphoram significat primariam civitatem alicuius gentis, quae ob hoc etiam a Graecis dicuntur metropoles, id est civitates, quae quasi matres aliarum sunt: sive quia eae imperant aliis, tuenturque eas, et variis necessariis iuvant: sive quia illae ex se colonias in diversa loca ablegant, quae sunt veluti quaedam filiae, ut etiam sane ab Hebraeis nominari solent. Significat haec vox etiam ipsas totas congregationes aut populos: singuli vero earum cives veluti pro liberis habentur. Sic et Synagoga Iudaeorum, et Ecclesia mater Christianorum, nova et ulteriori quadam metaphora vocatur: quia inde tales liberi proveniunt. Sic Oseae 2 habetur: Expostulate cum matre vestra, et contendite, quoniam ipsa non est uxor mea, nec ego sum maritus eius. Et mox: Filiorum quoque eius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt: siquidem fornicata est mater eorum, et ignominiosa est facta genitrix eorum. Intelligit Propheta totum populum Iudaicum, seu synagogam, et praesertim ministerium ac regimen. Sic et Isaiae cap. 50 hac voce utitur. Sic dicit Dominus: Ubi est liber repudii quo dimisi matrem vestram? aut cui ex creditoribus meis vendidi vos? Ecce propter iniquitates vestras venditi estis, et propter scelera vestra abiecta est mater vestra. Dum totus populus Israeliticus fuit unitus, pro una quadam matre aut muliere est deputatus: postea autem facta regni distractione, pro duabus sicut Propheta eas vocat duas scortatrices. Ezech. 23, Duae mulieres filiae matris unius fuerunt, et fornicatae sunt in Aegypto. Hoc Hebraismo et Ecclesia, atque adeo etiam promissio gratiae vocatur mater. Gal. 4. At superna Hierusalem libera est, quae est mater nostrûm omnium. de quo loco prolixe disserui in voce Coniunctus. Sicut filia, sic mater: Ezech. 16. proverbialis locutio est non tantum Hebraeis, sed et Germanis, cum utraque perinde turpis est. Sicut et illa, Filia faciet matrem probam: id est, superabiteam nequitia. Eadem metaphora Babylon dicitur mater esse omnium scortationum, Apocal. 17. id est inventrix, aut confirmatrix, per suum Ius, suam Theologiam, scholas, suosque doctores et episcopos ac spirituales, perque suas bullas et indulgentias omnium abominationum et idololatriarum ac errorum. Mater, per catachresin etiam avia et matertera, item noverca dicitur: sicut et pater. et contra, Filii pro omnibus descendentibus. Gen. 3, Heva est mater cunctorum viventium. Filii matris meae, pro uterinis fratribus: Psal. 69, Peregrinus fui filiis matris meae. et Psal 50, Adversum filium matris tuae. Gen. 20, Non filia matris meae: id est, non uterina mea soror. Ab utero matris, et ab uberibus [p. 328] column 631/632 matris, est, inde â partu, aut a conceptione: Ps. 22 utraque locutio est. Sic et Psal. 71, et Act. 3 ac 14, quidam miraculose sanati, claudi fuisse ab utero matris narrantur: nempe qui nati fuerunt claudi. Sic Iohan. 9, quidam a Christo sanatus dicitur fuisse caecus a nativitate. Ps. 113. Qui constituit sterilem, matrem filiorum laetantem. pro, qui efficit, ut ea quae natura erat sterilis, sit mater multorum filiorum deque eo laetatur valde: ut Sara, Anna mater Samuelis, Elizabeth, et aliae.

MATRIX, 2. Reg 19, et Isaiae 37. Filii venerunt usque ad matricem, et non est vis pariendi. alii, ad confractionem, nempe cum foetus pervenit iam ad exitum, ubi frangitur hymen, aut etiam ipsa ossa claudentia corpus, et mater prorsus viribus in conando et pariendo destituitur: cum quidem eam tunc vel maxime niti conarique oporteret, ut foetus ederetur, ubi tum partus, tum mater in praesenti periculo mortis versatur. Significat autem ista proverbialis locutio, rem aut homines esse deductos in summum et praesentissimum discrimen, unde sine singulari ope Dei effugere nequeant.

MATUTINUM tempus multa significat in Sacris, quorum pleraque ex adverbio Mane supra exposito intelligi possunt. Pauca igitur quaedam huic voci propria adhuc adiiciam. Exitus matutines vocat Psal. 65, homines habitantes ea loca, ubi nobis sunt ortus solis: quasi dicas, Orientales. Et timebunt qui habitant extrema a signis tuis, exitus matutinos et vespertinos iubilare facis. Ex contextu iudico esse sensum, quod Deus suis beneficiis faciat iubilare orientales et occidentales, habitantes ubi sol mane oritur, aut vesperi occidit. Lutherus: Quidquid mane aut vesperi movetur. Monsterus, ortum solis et lunae intelligit. Vatab. exitus matutini et vespertini exhilarant homines, quasi ipsum tempus laetisicet. Esto brachium eorum in matutinis, Isaiae 33. id est, valde tempestive. Ante custodes matutinos: Psalm. 130, Anima mea ad Dominum ante custodes matutinos: id est, summo mane: aut potius anima mea magis sollicita opem Domini expectat, quam custodes aut vigiles tempus matutinum. Pluvia matutina et serotina, tanquam apprime salutaris frugibus, laudatur, et per eam nonnunquam metaphorice favor Dei describitur: Hoseae 6, Ioel. 2. Sed nubes matutina, et ros matutinus, Hoseae 6 et 13, ponitur pro re instabili ac fugaci, seu subito evanescente: quia talia sol oriens absumere solet. In luce matutinat id est, cito, statim. Mich. 2, supra in MANE expositum est. Stellam matutinam vocat semetipsum Christus, Apoc. 22: sed cap. 2, credo Dei aspectum sic vocari. De Lucifero alio qui, qui idem est quod stella matutina, dixi supra in litera L.

MAXILLA, aliquatenus in suis Hebraismis cum voce DENS convenit, ut supra monui. Quare tantum aliquos proprios eius Hebraismos adscribam, Percutere aliquem in maxillam, est ignominiose et cum quodam singulari contemptu aliquem laedere, veluti vile mancipium, aut alioqui imbellem hominem, indignumque in quem gladium stringas: ut etiam vulgo talis laesio intelligi aut accipi solet. Mich. 5, In virga percutient maxillam iudicis Israel: id est, ignominiose caedent. Eadem ratione etiam Christus Matth. 5, et Lucae 6, sumit hinc locutionem, inquiens: Si quis te percusserit in unam maxillam, obverte ei et alteram. Sic et Thren. 3. Dabit percutienti maxillam. Sic contumeliose etiam pseudopropheta verum percutit, 1. Reg. 22. Et Iob cap. 16 inquit: Dilatarunt contra me os suum, et cum opprobrio percusserunt maxillam meam. Sic contumeliose freno maxillas aliquorum constringere, est duriter simul ac potenter tractare et cohercere: quod ab equorum frenatione sumptum est. Psal. 32. Ezech. 29 et 38. Lachrymae in maxillis, de gravi luctu dicitur Thren. 1. Plorans ploravit in nocte, et lachrymae in maxillis eius.

MECUM vox, eiusve Hebraismi, possunt aliquomodo intelligi ex praepositione Cum, supra [?: dec- ] sed tamen et hic quaedam separatim de ea [?: adiici- ] Oculi sunt cum aliquo: pro, valet ex oculis. Psal. 38. [?: D- ] me virtus mea, et lumen oculorum meorum etiam non sunt mecum: id est, destituor facultate visus. [?: ] ferme vis est huius voculae etiam Psal. 50, Et [?: fer- ] mecum est: id est, mei iuris, et quam pro arbitrio [?: ] prehendere possim. Dominum esse cum aliquo: id est, ei [?: ] tulari, supra exposui. Eodem modo et Latini dicunt Deum alicui adesse, aut astare, pro opitulari. Psal. 118, quasi [?: ] plicatur sensus: Dominus est mecum in adiutores [?: ] Sic Iehu exclamat 2. Reg. 9, Quis est mecum? id est, [?: ] istic mecum sentit, aut meas partes iuvat? Canticum mecum noctu: id est, perpetuo Deum celebrabo. Psal. [?: ] Et nocte canticum eius mecum: scilicet erit. pro [?: p-tuo ] , tempestive et intempestive celebrabo Deum suis beneficiis. Eadem vis est etiam in vocibus Tecum, Nobiscum, Vobiscum. ut etiam communis precatio [?: ] Dominus vobiscum, et cum tuo spiritu: pro, assistat, [?: ] regat vos, opituletur vobis in audiendo, et mihi [?: ] cendo. Psal. 73, propria quaedam vis harum voculare esse videtur: Quis mihi est in caelo, et Tecum nihil [?: ] lui aut desideravi in terra: id est, nihil vel in terris [?: ] in caelo, aut perinde ut te, aut ulla etiam omnino comparatione aut collatione tui desidero, te solum [?: ] omnia tibi posthabeo, et prae te contemno.

MEDICUS, et MEDICINA, per metaphoram quando ponitur pro quavis instauratione aut [?: c- ] ctione: ut 2. Paral. 24. Fecerunt itaque facientes opus, [?: ] ascendit medicina super opus manibus illorum: [?: ] ruinae aut rupturae templi fuerunt sarctae. Nehem. Cum audisset Sanabalat, quod ascendisset [?: medici- ] per muros. id est, quod instaurati essent muri. Sic [?: ] gum 18. Medicatus est altari Domini: pro refecit, instauravit. Sic Iob cap. 13 vocat suos consolatores, [?: Medic- ] vanos, inquiens: Atque vos estis concinnatores falsatis, medici vani omnes. Isaiae 1, variae calamitates et [?: ] gae, quibus Deus Iudaeos afflixerat, morbi, veluti [?: ] uno corpore humano existerent, vocantur: et [?: ] liberatio ab illis malis, Medicatio. Isaiae 3. Princeps [?: ] malis occursurus vocatur Curator aut medicus. Sic [?: ] de curatione aut medicatione Babylonis, Hierem. [?: ] curatione Aegypti, cap. 46: ac denique curatione [?: ] ditarum, capite octavo Hieremiae per metaphoram agitur. Christus quoque se comparat medico, cum [?: ] gat benevalentes ipso indigere. Porro [?: proverb-- ] Medice cura teipsum, Lucae 4, est in omnibus ferme lingua notum et usitatum.

MEDITARI, Hebraice הגת , habet plura significata, quae commodissime ex Hebraeis Lexicis et exemplis Hebraei textus peti possunt. Pauca quaedam et [?: ] recensebo. Primum igitur, ac maxime proprie, significat intentam cogitationem. ut cum Psal. 1 [?: describ- ] minem vere pium, quod soleat meditari, summam suam oblectationem habere in lege Dei, die ac [?: ] Sic Iosuae 1 praecipitur tum ipsi, tum et omnibus gubernatoribus, ut in Sacris literis perpetuo meditentur. [?: ] et Isaac dicitur Gen. 24, egressus esse in agrum, ad [?: ] tandum. In hac significatione crebro huic verbo, [?: ] ius nomini adiungitur, Cor. ut, meditatio cordis [?: ] intelligentiae: Psal. 49, et 10. Annunciat Deus [?: ] quae nam sit meditatio eius: Amos 4. id est, Deus [?: ] mas hominis cogitationes perspicit. Secundo, significat etiam moliri, conari. ut Psalm. 2, Et populi [?: ] ti sunt inania: id est, irrita consilia ac conatus susceperunt. Sic Psal. 38, Dolos tota die meditabantur: ideo struebant. Proverb. 17, Qui meditatur discordias. Tertio, significat cogitationem cum aliquo externo [?: ] mure aut susurro: ut solent aliquando, interius [?: ] [p. 329] column 633/634 [?: -ntes ] , subinde aliquid submissiore voce loqui, sicut columbae murmurant. Esaiae 38 et 59, Meditabor ut columba. ubi quidam etiam, Querar, aut gemam, exponunt. Quarto, significat etiam exterius de aliqua relinqui, disserere ac cogitare, sed tamen summa cordis retentione. ut Psal. 34, Lingua mea meditabitur iustitiam: id est, celebrabit. Psal. 36, Os iusti meditabitur sapientiam. Prov. 8, Veritatem meditatur guttur meum, [?: ] abominantur labia mea mendacium. In hac significatione et Virgilius inquit, ‘Sylvestrem tenui Musam meditaris avena. ’ est, componis, canis, ac celebras. 1. Tim. 4., exercere et agere aliqua significat: Haec exerce, in hisce esto.

MEDIUM aliquando abusive quamcunque maiorem partem significat Sic aliqui putant, Zachariam cap. 14 [?: -rtiri ] montem Oliveti in quatuor partes, et omnes [?: -ocare ] medietates: verum ille tantum in duas partes [?: -m ] dividit. Sic Isaiae 44, Lignum in tres medietates [?: -vidi ] dicitur, quarum una ad calefactionem, secunda coctionem fuerit accensa, et tertia in statuae fabricationem conversa. In medio alicuius loci, urbis, aut [?: coe- ] , significat simpliciter in: ut Genes. 18. Si reperero in [?: -domis ] quinquaginta iustos in medio civitatis, partem toti loco propter eos. Ponitur hic in medio civitatis, [?: -o ] , in civitate. Sic Genes. 42 dicitur, Iacobi filios venisse emptum frumentum in medio venientium: pro, [?: --ter ] alios, aut simul cum aliis. Forte hoc modo etiam [?: -cipiendum ] est, quod dicitur de arbore scientiae in medio Paradisi: nempe quod tantum in horto fuerit, non autem plane in medio: tametsi id nihil referat. Sic Genes. 2: Princeps Dei es in medio nostri: pro inter [?: -os ] . Sic Baptista dicit Iohannis primo: In medio [?: ve-ūm ] stat, quem vos non nostis: id est, inter vos versatur, vel etiam propalam. Nisi quis velit intelligere, est communis speciei ac vestitus, ut nihil in eo eximium [?: -ae ] caeteris cernatur aut conspiciatur, utque unus de conmmuni plebecula et de media fece vulgi esse videatur. Sicut paulo post dicam, in medio esse, vilitatem quandam significare. Lucae 22: Ego in medio vestrûm sto, ut qui ministrat. Paulo aliter accipitur Deuteron. 21: Ne des sanguinem innocentem in medio populi tui. pro, ne utpotes tuo populo. Proverb. 1: Sortem tuam proiice in medio nostri: pro, inter nos, aut nobiscum. id est, [?: -quam ] portionem nobiscum accipies, communi aut eadem conditione nobiscum fruêris. Matth. 10: Sicut [?: -es ] in medio luporum: pro, inter lupos. In medio esse [?: -quorum ] , significat etiam esse de numero illorum. Ezech. 30: Et desolabuntur in medio terrarum desolarum, et urbes eius in medio urbium desertarum erunt. id est, erunt ex numero desolatarum, erunt similes aliis. Vicinum huic est illud Christi, Partem eius ponet cum hypocritis. E` medio saepe eandem vim obtinet: ut Numer. 8 Cape Levitas e medio filiorum Israel. pro, ex omnibus Israelitis. Deuteron. 18. Prophetam e medio [?: ] , e fratribus tuis, ut ego sum, suscitabit tibi Dominus. Etmox: Prophetam suscitabit illis e medio fratrorum suorum. Idem est e medio, quod ex ipsis, ex ipsorum genere ac gente. E` medio alio qui tollere, notum est [?: -m ] Latinis et Graecis, pro amovere, perdere. 1. Corinth. 5. Et non potius luxistis, ut tolleretur e mediove [?: ] is qui opus istud patravit? Coloss. 2, Sustulit chirographum de medio vestrûm. Sic 2. Corinth 6, Exite [?: -medio ] illorum: pro, ex illis. Matth. 13, Separabunt ma [?: -de ] medio iustorum: pro, a iustis. 2. Thessal. 2: Mysterium iniquitatis iam peragitur, tantum (scilicet [?: impe- ] ) donec is qui continet, e medio tollatur. id est, [?: ] Romanum imperium Roma transferatur, aut [?: ] debilitetur, ut Antichristus ibi suum solium eripere possit. Quem locum, de Romano imperio etiam Chrysostomus exponit. Alioqui illo imperio florente, Papa suam tyrannidem extollere nequivit. In medio, significat aliquando etiam idem quod praepotenter, gloriose: ut Exodi 8. Ut scias quod ego Dominus in medio terrae. id est, potenter ac pro arbitrio meo in medio terrae regnem: vel certe, quod ego Dominus coram adsim, omnia videns et agens, et non absim alicubi procul, quasi negligens res humanas, ut plerique de me somniant, utque Homerus suum Iovem convivatum ad Aethiopas ablegat, quoties res humanae male habent. Sic de potenti et efficaci potentia accipe et illud Matth. 18: Ubicunque duo aut tres fuerint in nomine meo congregati, ibi ego sum in medio eorum. id est, ut Physici dicunt, praesenter ac potenter agens et regnans. Sic in hoc sensu etiam Deus pollicetur, se esse habitaturum in medio sui populi, Exodi 26 et 29: et 2. Cor. 6. Sic et Psalmo 46, Deus dicitur esse in medio civitatis, eoque non commovendam esse. Alius Psalmus queritur, Deum non exire in medio exercitus Iudaici. Simili plane sensu, sed in malam partem ponitur Psa. 110, Regnabit in medio inimicorum suorum: id est, potenter eos reprimens et contundens. Sic in bonam partem accipitur Exodi 34, Gradiatur quaeso Dominus in medio nostri. Philip. 2, non sine emphasi dicitur, Sitis inculpati in medio generationis perversae: quasi si lucem in medio tenebrarum accendas. Aliquando contra quasi quandam imbecillitatem et vilitatem notat: ut 1. Thessal. 2, Fuimus placidi in medio vestrûm, cum graves esse possemus, ut Apostoli Christi. Et Lucae 22. At ego in medio vestrum sum, ut qui ministrat. Sic possis illud Baptistae accipere, Christus in medio vestrum stat. Porro 2. Reg. 4. in medio populi mei habito: videtur significare, communem quandam ac pacificam vitam ago, cum nemine rixas aut bellum habens, eoque nihil habeo quod apud regem litigem aut quaeram. In medio aliquorum, aliquando significat participem esse. Numer. 27, Deuteron. 17. Ipse non fuit in medio congregationis, quae congregata est contra Dominum: id est, non fuit particeps illius seditionis Chorae. Nomen tuum est in medio angeli, quem tecum mitto: Exodi 23. pro, legatus meus est, meam authoritatem refert: et quae aget, meo nomine aget ac dicet. Posset tamen forte referri id dictum ad filium (nam is, teste Paulo, eos duxit) et nomen idem esse quod character patris, ipsiusque substantialis imago. Medium nonnunquam ponitur pro corde, et cor vicissim pro medio: ut Hier. 31: Dabo legem meam in medio eorum, et cordi eorum inscribam eam. Contra saepe, in corde maris, Psal. 46. Et in corde terrae erit filius hominis, Matth 12 pro, in medio terrae, aut in terra ipsa. Omnino medium pro interiore loco aut parte alicuius rei multum usurpatur, ferme in omnibus linguis.

MEDIATOR, Graece Μεσίτης : Graecam vocem putat Erasmus Sacris literis peculiarem esse: ac dubitat, an Latine Mediator, conciliator, aut intercessor vertendum sit. Mediator is dicitur, qui inter duos parum inter se congruentes, aut etiam sibi invicem hostes medius est, et utriusque nomine cum altero agit, promovens aliquam conciliationem, coniunctionem, ac veluti contractum inter eos: quique tam diu apud utranque partem alterius nomine laborat, donec eas in aliquem consensum, transactionem, et denique pactionem deducat. Tales Scriptura duos vocat, Moysen scilicet, et Christum. Moysis mediatio se proprie tantum ad doctrinam et cultum legis extendit, quae Deus per eam in populo Israelitico instauravit. De ea loquitur Paulus Galat. 3, cum ait, legem esse datam per manum mediatoris, et mediatorem non esse unum. Item ipse quoque Moyses saepissime suae mediationis, praesertim in Exodo, meminit. Deuteron. autem 5 clarius id munus exponit, narrans quomodo populus perterrefactus illa [p. 330] column 635/636 terribili specie apparitionis divinae, prae metu recusaverit audire coram Deum, idque functionis Moysi delegavit. Quare, inquit Moyses, ego in tempore illo steti medius inter vos et inter Dominum, ut indicarem vobis verbum Domini. Porro Christi mediatio latius sese extendit. nam ille non tantum doctrinam et cultum caeteris doctoribus clarius ac plenius a caelesti patre accepit, eiusque omnem voluntatem nobis plene ex sinu caelestis patris revelavit: sed etiam patrem nobis reconciliavit sua passione, oratione, et intercessione, oblato semetipso in unicum et perfectum propitiatorium sacrificium. de qua parte mediationis docet Paulus 1. ad Tim. 2: Denique est mediator, perpetuo per suum verbum ac Sacramenta homines ad reconciliationem ac thronum gratiae invitando, et vicissim eis a patre sua intercessione applicationem sui beneficii, remissionem peccatorum, et alia omnia bona impetrando: sicut Epistola ad Hebraeos prolixe eius functionem ac mediationem, tum illam temporariam, unoque sacrificio passionis suae peractam, qua olim Deum generi humano demeruit ac placavit: tum et istam perpetuam, qua nobis adhuc quotidie istum suorum meritorum thesaurum, in illo caelesti tabernaculo apud thronum gratiae versando applicat. quare etiam ad hoc perpetuo vivit, ut semper pro iis qui fide eum accedunt, intercedat. Dicitur porro Christus mediator novi et melioris testamenti aut foederis, Hebr. 8 et 9: quia conciliatoris est, reductis in gratiam partibus, eas aliquo foedere sibi invicem obstringere, aut obligare: quod et Moyses Exodi 24. et Christus in Sacra coena fecit.

MEDULLA, est longe suavissima pars carnium, et unde succo pinguissimo caro rigatur. Inde fit, ut per metaphoram pro quavis optima parte, praesertim alimentorum, ponatur. Gen. 45: Ut comedat medullam terrae, id est, vel fruatur nobilissimis fructibus huius terrae, vel possideat optimam partem soli Aegyptiaci. Num. 18, Omnem medullam olei et vini: id est, nobilissimum oleum et vinum. Deut. 32, medulla tritici nominatur. Hebr. 4, dicitur verbum Dei esse instar gladii acutissimi, et penetrare usque ad compages et medullas: per metaphoram indicans, intima cordis humani: quia verbum Dei totum hominem penetrat ac commovet.

MEL, ob summam dulcedinem quamvis rem dulcem ac delicatam synecdochicôs notat. ut cum Exod. 33, Numer. 13, Deuteron. 6 et 8, et saepe alias pollicetur Deus Israelitis terram fluentem lacte et melle. Hieremiae 11 32, significat eam abundare. Sic et Ezech. 36, Similam, mel et oleum comedisti: pro, delicatissime es enutrita. Sic et Psal. 19, verbum Dei dicitur esse preciosius auro, id est, rebus preciosissimis: et dulcius melle, ac favo mellis, id est, rebus longe suavissimis ac dulcissimis. Mel petrae, copiam rerum bonarum, sponte ac citra laborem provenientium, notat Deuteron. 32, Fecit eum sugere mel e petra, et oleum e silice: pro, explevit eum omnibus bonis, citra eius sudorem. Solent vero apes libenter mellificare in locis sylvestribus, in cavis arboribus et petris, quo saepe examina aufugiunt, nisi custo diantur ac praeveniantur. Tum porro oleae non infeliciter crescunt in locis petrosis, praesertim ad mare. Sic et Psal. 8 legitur, Melle de petra saturassem te. Mellis et butyri torrentes, itidem copiam rerum bonarum quasi sponte provenientem, per hyperbolen et metaphoram indicant. Iob 20. Non videbit impius rivulos et flumina torrentium mellis et butyri: id est, non benedicet Deus impiis, ut copia rerum ad victum utilium fruantur cum reliquis piis, aut coetu Dei. Quia mel largius sumptum, facile in choleram vertitur, ideoque insalubris est talis eius sumptio: ideo per similitudinem pene proverbialiter dici in Sacris solet. Petitur hinc praeceptum de moderato omnium rerum bonarum usu, ac in universum de adhibendo in rebus agendis [?: -do ] . Proverb. 25. Sicut comedere mel multum, non [?: ] bonum: sic investigatio aut scrutatio gloriae eorum [?: ] est gloria. Ibidem: Si mel invenisti, comede de eo [?: q- ] tum sat est: ne forte satiatus eo, evomas illud. id est, [?: ] nimium satureris eo. Mel ob dulcedinem et salubritatem, sapientiae comparatur, Proverb. 24. Et sermoni amabili atque prudenti, Proverb. 6: Favus mellis sunt verba iucunda. sunt enim dulcia animae ipsius, et sunt sanitas ossium. De loco Isaiae 7: Butyrum et mel [?: co- ] det, supra in voce BUTYRUM aliquid dictum est quod videatur significare communem vivendi morem, et communium rerum bonarum, ac etiam malarum, totiusque vitae illius experimentum habere. Sed quia eodem Capite ponitur ea locutio pro omni deficatiore vita, sicut et supra monuimus, mel summas delicias notare: ideo possis per eam accipere [?: exposit- ] eius pueri educationem, nempe spiritualibus deliciis et alimentis institutioneque constantem, ex qua [?: ve- ] illud praestantissimum iudicium discernendi bonum ac malum. Nam praestantem quandam educationem, quae simul et institutionem complectitur, oportet esse quae et Meschiae tribuatur, et sit causa tam praeclare [?: ] pintiae. Libro 1. Sam. cap. 4, dicitur Ionathan reperisse fluxum mellis: nempe, vel ventus perruperat aliquas cavas arbores, ubi erant apes: vel sol suo ardore resol verat favos, in cava arbore aut petra existentes. Baptista scribitur comedisse locustas et mel sylvestre: possit intelligere de vero melle, sed in sylva ab apibus [?: cong- ] sto, quod in nullius privati possessione fuerat. Est [?: ] men etiam genus apium quae vocantur sylvestres, et mellificant plerunque in cavernulis sub terra: sed et purum et insipidum mel faciunt, ut ipsemet expertus sua. Verum prior sensus est melior, quod illud mel sit dictum sylvestre, quia in solitudine fuerit congestum, eoque [?: ] fuerit domesticum.

MELIUS facit qui non elocat: 1. Cor. 7. Vide vocabulum BONUM.

MEMBRUM habet in eo metaphoricam significationem, quod cum tota Ecclesia vocatur corpus Christi, singuli dicuntur membra eius, et sibi invicem [?: ] bra. Levit. 1: Concîdat holocaustum in membra sua: id est, membratim, aut frustulatim. Sic comparatur Ecclesia ac singuli pii cum corpore et membris humanis, etiam Rom. 12, et 1. Corinth. 12: quae tamen similitude etiam Ethnicis fuit celebrata. nam apud Livium, [?: M- ] nius Agrippa ea utitur, cum populum, qui secessionem fecerat, cum patribus reconciliari conatur: verum [?: ] eam in Apologum et fabulam membrorum cum corpore rixantium commutat. Dicimur quoque tum Christi membra esse, 1. Corinth. 6, tum Ecclesiae, tum etiam nobis invicem. Christi, quia ille dicitur esse caput huius totius coetus, qui est Ecclesia. Porro et Ecclesia quia tum constituitur ea ex omnibus piis, tum fingunt pii suo loco Ecclesiae serviunt aut ministrant, eam [?: ] vant et exaedificant. Denique et nobis invicem [?: me- ] esse dicimur, Roman. 12, et 1 Corinth. 12, quia nobis [?: ] tuo agglutinati et adaptati sumus, et quia nos [?: invi- ] iuvare et fovere tenemur, nobisque mutuo compari et congaudere, sicut solent membra in uno corpore consociata facere. Corpora vestra membra sunt [?: Chri- ] est, vos estis quasi partes quaedam mystici corporis Christi. Membra aliquando significant ipsum totum corpus, vel potius totum hominem, 1. Corinth. 6: Membra nostra sunt templum Spiritus sancti. Sic Paulus ad Rom. 6 dicit, Membra nostra esse animal iniquitatis, et servire immundiciae: id est, totum hominem. Sic 7 quoque dicit legem peccati et affectiones peccati viguisse in membris nostris. Caeterum Col. 3, membra per metaphoram significant ipsas pravas cupiditates ac vitia, quod eis [?: vet- ] Adam [?: ] [p. 331] column 637/638 depravatio, distortaque mens perinde abutatur ado-e malum opus, sicut corpus utitur membris suis ad bona opera. Inquit enim, Mortificate igitur membra vestra terrestria, scortationem, impuritatem, molliciem, [?: -piditatem ] malam, et avariciam, quae est idololatria, ob quae venit ira Dei in filios contumaciae.

MEMINISSE alicuius, crebro metaleptice in Satis significat, alicuius curam habere, opitulari ei, eum [?: -ve ] fovere: iuxta illam generalem Regulam, Quod verba noticiae in Sacris etiam sequentes motus significent. Psal. 25, et 105, Secundum misericordiam tuam memento mei. Et latro in cruce clamat: Domine, cum veneris [?: ] regnum tuum, memento mei. Deus certe omnia novit, et omnium meminit: sed non speculativa, verum totius practica, eaque amica recordatio ab eo petitur. [?: -emque ] est ac si diceret: Iuva, libera, serva, bea me. Contra, obsivisci alicuius Deus dicitur, cum ei non [?: opitu-tur ] , ut infra in verbo OBLIVISCOR exponetur. Psal. 8, Hebr. 2: Quid est homo, quod memores eius? id est, quod curas, foves et iuvas eum? Sic et Germanice dicitur, Einen bedenken: pro, ipsi benefacere, aut [?: pro-icere ] . Aliquando et diligere notat: ut Cantic. 1, [?: Me-or ] es uberum tuorum super vinum. LXX verterunt [?: ---σιμεν ] , diligemus. Meminisse alicuius, etiam mentionem facere significat, sicut et Latinis: quare crebro ponitur pro celebrare, praedicare, laudare. ut Psalm. 105, dementote mirabilium eius, quae fecit: id est, celebrate admiranda eius opera. Isaiae 62, Vos qui reminiscimini Domini, ne tacueritis. Sic Isaiae 26, Nos tantum [?: -i ] et nominis tui recordamur: id est, te celebramus solum. Psal. sexto, In morte non est memoria tui, in sepul [?: -o ] quis confitebitur tibi? Bis idem dicit: pro, quis te celebrabit? Meminisse etiam fidere significat, Psal. vigesimo, Illi in curribus et illi in equis (scilicet fiduciam [?: -am ] habent) nos autem in nomine tuo recordabimur: id est, tuo nomini aut tibi fidemus, et contra eos pugnabimus. Sic omnino etiam in Sacra coena videmur vox haec accipi, cum Christus iubet nos edere ac bibere corpus et sanguinem suum, in memoriam ipsius: id est, ut moniti, fretique eo foedere, ipso eiusque passione fidamus, et alios quoque ad talem fiduciam exci [?: --us ] . Contra etiam Meminisse aliquando in malam mortem accipitur: ut cum Psal. vigesimo quinto , et saepissime alias petitur, ne Deus peccatorum nostrorum me minerit. Facere meminisse nominis Dei, est instituere eius praedicationem ac celebrationem. Exodi vigesimo , In omni loco in quo fecero meminisse nominis mei, veniam ad te: pro, ubicunque instituero cultum meum, [?: ] praedicationem verbi mei. Et sic exponit Paulus illa verba Coenae, In memoriam mei: id est, in praedicationem ac celebrationem meae passionis, ut et vos ea fidatis, et alios in eam fidere doceatis. Lapides memoriae, Exodi vigesimo octavo . id est, qui revocabunt Deo et Aaroni in memoriam filios Israel, ut sit perpetuo de eis sollicitus, eosque foveat ac iuvet. Memoriae liber, dicebantur ephemerides principum, in quibus quotidiana acta conscribebantur. Erant etiam libri, in quibus omnia agenda consignabantur, ut opportune unum quodque electum, ac in memoriam principi reductum, expediretur. Hinc per similitudinem quandam etiam DEUS [?: -citur ] inscribere lachrymas et gemitus piorum, ut est [?: ] Psalmis. Et sicut Malachias capite tertio inquit, Scriptusque est liber memoriae coram eo timentibus [?: Ie- ] . id est, Deus probe recordatur eorum pietatis, [?: -is ] et aliarum necessitatum, eoque eis in tempore succur [?: ] Vicinum huic est, quod de libro Dei aut vivorum [?: dici--e ] quo vide LIBER. Confitemini memoriae [?: sanctita- ] : pro, celebrate sanctitatem eius: Psal. trigesimo. [?: ] potius laudate Meschiam, aut filium sanctum eius. [?: ] memoriam suam Deus testatur esse nomen Iehova. id vero proprie, filium fore Meschiam significat: ut alibi dixi, et nunc dicam. Memoriale DEI, dicitur ipsum nomen Dei Iehova: quia nominato alicuius nomine proprio, reducitur is nobis in memoriam. Exod. trigesimoprimo : Istud est nomen meum, istud est memoriale meum in generationem et generationem: pro, Iehova est meum verum nomen, quo nominato homines mei recordabuntur. Sic et Hoseae duodecimo : Quod vero nomen Iehova praecipue Meschiam ipsum indicet, exposui in libello De Iehova. Est ergo valde dignum observatu, quod Deus vult suum memoriale esse in ipso Meschia, seu in eo, et per eum coli, quia ipse solus est ostium et via ad patrem. Sic rectissime illud Ps. 30 exponi posset, Confitemini memoriae, aut celebrate memoriam sanctitatis eius: id est, Meschiam sanctum eius. Memoriale aliquando etiam ipsum sacrificium notat. Levitici secundo: Et adolebit sacerdos memoriale eius: id est, sacrificium, quod reducet offerentem in memoriam Domino. Hac quoque ratione Meschias est verum memoriale Domino. Memorari nomen alicuius: 2 Samuelis 18, Non est mihi filius, qui faciat memorari nomen meum: id est, qui portando nomen meum, dum dicitur Titius Absolonis filius, me hominibus in memoriam reducat. Hoc enim est portare nomen alicuius. Memorare nomen alicuius, Isaiae 49, De ventre matris meae memoravit nomen meum: id est, recordatus est nominis mei, vel indidit mihi nomen, et certum officium attribuit. Recordari Dei, tum in malam, tum in bonae partem non raro accipitur. ut cum libro primo Samuelis, capite decimoquinto , Deus dicit ad Saulem: Recordor quid fecerit Amalec Israeli, etc. significat iustam Dei iram contra Amalekitas. Sic in malam partem accipitur etiam Apocalypsis decimosexto : Babylon magna venit in memoriam ante Deum, ut praeberet ei poculum vini indignationis irae suae: id est, Deus iusta irae motus, immisit ei meritas poenas. Contra Psalm. 112, In memoria aeterna erit iustus: euram ac favorem Dei erga pios indicat. Perdi alicuius memoriam, est ipsum cum suis interire. Psalmo nono et trigesimotertio : Perdes de terra memoriam eius. Alicuius benefacta ascendere in memoriam coram Deo, Actorum decimo , est, DEUM illa remunerari, eique benefacere. Memoriam alicuius in precibus facere, est, pro eo orare, aut etiam gratias agere, Rom. 1. Ephes. 1, et Phil. 1. Hinc (ut ex Canone apparet) primum in Ecclesia sanctorum Martyrum memoriae, gratias agendo Deo de eorum constantia, et alios ad simile exemplum invitando: postea ille mos devenit in istum horrendum abusum Missandi pro mortuis, eosque ex purgatorio liberandi. Memoria, Exod. 12, pro gratiarum actione ponitur: quia memores beneficiorum Dei, ei gratias agimus, eumque de illis celebramus.

MENDACIUM, et verbum MENTIRI, cum eandem vim habeant, forte coniungenda essent: sed tamen sequar alphabeticam seriem. Lector ipse, legendo utranque vocem, eiusue explicationem coniungat. Mendacium communiter est, sermo dissonans a rei veritate, et ad hominum damnum tendens. Sed in Sacris literis, sicut et contraria voxueritas, multo latius patet. Nam primum significat omnem fraudem, dolum ac imposturam, tum in contractibus tum etiam in communi vita: ut est delatio, adulatio, calumnia, sophistica, et similia. Sic hanc vocem accipit Paulus Ephes. 4, cum iubet Christianos deponere mendacium. Secundo, significat falsam doctrinam et impium cultum, quod est omnium summum et pestilentissimum mendacium. De hoc dicitur capite primo. Os quod mentitur, interficit animam: id est, seducendo homines, involuit eos aeterno exitio. Rom. 1, Commutaverunt veritatem Dei in mendacium: id est, veram aut veracem doctrinam ac cultum Dei in falsum. Psalmo 119, [p. 332] column 639/640 Viam mendacii amove a me: id est, falsam religionem. Psal. 40, Beatus vir qui posuit Dominum fiduciam suam, et non respexit ad inclinantes ad mendacium: id est, idololatrias. Isa. 28, Posuimus mendacium spem nostram, et in mendacio occultati erimus: id est, in nostris religionibus ac diis quae tu vocas mendacia. Isaiae 44, An non est mendacium in manu mea? id est, an non sequor falsam religionem? In hac veritate non stetit Satan: id est, vera Dei agnitione ac cultu, et huius potissimum mendacii factus est pater. Non stetit autem vel perstitit in ea, ratione suae essentiae, ex imagine Dei in contrariam inversae, ratione consiliorum et operum suorum. Tertio, Mendacium dicitur etiam in rebus quae id re ipsa non praestant, quod externa specie pollicentur, ut cum dicitur equus esse mendacium ad salutem, Psal. 33. id est, non praestare ipsa re salutem, victoriam, aut saltem evasionem ex periculo, quam externa specie ferociae roboris et velocitatis polliceri videbatur. Hac ratione etiam Fons dicitur Mendax: Hierem. 15 Futurus es mihi veluti fons mendax, veluti aquae quae non sunt fideles: id est, fons qui, cum maxime opus est aquis, in siccitate et aestu exarescit. Proverbiorum 31, Mendacium est gratia, et vana est pulchritudo: id est, instabile et fluxum bonum est formae venustas. Proverbiorum 11, Impius facit opus mendax: at qui seminat iustitiam, habet mercedem veram. id est, impiis sui pessimi conatus non ferunt tandem ac finaliter speratos fructus, sed potius eis male cedunt. Parere mendacium, est frustrari optato eventu, ac spe sua. Psalmo septimo: Ecce parturit iniquitatem, concipit laborem, et parit mendacium: id est, frustrantur in suo pravo conatu. Donum mendax, Proverbiorum 25 est, quod falso promittitur. Sic est vir, qui se iactat de dono mendacii. Dextra mendax quid sit, Psal. 144 supra, in voce DEXTRAE dictum est. Panis mendacii: Proverbior. 20, Suavis est homini panis mendacii, sed postremo replet os lapillis: id est, panis aut quoduis lucrum fraude partum, primo quidem est valde gratum, sed postremo est noxium. Sermo mendacii ponitur pro falso sermone, aut etiam pro falso iudicio: Exodi 23. Sic spes mendacii; est vana et irrita spes: Isa. 28. Facere mendacium, Hierein. 6. A propheta usque ad sacerdotem, omnes faciunt mendacium. i. vacant fraudibus et idololatriae, sunt impostores. idem est Operari mendacium, Hoseae 7. Loqui lingua mendacii, Psal. 109. id est, sermone ficto.

MENS, Νοῦς , primum significat ipsam summam partem aut potentiam, quamque ab anima nonnunquam Aristoteles separat, cum dicit solam mentem ab extra venire, nempe animam rationalem, quae et primaria est: ut Lucae 24, Tunc aperuit ipsorum mentem, ut intelligerent Scripturas. i. illuminavit eorum rationem, ut intelligere possent Sacras literas, earumque veram sententiam percipere. Haec eadem pars crebro in Sacris literis etiam Cor vocatur, quia in corde Sacrae literae animam collocant, sicuti et veteres Graeci. Eadem igitur plane vis sensusque est, quod Deus dicitur Actorum 16 aperuisse cor Lidae, ut attenderetiis quae dicebantur a Paulo. Haec pars aut potentia animae notatur, cum dicitur aliquis esse traditus in reprobam mentem: nempe cum praeter nativam originalis peccati corruptionem ac execrationem, quae in mente hominis potissimum haeret, adhuc nova depravatio a Satana, permittente Deo, excitatur: ut experientia docet, Apostatas et patronos falsorum dogmatum multo perversiores esse, quam alios simpliciter errantes, imo et quam sint Turcae ac Ethnici. Sic igitur Paulus loquitur Roman. 1, Tradidit eos Deus in mentem reprobam, ut patrent quae non convenit. Sicut prius dixerat, Obtenebratum est non intelligens cor eorum. Quare quidam significanter hunc locum vertisse videtur, Tradidit eos Deus in mentem omnis iudicii expertem. Est nihilominus vox Reprobus significantior. indicat enim non tantum carentiam iudicii, sed etiam extremam perversitatem aut distorsionem, quodidem est ac si diceres: Passus est Deus Satanam eorum mentem ita prorsus depravare, ut etiam communes naturalesue regulas externae honestatis obliviscerentur, aut certe in praxi non amplius sequerentur: vel potius, ut contraria probarent ac sectarentur. In eodem sensu accipit Paulus vocem Mentis Ephes. 4, cum dicit Guetes versari in vanitate mentis suae: id est, suam nana stultam aut corruptam rationem sequi. De quo loco alterius cuiusdam annotationem adscribam, quae ad declarationem huius vocabuli nonnihil proderit. Inquit igitur ille: Hoc illud est ἡγεμονικὸν tantopere celebratem et Philosophis, cui subiicit τὴν διανοιαν , id est, sensitinae interioris, quam vocant, facultates, in imaginando, cogitando, et memorando positas. Tertio demum loco appetitiones nomine τῆς καρδίας , id est, cordis declarat ita Paulus philosophica etiam distinctione accurata totum hominem ostendit extra Christum, in quo uno instauratur, nihil minus esse quam vere hominem. Mentem enim vanam esse, obscuratam esse cogitationem, appetitionem obduratam, unde tandem consequatur ἐναισθησία , sponte sese in gurgitem omnium vitiorum precipitans. Eandem partem primariam dicit Paulus etiam corruptam, 1 Timoth. 6, et 2 Timoth. 3, ac intelligit de nova corruptione, ut ferme idem valeat quod mens reproba. Porro Tit. 1 dicit, pravorum ac infidelium hominum mentem et conscientiam esse contaminatam: .i. perversam, excaecatam. Mens carnis, id est, carnalis Colos. 2, Temere inflatus sensu, aut mente carnis sua: id est, a sua carnali mente, vel etiam a sua carnali opinione aut persuasione: ut mens hic significet ipsam sententiam, quod mihi magis probatur. Secundo, meas in piis significat novum hominem, seu animam quatenus renovata est, qui etiam interior homo aliquando vocatur: quia in pio homine in hac vita potissimum mens, [?: ] pars rationalis renovatur. Contra autem, quatenus [?: ] renovatus est, vocatur Corpus, et Lex membrorum. Rom. Congratulor legi Dei secundum interiorem hominem: [?: sed- ] deo aliam legem in membris meis, rebellantem legimentis meae. Et mox, Ego ipse quidem mente servio legi DEI, carne autem legi peccati. Dixi rationem supra, [?: ] mens vocetur ille novus homo. Sed posset et ea causa esse, quod sicut in quovis homine nobilior pars vocatur mens, ignobilior autem caro aut corpus: ita eadem vocabula per metaphoram in pio homine, ad novum et [?: ] rem Adamum transferantur. Eadem huius vocis [?: ] esse videtur, cum Paulus dicit Rom. 12, Reformemini renovatione mentis vestrae: i. novi Adami: seu crescat subinde magis in vobis novus homo. Sic et Ephes. 4 dicitur, Renovemini spiritu mentis vestrae: id est quatenus mens vestra est spiritualis aut novus homo. Est [?: ] haec significatio huius vocis diligenter observanda, [?: ] Sophistae putantes Rom. 7. mentem tantum, ac [?: pro- ] ipsam rationalem partem significari, et carnem corpus, et tuerunt secundum Philosophos τὸ ἡγεμονικὸν , seu supremam rationalemque partem sanam esse, et tantum [?: affect- ] inferiores potentias esse depravatas, cum [?: cont- ] passim ex Paulo constet: et supra audiverimus [?: ] tiam mentem carnalem, caecam, reprobam et [?: p- ] sam. 2. Thessalonicens. 2. Ne cito dimoveamini et mente, neque turbemini. Hic mentem recte possis de ipsa rationali potentia accipere. Nam seductores [?: ] excantant hominibus cerebrum, eosque dementant, [?: ] iam etiam communi ratione carere videantur: quod genus mali etiam Latinae voces DEMENS et [?: --CORS ] , quasi carens mente ac corde, exprimunt. [?: ] qui tamen exponunt a mente, id est, a sana sententia: [?: ] qua significatione mox dicam. Tertia significatio huius [p. 333] column 641/642 vocis est, cum ponitur pro sententia aut doctrina, aut etiam pro consilio. Romanorum 11, et 1 Corinthiorum 2, Quis novit mentem Domini? id est, eius cogitationes ac consilia quis penitus perspexit? Et 1 Cor. 2, Nos autem mentem Christi habemus: id est, eius veram sententiam ac voluntatem, utpote qui ea nobis ipsemet exposuerit. Alii exponunt Spiritum: sicut contra paulo ante, spiritus hominis, pro eius mente ponitur. Philippens. 1. Et pax Dei, quae superat omnem mentem, custodiat corda et cogitationes vestras: id est, quae non satis expendi aut perspici ab humana mente potest, tuebitur, aut in summa tranquillitate et integritate retinebit ac conservabit vestra corda, ne nimium trepidetis, et anxii sitis, et a sanis cogitationibus recedatis. Postremo, vox Mens nova quadam ac peculiari significatione accipi videtur 1 Cor. 14: Si oro lingua, spiritus meus orat, mens autem seu intelligentia est infructuosa. Quid igitur? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente. Et mox: In Ecclesia malo quinque verba loqui mente, ut et alios aedificem. Verum de ea significatione supra in verbo LOQUOR dixi. Notat vero ea vox in praedicto capite, mentem aut sensum seu sententiam dicentis. quae est in ipso sermone: sicut communiter dicimus, Tenes mentem meam, aut intelligis. Eam sententiam dicit esse infrugiferam: scilicet erga auditorem, si ignota lingua exprimatur. Quod igitur dicit Mente loqui, idem valet ac, intelligibiliter loqui, ita ut mens aut sententia dicentis perspici et percipi queat. Lingua autem loqui est, ignoto sermone loqui: ubi non mens, sententia aut voluntas doctoris percipitur, sed tantum sonus aut strepitus linguae. Hoc vocat etiam Spiritu loqui, orare aut psallere, ubi spiritum vocat, illud donum spiritus, nempe peregrinae linguae facultatem. Alterum vero dicit per prophetiam loquind est per explicationem Scripturae, quae solet prophetia a Paulo nominari. Luc. 1 canit D. virgo: Dispersit superbos mente cordis sui. In Graeco est proprie, cogitatione cordis id est qui sunt superbi, inflante eos ipsorum cogitatione aut persuasione sui cordis. Alii aliter exporunt. Pracingi lumbos mentis iubet Petrus, primae Petri primo: id est, animo paratum ac obfirmatum esse, ad pergendum in curriculo piae vitae, et ad omnia certamina et pericula quae piis accidunt. ubi duplex metaphora est. altera, quod menti lumbos tribuit: altera, quod praecingi vult lumbos. Qui enim iter facturi erant, [?: -ut ] alioqui aliquid gravioris operis graviter [?: peractu-i ] , accingebant sese, tum ne longitudine aut laxitate vestium impedirentur, tum ut vires corporis cingulo confirmarent, et veluti colligerent. Sic et pugnaturi, gladio et cingulo militari accingebantur. Unusquisque proprio sensu abundet, inquit Paulus Romanorum 14. Rectius: Unusquisque sit certus in sua conscientia, de eo quod sentit aut agit, ne quid dubitante [?: -ut ] haesitante conscientia agat. Possis etiam interpretari: Sit certus in sua sententia: aut de sua sententia. Corinthior. 1, Sitis coagmentati eadem mente et senentiat id est, animorum benevolentia et doctrinae unitate aut consensu coniuncti.

MENSA, per metaphoram, aut etiam synecdochem, significat omnia huius vitae commoda: sicut et Panis. Aliqui etiam ad spiritualia bona, praesertim ad verbi Dei pabulum, eius significationem extendunt. Psal. 23 praeparas cotam me mensam eregione hostium [?: meo-id ] est, tu nutris foves, iuvas ac tueris me atque [?: a-- ] omnibus bonis cumulas, invitis ac frustra contra [?: -bus ] meis adversariis. Iob trigesimosexto , [?: Re- ] mensae tuae plena pinguedine: id est, quidquid in [?: ] est propositum, est pingue: seu, Deus te non vulgariter enutriet ac fovebit, sed laute, ac valde benigne tibi praesto erit, opitulabiturque. Psal. 69: Vertatur mensa eorum coram ipsis in laqueum: et quae in pacem eorum sunt, in offendiculum. pro, omnia eorum bona ac commoda verte eis Deus in exitium ipsorum. Nam mensa nos alit, reficitque, et suo quodam modo causa vitae est, at laqueus est praesentissimum instrumentum exitii. Per metaphoram igitur hae duae voces ad omne bonum, et omne exitiale ac noxium transferuntur. Paulus Rom. 11 exponit hoc dictum, de eo quod ipsemet Meschias, Sacrae literae et vera religio versa sunt incredulis Iudaeis in extremum exitium. Prover. 9 dicitur sapientia aedificasse domum, et praeparasse mensam aut convivium, omnesque ad eam invitare: ubi mensa per metaph. aut hypotyposin salutaria praecepta notat. Isaiae 28, dicuntur omnes mensae repletae esse vomitu, et omnia loca stercore. Agit ibi Propheta proprie de erroribus sacerdotum et Prophetarum, qui suis corruptelis totam religionem contaminaverant. Sumit autem metaphoram aut similitudinem a convivio ebriorum helluonum: ut veluti per hypotyposin tanto magis rei indignitatem auditorum oculis subiiciat. id enim ipsum foedissima nausea et abominatione contaminarunt, unde summa voluptas salutarisque victus peti debebant. Mensae variae erant in tabernaculo, de quibus in Exodo prolixius habetur: praesertim vero una celebratur, in qua proponebantur panes propositionis, de qua Exodi 25 habetur. Significat autem ea mensa Christum, qui semet toties convivio, et pani ac potui vitae comparat: et a Propheta omnes sitientes ac esurientes ad eum fruendum invitantur. Parare mensam populo in deserto, Psal. 18, est, alere ac fovere eum in illa tristi solitudine, per quam eum tot annis circumduxit Deus. Porro reges, suos primarios aulicos, quibus maxime benefacere cupiebant, solebant adhibere suae mensae: ut 2 Sam. 9, David adhibet Mephiboschetum, filium Ionathae, suae mensae. Et 1 Reg. 2, iubet Salomonem alere in sua mensa filios Parcilai Galeaditis. Ideo Christus sumpta ab eo more metaphora, inquit ad Apostolos Luc. 22. Ego dispono vobis, sicut disponit mihi pater regnum, ut edatis ac bibatis super mensam meam, in regno meo: id est, sitis participes felicitatis ac omnium bonorum meorum in altera vita. Sic dicuntur multi venturi ab Oriente et Occidente, et accubituri in regno caelorum cum patre Abraham, exclusis filiis regni caelorum: id est, carnalibus Israelitis, et omnino iis qui se vel maxime ad regnum caelorum pertinere arbitrantur. Sic Luc. 14 exclamat quispiam de turba: Beatus qui comedet panem in regno caelorum. Sed de hac re aliquid in voce PANIS. Mensae numulariorum fuerunt in templo et foro, sicut et nunc sunt in magnis urbibus, ubi vel commutatio, vel transcriptio, vel etiam ad foenus erogatio pecuniae fiebat. Sic igitur etiam in templo erant, ut volentes pecudes ad sacrificia emere, haberent in promptu pecuniam, sed maximo foenore acceptam. Eas igitur mensas Christus in templo subvertit, et ad eum morem alludit Luc. 19 inquiens: Quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris exegissem illam? Solebant enim mensarii illi a quibusvis accipere pecuniam minorib. foenorib quam quantis illi porro eam extrudere poterant, ut interea id lucelli illis decideret Non tantum igitur dabant in illis mensis pecunias ad maxima foenora, sed etiam accipiebant ad parva, M nistrare mentis. Act. 6. Non est bonum, vos relicto sermone Dei, ministrare mensis. i. occupatione distribuem di victus et eleemosynarum pauperib. impediri in praedicatione verbi Dei. Mensa Domini despecta est, Malach. 1. Aliqui, per mensam altare significari putant: inter quos et Kimhi est. Hinc Papistici seductores tuentur suam depravationem, 1 Corinth. 10, quod ibi mensam pro altari interpretantur. Verum mendacium est nimis palpabile. Clare. n. Paulus ibi de conviviis Sacris agit, et dicit comedentes accumbere: [p. 334] column 643/644 ut necesse sit de vera mensa convivii, in loco Sacro habiti, Pauli verba accipere. Quod Lazarus dicitur cupivisse saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis: forte est aliqua allusio ad tyrannicum potentum morem, de quo Iud. 1 inquit Adonibezek: LXX reges mutilati pollicibus manuum et pedum suorum, colligebant micas sub mensa mea.

1. MENSIS significat communiter nobis spacium temporis, quo sol in uno signo zodiaci versatur. Iudaeis fuit spacium ab uno novilunio ad aliud. Aliquando tamen haec vox paulo brevius tempus indicat: nempe non plane expletum, aut integrum mensem. Contra autem Mensis dierum, significat integrum mensem. Gen. 29, Habitavit Iacob cum Laban mensem dierum: i. est, integrum plane mensem omnibus suis dieb. constantem. Num. 11, Usque ad mensem dierum. Deut. 21, Lugebit patrem suum et matrem suam mensem dierum. i. unum totum mensem. 11. Mensis crebro pro ipso novilunio aut prima die mensis ponitur. Num. 29, Praeter holocaustum mensis: i. novilunii, aut primae diei, quae illis semper sacra erat, et singularibus quibusdam caeremoniis aut sacrificiis peragebatur, quae describuntur Numer. 28. Sic opinor de novilunii festo accipi, quod Amos 8 dicebant divites: Quando transibit novilunium et sabbathum, ut vendamus frumentum? Nam illis solennitatib. non licebat aliquid publice emere aut vendere, quia erant divinitus solis sacris actionibus prorsus destinatae. Sic Isaiae 66 praedicitur, in regno Meschiae fore perpetuos menses et Sabbatha: id est, novilunia: nempe omnibus dieb. a piis vere esse colendum Meschiam, ac patrem eius caelestem. In primo in 14 mensis: Num. 9 Ezech. 1 et 20 pro in primo mense, in 14 die eius. Sic antecedens ponitur non primo loco, sed ubi eius relativum poni debebat. Holocaustum mensis in mense: i. holocaustum novilunii unoquoque mense totius anni. 111. Mensis simpliciter pro tempore: Iob. 29, Utinam essem iuxta menses priores, iuxta dies quib, servabat me Deus: i. Utinam in eo statu essem, in quo olim, cum me Deus tuebatur, ac fovebat. Sic tum Latini, tum et Hebraei voce diei pro tempore abutuntur: ut

Multa dies, variusque labor mutabilis aevi,
Rettulit in melius.—

Esse alicui menses, aut dies: pro explevisse tantum temporis. Esther 2, In fine cum essent ei 12 menses: i. cum iam explesset ibi integrum annum. Mensis primus, aut novorum est, cuius initium aut novilunium fuit proximum aequinoctio verno. Tunc enim Iudaeis inchoabatur novus annus, et 14 illius celebrabatur Pascha. Dicebatur autem Abib, aut novarum spicarum: quia tunc in illis calidis locis erumpebant spicae, quae sic vocabantur eorum sermone. Correspondet autem is mensis magna ex parte nostro Martio.

MENSURA, per metaph. cuiusvis, etiam spiritualis, aut certe incorporeae rei modum quantitatemque significat. ut cum Christus inquit: Qua mensura mensi fueritis, metientur vobis. pro, ut vos erga alios gesseritis, bonumve aut malum feceritis sic etiam rependetur vobis. Quod vero addit Dominus, Mensuram bonam, pressam, concussam et superfiventem dabunt in sinum vestrum: significat fore amplissimam nostrorum benefactorum remunerationem. Luc. 6. Sic et dona Spiritus dicuntur piis dari ad certam mensuram. Aliud. n. alii, et secundum aliam quantitatem largitus est Deus. Rom. 12, Sapiat ad sobrietatem, prout cuique Deus partitus est mensuram, sicut in uno corpore membra sunt multa, etc. Nec solum dona, sed et successum et opera feliciter peragenda, Deus dicitur suis ministris dimensus esse: 2 Cor. 10. ubi Paulus dicit se tantum de sua mensura gloriari, quod Deus eum voluerit non tantum in Asia, sed et in Graecia et usque ad Illyricum spargere suum Evangelion. Contra autem Baptista negat, patrem dare filio spiritum ad mensuram: Ioan. 3. sed plenitudinem gratiae, ut unigenito, ex cuius plenitudine [?: ] haurire oporteat, Ioan. 1. Ad mensuram igitur dare, significat parce dare. Contrarium est, plenitudinem largiri. Mi usuram implere, per metaph. significat, eam quantitatem peccatorum explere, quam Deus praestituit, cum ad puniendum exurgere velit, ut iam ultra ferre non velit aut possit, quin mox et gravissime puniat. Mat. 23. Dicitur nihilominus Deus etiam alia per mensuras partiri, ut calamitates et poenas, quas Deus veluti demensum singulis partiri dicitur: ut Hierem. 13. Haec est sors tua, et pars mensurae tuae a me, dicit Dominus. Demosth. itidem de calamitatibus, singulis tib. inflictis, dicit τὸ ἐπιβάλλον μέρος . In mensura punire, est moderate castigare. Sic Isa. 27 negat Deus, se sic prorsus perditurum Iudaeos esse, sicut gentiles, eorum hostes, sed tantum in mensura castigaturum esse eos. Mensura et mensura abominatio est Domino, Prover. 10. i. cum quis habet duas mensuras aut pondera, alteram minorem qui vendit, et alteram maiorem qua emit, gravissime offendit Deum. In Hebraeo est: Lapis et lapis, epha et epha, abominatio sunt Domino ambo ipsa. ista reduplicatio diversitatem significat. Res mensurarum vocantur Hebraeis, qui grandes ac eximiae sunt: ut Hierem. 22, Aedificabo mihi domum mensurarum. Et Num. 13, Viri mensurarum sunt pro, admodum proceri. Sic 1 Par. 11, Percussit virum mensurae. Et Isaiae 45, Viri mensurae per te transibunt i. homines praegrandes. Mensura dierum alicuis: pro, tempus vitae alicuius. Psal. 39, Fac me scire mensuram dierum meorum: i. quantitatem temporis vitae meae. Lachrymae in mensuras grandes aut copiosae. Psal. 80, Propinasti eis lachrymas in mensura: i. magna copia lachrymarum satiasti eos seu graviter afflixisti, ut haberent iustam causam prolixe dolendi et flendi. Ratio locutionis est, quia non solet tanta esse copia lachrymarum, ut ulla quantumvis parva mensura expleri queat. Sicut autem hic mensura copiam significat: ita contra Ezech. 4, Bibes aquam in mensura, magnam paucitatem significat: quia aqua, ob copiam, non solet mensurari, ut vinum, aut similia In mensura ob diversas causas alias copiam, alias [?: ] tem aut tenuitatem significat. Vicina aliquibus harum locutionum est Germanica, mit vollem mass.

MENTIRI verbum, ex suo nomine MENDACIUM intelligi posset. Sed tamen adiiciam aliquid etiam de ipso verbo hoc loco: Lector utramque explicationem, ut et supra monui, legendo coniungat. Mentiri, falsa di cere significat, ut notum est. Sed nonnunquam simpliciter decipere, aut etiam iniuste agere significat: ut Genesis 21. Si mentieris mihi et filio meo, et nepoti mea iuxta misericordiam quam feci tecum, facis mecum dicit Abimelech ad Abrahamum. pro, iura quod [?: ] quicquam fraudulenter aut omnino iniuste [?: ] contra me, meos posteros aut subditos. Isaiae 63 [?: ] populus meus sunt filii qui non mentientur: i. non [?: ] cient. Mentiri significat etiam subiici: quia inferiores ut subiecti aut servi, prae metu multa mentiuntur Ps. 18, Filii alieni mentiti sunt mihi: i. coacti ficte servient Psal. 66. Propter magnitudinem fortitudinis tuae [?: ] tientur tibi inimici tui: i. erunt subiecti et supplices [?: ] Psalmo 81, et saepissime aliâs. Aliquando etiam [?: ] subiectionem denotat. Mentiri in veritatem, est [?: fals-- ] promissa. Psalm. 89, Misericordiam autem meam [?: ] auferam ab eo, nec mentiar in veritatem meam: [?: ] nihil faciam contra veritatem meam, aut contra [?: ] simas promissiones meas. Mentiri in pacto aut [?: ] [?: ] facere contra foedus. Psal. 44. Haec omnia [?: ] nobis, nec tamen mentiti sumus in pacto tuo, [?: ] [?: ] fecimus retrorsum. Posteriora verba exponunt, [?: ] sit praecedens mentiri in foedere. Mentiri in Dominum contra Dominum: Isaiae 59, Praevaricati sumus, et [?: ] titi sumus in Dominum et retro cessimus in Deo nostro. Mentiri etiam res inanes dicuntur, cum id nos [p. 335] column 645/646 [?: -ant ] quod praestare debebant, aut etiam praestiturae videbantur. Hoseq 9, Mustum mentietur eis: i. non ita con [?: -iose ] ac feliciter proveniet, ut sperabatur, aut etiam debebat ac solebat Sic et oliva mentiri dicitur: pro, pautos fructus ferre. Sicut mox sequitur, Et arua non proferent fructum. Latini quoque aliquando rebus brutis, [?: -t ] etiam mortuis, mendacium tribuunt: ut cum dicunt, es mentiri aurum: i. simulare speciem et colorem [?: -ri ] . Verum de hoc verbo vide supra in nomine MENDACIUM, ex cuius significationibus et huius [?: -is ] elucescet nonnihil, sicut et ex contrario veritas.

MERCATOR, aliquando ponitur pro deceptore: quia plurimum imposturae in mercatura adhiberi [?: so-- ] Levit. 19, Ne incedas mercator in populo tuo: i. deceptor, impostor: ne circumeas decipiendo et circumveniendo homines. Sic caupo male audit apud Latinos, et cibatrix, aut obsoniorum venditrix. ZONA Hebraeis etiam scortum denotat.

MERCENARIUS: Vide infra paulo post in MERCES.

MERCES, rarius in Sacris literis in propria significatione usurpatur, praesertim ubi proprie de religione agitur. ut Rom. 4, Operanti autem merces imputatur non secundum gratiam, sed secundum debitum. [?: -em ] , Mercenarius dignus est mercede sua. Crebro autem ponitur pro quocunque fructu operis, sive, debeatur, sive non. ut Zach. 8. Ante dies istos merces homini non fuit, neque merces animalis: id est, non habuerunt [?: -a ] commoda, et frustra laborarunt. sicut mox sequitur, Non erat pax eis. Merces igitur pro bono, aut etiam gratuito Dei beneficio ponitur. Saepe et beneficia Dei significat, quae nobis laborantibus largitur, non ex debito, sed ex gratuita benignitate. ut Gen. 15. Ego sum scutum tuum, et merces tua copiosa valde: id est, ego [?: -e ] defendo et beo. Sic Matth. 5 promittit piis in hac vita calamitosa, magnam felicitatem in altera, in quiens: Gaudete et exultate, quoniam merces vestra multa est in caelis. Sic pro levi opere excepti hospitio prophetae, promittit Dominus mercedem prophetae: Matth. [?: -0 ] . ubi recte de liberali ac veluti gratuito praemio accipias. Sic Psal. 127. Ecce haereditas Domini filii sunt, [?: ] merces fructus ventris. Idem Psalmistae significat Merces, quod prius dixerat Haereditas Domini, nempe gratuitam eius beneficentiam. Non raro etiam merces vocatur gratuitum Dei beneficium: ut Isaiae 40, postquam dixit Meschiam redditurum esse civitati Hierusalem, id est, pii, duplicia, pro omnibus peccatis eius: et porro reiicit omne meritum pietatis eorum, dicens esse florem evanidum et marcidum: iubet annunciare ei, venire Meschiam, et habere mercedem suam secum, et opus suum ante se: ubi utranque vocem necesse est accipi de gratuita beneficentia Christi, qua erat suos beatos felicesque effecturus. Eadem locutio, ac in eodem sensu ac materia reperitur etiam cap. 62 eiusdem Prophetae. Sic et Hierem. cap. 31 pollicetur Deus lugenti Hierosolymae, aut populo suo in captivitate, mercedem, id est, gratuitam liberationem, qua erant indignissimi, inquiens: Sic dicit Dominus, Prohibe a fletu vocem [?: ] , et oculos tuos a lachrymis, quia est merces operi tuo, revertenturque de terra hostium. Est quoque opes nonissimo tuo, dicit Dominus: et revertentur [?: fi- ] ad terminum suum. Non hic Propheta promittit mercedem meritis Hierosolymitarum, quae erant [?: pes-sed ] liberationem ex calamitoso exilio et captivitate seu liberationem a tam tristi poena. Haec huius vobis significatio diligenter observanda est, propter [?: Pa- ] , qui omnia ad suorum operum merita trahunt. [?: ] et enim saepe vox Gratiae, non operum aut legis: [?: cu- ] generis aliae quoque plurimae voces ac locutiones sunt, de quibus alibi disserui. Merces, pro re in mercedem data: Gen. 30, Cum veneris ad mercedem meam: i. ad oves ad mercedem datas. Merces pudoris, Psal. 40, Desolentur in mercedem pudoris sui: i, pro eo quod me ignominia afficere conabantur, pudescant illi. Anni mercenarii: pro, tempus exacte determinatum, cui nec conductus aliquid adiici, nec conducens aliquid adimi patitur. Isa. 16, In tribus annis tanquam annis mercenarii evacuabitur gloria Moab: i. post id praefixum et determinatum tempus devastabitur Moab. MERCENARIUS anni in annum: i. annuus. Tanquam mercenarius anni in annum erit cum illo, Levit. 25. i. tanquam mercemarius annuus. Mercenarius crebro in veteri Testamento, simul cum sua usitata significatione, etiam gentilismum complectitur. Hinc Israelitae multum gentibus servis ac mercenariis utebantur, ut pauperiorib. Hinc prohibetur Exod. 12, ne peregrinus et mercenarius comedat de agno Paschali: ubi non quivis mercenarius, sed tantum ex gentib. significatur. Solebant enim gentiles ventitare ad Iudaeos, eisque servire pro mercede: et forte illi eos cupide conducebant, tanquam peritiores agriculturae, naturae aut ingenii, et illorum locorum. Dies mercenarii, pro plenis taedii ac molestiae. sicut mercenarii tempus plenum molestiae ac laboris est: non enim patitur eum conductor ociari, Iob 7. Porro Iob 14, Sicut mercenarii dies eius: significatur tempus molestum ac laboriosum, cuius finem videre cupias, sicut mercenarius suae conductionis. Mercenarius, Ioan. 10 significat Christo, infidelem pastorem: quia mercenarii plerunque non tam id agunt, ut fideliter serviant, quam ut lucrum percipiant: quare in periculo aut aliqua maiori difficultate sese subtrahunt. Sed Christus ibi satis naturam mercenarii et huius vocis declarat: quem locum expende. Accipitur ergo ibi mercenarius in deteriorem partem, pro infideli ministro aut pastore. contra Paulus etiam de bono ac fideli usurpat, cum inquit: Dignus est mercenarius mercede sua. tametsi ille dicat Operarius, 1 Timothei 5.

MEREOR et Meritum vocabula tractare nihil attineret, cum non reperiantur in Sacris literis, in hac praesertim significatione, ut homines quid quam boni apud aut erga Deum mereri dicantur: cumque nostri sit instituti, tantum Sacrarum literarum locutiones obscuriores explicare. In malam alioqui partem, pro merito poenae aliquoties vox haec in Vulgata versione reperitur: ut Hebrae. 10. Quanto putatis deteriora merebitur supplicia qui filium Dei conculcaverit? Iob 6, Peccata mea, quibus iram merui. et alias, Meritum porro in bonam partem acceptum, est aut dicitur plerunque aliquod indebitum officium alteri praestitum, quo eum tibi obliges et devincias, ut praemio aliquo id factum vel ex pacto, vel alioqui ex communi aequitate teneatur. Caeterum ut ad ipsam vocem revertamur, cum nulla in Sacris literis meritorum humanorum mentio fiat, mirari quis possit, unde haec vox patribus, praesertim Latinis, adeo in os ac calamum, omnesque eorum chartas pervaserit. Ego hanc inter alios puto esse occasionem, quam iam breviter exponam. Primûm, mox declinante Latinae linguae puritate, hoc est, circa 200 Domini annum, valde frequens coepit esse scriptoribus, etiam Ethnicis, verbum Mereri, in ea significatione, ut simpliciter consequi aliquid sive ex merito sive gratis declararet. Quod innumeris exemplis in scriptorib. vitarum Caesarum (ut est Iulius Capitolinus, Lampridius, Spartianus, et alii) probari posset. Hanc porro barbaram significationem huic verbo ac aetati inde opinor accidisse, quod cum maxima essent commercia hominum, non facile potuerunt alioqui reperire aliud vocabulum, quo Graecum ἀξιοῦσθαι τινὸς aliquem, exprimerent: quod ent, aliquem aliquid nancisci merito, aut alioqui gratis, non raro denotat. Confirmat hanc coniecturam, quod et vulgata versio Hebraeor. 10, Graeca verba, πόσῳ δοκεῖτε χείρονος ἀξιωθήσεται τιμωρίας , qui filium [p. 336] column 647/648 Dei conclucaverit: verit hoc modo, Quanto magis putatis eum deteriora mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit? Ubi videmus, pro aliquem ἀξιοῦσθαι τιμωρίας , versorem posuisse, mereri supplicia: quae versio proculdubio circa eadem illa tempora declinantis Latini sermonis facta est. Cum vero verbum mereri, in hunc abusum devenit: facile mox et id accessit, ut eius nomen eadem abusione poneretur pro omni eo quo aliquis aliquid boni consequeretur vel iure, vel gratis. Quod vero Sacrae literae damnent meritum nostrorum operum, in alio scripto abunde probavi. Caeterum in Ecclesiasticis precibus, et in sanctorum patrum scriptis receptae pridem sunt haevoces, Mereri et merita: sed hac significatione, ut merita vocentur cuncta pietatis officia, quae Deus dignatur liberali, et non debita mercede compensare. Quanquam hoc verbum in precibus Ecclesiasticis plerunque etiam accipitur pro, dona et beneficia Dei gratuito percipere: ut videre est in Dominica 2 Adventus, in oratione: et Sabbatho post Invocavit, in oratione super populum, feria post Oculi: item Dominicae in Palmis: ubi nemo non ipse videt, in his et similibus precibus Mereri idem pollere, atque, gratiam et dona Dei, quae petuntur, percipere et consequi. Observandum ergo hic est, veteribus ac Patribus Mereri et merito aliquid consequi, saepe simpliciter significare Gratis aut gratuito consequi. Eadem vis est vocis Dignari, et Dignitas.

MERETRIX, et Meretricari, in verbo scortandi exponetur. Hoc tamen nunc observetur, quod meretrix zona aliquando significat hospitam aut xenodocham, quae pro pecunia vendit cibos. Sic exponit locum Iosuae 2 Kimchi et Chaldaeus. Nec obstat quod Paulus et Iacobus habent Rachab πόρνην . Solent enim aliquando Hebraismi etiam in alias linguas transire. Causa vero, quod una vox utrunque significat, nempe cibatricem et scortum, est, quod ipsae res aut artificia crebro coniunguntur. Nam etiam hospitae solent esse scorta: et vicissim scorta simul etiam cibum vendere, hospitioque suos amasios excipere solent. Sic et apud Romanos popinae, ganeae, cauponae, et similia loca fuerunt plena scortis. Porro verisimilius est, defatigatos et esurientes exploratores potius cibum quam scortationem quaesivisse, praesertim in tanto periculo: quos etiam verisimile est fuisse homines graves, prudentes, accordatos.

MERIDIES, pro summo aestu solis poni crebro solet: et contra, aestus aut fervor pro meridie, quia circa meridiem maximus aestus fervere solet. Isa. 16, Pone quasi noctem umbram tuam in medio meridiei: id est, in summo aestu. Aestus vero hic afflictionem et persecutionem notat. Contra Gen. 18 scribitur Abraham excepisse hospites in aestu diei. id est, circa meridiem. Meridies significat Hebraeis etiam plagam meridionalem, seu australem. Porro quia ibi fuerunt multa deserta, ideo non raro meridies desertum significat: et contra desertum, regionem meridionalem. Gen. 13. Profectus est Abraham eundo et proficiscendo ad meridiem: id est, versus australem plagam, et ita versus Aegyptum. Meridies usurpatur etiam pro clarissima luce, siquidem Hebraei צהרים zoharaiim Meridiem vocant. Zochara ira: id est, duplicatam lucem: quia tunc radii per refractionem duplicantur, et maior est lux quam alio tempore. Sic et Latinis meridiana lux, in Proverbiis, pro re clarissima et evidentissima celebratur. Sic Deuteron. 28, et Iob 5, Palpabis in meridie sicut in nocte. id est, in evidentissima rei veritate haerebis incertus. Videtur aliquando significare tempus opportunum. Iob 11, De meridie surgeret. Sicut contra Vespere: pro, nimis sero, et neglecta occasione. Sic et Latinis Serum ambiguum est.

MESCHIAS, vide supra Christus.

MESSIS et metere voces habent suos Hebraismos eosque non paucos, quos percurram. Messis et metere, [?: ] metaphoram significat percipere fructus suorum laborum et factorum: bonorum bonos, et malorum malos. 2 Corinth. 9. Qui parce seminat, parce et metet: pro, qui nimium fuerit tenax in iuvandis egentibus, ille etiam parum praemii a Deo percipiet. Proverb. 22. Qui seminat iniquitatem, metet calamitatem: id est, perperam agentes digna suis factis praemia percipient. Sic et Iob 4 habetur: Arantes iniquitatem, et [?: seminan-- ] perversitatem, metunt illa, et flatu Dei pereunt. Sic Hos. decimo : Seminate vobis secundum iustitiam, et metite aut metetis secundum misericordiam. significat igitur vox Messis per metaphoram, fructum bonum aut malum, iuxta conditionem laboris. Porro itidem per metaphoram hoc vocabulo Psalm. 126, laeti [?: ex- ] tristis crucis significantur: Qui seminaverunt cum lachrimis, metent cum exultatione: eundo ibant et bant, portantes semen suum: et redeuntes redibant ei iubilo, portantes manipulos suos. Christus in alia [?: ] am metaphorica significatione hisce vocibus usus est nam messis ei significat homines cupidos verae religionis, et quasi maturos ad conversionem. Matthaei nono et Lucae decimo : Messis quidem multa est, operari [?: ] tem pauci. Orate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in suam messem. Regiones albae sunt ad [?: ] , Ioan. 4. id est, homines sunt iam cupidi purioris [?: ] onis, et idonei qui convertantur. Ibidem citator prouerbium, Alius est qui seminat, alius qui metit. [?: C- ] vis ea videtur fuisse, quod saepe alii percipiant fructus alienorum laborum. Sed Christus ad id accommodat, quod et prophetae prophetizando de Messia et conversione gentilium, et tota lex paedagogizans [?: ] Christum, aliquo modo praeparavit viam regno Christi: non tamen usque ad ea tempora vixerunt, cum ignus Dei coram monstrari potuit. Sic et Petrus dixit eos prophetizando non tam sibi, quam nobis inservivisse. Non solum enim Messiam promittendo, hominum ei corda praepararunt: sed etiam Scripturam crediderunt, eique suis crucibus, certaminibus, miraculis et eventuum praedictione autoritatem comparant ex qua porro Christus et Apostoli suam doctrinam [?: ] truxerunt, et confirmarunt. Matth. decimo tertio . Dominus in expositione parabolae de zizania dicit messem esse consummationem seculi: messores vero esse angelos, qui in extrema die sint separaturi bonos [?: ] lis, et malos in aeternum exitium coniecturi. In [?: ] Christo metere est, ipsum iudicium extremum. Sic [?: ] Apocalypsis decimoquarto , Aruit messis terrae: id est, tempus est iudicandi et puniendi mundum. Dies [?: ] pro tempore mediae aestatis. secundo Samuelis vigesimo primo: Aratorem attingit messor, et [?: vinde- ] [?: ] seminantem. Amos nono , et Levit. 26. id est, [?: Er- ] gens copia frumenti et vuarum, ita ut non possintture absolui, sed occupent suum tempus: et [?: ] lud quod debetur proscissioni agri, et tandem [?: ] Messem alicuius famelicus comedet: id est, miles aut [?: ] stis: idque admodum avide ac prorsus, ut solent [?: ] lici omnia absumere: Iob 8. In Proverb. capite sextus et decimo, celebrantur aliquoties ii qui in messe [?: ] gant, quod sint sicut formicae: id est, qui occasiones [?: ] rum recte agendarum non negligant, sed suo tempore necessaria expediant. Frigus nivis tempore messis [?: ] paratur nuncio fideli, bona nova afferenti: quia [?: ] afferat desideratum bonum, et veluti refocillet ac instauret exhaustum. Sic et nubes roscida in messe, celebratur Isaiae decimo octavo . Cantus, iubilatio et [?: ] cia messis ac vindemiae multum in Sacris literis [?: ] bratur: quia tunc solent homines de copia [?: fruct- ] valde laeti esse, iubilare et canere: et alioqui tempus ipsum laetum amoenumque est.

[p. 337] column 649/650 METIOR, pro dispono, ordino. Isaiae quadragesimo, Caelos palmo dimensus est. id est, suo arbitrio designanit, ordinavit et construxit. Secundo Samuelis octavo: Et percussit Moab, et dimensus est funiculo: et mensus est duos funiculos ad mortificandum, et [?: ple-um ] funiculum ad vivificandum: pro suo arbitrio duas partes iugulavit, et solam tertiam vivam conservagit. Apocalypsis undecimo , iubetur angelus metiri templum Dei, altare, et qui adorant in eo: sed atrium metatur metiri. id aliqui exponunt de singulari cura Dei in aedificanda et fovenda ea parte Eccles. nam exterius atrium iubet eiici foras: quia sit dan dum gentibus ad conculcandum.

METUS, vide Timor.

MIGRATIONES, aut vagationes meas tu numerasti: Psal. 56. i, fugas et exilia mea, quae persequente [?: -e ] Saule subire coactus sum, tu Deus nosti, et curas. Isaiae 22, Migrare faciet te Deus migratione forti, vel potius proiiciet te Deus. Praedicit propheta illi impio scribae exilium Babylonicum, et negat fore ut sepeliatur in illo suo splendido monumento, quod sibi in petra sculpebat.

MIHI, varie accipitur. alias in meum commodum, arbitrium aut libitum: vel contra in malum. Sicut et Latinis huiusmodi Dativi verbo adiuncti nonnunquam accipiuntur. Genesis 20: Dic mihi, soror mea tu es, id est, in meum commodum, ne interficiar. Revertar mihi, Num. 22. Id est, in domum meam, aut quo mihi commodum est, ac volupe. Tempus additum tali dativo, significat tantum temporis illi esse elapsum. Gen. 31, [?: ] mihi 20 anni in domo tua: scilicet acti sunt. Sapientia stetit mihi, Ecclesiastici 1. id est, fuit apud me. Esse aliquid alicui, possessionem significat: sicut et Latinis. Cant. [?: ] Vinea mea quae est mihi, est coram me. pro, vinea quam [?: -beo ] , mihi servo, retineoque, nemini vendo aut loco, ipsemet eam curo, eaque fruor. 1 Sam. 20, Faciam tres [?: sa-tas ] ad latus eius, iaciam mittendo mihi ad scopum. [?: -me ] abundat illud Mihi, aut quasi completive ponitur. nisi exponere velis, meo arbitrio, aut ad aliquem copum quem ego mihi elegero.

MILITIA, per metaphoram significat omnem [?: duri-m ] , ordinatum tamen, laborem. ut Isa. 40. Loquimini super cor Ierusalem, et clamate ad eam, quod imple [?: ] sit militia eius, et remissa iniquitas eius. Ubi multi ponunt de cultu ac iugo illo gravi religionis Iudaii, in quo tot ritibus ac observationibus praeter perfe [?: ] cordis obedientiam Deo servire et militare cobantur, ut iam eis laeta libertas, ac veluti manu [?: mis- ] per Evangelium ac Meschiam denunciaretur. [?: Pos- ] tamen forte rectius per Militiam regnum malae con [?: entiae ] veteris Adami et Sathanae ipsius super homines, intelligere, a quib. per Meschiam redimendi nunc rent. Non sane sine causa cum peccatis militia illa [?: ] iungitur. Alii per militiam intelligunt tempus illud, quod praefinitum erat a Deo usque ad adventum Meschiae. [?: ] militiae vocantur etiam illae functiones virorum et mulierum, templo Hierosolymitano servientium. Nūingredientur militare militiam in cultu tabernaculi [?: -tus ] . Et mox: Revertetur â militia cultus, nec [?: mini-bit ] amplius. Sic primo Samuelis secundo , filii Eli [?: -ur ] dormisse cum mulieribus militantibus ad tabernaculum. Delectatur sane Scriptura multum militibus vocabulis, tanquam val de notis, significantibus [?: -oculos ] incurrentibus, quib. per metaphoram solet [?: -em ] militiam aut luctam piorum depingere: ideo [?: ] in Veteri, tum et in novo Testamento omnia [?: ge- ] morum et actionum ad spirituale bellum et [?: de-gradum ] Christianum militem, transfert. Paulus [?: ] [?: ] suum Timotheum vocat bonum militem IESI Christi, et iubet militare bonam militiam, et retinere fidem ac bonam conscientiam. Item veterem hominem ait militare contra novum: sicut et Iacobus dicit, cupiditates militare in nostris membris. Et Petrus dicit primae secundo, cupiditates carnales militare contra animam hominis: i. in eius exitium ac damnationem. Similibus metaphoris etiam Latini utuntur, qui vocant togatam, item literariam militiam. Convenit porro cum hac significatione, quod omnes ordinatas turbas aliquid operae agentes Scriptura vocat exercitus. Iob. cap. septimo , vocat vitam hominis militiam, ob varios labores ac dolores, periculaque quae in hac vita perferre cogimur: sicut ibi in textu talis applicatio et explicatio habetur. Chaldaeus vertit pugnam. Viri militiae, pro, milites. Num. 31 Dixit Eleazar sacerdos ad viros militiae, qui veniebant ad bellum. primo Paralipom. duo decimo : Viri militiae ad bellum, scilicet exercendum aut gerendum. Egredi ad militiam: id est, ad bellum proficisci. Primo Paralip. septimo: Omnes isti 200 egredientes ad militiam in praelium. Militiam caeli colere solebant idololatrae, nempe solem, lunam et stellas, Deut. decimoseptimo : Si reperietur in civitatib. tuis vir aut mulier, qui fecerit malum in oculis Domini, transgrediendo foedus eius, et colendo solem, lunam, et universam militiam caeli. Huius idololatriae fit mentio etiam Actor. septimo , et in prophetis, et in ultimo Reg. valde crebro. Hoc nomine Isa. 24, putant aliqui intelligi stellas, alii viros eximios. verba sunt: In die illa visitabit Dominus super militiam excelsam, et super reges terrae. Porro Danielis octavo significat haec vox ipsam Ecclesiam Dei, aut pios qui militant Deo, translata metaphora a stellis ad Ecclesiam. Magnificata usque est, aut crevit usque ad militiam caeli, et deiecit de exercitu et de stellis in terram, et conculcavit eos. Sic ibi vocat pios, qui colunt Deum caeli, eive militant. Militiae caelestis multitudo canens, Gloria in excelsis Deo vocantur sancti angeli, Lucae secundo , qui sic Deum in nativitate Christi celebraverunt. Paulus primae Corinth. nono dicit, neminem militare propriis stipendiis: igitur et ministros Evangelii dignos esse suis praemiis. Et 2 Corint. decimo dicit, se non secundum carnem militare: nec suae militiae arma esse carnalia, sed spiritualia. ubi non solum negat, se gladiis et hastis cruentam istam militiam militare, sed nec alioqui carnalibus affectibus indulgere, sua quaerere, pravisque consiliis ac machinationibus, aut etiam carnalibus quibusdam dotib. magni ingenii, eloquentiae aut eruditionis, cum adversariis pugnare: sed fide, constantia, precibus ad DEUM, patientia verbi Dei, et Spiritus sancti consiliis, et eloquentia et sapientia, cui nemo quantumvis eximius resistere possit. sicut et Christus suis talem commilitonem aut promachum pollicitus est.

MILLE, per abusionem ab Hebraeis usurpatur pro quovis magno, aut etiam infinito numero: sicut et Myrias apud Graecos et Hebraeos, et apud Latinos sexcentum. Sic cecinerunt puellae Israeliticae, 1 Sam. 18, redeunti regi ac exercitui obviam progressae, epinicion: Percussit Saul mille, et David decem millia. Sic et Paulus inquit 1 Corinthiorum quarto: Etiamsi habeatis decem millia paedagogorum. Et Deus ait, se servasse sibi 7000 virorum, qui non incurvaverint genua Baali: 1 Reg. decimo nono , et Romanorum 11. Sic aliqui intelligunt etiam, quod Deus Exod. 20 dicit in epilogo Decalogi, se facere misericordiam diligentibus se, in mille generationes: id est, in perpetuum. Ezek. 16, Decem millia veluti germen agri dedi te, et multiplicata es. Sic Rebeccae imprecantur fratres, Sis in millia millium: id est, habeas numerosissimam sobolem ac posteritatem. Principes super mille, primo Samuelis octavo : id est, praefecti qui habuerunt sub se mille milites, quos Romani vocaverunt Tribunos. Sic Isa. dicit, Davidi principi [p. 338] column 651/652 millium fer munus: id est, chiliarcho aut tribuno. Soliti enim sunt Hebraei dividere exercitum per decurias, centurias, et mille: quod apud Graecos et Macedonas in usum primus Alexander induxit, teste Curtio lib. quarto. Num. decimo , cum ponerent castra, orabant hisce verbis, Revertere Domine ad decem millia millium Israelis: id est, ad hanc numerosissimam multitudinem tui populi. Millia Israelis, pro ipso Israele ponitur: sicut et Tribus Israelis, Iosuae 22, In millibus Israelis erant singuli principes familiarum: pro, in Israele. Apocalyp. vigesimosexto praedicitur futurum, ut Sathanas vinciatur mille annis, et tandiu regnent pii cum Christo tranquille. Quod varie exponitur a scriptoribus. Intelligunt tamen multi de tempore, quod inter scriptam Apocalypsin et auctum Turcae regnum intercessit, quo aliquanto liberius Christiani agebant, carentes tam cruento et perpetuo hoste, qui nunc recta contra eorum religionem a Sathana excitatus, et veluti directus est. Sane intra 500 annos etiam Antichristi tyrannis invaluit, et nunc Sathan per duos filios gravissime regnum Christi oppugnat. Mille anni sunt coram Domino ut dies unus, et unus ut mille anni. secundae Pet, tertio , et Psal. 90. id est, longum tempus ei ut breve, et breve ut longum est. Hominum consilia tempore mutantur, et ad tempus accommodantur: at ob longitudinem aut brevitatem temporis consilia et decreta Dei non mutantur. Quantumvis longum iam tempus effluxerit a praedictione extremae diei iudiciique: tamen ne putetis quod propterea sit sui consilii oblitus. Sed hominum cogitationes, ac decreta aut consilia paulatim tempore invertuntur, et ira evanescit, animusque immutatur.

MINGENS ad parietem vocatur ab Hebraeis canis: propterea quod sic soleat ad parietem aut arborem, aut aliud quippiam erectum, sublato altero posteriore crure, mingere. Cum ergo volunt minari alicui genti, civitati, familiae aut domui internicionem, solent dicere, Nou relinquam mingentem ad parietem. Primo Samuelis vigesimoquinto , dicit iratus David: Sic faciat Deus hostibus David, et sic addat, si residuum fecero ex omnibus quae sunt Nabalo usque ad mane mingentem ad parietem. id est, adeo omnia perdam, ut ne canibus quidem parcam. Sic et primo Reg. decimoquarto . Excidam de Ieroboam mingentem ad parietem ad parietem: id est, omnia perdam, etiam canes ipsos interficiam, multo magis homines. Eadem locutio repetitur etiam primo Reg. decimosexto , et secundo Regum nono : Est tamen quaedam hyperbolica formula locutionis. Memorabilem historiam ad hanc phrasim pertinentem, narrat Flavius Vopiscus de Aureliano Caesare, qui cum Thyanam pertinaciter resistentem obsedisset, iuravit se canem in eo oppido vivum non relicturum. Verum cum postea civitas spe praedae a militibus expugnata esset, illique cives ad caedem iuxta Caesaris iuramentum exposcerent, et Caesarem tam crudelis sententiae poeniteret, respondit: Nihil se de civium caede, sed tantum de canum dixisse: eos se permittere ut interficiant. Quae clemens duri consilii interpretatio placavit milites, ut postea in ea libenter acquiescerent.

MINISTRARE, est officio aliquo fungi, praesertim in Ecclesia, ubi qui vult esse omnium maximus, ordinatione Christi omnium debet esse minister. Actorum decimotertio Ministrantibus autem illis, id est (ut Chrysostomus interpretatur) praedicantibus. praecesserat enim, quod erant prophetae et doctores, non missifices: quo in Erasmi versione, vocem sacrificantibus adversarii trahunt: qui tamen abunde in Annotationibus declarat, se intelligere de praedicatione verbi. In Graeco est λειτουργούντων , quod publica aliqua functione, magis tamen laboriosa aut sumptuosa, quam honorifica [?: ] periosa fungi significat: aut etiam ad publicos [?: sum- ] conferre pecuniam, ut ex duabus oppositis [?: oratio- ] Aeschinis et Demosthenis liquet, ubi prolixe [?: de-re ] disseritur, praesertim in posteriore. Paulus [?: Rom-rum ] decimo tertio λείτουργον et διάκονον pro eodem [?: habe- ] Nam magistratum politicum modo diaconum, [?: ] liturgum Dei vocat: id est, publicum Dei ministria rebus politicis. Sic Hebraeorum primo, Angeli [?: voc- ] liturgi Dei, et Liturgiaci spiritus: id est, ministri. [?: Qu- ] re utrumque thema, et Liturgi et Diaconi, solet [?: exp-re ] , praesertim in Vulgata versione, per vocem [?: mi-rii ] . Secundae Corinthiorum nono , coniunguntur [?: ] duo vocabula διακονία τῆς λειτουργίας , ministratio [?: col-nis ] , etc. Roman. 15, vocat se Paulus liturgum aut [?: ] strum Christi erga gentes, seque sacrificare [?: Evang-on ] Christi: id est, praedicando Evangelium rem [?: acc-ptissimam ] Deo facere. In eodem capite utitur [?: ] λειτουργέω , pro conferre eleemosynam in [?: sustentatio- ] piorum Hierosolymitanorum. Dicit igitur, tum [?: gentiles ] illis ministrare, dum conferunt eleemosynam [?: ] se, dum eam illis affert. Primae Corinthior. tertio , [?: ] liosque concionatores vocat Paulus ministros, per [?: ] conversi credant. Est igitur usitatum, ut [?: concio- ] res vocentur ministri. Sic et secundae Corinth. 4: [?: ] cat se ministrum spiritus, non literae. [?: MINISTE-UM ] , secundae Corinth. tertio vocat ipsam [?: doct- ] aut religionem, eiusve tractationem. Nominat [?: ] legem ministerium mortis, et Evangelium [?: minist- ] iustitiae, item ministerium reconciliationis, [?: sec- ] Corinth. quinto. Sic Ephes. quarto dicit, varios [?: ] res esse datos ad opus ministerii: id est, ad [?: propaga-nem ] verae religionis. Significat etiam ipsam [?: Ap-licam ] functionem. Romanorum 11, Ministerium [?: ] um honorifico. Et secundae Corinth. sexto: Ne [?: vi- ] retur ministerium nostrum, Col. quarto : Dicite [?: Arch-po ] , Vide ministerium quod accepisti. Sic [?: prophe- ] bis ministrasse dicuntur prophetando: primae Pet. [?: ] mo. Sic et in veteri Testamento, in tabernaculo [?: ] strasse dicuntur, qui ibi aliquid negotii egeruni: [?: ] mo Paral. sexto: Ministraverunt in tabernaculo [?: ] tico: id est, canendo aut psallendo. Et Samuelis [?: ] do, Samuel ministrabat Domino coram Eli. Sic [?: ] octavo dicuntur Levitae ministrare ministerium [?: ] rum Israel in tabernaculo: i. pro eis. [?: MINIST-MINISTRARE ] , crebro accipitur et de ista [?: ] opera inserviendi in rebus corporeis: in quem [?: ] Act. sexto septem ministri delecti fuerunt, ut [?: ] bus eleemosynas et necessaria curarent, quales [?: ] ferme sunt praefecti aerarii. De talibus diaconis [?: ] pit Apostolus ad Timotheum et Titum scribena [?: ] sensu dixerunt Apostoli, Actor. sexto , Non est [?: ] nos ministrare mensis. Cum Christus dicit Ioan duodecimo : Si quis mihi ministraverit, volo ut [?: ] sum, ibi sit et minister meus. habet ea vox [?: com- ] significationem, sed tamen per metaphoram [?: sig-uerum ] cultorem et cultum Dei. Ministerii [?: ] , [?: ] strumenta tabernaculi: primo Paralip . [?: viges- ] vo, pro omnibus vasis ministerii: id est, [?: divers- ] nisteriorum tabernaculi. Christus vocatur [?: ] circumcisionis, Romanorum decimo quinto [?: ] gatus aut servus divinitus missus, ad [?: praest- ] is divinas promissiones et promissa bona, [?: ] demptionem, etc. Sic et Heb. octavo vocatur [?: ] (id est, Christianorum) minister: non [?: caelo- ] [?: ] dam exponit. quod ex praecedentibus [?: mon- ] [?: ] test, cum dicit, eos qui accedunt per ipsum. [?: ] citur, Tanto praestantius sortitus ministerium [?: ] Moses, quanto melioris foederis est mediator, et [?: ] habeat meliores promissiones.

[p. 339] column 653/654 MINOR, et Minimus, pro nullo: ut Matthaei quinto : Si quis solverit unum ex mandatis istis minimis, et sic docuerit, minimus vocabitur in regno caelorum: id est, nullus, aut non vocabitur aut numerabitur inter salvam dos. Sed de hoc Hebraismo in Regulis comparativi dixi: quod videlicet interdum aliquibus inferior gradus tribui videtur, quae tamen prorsus tollantur aut negentur. Minor pro indigno aliquando ponitur Gen. 32, Minor sum cunctis misericordiis tuis: pro, inferior, vel indignus tuis beneficiis. Ne minuatur coram te omnis labor, qui invenit nos: id est, ne videatur tibi parvus. Collegerunt multiplicans et minvens, Exod. decimo sexto . id est, alius plus, alius minus. Et mox: Non superabundavit multiplicans. id est, qui multum collegit. Minor pro iuniore, etiam in Sacris, sicut et in prophanis autoribus, ponitur: ut Cato maior, Cato minor. Minimus aut parvus potius erit in mille, et exiguus in gentem robustam: allusio est ad procreationem et augmentum posteriorum. Sed sic vaticinans de regno Christi, dicit etiam minimos doctores esse conversuros multos homines: quia doctores quasi Patres, auditores vero quasi ab eis geniti habentur: ut et Paulus loquitur. A `minore ad maiorem, aut contra, simpliciter significat omnes, non exclusis parvis aut magnis: Ieremiae octavo , 31, 42. Actor. octavo et vigesimosexto. Qui est minor in regno caelorum, maior est Ioanne: Matthaei 11. Christus ibi vocat se minorem aut minimum in regno caelorum, vel opinione hominum, qui leviter de eo sentiebant, statuentes eum nequaquam Ioanni comparandum esse qui Hebraismus est usitatus. Vel, quia venit ministrare, et non ministrari: vel denique propter exinanitionem. quia factus est peccator, et denique ministri aut legati personam sustinuit, non aequalis cum patre: alibi dicens, Pater maior me est. Paulus vocat se Apostolorum minimum, primae Corinthior. decimo quinto , et Ephes. tertio : quia postremo conversus est, et fuit persecutor, ut ipsemet huius sui epitheti rationem exponit. Forte tamen etiam respicit in [?: -d ] , quod solus cum Christo non est versatus: denique potest etiam ad communem aliquorum opinionem alludere videri. Illum oportet crescere, me autem minui: Ioan tertio . id est, famam Baptistae necessario accidit obscurari effulgente gloria Christi, sicut et stellae et luna minui videntur praesentia solis: cum per se non minuantur, sed tantum comparatione aut relatione. Posset tamen videri respicere ad finem sui ministerii, cum vel maxime tunc functio Christi cresceret. Vel denique loquitur de interitura falsa opinione Iudaeorum, qui putaverant eum esse Meschiam: quae ipsius [?: -orte ] et Christi miraculis ac praedicatione redargueatur. Minuisti paulo minus angelis, Psal. octavo: quod epistola ad Hebraeos explicat de Christo, qui in sua in [?: --ruatione ] et passione fuit exinanitus et humiliatus infra angelos et homines, ut qui omnium peccata susti [?: --it ] , et eo redactus fuit ut se vermem, non hominem vocaret, et non haberet ubi caput reclinaret, atque abeo longe infamissimo supplicio, ut omnium scelestissimus, interiret. Non minventur omni bono habet vulgata versio, Psalm. trigesimo tertio . in Hebraeo est, non destituentur.

MIRABILE, Hebraice פלא Pele significat, quidquid est â communi cursu vitae aut naturae valde [?: alie- ] : eoque plerunque de extraordinariis operibus [?: ] dicitur. Nec tamen raro etiam de hominum reb. operibus usurpatur, ut ex sequentibus exemplis [?: li-bit ] . Mirabile interdum ponitur pro impossibili re et opere: ut Genesis decimo octavo , Num quid erit mirabile â Domino verbum, dicit Deus de risu et [?: in- ] delicate Sarae, non credentis se parituram. Erat quidem illud opus Dei mirabile per se, sed non erat mirabile aut impossibile Domino. Mirabilia facere, est talia operari, quae creaturarum vires et captum superent et de quibus merito homines mirentur. Psalmo 72, Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus. Mirabilia Dei narrare, est celebrare Deum de suis operib. Psalmo nono , Narrabo omnia mirabilia tua. Mirabilia Dei intelligere, est, non solum ipsum factum utcunque percipere, sed etiam consilium ac voluntatem Dei in eo, et finem seu scopum tanti operis: ut Psal. 106, Patres nostri non intellexerunt mirabilia tua in Aegypto. Sic Meditari in mirabilibus Dei, Psal. 119 Ibidem: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua, Mirabilem se praestitit in adiuvari, donec roboratus est: 2 Paralip. vigesimo sexto . id est, mirabiliter crevit, et mirifice sibi auxilia comparavit. Mirabilior mihi fuit amor tuus super amorem mulierum. secundo Samuelis primo . pro, mirifice te dilexi, atque adeo magis quam dilectam sponsam. Mirabilior est scientia a me, Psalmo centesimo trigesimonono . id est, longe superat captum meum. Mox aliis verbis idem repetit: Sublimata est, non potero eam: scilicet consequi. In mirabilibus ambulare, est, grandia quaedam affectare, et (sicut Paulus inquit) sapere supra id quod oportet. Psalmo centesimotrigesimoprimo, Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus supra me: id est, supra vires et sortem, aut conditionem et vocationem meam. Mirabilia Dei, etiam admirandae plagae et miracula interdum dicuntur. Exod. tertio : Percutiam Aegyptum omnibus mirabilib. meis, quae faciam in medio eius. Sic et Mich. septimo, Iuxta dies egressionis tuae ex Aegypto ostendam eis mirabilia: pro, talia mirabilia opera edam, sicut tunc, etc. In mirabilibus descendere, Thren. primo: Descendit Hierusalem in mirabilibus, non est qui consoletur eam. id est, mirabili modo afflicta est. MIRIFICO, pro admirabile facio. Psalmo 17. Mirifica pietates aut benignitates tuas servator sperantium in te: id est, iuva ac libera me saepe et potenter, ut omnes merito mirentur. Sic et Psalmo trigesimoprimo: Mirificavit misericordiam suam mihi, tanquam in urbe munita: id est, plane mirifice defendit ac conservavit me, perinde ac si me in munitissima civitate collocasset. Sic mirificare consilium, est admirabili consilio rem agere. Isaiae vigesimooctavo : Hoc egressum est a Domino, qui mirificavit consilium et magnificavit sapientiam. Mirificari DEUM in aliquem, aut cum aliquo, pro admirabiliter agere, sive iuvando, sive etiam puniendo eum. Iob decimo : Revertêris et mirificaberis in me. id est, mirifice me affliges. Isaiae vigesimonono : Praeterea addo, ut mirificem cum populo isto mirabile et miraculum: id est, mirabiliter puniam eum. Mirificare, absolute, pro mirabiliter agere. Iud. sexto : Praeterea mirificavit angelus, Manoa et uxore eius intuentibus. Sic mirificavit nobiscum ad agendum, Ioel secundo. id est. qui nos mirabiliter iuvit. Mirificavit Dominus sanctum suum, Psal. quarto. id est, mirifice cum eo agendo, fecit eum mirabilem: vel potius, segregavit sibi sanctum suum. Accipi solet in bonam et malam partem. Nomen meum mirabile est, dicit Angelus Genesis trigesimosecundo, et Iudicum decimotertio . id est, Cupis scire, quis sim? hoc vero tibi perdifficile est, ut maxime nomen meum tibi ederem. Idem igitur est, quod noticia mei longissime superat captum tuum. Ubi sunt mirabilia eius, Iud. sexto : pro, cur non facit nunc quoque mirabilia, ut olim? Locutio alioqui etiam in aliis linguis nota est, ubi pristinae vires, virtus etc. Deus est mirabilis in sanctis suis, Psalmo sexagesimo octavo . id est mirabiliter cum eis agit, eos regit ac liberat. Mirabilium facere memoriam, Psalmo centesimo undecimo , Memoriam fecit mirabilium suorum: id est, Verbo et solennitatibus festorum consecravit memoriam suorum mirabilium factorum, [p. 340] column 655/656 eductionis ex Aegypto Paschate, datae legis Pentecoste, etc. Mirabile in oculis alicuius: id est, valde mirum, aut etiam absurdum ei videtur. Psalmo centesimovigesimooctavo , Matthaei vigesimoprimo , Marci 12: Lapis quem reiecerunt aedificantes, factus est in caput anguli: hoc est mirabile in oculis nostris.

MIRACULA etiam vocantur signa, prodigia et virtutes, ut finis miraculorum monstretur. Dicuntur igitur Signa, quod aliud repraesentent quam quod cernitur, ut quae nihil aliud sint quam verae doctrinae sigilla: Prodigia, quod novum et insuetum aliquid exhibeant: Virtutes, quod excellentis illius divinae virtutis extraordinarium specimen edunt: aut quod vis ac virtus Dei in illis cernitur, ut recte annotavit vetus interpres: ne quis ista conetur curiosius tanquam diversas species distinguere.

MISCERE se cum aliquo, saepe significat litigare, contendere, confligere. Deuteronomii secundo, Ne misceatis vos cum eis in lite: id est, ne irritetis eos. Ibidem: Neque, misceas te cum illis bello, Sic et Graeci Miscere, tum pro conversari, tum et pro confligere usurpant. Miscere lites, pro excitare. Proverbiorum decimo quinto , Vir iracundus miscet lites: id est, excitat contentiones, movet rixas. Sic Proverbiorum decimo octavo : Labia stulti miscent se rixis. Miscere se cum cedris, est talis locutio, ac si dicas, multum habere negocii cum cedris. id est, habitare in domibus cedrinis. Ieremiae vigesimosecundo : Nun quid regnabis, quod tu misces te cum cedris? id est, quod tibi regaliter struis cedrinas domos? sicut ex talibus lignis regiam in Persepoli extructam fuisse, Curtius scribit. Quomodo miscebis te cum equis: id est, cursu contendes cum equis, cum a peditibus vincaris? Non miscebitur alius laeticiae cordis: Proverbiorum decimoquarto . Cor cognoscit amaritudinem animae suae, nec immiscebit se laeticiae eius alienus. pro, unusquisque proprie sentit sua gaudia, et suos dolores: alii non admodum fiunt eorum participes. Lucae decimotertio , dicitur Pilatus quorundam Galilaeorum sanguinem miscuisse cum eorum sacrificiis: id est, inter sacrificandum eos iugulasse, ut simul cum pecudum oblatarum sanguine, etiam sacrificantium sanguis flueret: sicut ille inquit, ‘— Qui patrem obtruncat ad aras. ’ Miscere vinum, saepe significat propinare: quia propinantes fortibus illis vinis, et pro more illius regionis affundebant aquam. Proverbiorum nono : Miscuit vinum, et proposuit. Et mox, Bibite vinum quod miscui: id est paravi. Potum fletu miscere, est aliquem in maximo luctu versari, ita ut etiam inter bibendum ei fluant lacrymae. Psalmo centesimosecundo: Cinerem quasi panem comedi, et potum meum cum fletu miscebam. Vinum mixtum, corruptum dicitur, et per metaphoram res bonas vitiatas notat, praesertim doctrinam. Isaias capite primo, de perditis moribus et corrupta religione Israelitarum inquit: Vinum tuum aqua mixtum est, et argentum tuum mutatum est in scoriam.

MISERICORDIA, et misereri. Misericordiam videtur componere Augustinus libro de Civitate DEI nono, ex miseria et corde: quod sit passio quaedam cordis nostri ex aliena iniustaque miseria concepta, quae nos impellit ad succurrendum illi. Differt porro a beneficentia ac benignitate, quod illa magis subitum affectum, haec autem magis habituale quid, et tam affectum quam virtutem quandam sonat: qua non tantum miseris, sed et omnibus hominibus recte benefacimus, et benefacere studemus. In Hebraeo sunt quidem duo distincta vocabula חסד Chesed quod magis benignitatem ac bonitatem quandam sonat: et הנם Chanam, quod proprie misericordiam et misereri exprimere videtur: sed tamen saepisime חסד voce misericordiae vertitur. Misericordiam porro a gratia distinguit quidam doctus hoc modo: Gratiae, inquit, nomine intelligo illam gratuitam et aeternam Dei benevolentiam, qui nos in Christo reconciliandos selegit. Eam vero misericordia et gratuita iustificatio consequitur, ut causam effectus consequitur: et hanc [?: ---sus ] pax illa felicissima, quam mundus dare non potest: ut pulchre hosce gradus describit Paulus Romanorum quinto , qui mihi aliquid videtur dicere, tametsi diversissimum quid iustificationem a misericordis esse arbitrer, ut effectum a causa: nec tamen dubitem, saepe aut valde vicinam, aut etiam eandem esse harum duarum vocum significationem. Sed iam etiam de significationibus et locutionibus huius vocabuli, exempla ordine proponentes, agamus.

¶ Misericordia igitur significat primum, uti supra diximus, animi dolorem aut tristem affectionem de alieno malo, quae nos movet, ut ei succurramus. Psalmo quinquagesimoprimo: Miserere mei [?: DE-- ] secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. ubi videmus, DAVID veluti effectum misericordiae ponere deletionem peccatorum. DEUS enim motus misericordia propter CHRISTUM, delet nostra peccata, seu iustificat nos. In hac significatione accipitur, quod CHRISTUS dicit: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Matthaei quinto . In hac eadem significatione accipitur etiam, quod DEUS dicitur esse misericors et clemens. Quod ei cum alias saepissime [?: ] buitur, tum praesertim Exodi trigesimoquarto, ubi longior quidam acervus proprietatum DEI commemoratur: de quibus supra in voce DEI fusius dictum est. Secundo, admodum crebro ponitur pro huius misericordiae effectibus: id est, omnigena DEI, aut etiam hominum beneficentia: ut cum Genesis trigesimotertio dicit Iacob ad Esau, Hi sunt pueri quos DEUS [?: ] est largitus. In Hebraeo est חנם , quasi dixisset, ex misericordia dedit. Ita ibi misereri significat, misericoditer donare. Haec significatio huius verbi valde crebra est. Sic opinor accipi et a Paulo Romanorum duodecimo: Qui miseretur in hilaritate. id est, qui ex misericordia donat pauperibus, faciat id hilariter, et [?: ] quasi dolens et invitus. Genesis trigesimosecundo Minor sum omnibus misericordiis tuis: id est, beneficiis indignus. Sic Genesis vigesimo : Hanc misericordiam facies mecum: id est, hoc beneficium mihi praestabis. Secundum hunc Hebraismum etiam Graeca vox Eleemosyna, quae a misericordia venit, significat ipsum beneficium misericorditer datum. Eadem [?: ] tio est, quod ponitur pro misericorditer parcere [?: ] el secundo: Et misertus est DOMINUS populo [?: ] ubi Septuaginta ἐϕέισατο , pepercit. Sic Genesis decimonono: Eo quod misereretur eius DOMINUS est, misericorditer ut innocenti et cultori suo [?: ] ret. Pro desinere, Habacuc primo: Et semper [?: ] cere gentes non miserebitur, pro, non definet [?: ] misericordia. Sic misericordia, pro misericorditer [?: ] accipitur, etiam in illo celebri dicto Oseae [?: se--- ] , et Matthaei nono ac duodecimo . Misericordiam [?: ] et non sacrificium: id est, flagito potius misericordiam, beneficentiam erga miseros, quam ceremoniam istam operum, in qua vos proram et puppim infeliciae collocatis. Secundo Paralipomen. trigesimoquinto: Reliquum verborum Iosiae et misericordiae [?: ] pro, beneficia et benigne facta eius. Sic et [?: Abs-- ] dixit ad Chusai, Ista est misericordia tua cum [?: ] tuo: pro, Siccine ei benefacis in rebus eius [?: adve- ] [p. 341] column 657/658 Misericordia et veritate expiatur iniquitas, Proverbiorum decimosexto : id est, conversis beneficentia sincera leniuntur poenae temporariae, debitae iniquitati. Saepe enim praemia et poenae suis causis efficientibus, bene aut male factis notantur, ut sic iniquitas suam poenam indicet. Misericordia mea Deus, Psal. 144. id est, fons omnium beneficiorum et bonorum quae mihi contingunt: sicut et arx nostra, ibi et alibi vocatur. Duplicata igitur figura hic est. Primum, quod misericordia pro misericorditer facto ponitur: sic causa notat effectum, et vicissim effectus suam causam: nempe beneficium ponitur pro suo authore Deo. Deus est misericordia: id est, largitor beneficiorum. Sic et 2 Paralipomen. 6, Recordare Deus misericordiarum Davidis: id est, promissionum misericorditer factarum Davidi. sicut saepe ibidem repetitur, Custodi ea quae locutus es Davidi patri meo: non misericordiarum aut bonorum operum quae David fecit. Passiva, non activa significatio est: nempe misericordia passa, non facta a Davide. Deus misericordiae aut benignitatis meae: id est, qui mihi benigne facit, Psalmo 29 bis ponitur, et saepe alias. Deus multus misericordia et veritate: id est, valde beneficus et verax. Sic in voce ELEEMOSYNAE diximus, eam misericordiam significare, misericordem et beneficum. In misericordiis reducere, Ieremiae trigesimoprimo: Cum fletu ibant, scilicet in exitium: sed cum misericordiis adducam eos, id est, benigne et multis beneficiis ornando reducam eos. Misericordia et veritas crebro coniunguntur, tum de Deo, [?: -um ] et de hominibus probis loquendo. Significat autem synceram, constantem et veracem benignitatem, ac beneficentiam. Psal. 100. In seculum misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius. Et Psalmo 92, Bonum est annunciare misericordiam tuam, et veritatem tuam in noctibus: id est, perpetuo celebrare tuam beneficentiam, et infallibiles promissiones. Psalmo 138, Celebrabo nomen tuum super misericordia tua, et super veritate. Psalmo octuagesimo quinto alia quadam ratione istae duae voces aut res coniunguntur: Misericordia et veritas sibi invicem occurrerunt, ac iustitia et pax sese invicem osculatae sunt: veritas de terra germinavit, et iustitia de caelo prosperit ubi misericordia gratuitum Dei favorem aut commiserationem erga nos peccatores indicat: ei occurre [?: ] debet vera contritio et fides, veluti a nobis veniens: quod cum fit, fides adfert nobis iustitiam, qua iustificati pacem habemus. quasi diceret: Deus caelitus offert misericordiam, eam nos vera fide apprehendere debemus. Suprâ in voce Iustitiae accommodavi hoc dictum ad iustitiam novitatis, et etiam ad externam seu politicam iustitiam ac pacem. Auferre misericordiam ab aliquo: pro, desinere eius misereri, desinere ei benefacere. Psalmo 89, Misericordiam meam non auferam ab [?: -o ] neque mentiar in veritatem meam: id est, promissam misericordiam et beneficentiam constanter ac veraciter ei pergam praestare. 1 Regum octavo: Deus custodiens pactum et misericordiam servis suis, qui ambulant in conspectu tuo in toto corde suo: id est, [?: per- ] eis secundum promissa benefacere. Sic misericordiam [?: ] abere, Psalmo decimoseptimo: Genesis 24. Item, [?: -quere ] misericordiam. Rhut. 2, Non dereliquit misericordiam suam cum viventibus et cum mortuis: id est, [?: ] tantum cum viverent, benefecit eis, sed et mortis perrexit esse beneficus. Item, Excindere misericordiam, 1 Samuelis 20. Dare veritatem et misericordiam: id est, praestare benignitatem promissam Iacobo et Abrahamo Sic mittere misericordiam, Psalmo 57. pro, misereri, praestare beneficia. Ieremiae decimosexto : Non dabo vobis misericordiam. Contra Ieremiae quadragesimo secundo: Dabo vobis misericordiam, et miserebitur rex vestri. Lucae 11, dare interiora misericordiam, significat ex animo fieri aut esse misericordem et beneficum, ut in voce Eleemosyna prolixe exposui. Diligit Deus misericordias, aut benignitates: pro, libenter benefacit. Non loquitur de nostris operib. aut meritis, sed de suis gratuitis beneficiis, Mich. 7, inquit enim: Quis Deus sicut tu, condonans iniquitatem, et dissimulans peccatum reliquiis haereditatis suae. Non retinebit perpetuo iram suam, quoniam diligit misericordias ipse: Reversus miserebitur nostri, calcabit iniquitates nostras, et proiiciet in profundum maris omnes iniquitates nostras. Observandum igitur est, ne hic et alibi Evangelica dicta ad legem, opera ac merita, a gratia trahi ab adversariis patiamur. Sic paulo ante dixi de misericordiis Davidis, Facere misericordiam pro benefacere, 1 Samuelis 15. Tu fecisti misericordiam cum populo, quando ascendit de Aegypto. 2 Par. 1. Tu fecisti cum Davide patre meo misericordiam magnam: id est, valde benefecisti ei. Genesis vigesimoquarto : Si facitis misericordiam et veritatem cum hero meo: id est, si serio et ex animo vultis benefici esse in dominum meum. Genesis 21 Secundum misericordiam quam feci tecum, facies mecum. Sic et Ioseph dicit ad pincernam: Facias quaeso misericordiam mecum, ut mentionem facias mei Pharaoni. Et Iacobus ad Iosephum, Genesis quadragesimoseptimo : Fac quaeso mecum misericordiam et veritatem, ne me sepelias in Aegypto. Iosuae secundo: Faciemus tecum misericordiam et veritatem. Sic Samaritanus saucio misericordiam fecisse dicitur, Lucae 10. Christus accusat Matthaei vigesimotertio Pharisaeos, quod negligant iudicium, misericordiam et fidem: id est, nec doctrinam nec vitam suam iudicent, nec sint benefici, ne fidant Deo. Facere misericordiam Dei cum aliquo: id est, ita praestantem ac eximiam sinceramque beneficentiam, qualem Deus mandat. 1 Samuelis vigesimo , et 2 Samuelis 9. Exodi trigesimotertio : Miserebor, cuius miserebor: et ex intimis visceribus commovebor, super quem commovebor. id est meo arbitrio, et non humano merito miserebor hominum, quorum mihi libuerit. Misericordiae nonnunquam adduntur Viscera, idque varie: vel praeponendo vel postponendo, vel construendo eas voces interse, vel etiam simpliciter eas per coniunctionem copulando. Danielis primo: Dedit Deus Danielem in misericordiam, et viscera aut misericordias coram principe eunuchorum. Sic Oseae secundo: Desponsavi te mihi in iustitia, iudicio, misericordia, et miserationibus aut visceribus. Lucae primo : Per viscera misericordiae, quibus visitavit nos. id est, per intimam et summam misericordiam, quae ex ipsis visceribus aut corde proficiscitur. Verum de nomine Viscerum, vel viscerali (ut ita dicam) misericordia, infra suo loco. Misericordias praecipere: id est, promittere et praestare beneficentiam, Psalmo quadragesimo secundo : In die praecipiet Dominus misericordiam suam, et nocte cantio eius erit mecum. Misericordiaam inclinare super aliquem coram rege, Esdrae nono : id est, facere ut rex eius misereatur. Praeparare misericordiam. Psalmo sexagesimoprimo: Misericordiam et veritatem praepara, quae custodiant regem: id est, tu eum tua veraci, constanti et infallibili misericordia custodito ac conservato. Sic roborari super nos misericordiam et veritatem Dei, Psalmo 117. pro solide attribui. Misericordiam protrahere: id est, large suppeditare. Psalmo trigesimo, Protrahe misericordiam tuam cognoscentibus te. Et Ieremiae trigesimoprimo: Charitate perpetua dilexi te, ideo misericordiam protraxi tibi. Recordari misericordiae. Ieremiae 2, Recordatus sum misericordiae adolescentiae tuae: id est, beneficarum promissionum et beneficiorum, quae tibi in adolescentia feci. Sic Psalmo septuagesimoseptimo Numquid obliviscetur misereri Dominus, [p. 342] column 659/660 et retinebit in ira miserationes suas: id est, annon perget Dominus nos fovere ac iuvare, sed sua iusta alioqui ira patietur impediri misericordiam suam, ne sese in nos effundat. Tecum misericordia et veritas: id est, tu praestitisti misericordiam et veritatem. 2 Samuelis decimoquinto , dicit David ad Ethai: Misericordia Domini est, quod non sumus consumpti: id est, ingens Dei beneficium, non nostrum ullum meritum. Dare alicui a Deo misericordiam coram aliquo, Genesis quadragesimotertio : Det Deus vobis misericordiam coram viro: id est, faciat ut sitis ei miserabiles, utque sit ille erga vos misericors, placabilis, benignus. Sic Dari aliquem in misericordias coram aliquo, Nehem. 1. Sic quoque, Accipere misericordiam coram aliquo, Esther secundo. Item Daniel. 1 Dederat autem Deus Danielem in misericordiam et miserationes coram principe eunuchorum: id est, ut ille praefectus ei admodum benignus esset ac favens. Misericordiae uasa, Romanorum nono , ii homines vocantur, in quibus servandis Deus suam misericordiam declarat. Contra Vasairae, in quibus perdendis suam iustam demonstrat iram. Pater misericordiarum dicitur Deus, quia ipse solus vere miseretur, et solus vere consolatur. 2 Corinthiorum primo. In eodem sensu dicitur Deus dives in misericordia, Ephesiorum secundo. Credo idem Hebraeos dicere, Rabchesed multae misericordiae. Induite viscera miserationum, aut misericordiarum: Colossens. tertio : id est, estote ex imis visceribus misericordes. Secundum suam misericordiam salvos nos fecit, Tit. tertio : id est, non ex merito operum, sed ex mera misericordia. Iudicium sine misericordia ei fore dicit Iacobus, qui non fecerit misericordiam: contra autem qui fecerit, quasi insultaturum iudicio: Iacob. secundo. Misericordiam custodire in mille generationes, Exodi decimoquarto , est, perpetuo pergere tueri pios, piorumque liberos. Misericordes חסדים vocantur pii, quia haec benignitatis et misericordiae virtus maxime conspicua est inter alias, in viris piis. Nam quae erga Deum sunt virtutes, non perinde cernuntur. Psalmo duodecimo : Defecit misericors aut pius, et imminuti sunt fideles. Isaiae quinquagesimoseptimo, viri pietatis aut misericordiae tolluntur. Psalmo quarto: Segregavit sibi Dominus misericordem aut pium. Ut vero vox חסיד Chasid pium, sanctum, aut iustum significat: sic et vox Chesed חסד benignitas aut misericordia, ponitur etiam pro tota pietate aliquoties. ut Isaiae quadragesimo iubetur praecursor Domini praedicare poenitentiam, cuius summa est: Omnis caro foenum, et omnis pietas eius quasi flos campi: Exaruit foenum, et emarcuit flos, quoniam spiritus Domini inflavit in eum. Sic et spiritu ac verbo Dei Baptista omnes istos sanctissimos pharisaeos, scribas et sacerdotes, ut genimina viperarum condemnavit: damnataque eorum iustitia, viam Domino, qui solus est verus agnus Dei, vere peccata mundi tollens, praeparavit, atque adeo eum etiam digito illis monstravit. quod bis fecisse legitur, forte autem etiam saepius fecit. Nullum enim maius obstaculum huic medico est, quam persuasio propriae iustitiae aut sanitatis. Male obscuratus est hic locus a multis, dum non vident hic totam pietatem aut iustitiam hominis significari aut damnari: quam perinde hic florem evanidum vocat, sicut Isaiae sexagesimoquarto Pannum menstruatae. Ob hanc cognationem significationum iustitiae et misericordiae, et quod non tantum Chasid misericors, idem valet quod pius, sanctus et iustus, sed etiam Cha sed iustitiam notat: verterunt eam nonnunquam LXX per vocem iustitiae. ut Genesis vigesimo et trigesimo secundo . Quin et Paulus 2 Corinthiorum nono , loquens de eleemosyna Corinthiorum, inquit: Dominus fructus augeat iustitiae vestrae. id est, beneficentiae. Et Vulgata versio Matthaei sexto inquit, Cum facis iusticiam: cum quidem proprie loquatur de eleemosyna, aut etiam de quavis beneficentia. Quare Isaias aut praecursor Domini praedicto loco totam iustitiam hominis condemnat. Miserationes, οἰκτιρμοὶ , plerunque significantius est quam ipsa misericordia. Graeci versores sic verterunt רחמם , viscera, in veteri Testamento. Sed Paulus nonnunquam separat οἰκτιρμὸν ut Philippens. 2, Collossens. tertio . Verum de hac voce dabitur occasio dicendi in voce Viscera.

¶ Dictum est supra aliquid de discrimine gratiae et misericordiae sed quod non omnino probaretur. Nam licet Paulus Timotheo et Tito scribens, optat in salutatione gratiam, misericordiam ac pacem: et possit [?: ] te ibi aliquod discrimen excogitari, quasi gratia sit generalis ille favor, quo omnes servandos in Christo complectitur: et misericordia sit sequens quidam motus, quo singulorum miseriis motus, eis illam gratiam applicare incipit: tamen saepe videntur eandem significationem habere, idque adeo ut verbum Chanan [?: ] quod a nomine חן Chen gratia derivatur, plerunque per Misereri vertatur: cum idem sonet, si etymologiam spectes, ac gratiari: id est, ex singulari gratuitaque gratia aliquem diligere, quod Apostolus et Lucas per novum verbum χαριτόω, ἀπὸ τῆς χαριτος a gratia deducta, exprimere conatus est: unde vel vicinitas, vel etiam (ut cum Sophistis loquar) identitas significationum gratiae et misericordiae cernitur. Vicina etiam huic [?: ] significatio est vocis Dilectio ac Charitas, cum Deo ergo nos tribuitur. ut cum Christus dicit Ioannis tertio : Ideo dilexit Deus mundum, ut tradiderit unicum filium, ut omnes qui credunt in eum, non pereant, sed habeant vitam aeternam. Sic de eadem dilectione, gratia aut misericordia, Romanorum quinto inquit. Commendat autem Deus dilectionem suam erga nos, quid cum adhuc essemus peccatores, Christus pro nobis mortuus est. Sic et Ephes. primo, pro eodem usurpat dilectionem, benevolum affectum aut beneplacitum voluntatis, et gratiam: ac gratiari aut gratis diligere [?: ] dine ponens, et veluti coniungens istas locutiones, eligere ex dilectione, praedestinare ex [?: beneplacita ] voluntatis ad laudem gratiae suae, gratiari aut gratis defigere in dilecto. Sed de harum vocum vicinitate ac differentia, etiam supra aliquid dictum est, et postea Deo volente aliquid dicetur.

MINCHA Hebraice, proprie munus, significat etiam prophanum. Crebro vero usurpatur de [?: ] quadam oblatione. Fuit quidem usus huius vocabuli in Sacris, etiam ante Mosen: et Abelis et Caini oblationes vocantur Mincha. Sed postea Moyses vocabulum Mincha potissimum oblationes ex puriore farina, [?: ] similam vocant, factas. Varia vero fuerunt [?: sacrif-- ] inter alia etiam fuit unum ordinarium ac perpetua quod et iuge est vocatum. Nam alia pleraque aut [?: ] tione festorum, aut personarum offerentium fiebant. Hoc igitur perpetuum ordinarium aut iuge [?: sacrif- ] describitur potissimum Numeri vigesimooctavo. Constabat autem duobus agnis anniculis, [?: quo- ] nus mane offerebatur, alter vesperi cum adiuncto in Mincha, quod erat similae perfusae oleo decima per Ephi. Hoc sacrificium et munus iuge, ordinarium aut perpetuum praedicit Daniel capite nono , undecimo et duodecimo , aboliturum esse Antiochun et Antichristum, et contra in templo collocaturum abominationem desolationis. Quomodo autem id [?: ] verit Antiochus, et in locum huius sacrificii totius [?: ] cultus Iudaici erexerit gentilem abominationem, [?: ] solantem veram religionem et Ecclesiam, notum [?: ] ex historia Machabaeorum. Quomodo etiam porro Antichristus Romanus aboleverit [?: verum ] [?: ] [p. 343] column 661/662 Dei, et praesertim puram praedicationem doctrinae caelestis, ac unicae oblationis Christi, substituta sua abominatione Missae et falsae doctrinae, quamque veram pietatem ac Ecclesiam foedissime vastaverit, et quam id longo tempore duraverit, multorum scriptis Dei beneficio expositum est. Factae vero sunt ab eruditis variae applicationes huius prophetiae, ad plures eventus: sicut sane verisimile est, Spiritum sanctum in plures cribrationes Sathanae respexisse, ut solent aliquando tales prophetiae in plura tempora respicere. Inter alia vero illud quoque mirabile et notabile est, quod sicut in fine Danielis tribuuntur huic abolitioni iugis sacrificii, et durationi abominationis, 1290, hoc est, sesquiquatuor anni: ita etiam Apoc. 11 praedicitur fore, ut atrium templi conculcetur quadraginta duobus mensibus: et capite 12, ut mulier, id est, religio pura et Ecclesia, cogatur aufugere in solitudinem, et sese ibi occulere 1260 diebus. et denique cap. 13 in dicatur, datum esse Bestiae tempus agendi et blasphemandi mensium quadragintaduorum, quae omnia correspondent et designant tempus sesquiquatuor annorum. Duravit vero, seu in praecipuo vigore fuit, illa horribilis vastatio Ecclesiarum, quae facta est per Interim magnum, ac parva, seu Adiaphoricas corruptelas, itidem circiter sesquiquatuor annos, nempe a medio 1548, usque in finem 1551. Nam mox initio 1562 conversa sunt arma obsidentium Magdeburgam, qui Papistarum nomine potissimum pugnabant, contra ipsos: coepitque conticescere magnum ac parva Interim, et eversae Ecclesiae denuo instaurari, ac purae doctrinae passionisque Christi praedicatio (quae vere est iuge Deoque gratissimum sacrificium) redintegrari.

Quare dubium non est, prophetiam Danielis etiam ad illam longe tristissimam et perniciosissimam Ecclesiae vastationem pertinere, quae tempore Interim eiusque spuriorum accidit. Papistae dicunt, Antichristum esse aboliturum ad tempus eorum Missam, et id contendunt esse iuge sacrificium. Verûm id non est possibile fieri, cum sacrificuli queant singuli in suis angulis, clam suas missas murmurare. Proculdubio autem ad praedicationem verbi Dei pertinet, quod sola ea facit vigere ac celebrari illud vere iuge ordinarium ac perpetuum sacrificium inde ab initio mactati agni Dei, quod semper a condito mundo valuit, et valebit in perpetuum. Est vero praedicatio verbi Dei vel maxime tali casui aut calamitati obnoxia, quia et erroribus contaminari ac corrumpi potest, ut desinat Deo acceptum esse sacrificium: de tyrannorum furore opprimi, quia non nisi propalam, [?: ] in aliqua frequentia hominum recte peragi potest. De hoc mundo, Mincha scilicet praedicationis Christi, praedicit Malachias cap. 1, quod per totum mundum offeretur Domino. Porro quod Dan. cap. 9 dicit, Faciet [?: --ssare ] sacrificium et oblationem mincha, id ex descriptione supra indicata Num. 28 clare intelligitur. Sacrificium enim notat mactationem agni, nempe Christi: oblatio Mincha vero, adiunctum similaginis oblationem: quod forte denotat praedicationem verbi, et totam religionem.

MITIS, aut mansuetus. Eadem vox עני Ani, iam mitum ac mansuetum significat, iam etiam afflictum. [?: Ra- ] istius coniunctionis diversarum significationum est, [?: ] quod res ipsae multum coniungi solent. Plerunque enim afflictiones minuunt superbiam, et reddunt homines leviores. Afflictum igitur significat haec vox Psal. [?: ] . Non est oblitus Dominus clamoris afflictorum. Et Psal. 22: Comedent afflicti, et satura buntur. Sic Psa. 76, Ut servet omnes afflictos terrae. Et Isaiae 11, Et arguet in rectitudine pro afflictis terrae, aut afflictos terrae. Porro mansuetum aut mitem plerique interpretantur, cum [?: ] . 12 Moses dicitur fuisse mansuetissimus prae omnibus hominibus quae significatio proculdubio verior est. Alii intelligunt dici, eum fuisse omnium afflictissimum. Sic accipienda est vox haec Psal. 37, Mites aut mansueti possidebunt terram: quod dictum Christus Matth. 5 recitavit. Sensus autem est, impios putare obtineri terram serviendo et grassando contra ius ac fas: verum Deus (ut est in praedicto Psalmo) tandem illos perdit, et mitibus aut mansuetis quietam rerum possessionem relinquit. Sicut Christiani tandem obtinuerunt regna et provincias extinctis Ethnicis, et oppressis divinitus Iudaeis, quorum utrique aliquandiu horribiliter in Christianos sunt grassati. Mites vero non dicuntur in Sacris literis isti molles et ignavi, praesertim in rebus ad publicam utilitatem et gloriam Dei pertinentibus iudicandis. Quo titulo nunc sese subtiles quidam Epicurei venditant. Videmus enim Mosen, mansuetissimum hominem, patienter quidem ferre iniurias sibi privatim illatas, sed in asserenda gloria Dei et vera religione longe acerrimum et austerissimum esse. Verum non est iam nostri instituti, de rebus ipsis accuratius disserere.

MITTERE aliquem, sicut et Vocare, est, alicui aliquam functionem demandare. Solemus enim aliquem puerum, ministrum, aut filium ex aliorum coetu evocatum, ad aliquam functionem ablegare. Solebat etiam Deus olim prophetas vocare et mittere. Ierem. 14, et 23: Ipsi currunt et prophetant, ego autem non misi eos, nec praecipi eis. Sic de Baptista scribitur Iohan 1: Fuit homo missus a Deo nomine Iohannes, ut testaretur de lumine. Sic et Moses dicit ad Deum, Mitte quem missurus es: id est, mandaid functionis illi vero Meschiae, aut benedicto semini quem alioqui constituisti mittere, quique id multo rectius expediet, ac de quo mihi paulo ante in tuo nomine Iehova indicasti. Et Christus saepe inculcat, se a Deo missum esse: volens indicare, illam suam functionem sibi esse a Deo iniunctam. Adhanc celebrem vocem, aut potius rem, alludit Evangelista, exponens nomen piscinae Siloan, missus: ac volens indicare, nostram innatam caecitatem non nisi sanguine missi Mediatoris elui posse. Forte etiam Isaiae capite octavo, obiurgans Iudaeos, quod contemptis tacite fluentibus aquis Siloe, quod est missus, magna et turbulenta flumina quaerant, indicare voluerit, eos humilem et crucifigendum Meschiam contemnere, et sibi pingere ac fingere Meschiam gloriosum, praepotentem, armatumque. Sic et illud Silo Gen. 49. Meschiam aliqui interpretantur. Mittere manum, aut extendere, in rem alienam, furari notat, ut supra exposui in voce Manus: ubi et alias huius locutionis significationes, sicut et missionem manus, exposui. Quomodo praedicabunt nisi mittantur? Rom. 10. id est, nisi divinitus excitentur? Mittere significat etiam proiicere, et prorsus obiicere: ut mitti in gehennam aut tenebras exteriores, Matth. 5 et 24. Mitti gramen aut paleas in ignem, mitti pecunias in arcam in gazophylacio, Mittere panem filiorum canibus, Mittere sortem super vestem, Mittere insulsum sal foras, Mittere lapidem in adulteram. Mittamus lignum in panem eius, Hieremiae undecimo: de quo loco multi tam multa philosophati sunt, perperam versus est: cum in Hebraeo proprie sit, Perdamus lignum aut arborem cum fructu suo: id est, excidamus stirpitus Hieremiam, cum suis liberis aut posteris. Mittere significat etiam, aliquid alicui significare, more Hebraeis usitato, qui per antecedentia aliqua, res aut actiones consequentes denotant. ut Iohan. 11, Miserunt sorores Lazari ad Christum dicentes, Ecce quem diligebas mortuus est. Et Actorum 10. Sermonem misit Deus filiis Israel: id est, significavit, nunciavit. Prius enim mittitur aliquis, postea is aliquid indicat iis ad quos missus est. Iudic. 11, Non audivit verba Iephtae, quae misit ad eum: id est, indicavit, denunciavit. [p. 344] column 663/664 Mittere crebrô ponitur sine accusativo, ubi necesse est subintelligi nuncium. Gen. 20: Misit et accepit: scilicet nuncios. 2. Sam. 10, Misit et renunciavit Davidi. Iob 1, Mittebant et vocabant sorores suas. Sic et in hac locutione, Misit Deus de summo, aut de caelo, et servavit nos: 2. Sam. 22, Psal. 17 et 57, subintelligitur angelos suos, aut vim et efficaciam opemque suam. MISSAM suam Papistae deducere conanturâ mittendo, eo quod dicant, se filium in sua illa oblatione ad patrem mittere. Verum eruditiores rectius â missione populi eam deducunt, eo quod tum apud Ethnicos Romanos, tum et in Ecclesia, clare sub finem publici ritus dicebatur, ut et adhuc dicitur, Ite missa est: pro dimissio. Graece λαοῖς ἄφεσις , populis dimissio. Sic Cyprianus remissam peccatorum dicit, pro remissione. Apud nullum Graecum veterem nomen Missae reperitur. unde apparet, falso eam a quibusdam derivari a verbo Hebraeo Mas, tributum aut collationem: alioqui etiam Graecis patribus haec vox nota ac usitata fuisset. Ab illa igitur clara pronunciatione populus coepit Missam denominare. Quae quomodo a prima institutione coenae paulatim in praesentem abominationem degeneraveric, satis vel ipsi eorum scriptores docent, indicantes quam partem quisque homuncio adiecerit. Si libêret divinare, posset forte sacra coena, uno ferculo constans, sic videri Missa dicta, sicut quoduis ferculum missum dicitur.

MNA, et Mina, certum numerum aut pondus pecuniae notans, est vox communis Hebraeis, Graecis et Latinis. Venit autem ab Hebraeo Mana, quod numerare et partiri significat. Reperitur quoque haec vox in Hebraeo textu veteris Testamenti, Esdr. 2, et Ezech. 45, et in Graeco Novi saepissime. De quantitate porro Minae discrepant autores. Ezechiel eam praedicto loco sic describit, vel fortê potius ordinat, qualis aut quanta in illo novo templo esse debeat, inquiens: Siclus autem 20 obolos habet. Viginti sicli, et 25 sicli, et 15 sicli (id est, 60) erunt nobis pro mina una. Monsterus vero super Exod. 30 caput, ita de quantitate huius ponderis et vicinorum scribit: Habent proinde Hebraei in ponderibus hos gradus. Siclus, quem ipsi schaekel vocant, continet grana hordeacea 384. Mina vero, quam et litra vocant, id est libram, habet 60 siclos: hoc est, grana hordeacea 23040. At Kikar, quod nostri talentum vertunt, habet 60 libras, grana scilicet 1382400. Ego autem haec pondera exigens ad pondus Gallici coronati, inveni, uni scutato Gallico respondere grana hordeacea 75. atque in hunc modum siclum continere coronatos quinque, et praeterea grana hordeacea 9. Quod pondus per 60 multiplicatum, consurgit ad 307 coronatos, atque 15 grana hordeacea. Tantum valuit libra aurea apud Hebraeos, si non est error in positione fundamenti, et grana ubique sunt paria et aequalis ponderis. Si rursum multiplices libram per sexaginta, habebis pondus talenti, nempe coronatos 18432. quod tamen est intelligendum de talento vulgari. Talentum autem Sanctuarii fuit duplum ad prophanum, habens scilicet secundum priorem supputationem coronatos 36864. et tantum fuit pondus auri, unde fabrefactum fuit candelabrum cum suis ornamentis et instrumentis. Non convenit inter Hebraeos de libra. David Kimhi dicit illam continere 60 siclos: Rabi Sal. vero scribit Exod. cap. 38. illam continere 25 siclos. Et fortasse nascitur haec dissensio a gemina libra, prophana scilicet, et sancta. Quid porro Graecis ac Latinis Mina aut Mna fuerit, annotant recentiores Vocabularii ex variis autoribus. diligenter verba eorum asscribam: Mina, Graece μινᾶ . Atticum est vocabulum, quo tam in appellatione rei numariae quam ponderalis Athenienses utebantur. Constabat autem ex drachmis Atticis centum: eratque maior Romana libra drachmis quatuor. Nam haec nonaginta sex tantum pendebat drachmas. Fannius apud Priscianum:

Accipe praeterea, parvo quam nomine Graii
Mnan vocitant, nostrique Minam dixere priores.
Centum hae sunt drachmae. quod si modo dempseris illis
Quattuor, efficies hanc nostram denique libram.

Sed hoc de mina nova intelligi debet, quae et [?: S- ] nis mina a quibusdam appellatur. Constat enim, Minam Atticam antiquitus fuisse drachmarum tantum septuagintaquinque: quae actis postea a Solone ponderibunt. Mina vetus appellata est. de qua intelligi debet, quod subdit Fannius apud Priscianum, ‘Attica quae fiet, quartam si dempseris, hinc Mna. ’ Quo tamen in loco Fannius sentire videtur, Minam Atticam eam esse, quae constat 75 drachmis, quam [?: ] Minam veterem vocavimus: alteram vero, quae [?: ] constat drachmis, Minam graecam vocari. Sed hoc [?: ] esse verum, facile Plinii autoritate convinci potest: [?: ] lib. 1. cap. ult. ubi ex professo Atticorum ponderum interpretationem tractat, subdit in fine capitis: Mna, [?: qu-- ] nostri Minam vocant, pendet drachmas Atticas [?: ] Vide plura eius rei testimonia, tam Graeca quam [?: ] na, apud Georg. Agricolam. Quoties autem apud scriptores Minae mentio occurrit, de Mina nova intelligendum est, quae epitriti portionem habet ad [?: min- ] rem seu veterem Minam: quemadmodum et Tales tum maius, ad Talentum minus. Continet itaque [?: Mina- ] si de pondere intelligas, uncias 12, et semissem. Quod [?: ] de re numaria fit sermo, Mina ad monetae Gallicae aestimationem reducta, valebit circiter libras Turonensis 17, et semissem. tantum enim conficiunt 100 drachmae singulae tribus solidis Turonensibus et semisse aestimatae. Budaeus aestimat Minam aureis coronatis 10: [?: quo- ] in idem recidit, modo sane intelligas singulos coronatos ab eo 35 duntaxat solidis Turonensibus aestimari Mina etiam mensurae genus est, qua agri metiuntur: qui et Modius dicitur, et Actus quadratus. Habet in latitudine pedes centum viginti, et in longitudine totidem. Vide Varronem de re Rust. lib. 1, cap. 10.

MODESTIA, proprie dicitur ea virtus, quam [?: ] qui in Sacris ac Theologia humilitatem perperam vocamus: nempe contrariam virtutem superbiae, inhumanitati, arrogantiae et fastuositati: tametsi eam [?: Cixta- ] definiat, quod sit continens moderatio cupiditatem. Vetus interpres plerunque hoc vocabulo expressit [?: ] εἰκειαν , quod potius humanitatem et aequitatem [?: ] cum Scriptura vocet modestum ταπεινὸν et [?: modes- ] ταπεινοφροσύνην : tametsi ταπεινὸς non semper, nec in [?: S- ] quidem, in virtute ponatur, sed aliquando [?: significa-- ] humilis aut afflictae sortis hominem. Aliqui paulo [?: ] rabilius, per Moderationem eandem vocem reddiderit.

MODICUM, Iohan. 16, pro brevi tempore omnes accipiunt: Modicum non videbitis me, et rursus [?: ] dicum et videbitis me: ut vertit Vulgata. Erasmus, [?: ] sillum: Beza paululum. Iohan. 12 legitur in Graeco, [?: ] huc modicum tempus, adiecta scilicet temporis [?: ] Isaiae 10, Quoniam adhuc modicum, pusillum, et [?: ] tur ira furoris mei: id est, brevi. Isaiae 28, Modicum [?: ] modicum ibi: de quo forte in vocabulo REGULA [?: ] cetur. Hoseae 1, Adhuc modicum, et visitabo sanguinem. Iezrael super domum Iehu. In veteri Testamento [?: ] Kimeat, Sicut parum, alii de temporis brevitate [?: ] alia paucitate intelligunt. ut Psalmo secundo, Osculamini filium, ne forte irascatur, et pereatis de via, [?: ] brevi exarserit ira eius. alii vertunt, si vel pandebant. Sic Psalm. 105, Cum essent homunciones numeri, [?: ] si modicum et peregrini in terra: ubi aliqui [?: exp- ] modico tempore. Ego puto paucitatem illorum [?: ] num significari, ut sit idem cum מתי מספר [?: homo- ] nes numeri. Sic et Isaiae cap. 20, Absconde te quasi [?: ] rum ad momentum. Item 51 et 54. Sic etiam [?: Hagg- ] [p. 345] column 665/666 Sic dicit Dominus: Adhuc unum modicum, et ego com-movebo caelum et terram, mare et aridam: id est, post [?: -e ] tempus. Ali qui exponunt id modicum de ali quo facto intercessuro, quod ante illam commotionem fieri debebat. Modicum contrastari: 1. Pet. 1. id est, pauxillum, vel ad breve tempus. Sic et in 1. Pet. 5, Modicum passos. [?: ] alioqui, teste Erasmo Latinis moderatum significat et ven it a Modo. monet igitur ille, versorem vulgarae editionis ponere Modicum pro pusillo.

MOECHUS, et MOECHARI, Graeca vox, sed a vulgata etiam versione usurpata, proprie adulterium significat. Ponitur autem in recitatione Decalogi, in veteri et novo Testamento, pro omni illicita libidine, [?: ] re venerea.

MOISES, per metonymiam crebro legem seu 5 libros Moisis significat, praesertim in novo Testamento. [?: ] 24, Incipiens a Moise et omnibus prophetis, declaravit eis, quod oporteat Christum pati. Iohan. 5, Est qui vos accuset Moises, in quo vos speratis. si enim Moisi crederetis, etc. Act. 15. Moises habet a temporib. antiquis, qui eum praedicent ubique, omni sabbato [?: le- ] . Act. 21, Docens discessionem a Moise: id est, neglectionem legis, vel potius a postasian. Omnes Israelitae sunt in Moisem baptizati, 1. Corinth. 10. id est, illis maximis miraculis sunt in doctrina ac religione Moisis confirmati, eique quasi addicti et obstricti. Filii Israel non posuerunt intendere in faciem Moisis, 2. Corinth. 3. De hoc [?: -abes ] historiam Exod. 34. et dicetur de hac re, sicut et [?: ] velamine Moisis, infra in voce VELAMINIS. Vulgi etiam aliquid separato Libello de hac re, cum Disputatione de Iustificatione impresso. Moisis cathedra, doctrinam ac religionem Moisis significat. Matth. 23. [?: ] cathedra Moisis sedent Scribae et Pharisaei. id est, docent Moisen. Verum de hac locutione in verbo SEDERE. Apoc. 15 dicitur de piis, quod cantaverint canticum Moisis servi Dei. Quaerunt ergo aliqui, quod nam sit illud canticum Moisis? Conveniunt autem verba prima huius Cantici, cum quibusdam verbis initio cantici Deut. 32, quo opinor Apocalypsin respicere.

MOLA, nota vox, significatio ac res est: utpote omnium si non precosissimus, at certe maxime utilis, vel potius necessarius lapis. Christus Matth. 18 facit mentionem molae asinariae, qua oneratum ac gravatum [?: sa- ] sit hominem in profundo maris submergi, quam micam pusillum ab eo scan dalizari. Hilarius dicit, [?: A-i- ] poni pro grandi, quam scilicet ab asinis aut aliis mentis versari oporteat: et non sit parva, quam [?: tru-ilem ] vocant, quae manibus hominum trudi possit. aliqui, et forte rectius, exponunt de inferiore mola, quae quia ignava manet, superiore celerrime volante, et asinus vocatur: et plerunque maior esse solet, sive [?: -ia ] plus atteritur, sive quia non est necesse eam esse [?: -actabilem ] , ut superiorem: sive denique, quia maiori sumptu commutatur: eoque tam crassa ponitur, ut ratus eam mutari sit necesse. Eadem inferior mola, sua soliditate etiam Iobo praebet similitudinem ad exprimendum robur Leviatan, cap. 41. Cor Leviatan firmum est, sicut mola inferior.

MOLERE, alioqui nonnun quam extremam ac miprimam servitutem significat: quia ibi et labor erat ver [?: ] molas continuus, et victus tenuissimus, et insu [?: ] captivitas aut carcer: sicut et in Terentio minae [?: Da- ] servo proponuntur molendi in pistrino, veluti pro [?: -o ] et durissimo supplicio. Hac igitur phrasi [?: uti- ] cap. 47, inquiens ad Babylonem: Tolle molam, [?: ] farinam: dissolve cincinnos tuos, et denuda [?: p-- ] id est, ex summa ista regni dignitate deiiciêris, [?: -sima ] serva. Iob 31, Molat alteri uxor mea: id est, [?: ] [?: ] serva aliorum. Sic Iud. 16 , Philistini [?: Sam- ] molere coegerunt, volentes eum tristissimae servituti ac labori mancipare. Talem infimam molentium sortem etiam illa Mosis locutio ostendit Exod 11, cum narrat, omnes primogenitos esse interfectos a summo seu regis filio, usque ad ancillae molentis. Eandem molentium servorum conditionem et Christus videtur subindicare, cum Matth. 24 extremum iudicium exponens, dicit: duas ancillas ad molam fore, quarum una ut electa recipiatur ab illo iudice, altera ut reproba negligatur: indicans etiam inter infimae sortis homines, quantumvis communi conditione pares, fore maximum discrimen, et mirabilem delectum. Non audiri alicubi strepitum molae, nec cernilumen lucernae, significat extremam devastationem. nam sine istis duobus vivere homines nequeunt. Sunt vero notabilia, quia in currunt in sensus: Lumen procul cernitur, mola longe auditur. Reperitur haec locutio in hoc usu Hier. 25, et Apoc. 18, sed in posteriore loco multo prolixius. Deut. 24 vetat Deus, ne quis suo debitori simul auferat molam superiorem et inferiorem: quod symbolice, aut potius synecdochice dictum videtur, ne quis proximum quantumvis obaeratum, prorsus omnibus necessariis privet. Conterere alicuius molas, Iob 29, et Psal. 58, significat perdere ipsum, aut certe eius potentiam: sumpta metaphora â dentibus molaribus et maxillis, in quibus vis rerum consistit. Ideo autem illi dentes molae dicuntur, quia sicut primi dentes abrum punt et concidunt, ita molares comminuunt, commoluntque.

MOLLIS, ignavum significat Latinis: Hebraei verbo magis utuntur in hac significatione. ut Iob 23, Deus mollivit cor meum: id est, tregit, imbecillum aut etiam pavidum reddidit Hier. 51, Ne forte mollescat cor cor vestrum. Mollis etiam dicitur tener, qui delicate educatus, nec confirm at aut indurat membra asperiore et dura diaeta et exercitio, nec potest perferre aut perpeti ullam iniuriam aut offensionem externam quin mox gravissime laedatur. Sic vox haec accipitur Isaiae 47, Non vocabunt te ô virgo Babel amplius mollem et delicatam In hoc sensu multo prolixius reperitur haec locutio Deut. 28. 1. Cor. 6, negat molles intraturos in regnum caelorum: intelligens impuros cinaedos, qui sese modis omnibus effeminabant, et molliculi esse studebant, ut tanto magis irritarent aliorum Sodomitarum in se libidinem, ut et impurae mulierculae solent. Mollibus indutos, vocat Christus Matth. 11, et Luc. 7, magnates aut satrapas, vel certe satraparum principum ac regum aulicos, quia vestiebantur serico, bysso et syndone, quae sunt mollia tactui: ut de illo praedivite epulone legitur, cum reliquum tenuius vulgus asperioribus vestimentis uteretur: sicut et ip semet Baptista, de quo ibi agitur. Solent autem homines, praesertim tenuiores, taliter vestitos mirari, et ad eos visendos confluere. Dicit ergo Christus, Iudaeos huius rei gratia non de buisse ad Iohannem male vestitum, ac horride viventem venire. Per metaphoram porro, similitudinem aut allegoriam putant aliqui inter pretes significari adulatores, quales plerunque sunt aulici, qui id omni studio cavent, ne illa austera et aspera feritate cuiusquam teneras aures, praesertim vero suorum dominorum laedant: perinde ac si quis asperiore veste talem aliquem molliculum attingeret, aut perfricaret. Talem negat Christus fuisse Ioannem, ut qui et ipsum Herodem obiurgarit de incestu, et sanctissimos illos Pharisaeos genimina viperarum vocaverit, eisque ob sua peccata extremum exitium imminere praedixerit.

MOLLICIES, μαλακία , languor, imbecillitas, ex qua licet non plane decumbant homines, tamen debiles redduntur. De talibus etiam infirmitatibus legitur Matth 4, quod circumierit Christus praedicans et sanans omnem morbum et μαλακίαν , id est, languorem, Proprie alioqui significat languorem ventriculi, minus [p. 346] column 667/668 commode coquentis alimentum, quem alioqui κίττην vocant. Mollis sermo est adulatorius, aut alioqui blandus, quod et prius indicavi. Hinc Proverb. 2 dicitur adultera et scortum mollire sermones suos: id est, mollissime cum suo amasio lo qui. Et Psalm. 55, Leniora fuerunt butyro ora eius, cum habeat bellum in corde: et molliora fuerunt oleo verba eius, cum sint spicula, aut potius stricti gladii: id est, verbis suum amorem et lenitatem simulant, cum in corde pessima meditentur, et moliantur. Contra Iob 40 dicitur de illa feroci belua Leviatan, Non loquetur tibi mollia: id est, non blandietur tibi prae metu. Aliquando tamen mollis sermo accipitur etiam in meliorem partem, cum vera quidem ac utilia dicuntur, sed tamen verbis lenioribus et citra asperitatem ac contumeliam. Proverbiorum 15, Responsio mollis frangit iram. Et 25, Lingua mollis frangit ossa: id est, sermo lenis et prudenter adhibitus flectit iratos, et diluit gravissima crimina aut causas irarum, ipsosque violentissimos conatus iratorum.

MOMENTUM, est brevissimum tempus, quodetiam Latinis authoribus notum et usitatum est: Graece ἄτομον , quasi dicas, indivisibile tempus, ob summam brevitatem. Sed nonnunquam significat etiam quandam circumstantiam rerum, aut occasionem, cum illo brevissimo tempore coniunctam, et quae ut subito sese offert, ita etiam subito evanescit aut praeterit. Act. 1. Non est vestrum nosse tempora, aut momenta temporum. tametsi id obscuritatis versoris culpa acciderit, cum in Graeco sit simpliciter καιρὸς , id est, tempus, cum aliqua opportunitate coniunctum. Idem lapsus est etiam 1. Thessal. 5 1. Corinth. 15 describitur, quod sit momentum in momento, in ictu oculi, in ultima tuba. canet enim, et mortui resuscitabuntur incorrupti, et nos immutabimur. Nunc de phrasibus huius vocis dicamus. Momentum est in furore eius, Psal. 30. pro, brevissima est eius ira erga poenitentes. Sic et Paulus inquit 2. Corinth. 4, Momentanea levitas afflictionis nostrae auget aeternum pondus gloriae. Ad momentum se ab scondere, Isaiae 26, scilicet donec pertranseat afflictio. Sic et Deus dicitur ad momentum abscondere faciem suam, cum ad breve tempus nos affligi, et impios furere patitur: Isaiae 54. Quae locutio convenit cum illa, Modicum me non videbitis. Pavere ad momenta, Ezech. 26. id est, iugiter, assidue. Iuxta parvum momentum, Esdrae 9, Et nunc iuxta parvum momentum fuit misericordia a Domino: pro, subito ac repente misertus est nostri Dominus. Numer. 16. Et consumam eos quasi momento. Exod. 33. Momento uno ascendam in medio tui, et consumam te, id est, subito, repente.

MONS, per metaphoram et alios tropos habet varia significata in Sacris literis: parit et alioqui varias phrases ac Hebraismos, de quibus compendio agam. Primum per metaphoram significat regna ac imperia: ut Hierem. 51. Ecce ego contra te mons pestifer (aut perdens) dicit Dominus, qui dissipas universam terram: et extendam manum meam super te, et devolvam te de petris, et tradam te in montem confusionis. Sic vocat Babylonem, licet fuerit in plano sita, ob altitudinem dignitatis et potentiae, qua, sicut praealtissimus quidam mons, super reliquas civitates et populos eminuit . Montem autem combustionis vocat, alludens ad montem cuius sylvs exuritur. Sic et impiorum tyrannorum regna, ob perpetuas aliorum direptiones et spoliationes, montes praedae vocat Psalmo 76, dicens de monte Syon aut Ecclesia: Illustris es tu, et magnificentior montibus praedae: id est, regnis iniuste grassantibus, et latrocinantibus in debiliores. Sic Isaiae secundo dicitur adfore diem Domini contra omnes cedros, et omnem montem excelsum: id est, quo velit litigare cum eis, arguere et castigare omnes homines: nisi malis de tumidis ac securis intelligere. Sic et regnum Christi admodum crebro mons dicitur, ut Isaeae secundo, et Micheae quarto, In novissimo dierum erit praeparatus mons domus Domini in vertice montium, elevabiturque supra colles, et confluent ad eum omnes gentes. De eodem quoque monte aut regno De dicitur Isaiae 11 et 65, quod nullae ferae ibi nocebunt, inquiens: Non nocebunt neque laedent in universa monte sanctitatis meae, quia repleta est terra scienti Domini. Mons, aut Collis potius Syon in Hierusalem fuit admodum celebris: quia ibi fuit civitas aut [?: ] David, ibi et tabernaculum, cultus et tractatio verbis Dei. Quare crebro mons vocatur sanctus, aut sanctitatis item mons Domini, ac per metaphoram vera piorum Ecclesia, in qua est verus cultus et ministerium verbi, in qua favor Dei, remissio peccatorum, et denique Deus ipse habitat: qua de causa etiam Domus Domini dicitur. Isaiae quarto, Et creabit Dominus super omnem habitationem montis Syon, et super omnem coetus eius nubem per diem, et flammam ignis per noctem. Psal. 48, Laetabitur mons Syon: id est, incolae eius, seu pii. Psal. 3, Exaudivit me de monte sanctitatis [?: ] id est, ex Syon, ubi erat tabernaculum et propitiatorium, ubi Deus se habitaturum et exauditurum [?: p- ] serat et quo omnes orantes respicere iusserat. Sic Ps. 43 petit se reduci in montem sanctum: id est, in arcem Syon, ex suo exilio, ut ibi Deum recte colat cum aliis piis, ubi erat sedes ministerii ac cultus. Sic dicitur Ps. 121, Levabo oculos in montes, unde veniet auxilium mihi. Sic et Daniel. cap. 9 dicit, se orasse pro monte facto Domini: id est, pro instauratione Hierosolymae templi ac cultus, atque adeo verae Ecclesiae. Regnum Christi sub similitudine montis hisce verbis Psal. 68 describit Mons Dei, mons Basan, mons gibbis aut collibus [?: -mens ] , mons Basan: quare exilitis aut insolescitis [?: ] montes gibbosi? Hic est mons Dei, in quo ei complacuit habitare: utique Dominus habitabit in eo in perpetuum: id est, est pinguis et pascuosus sicut mons [?: ] et ita etiam collibus ornatus: eoque cultui et habitationi hominum aptus, non arduus, non praeceps. Intelligenda autem sunt per metaphoram haec omnis spiritualiter. In Psal. 15 et 24 quaerit David, Quis habitabit in monte Domini? et mox pium hominem a suis [?: ] ctibus describit, ubi necessario per montem Deum intelligit regnum eius, vel hoc militantis Ecclesiae, [?: ] illud triumphantis et regni caelorum. Sic vocatur Ecclesia mons Domini, etiam Isaiae 56, Hos inquam [?: ] cam in montem sanctum meum, et exhilarabo [?: eos- ] domo orationis meae: id est, recipiam eos in meum spiritualem populum, et intimam curam. Montes [?: ] dicuntur superbi ac tum entes de sua operum [?: ] ut cum Isaiae 40 dicitur praecursor Domini praeparaturus viam Domino, clamado omnem carnem esse [?: ] gramen, et omnem eius iustitiam esse sicut florem et nidum: id est, praedicando severissime contritione simul vero praedicitur, quod omnis mons [?: deprim- ] et vallis exaltabitur, ut sic via Meschiae [?: praepar--- ] id est, tum superbi ac securi, qui stant suae iustitiae [?: ] erecti sicut montes, deprimentur et prosternentur [?: ] et suorum peccatorum agnitione: tum contra nimis [?: ] tritione depressi, ac veluti desperabundi, qui [?: qu- ] profundis miseriarum iacent salutari [?: common- ] agni peccata mundi tollentis erigentur. Sic [?: po- ] [?: ] excelsos cedros et montes Isaiae 2 exponere.

¶ A'montibus variae hypotyposes et similitudines et etiam prosopopoeiae petuntur in Sacris: ut Psal. [?: ] Flumina plaudant manu, simul montes exultent [?: ] iubilent. Sic enim ibi Psaltes omnia invitat ad [?: ] ciam, propter adventum et iudicium Domini. [?: ] Isaiae 55. Siquidem cum laeticia egrediemini, et cum [?: ] [p. 347] column 669/670 deducemini. Montes ipsi et colles prorumpent coram nobis in laudem, et manu plaudent omnes arbores campi. Vicinum huic est, quod Psal. 72 dicitur, in adventu Meschiae montes producturos pacem, et colles iustitiam: ut indicetur amplissima largitas, et veluti abundantia gratuitae iustificationis et reconciliationis, quae hominibus per Christum continget. Contra, aliquando etiam tristis facies montium pingitur, cum Dominus iratus ad iudicium ac poenam venire dicitur. Isaiae 5. Propterea commotus est furor Domini contra populum suum, et extendet manum suam super eum, et contremuerunt montes. Nonnunquam etiam alioqui, ut describatur gloriosa et omnipotens Dei maiestas adveniens, dicuntur montes coram eo dissolui; tremere et accendi ac fumare. Talis admiranda pompa adventantis Dei est Psal. 97. Nubes et caligo per circuitum eius. Et mox, Ignis praecedet eum, etc. Illustraverunt fulgura eius orbem, vidit et contremuit terra: Montes sicut caera dissoluti sunt a facie Domini, a facie Domini totius terrae. Sic etiam montes mox accendi ac fumigare dicuntur. Item Psalm 114, Montes subsilierunt sicut arietes, et colles sicut agni ovium. Tales sunt multae descriptiones terribilis maiestatis Dei. Sunt autem allusiones ad illam tremendam speciem Dei, quae in monte Syna visa est, cum Deus Moysi legem traderet: Exodi 10. Solet et alioqui poesis talem hypotyposin maiestatis divinae hominibus ante oculos depingere. Moyses dicit Psalmo 90, Deum fuisse antequam montes nascerentur, et formaretur terra atque orbis. Et moxidem clarius dicit, A seculo in seculum tu es Deus. id est, tu Deus es aeternus ante mundum creatum, et post eum deletum eris. Montes ergo pars incurrens in oculos, pro tota terra ponitur. Non timebimus, etiamsi terra moveatur, et montes ruant in cor aut medium maris. Quae locutio similis est illi Latinae, Etiamsi caelum ruat: si fractus collabatur orbis, impavidum feriant ruinae. Iosuae 13. Sachar erat in monte vallis: id est, fuit oppidum situm in monte, qui erat in medio vallis, aut potius planiciei. Mons pro locis montanis crebro ponitur, eadem constructione, qua abstractum pro concreto, et eius subiecto. Numer. 13. Iudicum 1, Habitant in monte, id est, locis montosis. Iosuae 13, Omnes habitatores montis, id est, regionis montanae, Iudicum 7, Misit nuncios in omnem montem Ephraim: id est in omnia loca montana. Montes Dei. id est, maximi. Psalmo 36, Iustitia tua sicut montes Dei: id est, immensa. iuxta Regulam alibi positam, quod Hebraei volentes indicare aliquid esse eximium, addunt Dei: sicut Graeci et Latini, Divinum, adiectivum. Cacumina montium. et penetralia terrae, Dei esse dicuntur Psalmo 95. id est, omnia esse ipsius, et in [?: -ius ] potestate, summa et ima. Mons Synai saepe vocatur mons Iehovae, aut Domini quia ibi Dominus toties apparuit, et tam multa miranda fecit. Numer. 10 Profecti sunt a monte Domini. Idem et mons Dei nominatur, Exodi 31 et 18 , et est idem qui et mons Horeb. Incurrere se [?: ] montem sanctitatis Dei, Psalmo 99, est eiusve [?: ] religionem ac ministerium agnoscere, accipere et sequi. Allusio autem est ad mandatum et morem orantum Iudaeorum, qui incurvati versus montem Syon, [?: -t ] ubicunque erat tabernaculum et arca, orabant: sicut et Daniel versus Hierosolymam respiciebat orans. [?: -locare ] fortitudinem super montem alicuius: id est, alicuius fortem ac conditionem florentem confirmare. Psalmis 20. Ego dixi in felicitate mea, Non movebor in [?: se- ] : Domine, in favore tuo attribuisti monti meo [?: ] , abscondisti faciem tuam, et conturbatus sum. id est, confirmasti me quandiu voluisti in meo regno: sed [?: -ox ] ubi subtraxisti manum opemque tuam, subversus [?: ] Idem et de spirituali eius robore aut (ut ita dicam) [?: ] intelligens: Quamdiu Deus benigne favet, stamus corporaliter ac spiritualiter: mox ubi sese abscondit, aut favere desinit, conturbamur et corruimus.

Conteri et incurvari montes secut Hab 3, id est, regna et reges ac proceres vetustissimos. Posses tamen etiam mundi imperia aut regna intelligere. nam Olam utrunque significat. Mons fumans, Exodi 19 et 20, est mons Synai, qui ob illam ignitam praesentiam Dei veluti arsit ac fumavit: qua tanti et tam vicini incendii specie, praeter alia terribilia, populus fuit perterrefactus. Huc alludit Psal. 144, Tange montes, et fumigabunt. id est, solo tactu res summas et firmissimas perdis. Mons [?: ou-m ] , Zach. 6, et in Evangelistis, fuit mons vicinissimus Hierosolymae, oleis consitus, in quo solitus est saepe Christus esse ac orare. Fundamenta eius in montibus sanctis, Dilexit Dominus portas Syon: id est, fundamenta arcis ac civitatis Davidis sunt super Syonem, quasi dicat, sita est in Syone. Posset autem [?: u-deri ] per metaphoram dici, Ecclesiam esse fundatam super fundamenta montium ac petrarum, seu firmissima: seu super fundamentum Apostolorum et prophetarum, sicut Paulus dicit. Super montes stant aquae, Psal. 104. Posses quidem intelligere de nubibus: verum ibi de creatione agitur, ac indicatur species mundi secundae diei. inquit enim: Abysso veluti vestimento operuisti terram, super montes stant aquae, ea loca quae mox fuerunt montes. Mox sequitur opus tertiae diei, cum aliis terrae partibus elevatis, et aliis depressis, facies terrae apparuit: et aquae in infima ac depressissima loca confluentes maria effecerunt. Dicit igitur: Ascendunt montes, et descendunt valles ad locum quem fundasti eis: terminum posuisti eis, quem non praeteribunt nec revertentur ut operiant terram. Hierusalem, montes in circuitu eius, Dominus in circuitu populi sui: Psal. 105. id est, Sicut montes et colles stant passim circa Hierusalem, veluti stipatores et ministri quidam circa regem suum: sic et Dominus castrametatur circa populum suum. Pulchra pictura est. Sic ros Hermon, qui descendit in montes Syon, Psal. 133. Intelligendum ergo: Sic ros Hermon et qui descendit in montes Syon. Sedebo in monte Testamenti, Isaiae 14. Assyrius gloriabatur se expugnaturum Syonem, ac regnaturum ibi. Sic et Satan ac impii iactant se expugnaturos Ecclesiam, et Christum ipsum. Malus in vertice montis, Isaiae 30. similitudine excisae sylvae, ubi vix una aut altera arbor in toto monte relinquitur, sicut in magna navi duo aut tres mali, cum alioqui totus mons veluti decalvatus ac deformatus longe conspiciatur, depingitur tristis devastatio Iudaeorum ad paucitatem relictorum, ubi vix unum aut alterum oppidulum adhuc saluum remanebat. Rivi et fluenta super montes ac colles, Isaiae ubertatem proventuum ac felicem rerum statum indicant. Intellige simul Ecclesiam florentem verbis, et donis ac ministris spiritualibus. Triturare montes, comminuere colles, Isaiae 4. Triturabis et comminues montes, et colles in pulverem rediges: ventilabis eos, et ventus tollet eos. id est, Ecclesia et sancti expugnabunt etiam quosvis praestantes ac praepotentes adversarios. Impingere in montes caliginosos, Hierem. 13. id est, in summas calamitates. Tenebrae enim res tristes et casus adversos significant: tum porro, si quis etiam in parvum lapidem impingit non abit illaesus: at hic impingitur in totum montem. multiplicatur igitur et exaggeratur ingens calamitas: Alii intelligunt de regno Aegypti, in quod Iudaei sperabant: quod sicut olim fuit tenebrosum, educente Moyse populum: sic et nunc frustrata spe opis, relinquetur in summis calamitatibus. Sic etiam dicitur Baculus arundineus. In montibus comedere, est idololatriae vacare: Ezech. 18. nam neglecto templo Domini, passim in montibus sacrificabant: sacrificiis vero addebantur epulae; ut etiam ex 1. Corinth. 10 liquet.

[p. 348] column 671/672 Lapis de monte excisus sine manibus dicitur Christus, aut Christi regnum potius: sicut id ipsemet Dan. 2 exponit. Sine manibus autem excindetur: id est, sine humanis viribus, sapientia aut potentia: quia, ut inquit Daniel, Deus ipse illud regnum excitabit et augebit, ac perpetuo conservabit. Porro ille lapis, contritis omnibus regnis, dicitur evasurus in montem magnum, qui repleat universam terram. Christi enim regnum abolitis aliis, tandem omnia solum obtinebit, et florebit in aeternum. Montes, valles et regiones poni pro hominibus eas incolentibus usitatum est in omnibus linguis. Ezech. 36, Montes Israel audite verbum Domini. Repetitur ibi et alibi locutio haec saepius. Mons Samariae, pro ipsa Samaria ponitur, Amos 6. Dicent montibus obruite nos. id est, vehementer timebunt, et mallent se centies mortuos, et in nihilum redactos: Oseae 10, Lucae 23, Apoc. 6. Abscondere se in speluncis et petris montium, itidem terroris et tristissimi status indicium est, Iudic. 6, Isaiae 2, Apoc. 6. Montes transferre, videtur apud Iudaeos fuisse proverbialis locutio, de re hominibus prorsus impossibili. Quare Dei potentia hoc modo declaratur Iob 9. 28, et Psal. 17, quod scilicet montes transferat. Et Christus Matth. 17, et Paulus 1. Corinth. 13, ad ostendendam fidei efficaciam, sumit locutionem et amplificationem â re inusitata et impossibili, quod ea etiam ipsos montes transferre queat. Alioqui curiose haec dicta de fide ad rem applicantes dicunt, montes esse potentes adversarios, etc. sed nihil tali applicatione opus est, cum verissimum sit, esse amplificationem a re impossibili sumptam: qua ostenditur, credenti omnia esse possibilia de quo genere amplificationum in Regulis Universalibus. Accessistis ad montem Syon, non ad montem Syna ardentem: Hebr. 12. id est, ad Evangelion quod ex monte Syon venit, et omnibus salutem offert: non ad legem terribilem et damnantem, quae perinde est horrenda ut fuit species montis Synai, cum publicaretur Lex. Mons sanctus, vocatur mons Tabor, 2. Petr. 1, ob miranda quae ibi acciderunt. Apoc. 17, dicitur meretrix sedere super septem montes: quod etsi recte exponitur de septem regnis, tamen simul etiam rectissime possunt intelligi septem colles, super quos Roma sita est, ut ita etiam ipsa sedes aut locus Antichristi sit in Sacris literis depictus et indicatus.

MORS, notae significationis vox est, at res ipsa paucis est perspecta. Hinc fit, ut in aliis linguis mors sit tantum privatio huius terrenae vitae, seu separatio animae â corpore. At Spiritus sanctus, qui hanc immensam pestem solus pernovit, latius hac voce in Sacris literis utitur. Primum igitur haec vox significat, istam communem privationem huius temporariae vitae, qua etiam bruta intereunt: cuius significationis exempla sunt innumera in Sacris literis. Secundo, significat omnis generis calamitates et afflictiones, praesertim graviores. Sic Pharao graves illas afflictiones vocat mortes, Exod. 10. Et unus ex discipulis exclamat ad Helisaeum, 2. Reg. 4: Mors est in olla, ô vir Dei. id est, res valde noxia ac mortifera, seu venenata. Simili quadem significatione accipit hanc vocem Paulus Rom. 7, cum exclamat: Miser ego, quis me liberabit a corpore mortis huius? id est, a corpore hanc tam tetram pestem circumferente, quam hactenus depinxi, nempe originali corruptione, aut imagine diaboli, perpetuo in me contra Deum, eiusque legem tumultuante? Ubi longissime aberrarunt, qui id de communi morte acceperunt: ut Erasmus vertit, Miser ego, quis me eripiet ex hoc corpore mortis obnoxio? Nec illud quidem recte factum est, quod pronomen τούτου huius, ad corpus transtulerint: cum Paulus eo monstret illam mortem, de qua ibi toto capite agit, nempe corruptionem originalem Simili ratione accipit et Paulus mortem, pro quovis maiori malo et periculo, 1 Corinth. 15. Cur nos periclitamur omni momento, indies morior. Et 2. Corinth. 11, In mortibus frequenter. Sic et primo eiusdem capite inquit, Qui nos liberavit ex tanta morte: aliqui exponunt pro periculo mortis. sed eodem ferme res redit. Tertio, mors significat ipsam spiritualem mortem, quae admodum multiplex est: nempe primum privatio imaginis Dei, optimarumque virium erga Deum, seu mutatio nostri ex imagine Dei in imaginem Satanae. Secundo, quod privati libertate simus facti mancipia Satanae, ad eius libitum libidinemque captivata. Tertio, quod simus in iusti, ac veluti infames et rei coram Deo. Quuarto, quod habemus Deum, qui est fons vitae, iratum. Postremo, mors sunt poenae temporariae (in quibus est etiam ista communis mors) et aeternae. De hac morte dicitur Genes. 2, In quacunque die comederis de arbore scientiae boni ac mali, morte morieris: quod aliqui declarant, mortalis eris: sed hoc dictum praesentem, et ( [?: ] ita dicam) actu ibi existentem mortem indicat. Complectitur ergo omnes praedictas mortes, praesertim rituales. Harum multiplicium mortium vox ista, alias quidem aliam in Sacris literis significat, alias autem plures, alias etiam omnes: sicut in praedicto loco Genes. 2 Indicabo autem aliquot Scripturae loca, ubi mors in specialibus significationibus usurpatur. Privatione alienarum virium, aut imaginis Dei, praesentiamque ac regnem imaginis Satanae in homine, significat Coloss. 2. Vosque mortuos praeputio carnis vestrae. id est, obrutos carnali corruptione, et carentes omnibus spiritualibus [?: ] bus. Nam praeputium cordis significat illam [?: nati-- ] corruptionem: complectitur tamen ibi simul etiam mortem reatus. Sic etiam Rom. 7, Paulus mortem vocat illud triste ac contra Deum furens malum innatae com--ptionis, aut reliquiarum imaginis Satanae, hocque peculiari quadam emphasi, ut prius dixi. Qui locus diligenter observandus est propter synergistas, qui mortem quidem reatus concedunt, sed liberi arbitrii non concedunt. Verum Paulus voce Praeputii diserte illam ipsam mortem notat. Mortem iniustitiae aut reatus, Ephes. 2 aliquoties inculcat, inquiens: Vos cum essetis mortui offensis et peccatis. Et mox, Cum essemus per offensas mortui, vivificavit nos in Christo. Mortem poena, praesertim aeternae, notat Rom. 1. Qui talia faciunt, digni sunt morte. Et Rom. 6, Finis et stipendium peccati mors est. id est, poenae, praesertim aeternae. Ibidem. Servi estis cui obeditis, vel peccati ad mortem, etc. Omnes vero supradictas species indicat illud dictum, Sinite [?: mo- ] sepelire suos mortuos: ubi prius mortuos spiritualiter, posterius autem corporaliter accipiendum est. Sic etiam complectitur omnes mortes Rom. 5, Per unum hominem intravit peccatum, et per peccatum mors et mox: regnavit peccatum inde ab Adam: et, Unius peccato multi mortui sunt. Item, Unius delicto [?: regna- ] mors: et Sicut regnavit peccatum in morte, aut [?: per- ] tem. In hisce locis tota mors, aut omnes mortis species comprehenduntur. Liberationem ab omnibus [?: ] sce mortibus appellat Scriptura interdum [?: pr- ] rectionem, praesertim Apocalypsis: interdum [?: reg- ] nem, ut Iohan. 3. Nisi quis fuerit renatus ex aqua et spiritu. interdum Nasci ex Deo. Iohan 1 interdum Vivificare aut renovatio, aut condi ad bona opera, plerunque [?: ] liberationem ab innata corruptione indicat. De hac spirituali morte dicitur Iohan. 5: Qui credit ei qui [?: ] me, in iudicium non venit, sed transiit a morte ad [?: ] et 1. Iohan. 3, Translati sumus ex morte ad vitam. Et Iohan. 8 ter repetitur: Si non credideritis, in peccatis vestris moriemini. in quo loco tamen praecipue ultima significatio mortis est, nempe damnatio et aeternum [?: ] tium. nam aliae mortes, id est, corruptio, servitus [?: S- ] nae, reatus seu iniustitia, ac ira Dei, iam antea [?: praec- ] [p. 349] column 673/674 [?: ] . Mors, sicut et Peccatum, pingitur in Sacris literis, tanquam praepotens quidam dominus, aut potius tyrannus, grassans horribiliter in genus humanum. ut hac quasi prosopopoeia tantum malum magis in sensus humanos incurrat, ac ab hominibus intelligi possit. Ideo toties repetit Paulus Roma. 5, quod mors pervaserit aut occupaverit omnes homines, quodque regnaverit et regnet super omnes homines. Et cap. 6, quod mors non amplius dominetur Christo. Et mox 7 et 8 , quod [?: si-us ] liberati a lege et imperio mortis. Item 1. Corint. [?: -5 ] , ex Osea: O'mors, ero mors tua: ubi tua ô mors victoria? Stimulus mortis est peccatum, et noviss. hostis mors abolebitur. Actor. 2. Impossibile erat Christum a morte detineri. Iob 28, Perditio et mors dicunt. Sicut autem mors quasi quidam tyrannus proponitur, ita etiam ei veluti quidam locus, ac quasi regnum adscribitur, et plerunque simul etiam vox Sepulchri aut [?: infer-i ] ponitur. Psalm. 6, Quoniam non est in morte qui [?: -emor ] sit tui, in inferno autem quis confitebitur tibi? Eadem locutio est Isaiae 38. De multiplici morte spirituali dixi supra. Eiusdem generis est, quod omnes impii ac increduli dicuntur mortui, ut 1. Ioann. 3. Qui non diligit fratrem, manet in morte. 1. Timoth. 5, Vidua in feliciis agens vivens mortua est: id est, licet corpore et corporali vita vivat, tamen anima et spiritualiter est mortua. Ioan. 5, Mortui audient vocem filii Dei, et qui [?: -dierint ] vivent: id est, impii et nondum conversi, qui severa spiritualiter mortui sunt, convertentur et vivent. Aliqui accipiunt de mortuis etiam corporaliter, sicut [?: -ox ] loquitur de iis qui in monumentis sunt. Lex dicitur administratio mortis, 2. Corinth 3. quia revera id tantum agit, ut hominibus peccatum, iram Dei, damnationem et mortem aeternam denunciet: atque ita veluti criminalis aut capitalis quispiam iudex eos carnifici [?: ] supplicia dedat. Accipitur igitur ibi mors spiritualiter propoena, praesertim aeterna, Contra, Evangelium est ministerium iustitiae et vitae, quam non tantum annunciat, sed et re ipsa affert, et offert quoque [?: omni- ] in Christum credentibus. Morte mori, est reduplicatio, quae tum vehementiam, tum et certitudinem [?: no-- ] , sicut et aliarum vocum reduplicatio: de quo [?: Hebra-o ] in Regulis generalibus. Sic accipitur de tempora in morte illa lex Moysis, vel Dei potius: Qui maledixe [?: ] patri aut matri, morte moriatur. id est, sine ulla excutione aut effugio, aut spe liberationis occidatur. Sic multo magis illud Dei dictum de tota aut spirituali morte accipiendum est: Quacumque die comederis, morte mo [?: -eris ] . Mortem videre, mortem gustare, Ioan. 8, significat pa mortem, aut mori: sicut et Videre vitam, Ioan. 3. Videre [?: -ona ] Hierusalem, est frui eis. Psalm. 89. Quis est homo [?: -i ] vivet et non videbit mortem, eruetque animam suam de potestate inferni. Luc. 2, Simeonem non esse visurum mortem, priusquam vidisset Christum Domini. Sic fer [?: ] Latini dicunt, Somnum videre. Sed de hac phrasi [?: ] verbo Videndi. Hac eadem locutione utitur Christus etiam, de spirituali morte, Ioann. 8, Amen amen dico nobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem [?: ] videbit in aeternum. Funes mortis, et laqueos mortis, dicat David Psal. 18, et 2. Sam. 22, summa pericula, et [?: in- ] profectos terrores ac dolores. Psa. 116, clare dolores [?: ] significat haec phrasis. Porro dolores mortis Act. [?: ] Petrus ibi agat de Christi descensu ad inferos, ideo aliquid longe tristius et gravius significare, quam [?: -ta ] Davidis gratiarum actione, praesertim cum descendit Christi ad inferos pro quadam humiliatione et [?: affli- ] eius recenseatur. Posses tamen in Psal. 116, de ve [?: ] [?: -oribus ] ac doloribus inferni intelligere. inquit [?: ] Circumde derunt me dolores mortis, et angustiae [?: ] invenerunt me: tribulationem et moerorem invictam. Diabolum dicit Paulus mortis habere imperium, Hebr. 2, quia diabolus et primus autor et inventor est peccati, atque ita etiam mortis, et quotidie auget peccatum, quod est stimulus mortis: et denique ipse potiss. exercet mortem, poenas huius et alterius vite, permittente Deo, hominibus infligens. Hunc igitur autorem mortis, dicit Apost. per mortem (scilicet Christi) ab ipso inventam abolitum: quasi diceret, suo proprio gladio eum esse iugulatum. Ibid. adiungit, Christum hac ratione veluti extincto hoc tyranno, liberasse servitute eos qui perpetuo metu mortis excruciabantur: intellexit vero malam conscientiam, mortem istam temporariam, et praesertim damnationem aeternam: quae dum miseri infideles metuunt, vere intolerabilem servitutem serviunt: sed cognita efficacia mortis ac passionis Christi, hac intolerabili servitute liberantur. Mori peccato, duplicem ac plane contrariam habet significationem. Notat autem hic peccatum potiss. originalem corruptionem. Alias Mori peccato, in dativo casu, est idem quod renunciare peccato, et veluti ociosum ac infrugiferum esse peccato: et tunc metaphorice accipitur verbum Mori. Cui correspondet, vivere Deo et iustitiae: quod est optimum, sanctissimum, et maxime salutare genus mortis. Alias mortuum esse peccatis, in ablativo, significat idem quod spiritualiter mortuum ac perditum in vel ob peccata. Significat enim ibi peccato aut peccatis, causam efficientem, vel ferme instrumentalem. Peccato enim veluti quodam gladio Satan hominem iugulavit: quae mors vere mala est, et quidem aeterna simul. Prioris seu bonae mortis ac significationis exempla sunt Rom. 6. Quid igitur dicemus? permanebimus ne in peccato, ut gratia abundet? Absit. Qui mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in eo? saepius idem in eo capite, idque variis phrasibus repetit. ait enim, nos sepultos esse cum Christo per baptismum. Item, nostrum veterem hominem esse crucifixum cum Christo, ut aboleatur corpus peccati. Et mox, Reputate nos mortuos quidem esse peccato, vivere autem Christo. Item, Peccatum vobis non dominabitur. Item, Liberati a peccato, mancipati estis iustitiae. Et, Cum servi essetis peccati, liberi eratis iustitiae, seu a iustitia, et nunc liberati a peccatis. Hoc mori peccato, Petrus dicit pati in carne: 1. Pet. 4. et opponit ei, Indulgere cupiditatibus hominum. Idem ferme est quod Paulus alibi dicit, Crucifixum esse mundo. Idem est mori carni. Continet vero haec mors, aut mori peccato, seu liberari ab eo plura, de quibus mox in voce Mortificatio dicetur: nempe voluntariam abrenunciationem factam Satanae et peccato, veteris Adami debilitationem per spiritum inhabitantem, et perpetuum conatum ope Dei adiutum resistendi peccato. Porro alterius illius significationis huius locutionis habemus itidem passim non pauca exempla. ut in hoc eodem capite 5 Rom. Christus dicitur semel mortuus peccato: id est, per aut propter peccata totius mundi crucifixus. sicut praecedenti capite dixerat Apostolus, eum traditum propter peccata nostra. Plura exempla, quod homines fuerint mortui aut perditi in peccatis, habentur Ephes. secundo , et Colossens. secundo , quae supra citavi. Legi mori, aut ab ea esse liberum, in voce LEGIS prolixius exposuimus. Sed summarie hoc sentiendum: Legi mori est Primum, ab eius accusatione ac damnatione liberari, quandoquidem habemus qui illi pro nobis satisfecit. Secundo, legi mori est, eam non posse in nobis excitare pravas cupiditates, languefacto veteri Adamo. Tertio, legi mori est, non amplius esse sub eius paedagogia: quando quidem ea usque ad Iohannem regnavit, qui nos ad verum praeceptorem deduxit. Quarto, legi mori est, non quaerere ex ea iustitiam, cognito quod ea impossibilem iustitiam flagitando, nos salvare non possit. Sic Paulus per legem legi mortuus est. Quinto, mortuus est legi, [p. 350] column 675/676 quae iniustis proprie ponitur: quia pii sponte quae recta sunt faciunt. Postremo, legi mori est, omnes istas externas ac caeremoniarias leges non magnifacere, sed in spiritu ac veritate Deum colere. Colossens. tertio . Peccatum non dominatur iis qui legi mortui sunt: quia nec mortem eis secundum legis sententiam infligere potest, cum nulla sit damnatio iis qui sunt in Christo IESU: nec etiam a lege excitari aut irritari, ut tanto plures cupiditates in homine cieat. Absque lege mortuum esse dicitur peccatum, quia nec agnoscitur sine ea, praesertim originale, nec ita servet pravis cupiditatibus. nitimur enim in vetitum: nec etiam perinde irascimur ac fremimus contra Deum, ignorantes eum nobis impossibilia mandare, impossibilemque iustitiam [?: flagitar- ] , et propter non praestitam eam nos ira sua et aeterno exitio onerare. Lutherus habet elegantem similitudinem: Sic originale peccatum veluti sopitum in nobis occultari, sicut ignem in calce viva: sic etiam per legem excitari et exardescere, sicut ille ex calce viva, si aqua perfundatur. tunc enim demum bene dissimulata et latitans malitia sese prodit. Oblivioni traditus sum sicut mortuus a corde, exponunt aliqui, sicut is qui ex utero matris mortuus extractus est: ut cor medium aut uterum matris notet, sicut cor terrae. Umbra mortis, ponitur pro locis horrendis ac periculosis, quae habent quasi praesentem mortem, aut quasi regnum mortis sunt: ut sunt carceres. coniungitur vero plerunque cum tenebris. Per metaphoram porro, transfertur ad spiritualem captivitatem, et extremam Dei ignorantiam, aut impiam religionem. Lucae primo , Ut appareat iis qui sedent in tenebris et in umbra mortis. Sic et Isaiae nono , ac Matth. 4, Populus positus in tenebris vidit lucem magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis lux exorta est eis. Plurimus omnino huius phraseos usus est in veteri Testamento. Hebraice unica vox est Zalmavet, sed composita. Videtur autem habere aliquam similitudinem cum Latino, ubique est plurima mortis imago. Contritio aut confusio mortis erat apud Philistaeos praesente arca. 1. Samuel. quinto : id est, lues, vel etiam perturbatio ac terror ex morbo ortus, perinde ac si hostes urbem caepissent, et per eam grassarentur. Domini sunt exitus mortis: id est, solus Dominus potest suos liberare ex media morte: Psalm. 68. celebrat enim Dei liberationes ex summis malis, praesertim spiritualibus. Exitus mortis igitur, significat liberationes a morte. Filius mortis, et Vir mortis, pro morte dignus, aut morti iam adiudicatus. 1. Sam. 20. Sic et 2. Sam. 19, Non fuit familia patris nisi viri mortis domino meo regi. Item 1. Regum secundo. Vir mortis es, verum non interficiam te hodie: id est, dignus mortis supplicio. Muscae mortis foetere et exhalare faciunt unguentum aromatarii, Ecclesiast. 10. id est, praegrandes illae muscae, quae plerunque tantum in foetidis cadaveribus reperiuntur, si incidant in optimum unguentum, corrumpunt id. Peccatum mortis: id est, dignum morte. Deut. 22, Non est illi puellae peccatum mortis. id est, non admisit facinus capitale, propter quod sit morte punienda. Verum Ioan. in sua Epistola cap. 5. facit mentionem cuiusdam peccati ad mortem, pro cuiusmodi peccatoribus vetat fieri precationem, quia sit irremissibile. Hoc est peccatum quod Christus vocat in Spiritum sanctum quodque negat unquam remitti: quod aliqui exponunt de finali impoenitentia, et agnitae veritatis persecutione. Portae mortis vocantur, ut aliqui volunt, intima terrae viscera, aut latebrae. Iob 38. Nunquid detectae tibi sunt portae mortis, et portas umbrae mortis vidisti? id est, num tu penitus perscrutatus es intima terrae? Primogenitum mortis, vocat graviss. et acerbiss. morbum: Iob 13. Mortibus aegritudinum mori, Hierem. 16. id est, peste, lue. alii, ut Chaldaeus, confectorum fame. Qui ad mortem ad mortem, Hieremiae 43. id est, qui destinati sunt in mortem, illi violenta morte peribunt alii, in exilium abigentur. Eruere a morte, Psalm. 33, Ut eruat eos a morte, [?: ] vindicet eos a fame. Idem videtur bis dicere. [?: ] pascet eos, Psal. 49. id est, dominabitur, perdet eos: sicut bruta pascendo absumunt aut devorant herbam. Prohibere a morte animam alicuius: Psal. 78, Libravit semitam irae suae, non prohibuit aut pepercit a morte animam eorum, sed vitam eorum pesti conclusit, aut tradidit. Sepelire in morte Iob 27, Superstites eius in morte sepelientur. id est, confecti morbis adhuc [?: semi--- ] sepelientur. Pactum cum morte, Isaiae 28, Percussimus foedus cum morte, et cum sepulchro fecimus pactum. id est, minaris nobis mortem et infernum, illi vero [?: ] nostri amici, nihil nobis damni inferent. Sic deridebit Prophetam, poenas Dei denunciantem. Ligamenta morte: Psalm. 73, Non sunt ligamenta in morte eorum alii, pericula mortis. Forte sensus est. Diuturnis morbis ante mortem non excarnificantur. Ligamenta [?: ] qui significant quaevis tristia ac molesta onera, Isa. 51. Ego moriar, Deus autem visitando visitabit vos: Gen. 50 id est, omnino post meam mortem vos felici [?: liber- ] ne inviset. Moriar postquam vidi faciem tuam, Gen. 46. id est, nunc libenter moriar. sicut Simeon canit: [?: ] dimittis servum tuum Domine, viso Meschia. Et audietur sonus eius, et non morietur: Exod. 28. id est, [?: ] sibi Aaron vestem cum tintinabulis parabit, ut exaudietur eius ingressus, nec puniatur morte a Domino, quod [?: ] alioqui accideret. Impius ut moriatur: id est, reus ac digniss. capitali supplicio. Nume. 35, Neque accipietis precium pro anima homicidae, qui est impius ut moriatur. Anima nostra pro vobis ad moriendum Ios. 2. id est, oppugnoramus vobis vitam nostram, quod salui eritis. MORTUUS sum, significat quod Latinis Perii: vel certe mortuum in potentia, non actu indicat. Sic dixit Deus ad Abimelech Gen. 20, Mortuus tu, quia mulier quam accepisti est coniugata: id est, iam iam tibi mors imminet. Sic Genes. 30 Da mihi filios: sin minus, mortua sum: id est, perii, actum est de me. Omnes nos mortui, Exod. 12 id est, omnes periimus, iamiam moriemur, nisi istas expellamus Ecce omnes nos mortui sumus, periimus, omnes nos periimus. de proxima potentia intelligendum est: id est, [?: ] iam moriemur, mors nobis imminet. Mortuus, pro [?: ] vere, Gen. 23. Sepeli mortuum tuum. Item, Surrexit â mortuo suo: id est, a cadavere suae uxoris. Luctus mortuorum id est, qui pro mortuis fieri solet Ezech. 14, Luctum mortuorum ne feceris. Mortui Dei: id est, qui propter Deum sunt mortui Isaiae 26, Vivent mortui tui, cum [?: cad- ] meo resurgent: pro, cum illis qui propter gloriam [?: ] interficiuntur, aut interficientur, resurgam. [?: ] tuos, Ecclesiast. 5, Post hoc ad mortuos, subintell, [?: d-dent ] . id est, morientur postquam diu prave vixerint. Mortiferus, Iob 33, Vita hominis propinquat mortiferis. [?: ] morbis: id est, letalibus morbis. MORTIFICARE et VIVIFICARE, in veteri Testamento est interficere aut servare vivum, aut alioqui extreme debilitare, et contra sanare. 1. Sam. 2, Dominus mortificat et vivificat deducit ad inferos et reducit. id est, vita et mors in [?: ] Dei potestate est. et ipse solet ac potest pro suo [?: ] affligere aut liberare, perdere ac servare, quos vult et 2 Reg. 7, Deficiamus ad castra Syrorum, si mortificaverint nos, moriemur: si vivificaverint nos, vivemus. id est, [?: -mus ] eo, quoquo modo res cadere debeat, seu [?: ] parcant, ac vivamus: seu ut moriamur, quandoquidem alioqui de nobis actum est, ut omnino hic nobis [?: -dum ] fame sit. ¶ Ostendi supra ferme initio huius [?: -cis ] , quam late pateat hoc mortis malum, et quod [?: ] quam solam animae et corporis separationem, aut [?: ] [?: ] ius privationem notet, ut Ethnici et Epicuraei hanc [?: ] et rem intelligunt: sed simul etiam iniustitiam, iram Dei [p. 351] column 677/678 et tristissimum eius sensum complectatur. Inde igitur vis et emphasis vocum expendatur, cum Christus pro nobis passus et mortuus dicitur, ut et grati esse ei pro tanto beneficio, tamque tristi malo nostri boni causa tolerato queamus: et intelligamus quare Christus Dominus tantopere mortem exhorruerit, et apud patrem deprecatus sit. Isa. 53, Dedit sepulchrum eius cum impiis, et cum divite in mortib. eius. Locus est maximi momenti, et tamen obscurus: quem solus Lutherus recte intellexit, vertit et exposuit. De eo iam ego breviter aliquid gramatice annotabo, quandoquidem supra in verbo DARE dictum est de eo prolixius. Dare apud Hebraeos saepe idem valet quod Ponere: quod probare non est necesse. Ponere autem aliquem cum aliquo, aut partem alicuius cum aliquibus, est eum conferre cum illis, aequalem illis censere, et omnino aequaliter cum illis tractare. ut Matthaei 24, et Luc 12 legimus de infideli servo, partem eius ponente cum hyprocritis et cum incredulis. Multo autem magis cum hoc loco Isaiae convenit ille Annae matris Samuelis, 1. Sam. 1, Ne des ancillam tuam coram, vel in facie filiae Belial. id est, ne me censeas et perinde tractes aut obiurges, ut filiam Belial. ne quaeso me pro tali habeas, aut cum tali conferas. Sic et hic Esaias dicit, Christi sepulchrum et mortes esse datas cum impiis et divitibus. id est, comparatum esse Christum in ea parte cum impiis, aut cum divitibus: quae duae voces ibi synonymae sunt. Maxima sane similitudo Hebraismi est, Dari in facie filiae Belial, et dari cum impio et divite, et poni cum hypocrita ac infideli. Porro sepulchrum aut funus pro tota morte ac passione synecdochice ponitur. Dives quoque, quia plerunque vel iniustus est, vel iniusti haeres, crebro in malam partem pro impio accipitur, adeo ut Christus dicat Matth. 19, quasi impossibile esse divites servan Et Luc. 9, Vaevobis divitibus. Et mater eius canit, Deum solere esurientes implere bonis, et divites dimittere inanes. Significat igitur hic dives, impium. Simili Hebraismo et Psal. 82 utitur voce Principis, pro tyranno, Et sicut unus ex principibus cadetis: pro, male peribitis, ut solent ad generum Cereris pauci descendere sicca morte tyranni. Mortes vero ponit ob supplicia naria Christi, quibus in sua passione excarnificatus est ab impiis: adeo ut non una, sed pluribus mortibus effectus dici queat. Diximus alio qui supra, mortes interdum dici quasvis maiores calamitates aut plagas. Sensus ergo praedicti loci Isaiae est quod Iesus perinde coram Deo ac hominibus reatum, ac etiam supplicium ignominiosissimum pertulerit, ac si esset unus de numero impiorum usurariorum, aut rapacium tyrannorum: quo quidem ingens magnitudo humiliationis et exinanitionis Christi, ob imputationem nostrae iniustitiae aut peccati, descripta expressaque est. Hic sensus optime sequentibus convenit, ubi vera eius innocentia asseritur. [?: in-uit ] enim, Cum tamen nihil iniquum fecerit, nec fuerit dolus in ore eius. Quare moriemur, phrasis crebro in Sacris literis repetitur: et plerunque significat, Quare [?: da-imus ] causam nostri interitus? quare nobis nostra [?: cul--- ] exitium accerseremus? Hier. 27, Quare meriemini tu et populus? Sed Gen. 47 bis repetunt Aegyptii ad Iosephum, Quare moriemur coram te? perinde prorsus ac si [?: -cerent ] , Cur permittes nos, te intuente, fame [?: extin- ] ? obsecramus, ne feceris. Da nobis frumentum pro [?: -entis ] nostris, aut quacunque omnino ratione aut [?: con-tione ] tibi libet. Num. 23. Moriatur anima mea morte iustorum, et sint ultima mea sicut illius. id est, utinam sit talis [?: ] , et post mortem felicitas mea, qualis erit piorum in [?: ] . Hic per mortem intelligit etiam ea quae mortem [?: ] : sicut et in Apocal. illi dicuntur beati, qui in [?: ] moriuntur: id est, invocantes Deum per filium, [?: ] spiritum suum in manus eius commendantes. Deut. [?: ] , et Isaiae 8 , prohibet Deus consulere mortuos, sicut Saul paulo ante suum exitium fecit: ubi etiam modus consulendi mortuos attingitur. In Papatu vero, praesertim hisce propemodum mille annis, nulla ferme fuit certior veritas aut religio, quam quae a talibus spectris fuit hominibus indicata: tametsi non mortui, aut eorum animae, sed impostorii spiritus sub specie ac nomine mortuorum apparuerint. Talem religionem et dives ille Epulo aut nebulo, volebat patrem Abrahamum docere. Moriatur anima mea cum Philistaeis, inquit Samson, subvertens templum: et indicans se libenter velle mori, ut modo sese ulciscatur de suis et populi Dei hostibus. Amara mors, 1. Sam. 5 dicit Agag rex Amalekitarum, Ubique accedit amara mors: id est, quae est omnibus hominibus terribilis et acerba, praesertim impiis. sicut et Ecclesiastes dicit: ô mors quam tristis est memoria tua animae, homini pacem habenti in divitiis suis. Porro verbum סר Sar, in praedicto loco Samuelis, non recedere significat, ut plerunque: sed accedere. sicut Gene 19, cum angeli dicuntur accessisse ad Lotum. Non deseruit benignitatem suam vivis et mortuis, Ruth 2. id est, Booz perrexit benefacere non tantum viventi marito ac filiis meis, sed etiam mortuis, dum te ac me eorum desertas viduas iuvat, fovetque. Canis mortuus. pro re vilissima et abiectissima ponitur. ideo clamat. 1. Samuelis 24. David ad Saulem, Cur canem mortuum persequeris? se ita vocans. pro, cur vilissimum homuncionem tanto labore ac periculo insectaris? Sic et 2. Sam. 16 dicit Abisai frater Ioab, ad Davidem, et Semei male dicente illi: Quare hic canis mortuus maledicit Domino meo regi? Transibo et auferam caput eius. Mori sicut homines, Psal. 82: Ego dixi, dii estis, et filii excelsi vos omnes: sed utique sicut homo moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis, id est, ego quidem vos divino officio et honore orno praeficiens vos caeteris mortalibus eaque propter et vos deberetis vos sancte gerere in vestro munere, et ego vobis longe honestissimum exitum largiri. verum ita vos male geritis, ut merito ignominioso exitio instar facinorosorum aut tyrannorum a me afficiamini. Psal. 88. Fui quasi vir cui non est robur, quasi inter mortuos liber. id est separatus ab hominibus et actionibus vitae humanae, non aliter ac si dudum fuissem mortuus Psalm. 118. Non moriar, sed viva et narrabo opera mirabilia Domini. id est, quantumvis iam quasi in morte ac extremo exitio haeream, tamen hic non peribo destitutus ope divina: sed hinc liberabor, ut celebrem mirabilem Dei liberationem ac beneficentiam. Stulti in defectu cordis morientur, Prover. 10. id est, ob imprudentiam ac vecordiam suam peribunt. Sic et mox 15 dicitur, Qui odit increpationem, morietur, id est, in aliquem tristem casum calamitatemve incidet: ponitur specialius verbum Morietur, pro generaliori Male peribit, aut male habebit. Ne prohibueris â puero disciplinam: etiamsi percusseris eum virga, non morietur. id est, etiamsi eum bene flagellaveris, non tamen propterea vel crus vel manum ei franges, vel interficies eum. Sic vulgo Germanice: Steup ihn flucks, er wirdt drumb nicht sterben. id est, nihil magni mali ei inde accidet. Comedendo et bibendo, quia cras cras moriemur: dicunt in Isaia impii contemptores minarum Dei. Sic enim subsannabant illi Isaiae 22 prophetas, praedicentes illis imminens exitium: quod etiam Paulus repetit 1. Corint. 15. Puer 100 annorum morietur, Isaiae 65: exponitur in voce PVER. Vermis eorum non morietur, Isa. 66. id est, mala conscientia et supplicium illorum, quod per vermen arrodentem significatur, erit perpetuum, et nun quam desinet. Id dietum repetit aliquoties Christus Marci 9. Mortui aseculo, Threnor. 3. In tenebris posuit me, sicut mortuos a seculo. id est, iam olim mortuos. Nolo mortem morientis: id est, non delector exilio pereuntium. Item Nolo mortem peccatoris, Ezech. 18, et 33: ponitur mors pro quavis maiori [p. 352] column 679/680 poena aut calamitate huius et futurae vitae, ut et prius aliquoties monui. Mors incircumcisorum, Exodi 28, Mortibus incircumcisorum morieris: id est, sic te perdam prorsus ac miserabiliter, sicut soleo impios Ethnicos effusa penitus in eos ira mea. Alii active intelligunt: id est, in circumcisi tibi inferent mortes aut supplicia, qui plerunque crudeliores sunt populo Dei, immaniusque grassantur. Moab morietur in sonitu, in clangore et voce tubae: id est, peribit in magno tumultu ac fur ore belli, Amos 2. Deus autem non est Deus mortuorum, sed viventium, Matth 22, Cum Deus dicitur esse alicuius Deus, senius est, quod Deus eum curet, foveat, iuvet, et illi vicissim eum agnoscunt ac celebrant. Non potest autem iuvare eos qui iam prorsus nihil sunt, et nihil esse perpetuo perseverabunt. Quare cum Deus sit Deus, vox correlativa ad cultores et eius ope sublevandos, et dicatur Deus Abraham, Isaac et Iacob: necessario indicatur, eos nec iam plane in nihilum redactos, nec perperuo nihil fore, ut Saducaei et Epicuraei de mortuis sentiunt: sed illos aliquando resurrecturos, et integre totaque persona victuros et florituros, ut et illi Deum celebrare, et Deus vicissim eos iuvare ac fovere possit. In locutione igitur, Non est Deus mortuorum, significat haec vox prorsus in nihilum redactorum, seu plane, bolitorum, ut bruta intereunt, et Epicuraei ac Saducaei de interitu hominum cum corpore et anima sentiunt. Patres vestri comederunt manna, et mortui sunt: Si quis ex hoc caelesti pane comedet, non morietur in aeternum, Ioann. 6. id est, Manna illud mirificum tantum corpus ad hanc vitam satiavit et sustentavit, contra mortem aeternam nihil prorsus iuvare quenquam potuit, ac nec quidem contra temporarias huius vitae poenas, aut iram Dei eos in deserto perdentem: quare innumeri ex illis vestris maioribus qui manna comederant, aeterno exitio perierunt. Sed beneficium corporis ac passionis meae, fide perceptum, liberat tum a morte aeterna, tum etiam a temporariis poenis, ac ira Dei. Qui credit in me. etiamsi mortuus fuerit vivet. id est, etiam si ista terrena morte resolutus fuerit, tamen spirituali vita perpetuo vivet. Si granum in terram cadens mortuum fuerit, multum fructum feret: Ioan. 12 pro, si computruerit, et in herbam mutabitur. Ibidem, signans qua morte esset moriturus: id est, quo genere supplicii. Pro iusto vix quisquam moritur, pro bono aut ipsi utili forsitan aliquis mori sustineat: Rom. 5. id est, vix accidit ut quis suam vitam profundat etiam pro iustilsimis: pro eo tamen qui alicui valde est utilis, forsitan quis mori non recuset: At Christus pro nobis tum iniustis, tum ipsi plane inutilibus, vel hostibus potius, mortem oppetiit: quod ingentis amoris et beneficii indicium est. Qui est mortuus, iustificatus est a peccato: Roman. 6. Idem ait Petrus: Qui passus est in carne, liberatus est a peccato 1. Petr. 4 id est, liber est a pravis actionibus huius vitae, neminem amplius laedit, est (sicut Psalm. 88 inquit) inter mortuos liber: aut sicut Anacreon dicit, mortuus non concupiscit: vel sicut Itali, Homo morto non faguera, Ein tode hund beisset nicht. Peccatum revixit, ego autem sum mortuus. id est, veniente lege agnovi magnitudinem peccati. contritus ac in desperationem de mea iustitia adductus lum. Et repertum est mandatum, quod erat ad vitam, cedere mihi in mortem. Rom 7. id est lex quae proprie docet veram iustitiam ac vitam, nunc nostra culpa nihil aliud potest nisi ut nos condemnet, et ira Dei oneret, sicque nobis cedat in mortem. Ibidem, Num igitur bonum factum est mihi mors? id est, num mihi causa mortisac damnationis extitit? Respondet, non proprie aut per se sed per accidens. Mors hic rem mortiferam notat: sicut et cum discipulus Prophetae exclamat, Mors est in olla id est, res venenata et mortifera. Sic prudentia carnis mors est, Romanorum octavo : id est, mortifera, pestilens, exitialis, Sic illud Pharaonis intelligi potest, Liberer ab hac morte: id est, ab hoc pestifero malo. Si Christus est in nobis, corpus est mortuum propter peccatum, spiritus autem est vita propter iustitiam, Romanorum octavo id est, corpus nostrum debet quidem mori propter reliquias peccati in nobis existentis, sed renovatus [?: sp-- ] tu Dei homo vivet propter iustificationem, qua gratia est iustificatus: sed nihilominus etiam hoc ipsum mortuum ac resolutum corpus, denuo gloriose resuscitabitur et vivificabitur, ut ibidem mox additur: Vita haec pro vitali aut victuro ponitur. Assumptio Iudaeorum [?: ] vita ex mortuis, Romanorum undecimo . id est, perinde ingens quoddam bonum afferet toti mundo, ac [?: ] quis ex media morte ad vitam revocatur: seu erit [?: ] de salutaris. Nemo sibi vivit aut moritur, sed Domino: Romanorum decimoquarto . id est vita et mors nostra in Domini gloriam et vitilitatem cedit, utpote [?: ] ius toti sumus: vel potius, ad solius Domini nostri IESU Christi nutum, voluntatem ac praescriptum [?: di--mus ] vitam et mortem nostram, non ad nostrum [?: -tum ] et arbitrium. Quid faciunt ii qui baptizantur per mortuis, si mortui non resurgunt? 1. Corinthiorun decimo quinto. Varie hic locus exponitur ab interpretibus: sed simplicissima expositio est Epiphanii contra Corinthianos: quod intelligendum sit de iis, qui sunt conversi, aut inter catechizandum in mortis accessu baptizabantur, ut saltem mortuis prodesset [?: baptis- ] quandoquidem finis eorum vitae iam adesset. Argumentatio igitur est: Omnes qui baptizantur, hoc ipso fine baptizantur, ut sint Christo coniuncti ac salvi corpore et anima: sed illorum corpus iamiam [?: resolve--- ] , ut non sperent se amplius in hac vita corpore Christi [?: s-ruituros ] , aut eius membra futuros. Igitur aut frustra est talis baptismus, qui ad corpus quidem [?: att--- ] , et suo fine destituitur: aut certe corpus eorum [?: inst--rari ] oportet per resurrectionem. Si unus fuit mortuus pro omnibus nempe omnes mortui fuerunt: 2. Corinthiorum quinto, id est, vetere Adamo efficacia Christi mortificato, Satanae, peccatis et mundo renunciarunt Ibidem 6 Ut morientes, sed ecce vivimus. id est, subinde quidem periclitamur, veluti iamiam [?: pen---- ] sed tamen Deus nos se vat. Si per legem iustitia [?: ] igitur frustra Christus est mortuus: Galatis ecundo. id est, aut passione ac obedientia Christi iustificamur, ut ego doceo: aut nostris operib. ac obedientia legi [?: postita ] , sicut pseudoapostoli contendunt: Si nostris operibus a lege praescriptis et exactis iustificamur, [?: ] volunt, sequitur Christum sine omni fructu esse [?: possum ] : sed hoc est absurdum. Igitur alterum seu [?: -dens ] est falsum. Excitare qui dormis, et surge a mortuis Ephes. quinto id est, convertere ex ista tua [?: spirituale ] morte peccatorum ad Christum. Mihi enim [?: ] Christus, et mori lucrum est Philip. id est, vita haec [?: -rena ] hoc mihi affert, ut praedicem pluribus [?: gent-- ] Christum, eumque glorificem, et regnum eius [?: propag-- ] Mori autem, et esse cum Christo mihi privatim et [?: -to ] lucrosius et optabilius esset, sicut haec mox in sequentibus latius expolit et explicat. Mortui in Christo surgent. 1. Thessal. 4. id est, pie mortui seu [?: credentes ] Christum Sanguis Christi purificabit [?: consc---- ] nostram a mortuis operibus. Hebr. 9. id est, [?: mo- ] et quae a spiritualiter mortuis proficiscuntur. Fides sine operibus mortua est. Iacob 2. id est, carens operibus non est vera ac viva fides. Sensus enim est, non [?: ] opera fidem vivificent, sed quod viva fides ultro [?: ] opera ideo dicit, operibus externis veluti effectis [?: aut ] fructibus quibusdam monstrari, an sit vera aut falsa [?: -va ] aut mortua fides. Cum ergo Iacobus adimit iustificationem fidei soli, non vivae, sed mortuae fidei [?: ] Praeterea operibus iustificari significat iustum [?: ---ri ] : [p. 353] column 681/682 sicut et Psalm. 51, et Paulus dicit de Deo, Ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris. Sic et Paulus concedit Iacobo, Abrahamum iustificatum esse operibus, scilicet coram hominibus. Thomas quoque super hanc Epistolam eodem ferme modo exponit, quod videlicet operibus declaretur iustificatio coram hominibus non autem efficiatur coram Deo. Ut peccatis mortui, iustitiae viveretis. 1. Pet. 2. Ut mortificato vetere Adamo per passionem, ipsi eiusque fructibus valedicatis, et porro pie vivatis. In hoc enim etiam mortuis praedicatum est Evangelium, ut iudicentur secundum homines carne, vivant autem secundum Deum spiritu. Posset videri hic sensus esse, quod in hunc ipsum finem praedicatum sit Evangelium omnibus spiritualiter mortuis, ut licet eorum corpus ac vita haec corporalis necessario ac communi hominum more, morte puniatur ac aboleatur: tamen anima renovata hic adhoc in carne aliquam diu Dei favore fruatur, et pie vivat, et postea in sinum Abrahae recumbat, expectans gloriosam corporis reparationem. Verum de hoc dicto prolixius meam sententiam exposui in vocabulo INFERNI. Nomen habes quod vivas, cum sis mortuus, Apocalyp. 3. id est, non vere pius es, quantumvis videaris aut existimeris esse: pleraque enim tua membra aut mortua, aut certe moribunda sunt, et opera plane imperfecta et languentia: sicut mox in sequenti versu habetur. Beati mortui, qui in Domino moriuntur, Apocalyp. 14 id est, qui pie, aut etiam propter Dominum moriuntur. Et ei paravit vasa mortifera, Psalm. 7 Hebraice, Et instrumenta. id est, sagittas letiferas praeparavit in arcu, ac iam direxit: ut ipsemet mox exponit. Exaltans me de portis mortis, Psalmo nono . idem est ac si diceres, liberans me de media morte, aut summo periculo mortis. Ne obdormiam in morte, Psalmo decimotertio . id est, ne peream, ne inteream, ne ab hostibus meis opprimar. Preciosa est in conspectu Domini mors sanctorum eius, Psalmo 116. id est, quantumvis impii putant piorum mortem vel fortuito accidere, vel Deum eos non admodum curare: tamen Deus eos etiam in ipsa morte plurimi facit, cum ipsis est in tribulatione, eosque tandem mortuos ad se in vitam aeternam accipit. Pedes adulterae descendunt ad mortem. id est, ducunt ad exitium: Proverbiorum quinto. Quisapientiam oderunt, diligunt mortem: Proverbiorum 8. id est, sibimet accersunt exitium neglectioneve [?: -ae ] sapientiae. Mors ascendit per fenestras nostras, ingressa est in palatia nostra, ut extirpet parvulos de vicis, etc. Hieremiae nono . Hypotyposis est, aut prosopopoeia, qua indicatur subitum exitium, quod eis accidit, perinde ac si mors subito per fenestras ad eos involasset in eorum palatia, ubi suaviter victitabant: aut etiam scalis ascendisset, sicut milites expugnantes civitatem. Ante facie eius ibit mors, Habac. 3 in Hebraeo est, praecedit eum lues, et pestifer morbus egreditur de pedibus eius. id est, adsunt poenae divinae, quibus horribiliter impios punit. Incutit autem haec prosopopoeia terrorem, in sensus incurrens. Tristis est anima mea usque ad mortem, Matth. vigesimo sexto . id est, letifera quaedam tristicia me invasit. quae me propemodum interficit, adeo vehemens est. Sic Ioan. undecimo dicit Chritus de Lazaro, infirmitas haec non est ad mortem: id est, non est mortifera, scilicet non sua natura, sed per accidens, ipso revocante eum ex morte. Ad mortem aut ad [?: ] significat ducens ad mortem. Prudentia carnis mors est, Roman. 8, id est, mortifera, exitialis. Sic in praecedenti capite dixerat, Quod bonum est, factum est [?: ] mors: id est, mortiferum, letale. Vide supra Mortem Domini annunciate, 1. Cor. 11. id est, praedicate de passione Domini, eiusque fructibus, et de fide eos apprehendente, credite etiam in eum, et gratias Christo patrique pro ea agite. Stimulus mortis peccatum, 1. Corinthiorum decimoquinto . id est, mors tantum ideo et hac ratione efficax, quia peccato iram Dei provocamus: sicut si quis diceret, Furtum furis armat carnificem, non eius crudelitas, iudex, funis aut gladius, culpa coram Deo attrahit exitium peccati. Christus est factus obediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Non significat illud dictum; quod toto vitae tempore fuerit obediens, usque dum moreretur: sed quod tam studiose obedierit, ut non solum minora in gratiam patris toleraverit ac fecerit, sed ipsam quoque mortem perpeti non recusaverit: idque ignominiosam, et admodum acerbam. Usque ad, non temporis quantitatem, sed obedientiae intensionem notat. Peccatum patratum gignit mortem, Iacob 1. id est, efficit ut Deus nobis irascatur nosque puniat: ac quirit patranti stipendium mortis. Christus stetit ad dexteram Dei, deglutiens mortem, ut vitae aeternae haeredes efficeremur: 1. Pet. 3, ut quidem habet, Vulgata. id est, Christus moriendo mortem destruxit, sublata nempe iniustitia, quae est causa mortis: et contra praestita iustitia, ac obedientia. Non adsunt haec in Graeco praeter primas 4 voces. Significat autem, ut dixi, quod Christus vicerit Satanam, aboleverit peccatum et iram Dei, praestita vera iustitia, atque ita nos aeterno exitio liberaverit, vitaque donaverit. Habeo claves mortis et inferni, dicit Christus Apoc. 1. id est, omnia sunt subiecta pedibus meis, tradita est mihi omnis potestas, etiam ipsum infernum et mortem captivam et incatenatam teneo. Plaga mortis eius curata est, Apocal. 13. pro, plaga eius letifera. id est, Monarchia Rom. nonnihil instaurata est. Mors et infernus dederunt mortuos suos, Apocal. 20. id est, omnes mortui, etiam damnati resurrexerunt, ut iudicentur. Mors hic, quasi ipsum regnum ac potentiam mortis designat. Mors ultra non erit, Apocal. 21. scilicet in altera vita, et in regno Christi non erit ulla calamitas vel corporalis vel spiritualis, temporaria aut aeterna, sed perpetuum gaudium et vita aeterna. Emortuum corpus Abraami, et emortuam vuluam Sarae, Rom. 4. id est, prorsus debilitatum, semimortuum, et plane effoetum. Mors aliquando Somnus vocatur metaph. ob similitudinem: sicut Christus dicit ad Apostolos, Lazarum dormire, et puellam. Usitatam credo fuisse hanc metaph. omnibus Asiaticis. nam et Homerus crebro ea utitur. vocat item Iliad. 14 somnum, fratrem mortis, quia sit similim a mortis imago. Sic et in veteri Testamento saepissime sacau, iacere et dormire, pro mori ponitur. Et Psalm. 13 inquit, Ne unquam obdormiam in morte. MORTIFICARE, supra dixi, aliquando significare interficere, ac prorsus perdere. Sic et in novo Testamento nonnunquam accipitur. ut: Castigamur, sed non mortificamur, θανατούμενοι . id est, non prorsus interficimur. Sic Roman. 8. Tota die mortificamur, reputati sumus ut oves occisionis. Item 1. Pet 3. Mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu: id est, Interfectus ac privatus hac mortali vita. 2. Corinthiorum quarto Paulus ait, Mortificationem Domini IESU ubique circumferentes. id est, ubique propter Christum graviter affligimur. Secundo, Mortificare et Mortificatio significat ipsius veteris hominis aut Adami debilitationem, quae pluribus partibus constat: ut supra ostendimus, cum declaravimus quid sit mori peccato, Est enim primum quaedam eius mortificatio, quod lex nos antea securos conterit, et ad desperationem de propria iustitia ac salute adducit. De illo terrore ac dolore mortis et inferni videtur dicere Anna: Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos, et reducit: ex quibus David saepe petit se liberari, et nova consolatione refocillari. Tertio, est quaedam mortificatio, ipsa renunciatio facta Satanae, peccato et mundo. Quarto, praecipua mortificatio est, quod vetus noster Adam [p. 354] column 683/684 merito passionis Christi, et efficacia inhabitantis Spiritus, debilitatur suo regno, quod habuit in hominem, viribusque privatur, expugnatus ut quidam fortis et [?: armatus ] , qui antea solus possedit atrium suum: de qua mortificatione agitur Rom. 6 prolixe. Quinto, est etiam quaedam mortificatio veteris Adami, cum ei resistimus, ne regnet in nostro mortali corpore per impatientiam in cruce, et per alias pravas cupiditates et pessi. actiones, quas subinde ciet ac molitur in homine: de qua in 6, 7, et 8 cap ad Roman. disseritur, cum inter alia etiam dicitur: Si secundum carnem vixeritis, moriemini (scilicet, morte aeterna:) si spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis. Vivere secundam carnem, aut incedere secundum carnem, aut opera eius facere, seu peccato regnum concedere, est, vivificare veterem Adamum. Contraria opera sunt, eiusdem mortificatio: id est, exuere veterem Adamum seu hominem cum suis cupiditatibus et pristina conversatione, ac deponere mendacium, et induere novum, Ephes. 4. De hac eadem mortificatione etiam illud pulcherrimum Pauli dictum intelli gendum est. Coloss. 2, In Christo circumcisi estis circumcisione non manufacta, dum corpus carnis peccato obnoxiae exuistis per circumcisionem Christi, consepulti ipsi per Baptismum Monachi suas quasdam afflictiones corporis, et porro externas gesticulationes pro vera mortificatione venditarunt, in eo errantes, quia primum ubi innatus morbus inhaereat nesciverunt, eum in sola carnali parte et affectibus cum philosophis ponentes: cum ille vel maxime sit in summa ac nobilissima animae parte, nempe in parte rationali: eoque eum debilitatione ipsius a Deo conditae naturae expugnare sunt conati. inde vigiliae, cilicia, flagellationes, ieiunia, cibi corruptissimi, et similia. Secundo, cum toti ad opus operatum delapsi essent. putaverunt istas externas pietatis laruas, vestes loca, ritus, motus ac gesticulationes plurimum ad mortificationem facere. Verum Deus, qui dixit, Non occides, nequaquam praecepit tristia media, longas vigilias, nuditates ac frigora, et comestionem cinerum, ut de quibusdam monachis legitur: aut, ut Franciscus sese nudum in nivem abiecit (vel ut quidam etiamnum, praesertim Hispani) more Baalitarum semet flagellis et scorpionibus consauciarunt, Nimis facile etiam validissima natura frangi potest. Sic sane potatores ac scortatores corpus suum mortificant et enervant. Vult autem Deus, ut ipsum veterem Adamum cum suis concupiscentiis et pravis conatibus, cui Deus est stulticia, et huius sensus est hostilitas erga Deum oppugnemus et iugulemus, iuxta illud: Qui sunt Christi, carnem crucifixerunt cum affectibus et cupiditatibus, Gal. 5. Sed pro Grammatica huius vocis explicatione haec dixisse sufficiat.

MOVEO verbi Hebraismi, magna ex parte supra in voce Caput et Commoveo, ac alibi expositi sunt: hic tamen nonnullos recensebo, partim ex superioribus repetens, partim etiam novos adiiciens. Moveri et commoveri in Sacris saepe significat, non tantum in periculum incidere, sed etiam in aliquam gravem calamitatem, ac veluti ruinam: sicut contra stare, in omnibus ferme linguis florere ac bene habere significat. Nec etiam Latina lingua hunc idiotismum ignorat. ut testatur locutio Moveri aliquem loco, aut suo loco vel ordine: et contra, obtinere suum locum, tueri suum locum. Psalmo decimo quinto : Qui facit haec, non movebitur in aeternum. Et Psalmo undecimo : Dixit impius in corde suo, non movebor in generationem et generationem. Sic accipitur hoc verbum Psalm. 13. 30, 36, 62, et saepissime alias. Quare contra Cain et alii exules dicuntur vagi ac mobiles, eoque prorsus infelices. Similis est phrasis, Mover pedem alicuius, Psalmo nonagesimoquarto: Si dixi pes meus motus est, tu Domine confirmasti me. Moveri terram, mare montes, ac caelos ipsos, variis de causis dicitur. alias instante aut praesenti gravi ira Dei, et aliqua tristi afflictione: ut supra in voce Montis exposui Psalmo octuagesimosecundo: Moventur omnia fundamenta terrae. id est, male regente magistratu, orbis terrarum perturbatur. Sic et Isaiae 4, Moti sunt montes. Sic Proverbiorum trigesimo: Propter tria commovetur ac contremiscit terra: et quartum ferre non potest. Sic Ierem. 4. Vidi montes, et ecce movebantur Ioel 2, Ante illum contremuit terra, et moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt. Aliquando similis motus terrae aut montium indicat praesentiam et maiestatem Dei, facta allusione ad faciem praesentiae Dei in monte Syna, quasi etiam ipsis montibus sit Dei praesentia intolerabilis. Aliquando significat, Deum aliquid novi ac mirabilis operis instituere, propter quod omnia perturbentur. Ioel 3. Dominus de Sion rugiet, ac de Ierusalem dabit vocem suam, et commovebuntur caelus et terra, eritque Dominus spes ac fortitudo populo suo. Sic et Hag. 2 dicitur: Quia sic dixit Dominus exercituum, adhuc unum modicum est, et ego commovebo caelum et terram, mare et aridam: et commovebo omnes gentes et veniet desiderabile omnium gentium. id est, Meschias. Movere caput alias condolere alicui, alias [?: ] insultare significat: ut supra in Commovere, et Caput. exposui. Aliquando etiam tantum admirationem de [?: -quo ] mirabili casu. Sic enim solemus stupentes de [?: -quo ] mirando negotio, caput motare. Ier. 18, Ut ponat terram tuam in stuporem et sibilum perpetuum, ut omnis qui transit per eam obstupescat, et moveat caput suum [?: ] veri sicut ebrium, Psal. 17, dicitur de nimia concussione hominum, in mari periclitantium. Alioqui etiam [?: inop-- ] consilii, et quasi dementiam quandam notat. Isa. 24, Ebrii sunt, et non a vino: commoti sunt, et non a sicera. [?: ] veri foedus, significat fieri irritum, et non stare fixum ac [?: -tum ] . Isaiae 54 Montes ipsi movebuntur. et colles [?: -bunt ] : misericordia autem mea non recedit a te, nec foedus pacis meae movebitur, dicit miserator tuus Dominus. Moveri aut agitari, incredulitatem, aut certe in [?: ] profectam trepidationem aut in certitudinem sententiae significat: ut superius in voce Fidei prolixius [?: ergo ] sui Dilexerunt movere pedes suos, et eos non coercuerunt: Ier. 14. id est, sic discursarunt ad impios, vel potius ad idola, quaerentes ab illis opem, meque neglexerunt. Vicina igitur et haec locutio est praecedentibus. nam increduli ad omnia trepidantes, undique opem [?: mendican--- ] unicum ac verum opitulatorem negligunt. Virtus [?: - lorum ] movebuntur, Matthaei 21. Mar. 13, et Luc. 21, exponetur in voce Virtus. In Deo sumus, vivimus, ac movemur, inquit Paulus Actor. 17: quod non solum intelligendum est de efficacia Dei, sicut quidam vertunt, Per [?: usum ] vivimus, movemur et sumus: sed et de physica praesentia, qua dicimus Deum ubique praesentem esse [?: ] essentia, et omnia replere. Ideo dixerat prius eum us procul a nobis esse, et posse quasi manibus [?: conting--- ] palpari, sicut aerem nobis circumfusum tangimus sicut et Virgilius inquit:

Spiritus intus alit, toto et se corpore miscet.
Et,
Iovis omnia plena:—

Aratus, ex quo Paulus citat. Movere manum super aliquem, aut contra aliquem. aliquando percutere, [?: -do ] autem innuere aut vocare eum significat, ut supra in voce Manus, et in Levo prolixius exposui. [?: Den--- ] alicui non moveri praesertim in senio, firmae [?: ] signum est. Sic de Moise scribitur Deuteronom. ultimo, tametsi in Hebraeo magis sit, Defecit maxilla, [?: ] vigor eius.

MULIER in Sacris, sicut in prophanis sexus, [?: ] conditionis nomen est. Conditionem alioqui coniunx, uxor, sponsa et concubina notant. Significat igitur [?: ] [p. 355] column 685/686 Virginem. Sic Eva, antequam tangeretur ab Adamo, Mulier vocatur, et Virgo a Christo: et Rebecca Gen. 24, antequam esset sponsa Isaaci. de qua significatione disserit August. ad Honoratum, et Orig. super Levit. 12. Hieronymus videtur diversum sentire, cum ideo dicit Christum non comprehendi illo dicto, Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne: quia ipse sit de Virgine, non de Muliere natus. sed recte in Annotationibus Erasmi super idem dictum refutatur. Mulier nomen etiam imbecillitatem, aut fragilitatem quandam simul denotat. Non sine causa igitur in descriptione humiliationis filii Dei Gal. 4 dicitur, Misit filium suum factum ex muliere, factum sub lege. Et Deus veluti insultans callidissimo serpenti, ac iam parta de humano genere victoria insolescenti, dicit se ei oppositurum feminam, eiusque semen illi caput contriturum. Sic et Iob 14, hominem non sine emphasi describit, quod nascatur ex muliere et brevi tempore vivat. Contra hunc vero usum vocis Mulier, vir et masculus aliquid strenuum ac validum in omnibus linguis sonat. Hinc fit ut in omnibus linguis imbecilles aut imbelles, ignavique, feminae et effeminati dicantur. Sic saepe Homerus suos Graecos dicit esse Achaidas, non amplius Achaeos: id est, Graecas, non Graecos. Notum est et illud Nevii:

Vos viri animos geritis muliebres,
Illa virgo viri.—

In Sacris sunt multa exempla huius locutionis. Isaiae decimonono : In die illa erit Aegyptus sicut mulieres. id est, Viri Aegyptii. Ieremiae quadragesimooctavo : Erit cor fortium Moab, sicut cor mulieris afflictae. Et Nahum tertio, Ecce populus tuus mulieres in medio tui, [?: -ost-bus ] aperientur portae. Ierem. 51 Fortes Babel facti sunt mulieres. Mulier saepe per metaphoram vocantur civitates et gentes. Haec metaphora, aut etiam similitudo plurimum tractatur et inculcatur. Ezek. 16 et 23. In priori loco inter alia inquit: Et facient in te iudicia in oculis mulierum plurimarum. id est, hostes tui, meique iam in te castiganda ministri, affligent et punient te, audientibus et stupentibus, et quasi coram spectantibus plurimis gentibus et civitatibus. Sic Zion veluti mulier ac mater quaedam, Ierusalem autem eius filia nominatur. Sic passim in descriptionibus locorum, praesertim in Iosua, oppidula alicui ampliori civitati adiuncta vocantur filiae eius: sicut et Graeci tales civitates Metropoles. id est, matres civitates nominant. Isaias quoque Cap. 32, mulieres opulentas ad poenitentiam vocans, ipsas civitates putat Ratio metaphorae, cur maiores civitates vocentur metropoles aut matres, est, vel quia similiter praesunt et regunt minores, ut mater filias: vel, quia sic eas ut colonias gignunt. Mulier, per metaphoram etiam Ecclesiam notat Mulier enim mox initio formatur ex carne et ossibus Adami: quo praefiguratum est, [?: ] ut Ecclesia formetur ex carne et ossibus Christi, sui sponsi . In eo etiam quod mulier serpenti, ut inimica, opponitur, Ecclesiam figurat: quae sola cum Satana et semine eius, nempe impio mundo, belligeratur. Sic et Apocalypsis duodecimo mulier amicta sole, Ecclesiam repraesentat: est enim Ecclesia amicta ac ornata Christo, sole iustitiae: et calcat pedib. suis mutabilem et [?: -ariabilem ] , atque adeo stultum et insanum mundum, per lunam [?: -otatum ] . Sic Isaias non uno in loco Ecclesiam per mulierem pingit. Notissimus est ille celebris locus Cap. 54, laetare sterilis quae non paris, prorumpe in laudem et [?: ] quae non parturis: quia plures sunt filii desolatae, [?: ] maritatae. Mulieres militantes ad ostium tabernaculi supra in voce Militia sunt expositae. Exodi trigesimo octavo est, quod Moises fecerit labrum de speculis mulierum militantium ad ostium tabernaculi. [?: Veri- ] est, ibi latius patere hoc vocabulum, et indicare [?: ] subinde confluentes ad tabernaculum adorandi gratia, quae sua specula ad id opus, ac alia tabernaculi contulerant: sicut et aurum, argentum et gemmas ad aedificium tabernaculi promiscue omnes Israelitae fuerant largiti. Sic et Chaldaicus versor Onkelus et Kimhi hunc locum exponunt. Posterior insuper exponit verbum Militare, per nomen collectionis: ut eo magis clarescat, locum intelligi de omnibus mulieribus ad orationem ac sacrificia ventitantibus. Mulier venabitur animam preciosam viri, Proverb. 6. id est, adultera aut scortum, dum suis blanditiis pellicit hominem in turpitudinem, simul ei crebro est causa extremi exitii. Allusio est ad studium ambitionemve amatoriam. q. d. Adultera quidem videtur captare iuvenem ad voluptatem, sed revera venatur eum ad extremum exitium. Mulier servabitur per procreationem liberorum, si permanserit in fide: primae Timothei secundo id est, sexus muliebris servari potest in coniugio, quantumvis in maledictione gravato, si modo perrexerit credere. Constructio est collectiva, Mulier: pro, mulieres permanserint in fide. Amor mulierum, secundo Samuelis primo , pro summo ac ardentissimo ponitur. Dicit autem David ibi, Ionathan supra mulierum amorem sibi fuisse amatum. Hunc ardentissimum affectum cum Deus videret, viro dixit: Propterea deseret matrem et patrem ut adhaereat uxori suae. Et Paulus causam tanti amoris exponens, ostendit eam esse, quod sit propria hominis caro: nemo autem sanus soleat carnem suam odisse. In Christo non est masculus, nec mulier aut femina, sed omnes sunt unum: Gal. tertio. id est, quod ad salutem consequendam per Christum attinet, nullum est discrimen inter sexus aut conditiones, omnes ibi sunt similes et pares. Via aut Semita mulierum: id est fluxus menstruus. Gen. decimooctavo : Desierat autem Sarae via aut semita secundum mulieres. id est, vena aut fluxus mulieribus consuetus. quo indicatur fuisse eam iam prorsus effoetam, quia sine ea materia non alitur foetus. Sic Rachel excusans se erga patrem, Gen. trigesimoprimo inquit: Non possum surgere a facie tua quoniam via mulierum est mihi. id est, Vehemens fluxus me invasit, ut partim imbecillitate, partim et pudore, ne conspiciatur sanguis, non queam surgere ex hoc strato lecto, alioqui foede cerneretur. Sicut porro vox Viri saepe ponitur pro unoquoque homine, ut Genesis nono , Dixit vir ad virum. id est, alius ad alium Matthaei sexto : Si remiseritis aliis offensas ipsorum, etc. Si autem non remiseritis aliis, etc. Sicut Germani solent loqui, Man bei man. Sic etiam Mulier nonnumquam in sacris ponitur, ac exprimit non tantum alias feminas, aut mulieres quasvis, sed etiam quas libet res feminini generis. ut Exo. vigesimosexto : Quinque cortinae coniunctae, mulier cum sorore sua. id est, alia cum alia. Laetare cum muliere adolescentiae tuae, Proverb. quinto. id est, cum muliere quam in iuventute aut adolescentia duxisti: quam Graeci κουριδίην ἀλοχον dicunt. Mulier sedula corona est viri sui, Proverbiorum duodecimo . id est, singulare et salutare ornamentum. Ne tradas mulieribus substantiam tuam: Proverbiorum trigesimo primo. id est, scortis. Mulieres alicui genti dominari, Isa 3. Populi mei gubernatores sunt pueri, et mulieres dominantur ei. Tristissimus status indicatur, quando pueri et mulieres, aut alioqui parum idonei gubernatores imperitant alicui civitati aut genti: ut de Atalia et Iezabellegitur. Apprehendent septem mulieres in die illa virum unum: Isaiae 4. id est, maxima erit paucitas virorum, et numerositas viduarum, ob tristia bella ut non sit absurdum tale quid accidere, ut plures sese uni in uxores obtrudere conentur. Vae ei qui dicit patri. Quid generas? et mulieri, quid parturis? Is. quadragesimoquinto . id est, Vae illi qui contendit cum factore suo, vultque eius facta, iudicium ac providentiam quasi non rectam vituperare. Vir cum muliere capientur. [p. 356] column 687/688 id est, captivi abducentur, Ieremiae sexto. Mulieres comedent fructum suum, Thren. primo: id est, prae ingenti fame mulieres comedent proprios infantes: ut in obsidione Samariae et Ierosolymae factum est. Mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum suarum: Mich. secundo. pro, summa crudelitate et iniustitia imbecilliores opprimitis, adeo ut et relictas viduas mox ex suis aedibus per nefas extrudatis. Benedicta tu inter mulieres. Lucae primo : pro, felix a Deo facta prae omnibus aliis mulieribus. Mulieres religiosae concitaverunt, Actorum decimotertio , exponetur in voce Religiosus. Mulier fidelis servabit virum infidelem primae Corinthiorum septimo. id est, convertet eum, cum ipso pie convivendo, et amanter monendo, sicque erit causa salutis eius. An non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, ut et caeteri Apostoli? prioris Corinthiorum nono : aliqui vertunt sororem, uxorem: id est, fidelem et Christianam uxorem, quod nonnunquam γυνη significat: idque probant, quia certum sit Apostolos plerosque vixisse coniugatos, ut Ecclesiastica historia ex Clemente probat: quia vox Circumducere significat quoddam herile ius in circumductam. et denique, quia non possit intelligi de divitibus matronis, suis impensis Apostolos foventibus: cum hic ostendat Apostolus, tales circumductas fuisse futuras oneri Ecclesiae: divites autem illae suo sumptu alentes Apostolos, sublevassent Ecclesias, ne auditores eos alere cogerentur. Fuisset etiam valde scandalosum, singulos homines alienas mulierculas tam procul per orbem terrarum circumducere. Nam alia ratio fuit Christi, qui magnum habuit comitatum, non solus cum una oberravit: quique non procul abiit in alienas provincias, quemque ex Galilaea mulierculae Ierosolymam sunt comitatae, eum et alioqui valde usitatum esset cultus ac religionis gratia confluere undique tum viros, tum mulieres. Vir non est creatus propter mulierem, sed mulier propter virum: 1. Corinth. 9. ubi volens Paulus indicare, virum esse muliere nobiliorem, dicit hoc. Notum enim est semper, ultimum finem nobiliorem esse mediis eiusque subservientibus. Constat vero ex Genesi, mulierem esse conditam ut sit adiutorium, et subserviat viro: non contra. Isti non sunt cum mulierib. contaminati, virgines enim sunt. Apoc. 14. ubi non agitur de impura caelibum castitate, sed de spirituali scortatione et castitate conscientiae, doctrinae ac religionis, ut ex tota Apocalypsi apparet. Apocalyp. 17 pingitur Antichristus per meretricem quamdam longe celeberrimam, et cum qua potentes orbis terrarum scortentur. Solet enim sacra Scriptura Ecclesiam comparare sponsae, et Christum aut Deum ipsum sponso aut marito: quare etiam falsam religionem vocat scortationem. Rationes plures sunt. Deus probat coniugium: Satan scortationem: Falsa religio est formosum scortum. Fuerunt autem olim famosissima scorta, et etiamnum sunt, praesertim Romae, Venetiis, Parisiis, et in similibus longe frequentissimis ac celeberrimis civitatibus, quo undique opulenti mercatores et satrapae, praesertim autem hoc tempore praelati confluentes cum illis scelestis data ingenti mercede sese contaminant. Constat olim Corinthios aperuisse celeberrimum prostibulum formosissimarum mulierum, tantum quô alliciendo undiquaque homines praepotentes, suam civitatem redderent frequentiorem, ditiorem ac cultiorem: ac inter alias impuras fuisse etiam quandam nomine Lais: quam cum innumeri appeterent, nec ea potiri possent, exortum est proverbium, Non omnibus contingere adire Corinthum. Sicut igitur talis aliqua nominatissima meretrix carnaliter scortando contaminat magnates omnium vicinarum, aut etiam remotarum civitatum ac provinciarum, sic etiam haec spiritualis meretrix multo magis suis idololatricis cultibus et falsa religione orbem terrarum conspurcavit. Voluit ergo Apocalypsis hanc horrendam idolomaniam Antichristi, orbem terrarum polluentis, exponere, et veluti ante oculos proponere, pingendo eum talem aliquam impurissimam, et longe celebratissimam meretricem, quales (ut dixi) tunc plurimae erant. Pulchra profecto pictura est, quaeque recte rem expendenti aptissime istam horrendam abominationem omnium oculis subiiciae. Vas muliebre, ipsa mulier vocatur, 1. Pet. 3. Viri similiter versentur ut scientes decet, vasi muliebri ut [?: infirmitet ] tribuentes honorem. Sed de hac locutione infra a voce Vas aliquid dicetur.

MULTITUDO Latinis plerunque magnam hominum frequentiam, sive in civitate, sive in exercitu aut alia turba notat: eodem ferme modo et apud Hebraeos. Isaiae sexagesimo, Obstupescet et dilatabit se cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, et robur aut opes gentium venerint ad te: tametsi ibi proprie sit המון Hamon turba aut copia, unde est mammon. Multus nonnunquam idem valet quod magnus Psal. 39, Annunciavi iustitiam tuam in Ecclesia magna nam רב rab, Hebraeis utrunque denotat. Multum [?: ] , pro satis esse, aut sufficere, vel etiam nimium esse. Exod. 9, Orate Deum, et multum abesse tonitrua Dei et grandinem: id est, sit hoc multum, sufficiat quod hactenus factum est, ne quaeso addat amplius. Sic prorsus Ezek. 25, Multum vobis principes Israel, auferte rapinam et oppressionem, et facite iudicium et iustitiam. id est, hoc tempore satis, et plus satis peccastis, et desinite tandem aliquando. Multi, πολλοι Graeca consuetudine in novo Testemento significant totam multitudinem: omnes. Rom. 5. Unius delicto multi mortui sunt: id est, omnes. Et [?: ] Gratia Christi in multos redundavit: id est, omnes [?: ] mortui per Adamum, et omnibus est parta salus per Christum: sicut ipsemet Apostolus ibi mox sese exponit, [?: nempe ] igitur sicut per unam offensam in omnes homines in condemnationem, ita per unam iustificationem in omnes homines in iustificationem vitae. Sic mox ibidem: Sicut igitur per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, sic per obedientiam unius iusti constituentur multi. Quae loca Origenes per Omnes exponit. Sic quoque 1. Cor. 10, Unus panis multi sumus: id est, nos Christiani omnes. Et Rom. 12, Nos multi unum corpus sumus: id est, omnes Christiani Sicut 1. Cor. 12, eandem similitudinem corporis et membrorum tractans dicit, Nos omnes in unum corpus baptizati sumus. Matt. 20, Ut daret animam suam redemptionem pro multis: id est, pro tota hominum multitudine. οἱ πολλοὶ enim, totum vulgus [?: ] multitudinem Graecis sonat, ut hoc ipso loco monet Erasmus. Hieronymus accipit hanc voculam praesertim loco Matth. simpliciter, sic textum exponens: Non [?: ] pro omnibus, sed pro multis. id est, pro iis qui credere voluerint. Verum prior expositio melior est, quia Christus passus est pro toto mundo, etiam si non omnes [?: ] recipiant. Eodem modo accipiendum est et Matth. 26 et Marc. 14, Sanguis Christi effunditur pro multis. Omnino enim certum et utraque manu retinendum est promissiones de Christo esse universales, alioqui [?: o-des ] et consolatio evertitur. Sic et in veteri Testmento aliquando multi accipitur: ut Dan. 12, Multi ex iis qui in pulvere dormiunt, evigilabunt, alii ad vitam, alii ad opprobrium: id est, omnes. Multae contritionis vir et mulier. Ezek. 2, Quae procul sunt a te, ridebunt te ut [?: -didam ] , nomine multae contritionis. id est, valde contritam, multaque mala perpessam. Multus fortitudine Deus, Psal. 147. Multus misericordia et veritate Psal. 34. pro, valde fortis, misericors et verax. Multa est apud Deum redemptio, Psal. 130. pro, Dominus multa frequenter et large liberare solet, praesertim a peccatis. Multa fecisti Domine Deus meus mirabilis in [p. 357] column 689/690 Psal. quadragesimo . pro, multa sunt mirabilia tua quae fecisti, vel multa ac miranda opera patrasti. Multi in annis, Levit. 25. Si adhuc multi in annis: pro, Si multi adhuc anni supersint. In multitudine cogitationum mearum, in intimo meo consolationes tuae oblectarunt animam meam. Psalm. 94. pro, dum multa tacitus mecum revolvo ac cogito. In multitudine dierum: Ecclesiast 11. Mitte panem tuum super facies aquarum, quia in multitudine dierum reperies eum. pro, post multum tempus percipies inde fructus. Credo de marina negotiatione dici: alii de semente in locis irriguis exponunt. Tecum habes in multitudine facientes opus: id est, quamplurimos. 1. Paralip. 22. In multitudine idolorum suorum. Ezek. 14. Ego Dominus respondebo ei, in multitudine idolorum suorum. id est, eo quod fuit maximus idololatra, respondebo tali consulenti, redarguendo et puniendo eum. Alii legunt interrogative, Sum respondebo tali idololatrae? In multitudine magnificentiae: id est, multa magnificentia, vel excellenti fortitudine. Exod. 15, In multitudine magnificentiae tuae destruxisti inimicos. Sic Psalmo quinto, In multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam: id est fretus tua amplissima misericordia, accedam ad thronum gratiae, et ibi remissionem peccatorum, aliaque beneficia supplex orabo ac mendicabo. Pacis multitudo, pro multa pax: Hieremiae 33, Revelabo eis multitudinem pacis et veritatis: id est, impartiar eis multam et constantem pacem, quam mundus dare non potest. Multitudo populi cecidit, 2. Sam. 1. pro, maxima pars exercitus deleta est. Multitudo exercitus caelestis Lucae secundo. pro, maximus exercitus caelestis. Multitudo pro plebe ponitur, ut et antea monui de Graeco οἱ πολλοὶ Is. [?: ] Viri gloriae eius, viri famis, et multitudo eius aruit [?: ] : pro. plebeii eius deficiunt, moriuntur siti, magnates sunt fame. Multitudo vestra prae gentib. quae in circuitione vestro sunt, Ezek 5. id est, Populosiores estis circuitionis gentibus. Alii, Plurib. beneficiis estis affecti. Exercitus in multitudine: id est, longe maximus. secundo Paralip. 24, Tradidit in manus eorum exercitum in multitudine valde. pro, exercitum numerosissimum stravit per eos, vel largitus est illis victoriam de eo. Sic holocaustum in multitudine, secundo Paralip. vigesimonono. pro, plurima holocausta. Oves in multitudine secundo Paralip. decimoquarto : Abegerunt oves in multitudine. id est plurimas. Ibidem, Congregaverunt argentum in multitudine. Fecit gladios in multitudine: secundo Paralip. trigesimo secundo. id est valde multos. Invenerunt in eis in multitudine divitias: secundo Paralip. vigesimo . id est, multas. Nati sunt in multitudine, Exod 1. Neque novit in multitudine valde Iob 35. id est, multum admodum. Item, Ponere in multitudine: pro multiplicare. Deuteronomii 10, Posuit te in multitudine sicut stellas caeli: pro, vehementer te multiplicavit. Sanctificaverunt se sacerdotes in multitudine: 2. Paral. trigesimo. id est, quam plurimum. MULTIPLICO verbum varie construitur et varias significationes nanciscitur, quarum aliquot exempla propositum. Multiplicare abominationes, Ezek. 16. Multiplicare [?: ] . 2. Paral 33. Multiplicasti fornicationes tuas, Ezek. 16 Multiplicare ut aliquid fiat: id est, aliquid [?: multa ] facere Iud. 20 , Tempus constitutum erat multiplicare, [?: ] ascendere facerent combustionem fumi. id est, ut plurimum fumum efficerent dandi signi gratia. Multiplicavit ad faciendum, aut facere. id est, multum facere. 2 Reg. 21. Multiplicavit ad faciendum malum coram Domino. Multiplica lavare me, Psalmo 51. id est, plurimum [?: ] me. Non multiplicabitis loqui sublime: primo Samuelis secundo. Multiplicavit ad avertendum [?: ] [?: ] , Psalmo 78. id est, crebro retraxit iram suam [?: ] multum detraxit de ira sua, ne excitaret totum furorem suum. Multiplicaverunt praevaricari praevaricationem: id est Crebro multumque sunt praevaricati: 2. Paralip. 36. Multiplicabit ad remitten dum, Isaiae 55. id est, multum remittet vel abundabit ad remitten dum. id est, libentissime remittet: sicut praecesserat, Miserabitur ipsius. Multus benedictionum, Proverb. 28, Vir fidelitatum multus benedictionum. at qui festinat ad ditescendum, non erit innocens. id est, qui fideliter agit, multas sibi benedictiones apud Deum cumulat. Multiplicare borith, Ieremiae secundo, Si lavaris te intro, et multiplicaveris tibi borith. id est, frequenter in mundando te uteris herba borith, qua in lavando uti solent. Multiplicavit corruentem, Ieremiae 46. id est, multi ceciderunt. Et multiplicati sunt dies, et mortua est Gen. 38. id est. elapsis multis diebus mortua est. A die qua remansit arca in Kiriatiarim multiplicati sunt dies, et fuerunt 20. id est, elapsi sunt dies 20. Multiplicare emptionem. id est, augere precium. Levit. 24, Secundum multitudinem annorum, multiplicabis emptionem eius. id est, prout multi anni aut pauci usque ad Iubilaeum supererunt, ita sit precium parvum aut magnum. Multiplicare equos, aut equitatum. Deuteronom. 17. Multiplicare verba, Eccles. 10. Multiplicare filios, primo Samuelis secundo 1 Para. 23. Multiplicare haereditatem. Num. 26. Multiplicabuntur interfecti Domini, Is. 66. id est, multi interficientur a Iehova. Multiplicabis medicamina, sanitas non erit tibi: id est, frustra uteris multis medicationibus Ieremiae 46. Multiplicare in multitudine: id est, multum augeri: 1. Paral. 4. Multiplicare a narratione, vel ultra narrationem: Psal. 40, id est, plura sunt quam ut recenseri queant, sunt innumera. Multiplicari interfectos. Ezech. undecimo , Multiplicastis interfectos vestros in civitate hac, et replevistis caesis plateas eius. Samson multiplicavit occisos nostros, Iudic. decimosexto . pro, qui plurimos ex nostris occidit. Ubi observa, quod interfecti alicuius alias active, alias passive accipiatur, sicut et aliae similes locutiones. Multiplicare orationem, Isaiae primo, Etiam cum multiplicabis orationem, non audiam id est, cum multum oraveris. sic multiplicare orare coram Domino. 1. Sam. 1. Item Multiplicare preces ad aliquem, Iob 40. Multiplicare pedes. Levitic. undecimo , Et quid quid incedit super quatuor, usque ad omnem multiplicantem pedes suos. id est, plures pedes habentem. Multiplicare portenta, Exod. 7 et 11. Non audiet ut multiplicem portenta mea. id est, eo renuente obedire mihi, cogar eum plurib. portentis terrere, et affligere. Alii (sed non recte) exponunt per, quamvis multa prodigia edam. Multiplicare primitias: pro, in magna copia offerre. 2. Paral. 31, Multiplicationi imperii et paci non est finis super solium David et regnum eius. id est, Meschias erit verus semper Augustus imperii Davidis patris sui. Multiplicari verbum, aut rem. id est, divulgari: secundo Paral. 31. Cum hoc regis, verbum esset divulgatum. Alias multiplicare verba est, multum loqui, ut paulo ante dixi. Eccles. decimo : Stultus multiplicat verba. Multiplicata est sapientia Salominis, pro sapientia omnium filiorum Orientis. 1. Reg. quarto. id est, fuit sapientior cunctis Orientalibus et Aegyptiis. Multiplicati sunt servi, qui se separant a facie dominorum suorum. 1. Samuelis vigesimoquinto . id est, servi fugitivi plurimi sunt. Multiplicavimus transgredi in hac re. id est, multum in hac re transgressi sumus, Esdrae decimo . Multiplicari viam Deuter. decimo quarto : Si fuerit multiplicata via prae te. id est, supra tuas vires: ut mox se textus declarat. Accipitur ergo verbum Multiplico, de quantitate continua et discreta. Multiplicare urbes, id est, multas accipere. Num. 34. A multo multiplicabis urbes: pro, ab eo qui plures habuerit urbes, plures accipietis. Non, multiplicabit sibi uxores: id est, non multas ducet. Deuteronomii primo. Multiplicati estis sicut vitula, quae pascit germina, [p. 358] column 691/692 Ieremiae 50. id est, crevistis et saginati estis. Sic Psal. 92, Sicut cedrus in Libano multiplicabitur iustus. id est, augebitur, crescet. virebit et florebit. Multiplicari, ut dixi, utroque modo accipitur, de auctione numeri, et etiam quantitatis continuae. Roborantur et multiplicantur qui odio habent me: id est, augentur numero et potentia. Mansuetudo tua multiplicavit me, Psalm. 18 id est. auxit et provexit me. Ad multiplicandum intra decem dies in omni vino ad multiplicandum, Nehemiae quinto. id est, plurimum collegerunt. Sic secundo Paralip. decimosexto , cum curribus et equitibus ad multiplicandum valde: id est, admodum multis. Multiplicans et minvens Exodi 16, Collegerunt multiplicans et minvens. id est, alius plus, alius minus. Multiplicantes ad offerendum. Exodi trigesimosexto: Multiplicantes sunt populus ad offerendum ultra opus: pro, multo plura affert et offert populus, quam ad institutum opus sit necesse. Multiplicasti gentem, sed non auxisti laeticiam, Isaiae nono . id est, parum gavisi sunt Iudaei de incremento populi Dei per conversionem gentium, quin potius exacerbati et irritati fuerunt: sicut cum Paulus dicit Actorum vigesimosecundo , Mittam te ad gentes procul. Crescite et multiplicamini, Genesis primo et nono . id est, augeamini numero. Multiplicatae sunt aquae, Genesis octavo. id est, creverunt tempore diluvii. Ex quo fructu frumenti et musti eorum multiplicati sunt Psalmo quarto. id est, divites et potentes facti sunt. Multiplicata est in eis plaga, Psalmo centesimosexto. id est, multi sunt divinitus interfecti. Gratia vobis et pax multiplicetur, primae Pet. primo, et in Daniele: id est crescat, augeatur. Charitas operit multitudinem peccatorum, primae Pet. quarto: scilicet alienorum. Sic in fine Iacobi: Qui converterit peccatorem ab errore viae suae, servabit animam a morte et operiet multitudinem peccatorum. id est. alienae salutis aliquo modo causa erit, et eius peccata conteget tum tolerando eum, tum ad remissionem peccatorum eum perducendo. Multi sunt filii desertae, quam maritatae: Isaiae quinquagesimoquarto. id est, plures. utuntur Hebraei positivo pro comparativo et superlativo. Vocem Multi in positivo gradu retinuerunt etiam Septuaginta, sed addiderunt adverbium μᾶλλον magis. Eos vero secutus est in citando hoc textu Paulus Galat. quarto . In multiloquio non deerit mendacium aut praevaricatio, ut est in Hebraeo. id est, multa loquendo fac le impingimus. An multiloquium carebit responsione? Iob undecimo . id est, tam prolixae verbositati respondendum non est? Putant Ethnici, quod in multiloquio suo exaudiantur, Matth. sexto . id est, Ethnici, Iudaei, et omnes ignorantes verum ac spiritualem cultum, eoque ad opus operatum delapsi sunt, cum ubique alibi suos cultus in immensum cumulant, tum et precationem multa loquacitate producunt, putantes Deum aestimare bonitatem precationis ex nimia prolixitate, non ex fidei vigore ac magnitudine, quam illi in precibus et tota pietate prorsus ignorant. Huius rei vivam et crassam praxin ac exemplar in adversariis nostris Papistis videmus: quod tum innumerae myriades Missarum, tum etiam eorum globuli aut ova serpentum, quib. precularum suarum numerositatem supputant, liquido testantur.

MULUS et equus coniunguntur interdum in Scriptura: quia istis duobus iumentis utimur multum, idque in hominum frequentia: quae cum et fortia sint, et nonnunquam ferocia, necesse est habere instrumenta, quibus domentur: ut sunt, frenum, ephippia, calcaria. Ideo hinc sumit Psal. 32 similitudinem, eamque transfert ad homines securos et carnales ac impoenitentes, qui ferocientes negligunt suum herum Deum, nolunt ei servire, imo et ipsi quasi recalcitrant. Quare eos Deus variis castigationibus et etiam lege domat, frangit et conterit: sicut illa bruta cogi violenter oportet. inquit enim Psaltes. Ne fieri sicut equus et mulus, qui nihil intelligunt, et quorum maxilla nisi chamo et freno constringatur non appropinquant. id est, sponte et promte obedite Deo.

MUNDUS, proprie significat totam istam machinam caelo terraque constantem, cum omnibus contentis: sed sacris literis, praesertim in novo Testamento, atque adeo in primis in Iohanne, habet plures, et aliquas etiam difficiles significationes quas percurremus. Primum igitur generaliter ac proprie pro tota hac mole et [?: co--tis ] accipitur: Ioann. primo, Mundus per ipsum factus est. Secundo, significat ipsum continens, hoc est praesertim terram: ut Matt. 13. Ager est mundus, bonum vero et malum semen sunt probi ac improbi. Sic Ioann. 1. Omne hominem venientem in hunc mundum. Tertio, significat totum genus humanum. Ioann. 3. Adeo dilexit Deus mundum, ut unigenitum filium traderet, etc. [?: -me ] accipitur, cum dicit Christus, Ex mundo elegi vos. Quarto, significat crebro impios ac incredulos seu carnales homines. Ioan 1. Mundus eum non cognovit. 2 Corinthiorum quinto: Sancti iudicant mundum Ioan. 17. Non pro mundo oro. Ioan. 14 Mundus Spiritum sanctum non potest accipere. Ioan 16. Mundus gaudebit vos autem plorabitis. Mundus me odio habet: Mun-dus quod suum est deligit. Usitatissima omnino significatio vocis istius haec est. Ideo autem impii vocantur Mundus, quod nihil prorsus habent in se spirituale aut [?: -num ] , sed tantum caro et terra sunt: vel potius, quia haec maxima et florentissima pars totius generis humani [?: anima ] enim et vilissima pars ad Deum vere [?: convertatur ] . In hac significatione dicitur satan Princeps mundi, id est impiorum, quin et Deus mundi vocatur. Sic inquit Christus Io. 16. Confidite, ego vici mundum. id est, [?: ] impios cum suo principe aut patre satana, iuxta [?: prophetiam ] de certamine seminis mulieris et serpentis. Quinto, mundus significat aliquando ipsos conversos ad Deum. Panis Dei ille est, qui descendit de caelo, et [?: ] tam mundo: Ioan. 6 id est, omnibus credentibus hominibus. Ioan. 14. Sed ut cognoscat mundus, quod diligio patrem. Sexto, mundus videtur aliquando [?: ] partem et veluti turbam hominum significare. Ioan. 12. videtis quod nihil proficiatis, Ecce mundus abiit post eum ubi ponitur totum pro maiori parte. Septimo, aliquando videtur significare quasi ipsam ambitionem, gloriam, opes, potentiam, voluptates, et cupiditates mundi 1 Iohan 2. Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. nam si quis diligit mundum, non est dilectio patris in eo. Est vero hic nihilominus Hebraismus in [?: ] Diligo. accipitur enim cum quadam emphasi pro, prosus [?: ] dictum esse mundo, ac rebus mundanis, idque [?: ne-- ] Deo, ut solet plerunque ab hominibus factitari. [?: ] [?: ] significatione accipitur, quod Paulus dicit, Se mundo crucifixum, et mundum sibi: id est, nec curare aut [?: -re ] cupide glorias, voluptates aut opes mundi, [?: ] sibi adeo expositas ac obiectas esse, aut adeo ab hominibus, praesertim potentibus, obtrudi. Galat. 6. Nec ego mundum curo, nec mundus me: id [?: ] seu hoc mutuum divortium fit ob Christum, ex [?: ] etiam virtute id habeo. Mundi spiritus, humani [?: -tiam ] notat. 1. Corint. 2. Nos vero non spiritum [?: ] accepimus, sed spiritum qui est ex Deo, ut scimus [?: ] Deus nobis sit largitus. Locutionem Mundi [?: ] supra in Elemento exposui sed tamen hic [?: breviter ] [?: ] quid adiiciam. Sunt autem Elementa mundi [?: -rum ] ceremoniae, et aliae quaevis hominum [?: co-nes ] ac institutiones, seu traditiones religiones [?: ] propositae: ut patet ex Epistola ad Galat. et Coloss. [?: ] autem Latina vox Elementi anceps, quemadmodum Graeca στοιχεῖον , quae declarat alias initium et [?: -dium ] rei nascentis, seu primum ac minutissimum [?: ] [p. 359] column 693/694 [?: semen ] : alias ipsas primas literas, primam institutionem, et prima uniuscuiusque disciplinae rudimenta. Ex quarum alterutra significatione posset recte Paulina metaphora deduci tametsi non minus commode inde quoque, quod illa religio aut institutio sive Iudaicorum rituum, sive humanarum traditionum, tantum in rebus externis ac elementaribus versetur (quae est tertia huius vocis significatio) ut circa cibum, potum, vestitum, gesticulationes aliquas, dies ac tempora, ac similia, non circa Deum ac spiritualem cordis cultum. Dubium ergo est, an Paulus voluerit dicere elementa mundi quasi pueriles, alphabetares, et veluti paedago gicas institutiones: an potius externas, carnales, et corporales. Mundi lucem vocat Christus Apostolos, et omnes alios veros doctores. Matthaei 5. Contra autem negat Evangelista, Baptistam fuisse lucem, sed tantum missum ut testaretur de luce: solum vero Christum esse Lucem mundi, aut in mundum missum. Sic et ipsemet Dominus sibi soli hunc titulum aut dignitatem vendicat, Ioan. 3. 8. 9 et 12. Solus ergo Christus fuit luxuera, hocque tripliciter. Primum, quia ipse est autor et dator vitae aeternae: quod ipse plane solus ac per se facit. Deinde, quia in doctrina ipse solus veritatem ex sinu patris deprompsit, solus doctores excitat, et spiritu suo illuminatos in mundum ad aedificationem Ecclesiae mittit. alii vero doctores tantum eatenus sunt lux, quatenus ab eo mittuntur, et ex plenitudine eius sumunt: quare sunt solummodo [?: par-ae ] quaedam lucernulae, si ad ipsum Dominum et authorem lucis comparentur, ut Christus de Baptista pronunciat. Tertio, Christus est lux ipsa verorum bonorum iustitiae acuitae acquisitione et distributione, quia ibi prorsus solus est, et omnia egit ac peregit: sed in docendo solus est lux, tum (ut ita dicam) originaliter, tum et excellenter: Apostoli vero et alii doctores communicative, [?: ] inferiore gradu splendoris. Mundus porro hic significat totum genus humanum, cui Christus et veri doctores praelucent in via ad caelum, iustitiam ac vitam [?: -dente ] . Nunc iudicium est mnndi, nunc princeps mundi eiicietur foras: Ioannis duodecimo. Hic, mundus significat ipsam impiam et incredulam turbam, quae [?: ] suo principe satana militat contra Deum, eiusque voluntatem: et praesertim contra Christum et eius Ecclesiam veramque religionem. Iudicari ergo, vinci et damnari tunc debebat per instantem passionem Christi [?: ] sathan, et mundus: sicuti Deus ita caelitus clamaverit se iam esse glorificaturum suum filium, nempe subiectis sub pedes eius omnibus hostibus eius, dataque omni potestate in caelo et in terra, ut omne genu [?: co- ] eo incurvari cogatur, caelestium, terrestium et [?: in-orum ] . Sic etiam illud Ioannis dictum accipiendum quod fides nostra vincat mundum, nempe confidem in hunc victorem mundi. Regnum meum non est hoc mundo, inquit Christus Ioan. 18. id est, non est mundanum, externum, politicum, super res [?: corpore-- ] sunt civitates, regiones, opes, iudicia politica, bella similia: sed est spirituale, imperans conscientiis, [?: a--ae ] et cordi, agens devera religione, iustitia coram [?: ] valente, et vita aeterna. ¶ Paulus Rom. 4 dicit, Abraham et semini eius factam esse promissionem per [?: ] , non per legem aut opera, quod sit futurus haeres mundi. ubi quaeritur, quid vox Mundi significet, et [?: quomodo ] Abrahamus fuit haeres mundi, qui nec vesti [?: ] quidem soli habuit, praeter speluncam emptam [?: ] suis in sepulchrum. Quidam doctus argute eô [?: ] hunc trahit, quod Abrahamus dicatur haeres [?: ] non active, quia ipse haereditabit mundum: sed [?: ] , quia haere ditabitur a toto mundo: seu [?: mun-- ] id est, omnes gentes, erunt eius filii: de qua [?: corru-- ] [?: ] Paulini etiam supra in voce [?: HAEREDI-- ] [?: ] . Verum quod non sit is sensus, inde apparet. Primum, quia hic voce Haereditatis agitur de vera iustitia, et vera felicitate per hanc iustitiam consequenda. Abrahami vero felicitas nequaquam in eo consistit, quod dicatur pater multarum gentium: quod quid aliud tandem fuit, quam quod omnes gentes perinde perfidem salvabuntur, sicut et ipse Abrahamus: unde quae demum illi ingens felicitas contingit? Secundo, quia multo ante quam eius nomen immutaretur, et vocaretur pater multarum gentium, quod fit demum capite 17, per fidem est iustificatus. Capite 15. Contra autem mox, cum ipsa iustificatione hoc eodem cap. promittitur ei possessio mundi sub nomine terrae Canaan. Tertio, quia non tantum ipsi Abrahamo promittitur ista haereditas aut possessio mundi, sed etiam eius semini. id est, omnibus piis, qui certe non fuerunt patres multarum gentium: idque non tantum in illo uno versu 13 (quae verba. Aut semini eius, etiam iste peruertit) sed etiam in sequentibus. ut 14. Si iis qui exlege sunt haeredes irrita facta est fides, abolita est promissio: et ulterius 16, Ut sit firma promissio omni semini aut posteritati, etc. id est, ut omnes certo consequantur illam haereditatem iustitiae ac felicitatis, seu possessionis totius mundi: non autem ut ipsi fiant haereditas omnium aut ab omnibus possideantur. Accipio igitur Mundum, ut plerique omnes hactenus, de tota rerum natura, aut de omnibus creaturis sub nomine terrae Canaan Abrahamo promissis. Postremo, haeredem esse aut fieri active accipitur, pro possidere et acquirere. At vox Haereditas passiva est, nempe quae ab alio acquiritur et possidetur. Non magna felicitas est haereditari ab aliquo, quo iste promissionem Abraami trahit: sed haereditare aliqua bona eximia. Sed dicat aliquis: Quid nobis hic mundus in vera felicitate? Respondeo: Sicut per primum lapsum ex dominis mundi facti sumus mancipia satanae, et ipsa quoque rerum natura non filiis Dei, sed vanitati servire coepit: sic contra instauratis per Christum omnibus, natura et vanitate liberabitur, et genus humanum plene in possessionem pristinam mundi restituetur. Quo mundo quomodo simus fruituri aut non, nihil hic attinet disputare. Certe huc pertinet, quod toties nobis promittitur, nos totum mundum iudicaturos: 1. Corinthiorum 6. Et quod Apostoli se debunt super duodecim thronis, iudicantes: et quod, qui filium nobis largitus est, largietur omnia. Item quod, sicut Christus haereditabit omnia, ita et nos erimus eius cohaeredes. Item, quod Paulus 1. Corinth 3 repetens affirmat, omnia esse nostra: mundum, vitam, mortem, et denique praesentia, et etiam futura. Possident sane pii hic totum mundum, quoquo modo ab impiis premantur: sciunt enim sibi omnia munda esse, sciunt sibi omnia licita ac concessa, et a Deo ipso esse donata: acquiescunt quoque in iis quae eis Deus dat, sua sorte contenti, et denique omnibus fruuntur cum gratia, favore ac benedictione Dei. At impii praesertim evigilante conscientia, sentiunt sibi totum mundum infestum molestumque esse. Spectaculum facti sumus mundo et angelis, 1. Corinth. quarto. id est, omnes homines mirantur nostram sortem, nostraque certamina, alii bene, alii male de eis iudicantes. Purgamenta mundi, 1. Corinthiorum quarto. id est, qui videmur nostris peccatis mundum contaminare, sicut sordes quaedam in medio domus sparsae: et quib, sublatis, mundus maximis peccatis, ira Dei ac poenis, turbis ac seditionibus liberatus videretur, sicut si ex aedibus sordes expurgarentur. Fornicatores huius mundi, 1. Corinthiorum quinto vocantur ii qui extra Ecclesiam tales sunt, ut Ethnici ac Iudaei. id est fornicatores, non Christiani. Opponitur hic mundus Ecclesiae. Scimus quod idolon nihil est in mundo, 1. Corinthiorum 8. Prorsus idem est ac si dicas, nihil est in rerum natura, sed est tantum stultum et impium somnium [p. 360] column 695/696 superstitiosorum hominum. Non vocat autem Apostolus proprie idolum ipsam imaginem, sed illum fictum deum Martem aut Iovem aut Venerem, cuius imago ostentabatur, et fabulosae historiae recensebantur, ut perillam et in illa ille somniatus deus coleretur. Ideo dicit, unum solum Deum esse. Adversus mundi rectores, Ephes. 6. diabolum sic vocat, qui impios potenter ac pro arbitrio regit, et alioqui in mundo, atque adeo etiam in piorum actionibus multa turbat et agit, impediens bona, et promovens mala. Nohe per arcam damnavit mundum, Hebraeor. undecimo . id est, monuit et accusavit homines de suis peccatis, et exitio praesentis et futurae vitae, per illam ipsam structuram. Cum vero ipsi divinas illas monitiones contempsissent, ab incolumi et victrice arca sunt suae impoenitentis insaniae et incredulitatis convicti, et tandem etiam damnati divinitus. Eadem vis huius vocis est et 2. Petr. 2, Originali mundo non pepercit: id est, primis illis hominibus Totus mundus in maligno positus est: 1. Iohan. 5. id est, omnes homines natura ita sunt perditi, ita Deo inimici, et denique tyrannidi satanae subiecti, ut sint veluti sepulti in diabolo et inferno: valde significanter id dictum est. Agnus est occisus ab origine mundi, Apocalyps. decimotertio . id est, filius Dei statim initio factus est patri supplex pro humano genere lapso, ac in se poenam debitumque eius transtulit: ideoque etiam promissio de efficacia et beneficio eius homini proposita est, et meritum eius omnibus applicatum, ut non minus illi homines per eum servarentur, quam qui post passionem ipsius in eum crediderunt. Sponsor factus est pro genere humano: qui, quia bonae fidei fuit, credidit ei iustitia ac lex Dei id debitum: perindeque eius sponsionem valere voluit, ac si iam persoluisset. Populus mundi. Isaiae quadragesimoquarto : Ex quo posui mihi populum mundi. id est, ex quo homines in hoc mundo creavi. Via mundi. Psalm. 139, Duc me per viam mundi aut seculi, sive sempiternam. pro, fac ut pie moriar: Ios. 23 et 1. Regum 2 nominatur via universae terrae: id est, quam omnes homines ingrediuntur. Viri de mundo. Psalmo 17. A viris de mundo erue me. id est, mundanis, qui tantum terrena curant. Mundus, pro rebus huius vitae. Eccles. 3, Mundum posuit in corde eorum: id est, curam rerum carnalium seu huius caducae vitae.

Loqui in mundum, est idem quod loqui in mundo, concionari, docere in mundo. Ioan. 8. Ego quae audivi a patre, ea loquor in mundum. In mundo esse, est aliud quam de mundo esse. In mundo sunt pii (et erat ipse quoque Christus) id est, in hac vita et terra vivunt: sed de mundo non sunt, id est, ad hunc impurum mundum et pravos homines, perversamque generationem non pertinent, non sunt eis similes. Ioan. decimoquinto et decimoseptimo , Ideo inquit: Ego tradidi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt ex mundo, sicut nec ego ex mundo sum. Non rogo ut tollas eos ex mundo, sed ut serves eos a malo. Transire ex mundo ad patrem, Ioann. 13, est, per mortem exhac vita in caelestem patriam migrare. Mundus etiam rerum copiam significat: sicut et Germani dicunt, Ein wunder was für ein weld war da. Sic utitur hac voce Iacobus cap. 2, Lingua est ignis, mundus iniquitatis: id est, ingens chaos iniquita tis. Ab hoc vocis huius usu credo venire, quod Mundus significat ornamentum muliebre: nisi quis a mundicie deduci velit. maximam enim copiam habent suarum illarum nugarum, quibus sese comunt: quas Isaias longa serie tertio cap. recenset.

MUNDUS adiectivum, sicut et Immundus, valde varie accipitur. Quasdam praecipuas eius significationes recensebo, unde et contraria vox intelligetur. Mundum cor dicitur duplici ratione. nempe primum imputative, mundatum: ut non habeat conscientiam accusantem. sicut David petens se lavari a Domino, inquit: Super nivem dealbabor. Item 1. Ioan. primo: Sanguis Christi nos mundat ab omnibus peccatis. Secundo, mundum cor est, in quo radix illa malitiae nonnihil mortificata ac debilitata est, ut non possit amplius regnare in hoc mortali corpore Id vero fit, cum per Spiritum sanctum renovamur. Denique et tertiam significationem habet, ad novam obedientiam pertinentem, ei pii omni studio removent de suo corde omnia mala, [?: ] iusta et sanguinaria consilia. Hinc est dictum Christi Matthaei quinto : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et Psalmo vigesimo quarto : Innocens manibus et mundus corde, qui non in vanum aut vanitatem levavit animam suam: id est, non concupivit idololatriam, aut alias iniustas actiones. Videtur omnino per haec sequentia exponere mundiciem cordis, quae in eo differre videtur a puritate manuum, quod haec est magis externarum actionum, illa internarum cogitationum ac votorum. Sic 1. Corinthiorum septimo : Mundemus nos ab omnibus inquinamentis. De priori utraque mundicie imputationis et renovationis loquitur Dauid Psalmo quinquagesimo primo: Cor mundum crea in me Deus. Item, Ab occultis meis munda me. Isaiae quinquagesimosecundo : Mundamini, qui fertis vasa Domini. Aliquid de hac re et locutione in voce [?: ] , et Cor rectum, simplex ac syncerum: et supra etiam in [?: voce ] Integer aliquid dictum est. Proverbiorum vigesimo dicitur: Quis potest dicere, Mundavi cor meum, purificatus sum a peccato meo? id est, omnibus [?: inhae--- ] reliquiae veteris Adami, cum suis pravis aestibus, cogitationibus et cupiditatibus, quantumvis eis [?: resist-- ] . Hiob cap. 14, describens miseriam hominis, hanc quoque inter alias recenset, quod nascatur immundus, inquiens: Quis potest facere mundum de immundo semine? Munda dicebantur quaedam animalia, quae licebat comedere. Contra, alia erant immunda, quae non licebat: de quibus praecipitur Levit. 11, et Deuteron. decimoquarto: fuit nihilominus hoc mundorum et immundorum animalium discrimen etiam ante diluvium, ut apparet Gen. 7. Mundus etiam, aut Immundus, dicitur in lege Mosaica, qui aliqua externa re immunda, ut eo tactu morticinii aut simili erat contaminatus, aut [?: ] contaminatus: ubi etiam variae occasiones talis immundationis aut contaminationis, et contra etiam rationes mundandi immundos per quaedam sacra ac ritus, saepius prolixeque exponuntur. Fuit nihilominus etiam [?: ] Moysen aliqua ratio mundandi et purificandi immundos: sicut Iacob inquit ad suam familiam Genesis trigesimo quinto: Tollite de medio vestri omnes deos alienos, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra. [?: ] igitur externa, quae dicebantur immunda, putabantur etiam ipsos homines suo contactu immundos, et [?: ] coram Deo impuros, et aliqua ex parte iniustos [?: -re ] aut contaminare. ac minatur De us graviter [?: ] mundiciei multiplicationem negligentibus. Sed Christus tollit illam caeremoniariam legem, negans [?: ] quam quod extra hominem est, et vel in os eius [?: ] vel alioqui eum contingit, contaminare, aut immundum reddere: sed ea quae ex corde exeant, ut sunt omnia peccata in Decalogo prohibita. Sic et Paulus Romanorum decimo constanter affirmat, nihil esse immundum, nisi ei qui id immundum esse existimat. [?: Auxerantur ] [?: ] immensum Pharisaei istas mundationum, sanctificationum et purificationum observationes, ita ut multa plura statuerent esse immunda, et (ut ita dicam) immundantia, aut contaminantia hominem, quam quae Deus praescripserat: plures etiam et superstitiosas traditunculas de ratione mundandi, tum aliis, tum [?: ] suo ordini, veluti Monastica quadam regula praescripserant, ut habetur Matthaei vigesimotertio , et Mar. [?: ] [p. 361] column 697/698 qua superstitione eo usque creverat opinio hominum de immundis, ut omnia communia, aut in comuni usu existentia haberentur pro immundis, nisi ab illis sacrificis suo quodam modo rursus sanctificarentur et consecrarentur, ferme ut in Papatu. Hinc est, quod vox [?: Cō- ] , et Graeca κοινὸς , pro prophano in Sacris, et praesertim in novo Testamento, usurpetur: ut supra in ea dictione ostensum est. Habebantur etiam loca quaedam immunda: unde Deus praecipit ea quae ad Sacra pertinent, fieri in loco mundo, si quae in ipso tabernaculo recte fieri non poterant: Levit. 4, 6, et alibi passim. Porro quia aliqui morbi, praesertim lepra putabatur immundum reddere hominem: ideo ponitur nonnunquam mundatio pro sanatione. Sic 2. Reg. 5, mundari dicitur Naeman Syrus, et decem leprosi a Christo sanati: quin et quoties de leprosorum sanatione in Evangelistis agitur, mundatio nominatur. Mundatio igitur non tantum expiationem ab illa externa contaminatione per ritus ac sacra significat, sed et sanationem, atque adeo etiam solam pronunciationem aut iustificationem sacerdotis de alicuius mundicie. Levit. 13: Mundabit eum sacerdos, quia scabies est. Item, quia calvicium est: id est, iubebit eum pro mundo, et non contaminato lepra, haberi. Sicut contra ibidem iubet sacerdotem immundare eum, quem agnovisset esse leprosum: id est, testari esse immundum, et iubere ut pro immundo habeatur. Dicitur aliquando et templum mundari, de quo in vocabulo Sanctificationis agetur. Mundari aliquando post aliquem, est eius posteritatem abolere: quod etiam magis verbum בער bier, quod in talibus locis reperitur, sonat: ut 1 Regum 14: Et mundabo post domum Ieroboam, sicut mundari solet fimus, usque ad absumptionem eius: id est, tollam totam postetitatem eius familiae ex Israel, non aliter ac si quis sordes ex sua domo prorsus et exacte expurgaret. Mundare, sicut et alia verba, alias conatum, alias effectum signant ut Ezech. 24: Mundavi te, et non es mundata ab immundicie tua, nec mundaberis donec posuero furorem meum in te. Tale est et illud Hierem. 51: Curavimus Babylonem, et non est curata prius significat conatum, posterius effectum. Sed de hoc Hebraismo habetur propria Regula in Praeceptionibus universalibus. Mundare quas habeat significationes, cum de spirituali mundatione accipitur, supra dixi: sed illa nimirum prima et praecipua est, cum remissionem peccatorum significat, de qua innumera dicta passim in Scriptura reperiuntur 1. Iohan. 1 bis repetitur, Sanguis Christi mundat nos ab omnibus peccatis. Et mox, Deus mundabit nos ab omni iniustitia. Ezech. 36: Spargam super vos aquas mundas, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab omnibus idolis vestris mundabo vos: quae mundatio, et verba etiam de [?: --qua ] pura, Hebr. 10 reperitur. Significabat vero illa mundatio Levitica, per illos ritus ac sacra facta, hanc unicam et veram veri agni Dei mundificationem, ut epistola ad Hebr. 9 inquit: Si enim sanguis hircorum ac taurorum, et aqua cineris vitulae aspersa, sanctificat ad carnis puritatem: multo magis sanguis Christi purificabit aut mundabit conscientias nostras ab operibus mortuis, etc. Sic et mox eodem, ac initio sequentis capitis, confert mundationem typicam cum mundatione sacrificii Christi. Sic Christus pharisaeis Matthaei 23 et Lucae 11 obiicit, quod sedulo mundent calices, patinas, sellas, ac similia, quasi in eis magna vis religionis consistat: cum potius cor et conscientiam mundare et expiare deberent vero expiatorio sacrificio. [?: ] Ephes. 5 dicitur Christus sibi mundasse Ecclesiam, per lavacrum regenerationis et spiritus. Et Tit. 2, quod mundaverit sibi populum acceptabilem.

¶ Cum Iohan. 13 dicitur, Qui lotus est, non opus habet nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus: et vos mundi estis, sed non omnes: intelligitur de mundatione imputationis et renovationis sicut mox 15. Vos mundi estis per sermonem meum. In hac significatione idem sunt Mundari, purificari, iustificari, remitti peccata alicui, expiari: nonnunquam etiam sanctificari (quod tamen non raro pro renovatione accipitur) tolli alicuius peccata, ablui, aut lavari, vel dealbari a peccatis, imputari alicui iustitiam Christi, tegi et non imputari peccata, deleri alicuius peccata etc. Mundus esse aliquis dicitur ab aliqua re, id est, non reus, non particeps illius sceleris: ut 2. Sam. 3. Mundus ego sum, et regnum meum, a sanguine Abner, a, cum, vel coram Iehova. Item Iehos. 2, Mundi erimus ab hoc iuramento: id est, non erimus periuri, non tenebimur hoc iuramento, erimusque liberi ab eo. Iob dicit, caelos ac stellas ipsas non esse mundos in conspectu aut iudicio Dei, multo minus homines: cap. 15 et 25. Habacuc cap. 1 dicit, oculos Dei mundos esse, et non posse cernere malum aut laborem: id est, iniuriam. pro, Deum non posse ferre iniustos homines, et facta. Sic ferme Latine dicitur, Non possum talia spectare. Oblatio munda offertur ubique Deo, Malach. 1: id est, praedicatio vera passionis Christi, et alii cultus in spiritu et veritate praestiti: sicut et Christus prophetavit Ioan. 4. Ezech. 2, et alias, accusat graviter Deus sacerdotes, quod non distinguant inter sanctum et prophanum, mundum et immundum: id est, commisceant fermentum corruptelarum cum vera doctrina. Omnia sunt munda mundis, sed impuris et infidelibus nihil est mundum, sed polluta est eorum mens et conscientia: Tit. 1. de cuius loci ultimis verbis supra in voce Mentis dixi: nunc de prioribus. Praecipit Paulus, negligendas esse nugas et praeceptiunculas incredulorum Iudaeorum, garrientium de rerum externarum mundicie ac immundicie, et similibus: quia vera mundicies consistit in purificatione cordis et conscientiae, per imputationem et infusionem iustitiae. Talibus omnia externa esse libera et licita, ut qui verbo, fide et precatione omnia sanctificent: imo quibus etiam ipse Diabolus et infernus ac mors in bonum, Deo ita mirabiliter omnia ordinante, cooperetur. Sed impiis et incredulis esse immundum cor ac conscientiam quae sunt primaria, eoque etiam omnia externa eis verti in exitium. Eadem prorsus res ac doctrina tractatur Luc. 11, cum inquit Dominus: Veruntamen date quae intus sunt, eleemosynam, et omnia erunt munda vobis. Nam plane nullum dubium est, vel mediocriter textum expendenti, non agi ibi de precio expiationis verorum peccatorum: sed de mundatione rerum externarum, quo pharisaei eis licite ac pure ut mundis uti possent, nec ab illis fierent immundi ac polluti. Pharisaei enim putabant, id effici posse accurata lotione poculorum et patinarum. Sed Christus eis aliam multo meliorem rationem commonstrat. Sensus ergo est; quasi diceret Dominus: Vos putatis res externas esse immundas, et illas vos contaminare posse, eoque illas purificaturi tam diligenter lavatis: verum scitote, in pectore latere veram immundiciem, non in istis externis. Intima cordis vestri plena sunt rapina et scelere, seu pessimis affectibus et cupiditatibus contra Deum et proximum. Audite ergo meum consilium. Si mundi et puri esse vultis coram Deo, convertite intima cordis vestri in contrarium, ut sicut antea fuerunt mera rapina et scelus, ita nunc fiant eleemosyna et benignitas: sic vobis omnia ista externa ultro erunt munda, sine istis operosis ritibus lotionum et sanctificationum externarum. Quod autem haec sit vera huius loci sententia, apparet ex praecedentibus ac sequentibus, in quibus utrobique externa sanctitas vituperatur et interna flagitatur. Nam haec in convivio dicta, videntur esse appendix quaedam eorum quae proxime ante invitationem ibidem praecesserant: [p. 362] column 699/700 ubi requisivit Christus, ut lumen eorum internum sit mundum ac lucidum, sic fore etiam corpus et alia externa munda. Correspondent quoque haec de interna eleemosyna aut benignitate, illis proxime praecedentibus de interna cordis eorum rapina et malitia. vult enim, rapax cor fieri beneficum et benignum piumve cor, ut tollatur id quod reprehenderat, et ponatur eius contrarium, quod praecipue Deus ab homine flagitat. Nec est quod quis dicat aut cogitet, videri duram interpretationem, dare interna cordis eleemosynam: sicut etiam dura non est, quod eorum cor ait esse plenum rapina. Expendatur quoque, quod Graeca vox Eleemosyna omnino valde crebro ponatur pro Hebraea חסד benignitas, beneficentia: quae non tantum ipsum externum donum aut beneficium, sed et internam misericordiam ac benignitatem, atque adeo totam pietatem crebro significat. Sicut et Chasid idem est quod pius et sanctus: ut recte possis vertere, Date interna vestra, seu cor, Benignitatem aut pietatem. Verbum quoque Dare, sicut et eius cognatum Ponere, valde crebro Hebraeis idem quod Facere notat: sicut supra in verbo Dare ostendi, et postea in verbo Ponere ostendam. Quare Dare interna aut Cor eleemosynam seu benignitatem, est prorsus idem quod facere suum cor benignum ac beneficum ex rapaci, avaro et iniusto. Omnino haec praeceptio, Date igitur, respicit ad praecedentem reprehensionem rapacitatis: et Dare benignitatem, alludit ad illud Plenum rapina. Eôdem facit, quod etiam mox in sequentibus, vilipensa eorum externa decimatione mentae, rutae ac olerum, flagitat iudicium et charitatem Dei: id est, veram ac internam puritatem seu pietatem. Et porro, quod eos comparat monumentis dealbatis foris, intus autem plenis sordium. Hunc sensum etiam res ipsa poscit, sicut prius ex Tito dixi: quod mundis sint omnia munda, sanctificata et pura, eoque inde oporteat externarum rerum puritatem aut mundiciem requirere. Nam ut maxime dedissent eleemosynas, ut certe dabant, non tamen propterea vel ipsi erant mundi, vel omnia eis futura erant munda: sed purificato corde et conscientia, seu iustificata persona, etiam ipsa externa mundantur et sanctificantur homini. Praeterea non constant aliae interpretationes, quae sentiunt, dici, id quod est in poculis et patinis, rapinam esse, et de eo dandam esse eleemosynam. non enim vult Deus sacrificium de rapina. Nec est quod quis hunc locum ex Matth. 23 exponere velit, et intelligere de iis in eleemosynam dandis, quae erant in poculis. Nam illa quidem concio fuit ab hac diversissima, et facta est coram multitudine: haec vero in convivio. praeterea haec in multis verbis ac sententiis ab illa differt. Praeterea negari non potest, τὰ ἐνόντα , quae intus sunt, respicere ad illud praecedens, τὰ δὲ ἐσωθειν ὑμῶν , quod intra vos est, seu pars vestri interna: id est cor ac conscientia. Item quod dixerat, Dominus qui fecit externa, fecit et interna: scilicet hominis. Lavamini et mundamini: id est, vera conversione aut poenitentia quaerite veram mundationem aut iustificationem: quae qualis sit, et quomodo contingat, alibi exponitur plenius. Satan invenit domum, ex qua exierat, scopis mundatam et ornatam, etc. id est, ad se hospitaliter excipiendum exornatam, sibique ad inhabitandum praeparatam. Sic enim solent hospitibus domus praeparari, ut primum quidem purgentur, postea vero insuper ornentur, et necessariis omnibus instruantur. Nihil igitur necesse est in expositione huius loci scrupulosius quaerere, quid significet domum purgari aut ornari.

MUNITIO, id est, locus munitus: Psal. 89, Posuisti munitiones eius contritionem. pro, evertisti eas, contrivisti eas. Deus valde crebro, idque variis vocibus dicitur Munitio, Arx, Petra, rupes, et fortalicium suorum esse: quod perinde aut etiam millies tutiores simus ab hostibus cum ipse nos protegit, quam si in loco longe munitissimo essemus. Psalmo 91. Dicam Domino, seu de Domino: spes mea, munitio mea, Deus meus, confidam in eo. id est, sic sentiam, credam, et sic dicam, quod Deus sit liberator et protector meus. Comparantur Nahum munitiones firmissimae, cum praematuris ficubus: quod sicut hae levi concussione deiiciuntur, ita illae Deo [?: ] ordinante facillime capiantur. Inquit enim propheta: Omnes munitiones tuae erunt similes ficulneis, quae maturos habent fructus: quae cum moveantur, cadent super os comedentis. Munitio significat non tantum [?: ] vitates aut arces munitas, sed etiam aggeres contra eos extructos. Hier. 52, Chaldaei aedificaverunt contra Ierusalem munitiones. Ezech. 4, Ponesque contra eam obsidionem, et extrues adversus eam munitionem. Muni tio per metaphoram significat, quidquid praevalidum et ferme invincibile est, etiam in corporeis. Sic Paulus 2. Cor. 10, dicit sua arma militiamque esse idonei ad subvertendas omnes munitiones opponentes sese Deo inquiens: Arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed Dei potestate valida, ad subversionem munitionum dum ratiocinationes evertimus, omnemque sublimitatem quae extollitur adversus cognitionem Dei, et captivam ducimus omnem cogitationem ad obediendum Christo. Ecce hic ipsemet Apostolus exponit, quid vocet munitionem: Similis ferme metaphora est etiam Isa. [?: ] . Ecce dies Domini contra omnem murum munitum Ier. 33 Invoca me, et respondebo tibi, et ostendam tibi magna et munita quae non nosti: id est, quae sunt longe supra tuam et omnium hominum sapientiam, quam vos vestro intellectu vestroque marte quasi capere ac expugnare nequaquam possetis.

MUNUS, non uno modo in Sacris accipitur. [?: Dum ] enim gens aut civitas dicitur alicui regi portare munus, significat tributariam esse 2. Sam. 8, Fuerunt Moabitae portantes Davidi munus: id est, tributarii. Psal. 68, Tibi offerent reges munera. Et Psal. 72, Reges Tharsis et Insularum munera offerent, reges Sheba et Seba dona adducenti. subiicientur Messiae, eique spiritualia [?: tribu-- ] pendent. Saepe munus significat corruptelas, quibus gubernatores et doctores, aliique potentes ad aliquod [?: ] permoventur. Deut. 10, Deus non accipit personam, nec munus: i. non discedit a iustitia et rectitudine ob alicuius potentiam, non etiam patitur se corrumpi munerib. ut homines. Deut. 16 praecipit Deus, inquiens: Non inclinabis iudicium, nec agnosces personam, nec suscipies munus, quoniam munus excaecat oculos sapientum, et pervertit [?: ] iustorum. Sic Deut. 27, maledictus pronunciaturis qui accipit munera ad interficiendum innocentem. Psal. quoque [?: ] inter proprietates pii ponitur, quod non accipiat [?: ] super innocentem: contra autem de impio scribitur Psal. 46. Dextra eorum plena est munere. Prov. 15 est insignificus: Qui odit munera, vivet. Isa. 33, Qui excutit manus suas, ne suscipiant munera. In muneribus iudicare, [?: ] est, ob data munera iviuste iudicare. Non accipiam [?: -ra ] tua, Malach. 1. id est, nolo esse tibi placatus, aut [?: -cus ] . Sic et Daniel contemnit munera impii Belsazae. Si offers munus tuum ad altare, et illic recordaris quod frater tuus habet aliquid contra te, abi et [?: reconcili--- ] eo: id est, Deus non vult accipere munera ab iis [?: -runt ] fratrem, aut alio qui iniuste cum ego agunt: [?: ] primam haberi rationem moralium, secundam ceremoniarum. Donum quodcunque ex me, iuvaberis, Matth. 15 id est, si quid ego contulero in corbonam, id tibi mi pater [?: ] plus proderit, quam si tibi ipsi donarem: quandoquidem eo [?: Deo ] tibi et mihi concilio. Donum igitur hic significat (interprete Marco evangelista) munus in templum aut [?: ] bonam oblatum. Sic igitur eludebant illi praeceptum de honorando et iuvando patre. Iuva patrem, dicebat verbum [p. 363] column 701/702 Dei. Glossa Pharisae orum mandatum explicabat, Iuva patrem, scilicet offerendo in templo: sic enim ei Deum ipsum reddes propitium, quod ei longe magis proderit, quam si tantum ei alimentum in culinam allatum fuisset a te filio. Munera mittent sibi invicem, Apoc. 11. id est, valde laetabuntur, et sibi invicem congratulabuntur de oppressis veris ac piis doctoribus: quod hunc passim fieri videmus. Cum munere vultum alicuui deprecari, est, eum agnoscere superiorem, et quasi supplicem illi fieri. Psal. 45, Filiae Tyri cum munere vultum tuum deprecabuntur. Munus aliquando etiam idem est quod sacrificium, ut supra in voce MINHA monui. Quare Gen. 4, et Hebr. 11, dicitur Deus respexisse ad munus Abelis, sed Caini munus neglexisse. munificentiarum pluvia, pro larga, ac liberaliter a Deo donata: Psal. 68, Pluviam munificentiarum super haereditatem tuam elevabas Deus.

MURMURARE, significat proprie submissa voce [?: alioqui ] . Quia vero sic submissa voce queri solemus, praesertim cum non satis iustam causam habemus, aut eius offensam de quo querimur metuimus: fit, ut murmurare admodum crebro pro queri de aliquo, et accusare aliquem tanquam iniuste secum agentem, significet. In hac significatione valde crebro in veteri Testamento, praesertim in quatuor posterioribus libris Pentateuchi, accipitur de Israelita, cum iniustis querelis contra Deum et Moysen utitur. Sic et in novo Testamento accipitur de Iudaeorum accusationibus contra Christum, Luc. 5. 15, et 19. Item operariorum contra patremfamilias, Matth. 20. et denique Graecorum contra Iudaeos, Act. 6. Accipitur tamen aliquando etiam in meliorem partem. ut sermo Iudaeorum loquentium de Christo, ac dicentium: Christus cum venerit, num maiora [?: ] iracula faciet? vocatur murmur, Iohan. 7. Item ibidem, Sermo promiscuus Iudaeorum, ac partim bonus, partim malus, de Iesu, vocatur murmur. Sic et Paulus ad Philip. 2. et 1. Pet. 4, praecipiunt hospitalitatem, aliaque pietatis officia, sine murmurationibus et dissensionibus

MURUS crebro in Sacris literis significat ipsa moenia civitatis. Per metaphoram alias significat quidvis arduum et difficile: ut Psal. 18, In Domino transiliam murum id est expugnabo munitas urbes, et omnino quamvis potentiam et difficultatem exuperabo, veluti si uno saltu moenia hostilia transilirem. Hier. 15, Et dato te huic populo murum aeneum, pugnabuntque contra te, et non praevalebunt tibi: quia tecum sum, ut servem te. Murus etiam quidvis defendens homines significat, eodem tropo: ut Isaiae 26 Urbs fortis est [?: no-s ] , salutem ponet murum et antemurale: id est, tum magna moenia, tum et parva quae ante magnum murum [?: ] , erunt salutaria civibus: valide arcebunt hostes, ne possint civitatem capere. Per metaphoram autem spiritualia Dei praesidia notat, quibus tuetur suam Ecclesiam, quae per hanc civitatem et cives depingitur. Proverb. 18. Substantia divitis est urbs fortitudinis eius, et veluti murus munitus in imaginatione eius: id est, suo iudicio. Murum, Isaiae 49. putant aliqui significare principes et magnates, qui se veluti murum opponunt pro [?: -mo ] ac populo Domini: sicut hoc nomine Prophetae et doctores Ezech. 13 accusantur, quod non opponunt sese irae Dei veluti murum pro populo. Et [?: econtra ] servi Nabal dicunt ad Abigail, eius uxorem, 1. Sam. 28 de Davide et eius servis: Viri illi valide fuerunt [?: no-i ] , fuerunt murus super nos interdiu ac noctu, [?: ] diebus quibus fuimus cum eis pascentes oves: id est, non solum non laeserunt nos, sed etiam defenderunt contra latrones et alios, si qui nos laedere [?: volue- ] . Peccata aut scelera circumdare murum alicuius civitatis, est, illa potenter in ea vigere. Psal. 55, Vidi violentiam et contentionem in civitate die ac nocte, circumdant eam intra vel super muros eius. Ascendere in murum, et currere per eum: significat promptitudinem, alacritatem, audaciamque et felicitatem hostium, qui facile capient civitatem: Ioel 2. Aedificari muros alicuius civitatis, est, eam muniri, defendi, ac omnino in optimum aliquem statum perduci: Psal. 51 Sic in Isaia aliquoties, Muros alicuius civitatis coram Deo esse, est, ipsum perpetuo eius curam habere: Isaiae 49. Ab externa porro reaedificatione transfertur metaphora ad spiritualem aedificationem Ecclesiae Dei: ut Psal. 51 Orat David pro Ecclesia, inquiens: Bene fac Domine Syon, tu aedificabis muros Hierusalem: intelligens praesertim eam reaedificationem, quae per Messiae adventum fieri debebat. In hac significatione de spirituali reaedificatione Ecclesiae vaticinatur Isaias cap. 60, futurum ut filii alienigenarum reaedificent muros Hierosolymae: id est, excitentur pii doctores ex Ethnicis, qui veram religionem et Ecclesiam propagent. Murus per synecdochen, pro ipsa civitate Amos 1, Mittam ignem in murum civitatis: id est, exuram ipsam civitatem. Levi et Simeon accusantur Gen. 49, quod suffoderint Sor: id est, (ut plerique interpretantur) murum: per murum autem volunt intelligi oppidum Sichem, quod illi fraude ob raptam Dinam everterant. Alii interpretantur bovem, et intelligunt Iosephum ab illis duobus potissimum venditum. Murus [?: ra--osus ] , et similes aliquot voces aut phrases, exponentur infra in PARIETE.

MUSTUM, seu vinum recens expressum, negat Christus poni in utres veteres: aut contra, vetus vinum in utres novos. Ratio autem est ibidem a Domino subindicata, quia mustum cum sit valde flatuosum, disrumpit vas, si sit imbecillum, praesertim si non pateat exhalationis exitus, sicut in utre non patet. Ad haec, ob eandem causam non facile afficitur novitate vasis. At contra vetus vinum, non perinde requirit vas robustum, utpote quod iam deferbuit, et facile afficitur novitate vasis, eoque requirit vas quod iam ex priori vino bono quodam sapore ac odore tinctum imbutumque est. Indicat autem Christus per illam parabolicam sententiam, proportionem esse debere inter disciplinam et discipulos, molliusque novitios curandos esse quam veteranos. Quasi musto sanguine suo inebriabuntur, Isaiae 49: aliqui exponunt, tanta fame et rerum penuria laborabunt, ut possint prae fame vel proprias carnes mandere, et proprium sanguinem bibere. Alii: Efficiam ut sint sibimet exitio. Possis quoque exponere: Maximis afflictionibus et conscientiae terroribus eos in eam desperationem adducam, ut semetipsos corrodant et absumant: sicut Iudaei et alii persecutores tandem semet interfecerunt, aut certe se extinctos esse, vel montium in se ruentium oppressionem cupiverunt. Act. 2 obiicitur Apostolis, ex dono spiritus variis linguis Deum celebrantibus quod sint dulci vino, γλεύκους , id est, musto pleni. Alii simpliciter dealiquibus preciosioribus ac dulcibus vinis exponunt, quia tunc nondum fuerit musti tempus, et mustum minus inebriet vino. Verum in illis calidis locis fieri potest, ut tam cito maturescant vuae, praesertim in aliquibus apricis locis.

MUTARI, non raro significat perire, tolli, interire: quia interitus secundum Physicos nihil est aliud, quam quaedam mutatio formae, dum materia ex alio in aliud transit: quemadmodum unius interitus est alterius ortus. Isaiae 2: Idola penitus mutabuntur: pro, peribunt. Sic Cant. 3: Hyems transiit, imber mutatus est et abiit: id est, evanuit. Psal. 102 et Heb. 1: Caelos mutabis, et mutabuntur. Dan. 4 aliquoties dicitur, Septem tempora super te mutabuntur: idest, septem menses transibunt, te in ista brutorum sorte permanente. Mutare iudicia Dei in impietatem prae gentibus, Ezech. 5. pro, corrumpere veram Dei doctrinam et religionem. Et Rom. 1: Mutaverunt [p. 364] column 703/704 gloriam immortalis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum. Mutare robur aut vires, est, novas vires ac recentes concipere pro prioribus defatigatis ac languidis: sicut si pro lacera veste integram novamque assumas. Isa. 40 et 41. Alludit phrasis ista ad perpetuam instaurationem virium hominis, et etiam brutorum, quae fit per alimentum et quietem. Mutari aliquem, id est, mutato vestitu aliam speciem prae se ferre: 1. Reg. 14: Muta te, nete agnoscam, quod sit uxor Ieroboam: id est, muta ornatum et vestitum tuum regalem in privatum, aut etiam pauperculae mulieris, nete Propheta agnoscat. Sic 1. Reg. 20, Stetit in occursum regi iuxta viam, et mutavit se, demisso velamine super oculos. Sic et mox cap. 22: Mutabo meipsum, et ingrediar praelium, tu vero indue te vestbus tuis. Idem et 2. Paral. 35. Mutatoria vestimenta: id est, nova et splendidiora. 2. Reg. 5: Decem insuper mutatoria vestimenta: id est, novas, preciosiores, elegantiores vestes, quibus uti solemus diebus festis, aut in aliquibus pompis nuptialibus, aut aliis. Transire feci a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. Sic Gen. 45, Iudic. 14. mutationes nestium dicit. Mutationes esse alicui, id est, poenitentiam. Psalm 55: Exaudiet Deus, et affliget eos qui sedent ab initio, eo quod non sint mutationes illis, et non timent Deum: id est, eo quod nulla spes est, quod mutabunt mores in meliores. Sic 1. Sam 10. dicit Samuel ad Saulem, Mutaberis in virum alium: id est, fies pius magis, ac magis heroico animo ac prudentia praeditus. Sic et Deus dicitur non mutari, id est, non desistere a proposito contra impoenitentes: quod Samuel et Paulus dicunt, Deum esse sine poenitentia, Rom. 11 Cupio esse apud vos, et mutare vocem, Gal. 4. id est, magis amanter vobiscum loqui quam nunc in hac Epistola facio.

MUTUARE, ditioris opus est erga tenuiorem: quare hac formula describitur ditior Deut. 28, Peregrinus mutuabit tibi, et tu non illi: id est, erit longe ditior te. Per mutuationem etiam describitur pius et impius de hoc enim dicitur Psalm. 37 Mutuatur peccator, et non reddit: iustus autem miseretur, et dat. De pro vero legitur Psal. 112, Bonus vir miseretur et mutuat. Per mutuationem autem intellige in impio, quod omnibus modis defraudet et circumveniat, et rapiat res proximi. De pio vero, quod omnibus modis ac officiis prompte iuvet proximum Praecipitabit aut excutiet manum suam dominus mutui, qui dedit mutuum proximo suo, non exiget. Deut. 15. exponit ipsemet Moyses, quid vocet Dominum mutui. nihil ergo in hac locutione difficultatis est. Illud tantum adhuc valde dignum est observatu, quandoquidem in hoc capite agitur de remissione debitorum, quae septimo quoque anno apud Iudaeos fiebat, quod Scriptura utatur verbo et nomine שמט , quod proprie veluti onus quoddam proiicere aut excutere significat. Illustre exemplum huius significationis est 2. Sam. 6, cum dicuntur boves voluisse excutere arcam: Quare prorsus videtur Solon suo vocabulo et re σεισαχθείας , excussionis oneris (quo nominavit debitorum et foenorum abolitionem; apud Athenienses institutam) secutus verbum et etiam consuetudinem aut praeceptum hoc Dei, de abolendis debitis. Vocabula certe plane conveniunt. Ignari huius originis illius legis, dicunt Solonem non ausum esse dicere, se abolitionem debitorum instituere: sed mollius verbum Excussionis onerum quaesivisse: verum haec mea sententia ideo quoque verisimilior est, quia Solon in Cypro, Syria et Aegypto versatus est, eorumque hominum mores, leges et politias diligenter exploravit, et in multis in sua legislatione secutus est. Affirmant sane scriptores, eum multa ex Aegyptiis legibus in Athenienses transtulisse. Diodorus certe Siculus lib. 2. Veteris historiae, clare testatur, eum hanc ipsam legem ab Aegyptiis mutuatum esse.

MUTUS, non tantum prorsus lingua vocisque usu privatum significat: sed etiam alioqui parum idoneum qui suam causam tueatur. Proverb 31, Aperi os tuum muto: id est, defende imperitos et infacundos, ut [?: ] duae, pueri, et alii miseri ac imperiti Psal. 38 paulo [?: ] accipitur, nempe pro eo qui pro magnitudine calamitatum, aut quod alioqui non auditur, obmutescit [?: ] sicut surdus qui non audit, et sicut mutus qui non [?: -quitur ] aut aperit os suum: id est, quasi superatus magnitudine calamitatum, quibus resistere ne quini, [?: -ti ] si non audirem, nihil respondi, tibi commendans [?: ] dictam, et a te opem expectans. Sic de Christo ipso [?: -bit ] Evangelista et Propheta. Ipsemet etiam Dominus interrogatus de causa silentii in passione, dicit eam esse, quia [?: ] loquatur, cum nec ad interrogata eius respondeatur [?: ] si ipse recte respondeat, seque excuset, dimittatur: ut [?: -ne ] frustra tum se excuset, tum illos redarguere conetur. Interrogare, ponitur pro confutare alium: Respondere [?: -ro ] , pro seipsum excusare sufficienter, ut nihil ei amplius obiici queat. Sic et de Ezech. dicit Deus cap. 3, Ego faciam adhaerere linguam tuam palato, ut sis mutus, et ut sis eis vir redarguens. Contra autem, cum Deus per [?: ] ritum suum aperit labia nostra, tum lingua nostra celebrat laudes Dei, Psal. 51. De hoc, simul et de [?: mi-sa ] mutorum sanatione, dixit Isa. cap. 35. Aperietur in tempore Meschiae) lingua mutorum. Muta fiant labia dolosa, Psal. 31. id est, confunde impios, ne perpetuo [?: o-trent ] veritati, et mendaciter accusent pios. Idolis [?: aut ] simulachris saepe hoc epitheton additur, ut idola [?: ] vocentur. Mercenarii doctores, qui vel ob imperitiam vel quia metuunt pericula, tacent veritatem, non redarguunt errores et peccata, alias vocantur Canes [?: ] , [?: ] valentes latrare: sicut Isaiae 56 plenius, suisque (ut [?: ] coloribus depinguntur.

MYRICA, est genus arbusti, et nullam eximiam speciem habentis: aliqui putant esse, quod vocant tamariscum: quod sane verisimile est Nam sicut hoc arbustum cum [?: delect- ] locis humidis, infeliciter provenit in locis aridis: sic [?: ] homo cum perpetua ope Dei indigeat, pessime [?: ] , praesertim in spiritualibus, si Deo careat. Ier. cap 17 [?: ] parat huic virgulto, hominem non sperantem in Deum, [?: ] in humana praesidia. Contra ei opponitur pius, [?: sperat ] in Deum, et comparatur arbori in loco irriguo crescere. Ratio comparationis ac naturae huius arbusti satis [?: ] indicatur. inquit enim: Erit enim quasi myrica in deserto, et non videbit bonum, sed manebit in siccitatibus [?: in ] deserto, et terra salsuginis quae non habitatur. Cum descriptioni si addas contrariam pii hominis et arboris [?: -guae ] , quae mox sequitur, facile et arbusti huius naturam et impii hominis sortem cognosces. Eadem vero comparatio est etiam Psal. 1. Huius arbusti voce etiam [?: p-ctique ] homines depinguntur Psal. 102, Et respexit [?: ad- ] tionem eorum qui sunt veluti myricae, et non [?: sprev- ] [?: -tionem ] eorum: id est, qui sunt a mundo afflicti, et [?: ] ope destituti: quique tristem speciem, veluti ovis [?: -sionis ] , foris habent Ier. 48 Fugite et eripite animam vestram, et sitis veluti myrica in deserto: id est, [?: en- ] solitarii ac miseri: quod tamen melius vobis erit, quam ut [?: -mi ] cum aliis Moabitis pereatis. Vocem Hadesim Zach. 1, aliqui vertunt myrtum: dicunt autem, myrtum ibi significare sanctos Dei, inter quos angelus, id est Christus, stare et habitare dicatur. In Iudith et Esther sit [?: ] olei myrtini, quo se ungebant divites: quod erat [?: -mi ] precii. ut inde forte ratio, cur sanctos hoc arbutum significet, animadverti queat.

MYRRHA, genus preciosissimi aromatis est. Crebro fit eius in Sacris literis mentio praesertim in Canticis. Oblata autem est cum thure et auro, etiam myrrha Magis, Christo. Auro dicunt eos significasse, illum esse [p. 365] column 705/706 regem: thure, esse Deum: et myrrha, esse hominem: quoniam ea, humana cadavera, ne putrescant, condiantur, [?: ] illis Orientalibus et etiam Aegyptiis moris fuit. sic [?: ] Christi corpus esse condîtum myriha et aloe a losepho Arimathiensi et Nicodemo, Iohan. 19 cap. legitur. Augustinus dicit, significari huius aromatis amaritudine, afflictiones et crucem carnis.

MYSTERIUM, Graeca vox, aut certe illis usitata, tametsi nec Latinis quidem plane ignota, utpote quae etiam a Cicerone sit usurpata. Posset non tantum a Graeco verbo Μύη deduci, sed etiam ab Hebraeo Satar: unde habent illi nomina, Myster, Mystor, et Master, pro re [?: se-eta ] : unde et Saturnus, id est, occultatus. Significat autem rem per se arcanam, et tamen religiosam, quae ab humana ratione, sine divina patefactione, et Spiritus sancti lumine percipi nequeat. Sic Dan. 2 somnium regis vocatur. Sic tota patefactio Christi, Matth. 13, Mar. [?: ] , et Luc. 8, ac saepe alias. Hoc nomine vocat Paulus voluntatem Dei de finali conversione Iudaeorum, Rom. 11. Sic etiam coniunctio Ecclesiae cum Christo, Eph. 5 dicitur. Antichristi quoque occulta origo et incrementa ac voce a Paulo notantur, 2. Thess. 2. et meretricis Babylonicae mysterium dicitur, Apoc. 17. Vulgata versio nonnunquam retinuit vocem Mysteria, nonnunquam per Sacramentum vertit: ut Ephes. 1 et 5, item Apoc. 5: de quo vocis Sacramenti abusu, in ipsa voce SACRAMENTI agetur. Loqui sapientiam Dei in mysterio, 1. Cor. 2, id est, mysticam, et sicut ipsemet Paulus mox exponit, absconditam a seculo.

N

NAM coniunctio vel propterea nobis diligenter observanda est, quod Graeca vocula ὅτι , et Latina Quia, qua crebro versores Graecam exprimunt, ambigua est, ac valde polysema. Adiungit enim (ut omittam nunc alias significationes) alias causam efficientem rei aut effectus de quo agitur, [?: ] causalis merito dicitur: alias autem solummodo rationem qua aliqua asserta sententia confirmatur, et ita rationalis dici posset. At haec vocula NAM plerunque [?: -tum ] rationem aut probationem sententiae, non autem causam rei efficientem notat. Quare citra ambiguitatem sensum exprimit, cum ὅτι et Quia, uti dictum est, ambigua sint in utramque partem. Illustre huius ambiguitatis exemplum est Luc. 7, Dico tibi, remissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum. ubi Papistae putant ac contendunt, ea coniunctione ostendi, causam efficientem remissionis peccatorum esse dilectionem: perinde [?: ] si dictum esset, propterea quod dilexit multum. Sic [?: ] veteres in hoc dicto impegerunt. Verum quod ibi ὅτι , [?: ] , notet tantum rationem, probationem, aut demonstrationem praecedentis assertionis, dicente Christo, [?: affirmo ] tibi, remissa ei sunt peccata multa, quod probo ex multa ipsius dilectione, etc. multis rationibus [?: ali-i ] demonstravi. Sic ὅτι accipitur Iohan. 8 Ille homicida [?: ] ab initio, et in veritate non stetit, quia non est veritas in eo. ubi a praesenti natura Satanae probatur, eum [?: ] veritate non perstitisse: nequaquam autem causa efficiens, cur non perstiterit, indicatur. Priscianus et alii grammatici, tales coniunctiones vocant causales. [?: Li---- ] autem, redditivas rationis. Sed recte distinguerent causales a rationalibus praedicto modo, ne [?: ] [?: ] ambiguitatem tum in sermone, tum et in animis [?: ----um ] relinquerent. longe enim aliud est, causam efficientem rei commonstrare: et aliud rationem aut [?: ----onem ] assertae sententiae adnectere. Germanica [?: ] habet etiam speciales particulas, quibus istas [?: ] significationes citra omnem ambiguitatem exprimit. Siquidem vocula Denn, tantum rationem aut probationem assertae aut negatae sententiae addit. Darumb vero, causam efficientem propositi effectus exponit, monstratque. Quod nihil attinet prolixius nunc aut declarare, aut probare. Verum de illo celebri dicto Christi Lucae 7, iam olim Anno 1549 in tertia parte Libelli de Fide dixi: et 1548, in propria charta Magdeburgae edita explicui. Postea vero etiam alii hanc expositionem, ut manifeste verissimam, secuti sunt. Multi nihilominus malunt ad violentas Glossas huius dicti confugere. Sive autem ego, sive alius aliquis prior ita cum locum exposuit, omnino singulare Dei donum ad illustrationem veritatis datum fuit. vide locum in Libello de Fide, et in alio de Iustitia: reperies ibi plures rationes ac exempla, et omnia prolixius dicta ac confirmata. Sit autem hoc exemplum nobis admonitionis loco, ut sciamus, saepe in minimis voculis maximarum rerum momenta sita esse, eoque tanto diligentius Sacras literas in timore ac invocatione Dei secundum Christi praeceptum scrutemur ac rimemur, nec somnolenter (ut in Papatu) transcurramus.

NARES, et NASUS. Hae voces pariunt complures obscuras significationes in Sacris literis: sicut et apud Latinos, ac etiam Graecos multae quasi semiproverbiales loquutiones hinc petuntur. Cuiusmodi est quod Nasuti pro ingeniosis aut astutis ponuntur, quasi qui facile olfaciant. Oboesae item, aut emunctae naris. naso quoque aliquem suspendere, nasum exasperare aut caperare seu corrugare, et similes. Prima autem haec difficultas est in Sacro sermone huius vocis, quod Hebraei eadem voce tum iram tum nasum significant: forte quia ira maxime in rubedine et exasperatione nasi, ut Plautus inquit, cernitur: item ex crebro ac vehementi et veluti ignito halitu, qui ex vehementer irati hominis naribus efflatur: tametsi verbum אנף anapf, unde venit אף apf, simpliciter irasci significet. Dubium ergo est in multis locis an vertendum sit nasus, an ira, cum de sensu minime dubium sit. Primum igitur [?: Nas- ] pro ira ponitur. Unde est illud epitheton, quod crebro Deo et etiam mansuetis hominibus tribuitur ארך אפים Aerech apaiim, quod multi vertunt longanimis: et contra קצר אפים Kezer apaiim, pro iracundo, qui vel facile commovetur, vel nimis praecipitanter suam iram exequitur. Contrarius est autem huic is, qui ab Hebraeis longus irarum aut [?: -arium ] vocatur: nempe ut vel non facile commoveatur, vel non approperet ad irae suae exequutionem. Fumare nasum aut iram alicuius contra alium, est irasci ei. Similis locutio est, inflammari alicuius iram contra alium. Ratio locutionis videtur ea esse, quod (ut dixi) ignitus quidam spiritus ex accensa cholera suscitatus, iratis ex naribus efflatur. Psa. 74 Quare Domine fumat nasus tuus contra oves pascuae tuae? Sic putant aliqui iram Meschiae describi Isa, 2. Cessate vel cavete vobis ab homine, in cuius naribus est flatus aut halitus: id est, qui est iam commotus, et spirat naribus ignem, ut Poeta inquit. Alii putant ibi quemvis homuncionem, atque adeo hominum imbecillitatem indicari, eo quod per nares carpant vitatem auram, sine qua vivere nequeant. Impius [?: ] aut prae altitudine naris non requirit, subaudi Deum: aliqui exponunt, in altitudine faciei, eo quod superbi extollunt faciem, magis caelum quam terram spectantes. Sed commodius iram verteris. Cum enim irascuntur et commoventur contra miseros, saeviunt ac grassantur in eos, nihil curantes quid Deus iubeat aut prohibeat. Forte haec locutio vicina est illi, magnum spirare, et magni spiritus: aut simpliciter, Dant faciuntve alicui opes spiritus. Nam irati et superbi insolentius et vehementius halitum et flatum cum ex ore. tum praesertim ex naribus spirant. Quod supra citavi Psal. 74, de fumatione nasi, id multo plenius ac clarius ponitur in descriptione commoti Dei ob miserorum, eumque invocantium oppresionem, Psal. 18. et 2. Sam. 22, Ascendit fumus in naribus [p. 366] column 707/708 eius, et ignis ex ore eius consumet, carbones ab eo accensi sunt. Adhuc vero plenius et significantius de Leviatan irato, Iob 41. quem locum ipse vide. In naribus alicuius esse spiritum ullae, est descriptio animalium viventium. Gen. 7. Omne in cuius naribus erat spiritus vitae, ex omnibus quae erant in arida, mortua sunt. Sic Poetae, Supera vesci aura, aut vitales auras carpere dicunt. Exire alicui cibum ex naribus, Num 11, est, nauseare super eo, vel potius pervomitum effundere. Nam vehementer vomentes, necessario aliquid etiam per nares eiiciunt, ob mea tus ex ore ad nares tendentes. Sic Moyses dicit Israelitis, Deum illis tanta copia daturum carnes, ut eis per nares exeant: id est, ut nimium ingerentes, eas per os et nares evomant. Ponere circulum in naribus eius, est, eum pro arbitrio regere, ac ducere quo velis: 2. Reg. 19, et Isa. 37, Ponam circulum meum in naribus tuis, et chamum meum in ore tuo, et reducam te per viam qua venisti. Allusio est ad bubalos, quibus solet poni circulus in naribus, ut possint regi ac duci quo opus est. Prov. 11 dicitur, Monile aut circulus aureus in naribus suis, est mulier formosa carens intellectu: quod ornatus quidem ille pulcher est, sed perpetuo foedatur, eoque minime ei conveniat. Tribuitur id subiecto, quod est accidentis. debebat enim dicere, Sic est pulchritudo in muliere stulta.

NARRARE, ספר Sipper, verbum aliquanto latius in Sacris literis, quam in Latina aut aliis linguis, nempe pro omni sermone aut institutione accipitur: ut Psal. 21, Narrabo nomen tuum fratribus meis. id est, praedicabo te, iramque doctrinam: instituam eos de te, tuaque religione. Sic potes etiam exponere crebro in Sacris repetitam loquutionem, Narrare mirabilia Dei. quod non de sola narratione gestorum accipiendum est, sed etiam explicatione et applicatione eorum, adhortationeque ad fidendum ac timendum Deum. Psal. 22, Semen quod serviet ei, aut posteri eorum qui illi serviunt, narrabitur Domino: id est, annumerabitur Domino in perpetuum, semper erunt etiam posteri piorum cultores Dei. Minister ad narrandum, Levit 1. Par. 16, Posuit Levitas ministros ad narrandum, et ad celebrandum, et laudandum Iehova: id est, qui praedicent verbum Dei, et celebrent ac laudent eum erga populum. Isa. 52, Quod non est eis narratum viderunt, et quod non audierunt contemplati sunt: id est, quod nunquam prius audierant sibi narrari aut exponi, novam et prius inauditam doctrinam gentes audient, et accipient. Ezech. 23, Nasum tuum et aures tuas auferent, et postremum tuum in gladio cadet. Allusio est ad deformationem, qua meretrices deformari solent, et praesertim adulterae, ne a quoquam amplius diligantur. Loquitur enim Deus hic ita cum Hierusalem, tanquam cum adultera: tametsi illi Orientales etiam viros sic soliti sunt mutilare primum, postea ex carnificare variis cruciatibus, et tandem interficere. ut de Zophyrone in Iustino legitur, et de caterva Graecorum captivorum in Asia ab Alexandro reperta. Sensum autem esse volunt, quod auferetur a Hierusalem regnum et sacerdotium: novissimum autem sunt liberi, aut procreati ex Hierusalem, id est, promiscuum vulgus: id occidendum esse, Propheta praedicit.

NASCOR verbum non ita multos Hebraismos, aut omnino significata habet, quae ex communi Latinove sermone iudicari ac intelligi nequeant. Ponitur aliquando generaliter pro Provenire. ut Deut. 8, In ea terra malogranata et oliveta nascuntur: id est, crescunt. et cap. 14, De omnibus quae ibi nascuntur: id est, proveniunt. Crescere aliquando significat: ut Ionae 4, Irasceris de cucurbita quae una nocte nata est: id est, non solum orta est, sed et crevit. Utrumque igitur hoc verbum complectitur ibi. Ponitur item adhuc generalius profieri, Psal. 90, Priusquam montes nascerentur, et terra formaretur, a seculo in secula tu es: id est, priusquam montes fierent aut crearentur. Nasci aut parturiri alicui filios super genua. Sic dicit Rachel ad Iacobum Genes. 16, Intra ad ancillam meam, ut pariat super genua mea: id est, mihi filium gignat. Forte quia ritu aliquo mulierculae solitae sunt in talibus partibus sua genua parient subiicere: vel certe, quia puerulos mox natos in sua genua receperunt ac curarunt, ut solent eos mulierculae sedentes ponere, circumspicere ac curare, super utriusque suum femur ac genua iacentes: a tali cura hanc phrasem potissimum exortam esse opinor. Sic et de Ioseph dicitur Gen. 50, Vidit etiam Ioseph ex Ephraim tertios filios, et etiam filii Machir filii Manasse nati sunt super genua Ioseph. id est, ipsi nati sunt, ipseque eos saepe blande in ulnas et sinum suum suscepit, sicut solent avi de nepotum ortu laetari, tametsi hi fuerint iam pronepotes Iosephi, ut tanto maiori gaudio eos viderit, blandiusque contrectaverit. Psal 87, Ecce Philistaea Tyrus cum Aethiopia, ille natus est ibi. Et mox: De Syon dicetur, Vir et vir natus est in ea Item, Dominus recensebit, cum conscripserit populos, iste natus est ibi. Id est, multi venientes ab Oriente et Occidente, fient per fidem spirituales filii et haeredes Abrahami. ac cum eo recumbente regno caelorum. Quin et Dominus ipse recensens Catalogum gentium et hominum de multis barbaris extremi orbis, dicet, Ecce iste est quoque filius Abrahae. Quo respicit Christus dicens: Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraam in regno caelorum Quod in ea nati est, ex Spiritu S. est, Matth. 1 ubi natum aut genitum [?: ] pro concepto ponitur: nondum enim Maria pepererat. In nasci alias tantum solam conceptionem, veluti initium [?: quod--- ] nativitatis indicat: alias contra, etiam incrementum, ac veluti perfectionem. Per metaphoram crebro ad spiritualem ac religiosam nativitatem transfertur, praesertim in Iohannis Evangelio et Epistola: ut, Ex sanguinibus, ex voluntate viri, ac denique ex Deo nasci. Quid ex Deo, et quid ex carne nasci sit, alterius loci ac materiae est plenius explicare. Posses tamen in talibus locis etiam generaliore illa significatione hoc verbum profieri accipere ut ex voluntate carnis ac viri nasci, sit omnis propittio, aut (ut ita dicam) causatio, sive ab humana doctrina, sive quomodocunque. Sic cap. 3 Dominus aliquoties [?: ---tit ] , Oportere omnes ex supernis nasci: id est, ut ipsemet exponit, ex aqua et Spiritu, seu Spiritu sancto, efficaciter in corde hominis operante per Verbum et Sacramenta. Sic et Dominus ac Baptista eodem Cap. aliquoties repetit: Qui ex carne, qui ex terra, qui ex spiritu ex caelis est, venit, aut nascitur. Porro de voce [?: ] , denuo, aut desuper, aut superne, dictum est supra in [?: ] SUPER. Eadem plane est vis locutionis, ex Deo esse aut ex diabolo, qua multum utitur Dominus, praesertim Iohan. et alibi. item Iohan. in sua Epistola, potissimum: [?: 34- ] cap. Sic idem etiam est, Esse filium Dei, aut Deum habere [?: ] Et contra, Esse ex patre diabolo, ex diabolo, et [?: ] diaboli, aut et filios Belial esse. Sunt autem impii [?: ] ex patre diabolo, quia semen et imago diaboli in [?: ] insita, aut venenum vel fermentum Satanae, quod totum [?: ---nem ] prorsus perfermentavit, et immutavit ex [?: ] Dei in imaginem Satanae, sicut si optimum argentum aut aurum mutatum esset in scoriam, aut in carbonem proverbium habet: qua similitudine etiam utitur [?: ] aut sicut si dulcis massa mutata esset in fermentum [?: ] comparatione divus Paulus utitur. Observandum [?: ] est in talibus loquutionibus Christum non tantum [?: ---ere ] in primam originem, sed etiam in praesentem eorum [?: ] Solent enim liberi referre parentes, ac veluti imago quaedam exprimere ingenium ac naturam indolemque parentes tum in corpore, tum in anima aut moribus, sicut et plerunque effectus suae causae. Vult ergo Christus, et [?: ] dicere, talibus hominibus diabolicum virus ossibus, [?: ] medullis penitus insidere ac inhaerere: quin et ipsos [?: ] [p. 367] column 709/710 quanti quanti sint, veluti repraesentare ac referre ipsissimum diabolum suum patrem: Contra autem, pios esse spiritu Dei in novos homines regeneratos, et eo etiam alioqui imbutos ac gubernatos. Sic Christus Iohan. 8. Post quam concessisset Iudaeis, eos esse semen Abrahae, mox negat esse filios eius, inquiens: Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis: i. si vere patris vestri Abrahami iam renati indolem, ingenium, naturamque in vobis haberetis, sicut solent genuini filii patrizare. at vos degeneres filii estis: non. n. spiritualem, sed carnalem ac non renatum Abrahamum, imo et diabolum ipsum refertis: quod ex operibus vestris, quae propria diaboli sunt, nempe ex homicidio, mendacio et odio verbi Dei, liquido deprehendi potest. Sic et Paulus Rom. 9 distinguit semen Abrahae a filiis Abrahae: tametsi nonnihil magis respiciat ad originem. Vult enim omnes per fidem accipere promissionem, filialitatem, et haereditatem Abrahae, sicque filios eius fieri. Natus domus, vernam significat. Gen. 17, Abrahamus iubetur circumcidere, et etiam circumcidisse dicitur omnes servos, sive natos domus, i. vernas, sive etiam emptos argento. In natis alienorum contenti fuerunt, aut acquieverunt: Isaiae 2: natos videtur vocare cogitationes, inventiones, consilia et foeturas. Omnino videtur Propheta ibi obiicere Israelitis, quod deserta lege Dei, magiae, auguriis, et aliis exterorum maleficis artibus vacarint, ac secundum eas vitam, mores ac religionem suam instituerint: sicut et Ionathan vertit, quod in legibus peregrinorum ambulaverint: et sicut tempore Christi suam Theologiam maxima ex parte ad Philosophiam attemperaverant. Natos ergo expone, vel de inventionibus ac malis artibus gentilium, vel etiam de ipsis magistris earum. Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista: i. inter filios aut natos ex mulieribus.

NASUS: suprâ in NARIBUS.

NATARE facio lectum meum omni nocte: Psal. 6, hyperbole est, de multitudine lachrymarum. Natare facere aquas super faciem alicuius, est eum submergere. Deuteron. 11. quasi dicat: Operuit eos aquis, ut non [?: -li ] super aquas, sed aquae super eos nataverint.

NATATORIA, a veteri interprete versa est vox κολυμβήθρα Ioan. 5 et 9, qui nimium spectavit vocis etymologiam a natando deductam. Magis perspicuum fuisset, si simpliciter vertisset piscinam, aut stagnum, quod [?: ibi ] ea vox significat. Caeterum de eo loco vide vocem PECUS, et PECUARIUS.

NATURA vox nullam habet admodum specialem significationem in Sacris literis, quae ex aliarum linguarum cognitione iudicari intelligique non possit. Percurram tamen quaedam loca. nam nihilominus variat aliquo modo eius significatio, ut omnino admonitione quadam rudior Lector indigeat. Physis ϕύσις Graeca mox a crescendo, aut oriendo venit: sicut et Latinum Natura, a nascendo. in de fit, ut communiter loquendo naturam alicuius rei, eius genuinam indolem, innatamque proprietatem vocemus. Rom. 2. Si gentes natura quae legis sunt faciunt: i. naturali vi ac viribus. De quo loco Pauli prolixe dixi in resolutione Disputationis Ienensis de Libero arbitrio, edita una cum Disputatione Vinariensi. Sic Rom. 1. Feminae eorum mutaverunt naturalem usum in eum qui est praeter aut contra naturam: i. praeter et contra innatam aut ingenitam earum proprietatem ad quam et cum qua divinitus conditae sunt. Naturale saepe dicitur id quod ita natum est: et opponitur artificia [?: -asciticiae ] , vel quoquo modo etiam corruptae rei. [?: ] praeputium secundum naturam, Rom. 2, [?: Iudicabit ] quod est ex natura praeputium. i. natus gentilis. Sic naturam rami, Rom. 11, i. proprii ac genuini, appellantur. Contra, alii insiticii vocantur praeternaturales, Gal. 2, Non natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores: id est, qui nati sumus Iudaei, non sumus proselyti, etc. Natura dicitur a Philosophis esse optima vitae magistra: id est, naturalis conditio, vis ac proprietas nostra. Sic Paulus dicit 1 Cor. 11, An non ipsa natura vos docet, comam decere quidem mulierem, dedecorare autem virum? id est, ipsa forma, conditio ac nativa vis utriusque sexus, diversam speciem ornatumque postulat. Natura videtur aliquando ipsam rei existentiam aut essentiam significare. Gal. quarto. Servivistis iis qui non erant natura dii: id est, reipsa non erant dii, sed tantum opinione stultorum ac seductorum hominum. Vicina huic significatio est, cum natura animalium et hominum pro ipsis animalibus et hominibus ponitur. Iac. 3, Omnis natura animalium domatur a natura hominis: id est, omnia animalia domari possunt, solentque ab hominibus. D. Petrus cap. 1. 2 Epistolae, dicit nos fieri divinae naturae participes, quod tum de substantia ipsa recte exponi potest, quia donatur nobis spiritus sanctus tum de instauratione imaginis Dei in nobis, ac communicatione vitae aeternae. In Epistola Iudae dicuntur impii aliqua scire naturâ, sicut et bruta, et in illis corrumpi: .i. in rebus huic vitae utilibus ac suavibus foedissime peccare, iis abutendo. At isti quae non noverunt, conviciis incessunt: quae vero naturaliter (ut bruta) noverunt, in iis corrumpuntur. Homines natura esse filios irae, pronunciat Apost. Ephes. 2. i. natos in reatu ac indignatione Dei, et praeterea ita corruptos, ut naturaliter, nempe pro hac corrupta natura Deum ignoremus, imo et pro stulticia habeamus, eumque oderimus. Atque ita idem hoc Pauli dictum valet, quod Davidis: In peccatis sum conceptus et natus. Item illud Moisis, Cor hominis pravum est inde ab infantia. Vult ergo dicere Paulus homines non more tantum aut prava disciplina, assuefactioneque esse malos, ut sapientes et Philosophi autumant: sed ita esse conceptos ac genitos, ut peccato, ira Dei ac poenis eius simus penitus onerati, vel potius obruti, submersi ac sepulti.

NAVIS nihil obscuritatis in Sacris literis ferme habet: alioqui tamen per metaphoram res eximias ac praepotentes, Deoque adversas indicat. Psal. 48, In spiritu vehementi conteres naves Tharsis. i. praepotentes tyrannos, aut alios adversarios veritatis. Sic et Isa. 2, minatur Deus navibus Tharsis. Descendere ad mare in navibus, Psal. 107. Descendentes ad mare navibus, et qui faciunt opus in aquis multis. i. qui in mari negociantur. Navicula Christi a S. Patribus declaratur, quod sit typus Ecclesiae perpetuo periclitantis, sed nunquam prorsus pereuntis, iuxta versum: ‘Fluctuat, ast nunquam mergitur illa navis. ’ Quod Papa de sua piratica myoparona Aulae Romanae exponit. Ululate navis Tharsis, Isa. 23. id est, vos nautae et mercatores, ob devastationem Tyri, ad quam merces vehere solebatis. Continens pro contento ponitur. Minatur Deus Isaiae 30, se bello et variis calamitatibus ita absumpturum, et ad paucitatem redacturum Iudaeos, ut reliqui sint futuri sicut malus navis in vertice montis. i. perpauci. Non densi stabunt, ut sylvae in montibus, aut ut castra caeli innumerabilia, quemadmodum Abrahamo promittitur: sed admodum pauci et numerabiles, sicut caesa sylva una aut altera arbor in monte relicta speciem habet mali, navi infixi.

NAZARAEUS, a separando dictus, quod qui hoc genere voti ac victus se aliquandiu obligabant, separabant se a vino, sicera et carnibus, aliisque deliciis. de quo genere voti habes multa Num. 6. Porro quod Matthaeus dicit praedictum esse a Prophetis, quod CHRISTUS vocabitur Nazaraeus: id aliqui malunt verti Nazarenus, ut discernatur cognomen gentile, ab oppido quod incoluit, deductum a nomine huius (ut ita dicam) sectae aut hominum voto obstrictorum. Quod si omnino [p. 368] column 711/712 nomen correspondere debet, tum videtur esse allusio ad historiam Samsonis Iudic. 13. de quo praedicit ibi angelus, quod Nazaraeus Domini erit a nativitate usque ad mortem. Solent vero ista duo verba Esse et Vocari, nonnunquam in Sacris literis confundi. Prophetas plures alioqui exponunt, de pluribus autoribus libri Iudicum. Constat etiam, Samsonem in aliquibus typum Christi gessisse: ut aliqua de illo dicta, recte de hoc intelligantur. alii respiciunt ad vocem Hebraeam נצר Nezer surculus, quo nomine Christus Isaiae 11, et aliquoties alias vocatur. alii denique ad ipsam tantum significationem vocabuli, quod Iesus sit praedictus a Prophetis futurus sanctus, a mundo separatus, et soli Deo addictus: quod Paulus et Hieremias de se scribunt.

NE prohibentis, proprio quodam modo interdum in Sacris accipitur. Genesis 19. Ne quaeso domini mei: scilicet, pernoctetis in platea, obsecro ne ita feceritis. Ne filiae meae, Ruth. 1. subintellige, Sic feceritis, me sectando. 1 Regum 22, Ne dixeritis, rex sic: id est, absit ut sic pergat rex sentire de Propheta Dei. Talia sunt et illa Virgilii:

Non nostrum, inter vos tantas componere lites.

et Aeneid. 2,

Non sic,
etc.

NEBULA, differt quidem a nube, quod haec in sublimi, in media nempe regione aeris esse solet: illa vero in hoc proximo nobis aere existat, et terrae incumbat. Sed tamen non incommode, simul cum Nube, in voce NUBIS, postea explicabitur.

NECESSARIUM definiunt id esse, quod aliter se habere non potest: vel potius, quod vi aliqua urgente fieri necesse est, aut etiam omnino opus est. Dividitur autem multipliciter. ut primum, aliud esse necessarium consequentis seu absolutum, aliud consequentiae. Consequentis seu absolutum necessarium est, quod sua natura tale est: consequentiae, quod per se quidem est non necessarium, sed tamen ratione cohaerentiae connexionisve cuiusdam cum alio, quod cum praecesserit, hoc necessario consequatur. Consequentis necessarium est duplex: vel quia sic ab aeterno fuit: ut Deus est unus essentia, trinus personis, bonus, iustus, sapiens et omnipotens, etc. Vel quia sic simpliciter ac sine exceptione, aut libertatis concessione ordinavit: ut, mundum esse talem, ex talibus partibus constare: sic caelum moveri, tales esse creaturas. Quo pertinet etiam coniunctio generum, specierum propriorum, et similium: ut, ignis urit, aqua humectat, gelu est frigidum, omnia animantia procreant, omnes creaturae aliquas vires ac munia seu opera functionesve habent, omnia gravia tendunt deorsum, omnia levia sursum, etc. Homo et angeli debent esse perpetui. Haec omnia debent dici necessaria consequentis. Sic enim a Deo sunt initio condita, sine omni exceptione naturali, aut libera electione. Quod adiicio, propter liberam electionem Satanae et hominis, qui sponte a Deo, a veritate, iustitia et vita, suaque prima natura recesserunt. Neque enim fuerunt initio sic prorsus immutabiliter conditi. Huc igitur pertinet necessarium aeternum physicum, et quod vocant definitionis. Quae necessitas nihilominus Deo suam superioritatem non adimit, qui sistit aut retrahit solem, et impedit ignem ne urat: sed ut ab eo venit, ita quoque ex eiusdem arbitrio nutuque dependet: sed ratione communis cursus nobisque creaturis necessitas quaedam est ac dicitur. Consequentiae porro necessarium id dicitur, quod sua quidem natura erat contingens, sed ratione alicuius antecedentis, cui necessario cohaeret: si illud praegressum est, hoc necessario sequitur. Sic necessariae sunt poenae et praemia, ob praecedentem culpam et meritum. Utrumque quidem hominum est contingens: sed tamen ita illa duo sunt inter sese necessario vinculo colligata, ut praecederet culpa, necesse sit sequi poenam. Hinc necessitas morborum et mortis, variorumque quasi fulcrorum [?: ] mediorum huius caducae vitae. Hoc modo etiam sententiae sunt necessario verae aut falsae: debent enim accommodare se ad res, et ex illis pendent. Nec tamen haec necessitas Deo, eiusque Evangelio, suam superioritatem aut ius dispensandi adimit. Hac necessitate sunt etiam ipsa peccata et scandala necessaria, [?: sal---- ] quoad genus, non etiam quoad singula facta. Quando quidem tanta est potentia Satanae, et malitia eius, tanta etiam corruptio hominis ei servientis, ut necesse sit venire peccata ac scandala. Est iam, teste Christo, veluti Physica quaedam necessitas, ut haec mala arbor malos fructus ferat, et ex malo cordis thesauro tantum pessimae opes proferantur. Haec quasi praeter meum institutum, de variis necessitatis generibus praefari [?: volo ] ut tanto melius sequentes phrases ac obscuriores significationes explicari et intelligi possint. Observandum porro est, quod verbum Oportet idem ferme significat. Cum igitur Christus dicit Matthaei decimooctavo, Necesse esse venire scandala: et Lucae decimoseptimo, Non esse contingens ἀνένδεκτον , seu impossibile esse non venire scandala, non intelligendum est, quod aut aeternum quoddam Parcarum fatum tale sit [?: -que ] afferat necessitatem: aut etiam, quod Deus vel [?: prima ] ordinatione, vel quotidiana coactione vel [?: sat- ] lege cogat homines ad peccandum: sed quod Satanae potentia ac malitia, et hominis ei subiecti corruptio, omnino tales fructus, quasi naturali quadam vi ac [?: ] serie proferant. Est igitur Necessitas consequentia, pendet ex istis duabus pessimis causis: nempe diaboli potentia, et hominis non tantum imbecillitate, sed etiam perversitate. Quoniam vero diximus, in rebus sua [?: -ra ] contingentibus esse necessitatem consequentiae [?: ] id quoque vocari necessarium, quod vi aliqua cogente fieri opus est: hinc fit, ut varii sint gradus necessitatis, sicut et contrarii eius seu impossibilitatis aut impossibilis, ut supra ostendimus: et alias aliquid magis aut minus necessarium sit, ac nihilo minus dicitur necessarium: ut saepe vocantur valde utilia vitae et quibus aegre caremus, necessaria. sic et intimi amici [?: ] familiares dicuntur Necessarii. Aliquando etiam ius potius, quam effectum aut eventum vox haec respicit [?: ] quod sit iure, lege aut more necessarium, non [?: ] eventu aut effectu necessarium. Supra diximus de necessitate scandali, quod nequaquam de iure, sed [?: tantum ] de effectu aut eventu est accipiendum. At cum [?: dicat ] Luc. 22, Venit autem dies azymorum, in quo necesse erat, vel potius oportebat (ut est in Graeco) [?: ] pascha: non de facto, eventu, aut exitu, sed de iure accipiendum est. Sic etiam de iure intelligendum est, [?: ] dicitur, obedientia, bona opera aut Decalogus est necessarius. Quinetiam cum haec dicuntar necessariam salutem, de iure accipiendum est, salva tamen dispensatione, et (ut ita dicam) superioritate Evangelii (quod est superius ius) per remissionem peccatorum, [?: ] necessitatem dispensante aut tollente. Quod [?: ] dispensat semper de praeterito, non de futuro: debito non soluto, non autem de debito in posteritate solvendo. In quo peccarunt, qui hoc tempore hoc dogma pseudoapostolorum, aut etiam [?: Nazarenorum ] [?: maximo ] cum scandalo instaurarunt. De iure intelligendum est et illud 1 Corinth. 7, Qui vero stat firmus suo corde (non habens necessitatem. sed potestatem suae voluntatis) et hoc decrevit in suo corde, servare suam virginem, bene facit: id est, talem nulla necessitas mandati divini urget ad servandam suam [?: ] virginem, sed est in hoc liber. Opponitur hoc loco [?: ---tas ] necessitati iuris. Sic de necessitate iuris aut [?: ] [p. 369] column 713/714 [?: -dinis ] dicitur Lucae 23, Necesse habebat eis dimittere singulis festis unum quempiam captivum. Aliquando haec Necessitatis vox magis conatum cogendi quam eventum notat. Nam verbum ἀναγκάζω quod verterunt per Cogo, crebro tantum conatum significat. ut Luc. 14, Coge eos intrare, ut repleatur domus mea: ferme idem valet quod, Urge eos vehementer. Sic Paulus de se dicit Actorum 26, Cogebam eos blasphemare: id est, urgebam crudeliter. Galat. 2, Quid cogis gentiles iudaizare? id est, conaris eos adigere ad iudaizandum. Sic Galatis 6. Isti cogunt vos circumcidi. Mox sequenti versu dicit: Volunt vos circumcidi. Haec igitur exempla de conatu necessario accipienda sunt. At cum Galatis secundo Paulus dicit, Titum, cum esset Graecus, non fuisse coactum circumcidi: non est accipiendum de conatu, qui ibi valde violentus aderat, sed de exitu aut eventu. Testatur enim Paulus, se in ea re etiam Apostolorum iudicio victoriam obtinuisse. Ideo inquit, de falsis fratribus eum ad circumcisionem cogentibus, nec ad horam quidem cedere voluisse. De eventu et illud Actorum ultimo accipiendum est, coactus sum appellare ad Caesarem. quasi dicat, non tantum urserunt [?: ] ad id sua iniustissima accusatione, sed etiam tandem perpulerunt eo me invitum plane. Sic secundae Corinthiorum duodecimo: Vos me coegistis gloriari. Quomodo autem verba nonnunquam tantum ius, [?: cona-m ] , permissionem, aut etiam eventum significent, propria Regula in Universalibus Regulis explicatur. Aliquando vox haec simpliciter significat omnes maiores difficultates, sive ex egestate, sive ex periculis, aut undecunque demum emergentes. Sic Paulus dicit 2. Corinthiorum 12, Oblector in infirmitatibus, contumeliis, necessitatibus, persecutionibus, angustiis, etc. Videtur hic Paulo, necessitates esse defectus rerum necessariarum. Eodem ferme modo accipit et 2 Corinthiorum 6. Sic necessitas cum tribulatione, 1 Thes. 3, coniungitur. Sic et Lucae 21 praedicitur, futuram [?: magnam ] necessitatem: id est, rerum omnium difficultatem in terra. Sic Paulus suadet caelibatum, propter [?: instantem ] necessitatem: id est difficultates ac persequutiones varias, piis praesertim in primitiva Ecclesia imminentes: 1 Corint 7. Nonnunquam etiam rem valde [?: --lem ] aut commodam significat, qua non sine gravi [?: somno ] careamus, 2 Corinthiorum 9, Necessarium esse putavi vos consolari. Contra, 1 Iohan. 2 dicitur, Non necesse esse habetis ut quis vos doceat: id est, non prorsus impossibile est vos sine nostra institutione salvari, cum [?: ] et ipsimet vos invicem docere possitis. Ita quasi [?: extremum ] quendam gradum rerum necessariarum sinificat: sicut cum Cato praecipiebat contra emacitatem. Non id esse emendum quod opus sit, sed quod [?: plane ] sit necessarium. Et veteres, Uxorem esse necessarium malum: id est, quae licet multa incommoda secum [?: ] , tamen ea carere non possimus. Utilitatem haec [?: mox ] etiam significat, cum Paulus Philipp. 1 dicit, Manere in carne magis est necessarium propter vos: id est, [?: ] ingenti multarum Ecclesiarum damno. De loco primae Corinthiorum 12: Imo multo magis quae videntur infirmiora, sunt necessaria: disputat Erasmus, non [?: ] illa membra dici magis necessaria: eoque vertendum esse, Multo potius: ut μᾶλλον declaret correctionem, non comparationem. Verum Paulus simpliciter [?: ] illa membra vegetative servientia esse magis necessaria, quia sine illis constare homo prorsus nequeat: [?: ] oculis et auribus, olfactu, gustu aut sermone [?: ] consistat. Illa enim ignobilia membra pertinent (ut Philosophi loquuntur) ad esse: haec vero [?: no--- ] ad bene esse. Sic et in metaphorico corpore [?: i--- ] membra sunt magis necessaria (constituunt [?: e--- ] ipsum corpus, aut totum coetum) quam pauci aliqui valde excellentes donis, qui ut nobilissima membra sint, ita sunt minima corporis pars. Accipiatur ergo illud Multo magis, πολλῷ μᾶλλον , comparative, non corrective. ¶ Utile fuerit et Aristotelis sententiam de voce Necessarii audiri, quae ab ab hisce prius annotatis non ita valde aliena est. Sic igitur ille libro primo de Partibus animalium scribit: Necessitas vero non aeque in rebus naturae omnibus inest, ea videlicet, ad quam omnes fere authores rationes referre tentant, prius quam doceant quot modis accipi Necessarium debeat. In est idipsum rebus quidem aeternis simplici absolutaque ratione: sed caducis etiam gignendisque omnibus ex suppositione tribuitur: quomodo in artificiosis, ut aedibus, et quibusvis aliis generis eiusdem. Materiam enim talem adesse necesse est, si domus, aut quivis alius finis futurus sit: atque etiam fieri, moverique illud primum oportet, deinde hoc, ac deinceps ad hunc modum itur ad finem, cuius gratia res quaeque et efficitur, et est. Eodemque modo in rebus quoque natura gignendis agitur. Et paulo post: Necessitas vero alias ita significat, ut si res, cuius gratia futura sit haec, haberi necesse sit: alias ita, ut sic se habeant, aptaque sua natura ita sint. Porro 5 Metaph. cap. 5. sic de significatis necessarii scribit: Necessarium dicitur, sine quo non contingit vivere, tanquam concausa: ut respirare, et alimentum animali necessarium est: impossibile enim est, absque his aenimal esse. Et sine quib. bonum non contingit aut esse, aut fieri, sive aliquid mali repellere, aut eo privari: ut bibere potionem medicatam necessarium est, ut non aegrotet: et in Aeginam navigare ut pecuniam recipiat. II. Item, violentum, et vis hoc autem est, quod praeter propositum et electionem obstat, et prohibet. Violentum enim, necessarium dicitur: quare etiam triste. ut Evenus quoque ait. Omnis nanque necessaria res, tristis est. Et vis necessitas quaedam est, quemadmodum Sophocles dicit, Etiam vis me cogit haec facere: et recte, necessitas videtur inevitabile quiddam esse. contrarium. n. voluntario, et secundum cogitationem motui est. III. Item, quod non contingit aliter se habere necesse dicimus ita se habere: et secundum hoc necessarium, caetera quoque omnia dicuntur quodammodo necessaria. nam et ipsum necessarium aut agere aut pati tunc dicitur, cum non contingat propter illud quod vim infert, secundum propositum fieri, tanquam illa existente necessitate, propter quam non contingit aliter: et in eis quae concausae vivendi et boni sunt, similiter. Cum enim non contingat, hic quidem ipsum bonum, hîc vero ipsum vivere et esse sine quibusdam, haec necessaria: et haec causa, necessitas quaedam est. Item demonstratio necessariorum est: quoniam non contingit aliter se habere, si similiter demonstratum est. Huius vero causae ipsa prima, si impossibile est aliter se habere, ex quibus fit syllogismus. Quorundam itaque alia est causa, ut necessaria sint: quorundam vero nihil, sed propter haec, alia necessario sunt. Quare et proprie necessarium est, quod simplex est: hoc enim non potest multipliciter se habere. quapropter nec aliter et aliter: etenim multipliciter se haberet. Si igitur aliqua perpetua et immobilia sunt, nihil in eis violentum aut praeter naturam est. Haec non tantum propter praecedentes loquutiones adscripsi: sed etiam ut ista communis loquutio omnium linguarum intelligatur, cum aliquid dicitur esse necessarium ad aliud: quam communem loquutionem etiam impia propositio Maioris continet, Opera sunt necessaria ad salutem, Quae sententia in omnibus linguis, et omnium sanorum iudicio omnino significat, Opera sunt concausa salutis, seu quiddam praecedens ac operans eam ut et in praedictis locis Aristot. istam locutionem exponit. Verum nihil attinet longius ire quaesitum istius erroris sensum: ille ipse artifex, qui primus hoc venenum in caeleste manna Evangelii anno [p. 370] column 715/716 trigesimoquinto refundere conatus est, semper exposuit suam istam impiam sententiam de causa sine qua non, quae sane est quiddam antecedens, et concausa eius cuius est causa. Quare prorsus detestanda est istorum hominum impudentia, qui violenter excusandi nefarii erroris causa exponunt, quod sit intelligendum, Bona opera debere prorsus sequi partam iustificationem ac salutem: cum nemo mortalium dicat, effectum esse necessarium ad causam, sed contra, causam ad effectum. Nemo dicit saturitatem esse necessariam ad panem: sed contra, panem esse necessarium ad saturationem. ¶ Haec iam devoce Necessarii dixisse sufficiat: nam reliqua significata et exempla facile ex Latino sermone et iam dictis intelligentur.

NEGLIGERE, ponitur aliquando pro odisse. Hebraeorum octavo: Ego neglexi eos, dicit Dominus: id est, odi eos, quando quidem non perstiterunt in foedere. In Hebr. Hieremiae trigesimo primo est, Ego dominatus sum eis: id est, duriter eos tractavi. Sic negligere sapientiam, Proverbiorum primo, pro despicere, aut etiam odisse: et Hebraeorum duodecimo, Negligere disciplinam. Contra quoque verbum Odi ponitur pro negligo, ut in Synecdoche dixi, et postea in verbo ODI ostendam. ut, Qui parcit virgae, odit filium: id est: negligit eum, cum alioqui plerunque tales tenerrime ament filiolos.

NEGO, aut ABNEGO verbum habet propriam quandam significationem in Sacris literis: sicut et res ipsa eius significationis in aliis rebus, linguis, gentibus, religionibus ac moribus non est in usu. ea porro talis est. Gerit Deus bellum cum Satana ac mundo, idque magna ex parte etiam propagatione suae religionis, veritatis, ac noticiae sui: et contra damnatione impiae doctrinae ac religionis mundi, seu omnigenorum mendaciorum Satanae, praesertim autem religionem attingentium. Sicut igitur Deus misit filium suum, ut disseminet veritatem suam: et ille porro suos Prophetas, Apostolos, aliosque ministros inde ab initio mundi usque in finem, ut sic ex ore aut per os ipsorum regnum Dei propagetur, Deusque glorificetur, et contra Satan ac mundus redarguantur et condemnentur: ita vicissim ac contra, Satan et mundus non solum habent suos Apostolos mendaciorum infernalium propagatores, et veritatis Dei corruptores ac oppugnatores: sed etiam omni vi, industria ac arte id agunt, ut illi Dei ac filii ipsius ministri non tantum desinant testimonium veritati dare, sed etiam eam una cum suo autore obnegent, abiurent, ac ut impiam condemnent. Hic igitur fit, ut tant opere Deus a suis requirat ac flagitet confessionem, aut (si mavis dicere) liberam ingenuamque professionem veritatis, et contra abnegationem aut negationem severissime damnet. Sicut ergo ostendi, rem hanc esse propriam Ecclesiae: ita phrasis quoque ac significatio haec huius verbi est illi propria. Non tamen praetermittendum est, verbum Hebraeum כחס Kiches, quod Latine Negare versum est, aliquanto significantius Latino videri. includit enim quandam separationem, et veluti apostasian a Deo. Prover. 30. Divitias et paupertatem non dederis mihi, ne forte satier, et negem ac dicam, Quis est Dominus? i. confisus mea opulentia, non curem te: sed deficiens contemnam, tanquam vita salusque mea ex te minime pendeat, aut tua ope non indigeat. Hierem. 5. Negaverunt Deum, et dixerunt: Ipse non est, nec venient super nos poenae aut gladius. ubi Negare videtur significare, simpliciter statuere secum, aut etiam ore effari, nullam esse Dei providentiam. In novo porro Testamento, ubi res ipsa fuit usitatior, ob perpetuam piorum pugnam contra idololatriam gentilium, et vicissim illorum persequutionem, etiam vocis ac Hebraismi huius maior est usus quam in veteri. Exempla sunt passim obvia. Sed ab hoc communi usitatoque Hebraismo trahitur hoc verbum nonnunquam et paulo longius, ad quosdam nonnihil obscuriores sensus: ut cum Christus dicit Matth. 10, Qui me negaverit coram hominibus, negabo et ego eum vicissim coram patre caelesti. i. non agnoscam pro meo, non intercedem aut orabo pro eo, sed ut Ethnicum in suis peccatis ac morte deseram. Non agitur ibi res de verbali quadam negatione, ut hic in terris Christiani aliquando negat sed de reali. Verum retinetur nihil ominus id verbum allusionis, poenae ei sceleri debitae aptius significanda gratia. Luc. 12 dicitur, Negabitur coram angelis Dei non habebitur, curabitur aut fovebitur ut pius. Negastis Christum coram Pilato: Actor, 13. i. noluistis eum agnoscere pro vestro Meschia, quin potius ut plane sceleratum accusastis. Stephanus dicit Israelitas negasse Mosen: i. noluisse habere eum pro iudice ac rectore: Acto. 7. Est etiam quaedam realis abnegatio, quae non in verborum negatione Dei, eiusque religionis consistit, sed in vitae impietate. Sic vidua suos negligens, dicitur ad Timotheum 5 fidem abnegasse, et esse infideli deterior: i. reipsa ac impietate defecit a fide et Christo, quantumvis verbis de eo iactet. 2 Timoth. 2. Si illum negaverimus, et ille negabit nos: si increduli sumus, ille manet fidelis, negare seipsum non potest. i. ille serva isdem, non est fallax ut nos, illi non potest obiici culpa dissoluti foederis: quantumvis nos impie vivendo id [?: pissime ] dissolvamus, seu negemus. Quare etiam quoties resipiscimus, patet nobis ad eum reditus. Ille semper paratus est servare ea quae ex sua parte promisit. Qui negat Iesum esse Christum, is negat patrem et filium: Ioan. secundo. id est, qui hunc hominem vocat Iesum, negat esse illum verum Meschiam, quem Deus tot seculis ante promisit, ille reiicit tot vetera et recentia testimonia Dei de Meschia, quae hunc hominem proprie ac veluti digito monstrant, eoque non credit Deo nec recte eum colit. Sic ibidem dicitur Antichristus haec negare: quia etiamsi paucis ac singulis quibus verbis confitetur, tamen re ipsa totaque doctrina ac religione sua, contemnendo meritum officiumque Christi idque in se, suas indulgentias, dispensationes, sacrifices sanctos ac mediatores, et merita ordinum monasticorum transferendo, negat et filium et patrem. Negat igitur utrumque reipsa potenter, cum verbotenus, et (ut indicam) specietenus eum confiteri ac celebrare videnantur

NEGOCIUM vertunt aliqui vocem Hebraei [?: ] dabar, quod proprie sonat verbum. extenditur [?: ] late, sicut Res apud Latinos, aut Ein ding apud Germanos. Adiungitur vero non raro aliis vocibus perniciose, aut quasi expletive. Exodi 8, clamavit Moses ut Dominum super negocio aut re ranarum: id est, ob [?: ] quas petiit amoveri ab Aegyptiis. Exodi vigesimosecundo: Super omni negocio aut re transgressionis videlicet de bove, asino, ove, etc. idem est ac si diceret omni transgressione. Sic in negocio Phegor, Numeri trigesimoprimo: id est, propter Peor, aut cultum [?: ---li ] illius. Eodem modo ponitur et 2 Samuelis decimo octavo: Audivit populus cum praecepta daret [?: per ] negocio Absolonis: id est, de Absolone in vita conservando. Ecclesiast. tertio: Dixi ego in corde meo super negocio filiorum hominum, quod purificaverit [?: ] est, de sorte aut conditione hominum. Sed [?: ] Dabar, sive Verbum, sive Rem aut Negocium vertas, [?: ] infra in nomine VERBUM dicetur.

NEGOCIARI verbum nihil ferme obscuritatis habet in Sacris. Deut. 21, Nec vendendo vendet [?: ] argento, nec negociaberis de ea: forte [?: Com-- ] significat, tametsi illud sit aliud thema. Dicitur et sapientiae negociatio, i. lucratio aut acquisitio eius. [?: P- ] Melior est negociatio eius negociatione argenti, et [?: ] optimo proventus eius. Ezech. 27, Dic negociationi [p. 371] column 717/718 populorum ad insulas multas: id est, dic Tyro, quae multis mercatoribus suppeditat merces devehendas ad varias insulas. Christus comparat Matth. 24 praedicationem suorum ministrorum, negociationi: quod perinde tales eius famuli accepta sorte, id est, vera doctrina et [?: ] ablegantur in diversas terras, ad acquirenda amplissima lucra: sicut mercatores solent suos servos ad negociationes exercendas in diversa loca mittere.

NEPOTES, filii sunt et dicuntur in Scriptura, ut 2 Regum 10 cap. Sic quoque eodem libro, capite 24. Et Matthaeus evangelista, ubi omisso Ioachimo filio Iosiae, inquit: Iosias autem genuit Iechoniam, etc. nepotem pro filio ponens. Non tamen falsum dicit Matthaeus, dum pro duobus Iochimis unum ponit, qui et Iechonias dicitur.

NEQUAM, apud veteres significabantur nullius precii. Ita Plautus piscem non recentem appellat nequam, quod nullius esset precii aut valoris. Sic et homines nequam dicti, ut Gen. 35. Fuit quoque Her primogenitus Iudae, nequam in conspectu Domini: id est, displicuit Domino, malitia eius nota fuit Domino: hoc est, fuit insigniter malus, fuit nequissimus. Sed invaluit usus, ut denotet hominem lascivum ac libidinosum et nequam. vide Annotat. Erasmi. Nequam, pro malus: 1 Reg. 16 cap. Spiritus nequam: id est, malus. Psalmo 63, Firmaverunt sibi sermonem nequam: iuxta Hebraeum, verbum malum, vel rem noxiam. Graece est [?: ] . Matthaei 6, Si oculus tuus erit nequam: id est, malignus, insidiosus. Nequam etiam pro facinoroso. Lucae 23 capite, Ducebantur et duo nequam cum eo. Graece, εἰς δύο κακοῦργη; , id est, duo malefici, sive facinorosi. Nequitia, pro malitia. Nequitia hominum, Ephes. 4, Graece πλάνης, id est, fallacia, ut D. Hieronymus legit: quod verbum ductum est a lusu tesserarum, in quo imponit uter alteri, quibus potest modis.

NEQUITIA, Latinis ferme proprie lasciviam ac libidinositatem notat. Vetus seu vulgata versio videtur ea noce uti pro versuto ac malitioso perversoque, [?: -eo ] valde crebro hoc epitheton cacodaemoni tribuit; tribuit et huic seculo, quod sit nequam, Galat. 1. et generationi, Lucae 11, Graecam vocem πονηρὸς hoc Latino [?: --iectino ] exprimens. Aliqui tamen volunt, quod nequitia caetera vitia omnia complectatur, frugalitatique proponatur. Ps. 73, Cogitaverunt et loquuti sunt nequitiam.

NESCIO, in verbo NOVI exponetur.

NIDUS, quasdam proprietates aut Hebraismos in hac lingua habet. Primum per metaphoram significat quodvis domicilium hominum. Deinde quia, sicut [?: prae--endes ] et rapaces aves, ut aquilae, accipitres, maiores [?: --ui ] , et similes, solent in praealtis rupibus nidificare, [?: ] ibi cum suis pullis tutae sint, Iob 39: sic etiam potentes homines, tum arces in locis munitissimis struunt, quod ante bombardarum inventum commodissi [?: ] fiebat, in praealtis rupibus: et alioqui res suas ac servos liberosque praesidiis muniunt, et in tuto loco collocare conantur. Ideo Scriptura dicit, eos collocare in locis altissimis et in petris nidos suos. Num. vigesimoquarto. Robusta est habitatio tua: etiamsi in petram collocaveris nidum tuum, eris in devastationem. Sic [?: Ab--- ] dicit capite quarto ad Edomitas, quod, etiamsi in [?: ---dera ] nidum suum collocaverint, tamen Dominus [?: ----rus ] sit eos inde. Sic et Habacuc inquit: Vae [?: in- ] lucro in malum domus suae, et ponit in sublimi [?: ] suum, ut liberetur de manu mali. Tertio, quia [?: ] post excubationem pullorum a plerisque [?: aviarius ] deseritur, ideo dicit Isaias capite 16, quod [?: ] Moab erunt desertae. Magis tamen videtur [?: com---- ] in eo esse, quod sic incertis sedibus profugi [?: vagantur ] Moabitae, quaerentes victum: sicut pulli [?: avi--- ] postquam semel ex nido provolarunt, nec amplius a matre aluntur. Nidus pro pullis, continens pro contento, per synecdochem. Deuteronomii trigesimosecundo: Aquila quae excitat ad volandum nidum suum: id est, provocat pullos suos, ut discant volare. Deuteronomii vigesimo secundo vetat Deus, reperto nido, praeter pullos aut ova etiam matrem tollere: forte volens indicare, moderate ac cum gratiarum actione creaturis Dei utendum esse, nec omnia simul ac semel esse perdenda et absumenda. Solet vero gratum acceptumque esse hominibus, reperire nidum, tum quia ipsae aviculae per se iucundae sunt: tum quia praeter omnem spem et laborem quasi quoddam lucellum homini ultro obiicitur. Hinc est quod Isaiae 10 dixit rex Assyrius: Et invenit veluti nidum manus mea substantiam populorum: i. opes ac potentiam magno labore aliorum regum, gentium ac populorum congestas, ego facili opera sum consecutus, nemine mihi admodum repugnare audente. In nido suo mori, Iob 29. i. diu vivere, et suo tempore in sua domo summaque tranquillitate mori. Inquit enim Iob de sua spe quam olim habuit: In nido moriar, et tanquam arenam multiplicabo dies. i. postquam diutissime vixero, domi ac in lecto meo tranquille moriar.

Nidos etiam vocat Scriptura, illa cubicula brutis in arca fabricata. Ezechielis trigesimoprimo describitur regnum Assyriae per pulcherrimam arborem: cui inter alia tribuitur, quod omnes aves in eius ramis nidificaverint. Indicatur vero quod varii magnates ac praepotentes, et omnino diversi ordines, civitates ac gentes in eo regno, et sub eius patrocinio creverint, auctique sint et floruerint. Similis descriptio per arborem est etiam regni Nabuchodonosor, Danielis quarto. Christus dicit aves caeli habere nidos, et vulpes foveas, se vero non habere ubi caput reclinet: ut ostendat, se deteriore esse conditione quam ipsa bruta, quae plus certi ac proprii commodi habeant, magisque stabiles ac certas sedes obtineant, eisque fruantur: cum ille nec habuerit quicquam proprii, nec usquam omnino tutus fuerit.

NIHIL, et NIHILUM, habet etiam suas quasdam obscuritates. Dicitur igitur Nihil alias de essentia ipsa, idque vel negative, cum aliquid prorsus nihil est: aut privative. ut, Nihil esse sine verbo factum, Ioan. primo dicitur. id est, prorsus nihil, nec usquam tale quod existit. aliqui privative intelligunt, de Peccato. Sic dicitur, idolum, id est, falsum Deum, nihil esse in mundo: 1 Corinth. octavo. Quare addit declarans, nec esse omnino ullum alium Deum, praeter verum.

Nihil esse, alias negative exponunt, cum aliquid plane non est, nunquam fuit, aut etiam prorsus periit. Alias privative. Dicunt autem privativum nihil esse, cum aliqua res caret eo quod habere deberet: ut cum oculo aut alio membro caret animal. sic accipi posset, cum absententiam preciositatis aut debiti valoris indicamus, de quo moxagam. Sic rerum laesiones dicunt esse nihil. Sic et peccatum vocant nihil privativum. Aliquando Nihil dicitur de effectu: ut, circumcisio nihil est, et praeputium nihil est: 1 Cor. 7, pro, nihil efficit aut valet ad Christianismum, aut veram pietatem. Nihil interdum dicitur de absentia magni valoris aut preciositatis ab ea re, cui inesse debebat. 1 Cor. 13. Si habeam omnem fidem, ita ut etiam montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. i. nullius precii aut valoris in conspectu Dei, et in Ecclesiae aedificatione. Convenit cum hac locutione, quod Aliquid esse significat interdum eximium esse. Tale et illud est: Aude aliquid brevibus Gyaris, et carcere dignum; Si vis esse aliquis. Sic ait Paulus: Gratia Dei sum, quicquid sum. De loco Galat. 6, Qui sibi videtur aliquid esse, mox dicam. Verum de locutione, Aliquid esse, aut non esse, supra suo loco in ALIQUID dictum est. Aliquando Nihil ponitur pro re admodum parva, ut quae ferme idem sit quod nihil. ut, Habenti dabitur: non habenti autem; [p. 372] column 719/720 seu nihil habenti. ubi Non habere, pro parum habere ponitur. Non enim auferretur, aut auferri posset ab eo, si prorsus non haberet. Lucas habet, Quod videtur habere: unde posset iudicari, Hebraismum esse potius in vocabulo et modo Habendi. Qui enim non exercent recte dona divinitus data, magis videntur ea habere, quam vere habent aut possident: sicut is qui suam minam humi defoderat. quare merito aufertur ab eo id quod male habet. Quale enim tandem possidere est quopiam bonum, si prorsus eo non utare? Verum de hoc genere Hebraismi, cum magna pars pro toto, aut parva pro nihilo habetur, in Regulis universalibus dictum est. Sic 1 Cor. 1, Eligit ea quae non sunt. id est, quae per sese, suave nativa praestantia aut vigore nullius momenti sunt. In hac eadem vocis huius significatione dicitur 2 Par. 9, Omnia vasa Salomonis fuisse aurea, et argentum pro nihilo esse reputatum: id est prae copia auri fuisse parvi factum argentum. Sic Psal. 39 habetur: Ecce palmi spacium posuisti dies meos, et aevum meum quasi nihil coram te. id est, res perpusilla. Proverb. 10. Argentum electum lingua iusti, cor autem stulti tanquam nihil. In Hebraeo est, Tanquam parum: sed Vulgo vertunt, Tanquam nihil. Sic dicit Isaias cap. 40. Omnes gentes esse coram Deo, aut comparatione Dei, quasi nihil, et nihil reputari ei. id est, pro re levissima: sicut praecesserat, quod reputentur pro gutta situlae, et pro pulvisculo trutinae. Iob cap. 26 dicitur de Deo, Ipse extendit Aquilonem super inani, et terram suspendit super nihilo: id est, mirabiliter eam libravit in medio aeris, nullis ei subiectis columnis aut basibus. Ex quo loco terrae globositas et habitabilitas circumquaque probari potest, quod non insideat alicui quasi firmissimarum petrarum basi. Hic Nihil meram negationem significat. Redigi, poni aut deduci in nihilum, saepius in Psalmis repetitur. significat autem, extreme debilitari et attenuari, aut etiam prorsus absumi ac perdi. Idola impiorum crebro Scriptura vocat vanitatem et mendacium, nonnunquam etiam Nihil: ut Amos 6, Qui laetantur in re nihili. et Isai. 41, ad idola in quit: Vos estis minus nihilo, et opus vestrum minus nihilo. Sic Isaiae 59, Confiditis in nihilo, et loquimini mendacium. Dianae templum pro nihilo habebitur: Actorum 19. id est, contemnetur. Convenit hoc cum eo quod dixi, aliquando significare rem non magni precii esse, vel contemnendam: hoc est quoddam privativum nihil, ubi non ipsa res plane nihil est sed tantum est privata sua dignitate aut praestantia, vel preciositate. Nihil esse, ponitur interdum pro nulla culpa. Matth. 5, qui iuraverit per templum aut altare, nihil est: id est, non peccat, aut etiam non obligatur, nihil eximium vel in bonam vel in malam partem facit. Nihil tibi et illi, Matth. 27. Nihil tibi et iusto illi: id est, ne laeseris illum innocentem illo modo. ubi et hoc notetur, quod videtur ei interdicere omne commercium, cum tantum laesionem prohibeat. Tale est illud ad Labanum dictam. Ne loquaris a bono ad malum cum Iacobo. Sine me nihil potestis facere, Io. 15: scilicet veri bonique operis, et spiritualiter. Et mox cap. 18, In occulto loquutus sum nihil: scilicet singulare, quod non et publice sim loquutus. Indigent tales loquutiones aliqua specificatione, sicut in Reg. de Generalioribus locutionibus dixi. Si quis sibi videtur aliquid, cum nihil sit, semetipsum decipit: Gal. 6. pro, si quis semet magni facit, somnians se quempiam praestantem esse, cum sit vilissimus homuncio. Pro nihilo vidi tentoria Chusan, Habac. 3. id est, castra et potentia Syrorum, quibus imperitavit rex Chusan, in nihilum redacta sunt, in fumum abierunt, interierunt. Vult autem dicere: Deus eripuit suum populum ex violentia Chusan et Syrorum, castigatis et perditis illis.

NILUS. Nilum verterunt vocem Hebraeam Gihon, Gen. 2. cum alias ea nusquam in hac significatione reperiatur, et Nilum plerunque rivum Sacrae [?: ] nominent. Verum sicut nihil certi ac explicati dici potest de loco Paradisi: ita nec ostendi, quomodo [?: ] ista quatuor flumina, adeo a se invicem remota, et quasi contrarium cursum habentia (cum alia tria a Septentrione ad Meridiem currant, Nilus contra a Meridiem septentrionem tendat) fluere potuerint. Hoc tamen memorabile est, quod etiam Ethnici historici [?: scribo ] istorum quatuor fluminum, Gangis, Tigris, Euphratis et Nili, de quibus Hebraea nomina exponuntur, [?: --tes ] ignorari. Credo autem in loco Gen. non intellegi vel Nilum Aegyptiacum, vel Gangem Indicum. in regio Hevila, ubi Physon, (quem Gangem interpretur) esse dicitur, infra 25 cap. collocatur in via inter Aegyptum et Assyriam. Legitur enim, Habitaverunt autem posteri Ismael ab Evila usque ad Shur, quae est in prospectu Aegypti, proficiscenti in Assur. Sic et [?: ] Aethiopia, quae ultra Chion collocatur, duplex est [?: ] et Madianitae Aethiopes dicuntur. Moses etiam Aethiopissam uxorem habuisse dicitur, cum Madianitica [?: fuerit ] . Homerus item duplices Aethiopas facit: alios dicit esse omnium mortalium Occidentalissimos, alios Orientalissimos. Huc facit, quod capite decimo [?: ] dicitur pater Hevilah et Nimrod: cum certum sit [?: ] in Chaldaea et Assyria regnasse, et a Chus et [?: ] verisimile aliquas vicinas regiones nominatas: [?: ] procul filium a patre disgregatum, ut alter quidem extrema India, alter vero in Aethiopia sedes fixerit [?: ] quoque eodem Capite alterius viri Ephyla mentio, [?: ] fuerit frater Ophyri, a quo denominata est regio, [?: ] ius aurum in Sacris literis celebratur, et ponitur in Arabia. Quare verisimilius est, Physon et Gihon intelligendum esse de aliquibus duobus fluminibus, [?: vi-- ] Tigri et Euphrati, quam de illis tam remotis, et ex contrariis mundi partibus prodeuntibus. Certe illa [?: ] est contemnenda coniectura, quod Septuaginta, [?: quae ] Nili plurimam noticiam habuerunt, Hebraeas [?: ] Gihon et Phison retinuerint, nec Gangem nec Nilum vertentes: cum alioqui proculdubio vel regi ac Aegyptiis gratificari cupientes, libentissime Nilum [?: --issent ] , eorumque dilectissimum fluvium ex Paradiso deduxissent: si id cum aliqua specie veritatis se facere posse sperassent.

NISI, vel Si non, אם לא Im lo conditionalis et captiva coniunctio, saepe videtur Hebraeis simpliciter affirmare citra omnem conditionem aut exceptionem perinde ac si esset adverbium affirmandi Profecto [?: ] certe causa huius Hebrismi est, quia Hebraei sic inquunt suum iuramentum: Si non fecero, aut, si fecere [?: ] aut illud, tum mihi hoc aut illud accidat. Solent [?: ] vel mali ominis, vel etiam vitandae culpae gratia [?: -tere ] illam obligatoriam aut male imprecantem, [?: se-um ] in testem vocantem partem: quare tantum iniuramenti ponunt. Hinc est quod Nisi, aut Sinea vehementissime affirment. Sic Vulgata et Erasmus [?: -terunt ] Heb. 6, Nisi benedicens benedicam tibi: [?: ] certo benedicam: cum tamen ibi non necesse sit intra Graecum textum, hunc Hebraismum in [?: ver- ] intrudere. 2 Reg. 9, Nisi viderim heri sanguine Naboth et filiorum eius, et rependam tibi in agro hoc [?: ] Subintellige, non habear pro Deo verace, etc. id est, profecto vidi culpam, et ideo poenam rependam [?: ] Vino ego, nisi qui sunt in solitudine, gladio [?: ] id est, certe cadent. Ubi sunt duae formulae [?: ] [?: -tera ] in Vivo ego, altera in Nisi. Sic mox 36, Nisi in igne zeli mei sum locutus: pro, certe in igne zeli. Sic [?: ] Levavi manum, nisi gentes quae circumquaque [?: ] sunt, portaverint ignominiam suam. Aliquaando [?: ] necessitate loca vertunt Interpretes per Nisi: ut [?: ] [p. 373] column 721/722 Nisi quod populus est fortis. ubi in Hebraeo est, [?: defe- ] : subintel. dubium: aut, in summa: vel, ut breviter dicamus. Sic 1 Reg. 20, Nisi hoc tempore cras mittam servos: in Hebraeo est correctivum, Quin potius. Sic de loco Heb. 6. Nisi benedicendo benedicam, superius dixi. Aliquando non tam conditionaliter quâm explicationem ponitur. Ioan. 5. Non potest facere filius quicquam semetipso, nisi quod viderit patrem facientem. quaecunq-e enim ille facit, haec et filius similiter facit. Per illud Nisi non excipitur aliquid ex praecedenti sententia, sed declaratur solum quomodo filius nihil faciat ex semetipso, sed tantum illa faciat ad quae eum pater ablegavit, eique iniunxit, et ad quae eum pater impellit, regit ducit. Intelligitur autem id vel ratione humanitatis, vel officio mediationis. Exponitur igitur per illud Nisi illud praecedens [?: A- ] semetipso. Aliquando si non aut Nisi affirmative accipitur, praesertim praecedente ἐκτὸς . 1 Cor. 14, Maior est qui prophetat, quam qui loquitur linguis: excepto, si non interpretetur. id est, excepto casu, si interpretetur. tunc. non est maior qui prophetat, quam qui loquitur linguis. sed hoc etiam Graecis scriptorib. est usitatum. Ob supra indicatam eclipticam iurandi formulam, ponitur interdum, si, pro nequaquam: ut Marc. 8. Amen dico vobis, si dabitur huic nationi signum: pro, Indubitanter affirmo, quod non dabitur signum huic in credulae nationi. Si, non saepe ecliptice ponitur: sed de hoc infra copiosius in voce SI dicetur.

NIX, ob albedinem suam ac puritatem, innocentiam et purificationem aut iustificationem hominis [?: deno- ] . ut Psal. 51, Asperges me Domine hyssopo, et super nivem dealbabor: i. ero purissimus et mundissimus â peccatis. Eadem similitudo est etiam Is. 1, Si fuerint peccata vestra veluti coccinum, tanquam nix albescent. Ob albedinem etiam lepra voce Nivis declaratur, 2 Reg. 5. Egressus est sicut nix leprosus. Alba facta est veluti nix in Salomon, Psal. 68. Quod aliqui intelligunt de laeticia, quae per lucem et albedinem significatur. Alii de instructione [?: -ctorum ] , qui per Reges ibi significantur. Verbum sane [?: ] pharas, quod ibi est, dilatare potius quam disturbare significat. Sed dixi de hoc loco in voce Albedinis. ex [?: maestate ] , alias in bonam partem accipitur, tanquam refrigerans: Prover. 26, Sicut frigus nivis tempore aestatis, legatus fidelis mittentib. eum. i. re bene peracta perinde est mittentibus salutaris et gratus, ac si messorib. quis in arctissimo aestu afferret nivem, quae eos inflammatos refrigeraret. Alias contra in malam partem accipitur, tanquam quiddam non conveniens tempori. Proverb. 26, [?: ] nix aestate, ita stulto gloria: s. minime convenit. tempore nivis declaratur feritas bestiarum, quia tunc [?: ] possunt terram attingere, nec aliquid cibi reperire vel [?: ] terra effodiendo, vel etiam quia pecudes intra claustra continentur contecto pabulo, et ob externum frigus [?: tam- ] magis esuriunt incalescente ventriculo. Ideo 2 Sam. 23, 1 Par. 11, narratur de quibusdam fortib. David quod tempore nivis interfecerint leones, s. cum maxime sunt [?: fe-es ] , etiam fame efferante eos. Nix diu solet manere in [?: ] montib. et petris montium, ut sunt in eis varii [?: an-ct- ] et gelidae cavitates: ideo eius comparatione [?: do- ] Hier. cap. 18, mirabilius esse quod Iudaei deserant verum Deum, quam si praemature nix petras Libani desereret. NOBILIS, videtur in Sacris literis potius virtutis propriae praestantiam, quam veterum imagines respicentes. 10, Beata tu terra, cum rex tuus est filius nobilibilis virtute ac industria. Ideo mox veluti [?: de- ] se, addit: Et cum principes tui comedunt [?: opportunitates ] tempore. i. pro reparandis viribus, non pro luxu [?: u- ] ante dixerat, Vae tibi terra, si rex tuus est puer, principes tui mane comedunt. Quare hic nobilitas [?: ] [?: ] , sed virtutem respicit. Vera. n. nobilitas est [?: u- ] [?: virtus ] . Sic Act. 17 dicuntur Iudaei Beroenses nobiliores fuisse Thessalonicensibus, utpote qui veritatem prompte acceperint, et diligenter scrutati sint scripturas, an conciones Pauli et historia Iesu cum Prophetiis convenirent. ubi itidem nobilitas virtutem, non genus significat. Sic Rom. 16 Andronicus et Iunia dicuntur fuisse nobiles inter Apostolos. tametsi ibi rectius verteris insignes, cum sit in Graeco ἐπίσημοι . Porro in illo 1 Cor. 1, Non multi nobiles, non multi sapientes sunt vocati: videtur proprie magnates istos indicare, qui ob generis nobilitatem insolescunt, religionem ac pietatem parum curantes.

NOBIS sicut et alii Dativi, aut etiam Ablativi (de quibus etiam in Regulis universalibus dictum est) habet idiotismos quosdam. Exod. 24. Manete nobis hic, donec revertamur ad vos: pro, expectate nos hic. Deuter. 29, Pactum cum eo qui est hic hodie, stans nobiscum, et cum eo qui non est nobiscum. i. cum natis et nascituris aut etiam ab exteris populis accessuris. Iob 15. Quid nosti quod nos nesciamus, et quid intelligis quod non est nobiscum? i. quod nos non perinde bene intelligamus. Sic et Isa 59 videtur de noticia quadam, sed reali accipi: Iniquitates nostrae nobiscum sunt, et scelera nostra cognovimus: s. praesentibus tristibusque poenis convicti. Sic David ait, Peccatum meum coram me est semper.

NOMEN, est vox multum usitata: varias autem et obscuras proprietates aut Hebraismos habet, qui deducuntur ab hac voce, quatenus est nomen proprium alicuius personae, non quatenus rerum appellativum. Nomen igitur primum ac maxime proprie significat ipsum proprium singularum rerum nomen, quod et Nonius de Latino sermone notat: ut, Nomen tuum vocetur super nos, Isa. 4. i. adiecto tuo proprio nomine cognominemur, dicamurque uxores David aut Salomonis: de qua loquutione aliquanto post. Secundo, quia nomen est quasi novimen aut notamen rei, ut Grammatici docent: ideo non raro nomen pro ipsa ampliori noticia, cognitioneque rei ponitur. Hinc est quod nomen Dei ponitur pro eius vera doctrina et agnitione ac religione sicut in oratione Dominica petimus, ut sanctificetur nomen Dei: i. ut sancte ac vere agnoscatur eius doctrina ac religio, eaque accipiatur ac pie tractetur: de qua petitione, ac principio Dominicae orationis, in voce Regni dicetur. Mich. 4, Omnes gentes ambulabunt in nomine Dei sui, at nos ambulabimus in nomine Dei Iacob: i. in doctrina, religione. Sic Christus aliquoties repetit, se nomen patris mundo patefecisse, item fratribus. Sic, Narrabo nomen tuum fratrib. meis, Psal. 22. Tertio ponitur pro fama ac celebritate alicuius: sicut etiam Latini dicunt viros magni nominis: et Ovid. in Metamorph.— Magnum et memorabile nomen. Sanctum et terribile nomen eius, Psal. 111. i. fama. 1 Par. 15, Num. 16, Viri fortes viri nominum. i. celebres. Suscitabo eis plantam in nomen: Ezek. 34. i. quae pariat eis celebre nomen. Iob 30. Filii stulti, et filii sine nomine: i. obscuri, carentes celebritate alicuius virtutis. Qui venerunt de terra longinqua propter nomen tuum: i. propter celebritatem miraculorum tuorum venerunt, ut in tuo templo offerant et orent: inquit Sal. 1 Reg. 8. sic dicitur aliquis sibi facere nomen: Num. 9, Fecisti tibi nomen secundum diem hanc. Fecique tibi nomen iuxta nomen magnorum qui sunt in terra: 2 Reg. 7, et 1 Paral. 17. pro, feci te celebrem, sicut alios celeberrimos duces ac reges. Item, Ponere sibi nomen: 2 Sam. 7, Timebunt gentes nomen tuum. i. ipso nomine ac celebratione tui audita, timore percellentur. Nomen aliquando cum gloria coniungitur: ut Ps. 79, Propter gloriam nominis tui: i. propter gloriosum nomen aut famam tuam celebrem, seu ut celebretur fama tua. sic et Psal. 72. Quarto, nomen ponitur crebro pro ipsa re: ut nomen Latinum, Romanum, Volscum, pro ipsis Latinis aut Romanis, saepe est apud Livium. Sic nomina, ipsos [p. 374] column 723/724 debitores vocant. sicut proverbium est, Saepe bona nomina fieri mala non monendo: id est, ad solvendum segniores. Tale et illud est: Vive tibi, et nomina magna fuge: id est, magnos et praepotentes. Sic in Apoc. Habes nomina aliquot: pro, aliquot homines ponitur, ut mox dicetur. Hac significatione valde crebro nomen Dei aut Christi, pro ipso Deo aut Christo ponitur: Protegat te nomen Dei Iacob. id est, ipse Deus Iacob, qui solus est verus Deus. Psallere nomini Domini, benedicere ei, confiteri ipsi, laudare nomen Domini (quae creberrima sunt, praesertim in Psalmis) omnia possis intelligere de ipsomet Deo. Sic illud Psal. 114. Non nobis Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: 1. tibi met hanc laudem tribue. Mal. 1. Despicitis nomen meum. Cur autem tam crebro ponatur nomen pro ipso Deo, dicunt Theologi hanc esse rationem: quia nos non simpliciter aut absolute agnoscimus vel colimus Deum, sed tantum eatenus, quatenus se in verbo ac sacramentis suis patefecit, ad eaque tum se, tum et cultores suos alligavit. Sic ergo addita voce nominis ad Deum aut Iesum, indicari, nobis esse negocium cum Deo sic patefacto, illum nos celebrare, et ab eo omnem opem petere ac expectare: sic denique coniungi veram noticiam cum vero Deo. Sic dicitur, Quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit, Ioel. 2, Rom. 10. Protegat tenomen Dei Iacob. Psal. 20, Expectare nomen Dei, Psal. 52. i. ipsum Deum. Mich. 5, Messias pascit suos in fortitudine Domini, et in magnificentia nominis Domini Dei sui. Ponitur nomen Dei etiam pro attributis Dei, aut quasi proprietatib. eius: Psal. 9, Et sperabunt in te scientes nomen tuum: i. qui norunt aut credunt tuam misericordiam. omnipotentiam. veracitatem, etc. Sic cum Moses Exod. 3 petit, sibi nomen Dei patefieri, non solum unam aliquam vocem cupit cognoscere, sed omnino pleniorem quandam noticiam eius attributorum, aut proprietatum. Nec tantum in Deo ponitur nomen pro re, sed etiam in hominibus, ut supra dixi: atque adeo in genere pro quacunque re. Act. 4, Nec est aliud nomen sub caelo, per quod oporteat homines servari: i. nulla omnino res, medium, aut via. Vicinum huic est quod interdum nomen ponitur pro persona: ut Act. 1. Erat autem simul turba quasi centum viginti nominum: i. hominum aut personarum. ubi Erasmus eam huius locutionis causam esse dicit, quia cum homines recensentur nomina eorum recitari solent. Sic et Apoc. 3. Habes pauca nomina in Sardibus, quae non polluerunt vestimenta sua: i. homines pios. Quo loco Arethas Caesariensis testatur, hunc modum loquendi esse alienum a Graeca lingua. Quinto, nomen ponitur pro posteritate: quia posteri nomen maiorum, saltem cognominis, ferunt. 1 Sam. 14. Iura mihi, quod non disperdes nomen meum de domo patris mei: in quit Ionatham, â Davide exigens, ne inter alios Saulitas; etiam suos liberos interficiat. Sic dicitur aliquis suscitare nomen fratris, Deut. 22. Sic 2 Sam. 14 dicit mulier, orans pro filio fatricida, Deposcunt eum ad poenam, ut non ponant viro meo nomen: i. ut extinguant posteritatem viri mei, quae nomen eius gestare debebat. Nomen videtur aliquando idem valere quod causa: ut Mar. 9. Quisquis unum ex talib. puerulis accipit meo nomine, me accipit: i. quicunque mei gratia aliquem minimum homuncionem acceperit tanquam meum cultorem aut etiam ministrum, etc. Sic ferme et Latini voce nominis utuntur: ut cum iubent alicui suo nomine salutem aut aliquid aliud dici, vel quippiam fieri aut dari. tametsi non desit et hic discrimen. Cum vero dicit Christus, se venire in nomine Patris: non tantum eius gratia se venire indicat, sed etiam ab eo iussum, et eius doctrinam afferendo: ut complectatur causam efficientem, formalem et finalem adventus: i. mandatum, quod est causa efficiens: doctrinam, aut totam (ut loquuntur) credentiam aut commissionem, seu mandata, tradita de modo agendi, docendi, patiendi et omnia ordinandi, quae sunt quasi causa formalis adventus: et denique finalem, nempe ut glorificetur pater caelestis, non ipse. Quod si, inquit, alius venerit suo nomine, eum accipietis. i. si quis venerit arbitrio, non iussus a Deo currerit, suam doctrinam [?: -rendo ] , omniaque pro sua libidine agendo ac [?: disp- ] do, denique suam gloriam opes aut voluptates [?: qu- ] Falso prophetare in nomine Dei dicuntur seductores, [?: ] 14. i. falso iactant se a Deo missos, et illa quae [?: prop- ] loqui iussos, seque Dei gloriam quaerere. Haec [?: sint- ] genere dicta de significationibus vocis Nomen, [?: ] proprietate Hebraeorum circa nomina propria: [?: ] de Phrasibus huius vocis. ‘Phrases nominis de Deo dictae. ’ In nomine Dei, aut in Deo, idem est aliquando, et [?: ] cat opem Dei. Psal. 44. In te hostes nostros [?: co- ] mus, in nomine tuo conculcabimus inimicos [?: ] . i. tua ope auxilioque, ac te ipso freti. Sic David in 1 Samuel. 17 ad Goliath, illum venire in lancea et [?: gla- ] se in nomine Domini. Idem valet cum inquit Psal. 63. ne dicam tibi in vita mea, in nomine tuo levabo [?: ] meas: i. ad te, vel tuum nomen appellando. In [?: no- ] Domini concidam eos, Psal. 118. i. ope Dei. [?: Celeb- ] mus te Deus, etenim propinquum erat nomen [?: ] . i. praesens numen aut auxilium. Pro fama ac gloria [?: ] atque adeo promissionib. eius, quib. se suamque [?: ] misericordiam ac omnipotentiam celebrat. Psal. 54. [?: D- ] in nomine tuo salvum me fac, et in fortitudine [?: ] ob verbum quo temetipsum nobis celebras ac [?: ] et ut glorificeris. Psal. 31, Propter nomen tuum [?: d- ] et educ me. Fac mecum propter nomen tuum. Psa [?: ] Forte hic recte per nomen Dei ipsum Messiam [?: i- ] gas, per quem et propter quem David se petit [?: sa- ] Sic Psal. 48, secundum nomen tuum Deus sit laus [?: ] . i. qualem tu temet in verbo tuo praedicas, et ab [?: ] praedicaris: talem te praestas, et nos experientia [?: ] depraehendimus, In hac significatione dicitur [?: ] Dei admirabile in universa terra. Nomen [?: Meschi- ] citur permansurum, vel potius propagandum [?: ] sole, Psal. 72. pro perpetuo et ubique, quandiu [?: -ol ] [?: ] et quam late radiis suis orbem terrarum illustrat. [?: ] nomine IEHOVA, dixi in proprio Tractatu, qui [?: ] Universalibus Regulis. Idem esse putant [?: docti- ] IA, sed abbreviatum ob humiliationem aut [?: exin- ] nem filii, quem putant proprie hac vocula [?: indic- ] [?: ] 68, In ia nomen eius: i. sic vocatur, in eoque [?: nom- ] lendus est. Nomen Dei exponunt aliquando eruditi, [?: ] Dei filium: quia sicut aliae res per sua nomina [?: p- ] et agnoscuntur: ita pater per Christum mundo [?: re- ] et recte agnoscitur. Aliquid huic vicinum est [?: q- ] 23 dicitur, nomen Dei esse in medio Angeli: [?: qu- ] ctum postea exponam. [?: Nome- ] Dei alicubi esse, [?: ] dicitur: i. cultus Dei. 1 Reg. 8 Ad aedificandam [?: do- ] esset nomen meum ibi. et 2 Par. 2 Elegi domum [?: ] sit nomen meum in seculum: i. cultus ac vera [?: rel- ] qua ego crebro nominor a doctoribus, aliisque [?: ] et sacrificantibus. Dan. 12, Locum quem elegerit [?: D- ] ponat nomen suum ibi, ut habitet ipse: i. arcam et [?: ] cultum. Sic mox, Ut habitare faciat nomen suum [?: ] Sacerdotes quoque dicuntur ponerenomen [?: Domi-i ] [?: ] lum, cum appellato ac invocato Iehova, [?: be-edi- ] pulo. Num. 6. Sic habitare fecit Deus nomen [?: ] , Ier. 7 [?: ] locum meum in Silo, ubi initio feci habitare [?: ] um: i. ubi posueram cultum et religionem meam. [?: ] ibi significat agnitionem, religionem ac totum [?: cul- ] [?: ] cari nomen Dei super aliquem locum: Ut cognoscant [?: ] [?: ] invocatum esse super locum hunc. 1 Reg. 8. i. [?: ] [?: ] plum esse tibi vero ac omnipotenti Deo [?: dedic- ] de tuo nomine appellari, teque ibi invocari et coli. Idem sensu dicitur nomen Dei super arcam [?: invoca- ] [?: ] 13. Sic Dan. 9. Ier. 7. 25. et 34, dicitur nomen [?: D- ] [?: ] [p. 375] column 725/726 [?: -um ] super Hierusalem: i. eam urbem specialiter Dei esse di [?: -i ] , eique addictam, quia ibi fuerit verus Dei cultus. Super [?: ] aliquem invocatum esse nomen Dei, significat illum esse eius specialem ministrum. Ier. 17, Fuitque mihi verbum tuum in gaudium, quia invocatum est nomen meum super me: i. dictus sum tuus propheta. Sic denique [?: ] super populum aliquem dicitur nomen Dei esse invocatum: 2 Par. 7, Humiliaverintque sese populus meus super quos est invocatum nomen meum. Amos 9, Hi super quos est invocatum nomen meum: i. qui populos et cultores Iehovae vocati sunt. Invocare nomen Dei, [?: ] Iehovae, idem est quod invocare ipsum Deum aut [?: -im ] . Psal. 8 Et nomen tuum invocabimus: i. te implorabimus, tuosque nos profitebimur. tametsi ibi sit ad verbum, In nomine tuo invocabimus. Sic Gen. 4, Tunc [?: -eptum ] est invocari in nomine Domini. Porro quia invocatio est praecipuum opus cultus divini, sicut et ti cor: ideo invocatio nominis Dei pro toto cultu aut [?: -tate ] erga Deum crebro ponitur. Sic Psa. 116 dicitur salicem salutis accipiam, et nomen Domini invocabo: i. praedicabo, celebrabo, colam, ipsumque implorabo. [?: poni-ur ] pars pro toto. Iurare in nomine Domini, est colere eum: [?: ] iurantes, sunt cultores. unusquisque. n. iurat per eum Deum, quem colit. Isai. 48. ponitur et hic pars pro toto, aut species pro genere. Ier. 44 de solo iuramento ac [?: -pitur ] . minatur. n. Deus, se extincturum omnes Iudaeos in Aegypto, ut nemo ibi iuret per Deum. Deum facere me [?: -uisse ] sui nominis in aliquo loco, est idem quod, institui ab eo ibi cultum et praedicationem verbi sui. Exod. 20. In omni loco, in quo faciam meminisse nominis mei, veniam ad te. Locus plenus consolationis, quod ubicunque est vera doctrina, ibi sit etiam ipse Deus. Sicut Christus inquit: Si quis custodierit sermonem meum, veniemus ad eum, etc. Sic memorari nomen Dei, est eius recordari vera fide: quin et praedicare Deum ac veram eius regionem. Psal. 20, At nos nomen Iehovae Dei nostri memorabimus. Sic dicitur Isa 18, locus nominis Dei: i. cultis divini. ubi item arca, in qua se habitaturum Deus promiserat, intelligitur. Ministrare nomini Iehovae, Deuter. [?: ] , est servire celebrationi Domini, atque adeo vero culti ipsius. Narrare nomen Domini, est eum celebrare. Psal. 102. Ut narrent in Zion nomen Domini, et laudem eius in Ierusalem. Nomen hic veram noticiam et celebrationem Dei notat. Polluere nomen Dei, est veram religionem contaminare. aliquando autem est praebere occasionem, ut nomen [?: -ni ] veraque religio propter nos male audiat. Levit. 20, Quia de semine suo dedit Molocho, ut contaminaret sanctuarium meum, et pollueret nomen sanctitatis meae: [?: ] [?: -iaret ] meam religionem, admiscendo tam horrendos abusus, et veluti quaedam diabolica fermenta aut [?: vene- ] , vel etiam stercora. Nomen Domini venit de longin quo, [?: ] . 30. i. vos Assyrii putabatis eum procul esse: ecce ergo exillo ipso longinquo loco subito advenit, et quidem valde iratus ac terribilis. Videtur alludere ad communem opinionem aut cogitationem removentium [?: -eum ] a cura rerum humanarum, sicut Homer. suum [?: -vem ] ablegat convivatum ad Aethiopas. Nisi quis [?: ve-- ] dicere, ideo ex longinquo dici, ut eum magis reddat [?: -midabilem ] : quia et bona sunt gratiora quae ex [?: lon-quo ] veniunt, et mala terribiliora. Mich. 6 vertunt [?: ] , Vir sapiens aut salutis videbit nomen tuum: probebit praeoculis gloriam verbumque tuum. Sed vertentur potius erat, Vox Domini ad civitatem clamabit, et sacrum prospiciet aut procurabit nomen eius. Cum. [?: n- ] nos Deus, simul etiam liberat nos. Vocare in nomine [?: ] i. praedicare de Deo, eiusque voluntate ac doctri [?: ] Exod. 33. Faciam transire omne meum bonum ante [?: ] , et clamabo aut praedicabo in nomine Domini, et miserebor cuius miserebor, et propitiabor cui ero propitius. Hoc igitur ipsum est in summa, quod Deus vult praedicare adiunctis omnibus suis bonis coram Mose, quod ea sit daturus ex misericordia, non ex merito accipientium: sicut hanc summam prolixius in se quenti capite Deus, exhibita quam petebat Moses revelatione, concionatur. Exod. cap. 23 promittit Mosi Deus, se missurum quendam suum angelum, qui educat ex deserto, et inducat in terram promissam, populum: qui eos custodiat, qui etiam eorum scelera vindicet, et quem illi vicissim obsernare ac timere debent: quae proprie Deo conveniunt. Denique addit etiam pro eximio quodam praeconio nomen suum fore in medio illius. Quod alii aliquanto tenuius exponunt quod videlicet sit futurus legatus, et quasi vicarius Dei: ac quicquid ille egerit, sit facturus nomine mandatoque Dei. Alii plusculum emphaseos addentes exponunt, quod Maiestas ac gloria Dei residebit in eo. Verum mihi adhuc aliquid magis eximium ea locutione indicari videtur, quod nunc exponam. Quandoquidem citra omnem controversiam angelus ille fuit Christus ipse, tria haec (ut opinor) per nomen suum residens in medio eius, Deus denotare voluit. Primum, quod ipsa res aut essentia sui erit in eo: seu quod erit vere Deus, patri consubstantialis: quando quidem nomen saepe pro ipsa re ponitur. Secundo, quia nomen continet similitudinem, imaginem, noticiam, et quasi quandam picturam rei (sicut et Philosophi de cogitationib. ac sermone pronunciant, quod sint ὁμοιώματα , similitudines rei.) Ideoque hac phrasi indicat pater, illum angelum ita fore verum De vim, ut sit etiam substantialis imago ac character ipsius. Denique illa locutione indicat Deus, quod licet tota trinitas sibi nomen Iehova, ERIT, paulo ante initio Exodi assumpserit, significaveritque Deum ipsum fore illud iam olim promissum benedictumque ac benedicens semen seu Meschiam (ut haec in nomine Iehova exposui) tamen haec proprie persona divinitatis, seu hic angelus, vel potius archangelus et Gabriel omniumque angelorum princeps, sit futurus ille verus Iehova, aut redemptor ac Meschias, qui veram spiritualemque liberationem peragat, quam nunc praesenti eductione ex miserrima Aegypti servitute, et traductione per varias difficultates deserti, ac denique in terram promissionis inductione delineet ac praefiguret. Complectitur ergo praedicta loquutio, Nomen meum, seu nomen Dei erit in medio angeli, ista omnia: nempe, erit verus ac essentialis Deus, erit imago patris, erit illa ipsa persona quae reipsa praestet nomen Iehova ERIT: i. quae fiat Meschias, et vere educat genus humanum ex servitute satanae in regnum Dei: repraesentabit quoque gloriam ac maiestatem Dei: et denique tanquam intimus quidam legatus Dei, quicquid egerit mandato et loco Dei, optima fide aget: gloriamque patris, non suam quaeret. Sic ipsemet Iesus nomen Dei in medio sui residens, hic in terris versando, testantib. id Evangelistis, exposuit. Afferre Deo gloriam nominis sui, Psal. 96, pro, gloriam nomini eius debitam aut convenientem: est celebrare eum ita magnifice, ut talem ac tantum Deum celebrare par est. Exprimere nomen Dei: pro, expresso nomine blasphemare Deum, Levit. 24. ‘Phrases Nominis de hominibus dictae. ’ ¶ Nomen alicuius gentis delere, apud Livium est aliquoties positum, pro delere ipsam gentem. At in Sacris literis videtur significare deletionem gloriae et celebris famae: ut Psal. 9, Increpasti gentes, perdidisti impium, delevisti nomen eorum in aeternum. Mox veluti explicans quod de nomine dixerat, inquit: Periit eorum memoria cum ipsis. Nomen alicuius exire, aut abire, est, famam bonitatemque eius divulgari. 2 Par. 26. Exiitque nomen Oziae regis usque in longinquum iter. Ibidem: Abiit nomen eius usque in introitum Aegypti. Sic Eze. 16 Egressum est nomen inter gentes propter pulchritudinem: i. valde celebris et gloriosa facta es passim. Haec sunt nomina filiorum Ismael, per nomina sua: i. per generationes suas, Gen. 25. i. secundum [p. 376] column 727/728 nomenclaturas suas, seu secundum series nominum seu propagationum. Sic, Per nomina tribuum patrum suorum accipient haereditatem: Num. 26. i. singulae trib. ac familiae de nomine maiorum suorum denominatae, seorsim ab aliis in uno aliquo loco accipient suas possessiones. Per nomina numerabitis vasa custodiae. Num. 4 pro nominatim: i. alia vasa alia serie, separatim aurea, argentea, aerea: separatim item aliorum ministeriorum, prout habent varia generalia nomina, sic ea numerabitis. In omnib. gentib. ita iudicatur, eum qui quempiam novit, nominatim, et quasi historice, penitusque, magis curare, quam si tantum de facie, aut alioqui quasi in genere nosset, ut unum suae gentis ac civitatis: sicut et Romani candidati, habentes ad latus nomenclatores, nominatim suos cives compellabant: et apud Homerum suadetur Agamemnoni, ut prehenset Graecos, eosque nominatim, additis etiam patrum nominibus, oret, ut pergant strenue pugnare. Nam quorum nomina ignoramus, videmur quasi contemnere. Hinc fit, ut Deus dicat ad Mosen Ex. 33, se eum ex nomine nosse: i. speciali quadam cura ac benevolentia complecti: non quasi generali, ut unumquemvis de plebe Israelitica, quasi neglectim aspexisse et obiter novisse, ut solent potentes alios pauperes plebeiosve. Sic Exod. 31 dicit Deus, se vocasse ex nomine Beseleel, i. illum specialiter ad fabricationem instrumentorum tabernaculi excitasse. Sic et Livius dicit, nominatim evocare aliquos veteranos et centuriones. Hoc modo etiam Meschias de se inquit Isa. 49, Ex viscerib. matris meae recordatus est nominis mei, vel potius nominavit et commemoravit nomen meum. Sicut et Evangelista narrat, Iesum esse nominatum antequam nasceretur, aut etiam conciperetur. Sic et de toto populo inquit Isaiae 43, Vocavi nomen tuum, Meus es tu: i. tuos maiores, et te populum Israelem mihi peculiariter ac nominatim adiunxi, etiamsi alio qui omnes gentes ad mei agnitionem vocem. Sic illud in Evangelista dicit Dominus, Dicite discipulis meis et Petro. Illa peculiaris appellatio non fuit frustra in illo lapsu Petri addita. Sic denique dicit Deus, se etiam Cyrum nominatim vocasse ad evertendam Babylonem, et liberandum populum, longe ante quam nasceretur: Is. 45. Vicinum huic est, quod Psal. 147 dicitur Deus numerare stellas, ac imponere eis nomina: i. omnia nosse, curare, et fovere. Contra autem dicitur redarguendi gratia Prov. 30, Quod est nomen eius, aut filii eius, si nosti. Sic non solum a philosophis, sed etiam a doctis maxima quaedam sapientia tribuitur ei, qui primum reb. nomina imposuit. Invocari nomen alicuius hominis super alium, est, hunc cognominari de illius nomine. Nam Hebraei non habebant alia cognomina, sicut nec Graeci, quae ut ad proprium nomen filii patris nomen adiicerent: ut Saul filius Cis, David filius Iesse, Iesus filius David. Sic Iacob adoptans filios Ioseph, iubet suum nomen super eos vocari: i. vocari eos, Effraim filius Iacob, Manasse filius Iacob. Sic quoque septem mulieres Is. 4 petunt ut nomen alicuius viri super eas vocetur: i. dicantur eius uxores: ut, Abigail uxor David, Barsabea uxor David, etc. Malae autem translationis, Invocare pro vocare aut appellare, est causa, quod cum Hebraei careant compositis, saepe verbum קרא Cara clamavit, aut vocavit, significat etiam invocavit. inde illi Iovocare pro nominare verterunt. Impia ergo corruptela Papistarum est, quod inde invocationem mortuorum probare nitantur. ¶ Nomen interdum ponitur non tantum pro illa celebri fama: sed etiam de communi fama, opinione, aut sermone alicuius de aliquo. Prov. 10, Memoria iustorum erit in benedictione, sed nomen impiorum putrescet: .i. foetebit (ut alioqui Scriptura loquitur) seu vituperabitur. Unde dicitur Nomen bonum et malum. Prov. 22, Melius est nomen bonum, quam divitiae multae. Sic dicitur aliquis super aliquem proferre malum nomen. Deut. 22, Et protulerit nomen malum super mulierem: pro, infamaverit eam. quod ibi aliquoties repetitur. Aliquando simpliciter Nomen pro malo nomine, sinistroque rumore aut infimia ponitur. Sic Ezek. 23 dicitur sub typo mulieris, scortum Iudam fuisse nomen mulieribus: pro excitasse, [?: ] sua turpitudine inussisse notam mulieribus, infamasse eas. Nomen igitur ibi pro malo nomine aut infamia ponitur, contra est bonum nomen. Deus minatur Is. 14, se deleturum nomen Babylonis: i. oppressa ea per servitatem, et eversa, adempturum ei illam gloriam, qua ante floruerat. Eadem significatione huius vocis, etiam aliis impiis saepe minae proponuntur. Venire per nomen: i. nominatim vocari. 1 Par. 4, Isti fuerunt, qui venerunt per nomina, principes in familiis suis: pro, qui nominatim de signati sunt principes. Vocare nomine aliquid, est [?: inder- ] nomen: ut Gen. 26, Et vocavit puteos nominibus, [?: ] pater suus vocaverat. i. repurgatis puteis, quos adversarii obstruxerant, eadem nomina imposuit Isaac, qua dudum Abraham imposuerat. Sic Num. 32. Vocaverunt nominibus nomina urbium, quas aedificaverant. Sic Ps. 49 dicitur de impiorum studio famae, ampliationisque nominis sui, quod sua nomina vocaverint super terras: i. de suo nomine appellarint regiones quas occuparunt, ut Moab, Edom, etc. Sic Alexander magnus multas urbes in diversis partib. orbis Alexandrias vocavit. [?: Vo- ] [?: ] men in Betlehem: i. praepara tibi nomen, Ruth. 4. Ibidem, Vocabitur nomen eius in Israel: i. celebrabitur. [?: ] nomen alicuius super civitatem aliquam: i. spargi rumorem illam esse ab eo captam. 2 Sam. 12, Ne forte capiam civitatem, et vocetur nomen meum super eam: pro, dicarego loab eam caepisse. Nominati per nomen: pro, praedicti. 2 Par. 28, Et surrexerunt viri, qui nominati sunt per nomina et coeperunt: i. praedicti, aut supra nominati, potius quam celebres. Nomen et Memoriale coniungi solent aliquando, qua nomen rei aut hominis nobis eum in memoriam revocat. Is. 26, In via iudiciorum tuorum Domine speravimus in te: ad nomen tuum, ad memoriam tuam fuit desiderivae animae meae. ubi nomen et memoria totam doctrinam [?: -gionemque ] significat, cuius singulari amore pii flagrant. Sic et paulo post accipitur: Domine sunt nobis dominas Domini praeterte, sed nos tantum in te recordabimur nominis tui: i. neglectis et abiectis omnib. maiorum nostrarum idololatriis, tantum tuum verum cultum frequentabimus teque in eo colemus. Nomen ponitur interdum pro beatitudine ac felicitate singulari Is. 56. Consolatur eunochos tristes, quod non habeant liberos, qui eorum nomen ferant, dicens: Se eis, si modo pii fuerint, daturum [?: ] nomen, quam sit liberorum: i. non solum eis bonam [?: ] post eos in hoc mundo conciliaturum, sed et aeterna [?: ] citate beaturum ac ditaturum esse. Sic de singulari quadam beatitudine et illud intelligendum est, quod [?: ] as cap. 62 dicit, fore ut Hierusalem aut populus Dei post adventum Messiae alio nomine vocetur: id est, [?: ] tantum vocabuntur pro Iudaeis Christiani, sed erat pro filiis Abrahae carnalib. dicentur et erunt filii Dei Atque huc omnino Iohan. in sua Epist. cap. 3 [?: resp- ] ac allusisse videtur, inquiens: Videte, qualem [?: charita ] tem pater nobis dedit, ut filii Dei nominemur. [?: S- ] phrasis est etiam Isaiae 65, Relinquetis nomen vestrum in execrationem servis meis, interficietque te Dominus Deus, ac servos suos vocabit nomine alio: id est, Nihil erit execrabilius Iudaeo et filiis carnalis Abrahae populus autem novus Dei nominabuntur Christiani, et [?: -lii ] Dei erunt. Ponere aliquem in nomen, aut laudem: [?: Zo- ] Ponam vos in nomen et in laudem in omnibus populis terrae: pro, efficiam vos nominari, aut celebrari, [?: aut ] laudari. Aliquando dicit Deus, se posuisse Iudaeos [?: ] bi in nomen et laudem et gloriam: Ierem. decimtertio, Sic ego mihi applicavi omnem domum Iuda ut [?: eff-- ] mihi in populum, in nomen, in laudem, in gloriam [?: ] [p. 377] column 729/730 per eos celebrarer, laudarer et glorificarer. In nomine Christi prophetare, et in nomine Christi daemonia eiicere, Matt. 7 est, eius doctrinam docere, et invocato Christo, factaque per nomen eius adiuratione, seu denunciato mandato Christi daemoni, eum ex homine expellere corporaliter, vel spiritualiter per veram doctrinam. Sic Marc. 9. facere virtutem in nomine Christi. Luc. 10, Daemonia subiiciuntur nobis in nomine tuo. i. te invocato, indicatoque tuo merito, ac etiam mandato contra illos. Recipere prophetam in nomine prophetae, iustum in nomine iusti, et pusillum Christi in nomine discipuli, Mat. 10. pro, tanquam prophetam aut iustum, seu ut prophetam, sub nomine prophetae iusti aut discipuli: i. qui ideo ei benefecerit, quia talis est, recipiet mercedem prophetae aut iusti: i. quae debetur iusto, sua tñ proportione: sicut receptator furum aut latronum cum latronibus punitur, recipit eorum mercedem. Ubi duo aut tres fuerint congregati in nomine meo, ibi ego ero in medio eorum: i. meo iussu, mea causa, seu promovendi regni, religionis et gloriae gratia, ac denique meum auxilium opeque implorantes. Sic supra exposui, quod Christus affirmat se venisse in nomine patris. Atque hoc est vere ac reipsa nomine Christi aut patris aliquid fieri: sicut et cum quis baptizatur in nomine Patris, Filii, ac Spiritus S. est harum trium personarum iussu, ad eorum gloriam, eas invocando, et secundum illarum ordinationem, nempe sanciendo cum eis hoc foedus, et earum beneficia aut promissa fide apprehendendo. Verum est etiam contra aliud verbale ac simulatum, fieri aliquid in nomine patris, aut nomine Christi ut supra diximus deprophetantib. nomine Dei: et Christus inquit Matth. 24, Multi venient in nomine meo: i. falso praetexentes nomen meum, sive aperte dicant semet esse ipsum Christam: sive aliquem honorem aut functionem mihi soli debitum sibi ad scribentes, ut qui homines suis [?: meri-is ] et precib, servare volent: sive denique aliquid falsi sub meo meaeque doctrinae nomine docentes. Habes ergo in phrasi solutionem pugnantium dictorum, ut si quis dicat: Benedictus omnis qui venit in nomine Domini, Matth. [?: ] . Sed pseudoprophetae veniunt in nomine Domini: Igitur excipiendi, benedicendi, laudandique sunt. resp. Maior: Quicunque venit in nomine Domini, sit benedictus, loquitur de iis, qui vere ac reipsa veniunt in nomine Domini. Sed Minor, Pseudoprophetae veniunt in nomine Domini: intelligenda est de iis qui verbotenus et [?: simula- ] veniunt in nomine Domini. ita est duplex Venire in nomine Domini, reale, ac verum et verbale, fictum seu falsum. Nomen alicuius ut malum eiicere, Luc. 6 videtur allusio quaedam esse [?: -d ] morem expungendi ex catalogo alicuius honesti [?: so--alitii ] aliquem indignum eo coetu et inhonestum, ut ex numero civium, ex numero Christianorum, aut etiam ex libro viventium: sicut Moses cupit pro populo expungi ex libro viventium, et Paulus fieri anathema pro fratribus. Contra Luc. 10, Nomina aliquorum esse scripta in caelis, aut in libro viventium, est, esse in singulari cura, protectione ac favore Dei, seu esse in numerum filiorum Dei ascitum pro et propter Christum. De qua phrasi vide supra in LIBER. Cre [?: ] nomen Christi. est credere in doctrinam eius, et ipsum [?: ] Christum: sicut supra indicavi, saepe nomen pro re [?: ] persona accipi, Io. 1. 2 et 3. Petere porro aliquid a patre in nomine Christi, Io. 14 15 et 16, est, petere per et propter [?: Chri-era ] fide. Sic etiam accipitur, Vitam habere in nomine Christi, [?: ] . Christus dicit Ioan. 17 pios servari in nomine Dei: [?: -tute ] ac efficacia patris, quod alibi vocat manum patris, [?: ] , ex qua nemo eos rapiet. Ponitur ergo hic nomen Dei pro attributis Dei, i. pro misericordia, fide ac [?: veri- ] sapientia ac omnipotentia, qua suos tuetur: ut supra hanc nominis significationem declaravi. Sic intelligatur [?: ] illud Act. 4, Signa et pro digia fieri per nomen Christi: [?: -per ] vim, efficaciam et potentiam eius. Sic ibidem interrogabant Apostolos Pontifices: Qua virtute aut quo nomine hunc claudum sanastis? et illi responderunt, Per nomen Iesu. idem ibi est virtus, quod nomen. Act. 3 habetur, Per fidem in nomen Christi sanavit hunc claudum nomen eius. i. virtus ac omnipotentia Christi sanavit eum per fidem. quam in ipsum Christum eiusque doctrinam habuit. Ita ibi fides in nomen, est pro prie in doctrinam: sed nomen sanans, est omnipotentia et efficacia Christi. Portare nomen Christi coram gentibus, et regibus: Act. 9. i. doctrinam ac noticiam religionemque Christi per orbem terrarum circumferre ac disseminare. Sic et Rom. 1 ait Paulus, se accepisse Apostolatum in obedientiam fidei inter omnes gentes, pro nomine Christi: i. ut doctrinam ac gloriam Christi ubique gentium pro paget: seu, ut omnes gentiles quoad fieri queat, faciat obedire Christo Nomen pro eximia dignitate, aut personis summa dignitate praeditis interdum ponitur. Sic dicitur Christus a patre ad dexteram eius collocatus super omnem principatum, potestatem ac potentiam, et omnino super omne nomen huius aut futuri seculi. Sic et Phil. 2 dicitur, ei datum esse nomen super omne nomen: i. summam potentiam aut dignitatem. Quod mox ibidem explicatur, ut nempe Christo incuruentur omnes caelestes, terrestres et in feri. quod et ipsemet alibi exponit dicens: Data est mihi ois potestas in caelo et in terra. Sic et Hebr. 1. dicitur, excellentius nomen angelis esse sortitus. Quod itidem ibi exponitur quia vocetur, sitque filius Dei, et omnia eum adorare cogantur, cum alii sint ministratorii spiritus. Iac. ca. 2 dicit, divites blasphemare illud bonum nomen, unde pii sunt denominati: nempe Christum, Evangelion, et totum Christianismum. Apoc. 2 pollicetur Christus, victori satanae et mundi calculum album, et in eo nomen quod nemo praeter accipientem novit: i. iustificationem et spiritum S. quem se habere solus pius novit, sentiens eius in se motus et clamorem, Abba pater. Cap. 13 eiusdem dicitur super capita bestiae fuisse nomen blasphemiae: i. eam bestiam fuisse blasphematricem Dei, ut in sequentib. exponitur. Inculcatur porro in eodem libro multum nomen bestiae, et character bestiae, item numerus nominis bestiae: ubi nimirum de nomine Antichristi, eiusque numero ac charactere et imagine agitur: quam qui non habuerint, eos dicit non habituros facultatem negociandi. Id nomen ac numerum nominis affirmat Ioan. esse 666. Quem numerum nominis Antichristi, aut etiam eius armigeri (ut Irenaeus loquitur) exponit hic ipse Pater et scriptor vetustissim. per nomen Latinus: quia literae huius vocis in Graeco praedictum num. 666, nomen bestiae, eiusque armigeri exprimentem contineant: et quia Latini fuerint, qui tunc sint dominati. Iam sive de ipso Antichristo accipias, quod nomen sit Latinus: sive de eius armigero aut hyperaspista, qui nam sint notum est: uterque sane de nomine Latini aut Romani gloriatur. Sed haec in scriptis Adiaphoricis saepe clarius explicata sunt.

NON, negativum adverb. ponitur non raro pro nec coniunctione: ut paulo post exemplis monstrabitur. Nonnunque est prohibitiva, sicut et Latinis Non facies, pro ne feceris: ut in Decalogo, Non habebis deos alienos. pro, Ne habueris, ne occidas, fureris, etc. Interdum non tam negat quam corrigit. Mar. 9, Qui me recipit, non me recipit: pro, non tam me recipit. Ioan. 7. Doctrina mea non est mea: pro, non tam mea quam patris. Io. 6. Non quaero meam voluntem: pro, non tam meam quam eius qui misit me. Deut. 3, Non cum patrib. nostris iniit foedus: i. non solum. Gen. 32, Non vocabitur nomen tuum Iacob: pro, non solum. Efficit etiam alioque varias phrases, ut in particulis aut (ut vocant) signis universalibus, Non omnis, Omnis non. Non unus, et similes locutiones idem valet quod nullus. Nisi decurtarentur dies isti, non salvaretur omnis caro: i. nulla caro, nemo. Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Non est qui faciat bonum, non usque ad unum. Unum ex illis ossib. non frangetis: i. nullum. Latinis alia harum locutionum vis est: sunt. n. pleraeque particulares. [p. 378] column 731/732 Non sic, Io ken: pro, non quemadmodum oportebat. Ier. 23, Et fortitudo eorum non sic: ubi legit Vulgata, Et fortitudo eorum dissimilis. Septuaginta habent, Fortitudo eorum non ad eum modum. Negativa et adfirmativa adverbia saepe includunt in se verbum Est, aut alia. Gen. 42, Exploratores estis vos, venistis ut cognosceretis nuditatem terrae. Non Domine mi, et servi tui venerunt ad emendum frumentum: pro, nequaquam sumus exploratores, nec veni mus ad cognoscendam nuditatem terrae. Sic Gen, 23, Non Domine mi: s. em es agrum et speluncam, sed gratis accipies. Psa. 11. Non Deus omnes cogitationes eius. Non ipse, Gen. 5. Non ipsi. Dan. 9. s. nusquam amplius in hac vita fuit. Non interdum non negat, sed interrogat: sicut et Latinis. Non ego te vidi Damonis pessime [?: capru- ] ? Isa. 43, Non intelligunt, qui ligneum simuIachrum extollunt? Matt. 17, Magister vester non solvit didrachma? Matth. 7, Non'ne in nomine tuo prophetavimus? Non semel positum, in plurib. sequentib. membris repetendum est, sicut et aliae negativae particulae: de qua re in Generalib. praeceptis Syncategorematum. Non et quod crebro non suo loco ponuntur. Deut. 22, Non videbis bovem fratris tui, et abscondes te: pro, si videris, ne abscondas te. Iob 32 Non honorabiles sunt sapientes: pro, honorati non mox aut propterea sunt sapientes. Non sunt, Rom. 4, Vocat ea quae non sunt. Item 1 Cor. 1: Aliqui exponunt, quae exigua et vilia sunt. Sed rectius intellexeris, Deum suo verbo vocare et efficere res ex non existentibus, ut sint, seu (ut Physici loquuntur) a non esse ad esse eas movere. Non ferre. pro, non est fas ferre: 1 Par. 15, Non ferre nisi Levitis. Non hoc et illuo, pro nec hoc nec illud Is. 34 Ignis eius noctu et interdiu non extinguetur: pro nec noctu, nec interdiu. Non ego, non ille: pro, nec ego, nec ille. Nehem. Et non ego et fratres mei, non nos exuentes: pro neque ego neque fratres, ponitur igitur hic quoque non pro nec, ut paulo ante dixi. Non homo: pro, nullus. Ier. 33, Desertus est hic locus a non homine: pro, quia nemo hic est vel ut nemo sit. In non die suo: pro, ante diem, ante tempus suum. Iob 15. In non die suo succidetur. Ier. 22, Vae aedificanti domum in non iustitia, et coenacula sua in non iudicio: pro, iniuste ac inique. Ps. 44, Vendidisti populum tuum in non opibus: i. gratis, sine precio. Levit. 15, In non tempore menstrui sui: id est, extra iam tempus, quo ei solent fluere. Ps. 59. Insidiantur animae meae non scelus meum: id est, sine mea culpa aut scelere. Sic Isa. 44. Operabitur brachio suo, et non vires: id est, donec eum vires destituant.

NON'NE, pro certe: quia interrogationes saepe affirmant Iud. 6, Non'ne misi te? pro, utique, certe. Solent omnes linguae nonnunquam interrogare affirmative aut negative, non responsi accipiendi gratia, sed ut contrariam propositionem affirment. 1 Sam. 10 An'non quod unxit te Deus in ducem super haereditatem suam? Sic 2 Sam. 13. An'non quia praecepi ego vobis? Subintell. annon est verum, an'non audistis quod praeceperim vobis, ut interficeretis Ammonem? Usitatior sane est haec formula loquendi Hebraeis in communi ac levi sermone, quam aliis: tametsi apud Latinos et Graecos etiam inter figuras oratorias recenseatur. 2 Sam. 23: Non'ne gloriosissimus erat trium? Non'ne haec scripta sunt in libro verborum dierum Iuda? 1 Reg. 14, et saepe alias repetitur. Sic 1 Reg. 16, Non'ne leve fuit ei ambulare in peccatis Ieroboam? Nonne occidisti, et etiam occupasti vineam Naboth? dicit Helias ad Achabum: quo loco interrogatio propriam quandam vim habet. q. d semper vis iustus videri, an potes negare te hic deprehensum esse in manifesto et plane tyrannico facinore? Psal. quoque 56 habetur, Pone lachrymas meas in utre tuo non'ne in libro tuo? s. annotentur. Sic paulo post, Eripuisti animam meam a morte, nonne et pedes meos a lapsu? Exo. 4, Est obscurius adhuc exemplum huius locutionis: Nônne frater tuus Aaron, scio quod loquendo loquetur. Ubi est duplicata affirmatio. Forte sic recensetur perturbatius, [?: ] irati sermo: pro, nonne scio quod Aaron frater tuus loquetur promptissime. Solet sane Quod coniunctio [?: aliqu- ] do non suo loco poni, ut in Syncategorematib. dictum est.

NOVACULA, in pro pria significatione accepta [?: p- ] quasdam pauculas locutiones, non nihil obscuras: ut, [?: ] dere novaculam super alicuius caput. Iud. 13. et transire per [?: ] cuius caput novaculam, Num. 6: ubi Deus vetat radi caput Samsonis et aliorum Nazaraeorum: in quo fuit singularis quaedam religio ac votum a Deo institutum, de quo forte [?: ] dicetur in verbo Radere. Contrâ vero iubet prophetam Ex. cap. 5 facere transire novacula per caput et barbam ut: ab rasorum pilorum varia absumptione indicet Iudaeorum [?: ] os casus poenasque mox sequuturas. Porro Ps. 52 comparat David linguam Doegi sanguinarii delatoris, [?: no- ] lae acutae et do losae: quod sicut novacula acuta vel [?: p- ] lulum aberrans gravissime laedit, atque adeo etiam iugulum attingens interficit: ita ille suis calumniis interfecerit sacradotes, ac etiam Davidem cum aliis sibi adiunctis perdere [?: ] netur. Sic alibi linguam stricto gladio Scriptura [?: comp-- ] Is. ca. 7 minatur Deus, se rasurum novacula conductra nempe rege Assyriae, caput, barbam et pilos pedum. Quo [?: ] dicat, se opera illius regis Israelitas puniturum, ita [?: ] homines et animalia, ac aedificia et plantae [?: vast- ] Ideo autem addit conducticia, ut sciant illam novaculam [?: ] mercedem flagitaturam: i. Assyrios praedae [?: avid- ] tanto exactius omnia spoliaturos et abrepturos esse.

NOVALE, est novus ager, nunc primum [?: ex inc- ] praeparatus ac excultus, extirpatis sentib. aliisve [?: fr- ] cibus, et expurgatis lapidib. Per metaphoram ergo significat poenitentiam, aut cordis quandam praeparationem [?: ] excipiendum bonum semen verbi, gratiae, aut Evangelii. [?: S- ] Christus hinc parabolam sumit, cum disserit de semine [?: ] bi in varium solum cadente. Utitur hac metaphora [?: ] as cap. 10 inquiens: Novate vobis novalia, tempus. [?: ] ad inquirendum Deum, donec veniat et pluat super. vos iustitiam. Sic etiam Baptista iubet per agnitionem peccatoras praeparari viam Domino: et Apostoli iubente Domino clamit. Paenitentiam agite, Ap pro pinquat. n. regnum caelorum. Eadem metaphora, in eodemque usu, utitur et Ier. cap. 4 inquiens: [?: S- ] dicit Dominus ad viros Iehuda et Ierusalem. Novate [?: ] novale, et nolite seminare in spinas: circumcidamini [?: D- ] ac auferte praeputia cordis vestri viri Iehuda, et [?: ] tores Hierusalem. ubi ipsemet Propheta exponit, [?: ] Novare novalc, et non seminare supro spinas nempe circumcidere ipsum cor. Quod nisi pro Spiritum S. circumcidatur. [?: ] lapideo ac veteri novum detur, perinde frustra in [?: ill-- ] verbum Dei spargetur, ac bonum semen tritici frustra [?: in-- ] grum spinis, sentib. ac urticis contectum seminatur. [?: Verb- ] go contritionem praedicat Propheta, et veram [?: convers- ] flagitat, quae inde a mutatione pessimi cordis [?: pr- ] naturae dependet. Proverb. 21, Altitudo [?: oculo- ] latitudo cordis novale impiorum peccatum. [?: ] Novale aliqui exponunt arationem: id est, cogitationem, quod omnia ista sint merum peccatum ac [?: ] Domino: nempe superbia, quae per altitudinem [?: ] lorum et latitudinem cordis indicatur, et simul [?: ] eorum cogitatio, vel etiam quaecunque motio [?: ]

NOVI. Scio, Nescio, plura verba sunt in Graeca, et etiam Hebraeo, inter quae γινώσκω valde late patet, sicut et Sentio apud Graecos et Latinos. In hisce vere verbis primum illa generalis regula repetenda est. [?: Q- ] in Sacris literis verba et nomina noticiae, sine [?: fiet ] interiorum sensuum ac potentiarum, sive etiam [?: ] rum, non tantum puram, solam, aut speculativam [?: ] ticiam denotant, sed etiam aliquos proximos [?: ] noticiam naturaliter mox consequentes: seu significant noticiam practicam, vivam et efficacem, de [?: ] plene dictum est in libello de Fide, et in Synecdoche. [p. 379] column 733/734 Quare verba Novi, Scio, Nescio et Ignoro, significant etiam sequentes motus bonos aut malos: alias approbo, curo, foveo, iuvo, alias contra. Sic accipiendum est quod Paulus ait 2. Tim. 2 firmum fundamentum esse, Novit Dominus suos: id est, Haec est basis fidei nostrae, omnis nostra securitas ac firmitas, quod virtute aut manu Dei custodimur ad salutem, eaque fovemur ac iuvamur: ex aqua nemo nos rapiet. Non significat simplex novisse: alioqui Deus omnia novit. Sic Psal. 1, Novit Dominus [?: -iam ] iustorum, iter autem impiorum peribit: id est, Dominus probat viam et actiones piorum, eosque curat, iuvat, secundat, et laeto optatoque exitu ditat. Sicut et Psalmo 37 ait, Novit Dominus dies sincerorum: iter autem conatusve impiorum, utpote neglectus et damnatus ab eo, carebit successu, erit potius ipsis exitio quam emolumento. Hos. 3, Novi te in deserto, in terra sitibunda: pro, fovi et alui te. Sic Psa. 31. Agnovit in tribulatione animam meam: pro, curavit, fovit, servavit. Psal. 144, Quid est homo quod agnoscis eum, et filius hominis quod memor sis eius? Sic Paulus 1. Thessal. 5, iubet doctores agnosci: id est, foveri, iuvari. Cum igitur Christus dicit Iohan. 17, Haec est vita aeterna, ut te agnoscant, et quem misisti Iesum: item cum Isa. cap. 53 ait de Meschia, Noticia sua iustificabit multos: non est intelligendum de quadam speculativa tantum noticia, qualem habent hypocritae: non etiam de tali, qualem habent daemones: sed de noticia vere agnoscente hunc fontem salutis, cumque ardenter desiderante aut expetente, haurienteque, ac denique in eo certa fiducia acquiescente: haec enim est vera fides. Tunc cognoscam, sicut et cognitus sum: 1. Cor. 1, id est plene cognoscam. Cognosci autem, non tantum perfectionem noticiae, sed curam, amorem ac protectionem notat, ut initio dixi. 2. Tim. 2, Sigillum Dei est, novit Dominus suos. 1. Cor. 8. Qui diligit Deum, hic cognitus est ab eo. Vicini sensus sunt, quod Christus dicit Iohan. 10, se nosse oves suas, et agnosci ab eis. Gal. 4, At nunc cognoscentes Deum, vel potius cogniti ab eo. Contrariae locutiones habent contrariam significationem: ut cum Christus dicit hypocritis, Non novi vos. id est, nunquam vere vos pro meis habui, probavi, amavi, curavi. Sic et Petri abiuratio accipienda est, cum dicit ad ancillam, se Christum non nosse: non quod simpliciter eum de facie aut nomine non norit (omnes enim eum toties publice visum auditumque noverant) sed quod nunquam ei fuerit coniunctus, eum amaverit aut curaverit. Sic et Latinis noticia pro amicitia ponitur, ex noticia enim amicitia oritur: sicut Graeci dicunt, ex visu amor, ἐκ τὸν ὁραν γίνεται τὸ ἐραν . Elongasti notos meos a me, Psal. 8. id est, amici me deseruerunt. Sic et illud dicitur: Qui ignorat, ignorabitur. id est, qui non vult agnoscere ac implorare misericordiam Dei, ille vicissim a Deo contemnetur, et in adversis destituetur. Psal. 79, Effunde iram tuam super gentes, quae non noverunt nomen tuum: id est, nec norunt nec curant te, tuamque religionem, etiamsi aliquando aliquid necessario de ea audiunt. Contra autem Psal. 9 dicitur, Confident in te, qui norunt nomen tuum. Sic dicitur Exod. 1, Excitatus novus rex, qui non norat Ioseph: id est, qui non expertus fuit beneficia Dei, quae per Ioseph Aegyptiis contulerat. Non nosse bonum et malum: Deut. 1, Qui non [?: no-at ] hodie bonum et malum: id est, neutrum, pedum [?: -um ] discrimina. Quod si quis sibi videtur aliquid scire nondum quicquam novit, sicut oportet nosse: 1. Cor. [?: ] id est: si quis turget opinione scientiae et sapiens est in oculis suis, is nimirum caret vera Dei noticia ac [?: ti-e ] , caret etiam dilectione proximi, sine quibus non potest esse vera ac practica noticia Christiani hominis. Porro etiam in malam partem verba noticiae aliquando accipiuntur, de quadam hostili ac laedente noticia. nam etiam hostiles motus noticiam sequuntur. Psa. 51. Quoniam peccatum meum ego cognosco, et iniquitas mea coram me est semper. Sic Gedeon Iud. 8 dicitur fecisse scire viros Suchot spinas ac tribulos. id est, flagellavit aut laceravit corpora eorum illis tam asperis dumis ac sentibus, ut experientia ipsa in corpore suo experirentur quid sint spinae. De tali aliqua tristi experimentalique noticia etiam illud cacodaemonis dictum ad exorcistas Act. 19 accipi debet, cum inquit: Christum novi, et Paulum scio, vos autem qui estis? Quasi dicat, Quid vos me territatis Christi a Paulo praedicati nomine? Ego sane cum illis multa habeo, tristiaque certamina, eorumque acerbas plagas quotidie experior, eoque illos metuo, Sed. vos mea misera nihilique mancipia non pili facio, nec quicquam in vobis scio quod mihi terrorem incutere possit. Novisse, pro possidere, est vicinum initio indicatae significationi. Psalm. 50, Novi omne volatile montium. Sic mox sequitur, Bestiae campestres mecum sunt: id est, in mea potestate. Et proxime praecessit, Meae sunt omnes bestiae sylvae, et animalia mille montium. Simile quid etiam illud est Gen. 39, Non noverat herus cum Iosepho, nisi panem quem comedebat: id est, nihil aliorum curabat, aut admodum attingebat: omnia erant in cura ac potestate Iosephi, non heri: tantum ille fruebatur, quibus opus erat corpori, illa sola possidebat. Possis etiam interpretari illud, herum non novisse cum Iosepho, non supputasse, non exegisse ab eo rationem administrationis rerum, ita ut non semel consideraret, quomodo hoc aut illud sese haberet, peractumve esset, omnia permittens libero Iosephi arbitrio. Quod notum est Dei, vertit vulgata Rom. 1. in Graeco est, τὸ γνωστὸν , Cognoscibile, aut Scibile, quod sciri potest, scilicet ex ordine effectuum et causarum per analysin, ut mox sequitur ibidem. Nosti, populus quod in malo sit: Exod. 32. id est, tu probe nosti, quomodo hic populus et totus mundus sit in maligno positus, sitque prorsus malus. Notus, pro celebri. Prov. 31, De mulieris industriae viro dicitur, quod sit notus in porta: id est, celebris in foro, in congressu aliorum virorum. Sic forte illud Psal. 74. Notus erat veluti afferens superne. Nosse, pro reipsa sentire ac experiri interdum accipi supra dictum est. Sic dicit Paulus Philip. 3, Ut cognoscam ipsum, et vim resurrectionis ipsius. Sic Marc. 5 dicitur Haemorrhoissa cognovisse in corpore suo, se sanatam esse: et de Christo ibidem dicitur, quod senserit ex se virtutem exisse. Talem quandam experimentalem cognitionem notat et illa phrasis, Nosse virum, nosse mulierem, Adam cognovit Evam, etc. Sic de experimentali cognitione exponendum est etiam, quod 1. Corinth. 4 inquit, Veniam et cognoscam non sermonem, sed virtutem istorum qui inflati sunt: id est, experiar quid possim spiritus virtute praestare. 2. Corinth. 2, In hoc ipsum scripsi ut cognoscerem probationem vestri: id est, experirer. Nosse interdum accipitur pro posse Isaiae 56, Canes fortes anima, seu impudentes non noverunt saturari, et ipsi pastores non noverunt intelligere: id est, nequeunt prae avaricia expleri, neque possunt res divinas intelligere, utpote imperiti. Matth. 7, Si vos, cum mali sitis, nostis bona dona dare filiis: id est, non obstante innata malitia, potestis nihilominus benefacere vestris: quanto magis pater vester, cum sit bonus, benefaciet? etc. Nosse igitur hic, posse, aut certe solere significat. Sic Germanice kennen notat utrumque, et nosse et posse. Novisse dicitur Mosen Deus de nomine, Exodi trigesimotertio. et de facie ad faciem, Deuteronomii trigesimoquarto. Utraque phrasis videtur ab humana consuetudine amicitiae sumpta esse, et significare summum Dei favorem erga Mosen. De priori dictum est modo in voce Nominis, et exponit eam ipsemet textus ibidem, addens: Invenisti gratiam coram me. Posterior, Nosse a facie ad faciem, familiarissimam conversationem [p. 380] column 735/736 significat: sicut si quem aulicum rex perpetuo ad suam familiaritatem convictumque admittat, eumque semper in oculis habeat, ut ille in Comoedia gloriatur. Quam non noverat linguam audivit, Psalmo 81. id est, peregrinus fuit apud exteros. Aliud per suum vicinum indicatur. Nosse, pro expendere. Quis novit vim irae tuae, et sicut timor tuus ira tua? Psalm. 90. id est, quis pro merito expendit austeritatem irae tuae? et quis te timet, sicut tu irasceris, seu pro magnitudine irae tuae. Caph similitudinis non est ibi adiecta suae voci, ut solent saepe transponi syncategoremata. Exitium utriusque ipsorum quis novit? Proverb. 24, id est nemo satis animo concipit, quam tetra poena afficiantur rebelles tum Dei, tum regis: seu nemo putasset fore, ut tam cito acerbeque punirentur apostatae deficientes a Deo, et rebellantes regi: vel, citius opinione hominum castigantur. Simile quid habet illud. 1. Corinth. 7, Qui scis mulier, an servabis virum? Quasi dicat, Tu iam de eo desperas, et vis temere te ab eo separare: sed forte citius tua opinione, aut praeter omnem spem, tuorum morum ac sermonis commoditate convertetur. Certe nullam habes certam noticiam, et quasi demonstrationem, quod omnino non convertetur. Quare ergo desperas? Sic et Germanice dicitur de rebus quasi desperatis, sperandis, aut (ut ille inquit) praeter spem sperandis, aut etiam timendis, wer [?: ] , wer [?: ] burge darfur sein? Priusquam te formarem in utero; novi te: Hierem 1. id est, iam tum non solum curam tui habui, sed etiam te mihi ad hoc opus destinavi, proinde ne desperes de fructu aut eventu tui laboris functionisque: concede mihi curam tuae idoneitatis, quantumvis tu agnoscas te puerum, ac insufficientem esse. Nosse aliquando est admirari, magnifacere, censere pro eximio quodam Sic Paulus secundae Corinthiorum quinto dicit, se neminem nosse secundum carnem: id est, se nullius innatas et veluti naturales dores admirari, sed tantum eas quae a Deo sunt per Spiritum. sanctum donatae, et quatenus Deus in ipsis consideratur ac celebratur. Eodem modo dicit etiam, Quod etiamsi olim Apostoli quasi quandam naturalem praestantiam Christi secum versantis admirati sint, magis hominem in eo quam Deum considerantes, et terrenum regnum felicitatemque a tam praestante heroe expectantes: tamen nunc non illas quasi naturales dotes terrenaque bona admirentur, sed potius quatenus Deus in eo conspicitur, relucet, nobisque conciliatur In hac significatione pro admiratione possis recte exponere etiam id dictum cacodaemonis. Actorum decimonono, quod supra exposuimus: Christum novi, et Paulum scio, vos autem qui' nam estis? Convenit aliquatenus cum eo quod dixi, Notum pro celebri et admirabili poni. Nosse ponitur interdum pro approbare, fovere. iuvare: ut et supra abunde dictum est. Tale quiddam est quod Paulus secundae Corinthiorum quinto dicit, Peccatum non novissem: ubi non de ipsa speculativa noticia dicitur, quandoquidem Christus solus peccati foeditatem et magnitudinem novit: sed de approbatione, patratione, promotione, etc. Sic posset illud Petri accipi. quod negavit se nosse Christum: id est, nunquam probasse, amasse, aut sectatum esse eius doctrinam aut personam. Sic et Paulus dicit Romanorum septimo, Quod enim perpetro, non agnosco: id est, non probo. ut mox sequitur: Quod odi, hoc facio: et quod nolo, facio. Sic forte accipiendum est illud Iohannis octavo, Quare locutionem meam non cognoscitis? Hinc aliqui vocem Sigaon Psalmo septimo vertunt, Inficiatio aut negatio David: quia toto eo Psalmo negat David, se insidiari vitae aut regno Saulis. Sic et Germanice pro, nego me hoc crimen patrasse, dici solet, Ich weiss nicht darvon: Item, Er wil nichts darvon wissen.

NOVUS, habet etiam suos quosdam Hebraismes Latinis auribus minus notos. Valde crebro in Psalmis, Isaia, et aliis locis fit mentio Novi cantici, aut Psalmi. Non autem hic nova cantio celebratur, quia (iuxta proverbium) novitas grata est, aut quia (iuxta Homerum) homines libentius novas cantilenas audiunt: sed ob alias causas, ac potissimum duas Primum ratione Dei, qui cum nos subinde novis beneficiis [?: c-mulet ] , novaque quasi miracula mirabilium [?: oper- ] edat, vel in punien dis impiis, vel in liberandis piis, vult ea celebrari ab hominibus nova gratiarum actione. Solebant autem olim pii hymnis ac cantionibus beneficia Dei celebrare. Saepe igitur David hortatur pios ad canendum canticum novum Domino: id est, ad celebranda nova Dei beneficia ac opera. Deinde [?: n- ] cantionis mentio fit in Scriptura, ut sub hac forma [?: -tionis ] indicetur ac praenuncietur, Deum iam aliquid novum ac mirabile opus editurum. Sub tali specie [?: ] monis praedicitur Isaiae 42, adventus Messiae, et vacatio gentium. Tali modo etiam collectio novae Eccles; celebratur Isaiae 26, In die illa cantabitur canticum illud in terra Iuda, Urbs fortis est nobis, etc. Novum significat interdum in Sacris literis idem prorsus ac [?: ] seu diversum a priori. Solent se interpretes multum [?: ] quere, quid sit quod Christus praecipiens de charitate, vocet id mandatum novum, cum sit vetustissimus. Sensus autem eius dicti Iohannis decimotertio, τολὴν κανὴν δίδωμι ὑμῖν est. Mandatum novum, id est aliud, do vobis. Prius etenim in hoc eodem capite et [?: co- ] cione aliud mandatum dederat, de fugienda ambitione, sectanda humilitate, et mutua concordia. Significat igitur Novum hic, idem quod aliud. Potest id [?: ] libus exemplis probari. ut Exodi 1, Surrexit rex novus super Aegyptum, qui non noverat Ioseph. ub. Septuaginta verterunt ἕτερος . Item Isaiae 62, Appellaberis nomine novo quod os Dei nominabit: pro qua locutione capite 65 in simili materia dicit, Et servos suos [?: ] cabit nomine alio. Sic et Marci ultimo legitur, Laguis loquentur novis: i. aliis, aut diversis a sua [?: -terna ] . Neque enim Apostoli et alii pii novas linguas excogitaverunt: sed aliis linguis, praeter eas qoas [?: -tea ] norant, locuti sunt. Sic Christus in ultima cena inquiens, se non amplius bibiturum de genimine [?: -tis ] , donec illud bibat novum in regno patris sui, aut regno caelorum, sicut Matthaeus et Marcus [?: refer- ] non hoc vult dicere, se postea novum vinum aut [?: ] stum bibiturum: sed per vocem Novum significat aliud,, aut diversum, quasi dicat, se non amplius usurum consueto cibo ad sustentandam hanc vegetativam [?: vit ] in regno patris autem, se una cum eis longe alio multumque ab eo diverso cibo ac potu aut deli. iis [?: pe- ] turum: de quibus dicit in Luca post cenam, se [?: ] nere Apostolis ut in regno eius super mensam [?: ips-- ] edant ac bibant secum. Novum ergo significat [?: al- ] aut multum diversum ab illo, ipsi aliisque hominibus in hac vita consueto 1. Iohan. 2 videtur paulo aliter accipi mandatum vetus ac novum. Torquent sane se interpretes, varias eius loci expositiones afferentes. Sed videtur ipsemer Apostolus explicare horum epithetorum rationem. Nam cum dixit vetus, mox addit causam, bis repetens: ideo esse veterem doctrinam, quia habuerint eam inde a principio, ex quo in [?: Ch-mo ] instituti sint. Sic eandem etiam mox vocat doctrinam aut mandatum novum, exponens causam appellationis, quia veteres tenebrae ignorantiae, impietatis ac pravae vitae interierint, et contra vera novaque haec doctrinae ac pietatis affulgeat. Ita doctrina charitatis erga Deum ac proximum tum vetus est, quia ipsis [?: ] ab initio institutionis, et omnibus piis inde ab [?: ] mundi proposita est: tum nova, respectu evanescenti [p. 381] column 737/738 veterum tenebrarum, et iam novae lucis mundo orientis, et etiam illis ipsis qui antea hanc lucem maligne tenuiterque habuerant, longe clarius affulgentis. Utrumque autem epitheton commendat auditoribus hanc doctrinam: vetustas, quia inde et veritas eius aestimatur: et auditor animadvertere potest, se nullo novo onere aut iugo onerari, iureque a se exigi, cui sese iam olim subiecit et obstrinxit. Rursus novitas etiam facit gratam hanc doctrinam, quia non sit veterum errorum ac tenebrarum documentum, non etiam obscurorum typorum aut umbrarum: sed clarae lucis regni Christi, ac illustratae doctrinae, quae nunc recenter mundo clarius quam unquam antea affulsit, quaeque etiam pro exemplo in hac re ipsum Christum nobis sequendum proponit. Novus homo, aut nova creatura, opponitur veteri, de qua forte dicetur in vocabulo Vetus. Est autem Novus homo, omnis pius, quatenus est conditus ac regeneratus per verbum et sacramenta, operante id Deo potenter per Spiritum sanctum, ac vetus lapideumque cor excindente, et novum substituente. Atque hanc tantum novam creaturam testatur Paulus valere in Christo, Gal. 6. Sed de hac voce forte etiam in vocabulis Renovandi, renascendi et regenerandi agetur. Spiritus novus promittitur piis Ezech. 36, id est renovatus, qui antea habuerunt veterem tantum spiritum et carnalem. De nomine Novo dictum est in voce Nominis plenius. Novorum [?: -s ] nominatur Exod. 23 et 34 Hebraice אביב Abib, significat autem novarum spicarum, quae tunc ibi in frumentis incipiebant maturescere. Vetus ob novum eiiciens, Levit. 26 pro, veteres fruges, aut vina et fructus de prioribus annis superabundantes, tandem eiicietis veluti minus gratas, quando consequimini magnam copiam novarum quo locus esse possit novis fructib. recondendis Inquit enim, Et comedetis vetus inveteratum, ac illud propter novum eiicietis. Sic in multis locis instante ubere vindemia boni vini, cupiunt quoquo modo vetus extrudere, ut satis vasorum ad novum habeant. Res nova pro mirabili et miraculosa ponitur interdum: sicut et apud Latinos, Novum aliquando aliquid magnum, mirabile, inopinatum indicat. Sed Num. [?: -6 ] , ubi rem novam habet Vulgata versio, in Hebraeo est, Si Dominus creationem creaverit, etc. Verum Hiere-iae it habetur, Creabit Dominus novum, seu rem novam, Femina circumdabit virum: mirabilem Meschiae conceptionem significans. Eadem phrasis et Isaiae 43 habetur, ac indicat rem admirandam et inauditam. Isa. cap. 65 et 66, pollicetur Deus caelos novos et terram novam: intelligens nimirum novum regnum Messiae, posito continente pro contento. Vinum novum in utres novos, et uetus in veteres infundendum esse, Christus respondet discipulis Iohannis, quaerentibus cur Apostoli non ieiunarent? indicans, proportionem etiam in instituendis Christianis servandam esse, sicut in vino et vasis. Mustum enim cum sit valde flatuosum, et non facile novitate vasis afficiatur. sed potius novum vas indicere ac imbuere suo fervore ac flatuositate possit, ponitur in utres novos tanquam validiores, et qui exten sionem admittunt: quod si in veteres poneretur, sua [?: fla-ate ] rumperet eos, quia sint tum imbecilliores, tum [?: ] non amplius admittant extensionem, ut exhalationi locus esse possit. Vetus vero vinum facile [?: affici- ] recenti vire dine vasis, nondum imbuti odore ac sa [?: ] vini, carentisque illa interna vinaria incrustatione. [?: ] requirit iam imbutum et incrustatum vas: cumque [?: -buerit ] , careatque flatuositate, facile etiam [?: imbecil--- ] vase continetur. Sic igitur indicare vult Christus, [?: ] aliis discipulis aliam disciplinam aut institutionem non venire, adhibendanque esse. Proponit ergo Christus parabolico illo dicto regulam universalem, nempe, [?: ] omnibus rebus et actionibus proportionem convenientem observandam esse. Novum Testamentum, est novum foedus a Deo per Christum in Baptismo et sacra Coena initum: de qua re in voce Testamenti agetur, ubi etiam de sanguine novi Testamenti dicetur. Nova conspersio, aut massa, 1. Cor. 5. Expurgate igitur vetus fermentum, ut sitis nova massa, sicut estis azymi: etenim Christus Pascha nostrum immolatus est. Allusio est ad morem comedendi agni Paschalis, cum pane azymo, et expurgandi fermenti, quod in veteri Testamento diligentissime fieri debebat. Nova igitur massa seu panis azymus sumus, et fieri debemus, imputatione, et inchoatione novi hominis: fieri vero debemus incremento ac perfectione. Eo tamen loci exponunt aliqui, quod sicut plerique illorum sunt sancti, pii ac puri: ita et totum coetum mundare debeant, remoto prorsus per excommunicationem de suo coetu, uno illo impuro ac incesto. Nova ergo azyma seu massa, novum piumque hominem denotat. Vetera praeterierunt, nova facta sunt omnia: 2. Cor. 5. id est, sicut pleraque omnia nimium vetusta, tanquam evanida negliguntur, nova autem contra in precio sunt: ita etiam in instauratione mundi ac generis humani per Christum, pollicitus est se novos caelos et novam terram creaturum: se etiam novum foedus ac formam religionis, abolita vetere, daturum. Haec iam omnia impleta sunt. Quare nos totum veterem hominem, cum omni sua iustitia, virtutibus ac dotibus parvi facimus: et tantum ea quae nunc Meschias per suum Spiritum et Verbum nova fecit, novum cultum, novos homines, et novam iustitiam, donaque per eum data magnifacimus, ut tantum de ipso, non autem de nobis aut aliorum carne ac sanguine gloriemur, cum omnis gloriatio iam hominibus exclusa ademptaque sit. Dicendo novum (scilicet foedus) antiquavit prius. Hebr. 8. id est, cum Deus Hier. 31. promiserit novum foedus: indicavit, se esse abrogaturum vetus. sed de hoc in voce Testamenti agetur. Heb. 10 hortatur nos Apostolus, ut intremus in sanctuarium: id est, ad thronum gratiae, aut patrem in caelis, per sanguinem, Christi merito ac mediatione: idque per eam viam, quam ipsemet Mediator nunc novam aut recentem nobis praeparavit, aut dedicavit. Viam vero novam vocat ideo, quod Christus nobis omnibus noviter sua passione praeparavit aditum ad patrem, cum antea in veteri Testamento esset valde difficilis aditus ad praesentiam Dei, seu ad arcam in Sancta sanctorum, nunc vero omnibus pateat. Ambulare in novitate vitae, est, Spiritu Dei regi, conditum esse ad bona opera, et praestare novam obedientiam: ante omnia autem exsolius Christi merito pendêre, ac per eum iustificari. Dixi supra, quid sit novus homo, et explicabuntur hae res ac loquutiones postea in verbis RENASCI ac RENOVARI.

NOVISSIMUM, pro ultimo extremoque ponitur. In Hebraeo est אחרית Acherit, quod postremum aut extremitatem notat. Deducitur autem a verbo Achar, quod differre ac tardare significat. Sicut autem variarum rerum, temporum, locorum, et hominum postremitates sunt: ita et vox ista varie accipitur. quod ex sequentibus patebit. Quare autem vox Novissimum ultima significet, paulo post exponetur. Novissima dies simpliciter posita, est ultima, aut iudicii dies. Iohan. 6, Resuscitabo illos in novissima die. Sic et Iohan. 11 ac 12 reperitur. Novissima alioqui dies festi, Iohan. 7, ex additione vocis Festi, quid notet intelligitur. Novissimi dies, aut in novissimo dierum, respectu praecedentis temporis dicitur. Olim ante Christum in veteri Testamento dictum significavit tempus adventus Christi, Isaiae secundo, In novissimo dierum erit mons domus Domini, etc. Post Christum autem, in novo Testamento usurpatum, significat tempus vicinum fini mundi. Deut. 4 inquit Moyses, Cum tribulatus fueris, et te invenerint [p. 382] column 739/740 omnia quae praedicta sunt, in novissimo aut postremitate dierum, revertêris ad Dominum Deum tuum: id est, tandem post multas afflictiones et poenas. Genes. 49, Congregamini ad me, et nunciabo vobis quod eventurum est vobis in novissimis diebus. id est, multo post me tempore. Dan. 9, Indicabo tibi quid eventurum sit populo tuo novissimis diebus: id est, popularibus tuis postremis temporibus. Novissima hora, etiam pro postremis temporibus ponitur 1. Iohan. 2. Filioli, novissima hora est: id est postrema simul et tristissima tempora. Primus et novissimus ego sum, inquit Deus Isaiae 41 et 48. id est, non habeo principium, nec finem, sum aeternus. alia omnia habent a me principium, et intereunt: ego autem nec principium, nec finem habeo. Sic in Apocalypsi dicitur, Ego sum α et ω . Sic et Apoc. 1, 2, et 22 dicitur, Ego sum primus et novissimus. Novissimum alicuius, est sors, status, fortuna et conditio eius, quae tandem ei postremo loco obtingit. Iob 8, Principium tuum erit parvum, novissimum autem tuum crescet. id est, si iustus fueris, Deus tandem beabit te, dabit amplam et opulentam sortem, ac felicem rerum tuarum statum. Num. 24 Novissimum eius usque ad perditionem: id est, ipsi quoque tandem peribunt. Luc. 11, Fiunt novissima aut postrema hominis peiora primis: id est, tandem multo peior fit ipse, et deterior est eius conditio quam prius, cum ab uno tantum cacodaemone possidebatur. Novissimum alicuius, vocatur etiam postrema pars vitae, aut temporis vitae ipsius. Deut. 8, Ut benefaceret tibi in novissimo tuo: id est, tandem tibi multa beneficia conferret. Deut. 32, Videbo quid in novissimo eorum: id est, quid tandem illis accidet. Psal. 37. Novissimum impiorum succidetur: id est, tandem peribunt. Possis et de eorum posteritate interitura accipere: nam id quoque novissimum denotat. Novissimum. aliquando significat eventum, exitum, aut finem rei vel hominis. Proverb. 5, Novissimum extraneae amarum, sicut absynthium: id est, tandem veniunt tristissimae poenae ex adulterio et scortatione. 2. Sam. 26, An non nosti quod sit amaritudo in novissimo? pro, bene scis, quod ubi ultima desperatio accidit alteri parti, atrocius pugnet quam antea, cum fugae ac evasionis spes appareret. Proinde ne compuleris nos ad extremam desperationem, ac necessitatem nos defendendi, ubi una salus est nullam sperare salutem. Vulgo dici solet, Cum desperatis pugnare esse periculosissimum. Novissimum ponitur pro filiis, aut posteritate. Hierem. 31, Est spes novissimo tuo, vel fini: id est, reliquiis, aut posteritati, aut filiis. id est, bene illis sperandum est. Novissima tuba: id est, quae postremo canet. 1. Corinth. 15. In ictu oculi, in novissima tuba: id est, cum in fine temporum ac mundi Deus per angelum tuba canentem dabit signum resurrectionis ac iudicii. Aliquando vox haec significat infimam plebem, quae sit velut extremum aut ultimum populi vel civitatis. Traducta est haec significatio a tempore. nam quae ultimo accidunt, ea nobis sunt maxime nova. Hinc novissimum pro ultimo usurpatur. Ezech. 23. Novissimum tuum gladio cadet: id est, infima plebs, cum optimates captivi abducentur. Sic Ezech. 33, Et tulerit populus virum unum de novissimis suis. Sic et Latini novissimos, pro infimae sortis dicunt. Cicero pro Roscio: Itaque perbrevi tempore qui ne in novissimis quidem erat histrionibus ad primos pervenit comoedos. Sic Lucae 14, Novissimus locus, pro infimo ignobilissimoque. Et 1. Corinth. 4, Puto quod Deus nos Apostolos novissimos designarit: id est, infima ignobilissimaque et miserrima sorte collocavit, cum nemo non praenobis infletur, sibique sapientior nobis videatur. Novissimum ira: Dan. 8, Docebo te quid sit futurum in novissimo irae: id est. in fine, seu cum desiner Deus irasci. Marc novissimum, Deuteron. 11 et 34. id est, mediterraneum, quod est respectu stagnorum domesticarum remotissimum, et plane terminat Iudaeam. Novissimum, pro praemio, quia operis praemium est finis. Psalmo 37, Novissimum recti pax: id est, tandem Deus ei id praemii dat. Statim autem sequitur, Novissimum impiis excindetur: quod supra exposui. Credo ab hac Hebraea voce venire, quod τέλος finis etiam pro praemio aut poena usurpetur. ut 2. Corinth. 11, Quorum finis est secundum opera ipsorum. Sic et Roman. 6, [?: ] Philipp. 3, Quorum finis est mors et exitium. [?: ] novissimum, est extremum exitium: Proverb. 15. [?: Sc- ] vitae sursum intelligenti, ut declinet ab inferno novissimo. Novissimus quadrans, est ultimus nummus, ad explendam summam debiti requisitus: id est, donec omnia exactissime persolveris. Matthaei quinto. Amen dico tibi, non exibis inde, donec persolveris ultimum quadrantem.

NOX, varie in Sacris literis usurpatur. Possunt autem eius significationes colligi ex contrariis vocabant DIEI ac LUCIS. Dicetur etiam aliquid huc pertnens in voce TENEBRARUM ac VESPERI. Triplex autem potissimum eius significatio, ratione metaphorae esse solet. Notat enim inscitiam rerum divinarum, seu absentiam lucis caelestis. Indicat quoque res et tempora adversa: et denique etiam omnia iniusta ac impia. Inscitiam aut absentiam verae doctrinae denotat, quia sicut noctu oculis, absente luce, in [?: ] externa vita cernere non possumus, eoque aut [?: pr- ] sus ociari, aut certe parum feliciter operari [?: cog- ] sic in spirituali vita nisi lucerna verbi Dei ac Spiritus S. nobis praeluceat, caecutimus, et facile ubique [?: imp- ] gimus, contra Deum, nostram salutem et proximum agentes. Huius significationis haec exempla esse possent. Roman. 13, Nox praecessit, dies [?: appropinqua- ] id est, inscitia et obscuritas religionis nunc [?: affulg- ] luce Evangelii evanescit. Haec nox negatur futura in illa nova ac caelesti Hierusalem, Apocalypsis 21 et 22 Sic Christus Iohannis undecimo ait: Si quis ambles. verit interdiu, non offendit, quia lucem huius mundi videt: si quis autem ambulaverit noctu, offendit, quae lux non est in eo. Secundo indicat haec vox res adversas. Tenebrae enim nocturnae moerorem et pavorem in humanis cordibus excitant: contra autem [?: ] ac lux exhilarat, et securum reddit hominem [?: Mich. ] , Quare nox erit propter visionem, et tenebrae [?: prop- ] divinationem, occiderque sol super Prophetas [?: ] et obtenebrabitur dies: confundentur videntes, et [?: ] bescent divini, etc. Ego vero plenus sum virtute [?: ] tus Domini, etc. Declarat ipsemet Propheta, quid sit fieri pseudoprophetis noctem: nempe quod licet [?: ] reant aliquandiu falsa divinantes, tamen tandem deprehensa eorum vanitate, venientibusque poenis divinis, incidant in ignominiam et calamitatem. [?: Co- ] vero inquit, Ego pergam verum docere, eductus [?: ] hac ignominia, qua nunc premor. Deus dat canticum nocte, Iob 35: id est, in adversis liberat, ut ei gratias [?: ] agamus, ac canamus, beneficia eius celebrantes Se de impiis dicitur Iob quinto, Interdiu apprehendent tenebras: et quasi in nocte sic palpabunt in meridie: id est, Deus eos tali ac tanta calamitate subito obruet, ac nesciant quo sese vertant. Sicut praecessir, Capit [?: ] tes in consiliis suis: Iob 17, Noctem vertunt in [?: ] id est, inepti consolatores mihi in rebus hisce desperatis simis bona pollicentur. Tertio, Nox et tenebra regnum impietatis et inferni indicant. Qui dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, noctu ebrii sunt: nos vero cum simus diei, sobrii simus: inquit Paulus 1. Thessalon. quinto.

Nox et amor vinumque (inquit ille) nihil moderabile [?: ] Et, ut Apostol. inquit, moris est potius noctu talia agere [p. 383] column 741/742 per metaphoram ergo Nox regnum impietatis in dicat, ubi nemo timet Deum, aut veretur verbi aliorumve fratrum reprehensionem, ideoque patrant scelera liberrime. Vicinum huic est quod Christus Iohan. 9 inquit: [?: ] oportet operari opera eius qui misit me, donec [?: di- ] est venit nox, cum nemo operari potest. ubi non tam ignorantiam veritatis, quam potestatem tenebrarum indicat: ut ipsemet alibi loquitur. Quare addit: Quandium sum in mundo, lux sum mundi: indicans nimirum, venturum aliquando illud, Modicum non videbitis: cum regnante Antichristo, aut grassantibus aliis seductoribus, sit futura ingens fames ac penuria audiendi verbi Dei, ut in Amos minatur, et Samuel in suo primo libro scribit. Foedus cum nocte ac die, Hierem. 33. Si po teritis dissolvere pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ita ut non sit amplius dies aut nox in tempore suo, etiam foedus meum cum Davide et Levitis dissolvetur. id est, tam certo regnabit posteritas Davidis (id est, Meschias) et Levitae (pii Christiani) ministrabunt mihi, quam certo adhuc dies et noctes erunt. Nox nocti indicat scientiam, Psalmo 19. id est, die ac nocte propagatur verbum ac veritas Evangelii. ponitur tempus, pro iis quae in tempore fiunt. Accidens in nocte, est pollutio nocturna. Deuter. 23, Qui non fuerit mundus ab accidente in nocte. Timor noctis, aut nocturnus: Psalmo 9, et Cantic. 3. Non time bis a timore noctis. Plerunque noctu et maiora pericula imminent, et homines sunt naturâ meticulosiores, putantque omnia pericula quae accidunt maiora esse quam revera sunt. contra, fere sunt noctu audaciores. Sed pollicetur Psal [?: -es ] pio a Deo protecto, quod non pavebit a timore nocturno. Noctu canticum Dei mecum, Psalmo 42. Interdiu promittebat Deus beneficentiam, et noctu canticum eius mecum: id est, mox post promissa praestabat beneficium, ut me oporteret ei gratias agere. Canticum hic gratiarum actionem significat. Noctu homines sese dedunt quieti, et contra bestiae et scelerati noctu magis saeviunt, magis item perterrefieri homines solent. Ad hanc igitur hominum noctis et latronum rationem ac morem Scriptura respicit, cum toties inculcat, diem Domini, aut ipsum Dominum venturum noctu, sicut [?: ] , cum homines in summa securitate stertunt, et [?: ] venturum minime putant, quando omnia erunt tristiora et terribiliora: Matth. 24, Marc. 13, 1. Thessal. 5. 2. Petr. 3. Apocal. 3. Hac eadem ratione Scriptura etiam in veteri Testamento minatur aliquibus intempestivum, subitum ac insperatum exitium: sicut et diviti dicitur Luc. 12, Stulte, hac nocte repetent animam tuam ad te. Iob 24, Nocte opprimet eum tempestas. Iob 34, Media nocte perturbabuntur. Sic in Isaia dicuntur noctu vastatae esse Ar, Moab et Kir. Surgere de noctu, vertit Vulgata verbum שכם Schacham. significat autem valde mane surgere, et indicat quandam vigilantiam ac diligentiam in agendo. Sic Genes. 20: Surgit Abimelech summo mane, et indicat servis suis nocturnam visionem, et minas Dei. Sic Abrahamus iussus offerre filium, summo mane surgit: Genes. 22. Sic Ierem. [?: ] alii prophetae dicuntur summo mane surrexisse, et [?: -nuisse ] populum: quibus verbis Deus indicat suam indigentiam et assiduitatem in revocandis hominibus, [?: ] paenitentiam ac salutem, a peccatis et exitio. Ier. 6. surgite, et ascendamus noctu, ut demoliamur palatia [?: ] . Nox observationum vocatur Exod. 12, ea nox, qua [?: ] sunt primogenita Aegyptiorum, et [?: conserva-litarum ] , quaque Israelitae ex Aegypto educti sunt: [?: ] Deus voluit eam esse memorabilem Israelitis, sin [?: -ue ] caeremonia Paschatis et aliarum [?: caeremoni-- ] eam in omnem posteritatem observari et custodiri, ut perpetuo tanti beneficii recordarentur: vel etiam multo magis, ut interea audirent, discerent ac meditarentur, qualis ac quantae liberationis illa omnia picturae typique essent, sicque vera fide verum pascha in salutem aeternam comederent. Vigilia nocturna, pro brevissimo tempore ponitur Psalm. 90, et comparantur cum ea mille anni coram Domino. Quid Vigilia sit, dictum est in voce CUSTODIA, et dicetur etiam in voce VIGILIA. Noctem esse sicut lucem aut diem Domino, est, eum omnia perspicere, nihil esse [?: -am ] absconditum quod ille non perspiciat: Psalmo 139. sed Hiob. 34 , eadem loquutione, ac in eodem sensu utendo, aliquanto obscurius loquitur. Noctu non extinguitur lucerna mulieris industriae ac laboriosae, Proverb. 31. id est, est assidua ac perpetua in opere, non stertit totas noctes, quin potius vigilat ac laborat, eoque indiget lucerna perpetuo ardente. Alias significat haec phrasis, quod aliqui in rebus adversis non succumbunt, sed consistunt. Umbra quasi nox id est, densissima umbra. Per metaphoram autem significat firmissimum praesidium. Umbra enim imitatur noctem, et nox a Mathematicis umbra terrae vere dicitur. Quanto porro densior est umbra, tanto magis tuetur ab aestu solis, talis est nox. Isaiae decimo quinto hortatur Deus Moabitas, ut tutissimum receptaculum ac refugium afflictis ac profugis Iudaeis praestent, inquiens: Moab pone quasi noctem umbram tuam in medio meridiei: absconde expulsos, et vagos ne prodas. Peregrinabuntur apud te eiecti mei Moab, tu sis illis latibulum a facie vastatoris. Noctu et interdiu, pro assidue, Psalm. primo, Meditabitur in lege Domini die ac nocte. Isaiae trigesimoquarto, Ignis eius noctu et interdiu non extinguetur: id est, nunquam. Filius hominis erit in corde terrae tres dies et tres noctes, Matth. 12: incomplete intelligendum est: sicut saepe integrarum rerum aut actionum vocabula pro incompletis ponuntur. Dicitur autem id propter collationem Ionae, qui tandiu fuit in ventre ceti.

NUBES, et NEBULA, idem sunt substantia: nempe vapor terrae humidus. loco tamen et effectu differunt: quia haec terrae incumbit, et non gignit pluviam: illa vero in mediam regionem aeris vi solis sublevata, solet pluviam, nivem, aut grandinem gignere. Nebulae vox non habet ullas admodum obscuras loquutiones: sed Nubes complures. Dicam tamen de Nebula primum. Illam densitatem aeris, quae circa Deum loquentem cum Israelitis apparuit, Vulgata versio iam nubem, iam nebulam vocat, ob similitudinem istorum meteororum. sed in Hebraeo est unica vox ענן Anan, sicut et Graeca νεϕέλη aliquando utrunque significat. Circumfudit vero sibi Deus illam quasi speciem nebulae aut nubis lucidae, ut habetur Matthaei decimoseptimo, quia alioqui Deus humanis oculis invisibilis est. caeterum in Mose ea causa ponitur, ne visa aliqua Dei specie, inde idolon fabricarent. Ab illis porro apparitionibus in exitu ex Aegypto, et quae postea in templo apparuerunt, sumuntur multae passim locutiones, aut ad illam speciem alludunt: ut mox dicetur clarius, propositis exemplis. 1. Regum 18, Factum est autem, cum egrederentur sacerdotes de sancto, ut nebula impleret domum Domini, nec potuerunt sacerdotes stare et ministrare propter nebulam: nam implevit gloria Domini, domum Domini. Tunc ait Salomon, Dominus dixit se habitaturum in caligine. Alii pro nebula vertunt nubem. Quod autem primum dixerat Anan, nubem aut nebulam: hoc mox dicit gloriam Domini, et densam caliginem. Ob tales apparitiones dicitur Deus iam habitare in nubibus, iam vehi aut equitare in nubibus tametsi ea loquutio et inde venire posset quod beneficium pluviae ex nubibus veniat, quodque ibi tonitrua audiantur, quae possint videri signa praesentiae Dei. [p. 384] column 743/744 Nebulam sicut cinerem spargit, Psal. 147: in Hebraeo est, pruinam. Delevi sicut nubem praevaricationes tuas, et sicut nebulam peccata tua. Isaiae 44 elegans aptaque similitudo est. Nam et deformat nubes ac nebula caelum, aerem ac terram, et impedit oculos hominum, et nihil videtur ea firmius. Sed uno momento Deus utramque dissolvit aut fugat, et ita prorsus abolet, ut nec tenue quidem vestigium eius usquam appareat. Sic et peccata nostra Deus condonando adeo prorsus in profundum maris abiicit, ac si nunquam admissa fuissent. Elevare dicitur Deus nebulas (ut Vulgata habet: aut nubes, ut aliae) ab extremitate terrae, Hier. 10. Quod dicitur ob illas nubes, quas aut quibus Deus ex mari aquam sursum trahit, ut in historia Heliae habetur: et Physici scribunt, et denique experientia nautae norunt: Vapor nebulae de incenso ascendebat, Ezech 10. Sic enim solet, cum res idoneae ad suffitum igni imponuntur, ascendere fumus. Dominus, in turbine et tempestate via eius: nubes veluti pulvis pedum eius: Nahum 1. Describitur ibi Deus terribiliter, et hoc inter alia additur, ex illis tot visionibus ut supra dictum est, quo aliquid quasi oculis subiiciatur spectandum, eoque magis Deus praesens esse et terribilis appareat. Dies [?: nebul- ] et nubis, aut (ut Vulgata habet) nebulae et turbinis, Zoph. 1, dicitur dies tristis, qua Deus erat puniturus Iudaeos. inquit enim: Prope est dies Domini magna, prope inquam et accelerans valde. Vox diei Domini amara, ubi fortis vociferabitur: Dies in dignationis dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies desolationis et devastationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et nubis. Sic et Ezech. 30 et 32. minatur Deus Aegyptiis diem nubis. Eadem forma sermonis est et Ioel 2. Incommodae sunt, et tristiciam in hominibus excitant dies nubilae et nebulosae: ideo additur hoc amplificationis et hypotypo seos gratia, quo magis iam terrificae minae Dei humana corda ad resipiscentiam permoveant. Est alioqui hoc valde usitatum Scripturae, ut in descriptione tristium poenarum, totius rerum naturae facies tristis, minax ac horribilis depingatur: contra in descriptione rerum secundarum ac beneficentiae divinae omnia laeta esse, et veluti arridere nobis, ac nobiscum congaudere et exultare dicantur: de quo Hebraismo supra dixi. Ratio autem huius locutionis est, quia infelicibus omnia tristia apparent: contra laetis omnia speciosa, ac veluti applaudentia. Sicut et Germani dicunt, Er meinet das ihn dir ganze welt anlachet. Nebulae a turbinibus agitatae, 2. Petr. 2. vel potius nubes, ut sola Germanica habet: cum nebulae non perinde a ventis agitentur, et in Graeco sit νεφέλαι , non ὁμίχλαι , quod usitatius nubem quam nebulam significat. Petrus igitur ibi nubes agitatas vocat falsos doctores, ob inconstantiam forte, quod temere in doctrina, eiusque confessione fluctuent, sicut nubes a ventis agitatae. Posses dicere, ideo etiam eos vocari hoc nomine, quia sicut nubes circumagitatae, non perinde certam ac plenam pluviam effundunt: ita nec illi solide agrum aut vineam Domini verbo rigant, speciem alioqui eximiam prae se ferentes, et magnum quid de se pollicentes, sicut tales nubes. Ob eandem forte causam, eos etiam fontes arentes ibidem appellat Iudas in Epistola sua paulo clarius loquitur, inquiens: Isti sunt nubes aqua carentes, a ventis agitatae aut circumactae Prover. 25 comparatur nubes aqua carens cum hominibus, liberalitatem ac beneficentiam verbis pollicentibus, et re nihil praestantibus: in quo sunt istis bullis aut ampullis Pseudoapostolorum similes. Arcus in nubibus aliquoties repetitur Gen. 9. id est, iris quae in nubibus apparere solet, et curuitate sua arcum imitatur. Dicit autem Deus, se positurum arcum suum in nubibus: non quod tunc primum creaverit illud meteoron: sed quod tunc primum coepit esse Sacramentum aut testimonium divinae voluntatis ac promissionis, de non perdendo amplius per diluvium mortalium genere. Praecedebat Dominus Israelitas interdiu in columna nubis, et noctu in columna ignis: Exod. 13 et saepissime alias: inculcaturque, quod non sint profecti, nisi movente se illa columna. ideo vero interdiu fuit columna nubis, et noctu columna ignis, ut cerni posset: quia nec flamma interdiu ob lucem solis, nec nubes noctu, praesertim depressi valde, procul cerni potest. Quid porro significa vera exponit aliqua ex parte Paulus 1. Corint. 10. Simile beneficium pollicetur Isaias cap. 4, piis in novo Testamento, sed per metaphoram ad spiritualia bona voces transferens. Intelligit autem tum noticiam veritatis, tum et protectionem aut umbraculum ab aestu, ut mox ibi exponitur. Exod. 14 dicitur columna nubis antecedent Israelitas, retro eos abiisse, et constitisse inter Aegyptos et Israelitas, ne sese invicem accederent. Vocatur etiam ibidem tenebrae, et simul dicitur noctem illuminasse, ut propria quaedam aut singularis species eius columnae ea nocte fuerit. Conciliat vero verba loci eius Chaldaeus interpres, et rabi Abraham Sephradi, quod a latere Israelitarum fuerit lucida et fulgens, et a [?: ] Aegyptiorum tenebrosa et obscura, ut non potuerint videre aut aggredi Israelitas. Quod porro descenderat Deus in nube densa, et simul ignita super montem [?: ] na, et alioqui saepe in nube apparuerit, ut cum [?: Mo- ] et Israelitis ageret, loquereturque, habetur Exod. 19, et saepe alias. Ligat aquas in nubibus, nec rumpuntur [?: ] eis, Iob 26 inter mirabilia opera recensetur, quod [?: ] ta pondera aquarum in tam fragili vase contineantur. Alibi nubes vocantur lagenae aquarum. Nubes roris Isaiae 18, Sicut calor serenus post pluviam, et sicut nubes rorida in calore messis: ponitur pro re grata et [?: co- ] da. Nubes stillare iustitiam aut iustum: Isa. 45, Rorate caeli desuper, et nubes stillent iustitiam: id est, meo beneficio doctrina simul et iustitia per Messiam [?: venie-- ] adeo copiose, ut terra hac caelesti pluvia rigata, et velati operta proferat salutem et iustitiam: id est, homines recte edocti et renovati, consequantur iustitiam et salutem et praestent novam obedientiam, haec simul crescent. Sicut nubes volant, Isaiae 60. Qui sunt isti, [?: qui- ] nubes volant, et sicut columbae ad fenestras suas: Comparat Apostolos nubibus tum ob rigationem salutaria doctrinae, quae alioqui crebro pluviae comparari [?: so- ] tum quia cito ac omnia vera doctrina complent: idque facit veluti collatione ad se aliosque prophetas, [?: qui- ] tantum angulo astricti alligatique erant, et veluti varium locum rigabant. Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus eius, Hierem. 4. Eadem forma orationis est etiam Ezech. 38 de Gog et Magog, quod sicut nubes terram operiet suis copiis. Comparatur autem in priore loco adventus et exercitus Chaldaeorum vento, nubi et tempestati, ob subitaneam ac [?: insperata- ] leritatem: deinde et ob copiam, terrorem, et [?: per- ] Sicut enim nubes et procellae subito irruunt, [?: omn- ] cupant, terribiles apparent, omnia vastant: sic et ille exercitus. Eodem modo et per metaphoram nubes [?: ] piam significat: Hebr. 12. Cum igitur tanta nubes [?: ] nos circumstet: id est, copia sicut nubes, aut potius [?: -bula ] , nobis undique circumfunditur, omnia replent [?: ] tegens. Opposuisti tibi nubem, ne transeant [?: ] Thren. 3, est hypotyposis aut pictura quaedam [?: ] obiecta, qua pertinax ira Dei depingitur, quae cum semel exardescit, non mox saevire desinit, nec se precibus statim placari permittit: sicut prohibetur [?: Hierem- ] orare pro populo. Dies nubis et caliginis: Ezech. 34. Congregabo oves meas de omnibus locis, quo dispersae sunt in die nubis et caliginis. Solent tali tempore dispergi oves, nisi habeant diligentes pastores. Sed hic metaphora ovium et temporis dispersionis et collectionis [p. 385] column 745/746 transfertur ad recollectionem Iudaeorum, in vastatione Iudaeae et Hierosolymae dispersorum et abductorum: multo autem magis ad collectionem filiorum Dei ex omnibus gentibus per verbum, Iohan. 11. et denique de omni recollectione ovium Domini errantium, quae omnibus seculis in potestate tenebrarum, et grassantib. erroribus in varias opiniones, sectas, et eorum corruptelas disperguntur. Nubes matutina, pro re non durabili ponitur Hos. 6, Pietas aut iustitia vestra sicut nubes matutina, et veluti ros mane veniens et abiens: id est, res instabilis, evanida. Sic Isaiae 40 comparatur omnis pietas aut iustitia hominum, evanido flori. Eadem similitudine idem Propheta minatur idololatris cap. 13, inquieus: Idcirco erunt ceu nubes matutina, et ceu ros mane veniens et abiens: et sicut palea, quam tollit ventus de horreo: et sicut fumus de fenestra: id est, subito ac repente peribunt. Dixi supra, illam speciem densitatis aeris, quae videtur circa Deum, cum apparet, per metaphoram vocari nubem, ob similitudinem quandam. Idem usus eius vocabuli est etiam in novo Testamento crebro. ut cum dicitur, Filium hominis venturum in nobibus. Item cum dicitur, Nubes suscepisse et abscondisse Christum ab oculis Apostolorum. Act. 1. Et cum dicimur nos rapiendi in extremam diem, in nubibus obviam Christo: 1. Thess. 4. In nub c baptizari, 1. Corinth. 10. Paulus quaerens aliquas picturas aut typos veteris Testamenti ac populi, quibus sint nostra Sacramenta, nempe Baptismus ac Sacra coena adumbrata, confert cum Baptismo transitum per mare rubrum, et quod sub nube incesserunt: et cum Sacra coena, quod Manna comederunt, et de petra biberunt. Baptizari ergo cum nube eatenus convenit, quia nubes sunt humida, ut ex quibus generatur pluvia. Super nube vehi, celeritatem indicat, quia illas citissime videmus ab Oriente in Occidentem, a meridie in septentrionem, et contra transvolare. Isaiae 19. Ecce Iehova vehitur super nu+m velocem, et ingredietur Aegyptum. pro, citissime [?: -derit ] puniturus Aegyptios, sicut si nubes plena grandinis advolaret. Ascendere facit nubes ab extremo terrae, Psal. 135. supra exposui, significare extractionem vaporum ex mari aut locis humidis, quae nobis ab [?: extremi- ] aut horizonte ascendere videntur. Hoc ergo [?: indi- ] potentia Dei indicatur et celebratur. Posui nubem vestimentum maris, et caliginem faciem eius: Iob 38. id est, contexi mare nubibus. Ponit nubes currum suum Psa. 104. Huius locutionis supra indicata est ratio. Aliquid esse aut pertingere usque ad caelum, aut nubes, hyperbole est, et ponitur pro immensum esse: et in omnibus linguis usurpatur. Psal. 56, Usque ad caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua: id est, immensa ac ineffabilis est veritas promissionum tuarum. Eadem locutio est etiam Psal. 36. Nubes abiens, transiens, [?: defi- ] Iob 7. Ut deficit nubes, et abit: sic qui descendit [?: ] infernum, non ascendit. Persequuti sunt sicut nubes quae transit, salutem meam: Iob 30. pro, velocissime insecuti sunt me. Nubificare nubem super terram, Gen. 9. id est, excitare nubem.

NUDUS, et NUDITAS, varie accipitur in Sacris [?: -is ] . Dicam autem primum de iis significationibus et loquutionibus quae magis propriae sunt, et ad externam nuditatem pertinent: postea de metaphoricis ac [?: -alibus ] (ut ita loquar) nuditatibus. Nudus [?: igi-catachristicos ] significat male vestitum Deuter. 28, servies hosti tuo, quem Dominus immiserit in te in [?: ] , in siti, in nuditate, et inopia omnium rerum [?: ne-rum ] . Non significat simpliciter eum nihil [?: esu-iturum ] , aut tegminis habiturum: sed tenuiter indigne haec accepturum. Sic Paulus saepe queritur [?: ] nuditate. ut 1. Corinth. 4: Hucusque et esurimus [?: ] [?: -s ] , et nudi sumus, et colaphis caedimur, et incertis sedibus erramus. 2. Corinth. 11. In fame et siti, in ieiuniis, saepe in frigore et nuditate. Sic et Rom. 8 negat vel famem, vel nuditatem separaturam se esse a Christo. In hoc sensu nonnulli accipiunt et illud, quod Saul dicitur nudus prophetasse, 1. Sam. 19. id est, privatus superiore ac regia veste. Item, quod Iohannes apostolus dicitur aufugisse nudus. item, quod Petrus Iohan. 21 dicitur nudus piscatus, eoque prosiliturus ad Dominum succinxerit se amiculo superiore, ut solemus cum honestis aliquibus aut dignioribus viris colloquuturi. Sic Iacobus secundo inquit: Si autem frater et soror nudi sunt. Item Christus: Nudus fui, et non vestivistis me. Eadem ratione dicitur Iob 22, Nudos spoliastis vestibus. Nudum aliquem abigere, fiebat poenae et ignominiae gratia. Sic minatur Deus Iudaeis sub forma mulieris, Ezech. 16 et 23, ac Hos. 2, Ne forte dispoliem et denudem eam, etc. Dixerat vero prius prolixe Deus, Ezech. 16, se eam reperisse nudam et ignominiosam: sed misertum eius, vestivisse ac ornasse ipsam. Nudare caput, et lacerare vestes, luctus indicium erat. Id ne faciat Aaron ac filii, ob duos filios divinitus exustos, prohibet Deus Levit. 10. Contrarius etiam mos legitur 2. Sam. 15, quod David et populus fugientes habuerint tecta capita. Sic et pedibus nudis incedere solebant lugentes. 2. Samuel. 15 legitur de Davide fugiente Absolonem, quod incesserit flens, discalceatus, et tecto capite. Nudo capite et scissis vestimentis iubentur incedere leprosi, Levit. 13, ut nimirum agnosci queant. Nudum fugere, extremae miseriae indicium est. Amos 2, Et qui inter fortes virili est corde, nudus fugiet in illa die. Sumpta est locutio a praelio, ubi victae partis milites, proiectis armis et vestibus fugiunt, quantum omnino possunt. Nuditas saepe ipsa pudenda dicuntur, quae tunc demum pudenda sunt, cum nuda sunt. Sic saepe in prohibitione incesti repetitur, ne quis huius aut illius nuditatem detegat: Levit. 18. Sic Exod. 20 habetur de sacerdotibus. Ne ascendas per gradus ad altare, ne reveletur nuditas tua. pro, ne detegantur. Sic Nohae nuditas apparuit, cum ebrius dormisset. Porro quia summum dedecus est muliebris sexus, detegere velanda: ideo minatur Deus crebro, uti dictum est, se nudaturum esse filias Hierusalem: Isaiae 3. aut etiam totum populum, loquendo de eo sub forma mulieris. Nahum 3. de Ninive Deus inquit: Revelabo fimbrias tuas a facie tua, et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam. Eadem locutio est etiam Hierem. 13, de Iudaea. Nuditas terrae dicuntur loca non tecta munitionibus aut firmata praesidiis, qua facillime hostis pervadere possit. Sic obiicit Ioseph fratribus suis, Genes. 42 quod venerint exploraturi nuditatem terrae. Propheta iubetur nudus et discalceatus incedere tribus annis: ut hac specie contestetur, sic nudos et dis calceatos, id est male vestitos, abducendos esse in captivitatem Aegyptios et Aethiopas. Nudus [?: exiu- ] de utero matris meae, nudus etiam revertar eo, inquit Iob cap. 1. Sic et Paulus inquit 1. Timoth. 6, Nihil intulimus in mundum, nimirum nec esserre quicquam possumus. Clypeus nudabit parietem, Isaiae 22. id est, clypei pendentes in pariete de clavis, tegunt eum: sed tollentur ad bellum contra Iudaeos, atque ita nudabunt parietem. Nudare, pro evertere, Psal. 137, Nudate usque ad fundamentia. id est, remotis lapidibus denudate fundamentum: quod est, funditus evertite. Simile dictum avi mei Bartholomaei de Luciis memini, qui crebro repetebat de dolentibus dentes, nullum esse efficacius remedium, quam si radices eorum nudentur soli: id est, si radicitus evellantur, Sic Isaias iuxta vulgatam, Nudabitur alueus rivi. Nudum per metaphoram dicitur, id quod est manifestum: quia quae nu data sunt, omnique involucro privata, facile qualia sint perspiciantur. [p. 386] column 747/748 Sic Iob cap. 26, dicitur infernus ipse coram Deo nudus: et Heb. 4, Omnia sunt nuda et aperta oculis eius, cum quo nobis est sermo. Nudatione nudatus est arcus tuus: Habac. 3. i. manifesta fuit tua vis bellica. forte quod preciosiores arcus in vaginam reconduntur, unde depromendi sunt.

¶ Hactenus de nuditatis externae et quasi corporalis phrasibus. Nunc de spiritualis nuditatis locutionibus agemus: de qua multa utiliter dici possent. Sed quoniam non propositum est nobis, de rebus ipsis accuratius disserere: ideo simpliciter distinguemus varias nuditates easque breviter explicabimus, ut dicta de eis in Scripturis tanto rectius intelligi queant. Est ergo multiplex nuditas. alia creationis et honesta ac sancta, quae est tantum carentia externi et accersiti tegminis, in qua tam nihil initio turpe fuit, quam nihil nunc in virilis faciei vel manus, aut etiam pecudum nudatione est. Alia nuditas est lapsus, cui turpitudo, ignominia et confusio inest. Haec porro ipsa quoque duplex est, interna et externa. Interna est, totius imaginis Dei, praesertim in summis gradibus, et aliorum pulcherrimorum donorum privatio. Huc adde, et conscientiae cordisque ipsius nuditatem, quae privata iustitia ac innocentia, favore, gratia, et veluti aspectu Dei, privata etia fiducia in Deum bona conscientia, et magnanima animositate contra bruta omnesque creaturas, ad haec sibi male conscia, trepidat, omnia putat contra se clamare. iuxta illud. ‘Conscius ipse sibi, de se putat omnia dici. ’ Sicut et facinorosi, omnes suas turpitudines latitare cupiunt, et lucem conspectumque hominum fugiunt. Timor et pudefactio (quibus correptos ex nuditate primos parentes legimus) sunt effectus culpae: quare nuditas illa etiam culpam in se complectitur. Externa nuditas est, tum illa inhaerens deformitas, in quam corpus nostrum commutatum est: tum etiam varii foedissimi ardores et impiae cupiditates ex intuitu, aut etiam sola consideratione, maxime pudendarum partium, orientes. Ob hanc igitur illis inhaerentem multiplicem deformitatem ac gravissimas culpas, pudet nos, si illae vel ab aliis, vel etiam a nobis ipsis nudae conspiciantur. Quare et primi parentes eas ficulneis foliis tegere sunt conati, et omnes sanae mentis homines eas sedulo occultant, Deusque ipse illa occultari vult ac praecipit. Declaretur hoc contrario exemplo brutorum, in quorum nuditate, quoniam peccato originali carent, nihil turpe esse censetur. Sic et parvorum infantium nuditas deformis non esse existimatur: quoniam in eis Originalis malitia nondum se adeo crasse exerit. Consideretur autem illius primae ac nativae nuditatis decus in hoc exemplo, quod optimis ac sanctissimis viris, aut etiam regibus, vel heroibus, quos alioqui vult Deus caeteris mortalibus superiores esse, aut etiam praeclaris heroicisque factis praelucere, quasi quaedam dignitas, maiestas, ac ferme veluti fulgor aut radii quidam circumfusi esse videntur, ut alii cernentes eos quasi obstupescant, et attoniti eos paveant. De Augusto scribitur, quod radios oculorum ipsius alii ferre, aut recta eum in faciem intueri nequiverint. De Mario, et Olympiade, et Perdicca, quod percussores, eorum faciei dignitate perculsi, eos attingere ausi non sint. Hoc decus videtur etiam in communi vita aliis magis quam aliis circumfusum esse. Unde est, quod pictores talem quendam quasi splendorem circa caput sanctis et aliis praestantibus pingunt. Facinorosi porro non tantum carent hac gloria et dignitate, sed etiam contrariam ac tetram quandam deformitatem et pravitatem in vultu circumferunt: ut, sicut vulgo dici solet, Diabolus per eorum oculos prospicere videatur. Id vero etiam magis mirandum est, quod in iisdem hominibus cernas istam faciei mutationem, ut ii quoque, quorum [?: ] prius fuit veneranda, et plane veluti angeli cuiusdam ut de Stephano legitur, postea per tetra facinora [?: in ] dignitate exuatur et nudetur, ut non solum nihil [?: in- ] sit reverendi: sed etiam insit foeda deformitas, [?: to- ] et vel immanitas, vel etiam furor. Huius suae [?: nudit- ] facinorosi ita sunt sibi conscii, ut qui prius erecta et [?: ] ta facie incedebant, aliosque in os intueri, et vicissim [?: -am ] faciem contemplandam praebere libere [?: ani- ] audebant: postea ubi sese multis foedis sceleribus contaminarunt, eos vehementer pudeat vel intueri [?: ] vel vicissim ab aliis aspici, praesertim honestis et [?: pr- ] bus viris. Exempla illustria utriusque haberi [?: poss- ] vultu principum quoque virorum aliquot nostri temporis. Talem quandam dignitatem, maiestatem, et veluti fulgorem videntur voluisse pictores Sanctis [?: ] diorum circa caput circumfusione appingere, ut [?: ] do dixi. Ex hac distinctione et declaratione multiplicis nuditatis intelligi non difficulter possunt dicta Scripturae, ut quod primum Gen. 2 non puduerit [?: pr- ] parentes suae nuditatis, quae illis fuit gloriosa: [?: p- ] de ea vehementer erubuerint, cum fuit turpis, et multiplici culpa ac peccato contaminata. Ad hanc nuditatis naturam etiam divus Paulus alludit, cum Eph. 4. et Col. 3, ac alias iubet. nos illum deformem veterem hominem deponere. et contra induere novum illum, qui renovatur ad imaginem illius qui condidit ipsum: [?: ] cum iubet nos induere arma lucis, cumque dicit corpora nostra gloriam, immortalitatem et incorruptibilitatem indutura esse. De hac nuditate, induitione, et superperinduitione, agit etiam 2. Cor. 5. Habet autem nonnihil obscuritatis, quod ibi Paulus dicit, nos habemus spem, quod in resurrectione nova veste immortalitatis et gloriae induemur: et mox addit exceptionem [?: ] conditionem, Si modo induti, et non nudi [?: reperi- ] Quidam enim Babylonicae Thaidis collusores, interpretati sunt hoc dictum de necessitate bonorum operum ad salutem. Sed Paulus contra interpretatur necessarium huius vitae indumentum, de sola Christi acceptione, inquiens: Quotquot baptizati estis, Christi induistis. Verum de metaphora induitionis, vide supra in verbo INDUO aliqua. Sic et ipsemet pater caelestis ipso facto et praxi Gen. 3, interpretatus est [?: ] tione uti aut nuditatis amotione, esse ornari merito aut iustitia Christi imputata, cum ovilla pelle primos parentes vestivit: promittens simul benedictum [?: sc- ] et indicans venturum agnum Dei qui peccata [?: ] tollat, suamque vicissim nobis iustitiam imputet, ei [?: ] quasi pelle sua tegendo ac convestiendo, sanguineque [?: ] nos abluendo, et super nivem dealbando. Ex hac [?: s- ] induitione, quam in hac vita omnino fieri necesse est, dependet illa vitae aeternae superinduitio. Neque tamen [?: ] gamus, simul omnes salvandos in hac quoque vita [?: ] spiritum renovari. Huc aliquo modo pertinet, [?: ] Christus angelo aut Ecclesiae Laodicensi, securo [?: ] menti de suis donis ac operibus, et glorianti quod [?: ] dives, ac nullius indigeat, obiicit, quod sit revera pauper ac nudus: iubetque eum a se petere aurum, et [?: ] candidam, qua tegat dedecus nuditatis suae: quae nimis est praedicta pellis agni Dei, nostra peccata tegens: et sanguis mundans ac dealbans nos super nivem. Sed decipiunt multos metaphorae nuditatis, vestis, et [?: induit- ] fumuntur a rebus maiorem similitudinem cum inhaerentibus qualitatibus, quam cum imputativa iustitia habentib. [?: Verb-- ] Scriptura tribuit verbum Induere etiam reb. extra hominibus existentibus, et non adhaerentibus ei: ut Indui [?: conf- ] Iob 8 Psal. 35, 109. et 132. Confessionem induit Deus, Psalmo 104. Induere maledictionem, Ps. 109. Induit maledictionem veluti amictum. Sacerdotes indui salute, Psal. 131 [?: ] quibus exemplis liquido apparet, hanc metaphoram [p. 387] column 749/750 usurpari de qualicunque adiunctione rerum, etiam non [?: -ctissime ] corpori inhaerentium, nedum solum de [?: qua-am ] inhaerentium mutatione, aut virtutum infusione, aut de bonis operibus: ut isti somniant, qui cum pseudoapostolis operum necessitatem ad salutem no [?: ] obtrudunt. Verum, uti dictum est, ipsemet Paulus clare suam sententiam et phrasin declarat, cum istam necessariam induitionem ait esse, induere ipsum Christum servatorem: hoc est, percipere eius meritum, beneficia, ac bona opera in nos: non nostra, quae nos Deo [?: -stemus ] , ut ad salutem pertinentia, celebrare, aut in [?: ] fiduciam in extremo iudicio habere: ut Maior (huius erroris instaurator) in Postillis suis contendit.

NUMERUS, aliquando paucitatem significat: quia pauca facile numerari queunt. Aliquando contra, multitudinem. Genes. 34, Ego autem viri numeri, inquit Iacobus: id est, perpauci sumus, ut quantumvis debili hosti [?: -stere ] nequeamus. Iob 16, Quia anni numeri veniunt, ac semitam quam non novi ambulabam. id est, in paulis annis. Deuteron. 4: Relinquemini homines numeri. Psal. 105, Cum essent homines numeri: id est, perpauci. Isaiae 10: Et residuae arbores sylvae eius numeri erunt: id est, perpaucae. Aliquando etiam aliquam pluralitatem indicat, ubi nempe non sunt tantum unum aut duo aut tria, ut ea numerare non attineat, sed statim uno [?: ] quot' nam sint appareat. Sic et Latini tum per vocem Innumerabile, magnam multitudinem significant: [?: ] et per vocem Numerosum. Psal. 147, Numerat numerum stellarum: Septuaginta πλῆθος , id est, multitudinem. Numeri nono: Et fiebat, quando nubes manebat super tabernaculum per dierum numerum, iuxta os Domini in castris residebant: id est, quando complures [?: -es ] manebat nubes, etc. In numero aliquid facere. 1. Paralip. 9: In numero inferebant vasa, et in numero educebant ea pro, certo numero dabant. Libro secundo Samuelis, capite secundo: Surrexerunt et transierunt in numero: id est, certo numero. Usque non numorum, Psalmo quadragesimo: Circum dederunt me mala usque [?: -n ] numerus: pro, innumera, donec tandem prae multitudine numerari nequiverunt, adeo creverunt.

[?: ] numerum rei alicuius: Numeri tertio, Numerati [?: -um ] secundum numerum omnis masculi, a filio mentis. Non nosse numeros alicuius rei: id est, esse innumerabiles. Psalmo septuagesimoprimo: Os meum narrabit iustitiam tuam, tota die salutem tuam, quoniam non [?: ] numeros: pro, quamvis salus tua sit mihi incomprehensibilis, et excedat captum mentis meae: vel, tametsi non noverim quam saepe me servaveris ac liberis. Numerare dies: pro, scire eorum numerum. Psalmo 90. Sic fac scire nos, ut numeremus dies nostros: [?: ] , sic fac ut intelligamus, quam brevi tempore [?: si-s ] victuri. Ita enim demum red demur modestiores, prudentiores, et te magis timebimus. Sic et Deus dicitur aliquid numerare: pro, observare, seu (ut Latini [?: -que ] loquuntur) in numerato habere. ut, Psal. 56, [?: -grationes ] meas numerasti. Pone lachrymas meas utrem tuum. An' non in libro tuo? subintelliges, ac omnia annotata sunt. Itaque idem est Psalmistae [?: ] aliquid, ponere in utrem, aut conservare, et in [?: li- ] annotare aliquid: pro diligentissime observare, ac [?: ] expendere, iisque affici et moveri. Probe igitur [?: ] et curat exilia et luctus nostros. Ponitur etiam salute, numeratum esse aliquid: pro, diligenter [?: cura- ] ditam ac conservatum. nam quae curamus, numerato habere solemus. Sic dicit Christus, [?: ca- ] quoque nostros esse numeratos: id est, minima [?: ] nostra in singulari Dei cura ac providentia [?: e- ] , ab eoque conservari. Numerare gladio: Isaiae 65, Numerabo vos gladio, et vos omnes in caedem [?: cor-i- ] tam etsi ibi proprie sit, Partiar vos gladio, seu ut partem ac mensuram attribuam ipsi gladio, Ich will euch dem schwaert zutheil geben, Vos eritis portio aut sors gladio debita. Numerati: Argentum num eratorum synagogae, Exodi 38: id est, eorum qui ex congregatione in numerum venerant, aut numerati fuerant. Numerati eorum de tribu Ruben, Num. 1. pro, qui de tribu Ruben numerati sunt. Transire ad numeratos, Exod. 30 et 38. pro, omnis qui numerabitur, aut numerari debet. Transibit in hac terra grex ad manum numerantis: Hieremiae trigesimotertio. id est, adhuc hic erunt pecora et homines, adhuc haec terra coletur, inquit enim ibi Deus: Adhuc transibunt in hoc loco oves sub manibus numerantis. Moris enim est pastoribus, cum volunt numerare gregem, ut sedeant in ostio caulae, et oves exeuntes sigillatim manibus contingant, clara voce dicendo, una, duae, tres, etc. quo et alii adstantes numerum audiant, et observent. Numerare, pro reperire, esse completum numerum durationis regni: Danielis 5. Sic exponitur illa Dei scriptura in pariete facta, et Belsezero monstrata. Apocal. 13 et 15 fit mentio numeri nominis bestiae, et numeri bestiae: de qua re supra aliquid in voce NOMINIS dictum est. Non improbo autem Irenaei interpretationem, qui numerum illum 666, per literas Graecas (quibus primum Apocalypsis scripta est) supputatum repererit esse Λατεῖνος , Latinus. Utuntur enim Graeci suis literis pro numeris, sicut et Hebraei ac Illyrici. Potest nihilominus et illa esse vera loci expositio, quod numerus ibi durationem significat. Sicut ergo omnes circumstantiae videntur congruere, quod illa imago bestiae a dracone sanatae, eiusque nomen sit ipsum INTERIM: ita et hoc congruere videtur, quod ei numerum tribuit 666, idque numerum hominis, id est dierum non Dei, coram quo sunt mille anni ut dies unus. Nam ipsum Interim duravit circiter biennium, nempe a medio anni 1548, usque ad medium 1550. Tum enim represso Interim, novae formulae corruptelarum excogitabantur, quae videntur in Apocalypsi per characterem, et notas in fronte et manu acceptas indicari.

NUNC, Ecce nunc hoc: pro iamiam, in hoc momento. 2. Reg. 5. Ecce nunc hoc venerunt ad me duo pueri de filiis prophetarum ex monte Ephraim etc. id est, iamprimum, hoc ipso momento. Amos 6, Propterea nunc migrabunt in capite demigrantium. et Hoseae 7, Nunc circum dabunt eos opera sua. Etiam nunc. 1. Regum 14. Et quid etiam nunc? pro, sed quanta est praesens afflictio, si conferatur cum futura. Nunc, pro, hoc modo. 1. Regum 21 Tunc nunc faceres regnum super Israelem: pro, hoc modo agendo ac regnando sane bellum regem praestares. Tempus ponitur pro actione in tempore, sic saepe secundum diem hanc. praesentem rerum statum denotat. Nunc, pro tandem. 1. Sam. 27. Nunc absumar die una per manum Saulis. id est, in istis tot persecutionibus et insidiis tam potentis adversarii, tandem alicubi opprimar. Sic Grammatici interpretantur per [?: -dem ] illud Virg. ‘Nunc scio quid sit amor, duris in cotibus illum. ’ Quasi dicat: Postquam multa audivi, cogitavi et expertus sum de eo, tandem mea propria experientia cognovi, quid nam sit. Est enim, etc. Et nunc, valde crebro illativum est, et ponitur pro Igitur, itaque, vel ergo. Gen. 27 inquit Isaac ad Esau: Ecce consenui, nec scio quando moriar: et NUNC accipe arma tua, et abi venatum, ac para mihi coctionem. ut tibi benedicam. Et mox dicit Rebecca ad Iacobum: Audivi patrem tuum dicentem talia ad Esau, etc. Et NUNC audi fili vocem meam, etc. Id est, Quando quidem ita sese res habet, igitur hoc aut illud faciendum est. sic Psal. 2. Nunc sapite reges, et erudimini iudices terrae. Quare nunc in talibus loquutionibus, non tam tempus quam ipsas circumstantias, [p. 388] column 751/752 aut praesentem rerum statum, seu antecedens quod propositum est, respicit. Aliquando notat idem quod cito: Hoseae 5, Nunc devorabit eos messis cum partibus suis. Videtur etiam exprimere adverbium temporis. Iudic. 13: Nunc veniet verbum tuum, qualis erit ratio infantis: id est, cum venerit quod praedicis, seu cum infans iuxta tuam prophetiam nascetur.

NUNCIUS: Hierem. 51. Nuncius in occursum nuncii curret, ad annunciam dum quod capta sit civitas, etc. Id est, dum rex mittet alium post alium ad explorandum, quomodo sese res habeat, iam complures illis posterius missis occurrent, afferentes tristia nova. Vir nuncii. pro, vir nuncians. 2. Sam. 18, Non vir nuncii eris hodie. Mox clarius inquit, Non nunciabis hodie. Nuncium esse in ore alicuius: 2. Sam. 18, Nuncium bonum est in ore eius: pro, venit annunciaturus aliquid boni. Bonum nuncium, Hebraice בשורה beschora: 2. Sam. 18, Vir bonus est iste, et cum bono nuncio venit: id est, laeta proculdubio affert. Aliquando subintelligenda est haec vox: 1. Reg 14, Cum ego missus sim durum: id est, ut nunciem aut indicem nuncium durum ac triste. Nunciando nunciare, certitudinem ac vehementiam in significatione habet. Sicut Hierem. 36, Nunciando nunciabimus regi omnia verba ista: pro, indubie indicabimus, aut prorsus aut penitus indicabimus. Utrumque sane ibi significat, et certitudinem facti, et (ut ita dicam) totalitatem, quod et indubitanter et integre omnia indicare debeant. Annunciare in auribus al cuius, Hierem 36, Et nunciaverunt in auribus regis omnia verba haec, pro, coram, et quidem ipsometrege suis auribus, non per alios audiente, indicaverunt omnia.

NUTARE, vel MOVERE potius: Psal. 26, Iehovae fisus sum, non nutabo: pro, spe mea non excidam, vel alioqui consistam firmiter in meo statu ac conditione. Moveri, ut supra indicatum est, significat succumbere, corruere, cadere ac perire, per metaphoram: quia intereuntia de suo statu conditioneque moventur. Nutare manum alicuis pro, attenuari ac debilitari eum, praesertim in re familiari. Levit 25, Cum attenuatus fuerit frater tuus, et nutaverit manus eius apudte, sustentabis aut confirmabis eum, sicut et peregrinum ac inquilinum, ut vivat tecum. Non dabit in aeternum Dominus nutationem iusto Psal. 55. id est, non perpetuo permittet eum exiliis vexari, aut alioqui sortem fortunasque eius debilitatas vacillare, ac ipsum vel incertis sedib, vagari, vel infirma et perpetuo periclitante conditione esse.

O

OBAUDIRE, ὑπακούειν in Vulgata versione ad verbum versum aliquoties ex Graeco est, ut in 3 et 4 Esdrae et Ecclesiastico. Significat autem idem quod Obedire, inde deductum, et Euphoniae causa nonnihil immutatum: de quo mox dicetur. Alterum fuit veteribus usitatum.

OBCAECO, est idem quod excaeco, de quo supra suo loco dictum est. De dicto Iohannis, Tenebrae excaecaverunt oculos odientis fratrem, in voce TENEBRARUM dicetur.

OBDORMIRE, est idem quod Dormire, aut certe somnum inchoare. vide igitur verbum DORMIO. Significationem autem habet duplicem, propriam et metaphoricam. Propria est, ut Genes. 2, Cumque obdormivisset Adamus, tulit Deus costam, etc. Lucae 8 Navigantibus illis, obdormivit Christus in navi. Metaphorica est potissima, quae mortem ipsam indicat. Psalmo 13. Ne unquam obdormiam in morte. ubi non tantum praesentem, sed et futuram mortem declarat. Isaiae 43, Simul obdormiverunt, nec resurgent. Actorum 7, Cumque haec Stephanus dixisset, obdormivit. Posset de illa significatio aliquando dici metaphorica, cum [?: ] mire pro cessare vel ociari ponitur. Psal. 44, Quare [?: ] dormis Domine? pro, quare in meo periculo [?: oti- ] es, et non fers mihi opem? Contra Psal. 121 dicitur [?: ] non dormiat neque dormitet, qui custodit Israel. Veron de hac re in verbo VIGILO aliquid addetur.

OBDUCERE cicatricem, per metaphoram profanare calamitates accipitur. Sic Deus pollicetur, se Israelitarum afflictiones esse sanaturum: Hierem. 30 et [?: ] Eadem phrasis etiam 8 eiusdem Prophetae est. Isaiae quoque primo, similes loquutiones extant.

OBDURARE, est idem quod Indurare. [?: O- ] cor, Deuter. 15 Psal. 95, et Hebr. 3, est magna pertinacia. Deo resistere, eique nolle cedere aut obedire. Latini nonnunquam Obfirmare cor dicunt, sed in meliorem partem plerunque.

OBEDIRE, et OBEDIENTIA, maximi momenti vox ac res, habet suas quasdam significationas quas nosse et explicuisse operae precium fuerit. Primum igitur scire oportet, hanc vocem esse [?: rel- ] alterius enim est obedientia, et in alium respicit Est igitur animi quaedam subiectio erga alium, et studium [?: ] se accommodandi ad eius voluntatem et mandare. Quia vero etiam totus hic mundus est ex Deo, [?: ] Deum, et in Deum: id est, ab ipso, inque ipsius gloriae conditus ac sustentatus, omnes creaturae, praeferunt rationales, ac in primis homo, sese ad eius [?: volunta- ] attemperare, inflectereque tenetur, non tantum externis et internis actionibus ac motibus sed et ipsarum qualitatum ac substantiae ipsius similitudine et confirmatione. Hinc est quod iustitia hominis non simpliciter ipsae virtutes per sese, quantumvis perfectae praestitae, ut Ethnici ac Philosophi senserunt: sed [?: ] nus tantum, quatenus in Deum sunt relatae, et [?: stud-- ] obediendi ipsi praestitae. Quare et Deus non tam ipsorum actionum praestantiam ab homine exigit, [?: qui- ] ut sint ad suum praescriptum, voluntatemque accomadatae. Sicut ad sudaeos, in immensum sua sacrificia cumulantes, et omnes externos ritus exactissime observantes, toties clamat: se non illa proprie requirere, verum cordis ipsius obedientiam, seu, ut ex corde eum [?: ] diant. Sic et ad Saulem meliora opera sacrificionis. Deo praestare volentem dicitur: Obedientia est melior victima, et attendere (scilicet verbo et [?: volunt-- ] Dei) quam pinguedo arietum. Quod dictum enim Eccles. 4 repetitur. Hinc igitur est, quod solus [?: es- ] [?: ] mi, rei levissimae, totum genus humanum [?: pe- ] Non enim ipsa comestio proprie, aut quaecunqae [?: ] externa actio vel opus, in iudicio Dei expenditur: [?: ] inobedientia cordis erga ipsum Creatorem, qui [?: ] rio severiterque vetuecat, addita etiam gravissima comminatione. Sed homines veram cordis obedientiae non intelligentes, facillime ad externa opera, seu [?: ] operatum deflectunt, in eoque omnia collocant. [?: ] igitur iustitia coram Deo est, secundum legem perfectissima obedientia, externa et interna, atque [?: ] psa etiam cordis totiusque hominis tum [?: accide- ] tum et essentialis integritas erga Deum, eiusque [?: ] mandata: quod toties non tantum vetus, sed [?: ] vum Testamentum testatur. Hoc etiam est illud, Sancti estote, sicut et ego sanctus sum: nempe [?: ] operatione, interna cogitatione aut motibus animi, et denique ingenita essentialique bonitate aut forma essentiali. Hanc perfectissimae obedientiae iustitiam [?: ] homo legi iustitiaeque Dei praestare non posset, [?: cumque ] inferno extremoque exitio deberetur: Deus eius [?: ] tus, tradidit filium suum, uti pro ipso istam tantam [?: ] lem debiti iustitiae ac obedientiae, patiendo et [?: ] praestaret: atque ita ille imputatione [?: persolution- ] [p. 389] column 753/754 iustitiae Meschiae iustificaretur, ac ex aeterna morte in vitam aeternam transferretur. Hinc est quod Rom. 5 dicimor unius inobedientia perditi, et etiam unius obedientia iustificati et salvati, quodque illa inobedientia et obedientia vocatur iniustitia et iustitia: de qua re in Libello de Iustitia, et in scriptis contra Osiandrum, fusius accuratiusque dictum est. Accipitur vox Obedientia in Scriptura, etiam pro ista (ut ita dicam) minori ac imperfectiori obedientia, quae nequaquam est vera ac perfecta iustitia, sicut superius diximus a Saule exactam fuisse obedientiam in abolendo extirpandoque prorsus Amaleck cum suis omnibus hominibus ac rebus. Sic vocantur a Petro 1 cap. 1, Filii obedientiae, id est, obedientes, ii omnes, qui post renascentiam conantur sese ad voluntatem Dei accommodare. Contrarii sunt, qui vocantur filii Belial, seu sine iugo. Hac significatione etiam Christus describit in Evangelio filium obedientem et inobedientem. Tertio accipitur crebro admodum vox Obedientiae, pro fide seu acceptione Evangelii: quod est diligenter observandum, ne semper hac voce legaliter accepta, ex Evangelio lex fiat: et salus ac iustitia non a Christo, sed a Mose petatur. Actor. 5, Nos sumus ei testes horum quae dicimus, et Spiritus S. quem dedit Deus obedientibus ipsi: ubi vox Obedientibus, idem plane valet quod credentibus Christo. Nequaquam sane significat perfecte obedientibus omnibus mandatis Dei, quod nemo praestat, testante id etiam ipsa experientia. Quamprimum enim convertebantur ad Christum, in eumque credebant, cum quidem essent iniustissimi, et iamprimum remissionem omnium suorum peccatorum scelerataeque vitae quaererent et acciperent, donabantur visibiliter dono Spiritus S. Sic mox sequenti cap. dicitur magna turba sacerdotum obedivisse fidei. id est, doctrinae de fide, seu credidisse Evangelio. Non certe significavit, quod mox iustitiam obedientiae aut bonorum operum praestiterint. Sic et Paulus Rom. 1 dicit se a Christo accepisse gratiam et apostolatum, in obedientiam fidei inter omnes gentes. id est, ut gentiles vocet ad obediendum, aut credendum doctrinae de fide, seu Evangelio. Ponitur enim in talibus locis fides, pro doctrina de fide, seu pro Evangelo. Eadem locutio est et Roman. 16. Sic ad Galat. 3 et [?: ] , et 1. Petr. 1, accipitur Obedire veritati. et 2. Thessal. 1 obedite Evangelio: pro, credere verae et Evangelicae doctrinae, [?: eamve ] accipere ac sequi. Eadem ferme significatio est, cum Paulus Roman. 6 inquit: Fuistis quidem [?: ferui ] peccati, sed obedivistis ex animo in quem traditi estis typum doctrinae. id est, conversi estis ad eam doctrinam, ei credidistis, et vosmet addixistis. Posset ni-lominus aliquando non incommode exponi Obedientis fidei, de ea obedientia quae fidei praestatur Deo vocanti. Fieri obedientem usque ad mortem. Philipp. 2 dicitur Christus factus esse patri obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: ubi non ille sensus est, quod toto vitae tempore fuerit obediens: sed quod non tantum [?: in ] minoribus rebus, aut actionibus patri obediverit, verum etiam in summis, difficillimis ac tristissimis, atque adeo in subeunda ipsa ignominiosissima morte. Non ergo diuturnitas aut longitudo obedientiae, sed [?: -aduum ] eius intensio indicatur, de quo etiam supra [?: -voce ] MORS dictum est. Discere obedientiam. Hebr. 8, [?: -uis ] filius esset, tamen didicit ex iis quae passus [?: -obedientiam ] : id est, reipsa expertus est duram [?: sub-nem ] , qua praestita, perfectus factus est: id est, [?: iu- ] , praestita nimirum legi et severae Dei iustitiae ea [?: -titiae ] iustitia, quam pro toto genere humano [?: de- ] . Manditum auris obedire, 2. Sam. 22. et Psal. 18. id est, [?: ] ac prompte obedire. Sic enim gloriatur [?: Dad ] , se Dei suos adversarios prorsus in extremam [?: -itatem ] , promptissimamque obedientiam redegisse. Pecuniae omnia obediunt, vertit Vulgata versio Ecclesiast. 10. In Hebraeo est potius, Pecunia respondet omnia: id est, efficit. In hac enim vita ad omnia paranda pecunia utilis est: et ad omnia non tantum difficilia, sed etiam impia iniustaque perduci possunt homines magnitudine praemii. Sic clausum possidet arca Iovem, aut etiam Veiovem. Venti et mare obediunt Christo, dicunt mirabundi Apostoli Matth. 8, et Lucae 8. Est enim, divinae potentiae indicium, quod etiam bruta, atque adeo mortua elementa Christo imperanti obediunt. Obedire concupiscentiis, Roman. 6, id est, pravis affectibus et cupiditatibus veteris Adami, quibus potius repugnandum esset. Ibidem est, An nescitis quod cui sistitis vos servos ad obediendum, servi estis cui obeditis, aut peccati ad mortem, aut obedientiae ad iustitiam? ubi posterior vox Obedientia, videtur indicare idem quod Evangelion. Inobedientia, ἀπειθία , contra non raro ponitur pro incredulitate. ut Rom. 11 aliquoties in hoc sensu accipitur: Conclusit Deus omnes in contumaciam, aut incredulitatem, ut omnium misereatur. Ad obedientiam gentium, supra exposui esse idem quod ad conversionem gentilium, seu ut credant. Sic Paulus etiam Rom. 15 dicit, Non ausim dicere quicquam eorum quae non fecit Christus per me, ad obedientiam gentium opere et sermone: id est. tantum ea ausim dicere, quae Deus miraculis et doctrina per me fecit ad convertendos, aut ad fidem adducendos gentiles.

OBFIRMARE faciem in aliquem, aut contra aliquem, significat plerunque vehementius irasci, et quasi totum in perniciem eius intentum esse. Levit. 17, Obfirmabo faciem meam contra animam illam: tametsi in Hebraeo sit, Dabo, id est dirigam, convertam meum quasi impetum. Sic et Ezech. 4, iubet Deus Prophetam obsidere sculptam in latere Hierosolymam, eamque acerrime infestare et oppugnare. et inter alia interserit, ut obfirmet faciem suam contra eam. De hac loquutione dictum est supra in voce FACIES. Luc. 9 Christus dicitur obfirmasse faciem suam, ut iret Hierosolymam: id est, certo statuisse illuc proficisci, suumque iter eo direxisse. Quare faciei obfirmatio, animi obfirmationem, ac veluti immotum decretum notat. Cordis vero motus in facie relucere solent: faciei ergo tribuitur quod cordis est. Ezech. 21 iubetur Propheta ponere faciem suam versus Hierusalem, et prophetare contra eam gentem. Haec locutio forte inde venit, cum aliquid agere, praesertim serio volumus, eo nos convertimus, et toti in id incumbimus. Obfirmare vultum etiam in malam partem accipitur, Proverb. 21, Procaciter obfirmat impius vultum suum: id est, audacissime et impudentissime pergit in suo malo proposito, sententia, aut instituto. Obfirmare cor, est idem ferme, sicut et supra monui. Deut. 2 dicitur Deus indurasse spiritum, et obfirmasse cor regis Sihon, ne pateretur transire Israelitas per suam terram, quo illi coacti cum eo pugnare, ipsum et subditos perderent, eorumque res occuparent. Sic describitur pertinacia Isaiae 4 per frontem aeneam, et Hier. 5 per faciem petra duriorem. Paulus quoque pene simili praecedentibus phrasi utitur 1. Cor. 7, inquiens: Si quis stat firmus in corde suo, etc.

OBIURGARE, in Sacris literis non tantum verbalem castigationem, (ut alioqui sonare videtur) denotat: sed et realem punitionem, repressionem et coactionem significare solet, ut in verbo INCREPO plenius ostendi.

OBLATIO: de eo aliquid infra in voce SACRIFICII dicetur. Venit autem Oblatio ab offerendo: sicut Graecum προσφορὰ , a προσφέρειν , Hebr. Carbonam, a קרב Carab, quod est adducere: aut etiam Mincha, de quo supra in voce MUNUS. Nonnunquam etiam Teruma, ab elevando, quia quaedam oblationes in altum coram [p. 390] column 755/756 Deo levabantur. Variae autem sunt oblationes, plurimae etiam significationes et loquutiones huius vocis, de quarum aliquibus etiam in verbo OFFERO agetur. De loco etiam Malach. cap 1, quod oblatio munda ubique per orbem terrarum offeretur, agetur in eodem verbo. Est vero ea oblatio nihil aliud, quam proprie ipsemet agnus immaculatus Christus, in cuius ore dolus non fuit, quique nunquam novit peccatum: quique solus non sibi tantum, sed et aliis mundus est: nempe auferens peccata totius mundi, ac sanguine suos omnes credentes super nivem dealbans. Eius enim passio aut unicum sacrificium ubique a piis fide inter precandum offertur, dum petitur, ut Deus nobis propter hanc propitiationem omnia nostra peccata ac sordes condonet. Sicut autem ipse Dominus hac ratione quotidie ab omnibus piis offertur: ita et pii qui sunt ipsius membra, semet in rationalem, Deoque placentem ostiam offerunt, ut Paulus ad Rom. 12 praecipit. De utroque horum sacrificiorum dicit Christus ad Samaritanam, quod veri adoratores ubique in spiritu et veritate adorabunt. Qui locus valde praecedenti similis est: et eodem modo, reiectis Leviticis templi sacrificiis, ad solam fidei oblationem refertur, qua pii primum ac praecipue Christum, deinde et se in Christo offerunt.

¶ Nunc de phrasibus ac Hebraismis huius vocis dicam. Oblationum aries. Exod. 29 Quoniam aries oblationum est. tametsi ibi sit aries impletionum: id est, consecrationis, aut consecrandi sacerdotis. Oblationem Domini custodire, Num. 8, id est, ritum offerendi a Domino praescriptum diligenter observare. Oblatio ignita: Exo. 29, Oblatio ignita est Iehovae holocaustum: Levit. 1 et 13, Exponit ibi ipsem et Moyses, quid' nam sit holocaustum: nempe oblatio, quae tota igni absumebatur, ut ibi proxime praecedit. Oblatio ignita odoris quietis Domini: Levit. 3, significat eam partem sacrificii pacificorum, quae cremabatur in igne holocausti in suavem odorem Domino. Oblatio manus: Deut. 12, Et oblationes manus vestrae: id est, quas vos offerre soletis. Oblatio spontanea: Exod. 36, Porro illi afferebant ad eum adhuc oblationem spontaneam quotidie: id est, ultro, sua sponte, non peculiari quadam obligatione aut mandato coacti. Sacrificium et oblationem noluisti, dicitur Psal. 40. quod Epistola ad Hebraeos ad Christum applicat. Sensus ergo est, non solum quod Deus malit obedientiam quam sacrificia: sed etiam quod reiectis expiationibus Leviticis, solum Meschiae propitiatorium sacrificium propriae passionis exigat, et acceptum habeat, in eoque solo acquiescat. Servire in oblatione, Isaiae 43, Non feci te servire in oblatione Mincha, neque laborare te feci in thure. Negat ibi Deus, se ulla magna ac eximia bona munera aut sacrificia accipere ab Israelitis, sed potius ingens onus peccatorum ipsorum ab eis in sese recipere. Pertinet autem hoc proprie ad filium Dei, nostris peccatis oneratum et obrutum. Irritationem oblationis alicubi ponere, Ezech 20. pro, offerre oblationem irritantem Deum: quia in loco illegitimo sua sacrificia offerebant. Sic et Isaiae 66 dicit Deus, sibi perinde esse odiosas eorum oblationes, ac si sanguinem suillum offerant. Oblatio gentium: Rom. 15, Gratia est data mihi a Deo ad hoc, ut sim minister aut sacerdos IESU Christi apud gentes, sacrificans Evangelion Dei, ad hoc ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata per Spiritum S. id est, ut sit grata acceptaque Deo conversio gentium, seu ipsi gentiles conversi. Hebr. 10 dicit Apostolus, Christum unica oblatione perfectos fecisse, aut sanctificasse: id est, sua passione. Dicit quoque quod ubi sit remissio peccatorum, ibi non sit amplius oblatio pro peccato, nempe expiatoria. abolitis enim semel peccatis per remissionem peccatorum, non est amplius opus novo propitiatorio aut expiatorio sacrificio.

OBLIGARE se, usitate plerunque de votis accipitur, ut Num. 21: Obligavit se Israel voto Domine [?: ] id est, votiva promissione se obstrinxit. Num. 30, Obligatione obligare animam suam: id est, voto se obstringere. Aliquoties ibi repetitur: Quicunque voverit [?: ] Iehovae, aut iuraverit iuramentum, obligando obligatione animam suam. Idem est in eodem cap. Obligare super animam suam. In obligationes declinantes, habet Vetus versio Psal. 124. sed in Hebraeo est, In [?: per- ] sitates suas. Obligatio iniustitiae: Act. 8, Video te esse [?: ] felle amaritudinis, et nexu aut vinculo iniustitiae: id est, ab iniustitia captivum et colligatum teneri. [?: q- ] est idem quod regnare in aliquo peccatum, ut Paulus Rom. 6 loquitur. Obligare alioqui vulnera aut confectiones, per metaphoram nonnunquam accipitur de quavis sanatione aut liberatione, etiam fortunarum animi, Psal. 147. Qui sanat confractos corde, et [?: oblig- ] vulnera eorum. Sic contra Isaias cap. 1, negat vulnera populi Iudaici esse obligata, aut curata: id est, clades lis divinitus ob peccata inflictas, nulla ex parte [?: ] tas aut sanatas.

OBLINIRE, aut INCRUSTARE parietem vinosum, Ezech. 13, per metaphoram significat inani consolatione confirmare peccatorem in suis peccatis: de qua locutione in voce PARIETIS dicetur.

OBLIQUUS, vide in voce PERVERSUS et RECTUS.

OBLIVISCI verbum, attingetur etiam infra in verbo RECORDARI. Est vero eadem eius vis quae [?: ] rum verborum noticiae, ut ponatur pro sequentibus motibus. Ponitur igitur saepe pro non commoveri contra aliquem, non etiam curare, non fovere, non [?: ] eum. Sic Oblivisci iniuriae, oblivisci doloris aut damni [?: ] Ioseph, imponens nomen primogenito Manassae, [?: di- ] rationem etymologiae nominis: Quia oblivisci me facit Deus omnium laborum, et domus patriae, etc id est, Deus hisce suis ingentibus beneficiis, quibus [?: ] exaltavit et ornavit, ita me consolatus est, meumque [?: ] pacavit, ut nec dolore tot praeteritarum calamitatum movear, nec nimio desiderio commodorum [?: haere- ] tis et familiaritatis meorum crucier. Tale est illud dictum: Praeteritarum calamitatum oblivionem [?: ] mum remedium esse. Sic Iob 11, Oblivisceris labora sicut aquarum quae praeterfluxerunt. Sic captivi in Babylone, Psal. 137 dicunt, se non posse oblivisci Hierosolymae: id est, perpetuo eius amore desiderioque tenerit cruciari, et simul eam cupere instaurare ac iuvare, [?: ] pii ob ministerium verbi et sacrificiorum fecerum [?: ] dem est quasi malae imprecationis gratia additum: Sic oblitus fuero tui Ierusalem, obliviscatur dextera adhaereat lingua mea palato meo, si non [?: memine- ] si non posuero Hierusalem in principio aut capite [?: ] ticiae meae: ubi in fine prioris versus rectissime [?: s- ] telligi credo, Obliviscatur dextera mea artis [?: p- ] di: quandoquidem sequitur, Adhaereat lingua mea [?: ] lato. quasi dicat: Faxit Deus, ut nunquam amplius psallere, vel canere possim, si hoc tantum scelus [?: ] sero, ut desinam te Hierusalem tuamque religionem et ministerium meis hymnis, mea Musica, et mea voce [?: ] lebrare: imo ego semper te primo loco, et ante [?: a- ] omnia mea gaudia et res laetas canam ac celebrabo. [?: ] stre huius significationis exemplum est, et simus amplissimae consolationis plenissimum quod Deus [?: ] 49 inquit: Syon dixit, Deseruit me Iehova, oblitus est mei Dominus: Nunquid obliviscetur mulier [?: ] sui, ut non misereatur filii uteris sui? sed esto oblivi [?: ] tur illae, ego tamen non obliviscar tui. Ecce in manibus meis sculpsi te, muri tui coram me semper. Deus [?: ra- ] nullius unquam obliviscitur, neque boni neque mali: [?: ] tamen videtur nostri oblitus, cum nos non iuvat, fovet, [?: ] [p. 391] column 757/758 Hac igitur ratione et significatione hoc dicitur. Contra Ier. 23 inquit Deus ad Iudaeos, Ecce obliviscar vestri obliviscendo. Sic Psal. 9, Non in seculum in oblivionem erit pauper seu afflictus: id est, tandem Deus [?: -um ] exaudiet, et succurret ei, eumque ex suis calamitatibus liberabit. Valde crebro haec phrasis reperitur in Psalmis et Prophetis affirmative et negative. Dicitur [?: -tem ] in eodem sensu oblivisci Deus foederis, aut recordari. Aliquando oblivisci Dei est, differre poenas erga impios, et eorum prava facta. Psal. 74, Memineris opprobrii tui a stulto tota die. Ne obliviscaris vocis inimicorum tuorum: pro, age commoveare aliquando tandem, et punias eos. Sic et Amos 8, per oblivionem Dei impunitas impiorum notatur: Iuravit Dominus per magnificentiam Iacob, si oblitus fuero in perpetuum omnium operum eorum. Christus dicit Luc. 12, [?: passe-es ] vilissimas aviculas esse, et tamen unum ex illis non esse in oblivione coram Deo: id est, Deum habere singularem earum curam. Dicimur et nos oblivisci Dei, cum eius religionem negligimus, imo et cum fidere ac invocare eum desinimus. Ier. 2, Nunquid obliviscetur virgo ornamenti sui, et sponsa ligaminum suorum aut vittarum? populus autem meus oblitus est mei dieb. innumeris. Oblivisci igitur Dei, est non fidere ei, non invocare eum, negligere veram religionem, et vacare idololatriae, aut quoquo demum modo mandata ac verbum Dei parvi facere, eique non parêre. Sic saepe dicimur oblivisci foederis Dei, mandatorum Dei, ac nominis Dei. Oblivisci comedere panem, Psalmo 104 est quaedam amplificatio afflictionum suarum, quibus se adeo premi dicit, ut neque cibi neque potus meminerit. Sic paulo post inquit, Cinerem quasi panem comedi. Oblivioni datus sum ex corde, sicut mortuus: Psalmo 31. id est, plane negligor ab omnibus. Oblivisci retributiones Dei, Ps. 103, est oblivisci beneficiorum Dei, atque adeo ingratum esse pro eis: sicut et Latini gratos ac ingratos, memores [?: ] immemores beneficiorum nominant. Confusionis adolescentiae tuae oblivisceris. Sic consolatur Deus suam Ecclesiam Isaiae 54, tantam fore futuram felicitatem eius, veniente Meschia, ut omnium praeteritorum malorum obliviscatur. Oblivisci quae a tergo sunt: Phil. 3. Unum ago, ea quidem quae a tergo sunt obliviscens, ad ea vero quae a fronte sunt contendens. Comparatione cursorum, declarat suum studium in propagando Evangelio ac regno Christi. Sicut enim illi nihil cogitant de iam confecta meta, sed de ea potius quae adhuc con Scienda restat, in quam intenti sunt, sollicite expendentes secum et festinantes, quomodo et quando tandem hanc aut illam restantem proximamque metam conficiunt, ut ad bravium tandem mature ac ante alios perveniant : sic et Paulus non cogitabat vel de laboribus anteactis, ac tot crucibus toleratis, ut illis frangeretur: non etiam de magnitudine rerum gestarum, ut inde gloriolam suam captaret: sed in id solum erat intentus, quomodo adhuc ulterius in haec aut illa loca, in Italiam, Romam et Hispaniam Evangelium Christi proferre posset. Ignominia aeterna, cuius nulla erit oblivio: Iere. 23. [?: -ro ] , ingens et perpetua ignominia. Iustitiae eius oblivioni tradentur, Ezek. 18 id est, Deus non recordabitur anteactorum bonorum operum, eorum qui a vera [?: -tate ] ad impietatem tandem defecerint. Oblivionis [?: ] , vocatur locus, vel conditio potius, mortuorum [?: ] resurrectionem, praesertim quod ad corpora [?: atti- ] . Psal. 88. Exponitur vero huius locutionis aut [?: no- ] ratio duplex in eodem illo Psalmo. Prior, quia [?: ] obliviscuntur mortuorum: altera, quia et illi [?: -m ] obliviscuntur, de nullo huius vitae lo quuntur aut cogitant. De priori igitur in quit: sicut interfecti, dormientes in sepulchro, quorum memoria amplius non extat, quique de manu tua excisi sunt. De altero porro addit in quiens: Nun quid narrabitur in sepulchro pietas tua, et in interitum veritas tua? Num quid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et iustitia tua in terra oblivionis? Sic et alibi dicit Psalmus, Non mortui laudabunt te Domine. Caeterum de Oblivione, et aliquibus eius significatis, dicetur in voce RECORDOR.

OBMUTEO, et OBMUTESCO: Obmutescere, tribuitur piis et impiis. In piis describitur per obmutescentiam vel patientia ac humilitas, vel etiam magnitudo calamitatis, vel denique summa iniuria adversariorum, coram quibus frustra lo quantur. Sic de Christo scribitur Is. 53, quod sicut ovis coram tondente obmutuit: quo indicatur ovilla eius patientia et humilitas. Ipse vero Dominus interrogatus cur taceret in iudicio ad tot accusationes: respondit, se ideo tacere, quia frustra coram eis lo queretur, inquiens: Si interrogavero vos, non respondebitis mihi: et si respondero, non dimittetis me. Obmutui silentio. Psal. 39. id est, pertinacissime et diutissime tacui: ubi ipsemet Psaltes causam silentii exponit, nempe quod veritus sit, ne in tanta crucis magnitudine aliquid lo quendo peccaret: et praesertim ne impiis occasionem calumniandi et scandali daret, si forte quam incommodiorem eius vocem arriperent. Eodem Psalmo sequitur: Mutus factus sum, et non aperui os meum, quia tu fecisti. Patientiae vox est: sicut et David iubet silentio tolerari maledicta Semei. Sicut alius propheta dicit, in silentio ac spe esse piorum fortitudinem. Porro Psalmo praecedente, nempe 38. silentium aut mutum esse, significat fiduciam in Deum, cui totam suam causam commendaverat: sicut saepe silentium, taciturnitas et quies, in Sacris fiduciam in Deum indicat. inquit enim: Ego autem tanquam surdus non audiebam, eramque tanquam mutus, qui non aperitos suum: fui inquam quasi vir qui non audiat, et in cuius ore non sunt redargutiones. Te enim expectavi Domine, tu respondebis Domine Deus meus. Tribuitur obmutescentia etiam impiis, cum non habent quod dicant contra manifestam veritatem. Sic obmutescit Matthaei vigesimo secundo, ille qui carebat veste nuptiali. Sic iubet Paulus obturare os garrulis seductoribus, sermone veritatis. Et Petrus iubet, honeste et pie vivendo stultorum hominum ignorantiam obturare: 1 Pet. 2. Verum de hac voce etiam supra in [?: -u-us ] aliquid dictum est: et dicetur forte etiam in vocabulo Surdus.

OBOLUS, in Sacris et prophanis genus est minimae monetae argenteae, Viginti eiusmodi constituunt unum siclum, teste Scriptura, Exo. 30, Levit. 27, Num. 3, et Ezek. 45. Vide supra in Mina.

OBRIZUM, id est, aurum longe purissimum ac praestantissimum, crebro legitur in Sacris literis.

OBSCURUM, et OBSCURAE tenebrae pro tristibus ac deperditis vastatisque ponuntur. Causa est, quia, ut supra aliquoties diximus, et in sequentibus iterum dicemus, Lumen, lux, dies, et similia, res bonas, laetas ac florentes notant: contraria autem, tristes ac adversas, ac veluti perditas, desperatasque Isaiae 24. Obscurata est omnis laeticia, migravit gaudium terrae. idem repetit proprie, quod dixerat prius figurate: perisse nimirum res secundas, et laeticiam inde orientem. Sic Ieremias Thren. secundo inquit: Quomodo obscuravit (vel nubificavit, id est, veluti nube quadam induit) Deus in ira sua filiam Zion, proiecit de caelo in terram decorem eius? pro, perdidit, vastavit et in summam calamitatem ac ignominiam redegit. Sic Iob 14 prolixe describuntur poenae ac interitus impiorum, per obtenebrationem et extinctionem luminis. Etiam lux impiorum extinguetur, et non splendebit scintilla ignis eius: Lux tenebrae sit in tabernaculo eius, et lucerna eius super ipsum extinguatur. Sic Isaiae quinto: Lux obtenebrata est in caelis. Denique Mich. tertio prolixe [p. 392] column 759/760 eaedem loquutiones et res inculcantur. Inter alia est, Obscurabitur super eos dies. Obscuritas tenebrarum, pro obscurissimis tenebris. Proverb. 20, Maledicentis patri et matri lucerna extinguetur in obscuritate tenebrarum: id est, in obscurissimis tenebris, vel mediis tenebris. Sic Petrus et Iudas dicunt, caligo tenebrarum. In obscuris habitare: Psalmo 143, Fecit me habitare (id est, collocavit me) in obscuris tenebrarum, id est, in summas calamitates ac tristiciam, ac veluti in ipsam mortem me coniecit. In quit enim: Persequutus est hostis animam meam, protrivit in terram vitam meam, collocavit me in tenebris, sicut qui ab olim morti sunt. Ex adiunctis igitur ista locutio intelligi potest: sicut et ex sequenti, Similis efficior descendentib. in foveam. Coram obscuris aut regibus stare, Proverb. vigesimosecundo: Vidi virum industrium in opere suo, coram regibus stabit, et non coram obscuris: id est, fiet minister regis, non ignobilis aut pauperis alicuius. Sic et Latini vocant Obscuros, ignobiles ac tenues. Obscure ambulare, id est, tristem incedere. Malach. tertio: Dixistis, Frustra servitur Deo: et quae est utilitas, quod custodivimus custodias eius, quodque ambulavimus obscure ante faciem Domini exercituum? Poenitentes, contriti, sic solebat olim sordido vestitu et tristi facie prae se ferre dolorem. Accidit et alio qui piis, ob varias tentationes, cruces et persecutiones, ac denique conscientiam et timorem Dei, ut tristes incedant, ac moesti. Eadem locutio, ac in eodem usu est, et Psalmo trigesimooctavo, et 42. Contra, serena facies apud Latinos pro laeta accipitur: sicut apud Hebraeos, Lumen vultus. et, Illumina vultum tuum super nos: hoc est, exhilara, de quo alibi. Obscura facies, alias, et plerunque quidem, tristiciam indicat, aliquando etiam iracundiam: de qua utraque significatione supra in voce. Faciei, Luminis et Lucis dixi. Sic vero etiam Christus dicit Matthaei sexto, de pharisaeis et hypocritis, quod obscurent facies suas, ut videantur hominibus ieiunare. Verisimile est, eos non tantum gestu ac nutu solitos faciem ad tristiciam componere: sed etiam coloribus aliquibus, ut croco, aut alio, vultum reddidisse pallidum et obscurum, ut inde homines divinarent eos valde ieiunare, et praeterea de peccatis hominum dolere ac lugere. Contra Christus praecipit, lotione et unctione reddere in ieiunio nitentem faciem: id est, dissimulare sua ieiunia. Talis phrasis de rebus adversis, et summo omnium moerore, est etiam Nahum secundo. inquit enim, Omnes facies versae sunt in nigredinem. In obscuro aut caligine sagittare rectos corde, Psalmo decimo, ponitur pro clam ac insidiose parare eis exitium: idque tanta arte, ut neque praevidere telum, ac sibi cavere, neque etiam autorem suae calamitatis liquido nosse possint. In Hebraeo est potius In caligine. Obscura contritio tua non est, Nahum tertio: In Hebraeo est potius, moeror. nam est Moeror, qui per obscuritatem, ut supra ostendi, significatur. Iob capite tertio imprecatur suae diei, qua natus est, ut obscuretur ac obtenebretur: imo ut evanescat etiam ex suo mense, vel aboleatur ac tollatur. Obscurentur oculi eorum, et lumbos eorum fac iugiter nutare: orat David Psalmo sexagesimonono contra persequutores. Sed proprie Psalmus ad Meschiam pertinet: unde et recte Paulus ad spiritualem excaecationem Iudaeorum accommodat, Romanorum undecimo. Obscura terrae Psalmo septuagesimo quarto , aliqui de carceribus, in quibus impii tyranni pios includunt, accipiunt. in quit enim Psaltes: Respice ad foedus, quoniam repleta sunt obscura terrae, et habitacula violentiae. Non obscurabuntur tenebrae a te, Psalmo centesimotrigesimonono. id est, tu omnia cernis ac perspicis, ac omnia attingis. Indicans enim se praesentiam ac omnipotentiam Dei evadere non posse, inter alia inquit: Dixi, tenebrae occultabunt me: sed nox quasi lux erit circa me, si quidem non obscurabuntur. Portas obscurari in terram, Ierem. decimo quarto: Luxit Iehuda, et portae eius desolatae sunt, obtenebratae sunt usque ad terram, et clamor [?: ] rusalem ascendit. Describit ingentem luctum Iudaeorum, ob summam annonae penuriam. Obscurari [?: ] portas ad terram, est idem ac, magnates in summa iustitia humi iacere, sese affligere ac volutare. Per portas enim Magnates intelliguntur, ut in Porta dicetur. [?: O-scuratum ] est aurum, dicit Ieremias Threnorum quarto, de eversione et inversione templi, Ierosolymae, [?: ] populi: quae omnia cum antea essent preciosissima, et viderentur fulgere coram Deo et hominibus, post [?: ] dem facta habitaque sunt vilissima et despectissima. Obscurari aut obtenebrari cor, Romanorum primo: Obscuratum est insipiens cor eorum: id est, amisit ratiocinando et argumentando in rebus divinis, etiam id hominis quod naturâ habuit. Siquidem contra rationem ac intellectum etiam ipsorum brutorum est [?: stat-e- ] statuas aut picturas esse aliquid valde potens, quod [?: -mendum ] aut invocandum sit: ut in sequentibus exponit Apostolus. Sic et Ephes. quarto dicitur de obscuratione intelligentiae ac cogitationis impiorum: ubi simul innatam et accersitam caecitatem complectitur. Exodi decimo est, quod ingruente locusta, et [?: con- ] te faciem terrae, obscurata aut obtenebrata sit tem. Quod Septuaginta verterunt ἐφθάρθη ἡ γῆ , corrupta est terra. Sed possis etiam simpliciter accipere de obscuratione terrae, quam locustae contexerant sua numerositate.

OBSECRO, et OBSECRATIO, exponetur in Verbo Precor et Precatio.

OBSEQUIUM, est Latinis officium, quo sequimur alienam voluntatem, ad eamque nos attemperamus: et non raro etiam in malam partem accipitur, [?: ] quia in re parum iusta ac honesta fit: tum quia non certa et gravi ratione, sed nimia quadam animi in [?: gr-cando ] alteri facilitate, pronitate, vel potius levitate, suscipitur. Sed vetus interpres ea voce aliquoties abusus est pro λατρεία , cultu. Romanorum nono: Israelitarum est adoptio, gloria, foedera, legislatio, cultus, et promissiones. Vulgata pro Cultus, habet Obsequium. Sic Romanorum duodecimo, Rationale [?: obsequ-- ] pro rationali cultu posuit. et Ioan. decimo sexto [?: ] niet tempus, cum quisquis vos interfecerit putabit [?: ] obsequium praestare Deo: id est, cultum, λατρείαν ut [?: ] in Graeco. Sic et Romanorum decimoquinto [?: -sus ] est hac voce, vertens, Obsequii mei oblatio: pro ministerium, diaconia. Secundae Corinthiorum decimo, Paulus commodius hac voce usus est, [?: inquiens ] : Captivans omnem intellectum in obsequium Christo. tametsi in Graeco sit, in obedientiam. Philippens. secundo, pro sacrificio fidei, liturgia, posuit, Obsequium fidei vestrae. In fine eiusdem capitis, est liturgis, in officio Philippensium erga Paulum. ubi recte [?: d- ] Quod deerat, vestrum erga me obsequium, etc.

OBSERVO verbum propemodum eodem [?: ] do accipitur in Sacris, ut in prophanis, sicut mox apparebit, excepta una tantum significatione. Observare diligenter, est accurate oculis ac animo attendere, ac servare aliquid. Solemus vero talem vigilantium attentionesque adhibere, tum erga homines, tum [?: e-ge ] res: idque dupliciter, erga amicos et inimicos. Obseruamus igitur primum homines amicos, aut quos magnifacimus, ut eis morem geramus, eis inserviamus, et ad eorum voluntatem nos attemperemus: quod [?: id- ] ferme est ac colere, ut eo Latini erga homines [?: s-p- ] res utuntur. In hac significatione, sicut Latini [?: plurimum ] utuntur verbo Observo, sic etiam in Sacris nonnumquam est in usu: ut Philip. tertio: Observate eos qui sic ambulant, sicut habetis typum nos. Tametsi possis [?: ve- ] [p. 393] column 761/762 etiam simpliciter Considerate, nempe imitandi gratia. Sic vertit Vulgata Exodi vigesimo tertio: Observa [?: e-m ] , et audi vocem eius. tam etsi in Hebraeo proprie sit, Cave tibi ab eo. Deinde observare dicimur etiam malos aut adversos, idque dupliciter: aut cavendi [?: vitandi-c ] eos studio, aut laedendi. Utrobique enim necessario quaedam accurata observatio adhibetur. De priori inimica observatione inquit Paulus Romanorum decimosexto: Adhortor vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et scandala excitant: scilicet, quo eos possitis cavere. Iob decimo septimo, Observasti omnes semitas meas. Psalmo trigesimo septimo, Observabit peccator iustum: quod idem est ac, insidiandi causa attente cum considerabit. Et Psalmo quinquagesimosexto: Ipsi cal caneum meum observant. Sic Pharisaei Christum observabant, an in sabbato esset sanaturus [?: -grotum ] : Marci tertio. Observamus et res bonas in meliorem partem, et malas in peiorem: quod genus observationis huic linguae magis proprium est. Secundum priorem significationem saepissime dicimur et iubemur observare mandata Dei. item ritus ac caeremonias, sabbata et festa eius. Sic et Galatae, licet superstitiose, dies et menses observabant: Gal. 4, et Psalmo trigesimoprimo, Odisti observantes vanitates. Observare somnia, eodem modo accipitur. Sic oculus adulteri dicitur observare caliginem: Prove. 24. pro captare. Sic primo Corinth. septimo, dicitur circum cisio et praeputium nihil esse, sed mandatorum Dei observatio. In malam partem, vel potius de mala re observari est, illud Psal. 130: Si iniquitates observaveris Domine, Domine quis sustinebit aut consistet? id est, si non condonabis, sed retinebis, imputabis, iudicabis. Et Psal. decimo octavo, Observabo me ab iniquitate mea: id est, cavebo mihi. Observare observationes, aut custodire custodias, primo Paralipomenon vigesimotertio: Ut observent custodias, aut observationes tabernaculi conventionis, etc. id est, diligenter praestent ea omnia, quae ibi statis temporibus divino mandato ordinata praeceptaque sunt. Nox ista est observabilis Domino: Exod. 12, ut quidem Vulgata vertit. Sed in Hebraeo est, Nox observationum. Idem autem ferme sensus est: nempe, quod illud tempus, et certi in eo ritus observandi sint. Ibidem est, Observabitis infermentata: id est, ritum edendi panes azymos. Locus Lucae decimo septimo, Regnum Dei non venit cum observatione: maxime in hac voce dignus esset explicatione. Congeruntur autem variae interpretationes in eum. Mihi sane haec omnium simplicissima, et tum loco illi convenientissima, tum et rei ipsi commodissima videtur: Non venit regnum Dei ita, ut observari possit ut παρατήρησις observatio usitato Hebraismo, quo abstractum pro concreto et eius subiecto ponitur, significet rem aut notam illustrem ac observabilem sitque sensus, Regnum Dei ac Meschiae non veniet in suo primo adventu, cum aliqua splendida pompa ac illustri conspicuaque maiesta [?: -te ] , ut ab omnibus conspici necessario possit, et dicatur, Ecce hic aut ibi est eius exercitus, eius castra, [?: ve-illa ] : iam caepit hanc aut illam urbem, hic aut ibi civitates iam ei iuraverunt, sicut politica regna ac reges [?: -m ] illustri superbaque pompa, in omnium oculos in currente turba, potentia et maiestate venire solent. Vi [?: ] sane huius loci quaestio convenire cum illa Matth. [?: 12 ] , et Marc. 14, Quod signum erit adventus tui? ut sit in loca παρατήρησις observatio, idem quod in Matthaeo [?: ] seu nota illustris ac observabilis adventus Do [?: ] simili hebraismo dicitur Abominatio, pro abomi [?: ] idolo, aut errore.

OBSIDEO, et OBSIDIO, tantum de hostili [?: obsedi- ] , qua exercitus solent civitates, circumpositis castris et praesidiis concludere, accipitur. Huius verbi ac nominis aliquot locutiones attingemus. ¶ Ante et retro obsedisti me, Psalmo 139. alii, Formasti vertunt. vox sane magis obsidionem sonat. Videtur enim venire a zar, et non a iazar. Etiam supra, Iehuda erit in obsidione contra Ierusalem, Zachar. 12. scilicet, Ierusalem erit calix ebrietatis: id est, exitio. Venit civitas in obsidionem, Ieremiae quinquagesimo secundo, et 2 Reg. 24. pro, obsidio venit ad civitatem, vel in civitatem: hypallage est, de qua dictum est in Regulis Generalibus. Nunquid arbos est homo, ut fugiat ante te in obsidionem? Deut. 20. id est, arbores fructiferae sunt foris extra civitatem, semper sunt ac erunt in tua potestate: tibique, non illis qui sunt obsessi, servient: nec est quod verearis ne transfugiant a te in civitatem, ut cum illis contra te stet et pugnet. Hauri aquas obsidionis, Nahum tertio pro, quibus in obsidione utaris. quasi dicat Praepara ad imminentem obsidionem: id est, brevi obsideberis. Obsidere portas civitatis, aut populum intra portas, id est. Tauri pingues obsederunt me. item, Coetus malignantium obsedit me, Psalmo vigesimosecundo, per metaphoram ad omnem infestationem adversariorum transfertur, tametsi in Hebraeo proprie sit Circumdederunt. Relictus et obsessus, aut relictus et clausus, עצור ועצוב Azur veazub, Deuteronomii trigesimosecundo, Ezek. sexto, et saepe alias reperitur. Indicantur autem miserae reliquiae populi. Veniente enim primum hoste, et maximam multitudinem abducente, restant adhuc pauci aliqui, qui in desertis, ac solitariis aliquibus angulis latitantes relicti sunt, vel in munitas arces aut civitates confugerunt: quare cum dicuntur defecisse, vel absumpti esse, etiam azur veazub derelictus et clausus, extrema ferme populi abolitio indicatur.

OBSIGNARE, et SIGILLUM, habet suas, easque non paucas phrases in Sacris literis: de quibus aliquid dicendum esset. verum id commodius differetur in nomen Signum ac Sigillum, et verbum Signo.

OBSONIUM, significat omne genus ciborum, quod pani additur. Sic aliqui interpretes verterunt Graecum προσφάγιον , Ioan. vigesimoprimo, ubi quaerit Dominus Apostolos piscantes, an quid habeant prosphagii? ad verbum, cibi ad panem, vel cum pane edendi, intelligens de piscibus. Ibidem, ὀψάριον , pisciculusigni impositus vocatur, ducta proculdubio ab ista voce etymologia. Porro quia Romani non dabant suis militibus tantum stipendium pecuniarium, sed etiam vestimenta, frumentum, et varia genera obsoniorum aut cibariorum, ut abunde patet exiis scriptoribus qui post Suetonium vitas Caesarum scripserunt: inde factum est, ut in Sacris literis per catachresin quandam, aut certe synecdochen, obsonium simpliciter pro toto stipendio ponatur. Sic Paulus primae Corinthior. 9 inquit, Quis militat propriis obsoniis? id est, stipendiis, seu de suo proprio vivens. Sic et Baptista militibus interrogantibus, quid facere debeant? praecipit, ne ulli quicquam extorqueant, sed sint contenti suis stipendiis. in Graeco est, Obsoniis. Sic et secundae Corinthiorum undecimo dicit Apostolus, se alias Ecclesias spoliasse accepto ab eis obsonio. ut Corinthiis gratis servire posset. Porro Paulus Romanor. sexto, per metaphoram transfert ad quodvis praemium aut poenam, etiam spiritualem, inquiens: Stipendium peccati mors est. quod idem ferme est ac si dixisset, mortem esse poenam, aut etiam effectum peccati.

OBSTRUERE, aut OBTURARE OS IMPIIS, est ita eis respondere, ut victi evidentia refutationis, nihil habeant quod vel verisimiliter contra blaterent. Sic CHRISTUS Matthaei vigesimo secundo obturat os Saducaeis, contra resurrectionem argutantibus. Sic et Paulus iubet Tit. primo, pseudoapostolis obturari os. [p. 394] column 763/764 Petrus porro, 1 cap. secundo iubet, manifesta innocentia ac vitae honestate impiis obturare aut obstruere os. Psal. 63, Obturabitur os loquentium mendacium: dicitur de potenti redargutione impiorum, damnantium pios, et excusantium impios ac impietatem: aut etiam negantium providentiam. Quod tunc fit, cum Deus reipsa ac operibus, nempe illustri liberatione Davidis, et poena eius persequutorum, obstruit os Semei: et in similibus exemplis. Romanorum tertio: Ut obstruatur omne os, et totus mundus sit reus Deo. id est, ut nemo possit gloriari, se suis operibus iustum esse. sicut ipsemet dicit, Exclusa est gloriatio. Porro, obturare ora leonum Hebr. 11 accipitur pro miraculosa inhibitione leonum, ne laedant: quod Daniel per fidem in lacu leonum fecit. Obturare os bovi trituranti. Deuter. vigesimoquinto vetat Deus, obturari aut obstrui fiscella os bovi trituranti: quod fieri solet, ne possint comedere de frumento, quod triturant. Id Paulus primae Timothei quinto, et primae Corinthiorum nono, exponit de stipendio doctoribus debito. Obturare aut obstruere aures, pro, nolle audire: vel certe ita nolle audire, ut simul animo dicta studiose expendas. Proverb. 21: Qui obturat aures ad clamorem pauperis, etiam ipse clamabit, et non exaudietur. Sic Psalmo quinquagesimo octavo dicuntur impii obturare aures suas, ne audiant verbum Dei: instar aspidum surdarum, quae obstruunt aures suas ad vocem incantantis. Accipitur quandoque aures suas obturare, in bonam partem: ut cum Isaiae trigesimotertio inter alias conditiones pii hominis ponitur, quod obturet aures suas ne audiat sanguines: id est, nolit esse particeps sanguinariorum consiliorum, et violentiae contra quenquam.

OBSURDESCO, exponetur in voce Surdus. Ps. 39, Ad lachrymam meam ne obsurdescas. id est, Exaudi quaeso lachrymabilem precationem meam.

OBVIARE: Misericordia et veritas obviaverunt sibi invicem, iustitia et pax sese mutuo obsculatae sunt: exponetur in voce Osculum.

OBUMBRARE. Vide in Umbra.

OCCASIO, est opportunitas temporis, aut etiam aliarum circumstantiarum, ad agendum aut omittendum aliquid. Paulus aliquanto aliter hac voce utitur, idque non uno modo. Rom. 7 inquit, Peccatum occasione sumpta genuit in me omnem cupiditatem. i. per illud mandatum: ut habet recentissima versio. vel potius, Peccatum sumpta occasione per mandatum, genuit in me omnem cupiditatem: i. venenum illud diabolicum, infusum homini, seu innata malitia (quam peccatum originale vocamus) intelligens a Deo per legem severissime quaedam prohiberi, et contra alia mandari, tanto magis coepit niti in vetitum, et contrarias illi divinae normae cupiditates in me excitare: quae pestis alio qui sine lege a Paulo dicitur mortua, i. multo quietior, minusque sensibilis. Mox iterum dicit, Peccatum occasione legis seduxisse se, et interfecisse: i. prorsus regnare ac grassari. sibique ita dominari coepisse, ac si plane iam nihil esset ipse, nullumve in se ius ac dominium in semetipsum haberet. Occasio autem illa est causa per accidens, seu abusus rei bonae, quod nitamur in vetitum. Sic enim ea latens pestis fortius occasione legis sese exerit: sicut ignis in calce viva latens, si aqua perfundatur stridet. et in fumum ac pene flammam erumpit: qua similitudine Luth. p. m. in Galatis utitur. 2 Cor. 5 dicit Paulus, se occasionem gloriationis suppeditare Corin. ubi occasio revera pro materia gloriationis ponitur. Vult enim dicere Apostolus, se non tam ideo connumerare sua quaedam decora aut laudes, ut apud ipsos sese iactet: sed ut illi pseudoapostolis, suarum laudum enumeratione vincere volentibus, et Paulum cum sua doctrina obscurare conantibus, habeant quod illis respondeant: et vissim praedicando Pauli eximias laudes, eos retundant, Paulique authoritatem ac doctrinam asserant, et a contemptu vindicent. Sic etiam postea accipitur, nempe secundae Corin. 11: Ut abscindam, [?: amp-tem ] occasionem quaerentium occasionem: i. ut [?: adi-i ] eis occasionem, aut materiam gloriandi. Gal. 5: [?: Vos- ] fratres in libertate vocati estis, tantum ne libertatem in occasionem carni: s. detis, aut datam putetis ut cantanto liberius peccet. Philip. primo: Sive per occasionem, sive per veritatem: in Graeco est πρόφασιν praeter tus, quod nonnunquam speciem aut fucum significat sicut Christus dicit Pharisaeos exedere domos viduarum προϕάσει specie aut simulatione longarum precum. Opponitur igitur hic species veritati, aut sincero animo. Sed Vulgata vertit Praetextum, respiciens ad externam causam praedicationis, nempe invidiam et contentionem ac studium excarnificandi Paulum incarceratum. Secundae Thes. 2: Neque in occasione avariciae ut Vulgata vertit. Graece habetur: Neque enim unquam in sermone assentatorio fuimus, ut nostis: neque in praetextu, προφάσει avariciae, seu nunquam quicquam praetexui avariciae causa. i. nunquam aliquid dixi aut seo, speciei aut fuci cuiusdam obiiciendi hominib. gratia: ut scilicet illis deceptis, meae avariciae servirem.

OCCASUS, dicetur de eo aliquid in Orior et [?: O- ]

OCCIDO, pro interficio, in Scriptura latius [?: p- ] quâm communiter, ubi tantum ipsam caedem indicat. Exponit enim Christus praeceptum, Non occides, Matthaei 5, etiam de ira, et de quacunque laesione fratris et Iohannes dicit, quod qui odit fratrem suum, sit homicida. Occidere sanguinem, idem est quod fundere. Exod. 34: Non occides sanguinem super fermentum immolatorum meorum. Occidere aliquem lingua vipera, Iob 20. Cui dulcuerit malum, su get venenum aspidum, [?: ] occidet eum lingua viperae: i. vipera eum morsu interficiet. Occidere ad perditionem, Ezek. nono: Et mulieres occidite ad perditionem. id est, usque ad [?: internecion- ] Latini quoque dicunt Occisione occidere, id est, penites omnes. Propter te occidimur omni die, aut tota die: Psalmo 44. id est, perpetuo affligimur, et subinde aliqui nostrum interficiuntur. Occidere et possidere, [?: pt- ] Reg. 21 dicit Helias ad Achabum: Non'ne occidisti et possedisti? quasi dicat, An poteris negare, iam te in cade iniusta et rapina manifesta deprehensum esse? [?: V- ] earum sint occisi morte, Ierem. 18. Id est, prorsus ac omnes occisi: sicut diximus et Latinos hanc vocem [?: ] me more Hebraeo repetere, Occisione occidere. Ad [?: ] nem descendere, Ierem. 50, Occidite universos [?: vitul- ] ius, descendant ad occisionem: pro, omnes [?: penitus ] interimantur. Sic eiusdem Prophetae quadragesimooctavo: Iuvenes eius descendant in occisionem. Ut occisionis primo Reg. vigesimo: Quia dimisisti virum occasionis meae de manu. id est, illum quem occidi [?: ] quique meae poenae ac mactationi, meoque [?: glad-- ] [?: ] bebatur. Magnae occisionis gladium vocat Ezechiel vigesimoprimo capite, exercitum Chaldaeum, qui erat [?: ] rus in Iudaeos. Occisio occisorum, Isai. vigesimo septimo An iuxta plagam percutientis, etc. num secundum occisionem occisorum eius, vel occidentium eum occasus est? id est, an sic atrociter castigabit ac perdet Deus Iudaeos, ut persequutores eorum gentiles? Nequaquam. multo enim illos horribilius puniet. Ego interficiam, et vivificabo: Deuteronomii trigesomisecundo. id est, Ego solus habeo potestatem vitae ac [?: -cis ] , ita ut nemo mihi repugnare queat. Non [?: occisos ] eos, ne forte obliviscatur populus meus, fac eos [?: erra- ] in populo tuo: Psalmo quinquagesimo nono. id est [?: ] prorsus deleas et extirpes eos, sed propone eos pro exemplo aliis, perpetuo eos affligendo: quod in [?: ] is videmus, a tempore Christi impletum esse. [p. 395] column 765/766 Aliquando pro quovis graviori cruciatu ponitur Occisio, sicut et Mors pro gravi calamitate. Iob 5. Stultum interficiet indignatio, et imperitum occidet invidia. Sic et Prov. 21. Desideria occident pigrum. i. egentem cruciabunt, torquebunt. Ps. 78: Si, vel cum interfecit eos, quaerebant eum: i. si aspere coepit ob peccata affligere, incipiebant agnoscere sua peccata, ad Deum converti, et placare eum. Ponitur nonnunquam pro generali verbo Perdere. nam et vites et arbores interfici dicit Scriptura. Psalm. 78: Occidit vires eorum grandine, et syncomoros eorum lapide congelato. Occidere verbo. Hoseae sexto: Propterea vulneravi aut sauciavi eos per prophetas, occidi eos verbo oris mei. id est, accusavi, damnavi, et in desperationem de suis cultibus et operibus redegi. Hoc modo etiam Lex dicitur Litera occidens, et ministerium mortis ac condemnationis, 2 Corinth. tertio: quia aeternam mortem peccatoribus denunciet, et ob eorum peccata eos accusando et condemnando infligat: de quare alibi prolixius dixi. Occidere, pro sacrificare. Lucae vigesimosecundo, Necesse erat occidere pascha. Occidere tauros, et altilia: id est, ad convivium mactare et praeparare. Matthaei vigesimosecundo. plerunque tamen legitur Sacrificare, pro mactare. Is. 11 et 65 est, quod serae tempore regni Meschiae, et in eius regno non nocebunt, nec occident: id est, non saevient. Peccatum etiam dicitur occidere aliquem, Rom. 7. Peccatum occasione sumpta per legem, decepit aut seduxit me, et per illud occidit. id est, nimium potenter in me regnare coepit peccatis et damnatione. Agnus ab initio mundi occisus est, teste Apocalyp. 13. id est, filius Dei factus est pro nobis supplex ac vas, se soluturum, valuitque eius sacrificii dignitas ac imputatio inde a primo lapsu. Oves occisionis, pro ovibus ad mactationem destinatis, valde crebrum est in Sacris literis. Psalmo quadragesimoquarto, et Romanorum 8, Propter te occidimur quotidie, reputati sumus sicut oves occisionis.Zach. 11 Pasce illas oves occisionis. id est, populum Iudaicum, iam sententia Dei ad occisionem destinatum. Bis ibidem repetitur. Oves ad occisionem. Isaiae 53. Actor. 8, Sicut ovis ad occisionem ductus est. patientia Meschiae in perferenda iniusta morte indicatur, ut ex praecedentibus et sequentibus apparet. additur enim, eum sic ob [?: -uisse ] . At eadem similitudo Ierem. 12 in alio sensu accipitur, nempe ut perinde prorsus ac sine misericordia perdantur impii, sicut oves quae ad hoc ipsum emptae sunt. inquit enim: Educ eos quasi oves ad occisionem, et praepara eos ad diem interfectionis. Sic 4 [?: Es- ] 15. Grex ad occisionem ducitur. Dies occisionis, [?: ali- ] est dies tristis, quo Deus vult occidere ac punire, sicut in praecedenti exemplo Ieremiae duodecimo audiimus. Simili phrasi ac significatione dicitur Ezech. septimo, Dies tumultus. Alias significat diem per se proprie [?: ] , idemque valet ac dies sacrificii aut convivii: [?: -via ] , sicut prius diximus, occidere altilia et animalia, significat idem quod sacrificare, aut ad convivium [?: prae-rare ] de quo etiam in verbo Sacrificandi dicetur. Sic [?: -obus ] inquit de divitibus cap. 5, In deliciis vixistis per terram, et lascivistis: Enutrivistis corda vestra, in die mactationis. i. perinde genio vestro [?: indulsi- ] , vosque metipsos saginastis, ut solent pecora sagi [?: ] ad aliquod splendidum et solenne sacrificium aut [?: -ium ] . Praeparare ad occisionem. Isaiae 14. Praeparate [?: ] eius occisionem, in iniquitate patrum suorum. [?: ] aliquem in occisionem. Isa. 34, Indignatio Domini, est super [?: -tes ] , et furor contra omnem exercitum earum. Vasta [?: ] anathematizavit eas, et dedit eas in occisionem. OCCULTUS, vide supra in Abscondo.

OCCURRO verbum varie in Sacris accipitur, et mali et in bonam, et in mediam partem. Nec mirum, cum [?: ] pro variis Hebraeis ponatur: usitatissime tamen verterunt hac voce Hebraeum קרה . De loco Genes. 24 dubitant aliqui quomodo vertendum sit, cum orat servus Abraham, et dicit, Fac occurrere. Verum ex sequentibus, ubi exponit, qualem occursum a Deo petat, facile apparet, significare idem quod rege eventum aut dirige Deus ita negocium, ut puella veniens, quae sic ad me dicet, etc. Ex quo exitu, occursu aut concursu rei, vult Dei voluntatem in eo negocio, de ducenda Isaaco sponsa, cognoscere. Porro Num. 23 videtur paulo aliter haec eadem vox accipi, cum Bileam secedens a sacrificio Balaac, dicit se velle occurrere Deo, et Deum sibi occursurum. Videtur enim precandi gratia secessisse, et exauditionem ac responsum Dei vocare occursum: sicut et Christus precationis causa interdum secedit ab Apostolis. Soliti alioqui sunt augures et aruspices olim, etiam apud gentiles, ita â sacrificiis ac coetu secedere, captandi augurii gratia, vel'quia solis visiones citius exhibentur. Inquit igitur ibi Bileam inter alia: Ego vado, si forte Dominus occurrat in occursum mei. forte idem est quod, si forte appareat, et responsum det mihi ad consulta per aliquod visum, et quasi spectrum. Occurrere Deum alicui, interdum significat idem quod apparere. Sic Moyses iubetur Exodi 3 dicere ad Pharaonem: Dominus Deus Hebraeorum occurrit nobis: nunc quaeso ibimus iter trium dierum, et sacrificabimus ei: id est, apparuit, et simul mandata tradidit. Idem plenius repetit initio 5 capitis, inquiens. Deus Hebraeorum occurrit nobis, Ibimus quaeso iter trium dierum, et sacrificabimus Domino Deo nostro, ne forte occurrat nobis peste aut gladio. Prius occurrere significat apparere, et mandata tradere: posterius, irruere, castigare. Sed in Hebraeo est clarum discrimen. nam prius est verbum קרה kara: posterius פגע paga, quod plerunque hostile quid notat, licet non semper. Occurrere dicitur etiam Deus alicui, cum ei bene facit. ut Isa. 64, Occurristi gaudenti, et facienti iustitiam in via tua: id est, ei qui fiducia tui fretus, in te exultat, et pie vivit secundum verbum tuum. Est vero in hoc etiam loco illud tristius verbum Paga. Occurrere alioqui non raro significat orare, aut supplicare alicui. Gen. 23, Audite me, et occurrite mihi in Ephron filio Seor. pro intercedite pro me, aut mei causa, apud eum. Sic Ruth. 1. Ne occurras mihi, ut derelinquam te. pro, ne roges me amplius, ut te derelinquam. Simili ferme ratione Graecum ἐντυγχάνειν usurpatur Isa. 59. Reperitur in tertia coniugatione pro intercedere. Et vidit quod non sit vir, et miratus est quod non sit qui occurrat. id est, qui intercedat. Occurrere etiam interdum in mediam aut neutram partem accicipitur, cum aliquis in aliquid incidit. Deut 22, Cum occurrerit nidus coram te: i. cum incideris in nidum. In malam porro partem Occurrere valde crebro accipitur, et significat idem quod irruere, invadere, affligere. Ponitur. n. pro verbo פגע paga Ruth. 2. Bonum est, filia mea, quod ingrediaris cum puellis eius ne forte tibi occurrant in agro alio. i. ne irruant in te verbis, aut etiam verberib. Posses sic et illam hostilem apparitionem Dei exponere. Exo. 4, cum in hospitio conatur Moisen occidere ob non circumcisos filios: et cum is dicit, ne nobis occurrat in peste. Hinc duxit illam illustrem metaphoram Propheta cap. 33. omnes nos quasi oves erravimus, singuli in viam propriam respeximus: at Dominus fecit incurrere in eum omnium nostrum peccata. i. quasi magno hostilique quodam impetu fecit ea in ipsum irruere: nempe quod per imputationem oneravit peccatis et poenis nostris filium suum. Praeclare depingit magnitudinem et potentiam peccati, ac irae Dei: et ingens onus Christi, quod pro toto genere humano sustinuit. Facere occurrere in tempore malo inimicum, Ieremiae 15, de supplici precatione, qua tibi inimicus reconciliari conatur, exponunt aliqui. Posses tamen recte de opitulatorio occursuexponere, ut supra locum Isaiae 64 declaravi. [p. 396] column 767/768 Videtur enim haec prophetia aut promissio Dei impleta esse, cum in illo luctuosissimo tempore captae Hierosolymae, et abductionis aliorum in captivitatem, Nebuzardam solvit catenis Ieremiam, eumque liberatum et honoratum verbis et muneribus dimittit liberum, offerens ei etiam sua officia, si velit venire Babylonem. Occurrere aliquos sibi invicem, alias multitudinem significat, alias promiscuam conversationem. Proverbiorum vigesimonono: Pauper et vir foenorum occurrerunt sibi invicem, at Dominus illuminat amborum illorum oculos. id est, gignit ac conservat utrunque Dominus, ipse est omnium pater et autor. Q. d. Reperias passim diversissimos gradus ac conditiones, aut fortunas hominum: verum scias id non temere aut casu accidere, sed Deum varie sua dona ac bona, sicut et poenas, et omnino vitae huius conditiones, distribuere. Occursus saepe quemvis casum bonum aut malum significat, plerunque tamen malum. Paulus verbo Occurro, καταντάω , utitur pro pertingere, aut pervenire ad aliquam optatam metam. Ephes. 4, Donec occurramus omnes in unitatem fidei, et cognitionis filii Dei, in virum integrum. Sic et Philippens. 3 inquit, Si quo modo occurram ad resurrectionem mortuorum: id est, ut feliciter Deo benedicente eo perveniam. Forte hoc ideo dicitur, quod ad locum Iudicii ex diversissimis locis homines confluent, concurrent, et quasi sibi invicem occurrent. Sic et Ierosolymam ad solennia festa properantes et pervenientes sibi invicem quasi occurrebant.

OCULUS, tum per se, tum ratione adiunctarum vocum, varia significat. Dicam tamen primum de eius propria significatione, postea de figuratis. Oculus igitur primum, quoad propriam significationem, nota vox est: et tamen cum aliis coniuncta, aliquid interdum obscuritatis habet. ut Genesis vigesimonono: Porro oculi Leae erant teneri: Rachel autem erat pulchra forma, et pulchra aspectu. id est, habebat imbecilles oculos. Oculot levare aliquorsum, aut etiam dirigere, indicat expectationem opis. hic enim est gestus expectantium alicunde aliquod bonum, ut subinde eo versus attollant aut dirigant oculos, prospectantes an veniat illud desideratum auxilium. Psal. 121. Levabo aut levare soleo oculos meos ad montes, unde veniet mihi salus et auxilium. Sic 123 Psal. Ecce sicut oculi servorum sunt ad manus dominorum suorum, sicut oculi ancillae ad manum dominae suae: sic oculi nostri ad Dominum, donec misereatur nostri. Servi enim et servae expectabant a Dominis, non tantum pensum, aut res in quibus laborare debebant: sed etiam victum et amictum, cum alioqui non haberent unde acciperent. Germani prorsus eodem modo dicunt, Einem andern in die hend sehen: pro, aliunde pendere, nihil habere in sua potestate, sed aliunde expectare opem. Oculi mei semper ad Dominum, Psalmo vigesimo quinto. Ad te Domine oculi mei, in te speravi: Psalmo centesimo quadragesimoprimo idem bis dicit. Oculos deficere, et contra illuminari, significat extreme imbecillum esse, aut contra revalescere et bene habere. Nam tum infirmitas corporis, tum et firmitas, in oculis sentitur in primis. Imbecillibus caligant oculi, nullam possunt ferre lucem, et similia damna sentiunt. Posset videri quaedam synecdoche, quod imbecillitas partis pro toto ponatur. Sed tamen non male dixerimus, hic oculos in propria significatione accipi. 1 Samuelis decimoquarto: Ionathan comedit de melle, et viderunt oculi eius, seu illuminati sunt: id est, prae fame et lassitudine ita erat exhaustus, ut iam oculi eius caligarent: sed sumpto cibo recepit vires, et oculi potuerunt tanto valentius cernere. Paulo ante dixi de phrasi, Illuminat oculos amborum Dominus: id est, ipsos sustentat et alit, ac fovet, ut possint fungi vita, et potentiarum suarum functionibus. Dare defectum oculorum, Deut. vigesimooctavo, intelligo de [?: imbecil- ] alii de spe irrita: Dabit tibi cor pavidum, et [?: defec- ] oculorum. Sic Ieremiae capite 14 dicuntur [?: oc-- ] [?: ] rum deficere, quia non erat herba: id est, fame extremum languere, adeo ut eis iam visus debilitari incipiat Eadem ratione Psa. sexto dicitur, Caligavit oculus [?: ] pro irritatione, inveteravit propter inimicos [?: me- ] est, ob perpetuas eorum molestationes. Deficere [?: ] dicuntur etiam ob longam expectationem: quia, supra dixi, cum alicunde opem expectamus, solemus intento visu spectare: id cum diu facimus, [?: necess- ] defatigantur oculi, defatigatur etiam aut debilitatur totus homo nimio desiderio ac dolore, quod non [?: ] tingat res expectata ac desiderata. Hinc igitur [?: legi- ] Psalmo 119, Defecerunt oculi mei ad eloquium [?: ] id est, dum tuarum promissionum impletionem expecto. Thren. 4, Defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum, in expectatione nostra expectantes [?: ] tem, quae servare non potest. Psal. 96, Defecerunt [?: ] li mei, dum expectarem Deum meum. Iob 31. Si [?: ] viduae deficere feci: scilicet, longa expectatione [?: ] petitae, et tandem irritae. Dicuntur etiam [?: defic- ] oculi prae lachrymis: id est, ob perpetuum ac [?: nimi- ] ctum. Threnorum secundo. Idem est descendere [?: ] aquas, Threnor. tertio: Descendit in rivos [?: aqua- ] oculus meus. Et Ierem. decimotertio: Descendet oculus meus in lachrymam: id est, perpetuo fletu [?: de- ] ac defluit, et pene totus effluit et effunditur in lachrymas. Oculis dare somnum, id est; dormire, Psalmo 131 dedero somnum oculis meis, et palpebris meis [?: d- ] tationem. Eadem locutio est et Proverb. 6. Idem est Videre somnum oculis: Die ac nocte somnum oculis [?: ] non videt, Eccles. 8. id est, non dormit. Quae phrasis etiam apud Terentium in Heautontimorumeno. ¶ Oculus per metaphoram valde crebro significat [?: ] mentem iudicium aut cognitionem, seu [?: inter- ] culum: cuius sunt innumerae phrases. Prima est [?: ] oculis alicuius aliquid esse bonum aut malum, rectum aut [?: ] vum: pro, iudicio alicuius aliquid tale videri ac [?: ] ri: cuius locutionis exempla, quia passim sunt [?: ob- ] omitto. Exposita alioqui est haec eadem locutio [?: ] in praepositionibus Coram, Ante, in conspectu, et in nominibus, Bonum, ac Malum, ut hic eadem repetere non sit [?: ] cesse. Tribuitur alioqui non tantum hominibus, [?: ] et Deo, per anthropopathiam. 2 Samuelis vigesimo secundo: Reddidit mihi Dominus secundum iustitiam meam, secundum puritatem manuum mearum [?: ] oculis suis. Sic dicitur aliquis iustus in oculis suis, Iob. 36 simosecundo, Sapiens in oculis suis Proverbiorum, 3 quinto, ubi etiam plenius dicitur, et ingeminatur: [?: ] iis qui sunt sapientes in oculis suis, et in facie [?: ] dentes. id est, suo iudicio. 1 Samuelis decimoquinto, Cum parvulus esses in oculis tuis. Genes. 16, In oculis suis viluit hera sua: id est, coepit Hagar [?: conte- ] ram. 2 Samuelis sexto: Ero abiectus aut vilis [?: ] meis. Contemptus in oculis eius reprobus, [?: ] id est, contemnit reprobum. Difficile in alicuius Zach. 8. Quod si difficile videtur in oculis [?: reliqu- ] populi huius, num et in oculis meis erit difficile. [?: ] illorum aut meo iudicio. Durum in oculis alicuius, [?: ] 15. Num leve est in oculis vestris, generum esse [?: ] 1 Sam. 18. id est, vestro iudicio. Num [?: spelunca- ] facta est domus mea in oculis vestris? id est, [?: ] indicio. In hac significatione, usurpando [?: ocul-- ] [?: + ] aut iudicio, dicitur oculus malus, oculus malignus. Proverbiorum 23, Ne comedas panem [?: ] malum habentis: i. invidi et avari. Si Prov. 28, [?: ] ad divitias vir mali oculi: i. avarus, tenax. et Deut. 28, Cave ne malignus sit oculus tuus in fratrem [?: ] tem: pro, ne sit mens tua parca et nimium tenax ergo [?: ] [p. 397] column 769/770 Contra boum oculus, dicitur animus aut mens benigna, [?: -arga ] , benefica. Proverb. 22 Bonus oculus benedicetur, tribuit enim egeno de pane suo. Christus Matth. 6 vocat simplicem oculum, et intelligit etiam alienum ab invidia et rapacitate. Sic Matth. vigesimo opponit malum oculum simplici, obiurgans invidos illos operarios, qui dolebant liberalitatem Domini aequare sibi [?: -os ] operarios, qui unica solum hora laboraverant. Porro Marc. 7 dicit, ex corde exire malum oculum: id est, invidiam. Oculus carneus, pro iniusto iudicio aut animo, quale est plerunque hominum. Iob 10. Nunquid oculi carnei tibi sunt? aut ut videt homo, tu vides? id est, numquid tuus animus aut iudicium iniustum et irreconciliabile est? Contra Mundus oculis significat sanam ac puram mentem, quae iniustitiam videre ac spectare non potest. Hab. 1, Mundus es oculis, ut spectare non possis et cernere laborem. In hac significatione oculi promente, dicitur etiam Oculus sublimis pro superbo, et humilis pro demisso modestoque animo. Proverbiorum 6. Dominus odit sublimes oculos: id est, superbam mentem. Psalmo 101. Elatum oculis et turgido corde non possum ferre. Sic Psalm. 131, Domine non exaltavit se cor meum, nec elevati sunt oculi mei, non ambulavi in magnis et mirabilibus super me. Contra humilis oculus, pro modesto homine ac animo usurpatur. Iob 21, Humilem oculis servat Deus. Possis hanc locutionem etiam ad eam originem referre, quod superbi plerunque in altum respiciunt, elevato vultu: contra autem humiles ac tristes in terram deiiciunt faciem et oculos, sicut publica [?: ] Luc. 18 depingitur. Videri ergo posset ex ipso genera ac specie externa sumptam esse picturam animi, ac superbum dici elatum oculis, quia talis est eorum gestus ac vultus. Hic igitur Levatio oculorum longe aliud significat, quam supra, ubi pro sperare ponitur. Isaiae 10. Visitabo super altitudinem oculorum eius. id est, [?: pu-iam ] illum propter superbiam. Superciliorum elenatio etiam Latinis tum superbiam, tum austeritatem notat. Hinc Superciliosus. Esse aliquid in oculis alicuius: pro, videri ei. Genes. 19, Fuit sicut ludens in oculis ipsorum. id est, visus est eis iocari, aut etiam delirare, dum minatur interitum Sodomitis. Sic Genes. 27, Ero in oculis eius eius illusor: pro, putabit me sibi illudere. Genes. 29, Fuerunt in oculis eius dies pauci. Sic Numer. decimotertio: Eramus in oculis nostris et eorum ut locustae: [?: ] , nostro et ipsorum iudicio. Fui in oculis eius ut reperiens pacem, Cant. octavo. Et Levit. 13, Si plaga stete [?: ] in oculis eius. pro iudicio ipsius. Oculus aliquando [?: ] ipso homine ponitur, sed non citra quandam [?: em- ] , perspicuitatem, aut alicuius rei proprietatisve declarationem. Sic saepius dicitur, In oculis totius Israelis. id est, coram toto Israele: seu sciente, aut etiam terrificante toto Israele. Exodi quadragesimonono. 1. Paralip. 28. Trado tibi agrum in oculis filiorum Heth. Genes. 32. pro, sciente et testificante toto hoc coetu. Ligavit eum in oculis eorum, Gen. 42. pro, coram, illis ipsis spectantibus et intuentibus. Sic Num. 24, In oculis [?: Mo- ] et totius coetus adduxit scortum. pro illis spectantibus Ieremiae 43. Abscondes illos lapides in oculis [?: vi- ] Iudaeorum. id est, illis cernentibus infodies eos [?: ] terram, super quem locum postea rex Babylonis [?: -et ] suum tentorium. Lucae decimo: Beati oculi qui [?: vi- ] quae vos videtis. id est, beati vos estis quod vide [?: ] haec, ac beati omnes qui videbunt, etc. Porro Mat. [?: ] decimotertio: Vestri vero beati sunt oculi, quia [?: ] et aures vestrae, quia audiunt. id est, quia recte [?: ] spiritualiter, videtis, auditisque. Proverbiorum trigesimo: Corui eruent oculum contemnentem patrem. id est ipsum degenerem filium comedent. Solent alioqui plerunque primum cadaveribus oculos effodere. [?: ] Corinthiorum secundo: Quae oculus non vidit, nec auris audivit. id est, quae nemo hominum vidit, aut audivit. In oculis solis: pro, coram sole, seu cernente sole. 2. Samuelis duodecimo: Dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius. pro, spectante sole isto: id est, publice ac propalam. Mox addit: Tu fecisti abscondite, ego vero faciam coram toto populo Israel, et coram sole. id est, patefaciam tuum scelus. Sic posset exponi illa crebra phrasis: Invenire gratiam coram alicuius Oculis. pro, coram aliquo: tametsi simul iudicium aut mentem notet. Significat autem (ut alibi exposui) esse alicui acceptum, gratum. Latere alicuius oculos aliquid: id est, ipsum, aut eius iudicium, cognitionemque. Levit. 4, Si tota synagoga erraverit, et latuerit res in oculis congregationis. pro, ignota eis fuerit. Ab oculis alicuius amovere molestiam, Iob tertio. pro, a conspectu ipsius, vel ab ipso, liberare [eum] molestia. Cum convertero captivitates vestras in oculis vestris, Zoph. tertio pro, cum reduxero captivos vestros coram vobis, ita ut eos cernatis reduces ac incolumes, Displicere aliquid in oculis alicuius: id est, ipsi. Genes. 48. et 2. Samuelis undecimo. Sic durum in oculis alicuius, Deuteronom. decimoquinto: Ne sit durum in oculis tuis, cum dederis ei. Loquens mendacia non firmabitur in oculis meis: id est, coram me, apud me non consistet, nec erit acceptus. Sanctificare Deum In oculis populi: pro, coram populo. Numer. vigesimoseptimo: Rebelles fuistis. ut sanctificaretis me in oculis eorum. Honorare aliquem in oculis alicuius: pro coram aliquo. 2 Samuelis 10. Num honorat David patrem tuum in oculis tuis? pro, coram te, vel etiam tua opinione. Facere spernere viros In oculis mulierum. id est coram eis, seu ab eis, earumue iudicio: Esther 1. Mille anni in oculis tuis velut hesterna dies, Psalmo nonagesimo. id est, coram te, vel tuo iudicio. quasi diceret: Tu non pluris facis mille annos, qua mortalis homo diem unicam, adeo tu non senescis. Fecisti malum in oculis Domini, 1. Sam. decimoquinto. pro, coram Domino, seu quod maxime displicet Domino. Posses enim illud Coram oculis. referre vel ad facere, vel ad maium. Placere in oculis alicuius: pro, alicui. Iosuae vigesimosecundo, Iud. decimoquarto. Haec est sapientia vestra in oculis populorum, Deut. 4. pro, coram exteris, vel apud exteras gentes, seu etiam ipsarum iudicio. Eadem significatio est 1. Corinthiorum secundo: Quae oculus non vidit, nec auris audivit: id est, quae et qualia nemo mortalium suis oculis vidit, aut auribus audivit. Oculis multum affectus tribuuntur, quia per eos facillime in corde excitantur. magis enim movent ea quae videmus, quam quae audimus, aut alioqui sola cogitatione complectimur. Sic et Martialis dicit, Oculi sunt in amore duces: et Graeci inquiunt, ἐκ τοῦ ὁραν γίνεται τὸ ἐραν , Ex visu amor: Germani, Auss den augen, auss dem herzen. Ira tribuitur oculis, Genesis trigesimoprimo: Ne sit ira in oculis domini mei, quia non possum surgere. Genesis quadragesimoquinto: Ne sit ira in oculis vestris, quod vendideritis me: id est, ne irascamini vobismet. Inde est, quod oculi dicuntur irritari, Isaiae tertio: Et opera eorum contra Dominum, ad irritandos oculos gloriae eius. pro, ad provocandum ad iram. Cupiditas valde frequenter oculis tribuitur. 1. Ioan. 2. Quicquid est in mundo, est concupiscentia carnis et oculorum, id est, oculi cernentes ista terrena commoda ac bona, excitant in corde eorum cupiditatem. Tribuitur concupiscentia oculis, quae cordis est, quia eam in corde excitant. Sic oculorum desiderium vocatur uxor Ezech. 24. Ibidem et templum Domini dicitur desiderabile oculorum populi. Concupiscibile oculorum notat etiam, quicquid est preciosum. 1. Reg. 20. Omne concupiscibile oculorum tuorum ponet in manibus suis. pro, quicquid habes preciosum et tibi valde charum, auferet. Post oculos abire: pro, sequi desideria ac cupiditates, quas oculi moti externis [p. 398] column 771/772 obiectis excitare conantur in corde. Iob 31, Si post oculos meos abiit cor meum. Hinc iubemur avertere oculos, ne videant vanitatem, et excitent in corde pravas cupiditates, aut alios affectus. Hanc naturam oculorum, aut phraasin etiam, Christus Matth. 5 exprimit, inquiens: Omnis qui vidit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechavit. Huc facit Graecum proverbium, Ex visu amor. Et illud Virgilii, Ut vidi, ut perii. Sic de studio aut desiderio idololatriae dicitur Ezek. 26, Post idola patrum suorum oculi eorum. id est tenebantur desiderio idololatriae suorum maiorum. Sic dicit Ezechiel cap. 20, Singuli abominationem oculorum vestrorum abiicite. id est, idola quae mihi sunt abominatio, in quibus tamen vos oculis et corde haeretis. Oculi pleni adulterae, 2. Pet. 1. id est, adulteri tantum eo fine spectant mulieres, ut eas concupiscant, et quaerant occasionem adulterandi. Respicit autem Apostolus spiritualem impuritatem: id est, ad idololatriam. Oculis tribuitur etiam misericordia, unde crebro in Psalmis ista duo coniunguntur: Respice in me, et miserere mei. Unde fit, ut oculus dicatur parcere, scilicet movendo cor ad misericordiam. Deuteron. septimo et 33. Non parcat ei oculus tuus: scilicet idololatricis populis, et etiam amico aut sanguine coniuncto. Ea locutio crebrô in Sacris literis reperitur. ut Isaiae 13, Ezechiel. 5. 7. 8 9. 16 et 20. Oculi alicuius super aliquem, significat curam et auxilium ei impendere. ut Psalmo 33. Ecce oculi Domini super timentes eum, et ad eos qui expectant misericordiam eius. Sic oculus Domini impinguat equum: id est, praesens cura ac diligentia ipsius. Contra, Vultus Domini super aliquem esse, in malam partem accipitur Psalmo 34. et 1. Petri 3. Oculi Domini ad lustos, et aures eius ad clamorem eorum. Vultus Domini contra eos qui faciunt malum, ut extirpet de terra memoriam eorum. Oculus Domini erat super senes Iudaeorum, Esdrae quinto. pro, Deus eos regebat et fovebat. Ratio locutionis est, quia quae diligimus, curamus et fovemus, ea crebro respicere solemus. Inde fit, ut etiam verbum Respicere, pro curam habere alicuius, ponatur: Psalmo 101. Oculi mei ad fideles, ut sedeant mecum: id est, mecum habitent. Eadem phrasis usurpatur et de hominibus, Genesis quadragesimoquarto: Adducite eum huc, et ponam oculum meum super eum. id est, curam eius habebo, benefaciam ei. Sic rex Babylonis mandat praefecto, ut oculum suum ponat super Ieremiam: cap. trigesimonono et 40. Oculos tuos pone super illum nec feceris ei quicquam mali. pro, habeto curam eius. Videtur tamen Scriptura ipsa indicare, phrasin hanc ambiguam in utrunque fuisse: ideo addit interdum declarationem aut specificationem. Ieremiae vigesimoquarto: Ponam oculum meum super eum in bonum. pro, favebo et benefaciam eis. et Amos 9, Ponamque oculos meos adversus illos in malum, et non in bonum. id est, curam habebo de eis, ut puniantur, non ut iuventur. Aliquando haec locutio simpliciter cognitionem significat. Iob 34. Oculi Dei sunt super vias viri, et omnes gressus eius numerat. id est, [?: no-it ] , observat. iudicat. Ponere oculos ad aliquid, significat in id intentum esse. Psalmo decimoseptimo: Oculos suos ponunt ad expandendum rete in terram. id est, ad struendas insidias, sicut retia feris et avibus tenduntur, Sic Psalmo decimo dicuntur impii abscondere oculos miseris: id est, ex occulto illis insidiari. Abscondere alioqui oculos est, non id agere circa eum quod opus est, sive in iuvando, sive in puniendo eo, ut supra in verbo ABSCONDO dixi. Oculos alicuius, praesertim Dei, alicubi esse, significat eius curam, providentiam et favorem, aut alioqui diligentiam. 1. Regum nono: Eruntque oculi mei, et cor meum ibi in seculum. Pollicetur Dominus se fore praesentem in templo, et ibi orantes exauditurum Deuteronom. undecimo: Semper sunt oculi Dei tui in ea terra inde ab initio. pro, curam ne providentiam illius habet. Contra, Excindi ex oculis Dei , est privari eius cura ac favore. Psalmo trigesimoprimo Excisus sum ab oculis tuis. Sic Cain dicit se [?: ] et abscondi a facie Dei: id est, singulari favore Dei privari. Sic aperire oculos super aliquem, Zachariae duo-decimo. Coram oculis suis aliquid ponere, est, aliquid [?: ] proponere aut assumere agendum: Psalmo centesimoprimo. Non ponam coram oculis meis iniquitatem, [?: ] rem impiam. Apertum habere oculum, est oculatum intelligentemque esse. Sic dicit Bileam Num. 24. intelligit autem de interno oculo, quo Dei voluntatem ac responsa perspiciebat. Oculorum aspectus, pro iudicio. Lev. 13, secundum aspectum oculorum sacerdotis. Sic Ecclesiast. 11, Et ambula in viis cordis tui, secundum aspectum oculorum tuorum. Et Ezek. 23. Adamavit eos [?: ] conspectum oculorum suorum. Blandiri in oculis [?: ] ius, est in iudicio ipsius. Psalmo 36. Blanditur sibi in oculis suis, ut inveniat iniquitatem suam ad odiendum [?: ] excusat et laudat impius suas pravas cogitationes, ad hoc, ut eas tandem exequatur, et alios oderit ac [?: ] Ordinare in oculis alicuius, est ei proponere sua probra, aut confutationem, in faciem, aut ante oculos: Psalm. 50 Arguam te, et ordinabo tibi ante oculos tuos. id est, veluti aciem quandam aut seriem probrorum, criminum et refutationum, tibi in oculos obiiciam, et contra oculos tuos dirigam. Esse aliquem alicui spinas in oculis [?: ] mer. 33. et Ios. 23. id est, esse illi molestissimum, et maxime noxium: ut si quis haberet spinas aut aculeos in oculis. Sic futuras gentes Iudaeis, nisi prorsus exterminentur, minatur Deus. Acuere oculos contra aliquem, est, hostiliter eum intueri. Iob 16, Hostis meus acuit oculos suos contra me. Sic Germani dicunt, Einen scharf ansehen, etc. Er sahe mich an, gleich als wolt ehr mich durchsehen quasi vellet me penetrare oculis. Annuere oculis, significat fraudulentis et perniciosis machinamentis, considerationibus et insidiis aliis moliri exitium. Qui enim prava consilia voluunt, sive propter iniustitiam [?: ] tus, sive ne alii resciscant et caveant, nutibus, gestibus, et aliis occultis notis indicant aliis, quid fieri velint, non propalam et aperte loquuntur. Tales notas plures congerit Salomon Proverb. 6, inquiens: Annuit oculis suis, loquitur pedibus suis docet digitis fuit. Sic Proverbiorum decimo: Qui annuit oculis suis, infert dolorem. id est, isti scelerati insidiatores tandem aliquam calamitatem excitant. Sic mox decimosexta capite Claudens oculos ad cogitandas [?: per- ] movens labia perfecit malum. id est, clausione oculorum et motu labiorum dat signum, aliquid prave agendi: hoc est, occultis conatibus, consiliis et conspirationibus sibi adiungens aliorum operam. Sic Psalmo vigesimoquinto: Ne inimici innuant oculo. [?: ] lis, est aliquando desiderato eventu potiri, et [?: ] ram intuendo suaviter perfrui. Psalmo nonagesimprimo: Tantum oculis tuis aspicies, et retributiones inimicorum tuorum videbis. Sic Mich. 4. [?: As- ] culus noster in Sion. Aspicere alioqui oculis, significat aliquid diligenter intueri, in aliquid [?: intent- ] Ezech. quarto: Pone cor tuum, et aspice oculis tuis et auribus tuis. pro hic sis totus, huc attende. Oculis [?: ] cere ad rectum, est verum iter sequi, non [?: declin- ] ad dexteram vel ad sinistram. Proverbiorum [?: ] Oculus dicitur caligare et computrescere prae in Psalmo sexto et trigesimoprimo: quia ira cum reliquum corpus ac valetudinem affligit, tum praesertim oculos, qui quasi ignei in iratis esse dicuntur. Sic solent dici [?: ] [?: ] , et igne micantes. Consulam tibi oculo meo, Psalmo trigesimosecundo. id est, mente dispiciam, quid tibi [?: ] utile ac consultum, quaeram et dabo tibi bonum consilium [p. 399] column 773/774 [?: ] . ¶ Oculus etiam providentiam notat tum in Sacris literis, tum et in Hieroglyphicis Aegyptiorum, ubi ipsa pictura oculi id denotat. Proverb. 20, Rex oculis suis dispergit omne malum, id est, suo iudicio et providentia, seu prudenti gubernatione: sicut supra dixi denotare curam. Sic et illud dicitur: Ut oculus videat, ac auris audiat, utrunque facit Dominus. id est, Deus efficit, ut et gubernatores prudentes sint, et sapienter prospiciant quid faciendum aut omittendum sit, et subditi ac ministri obediant. Sic Moyses dicit ad Hobab suum affinem, Num. 10, ut sit populo oculus: id est, dux ac monstrator viae et variorum commodorum in deserto utpote locorum illorum gnarus. Et Iob cap. 29, Oculus [?: -eram ] caeco, et pes claudo: id est, imperitis eram doctor et consiliarius. Sic et Paulus primarios doctores cumparat oculis in corpore Ecclesiae, 1. Cor. 12. Si dixerit auris, quia non sum oculus, non sum de corpore. id est, Si dixerit auditor, quia ego non sum doctor, ergo non sum de Ecclesia. Egredi oculos prae adipe, de superborum et potentum elatis oculis dicitur: sumpta similitudine a praepinguibus hominibus, quorum oculi turgent. Illumina oculos meos, ne forte obdormiam in morte: significat quidem haec loquutio restitutionem valetudinis, aut [?: -nationem ] , ut supra dixi. Sed hic per metaphoram significat illuminationem spiritualem, ne a verbo [?: aber-- ] , et moriatur morte spirituali. Contra dicitur Psalmo 69, Obscurentur oculi eorum, ne videant. Sic et Psalmo 69. Revela oculos meos, et considerabo mysteria legis [?: ] . Non caligabunt oculi videntium, Isaiae 32 id est, videbunt quid sit verum, et ab eo non aberrabunt. Ocu [?: l-s ] [?: ] dicitur Deus, cum non vult ad preces ac [?: mi--ias ] nostras respicere, Isaiae 1. Praevenerunt oculi mei vigilias ad meditandum in eloquio tuo, Psalm. 119. Non revertetur oculus meus ut videat bonum, Iob septimo. id est, non videbo amplius bonum. Videant oculi tui aequitates, aut rectitudines: id est, aequa, recta et proba nova et promove: Psalm. 17. Sapientis oculi sunt in [?: ca-- ] Eccles. 2. id est, est oculatus, oculis utitur, recte om [?: ] prospicit. Contra oculi stultorum esse dicuntur in omnibus terrae: quod et internis et externis oculis non in quae sibi ante pedes sunt, aut facienda incumbunt, considerant, sed aliena a se cogitant. Oculus dexter, pro [?: ] alicuius prudentia ponitur. Zach. 11, praedicit Deus venturum pastorem malum, qui neglectis ovium [?: --modis ] sua tantum quaerat. Ei minatur Deus, [?: inqui-- ] : Gladius erit super brachium eius, et super oculum dexterum eius. id est, spirituali gladio verbi ita eum con [?: ] , ut summas eius astutias ac nequitias, ipsamque [?: --am ] religionem confutem et evertam. Oculare aliquem, pro torue aspicere, ut solent invidi aut inimici: 1. Samuelis decimo octavo. Fecit Saul ab ea die oculans Davide: id est, hostiliter inspexit. sicut in Genesi dicitur, animadvertisse Iacobum, Labani et filiorum faciem non [?: ] talem erga se, sicut prius. Alii vertunt, Insidians, [?: ] intentos habens oculos mentis in eum, et observens occasionem et rationem perdendi eum. Sic Germani dicunt, Ein auge auff einen haben. Oculus etiam me-phorice aut synecdochice ponitur pro omnire [?: pre--- ] Sic Christus Matth. 5 inquit: Si scandalizat te [?: o--- ] tuus dexter. id est, si res tibi omnium utilissima preciosissima, ut est oculus dexter, manus aut pes, te [?: --dit ] , quo minus intres in regnum caelorum: abiice [?: ] prorsus abs te, ut modo salveris: tanti momenti est [?: ] damnationem effugisse, et in vitam [?: pervenis--- ] est igitur necesse quaerere ibi, quid oculus dexterus pes significet. Est enim loquutio hyperbolica, [?: ] inusitata re sumpta. Sicut cum Christus inquit: in divinitis monti, praecipiteris in mare. de quo [?: Hebra--- ] est dictum. Simili locutione dicit Paulus, [?: ] paratos fuisse dare sibi oculos, si possibile fuisset. id est, quasvis preciosissimas et charissimas res, et gratificari ei summis ac difficilibus rebus. Quo sermone exprimit eorum summam dilectionem erga se, suumque ministerium et Evangelion. Similis prorsus res, ac locutio pene eadem est ad Colossenses 2. ubi affirmat se paratum esse dare illis non tantum Evangelion, sed et propriam animam: id est, quidvis longe preciosissimum, ac sibi gratissimum: cupere se illis in omnibus ac summis gratificari, ac vel mortem pro eis oppetere. Sic Itali de re charissima dicunt, uno oculo emitur, costa un ochio. Oculus ponitur saepe pro tota facie, sicut Latinis O S: et porro per metaphoram transfertur ad cuiusvis rei superficiem, aut externum quasi aspectum. Sic dicuntur Locustae cooperuisse oculum aut faciem, id est superficiem terrae Exod. 8. Suffusio oculorum. est illa rubedo oculorum et palpebrarum, ex ebrietate proveniens. Vulgata versio mendose habet Suffossio, Proverbiorum vigesimotertio. Ad oculum servire et oculorum servitus, ὀφθαλμοδουλεία , Ephes. 6 et Coloss. 3, est externo tantum opere servire, seu quatenus tantum homines cernere ac iudicare oculis de tuo opere possunt, non vere ex animo: ut solent qui Deum non timentes, externa specie ac simulatione probitatis et officiositatis hominum gratiam captant. Oculo ad oculum in hoc populo visus est Deus, Numer. 14. pro, manifeste ac coram. sicut alibi dicitur, quod a facie ad faciem videbimus Deum. Super oculos alicuius ponere manus, est morientis oculos claudere, aut comprimere: quod liberi olim parentib. faciebant, ne scilicet hiantes apertique, veluti viventem adhuc referant, et quasi territent alios. Sic Deus pollicetur Iacobo Genes. 46. quod Iosephus ponet manum suam super oculos eius. Sic Penelope de Telemacho dicit, ‘Comprimat ille tuos, comprimat ille meos: ’ id est, sit utrique superstes. Dan. 7 dicitur de parvo cornu quartae bestiae, quod habeat oculum, sicut est hominis oculus, et loquatur grandia. ubi oculum aliqui de prudentia exponunt: aliqui de honesta specie. Videtur autem omnino illud cornu significare Antichristum ipsum. Dicit igitur Spiritus S. illam horrendam bestiam habere aliquam speciem hominis ac cultoris Dei, et non velle videri omnino veram bestiam: sed tamen interim eum sub illa specie hominis ac cultoris Dei horrendas blasphemias contra Deum et veram pietatem evomere. Christus Matth. 6, et alibi dicit, oculum esse lucernam corporis: de quo loco supra in vocabulo LUCERNA dictum est. Sumit autem similitudinem aut metaphoram ab externo visu, et eam transfert ad internum seu mentis oculum: quae si est naturali caecitate obscurata, et insuper etiam malis habitibus et pravis cupiditatibus perversa, nihil prorsus recte agit: quod si est fide, verbo ac Spiritu sancto illuminata, recte regit hominem, eiusque actiones. Alias de spirituali illuminatione aut sanatione oculi mentis accipitur, Actor. 26. Ut aperias oculos eorum, quo se convertant a tenebris ad lucem, etc. Sic Lucae 24, Aperti sunt oculi eorum. Oculos ut non videant, et aures ut non audiant, Romanorum 11. pro, oculos non videntes aut caecos, et aures non audientes vel surdas. Quibus ante oculos fuit Christus depictus, Gal. 3. id est, quibus Evangelium ita clare, evidenter ac luculenter fuit traditum ac propositum, ut pene oculis suis viderint Christi passionem. Ante oculos aliquid ponere, aut oculis subiicere, usitatum est, et in omnibus linguis usurpatur. Deus det vobis illuminatos oculos mentis, Ephes. 1. id est, illuminatam mentem. Contra 1. Iohan. 2, Tenebrae excaecaverunt oculos eius. Abstergere lachrymas ab oculis alicuius, est eum consolari, vel potius liberare a causis lachrymarum, nempe ab omni calamitate, labore ac dolore. Isaiae 25. Apoc. 7 et 21.

ODI et DILIGO, saepe non tam animi affectus, [p. 400] column 775/776 quam actiones eum affectum consequentes indicant. Diligere enim significat curare, defendere, servare: Odisse vero, negligere, laedere. Atque ita alias longius a causa in effectus prolabuntur hae voces, alias propin quiores effectus significant, sive simul adsit ipse effectus, sive non. ut Lucae 16. Aut enim alterum odio habebit, et alterum diliget. Videtur per odio habebit significari, negliget: ut ex sensu et sequentibus verbis universae sententiae intelligi potest. Affectus enim dilectionis etiam in plures extendi posset, sed opera servi non po test Proverb. 13, Qui parcit virgae, odit filium: id est, negligit: at diligens ipsum, mature castigat ipsum. id est, qui recte curam agit filii. Et Proverb. 8, Qui odit sapientiam, amat mortem, etiamsi oderit illud. Iohan. 12, Qui amat animam suam, perdeteam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vita aeterna custodiet eam. Matth. 16 pro amare ponitur velle servare: Qui voluerit animam servare. Significat et in Christi dicto Lucae decimoquarto, amare, idem quod turare: odisse idem quod negligere: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum. id est, non postponit patrem mihi: non ob me, cum res postulat, negligit. Sic 1. Petri 3, Qui nult vitam diligere, et videre dies bonos: id est, vult fruivita. Psal. 34 paulo aliter habent haec verba: sed Apostolus non tam citat illud dictum, quam eo alludit. Iohan. 3. Qui mala agit, odit lucem id est, vitat, fugit. Ezech 35, Cum sanguinem oderitis, sanguis vos persequetur. pro cum fugiatis bellum, non effugietis tamen. In hac significatione et sensu etiam accipiendum opinor dictum: Esau odio habui. Iacob autem dilexi, Malach 1, et Rom 9: ut significet, In hac parte neglexi eum, quod ei primogenituram abstuli, quodque eum ac eius posteros servituti Iacob addixi. non quod eum ex animo oderit, ac propterea in aeternum condemnaverit, quandoquidem Esau Gen. 33 clara fraternae dilectionis ac pietatis signa ostendit: unde Lutherus servatum probat. Sunt etiam gradus odii ac dilectionis, aut probationis divinae. Quaedam enim opera ac homines in huius vitae disciplina iustos probat Deus, quos in altera vita aut ad alteram vitam iniustos pronunciat et damnat. Sic Salomon est dilectus Deo, et ab eo innumeris bonis ornatus, quod ad hanc vitam attinet. de altera dubium est. Contra Lazarus et Iobus, sunt maledicti et flagellati a Deo in hac vita. Sic supra ostendi, interdum dilectionem pro ipso effectu aut beneficio suo poni, aut etiam pro indicio suo. Non raro tamen ulterius se extendit, non solum neglectionem, sed etia laesionem significans. Iob 3. A robore manus tuae odisti me: pro, perinde me graviter afflixisti, ac si odisses me: vel, pro tuo summo odio, aut ex summo odio afflixisti me. Ezech. 23. Agent tecum in odio: id est, ut hostes tui: crudeliter, utpote hostes, te tractabunt. Paulo ante dixerat, Agent tecum in ira, id est irati; seu, pro sua acri ira. Sic aliqui exponunt illud 1. Ioan. 3, Quisquis odit fratrem suum, homicida est: ut nempe non de solo affectu intelligatur, sed etiam de aliquo externo conatu. Verum rectius exponetur de ipso proprie affectu: sicut praecessit, Qui non diligit, manet in morte: et sicut Christus quoque Matt. 5 docet, Praecepta Dei requirere non tantum externum opus, sed etiam internum seu cordis: et illos quoque esse adulteros aut homici das, qui solummodo tales affectus, aut animi impetus habent. Loquitur ergo de interno homicidio. Psal 36, Blanditur sibimet impius ad inveniendum iniquitatem, ad odiendum: id est, probat sua consilia et conatus, eoque illa pergit perficere. ut laedat proximum. Odio habet anima, id est, aliquis ex animo odit: Isa. 1, Calendas vestras et Sabbata vestra odio habet anima mea. Perfectio odii: pro, perfecto odio. Psal 139. Perfectione aut consummatione odii odi eos. id est adversarios Dei et verae religionis ex animo aut toto pectore detestor. Salvare de manu odientium: id est, persequentium, Psal. 106. et Lucae 1. Odium ponere pro dilectione, Psal. 109, est odisse diligentem te. Latini dicerent, reponere. bona enim et mala gratia apud eos reponitur pro beneficio.

ODOR, et ODORARI, primum per metaphoram significat famam: quod perinde mala bonaque hominum facta latum de se spargant rumorem aut [?: ] sicut res odoriferae aut foetidae suum odorem diffundunt. Sic Iacob dicit Genes. 34, ad Simeon et [?: ] lios: Turbastis me, et foetere me fecistis coram [?: ] toribus huius terrae. id est, hoc tam crudeli facinore [?: ] lam mihi famam, ingens odium et periculum [?: ] apud omnes circumvicinos. Praefecti quoque populi Israelitici dicunt ad Moysen et Aaronem, Foetere [?: ] stis odorem nostrum coram Pharaone et praebuistis [?: ] gladium contra nos. Contra etiam bonam famam significat, 2. Corinth. 2: Deus bonum odorem noticiae [?: ] manifestat per nos in omni loco. id est, famam aut doctrinam de sua noticia. Sic ibidem Paulus dicit, se aliis quidem esse odorem salubrem ad vitam, aliis vero [?: ] ad mortem. id est, famam ac opinionem hominum de se suaque doctrina, apud alios quidem bonam ac veram esse, eisve parere vitam: apud alios autem falsam [?: ] tram esse, tanquam pestilentissimi seductoris, quae [?: ips-- ] sit causa exitii. Porro offerebantur Deo in templo aeria thymiamata et suffitiones, adhaec et victimae offerebantur, quarum ustio aut assatio suavem odorem [?: ] bat. Quia vero omnis bonus odor recreat, et ille [?: ] ac fumus ascendebat in caelum, veluti ad Deum: ideo dicebantur illa offerri in odorem quietis, aut recreationis et refocillationis Domino. quae phrasis creberrima est in descriptione Sacrificiorum. Alii quietis [?: ] cunt odorem sacrificiorum vocari, quia faciat Deus quiescere a sua ira, et quasi ardens aestuansque cor eius recreat ac refrigerat. Sic etiam Deus dicitur odorari sacrificia aut incensum, cum ea placide grateque, [?: ] in vera Mediatoris fide oblata accipit. Sic legitur Genesis octavo: Odoratus est Iehova odorem quietis [?: ] suscepit propitius sacrificium Noach, eique ac filiis, [?: ve ] tiusque mundi hominibus placatus est. Contra [?: ] reiicit sacrificia aliquorum Deus, dicit se non odoratarum ea ut est Amos 5 Sic David dicit ad Saulem persequentem se: Si Dominus te incitavit contra me, odoretur sacrificium: scilicet tuum. quasi dicat, Sit tibi placatus ac propitius, non puniat te propter hoc [?: fact- ] sed potius te iuvet, tueatur ac foveat, detque tibi quod petis. Sin autem mali homines te incitarunt, in illi maledicti coram Domino, me vero tueatur et [?: ] vet Deus. Alii male exponunt locum, quasi de suo sacrificio loquatur David. Sic Paulus dicit Ephes. 5. Christus se pro Ecclesia obtulisse in odorem suaveolentiae Domino. id est, in sacrificium longe acceptissimum [?: ] Eodem titulo ornat etiam eleemosynam Philippensi sibi missam Denique 2. Cor. 2 etiam seipsum dicit [?: ] num odorem Christi Deo. id est, suam functionem ac praedicationem esse Deo gratissimum sacrificium, per Christum. Sicut alibi ait, se sacrificare Evangelium. Sic [?: ] 20 dicit Deus, se in regno Meschiae accepturum eorum [?: ] ctimas, et in odore recreationis aut quietis [?: pro--- ] lis futurum. Odor suavitatis, aut quietis, aut recreationis [?: ] ismus est: pro odore suavi, recreante, et [?: quie- ] [?: ] te. Odor interdum ponitur pro ipso incenso, aut [?: ] miamate Levit. 2 et 6, Adolebitque sacerdos odorem eius super altare. id est, incensam ipsam rem odoriferam Odor aquae, pro humectatione aut humiditate, per [?: ] . Iob 14, Ab odore aquae germinabit arbor preciosa. Odorare et Olfacere metaphorice, pro deprehendere, quod multa etiam ex odore bono aut malo [?: ] scuntur et diiudicantur. Sic Demea apud [?: Terem- ] dicit, se olfacturum fuisse totis sex mensibus priusquam [p. 401] column 777/778 filius aliquid mali moliretur. Simili ratione dicitur Isa. 11, quod Spiritus Domini instruens et ornans Meschiam variis donis, faciet eum odorari in timore Domini, ut non iudicet iuxta visionem oculorum, aut auditum aurium pro, efficiet eum ita sagacem, et acri iudicio praeditum, ut ipsummet cor intueatur, et inde faciat iudicium de hominibus. Odor incensi, precationes piorum significat: de quo Apocalypsis 8. Sic Psalm. 141. Dirigatur veluti incensum oratio mea in conspectu tuo: de qua locutione in voce ORATIONIS dicetur. Isaiae 3 minatur Deus mulierculis Hierosolymitanis, quôd pro suis suavibus odoribus habebunt foetorem. sicut alias eorum delicias ibi enumerat, quas se conversurum ait in graves poenas.

OFFENDICULUM, vide infra in Scandalum.

OFFERRE, Latinis ultro aliquid, et quasi prompre exhibere, tum de bona, tum de mala re dicitur, sive ea facto ipso aut opere, sive etiam solis verbis Deo vel homini superiori aut inferiori exhibeatur. Sed in Theologia et Sacris literis valde crebro usurpatur de oblatione sactificiorum, et aliorum munerum erga Deum. Inde Oblatio, verbum Hebraeum est הקריב hikrib et corbam, Graecum προσϕέρα, et προφορὰ . tametsi sint etiam alia verba Hebraea, quae per verbum Offero interpretes exprimere solent. Reperitur tamen etiam in Sacris non raro in ista, quam diximus, Latina significatione. Hac ambiguitate verbi Offerendi, abusi quidam Scriptores, audacissime conati sunt asserere, Melchisedech obtulisse panem et vinum Deo, atque ita Missam praefigurasse: cum non tantum Hebraeus textus, sed etiam Vulgata versio habeat verbum Proferendi aut depromendi, quod fesso et esurienti exercitui Abrahami cibum sacerdos ille protulerit, exhibueritque. Malachias cap. 1 dicit, ubique per orbem terrarum offerendam esse oblationem mundam. in Hebraeo est Mincha, munus: de quo loco supra in voce MUNERIS dixi, estque is ab innumeris hoc tempore contra seductores, Missaeque patronos assertus. In eodem prorsus sensu docet et Petrus 1. cap. 2, Omnes pios esse sanctos, et sacerdotes ad offerendas spirituales hostias, acceptas Deo per Christum Iesum. Item Paulus ad Hebraeos ultimo hortatur pios, ut offerant Deo sacrificium laudis, fructum labiorum suorum. id est, gratiarumactionem, et celebrationem nominis divini. Porro in hoc verbo observandum est, quod cum Christus dicitur oblatus esse, aut oblatio, non tantum significat quod se addixerit aut devoverit Deo: sed etiam, quod se in sacrificium per passionem ac mortem obtulent. Includit igitur mortem ipsius. nam oblationes pleraeque sacrificabantur, aut mactabantur.

OLEA, aut OLIVA, ob plures proprietates, plures Hebraismos parit. Primum autem ratione perpe tuae viredinis, fertilitatis ac bonitatis fructuum, celebratur. Sic Psalm. 52, Postquam tristem exitum Doegi et aliorum persequutorum ac impiorum praedixit et descripsit, subiicit antithesin: Ego vero sicut olea virens aut fructifera ero in domo Dei: Sperabo in misericordia Dei in seculum, et ultra. Eadem ratione etiam Psal. 128, Uxor tua sicut vitis frugifera in lateribus domus tuae: et filii tui sicut novellae vel plantulae olivae, in circuitu mensae tuae. ubi duplex ratio similitudinis esse potest: sive quod, sicut baccae oleae utrinque pendent circa [?: -mina ] aut ultimos ramusculos olearum, praesertim [?: ---arum ] , quae fertiliores esse solent: vel sicut [?: plantu- ] olearum ordine collocatae, tum circundant aream fui, et simul spe futurorum fructuum exhilarant [?: pos---m ] : sic etiam liberi circumstent mensam parentum, [?: ] exhilarantes. Sic Hierem. 11, comparatur Iehuda [?: ] inquit enim: Oleam frondosam aut viridem, et pulchram fructu aut specie, vocavit Deus nomen tuum. id est, secerat Deus florere hunc populum et civitatem, sed nunc castigabit et perdet eum. Sic Oseae 14 praedicitur felix status Israelis tempore Meschiae, ac inter alia inquit: Serpent surculi eius, erit decor eius ut olea, et odor eius ut Libani. Porro Scriptura vastationem et solitudinem regionis pingit similitudine paucarum baccarum, quae remanent post collectionem, alicubi in summis extremitatibus oleae, Isaiae 17, 24. et paucorum parvorumque botrorum, qui alicubi latitant inter folia post vin demiam, quos vindemiatores cernere non potuerunt: sic aliquos paucos superfore, quos hostes reperire, capere aut interficere nequiverunt. In solitudine crescere abietem, cedrum, et etiam oleas, significat, fore felicissimum statum, omnibus locis cultis, et habitatis. Isaiae 41 tali similitudine tempora et regnum Meschiae depingitur: quo indicatur, futuras ubique Ecclesias, veros Dei cultores, atque adeo etiam eximios doctores. Opus oleae mentietur: pro, fallet sua spe possessorem. Hebr. 3. quasi dicat: Promiserat quidem olea suis florib. copiam fructuum, sed non praestitit. Mich. 6 dicit Deus: Tu calcabis quidem olivam, at non ungêris oleo. id est, aliis laborabis, alii labores fructuum tuorum devorabunt. Solent enim vel pedibus hominum in sacco, vel mola instar isatidis aut glasti, commoli baccae olearum, quando inde oleum exprimendum est Iob 1; de impiorum immaturo exitio dicitur, quod violenter auferentur, sicut a vite una acerba: et sicut olea proiicit florem suvum, ita videlicet decidentib. floribus ante tempus, ut nullos postea habeat fructus. Zach. 4, duo primarii viri, et eximia Dei organa, Iosua et Zerubabel, pinguntur per duas oleas, eo quod (sicut postea exponentur) sic ex illis omnia bona in Ecclesiam populumve Dei tunc fluebant, sicut ex oleis venit oleum in candelabra in templo aut tabernaculo Dei ardontia. Ibidem illae duae oleae vocantur spicae olivarum, quia summitates arboris in magna fertilitate ita utrinque ornantur baccis aut granis, ut ferme spicae formam imitentur. Similis locus est etiam Apoc. 11, de duobus doctoribus. inquit enim, Illi sunt illae duae oleae, et duo candelabra, quae in conspectu Domini terrae existunt. Paulus Rom. 11, comparatione oleae et oleastri declarat conditionem Iudaeorum et gentilium. Iudaeos, tanquam natos in populo Dei: et nunc primum in eum translatos aut transportatos, vocat oleastrum, et dicit: Factos participes pinguendinis aut bonitatis verae oleae, hoc est, populi Dei: cum contra Iudaei increduli, tanquam inutiles rami ac infrugiferi palmites excisi, resectique, ac ab ea amoti sint. In qua comparatione illud est contra naturam insitionis aut rei, quod vult insertos surculos sylvestres imitari bonitatem trunci verae oleae: cum contra truncus transire soleat in naturam ac indolem insitorum surculorum. Sed de hac consonantia et dissonantia similitudinum, dicetur in Generalib. Regulis. Post diluvium columba affert ramusculum oleae, in indicium pacis a Deo concessae et exiccatae terrae. Fuit enim hoc indicium pacis: sicut et apud Virg. in VII et VIII Aeneidos:

Centum oratores augusta ad moenia regis
Ire iubet, ramis velatos Palladis omnes.

Et alibi:

Paciferaeque manu ramum protendit olivae.

Sic et Livius narrat, Carthaginenses legatos Scipioni protensis oleae ramis supplicasse eumque morem illos a suae originis gente accepisse, nempe a Tyriis, et vicinis Iudaeis. Zachariae 14 est, quod mons olivarum scindetur per medium: quod aliqui exponunt de divisione ecclesiae Hierosolymitanae, quae dispersa ac distracta sit per orbem terrarum ad propagandum regnum Christi, et praedicandum verbum eius. Ideo vero hoc nomine Ecclesia vocatur, quia ibi suos Christus postremo congregavit, eisque mandata tradens et valedicens in caelum ascendit.

[p. 402] column 779/780 OLEUM, varias habet proprietates et usus. Inde est quod etiam varias phrases suppeditat. Coniunctae autem res aut locutiones sunt Olei et Unctionis. De posteriore aliquid infra suo loco dicetur, quod etiam ad vocis Olei explicationem proderit. Nunc nihilominus de oleo, eiusque loquutionib. agemus, quando quidem hic huius vocis ordo est. Oleo solebant olim inungi per totum corpus, praesertim autem caput perfundi. Eius eam vim dicit esse Plinius, ut cor roboret, leniat, et etiam tepefaciat. unde etiam sequitur exhilaratio. Psal. 109 dicit, oleum intrare in ossa: nempe inunctum per poros penetrat in totum corpus, atque ita humectat, calefacit, et exhilarat. Sicut Livius narrat, Annibalem suis militib. in magno frigore instante conflictu distribuisse oleum, in talem usum. Et Psal. 104, dicit oleum facere nitere faciem: nempe tum ipsa unctione addendo colorem, tum refocillatione aut exhilaratione sua. Solebant quoque oleo inungi sacerdotes, reges, et Prophetae: praesertim in ipsa prima creatione, initiatione aut inauguratione. Quo indicatum est, eos et validos ac industrios in suo opere esse debere: et tamen simul lenes, atque adeo contra frigus et etiam venena. id est, omnem externam vim munitos. Sed de significationibus unctionum harum, infra suo loco. Oleum ponitur pro uncto, aut Messia, Isa. 10. Corrumpeturque iugum a facie olei, seu propter oleum. id est, propter Ezekiam pium regem destruetur tyrannis regis Assyrii super Iudaeos. Proprie vero impletum est hoc per adventum ac redemptionem Meschiae veri, qui iugum ac chirographum nostrum, tyrannidemque legis, peccati, mortis ac Satanae confregit. Filius olei, qui possidetur ab oleo, aut quasi dicas oleatus. Cornu filius olei: Isaiae 5. Vinea fuit dilecto meo in cornu filio olei. id est, in loco praepingui aut fertili. Oleum enim saepe simpliciter pinguedinem significat. Locus igitur valde fertilis, vocatur filius olei aut pinguedinis, quia pinguedine tinctus et quasi unctus aut conditus est. Sic et Zach. 4. Iosua sacerdos et dux Zerubabel vocantur filii olei, quia fuerunt inuncti: aut quia, sicut supra in Olea exposui, et sicut ipsemet Propheta exponere videtur, quia ex eis ingentia bona ad coetum Dei proveniebant, sicut ex olea profluit oleum in lampades accensas Domino in tabernaculo eins. Quae expositio etiam loco Apocalyp. 11 magis convenit, ut supra hanc locutionem explicui. Oleum unctionis, fuit illud sacrum oleum, quo Aaron et filii, totumque tabernaculum, et omnia eius instrumenta inungebantur. De quo vide Exodi 29 et 30. Idem vocatur etiam Oleum sanctum, Num. 35. Oleiunctionis corona. Levit. 21, Corona olei unctionis Dei sui est super eum. de summo pontifice dicitur: pro, unctus est oleo, quo Deus eos inungi instituit. quod essent illi vice coronae et diadematis, quibus reges insigniuntur. Rivi olei, abundantiam non tantum olei sed et omnium rerum bonarum significant. Iob 29 Cum inundarent itinera mea butyro, et petra effunderet mihi rivos olei. pro, cum undique omnia bona, commoda et opes mihi large affluerent. similis locutio est illa Deuteron. 32. Fecit eum sugere mel de petra et oleum de silice durissimo. pro undique et maxima commoda ministravit, Talis hyperbole est et illa Deut. 33, Assur erit acceptus fratribus suis, et tinget in oleo pedem suum. pro, abundabit oleo, et aliis commodis ac opibus, ita ut vel pedes lavare in oleo prae copia et vilitate posset. Diximus fuisse moris. caput perfundere oleo. De eo more habetur Ecclesiast. 9. Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum super caput tuum ne deficiat. pro, perpetuo sis laetus, et comodis huius vitae perfruere. Sic Psal 23 dicit Psaltes, Impinguasti oleo caput meum. id est, ditas ac foves me tuis deliciis ac bonis. Pingit enim ibi suam refectionem aut beationem, quae sibi a Deo contingat, per lautum convivium: ubi inter alias delicias olim etiam unguenta adhiberi solebant. Versus totus ita habet: Instrues coram me mensam in facie tribulant in me, impinguas caput meum oleo, calix meus erit exuberans. quasi dicat: Benignissime et lautissime tractabis ac fovebis me, inspectantibus, gementibus, plane frustra contra furentibus ac frementibus meis adversariis. Ab eodem more accipit similitudinem declarandae felicis fratrum concordiae, Psal. 133. Sicut oleum optimum in capite, destillans ad barbam. Eodem spectat et Christi sermo Matth. 6. Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava. id est, dissimula et cela tuum ieiunium, aliaque bona opera, specie laetae, et quasi deliciosae vitae, quae species est contraria ieiunio seu [?: ] . Contrariam enim prorsus formam iubet Ioab 2. Sam. 14 assumere illam mulierem, quae astute circumvent Davidem praetextu domesticae calamitatis, eumque promovit ut filium Absolonem ex exilio revocet. illique [?: ] tricidium condonet. Psalm. 141, est locus subobscurus, ubi haec videtur esse commodissima versio: Percutiat me iustus, et pius me arguat: oleum autem ראש principis, aut magnatis, non frangat, vel non attingat caput meum id est, longe malim, satiusque mihi esset, a bonis et piis [?: ] stigari, arque adeo etiam durius tractari, quam ab impiis summis deliciis saginari. Hoc enim est [?: argument- ] , ut cupiat longissime abesse ab omni malorum et pravorum, ipsorumque conatuum sodalitio. Significat vero per metaphoram ראש ros caput, principem aut potentem, sicut et in aliis linguis. Sic paulo proxime antea dixerat, se no velle vesci deliciis impiorum. Eodem facit, quod et Septuaginta ac Vulgata verterunt, Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Ungi [?: ] laeticiae, pro, oleo laetificante aut exhilarante: Psal. 45, et Hebr. 1. Unxit te Deus oleo laetitiae prae consortibus [?: ] , vel propter consortes tuos. utrumque simul significat tum, dari dona ac Spiritum filio non ad mensuram, sed ad plenitudinem: tum, nos omnes ex eius plenitudine haurire Significat enim hic oleum per metaphoram, spiritualem unctionem. Dicitur autem oleum laeticiae, qua exhilarat haec spiritualis unctio multo magis, quam illa corporalis. Oleum viride, pro valde bono hic enim boni olei color esse solet. per metaphoram, significat magna Dei beneficia. Psalm. 92. Exaltabitur cornu meum sicut unicornis: delibutus enim sum in oleo viridi. Oleum etiam ob suam bonitatem, lenitatem, et vim sanctandi, misericordiam et ipsum Evangelium significare interdum videtur: sicut contra vinum, ob suam [?: mo--- ] citatem, et vim purificandi, Legem. Sic enim solent exponere interpretes Parabolam de saucio viatore, cui in lutaris Samaritanus ex misericordia infuderit in [?: ] nera vinum et oleum: vinum, ut purificaret vulnera: et oleum, ut molliret et sanaret. Olei collatione etiam adulatio, et omnes blanditiae sermonis declarari solent [?: ] oleum fluit sine omni strepitu, et gustus quoque eius [?: ] ret omni acredine et asperitate. Mollit quoque vulnera et alia indurata aut exasperata in corpore. Psal. 55 [?: ] niora fuerunt butyro verba oris eius, at bellum in [?: ] eius. id est, molliora fuerunt verba eius oleo, cum [?: ] spicula, vel potius stricti gladii. Sic Proverb. 5. [?: ] est oleo palatum extraneae: pro mollissime ac suavissime loquitur. Ex his, natura suae molliciei blandum sermonem significantibus, posses etiam superiores phraset [?: ] significationes deducere: nempe tum oleum [?: ] id est, eorum adulationes: tum Evangelium, quod [?: e- ] blande cum peccatore loquitur et agit. Oleum [?: ] Levit. 24, et Num. 28, exponunt aliqui de oleo expresso ex contusis oleis: sed puto aliam esse [?: significat- ] Lenticula olei non deficiet, 1. Reg. 17. pro, oleum, lenticule aut oleum exlenticula. Terra olei, aut mellis: id est, [?: ] ge ferens oleum ac mel, Deuter. 8, et 2. Reg. 18. [?: Qu- ] non esset unctus oleo, 2. Sam. 1. Ibi reprobatus est [?: ] [p. 403] column 781/782 peus Saulis, quasi no esset unctus oleo. id est, quasi esset alicuius imbellis homuncionis clypeus. Olim enim in ungebantur clypei in bello, ut lubricitas illa minus pateretur certo figi ictum in scuto, praesertim lapidis, aut similium crassorum telorum. Posses non male referre illam unctionem olei ad ipsummet Saulem, que Deus passus sit ibi miserabiliter interire, tanquam alium quem vis homuncionem. quasi non esset rex aut Messias Domini, iuxta illam cominationem Dei erga magistratum: Ego dixi, Dii estis: veruntamen sicut homines moriemini, Oleo ungere significat per metaphoram, etiam Spiritu sancto regenerare, eiusque donis ornare. Sicut alibi Apostolus inquit, Docebituos unctio: ut supra dictum, et postea in voce UNCTIONIS dicetur. Sic autem vox olei accipitur Psalm. 45, Unxit eum oleo laetitiae, de quo loco supra est dictum, et Psalm. 89, Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. id est, Spiritu sancto, eiusque donis eum imbui: non tantum illa externa unctione Sam. Isaiae sexagesimoprimo dicit Messias, se tristem, ac miserandum statum hominum infelicem, sua redemptione commutaturum. ac inter alia ait, se illis pro luctu oleum laeticiae daturum. Qua autem ratione oleo laeticia aut exhilaratio tribuatur, supra ostendi. Hic agitur de metaphorico et spirituali oleo, ac gaudio. Oleum effusum nomen tuum, Canticorum primo. pro, perinde spargitur laetus sermo de te, tuisque factis, sicut oleum optimum cum funditur, fragrantiam de se late emittit. Dixi vero supra, Odorem per metaphoram pro fama poni. Terra exaudit oleum, Oseae secundo, Dominus exandiet caelos, aut eis respondebit: caeli exaudient terram: terra exaudiet frumentum, vinum et oleum. pro, Deus faciet caelum efficax, bonasque in eo tempestates constituet. et caelum adhibebit tempestivos calores et humectationes, quibus riget ac tepefaciat terram. Unde postremo fiet, et terra producat fructus. Est prosopopoeia quaedam, quasi arbores, vites aut fruges matris terrae implorent opem, illa caeli, et caelum Dei. Monstratur autem simul causarum primae et secundarum connexio. Quo sensu et Empedoclis versus citatur ab Aristotele, quod terra ardenti amore expetat a caelo pluviam. Confusum est vinum, elanguit oleum: Ioelis 1. pro, male provenit. Sic et Habacuc dicit capite tertio: Opus olei [?: -entietur ] . Olim soliti sunt Apostoli et alii presbyteri miraculosa sanatione adhibere unctionem olei, Marc. 6. Iacobi 5. sicut et Isaias adhibet ulceri Ezechiae, [?: ] . De parabola Virginum prudentum et fatuarum, quarum hae quidem non acceperant oleum, illae autem habebant Matth. 25, quaeri solet, quid ibi oleum significet. adversarii contendunt, charitatem: alii contra [?: -dem ] , quod est multo tolerabilius. fides enim mater et nutris est charitatis aliarumque virtutum, non contra. quae significatio vel ideo quoque probabilior est, quod [?: ] confessionem, celebrationem Dei et propagatione [?: ] doctrinae significat: ea autem provenit ex vera fide, non exbonis operibus, sicut lux ex oleo venit. Sed [?: ] est opus minutiore aut subtiliore quadam partium [?: ---icatione ] : vua illa generalis sufficit, quod Christus [?: ] longa concione et plurib, modis homines ad vigilantiam [?: ] recte expectadam extremam diem excitare conetur. Inter suas, sunt etiam tres parabolae: prima de servis in domo [?: ] , ut alii recte laborent, alii domum recte gubernent, omnia diligentissime agentes in adventum Domini [?: eo--ationes ] iudicaturo: secunda, de virginibus euntib. [?: ] lampadibus ad nuptias: tertia denique, de ser [?: ] sorte ad negociandum ablegatis. quarum omnis unicus finis ac scopus est, quod sicut illi se in [?: ] sui heri solicite parare recte omnia [?: expedi-- ] debebant: sic et omnes homines, in adventum [?: ] iudicis vivorum ac mortuorum, sperando, expectando, et etiam flagitando eius maturum gloriosumque adventum.

OLLA, alias ob suam nigredinem ab igne contractam, exprimit tristes et fuscas facies, ex ingenti calore, frigore aut inedia obscuratas. ut Ioel 2, Omnes vultus redigentur in ollam. et Nahum 2 Facies eorum sint nigrae ollae. Alias significat pravam et violentam machinationem, conatumque ut Hiere. 1, cruentum bellum ab Assyriis et Chaldaeis populo Iudaico imminens, per ollam bullientem ac ferventem, in visione figuratur ac depingitur: sive quia similiter fervent ac aestuant turbae et consilia bellica: sive quod perinde eos erat crudelis ille tyrannus excocturus, et veluti excarnificaturus, sicut olla carnes. Prioris metaphorae aut similitudinis formam Virgilius Aeneidos VII eleganter hisce versibus expressit:

Arma amens fremit arma toro tectisque requirit.
Saevit amor ferri, et scelerata insania belli,
Ira super: magno veluti cum flamma sonore
Virgea suggeritur costis undantis aheni,
Exultantque aestu latices, furit intus aquae vis
Fumidus, atque alte spumis exuberat amnis,
Neciam se capit unda, volat vapor ater ad auras.

Olla lotionis, pro vilissimo instrumento. inter ollas enim sordidissima habetur, in qua a qua ad lotionem culinariam calefit. aut alio qui ad alias lotiones. Ezechielis vigesimoquarto prolixe admodum exponitur tristissima Hierosolymorum obsidio, per ollam coquentem carnes et ferventem vehementissime vide locum ipse Lector. Expositio eius forte haec est commodissima. PONE OLLAM) Significat olla urbem Hierusalem. apparitio eius est, obsidio civitatis: infusio aquae, oppugnatio: calamitas hoc est fames, pestis, et multiplex tribulatio, est ignis: caro olla iniecta, sunt qui ex reliquis civitatibus et locis confugerunt intra moenia urbis: pecus electum, et electiora ossa, sunt optimates regni. Loco lignorum sub olla, sunt piorum ossa: nam occisi innocentes, huius incendii et supplicii vim auxerunt. Ossa non facile ab igne comburuntur. sic hoc incendium per biennium duravit, propter bonos quosque viros, quos in urbe impii homines occiderunt. horum sanguis clamavit pro פרר ענות , id est, vindicta: ut Kimchico utar verbo, qui hanc pulchre edisserit parabolam. Et quando subditur, ollam tamdiu calefactam, ut deficientibus aquis etiam ossa intra ollam elixarentur: Kimchi per haec ossa intelligit נבורים , robustiores quosque, qui erant intra civitatem, quibus et vires corporis et commeatus suppetebant per biennium illud. Porro spumam exponit, peccata obstinationis, quae remanserunt cum obsessis. Frustulatim quoque extractae feruntur carnes, quod crebris excursionibus multi passim interierunt: vel quod partim fuerunt occisi, et partim in captivitatem abducti, nulla proiecta sorte, qui abducendi fuerint, aut relinquendi in terra. Et quod sanguinem fudisse referuntur super siccam petram, ubi sanguis non absorbetur, nec tegi potest pulvere: significat, illos publice et posito omni timore grassatos in pios homines, qui eorum noluerunt acquiescere impietati. Nisi quis hoc ultimum exponat de clamore conspicui sanguinis et irae Dei. Ezechielis undecimo, contemptores minarum propheticarum dicebant, non imminere adeo brevi illas calamitates: se debere aedificiis et munitionibus civitatem exornare, et in ea parare ad ferendam omnem sortem casumque et obsidionem. Utebantur igitur ista locutione aut parabola, Nos sumus caro, et civitas haec est olla. quasi dicant, Communis est nostra sors cum hac civitate, hic volumus expectare hostem, et ferre obsidionis difficultatem, sicut simul eodemque igne affligitur aut inflammatur olla et caro. Est etiam aliqua [p. 404] column 783/784 similitudo, quod perinde est quoddam continens, et quoddam contentum. At Deus contra dicit, se eos extracturum esse ex illa olla aut loco munito: eosque in finib. Iudaeae, quo cum Zedekia rege profugerant: illos vero tantum in civitate perituros, quos ipsi ut persecutores innocentes in civitate iugularent. Mich. 3 depingitur summa crudelitas optimatum Israeliticorum, quod interfecerint miseros, excoriaverintque, et carnes ossaque eorum perinde conciderint, ac si vellent ea in olla aut caldario coquere. Mors est in olla. exclamat quispiam ex filiis prophetarum, ad Helisaeum, ob amaritudinem admixtae coloquintidis. qua [?: ] dicat, Sapor tristissimus indicat aliquid venenati esse in hac olla et pulmento. Psalm. 68 vertunt aliqui, Si iacueritis in medio ollarum, aut in loco ubi ollae collocari solent, pro, etiamsi eritis natura, et propter peccata vestra immundissimi: tamen beneficio Meschiae ita mundabimini, et supra nivem dealbabimini, ut sitis fulfuri sicut columbae albae, quae videntur argenteae esse, aut viridantis coloris, quae aureum quendam fulgorem aut corruscationem exhibent, praesertim sole eas illuminante. Verum longe commodius fuerit exponere, inter fines aut terminos regionum. est enim similitudo sumpta ab exercitibus castrametantibus et militantibus in finibus contra hostes, quorum arma a sole illuminata fulgent. Sic enim solent veri doctores perpetuo tum regnum Christi tueri, aclatius propagare: tum et regnum Satanae, eiusque errores ac corruptelas oppugnare et redarguere.

OLUS, et GRAMEN, solent aliquando impiorum sortem ac conditionem pingere. Haec enim primum, dum virent, adeo eximiam habent speciem, adeo etiam cito crescunt, ut nihil videatur fore illis maius aut speciosius. At paulo post, cum succiduntur, aut eruuntur, vel etiam nimio aestu aut frigore laeduntur, ita subito intereunt, arescunt, putrescunt, et ferme prorsus in nihilum rediguntur, ut nihil videatur illis vanius: sicut Plinius de talibus pronunciat: Terra flores odoresque de die in diem gignit, magna (ut palam est) admiratione hominum, quae spectatissime floreant, celerrime evanescere. Sic et impii interdum ita florent, crescunt et tumultuantur. ut videantur omnia sibi subiecturi et oppressuri: sed repente ab ira Dei ita evertuntur, ut una cum suis opibus ac gloriis omnibus prorsus in nihilum redigantur. Psalmo 37, Impii tanquam gramen cito succidentur, et veluti olus germinis computrescent. Sic et Isaiae 37 Facti sunt velut herba agri, olus recens, et foenum tectorum. Genes. 9 dicit Deus Noacho, se ei perinde largiri usum et esum animalium, ac antea olera fuerat largitus. Tota vetustas apud Iudaeos et Ethnicos sensit, olerum cibum quasi sanctiorem et Deo gratiorem esse quam carnium. Hinc Pythagorici tantum terra nascentibus vescebantur: cuius tamen opinionis rationem in ipsorum errorem de μετεμψυχώσει , aut transmigratione animarum ex aliis corporibus in alia reiicimus. Israelitae porro potuerunt habere duas causas: tum, quod serius est concessus usus carnium: tum quod mactationes animalium non rite ac secundum ordinationem Dei factae (ut si vel sanguis non recte effluxisset, vel in loco immundo esset facta mactatio, vel animal esset suffocatum, aut a fera interfectum) videbantur etiam secundum ipsam legem Dei carnes illas immundas reddere. Qua de causa etiam Daniel cum sociis abstinebat a regiis cibis, et tantum terra nascentibus vescebatur. Forte etiam metuebant, ne contactu ipso aut admixtione carnium immundorum animalium, immundi essent facti cibi de regia mensa allati. Haec religiositas etiam abrogata ceremoniali lege primitivam Ecclesiam molestavit. Hinc est quod Paulus dicit Rom. 14, infirmos vesci oleribus, fortiores vero quibusvis. sicut autem ibi Paulus vult, ac severiter praecipit, ut fortiores illam superstitionem [?: imbecillis ] aliquandiu patienter tolerent: ita credo etiam Apostolicam synodum in gratiam imbecillium condidisse illud Decretum, de vitando suffocato et sanguine ad aliquod tempus. Exhac veteri opinione, quasi [?: ] minus sint mundae ac licitae terra nascentibus, progressa est illa superstitio et dogma daemoniorum, ut nominat Apostolus, de vitandis certo tempore carnibus et lacticiniis tanquam ex immundo progredientibus.

OMNIS, כול Col, plura significata habet apud Hebraeos, ut aliqua ex parte antea indicatum est. Accipitur enim collective et distributive, item de quantitate continua et discreta, valetque idem quod omnis, totus universus, singuli quilibet, quicunque, nemo non, nullus non. Significat etiam aliquando non simpliciter Omnes, sed solum maiorem partem quae vice totius est. Exod. 9. Mortua sunt omnia animalia. id est, pleraque, praesertim in agro relicta: nam postea habuerunt multos equos in exercitu. Omnis in concionibus legalibus et promissionibus. Evangelicis omnino debet universaliter accipi: ut ei omnes homines peccati accusantur et damnantur, [?: ] 3, Omnes peccaverunt, et destituuntur gloria Dei. Et contra, cum omnib. salus offertur, omnes credere iubentur, omnibusque credentib. certa salus promittitur. [?: ] universalitas facile ac firmiter ex Scriptura probat: [?: po ] test. Necessariissima vero est eadem, quia alioqui [?: co- ] entia ac fides non potest syllogismum in prima figura efficere, maiore non existente universali. Necesse aut est ad salutem habere hosce duos syllogismos. Primum [?: leg- ] Omnes homines, omni tempore in hac vita, post [?: ] etiam pii a lege Dei accusantur et redarguuntur, quid sint peccatores, et digni aeterno exitio, omnesque [?: ] peccatum concluduntur: Ego sum homo: Igitur et ego peccatum habeo, accusorque lege, et damnor. [?: D- ] hunc Evangelicum: Omnes peccatores ad [?: accipiend- ] Christi merita per Evangelium invitantur: Ego sum peccator: Igitur et ego invitor et vocor ad istud lautissime convivium. Item: Omnes credentes salvabuntur, [?: ] Quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit: Ego credo, et invoco: Igitur salvus ero. Aliquando hoc universale signum, sicut et contrarium Nullus, [?: opo-- ] restringi vel accommodari ad aliquam speciem aut [?: ] sens subiectum. sicut dictum est in Generalib. [?: Reg- ] de Sententiis Universalibus prolixissime. Aliquando tantum subiecti significatum excipitur, cum [?: praes- ] hoc signum praedicato additur ut, Caelum tegit omnis scilicet praeter se: Pater subiecit Christo omnis, [?: ] praeter se. Hunc Hebraismum nos docet Paulus 1. Cor. [?: ] . restringens illud dictum, quod pater filio omnia [?: sub- ] rit. Ambrosius super Rom. 3, disserit de vi universale sententiae, et signo universali: ac duplicem facit [?: ] sitatem, alteram bonorum, alteram malorum. Semper enim (inquit) duo populi sunt in una plebe. Affert exemplum ex Hieremia, inquiens: Istos omnes, etc. et [?: pro- ] ta Hieremias significat, dicens inter caetera: [?: T- ] nes insurrexerunt in Prophetam Domini, volentur cidere eum. Et sequitur: Omnis autem populus [?: ] misit. Illos ergo Omnes dicit, sed malos: et hosce omnes, sed bonos. Quidam Augustinum taxat, non [?: ] exponentem signum universale hisce verbis: Nec videtur obstare B. Aug. annotatio, in lib de Adult [?: ] disputantis atque volentis, per ea universalia signa QUICUNQUE et OMNIS, quibus et B. Marcus [?: ] et Lucas, includi omnem causam, etiam fornicationis: quod revera minime cogit. Per illa enim signa universalia, QUICUNQUE et OMNIS, omnis homo includitur: omnem autem causam includi non est necesse unde et Dominus excipiens causam adulterii, [?: ] illa voce QUICUNQUE, dum ait: Dico vobis, quicunque dimiserit uxorem suam nisi ex causa [?: ] tionis, [p. 405] column 785/786 etc. quam ob rem ipsemet beatus Augustinus in 2 libro Retractationum non perfecte se rem explicasse ingenue fatetur. Posset Ambrosii Regula etiam latius extendi et plures possent universitates excogitari prout sent interdum diversae species aut ordines hominum, item diversae factiones, de quibus seorsim et cum quadam distinctione pronunciatur generaliter per Omnis: ubi valet Regula de restrictione Universalis aut Generalis ad speciem, aut subiectam materiam, de qua alibi Talia exempla de universitate piorum. possunt et illa esse. Hierem. 31, Omnes hi a pusillo ad magnum cognoscent me: scilicet ex numero piorum. Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum Ioann. 1. id est, omnem pium, seu qui illuminatur. Et 2. Cor. 5. Vetera praeterierunt, ecce facta sunt omnia nova: scilicet in Ecclesia, et quo ad pios aut religionem. Contra de universitate impiorum dicitur Iohan. 3. Testimonium eius nemo accipit. Et Philip. 1, Omnes quae sua sunt quaerunt, scilicet impii. Hic universale signum ad impios tantum restringendum est. Omnis aliquando simpliciter pro multis, aut maiore parte accipitur: ut et Regula Iuris inquit, Omnes videntur facere quod facit maior pars, est ad munic. §. Quod maior. Sic sacerdotes dicunt, Totos mundus abiit post eum. et Matth. 3, Tunc exiit ad cum Hierosolyma, tota Iudaea, totaque regio circumiacens Iordanem: pro, plurimi ex illis locis. Luc. 2, Venit [?: -dictum ] ab Augusto Caesare, ut describeretur tota terra habitabilis. id est, tota Iudaea. Coloss. 1. Evangelium est praedicatum omni creaturae sub caelo. pro, plerisque hominibus passim, quam latissime. Sic Psalm. 39, Celebrabunt te omnes reges terrae. Omnis significat nonnunquam idem quod Quisquis, sicut Erasmus et Beda annotarunt: ut Matth. 4, Sanans omnem morbum et omnem languorem id est, quemvis ex omni genere etiam gravissimorum, ac plane incurabilium morborum: non quod omnia individua infirmitatum aut infirmorum sanaverit. Est igitur hic haec particula universalis de omnibus generibus, quod nullus morbus ei fuerit insanabilis, perinde ac si dixisset, quemlibet morbum indifferenter ac citra discrimen sanabat, sive esset magnus, sive parvus, sive hominibus sanabilis, sive insanabilis. Sic Actor. decimo omnia quadrupedia sunt Petro in linteamine ostensa. Posses igitur dicere, vocem Omnis complecti proprie alias omne genus, alias omnem speciem, alias denique singula individua: sed Quivis, totum genus ac omnes species, non tamen omnia individua: aut certe etiam individua, sed solummodo citra discrimen, non autem plane singula. In hoc igitur sensu ac significatione, Omne non raro reperitur. Nec tamen hinc probari potest, hoc signum pro indefinito poni, sicut quidam hinc promissionum de beneficiis Christi universalitatem [?: ] [?: ----ere ] conatur. Qui error longe perniciosissimus est, evertens omnem fidem. Quomodo enim fiet conclusio syllogismi fidei, si maior non sit universalis? Quomodo quisquam poterit concludere promissionem ad se pertinere? At Paulus contra ex Ioele facit [?: universalissimum ] inquiens: Quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit. ubi ille, manifeste facit promissionem universalissimam, omnibus, si modo credant aut [?: invo--- ] . Omnis deprecatio, omnis oratio, quae fuerit omni homini. 1. Reg. 6. pro, quaecunque oratio fuerit tibi [?: pro--- ] a quoquam, tu exaudi eam. Omnis faciens opus [?: ] Sabbati. pro, quicunque facit. Omnis percutiens [?: a--- ] , Ios. 20. pro, quicunque aliquem interfecerit. [?: Ta----- ] esse illud Matth. 5, Beati eritis cum dicent omnium verbum contra vos, etc. id est, quodvis genus ma [?: ] pro arbitrio in vos iactaverint. Nam omnia [?: ] dicere non possunt cum pauperi nequeat obiici [?: foe--- ] , aut prorsus imbecillo latrocinium. Num 18. In omni [?: ] eorum, et in omni oblatione eorum: pro, sive sit quodvis genus mincha, sive sit quodvis genus oblationis. Exod. 22, Vel pecus et omne animal, pro, quodcunque animal Num. 18. De omni adipe offeretis. pro, optimam et pinguissimam quamque eius partem. Vidit Salomon omnem virum fortem pro, quemcunque. Aliquando ea vox non universitatem generis, sed eius rei cui adiungitur, perfectionem aut plenitudinem denotat, perinde ac si diceres totum de re incorporea. Roman. 14, Deus spei repleat vos omni gaudio et pace. id est, pleno solidoque aut cumulato gaudio ac pace. Non enim optat Apostolus omnis generis gaudia, sed spirituale, verum, idemque plenum, perfectum ac cumulatum, solidum, sincerum et integrum. 1. Cor. 13 Si habeam omnem fidem, ita ut etiam montes transferam: pro, totam plenam ac integram, illam miraculosam fidem, non si omnis generis fides. Sio alibi Abundatis omni fide. pro, plena, aut tota. Non omnis, aut omnis non, apud Hebraeos est universale negativum signum, non particulare: ut Latinis, et etiam aliis linguis. ut, Nisi abbreviarentur illi dies, non salvaretur omnis caro pro, nulla caro, nullus homo. Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens: pro, nullus vivens. id est, homo. Tale est illud: Non facies in Sabbato omne opus, et Levit. 13, Omnem adipem et omnem sanguinem non comedetis. id est, nullum adipem, et nullum sanguinem. Sic Dan. 6, Omnis laesio non est inventa in eo. pro, nulla laesio. Sic Exod. 22, Omnem viduam et pupillum non affligetis. pro, nullam. Non sciebant omne verbum. 2. Sam. 15. pro, nesciebant quicquam eorum quae moliebatur Ab solon. Num 16. Ne tangatis in omnibus quae ipsis sunt, pro, nihil tetigeritis. Non omne praeter man oculi nostri vident. pro, nihil praeter Man, non quicquam Sic Petrus dicit Actor 10. Nunquam comedi omne. pro, quic quam immundum. Non omne ergo, aliquando significat non quicquam. Omne quod ei, pro omnia bona alicuius. ut 1. Paral. 13, Benedixit Dominus domum Obodedom, et omne quod ei: id est, omnia ipsius. Aristoteles primo de Interpretatione monet, signum. universale Omnis tantum subiecto, non etiam praedicato addendum: quia alioqui falsam efficeret orationem. ut si dico retur, Omnis homo est omne animal. At Psalmista vere dicit Psalm 39, Omnis homo est omnis vanitas. Verum ibi sensus est, quod sit tantum vanitas, mera vanitas aut ipsissima vanitas, seu etiam plena perfectaque vanitas: non quod non sit alioqui ulla alia vanitas, quae non sit in homine. Omnis qui, pro quicunque Isaiae 7 Omnis locus in quo nunc sunt mille vites pro, in quocunque loco sunt nunc mille vites. et, Omnes montes qui sarculo fodiuntur. pro, Quicunque montes nunc sarculo sarriuntur. Omnis vir qui rebellaverit ori tuo, pro, quicunque. Omnis qui iudicas: pro, quicunque iudicas. Omnis Scriptura est divinitus inspirata, 2. Timoth. 3 pro, tota Scriptura sacra est divinitus inspirata. Utuntur enim Hebraei suo col, pro quantitate discreta seu pro Omnis: et pro quantitate continua, seu Totus: sicut et Graeci suo πᾶς , aut ἅπας . Omnia peccata. pro, tot et tam grandia peccata. Numer. 16, Ne pereatis in omnibus peccatis eorum. quasi dicat. Ne obruamini tanta mole ipsorum iniquitatis, facti eius per imputationem et assensum participes. Omnis poni pro Quocunque, supra ostendi. Tale videtur esse illud Nehemiae 5, Intra decem dies excipiebant eos in omni vino ad multiplicandum. pro, quocunque vini genere. Secundum omnem immundiciam eius. pro, quacunque immundicia erit pollutus, In omni hoc, aut In toto hoc: pro in omnibus hisce, vel hactenus. Iob primo et 2. In omni hoc non peccavit Iob. Sic Psalm. 78, In omni hoc peccaverunt adhuc. pro, super haec omnia, nihilominus. Nehemiae 12, In omni, hoc non eram in Hierusalem. pro, cum omnia haec ago, rentur. Sic Isaiae 9, In omni hoc non est aversus furor eius. pro, licet populum suum Deus tot poenis [p. 406] column 787/788 afflixit, nondum tamen est eis vel populus conversus, vel Deus satiatus. Iuxta vel secundum omne quod, Nume. trigesimo, Iuxta omne quod est egressum ex ore eius, faciet. pro, quicquid et quoquo modo aliquid est pollicitus, ita faciat. Iuxta omnia, aut secundum omnia, valet interdum idem quod per omnia, aut omnino, aut prorsus: ut Iosuae 1, Iuxta omnia in quibus obedivimus Moisi, obediemus et tibi. pro, omnino vel prorsus, sicut illi obedivimus. Sic ibidem mox 8, Legit iuxta omne quod scriptum est in lege. pro, omnino ut scriptum est. Aliquando hoc signum universale non adiungitur suae voci aut subiecto, sed alii coniunctae, sicut et alia syncatagoremata: de quo Hebraismo in Regulis Generalibus disseruimus. Proverbiorum vigesimoprimo, Omnis via viri recta est in oculis eius. pro, omni homini, aut cuique suus mos, sua consilia et conatus placent ac probantur, tanquam iusti ac salutares: sed Dominus recte et exacte ponderat corda, et iudicat de intimis hominis cogitationibus. Non enim prorsus verum est, quod homines omnia sua facta probare soleant: sed solum praecipua ac perpetua, ac ante omnia ipsum vitae cursum, vel curriculum ac institutum. Tale videtur et illud Terentianum esse in Heautont. Quam iniqui sunt patres in omnes adolescenteis iudices. Sensus esset commodior, si diceres, Omnes patres esse iniquos iudices filiorum, quam in omnes adolescentes. Nam Clitipho accusaverat antea Menedemum nimiae austeritatis in suum filium: nunc autem accusat et suum patrem. Inde igitur ex pluribus iniquis patribus, colligit universale pronunciatum. Omnis res aut verbum, sine sequente negatione, interdum ponitur pro ullus. Deut. 17. Non sacrificabis Deo tuo bovem aut ovem, in quo sit macula, aut omne verbum malum. id est, ullum vitium. Sic Isaiae 56. Beatus qui custodierit manum suam, ne faciat omne malum: id est, ullum malum. Omnis, de duobus. Proverb. 22, Dives, et pauper obviaverunt sibi invicem, faciens omnes ipsos Iehova. pro, utrunque: tametsi Hebraismus rectius collocari posset in vocib. Dives et Pauper. Sensus enim est: Ubique varii sunt ordines, et varia genera ac conditiones hominum, cuius diversitatis ipsemet Deus autor est, non ea temere aut forte fortuna accidit. Sunt mihi omnia, Genes. 33. pro, omnia affatim suppetunt, nulla re necessaria destituor: omnia, pro omnigena bona. Ab hoc signo Omni habent verbum Hebraei, quod quasi totari aut omnitari sonat. 1. Regum 17. Recensiti sunt, et omnitati sunt. pro, omnes adfuerunt, omnes reperti sunt, nemo defuit, nemo desideratus est.

OMNIPOTENS: Exod. 6, Apparui Abrahamo in Deo omnipotente. Aliqui exponunt, Omnipotentem me esse declaravi Sed sensus est, In meis patefactionibus hoc nomen Schadai potissimum ursi, aut professus sum: non perinde nomen Iehova, ut iam facio, et porro faciam.

ONAGER, animal sylvestre, quasi dicas, asinus sylvestris: pro rudi ac fero, et simul robusto audacique ponitur. Sic Angelus ait ad Hagar, nasciturum filium fore onagrum, qui contra omnes, et omnes vicissim contra eum belligerentur. Sic et Iob vigesimo quarto per onagrum describitur vita tyrannorum et Epicureorum. Onagrum rudere, Iob sexto, quasi proverbialiter aut per similitudinem usurpat, pro non sine causa queri. ait enim, Num rudit onager iuxta herbam? pro, Ego non sine causa queror. sicut vulgo iactatur philosophica sententia, Nihil sine causa. Onager iuxta desiderium animae suae attrahit ventum: id est, suo arbitrio vivit, deliciatur et agit, pro libitu sua commoda captans et quaerens: Hieremiae secundo. Sic etiam Oseas videtur loqui capite 8 inquiens. Ipsi ascenderunt ad Assur ut on a ger solitarius sibi: pro, suo arbitrio, meque ipsorum domino neglecto quaesierunt sibi patronos, defensores, et amicos. Tales complures similitudines a proprietatibus onagri in Sacris literis petuntur.

ONUS, per metaphoram omnia molesta et difficilia notat: sicut et in Latina aliisque linguis vox Graeci, Gravamen, ac Levis, item Onus usurpantur. Psalm. 55, Proiice super Iehovam onus tuum, et ipse sustentabit [?: ] Sic Isaiae primo 1, Deus dicit, sacrificia sibi esse onerosa. Notantur saepe hac voce per eandem figuram omnia gravamina, et servitutis genera a tyrannis suis subditis imposita. Isaiae nono. Iugum oneris eius, et virgam humeri ipsius tu confregisti. id est, liberasti tuas a dura et intolerabili servitute Assyriorum. Sic mox [?: ] , et etiam decimoquarto Isaiae usurpatur. Exod. 6 reperitur haec eadem metaphora una cum sua expositione Educam vos de oneribus Aegypti, eruam vos de servitute ipsorum. Posterioribus verbis exponit quid vocet Onus. Sic Christus observationes legales, Marc. 23 vocat onera gravia, et portatu difficilia, inquient: ligant enim onera gravia et difficilia portatu, et et imponunt ea in humeris hominum, digito autem suo nolit ea movere. Sic et Actorum decimoquinto, Apostoli legem vocant iugum importabile: et paulo post in Epistola, Onus. in quib. exemplis longius ducta est metaphora a politicis oneribus ac legibus ad spiritualis. Porro valde crebro significat haec ipsa metaphora, [?: ] peccata, tum poenas eorum: quin illa demum sunt [?: ] onera. De peccatis inquit Paulus Galat. 6, Unusquisque portabit onus suum. Et Psalmo trigesimooctavo, Sicut onus grave graviores fuerunt super me iniquitates meae. Porro de poenis saepissime usurpant Prophetae. ut Isaiae 13, Onus Babel, etc. pro, poenae ac calamites, quibus Deus onerabit Babylonem. Aliquando Onus significat ipsam prophetiam, minatem onus ad poenas. Malach. 1. Onus verbi Iehovae ad Israelem per manus Matthiae, Sic ferme accipitur et Isaiae 21, ubi primum inquit Propheta, Onus deserti maris. ac mox se exponit, inquiens: Visio dura est ostensa mihi id est, tristes minae. Quia autem prophetae crebro usurpabant hanc vocem Onus, de minaci prophetia, et dura legis concione: ideo impoenitentes Iudaei caeperant exagitare prophetas, eorumque conciones poenitentiae [?: ] sine singulari contumelia Onus vocitabant, [?: dict--tes ] : Propheta quod est onus? quod onus iam nobis narras? Quas eorum blasphemias Hieremias caput vigesimotertio gravissime reprehendit, eisque iram Dei denunciat. Onus levare contra aliquam gentem, [?: est ] nacem prophetiam aut concionem ei proponere de imminentibus poenis. Onerare aliquem aliqua re, significat aliquando large munerari. 1. Regum novo: [?: ] oneraverat Salomonem lignis cedrinis. pro, maximam copiam illorum ipsi largitus fuerat. Onus etiam [?: ] debito, eodem metaphorae tropo usurpatur. Prov. 22, Ne sis inter fideiubentes pro oneribus: Sic de et Isaiias cap. 58 vocat onera debitorum, durasque obligationes pactiones et foenera, impias colligationes, et [?: ] culos onerosos. Dicetur forte de hoc nomine [?: eti- ] quid infra in verbo PORTARE.

OPERARI, ἐργάζεσθαι in Sacris literis non simpliciter ac semper significat bona opera facere, ac illis [?: pra-- ] reri apud Deum vitam aeterna: sed simpliciter [?: neg---- ] lucrari, quaerere et acquirere: sicut et verbum [?: ] re. Exemplum utriusque habetur Matth. 25. Profectus [?: ] qui quinque talenta acceperat, operatus est eis, et et fecit alia quinque talenta: ubi prius operari significat [?: ] aut captare lucrum, posterius vero acquirere ac consequi optatum lucrum. Sic pro acquisitione boni alicuius, [?: ] omni ratione boni operis aut meriti, etiam Luc. 19 accipitur: Domine, mina tua decemminas lucrifecit. [?: S--- ] Graeco habetur, Adoperata est, sic pro simplic [?: inq- ] [p. 407] column 789/790 [?: ] consequendi conatu, usurpat et Christus hoc verbum cum Iohan. sexto inquit: Operemini cibum non pereuntem, sed qui permanet in vitam aeternam. pro, Quaerite: nempe non ex merito, sed gratuito aut precario: sicut mox sequitur, quod ipse sit eis illum daturus, (gratis nimirum, sicut antea illis terrenum panem gratis fuerat largitus) non ipsi sint suis viribus aut meritis, sudore aut labore sibi paraturi. Sic ibidem Christus interrogatus a Iudaeis, tantum ex sua operaria iustitia pendentibus, quod'nam sit opus Dei, aut a Deo maxime probatum exactumque, respondit, fidem in se. quasi dicat, Vos tantum vestris bonis operibus Deum demereri, et iustitiam consequi conamini: ignorantes quam nulla prorsus bona opera, innumera vero mala, atque adeo pessima habeatis. At ego vobis dico, nullam esse aliam rationem placandi Deum, et consequendae iustificationis, quam credendo in me, eius legatum et mediatorem, ac servatorem mundi. Eadem significatio videtur esse et Phil 2, Cum tremore et timore salutem vestram operemini. id est, quaerite, promovete, urgete. Non significat, merito operum acquirite. Sic et Hebraeum עשח asa fecit, operatus est, saepe significat quaerere et acquirere. Gen. 12. Tulit Abraam omnia quae acquisierant, et animas quas fecerant in Charan. pro, [?: con-erarant ] , consecuti erant. Sic filii Laban dicunt Iacobum fecisse, acquisivisse illas magnas opes de [?: substan- ] sui patris. Haec significatio verbi Operor et opus observanda est, ne semper illud legaliter de operibus meritoriis accipiamus, cum sint non raro prorsus Evangelicae voces, et tantum ad gratuitam iustificationem pertineant, eamque doceant et urgeant: quod et in aliis pluribus legalibus vocibus non raro accidit. Operari et [?: O- ] dicitur interdum de providentia Dei, eiusque in nos gratuitis beneficiis. Ioann. 5, Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Et alibi, Multa bona opera monstravi vobis, de quo eorum me lapidatis? pro, multa beneficia vobis praestiti. Sic de beneficio dicit Christus, Magdalenam quae eum in Betania unxerat, bonum opus in se operatam esse: Matthaei vigesimosexto, et Marci decimo quarto. Operari alicuius opera, est nequi aliena praescripta, Iohann. nono, Oportet me operari eius opera qui misit me. Operari et non operari Romanorum quarto, quomodo a Paulo accipiatur, [?: ] aliquibus videtur esse. Aliqui ita vertunt et [?: -ant ] , quasi Paulus dixisset. Ei qui non iactat et [?: -at ] sua opera ac merita: aut contra, qui iactat, ven [?: -at ] ac ostentat ea, proque eis mercedem flagitat. [?: Qua- ] dicunt illi, non opera in talibus locutionibus, sed [?: tam- ] merits operum a iustificatione excludi. At mihi detur simpliciter idem valere, quod habenti et [?: affe-i ] opera ad rationarium, aut praemiorum [?: distribu--- ] , vel contra nulla opera habenti. Quem sensum vox ἀσέβια impius, evincit: quae significat revera cantem omnibus bonis operibus. Sic et locutio Sine operibus necessario accipitur. Sicut et alibi Christus dicitur venisse, ut peccatores salvos faciat: et hic diserte [?: ] de tali modo iustificationis, et eius hominis qui [?: ] tantum non habeat aliqua opera digna, quae in iustam coram Deo imputentur: sed qui contra adeo [?: -det ] malis operibus seu peccatis, ut ea tegi, non [?: -ari ] et condonari oporteat. Quo facit et dictum, [?: -ani ] et meretrices praecedent vos in regno caelo [?: ] Illud sane. Operanti merces non imputatur ex [?: ] , sed ex debito: non potest ullo modo accipi de [?: -ione ] , aut ostentatione operum aut meritorum; [?: ] de eo qui revera habet et affert opera seu merita. [?: ] [?: -tatori ] vano nulla merces ex debito [?: imputa- ] Sumpta est autem ea locutio ex communi [?: vi- ] operariis, quibus is qui librum rationum tenet, [?: ] tum operas, tum mercedes, quantum singulis pro suis operis laboribusve debeatur. Denique hunc illius locutionis sensum manifeste comprobat et exigit sequens Davidica iustificationis definitio, quae idem esse vult imputari alicui fidem ad iustitiam, quod non imputari ei sua peccata, seu tegi condonarique: ut plane idem ibi Paulo sit Non operans, quod Impius et peccator. Excluduntur enim in talibus locis non tantum merita operum, sed etiam ipsa opera: quae, qua fronte in iustificando ponerentur, cum ea sequantur iustificatum, non praecedant iustificandum: sintque fructus bonae arboris, aut effectus iustificati hominis? Operari simpliciter positum, aliquando idem valet quod Aliquid boni facere: ut Iohannis quinto: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. id est, mundum regit, et genus humanum beneficiis afficit. Sic Iohann. nono. Venit nox, quando nemo potest operari. pro, sicut in huius vitae actionibus necessaria est lux, et contra in tenebris perdifficile est aliquid recte agere: sive sit quasi totalis quaedam eclipsis divinae lucis aut doctrinae, sive in aliqua magni momenti controversia, cum homines dubii quid rectum aut pravum, Deo gratum aut ingratum sit, nesciunt quo se vertant. Sic et de hora potestatis tencbrarum accipere possis, cum nemo operari potest: id est, cum ob tristem persecutionem difficile est se recte gerere, et bonam conscientiam retinere. Idem est quod alibi Dominus, inquit, Ambulate dum lucem habetis. Sic in tertia Iohannis, Fideliter facis quod operaris in fratres et peregrinos. Operari iustitiam, est deditum esse operibus iustitiae, aut iustis actionibus. Psalmo decimoquinto: Qui ambulat sincere, operatur iustitiam, et loquitur veritatem ex corde: pro, sincerus est animo, lingua et operibus, serio iustitiae vacans. Hebraeorum undecimo: Quidam fide operati sunt iustitiam: id est, iusta, ardua et praeclara, Deoque grata et hominibus salutaria facta peregerunt. Contra, Operari iniquitatem, et operarii iniquitatatis, sunt homines plane dediti peccatis. Psalmo quinto: Odisti omnes operantes iniquitatem. et Psalmo sexto: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem. Sed Christus Matthaei septimo usurpat hoc dictum etiam de hypocritis, qui foris non videntur in omnia scelera proiecti esse, sed potius iusti ac sancti. Tale est etiam, Peccatum operari: Iacob secundo. Si personam accipitis, peccatum operamini, etc. Operari opus Dei, aut Domini: id est Deo gratum, et ad gloriam ipsius plurimum faciens: primae Corinthiorum decimosexto. Timotheus operatur opus Domini, sicut et ego. pro, totus est deditus promovendo regno, religioni ac gloriae Christi. Operari veritatem aut fidem, infra in voce VERITATIS exponetur. Opus aliquod operari in Domino, est aliquid boni facere, praelucente verbo, probante Deo, atque adeo ipsomet per Spiritum suum in nobis id opus efficaciter agente et peragente. Iohannis tertio: Qui facit veritatem, venit in lucem, ut manifesta fiant facta eius, quia in Deo facta sunt. ¶ Opera legis, ut et supra in voce LEGIS disserui, sunt omnia opera quae a lego praescribuntur, aut praecipiuntur. Cum igitur Paulus excludit opera legis a iustificatione: non tantum caere monialia, sed et moralia excludit. Quare alibi pro hac phrasi utitur illis, Non ex operibus, Sine operibus, Gratis, Non ex vobis, Non operanti, Non ex operibus quae fecimus nos. Cum igitur Paulus dicit Romanorum tertio: Ex operibus legis non iustificatur ulla caro, per legem enim cognitio peccati: manifeste indicat, se ex iustitia vel maxime excludere opera legis moralis: quoniam per eam legis speciem aut partem vel maxime cognoscuntur peccata. Sic Paulus se declarans inquit, Concupiscentiam nescirem esse peccatum, nisi lex dixisset, Non concupiscas. Causa vero culpaque est, quod ex operibus legis nemo iustificetur: non quod [p. 408] column 791/792 ipsa lex non praescribat perfectam iustitiam, aut ad vitam initio data non sit: sed quia nos ei plenam obedientiam, aut perfecta opera praestare nequimus, qualia illa exigit. Errant ergo Hieronymus, Origenes, et eorum sectatores, qui intelligunt in Paulo per opera legis, opera caeremonialia, quos ob id recte Augustinus reprehendit. Aliqui Papistae por Opera legis contendunt intelligenda esse in Paulo, opera naturalibus virib. ac sine gratia ante iustificationem facta, sicut et illae celebres definitiones habent. Verum Paulus hac phrasi excludit simpliciter omnia bona opera a Lege praescripta ex iustificatione, sive antea sive postea facta, sive naturae sive gratiae viribus: eamque in sola remissione peccatorum aut iustitiae Christi im putatione collocat: quod in Libello de Fide, et in altero illi adiuncto, in quo definitio Iustitiae Christianae asseritur, prolixius probavi. Sic et Christus opera Publicani, quae ille gratias agens agnoscebat divinitus in se facta esse, a iustificatione excludit. Quibus adiiciantur etiam hae duae rationes, quod Paulus de se iam renato loquens inquit: Nihil mihi conscius sum, sed in hoc non sum iustificatus: excludens ex iustificatione prorsus etiam ipsam suam novam obedientiam piorum, seu opera per gratiam Christi facta. Porro Phil. 3, etiam piorum iustitiam legis, aut secundum legis praescriptum factam excludit prorsus ex iustificatione, et solam imputativam Christi iustitiam vult ibi valere. in quit enim de se iam renato: Certe omnia duco damnum esse propter eminentiam cognitionis IESU Christi Domini mei, propter quem omnibus istis meipsum mulctavi, et duco omnia pro execrementis ut Christum lucrifaciam: et comperiar in eo, non habens meam iustitiam quae est ex lege, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo per fidem. ubi clare videmus, Paulum excludere ex iustificatione Opera legis, non tantum ante suam conversionem facta, sed et post renovationem. Idem prorsus sensus et ratio haberi potest etiam ex Epistola ad Galat. quibus post conversionem et acceptum Spiritum sanctum tribuit opera legis: eaque nihilominus non vult Christo tanquam simul iustificantia addi, sed prorsus ex iustificatione excludit et exterminat. Occasio autem phrasis manifeste inde sumpta est, quod (ut dixi) operaria iustitia a lege praescribitur et exigitur: non gratis per fidem offertur, donatur, aut imputatur. Haec occasio locutionis huius manifeste haberi potest ex praedicto loco ad Philippens. 3, et Rom. 9 in fine, ac initio 10. Quare non est probanda vel definitio operum legis, vel occasio locutionis, quam Philippus in suis Definitionib. appellationum praecipuarum vocum ponit: tametsi ille ibi non diserte affirmet, Paulum in eo sensu, quem ipse ibi ponit, hac appellatione uti. Opus legis inscriptum esse cordibus gentilium, videtur dicere Paulus Rom. 2: ubi per opus legis notat tum noticiam, tum vim ac studium recte agendi: sicut proxime prius dixerat. Gentes natura quae sunt legis facere, et sibimetipsis legem esse. Sunt vero omnia illa conditionaliter posita, quod si aliqui [?: gen- ] tales natura essent, sine, scripta lege et caeremoniis Iudaeorum iustificarentur, multumque illis apud Deum praestarent: ut indicet, frustra Iudaeos de sua caeremoniaria iustitia superbire. Verum de toto huius loci sensu prolixissime disserui superius in voce LEGIS. Operabona, Scriptura vocat idem quod Philosophi Virtutes: suntque in summa idem quod Iustitia. Operibus igitur aliquid mereri, impetrare, aut salvari, est idem quod iustitia. Sicut contra, Peccata sunt idem quod Iniu sticia. Non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed ex sua misericordia salvos nos fecit. pro, non ob iustitiam nostrorum operum. Multum omnino lucis accedet Sacra discenti, si hoc semel perceperit, bona opera esse idem quod iustitiam, et mala opera aut peccata idem quod iniustitiam. ¶ Causam porr o quispiam quaerere possit, cur Scriptura potius vel ur geat ac exigat bona opera, vel accuset mala, quam ipsos habitum virtutum ac vitiorum: cum illi sint radix mali aut boni et quiddam nonnihil certius ac stabilius, magisque serium: cum bona opera subinde mutari in mala, et contra, varieque omnino misceri queant, ac denique ex sola animi bonitate, vereque bono proposito dependeant. Possent vero iudicari hae causae. Prima, quia Scriptura mos est per notiora docere ignotiora, atque ideo crebro externis ac in oculos incurrentibus effectibus internas animi qualitates, affectus ac motus indicare solet, seu (ut Aristoteles de bono ac Homerico stilo dicit) ante oculos facit. Secunda, quia homines, presertim non renati, nullas habent veras ac solidas virtutes. Scriptura igitur eis tantum externas actiones aut disciplinam adscribit. Tertia ratio est, quia virtus in actione consistit, ut Philosophi dicunt: et iustitia, praesertim teste Aristotele, est rectus usus χρῆσις [?: virtu- ] , non proprie ipsae virtutes. Quarta, quia Deus requirit obedientiam ipso opere praestandam, non tantum cogitatione voluendam. Quare ipsorum operum [?: -numque ] vocibus melius hypocrisis aut simulatio pietatis internae excluditur. Hinc Iohannes urget, ut diligamus opere, non verbo: et Iacobus, ut fidem nostra [?: oper- ] declaremus. et Paulus fidem per charitatem efficacem aut operantem. Sed tamen exigit Scriptura etiam internas hominis, non tantum externas operationes: ut cum toties cor flagitat. item in Decalogo, dilectionem ex tota anima, tota corde, et omnibus viribus: iubet item lacerare cor, in vestimenta solum. Sic Christus Matthaei 5 docet, legi prohibere etiam cordis adulterium, caedem, et alia pecata, ac requirere cordis ipsius obedientiam. Eodem modo et Paulus toties cordis circumcisionem postulat: sicut et Moises Deuter. 29 et 30, et alias saepe: qui etiam una cum Prophetis urget verbum audiendi, est crebro internam obedientiam notat, reiectis externis sacrificiis et caeremoniis. Opera bona aut mala, pro ipsis patratoribus eorum. Rom. 13, Magistratus non [?: ] terrori bono operi, sed malo. id est, mala operantibus, seu malis: non bona facientibus, seu bonis. [?: Usit- ] Hebraismus est, ut aliquando accidens aut effectus pro subiecta substantia, aut causa efficiente ponetur. Sic hic bonum malumve opus, pro homine operante. Opera Dei, alias quae ipsemet immediate [?: sa-- ] ut Psalm. 138. Mira bilia opera tua Domine, alias ea quae probat, et a nobis exigit, nobisque praescribit: [?: Io- ] Quid faciemus, ut operemur opera Dei? Sic opus Dei operari paulo antea exposuimus. 1. Corinth. 16, [?: ] dictus qui facit opus Domini negligenter. [?: Op- ] [?: ] nis, Gal. 5 enumerantur. Significat autem haec loquutio [?: ] ra aut facta, quae corruptus carnalisque homo [?: p- ] quibusque ille pro sua malitia delectatur. Contraria sit Opera spiritus. Opera tenebrarum: pro, quae in [?: tenebri-- ] cum nos non pudet. ut, ‘Nox et amor, vinumque nihil moderabile suadent. ’ Qui dormiunt aut inebriantur, inquit Paulus, [?: ] inebriantur. Contraria sunt opera lucis, cum reverent aliorum iudicia et oculos. Per metaphoram porro [?: ] locutio transfertur ad opera spiritualia, et Spiritualis lucem ac tenebras, Roman. 13, Abiiciamus igitur opera tenebrarum. Opera tamen non rarô etiam [?: ips- ] [?: ] mum, internosque eius motus notant. 1. Io. 3, Opera Cain mala erant, fratris autem ipsius iusta: id est, non [?: ] tum externa facta, sed et interna. Sic Psal. 58, Quia potius iniquitates in corde operamini. ¶ Dicamus [?: ] et de compositis aut phrasibus huius vocis plenius De fructu operum Dei satiatur terra, Psalm. 104. [?: ] imbribus a Deo in nubibus effectis. Opus in fide [?: ] fidele. non simulatum in se ac instabile, aut etiam [?: ] [p. 409] column 793/794 [?: -o ] insincero veniens. Psal. 33 Rectum est verbum Iehovae, et omne opus eius in fide. id est, fidele, constans, sincerum. Gloria et decus est opus alicuius: pro, gloriosum ac decorum. Psalmo 111. Gloria et decor opus eius: pro, quicquid facit est ornatum magnifica dignitate, est gloriosum ac decorum. Opus alicuius videri in aliquibus: Psalmo 90. Appareat in servis tuis opus tuum, et gloria tua in filiis eorum. Vox haec beneficentiam hic significat. Proprium enim Dei est, benefacere. Sic Isaiae 28 dicitur Deus facere alienum opus, ut possit suum facere. id est, punit malos, ut bonis benefacere queat: punit homines, ut eos ad poenitentiam revocet ac servet. Opus ponitur pro ipsis rebus opere effectis. Hab. 3, Opus tuum in medio annorum vivifica. id est, populum tuum quem fecisti, in summis discriminibus conserva. Videtur respicere ad captivitatem Babylonicam, quae in medium tempus incidit populi Israelitici inter eductionem et ultimam Hierosolymae perversionem. Opus pro miseriis, afflictionibusque: Ier. 31. Sic dicit Dominus, Cohibe vocem tuam a fletu, et oculos tuos a lachrymis, quoniam est merces operi tuo, et revertentur de terra hostium. id est, quia adhuc te liberabit Deus, aut saltem posteros tuos ex isto calamitoso exilio. Opus, pro eo circa quod quis occupatur. Sic Iacob dicit ad Esau Gen. 33. se velle proficisci lente ad pedem operis: id est, prout eius res familiaris, praesertim pecora, lente progredi poterant. Sic 1 Sam. 25, Vir quidam habitabat in Maon, et opus eius in Charmel: id est, pecora eius, aut res familiaris, circa quam potissimum versabatur, et unde victitabat. Sic nautae dicunt Ionae, Quod est opus tuum? q. d. Quid functionis artificiive habes? quid agis? Quomodo et Germani dicunt, Was ist dein tun? Ierem. 48. Quoniam fiducia tua fuit in operibus tuis, et thesauris tuis, capieris tu quoque. Aliqui exponunt de opulentia rei pecuniariae, in qua multum occupabantur Moabitae. Sed recte de munitionibus exponere queas, quoniam minatur exitium civitati Nebo. Vocant vero etiam Latini non raro Opera, munitiones, praesertim hostiles, quibus civitates oppugnantur. Opus pellis: pro, ex pellibus confectum. Levit. 13, In omni opere pellis. Aliquanto post inquit: in omni quod fit ex pelle in opus. Et mox, Omnem supellectilem pelliceam. Opus aliquando pro forma aut idea operis Exod. 28, Sicut opus Ephod facies illud: id est, tali forma aut ratione operis. Hoc est opus candelabri, Num. 8 i. haec est idea aut forma candelabri. Sic Reg. 7, Hoc est opus basis. Et Exod. 21, Cribrum operae retis facies. Opus alicuius, pro partibus instrumentis, [?: -ut ] circumstantiis ipsius. 2 Reg. 16. Misit similitudinem [?: -taris ] , et figuram eius secundum omne opus eius. pro, cum omni opificio eius, aut rebus ad eum pertinentibus. Quod nam erit iudicium puero, aut opus eius? [?: -dic ] . 13. id est, quam rationem observabimus in educando et instituendo eo? Operis homines: id est operarii. Iob. 37, Tonitru hominem concludit, ut non possit cognoscere homines operis sui. id est, impedit tempestas nominem, ne possit exire ad operarios, invisere eos, et [?: --um ] opera inspicere. Operis vasa, sunt operose facta [?: ] Num. 13, Accepit omnia vasa operis. Opus cogitatio [?: ] pro, ingeniose et magna cogitatione factum. Exod. [?: ] Ut operetur in omni opere cogitationis: pro, in omni ingeniosa, et multum cogitationis solertiaeque [?: -ente ] . Opus fortitudinis. Esther decimo: Omne [?: o-- ] fortitudinis ac potentiae eius: pro, quicquid [?: forti- ] et potenter gessit. Opus, pro operis effectu, [?: meri- ] aut etiam praemio non raro ponitur. Isaiae trigesimo secundo, Erit opus iustitiae pax, et opus iustitiae tranquillitas, et securitas usque in seculum. id est, effectus, quia iustitia Messiae nobis pacem, tranquillitatem ac securitatem perpetuam pariet. Eccles. octavo: Quibus contingit tanquam opus, impii. id est, praemium aut poena. Sic Ruth primo: Reddet tibi Iehova opus tuum. id est, mercedem aut praemium tui operis. Non raro Opus, sicut et merces, pro gratuita beneficentia ponitur: quod observandum est. Ecce merces eius coram eo, et opus ipsius cum ipso. id est, prompta largitas, spontaneaque benignitas, seu gratuita sua beneficia. Nisi quis per vocem Opus malit intelligere officium Christi, quod est, redimere genus humanum: Is. 40 et 62. loquitur enim de adventu et beneficiis Messiae. Ibidem 62, Dabo opus eorum in veritate, id est, non mercedem pro merito, sed gratuitam redemptionem, eis ratam firmamque praestabo. Qui proximo suo abutitur frustra, et opus suum non dat ei. id est, mercedem ei debitam. Levit. 19, Opus mercenarii non pernoctet tecum usque mane. Apoc. 14, Opera illorum sequuntur eos. id est, recipient praemia sua vita digna. Legalis quidem phrasis est, sed saepe Evangelice usurpatur, ut supra dixi, indicans gratuitam beatitudinem piis ex debito promissionis datam ac exhibitam. Rom. 11 est locus insignis, qui hoc Hebraismo commodissime illustretur: Quod si per gratiam, non iam ex operibus, alioqui gratia iam non est gratia. Si ex operibus, non iam ex gratia, alioqui opus non iam est opus. id est: Si merito aut mercede operum salvamur, non salvabimur gratis, ex gratuita misericordia. Qualis enim esset ista gratia, quae pro merito debita mercede benefacit? Nemo sane gratias agit pro eo, quod sibi iure debetur. Quod si gratia salvamur, non certe merito aut mercede nostrorum operum. Qualis enim tandem esset ista merces aut meritum, quod ex gratia contingeret? Argumentatur enim ibi Paulus ex contrarietate vocabulorum ac rerum Gratiae et Meriti, gratuiti doni et debitae mercedis: quae simul esse non possunt, quaeque sese invicem destruunt. Illustrior igitur est antithesis, si per Opus intelligas meritum, mercedem, aut praemium debitum operi: et per Gratiam, gratuitam beneficentiam, aut spontaneum donum ex mera largitate profectum. Opus manuum alicuius, vel hominis vel Dei: pro, quicquid agit aut operatur. Psal. 111, Opera manuum Dei veritas et iudicium id est, sunt solida, firma, rata ac iusta, et testantur Deum ipsum esse veracem ac iustum. Aliquando de uno eius aliquo opere dicitur, quod ipse instituit, ut opus manuum suarum Deus non remittet aut deseret. id est, perget mihi benefacere, sicut coepit. Psalmo 138. Dominus proficiet circa me: Domine, benignitas tua manet in seculum, opera manuum tuarum non relinques. Sic et de hominis operibus eadem phrasis usurpatur. Psalm. 90, Opus manuum nostrarum dirige supra nos, aut firma: id est, rege, et da successum laboribus ac conatibus nostris. Sic Psal. 9, In opere manuum suarum illaqueatus est impius. pro, Deus malorum pravos conatus vertit in ipsorum exitium, ut incidant in foveam quam parant aliis, aut aliqovi sibimet suo opere exitium struunt. Isa. 2, Operi manuum suarum incuruaverunt se: pro adoraverunt idola, quae manibus suis fabricarunt. Aliquando significat etiam morem aut consuetudinem, Levit. decimooctavo: Secundum opus terrae Aegypti ne feceritis. id est, secundum morem aut consuetudinem. Opera alicuius alicui sunt bona, id est, utilia: 1 Samuelis 19, opera eius fuerunt tibi bona valde: id est, Opera aut res gestae fuerunt valde salutares Sauli, eiusque regno. Opus durum, pro difficili labore. Exod. 1. Opere duro amaritudinibus affecerunt vitam eorum. pro, aspera servitute. Operibus magnus: 1 Paralip. 11. pro, multorum ac magnorum operum patrator. Sic quoque dicitur aliquis, Operibus malus homo: 1 Sam. 25 id est, homo malus, malorumve operum patrator: ut ibi de Labano habetur. Fortis robore in opere ministerii domus Domini. 1 Par. 9. pro, fortiter faciens ac exequens [p. 410] column 795/796 ministerium templi. Homo faciens opus, pro eo qui industrie et feliciter peragit sua opera: primo Reg. 11. Videns iuvenem, quod faciens opus erat: id est, industrius in exequendis mandatis et negociis. Facientes opus, pro operariis: secundo Paralip. 24, et 34. Facientes opus regis: Esther 9. id est, procuratores aut ministri regii. Facere in opere, pro operari: Nehem. primo. Altera pars iuvenum faciebat in opere: pro, operabatur. Facere aliquid in opere suo, est vertere in suum usum aut opus. primo Samuelis octavo. Asinos vestros tollet, et faciet in opere suo. id est, illis sua opera operabitur. Facere opus in aquis. Psalmo 107. Qui faciunt opus in aquis multis: pro, negociantur, navigant in mari. Opus olivae mentietur, Habacuc tertio. pro, infeliciter provenietiam oleae. Opus multum fuit ei in urbibus Iehuda: secundo Paralip. vigesimoseptimo. pro, magno labore ac sumptu munivit urbes Iehuda. Deo praeparantur opera, 1 Sam. 2 pro a Deo fiunt, diriguntur et constabiliuntur magnifici effectus: ille solus magnas res gerit. Operari pro domo sua: id est, sibimet, suaeve familiae. Gen. 30. Quando operabor pro domo mea: pro, quando mihi ipsi aliquid acquiram, unde me meosque alam? Omnia opera nostra operatur Deus. Isaiae vigesimo sexto: Domine tu efficies nobis pacem quoniam omnia opera nostra operatus es nobis. Aliqui exponunt, Omnium quae nobis accidunt bonorum tu autores. Sed rectius: Tu totam conversionem nostram et gratuitam iustificationem nobis es largitus: dabis igitur etiam veram pacem, praesertim cordis. Simul etiam omnia recte facta a Deo per pios fieri affirmat. Deus operatur salutes in medio terrae, Psalmo septuagesimo quarto. id est, salutaria opera, liberationes populi. Operari aliquibus sagittas suas, Psalmo septimo. pro, infigere. Opus ego operor in diebus vestris, quod non credetis, sic quis narraverit vobis: Habac. primo, et Actorum decimotertio id est, eximium quiddam efficiam, nempe eversionem Ierosolymorum per Chaldaeos. Paulus alludit tantum ad locum hunc, loquens de adventu Messiae, et incredulitate ac poenis Iudaeorum. Probet autem quisque opus suum, tunc gloriationem habebit in semetipso: Gal. 6. id est, diiudicet, et recte instituat vitam actionesque suas: sic fiet, ut ex propria virtute, non ex aliena obtrectatione laudem consequatur. Filius Dei venit, ut destruat opera diaboli: 1 Ioan. 3. nempe peccatum, ac iram Dei hominis extremam corruptionem ac damnationem, seu mortem aut malum culpae et poenae, potentiam aut tyrannidem Satanae supra hominem, et totam rerum naturam, regni denique et gloriae Dei convulsionem, omnia volens instaurare et ad pristinam Dei monarchiam reducere. Discrimina sunt operationum: 1 Corint. 12. Distinguit ibi Paulus inter χαρίσματα διακονίας et ἐνεργήματα . Alii alia eorum discrimina faciunt: ego credo primum significare ipsa dona aut vires. ut primum divinitus a Spiritu sancto in renatis excitantur aut inseruntur, secundum functiones: quae licet sese ad dona viresque accommodare deberent, tamen et eas Deus suo arbitrio in Ecclesia distribuit, ut non raro qui loco ac functione est inferior, sit donis superior. Ultimum sunt ipsae operationes aut actiones â Spiritu sancto per data dona aut ex datis donis excitatae, ac in effectum opusque externum ad publicam utilitatem perductae: quae etiam manifestationes ab eodem nominantur, quia internam praesentiam et occulta dona Spiritus manifestant. Quotquot sunt ex operibus legis, sub maledictione sunt: Gal. 3. id est quicunque volunt per opera Legis iustificari. Sicut prius dixerat: Qui ex fide sunt, cum fideli Abraham benedicuntur. Hinc etiam apparet, quid sint opera legis, nempe a tota lege praescripta. Tota enim Lex, et praesertim moralis, subiicit inobedientes maledictioni. ceremonialis non item, praesertim post Christum, cum [?: ] abolita. Opus, pro peccato: 1 Cor. 5. Qui hoc opus fecit. id est, hunc incestum. Opus, pro factura. 1 Cor. 9. et 2 Cor. 3. Opus meum vos estis in Domino: id est, ego vos converti ad Christum. Isaiae 41, Ecce vos estis [?: ] nus nihilo, et opus vestrum prae nihilo. id est, vos et vestra idola estis levissimis et vanissimis reb. vaniores nullius momenti. Opus, pro re aut facto eximio: Isaiae 60. Opus manuum mearum, de quo glorior. Opus [?: ] vile: Saepe a Mose repetitur, opus servile in [?: sabbato- ] esse faciendum. Exod. 35. significat vero non tantum opus quod solos servos decet, sed etiam quodvis externum ac prophanum, quod non est extreme ad [?: ] tempusque praesens necessarium.

OPERIRE: exponetur in verbo TEGO.

OPPROBRIUM, vox crebra in Sacris literis, videtur idem sonare quod obiectio probri. Probrum vero est quodvis tetrius flagitium: ut in muliere [?: stu- ] , scortatio, adulterium: in viro autem, quodvis [?: ] factum. Aliquando tamen Latinis etiam ipsam obiectionem facti, seu convicium sonat. Verbum Hebraeum est הרפה Herpa et Harap. Graecis ὄνειδος . In sacris [?: ] ris porro Opprobrium notat tum ignominiam, tuum convicium. ut Psal. 15. Qui non levavit opprobrium contra proximum: id est, non infamavit proximum, ac non conviciatus est ei. Opprobrium fregerat cor meum, Psal. 69. id est, ignominiae et convicia, quibus afficiebar ab adversariis, me plane afflixerant, et pusillanimem reddiderant, praesertim cum contra nulla consolatio accederet, ut ibi mox sequitur. Opprobrium [?: ] ius, tum active tum passive dicitur. id est, tum eius qui alteri facit covicium, tum eius qui patitur, prioris seu activae significationis exemplum est Ezek. 16. Sicut tempore opprobrii filiarum Aran, quae te spernunt [?: ] cum quaque. Sic Psal. 22, Opprobrium hominis et contemptus populi. Sic Psalmo trigesimo nono, Opprobrium stulti ne ponas me. id est, ne patiaris me exponi ludibrio et contemptui stultorum. Hos. 12, [?: Oppro- ] eius reddat ei Deus suus: scilicet, quo affecit Deus, contemnendo et deserendo eum. Opprobrium alicuius passive accipitur in hisce et similibus dictis: Psalmo 89, Recordare Domine opprobrii servorum tuorum, quod fero in sinu meo. id est, quod obiicitur [?: ] aliis servis tuis, tum mihi praecipue. Ios. 5, Hodie [?: ] vi opprobrium Aegypti a vobis. id est, praeputia, et veluti Ethnicismum, quasi ex Aegypto allatum, vel qui Aegyptiis obiici potest. Esse in opprobrium alicui, alias significat active, alias passive. Psal. 69, Fuisti in opprobrium mihi. id est, tui causa probris affectus sum. Active porro Ieremiae 44. Ut sitis in opprobrium in cunctis gentibus. id est, ut cunctae gentes vos [?: conte- ] Cum opprobrio percutere maxillam alicuius, Iob. 16, pro, [?: ] dito convicio. Opprobria opprobrantium tibi [?: ] runt in me, Psalmo 69, et Romanorum decimoquinto: pro, hostes tui furore diabolico contra te [?: in- ] ti, conviciantur mihi propter te: seu, ego haud [?: ] tim subeo ac sustineo convicia et maledicta [?: imp- ] propter te mihi convicium facientium: seu, [?: ] factus sum contumeliarum quibus te Deus, tuosque impii impuro ore afficiunt. Auferre opprobrium alicuius inter homines, Lucae primo, est, liberare aliquem ignominia et conviciis hominum: sicut Elizabeth edito Iohanne divinitus liberata est infamia sterilitatis Mosis maiores divitias esse censuit probrum Christi, [?: ] thesaurum Aegypti. Hebr. 11. id est, maluit, [?: utisius- ] sibi osse putavit, contumeliis affici propter Christum eiusque veram religionem, una cum reliquo populus Dei, quam cum impiis persecutoribus frui [?: com- ] et opibus Aegypti.

ORA, est extremitas alicuius rei. inde ora [?: ] [p. 411] column 797/798 maris, regionis, vestis: quomodo David dicitur praecidisse oram vestis Saulis in spelunca, dum ventrem [?: exo-erat ] . Discooperire oram patris, est rem cum [?: nover-- ] habere. Deut. 2. Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, quia oram patris detexit. Expandere oram suam super aliquam, est, eam sibi in uxorem accipere: quia [?: con-ges ] sub eodem tegmine dormiunt. Sic dicit Ruth. cap. 2. Expande oram tuam super ancillam tuam. quia propinquus es. Id est, adiunge me tibi in uxorem secundum legem Mosis. Sic Ezekielis 10, Expandi oram meam super te. pro, assumpsi te mihi in uxorem: dicit Deus de suo spirituali coniugio cum Israelitica Ecclesia. [?: ] oris alicuius reperiri sanguinem innocentum, Ier. 2 est, propalam exercere tyrannidem, aut grassari in innocentes: sicut milites, qui non curant, si sua vestimenta hostium sanguine aspergantur. At clandestini homicidae id [?: -avent ] , ne ex eo indicio eorum homicidium deprehendatur.

ORATIO vox habet suos idiotismos ac phrases in Bibliis. Sunt vero plures voces huic vicinae, quas utile fuerit distinguere: ut sunt oratio, petitio, precatio, deprecatio, obsecratio, interpellatio. Disserit vero de harum vocum, tametsi non omnium, discrimine Augustinus Epistola 59: quem inspice, si libet. Orationem, προσευχὴν , et precationem, volunt ali qui esse postulationem boni alicuius. Ego opinor esse generalia nomina, quae etiam gratiarum actionem et laudationem nominis divini complectantur. Sic sane vertunt initium 2 cap. Sam. 1. ubi est verbum hitpalel, et nomen tepila orationem solent vertere. Est verô ibi Annae matris Sam-uelis gratiarum actio et celebratio Dei, de donato filio, et liberatione a sterilitate. Petitionem volunt esse quasi partem orationis, proprie aliquid petentem. ut [?: ] totam Orationem Dominicam, voces orationem aut precationem: singulas vero illius partes, aut septem postulata, petitiones. Deprecatio, δέησις est (ut Graeca Scholia exponunt) qua petimus aversionem mali alicuius, quod nos vel iam molestat, vel nobis imminet. [?: -d ] etiam ex ipsa etymologia probare volunt: quia videatur verbum δέομαι venire a δέος , quod est timor. Rectius vero ab indigentia, ut credo, deduci posset. Interpellatio, ἐντευξις , videtur esse precatio pro alio facta. Ideo tribuitur Romanorum octavo, Spiritui sancto, pro nobis interpellanti: et Christo mediatori, pro nobis intercedenti, valde saepe. Paulus primae Timothei secundo, iubet fieri pro omnibus hominib προσευχὰς, δεήσεις, ἐντεύξεις, εὐχαριστείας : quae solentuertere, orationes, deprecationes, postulationes, et gratiarum actiones: novem vocum acervum proculdubio Paulus non temere congessit. Aliquoties verbum כפר Chipper, quod proprie expiare aliquem a peccatis significat, Vulgata versio verbo precari aut orare vertit. Obsecratio, est vehementior quaedam petitio, aut oratio: ubi aliquem per aliquas sacras, aut alio qui ipsi gratissimas res oramus, obtestamur, et veluti adiuramus. Orare spiritu, expone [?: ] infra in voce Spiritus: et suprâ in vocabulo Mentis nonnihil expositum est. Significat autem, dono spiritus seu lingua peregrina orare: primae Corinthiorum decimoquarto. Illi porro lingua orantes homines, dicebantur orare sine mente, quod mentem ac sententiam [?: --um ] non percipiebat Ecclesia, et quod etiam ipsi [?: --gis ] dono impulsi orabant, quam suo consilio aut iusto. Quomodo intelligendum sit, quod Christus dicit, illud genus daemoniorum non posse exire aut [?: ex- ] nisi in ieiunio et oratione, Matthaei decimo septimo exposui in tractatu de phrasibus Ieiunii. Semper [?: ] sive intermissione iubemur orare, Lucae decimo octavo, Ephes. sexto, Col. primo, 1 Thes. quinto. id est, crebro: non quod non fiat ulla prorsus interpellatio rationis, tempore somni, cibi, aut aliarum rerum [?: a- ] . Orate, ne fiat fuga vestra hyeme aut sabbato: i. erit ingens, periculosa ac tristis persecutio: quia hyeme est difficilis fuga, sabbato vero non licet procul ire. vos vero tunc oportebit procul fugere. Orationem amovere, Psalm. 66. Benedictus Dominus Deus meus, qui non amovit orationem meam: subintellige, a conspectu suo, vel etiam non removit a me rem oratam aut petitam, sed benigne eam mihi largitus est. Orationem alicuius cadere coram aliquo: pro accipi, seu exaudiri: Ier. 42. Cadat quaesumus oratio nostra coram te, et ora pro nobis. pro, patiaris obsecro te exorari a nobis, ut ad Deum pro nobis intercedas. Claudere orationem: pro, non ex audire. Thren. 3. Orationem effundere, pro orare, Isaiae vigesimo sexto. Intret coram te oratio mea, Psalmo 88. pro, exaudi me. Levare orationem pro aliquo, est idem quod orare pro eo: Isaiae trigesimoseptimo. Multiplicare orationem, pro multum orare: Isaiae primo. Quaerere orationem: Dan. nono, Dedi faciem meam ad Dominum, ut quaererem orationem: ali qui exponunt, ut me disponerem ad orandum. Rectius forte, Ut quaererem rem petendam: id est, ut peterem a Deo quae opus fuit. Reverti orationem alicuius in sinum eius, Psalmo trigesimoquinto: id est, bona aliis, idque indignis petita, mihi contingant. Oratio mea dirigatur veluti incensum in conspectu tuo, et levatio manuum mearum veluti mincha vespertinum: Psalmo 141. id est, perinde ascendat, placeat, acceptaque sit, sicut videmus fumum ac suffimentum de incenso sursum in caelum ad Deum ascendere. Oratio vertitur in peccatum. id est, magis irritat quam placat orantem: Psalmo 109. Impiorum praestantissima opera fiunt summa peccata, si cut oratio Pharisaei in templo. Orationem venire ad habitaculum Dei, in caelum: secundo Pralip. 30, pro exaudiri, ut textus ipse se exponit: Exaudita est vox eorum, et venit oratio eorum ad habitaculum sanctitatis eius. Noctu canticum eius mecum, et oratio erit Deo vitae meae: Psalmo 42. pro, ad Deum autorem vitae, meque quotidie vivificantem. Ego oratione mea ad te, tempus beneplaciti o Deus: pro, ego te inovoco, sit nunc tempus favoris et exauditionis. Oratio mea contra mala eorum, Psalmo 141. id est, Oro contra pravos eorum conatus.

ORBIS terrae, ארץ Aerez, ponitur crebro pro aliqua terra aut regione in specie. ut cum Luc. 2 dicitur exiisse edictum ab Augusto Caesare, ut censeretur universus orbis, πᾶσα οἰκουμένη , tota habitata terra. Intelligitur tantum de terra Romano imperio subiecta: aut etiam de sola Iudaea, ut aliqui non ignobiles interpretes exponunt. Sic Terra, aut tota terra, non raro pro sola Iudaea ponitur: ut postea dicetur. Sic Isa. 13 dicitur, Visitabo super orbis mala: cum de solo Babylonico regno agatur, eique Deus minetur, quod velit scelera eius punire. Sic mox in sequenti dicitur: Posuit rex Babel orbem quasi desertum. id est, vastavit, redegit in solitudinem. Talem Hebraismum credo esse etiam Actorum 11, cum Agabus dicitur praedixisse famem, quae erat futura sub Claudio in universo orbe terrarum. Quod dictum proprie de Iudaea intelligendum videtur. nam ob periculum famis Hierosolymitanis fratribus mittunt subsidium fratres ab Antiochia, ubi id Agabus praedixerat. Sic et Actorum vigesimoquarto accusatur Paulus, quod concitet seditionem contra Iudaeos per universum orbem terrarum. Quae illorum hyperbole idem valet, quod late ac longe, passim et per plurima loca. Sic Ieremiae primo dicitur: Ab Aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae. id est, super Iudaeos. Sic et Pharisaei Ioannis duodecimo exclamant de Christo, Totus mundus abit post eum: cum tantum aliqua Iudaeorum turba ad eum converteretur.

ORBO, est verbum notum, pro privo liberis, parentibus, aut coniuge. Genes. vigesimoseptimo: Quare orbabor ambobus filiis die una? Deuteronomii trigesimosecundo, [p. 412] column 799/800 Foris orbabit gladius: id est, hostes occident tuos, quos extra civitatem reperient. Terra orbans, secundo Reg. secundo: id est, insalubribus aquis necans incolas. Sagitta eius quasi orbantis, non revertetur ulla vacua: Ier. 50. id est, strenue interficientis suos hostes, eorumque parentes liberis, et liberos parentibus orbantis. Alii vertunt, Prudenter agentis: id est, scite et certo sagittantis, ne aliqua sagitta aberret a scopo, aut irrita, non interfecto aliquo, cadat. Filii orbitatis alicuius: id est, ei in sua orbitate nati. Isaiae 49. Adhuc dicent in auribus tuis filii orbitatis tuae: Angustus est mihi locus, cede mihi, ut habitem. id est, plurimi erunt qui ex gentibus ad te convertentur, quosque tu orba viduaque sterilis et solitaria spiritualiter paries: sicut et cap. quinquagesimo quarto inquit, Exulta sterilis quae non parturis, etc.

ORDINARE, ערך Arach, saepe significat oppugnare, sive corporali vi, sive oratione aut verbis. Ratio metaphorae est, quia exercitus pugnaturi in acies ordinantur, aut digeruntur. Ier. 50. Ordinabunt. i. instruent contra te aciem, seu oppugnabunt te, o Babylon. Ibidem est, Ordinate contra eam. Sic de spirituali pugna dicit Iob cap. 6. Terrores Dei ordinant contra me: pro, adoriuntur me veluti instructa acie. De disputatione aut oppugnatione verbali habetur Psalmo 50: Arguante, et ordinabo in oculis tuis. id est, argumenta mea, aut etiam probra tua ita propalam ac in oculos tuos dirigam, ut videas quasi instructam aciem hostium te invadentem. Sic et Iob 32 dicit Deus: Non ordinavit Iob ad me sermones, et secundum sermones vestros non respondebo illi. Ali quando comparationem aut collationem notat: quia in conferendo duae res ordinantur, aut quasi iuxta sese invicem collocantur. Psal. 55. Sed tu ô homo iuxta ordinationem meam. id est, mihi aequalis, conferendus, et quasi sodalis. Ali qui vertunt, iuxta aestimationem. Nam ea quae aestimantur, veluti cum suo precio, ordine ponuntur et conferuntur. Quare saepe hoc verbum Arach ordinavit, aestimationem significat. Ordinare etiam significat mandare, constituere, ac decernere: idque non tantum in Sacris literis, sed et in aliis linguis. Roman. decimotertio, Potestates sunt a Deo ordinatae: id est, constitutae ac decretae. Qui potestati resistit, ordinationi Dei resistit: id est, decreto, voluntati, mandato. 1 Cor. 9, Dominus ordinavit iis qui Evangelium annunciant, ut ex Evangelio vivant: id est, constituit, decrevit. Ordinare Deus dicitur aliquid, cum id penes se decrevit, idque etiam ad eventum deducit. Actorum 4 est celebris locus, quod Herodes ac Pilatus convenerint cum gentibus contra Christum, ut ea facerent quae manus ac consilium Dei prius ordinaverant facienda. id est, quae antea Deus decreverat ac constituerat facienda, quaeque ut fierent modis omnibus promovit. Est vero observandum in exponendo eo dicto, duo quaedam diversa in unaquaque actione aut facto esse: quorum alterum quidem est ipsa substantia aut res vel factum, alterum vero eius circumstantiae. et veluti quaedam accidentia. In hoc facto, aut veluti substantia eius convenerunt aliquomodo Deus et persequutores: utrique enim voluerunt Christum tam tristi supplicio mori, sed in accidentib. aut circumstantiis eius non convenerunt. nam alio animo consilio ac fine Deus, alio impii eum voluerunt crucifigi: Deus quidem iusto, sancto ac pio, et ad summam utilitatem generis humani tendente: at impii contra, nefario et sanguinario animo idem expetiverunt. Factum ergo ipsum, seu eventum, ac veluti substantiam totius illius negocii Deus ordinavit promovit, et plane ad opus ipsum deduxit: sed nefarias illas et sanguinarias circumstantias impiorum, qui ex diabolico odio ac invidia Christum interfecerunt, idque tantum sui proprii carnalisque commodi gratia, nequaquam Deus promovit. Secundo, observetur et illud in in hoc dicto, quod licet ita videatur sonare, quasi [?: persequu- ] res sciverint Dei ordinationem ac consilium, idque exequi stu duerint, et ad id convenerint ac conspiraverint: tamen id solum ad ipsum factum pertinet, non ad illam circumstantiam divinae ordinationis: diciturque id ratione Apostoli, qui solus perspexit illos sceleratos homines inscios, aut per ignorantiam et quasi invitos, voluntatem Dei exe quutos esse. Sensus ergo est, q. d. Apostolus: Persequutores nefario animo conspirarunt in necem Iesu, eamque etiam tandem scelerate peregerunt. Quam mortem ipsius etiam Deus dudum ordinaverat, ac tandem ad eventum perduxit: verum [?: ] daei neque sciverunt hoc consilium, nec in hoc Deo obedire sunt conati. Ita duplex dubium per hanc distictionem substantiae et accidentis in hoc loco solvitur: alterum, Qui fiat quod cum tum Deus tum Iudaei voluerint procuraverintque Christum interfici, tamen Dei factum est sanctissimum, Iudaeorum vero est plane sceleratum: nec huius illorum culpae causa in Dei ullo modo reiici potest. alterum dubium, quo nam modo persequutores dicuntur convenisse, ut efficiat Dei ordinationem, cum eam ignoraverint, et nequaquam in illo suo furore obedire Deo sint conati, sed suae tantum malitiae. Utrumque igitur istorum dubiorum respicit ad solam substantiam facti, non ad illa eius accidentia aut circumstantias. In substantia igitur, facto ex eventu illa conveniunt: in circumstantia vero minime.

ORDINARE SEIPSUM ad aliquid, prima Corrinthiorum decimoquinto: Familia Stephanae ordinavit se in ministerium sanctis. id est, in id sese totam dedidit. Ex tali significatione constitutionis decreti, ac traditionis, fit, ut initiare aliquem sacris postea sit dictum Ordinare, et illa ceremonia nunc vocetur [?: Ord- ] , quam etiam sacramentum esse volunt. Ordinare aliquid per aliquem. Lex est ordinata per angelos in [?: ] mediatoris, Galat. 3 id est, decreta, constituta ac mandata ministrantibus eam angelis erga Mosen. Possis tamen ibi ordinare, pro praecipere ac mandare seu constituere accipere: et dicere, id angelis seu ministris [?: ] bui, quod solius Dei est, ut saepe fit: ut id minus principali causae tribuatur, quod primariae est, ut in Generalibus exposui.

ORDO vox etiam nonnihil expositione indiges, praesertim in dicto Psalmo 110, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Sed [?: exp--- ] Epistola ad Hebraeos, saepius eum locum citans, et prolixe tractans, per vocem ὁμοιότης similitudo. Inquit enim capite tertio: Idque etiam magis est apertum [?: ex- ] quod ad instar aut similitudinem Melchisedec [?: ] tur sacerdos alius. CHRISTUS enim in quibusdam magnis proprietatibus non Aaroni, sed Melchisedeco similis fuit.

ORIOR צמח Zamach, aliquando idem [?: q- ] reo ac vigeo significat. Psalmo centesimo trigesimosecundo: Ibi faciam oriri cornu David, et [?: praepara- ] cernam Meschiae meo. id est, faciam ut vigeat ac [?: ] at regnum et potentia mei Davidis. Ob hanc, ut [?: ] significationem צמח germen crebro Meschiam significat: quia sicut senescente ac putrescente iam [?: ] ri trunco, novum germen ex radicib, eius oriens [?: ] latim in virentem ac validam arborem evadit: sic et Meschias regnum patris sui Davidis instauravit. Sic verbum Zarach, oriri, in suis derivatis pro vigere usurpatur. Malachiae 4 est, Exorietur vobis timentibus Deum sol iustitiae: i. Meschias ipse, autor vestrae iustitiae, [?: ] tantum orietur ac adveniet, sed etiam potenter florebit ac vigebit, vosque beabit. Quantum distat oriens ab [?: ] dente, removebit a nobis Deus praevaricationes [?: no- ] [p. 413] column 801/802 Psalmo centesimotertio. pro, longissime amovebit et delebit. Oriens, pro regione extrema versus Orientem ponitur. Orientis filii, pro Orientales. Isaiae undecimo: Praedabuntur, aut diripient filias Orientis. Orientis ventus: id est, ab Oriente spirans, qui ibi est vehemens et adurens. Ieremiae decimooctavo: Sicut ventus Orientalis dispergam eos coram inimicis. Sed de hac phrasi etiam infra. Ab oriente et occidente. id est, ab omnibus extremitatibus mundi. Matth. 8, Multi venient ab Oriente et ab Occidente, etc. pro, ex omnibus extremitatib. mundi, aut remotissimis locis. ¶ De loco Luc. 1, maxime dubitari ac disputari a Scriptorib. solet, quomodo vertendum ac intelligendum sit, quod ibi legitur, Propter viscera misericordiae Dei nostri, quibus respexit nos oriens ex alto, ut illucescat iis qui in tenebris et umbra mortis positi sunt. Alii enim vertunt Oriens, alii germen, idque varie exponunt. Plerique tamen de Christo intelligunt, quem putant orientem aut germen vocari. Posset autem forte rectius dici, quod illud invisit aut respexit, referatur ad praecedens Deus. qui dicitur per viscera misericordiae dare salutem, qua sua misericordia aut beneficio nos inviserit. Quod si id verbum eo referas, tum Oriens ἀνατολὴ nomen substantivum, erit vel pro adiectivo, vel pro participio accipiendum: quorum utrunque est Hebraeis usitatissimum, ut dicatur Deus per misericordiam suam veniens aut progressus ex alto nos respexisse: veluti si sol exoriatur, ac homines sua laeta salutarique facie revisat et iuvet. Illa quoque cogitatio non omnino abiicienda videtur, quod Kedem קרם Hebraeis valde crebro tum Orientem seu orientalem plagam significat (unde et Cadmus orientalis nominatur) quam Graeci ἀνατολὴν vocant: tum etiam antiquum, aut vetustum. Vocat vero Daniel cap. 7 aliquoties Antiquum dierum: tametsi alio vocabulo, utpote qui Chaldaice loquatur, ut forte hac ratione ob vetustatem, aut potius aeternitatem, Deus dicatur ἀνατολὴν , oriens, seu antiquus. Sic et Psal. 68, Psallite Deo ascendenti super caelos caelorum: antiqui aliqui de eo exponunt. Verum altera explicatio magis probatur, praesertim cum Kedem crebro etiam quasi adiective usurpetur.

ORNAMENTUM, in singulari ponitur, ut et alia nomina generum ac specierum pro variis individuis. Ezechielis decimosexto, Ornavi te ornamento: id est, variis ac diversis pulcherrimisque ornamentis. Ornamenta galerorum, Exodi 30. pro, galeri ornati, pulchri, aut potius galeri ornantes et condecorantes. Ornamentum ornamentorum, Ezech. 16: Pervenisti ad ornamentum ornamentorum: id est, facta es ornatissima, vel pervenisti ad tempus quo te oportebat summe ornari. Non ponere ornamentum suum suprase: id est, non ornare se, non [?: in--i ] vestib. elegantioribus, quod in luctu fit: sicut Ezeielis trigesimotertio legitur, quod cum Deus iram [?: -am ] Israelitis denunciaret, noluerunt se ornare. Sic mox sequitur, Nunc ergo depone ornamentum tuum [?: -te ] . 1 Timoth. 2 iubet Paulus, mulieres esse in vestitu ornato: id est, non pomposo, specioso, aut meretricio: sed decenti, gravi, ac convenienti matronae: Porro Petrus 1 capite tertio, iubet mulieres se ornare praeclaris virtutibus, non preciosis vestibus. Ornata et mundata domus, per metaphoram aut similitudinem vocatur conversus relabens, et se denuo in hospitium [?: sata- ] disponens. Sic enim exornatis domibus solent expectari novi hospites, aut redeuntes patres familiâs, [?: ] unto iucundius excipiantur. Psalmo 110 est locus, [?: ] vulgo legitur, In splendoribus sanctorum: quem nemo (quod sciam) hactenus recte vertit praeter unum [?: ] , qui in sua Vulgari versione habet, Nach deinem [?: ] wurdt dir dein volk williglich opffern im heiligen schmuck. id est, populus tuus sponte ac prompte tibi offeret in die victoriaetuae, in ornatu sancto. Est enim sumpta de scriptio spiritualium sacerdotum, ipsorumque spiritualium ornamentorum in novo Testamento, ab externo ornatu sacerdotum Leviticorum: estque eadem phrasis בהדרי קודש behadere codesch, id est, in ornatu sancto, utrobique. Nam 2 Paralip. vigesimo, dicitur rex Iosaphat constituisse quosdam cantores, qui canerent in ornatu sancto, ubi haec eadem vox est. Eodem modo etiam Psalmo 29 et 96 usurpatur haec locutio, ubi est: Adorate Dominum in decore sancto, in hadere codesch, pro in vestitu sancto. id est, veris virtutibus, praesertim fide ac contritione ornati aut vestiti. Idem, ac eadem phrasi verbisque dicitur etiam 1 Paralip. 16. Sic Daniel undecimo dicitur, Stabit in loco eius exactor in ornatum regni, aut etiam honore et magnificentia regni. id est, in vestitu regio. Sic et Ezechiel. 16, Ornatus quo Deus populum Israeliticum, praesertim autem Iudaeos ornaverat, vocatur הדר Heder. in quit enim: Pulchritudo tua fuit perfecta ob ornatum meum, quem posui supra te. Ornatum verterunt aliquando LXX, et Vulgata, vocem צבא zaba exercitum: ut Gen. 2, Perfecti sunt caeli et omnis exercitus eorum. quia sidera ornant caelum, sicut et Iob 26 cap. dicit, Spiritus eius ornavit caelos. Ad Titum 2 iubet Paulus, Christianos servos fideliter et prompte serviendo suis Ethnicis dominis, doctrinam Evangelii ornare in omnibus: id est. Christianam religionem suis dominis et aliis gratam et acceptam reddere.

ORPHANUM, a pupillo ita Grammatici distinguunt, quod pupilli sint parvi pueri parentibus orbi: sed orphani, qui etiam omni haereditate et praesidio parentum destituantur. Porro in Sacris literis orphanus crebro omnes miseros, et humanis praesidiis destitutos notat. Quoniam autem Deus talibus vel in primis succurrit, hinc fit, quod Deus quasi quodam proverbio dicitur Iudex aut vindex viduarum, pupillorum et orphanorum. Psalmo 10, Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adiutor. Psal. 68. Exultate in conspectu eius, turbabuntur a facie eius, patris orphanorum, et iudicis viduarum, Deus in loco sancto suo. id est, Vos miseri fidite Deo, et exultate in eo, in quo solo pacem habebitis. in mundo enim pressuram perfertis. Ioan. 14 dicit Christus ad Apostolos: Non relinquam vos orphanos, redibo ad vos. id est, non permittam ut videamini omni ope destitui: adero semper vobis, etiam post mortem, resurrectionem et ascensionem meam. Vide vocem Vidua.

OS, oris, vox valde varios Hebraismos parit, de quibus dicam. Os aperire, est loqui, aut docere: Matth. 5. Act. 8 et 10. Hebraicus pleonasmus esse, sed tamen sua quadam emphasi non carere videtur. Hac enim locutione praeposita, veluti grandescit id quod sequitur, et attentio lectoris tanto magis excitatur. Eadem locutio est et Iob 3. Aperuit Iob os suum, et maledixit. Sic in sententia Christi, Ex abundantia cordis os loquitur, de propria significatione accipiendum est. Venatio in ore eius erat, Gen. 25. pro, Isaacus delectabatur ferina, quam ei Esau suppeditabat. Os, per metalepsin aut metonymiam iam praecedentia se, iam vicissim sequentia significat. Praecedentia vero, voluntatem, sententiam, cogitationem, mentem ac voluntatem, quae homo per os sermonemque erga alios declarat. aliâs porro sequentia os: ut sunt, sermo, sensus sermonis, edictum, aut mandatum sermone propositum. De hisce significationibus ordine dicam. Voluntatem aut animum alicuius notat in hisce exemplis. Gen. 24, Quaeramus os eius: i. interrogemus quid animi aut voluntatis ipsa Rebecca in hac re habeat, Iosuae 9, Os Domini non interrogaverunt: .i. voluntatem ac sententiam Dei in ea re non quaesiverunt: non sunt percunctati Deum, quid ille sentiat aut suadeat, [p. 414] column 803/804 probet'ne aut improbet. Isaiae 30, Qui descendunt in Aegyptum, et os meum non interrogaverunt. Sic 2 Sam. 17 dicit Absalon de Chusa: Audiamus quid etiam in ore eius sit. pro, quid ipse sentiat, aut dicat. Os unum: pro, unus animus, aut sententia Ios. 9. Congregati sunt, ut pugnarent cum Iosua et Israele os unum. id est, uno animo, summo consensu, idem sentiendo et dicendo, ut P. loquitur. Sic Rom, 15, Uno ore celebrare Deum. Replere os risu, Psal. 126: id est, animum gaudio imbuere per liberationes â malis, et alia beneficia. Christus pro mittens suis Os et sapientiam, cui adversarii resistere non possint, non solum sermonis facundiam pollicetur, sed etiam animi Domino confidentis praesentiam ac parrhesian, ac cum rerum tum et verborum copiam, atque adeo etiam dexteritatem quandam in respondendo, et accommodandis sententiis. Sic et Paulus Ephes. 6 iubet prose orari, ut sibi detur sermo in apertione oris, ut confidenter annunciet ac patefaciat mysterium Evangelii. Vicinum huic est, quod Psalmo 51 orat David, inquiens: Domine labia mea aperies, et os meum annunciabit laudem tuam. id est, da mihi alacrem animum, et studio te celebrandi flagratem, et simul ipsam etiam facundiam. Talis quaedam vis huius vocis esse videtur 1 Samuelis secundo: Dilatatum est os meum super inimicos meos. id est, Deus beneficiis ac spiritu suo ita me exhilaravit, animavit, tantumque etiam piarum cogitationum dedit, ut habeam quod respondeam adversariis meis, iactem ac glorier contra eos, qui mihi prius ut sterili et a Deo punitae insultarunt. Dicitur et eadem locutio etiam de impiis, Psalmo 35. Dilatave runt super me os suum: id est, aperto plenoque ore contra me blaterant. Sic 2 Corint. 6, Os nostrum patet ad vos ô Corinthii: id est, libere et familiariter vobiscum loquimur. Sic Germani solent dicere, Aperi os, et loquitor. Et de eo qui libere et quasi crasse dixit, Der hat sein maul weit genugsam auffgetan. Apertio oris, pro animo ad dicendum prompto, aut etiam iure ac bonitate causae instructo: Ezech. 16. Ut recorderis et pudefias, neque sit tibi amplius apertio oris propter pudorem tuum. pro, Ut confusa et pudefacta ob iuris inopiam, aut causae falsitatem, non ausis amplius mutire contra me. Contrarium est Iob quinto: Iniquitas clausit os suum. Pro sermone admodum crebro ac diversis phrasibus ponitur, ut ex sequentibus exemplis patebit. Os blandum facit impulsionem, Proverbiorum 16. pro, sermo adulatorius incitat homines ad pravas cogitationes, consilia et conatus: seu etiam solet esse exitio hominibus, quibus adulatur. Solent enim adulatores ea probare ac suadere, quae vident alios male concupiscere. Os alicuius esse plenum maledictione, Psalmo decimo: Maledictione os eius plenum est, et dolis ac fraude: id est, sermo eorum est fraudulentus, fallax et periurus, aut etiam blasphemiis refertus. De fructu oris satiabitur venter: Proverbiorum 12. 13. 18. id est, digna suo sermone praemia recipient. Sicut ibidem eundem sensum alia figura sermonis, sed huic valde vicina, effert in quiens: Pro ventu labiorum suorum saturabitur vir. Mementote iudiciorum oris eius, Psalmo 105. id est, doctrinae ipsius sermone propositae. Oris peccatum aut perversitas, id est sermonis. Psalmo quinquagesimonono: Propter peccatum oris eorum, verbum labiorum ipsorum. Remove a te perversitatem oris: Proverbiorum quarto. id est, perversum sermonem. In oris perversitate ambulare. Proverbiorum sexto: Vir iniquus ambulat in perversitate oris. id est, solet homines circumvenire perverso sermone, mendaciis et dolis. Os iusti, et contra impiorum: Proverbiorum decimo: Vena aut scaturigo vitae os iusti, et os impiorum tegit violentiam. pro, sermo. In ore stulti virga superbiae, labia autem sapientum servant eos: Proverbiorum decimo quarto: id est, stultus suo sermone sibi acerbas plagas accersit. Sic Proverbiorum decimooctavo: Os stulti clamat ad [?: ] gas, et os stulti contritio sibi. Oris eius verba, iniquitas et dolus. Psalmo trigesimosexto, pro, quicquid loquitur, est iniquitas ac dolus. Leniora butyro ora eius: Psalmo quinquagesimo quinto. id est, sermo eius est blandissimus, cum in corde bellum meditetur, Ierem. 9. Ore suo cum amico loquentur, et in corde suo [?: ] nent insidias. Custodire os, aut custodiam ponere [?: ] pro, sermone uti caute. Proverbiorum decimotertio Qui custodit os suum, custodit animam suam: pro, [?: ] cautus est in loquendo, effugit multa mala. Sic Psalmo 141. Pone Domine custodiam ori meo. Custodi [?: ] labiorum meorum: pro, fac ut vere, pie ac sapienter loquar. Sic quoque Mich. 7. habetur. Ab ea quae [?: ] in sinu tuo, custodi ostia oris tui. pro, cave credas ei secreta tua. Psalm. 39, Custodiam os meum clausura. Facina huic est illa locutio Eccles. quinto: Ne des os [?: ] ut faciat peccare carnem tuam: pro, cave ne [?: tem- ] et pravo sermone corrumpas mores tuos, aut alioqui sis tibi occasio peccandi. Os operit aut tegit iniquitatem: Proverb. 10. Os impiorum operit iniquitatem: id est, sermo illorum occultat prava consilia ac machinamenta, quae contra te aut alios innocentes struuunt Deus servat humiles â gladio, ab ore impiorum, Iob 5. a calumniis aut sermone calumnioso illorum. [?: S- ] nationes ore suo faciunt, Ezechielis trigesimo tertio id est, sermone suo subsannant et exagitant miseros. Ex ore tuo iustificaberis et condemnaberis, et ex [?: ] tuo te iudico, Lucae decimonono. id est, sermone [?: ] Non est inventus dolus in ore eius, Isaiae quinquagesimotertio, et 1 Petri secundo. id est, sermone suo nihil falsi, nihil impii, multo minus fraudulenti dixit. [?: ] re devorabunt Israelem, Isa. 9 pro, avidissime, totoque affectu. Vicinum huic est, licet aliquanto ulterius ineffectus descendat, quando significat mandatum: quod admodum crebrum est, ut in hisce exemplis est videre. Ad os alicuius aliquid facere: id est, secundum [?: ] ius praescriptum aut mandatum. Exodi 17, Profecta est Israel ad os Iehovae. Sic Exodi 38, Quod numeratum fuit secundum os Mosis. Iosuae 13, Calebo filio [?: ] nae dedit partem secundum os Domini ad [?: Ieho- ] 1 Regum decimoseptimo: Vivit Dominus, si erit [?: p- ] via, nisi ad oris mei verba: id est, secundum meum [?: ] scriptum aut mandatum. 2 Reg. 23. Ut daret argentum ad os Pharaonis. pro, sicut Pharao praescripserat, et mandaverat, aut iniunxerat. Sic Iob trigesimotertio En ego iuxta os tuum pro Deo. id est, En ego [?: disp- ] contra te pro iustitia Dei, sicut tutemet optasti. 2 Reg. 24, Certe iuxta os Iehovae fuit contra Iehuda: i. [?: ] sententiam latam a Deo contra Iehudam, in captivitatem abducendum. In ore alicuius ambulare: pro, secundum praescriptum aut doctrinam ac dogmata eius. Psalm. [?: ] Posteri ipsorum in ore ipsorum ambulabunt i. impii posteri mores, sententias et praescripta maiorus [?: ] rum sequentur. Transgredi os Domini: 1 Sam. 15. [?: ] quia transgressus sum os Domini, et sermonem .i. mandatum Domini. Ponitur et pro testimonio, quod est itidem quasi quidam effectus aut sensus sermonis Deut. 17, In ore duorum aut trium testium interficis tu. pro, ad testimonium, vel consentienter testantibus [?: ] bus aut trib. hominibus. Sic et illud accipiendum est. In ore duorum aut trium testium, statuetur aut [?: ] erit omne verbum: i. decernetur duobus aut tribus consentienter idem testantibus. Ex ore infantium et [?: iact- ] tium perfecisti laudem: Psal. 8, et Matth. 8. i. testimonio voce ac celebratione Dei et confessione veritatis. A perire os ad aliquid, varia significata habet. Aliquando enim idem valet quod, summa diligentia audire, et veluti inhiare ad alicuius sermonem: sicut Ovid inquit [p. 415] column 805/806 ‘Narrantis coniunx pendet ab ore viri. ’ Iob 29. Os suum aperiebant, tanquam ad imbrem sero [?: -inum ] : scilicet, ad meum consilium. Aliquando idem est quod vel leviter garrire, aut mussitare. Isaiae 10, Nec fuit qui moveret alam ut aperiret os, et garriret. sumpta ab avibus metaphora, quae tali gestu ac forma sese in pugnando adversario opponunt. Aliquando idem valet quod loqui. Iob 35, Iob vane aperit os suum: pro, [?: te--ere ] loquitur. Os meum aperui, et suspiravi quia praecepta tua desideravi, Psal. 119. pro, nihil aliud facio quam suspiro, prae ardenti desiderio tuorum praeceptorum. Aperire os ad Deum: pro, promittere aliquid, aut vovere. Ego aperui os meum ad Deum, Iud. 11. pro, vovi, ut mox in sequentibus exponitur. Aperire os ad caedem: pro, hortari ad caedem. Ezech. 21. Ut aperiant os ad caedem: id est, hortentur suos ad caedendum hostes. Aperire os: pro, libere loqui. Ezech. 24, In die illa aperietur os tuum cum evasore, et loquêris, nec obmutesces ultra: pro, licebit tibi libere loqui, et gloriari cum tuis a Domino liberatis. Sic eiusdem prophetae 33, Aperuique os meum, donec veniret ad me mane: aperui inquam os, et non silui amplius. Os aperire in parabolis, Psal. 78. Aperiam in parabolis os meum, loquar aenigmata: id est, loquar per parabolas. Os aperire in sapientia: pro, sapienter loqui. Proverb. 31: Os suum aperit in sapientia, et lexpietatis super linguam eius. Aperire os super aliquem: Psal. 22: Aperuerunt super me os suum, ut leo rapiens ac rugiens. id est, prorsus hostili animo ac impetu me invaserunt, ut rapaces ferae solent imbecilliora animalia invadere aperto ore, morsurae ea. Aperire os super aliquem, est aliquando idem quod debacchari in aliquem, eumve contumeliis invadere. Iob 16: Aperuerunt super me os suum pro, contumeliose mihi insultarunt ac maledixerunt. Aperire os alicui: pro, tueri aliquem suo sermone. Proverb. 31. Aperi os tuum mulo, id est, patrocinare iis qui suam causam tueri per se nequeunt. Per os [?: -ssu-ere ] pactum Dei. Psal. 50: Quid tibi ut enarres statuta mea, et assumas pactum meum in os tuum? pro, deto loquaris. Idem bis dicit. Quasi diceret: quid tibi cum mea doctrina? Ore suo benedicunt, et in intimo suo maledicunt: Psal. 62. pro, sermone quidem mihi blandiantur et beneprecantur, led corde sunt hostes. Vicinum huic est, quod Psal. 78 inquit: Blandiebantur ei ore suo, et lingua sua mentiebantur illi. Celebrare Deum ore suo Psal. 109. id est, sermone suo laudare ac praedicare eum. Sic et clamare ore, Psal 66, ferme pleonasmus est Invocari nomen Dei in ore alicuius, Ierem. 44. Et Psal 63, Labiis laudationum laudabit te os meum. Psal. 37. Ore suo loquuntur superbe. Dilatare os videtur esse idem quod subsannare, quia tali gestu solemus illudere aliis. Isaiae 57, Super quem dilatastis os, et protraxistis linguam. Supra aliquoties diximus tum de apertione, tum et de dilatatione oris. Oris egressum, aut quod egreditur ex ore: pro, id quod semel promiserunt, licet incogitantius, Num. 32. Quod egressum est ex ore vestro, faciatis. Plerunque de inconsulta locutione et votis dicitur. Reperitur etiam Num 30, et Hierem. 44 Sic et 1. Sam. 2, Ne egrediatur durum ex ore vestro: pro, ne loquamini superbe. Eripere de ore verbum, Psalm. 119. Ne eripias de ore meo verbum: id est, serva me in veritate doctrinae, et confessione eius libera. Os Domini exasperare: id est, inobedientia erga mandata Dei, eum offendere. 1. Sam. 12, Si obedieritis voci eius, neque exasperaveritis os Domini. Sic et Deut. 10, Et irritastis os Domini. Num. 20 et 27, Rebelles fuistis ori Domini. Os [?: re---- ] laude: Psal. 71, Replebatur os meum laude tua, tota die gloria tua: id est, praedicabam et celebrabam te, [?: impe--tibus ] me tuis innumeris beneficiis ac spiritu. Ore ad os loqui: pro coram, sine intermediis aut internun tiis, seu familiariter. Num. 12: Ore ad os loquitur Deus cum Moyse. Hier. 23: Loquetur os ipsius cum ore eius, et oculi eius videbunt oculos illius. id est, Zedekias coram rege Babylonico sistetur. Os iusti loquitur sapientiam, et lingua eius loquitur iudicium: Psalm 37 et 49. Os meum loquetur sapientias. Ore magnificare, est grandia quaedam iactare: et plerunque de impiorum sermonibus contra Deum dicitur, Ezech. 35. Ori manum admovere, pro comedere: 1. Sam. 14: Et non erat admovens manum suam ad os suum: id est, nemo de melle profluente audebat edere. Ori apponere manum, Iob 39, est tacere: sicut sapiens ille monebat, Digito compesce labellum. Mich. 7, Ponent manum super os, et aures eorum obsurdescent: pro, obmutescent et obsurdescent prae stupore et admiratione. Eadem locutio est et Prov. 30. Os mittes in malum, Psal. 50. pro, mala, aliosque laedentia loquêris. Rebellare ori alicuiu: pro, non obedire illi. Ios. 1. Quicunque rebellaverit ori tuo, moriatur. Ab ore alicuius tradi oblivioni. Deuter. 31, Non enim oblivioni tradetur ab ore seminis eius pro, semper habebunt illum in ore, semper de eo loquentur. Observare os regu: pro, obedire mandatis regiis. Eccles. 8 Ego os regis observabo. Ore osculari, et re eruare [?: or- ] : 1. Reg. 19. Reservavi mihi in Israele 7000, omnia genua quae non incuruaverunt se Baali, et omne os quod non est osculatum eum. Id est, omnes homines qui nec genibus suis se incuruaverunt Baali, nec ore sunt eum osculati, aut confessi, seu illum celebrarunt. Osculari os alicuius: pro, mandata eius summa benevolentia et promptitudine accipere et exequi. Genesis 41, Os tuum osculabitur universus populus meus. id est, promptissime summaque benevolentia tua praescripta suscipient et exequentur. Alii vertunt; Armabit se. Similis huic locutioni est illa Iob 31: Si manus mea osculata est os meum: pro, si ego mea opera nimis magnifeci, meamve fiduciam in ea collocavi. Alii exponunt, quod sua manu ori suo silentium imposuerit. Ponere os in caelo: id est, temere de Deo ipso, aut contra Deum ipsum blaterare. Psalm. 63: De excelso loquuntur, ponunt in caelo os suum, et per terram ambulat lingua eorum. id est, pro libidine temere blasphemant, aut saltem loquuntur de Deo et de hominibus. Pulchra hypotyposis est. Ferme sic dicit Mezontius paulo ante mortem: ‘Nec mortem horremus, nec divûm parcimus ulli. ’ Papistae soliti sunt hoc dictum illis obiicere, qui aliquid in Papae tyrannide aut flagitiis, vel denique abominationibus reprehenderunt. Ponere sermonem in ore alicuius, est instituere eum, quomodo et quid dicere debeat. Exod. 4. Tu loquêris ad eum, et pones verba in ore eius. pro, dices ei quid velis eum loqui. Posuit Dominus verba in ore Balaam, Num. 22. pro, suggessit ei quid dicere debeat. Mox dicit semetipsum exponens: Revertere, et sic loquêris. Deut. 18, Ponam verba mea in ore eius. id est, suggeram ei, eumve instruam quid loqui debeat, erit interpres meus. 2. Samuel. 14. Posuit Ioab verba in ore eius: scilicet quae loqueretur coram Davide. Ponere canticum in ore alicuius: Deuter. 31. Doce filios Israel canticum istud, et pone illud in ore eorum. pro, fac ut ediscant, et perpetuo canant. Psalmo quadragesimo longe aliter usurpatur, nempe pro dare occasionem canendi: Posuit in ore meo canticum novum; laudem Deo nostro. pro, Beneficiis suis mihi dedit causam celebrandi ipsum, et suo spiritu me ad id impulit. Posuit in pulvere os suum si forte sit spes: Thren. 3. pro, submisse et demisso animo locutus est, seu supplex factus est, si forte sibi possit aliqua malorum levatio, et misericordia victoris contingere In ore alicuius aliquid positum esse: pro, crebro de eo loqui. In ore Absalonis posita fuit a die, qua, etc. sub. caedes, pro semper minabatur, licet clam, se Ammonem ob stupratam per vim suam sororem interfecturum. Sic forte illud 2. Reg. 24, Iuxta os [p. 416] column 807/808 Iehovae fuit contra Iudam. pro, perpetuo Deus minabatur Iudaeis per prophetas extremum exitium. Prope esse ori alicuius: id est, crebro ab eo commemorari. Hierem. 12: Prope fuisti ori eorum, et longe a renibus eorum: pro, assidue de te loquuntur, sed corde suo te non curant aut magnifaciunt. Prope esse in ore et corde: pro, in promptu esse, et quasi ad manum habere. Deut. 30, Propinquum est verbum in ore tuo et corde tuo valde, ut facias illud. Non possibilitatem legis aut obedientiae ei praestandae asserit, ut seductores volunt: sed praesentiam doctrinae, quae iam sit eis tradita, et pene usque ad fastidium inculcata, ut non possint queri Dei culpa se inobedientes esse, qui sibi modum aut regulam obedientiae ac cultus non praescripserit. Ideo prius dixerat, Hoc praeceptum non est procul super caelos, aut ultra longinqua maria, ut possis queri ac dicere, O' utinam nobis aliquis veram Dei legem vel de caelo, vel ex ultramarinis locis ac quasi ex alio orbe afferret, ubi eam esse audimus, quam libenter ac prompte ei obediremus. De praesentia igitur tantum doctrinae, non de possibilitate mandatorum legis agitur, ut et Lutherus in Servo arbitrio ostendit. Os alicuim satiare bono, Psal. 103. Qui satiat os tuum bono: id est, maximis beneficiis ac bonis te explet. Eadem locutio est et Psal. 81. Dilata os tuum, et implebo illud bonis. quasi dicat: Ego promptus sum in iuvando te, infinitisque beneficiis cumulando: tu modo sis promptus in accipiendo fide. Pro ore esse alicuius, interpretem eius agere significat. Exod. 4. Ipse loquetur pro te ad populum, et erit tibi pro ore. Idem bis dicit. Cum ore alicuius esse. Exod. 4. Ero cum ore tuo, et docebo te quod loquaris: idem bis dicit. Sic Deus dicit ad Ierem. cap. 15: Si eduxeris preciosum a vili, tanquam os meum eris. id est, si concionando separaveris sanctum a prophano, eris mihi acceptus doctor. Aliqui exponunt, Accidet tibi ut praedixi. Nuncium esse in ore alicuius: pro, nuncium afferre. 2. Sam. 18. Transire os: forte, pro transgredi. Psa. 17: Cogitavi, non transgredietur os meum. pro, quod cogitavi perperam, id non patiar transire per os meum: vel cavebo, ne os meum transgrediatur, aut peccet. Os [?: vestiment- ] , significat interdum id amplum foramen, quo caput exeritur. Exod. 28: Erit os Ephod in medio eius. Sic os civitatis vocantur portae eius, Prov. 8 Sic Os putet, speluncae, sepulchri. Os non raro ponitur pro vi ac potentia alicuius, qua scilicet perinde saevit, ut ferae dentibus. De ore leonis aliquem liberari, Iob 36: Removisset te de ore angustiae id est a vi aut laesione angustiae. Hac ratione valde saepe acies gladii vocatur Os gladii, quia illa parte mordet: sicut crebro vorare et comedere dicitur gladius. Sic et os limae dicitur, 1. Sam. 13. Os pro extremitatibus loci, quam Latini etiam Oram dicunt. 2 Reg 21: Manasses fudit sanguinem innoxium multum valde, ita ut impleret os ad os pro. ut totam Hierosolymam sanguine repleret. Sic Esdr. 9: Replere terram abominationibus ab ore ad os. id est ab una extremitate ad aliam. In auditum esse in ore alicuius: pro, ex ore eius audiri. Ezech. 16, Non fuit Sodoma in auditum in ore tuo, in die superbiarum tuarum. Usque ad os parvulis: Genes 47. Usque ad os parvuli alebat omnem domum patris: id est, summos et infimos, vel etiam infimis suum dimensum dando. vel potius, iuxta os parvuli: id est, sicut parvulis gratuito parentes iam paratum cibum suppeditant. Dare in os alicuius: id est, avide aliquid praedae obiicere. Mich. 3. Contra eum qui non dederat escam in os eorum, praeparant bellum. id est, seductores moliuntur exitium piis civibus, nisi eos datis muneribus placent. Os incalescere prae siccitate, Iob 30: id est, aestus dolorum siccat et inflammat mihi os, ut solet internus nimiusque calor facere. Lambentes aquam in manu ad os: Iud. 7. pro. qui lingua aquam de manu ori adhibita hauriebant, sicut canes lingua inflexa vice coclearis utuntur. Os, pro parte ac mensura. Deut. [?: X- ] . Dabit filio exosae primogenito os duplex de omnibus quae habet. id est, duplicem partem, aut duas ratas partiones. Os alicuius, aliquando recte pro ipso exponi potest. ut, Os Domini loquutum est: id est, ipsemet Dominus. Sic Exacerbare os Domini, de quo supra saepius. Tergere os. Proverb. 30: Adultera comedit, extersit os, [?: ] dixit, Nihil feci. de impudentia adulterae et omnium perditorum dicitur, qui parvi pendunt sua peccata. Homo vivit ex omni verbo quod procedit ex ore Dominis Matth. 4. Deut. 8 habetur tantum, Ex omni [?: progre- ] oris Dei: id est, ex omni ope, beneficio aut bono Dei quod ille ad hanc rem ordinare vult. ubi os videtur simpliciter significare ipsum Deum, quod eius beneficis ac bonis alantur. Ut omne os obstruatur: Roman. 3. est, ut nemo habeat quod iactet ac glorietur. [?: Co- ] rium est ei quod supra habuimus, Apertio oris. Ut non sit tibi apertio oris, etc. Os bovi trituranti non ligare, est [?: ] iustum praemium laboranti: Deuter. 25 1. Cor. 9 Christus interficiet Antichristum spiritu oris sui: id est, verbo ac ministerio, ubi in primis est efficax Spiritus sanctus: 2. Thess. 2. Obturaverunt fide ora leonum: Hebr. 11. pro, impetraverunt a Deo, ne possent leones Danielem et alios lae dere.

OSCULUM, naturale quid est, non solo more acceptum. itaque omnes gentes naturali quodam instincta osculantur valde dilectos, ut coniuges sese invicem, et liberos: quod in omnibus gentibus natura ipsa [?: ] lente fit. Sed'osculari etiam amicos, aut dominos, [?: ] perinde ubique moris est. Osculamur igitur tum valde dilecta: tum etiam praestantia, ac plane divina, et omnino omnia eximia. Hinc est, quod non tantum [?: co--ges ] liberos et amicos exosculantur, sed etiam superares, ut Reges, atque adeo etiam res divinas ex singulis quadam veneratione. Est igitur Osculum, [?: symbo- ] tum amoris, tum venerationis ac subiectionis. Apud Veteres etiam in Europa, non tantum in Asia, fuit mortum amicos, tum et regum manus, aut etiam pedes osculari: quorum posterius fuit in Asia usitatius. In Italia, et inferiori Germania, non tantum amicos, sed et hospites osculantur mulierculae: quod tamen in Belgico et Flandria multo est usitatius, quam usquam alibi. Apud Syros et idololatras Israelitas moris fuit, Baalis [?: stat-- ] osculari. 1. Reg. 19: et vitulos Samariae, Oseae 13. Iam [?: f-- ] a cultu divino, sive ab illa testificatione subiectione, qua solebant se Orientales regibus suis subiicere, sumpserit suam locutionem David: iubet Psal 2 osculans lium Dei, qui sit futurus Meschias, servator mundi. id est, eum non solum pro Deo ac creatore suo agnoscere, sed et pro redemptore, rege ac servatore totius [?: ] di. Idem igitur est ibi, Osculamini filium ac, Subiicite vos ei sincero corde, et credite in eum, seu confidite [?: ] eum, ut ibidem est. Apud Iudaeos usitatum fuit, ut amici sese invicem osculo exciperent: tametsi et apud Persas, teste Xenophonte in Cyri paedia, et [?: Herod- ] Clio, Sic Iudas osculo salutat Dominum: et Christus dicit ad Pharisaeum Luc. 7, Osculum non dedisti mihi haec non desiit osculari pedes meos. Paulus [?: quoqu- ] [?: ] quoties hanc locutionem repetit: Salutate vos [?: invi-- ] osculo sancto, Rom. 16. 1. Cor. 16. 2. Cor. 13. 1. Thess 5. denique Petrus 1. 5. Vocant autem Osculum sanctum, sinceram salutationem, ac exChristiana dilectione profectam. In primitiva quoque Ecclesia, teste Iustino in Apologia secunda, moris fuit, ut Christiani sub finem publicae Liturgiae sese invicem oscularentur, dicentes: [?: P-- ] tibi frater. Qui ritus postea mutatus est in osculationem circumgestatae imagunculae crucis, aut aliquarum reliquiarum, ut nunc in Papatu fieri videmus, quam [?: P- ] ficale nominant. Ab hac osculandi amicos consuetudine, sumpta est illa sequentia Prov. 27, Meliores sunt [p. 417] column 809/810 [?: -gae ] diligentis, quam fraudulenta oscula odio habentis. id est, omnis generis blanditiae, officia et beneficia. Legimus Luc. 15, patrem exosculatum esse perditum il [?: ] filium poenitentiam agentem: et presbyteros Ephebos Paulum, postremo eis valedicentem. Elisaeus vocatus ab Elia, vel tantum pallio tactus, petit ut sibi [?: li-- ] osculari patrem et matrem: id est, illis dato osculo [?: -aledicere ] , quod et facit, addito insuper sacrificio, et unicorum convivio. De loco Gen. 41. ubi dicit Pharao ad Iosephum, Osculabitur os tuum universus populus meus, dixi paulo ante. Sensus autem idem est, ac si [?: --ceret ] : Populus meus summa promptitudine te reverebitur, se tibi subiiciet, et tui oris praescripta [?: exeque-r ] Psal. 85, est elegans hypotyposis, aut etiam prosopopoeis, describens felicia tempora Meschiae: Misericordia et veritas obviaverunt sibi invicem, iustitia et ex sese invicem osculatae sunt. Veritas de terra germinuit, et iustitia de caelo prospexit: Deus largietur bonum, et terra nostra proferet fructum suum: Iustitia ante [?: -um ] ambulabit, et ponit in via gressus eius. Ubi videtur sensus esse, maximam copiam istorum summorum bonorum fore tempore Meschiae. Non autem sine causa, alia Deo, alia hominibus tribuit. Nam ex misericordia Dei homines deducuntur ad sui agnitionem, ad poenitentiam, veramque contritionem ac fidem, quae etiam [?: -lterius ] apprehendit misericordiam Dei: unde sequitur, ac veluti nascitur iustificatio quae denique gignit pa [?: -tem ] in corde nostro. De veritate illa misericordiam Dei apprehendente dicit David: Beatus, in cuius spiritu non [?: -st ] inventus dolus. Sic severitas ac misericordia osculantur, dum misericordia tum efficit veritatem, tum et [?: ] obea apprehenditur. De iustitia vero et pace inquit Paulus: Iustificati fide pacem habemus. Osculari igitur sese invicem dicuntur, dum iustitia pacem efficit. De Amalasuinta regina Longobardorum, lepida Historia, et huic instituto conveniens narratur: quod cum post mortem regis carens liberis, prudenter ac graviter regeret regnum, et a subditis magnifieret, tandemque [?: ] a proceribus oblata esset libera facultas eligendi ex proceribus regem, eique nubendi: illam quendam caeteris praestantiorem accersivisse, qui putans se vocari ad aliquod negocium regni, obviam prodeunte ei regina, de equo desilierit, seque incuruârit, osculaturus eius manum. Cui illa subridens responderit, Non manum, sed faciem oportere eum osculari: indicans, eum non iam subditum, sed maritum regemque fore. Ab hac osculandi regum manus, aut etiam pedes, consuetudine, sumpsit Antichristus suae superbiae et tyrannidis symbolum, quod summos quoque reges ac monarchas adigit ad suorum pedum oscula: sicut illi etiam multi salutationis loco adscribunt, devota pedum oscula beatorum. Hispani quoque moris habent in suis salutationibus ac maledictionibus dicere, Baso tes vostres mans: aut, baso tes vostras podas, Osculor tuas manus aut pedes.

OSSA, ob duriciem aliquid firmum ac validum notant. Genes. 49, Isaschar asinus ossis iacebit inter duas Marcinas. id est, firmus robustusque erit. Sic Psal. 53. Dominus dissipabit ossa obsidentis te. idest, Omnem vim ac robur adversariorum tuorum, perinde ac si per omnes campos ac regiones circum quaque caesorum hostium [?: ] disiecta essent: ut solet in conflictibus fieri. Cum aliquis dicitur alterius os et caro esse, magna quaedam propinquitas ac consanguinitas ei cum altero intercedere intelligitur. Sic Gen. 29 dicit Laban ad Iacob, Os meum es, et caro mea. Sic et Germani dicunt, du bist mein fleisch und blutt. Sic et Abimelech Iud. 9, ad optimates Sy [?: ] : Os vestrum et caro vestra sum. Sic et David loquitur ad proceres Iehuda, 2. Sam. 19. Et omnes Israelitae ad David, 1. Par. 11, captantes hoc nomine eius benevolentiam, quod esset ex iisdem parentibus Iacobo, Isaaco et Abrahamo. Multo vero maior coniunctio significatur hac phrasi Genes. 1 et Eph. 5, cum uxor dicitur esse caro et os viri. Denique omnium maxima et longe mysticissima, cum omnes pii dicuntur esse caro et os Christi, eiusque membra. Porro quia ossa sunt quasi fundamentum corporis humani, ac in eis potissimum vita hominis haeret, ideo crebrae inde locutiones sumuntur. Alias dicuntur Ossa benedicere Deo, ut Psalm. 35, Omnia ossa mea dicent, Domine quis est similis tibi, qui eripis pauperem a fortiori se? pro, Ego sic te medullitus celebrabo. Alias exiccari aut arescere dicuntur Ossa, quod est summae imbecillitatis ac deficientis vitae, cum humidum radicale ex ossibus et medullis deficit. Proverb. 17. Spiritus tristis exiccat ossa. Psal. 102, Ossa mea sicut cremium aruerunt. Contra etiam humectari dicuntur ossa, Proverb. 3, Timor et fiducia Dei erunt irrigatio ossium tuorum. et 15. Fama bona impinguat ossa. Simile huic est illud Isaiae 66, Ossa vestra sicut herba florebunt. et Psal. 51, Exultabunt ossa humiliata. Psal. 141, Sicut scindens ligna dissipata sunt ossa nostra in ore sepulchri: id est qui in extrema pericula, et veluti ad mortem ipsam adducti sumus. Vel forte loquitur de aliis iam ex populo Dei interfectis. Confringere ossa, sumptum a feris bestiis, quae-capta animalia non solum occidunt, sed etiam ossa ipsorum comminuunt. Sic dicit Bileam Israelitas comesturos hostes suos, et ossa eorum confracturos, Num. 24. Ossa perturbari, inveterascere, marcescere, et etiam dispergi, est extreme aliquem debilitare. Iob 4. 33. Psal. 6. 32. 53. 140. Idem est, Non est pax ossibus meis: Ps. 38. Ossa aliquorum dissipari, alicubi significat eo facto tum ipsos quorum ossa sunt, ea ratione contumelia affici extrema, tum et loca prophanari. 1 Reg. 13 Ossa hominum super altare hoc incendent. Quam prophetiam postea Iosias rex perfecto hoc opere, 2. Reg. 23 implevit. Sic et Ieremias praedicit, ossa regis, principum, sacerdotum, et pseudoprophetarum de sepulchris eruenda esse et in aperto dissipanda: cap. 8, et Ezech. 6. Ossa mea dinumeraverunt, Psal. 22. id est, ita me distenderunt in cruce, ut appareant omnia ossa mea. Ibidem etiam dissipata esse dicuntur ossa Christi, quia nerui et ligamina erant debilitata, et ossa loco mota in illo tam tristi supplicio. Spiritus carnem et ossa non habet, Luc. 24. id est, videtis me hic vere ac corporaliter praesentem esse: non esse spectrum quoddam, ut nos opinamini: quod ex palpatione ossium et carnis meae iudicare potestis. Sicut gladius in ossibus meis, cum exprobrarunt mihi dicentes: Ubi est Deus tuus? Psal. 42. pro, perinde acerbum dolorem mihi attulit. Eadem ratione dicit Symeon ad D. Virginem: Tuam ipsius animam per transibit gladius.

OSTENDERE, pro, re ipsa alicui aliquid boni aut mali dare, aut efficere: quod et Augustinus in lib. de Locutionibus Hebraeis monet. Sicut solent apud Hebraeos, praesertim verba noticiae crebro, pro verbis rerum ipsarum poni tale est, Videre bona aut mala, aut mortem: item gustare. ut alibi de hac re prolixe dissertum est. Psal. 71. Ostendisti mihi angustias multas et malas: pro, experiri ac perpeti me fecisti eas. Sic Psal. 60, Ostendisti populo tuo dura. 2. Tim. 4. Alexander faber aerarius multa mihi ostendit mala Gen. 50. Redditione reddet nobis omnia mala quae ostendimus ei. Contra, etiam de bonarum rerum communicatione dicitur Iohan. 10, Multa bona opera ostendi vobis a patre meo. id est, praestiti vobis multa beneficia a patre impetrata, aut cooperante mihi simul patre. Sic Psal. 4 dicitur, Quis ostendet nobis bonum? pro, dabit aut communicabit nobis bonum. Sic et Graeci ac Germani aliquando loquuntur. Vicinae sunt huic Hebraismo phrases, Exhibere alicui molestias, curas, dolores, etc. Habacuc cap. 1 suae prophetiae orat, inquiens: Quare facis me videre iniquitatem, et [p. 418] column 811/812 ostendis mihi laborem? id est, pateris me in hisce tantis miseriis et iniuriis versari. Ostendere duces contra solem, Num. 25: tametsi ibi non tam sit ostendere, ut Vulgata habet, quam simpliciter suspendere propalam. Ostendere Deum faciem suam nobis, est eum nos benigno vultu aspicere: seu, eum misereri nostri, nosque liberare. Ostendere Deum misericordiam aut benignitatem alicui, est, ei reipsa benefacere. Psalmo 85. Ostendam illi salutare meum: id est, feram illi opem. Psalmo 91. Sic et Rom. 3, Ad ostensionem iustitiae suae: significat realem exhibitionem. Eodem modo et manifestatio Spiritus accipitur 1. Corinth. 12, pro exhibitione ipsius Spiritus, qui tamen ex externis donis cognoscitur.

OSTIUM, per metaphoram apud Hebraeos perinde occasionem et commoditatem agendae alicuius rei significat, sicut apud Latinos fenestra. 1. Cor. 16. Nam ostium est mihi apertum magnum et efficax, et adversarii multi. Sic et Coloss. 4 usurpatur: Orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis, ut loquamur mysterium sermonis. Tametsi hoc quidam referant ad apertionem oris Paulini: sicut illud Eph. 6, de quo dictum est supra in vocabulo Oris. Sic et 2. Corinth. 2, haec phrasis usurpatur: Cum esset mihi ostium apertum per Dominum. Aperire gentibus ostium fidei, itidem per metaphoram alteri vicinam significat, eas admittere ad fidem. Apoc. 3, Ecce dedi ostium apertum coram te. id est, aditum ad placandum Deum, et ad poenitentiam. Iohan. 10, Christus se vocat ostium ad oves. Et ait, Omnes eos esse fures et latrones, qui per hoc ostium non intrent. Est itidem metaphora. Causa eius est, quia per Christum habetur aditus tum ad cognitionem, tum et ad gratiam patris, et denique ad omnia dona spiritus, omnemque aedificationem in Ecclesia Dei. Praeterea nisi quis per Christum, eius doctrinam et passionem, veniat ad pascendas oves, necessario eas perdit, sive sit tantum Legis doctor, sive etiam magis pestilentes doctrinas errorum afferat. Pone Domine custodiam ori meo, et ostium labiorum meorum conserva. Psal. 141. id est, Custodine quid impii dicam, aut cogitem saltem. Ostium verborum tuorum illuminat, Psal. 119. id est, ipsa prima rudimenta doctrinae tuae multum lucis afferunt, nedum solida cognitio eius, seu (ut ita dicamus) intima adyta.

OVIS, per metaphoram significat hominem praesertim colentem Deum, tum in Veteri, tum et in Novo testamento. Causae huius figurae, seu conditiones ac proprietates, quibus conveniunt, multae sunt: placiditas et patientia, imprudentia aut stoliditas, praesertim in malis rebus, quia filii huius seculi sunt sapientiores quam filii lucis: quod facile utrique nisi adsit cura pastoris, seducantur: quod vocem sui pastoris diligenter observent, ipsumque pastorem quasi agnoscant et ament: quod perinde habent atrocem adversarium sitque etiam inter lupum et Satanam utriusque hostes similitudo: et denique, quod perinde magna cura indigent: quodque pii a Christo foventur ac amantur, sicut oves solent a bonis pastoribus, praesertim in illis regionibus summa cura foveri, et quasi delicatissime tractari. Sic et olim reges, pastores populorum sunt ab Homero et aliis vocati. Psal. 80, O` pastor Israelis, qui ducis tanquam oves Ioseph Et praecedenti Psalmo habetur: Nos autem populus tuus et oves pascuae tuae. Psalm. 119. Erravi sicut ovis amissa, quaere me Domine Deus. Isaiae 13: Et erit sicut cervus et sicut oves dispersae, et non est qui congreget. Oves cibi et mactationis Psalmo 44, Queruntur pii, se perpetuo cruci subiectos esse, et subinde alium post alium iugulari, ut oves ad mactationem et culinam destinatae sine ulla misericordia alia post aliam mactantur et excoriantur. Christus Isaiae 53, in sua passione ob summam patientiam confortur cum one, dum ligatur et tondetur patienter tacente. Contra impii, ob audaciam et impatientiam, petulantiam, pastorisque sui neglectionem, per hircos denotantur et depinguntur Matth. 25. Dicetur aliquid etiam postea in voce Pastoris, quod ad huius vocis explicationem faciat. Non raro in prophetis tantum ipsa epitheta ponuntur, non adiecto nomine ovis, sed solum subintellecto. Ezek. 34: Amissam quaeram, propulsam reducam, confractam obligabo, aegrotam sanabo, scilicet ovem. Lupos in ovillis pella vocat Christus seductores, foris vitae honestae simulatione et specie sanae doctrinae oves Christi lacerantes Dicit eos foris quidem prae se ferre ovillam probitatem, et professionem vocis caelestis, cum sint intus lupi [?: ] paces. Epistola ad Hebraeos ait, pios olim oberrasse in solitudinibus, in pellibus ovillis et caprinis, male [?: -ctatos ] et destitutos omnibus commodis: nimirum qui ob furorem et persequutionem tyrannorum in solitudines aufugerunt, et ibi sese qualicunque victu ac vestitu misere sustentarunt: quos sicut mundus indignos iudicavit qui apud se viverent, ita revera ille fuit indignus qui eorum officiis ac doctrina praesentiaque frueretur.

OVA aspidum excludere, est impios iniustos ac sceleratos conatus in opus producere. Sic propheta Isaiae cap. 59, de sui temporis perditissimis moribus queritur, quod omnes illorum hominum, atque adeo etiam omnium renatorum cogitationes, actiones et conatus, fuerint et sint vel telae aranearum: id est, nullius momenti res: vel etiam ova aspidum, id est, res longe perniciosissimae, quae et per se sint plenae veneno, et tandem excludant basiliscum. Porro rex Assyrius gloriatur, se universam terram spoliasse et rapuisse: sicut ova deserta, et ab ave matre non defensa, nullo negocio aut periculo ab inveniente auferuntur.

P

PABULUM, nota vox, significat cibum aut alimentum pecudum. Levit. 3, Oblitiones exurendae dicuntur pabulum ignis, quia ignis etiam suo quodam alimento sustentatur. Dan. 4 dicitur derege Nabuchodonosore in brutum animal commutato, quod cum feris erit pabulum eius: id est, pascetur ut brutum, herba et foliis arborum.

PACATUS dicitur Latinis, qui aliis molestus ac infestus non est. Sed in Sacris, qui summa rerum suarum tranquillitate, sine omni cruce ac calamitate securus vivit. Ac plerumque impium significat. Tales enim obliviscuntur Dei et proximi. Iob 12. Ut lampas contempta est cogitationi pacati, qui paratus est ad lapsus pedit, pro, felicis, et viventis in summa tranquillitate, qui miseros periclitantesque negligit. Sic Psal. 63. Isti impii et pacati seculi multiplicant divitias. id est, qui in hoc seculo securissima pace perfruuntur. Iob 23, Cum [?: pacatam ] reddiderit animam impii. pro, cum concesserit ei [?: -re ] in summa tranquillitate. Dicitur tamen interdum et de piis. Ierem. 30, Pacatus ac felix erit, nec erit qui [?: ei ] exterreat. Fructus pacatissimus iustitiae, Hebr. 12, quo pacifer, aut salutaris: Omnis castigatio in praesens quidem videtur non gaudii, sed doloris, postea autem reddit exercitatis per eam fructum pacatissimum iustiticiae id est, commoda ingentia percipiunt honestae ac piae vitae, aliorumque bonorum.

PACIFICUS, post vocem Pacis exponetur.

PACTUM vox maxima ex parte exposita est in suo synonymo, voce Foederis. dicetur aliquid de ea etiam infra in voce Testamenti. nam in Hebraeo est plerunque [?: ] et eadem vox, nempe ברית Berith: quod Interpretes varie verterunt: LXX crebro διαθήκην , quod Vulgata [p. 419] column 813/814 porro Testamentum reddidit: Aquila, teste Hieronymo, συνθήκην . Quare iam tantum quasdam phrases huius hominis exponemus. Pactum salis, significat pactum firmum ac inviolabile, perduransque, vel etiam sacrosanctum. Ratio locutionis est, vel quia salita durant, et non putrefiunt: vel quia sal in omnibus sacrificiis adhibebatur, et porro pacta sacrificiis confirmabantur: ut pactum salis idem sonet ac sacrum, vel sacrificio confirmatum. Tali foedere promittit Deus Aaroni et eius posteris, omnes levationes sacrificiorum: Num. 18, ubi adiunctis verbis quasi semetipsum exponit dicens: Statuto perpetuo pactum salis perpetuum sit coram Domino. Tali pacto etiam Davidi tradidisse regnum Deus dicitur, 2. Par. 12, Nonne quod Iehova dedit regnum Davidi, illi et filiis eius pacto salis. id est, firmo ac immutabili, nempe tandem succedente ei Meschia. Aliquando pactum ferme proprie ipsas conditiones pacti significat, nempe sacram doctrinam, ad quam nos in hoc pacto cum primis obligamus. Omnes semitae Domini benignitas, et veritas custodientibus pactum eius, et testimonia eius. id est, mandata ac religionem eius. Sic supra in voce Foederis ostendimus, ipsum Decalogum interdum vocari foedus. Pactum pacis: Num. 25, Ecce do Pineae sacerdoti pactum pacis. id est, pactum aut promissionem, quod velim ei eiusque posteris dare pacem in ea dignitate, non perdere eos, aut movere loco tam cito. Ingredi pactum, idem quod inire foedus cum aliquo. Ezech. 16. Et ingressus sum pactum tecum. id est, inii coniugale foedus. Sic 2. Par. 15, Venerunt in pactum, quod quaererem Deum patrum suorum. Idem est etiam transire in pactum. Deuter. 29. Ut transeas in pactum Dei tui, et iusiurandum eius. Pactum cum die et nocte, pro ordinatione Dei, ut sit dierum ac noctium perpetua vicissitudo. Hierem. 33. Si potestis dissolvere pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit amplius dies ac nox in tempore suo: etiam pactum meum cum Davide servo meo solvetur, ne sit ei filius, qui regnet in solio eius: et pactum meum cum Levitis et sacerdotibus, ne sint innumeri. Eandem phrasin et paulo post repetit: ubi priore loco pactum significat ordinationem Dei, qua motus caelorum et temporum constituit, et veluti cum eis convenit, ut currant secundum normas ipsis praescriptas. Posteriore vero, promissionem factam Davidi, de perpetua successione posterorum, praesertim Meschiae. Deut. 5, Dominus Deus noster percussit nobiscum foedus in Horeb. non cum patribus nostris Dominus pepigit pactum istud, sed nobiscum: nobiscum in quam, qui hodie hic vivimus. Monet Moyses de instauratione foederis facta, ut ostendat, illos tanto magis obligari ad id foedus servandum. Qui pepigerunt pactum meum super sacrificio. pro, inierunt foedus adhibito sacrificio. Psal. 50. Polluere pactum: Psal. 55. Misit manum in pacificos suos, et prophanavit foedus suum. id est, faciendo contra veluti rupit, violavit et prophanavit foedus, quod debebat ut sacrosanctum servare. Sic Hebr. 10 legitur: Qui sanguinem foederis, per quem sanctificatus fuit: prophanum duxerit. Sic Psal 89 Deus loquitur, Non prophanabo pactum meum, et quod egressum est de labiis meis non mutabo. Idem bis diversis verbis dicit. Foedera enim dum servantur, pro sacrosanctis haberi videntur: at cum violentur, contemni et nihili pendi, ut res nullius momenta profanaque videntur. Praecepit in seculum pactum suum, [?: ] id est, ordinavit, sanxit, promisit, ita ut sit perpetui ratum ac firmum. dicitur idem etiam pactum seculi Gen. 17. Renunciavit vobis pactum: id est, conditiones pacti, Deut. 4. Pactum statuere, Gen. 6, et Levit. 26. pro ratum ac firmum habere, et praestare quod quis in pacto aut foedere promisit. Pactum aut foedus cum lapidibus, Iob 5: supra in voce Foederis exposui. In pactum transire et venire idem sunt, ut paulo ante ostendi. Credo vero phrasin esse sumptam ab illo ritu, qui Gen. 15, et Ier. 34 describitur, ubi sancientes foedus pertransibant inter dissecta animalia. Sic Macedon. reges, teste Livio et Curtio, obligabant sibi suos exercitus. Alias huius vocis phrases vide in Foedere. cum enim una eademque sit vox Hebraea, nihil huc refert, sive per pactum, sive per foedus exponatur. Dicetur vero de hac voce et re, etiam in vocibus Sacramenti et Testamenti.

PAEDAGOGI metaphora Gal. 3 non est obscura, ubi dicitur Lex fuisse paedagogus in Christum: quia tum ceremoniae ac sacrificia, totusque ille externus cultus Christum veluti pinxit, aut digito ostentavit: tum etiam ipsa lex moralis, ostendendo morbum, medicum quaerere iussit, et adducendo in desperationem de sua operaria iustitia, aliam aliquam gratuitam iustitiam et servatorem quaerendum esse indicavit.

PAGINA, aut Pagella, vel etiam Tabella, reperitur Ierem. 36: quod cum coram rege essent lectae tres aut quatuor pagellae in volumine Ieremiae, concerpserit et exusserit illud rex. Putant ergo ibi poni pagellas quasi potentialiter pro tanta quantitate textus, quanta contineri queat in tribus aut quatuor pagellis: quia in volumine, ut fuerunt illa Hebraea, tantum una perpetuo cohaerens membrana tereti ligno superinvoluta, non sunt paginae. Posses tamen deletas tabellas metaphorice accipere, de columnis, quae in tali volumine esse solent, ut lectio sit facilior, nec sit infinita linearum longitudo.

PALATUM, sicut et os, labia ac lingua, non raro pro sermone ponuntur: ut solent aliquando instrumenta per metonymiam, pro ipsis rebus aut actionibus poni: Prov. 5, Lenius est oleo palatum extraneae. pro, mollior ac blandior est sermo eius quavis re longe mollissima. Sicut proxime praecesserat, Labia eius stillant mel. Dare ad peccandum palatum: Iob 30. Non dedi ad peccandum palatum meum, ad petendum in maledictione animam eius. id est, Non sum passus, ut os meum aliis dira imprecando peccaret. Palatum gustat cibum. pro, ipsius munus est, iudicare de saporib. Iob 34, Auris probat sermones, et palatum gustat cibum. Linguam adhaerere palato, est prorsus ac extreme debilitari, cum iam vel omnes vires desint homini: vel etiam humor in ore ita deficit, ut lingua quasi adglutinetur siccitate palato: ut etiam in pulvere et siccitate oris in magno aestu experimur vel benevalentes. Id malum Psaltes sibi imprecatur Psal. 137, si Hierosolymae obliviscatur. Sic Christus de sua passione queritur Psal. 22, et vates in Threnis queritur de sui populi extrema miseria, adeo ut etiam lactentium lingua palato haereat: quod indicat, tum matres ob famem lacte, tum infantes omni oris humore destitutos esse. Porro, haec eadem phrasis Ezech. 3, significat mutum reddere. in quit enim ibi Deus ad prophetam, Linguam tuam faciam haerere palato tuo, ut obmutescas, et non sis eis in virum arguentem. Et mox subiicit, Aperiam os tuum. Similis fere est illa locutio Poetae, Vox faucibus haesit: nisi quod ibi ex metu illud silentium oritur.

PALEA, cûm propter suam inanitatem, quia caret veris ac bonis granis: tum quia solet separari accurate a tritico: tum denique, quia exuri solet, per metaphoram impios significat. Matth. 3, Luc. 3. nam eae tres proprietates etiam in illis sunt: species inanis sine rei bonitate, distinctio a bonis in extrema die, et denique ultimum aeterni ignis exitium. Quia etiam palea ob suam levitatem facillime a vento tollitur, et temere quocunque in aquas aut solitudines abiicitur, ubi computrescat: ideo saepe impiorum interitum etiam temporarium depingit. Iob 21, Erunt impii sicut palea coram vento. Sic et Psal. 1: Erunt sicut palea aut gluma, quam proiicit ventus. Vide infra vocem STIPULA. Aliquando falsam doctrinam, aut alioqui humanas opiniones sua vanitate [p. 420] column 815/816 exprimit: ut cum Paulus 1. Corinth. 3 dicit. aliquos super fundamentum Christum extruere foenum, paleas aut lignum. Et Hierem. 23 iubet Deus separare verbum suum ab humanis figmentis, inquiens: Quid tritico cum paleis? id est, verbo Dei cum verbo hominum. Leviathan reputat ferrum ut paleam, Iob 41. id est, perinde non potest ferrum penetrare eius squamas, ut si esset palea. Leo paleas, ut bos, comedet: Isaiae 11, et 65: quo indicatur pax futura in regno Meschiae, et etiam pacatus animus, depositaque feritas conversorum: quia leo vivit ex praeda, et devorat alia animalia. Saevitiam igitur et latrocinium malorum exprimit. Sed postea commutata vita innocuus alimento paleae utetur, ut bos. Linire luto absque palea, ut Vulgata versio habet Ezeck. 13, est, inani consolatione ac sine verbo Dei fovere ac solari populum, eumque securum reddere imminente ruina poenae. Nam lutum sine paleis cum inter se non optime cohaereat, facile decidit, atque ita paries denudatur et cadit.

PALLIUM pilosum, olim erat vestitus prophetarum. Falsi igitur Prophetae, ut etiam ipso vestitu simplicioribus imponerent, eodem vestiebantur. Eos igitur tempore Meschiae patefaciendos, redarguendos, et confundendos esse, praedicit Zacharias cap. 13 inquiens: Et erit in die illa, confundentur Prophetae, unusquisque a visione sua, quam prophetavit, et non induentur pallio piloso, ut mentiantur. Sic etiam philosophi et eorum simiae pallia gestabant. Volenti auferre tunicam, etiam pallium concedendum esse, Christus docet Matth. 5. id est patienter multas et magnas iniurias perferendas esse: quia et scandala sint canenda, quae ex rixis oriuntur: et ea natura sit regni Christi, ut cives eius conformari domino suo oporteat. Sunt autem omnes illae locutiones proverbiales, quae non simpliciter et ad verbum intelligendae, accipiendae ac praestandae sunt: quod vel ex prima earum (Si quis te percusserit in dextram maxillam, obverte ei et sinistram) liquido animadverti potest. Significat enim hoc praeceptum, patienter multas iniurias ac contumelias esse perferendas.

PALMA, arbor est, ferens dactylos, suaves et salutares fructus. Eius naturam eam esse tradunt scriptores, ut quanto magis pondere deorsum trahatur, tanto erectior crescat: eoque symbolum esse solet infractae aut invictae virtutis, et etiam victoris, unde tot phrases Latinae ab hac voce ductae. Hoc etiam illo Virgiliano versu declaratur: ‘Tu ne cede malis, sed contra audentior ito. ’ Solet et victorum et martyrum picturis ac statuis addi, De ea et Psal. 92 canit, Iustus ut palma florebit. Et Apocal. 7, Et palmae in manibus eorum. Aliqui ob perpetuam viredinem hoc dictum esse putant. Forte etiam ob similem bonorum fructuum fertilitatem palmis comparantur. De natura autem palmae vide Gell. lib. 3 Noct. Attic. et Problemata Aristot. ac Plinium, et Dioscoridem. Palmam intervertere, convertit Erasmus Col. 3. De quo loco dixi in voce Bravium.

PALMAS Levare aut manus, precantium gestus est. Psal. 44, Si expandissemus palmas nostras ad deum alienum. id est, si invocavimus, aut adoravimus idola, seu falsum cultum.

PALMUS, pro brevi mensura ponitur. Isaiae 40. Quis mensuravit pugillo suo aquas, et caelos palmo mensuravit? id est, facile metitus est ut omnipotens, sicut homines rem parvam palmo metiuntur. Sic Psal. 39. Ecce palmum posuisti dies meos. id est, breve tempus vitae mihi das, sicut breves sunt res quae palmo mensurari queunt. Aliqui vertunt pugillos, quod idem est. Levare manus ad praecepta Dei, alii exponunt de obedientia reipsa mandatis Dei praestanda, quod Latini et Graeci dicunt Manus admovere: alii de gestu usitato erga rem valde desideratam ac charam. Levabo manus ad praecepta tua quae dilexi, et meditabor in statutis [?: ] Psalmo 119.

PALMES, est germen cuiuscunque arboris aut [?: -sti ] , Per metaphoram significat filios aut posteros. Isaiae 25. Sicut aestus in deserto tumultum alienorum humiliabis: aestus in umbra nubis palmitem tyrannorum humiliabit. Id est, posteros tyrannorum perinde affligat ac gravis aestus palmitem in loco arenoso ac sicco exhaustum incurvat, et flaccidum reddit. Vicina est haec metaphora, quod Christus Iohan. 15 dicit se quidem esse vitem, Apostolos piosque alios palmites, et caelestem patrem suum agricolam: qua metaphora ac similitudine inter alia etiam docuit Dominus, nos perinde nihil sine ipso posse, omniaque ab eo habere, ut palmes nascitur ex vite, alitur ab ea, et omnem fructificandi vim obea percipit, ita ut et esse suum, et omnem bonam [?: ] agendi ab ea sola habeat. Sic et pii tum nascuntur ex Christo, aut ad bona opera conduntur: tum et omnem suam fructificationem soli huic viti debent, antea [?: ] tantum mortui existentes, sed etiam prorsus contrariam vitam agentes.

PALPARE, aliquando significat sensum tactus habere. Psal. 114. Manus habent, et non palpabunt pro, idola sensu tactus destituuntur. Gen. 27 dicitur Isaacum palpasse Iacobum, ut sensu tactus cognosceret, an esse vere pilosus, ut Esau. ubi palpare idem est quod contrectare. Sic et Lucae 24, cum Christus ad Apostolos inquit: Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet. Tenebrae palpabiles, Exod. 10 non ideo dicuntur, quia cum in eis oculis uti non possis palpando ac contrectando res cognoscendae sint: sed quia forte de Aegyptiae tenebrae fuerunt ita densa quadam caligine ac nebula condensatae, ut revera tactu deprehendi potuerint. Palpare in meridie, est spirituali quadam [?: m- ] caecitate feriri, ut quae manifestam et conspicuam verritatem vel in dogmatibus, vel etiam in agnoscenda [?: ] ac poenis Dei imminentibus, vel alioqui in rebus agendis cernere nequeat. Deut. 28. Percutiet quoque te Dominus amentia, caecitate et stupore cordis: eris palpans in meridie, sicut palpat caecus in tenebris. Eadem [?: p--sis ] , ac in eadem significatione, est etiam Iob 5, 12, et Isaiae 59. Vide locum Isaiae. nam is prolixe istam palpantem caecitatem depingit.

PALPEBRAE, idem quod oculi significare figurate crebro solent. Psal. 11, Oculi eius vident, palpebrae eius probant filios hominum: idem bis dicit. id est, Deus probe novit et expendit, quam pravi sint filii hominum contra pios. Proverb. 4, Oculi tui ad rectum respiciant et palpebrae tuae dirigant coram te, subintelliges, viam tuam. id est, vide ut summa cura pie vitam tuam insti-tuas. Non dare oculis somnum, et palpebris dormitationem, donec, etc. est, summo studio et attentione aliquid maturare, nec ad verbum plane accipi debet, sed per hoc signum, sedulum ardensque studium [?: intellig- ] Psal. 132. Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, donec invenero locum Domino et tabernacula magnifico Iacob. id est, non conquiescam, donec extruxero templum Domino. Sic Salomon praecipit, ne conquiescamus, donec nos ex [?: -re ] suscepta fideiussione explicemus: iisdem verbis ac locutionibus utens. Palpebrae aurorae, pro radiis [?: -tinis ] . Iob 41, Oculi eius sunt ut palpebrae aurorae. Depingit oculos Leviathan ignitos et fulgentes. Iob 3 Non videat palpebras aurorae nox illa. id est, non habeat finem serenum ac lucidum, exoriente in caelo claro aurora et sole Sic male dicit nocti, in qua natus erat.

PALUS, σκόλοψ . lignum praeacutum: a Paulo de quopiam spirituali calamitate 2. Corinth. 12 usurpatur: [?: ] alii aliter eam vocem vertunt et exponunt, alii stimulum [p. 421] column 817/818 alii surculum. Videtur autem omnino Paulus respexisse ad illud atrox et apud veteres valde usitatum genus supplicii, quo rei palo infigebantur, inserto per posteriora, et emergente per humeros aut scapulas: quo etiam nunc Turcicos plagiarios in finibus Christiani efficere solent: in quo si palus non vulneret cor aut arteriam tracheam, aliquando etiam per biduum aut triduum infixi vivunt. Tale quodpiam dirum supplicium [?: se ] circumgestare Paulus ibi indicat, sive fuerit aliqua prava concupiscentia, sive aliqui terrores ac perturbationes conscientiae, sive quicquid demum eiusmodi triste et acerbum. Neque enim facile est divinare aliquid certius: verisimile tamen est fuisse aliquos veteris Adami improbos motus, quibus Deus Paulum coarguere voluit innatae malitiae, ne putans se adeo sanctum iustumque esse, insolesceret. Paxillus, diminutivum a palo. Saepe fit huius vocis mentio in Sacris literis, cum in propriap, tum et in metaphorica significatione. Proprie autem acceptae duo aut tres primarii sunt usus eius rei. primum, in distendendo tentorio circum quaque pax illi terrae infiguntur, ad quos alligantur funes distendentes tentorium. Inde crebra est mentio paxillorum et [?: funium ] , item paxillorum tabernaculi, in Sacris literis. Secundo iubentur Israelitae Deut. 23, gestare paxillum in baltheo. id est, acuminatum lignum, quo egesta stercora terra obruerent. Postremo paxillus, aut clavus, vel ligneus vel ferreus, infigebatur parieti, ut in eo variae res quotidiano usu necessariae suspenderentur, quo, cum opus eis esset, ad manum haberentur. Sic Isaiae 22, [?: Elia-im ] thesaurarius per metaphoram vocatur paxillus in loco fideli aut firmo a Deo infixus, de quo omnis generis pulchra ac utilia instrumenta suspendenda sint: cuius tamen tandem fractione, id est, morte, omnia illa instrumenta sint casura, et confringenda. Qua metaphora aut similitudine indicatum fuit eius regimen, deposito impio Sobna, salutare regno Iudaico futurum, eiusque interitu magnum damnum venturum, quod tanto gubernatore essent destituti. Zach. 10 praedicuntur ex populo Iudaico prodituri anguli clavi, arcus et exactores, qui sint adversarios debellaturi. ubi per angulos intelligunt summos doctores, quales fuerunt Apostoli: per clavos vero, inferiores doctores, quorum opera ministerioque expungnatus et debellatus est mundus.

PALUS, paludis, nihil admodum obscuri in Sacris literis habet, nisi quod Ierem. 51, ubi modus capiendae Babylonis praedicitur, legitur, Paludes exustae sunt: quia scilicet Cyrus averso paulisper Euphrate in quendam veterem lacum, aut iam neglectam lacunam, per vineum eius arefactum in urbem noctu intravit. Ideo inquit ibi Propheta: Cursor ob viam cursori currit, et nuncius obviat nuncio, ut nunciet regi, quod capta sit civitas eius ab extremitate, et quod vada occupata sint, et exustae paludes, etc. Et mox dicit Deus: Ego arefaciam mare eius, et exiccabo fontem eius. Unde rectius verba Prophetae intelligi queunt, quae a multis male exponuntur. In illa exiccatione aluei proculdubio etiam prophetia Ieremiae contra Babylonem reperta est, quam [?: lubet ] Propheta Seraiam perlegere in Babylone, et alligato lapide in medium Euphratis abiicere, nimirum diligenter involutam, ne laederetur ab aqua. Qua ratione [?: -o ] magis Israelitarum Deus pro vero agnitus est. Est [?: vero ] hic notandum etiam illud, quod Diodorus Siculus in suis Antiquitatibus in eo correspondet Ieremiae, de perfecta eversione eius Babylonis quae tunc fuit: quanquam alii Historici diversum scribere videantur. inquit enim Diodorus Siculus lib. 3, cap. 1, suae fabulosae Historiae: Quae omnia postmodum Persarum reges subripuere, regiae et reliqua ornamenta, tum tempore consumpta sunt, tum ab hominibus deleta. Ipsius quoque Babyloniae parva quaedam portio superstat, maxima parte inter moenia cultui agrorum exposita, proculdubio et illa ipsa pars fuit postea demum nonnihil instaurata. Idem historicus consonat etiam in illa parte cum Ieremia, Daniele, et aliis Historicis, quod affirmat tunc regem Babylonis solenne convivium instruxisse. Quinetiam addit Diodorus, fuisse sacrum convivium, seu in honorem deorum celebratum: ut non sit mirum, eos vero ac vivo Deo Israelitarum, tunc Satana suos cultores impellente, maledixisse, et eius vasis abusos, tanquam nimirum victo a suis idolis, ut Daniel refert. Inquit enim Diodorus: Haec Sardanapalus ignorans, memor superioris fortunae, ad hilaritatem profusus, epulum militibus ex sacris, uniumque abunde praebuit, aliaque epulo accommodata. His intentis, Assyrius Arbaces, qui per transfugas hostium in castris negligentiam (ut qui vino ciboque gravati, somno quietique indulgebant) norat, noctu castra hostium expugnavit, atque acie instructi incompositos, parati imparatos adorti, multis interfectis, etc.

PANIS, לחם lechem, a comedendo aut consumendo dictus, per synecdochen significat omnem cibum. Cui aliquando additur nomen Aquae, aut etiam vini, quemvis potum denotans. Gen. 43. Non poterunt Aegyptii cum Hebraeis comedere panem. id est, cum eis comedere. Sic forte posset de omni cibo intelligi Psalmus 104. Panis fortificat cor hominis. Qui comedebat mecum panem, sustulit contra me calcaneum suum: Io hannis 13. Sic 2. Regum 6. Pone panem et aquam coram eis, ut comedant. id est, cibum et potum. Quare mox sequitur, Fecit eis convivium aut prandium magnum: ut facile intelligas, Regem eos variis cibis commode excepisse, iussu Prophetae. Sic Melchisedec esurienti et defatigato militi Abrahae depromit panem ac vinum. Innumera sunt plane huius phraseos exempla, lautum victum significantia. ut 2. Sam. 9 dicit David ad Mephibosech filium Ionathae: Tu comedes panem in mea mensa semper. Et Ierem. 52 cap. dicitur rex Ioiachim comedisse panem semper in mensa regis Evilmerodachi: ubi proculdubio per panem lautissimus victus intelligi debet. Sic et Iob 42, Comederunt panem in domo Iob. de lauto convivio intelligendum est. Aliquando tamen etiam tenuiorem victum vidotur significare: ut cum Isaiae 4, tristi tempore septem mulieres dicunt, Panem nostrum comedemus, et veste nostra induemur, etc. Comedere me facit panem, 2. Sam. 13. id est, porrigit mihi cibum. Aliquando, ut praesertim in oratione Dominica, significat omnia necessaria huic vitae, cum petimus nobis dari panem quotidianum: id est, res omnes quotidianae vitae necessarias. Caeterum vox Quotidianus panis, mox suo loco exponetur. Gen. 3. In sudore vultus tui comedes panem. id est, victitabis. Ratio locutionis huius est in synecdoche exposita, quod videlicet Hebraei soleant unum aliquod vel maxime principale, vel etiam caeteris magis conspicuum, pro tota specie, aut alioqui pro omnibus partibus ponere. Sed ad eam illud quoque adiice, quod etiam nunc in multis locis ac regionibus plus utantur pane in victu, quam in Germania, ubi simul plura fercula apponi solent: cum alibi saepe tantum unicum ferculum, aut aliquid pauxillum obsonii pani adiiciatur. Simili tamen modo Germani hac voce utuntur, cum dicunt, Einem das brot fur dem maul weckschneiden: oder, Er kan sein brot wol erwerben: id est, necessaria vitae. Panis per metaphoram significat Christo, spirituale alimentum, Iohan. 6. id est, meritum ac passionem corporis sui, seu iustitiam, ab eo obediendo et patiendo praestitam, quibus perinde alitur anima nostra ac vivificatur, ut corpus pane. Vocat vero ille semet suumque corpus panem caelestem, quia secundum utramque naturam est noster mediator et servator. Comedere autem eum panem, est (exponente [p. 422] column 819/820 ibidem ipsomet Domino) credere in eum, eove fide frui. Panis caelestis, aut angelorum ibidem, vocatur etiam Manna Israelitis olim datum: quia perinde eos aluit, eisve loco panis fuit. Metaphora igitur est. Panis interdum etiam res consumptibilis, aut quae prorsus in nostra potestate est, dicitur. Sic hostes suos Israelitae nominant, Num. 14, quos se facile victuros sperabant: Ne timeamus populum terrae, panis noster sunt. id est, facile vincemus et absumemus eos, perinde ac si essent panis noster. Non est haec metaphora dura, utpote quibus gladius et hostis vastans comedere dicantur lacham לחם et milchama, comestio bellum, quia est omnium rerum consumptio ac vastatio. Esurire panem: pro, caritatem annonae perpeti. Ierem. 42: In qua terra non videbimus bellum, et panem non esuriemus. Venire ad panem: id est, ad mensam, ad sumendum cibum: 1. Sam. 20. Panem mittere super faciem aquarum, Eccles. 11, aliqui de largienda pauperibus eleemosyna, aliqui de maritima negociatione exponunt, quod tales negociatores victum opesque suas mari credant, veluti seminantes eas spe metendi lucri. Panis absconditus: id est, in abscondito ac iniuste paratus. Intelligo de omnibus iniuste partis. Proverb. 8. intelligitur de adulterio. inquit enim ibi adultera: Aquae furtivae dulces sunt, et panis clandestinus. Talis est naturae nostrae perversitas: sicut et Poeta dicit, Venerem gaudere furtis. Sic et mox 20 dicit: Suavis est panis mendacii. Omnia nimirum iniusta nobis magis sapiunt. Panis afflictionis, aliquando significat victum tenuem, aliquando difficulter paratum, aliquando etiam in memoriam afflictionum sumptum. Deut. 16. Septem diebus comedes cum illo infermentato panem afflictionis. pro, renovantem tibi memoriam afflictionum Aegyptiarum. Panis doloris, Psal. 127, Frustra est vobis comedentibus panem doloris. id est, magnis curis, laboribus ac cruciatibus 9 partum: cum laeto animo, hilarique spe, reiecto moerore ac dolore, deberetis a Deo expectare victum, laborantes interea quantum possetis. Panis arctus, pro tenui, aut maligne praebito victu. 1. Reg. 22, pane arcto, et aqua arcta, aut afflictionis, iubet Achab cibari Micham, donec incolumis revertatur. Sic Isaiae 30: Dabit Dominus panem afflictionis, et aquam tribulationis. id est, charitatem corporalis et spiritualis alimenti. Panis Asser de terra pingui, Gen. 49. id est, fruetur fertili solo. Panis aliquando oblationes significat. Numer. 28: Panem in oblationibus meis custodietis: id est, recte ac legitime offeretis. Panis pro anima, id est victima, Oseae 9. Panis eorum pro anima eorum non veniat in domum Dei. id est, sacrificia quae offerunt pro expiatione animae, non erunt grata acceptaque Deo. Malach. 1, Panis Domini vilis. id est, adeps offerendus Domino. Panis facterum, Exod. 25 describitur. Dicitur autem forte ideo panis facierum, quia coram Domino, seu coram facie Domini propositus stabat. ideo etiam Septuaginta et Vulgata verterunt, panes propositionum. Panis hominum. Ezech. 24, significat cibum in luctu ab aliis missum. Vetatur enim ibi Propheta lugere uxorem morituram. Caeterum forma funebris luctus illius gentis ita describitur, quod soliti sint non uti coriaceis calceamentis diebus 30, nudis pedibus efferre et comitari funus: flebantque et lamentabantur, suam miseriam deplorantes, et mortuum celebrantes clara voce. Ostegebant panno lineo, et caput involvebant, praesertim in publicum prodeuntes. Aliquot vero ex praedictis ritibus, etiam in nominato Ezechielis hoc loco notantur. Panem impietatis comedere, Proverb. 4: id est, impie quaesitum: sicut Cicero dicit, qui scelere et maleficio pascuntur. Panis lachrymarum dicitur, quasi lachrymis commixtus: cum tanta est vis calamitatum ut etiam inter edendum flere ac lachrymari eogamur. Psal. 8, Pavisti eos pane lachrymarum, et potasti eos lachrymis copiosis. Panis mendaciorum, significat victum ac commoda fraude quaesita. Proverb. 20, Suavis est panis mendaciorum, sed postea replebitiur os eius lapillis. Sed cap. 23 significat alimentum non [?: -mum ] , vel potius insincero animo traditum. Panis pigritiae, pro victu qui ignavis contingit. Proverb. 31 dicitur de muliere forti, quod panem pigritiae non comedat: id est, non victitet ociosa sine labore, victu ab aliis [?: p--to ] fucorum instar fruens. Panis et aquae baculus, fulcrum, aut sustentaculum: id est, necessaria copia: quia perinde fulciat, hominem victus, sicut scipio. Levit. 26, Dum confregero vobis baculum panis? Sic Ezech. 5. 14. et saepe alias, Deus minatur se ablaturum esse baculum panis et aquae: id est, necessariam copiam aut alimentum. Panem abire de vasis, pro deficere ponitur, 1. Sam. 9. Panem alicui dicere, est, ei victum constituere. 1. Reg. 11. panem dare: Dominus visitavit populum suum, dando ei panem Ruth. 1 id est, copiam et vilitatem frugum, donatis [?: ---gis ] proventibus, eis tribuerat. Frange esurienti panem tuum, Isaiae 59. id est, distribue pauperibus eleemosynas. Panis de caelo: pro, caelesti. Panis vitae: id est, vivificat Iohan. 6. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod progreditur ex ore Dei. id est, non tantum istis usitatis cibis, et aliis commodis ac praesidiis homo sustentatur ac fovetur, etiam in ista corporali vita, ne dum in spirituali: sed potest et solet Deus mirabiliter praeter et contra secundas causas hominem sustentare, etiamsi deberet ei caelitus victum pluere, ut Israelitis Manna et carnes. Panis verus dicitur Christus Iohan. 6. non ratione substantiae, quod sit reipsa verus panis: sed ratione effectus, quia vere ac efficaciter, et ad illam veram perpetuoque perdurantem vitam alat. Sic etiam ibidem aliquanto post dicit, carnem suam vere esse cibum, et sanguinem suum vere esse potum. Panis filiorum, Matth. 15, et Mar. 7, significat panem filiis debitum, convenientem aut necessarium, quo filii alendi essent. Non intelligitis, nec meministis illos quinque panes, et septem panes: id est, illius satiationis tot milium hominum, paucis panibus factae? Rem, pro adiuncta actione ponit. Panis quem frangimus, nonne participatio corporis Christi est: et poculum quod benedicimus, nonne participatio sanguinis Christi est? Ubi, panis quem frangimus, et poculum cui benedicimus, idem prorsus valet, ac panis fractio seu esus, et poculi haustio. Eam igitur dici esse participationem, aut comestionem et haustionem corporis et sanguinis Domini. Argumentatur enim [?: ] ab ipsis elementis per se, sed a sumptione illorum: sicut mox dicit, Non potestis poculum Domini bibere, et poculum daemoniorum: mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum. Panem in regno Dei comedere, est, aeterna vita frui: Luc. 14, Beatus qui comedit panem in regno Dei.

PARABOLAE voce multum utitur Novum testamentum, et etiam Vulgata versio in veteri. Dicetur autem de voce Proverbii, Parabolae, Allegoriae, Aenigmatis, et [?: --narum ] , in Generalibus Regulis. Hîc tantum hoc breviter observetur, quod significat, sententiam aut doctrinam similitudine aliqua aliarum rerum vestitam ac propositi [?: ] παραβάλλειν , significat duas diversas res simul collocare, aut conferre: Ideo Cicero recte vertit παραβολὴν , collationem. Hebraicum quoque משל masal, significat similitudinem. Tametsi etiam dominari interdum notet, ut possit videri indicare dominantem sententiam, κυρίαν γνωμὴν , celebre et quasi authenticum dictum, aut vitae regulam. Non raro tamen etiam significat haec vox tum celebrem, tum et obscuram aliquam sententiam, tum denique aliquam gravem aut magni momenti orationem. Sententiosa dicta ac praecepta Salomonis. Parabolae משל Misle dicuntur, quae crebro vel similia vel dissimilia eis addita sunt. De gravi ac serio sermone haec exempla accipi possunt Iob 22. Addidit Iob assumere parabolam suam. id est, serium [p. 423] column 821/822 sermonem, et de magni momenti rebus. Sic Num. 23 et 24, Balaam dicitur assumpsisse parabolam suam: id est, magni momenti sermonem, et divinam prophetiam de rebus venturis longe maximis. Isaiae 14. Quomodo cessavit exactor, et cessavit aurum tributarium. ubi illam piorum laetam cantionem, beneficii divini celebrationem, et contra impios insultationem vocat Propheta parabolam. Eodem modo de gravissima doctrina accipitur. Psal. 49, Inclinabo ad parabolam aurem meam, Aperiam in cithara aenigma meum. id est, proponam longe gravissimam doctrinam, quam et ipse simulaudiam, seu erudiendi causa non alios tantum, sed et memetipsum. Sic recte de gravi doctrina et mirabilibus vetustatis divinae providentiae historiis accipi potest, quod Psal. 77 dicitur: Aperiam in parabolis os meum, et eloquar aenigmata antiqua. ubi tamen nihil parabolicum aut aenigmaticum est. Significat et gravem lamentationem, aut querelam. ut Mich. 2. In die illa assumet lamentator super vos parabolam, et lamentabitur lamentum lamentatione dicendo. In parabolam esse, dari aut [?: ] , est, fieri fabulam vulgi, ab omnibus derideri, et variis dicteriis exagitari. Ierem. 24: Dabo eos in [?: m-lum ] et omnibus regnis terrae in opprobrium, in parabolam, in fabulam et maledictionem in omnibus locis, ad quae expulero eos. pro, omnes eos deridebunt, subsannabunt, dicteriis ac scommatibus exagitabunt, et denique eorum calamitates in maledictionibus aut devotionibus usurpabunt, imprecantes aliquibus malum. Sic esse in parabolam et fabulam dicitur Deuter. 28, et 1. Reg. 9. Iob quoque de semetipso inquit cap. 27, Statuit me in parabolam populorum. id est, effecit me fabulam vulgi, ut omnes me falsis et acerbis dicteriis proscindant et lacerent. Idem valet haec vox et locutio Habac. 2. Non' ne omnes isti parabolam sument super eum, et sermonem aenigmaticum? id est, omnes ei insultabunt. Parabolizantes, dicuntur interdum autores parabolarum, qui eas invulgant, aut eis etiam delectantur: Num. 21. Ezech. 16. Sic Ezech. 18 capite Iudaei appellantur parabolizantes, quod multum illam parabolam iactabant, Deum iniustitiae accusantes: Patres comederunt vuas acerbas, et dentes filiorum obstupuerunt. Parabolice [?: lo-- ] , aliquando etiam obscure loqui significat. Ezech 20. An' non parabolice loquitur parabolas iste? id est, obscure et in parabolis loquitur. Ezech. 24 praecipit Deus Prophetae, inquiens: Paraboliza, aut utere sermone parabolico ad domum rebellionis. quod et facit, mox proposita similitudine ollae, carnium in eam congestarum, et ignis succensi. quibus Ierosolymae obsidionem depingit. Sicut spina in manu ebrii, ita parabola in ore stulti Prov. 26. id est, sicut ebrius gestans spinas, aut se aut alios laedit: ita stultus graves sententias aut dogmata eloquens aut tractans, sibi aut aliis obest, temere de maximis rebus pronunciando. In novo Testamento saepe utuntur hac voce Evangelistae, ac significat eis illas Christi similitudines, ubi sub sermone qui alias res pingere ac exprimere videtur, alia significantur ac docentur. Ab arbore fici discite parabolam, Matth. 24. id est, sumite picturam aut similitudinem spiritualis doctrinae de adventu iudicii et extremae diei. Hebrae. 11: Unde eum etiam in parabola recepit. id est, ex quibus mortuis, veluti specie ac similitudine quadam resurrectionis, eum recepit. Quasi dicat: Speciem quandam mortis Isaacus repraesentavit, cum fuit colligatus, et [?: ----m ] mactandus. Sic etiam speciem resurrectionis exhibuit, dum ex tam praesenti morte, praeter omnem spem, ac plane mirabiliter ad vitam revocatur. Periculum fuit imago mortis, et liberatio resurrectionis.

PARACLETUS, παράκλητος , idem plane est quod advocatus. Venit autem tum Latinae tum Graecae vocis etymologia ex eodem fonte, quia periclitantes in difficilioribus iudiciis accersunt, corrogant aut advocant patronos, qui sibi adsistant in iudicio. Nam et verbum Graecum παρακαλεῖν crebro significat accersere, adiungere, et quasi ad se vocare alium. Spiritus sanctus igitur a Christo Iohan. 14. 15 et 16 dicitur παράκλητος seu advocatus. Sunt vero officia advocati, clientem instruere quid eum facere oporteat, consolari seu animare, exhortari, et denique pro eo erga iudicem loqui ac intercedere. Sic et Spiritus sanctus nos docet, ducens in omnem veritatem: consolatur nos testimonium praebens, quôd filii Dei simus, eumque propitium habeamus: hortatur ac excitat nos, ne frigeamus, et ignavi simus in studio verae pietatis, rebusque recte agendis: ac denique intercedit pro nobis gemitibus inenarrabilibus, clamans assidue Abba pater. Dicitur et Christus ipse Paracletus, Iohan. 14: Rogabo patrem, et alium paracletum dabit vobis. Christus paracletus est, quia sua morte acquirit vitam, et tollit mortem: at Spiritus sanctus nobis Christi beneficia indicat et applicat, nosque regenerat. Sic 1. Iohan. 2, Habemus advocatum apud patrem. Ob eadem ista beneficia dicitur advocatus: praesertim autem, quod perpetuo apud patrem pro nobis intercedit.

PARADISUS, Graecis quemvis hortum cultiorem et amoeniorem significat. Xenophon dicit esse vocem Persicam. In Hebraeo valde rara est. Ideo cum Gen. 2 et 3 fiat mentio horti in Eden a Deo plantati, ut hominis sedes habitatioque esset: Septuaginta hortum illum voce Paradisi expresserunt, quia ille locus et vocatus est hortus, et fuit perinde reliqua terra cultior, sicut [?: am- ] nissimi voluptuariique horti reliqua terra cultiores sunt. Sic et postea Gen. 13 dicitur vallis Sodomae fuisse amoena et irrigua, sicut hortus Dei, aut paradisus Dei. Eodem vocabulo hortum Dei verterunt etiam Ezech. 28, et 31. Usus est hoc vocabulo Paradisi etiam liber qui vocatur Ecclesiasticus. Reperitur nihilominus haec vox etiam in Hebraeo textu. nam Eccles. cap. 2 inquit: Feci mihi hortos et paradisos, et plantavi in eis arbores omnigeni fructus. Ubi simul indicatur, paradisum esse locum consitum amoenissimis herbis, et arboribus fructiferis. Porro in Novo testamento translata est haec vox a Luca et Paulo ad illam beatam Dei et piorum sedem. nam Lucae 23 Christus dicit ad latronem dextrum, Hodie mecum eris in paradiso: id est, regno caelesti, et summa illa beatitudine. Paulus quoque eundem locum ac statum notasse hac voce videtur, cum 2. Corinth. 12 dicit se raptum fuisse in paradisum, usque in tertium caelum, ad Deum, ut ibi de Evangelio Christi et mysteriis Dei institueretur, seque ibi audivisse multa arcana et ineffabilia. Apoc. 2 dicitur, Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso: ubi idem ea vox valere videtur. pollicetur enim vincenti aeternam felicitatem. Porro ubi sit, fueritque Paradisus illa terrena, varie a Scriptoribus disputatur: quam controversiam definire, nec instituti, nec virium nostrarum est, praesertim cum constet per diluvium totius orbis terrarum faciem mutatam, atque adeo corruptam et perversam esse. Dictum tamen aliquid de eo est in voce Nili.

PARARE, קון Cun, aut קונן Conen Hebraice, significat singulari quadam diligentia, ordine ac ornatu disponere et fabricare. Psalm. 8, Lunam et stellas quas praeparasti. id est, magna firmitate ac elegantia [?: operi- ] fabricasti. Isaiae 2, et Mich. 4 est, quod in novissimis diebus erit praeparatus mons domus Domini in vertice montium: id est, Ecclesia et ministerium verbi ac vera religio erit solide constabilita, et divinitus ordinata, contra quam portae inferorum non poterunt praevalere. Psal. 9: Dominus paravit in iudicio thronum suum: id est, constabilivit. Psal. 112 legitur de pio: Praeparatum est cor eius fidens in Domino. id est, certa fide ac fiducia [p. 424] column 823/824 constabilitum: ut ex toto eo Psalmo apparet. Sed de hac locutione alias, in prima parte Libelli de Fide egi. Eandem praeparationem et promptitudinem cordis Psalmo quinquagesimoseptimo celebrat, et Psalmo quinquagesimoprimo David sibi a Deo precatur, inquiens: Spiritum firmum innova in visceribus meis. Paratus ad lapsum, Iob duodecimo: id est, pronus in ruinam. Baptista Matth. 3, iubens parare viam Domino, praecipit amoveri duo ingentia obstacula Christi, eiusque gratiae, nempe desperationem misericordiae Dei, et securitatem aut fiduciam propriae iustitiae: ideo accusat omnem humanam iustitiam, ut rem evanidam, florique similem: duo haec obstacula innuens per vallium elevationem, quae est, desperationis amotio, et montium depressionem, quae securitatem ac tumidam arrogantiam de propria iustitia significat. Perinde ergo Baptista praedicans poenitentiam, curat praeparari Messiae spiritualem viam in cordibus: sicut terrenis regibus sui praecursores, terrenas aut externas vias muniri, complanarique, atque adeo exornari, et necessariis quoque instrui festinanter praecipiunt. Sic et Parare populum Domino dicitur Lucae 1. Regnum caelorum aliquibus paratum esse a patre caelesti dicitur: id est, ordinatum, constitutum. Matthaei vigesimo et 25. Vide et infra PRAEPARARE.

PARASCEVE, infra ante PASCHA reperies.

PARCERE ori, Iob 7, est parce, leniter, breviter ac modeste loqui. Parcere virgae, Proverb. 24, est non castigare castigandum filium, aut alium. Sic Germani, Schon der rutten nicht De quo in Universalibus Regulis. Ab insolentiis aut superbis parce servo tuo, Psalm. 19. id est, parcens custodi me sive a talibus peccatis, sive a talibus persequutoribus. Animae alicuius non parcere, est eum tradere in exitium, Psalmo 78. Animae eorum non pepercit a morte. id est, pesti dedit, sicut mox sequitur. Parcere oculum alicui, aut super aliqua re, valde crebra phrasis est, quam supra in voce OCULI exposui. Genesis 45, Non parcat oculus supellectili vestrae. id est, ne curetis, si omnia non potestis asportare vobiscum, cum hic sitis satis opulentiae et omnium necessariorum reperturi. Peperci secundum verbum tuum, Num. 14. id est, condonavi peccata sicut petiisti.

PARDUS, in Scriptura nomine velocitatis et feritatis celebratur. Hab. 1, Velociores sunt pardis equi eius. De crudelitate eius habetur Oseae 13. Fui itaque eis tanquam leo, sicut pardus iuxta viam tritam. id est, perinde saevio in eos, sicut istae truculentissimae ferae.

PARENS uterque, et pater et mater, dicitur. Catachrestice autem, vel etiam synecdochice, parentes aut patres vocantur etiam avi, abavi, et omnes in universum maiores: quin et quicunque habent aliquod regimen, aut superioritatem supra nos, ut magistratus, doctores, et similes. Sic proculdubio accipienda est vox Parentum in 4 Decalogi praecepto, de qua catachresi in voce Filius dictum est, et paulo post in vocabulo Patris denuo dicetur.

PAREO, significat usitate obedio. Nonnun quam in Vulgata versione idem valet quod compareo, aut appareo. Matthaei 23, Monumenta foris parent hominibus speciosa: pro, videntur. Sic ibidem: Paretis hominibus iusti. 1. Reg. 17, Homo enim videt ea quae parent: id est, quae foris cernuntur. Matthaei 24, Parebit signum filii hominis: pro, conspicietur, apparebit. Verum Iacobi 4 usurpatur pro durare: Quid est vita vestra, nisi vapor ad modicum parens. id est, perdurans, existens, conspecta. Porro 1. Pet. 4 usurpatur pro quadam apparitione aut comparitione, cum vigore et bono statu coniuncta: Si iustus vix servatur, impius ubi parebit? id est, quomodo usquam salvus ac incolumis consistere aut existere poterit.

PARIES triplicem potissimûm metaphoram, aut etiam similitudinem praestat. Alias enim paries dealbatus, sicut et sepulchrum dealbatum, significat hypocritam, et praesertim falsum doctorem: potissimum, si se [?: ] tulo functionis suae iactet, qui foris videtur specie, sanctitate, titulis ac dignitate fulgere: cum intus sit [?: ple- ] spurcicia, errorum, ac impietatis, aut etiam lupus rapax. Sic usurpat hanc vocem Paulus contra impium Pontificem, Actorum 23 inquiens: Percutiet te Deus paries dealbate. Secundo, paries ruinosus dicitur de impiis, qui perin de transeuntium exitio, praesertim si quis ea innitatur, insidiantur. Psal. 62: Quousque insidiabimini hominibus, interficere conamini sicut paries inclinatus, et maceries impulsa? Tertio, parietem ruinosum linire, est, tum falsam doctrinam ac religionem inanibus sophismatibus ac coloribus pingere, et veluti fulcire conari: tum etiam homines imminente eis horribili Dei ira ac poenis, humanis figmentis consolari et securos reddere, persuadendo illis adesse favorem Dei ac pacem, cum adsit ira et poena, veluti ignis quidem consumens. Haec similitudo admodum prolixe Ezech. 13 tractatur et explicatur. vide totum illud Caput. Parietis artifices, 2. Sam. 2 vocantur latomi, et [?: fabri- ] rii. Parietes cordis, vocantur Hieremiae quarto praecordia, quin et latera ipsa, in quibus sub hypochondriis in magno moerore dolor sentitur, inquit enim Propheta de suo dolore in maxima calamitate populi: Ventrem meum doleo, et parietes cordis mei. Mingens ad parietem, est canis: de qua voce supra. Sic enim illi solent ad parietem, aut arborem, aut aliud aliquid elevatum proiicere urinam. Parietem nudabit clypeus: id est, clypei de pariete ad bellum rapientur, quod supra in voce NUDITATIS exposui. Spiritus tyrannorum sicut turbe deiiciens parietem, Isaiae 25: id est, furor [?: persecuto- ] tam valide ac furenter incumbit in exitium miserori, sicut violentissimus turbo, qui solet parietes, atque adeo ipsas etiam domos super homines evertere: sed tu Domine nos contra talem furorem defendis. Patietis septum, quo gentiles a Iudaeis separabantur, ac inter eos perpetuum dissidium fovebatur, dicitur Christus [?: ] passione amovisse, Ephes. 2. Quod quid sit, ibi mox explicatur: nempe ceremonialem et iudicialem legem Iudaeorum, per passionem eius antiquatam esse.

PARIO, alias obscuras locutiones efficit propia, alias figurata significatione. Prius de orientibus expropria significatione dicemus. In dolore paries filios, Gennesis tertio, significat omnes illas molestias conceptionis, gestationis, lactationis et educationis liberorum. Si hac nocte concepero et peperero filios, Ruth. 1. pro, si nunc statim nasceretur mihi filius, qui vos pro fratre, uti moris legisque est, ducere deberet, tamen nimis longum vobis foret expectare eius maturitatem. Donec sterilis peperit septem, et multos habens filios infirmata est: 1. Sam. 2: id est, donec Deo benedicente [?: ] rilis facta est valde fructifera: et contra, quae abundabat prole orbata est. Cerva in agro peperit et [?: des- ] Ierem. 14. id est, tanta erit siccitas et terra [?: nasce- ] inopia, ut cerva pariens prae fame neglectura sit [?: ] suum. Iam cogita, quis erit hominum status in tanta [?: ] ctus inopia? Caecus et claudus, praegnans et [?: pue-p- ] simul erunt, Hierem. 31. id est, varia et promiscua turba ex gentilibus convertetur. Per metaphoram porro non paucos Hebraismos efficit. Proverb. 27, Nescis quid ventura pariat dies. Filii venerunt usque ad matricem, et non adest vis pariendi: 2. Regum 19. Isaiae 37. pro, res adducta est in summum discrimen, nec cernimus ullum tantorum malorum exitum perinde ergo in media calamitate haeremus, ac si parturiens in ipso iam momento edendi foetus omnibus viribus destituatur, ubi maxime eam conari oporteret. Parere ventum, est nihil [p. 425] column 825/826 parere, nihil efficere aut proficere maximo conatu ac labore Isaiae 26: Concepimus, doluimus (sicut parturientes) sicut si peperissemus ventum, salutes non fecimus. pro, maximam calamitatem crucemque sustinemus, neque quicquam efficimus, proficimus, aut ex hisce miseriis evadimus, licet gravissime laboremus ac sudemus. Concipietis quisquilias, parietis stipulam, spiritus vester absumet vos: Isaiae 33. id est, inanes spes expugnandae Hierosolymae concipitis, et tamen nihil efficietis: sed ista ipsa consilia ac furor vester, quo contra Hierosolymam concitati estis, perdet vos. Concipiunt laborem, et pariunt vanitatem: Isaiae 59, Psalmo septimo, Iob 15.. Utraque vox significat tum culpam, tum poenam. Labor enim alias active, conatum malorum in aliorum miserias directum significat: alias laboriosum ac difficilem, passive. Sic et vanitas alias rem nullius momenti notat, alias ipsam iniquitatem: sicut et Latinis vanitas utrunque notat. Potest ergo sensus esse: Maximo ac laboriosissimo conatu nihil proficient, irritus erit eorum conatus, vel nil nisi malum ac peccatum patrant: vel denique impiis consiliis conatibusque noxia et prava opera efficiunt. Cupiditas concipiens parit peccatum: Iacob. 1. id est, pravi affectus ac veluti perpetui aestus originalis malitiae, concipientes aliquam pravam cogitationem ac consilium, tandem patrant pessimum externum opus. Priusquam pariat decretum, Zoph. 2. id est, priusquam Deus incipiat sententiam suam contra vos exequi: seu, ut alibi inquit, priusquam exarserit ira eius. Parere, pro spirituali filiorum seu fidelium partu accipitur. Isaiae sexagesimosexto: Antequam parturiat, peperit: et antequam ei veniat dolor, enixa est masculum. Quis audivit tale, et quis vidit huic simile? Nunquid corripietur terra die uno, aut nascetur gens vice una? Parturientis dolores et angustiae, valde crebro leguntur in Sacris literis: quibus summi et acerbissimi dolores ac moerores, calamitatesque notantur. Hieremias capite trigesimo quaerit, an etiam pariant viri? Quod si non pariunt, inquit, quare habent tristem speciem parturientium? id est, tristes sunt, dolent, gemunt, exclamant, etc. Hac eadem metaphora etiam Paulus Rom. 8 utitur, cum dicit, totam rerum naturam ingemiscere et parturire: id est, maximo cum dolore ac molestia expectare liberationem, parturientis instar. Filioli mei, quos iterum parturio, usque quo formetur Christus in vobis. id est, quos maximo dolore ac solicitudine conor in viam reducere. Vide et infra in voce Praegnans.

PARS, in Sacris literis non paucas obscuras significationes habet. Significat vero crebro, non minorem quantitatem de maiori sumptam, ut respondeat toti, ficut apud Mathematicos, et etiam in communi sermone: ut cum dicitur totum esse maius qualibet sua parte, et omnibus simul sumptis aequale. Sed plerunque idem quod portionem alicui convenientem, aut etiam commodum vel incommodum, praemium aut poenam alicui competentem: de qua significatione primo loco dicemus, habet enim et alias plures. Divino mandato olim accidit, ut terra Chananaea divideretur in tribus et familias Israeliticas. Inde coepit unusquisque sua bona, aut etiam mala, vocare suam partem. forte et Spiritus sanctus huius locutionis autor est: quia Deus ille longe maximus paterfamiliâs, unicuique distribuit mala ac bona, ut ei videtur, aut etiam ut unusquisque [?: me--- ] est. Genes. 14 dicit Abraham ad regem Sodomae, Se nolle quicquam de recepta praeda accipere: tantum socii sui Aner, Eschol et Mambre accipiant partem suam: id est, portionem sibi debitam. Ad praedictam divinam distributionem respicit et Abraham, cum ad divitem Epulonem Lucae 16 dicit, Memento quod acceperis bona tua in vita tua, et Lazarus mala, quasi dicat, tuam partem aut portionem. In hac significatione dicitur Deus pars aut portio Ecclesiae, seu populi sui: et vicissim pius populus, dicitur Dei pars aut sors. Sicut superius diximus de voce Clerus. Nam plerunque impii nihil hic relinquunt piis, nisi Deum: alia omnia sibi rapientes. Prioris exemplum est Psalmo 16: Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei. et Psalmo 73, Portio mea Dominus in aeternum. id est, omne bonum ac commodum, omnisque felicitas mea ex solo Deo meo pendet: ille est meus unicus thesaurus, et fons omnis boni. Thren. 3: Portio mea Deus, dixit anima mea: ideo sperabo in eum. Sic Psal. 142, Tu Deus es portio mea in terra viventium. id est, in altera demum vita expecto meam felicitatem. Exemplum posterioris est, quod Moyses dicit Deuter. 32. Nam portio Domini est populus eius, et funiculus haereditatis eius est Iacob. id est, solus hic populus vere colit, invocat et glorificat Deum. reliquae gentes colunt et glorificant diabolum. Portio aut pars Dei interdum ea praemia dicuntur, quae pii a Deo expectant: Iob 31. Quae enim portio Dei desuper, et quae haereditas Dei de excelsis? pro, [?: quae- ] nam merces obvenisset mihi, vel manet eos qui talia agunt? Aliquando simpliciter portio populi sancti, significat Deum, aut regnum eius, etiamsi nomen Dei non adiiciatur. Hierem: cap. 10, ubi dixisset quam vani et nihili sint dii gentium, subiecit: Non ut isti pars Iacob est. id est, Deus Israelis non est ita inane nomen. Quare mox sequitur: Sed est creator omnium, et Israel est virga haereditatis eius, cuius nomen est Dominus exercituum. Eadem prorsus verba sunt etiam cap. 51. Significat igitur nonnunquam pars Iacobi, Israelis, aut populi Dei, prorsus idem quod verus ac creator Deus. Contra, impiorum portio, idola et loca idololatriarum dicuntur: Isaiae 57. In politioribus lapidibus vallis pars tua, illi sunt sors tua. Nam fudisti eis libamen, et obtulisti hostias. Sic et in bonam partem dicitur Psal. 119, Portio mea Domine, dixi, custodire legem tuam. Pars impiorum, dicuntur variae poenae et castigationes temporariae et aeternae: Iob 2 et 27, Haec est pars hominis impii. id est, haesunt poenae. Psal. 10. Ignis, sulphur et spiritus procellarum, pars calicis impiorum: id est hisce praemiis Deus eos ornat et honorat. Sic Deus Hieremiae 13 dicit ad Iudaeos: Haec sors tua, et pars mensurae tuae est a me, dicit Dominus. Isaiae 17. Haec est pars praedantium nos, et sors diripientium nos. id est, sic illi castigabuntur a Deo. Sic et Demosthenes dicit, in communibus omnium gentium calamitatibus, etiam Atheniensibus suum ἐπιβάλλον μέρος , id est ratam, aut convenientem illis portionem contigisse. utiturque eodem vocabulo, quo perditus filius, suam portionem haereditatis poscens. Verba eius sunt haec: τὸ δὲ προσκροῦσαι, καὶ μὴ πανθ' ὡς ἠβουλόμεθα ἡμῖν συμβῆναι, τῆς τῶν ἄλλων ἀνθρώπων τύχης τὸ ἐπιβάλλον ἐφ' ἡμᾶς μέρος μετειληφέναι νομίζω τὴν πόλιν . Partem alicuius esse in aliqua re, est, eum illa potiri ac frui, sive bona sive mala sit. Ios. 22. Dicent cras filii vestri filiis nostris, Non est vobis pars in Iehova. pro, Iehova, eiusque religio, providentia ac beneficia, nihil ad vos pertinent. 2. Sam. 20, Non est nobis pars in Davide: id est, nihil ad nos David, eiusue imperium. Act. 8, Non est tibi pars, neque sors in verbo hoc. id est, Simon mage nihil ad te Evangelium et regnum caelorum pertinet, cum tuum cor non sit rectum coram Domino. Apoc. 20. Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima: in hoc non habebit potestatem mors secunda. Et mox sequenti: Pars eorum erit in stagno. id est, felix ille, qui in hac vita liberabitur morte spirituali per redemptorem Christum. Psalm. 141, Pars mea in terra viventium. Similis illa phrasis Latina est, Apud aliquem in aliqua parte haerere. Partem alicui, aut alicuius esse cum aliquo, est, eadem sorte ac conditione frui, sive bona sive mala, aut alioqui eis esse coniunctionem et [p. 426] column 827/828 societatem. Dan. 4, Pars eius erit cum feris. Matth. 24. et Lucae 12, Partem eius ponet cum hypocritis aut infidelibus: id est, perinde eum tractabit ut hypocritam et infidelem. Sic et Paulus loquitur Coloss. 1. Gratias agimus Deo patri, qui vos idoneos fecit ad partem sortis sanctorum in luce: id est, qui effecit ut sitis in eadem sorte, conditione ac felicitate cum aliis sanctis. Iohan. 13. Si non lavero pedes tuos, non habebis partem mecum in caelo. id est, carebis ea felicitate, qua ego cum aliis piis fruar illic. Coniunctionem porro in hisce exemplis denotat: 2. Cor. 6, Quae pars fideli cum infideli? pro, quid habent commune? quam coniunctionem aut similitudinem? Psal. 50, Partem tuam cum adulteris habes. Pars aliquando regionem aut loca significat. Sic saepe in Evangelistis dicitur Dominus ambulasse et docuisse in partibus Galilaeae, aut Tyri et Sidonis Paulus quoque Ephes. 4 dicit, Christum descendisse ad infimas partes terrae. Sic et Cic. lib. 3 ad Atticum, partes pro regione usurpat. Pars aliquando extremitatem notat. Iosuae 3 Cum fueritis ingressi partem aquae Iordanis. id est, extremitatem. Deut. 34, Usque ad australem partem. id est, extremitatem. Pars interdum latus significat: ut Exod 32, Tabulae erant scriptae ex utraque parte. Et Apoc. 1 et 2, Gladius ex utraque parte acutus, Sic et 22, Ex utraque parte fluminis. i. latere. Ezech. 1. Pennas in 4 partes habebat. Venire in parte haereditatis: Iosuae 13. id est, partem capere. Partes vulpium erunt. Psal. 63. id est, illis cedent in partem: pro, insepulti erunt, eoque a lupis et vulpibus denorabuntur. Sic ferme vulgari sermone, idque propemodum proverbialiter dicitur, Er wirdt dem hencker, oder den raben zu teil, Das verirrete schaff wird den wolfen zu teil. Partem sicuti partem comedent, Deut. 18. pro, legitimam partem, aut sicut caeteri quibus iusta pars debetur. Pars contingens, quadrans, conveniens aut debita alicui, seu rata portio eius, μέρος ἐπιβάλλον . Sic filius perditus dicit Lucae 16, Pater da mihi partem haereditatis. scilicet ad me spectantem, seu quantum mihi convenit aut debetur, legibusque definitum est, quantam portionem rerum suarum cogatur pater moriens relinquere filiis singulis, nisi iustam exhaeredandi eos causam habeat: quod si non faciat, testamentum non valere. Iurisprudentes vocant legitimam. At ille a vivo exigit, ac videtur simpliciter postulasse, quanta sibi conveniret, si pater sine testamento obiisset. Ex superioribus exemplis licet animadvertere, partem interdum quasi in se continere τὸ ἐπιβάλλον : id est, legitimam, convenientem aut iustam portionem. Psal. 17, A` viris de mundo, quorum pars est in hac vita. id est, qui tantum in hac vita suam felicitatem quaerunt, quibusque Deus in hac vita suum quasi demensum donat. Sic Abrahamus dicit ad divitem: Memento fili, quod acceperis bona tua in vita tua. id est, tuam portionem felicitatis.

PARTICIPO, modo partem accipio, aut fruor: modo, partem do. neque tamen semper participare idem valet, quod etymologia eius sonare videtur: id est, partem alicuius rei capio: sed simpliciter, percipio, potior et fruor aliqua re. Particeps nonnunquam idem quod socius, aut coniunctus aliquibus aliis, aut hominibus aut rebus. Psal. 119, Particeps ego sum omnium timentium te. Deus te oleo laeticiae unxit prae participibus tuis. Aliquando is dicitur, qui quapiam re potitur ac fruitur. 1. Cor. 9, Ut particeps Evangelii fiam.

PARASCEVE est (interprete Marco cap. 15) τὸ προσάββατον , dies praecedens Sabbatum: id est, dies Veneris, praesertim autem dies proxime praecedens Paschatis festum: ea nempe dies, cuius vespere incipiebant solennitatem festorum paschalium, et agnum paschalem comedebant. Dicta vero est Parasceve vocabulo Graeco, a praeparatione, eo quod diligeter se praeparabant ad tam solennem et sacrosanctam celebritatem, ante omnia diligentissime expurgantes et eliminantes omne fermentum, sicut eis Deus severissime praeceperat: et ex Christo ipso Apostoli quaerunt, ubi sibi velit praeparari Pascha. de hoc parasceve inquit Iohan. 19. Erat autem parasceve Paschae, hora circiter nona. Alias Parasceve ponitur pro ipso die Veneris, quo se ad Sabbathum recte celebrandum praeparabant: sed altera acceptio est celebrior.

PARVUS, et PARVULUS: infra post vocem PUER.

PASCHA פסח Hebraica vox, proprie transitum, praeteritionem, aut transilitionem significat: sed improprie plura habet significata. Primum enim significat ipsum angeli Dei transitum, aut transilitionem, qui interficiendo Aegyptiorum primogenita, transilivit, seu non adiit nec attigit domos Iudaeorum, ipsosque Iudaeos. Sic Exo. 12 usurpatur. Secundo, significat ipsum agnem paschalem, tunc et postea in memoriam tanti beneficii Dei mactatum et comesum. Tertio, illos dies festus, praesertim primum. Quarto, totam illam [?: celebrit-- ] et observatione. Postremo, Paulus etiam pro ipso Christo usurpat, qui per illum paschalem agnum significabatur. Caeterum ipsum verbum transiliendi omnino singularem quandam vim non tantum parcendi, sed et servandi habet. Isaiae 31, Sicut aves volantes proteget Dominus super Hierusalem, protegendo et liberando, transiliendo et servando. Non ergo simpliciter [?: transire-- ] transitus hac voce significatur: sed etiam benigna quaedam parsio, vel potius conservatio. Totius vero huius [?: ] forma et origo, ratioque institutionis, potissimum [?: ] Exodi describitur: ubi etiam exempla trium primarem significationum reperies. Quarta significatio, cum ipsam celebritatem totius actionis indicat, reperitur 2 Reg 23. ubi dicitur tale pascha esse a Iosia 18 anno sui regni colebratum, quale non fuerit celebratum inde a Iudicibus, et tempore praecedentium Regum. Porro, quintam significationem usurpat Paulus 1 Cor. 5 inquiens. Pascha nostrum immolatus est Christus. id est, verus ille Dei agnus, aversionem culpae et poenae a populo Dei efficiens, qui per Iudaicum illum paschalem agnum fuit significatus. Occidere, sacrificare, parare et comedere, pasches, de agno dicitur. Fieri pascha, et, Apud te facio pascha cum discipulis meis, Matth 26, ipsam celebritatem aut observationem totius ritus notat. Immolare pascha, Mar. 14, de agno intelligitur. Erat pascha, et azymorum dies, Mar. 14. In die solenni paschae, Lucae 2. Appropinquabat festum azymorum, quod dicitur Pascha, Lucae 22. ubiipsum festum paschatos etiam azymorum dicitur, quia eo tempore cogebantur comedere azyma, id est, pacem infermentatum. Christus comedit agnum paschalem pridie quam Iudaei: hoc colligunt esse factum [?: qui-- ] hebdomadae die, quam vulgo nunc vocamus diem Iovis: quia sequentem vocat Marcus παρασκευὴν τὴν προσάββατον , hoc est, diem praecedentem Sabbatum, quam [?: ] vulgo vocamus diem Veneris. Ratio ea fuit: quia [?: ] daei ob quandam traditionem maiorum nolebant [?: ] lebrare primam et celeberrimam diem paschalis sed die Veneris, ne eis duo longe maxime sacrosancta [?: ] sta continuarentur, quibus illis nephas esset vel mortuos sepelire, vel recentes cibos parare. Nam [?: vespe-- ] quo edebatur pascha, una cum nocte ad sequentem [?: ] pertinebat. Quare esus agni paschalis factus die Iovis a Christo, sequentem, hoc est Veneris diem faciebat colebrem. Christus igitur secundum praescriptum Dei celebravit pascha vespere incipientis diei 15 Lunae: [?: ] vero, ob supra indicatam traditionem, celebrarunt initio 16. ut eis paschalis et Sabbati celebritas una die per ageretur. vide Monsterum super Matthaeum Hebraicum. Tempora etiam paschalia considerentur. [?: P- ] mum Pascha in exitu Israelitarum ex Aegypto [?: ] [p. 427] column 829/830 [?: -utum ] est anno ab initio mundi 2453. A primo typicoque paschate instituto, seu ab exitu Israelitarum ex Aegypto usque verum Pascha nostrum, nempe usque ad passionem Christi agni pro nobis immolati 1542. Porro a primo paschate usque ad Pascha anni a nato Christo 1571 praeterierunt anni 3080. a conditione mundi iam numerantur anni 5533.

PASCERE verbum, praeter propriam significationem, habet etiam figuratas aliquot, potissimum autem metaphoricas. Primum enim hoc verbum transfertur ad regimen politicum: ut 2 Sam. 5. Dominus dixit ad te, Tu pasces populum meum Israel, Et tu eris dux super eum. Idem habetur et 1 Paral. 11. Sic et 2 Sam. 7, Iudicibus praecepi pascere populum meum Israel. Psal. 78, David depost foetantes adduxit, ut pasceret Iacob populam suum. Deinde ad Ecclesiasticum munus, curamque docendae Ecclesiae transfertur, quae gregi et pastoribus, ut suprâ in voce OVIS dixi, confertur. Hac metaphora plurimum passim Scriptura utitur, praesertim autem Ezech. 34 aliquoties inculcatur haec significatio: ubi Deus accusat sacerdotes, quod non pascant gregem suum ut deberent, sed tantum semetipsos saginent: polliceturque se velle gregem suum pascere. Sic Petrus 1 cap. 5 inquit: Pastores, precor, pascite gregem quipenes vos est, curam illius agentes etc. Hinc Pastores dicuntur: de qua voce paulo post. Hierem. 3. Daboque vobis pastores iuxta cor meum, qui vos pascant scientia et intelligentia. Pascere etiam castigare significat. Psa. 2, Pasces eos virga ferrea. i. punies, perdes. Pascere non raro perdere ac consumere indicat, quia pecora pascentia herbam, absumunt eam. Nam et Hebraei, sicut et Latini, dicunt, Animal pascit herbam. i. comedit. Mich. 5, Excitabimus contra Assur septem pastores, qui pascent terram eius gladio et terram Nembrotensibus. Sic Psal. 49. Sicut oves ad infernum seu exitium tendunt, mors pascet eos. i. perdet, absumet, sicut bruta absumunt herbam. Ex hac significatione venit et illa metaphora, Stultus pascit stulticiam: Prover. 15. i. ea fruitur, eamve sectatur. Ad hanc metaphoram pertinent et illae phrases, Pascere ventum, [?: -rem ] , cinerem. Isa. 44. Idololatra pascit cinerem, cor deceptum seducit eum. i. spiritualiter fruitur inani alimento, dum sperat et quaerit opem a suis idolis. Ephraim pascit ventum, et sectatur orientalem. Os. 12. i. inani spe alitur quaerens opem ab idolis et impiis gentilib. ab Assyriis et Aegyptiis. Dicitur et cotra Ventus aliquem pascere, sed in eodem sensu. Hic. 22, omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui ibunt in captivitatem. Pascere veritatem, iuxta prius indicatam metaphoram significat frui veritate. i. vero et infallibili alimento et victu aut reb. necessariis, quas Dominus tibi propitio animo prompte et constanter suppeditabit. Pascentur primogeniti pauperum, et inopes confidenter accubabunt, Isa 14. i. pauperes et esurientes spiritualiter saturabuntur verbo et gratia Dei, frustra contra furente Satana et mundo. Pascentur vitulus et ursus ac leo simul, Isa. 11 et 63 pro, in regno Messiae summa erit pax ac tranquillitas, nempe spiritualis, cordis et conscientiae. Pascere, per metaphoram, non tatum gubernatorib. et doctorib. tribuitur, sed etiam Deo: qui nos vere alit, non tantum externo, sed et interno alimento. Psal. 23, Dominus est pastor meus, non [?: -gebo ] : in loco pascuae accubare me fecit, ad aquas [?: re- ] duxit me. Isa. 40, Ipse quasi pastor gregem suum pa [?: ] , et brachio suo congregabit agnos, portabitque in [?: si-o ] , et foetas leniter ducet. Pascere interdum idem quod [?: ] , sicut et in Latino sermone: 1 Reg. 17. Praecepi [?: vi- ] Sareptamae, ut pascat Heliam. Mat. 6. Aves non laborant, et iupater caelestis pascit illas, Psa. 28, Pasce eos, et [?: ext-t ] educa eos usque in aeternum. Alieni pascent oves vestras, Is. 61 videtur dicere, adeo gloriosos et potentes fore Israelitas, ut sint alii quasi mancipia eorum. Sed simul hac voce indicat, multos praestantes doctores ex gentilibus [?: --it-ros ] .

PASCUA, PASCUAE: Utitur hac voce Vulgata versio, pro loco pastionis, seu pro pascuis, et etiam pro ipsa cura pascendi. Exemplum prioris est Psal. 23, In loco pascuae me collocavit. 1 Par. 4, Invenerunt ibi pascuas [?: -berrimas ] . Iob 39, Circumspicit montes pascuae suae, et virentia quaeque perquirit. Posterioris exemplum est Psa. 74, Quare exardescit ira tua in oves pascuae tuae. i. contra populum tuum, quem tu alis, et qui omnem suam felicitatem a te expectat, et a te solo pendet.

PASTOR, ut supra monui, alias politicum gubernatorem significat, ut Isa. 44, Ego dico Cyro, Pastor meus es tu. i. ego iam praedico et ordino eum fore monarcham meum. Hier. 49, Quis pastor stabit contra me? pro, quis rex suos contra me tueri poterit? Alias doctorem verum aut falsum notat, cuius innumera sunt exempla, praesertim in veteri, tametsi etia in novo Testamento. Involvet terram Aegypti, sicut amicitur pastor pallio suo. Hier. 43. i. [?: si- ] tibi convasabit praedam Aegypti, et auferet, sicut pastor in ingraturus res proprias suo arbitrio convasat, convoluit, vestes induit, et aufert. Mesa rex Moab erat pastor, 2 Reg. 3. pro, habebat amplissimam rem pecuariam. Ezech. 37. Servus quoque meus David erit rex eorum, et erit pastor unus super omnes istos: nempe Christus. sicut et Ioan. 10 praedicitur, omnes oves Dei sive ex gentilib. sive ex Iudaeis, unicum pastorem Christum habituras. Zach. 11 praedicitur venturus singularis quidam stultus pastor, qui sit [?: pessim- ] pasturus, aut potius perditurus gregem Domini. De eo tamen exclamat Propheta, ei poenas praedicens: O` pastor idolum, gladius super brachium eius, et super oculum dextrum eius. Nullus pastor perinde merito vocaturidolum, ac Antichristus: quia ille potissimum, non tantum falsam doctrina sparsit, sed etiam colendum et adorandum se omnib. ut Deum quendam obtrusit, ut 2 Thes. et in Daniele habetur: Possis commode idolum pastorem accommodare ad praesentes personatos pastores, qui solo titulo, mitris et baculo ac reditib. pastores sunt, quos tamen Deus deponit, ne pascant amplius. Percute pastorem, et dispergentur greges, Zach. 13. et Matth. 26 haec prophetia capto Christo completa est: et completur, quoties oves Dei privantur veris ac constantib. doctoribus. Zac. 11 est obscurus locus: Succidam tres pastores in menso uno. Quod dictum licet varie exponatur, tamen maxime apta videtur esse illa expositio, quod sub adventum Meschiae destituentur Iudaei suo politico gubernatore, propheta et vero sacerdote, succedentib. meris seductoribus. Pastor bonus, mercenarius, et denique perniciosus, qui furem aut lupum agit, describitur Ioan. 10, et saepe in prophetis. Pastores dicti sunt in Ecclesia illi, qui tum docendo, tum et propugnando populum, tum etiam oratione ac omni denique cura gregem Domini regunt, alunt, tuentur ac servant, ut solent boni pastores oves brutas: unde haec metaphora sumpta est. Pastor magnus, Heb. 3. Pastor et curator animarum nostrarum: 1 Petri 2. Et denique archipastor, aut princeps pastorum, 1 Petri 5, dicitur ipsemet Christus, qui solus est vere bonus pastor et summus pastor, cuiusque est proprie grex, qui solus per Spiritum sanctum pascit animas nostras, et alios inferiores pastores, veluti quosdam suos servulos Ecclesiae largitur ac mittit, Ephes. 4. Quo pulchre facit, quod Hiere. cap. 17 se profitetur huius pastoris servulum aut subpastorem, inquiens: Non recusavi, quo minus essem pastor post te: i. te veluti praeeunte mihi in pascendo, ego quoque adiuvarem, quantum possem, vel plantando, vel rigando: nam dare incrementum, tuum solius opus est. Contraria natura est illorum, de quibus Christus inquit: Quotquot venerunt ANTE me, fures et latrones sunt. Filii vestri erunt pastores in deserto 40 annis: Num. 14. pro, more pastorum oberrabunt.

Passer avicula, ob varias proprietates, similitudinis gratia in Sacris literis adhibetur. sicut vulgo a Germanis, [p. 428] column 831/832 ob astutiam et cautionem: ac a Latinis, ob salacitatem celebratur. Psal. 11. Quomodo dicitis animae meae, transuola in montem vestrum, aut vobis, sicut passer. Cuius similitudinis ea videtur esse ratio, quod sicut passer facile de loco in locum pellitur: sic vel seductores, vel etiam persecutores volebant depellere Davidem de vera religione, et sede sua ac Ecclesia. Hieronymus intelligit, ob prudentiam astutiamve passeris hoc dici. Psal. 84 dicit David, quod quemadmodum passer ac hirundo quaerat cupide, et valde amet locum nido, ubi pullos suos excludat et educet: sic etiam ipse summo desiderio cupiat esse ac vivere in vera Ecclesia ac religione, et omnino in cura, favore ac protectione Domini. quod alibi dicitur, habitare in monte aut tabernaculo Domini. Psal. 102, Sicut passer solitarius in tecto. Queritur pius homo in afflictione existens, ac inter alia comparat suas miserias passeri solitario in tecto. Est enim passer avicula gregalis, nec una sola oberrare solet. Cum igitur sola est, singulari quadam calamitate premi, ac veluti deseri ab aliis videtur. Psal. 124 legitur Anima nostra sicut passer evasit ex laqueo: Laqueus confractus est, et nos liberati sumus. id est, sicut passer aut alia avicula capta extremum exitium expectat: sic nos iam ad id destinati eramus. sed feliciter ac perfecte liberati sumus: sicut avicula semel evadens laqueum, non facile eo redibit. Prover. 26 comparatur iniusta maledictio passeri et hirundini avolanti, quae cum semel recessit, non facile amplius redit, nec scis quo pervenerit, ubi semel ex tuis oculis evanuerit: sic etiam mala imprecatio temere facta, evanescit, nec ad te insontem pervenit. Porro Christus volens curam caelestis patris circa nos monstrare, argumentatur a minori ad maius, sumpta collatione a vilissima avicula, cuius si Deus tantam curam gerat, ut eam alat ac conservet: multo magis sit pios, et iam filios suos factos, omnibus modis aliturus ac foturus.

PASSIO, et PATI, valde crebro ponitur pro supplicio affici: praesertim vero dicitur de Christi morte, atque adeo de tota illa humiliatione ac exinanitione, quam nostri caussa sustinuit, ex gloriosissima forma Dei, in ignominiosissimam servi, atque adeo peccatoris omnium maximi descendens. Haec passio saepe etiam mors et sanguis Christi vocatur, quia in hac passione sanguinem fundendo mortuus est. Est vero Hebraeis perusitatum, sanguinem pro violenta, et praesertim iniusta morte ponere, ut in voce SANGUINIS dicetur. Porro, qua ratione passione, morte ac sanguine Christi iustificari, salvari, redimi, mundari ac salvari dicamur, et quomodo passio eius nostra iustitia esse dicive queat, non est huius loci exponere. Dictum vero est de tota hac re in Libello maiore, titulo de Iustitia. Hac passione, dicit Epistola ad Hebr. cap. 2, Christum esse consummatum, aut perfectum factum, et ob eam gloria et honore coronatum, sicut et Philip. 2 dicitur. Passiones Christi vocantur etiam calamitates piorum, utpote qui membra sunt eius corporis, ut cum illi patiuntur, ipse pati videatur. 2 Corinth. 1. Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita etiam abundat per Christum consolatio nostra. Philip. 3, Societatem passionum Christi, conformatus morti ipsius. Colos. 1, Gaudeo in passionib. meis pro vobis, et suppleo defectus passionum Christi in carne mea, pro corpore ipsius, quod est Ecclesia. Sunt igitur duplices passiones Christi: alterae, quae tantum in ipsomet divina ordinatione peractae sunt, quae sunt plane perfectae et absolutae, solaeque fuerunt sufficientissima propitiatio et expiatio peccatorum nostrorum: alterae porro, quae divina ordinatione in membris eius ac corpore, quod est Ecclesia, peragi debent, dum omnia membra suo quodam modo ac mensura per crucem Christo capiti corformantur. Hae nondum sunt plane perfectae, sed quotidie earum defectus supplentur ac [?: perf- ] tur, et supplebuntur usque ad extremam diem. Sic Apoc. cap. 6 martyribus pro vindicta clamantib. respondetur, ut expectent, donec eorum conservi per martyrium ad eos veniant. Hasce igitur posteriores [?: ma-c-que ] mystici corporis Christi passiones Paulus dicit, in membris suis supplere. Earundem passionum 1 Petri 4 mentio fit. Tertio, Passiones vocantur omnes calamitates ac cruces piorum, 2 Timoth. 3. Quarto, pas siones non raro in novo Testamento significant [?: pr- ] affectus, et alios improbandos animi motus, quos [?: ] ginalis innataque malitia perpetuo in homine ciet sicut et Philosophi interdum vehementiores affectus πάθος passionem vocant. Dicuntur autem ideo passiones, quia simul affligunt et turbant hominem, ut licet ab eo agantur, tamen simul ex eis quaedam molesta passio etiam ad homines perveniat. Rom. 7. Cum essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, [?: ] gebant in membris nostris ad fructificandum morti: ubi internos illos pravos significari motus puto. Sed adscribam etiam alterius cuiusdam annotationem supra hunc locum, quo etiam vox πάθημα tanto magis explicetur. Affectiones peccatorum, τὰ παθήματα τῶν ἁμαρτιῶν . Pro eo quod videbatur Paulus scribere debuisse ἡ ἁμαρτία , substitur τὰ παθήματα τῶν ἁμαρτιῶν , affectiones peccatorum: i. motus ad peccandum sollicitantes, quicunque tandem illi sint. Id autem fecisse videtur duab. de causis. Una est, quia [?: q- ] ἁμαρτία sit feminini generis, non satis accommode illi [?: ] bui posse videbatur mariti persona. Altera, quod explicandum etiam fuit qua ratione peccatum cum marito conferatur. Itaque affectus peccatorum sunt tanquam aculeus [?: pecca- ] , per quem s. gignit in nobis carnis opera velut partus: quorum catalogus contexitur Galat. 5. Caeterum [?: d- ] quoque hic notanda sunt: nempe παθημάτων nomen apud Paulum multo latius patere, quam apud philosophos: ut qui illam etiam ipsam rationem peccato obnoxiam faciat, ii philosophi pro virtutis regula sibi proponunt. Alters, παθήματα dici quatenus mens ab illis afficitur, suntque ab ipso peccato ingenerati motus, quibus intellectus patiens (quem vocant) agitatur, totumque secum hominem rapit quod quidem annotandum fuit, ne quis miretur illis tribui ἐνέργειαν , i. agendi vim: quae tamen παθήματα , i. ad verbum, perpessiones dicuntur. Sed et hoc eodem nomine saepe apud Paulum intelliguntur, quaecunque pietatis causa fideles perpetiuntur, ut infra cap. 8. Alibi, nempe Gal. 5 coniunguntur παθήματα et ἐπιθυμίαι . Eadem igitur vox est etiam Gal. 5, παθήματα , passiones carnis. [?: ] enim: Qui sunt Christi, carnem crucifixerunt cum passionibus et cupiditatib. eius. 1 Thes. 4, Unusquisque [?: vestr- ] versetur non in passione cupiditatis, sicut gentes quae ignorant Deum. ubi passionem cupiditatis vocat ipsam avariciam, sive habitualem, sive innatam: ut ex sequentibus clarius patet. Porro Rom. 1 videtur significare ipsos pravos turpissimorum scelerum habitus, una cum suis operibus aut effectibus. inquit. n. Tradidit eos Deus in passiones ignominiosas. nam et feminae earum [?: mut- ] turalem usum. Verbum Pati pro supplicio effici, nec [?: ] tinos, nec apud Graecos olim usurpatum fuit: sed in novo Testamento aliquoties reperitur. Luc. 22, [?: Desid- ] desideravi manducare hoc pascha vobiscum antequam [?: p- ] .i. extremo supplicio affectus moriar. Matth. 17, Sic et filius hominis passurus est ab eis. Luc. 24. Sic oportebat filium hominis [?: p-ti ] . Hebr. 9, Oportuisset Christum semper pati ab origine mundi. Et 13, Christus passus est extra portam. Act. 26 dicitur, Christum esse passibilem: quam non potentiam, sed actum passionis significat: non eum qui pati [?: ] potuerit, sed qui debuerit etiam. qua de re sic annotat quidam: Nempe quod Christus esset passurus, ἀπαθήτει χριτός . Vulg. Si passibilis Christus. Erasm. An [?: pass- ] fuerit Christus. Sic. n. inquit, disputabat ex prophetis, [p. 429] column 833/834 [?: ] ostenderet illorum vaticinia in Christum competere. At ego malo haec ita accipere, ut contineant explicationem eorum quae dixit, prophetas futura praedicisse: ita ut εἰ non pro an, sed pro ὅτι , et quidem εἰδικῶς , ponatur: nimirum ad explicandum per species, quod in genere tantum proposuerat. Ideo addidi particulam NEMPE. Coniunctionem autem εἰ pro ὅτι usurpari apud idoneos etiam scriptores, doctiss. Budaeus in Comment. observavit: et particulam εἰ etiam εἰδικῶς usurpatam, comperio a Graecis interpretibus interdum per ἐάν converti: ut Iob 22. Postremo quod vetus interpres παθητὸν convertit Passibilem, non videtur convenire. Quamvis enim παθητὸς proprie declaret eum qui patibili sit natura: tamen sententia ipsa postulat, ut accipiatur pro eo qui non modo pati potuerit, sed etiam passurus fuerit, atque adeo poenis ac suppliciis perferendis destinatus: i. ut non sit δυνάμεως duntaxat, sed etiam ἐνεργείας σημαντικὸν . Neque enim ambigebant Iudaei, quin Messias esset verus homo futurus: adeo quidem, ut pauci sibi persuaderent Deum fore, quod etiamnum hodie illis videtur incredibile. Sed Messiam animo conceperant, qualem hodie quoque imaginantur: i. cuius regnum esset ex hoc mundo. Dicit contra Paulus, praedictum esse a prophetis Messiam fore παθησὲν : i. ferendis nostris calamitatib. ac peccatorum nostrorum poenis destinatum: qui tamen in aeternam gloriam primus esset resurrecturus, quam postea cum suis communicaret. Modicum passos ipse sarciat, corroboret et confirmet vos: 1 Pet. 5. i. paululum afflictos aut cruciatos. Siquidem. n. crux ista cum futura gloria aut Christi passione conferatur, modica sane est. Non patietur vos tentari supra quam ferre possitis. 1 Corinthiorum decimo. pro, non permittet. nota phrasis est.

PATER, catachrestice Hebraei saepe usurpant pro avo, proavo, et omnib. maiorib per rectam lineam. Sic Laban vocatur filius Nahor, cum esset nepos eius ex Batuele filio. Sic et Abraham dicitur esse pater Levi, Hebr. 7. Sic Iacobus Gen. 31, vocat Abrahamum patrem suum: Nisi Deus patris mei Abraham. Sic Dan. 5. Nabuchodonosor dicitur pater Belsazer: cum fuerit pater Evilmerodachi, evius filius fuit Belsazer. Secundo, valde multas metaphoricas significationes habet. Ponitur enim pro authore aliquorum, Gen. 4, Iabal fuit pater habitantiam tabernacula, Iubal fuit pater canentium cithara. Possis dicere, significare doctorem. Significat eum, unde aliqui originem trahunt. Gen. 22. Kamuel fuit pater Syrorum. i. Syri ab eo originem habuerunt. Sic mox 36, Pater Edon. Indicat interdum magistrum, aut doctorem. Sic vocantur filii prophetarum. Et Elisaeus clamat ad Eliam: Pater mi, pater mi, currus et equites Israel. 2 Reg. 2. Sic et 1 Sam. 10 dicunt: Quis est pater eorum? s. prophetantium: i. praeceptor. Sic et Paulus quoque 1 Cor. 4, vocat se patre Corinth. i. non tantum praeceptorem, sed etiam primum conversorem. Psal. 68, Pro patrib. nati sunt tibi filii. id est pro mortuis primis doctorib prophetis et Apostolis, successerunt subinde alii, qui iam non tanquam patres, ut illi olim, sed ut filii Ecclesiae fuerunt. Interdum principe denotat. 1 Par. 2, Pater Gilead: pro, princeps eius regionis, vel etiam autor gentis. Sic pater Gibeon, 1. Paral. 8 accipitur, Sic in priore loco, Ipse fuit pater Zaph: Ios. 14. Capita patrum tribuum Israel: i. principes familiarum. Sic et Homerus vocat Iovem patrem hominum et deorum. i. principem, dum et gubernatorem. [?: Pa- ] aliquando in omnibus linguis denotat eum, qui [?: a-e ] et benevolentia, beneficiis et etiam authoritate [?: ] se patrem praestat. Sic Genes. 45 dicit Ioseph ad [?: -es ] , et patri eos referre praecipit, inquiens: Deus [?: ] posuit Pharaoni in patrem. id est, ego rego ac servo, Deo ita per me agente, regem et regnum Aegypti. Sic videtur Helisaeus vocare Heliam non tantum suum, sed et regni totius patrem, non tantum praeceptorem. Sic et Iob cap. 29 inquit, Pater eram pauperibus: id est paterno affectu et beneficiis eos fovi. Sic Psal. 68, Deus dicitur pater orphanorum et viduarum. Isa. 63. Tu es pater noster, Abraham non cognovit nos, neque Israel, id est, tu serva nos paterna cura. Hanc suam paternitatem prolixe inculcat Deus Isa. 46, dicens: se Israelem in utero gestasse, et porro gestaturum esse. Hoc modo in Eccelesia Patres vocamus illos summos doctores Ecclesiae, qui olim floruerunt. Sic credo Latinos Patrem patriae dixisse, summum benefactorem et conservatorem patriae. Pater et mater aliquando quosvis intimos denotat, ut etiam supra monui. Sic Psal. 27 dicitur: Pater meus et mater mea deseruerunt me, Dominus autem suscepit me. id est, intimi ac coniunctissimi mei. Sic videtur Iobus loqui cap. 17. Putre dini dixi, Pater meus es tu. id est, foetores et putrefactiones haemeae, sunt mei intimi, cum quibus solis versor et ago. Patres, saepe quivis maiores et antecessores nostri. Psal. 22, In te speraverunt patres nostri. Psal. 39. Peregrinus ego sum apud te, sicut et omnes patres mei. Psalm. 44, Patres nostri nunciaverunt nobis. id est, maiores nostri. Psalm. 106, Peccavimus cum patribus nostris, etc. Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua. Sic saepe alias. In hac significatione accipitur Pater, cum variis locutionibus mors indicatur. Aggregari ad patres. Iudic. 2. Introire in progeniem patrum suorum, Psalmo 49. Ire cum patribus. 1 Par. 17. Ingredi ad patres suos, Genesis 15. Recolligi ad patres, 2 Reg. 22. Colligam te ad patres tuos, et colligeris in sepulchra tua. id est, moriendo associabere tuis maioribus, tum corpore in eadem sepulchra maiorum posito, tum anima in sinum Abrahae translata. Sic aliqui putant patrem Ioseph vocari Heli, cum fuerit eius socer. Deus dicitur pater piorum, multiplici ratione. Primum, quia ex semine eius nascuntur, ut Scriptura loquitur. Secundo, quia sunt membra unigeniti filii eius: Caro de carne eius, et os de ossibus. Tertio, quia eos sibi adoptat in filios. Quarto, quia eos paterno amore, officiis ac beneficiis fovet. Quinto, quia instaurata in eis imagine Dei, eum aliquo modo repraesentant, eique similes sunt. Sexto, multiplicem paternitatem etiam Spiritus sanctus agnoscit in corde nostro, eoque clamat Abba pater: et spiritui nostro testimonium praebet, quod filii Dei simus. Christus Ioan. 8 dicit, diabolum esse patrem impiorum, et mendacem. Pater ergo ille impiorum est multipliciter. Primum, quia dominus ac gubernator eorum factus est post lapsum. Secundo, quia eos ex imagine Dei in suae horrendam larvam transmutavit, et veluti infuso infernalem fermento ex caelesti massa in suam veluti transformavit, aut transelementavit, perinde ac si dulcem massam in fermentum, salutarem cibum in venenum, optimum vinum in acetum aut vappam, et auream massam in scoriam aut carbones (quibus similitudinib. etiam Scriptura utitur) transmutasset. Haec est horrenda quaedam non regeneratio, sed degeneratio, per semen diaboli. Tertio, quia voluntatem eius omni studio cupiunt, et conantur efficere, eiusque mores ac opera praestant, et veluti totam vitam repraesentant. Denique quia eos perpetuo docet, regit ac fovet. Idem quoque 1 Iohan. 3 dicitur. Porro ibidem Satan etiam pater mendacii vocatur, quia et author eius extitit, tum per se deficiens a Deo, tum et hominem ab eo abducens, veritatemque cultus ac religionis corrumpens, et denique omnis generis peccata ac scelera tum initio inveniens, tum et quotidie propagans ac promovens. Abraham dicitur pater gentium multipliciter, quia est exemplum fidei ac iustificationis: quia est magnus ac illustris instaurator verae doctrinae ac religionis: quia est Meschiae pater: quia promissionê haereditatis aeternae sibi et nobis accepit: et denique quia omnes pii in eius sinum, aut ad eius mensam congregari dicuntur. [p. 430] column 835/836 id est. ad gratiam favoremque Dei immensum in ipso, et per ipsum toti humano generi propositum, oblatum et donatum. Pater aliquando nomen quasi maiestatis esse videtur. et valere idem quod summus dignitate, aut etiam Deus. Sic accusantur ab Isaia et Hieremia idololatrae, quod dicant ligno, Pater meus es tu. Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui inique egerunt contra me: Isaiae 43. ubi patrem aliqui exponunt Adamum, qui fuit primus pater, et primo lapsus: aliqui Abrahamum, quem Deus ex Babylonica idololatria evo cavit: ut eis Ios. ultimo obiicitur. Aliqui per patrem singularis numeri, intelligunt pluralem patres seu maiores tui. Ut fiatis filii patris vestri caelestis, Matth. 5. id est, ut vere patrem illum referatis indole benignitatis: seu, ut vere patrisetis, benefaciendo etiam adversariis, sicut is benefacit etiam indignis. Supra dixi in vocabulo PARENTIS, quod in praecepto Honora patrem, omnes superiores comprehendantur. Deus vocatur pater luminum, Iac. 1: id est, unicus autor, creator ac dator omnium bonorum, praesertim autem spiritualium, cognitionis divinae, Spiritus sancti, renovationis, Spiritus sancti donorum, et quotidiani regiminis ac manuductionis ad omnem veritatem. Sic Iob 38, Quis est pluviae pater? id est, autor. Isa. 64. Nunc tu Domine es pater noster, nos lutum tuum: tu figulus noster, et nos omnes sumus opus manuum tuarum. Hebr. 12 vocatur Deus pater spirituum: et opponitur terrenis istis parentibus qui vocantur ibi patres corporum. Omnino videtur ibi ea phrasis significare conditorem et largitorem animarum. Sicut et in Esaia 57 cap. dicit. Animas ego feci: quod contra traducem animae esse vi detur. Posset tamen complecti etiam donationem Spiritus sancti, eiusque dona, et renovationem. Deus varie dicitur pater: alias, cum intelligimus de tota essentia Deitatis, est pater vel naturae, quia condidit omnes homines: vel gratiae, quia nos sibi adoptavit: alias de unica illa prima persona, quae est consubstantialis filii et Spiritus sancti accipitur. Epistola ad Hebraeos dicit Melchisedecum fuisse sine patre ac sine matre: id est, parentes eius non esse indicatos, ut et in eo repraesentaret Christum in aeternum viventem. Christus dicitur Isa. 9, pater futuri seculi: vel, ut est in Hebraeo, pater aeternitatis. id est acquisitor ac largitor aeternae vitae, iustitiae ac Ecclesiae, perpetuo secum apud patrem caelestem regnaturae, quique non proprie huius vitae fugacia, sed alterius aeterna largitur. Christus Matth. 23, vetat nos quemquam vocare patrem in terra: unum enim esse patrem nostrum, qui est in caelis: qua prohibitione vetat summum gradum huius dignitatis, qui soli Deo debetur, tribui hominibus. quin et alibi vult nos, parentes re postulante odisse, propter Deum: nempe, si alteruter sit pro inimico deligendus, habendusque. vide in voce PRAECEPTOR. Malach. 4. et Luc. 1 dicitur, quod praecursor Domini convertet corda patrum in filios, et filiorum ad patres. id est, quod restituet summum consensum in doctrina, expurgatis variis opinionibus et erroribus, in quos corda hominum perinde dissipata fuerant, ac si quisque in viam suam ivisset, aut etiam grex sine pastore. Aliquoties pater in Graeco textu novi Testamenti ponitur in nominativo casu, pro vocativo. ut Matt. 11 inquit Dominus: ναὶ ὁ πατὴρ , certe pater, quia ita placuit tibi. ubi pater vocandi casu accipiendum est. ὁ θεός μου , Deus meus: Marc. 15. quo modo etiam a Paulo usurpatur Rom. 8, et Galat. 4. Sic et Marc. 10 legitur Iesus filius David: pro, Iesu fili David miserere mei. Fortassis autem hic est Hebraeorum idiotismus qui suo illo ה utuntur partim pro nominativo articulo, partim pro vocandi adverbio. Sed et Atticos ita loqui observavimus. Sic enim Aristoph. in Ranis, ὁ παῖς ἀκολούθει δεῦρο . Idem in Concionantibus, φέρε σύτ' ἀνάφορον . ὁ παῖς Sic Angelus ad Iosephum ait, Iosephus filius David, ne timeas accipere Mariam uxorem tuam. pro, Iosephe fili David. De loquutione Abba pater, supra [?: ] voce ABBA dictum est.

PATRIA πατριὰ , vox Graeca, reperitur Ephes. 3, [?: ] quo omnis patria in caelis et in terra nominatur. ubi vetus ad verbum vertit, paternitas: Hieronymus, [?: ] rentela: Erasmus, cognatio: Beza, tota familia: [?: Cas- ] lio, cognatio. Omnino autem sensui ac reliquo contemtui nihil aptius esset, quâm si intelligeres, omnis pater-nus favor et beneficium. Vox ipsa perinde in [?: ad- ] vo Graecis significat, quicquid paternum est: ac Latinis patrius, a, um. Videtur ergo more Hebraeo nomen adiectivum pro substantivo positum. Sensus ergo est, quod dicat Paulus, se ideo invocare patrem Domini nostri Iesu Christi pro eis, quia omnis paternus favor ac beneficentia ab eo solo profluat, quaerendaque sit non ex ullo alio principio aut fonte. Huc omnino etiam Germanica versio respexit, Der der rechte vater ist, qui est verus et unicus pater.

PATIENTIA in genere est virtus, aequanimiter ferens molesta et adversa. sed ea subdividitur, quod alia est veluti activa et divina, alia passiva et veluti [?: ] mana. Activam seu divinam patientiam voco eam, [?: ] Deus ipse in suis actionib. erga nos miseros homunciones uti solet: quaque ita nos cohibemus, ut vel nos facile commoveamur: vel etiamsi commovemur, iram tamen, aut certe effectus irae, id est, vindictam aut [?: co- ] tum tollendi rem molestam, cohibeamus. Passiva est solis hominibus usitata, qua moderate tranquilloque animo molestias, calamitates, cruces ac dolores perferimus. Ita haec patienter patitur, illa non temere [?: q- ] quam ex commotione laedit. Priorem vocat Hebr. ארך אפים Erech Apaim, quod Graeci ad verbum exprimere conantes, dixerunt μακροθυμίαν : quem [?: Hebrai- ] et Latini exprimere sunt conati voce Longanimitatis. [?: H- ] Graeco verbo utitur Matth. 18 servus ille, debes [?: ] talent. erga herum subito vehementer contra ipsum [?: ] motum, volentemque statim iratum animum in eo verdendo exequi. inquit igitur ad herum: μακροθύμεσις differ iram: quod bene cum Germanica, Hab mit mir [?: ] , phrasi seu etymo et sensu convenit Est autem ibi [?: ] quod iram significat, et quidem praecipitem, quam [?: ] lenus proprie ὀξυθυμίαν appellat. irae acerbitatem: nos praecipitationem dicere possumus, quod Cicero excandescentiam commodissime interpretari videtur [?: ] mam autem Horatius in illo versiculo, Ira furor brevis est, animum rege. Unde et Animosi Graecis dicuntur θυμοειδεῖς vel θυμοειδεῖς , atque adeo θυμικοὶ . Est autem Galeno nos parva differentia inter ὀξυθύμους καὶ θυμώδεις : quomodo etiam apud Latinos non tantum inter irae praecipitis, sed etiam inter acerbae vehementisque iracundiae homines, et animosos differentia maxima est. Iram igitur qui differre et cohibere possunt, dicuntur μακρόθυμει , quos [?: ] nulli Longanimes vocant, vocabulo parum Latino. Et μακροθυμία idem pene est, quod πραότης , lenitas et clementia, quae tamen a lentitudine aut animi desponsione et demissione, (quam Graeci quoque ἀθυμίαν vocant) distinguitur. Haec patientia aut lenitas saepissime Deo tribuitur. ut Exod. 34, Num. 14, et saepissime alias: eo quod non est praeceps in iram peccantibus nobis, nec ut Poeta inquit, mox sua fulmina mittu: quinetiam in ipsa ira ac poena, ut Propheta inquit, recordatur misericordiae suae, praesertim erga deprecantes culpam ac poenam De hac Dei patientia dicit Paulus Rom. 9, quod in multa patientia ferat vasa irae: id est, impios. et Rom. 2, At divitias benignitatis, patientiae et longanimitatis eius contemnis? qua scilicet fert te, et differt poenas [?: tole- ] ter, poenitentiam tuam expectans. Sic 1 Pet. 3, Olim inobedientibus cum semel expectabat Dei patientia in dieb. [?: Noha--- ] [p. 431] column 837/838 Deus patienter expectabat hominum poenitentiam. Haec patientia aliquando etiam hominibus tribuitur, ut Proverb. 16. Melior est patiens viro forti: et qui animo suo dominatur, expugnatore urbium. Hanc virtutem Paulus charitati tribuit 1 Cor. 13. Charitas est patiens, benigna et 1 Thes. 5 iubet eam exerceri erga omnes. Et Ephes. 4 inquit, Cum patientia tolerantes vos invicem in charitate. Passivam aut humanam patientiam voco, cum toleranter, placide ac tranquillo animo ferimus calamitates ac dolores quoscunque et tristia omnia. Haec patientia non convenit proprie Deo, sed homini. Passivam autem [?: voco-uia ] patienter patitur mala, nihil agens contra verbum Dei, aut ullam honestatis partem. Hanc Graecus novi Testamenti textus plerumque vocat ὑπομονὴν , aliquando dicit etiam ὑποφέρειν . Quomodo autem vetus Testamentum et Hebraei hanc patientiam vocent, ignoro: nec etiam locum novi ubi describatur, quantumvis beatus Iob pro exemplo huius patientiae propositus sit: nisi velimus dicere vocari eam silentium. ut cum dicit Deus Isa. 30, In silentio et spe erit fortitudo vestra. i. si patienter ferendo crucem vestra, in me sperare perrexeritis, vincetis. Sic etiam Psalm. 39. Obmutui silentio. tacui a bono, et dolor meus exacerbatus est. Sic et Isaiae 53, haec eadem virtus in Christo crucifigendo per ovem silente, cum tondetur, describitur: qui locus in Actis et a Petro citatur. Sic eadem Christi virtus pingitur Isa. 42. Non clamabit, nec levabit vocem suam, nec faciet au diri in platea vocem suam. Habent igitur et Hebraei et Graeci diversa vocabula, quib. hasce duas diversissimas, aliquid tamen commune habentes patientias, nominant. Sed Latini, et eos sequuti Germani, in Sacris uno vocabulo Patientiae, [?: Ge- ] , exprimunt. Tribuunt vero Latini vocem Patientiae etiam corpori, atque adeo brutis, et denique mortuis rebus: qua significationem considerasse ad huius Theologicae passivae patientiae noticiam non parum profuerit. Dicunt igitur illi, terram patientem vomeris: i. quae bene arari potest, aut fert arationem: mare navigationis patiens .i. navigabile: laboris patiens, parvoque assueta iuventus. i. idonea ac prompta ad ferendos et patiendos labores. Horatius, Pulveris ac solis patiens: i. idoneus, promptus ac paratus ad toleranda illa mala aut incommoda. Hinc igitur venit ista passiva piorum patientia, qui studio obediendi Deo et spe liberationis, ac felicis eventus perferunt toleranter placidoque animo quidvis malorum et incomodorum, praesertim veritatis ac religionis causa accidentium. Rom. 12, Spe gaudentes in afflictione patientes, in oratione perseverantes: i. alacri promptoque animo tolerantes afflictiones. Iacob 1. Scientes quod probatio fidei vestrae operetur patientiam, patientia vero opus perfectum habeat. Idem ferme dicitur Rom 5. Sensus autem est, quod fides nostra probetur, gignatur et excitetur in nobis divinitus tolerantia crucis, seu assuefiat pius homo ad ferenda aequanimiter propter Deum adversa. Sic et Paulus dicit, Tribulatio efficit patientiam, patientia experientiam, experientia spem. Luc. 21, In patientia possidete animas vestras. i. in illis tot tribulationibus, quas in vos venturas praedixi, magna ac pia patientia acquirite et conservare animas vestras. Qua patientia si carueritis, victi tot calamitatibus tandem peccabitis impatientia, et peribitis. Significat causam instrumentalem, quam necesse sit pios adhibere, si in illis tantis calamitatibus spiritualem incolumitatem retinere volunt. Sicut idem Evan-gelista alibi dicit, Lucrifacere animam, aut servare animam suam. Aliquando haec vox videtur idem valere quod perseverantia, tametsi eam quasi gignat. Sic enim dicit Paulus Rom. 8. Si enim quod non videmus speramus, per patientiam expectamus. i. constanter perseverando in vera pietate Luc. 8. Fructum afferunt in patientia. i. constanter perseverando in vera religione, ac pietatis ardenti studio, non tantum ad tempus, ut qui vel cruce ac persecutione, vel cura terrenarum rerum ex vera pietate paulo post excidunt. Sic et Paulus Rom. 2 loquitur, et tum sensu, tum et phrasi cum hoc loco Lucae convenit, inquiens: Quaerentib. gloriam, et honorem, et incorruptibilitatem, per patientiam boni operis dabit Deus vitam aeternam. Patientiam boni operis, vocat perseverationem in bene agendo. Iacob 5, est multo illustrius exemplum patientiae pro perseverantia usurpatae, ubi inquit: Patientes igitur estote fratres, usque ad adventum Domini: ecce agricola expectat preciosum fructum terrae, etc. Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquat: ubi elare patientia pro perseverantia accipitur. Rom. 15, Ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. ubi sive tolerantiam, sive perseverantiam interpretatus fueris, no multum a vero sensu aberraveris: sicut et in mox sequenti loco, Deus autem patientiae et consolationis largitor. Sic Hebr. 11 dicuntur veteres pii per fidem et patientiam haereditasse promissiones. ubi patientia manifeste pro perseverantia ponitur: quod tum ex fine praecedentis versiculi apparet, ubi inquit, Ad plenam fiduciam fidei usque ad finem: tum ex sequentib. ubi in exemplo Abrahami ait, eum constanter expectando accepisse promissa bona. Hebraeorum 10: Patientia vobis est opus, ut facientes voluntatem Dei recipiatis promissionem, seu promissa bona. Adhuc enim modicum est, et qui differt veniet. ubi ex sequenti promissione brevi venturi Domini, praecedens adhortatio ad perseverantiam intelligitur. Heb. 12. Per patientiam curramus propositum nobis certamen: id est, constanter et infracto animo. Apoc. 13 et 14 legitur, Hic est patientia et fides sanctorum: indicans, eis esse necessariam fidei perseverantiam, et in tantis malis tolerantiam. Denique aliquando haec vox ponitur pro expectatione, aut ipsis quoque expectatis bonis, ut plane spei aequivaleat. Psalm. 9, Patientia pauperum non peribit in aeternum. Psal. 62. A'Deo est patientia mea. id est, ab eo expecto auxilium et beneficium. Tu es patientia mea Domine id est, te expecto solum. In quibus locis est in Hebraeo תקוה ticquah spes aut expectatio. verum hoc posset vitio interpreti verti. Caeterum in novo quoque Testamento aliquando patientia, tum voce ὑπομονῇ , tum et μακροθυμίᾳ expressa, significat spem aut expectationem. 2 Thes. 3. Dominus dirigat corda vestra in dilectionem Dei, et patientiam. id est, spem aut expectationem Christi, hoc est, ut certa firmaque fide expectetis Christi opem et adventum. Sic de Abrahamo legitur Hebr. 6, quod cum constanter expectasset bona toties a Deo promissa, sit ea consecutus. in Graeco est, μακροθυμήσας . Sic forte etiam illud Matthaei 18, non male intelligeres aut interpretareris: Domine μακροθύμησον , habe patientiam, aut esto patients (ut Erasmus vertit) id est, expecta ad dies aut menses aliquot. Germanica valde commode et usitate vertit, Hab gedult mit mir. nam ea locutio (ut et prius dixi) tum etymon exprimit, tum etiam expectationem significat: usitatissimeque a creditorib. dicitur, Hab gedult mit mir auff etliche tag oder zeit. In hac eadem significatione recte etiam multa alia dicta Scripturae interpretari queas. Verbum ὑπομένω , omnia ista significata solet habere. Et de nomine ὑπομονὴ recte Erasmus Hebr. 10 adnotat, inquiens: Haec dictio non simpliciter sonat patientiam, qua toleramus mala: sed patientem expectationem, cum spe praemii duramus, et nosmet rebus melioribus servamus. Quod sane rectius de patientia Christiana, quam de philosophica aut Ethnica dicitur, quae plerunque nec praemii nec liberationis ullam spem habet, utpote non respiciens in Deum.

PAUCUM, parum, pusillum, sicut pusillum adhuc, paululum, pariunt varias obscuritates. veniunt autem a voce [p. 432] column 839/840 Hebraea מעט Meat, quae licet adverbium quantitatis sit, et proprie parum aut pusillum significare videatur: tamen accipitur etiam adiective pro parvus aut paucus, a, um, in utroque numero, per omnes casus. Includit aliquando etiam in se deficientem aliquam vocem vel rei, vel personae, vel temporis, vel actionis: quos Hebraismos, qui in versionibus intelligere volent, aut ex contextu necessario iudicabunt, aut naturam illius Hebreae voculae penitius cognoscere cogentur.

PAVOR et METUS. vide TIMOR et TERROR.

PAUPER, Hebraice עני ani, aliquando etiam ענו anau quod magis mansuetum notat: sed non raro haec vocabula in Hebraeo textu et Latina versione confunduntur. Pauperem a mendico distinguunt, quod pauper is sit, qui non quidem abundet, sed egeat potius: at interea suo aut proventu aut industria, arte vel labore se alit: verum mendicum eum esse volunt, qui adeo nihil habeat, ut alienam opem supplexpetere ac implorare cogatur. verum in Sacris literis plerunque uno Pauperum vocabulo etiam mendici notant. Porro vox Paupertas alias de spirituali, alias de corporali paupertate accipitur. Cum etiam corporalem paupertatem significat, non semper pecuniae, vestis ac victus carentiam indicat, sed etiam quasvis externas calamitates et afflictiones corporis complectitur: idque ex ipsa natura sui originalis thematis. nam verbum ענה afflictum oppressumque esse proprie indicat Matth. 19, Vende omnia quae habes, et da pauperibus: hîc proprie de ipsa inopia pecuniae aut victus accipitur. Sic Exod. 22. Si mutuaveris pecuniam populo meo pauperi, qui est tecum, ne premas eum foenore. id est, meis Israelitis non dabis ad foenus, sed gratis mutuabere. Porro in Psalmis saepissime vox pauperis, pro quovis afflicto et ope aliqua egente ponitur: ut David de sua paupertate Psa. 9 queritur, ac inter alia inquit: Dominus factus est refugium pauperi, Non obliviscetur clamoris pauperum: Miserere mei, et vide afflictionem aut paupertatem meam de odientibus me: Non perpetuo oblivioni tradetur pauper: Spes pauperum non peribit in perpetuum. Innumera sunt plane exempla in Sacris literis huius generalis et late patentis, seu omnigenas afflictiones notantis significationis: sicut et Germani suum Arm, saepe de quovis modo afflicto homine usurpant, sicut solent dicere, Ein blinder mann, ein armer mann. Hinc non paucae phrases oriuntur: ut, Apprehendere, aut potius roborare manum pauperis, Ezech. 16. pro, succurrere egenti cuiuscunque operis. Unicus et pauper sum ego, Psal. 25. id est, desertus ac destitutus omni ope, et afflictus insuper. Exultatio eorum sicut ad devorandum pauperem in abscondito, Habac. 3. id est sicut solent raptores, aut alii crudeles homines alacriter invadere miseros, omnique ope destitutos, qui sese tueri nequeunt. Pater eram pauperum, Iob 29. id est, paterno affectu et beneficentia afflictis succurrebam. Salvum facere pauperem: id est, liberare. Psal. 18, Populum pauperem salvum facies. id est liberabis miseros: et Psal. 107 Sublevat seu liberat pauperem ab inopia, aut afflictione. De paupertate aut tenuitate terrae reliquit in vinitores et agricolas: 2 Regum 25. pro, exinfima sorte hominum reliquit quosdam, qui colerent agros et vineta. Rapina pauperis est in domibus vestris, Isaiae 31. id est, id quod abripuistis afflictis. Paupertas eorum profunda exundavit in divitias simplicitatis eorum: 2 Corin. 8 id est, large donando ex sua tenuissima sorte, ostenderunt suam summam sinceritatem: quomodo paupercula mulier ex sua tenui sorte donando, plurimum omnes alios superans, donavit. Pauperem prohibere a desiderio, Iob 31. id est rem desideratam aut necessariam pauperi non concedere. Pauperum filii, pro pauperibus, Psal. 72, Iudicabit pauperes terrae, et servabit filios pauperum. i. pauperes afflictos, oppressos. Sic ibidem, [?: ] mas pauperum servabit: i. vitam afflictorum et [?: pericl- ] tium eripiet. sicut mox sequitur, A` fraude et inuria [?: ] dimet animam eorum. Sic Isa. 14, Pascentur primogenitum pauperum. i. egentes et afflicti. Saepissime in prophetis gubernatores et potentes iubentur iudicare ac [?: ] dicare pauperes. Per metaphoram vocantur pauperum etiam ii, qui vere pauperes sunt, spiritualib. nempe [?: ] nis carentes, seu peccatores gratia ac favore Dei destituti. Apoc. 3. Nam dicis, Dives sum, et ditatus [?: su- ] nullius egeo, neque nosti te esse aerumnosum, et [?: ] rabilem, et pauperem, et caecum et nudum. De hac quaque paupertate crebro pii queruntur, praesertim in Psalmis: de hac etiam est conscriptus Psal. 102, cuius [?: ] est, Oratio pauperis cum anxio esset animo, et effunderet coram Deo precationem suam. Verum de hac spirituali paupertate plura in sequentib. dicemus. Pauper etiam alioqui ignobilem ac vilem, seu infimae sortis hominem notat, 1 Sam. 2. Ipse erigit de pulvere pauperem, et [?: ] stercore suscitat egenum, ut eum collocet cum [?: princi- ] populi sui. Sic Hier. cap. 5 dicit, Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, et iudicium Dei sui, ibo ergo ad magnates vel optimates, et dicam eis [?: ] . Ubi voce Pauperis, pro infima conditione hominum utitur: sicut ista duo plerunque coniuncta sunt, nempe paupertas et ignobilitas. Zachar 9 dicitur Christus venire Sioni aut suae Ecclesiae iustus, servator, pauper [?: ] et equitans super asinam. Videtur omnino recte illud עני versum esse a Ioan. et Matthaeo, πραός mansuetus Consolationis enim gratia ornatur illis epithetis Christus: et supra indacavi עני ani et pauperem significat. Mansuetudo enim regis aut gubernatoris populo [?: ] taris est. Porro 2 Cor. 8. Christus dicitur pauper facta esse, vel (ut in Graeco ad verbum est) mendicasse, cum alioqui esset dives, ut nos illius paupertate ditesceremus. Hoc est, quod Philip. 2 dicitur, quod cu esset in [?: fo- ] Dei, servi formam acceperit, semetipsum exinaniens [?: ] humilians, factusque sit obediens usque ad ignom [?: ] simam mortem crucis. Illa enim sui exinanitione seu iustitia, culpae ac poenae nostrae in sese [?: imputati-a ] tralatione, obedientia ac passione, pro nobis largissime legi ac iustitiae Dei satisfecit: qua persolutione obedientiae nobis imputata, nos ditissimos effecit. Pauperes spiritu Christus Matt. 5 videtur eos vocare, qui contriti sunt, et perterriti lege Dei, ita ut non admodum [?: ] procul a desperatione, imo et plane de se suisque iusticis ac operibus desperent: sicut Psalmo 34 est, Prope [?: ] Dominus fractis corde, et contritos spiritu servabit: in quibus locis Spiritus significat ipsum hominis animum afflictum et confractum, et quasi deficiente: quod idem est, esse pusillanimem ob peccata. Lucas porro,, sine additione vocis Spiritu, simpliciter inquit: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. De hisce pauperibus etiam dicit Isaias cap. 61, quod Meschias eis evangelizabit: quod et Matt. cap. 11, et Lucas quarto [?: ] tunt. Hi pauperes dicuntur etiam ab Isaia Sitientes, et [?: ] va Virgine Esurientes, cum inquit: Esurientes [?: imp- ] bonis, et divites dimisit inanes: i. eos qui, ut [?: sup- ] Apocalypsi audivimus, putant se abundare iustita et bonis operibus, ita ut etiam habeant opera super erogationis, quae aliis vendere possint Quia porro Deus est unicus fons omnium bonorum, et opitulator miserorum: ideo doctrina de eo, seu Sacrae literae, multum de miseris [?: -ctis ] et pauperib. disserunt, variisque eos nominib. appellant. Quare quandam harum vocum synonymiam [?: ] bam et earum discrimina leviter attingam. Primum sit אביון Aebion, ab avendo deductum, quod simpliciter pauperem significat. עני Aeni, quod magis dolente et [?: ] flictum: et Helba, quod oppressum et vim passum proprie significat. Praeter haec sunt דך Dach, quod Psal. [?: ] [p. 433] column 841/842 ponitur, Et factus est Dominus refugium Dach: hoc est, pauperi. דל Dal, et רש Rasch, et Mischen: quorum omnium differentias dare, forte non est opus, nec huius loci. Hebraei autem pulchre id possunt, observata etymologia. Dach, a contritione et confractione: Dal, ab attenuatione et exiccatione: Aeni, ab afflictione et moerore cordis: Aebion, a volendo seu desiderando, ut cui desit quod cupit: Mischen, ab apothecis et promptuariis, seu tabernaculis, quod sine eis sit: Rasch, a pereundo, et ad miseriam redigendo: Helechia, quod Hieron. ab Hel, quod robur significat, robustum facit: potius autem ab obambulando seu oberrando, quod sedib. careat, deducas.

PAX, Latinis proprie, sicut et aliis linguis, communiter tantum istam externam tranquillam hominum, sive multorum sive paucorum cohabitationem significat. Memorabile autem valde est, quod Hebraeis vox pacis שלום Schalom, ab integritate venit: quia res, loca ac homines servet in suo statu. Contra autem bellum Milchama לחם , a comestione, quia omnia absumat aut consumat ac perdat. Sed in Sacris literis habet praeterea quasdam graviores, et minus aliis linguis usitatas notiones. Primum significat pacem cum Deo, cum et Deus nobis ex severo iudice et hoste fit benignus ac placatus pater, Romanorum quinto, et Coloss. 1. Et nos vicissim tranquillo amicoque erga eum animo sumus, non timentes ac odio habentes eum, ut crudelem nostrum carnificem, sed spiritu Abba pater clamantes, ac denique non amplius sentientes conscientiam accusantem, et cor trepidans, non etiam pristinam potentiam ac tyrannidem Satanae et veteris Adami in nobis praepotentis Quae pax nobis post iustificationem contingit, dicente Paulo: Iustificati fide pacem habemus. Sic accipitur in Hymno angelorum, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus. Per Christum enim et Deo sua gloria, et homini vera pax cordis, ac cum Deo, restituitur. Sic opinor intelligendum esse etiam dictum Pauli, Sensus carnis mors est, sensus autem spiritus vita et par. Secundo, est etiam alia spiritualis pax, qua freti Deo, eique obedientes, crucem eius patienter ferentes, [?: -c ] in ipso acquiescentes, non metuimus adeo in commoda mundi, dicentes: Si Deus pro nobis quis contra nos? aut, Quid faciet mihi homo? Nec aliis irati [?: -t ] infensi sumus, nec denique variis cupiditatibus et affectibus ita concutimur, rapimur, torquemur, et excarnificamur, ut antea: sed tranquillo animo veluti in sinu Dei benignissimi patris requiescimus et dormimus, scientes illum nobis largitum esse filium suum, et cum illo omnia largiturum esse. Quaesivit hanc animi πνεῦμιαν , aut εὐθυμίαν Philosophia sedulo, sed non reperit: nisi quod multi in quandam caecam et carnalem securitatem, et veluti omni sensu carentem stupiditatem degenerarunt, cuiusmodi fuit Catonis aut aliorum contemptus mortis. De hac pace inquit Paulus Philip. 4, Et pax Dei quae superat omnem sensum, custodiet corda vestra. Psalm. 4, In pace cubabo et dormiam, quoniam tusolus in securitate collocabis me. Ioan. 14. [?: Pa-em ] meam do vobis, pacem meam relinquo vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. ne ergo turbetur aut trepidet cor vestrum. ubi hanc et priorem pacem recte intellexeris. Harum utramque pacem optat Paulus [?: ] Christus, aliique Apostoli in suis salutationibus piis. De utraque etiam Paulus dicit, quod regnum caelorum [?: ] pax: Rom. 14. item fructus Spiritus. Utraque porro impii carent, sicut Isaias cap. 48 et 57 inquit: Non est pax impiis, dicit Dominus. Habemus vero hanc utramque, praesertim posteriorem pacem cum hoc discrimine, quod Christus Iohan. 16 ponit, In me pacem, in mundo tribulationem habebitis. Non enim desinit nos mundus, Satan, caro, lex et propria etiam conscientia multipliciter infestare: sed in isto contra nos excitato bello, confugientes ad patrem caelestem, et sub Christi umbraculum, promptum remedium ac refrigerium reperiemus, statuentes ipsum esse maiorem omnibus hisce et nostro proprio corde. Tertio, significat saepe vox haec Hebraeis omnia vitae bona, commoda, et totam felicitatem, posita praecipua specie aut parte pro toto genere: quandoquidem pax est optima rerum, quas homini nosse datum est. Sic accipitur, cum communiter salutantes se invicem dixerunt, Pax tibi: item cum quaesierunt de alicuius pace, ut Ioseph Genes 44 quaerit de pace sui patris. et Moyses ac Ietro mutuo quaerunt de pace, Exod. 18 id est, uterque de alterius incolumitate. Sic et Elisaeus dicit ad Sunamitidem, 2. Regum 4: Num pax tibi, viro et filio? Quarto, vicina huic est illa significatio, cum pro securitate aut absentia omnis periculi accipitur. ut cum Hierem. 6. 8. et Ezech. 13 clamant Pseudoprophetae ad populum, Pax pax, ubi tamen non erat pax. Sic 1. Thess. 5. Cum dixerint, pax et securitas: tum repentinum eis imminet exitium. Sic enim solent tum homines securi sibimet palpare, tum et pseudoprophetae eis persuadere, Deum illis esse propitium, nullamque eius iram aut poenas illis pro foribus esse, aut imminere. Quinto, accipitur et pro societate aut foedere, ut Iud. 4, Pax erat inter Iabin regem et Heber. Sic Psal. 41. Vir pacis meae: pro coniuncto et amico, ac quasi confoederato. Sic Dominus de Iuda queritur, quodis cui fidebat, et qui eius panem comedebat, sustulerit contra eum calcaneum suum. Sic utri pacis, pro amicis et coniunctis ponitur. Hierem. 20 et 38. Omnes viri pacis meae observant, an nutem aut claudicem. Sexto, accipitur interdum haec vox de pacis et incolumitatis imprecatione: ut Mat. 10. Luc. 10, Pax vestra manebit super eos: id est, vestra pia imprecatio cedet eis in bonum. Ibidem, filius pacis: pro homine digno incolumitate, accipitur, et qui simul amat piam pacem. Pax et veritas saepe coniunguntur: ut 2. Reg. 20 Isaiae 39. Significat autem haec phrasis firmam, solidam, et non simulatam pacem: sicut plerunque in mundo etiam, cum pax externa est, tamen ob malitiam ac fraudes hominum bellum metuitur, et simul variis imposturis ac laesionibus homines belligerantur, ac in se invicem grassantur. Coniungitur et cum iustitia, quia pax nec carnalis nec spiritualis iustitia carere potest. In spiritualibus pax est filia verae iustitiae. In carnalibus fit saepe ut sit communis quaedam pax, aut potius species pacis, sed interea omni genere fraudis ac iniuriarum sese invicem cives divexent, lacerent ac perdant. Cum igitur pax et iustitia sese invicem amplectantur et osculentur, ut Psalmo octuagesimoquinto loquitur: tunc est optimus rerum status. Pax et paces, saepe pro pacificis ponitur, abstractum pro concreto, et eius subiecto: ut Psal. 120, Ego pax: id est, pacificus. Et Psalmo quinquagesimoquinto: Qui mittit manum suam in paces: id est, in pacificos, atque adeo amicos ac confoederatos. Psalmo sexagesimonono: Quae ad paces in laqueum. id est, quae eis esse debebant pacifera aut salutaria sint eis perniciosa. Pacifici beati et terram possessuri dicuntur, Matthaei quinto: id est, qui et ipsi erga alios sunt pacato animo, et inter alios pacem efficiunt, non delectantur odiis, non serunt rixas ac inimicitias inter homines. In salutationib. usi sunt hac voce, Pax: vel offerendae pacis, vel indicandae, vel denique imprecandae gratia: sicut et hodie Turcae ea utuntur in salutando et resalutando. Sic enim referunt, qui eos audierunt, salutantem dicere, Salem alech, id est, pax tibi: et vicissim resalutantem, Velech salem, Et tibi pax. Sic Achimaz denuncians aut evangelizans Davidi victoriam, 2. Sam. 18. inquit, Pax: subaudi, tibi rex, aut sit pax. Et Ezrae 5, praefecti initio epistolae Dario precantur pacem integram. Angelus etiam Danieli perterrito, capite 10 [p. 434] column 843/844 denunciat pacem. Sic Amasai cum suis commilitonibus dicit Davidi, Pax pax tibi, et pax adiutoribus tuis, quoniam Deus est auxilium tuum. Convenientes quoque, sese mutuo de pace (ut paulo ante dictum est) interrogare solebant: id est, de mutua incolumitate. Ad hunc morem salutandi et annunciandi pacem alluditur Isaiae quinquagesimosecundo, et apud Paulum Romanorum 10. Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona. Montes afferent pacem populo, et colles iustitiam, Psalmo 72. id est, omnia erunt plena pace et tranquillitate, omnique felicitate. Intelligit autem copiam spiritualis pacis ac iustitiae, nempe per Meschiam, divinitus donandae. Ego pax: Psalmo 120. Ego pax: et cum loquor, ipsi ad bellum. id est, ego pacem propono, aut pacificus sum. Et alibi, Ego oratio. id est, ego orans. Sic Proverb. 3. Omnes semitae eius pax id est, pacificae, aut ducunt ad pacem, sunt salutaria, aut sunt ipsissima pax. Sic Iob 5, Et scies quod pax tabernaculum tuum. pro, in summa tranquillitate ac prosperitate eris tu, omniaque tua. Sic Psalm. 147, Qui ponit terminum tuum pacem. id est, omnes regiones locaque tua ditat pace. Castigatio pacis. id est, castigatio pacifera, aut salutifera. Isaiae 53, Castigatio pacis nostrae super eum, et vulneribus eius sanati sumus: id est, plenissima persolutio poenarum a toto mundo per legem ob peccata exactarum, ab ipso praestita ac depensa, fuit causa nostrae pacis, peperit nobis pacem. Non enim necesse fuit amplius id nos persolvere, quod ipse semel persolvit. Veritatem ac iudicium pacis iudicate in portis vestris: id est, iudicium paciferum. Zachariae 8. id est, iudicate ita, ut pax vobis mutuo inde proveniat, non oppressio. Impetrationes pacis, aut exorationes pacis revelabo eis: Hierem. 33. id est, annunciabo eis esse impetratam pacem, quam et largiar illis. Multitudo pacis, Psalm. 37. Afflicti aut man sueti possidebunt terram, et deliciabuntur aut oblectabuntur in multitudine pacis. id est, fruentur magno rerum successu, et rebus secundis. Pactum pacis. id est, pactum de pace, aut firmum ac ratum. Num. 25. Do eis pactum meum pacis, et pactum sacerdotii perpetuum. id est, certam ac ratam promissionem de diuturno sacerdotio. Semen pacis, Zachariae 8, Semen pacis erit, vitis proferet fructum suum, et terra dabit germen suum. id est, sementes uberes pacifice colligetis. Terra pacis: pro, in qua tibi pax conceditur, ubi putas te tutum ac tranquillum esse. Hieremiae duodecimo: In terra pacis tu fidebas: id est, putabas te tibi inter tuos tutum esse, cum esses in summo periculo. Videre visionem pacis. Ezech. 13, Et vident ei visionem pacis: id est, nunciant ei nomine Dei res secundas. Multa pax, id est, summa ac largissi ma felicitas Psalm. 119. Multa pax diligentibus nomen tuum, et non est eis scandalum aut casus: ubi multa pax prosperum omnium rerum statum notat: Scandalum verô, omnia adversa. Loqui cum aliquo in pacem: Genes. 37, Non potuerunt fratres Ioseph loqui ei in pace, aut ad pacem: id est, prae odio non potuerunt amanter cum eo colloqui. In pace ire, Iud. decimooctavo. In pace transire, Isaiae 41. In pace abire, 1. Sam. 29. Ascendere in pace, 1. Sam. 25. Dimittere aliquem in pace, Genes. 26. id est, abire incolumem ac salvum. Sic apponere pacem, Proverbiorum 3. id est, prosperum rerum successum. Esse in pace, Iob 9. pro, frui pace. Pacem habere, Hierem. 12. Pacem habent omnes in praevaricantes. Sic habitare in pace, Threnorum primo. Clamare ad civitatem oppugnatam, pacem: Deutero. 20. id est, clara voce offerre ei pacem, pacificas conditiones. Et vicissim civitas dicitur ibidem respondere pacem. id est, polliceri obedientiam, et suscipere conditiones pacis. Congregaberis ad sepulchra in pace 2. Par. 34. id est, rebus tuis quietis ac prosperis existentibus in summa tranquillitate morieris, nec videbis aut patieris calamitates, quae [?: ] consequentur. Sic 1 Reg. 2, Non deduces canicie eius in pace ad sepulchrum. id est, non patieris eum quiete ac tranquille vivere usque ad naturalem mortem. Or dinare pacem, Isaiae 26, Domine tu ordinabis pacem nobis. id est, largieris, donabis veram pacem: sicut [?: praec- ] sit, fidem esse cogitationem firmam, aut subnixam [?: fu-que ] , quod Deus custodiet pacem. Discedere a pace. Threnorum 3, Discessit a pace anima mea, oblitus sum boni. id est, privavit me Deus pace, tranquillitate, et omnibus bonis. Fiat pax et veritas: id est, vera ac firma solidaque pax. Isaiae trigesimonono: Tantum fiat pax in diebus meis. id est, sint saltem omnia tranquilla ac pacata [?: d- ] ego vivo. Loqui pacem ad aliquem de aliquo: id est, promovere eius tranquillitatem. Psalmo trigesimoquarto, Non pacem loquuntur, et contra afflictos aut humiles terrae verba fraudulenta cogitant. Psalmo octuagesimoquinto: Dominus loquitur pacem ad populum suum id est, largietur ei tranquillitatem et felicitatem. Psal. 122, Propter fratres meos et proximos meos, loquar nunc pacem de te. id est, tibi precabor, et alioqui promovebo pacem. Loqui pacem cum aliquo, et malum esse in corde: Psalmo 28. id est, blando sermone amicitiam simulare, sed in corde hostilia cogitare. Loqui pacem omni semini suo, Esther 10: pro, amanter alloqui sunt populares aut gentiles. Non nosse pacem, alias significat esse alienum a pace, cupidum bellandi ac laedendi Romanorum 3, Isaiae 59, Viam pacis non noverunt: id est, nihil est apud eos fidei. humanitatis, aut sinceritatis Alias non frui aut potiri pace. Ibidem: Vias suas peverterunt omnes, qui ambulant per eas ignorant pacem: id est, divinitus tribulantur et puniuntur. Quarere [?: ] pace, loquutionem supra exposui. Ierem. 15, Quis discidet ad petendum de pace tua? id est, quis ad te declarabit, ut quaerat, quomodo se res tuae habeant? quis [?: ] condolebit? quis te consolabitur? Quaerere pacem [?: ] ius, est promovere eius pacem ac res secundas. Hierem. 29, Quaerite pacem civitatis, et orate pro ea (Babylone) quia in pace eius erit pax vestra. Sic Deut. 23 iubet Deus Israelitas perpetuo esse hostes Amalekitarum, inquiens: Non quaeres pacem eorum, et bonum eorum cunctis diebus tuis in seculum. id est, promovebis [?: ] eorum bonum aut commodum. Eadem locutio est et Esdrae 9, Rogare quae pacis sunt, missa legatione: Luc. 4 id est, suppliciter petere conditiones pacis. Reddere aliquid cum pace, Iud. 11. id est, sponte, sine bello ac armis, adempta restituere. Redimere in pace animam: Psal. [?: ] Redemit in pace animam meam a bello, quod erat adversus me. pro, eripuit me ab imminenti pugna, largentusque mihi est tranquillitatem. Luc. 19, Si scires [?: ho-- ] quae ad pacem tibi. id est, si scires quae ad tuam tranquillitatem et felicitatem prosint, forte ea amplectereris: nempe, accipere verum Meschiam, et eum placare. Aposiopesis est. Reperire aut invenire pacem, est consequi [?: ea- ] Cant. 8, Tunc fui in oculis eius ut reperiens pacem. Respondere pacem. Gen. 41, Dominus respondebit pacem Pharaonis. id est, Deus exposito somnio Pharaonis respondebit salutaria consilia toti huic regno et regi [?: ] verti in pace, est incolumen reverti Genesis 28, Ios. 10, [?: ] 8. 1. Reg. 22, et 2. Par. 19 Praecipit Achab Micham prophetam in carcere detineri, donec redeat in pace. Sed propheta negat eum reversurum in pace: id est, incolumem. Salutare de vel cum pace, aut in pace: 1. Samuel. 17. 1. Paralipom. 18, est pacem precari obvio, et quaerere de bono eius statu. Vide pacem fratrum tuorum, Genes. 37. id est, cognosce quomodo valeant. Idem est etiam visitare in pace. 1. Sam. 17. Pax ossibus: Psal. 38. Non est pax ossibus meis, id est, nulla tranquillitas est membris meis ob morbum, quo me afflixisti ob peccata mea. [?: ] dere pacem aliquorum, id est, cernere eorum secundas et [p. 435] column 845/846 florentes res. Psalm. 37. Cum viderem pacem impiorum. Sic pax a timore, Iob 21. In domibus eorum est pax a timore. id est, summa securitas ac tranquillitas. Ponere sanguines belli in pace: 1. Reg. 2, Ioab interfecit duos [?: du-es ] hostiliter tempore ac loco pacifico. Pacifica bestia agri, Iob 5. id est, non laedette. Ingressus pacificus. id est, pacem afferens aut indicans: 1. Sam. 16, et 1. Reg. 2, Viri pacifici nobiscum. Genes. 34. id est, pacifice nobiscum, aut inter nos viventes. Pascua pacifica. Ierem. 25, Suc [?: -is- ] sunt pascua pacifica. id est, bello et a feris vastata sunt loca antea tranquillissima. et pastoribus ac pecoribus aptissima et refertissima. Hostiae pacificae saepe no minantur in Exodo et Levitico. significant autem eas quae pro gratiarumactione offerebantur, crebroque cum persolutione voti coniunguntur: sicut etiam Proverbiorum septimo fit. Via pacis, supra expositum est. Sed tamen quia Lucae primo est, Meschiam ideo apparuisse, ut dirigat pedes: ideo sciendum est, ibi viam pacis significare non tantum doctrinam ducentem ad illam summam ac aeternam pacem: sed etiam ipsam veram fidem, conversionem, iustificationem ac renovationem, per quam [?: -os ] ducit Meschias ad summam illam ac aeternam pacem aut felicitatem. Denique quia regnum caelorum dicitur esse iustitia, pax et gaudium in Spiritu sancto, aut per Spiritum sanctum: et Romanor. quinto habetur, quod iustificati fide pacem habeamus: utile fuerit illud dictum fieri aliquanto notius. Adscribam igitur cuiusdam semigrammaticam, et a nostro instituto non alienam annotationem super eum locum. Pacem Hebraeis dici res prosperas et secundas, notum est. Notum etiam est, hoc vocabulo declarari concordiam. Ad has significationes accedit etiam tertia, quoties videlicet εὐθυμίαν . id est, animi tranquillitatem et serenitatem declarat, quam nonnulli ex philosophis pro summo bono habuerunt: sed perperam definitam, ut mox dicemus. Potest autem haec tertia significatio sub secunda etiam comprehendi. Pacem enim ac concordiam habent homines aut cum Deo, aut alii inter alios, aut denique cum seipsis. Quidam igitur primam illam concordiae speciem hic putant significari, ut sit haec sententia: Nos fide iustificatos; iam reconciliatos esse cum Deo per Christum, qui inimicitiarum causas sustulit. Quae doctrina verissima quidem est, sed non satis apposite traditur hoc loco. neque enim Apostolus proprie hic agit de mediatoris Christi opere, sed a fidei effectis argumentatur. Quidam igitur hanc pacem cum Deo initam aliter explicant: nempe ut qui semel reconciliati sunt Deo, pacem istam [?: co-nt ] , vitantes scilicet peccata, et iustitiam colentes: quae de ipsa interpretatio, quamvis piam sententiam gignat, tamen est ἀπροσδιόνυσος . Alii ergo de secundo genere pacis haec accipiunt, et legunt ἔχωμεν habeamus: quasi nos fide iustificatos Paulus ad mutuam pacem colendam hortetur, quae etiam interpretatio ad scopum Apostoli non pertinet. Superest tertia concordiae species, quum quispiam animi tranquillitate fruitur: quae rursus accurata distinctione indiget. Triplex enim est in homine dissidium, nempe et perturbationum animi adversus rationem (cuius mali neque quae sit origo, neque quod sit [?: -medium ] , intelligere potuit philosophia) et carnis. id est, totius hominis ψυχηιοῦ adversus novu hominem, quem Scriptura Spiritum vocat: quod dissidium cum sit filiis Dei peculiare (caeteri enim nihil aliud sunt quam [?: -o ] ) minime mirum est, philosophos hoc certamen ne suspicari quidem unquam potuisse. Imminent denique domini terrores conscientiae, iudicii divini sensu [?: per- ] , quos poetae sub Nemesis et Furiarum specie repraesentarunt. Huic triplici certamini pax triplex opponitur. et quod ad primam quidem attinet, qui fide sunt iustificati, quum sint quoque peccato mortificati, aliquem huius pacis gustum habeant necesse est: sed cum carnis lucta supersit, non est quod hanc pacem sese habituros sperent, quandiu hic versantur. De secunda idem statuendum est, tum adversus Pelagium, qui quanta sit hominis labes, cognoscere non potuit: tum adversus Origenem, Celestinum, Anabaptistas, Libertinos, et eiusmodi omnes fanaticos, qui iustificatos constituunt ἀναμαρτήτους . Superest vera illa pax mundo incognita, de qua hic agit Apostolus: id est, incredibilis illa et constantissima mundi recreatio, qua fit ut de benevolentia Dei securus homo, superatis conscientiae terroribus, clamet cum Davide, Dominus illuminatio mea, et salus mea, a quo timebo? et, In te Domine speravi, ergo non confundar in aeternum. Hanc vero pacem mundus quidem somniat, sed apprehendere nullo modo potest. Nam aut prorsus est ἀπηλγηκὼς , id est stupidus, et omnis doloris expers: aut pro Deo sibi idolum fabricat, ipsius misericordiam a summa iustitia separans: vel irae Dei opponens vana hominum commenta, sese denique suis insomniis pascens. Una vero fides quae verbo ipsius Dei nixa, Christum veram iustitiam apprehendit, hanc pacem affert. Quid vero fidem, quid iustitiam appellet Paulus, suo loco exposuimus. Filius pacis, ut et supra exposui, Matth. 10, et Luc. 10, dicitur, qui et amat piam pacem, ac tranquillitatem, eamque promovet, et dignus illa a Deo esse censetur. Ibidem est, Pax vestra requiescet super eum, aut revertetur pax vestra. ubi pax Apostolorum vocatur illa pia imprecatio pacis, quae sit profutura dignis, ab indignis autem sit is fructus piae precationis ad ipsosmet Apostolos reversurus. Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace. id est, iam permittes ut tranquillo animo, et in viso Messia acquiescens moriar, ac ad illam veram aeternamque pacem migrem. Christus inquit Ioan. 14. Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis. id est, primum quidem spiritualem pacem, deinde etiam externum quoddam patrocinium, defensionem ac tranquillitatem, quae tamen non ex mundi aut potentum gratia, sed ex solo Deo proficiscatur. De eadem pace etiam postea Cap. 16 inquit: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis, in mundo pressuram habebitis. id est mundus vos persequetur, sed vos habebitis a me pacem multipliciter: nempe favorem a Deo, tranquillitatem animi seu bonam conscientiam ob iustificationem ac reconciliationem: habebitis deinde et eam pacem, ut vos Spiritus S. regat ac consoletur, ne vobis satan, aut caro aut vetus Adam ita imperitet, sicut antea, neve peccatum regnet in corpore vestro. Habebitis et consolationem ex mea doctrina, quam vobis iam proposui in spiritualibus et corporalibus afflictionibus ac perturbationibus: et denique pater caelestis non patietur capillum de capite vestro decidere, mandans angelis, ut vos custodiant, et in manibus portent in omnibus viis vestris. Deus pacis dicitur, non dissensionis: Rom. 15. 16. 1. Cor. 14. et 2. Cor. 13. ubi dilectionis quoque Deus nominatur. Sensus autem est, Deus autor et probator pacis. 1. Cor. 7, dicitur Deus nos vocasse in pace: id est, ad studium temporariae pacis, et ad consequendam etiam aeternam tranquillitatem. Rom. 14, Quae pacis sunt sectemur: id est, neminem laedamus, omnibus prosimus, quaeramus denique temporariam et aeternam pacem. Christus dicitur pax nostra, quia utraque unum fecit, et maceriam septi dissolvit, Ephes. 2. id est, concilia vit gentiles cum Iudaeis, abrogata ceremoniali lege. Mox ibidem, non tantum de hac externa duorum populorum inter se invicem pace agit, sed etiam de pace cum Deo. Locus est perspicuus. Ibid. 6, Calceatis pedibus in praeparatione Evangelii pacis. Evangelium pacis vocat, quia et annunciat et affert veram ac aeternam pacem. Vult autem nos praeparari, instrui, ac veluti armari Evangelio ad spiritualem cursum, sicut viatores se calceis praeparant: et [p. 436] column 847/848 praeterea nos praeparari ad annunciandum Evangelium pacis. Hac ratione quoque ipse Christus vocatur rexpacis. Hebr. 7. id est, causa et author pacis, quod ille multipliciter praestat. Fructus iustitiae in pace seminatur, facientibus pacem, Iac. 3. ubi facere pacem est ea agere, quae ad temporariam et aeternam pacem prosint, neminem laedendo, et cum omnibus pacifice agendo. Id dum agitur; pii simul etiam iuste agunt, et sibimet uberrimum fructum aut praemium iustitiae comparant.

PAXILLUS. vide supra in PALUS.

PECCATUM. Vocant Latini peccatum, quicquid contra officium normamque recti ac honesti fit: et proprie actuale quid significat, sive quid male fiat, sive male negligatur. Sed in Sacris literis haec vox latius patet, et plures habet nonnihil obscuras, aut certe ignotas significationes ac loquutiones. In genere autem videtur recte 1. Ioann. 3 descriptum esse, quod. sit, quic quid est a lege Dei alienum: sive sit ipsius naturae distorsio, deformitas aut pravitas sive quicunque perversi motus animi, sive conatus, aut denique actiones. Nam lex non tantum pravas actiones internas ac externas prohibet, et rectas mandat: sed etiam vult ipsum cor totumque hominem rectum esse, ac divinae imagini correspondere: sicut toties Scriptura pravitatem, perversitatem, lapidositatem et incircumcisionem cordis accusat, spirituale cor flagitat: et sanctos perfectosque nos esse, sicut pater caelestis est, severiter proecipit. Peccati vocabulo in genere multum utitur Scriptura, eique aeterni exitii causam adscribit, affirmans peccati stipendium esse mortem: Rom. 6. Observandum autem est, idem prorsus illi significare hanc vocem, quod alioqui non tantum philosophi ac docti, sed etiam indocti vocant Iniustitiam, nempe universalem iniustitiam. Contrarium ergo verum ac proprium Peccati est, iustitia universalis aut integra. Idem etiam valent mala aut prava opera, quod peccatum: et contra Bona et recta opera, idem quod iustitia. Sanctitas quoque et pietas aequivalent iustitiae, et sunt contraria peccato: sicut contra impietas et iniquitas congruunt cum peccato. Haec observatio ad multa prodest, quum alioqui sit obvia. Sic enim melius intelligemus, cur peccatis mors, et remissioni peccatorum vita tribuatur: sicut et in communi vita et olim a doctis disputatum est, iustitiam esse causam felicitatis, aut beatae vitae: iniustitiam autem contra infelicitatis, aut beatae vitae: iniustitiam autem contra infelicitatis. Peccatum quoque idem est quod inobedientia legis: et contra, vera et perfecta obedientia est impletio legis, ac iustitia ipsa. Peccare igitur videtur significare, simpliciter a recto deviare, etiam in aliis rebus, non tantum ubi lex Dei aut norma obedientiae erga Deum negligitur, violaturve ut Iud. 20. dicuntur Beniamitae fuisse optimi fundibularii ita ut non peccarent: id est, a scopo aberrarent. inquit enim textus: Qui omnes funda iaciebant lapidem ad capillum, nec peccabant. Sic Iob 5 legitur: Invises tabernaculum tuum, et non peccabis: id est, non aberrabis a tuo tabernaculo: facile id reperies, quantumvis in solitudine aut locis ignotis fixeris. id est, in omnib. tuis operibus recte scopum attinges. Iob 33, natura huius verbi aliquot synonymis declaratur: Peccavi, rectum curuavi, et aequum non mihi: scilicet, fuit propositum, aut in meo conatu. Ab hac externa corporalive aberratione a recte agendo, videtur verbum hoc per metaphoram traductum ad spiritualem discessionem a recta linea legis Dei, aut quorumcunque superiorum, vel etiam aequalium, quibus aliqui legibus obstricti tenentur. 1. Regum decimoquarto Irritaverunt Iudaei Deum praepatribus suis, in omnibus peccatis quibus peccaverunt. Zoph. 1. Quia Domino peccaverunt. Psalmo decimoquinto. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Huius significationis innumera plane sunt exempla. Sic et [?: co- ] homines aliquis peccare dicitur: ut Genes. quadragesimo. Peccaverunt pincerna et pistor regis. 1. Samuel decimonono. Ne peccet rex in servum suum [?: Davi- ] quia non peccavit tibi, et opera eius sunt tibi valde salutaria. Et mox: Quare peccabis in sanguinem [?: i- ] centem, ad interficiendum Davidem sine causa? Verum ob infinitam copiam, omittemus citationem examplorum huius significationis. Significat quoque [?: ] bro verbum חטא Peccavit, in prima coniugatione [?: ] actionem, sed qualitatem inhaerentem, seu sortem aut conditionem hominis, seu esse peccatorem, esse [?: re- ] sicut solent verba Hebraea saepissime tantum existentiam rei, non actionem aut passionem, alium`ue [?: ] indicare. Genes. quadragesimotertio. Dixit Iuda ad Israelem patrem suum, Mitte puerum Beniamin, et ego fide iubeo de eo, ex mea manu require eum: Si non reduxero eum ad te, et coram te stitero eum, et peccabo tibi omnibus diebus. id est, sim tibi reus ac obligatus, habearque a te pro scelerato omni tempore, perpetus mihi sis infensus, adversus ac molestus, ut extreme nephario, ac in te iniurio. Sic idem verbum, ac in eodem sensu, repetit Iuda erga Iosephum: Quoniam servus tuus sponsione facta accepit puerum a patre suo, promittendo, quod si non reduxero eum ad te, et peccabo pani meo omnibus diebus. Exod. quinto. Non datur nobis stramen, et urgemur ad explendum numerum laterae et ecce servi tui sunt caesi, et populus tuus peccabit. id est, sceleratus, noxius ac reus iudicatur, habeturque, et ideo duriter affligitur. 1. Reg. 1. Et erit, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, et erimus ego et filius tuus Salomon peccatores. id est, habebimur pro sceleratis, reis ac nefariis, et ideo etiam mox vel in [?: tros ] carceres, vel ad extremum supplicium cruciatumque abripiemur. Sic Romanorum quinto. In Adamo omnes peccaverunt. id est, scelerati ac Dei hostes [?: fa-- ] sunt. Quae quasi habitualis significatio verbi et nominis Peccati diligenter observanda est, ut sciamus, Scripturam in arguendis peccatis, non solas pravas actiones aut rectarum omissiones accusare: sed etiam ipsam pravam naturam aut indolem hominis, quam a patro suo diabolo in ruina primi hominis hausit. Quare semper in hac et vicinis vocibus una cum actione etiam ipsam malam naturam, eiusque (ut ita dicam) foetorem coram Deo et tristem reatum coniungamus, ac simul expendamus. Cum David confitetur et queritur Psalmo quinquagesimoprimo: se in peccatis [?: concept-- ] ac natum, non loquitur de actualibus peccatis: nec matrem, sed semetipsum accusat. Confitetur igitur se natum esse in multiplici immundicie, foeditate, reatu et crimine: seu turpem ac malum, Deo adversum, exosum ac reum. Sic com Iudaei dicunt ad caecum natum, ac a Christo sanatum, Ioan. 9. Tu natus es in peccatis, et [?: ] nos docere? non illi quidem proprie in originale omnium hominum peccatum respiciunt: sed tamen volunt dicere, eum ita inde ex utero distortae ac perversae naturae esse, ac ita quasi monstrosum ac sceleratum formatum esse, ut non sine causa eum ipsa mater [?: ] ra caecitate signaverit, quo omnibus testaretur hunc hominem perversissimi ingenii ac indolis esse, eoque ab omnibus veluti portentum quoddam, detestandum et fugiendum esse. Significat igitur Psalmo quinquagesimoprimo, vox Peccati, non pravas actiones, sed innatas aut ingenitas pessimae indolis distorsiones aut malitias. Sic Ieremiae decimoseptimo dicitur peccatum Iudae esse scriptum aut sculptum stylo ferreo, et ungela adamantina in tabella cordis eorum. ubi non [?: act- ] le peccatum notat, sed innatam ac ingenitam malici ac proclivitatem ad idololatrias: sicut et Paulus [?: i- ] carnis opera recenset et idololatriam, Gal. 5. Peccatum [p. 437] column 849/850 in singulari numero, praesertim cum articulo ἡ ἁμαρτὶα , Paulo plerunque illum summum regem aut caput peccati, nempe originalem corruptionem significat: in plurali autem αἱ ἁμαρτῖαι , fructus aut effectus eius, id est actualia peccata. Romanorum quinto: Sicut per unum hominem peccatum in mundum introiit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors peru asit, in quo omnes peccarunt: non actionem, sed ipsum habituale, aut potius innatum et essentiale malum significat, quod nempe per Adamum omnes facti sint corrupti Satanaeque imaginem circumferant, eoque sint adversarii Deo, ei infensi et exosi, eique rei ac ab eo damnati, ut supra productis exemplis de hoc verbo ac nomine dixi. Aliquando tamen etiam plurali numero Originale peccatum notat, ut supra de Psalmo quinquagesimoprimo dixi. Omnes peccaverunt, et carent gloria Dei: Romanorum tertio, significat omnes esse peccatores ac reos, carere iustitia, ac omni gloriatione coram Deo de iustitia ac vita: sicut mox sequitur, Ubi gloriatio? Ad ostensionem iustitiae suae, propter remissionem praecedentium peccatorum: Romanorum 3. id est, exhiberi iustitiam Dei aut obedientiae ac passionis Christi, et imputari credentibus in hunc finem ac usum, ut peccata condonentur. Peccatum saepe, ut supra dixi, in genere ipsam totam huius pestis molem aut massam, seu totam iniustitiam denotat. Sic Romanorum tertio dicuntur omnes sub peccato esse, et per legem esse cognitionem peccati. et Romanorum quarto, cui Dominus non imputavit peccatum. Eadem ferme significatione Romanorum quinto dicitur peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mors. Sic et cum Iohann. 9. Christus dicit, Peccatum vestrum manet vobis: totam iniustitiam complectitur. Et Iohan 16, Spiritus sanctus arguet mundum de peccato: id est, de tota mole peccati, quod manet nobis, et non est per fidem ablatum: non tantum de una specie, seu de sola incredulitate loquitur, ut ex dictis (Peccatum vestrum manet nobis, etc. Si non credideritis, in peccatis vestris moriemini) patet. Alio qui plerique intelligunt de unico incredulitatis peccato. Sic Isaiae trigesimo quinto, Fecit Dominus in eo concurrere omnium nostrûm peccata: peccatum itidem omne in universum notatur. Huc et referantur appellationes, seu aequipollentes voces, quae omni in universum peccato competunt. cuiusmodi sunt in Veteri testamento, Delicta. Iob decimotertio, Scelera mea et delicta mea ostende mihi. Levit. 5. Adducat pro delicto suo domino. Item Levit. 6. Iniquitas et Iniquitates: Exod. 34, qui aufers iniquitatem, Deuteronomii quinquagesimo quarto, Non feret iniquitatem vestram, et peccata vestra. Iob 13, Quantas habeo iniquitates et peccata, etc. Esaiae quinto, Vae qui trahitis iniquitatem in funibus vanitatis, etc. Esa. quadragesimo secundo, Praebuisti mihi laborem in iniquitatibustuis. Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me. Esaiae quinquagesimo, In iniquitatibus vestris venditi estis, etc. Oseae duodecimo, Nec invenietur in cunctis laboribus meis vel iniquitas, vel peccatum. Psalmo quinquagesimoprimo, Ecce in iniquitatibus conceptus sum. Psalmo 85, Remisisti iniquitatem plebis tuae. Psalmo 32, Beati quorum remissae sunt iniquitates. Impietas et Impietates: Iob trigesimo quarto, Absit [?: ] Deo ut faciat impietatem. Perversitas, Scelus, et Scelera. praevaricatio, et Praevaricationes: Levit. vigesimosexto, Pro praevaricatione sua. Item Iosuae 22. Ezech. 14, cum terta praevaricetur praevaricationem. Esaiae vigesimo quarto, Praevaricatores praevaricati sunt, praevaricatione praevaricatores praevaricati sunt. Psalmo 101, Facientes praevaricationes odivi. Transgressio, Malitia: Genes. 6, Vidit Deus quod multa malitia hominis esset. Genes. decimotertio, Viri Sodomitae erant mali. Ieremiae 1, Et loquar iudicia mea cum eis, super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me. Ionae primo, Ascendit malitia eorum ad conspectum eorum. Malum: Iudic. 3, Fecerunt filii Israel malum in oculis Domini. Iudic. 4, Addiderunt filii Israel facere malum in conspectu Domini. Item Iudic. 6 et 10, 2. Reg. 12. Quare contempsisti verbum meum, ut faceres malum in conspectu meo? 3. Reg. 14. Et fecit Iudas malum coram Domino. 3. Reg. 22, Fecit Ochosias malum in conspectu Domini. Item 3. Reg. 17. et 4. Reg. 3. Fecit malum coram Domino. 4. Reg. 13, Fecit malum Ioachatz coram Domino. Et 2. Paralip. 29. Proverbiorum quarto, Deflecto a malo. Esaiae sexagesimoquinto, Faciebatis malum in oculis meis. Item cap. 66. Ierem. 7 et 52, Fecit malum in oculis Domini. Abominationes: Levit. 18, Omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. Ieremiae decimotertio, Super colles in agro vidi abominationes tuas. Ier. 16, Abominationibus suis impleverunt haereditatem meam, Ezech. 7, Et ponam contra te omnes abominationes tuas. Et cap. 33, Fecistis abominationes. Aversio, et Aversiones: Ierem. 2, Aversiones tuae increpabunt te. Ezech. 9, Civitas repleta est aversione. Piaculum, Sanguines: id est, reatus, non tantum caedes, ut aliqui existimant, sed in genere omnia peccata morte digna vocantur: ut Psalmo vigesimo sexto, Non concludas cum peccatoribus animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. Item Oseae quarto, et alias saepe. Verbum pro peccato, aut absolute: ut 2. Reg. 11, Et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram Domino. 4. Reg. 17 Fecerunt filii Israel verba pessima. irritantes Dominum, Psalmo sexagesimo quinto, Verba delictorum (id est, res iniquae) praevaluerunt contra nos. Psalmo 101, Non ponam ante oculos meos verbum Belial: id est, rem iniustam. Fornicatio: Levit. 20, Consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch. Psalmo 73, Qui fornicantur ate. Via mala: Ierem. 25, Revertimini unusquisque a via sua mala. 3. Reg. 16. Tu ambulasti in via Ieroboam. Sic 3. Reg. 22. Benedicere, per antiphrasin pro peccare. Iob 1, Ne forte (ait Iob) peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Desideria cordis: Psalm 81, Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis. Adinventiones: Psalm. 81. Ambulare ex adverso Deo: Levi. 26. Quod non placet Domino: 3. Regum 11, Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino. Stultum quid contra Deum agere: Iob primo, In omnibus his non peccavit Iob, neque stultum quid contra Deum locutus est. Caeterum in Novo testamento aequipollent τῆς ἁμαρτίας vocabulo (quod peccatum significat, et in Apostolorum scriptis omnium usitatissimum et frequentissimum est) ἀδικία iniustitia, qua voce utuntur Apostoli Act. 8, In felle enim amaritudinis, et colligatione iniustitiae video te esse. 1. Iohan. 1, Fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniustitia. 2. Pet. 2, Recipientes mercedem iniustitiae. Rom. 1. Revelatur ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detinent. Romanorum 3, Si iniustitia nostra Dei iustitiam commendat, quid dicemus? Rom. 6, Neque praebete membra vestra arma iniustitiae peccato. Ἀνομία , hoc est, quiddam illegitimum, quod pugnat cum lege. Tit. 2, Christus dedit semetipsum pro nobis, ut redimeret nos ab omni illegalitate. 1. Ioan. 3, Peccatum est iniquitas. Παράβασις , transgressio: Roman. 5, Qui non peccarunt ad similitudinem transgressionis Adam. Gal. 3 Lex propter transgressiones posita est. 1. Timoth. 2, Mulier obnoxia facta est transgressioni. Ἁμάρτημα : Rom. 3, Propter remissionem praecedentium delictorum, ἁμαρτημάτων : quae vox apud solum Paulum reperitur. Aut παράπτωμα : Rom. 4, Traditus est propter [p. 438] column 851/852 peccata παραπτώματα nostra. Romanorum 5. Sed non ut delictum, παράπτωμα , ita et gratia: ubi Paulus non tantum peccatum Adae, sed etiam posterorum eius, παραπτώματα appellat. Inquit enim paulo post: Gratia vero ex multis peccatis, ἐκ πολλῶν παραπτωμάτων , ad iustificationem. Idem Ephes. 2, Et vos eratis mortui τοῖς παραπτώμασι καὶ ταῖς ἁμαρτίαις , in delictis et peccatis, in quibus aliquando ambulastis. Haec vox Paulo est usitatissima, aliis non item: et praecipue actualia peccata significat. Etymon eius sonat praetercadere, cum scilicet ultra rectam iustitiae lineam cadimus. ἥπτημα quod ad verbum sonat Victum esse. peccata enim nostra sunt, succumbere satanae, aut vinci ab eo: 1. Corinthiorum sexto, Omnino delictum seu defectus in vobis est, quod lites habetis intervos invicem. et Rom. 11, Si lapsus illorum ( παράπτωμα ) sunt divitiae mundi, et ( ἥπτημα ) diminutio illorum seu detrimentum divitiae gentium. Interdum etiam appellationes speciales peccatorum generaliter usurpantur pro peccato: quales sunt, κακία , malitia, 1. Pet. 2, Deponite omnem malitiam. Idem, Non quasi velamen habentes malitiae libertatem. 1. Corinthiorum decimoquarto, Sed malitia parvuli estote. Ephes. 4, Omnis amaritudo, etc. tollatur a vobis, cum omni malitia. Iac. 1, Abiicientes omnem immundiciam, et abundantiam malitiae. Πονηρία . Rom. 1. Pleni malitia et versutia. 1. Corinthiorum 5, Non in fermento κακίας καὶ πονηρίας. Ἐπιθυμία , concupiscentia. 1. Ioan. 2, Omne quod est in mundo, veluti concupiscentia carnis. 1. Pet. 2, Concupiscentiae, quae militant contra animam. 2. Pet. 1, Si refugeritis a corruptione, quae est in mundo per concupiscentiam.Et Paulus ad Tit. 2, Ut abnegata impietate, et mundanis concupiscentiis, sobrie et iuste et pie vivamus. Rom. 7, Peccatum non agnovissem, nisi per legem: concupiscentiam etiam non noveram, scilicet esse peccatum, nisi lex dixisset, Non concupisces, et Iacob 2 et 5. Incredulitas. nam quod Paulus Gal 3. dicit, Conclusit Scriptura omnia sub peccatum, ut promissio ex fide daretur: idem Rom. 11. his verbis effert. Conclusit Deus omnes sub incredulitatem, ut omnium misereretur. Peccata quoque dicuntur Debita, et revera sunt: idque duplici ratione. Primum enim peccata sunt, debitae obedientiae neglectio, aut non persolutio. Debet enim rationalis creatura creatori suo Deo perpetuam et perfectissimam obedientiam. Hoc suum debitum, tributum, aut censum deberet rationalis creatura omni momento integerrime praestare: si non facit, retinet quasi alienum quoddam aes invito domino, contra omne ius ac fas, eoque illi moles debiti veluti foenoris cuiusdam vehementissime cumulatur. Talis vero, ut dixi, debitae obedientiae non persolutio, sunt proprie nostra peccata. Secundo peccata nostra vocantur Debita, quia etiam debent Deo persolutionem poenae pro tot admissis culpis: quam persolutionem dum differimus, cumulamus nobis debitum, et (sicut Paulus loquitur) iram, in die irae. Sunt igitur peccata nostra vere debita quaedam, idque (uti ostensum est) duplici ratione. Haec igitur debita nobis condonari ac remitti, in oratione Dominica supplices petimus. Fit autem ista debiti abolitio, si nos quidem respicias, per meram condonationem: si vero mediatorem, fit per eius compensationem aut persolutionem, obediendo ac patiendo legi iustitiaeque Dei depensam, et nobis a Deo per fidem imputatam: de qua re in Libello de Iustitia plenius disserui. Hactenus vocis Peccati naturam ac vim generatim exposui. quia autem variae species et partes peccati vulgo commemorantur: earum quoque appellationes, ne imperitioribus sint ignotae, percurram. PRIMUM igitur Pecatum primi hominis aut parentis est ille lapsus: quod non tantum de vetito pomo comedit, sed etiam sciens ac volens a severo mandato sui creatoris discessit: plusque Satanae, ingentia bona ex peccato promittenti, quam Deo ipsi exitium mortemque comminanti, credidit: qua ratione a Deo sese avellens, Satanae eius hosti semet associavit. Quem lapsum mox aut poena sequuta est, totius naturae hominis ex imagine Dei in Satanae larvam transmutatio: veluti si ex optimo auro aut argento scoria, et ex optimo vino aqua aut vappa, aut ex dulci massa foetidissimum fermentum factum fuisset. quibus similitudinibus [?: ] declaranda hac horrenda metamorphosi Spiritus sanctus in Scripturis utitur. Porro peccatum originale est [?: ] haereditas illius ipsius primi malefacti, seu reatus ipsius: tum et illa horrenda imago aut larva Satanae, in qua diximus Adamum ex imagine Dei tristissima metamorphosi immutatum: ut iam non Deum creatorem ac patrem suum, sed Satanam repraesentet, prae se ferat, reserat, aut exprimat: quae in nos in ipsa statim conceptione ac procreatione ex patre nostro transit. Similes enim ille sibi procreat: sicut Genes. quinto describitur, quod ad imaginem et similitudinem suam liberos Adam genuerit, non ad Dei similitudinem aut imaginem, ad quam initio formatus fuerat. Haec vero extrema [?: ] ditas et tristissima distorsio, nunquam, veluti [?: Eurip- ] quidam, caret suis pessimis aestibus etiam antequam [?: ] cogitationes aut actiones externas, vel etiam internas erumpat. Nam et caret omni vera cognitione, timore amore ac fiducia Dei: et contra, prave de Deo sentit, eumque ac eius voluntatem religionemque pro summa stulticia habet, atque adeo vehementissime odit idololatrias, res terrenas, omniaque iniusta ac prava serio amat et magnifacit, etc. Hosce igitur perpetuos aestus, exhalationes, fumos ac foetores corruptionis vestrae vocat Scriptura Concupiscentiam. Aliud enim est caro, aliud quod ea concupiscit contra Spiritum. Haec pestem nec corruptionem ipsam proprie, nec etiam actualia peccata recte dixeris: sed est quidam eins perpetuus aestus, aut agitatio. Huc et referantur appellationes peccati Originalis, quibus utitur Scriptura Re. 7. appellatur Peccatum, et Lex membrorum, et Concupiscentiae alibi, carentia iustitiae originalis, depravatio naturae, figmentum malum, fomes, languor naturae, lex carnis, etc. Appellatur et Peccatum militans, quia quantumvis iam in sanctis nonnihil mortificatum sit ac debilitatum: tamen adhuc potenter ac furenter militat contra novum hominem, summo studio eius pia vota conatusque impendiens, ne ea pie sancteque faciat ac praestet. quae cupit et studet: quinetiam non raro captivum rapit [?: ] hominem, ac in peccata tristesque lapsus protrudit: sicut Paulus Romanorum septimo de seipso miserabiliter queritur. Appellatur et Peccatum tenaciter inhaerens , quod etiam in sanctis pertinacissime haereat: quod Paulus Hebr. 12 deponere iubet. Deponunt autem, qui constanter originali illi pesti resistunt, ne per suos pessimos fructus in membris regnet: et insuper hydram illam omni studio, fide, invocatione, et aliis pietatis exercitiis sedulo mortificant ac debilitant, capita veluti [?: ] verbi Dei gladio amputando, et igne Spiritus sancti adurendo. Ex hoc incendio aut fervore [?: pra- ] humanae sequuntur Actualia peccata, tum interna [?: ] vorum motuum, affectuum, et cogitationum, sive [?: ] indulgeamus, sive resistamus: tum externa falsi aut alioqui perversi sermonis, pravorum conatuum, et denique operum quibus vel bona facienda, utpote a [?: ] mandata, negligimus, vel contraria facimus. De hoc peccato actuali loquuntur sequentia Scripturae testimonia. Genes. quadragesimo, Accidit ut peccarent [?: d- ] eunuchi. Genes. quadragesimoprimo, Cognosco peccatum meum. Exod. 9. Pharao adiecit adhuc peccare. Exod. 10. Remitte quaeso peccatum meum saltem [?: ] vice. Exod. 30, Et deprecabitur Aaron super coram altaris semel per annum in sanguine quod oblatum est [p. 439] column 853/854 pro peccato. Exod. 32, Peccastis peccatum maximum. Exod. 34. Offerat pro peccato suo. Levit. 16, Offeret iuvencam pro peccato suo. Num. 5, Peccatum hominis. Num. 12, Ne imponas nobis peccatum hoc, quod stulte commisimus. Num. 32, Peccatum vestrum apprehendet vos. Deuteronom. 24, Unusquisque pro peccato suo interficiatur. 2. Regum 12, Dominus transtulit peccatum tuum. 4. Reg. 3, Ioram mansit in peccatis Ieroboam. 2. Paral. 28, Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adiicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta? Grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israel. Esaiae tertio, Peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt. Esaiae trigesimo, Addunt peccatum peccato Zach. 14, Hoc peccatum omnium gentium. Variae quoque appellationes peccati actualis in Scriptura occurrunt: ut sunt, Opera mala: 1. Ioan. 3, Opera Cain mala erant. Opera infrugifera tenebrarum. Ephes. 5 Roman. 13. Inquinamenta mundi, Corruptiones, quae sunt in mundo, 2. Pet. 2. Carnales concupiscentiae, 1. Pet. 2. Opera carnis, Gal. quin 10, etc. Per excellentiam quoque Peccare et Peccatum de atroci aliquo scelere, aut alio qui singulari pravo facto dicitur: ut Mat. 18 Quoties peccabit in me frater meus et remittam ei? Luc. 15. Pater peccavi in caelum, et coram te Ioann. 9. Quis peccavit, hic aut parentes eius? Respondit Iesus: Neque hic, neque parentes eius. Sic Iudas desperans ait: Peccavi, tradens iustum sanguinem. Sic accipi potest et illud Pauli Act 25, Neque in Caesarem peccavi: quo modo et Daniel loquitur. Sic et illud Pauli: Si nupseris, non peccasti: scilicet, in eo facto nihil mali fecisti. Sic 1 Petr. 2: Si peccantes et caesi patienter fertis. id est, singularia aliqua scelera patrantes. Eodem modo de uno primo angelorum lapsu dicitur 2. Pet 2. Si Deus angelis peccantibus non pepercit. 1. Timoth. quinto, Peccantes coram omnibus argue: id est, aliqua tetra facinora admittentes. Hinc et eodem modo Peccator κατ' ἐξοχὴν , pro scelerato accipitur. Sic Genes decimooctavo, Sodomitae dicuntur fuisse peccatores. Et 1. Sam. 15 Amalechitae. De talibus peccatoribus saepissime, ac plerunque sane Psalmi loquuntur: ut Psal. [?: ] In via peccatorum non stetit. Item, Peccatores non consistent in coetu iustorum. Psalmo 3, Dentes peccatorum contrivisti. Psalm. 18, Ne trades me cum peccatoribus. Psalm. 37, Adhuc pusillum et non erit peccator. Psalm. 50, Peccatori autem dixit Deus, quare tu assumis legem meam? Psalm. 73, Pacem peccatorum vidi. Denique plerunque in Psalmis et prophetis hoc sensu vox Peccatoris accipitur. Sic et in Novo testamento: ut Matth. 9 et 11 Christus dicitur accubuisse cum publicanis et peccatoribus: id est. cum hominibus flagitiosae vitae. Matth. 26 et Mar. 14 dicitur Christus tradi in manus peccatorum. Luc. 6, Nam et peccatores eos a quibus diliguntur, diligunt. Et ibidem, Si quidem et peccatores hoc faciunt: id est, nequam et scelerati homines. Luc. 7. Et ecce mulier in civitate, quae erat peccatrix, Quo in loco, ne quis putaret mulierem illam adhuc fuisse peccatricem, Erasmus pro imperfecto plusquam praeteritum tempus convertit. Sed et a textu (in quo est tempus imperfectum) et a genuino sensu discessit. Voluit enim notare Lucas, qualis esset mulieris conditio, et quid de ea homines vulgo [?: senti- ] Erat ergo communi hominum iudicio peccatrix: hoc est, sceleratae et probrosae vitae. Sic Ioan. 9 Pharisaei dicunt Christum esse peccatorem: id est, hominem sceleratum ac impium, utpote qui violet sabbatum et legem. Contra vero caecus natus negat eum esse peccatorum: quia deus peccatores non exaudiat. id est, scelratos ac impios, dataque opera peccantes. Sic accipiendum videtur Peccatoris vocabulum et in illo Romanorum quinto, Cum adhuc peccatores essemus. Christus pro nobis mortuus est: id est, cum toti vitiosi ac in peccatis submersi essemus. Sic Galat. secundo, Nos natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores. id est profani, perditi, et a Deo alienati. Sic 1. Timoth. 1, Sciens quod iusto non sit lex posita, sed iniustis et impiis, peccatoribus, homicidis, etc. Sic Iac. 4, Appropinquate Deo, mundate manus peccatores. 1. Pet 4. Si iustus vix servatur, impius et peccator ubi apparebunt? ¶ Hactenus de peccato actuali in genere: nunc et species explicabimus. Est autem multiplex distinctio. 1. Est peccatum omissionis, et commissionis. Omissionis peccatum est, cum id omittimus facere, quod Deus praecepit. Thomas sub distinguit hoc modo: Unum est, quando quis omittit bonum facere: aliud, omittendo mala, et adversa tolerando. Commissionis peccatum est, cum id patramus quod Deus severiter prohibuit. II. Est Internum pravorum motuum, affectuum et cogitationum: et Externum, sermonis, pravorum conatuum, et denique operum. III. Est peccatum Tabulae primae et secundae. IV. Est occultum, et notum seu manifestum. Psalmo decimonono. Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, etc. Nominantur et eadem peccata praecedentia et subsequentia. 1. Timoth. quinto, Quorundam hominum peccata ante manifesta sunt, praecedentia ad iudicium: quosdam vero et subsequuntur. Dicuntur autem praeeuntia, quia mature patefiunt: ut Simonis Magi, ante manuum impositionem. Subsequentia sunt quae sero, et plerunque post mortem innotescunt: ut Iudae, Saulis, et aliorum, qui diu visi sunt viri boni, oculosque Ecclesiae fefellerunt, veluti zizania in medio tritici. quales illi quoque sunt, qui in extrema die dicent, Domine domine non'ne in nomine tuo praedicavimus?

V. Est proaereseos seu voluntarium, quod ipsum est et contra conscientiam: et ignorantiae. Voluntarium est, quod scienter et ex proposito perpetratur: de quo sunt sequentia testimonia Scripturae. Num. 15, Anima quae per suberbiam aliquid commiserit, etc. delebitur. Ioan. 5 et 8 inquit Christus: Vade, et noli amplius peccare. Rom. 6, Peccabimus ne, quia sub gratia non sub lege sumus? id est, sponte ac volentes peccatis indulgebimus? Heb. 10, Voluntarie peccantibus nobis post acceptam cognitionem veritatis. Tit. 3, Peccat suo iudicio damnatus. id est, sciens ac volens peccat. Sic accipiendum est de voluntariis et contra conscientiam patratis peccatis, quod est 1. Ioan. 3, Quisquis manet in Christo, non peccat: quisquis peccat, non videt eum, nec novit eum. Et mox: Qui committit peccatum, ex diabolo est, quia diabolus a principio peccat. Quisquis natus est ex Deo, non peccat, quoniam semen ipsius manet in eo, nec potest peccare, etc. Ubi observandum est, quod Ioannes ibi peccare, aut peccatum facere, exponit per Non facere iustiaciam: et contra Non peccare, per facere iustitiam. Haec significatio diligenter observanda est, ne quis intelligens de peccatis piorum per imbecillitatem admissis, desperandi occasionem accipiat. Ignorantiae peccata sunt. quae per imbecillitatem admittuntur: quale est quod Genes. 20 Abimelech Saram accersit Leu. 4, Anima quae peccaverit per ignorantiam 1. Reg 8, Salomon negat ullum esse hominem qui non peccet. 1. Reg. 14, Ionathas non audiens cum adiuraret pater eius populum, extendit summitatem virgae, quam habebat in manu, et itinxit in favum mellis, et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi eius Num. 35. Peccata voluntaria et non voluntaria tum i sacrificiis, tum etiam in asylis discernuntur. Act. 3 Fratres scio quod pro ignoratiam fecistis, sicut et pricipes vestri. Act. 13. Qui habitabant Hierosolymis, et pricipes eorum cum ignorarent illum, et voces Prophetarum, etc. condemnato eo impleverunt, etc. 1. Tim 1. Sed misericordiam adeptus sum, quod ignorans feceram, pro icredulitatem. De hoc peccato loquitur et 1. Io. 1. Si dixerimus nos non peccasse, mendacem facimus eum. VI. Est peccatum [p. 440] column 855/856 dominans, seu regnans: et Non dominans. Peccatum regnans est, innata originalisve corruptio, non mortificata per Spiritum sanctum cui non reluctamur ope Dei, sed potius membra nostra praebemus instrumenta ad omnem iniustitiam, pravaque opera, de quo genere Christus Iohan. octavo. Qui peccat, servus est peccati. Dominatur autem vel securitate, ut Amos sexto, Bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritionem Ioseph. Vel excusatione, ut Esa. 3. Peccatum suum quasi Sodoma peccaverunt, nec absconderunt. Vel alias malitia: Oseae 4, Populus tuus sicut ii qui contradicunt. Appellatur idem hoc peccatum. Psal. 119, contumax peccatum. Item, maximum peccatum, quia nimirum accedit securitas vel defensio. VII. Est peccatum Mortale, et Veniale. Peccatum mortale est, omne peccatum in non credentibus, sive sit originale, sive actuale: sive subitum, sive perseveranter factum: sive a sciente, sive ab inscio patratum. Sed in piis, sola peccata contra conscientiam et contra Spiritum sanctum mortalia sunt. Dicuntur autem Mortalia, quia aeternum exitium certo afferunt patranti ea, nisi illum mox eorum poeniteat, et fide eorum remissionem consequatur. Peccata Venialia vocant Papistae quosdam minores lapsus ut ociosum sermonem, profusum risum, nimium somnum, largiorem sumptionem cibi aut potus, citra ebrietatem tamen. Nos autem vocamus Peccata Venialia, omnia piorum peccata, praeter ea quae sunt contra conscientiam ac Spiritum sanctum. Appellantur autem Venialia, quia non protinus eos ex vita ac gratia Dei in iram et damnationem aeternam transferunt, nec eos Spiritu sancto privant, sed perpetuo teguntur ac remittuntur petentibus eorum veniam ac condonationem. Talia sunt, remanens in sanctis corruptio, cui illi repugnant: subitae commotiones, subiti lapsus, et alia multa omissionis, negligentiae, et multa etiam per ignorantiam admissa, innumera etiam quotidiana humanae imbecillitatis delicta. VIII. Et peccatum Remissibile, et Irremissibile. Irremissibilia, quae Christus blasphemiam in Spiritum sanctum vocat: quaeque Ioannes dicit esse ad mortem et vetat pro talibus fieri preces, sunt omnis perseverans oppugnatio agnitae veritatis, et omnis finalis impoenitentia. Dicitur autem hoc genus peccati ideo peccatum in Spiritum sanctum, quia huius personae proprium officium est illustrare, praedicare, et propagare veritatem: ad hoc munus haec persona caelitus a patre et filio missa est, eaque se in docendi ac ministerii opere maxime patefacit. Blasphemantes igitur agnitam veritatem, huic sese opponunt. Alia porro omnia peccata Remissibilia esse dicuntur. inter quae numerari solet Peccatum contra conscientiami id est, cum scientes et volentes, perseveranter, non subito motu aliquid prave agimus contra Dei praescriptum, aut mandatum: quod genus in Sanctis negatur esse: sicut Ioannes ait, natos ex Deo non peccare, sed semetipsos a talibus lapsibus custodire. Talia peccata contra conscientiam sunt etiam, neglectio precum, item permittere regnare veterem Adamum, et omnino non sedulo conari obedire Deo. Haec peccata si admittantur a sanctis, ut a Davide adulterium et homicidium, excutiunt veram fidem, ac Spiritum sanctum, hominemque ex filio Dei filium gehennae et diaboli faciunt. Dicuntur autem contra conscientiam, quia conscientia reclamante et accusante patrantur. IX. Est peccatum Manens et Remissum. Peccatum manens vocat Christus Ioan. 9, omne peccatum non remissum: de quo etiam praecedenti capite inculcans repetit, In peccatis vestris moriemini. Ideo autem dicit, Peccatum vestrum manet: quia nec morbum agnoscere, nec medicum expetere volebant. non auferente ergo agno Dei peccata illorum, remanebant eis, extremumque exitium illis accersebant. X. Ratione obiecti est Peccatum in seu contra Deum: in Spiritum sanctum: in caelum: [?: ] homines: contra conscientiam: et in proprium corpus. Peccatum in Deum aliqui intelligunt de peccatis primi praecepti, aut certe primae tabulae. Sed David id videtur Psalmo 51, etiam de suo adulterio et caede exponere, inquiens: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. quasi diceret: Tibi ipsi peccavi, nam vox Solus aliquado [?: ] significat Hebraeis, ac ipsemet: sicut et in lingua Illyrica, et aliis quibusdam vulgaribus: ut cum dicitur, Quod mihi imperas fac solus: pro, fac ipsemet, tutemet. Sed forte hoc ideo David dicit, quia eius peccatum fuit [?: ] sa multiplicium scandalorum, et dedit multis occasionem blasphemandi nomen Domini. Quod autem velit hic dicere David, se contra ipsummet Deum peccasse, liquet tum ex synonymo: Malum coram te feci (quod est idem ac contra te) tum etiam ex confessione ipsius Davidis 2. Sam. duo decimo. ubi non simpliciter dicit, Peccavi: sed ait, Peccavi Domino. tametsi et Lutheri expositio valde mihi probetur, Tibi tantum sum peccatum: quae cum Paulo Romanorum tertio, totam naturam arguente, citato hoc ipso dicto, convenit longe melius. Porro de peccato in Deum loquitur Eli. 1. Samuel 2. ad filios suos, inquiens: Absit filii mei: non enim bona est fama, quam ego audio, quod praevaricari facitis populum Domini. Si peccaverit homo in hominem, arbitri poterunt esse iudices: si autem quis peccauerit in Deum, quis erit arbiter, aut conciliator? Ubi Eli ideo vocat illud peccatum contra Deum, quia religionem eius prophanabat, et in contemptum apud Israelitas adducebat. De Peccato in Spiritum sanctum dictum est supra distinct. octava. Peccata clamantia in caelis, seu ad Dominum, quatuor esse dicit Thomas, qui super Iacobum sic inquit: Notam dum, quôd quatuor [?: ] peccata, quae prae sui enormitate dicuntur clamare ad Dominum: scilicet. I. Homicidium. Genes. 4. Ecce vox fratris tui Abel clamat ad me de terra. II. Peccatum contra naturam. Genes. 18, Clamor Sodomorum venit ad me. descendam et videbo, utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint. III. Oppressio iustorum. Exod. 3, Clamor filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem qua ab Aegyptiis affliguntur. IV. Pauperum defraudatio. Iac. 5, Ecce merces operariorum vestrorum qui messuerunt regiones vestras, etc. clamat, et clamor eorum in aures Domini Zabaoth introivit. De Peccato in homines, est 1. Reg. 2. Si peccaverit vir in virum, placari ei poterit Deus: si autem in Deum peccaverit vir, quis orabit pro eo? De Peccato contra [?: ] scientiam dictum est supra distinctione quinta, et septima. De Peccato in proprium corpus, inquit Paulus. 1. Corinthiorum sexto. Omne peccatum quodcunque fecerit homo, extra corpus est: sed qui scortatur, in proprium corpus peccat. Appellat igitur Scriptura peccatum in proprium corpus, scortationem: quod ideo fieri opinor, quod cum etiam legitima ac moderata Venus vehementer corpus laedat, necessario extreme perditae evertit valetudinem illa continua conversatio [?: ] spurcissimis mulieribus, ubi non tantum ille salacissimae bestiae, sed etiam Satan ipse modis omnibus ac sine intermissione suum illud miserum mancipium inflammant, sollicitant et exagitant, continuatis simul etiam helluationibus totoque illo furore per dies ac noctes: ita ut sanguinem, medullas, ac cerebrum ei [?: exugant ] , everso prorsus ventriculo. Hinc est quod tales plerunque tandem et afflictissimae valetudinis, et [?: se-- ] deliri fiunt. Sicut Scriptura dicit, Scortationem auferre mentem: et Latini, effeminare corpus et animum Accedit huc etiam, quod Deus scortatores gravissimis et foedissimis morbis punit. Quidam volunt [?: ] tationem ideo dici peccatum in proprium corpus [p. 441] column 857/858 quia, ut Paulus eo ipso in loco testatur, Corpora nostra ex Christi membris scorti membra facit: quia coniungens se scorto, unum corpus cum eo fiat: quae sententia non inconcinna est. Quidam et de ebriositate disserunt, quod sit peccatum in proprium corpus, quia tum deformet, tum laedat ac destruat proprium corpus. XI. Est Peccatum nostrum, seu proprium: et Alicuiem, 1. ad Timotheum quinto. Manus ne cui cito imposueris, ne communices peccatis alienis. Epist. 2. Iohann. Quisquis enim Ave dixerit illi, communicat operibus eius malis. Apocalyp. decimooctavo, Exite de illa populus meus, ne participes sitis delictorum eius.

¶ Hactenus de multiplici Actualis peccati divisione. Caeterum et partes quaedam eius commemorantur. In peccato Originali inesse dicuntur, 1. Materiale, seu Fundamentum: et Formale, seu Terminus. Materiale dicunt ipsam pravam indolem, seu naturam hominis perversam, seu imaginem diaboli. Formale vero, reatum, et offensionem Dei inde progredientem. Hoc igitur posterius nempe Formale seu reatum, in Baptismo tolli: illud vero prius debilitari tantum aut attenuari, dicunt. Ac de reatu quidem recte id dicitur respectu prioris seu praeteriti temporis, quod videlicet remissa sit omnis prior offensio ac ira. At de futuro tempore certa tantum promissio accipitur, quod quoties fide ad thronum gratiae accesserimus, vi et efficacia initi cum Deo foederis, in baptismo peccatum omne remittatur. Subinde enim pestis illa nobis ingenita, novam nobis conciliat ac contrahit offensam, reatum, ac iram Dei, etiam sine actualibus peccatis: quare et perpetua remissione opus habet. De futuro igitur tempore reatus peccati originalis, non actu, sed potentia tantum aut iure tollitur in baptismo. Caeterum Formale peccati Originalis, aliud essentiale, accidentale aliud constituunt: quorum illud est ipsa deformitas, seu ataxia: hoc vero, de quo modo diximus, reatus. Porro in peccato actuali quatuor inesse dicuntur. I. Ipsa prava actio, quae semel peracta, tandem evanescit. II. Ipsa facti seu actionis iniquitas, quae in conspectu Dei firmiter permanet, diligenterque observatur, et ipsam etiam conscientiam indesinenter arguit et accusat. III. Reatus ex illa iniquitate progrediens: quod scilicet Deus, lex, propriaque conscientia talem dignum poena esse constituit ac decernit. cui reatui connexa est ira Dei, aut iusta commotio contra peccatorem. IV. Ipsa poena. Operaeprecium autem est observasse, ubi et quando has partes notet Scriptura. De culpa itaque simul ac reatu haec testimonia loquuntur. Genesis tertio. Sanguis fratris tui Abel clamat ad me de terra. Exodi trigesimosecundo. Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum? Deuteronomii vigesimoquarto: Ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. Psalmo quinquagesimoprimo. Libera me de sanguinibus. Et, Tu remisisti iniquitatem peccati mei. De reatu tantum haec dicta loquuntur: Genesis vigesimo, Induxisti superme et regnum meum peccatum grande. Genesis quadragesimotertio, Nisi reduxero et reddidero tibi, ero peccati reus omni tempore. Sic Deuteronomii nono, vitulus vocatur peccatum, quia per illum peccarunt. Peccatum, inquit, vestrum quod perpetrastis, nempe vitulum, tuli. 3. Regum primo, Eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores. Et duodecimo capite. Et factum est verbum hoc in peccatum. Hinc et victimae expiatoriae, quia peccata populi in eas transcribi dicebantur, Peccata vocantur, Exodi vigesimonono. Levit. quarto, et sexto. Num. octavo , et saepe alias. Oseae quarto, Peccata populi mei comedunt: id est, hostias pro peccato. Usurpat autem Scriptura duo vocabula in hoc usu, nempe חטאה chataha, et אשם ascham: in quorum etymo aut ratione appellationis diligenter observandum est, ideo illas hostias sic vocari, quia in ipsas peccata populi reatusque, ira ac poenae Dei suo quodammodo per imputationem transferebantur: non quia verbum חטה chitta expiare significat. Usurpat hoc nomen etiam Paulus de Christo 2. Corinthiorum quinto, inquiens: Eum qui non novit peccatum, fecit peccatum pro nobis, aut nostro loco, ut nos fieremus iustitia Dei in ipso, aut per ipsum. ubi non recte exponunt posterius Peccatum per vocem hostiae pro peccato: quod ipsa antithesis, Non novit peccatum, indicat. Sensus enim est, quod non existentem reipsa peccatorem aut iniustum, Deus per imputationem fecerit peccatorem aut iniustum, reum, Deo exosum, et ab ipso puniendum nostro loco, ut vicissim eius iustitia in nos per imputationem transferretur. Respexit autem in hoc loco Paulus ad 53. Isaiae quod licet Christus fuerit innocentissimus, et nos gravissime peccaverimus: tamen Deus omnium nostrum peccata poenasque in eum concurrere fecerit, ut quasi uno impetu in eum irruerint. Unde liquido apparet, eum ideo dici peccatum, quia nostris peccatis oneratus est. Sic et Galat. 3 Christus dicitur factus pro nobis maledictum aut execratio: quod idem est ac peccatum, aut res detestanda. Ob eandem peccatorum ab hominibus ad victimas translationem, etiam Latina lingua ambiguam significationem quibusdam religiosis vocabulis tribuit, ut est sacrum et piaculum: ut iam pro re sancta, ac Deo accepta offerendaque, iam pro detestanda, utpote peccatis nostris onerata, accipiatur.

¶ Hactenus species et partes peccati varias enumeravimus, earumque appellationes breviter explicuimus: maioris autem perspicuitatis, simul et memoriae gratia, in Tabella totam rem subiiciemus. [p. 442] column 859/860

PECCATISpeciesOriginis: primus ille lapsus Adae et Evae in Paradiso: cuius poena est, omne consequens peccatum.Propagationis:Originale.Reatus ex primo lapsu.Innata corruptio.Actuale,1 Omissionis, Commissionis.2 Internum, Externum.3 Tabulae Primae, Secundae.4 Occultum, Notum, seu manifestum: quae sunt et praeeuntia et subsequentia.5 Proaereseos, seu voluntarium, quod est et contra conscientiam, Ignorantiae.6 Dominans, seu regnans: Non dominans.7 Mortale, Veniale.8 Remissibile, irremissibile, sive ad mortem, quod et est peccatum seu blasphemia in Spiritum sanctum.9 Manens, Remissum.10 In seu contraDeum: Spiritum sanctum.Caelum, cuius species 4.Homicidium.Peccatum contra naturam.Oppressio iustorum.Pauperum defraudatio.Homines.Conscientiam: proprium corpus.11 Nostrum, Alienum.PartesOriginalis.Materiale.Formale.—Substantiale.Accidentale.Actualis.Actus. actio, seu factum pravum.Qualitas, sive iniquitas facti: Culpa.Reatus.Poena.

¶ Nunc et locutiones quasdam peccati colligemus, et explicabimus. Peccatum pro falsa religione omnique malo, aut eius fonte ponitur interdum: ut Hebraeorum duodecimo, adversus peccatum certantes, nondum usque ad sanguinem restitistis. id est, adversus falsam religionem. eiusque ministros, tyrannos ac seductores. Ponitur enim hic peccatum pro ipso peccati regno: sicut contra dicitur, Certa pro iustitia usque ad mortem. Et, Qui sitiunt iustitiam. Peccatum iudicium mortis. id est, morte dignum, morte plectendum. Deuteronomii vigesimoprimo, Cum erit in homine peccatum, iudicium mortis, interficiatur. Educatio aut propagatio hominum peccatorum. id est, progenies, posteritas. Numer. trigesimosecundo Et ecce surrexistis pro patribus vestris, quasi incrementum hominum peccatorum, ut adderetis adhuc super furorem Domini contra Israel. Corpus peccati destrui, Romanorum sexto, significat ipsum veterem Adamum, aut totum hominem peccato obnoxium, passione ac renovatione Christi mortificari. Sic Romanorum septimo ait liberari a corpore mortis huius: id est, ex hoc [?: vot- ] ri Adamo meram culpam ac poenam circumferente. Caro peccati. id est peccatrix, aut peccatrici similis, nempe homo: Romanorum octavo, Deus misit filium [?: ] um in similitudine carnis peccati. id est, fecit eum hominem similem nobis peccatoribus: cum tamen [?: ] vere homo fuerit, nobisque per omnia similis, in hoc tamen dissimilis extitit, quod non fuerit peccator [?: ] nos. Ibidem: Et de peccato damnavit peccatum in carne. id est, Deus per carnem aut passionem filii sui devicit, aut expugnavit, aut reum peregit signum peccati. Nam aliquem de peccato damnare, est eum vincere, superare, reum peragere, perdere: sumpta loquutione â foro, ubi qui de peccato damnatur, aut reus peragitur, mox poenis exitioque addicitur. Sic verbum אשם Ascham et Heeschim, quod ad verbum sonat peccare, aut facere peccare: saepe exitium extremamque calamitatem denotat. [p. 443] column 861/862 Minister peccati: Gal 2. Num quid Christus peccati minister est? pro, Si Christus suos non liberat a peccatis, ergo non est destructor peccati, sed potius author et causa peccati, sicut lex tantum auget peccatum. Sic 2. Thessal. 2. Antichristus vocatur homo peccati. id est, non tantum peccans pro se, aut per se: sed etiam author ac promotor peccatorum, qui alios quoque faciat peccare. Passiones peccatorum. Rom. 7, Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum vigebant in membris nostris. id est, cupiditates, et veluti aestus ac motus animi in scetendentes, [?: -era ] seu vita quaedam illius veteris Adami. Lex peccati: Rom. 7 et 8. Vide supra in voce LEGIS. Peccare [?: i---oelum ] , est vel ita valde peccare, ut suum peccatum quasi usque in caelum pertingat: vel contra Deum ipsum in caelo habitantem peccare. Utitur hac locutione perditus silius Luc. 15: Pater peccavi in caelum, et coram te. Sed de hac locutione dictum est paulo ante: quemadmodum et supra in voce CAELI. Esse in peccatis. 1. Cor. 15. Quod si Christus non surrexit, adhuc estis in peccatis. id est, nec iustificati, nec renovati estis: nec remissionem peccatorum, nec Spiritum sanctum accepistis. [?: ] esse vel peccati ad mortem, vel obedientiae ad iustitiam, Rom. 6: ubi Peccati, ipsum quasi regnum iniquitatis aut culpae denotat, non solam originalem malitiam, quae tamen proprie dicitur regnare in corpore nostro. Sub peccatum [?: -um ] esse, Rom. 7, est innatae malitiae penitus subiectum, ac eius quasi potestati traditum esse. Sic de semet Paulus queritur. Sic et Helias Achabo obiicit, quod sit venditus, ut faciat malum coram Domino: 1, Reg. 21. Locutio sumpta est a venditione mancipiorum, quae prorsus alieno arbitrio potestatique traduntur, ut suo domino pro eius libitu serviant. Nosse peccatum: 2. Cor. 5. Christus non novit peccatum. id est, vel innatum vel actuale habuit. Facere peccatum. 1. Iohann. 3. Omnis qui natus ex Deo est, peccatum non facit. Quo in loco Oecumenius distinguitinter peccare, et peccatum facere, inquiens: Non peccare, negationem absolutam significat: non facere peccatum, non inesse ex dispositione et affectione rem ostendit. Inducere super aliquem peccatum, est praebere occasionem peccandi: quod alioqui Scriptura dicit facere peccare. ut, Ieroboam fecit peccare Israelem: quod saepe iteratur. Sic Abimelech rex Gerar dicit ad Abrahamum, et eius successor ad Isaacum: Induxisti super nos et super regnum nostrum hoc peccatum grande. Ubi et culpam, et reatum, ac poenam simul complectitur. Sic Exo. 32 dicit Moses ad Aaronem, Quid fecit tibi populus hic, quod induxisti super eum peccatum grande? Alioqui peccare facere, est, alicui peccatum impingere aut tribuere. Esa. 29. Qui peccare faciunt hominem in verbo, et ei qui eos arguit, laqueum tendunt. id est, calumniantur veros doctores. Levare super aliquem peccatum, videtur significare, infamare eum. Levit. 19. Non habebis odio fratrem tuum in corde, sed arguendo argues illum, nec levabis super eum peccatum. id est, iuxta Christi praeceptum, argues eum inter te et ipsum, et non ales clam odium, aut obtrectabis ei. Peccatum habere, et non haebere Ioan. 9. Si caeci essetis, peccatum non haberetis. id est, Si caecitatem vestram agnosceretis, peccatum vobis condonaretur. Contrarium huic est ibidem, Peccatum [?: -re ] alicui: Alias peccatum non habere, est, posse aliquo nodo se excusare. ut Ioann. 15. Si non venissem, et [?: lo---tus ] fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem non habent quod praetexant peccato suo. Ex antithesi [?: -paret ] , peccatum non habere, esse, posse se aliquo modo excusare. Sic moxibidem: Si non fecissem tanta opera, peccatum non haberent. id est, dicerent se non potuisse agnoscere Meschiam, veramque viam salutis, [?: ] agere poenitentiam. Aliquid esse alicui peccatum, seu in peccatum. Deuteronomii vigesimotertio. Si voveris Domino votum, non differes reddere: alio qui requirit id Deus de manu tua, et erit in te peccatum. id est, culpa et poena te onerabit voti dilatio. Mox vero addit, omissionem voti, seu non vovere, non fore alicui peccatum. Sic sequenti capite dicitur, alicui dilatam persolutionem mercedis, mercenario ad Deum clamante, fore illi peccatum. id est, cessuram illi in culpam, rearum ac poenam apud Deum. 1. Regum decimotertio. Fuitque haec res in peccatum domui Ieroboam, ut exterminaret et deleret eam de superficie terrae: id est, fuit illi causa exitii, aut poenarum exitialium. Psalm. 109, Oratio eius sit illi in peccatum. id est, non placet aut conciliet illi Deum, sed potius infensum reddat. Cognoscere peccatum, est, non tantum utcunque id agnoscere, sed etiam ab eo graviter accusari, et quasi urgeri ac premi. Num. trigesimo primo Ecce peccastis Domino, et cognoscite peccatum vestrum, quod inveniet vos id est, quod erit nobis causa magnarum calamitatum. Sic David in quit Psalmo quinquagesimoprimo, Quoniam peccatum meum ego cognovi, et peccatum meum coram me est semper. id est, semper mihi molestum ac infestum ante oculos obversatur. Parcere peccatis, aliquoties dicitur pro parcere ipsi homini peccanti. Num. decimoquarto, Parce peccato populi tui. Tale est illud Isaiae 1. Quod peccata rubent, et contra albent cum condonantur. id est ipse peccator est immundus: et contra purus fit per condonationem, cum sanguine Christi lavatur. Portare peccatum, aliquando significat luere poenas de peccato admisso. Levit. vigesimo secundo. Ne portent peccatum propter illud. In Hebraeo est verbum נשא Nasa, quod etiam condonare peccatum significat. Tollere peccatum. est amovere, auferre, praestita compensatione, et iustitia. 1. Ioan. 3. Christus apparuit, ut peccata nostra tolleret. Ioan. 1, Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Sic Isaiae quinquagesimotertio dicitur Messias peccata nostra tanquam onus quoddam portasse, et abstulisse. Ambiguitas autem est in verbo αἵρω tollo, quod et levare ac gestare, et prorsus amovere ac abolere significat. Sic igitur et Christus non tantum abolevit peccata aut debita nostra, dum pro eis legi ac iustitiae Dei satisfecit: sed etiam gestavit ea veluti gravissimum quoddam onus in humeris ac corpore suo, dum pro eis poenas in suo proprio corpore sustinuit ac luit. Porro Hebraeum verbum נשא Nasa, portare peccatum, saepe simpliciter significat parcere alicui aut condonare, sive adsit nomen peccati, sive non. Sed de tota hac loquutione vide et infra in verbo Porto et Tollo. Proiicere peccata alicuius in profundum maris, dicitur Deus Micheae 7. Item, Post tergum proiicere. Isaiae trigesimooctavo. Item, Elongare a nobis sicut Occidens ab Oriente procul est, Psalmo 103. Delere sicut nubem peccata. Esaiae quadragesimo quarto. Mundare a peccatis, Psalmo 51. Avertere factem ab alicuius peccatis, ibidem. Tegere alicuius peccata, non imputare peccata, Psalmo 32, et 85. Peccatorum alicuius non recordari, Esaiae 43. quibus omnibus loquutionibus magnitudo ac efficacia condonationis peccatorum declaratur: ut et in verbo Imputare ostendi. Tegere peccatum alicuius, est condonare, dare causam perveniendi ad condonationem, et connivere. Sic et operire peccatum, Iac. 5, Qui averterit peccatorem ab errore viae eius, servabit animam a morte, et operiet multitudinem peccatorum. pro, erit causa ut frater ab errore conversus iustificetur et salvetur. 1. Pet. 4. Charitas operit multitudinem peccatorum. id est, dissimulat et obtegit multas offensas proximi, seu connivet ad eas, aut etiam reducit fratrem ad poenitentiam et remissionem peccatorum. Auferre et transferre peccatum: 2. Regum duodecimo Dominus transtulit peccatum tuum. Micheae 7. Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem, et transfers peccatum reliquiarum haereditatis tuae? Lavare a peccatis; 1. Iohan. primo, et Apocalyp. primo, Christus [p. 444] column 863/864 lavit nos sanguine suo a peccatis nostris. hoc est, Christus sua passione ac morte impetravit nobis tum remissionem peccatorum, tum etiam renovationem: quib. tum per imputationem, tum et per inchoationem aut infusionem iustitiae ac virtutum mundamur. Ponere super aliquem peccatum, est imputarei ei. Numer. 12 in quit Aaron ad Mosen: Obsecro Domine, ne ponas super nos peccatum, quod stulte egimus et peccavimus. id est quaeso condona nobis hanc noxam Prover. 13. Impietas subvertet peccatum id est, culpa perdet suum autorem, seu peccatorem. Rom. 5, Peccatum regnavit in mundo usque ad legem: id est, etiam ante Moysen, originalis illa pestis et corruptio grassata est, et perdidit homines, atque adeo pusillos infantes, qui nondum proprie actualia peccata habuerunt. Ibidem, Peccatum regnault in mundo per legem. Recedere a peccatis, est desinere peccare. 2. Reg. 13. Non recesserunt a peccatis Ieroboam. id est, non desierunt patrare peccata, et colere idololatrias a Ieroboam institutas. Mori peccato alias significat liberari a peccato, seu inhaerente corruptione: praesertim in dativo positum. Rom. 6. Qui mortui sumus peccato, quomodo amplius vivemus in eo? Alias significat vasedicere peccato: quae significatio etiam simul in praecedenti exemplo continetur. et ibidem Paulus inquit: Cogitate vos mortuos esse peccato, et vivere Deo. Alias significat mori aut perire ob peccata: Ephes. 2, Cum mortui essetis peccato Vicina huic significatio est, quod Rom. 6 Christus dicitur esse mortuus peccato. id est, ob peccatum Rom. 7. Num lex est peccatum? id est, num lex est mala, et causa peccati? Absit, inquit: sed patefacit tantum, accusat ac damnat peccatum ac peccatorem, et per accidens excitat pravas cupiditates. Ibidem peccatum sumpta occasione legis, genuit omnem cupiditatem: peccatum sine lege mortuum est: et peccatum lege veniente revixit. Ubique significat ipsum peccatum originale: illud enim nisi arguatur et accusetur a lege, ignoratur, sicutid ab omnibus sapientibus est ignoratum: tum etiam non perinde nititur in vetitum, ac non furit contra Deum, eius mandatum ac verbum, quod plane ignorat. Sed veniente lege, tum agnoscitur, tum excarnificat conscientiam, tum denique furit ac impellit hominem, ut miserum mancipium suum, contra Deum et eius legem. Quod ergo hic dicit, peccatum sine lege esse mortuum, et per legem reviviscere: et quod supra dixerat, peccatum sine lege non imputari: item Ubi non est lex ibi nec peccatum: significat quendam quasi soporem peccati: quod scilicet lege non accusante, peccatum non cernatur conscientiam nostram non excruciet, et denique Originalis aut innata malitia non ita perdite nitatur in vetitum, grassetur ac furiat. Ibidem: Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operans mortem, ut per legem fiat peccatum excellenter peccatum, seu reum: id est, ut peccati magnitudo ac foeditas, eiusque poena per legem agnoscatur. 1. Corinth 15 Stimulus mortis peccatum est, virtus autem peccati lex. hoc est, mors est efficax ac potens contra nos ob peccatum, culpa enim facit poenam efficacem: non enim carnifex, sed furtum suspendit. Porro peccatum ex lege prohibente et maledicente habet suam efficaciam. Ideo enim tetra et pestilens res est comedere de pomo, quia Deus id prohibuit: ideo peccata damnant, quia Deus dixit, Maledictus qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in lege, aut in iis quae ego praecepi, Hebr. 10, Sponte enim peccantibus nobis post acceptam cognitionem veritatis, non amplius reliqua est hostia pro peccato. ubi ultro peccare, significat non tantum scienter ac volenter, idque semel aut iterum peccare: sed ex professo ac studio peccatis vacare, idque perseveranter ac pertinaciter: quod mox hisce verbis exponit: Quanto putatis acerbiore supplicio dignus censebitur is, qui filium Dei inculcarit, et sanguinem, per quem fuerat sanctificatus, prophanum duxerit, et Spiritum gratiae contumelia effecerit? Tali sane Christi sacrificium [?: propitiator- ] abiicienti, alia propitiatio aut expiatio non superest. [?: ] 1, Cupiditas parit peccatum, quod gignit mortem. [?: ] peccatum actualia scelera significat.

PECULIUM סגלה significat in Sacris non quodvis genus possessionis aut opulentiae, sed quod specialiter carum ac eximium nobis est, ferme idem sonat [?: ] Latinis proprium, seu proprietas seu res peculiaris et propria, quae rara est et cara: ut si quis habet singularem thesaurum prae aliis rebus charum, aut bullam ex [?: ] lo super pectore pendentem, ut reges ac principes seu sigilla habent, et clinodia et signa, quae symbola vocant. Postea etiam ad alia transfertur, quae propria sunt, et omnium charissima. Ideo Chaldaei Paraphrastae vocarunt הביביך id est, charissima. et Gellius lib. 6. Cap. 5 dicit veteribus dictum Proprium, propitium: sicut auram et argentum purum putum, quod erat purgatissimum. Sic David dicit ad populum Israeliticum, 1. Pat. 29. [?: ] multa praeparasse ad aedificium templi, et tandem addit: In super pro mea ad domum Dei mei affectione est mihi singulare peculium auri et argenti, quod seorsum tribui pro domo Dei mei, ultra omnia quae [?: praepara- ] pro domo sanctuarii Malach. 3, Et erunt mihi, dicit Dominus exercituum, in diem qua ego facio peculium, et miserebor eorum, sicut miseretur homo filii obedientis ubi in dicat Deus. quomodo velit pios sibi singulariter separare ab impiis, eosque beare. Sic Exod. 19 inquit Deus: Si audiendo audietis vocem meam, et [?: ] dus meum servaveritis, eritis mihi peculium prae omnibus, aut ex omnibus gentibus, cum alioqui mea sit omnis terra Eodem modo et Deut. 7, 14, ac 26 affirmat Deus, se velle accipere Israelitas in populum peculiarem. Idem et Psal. 135 repetitur: Dominus elegit sibi Iacobum, Israelem in peculium suum. Utitur et Paulus hac voce Tit. 2 inquiens: Qui dedit semetipsum pro nobis, ut redimeret nos ab omni iniquitate, et purificaret sibi ipsi populum peculiarem, studiosum bonorum operum. Item D. Petrus primae secundo: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes eius praedicetis. Habet Paulus vocabulum περιουσίας , Petrus autem περιούσεως : quae voces ut melius intelligantur, aliorum super ea loca annotationes adscribam. περιούσιον , id est, peculiarem. Divus Hieronymus in Commentariis huius loci, negat se a quopiam secularium perito literarum potuisse discere, quid esset περιούσιον : verum ex Deuteronomio collegisse, unde Paulus hunc locum sumpsisse videtur. Ut esset ei in populum acceptabilem ex omnibus populis. Rursum in Psalmo 24, Elegit sibi Dominus in possessionem sibi, quod dictum est, In possessionem: Septuaginta ac Theodotion transtulerunt περιούσιον μου Aquila et quinta editio, περιούσιον , syllabae commutatione facta, non sensus. Symmachus, pro eo quod est in Graeco περιούσιον , in Hebraeo סגלה expressit ἐξαίρεται , hoc est egregium, vel praecipuum: pro eo quod idem in alio volumine, Latino sermone utens, peculiarem interpretatus est. Putat enim Hieronymus minimum interesse inter περιούσιον et ἐπιούσιον . Alius porro sic annotat de hac voce. Peculiarem, περιούσιον : Hebr. סגלה segula, quasi charissimas et preciosissimas opes. περιούσιον enim vocant Graeci, quod cum supersit reconditur. ut Geta ille Terentianus peculium suum definit. quod unciatim vix de demenso suo, suum defraudans genium, comparsit miser. Eiusmodi vero facultates maxime omnium proprias nobis putamus, et charissimas: adeo ut vix extremis necessitatibus quicquam ex illis desumatur. Hoc autem vocabulum finxerunt Graeci interpretes, [?: ] [p. 445] column 865/866 etiam ἐπιούσιον , de quo diximus Matth. 6. b. 11. quod postea usurpare non dubitarunt disertissimi etiam Theologi, ut Chrysost. Nazianzenus, etc. Ad Ephesios 1 est similis locus, et idem Petri verbum περιποίησις : Qui est [?: -rr--abo ] haereditatis nostrae, in liberationem acquisitionis aut peculii, ad laudem gloriae ipsius. id est, qui est pignus, quod perducemur in caelestem haereditatem, [?: -musque ] singulare quoddam peculium Dei, ad gloriam ipsius. περιποιεῖσθαι enim est, proprium facere, et veluti supra acquirere: quasi si acquiras aliquid ultra quotidianam necessitatem, ultra quam quotidie absumis, quod reponas tanquam singulariter dilectum, ut supra de voce περιποίας dictum est. Est vero vox haec ingentis consolationis plenissima, quod Deus nos pro suis habet: et non tantum in aliarum suarum rerum numero computet aut reponat, sed veluti in singulari quodam ac longe gratissimo thesauro, tanquam omnium gratissimas et preciosissimas opes.

PECUNIA, in Hebraeo plerunque כסף Keseph, argentum, a כסף desiderando. Plena pecunia habere possessionem alicuius loci, Gen. 23, est iusto precio vendere eam, nihil detrahendo aut donando amicitiae gratia. Fructum terrae comedere absque pecunia, Iob 31 Si fructum terrae meae comedi absque pecunia. id est non reddita mercede cultoribus. Argentum aut pecuniam nostram, id est, precium nostrum: Gen. 31, Nonne peregrinae reputatae sumus ei, quandoquidem vendidit nos, et argentum nostrum comedit: id est, precium nostrum a marito nostro longo tempore serviendo depensum, in suum commodum convertit, perinde ac si ei servas vendidisset, non filias nuptui dedisset.

PECUS, non habet per se aliquam obscuram significationem, nisi quod interdum per metaphoram significat ipsos pios, de qua significatione in voce OVIS et GREX dictum est. Verum phrases quasdam aliquanto obscuriores gignit, quarum praecipuas percurram. Pecus , aut rem pecuariam facere, est vacare rei pecuariae. Ezechielis trigesimo octavo: Pecoris conculcatio, id est, depastio. Isaiae septimo: Erunt agri in immissionem bovis, et conculcationem pecoris: id est, illuc propellentur pastum armenta et greges. Simile est illud Zophoniae secundo. Erit regio maritima in habitacula caularum pastorum. et septa pecudum. Pecoris viri, est idem quod pastores. Genesis quadragesimo sexto: Illi autem homines pastores ovium. nam homines pecoris sunt. Pecudes manus Dei, aut pascua eius. Psalmo nonagesimo quinto: Nos populus pascuae eius, et pecudes manus eius. Id est, quos ipse alit, fovet ac tuetur, sicut bonus pastor suum dilectum gregem. Manus ibi pro cura ac de sensione ponitur. Sic Psal. 74, Ut quid fumat furor tuus contra pecudes pascuae tuae? id est, contra nos qui tui ac velutituae oves sumus? Deducere populum sicut pecudes per manum Moysi, Psal. 77. id est, perinde populum tuum summa cura duxisti et fovisti, sicut solet bonus pastor suas oves molliter curare. Pecus Bosra, pro frequenti et copiosa repecuaria. Mich. 2. Colligendo colligam residuum Israel, simul ponam illum veluti pecus Bosra, tanquam gregem in medio caulae suae. id est, Sic spiritualem Israelem in unam Ecclesiam coadunabo, sicut in pascuis Bosra civitatis Idumaeae greges coadunari, et diligenter regi ac curari solent. Pecuaria piscine Ioan. 5, varie hic locus exponitur, aut etiam obscuratur ab Interpretibus. Ego non taxabo, aut etiam corrigam singulorum expositiones aut versiones: tantum meam sententiam adscribam. Puto vertendum esse locum hoc modo: Est autem Ierosolymis ad pecuariam piscinam-, ea quae Hebraice cognominatur Bethesda, id est, hospitale, quinque porticus habens, in qua iacebat multitudo magna variorum aegrotorum. Sentio autem, piscinam aut lacum vocatum esse ideo pecuarium aut ovillum, quod oves in templo offerendae ibi prius lavabantur, ubi forte et alia sordida templi in effluente aqua laverunt. Ad vel iuxta eam piscinam erat etiam ea domus, quae Hebraice vocari solet Bethesda, id est, hospitale, aut locus eleemosynae: sic dicta, non solum quod ibi pauperes aegroti utcunque fovebantur, sed etiam quod ibi stipem aut eleemosynam aegrotis homines erogabant. Certe separanda est vox et res Bethesda, a piscina. quae non potuit habere porticus: aut si fuisset porticus super aquam, nemo in eis iacere potuisset. Alia itaque res aut locus fuit lacus ovinus, alia domus Bethesda in quinque porticus distributa, ubi aegrotorum turba iacuit, quae haud dubie longe fuerunt, et ad piscinam respicientes, ut inde auram et refrigerium in illis aestuosis locis captarent, ut solent porticus in illis feruentibus locis strui. Nec est quod quenquam offendat articulus femininus, quasi non possit subintelligi nomen οἶκος , quod est masculini generis. respicit enim ille articulus ad nomen femininum Hebraeum בית Baith aut Beth chesed, quod mox sequitur ibidem. Huc etiam facit, quod praepositio super ἐπὶ saepe significat ad vel iuxta, sicut in praecedenti Capite habetur, Iesus sedebat super puteum: id est, ad vel iuxta de qua significatione vide supra.

PEIERARE, ut et Cicero Offic. 3. monet, significat, non statim initio falsum iurare: sed, quod initio iuramento promiseris, id postea non praestare. de tali per iurio legitur Levitici decimonono, et Matth. quinto: Non peierabis, sed reddes Domino iuramenta tua. Aliquando tamen accipitur idem verbum peierandi, etiam de iuramento falso initio facto. Levitici sexto: Anima inficians insuper peieraverit.

PENNA, et ALA, in Sacris aliquando idem est: in Hebraeo sane plerumque est כנף canapf, ala, quod Vulgata crebro transtulit pennam. Volare super pennas venti, et ambulare super pennas venti, et equitare in nubibus dicitur Deus, sive communi quadam vulgi ac imperitorum opinione, quod ibi audiuntur tonitrua eius: sive etiam ut indicetur (ut ita dicam) ubiquitas eius, quia nubes et venti velociter complent et percurrunt aerem. Sic Psalmo 18, et 2 Sam. 22 legitur: Equitavit super Cherub, et volavit super pennas venti. Et Psal. 104 Qui ponit nubes vehiculum suum, et deambulat super pennas venti. Est sane alioqui in omnibus linguis usitatum, ut cum cuperemus alicubi celeriter esse, optemus nobis alas contingere: sicut et Ovidius optat, quo posset Romam subito revisere. Ponuntur ergo Pennae, pro celerrimo motu. Sic et David loquitur Psal. 54, Quis dabit mihi pennas columbae, ut avolarem, et tuto quiescerem, procul aufugiendo morarer in deserto? Et Psal. 138, Si sumpsero pennas aurorae, et consedero in novissimo mari, etiam ibi manus tua apprehendet me, etc. Ubi duplex figura est: altera a pennis sumpta: altera ab aurora, quae subito ab oriente in occidentem transuolat, totumque nostrum horizontem suo splendore complet. Simili figura videtur a Salomone dici Prover. 23, quod opes iniuste partae sibi facient alas, et sicut aquila avolabunt: id est, subito â Deo auferentur. Iniustae enim opes non sunt firmae. Per aliam porro metaphoram pennae et alae significant praesidium, idque amicum, ac plane maternum: sumpta similitudine a gallinis, aut etiam aliis avibus, quae suos pullos alis fovent contra iniuriam aeris, et etiam defendunt contra adversarias aves. Plenam similitudinem Christus expressit Matt. 23, et Luc. 13. Ierusalem Ierusalem, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis? Psal. 91 aliquanto brevius metaphora haec proponitur: Ipse liberabit te a laqueo venatoris, et a peste noxia: sub ala sua protegette, et sub pennis eius fiduciam habebis, pro [p. 446] column 867/868 scuto et clypeo erit veritas eius. Sic et Malach. 4, Exorietur nobis timentibus nomen meum, sol iustitiae, et sanitas in pennis eius. Ubi tamen pennae magis ad solis radios alludere videntur, quam ad gallinae: quod sicut solares radii omnia vegetant ac vivificant, sic et Christus suos fovebit. Non fuit qui moveret alam, aperiret rostrum, aut sibilaret: Isaias inquit. Similitudo aut metaphora est sumpta ab avibus, qua indicatur neminem restitisse Assyrio, omnia sibi subiicienti ac rapienti, etc. Pennas renasci piis, ut aquilis, dicit Isaias cap. 40 .i. Deo eos fovente ac sublevante, subinde fieri eos fortiores ac robustiores, et maiora opera patrare: contra impios. Plura de Pennis et Ala, vide supra in voce ALA.

PENTECOSTES nominis fit mentio Act. 2. 20. 1 Cor. 16. et 1 Machab. 5. Sonat autem idem quod Quinquagesima: Hebraeis dictum est Festum hebdomadarum. Celebrabatur vero die quinquagesimo, ab altero die Sabbati, quo manipulus primitiarum oblatus erat: id est, septimana septima, ex mandato Dei Levit. 23, Exod. 34. et Deut. 16. Erat autem festum, in quo memoria legis divinae promulgatae in monte Sinai recolebatur, die nimirum quinquagesimo a Pesah festo. Nam totidem ab egressu populi Israelitici, donec ad eum montem venissent, dies intercesserant: unde et nomen accepit. Fiebant in hoc festo sacrificia quaedam, ut est Levit. 23, et Deuter. 16. Observatum autem esse magno studio, apparet ex historia Act. 2. Porro quia Deus pro miserat Ier. 31, se in Novo testamento legem suam non amplius in lapideis tabulis scripturum, sed per Spiritum sanctum cordi eorum illam inscripturum: ideo eadem die quinquagesima a sua passione, seu a spirituali Paschatis immolatione, veraque ex infernali Aegypto liberatione, dat suis Apostolis Spiritum sanctum: ostendens etiam ipsa temporis convenientia, Deum suam promissionem implevisse, et pro mortua litera vitam Spiritus in novo Testamento instituere. Unde in memoriam utriusque ineffabilis beneficii, et veluti utriusque testamenti, picturae aut naturae nomen, et festum ipsum retentum est. Testatur autem historia Act. 2, plurimos tum homines Hierosolymis fuisse. Apud Evangelistas nulla fit eius mentio. Paulus Act. 2 et 20, festinabat, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes ageret Hierosolymis. Item: Commorabor, inquit, Ephesiusque ad Pentecosten. 1 Cor. 16. Erasmus putat, in hoc Pauli loco non festum, sed alioqui quinquagesimam diem significari: quem Beza breviter refutat. Utriusque locum adscribam. sic igitur Erasmus super hunc locum: Usque ad Pentecosten) ἕως τῆς πεντηκοστῆς , Et usque ad quinquagesimum: ut subaudias, diem. neque de festo loquitur, opinor: Et haud scio, an Pentecostes festum id temporis notum fuerit gentium auribus: praesertim cum Paulus in epistola ad Romanos, quam constat post hanc esse scriptam, tollat omne discrimen dierum: et infirmos vocet, qui diem cum die conferunt. Certe nullus veterum interpretum, quantum equidem memini, facit ullam festi mentionem. Thomas satis frigide se hinc explicat, adscribens: Fortê haec epistola missa fuit in hyeme. seu in vere: et tunc post Pentecosten debebat ire in Macedoniam, et morari ibi usque ad hyemem, et tunc ire Corinthum, et hyemare. Theophylactus, citra controversiam interpretatur usque ad quinquagesimum diem, adscribens hoc esse argumentum insigniter amantis, quum temporis etiam modum praescripsisset. Haud dissentanea his scribit Chrysostomus tametsi non perinde liquet, an de Iudaeorum festo die senserit, an de spacio morae. Item Ambrosius interpretatur, ideo diutius manendum Ephesi quod illic multos haberet adversarios. et fructus esset ingens. Neuter de festo verbum facit. Quan quam in Actis cap. 20, quum ait, τὴν ἡμέραν τῆς πεντηκοστῆς , videtur aliquod festum Iudaeis significare. Etiamsi Beda in Glossa [?: ordina- ] putat, Paschae et Pentecostes festum etiam Apostolorum temporib. fuisse celebratum ritu Christiano. Hoc commentum opinor ab illis repertum, ne Paulus crederetur observare dies festos Iudaeorum, quos docuerat esse negligendos. Apud priscos illos magna contentio fuit de tempore rituque celebrandi Paschae [?: festu- ] quod si ab hoc die numerentur quinquaginta, erit eadem controversia de Pentecostes die, de quo tamen [?: ] la fuit controversia. Verum hac in re suo quisque indicio fruatur, incolumi charitate. Porro Beza sic [?: c- ] scribit: Erasmus putat ita subaudiendum ἡμέρας , ut simpliciter significentur quinquaginta dies, non autem festum Pentecostes. quod, inquit, haud satis scio an id temporis gentium auribus notum fuerit: quum in epistola ad Romanos Apostolus tollat dierum discrimen et ego supervacaneum esse puto quaerere, an huiusmodi festa initio fuerint observata, ut hoc daretur Iudaeori infirmitati. Sed ut observata non fuerint: non tamen consequitur, hoc non fuisse usitatum in Ecclesiis, ut praesertim ii qui ex circumcisione crediderant, ab ab his festis intervalla temporum numerarent. Sic Act. 20. dicitur Apostolus solvisse Philippis post dies azymori: quos tamen quis idcirco dixerit fuisse ab Ecclesiis ob servatos? Sic etiam Act. 27 significatur inclinatio autumni per diem ieiunii, sive propitiationis festum Inque illa interpretatio nulla ratione nititur.

PER praepositio habet multa significata, suasque obscuritates tum ratione Latinae linguae, tum et ratione Graecae ac Hebraeae. Per igitur usitatissime significat quasi medium quoddam loci, temporis, personae: ut, Per locum aliquem ire, aut transire: per totam diem otiari, aut laborare: per aliquem mittere literas, aut aliquod efficere. Sic dicimur per Christum patrem accedere, id est, ipso nos ad patrem veluti manu ducente. Aliquando significat veluti opera alicuius aliquid consequi: sic per Filium redempti sumus. Aliquando veluti [?: ] instrumentum notat: ut per legem est cognitio peccati. Per fidem iustificamur, aut Christi meritum apprehendimus. Plerunque exprimit Graecum διὰ : de quo scribunt Grammatici, quod cum accusativo significat causam finalem, sitque vertendum Propter: cum [?: ge- ] vo autem proprie medium, eoque declarandum praepositione PER. Hebraeorum 2, Omnia sunt propter Christum, et per Christum. Aliquando tamen etiam cum accusativo significat PER: ut Iohan. 6, Sicut misit me vivens ille pater, et ego vivo διὰ τὸν πατέρα , propter [?: p- ] sic qui comedit me, vivet propter me, δι' ἐμέ Putant in eo dicto aliqui multo clariorem sensum fore, si dicatur tum Christus secundum humanitatem, de qua ibi proprie agitur, vivere PER patrem, eam sustentantem: [?: ] et omnes credentes PER Christum, nempe eum edendo. Sic quoque illud Rom. 3, Ad ostendenda iustitia [?: ] propter remissionem peccatorum: volunt aliqui [?: ] dum potius esse PER, quia ibi διὰ cum accusative sit constructum. Disceptat de hac re etiam [?: Osiande- ] Vulgari versione. Verum tum in loco Iohannis recte verteris Propter, quod non rarius causam [?: effici- ] quam finalem indicat, sicut apud Virgilium Dido inquit: ‘Te propter gentes Libyae, Nomadumque tyranni ’ Odere. —Sensus ergo nihilominus esset, Deum esse causam efficientem vitae humanitatis Christi: et illam porro, quatenus pro nobis passa est, nostrae spiritualis vitae. Sic Rom. 3. Iustitia Dei exhibetur propter remissionem peccatorum: id est, in hunc usum, finem aut effectum nobis iustitia aut meritum Christi exhibetur ut aboleantur nostra peccata: et inter alia ille impurissimus gentilismus, quo tunc totus mundus erat conspicatus. Mirum vero est, Osiandrum διὰ , propter, [?: ] ad causam efficientem: alium vero quempiam itidem doctis, ad [p. 447] column 869/870 finalem referre voluisse. Sed utriusque significationis habes illustre exemplum in fine Rom. 4, Qui traditus est propter peccata nostra, et resurrexit propter iustificationem nostri. ubi prius Propter significat causam efficientem, posterius vero finalem. q. d. Peccata nostra per imputationem in Christum cumulata, aut (ut Isaias ait) irruentia, eum tam tristi supplicio affecerunt: sed soluta illa abundantissima poena culpae, praestitaque ea ratione iustitia obedientiae legi ac Deo iudici, reliquum fuit ut surgeret, quo applicando nobis illam suam partam iustitiam, nos iustificaret. Considerata igitur in hoc dicto ista duplici acceptione praepositionis διὰ , Per aut Propter, expensisque duab. diversis causis mortis et resurrectionis Christi, perspicuus fit sensus eius. PER et Ex aliquando idem valent: ut est videre in dicto Pauli Roman. 3, Unus est Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. ubi idem prorsus est Ex fide, et Per finem iustificari. Disputavit prolixe et accurate de hac aequivalentia istarum duarum praepositionum, Basilius in libro de spiritu sancto contra Aetianos: qui praepositionem Ex quo soli patri, Per quem soli filio, in quo autem soli Spiritui sancto tribuere voluerunt, citantes dictum Pauli primae Corin. octavo: Nobis est unus ille Deus pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus IESUS Christus, per quem omnia, et nos per eum. Cui sophismati illam indignitatem calumniae adhibuerunt, quasi PER solum instrumentum denotet. Quare Basilius contra multa dicta citat, ubi Per etiam summum gradum efficaciae obtinet, et etiam ipsi patri tribuitur. sicut est illud Romanorum unodecimo: Quoniam ex ipso peripsum, et in ipsum sunt omnia. Quod de ipso patre necessario accipi debet. Docet etiam, praepositiones istas non semper sic distinguere causas rerum, aut ipsas voculas accipi in Sacris literis, sicut in prophanis, et apud philosophos. Tametsi etiam apud Lationos innumeris vicibus PER, primariam efficientemque causam indicat: ut, Per aliquem aliquod opus esse effectum, per aliquem stare, per me nulla est mora, per me tibi licet. Sic Terentius dicit, PER servulum falli senem: id est, a servulo. Rom. 6, Christus suscitatus est per gloriam patris. id est, a gloriosa potentia et ope patris. Sic etiam per Christum omnia esse facta, causam efficientem notat, non instrumentalem. Sic et illud, perme reges regnant. ¶ De loco Rom. 3, Iustificamur gratis eius gratia, per redemptionem quae est in Christo IESU: disputatum est inter Monhemium et Colonienses, an causam efficientem ibi, aut ipsam materialem (ut ille voluit) significet. Vere sane et commode dixit Monhemius, redemptionem Christi esse veluti materiam quandam nostrae iustificationis: quam etiam clarius, ne dicam crassius, et veluti palpabilius exponit Spiritus sanctus, dum dicit, nos sanguine Christi lavari. Ubi indicatur, sanguinem, passionem aut redemptionem Christi, quatenus nobis applicatur, perinde esse materiam qua mundamur, ac est aqua ea ipsa materia lotionis: aut ut alibi perinde (ut ita dicam) materialiter loquitur Scriptura Christum induere, vulnere eius sanari, aut carne sanguineque eius satiari et vivificari. Et quidem illam materiam iustificationis ipse Paulus urget ibi statim, dum dicit, Ipsummet Christum esse nostram propitiationem apud patrem, quatenus fide eius sanguinem apprehendimus. Quod verissime aptissimeque dici, inde apparet, quod cum iniustitia nostra sit proprie ingens quoddam debitum, nosque censeamur ut captivi, nulla alia potest esse materia abolitionis nostri debiti, et liberationis excarcere, quam aliena persolutio pro nobis facta: quae est passio, redemptio aut sanguis Christi. Comprobatigitur tota Scripturs, et ipsemet Paulus eo ipso loco, Monhemii sententiam: et denique maxime usitata significatio praepositionis PER, quae rarius causam efficientem notat. Formalis vero causa iustificationis, est modus applicandi illam materiam passionis, redemptionis aut sanguinis Christi, seu etiam eius persolutionis, ad nostrum debitum aut iniustitiam: qui modus est ipsa imputatio. Volunt vero ipsi eam praepositionem ibi significare causam efficientem, sicut et Osiander contendit: ut eo quasi precio sit nobis iustificatio empta, quae (ipsorum opinione) est qualitatum mutatio. Verum Scriptura vult, sanguinem Christi esse ipsam materiam lotionis, aut dealbationis seu albedinis. nam eo nos nostrasque vestes super nivem dealbamus. persolutio iustitiae Christi est ea ipsa materia, qua iniustitia peccati aut debiti nostri aboletur, aut etiam tegitur. Sed de hac re in Libello de Iustitia, et in vocabulo Iustitiae, ac Imputationis, prolixius egi. Vide vero etiam Redemptio. Διὰ , Per, aliquando significat idem quod IN. ut Romanorum 4: Ut sit pater omnium credentium per praeputium: id est, in praeputio. Sic et Latini plurimum suo Per abutuntur. ut, Per ocium, per diem aliquid agere: pro, in ocio, in die. Per bellum aut pacem, id est, in bello aut pace. Per tempus advenis, Plautus in Menaechmo. Sic, per vinum, per ebrietatem, exortum est dissidium: id est, in vino, in ebrietate, inter potandum. Sic et Graeci dicunt διὰ ἡμέρας, διὰ βίου, διὰ αἰῶνος , per diem, per vitam, per seculum: pro, in. Homerus dixit ἀμβροσίην διὰ νύκτα , per ambrosiam noctem: id est, noctu, aut in nocte. Sic Gal. 4. Scitis quod per infirmitatem carnis vobis evangelizavi primum. id est, in magna imbecillitate. Romanorum secundo: Naturalis circumcisio damnabit te per literam et circumcisionem transgressorem legis. id est, existentem auditorem Scripturae, et circumcisum. Haec significatio diligenter observanda est, propter quaedam obscura loca: ut est ille locus primae Corinthiorum tertio, Ipse autem servabitur sic tanquam per ignem. Ubi dum Papistae illud PER, veluti de medio quodam salutis accipiunt, somniant inde suum Purgatorium, quod animae per eum purgentur ac serventur: cum propre sit sensus, quod sic servabuntur tales periculosorum, aut etiam inutilium dogmatum autores, tanquam si ingenti Dei misericordia ex medio incendio essent rapti: nempe adhibita ex singulari Dei clementia, maxima condonatione aut remissione peccatorum. Quasi diceret: Talis doctor est una cum illis suis stipulis, in medio terribilis incendii, et illa quidem iudicio Dei damnata peribunt: sed ipse aegre ac vix servabitur, veluti singulari ac raro beneficio Dei inde ereptus. Hanc significationem ac sensum loci comprobant etiam illae duae particulae SIC et TANQUAM, quae idem valent ac vix et aegre, magnaque difficultate servabitur: ut solent, quae ex periculosissimo incendio difficillime et periculosissime eripiuntur. Sic et locus primae Pet. tertio est obscurus: In arca paucae, hoc est octo animae sunt servatae per aquam. hoc est, in aqua, aut in diluvio, seu ex aqua ac diluvio. Sic Latini aliquando dicunt, Per medium ignem: pro, ex ipsomet incendio, aut per medias aquas seu fluctus. Sic posset exponi etiam illud primae Timothei secundo: Servabitur et mulier per liberorum procreationem, si manserit in fide. id est, in procreatione, vel procreando liberos, seu in coniugio. Sic et secundae Corinthiorum quinto. Oportet omnes comparere ante tribunal Christi, ut omnes recipiant quae per corpus. id est, quae in corpore, seu hac vita, egerunt. INTER, videtur valere secundae Timothei secundo, Quae audisti a me per multos testes: id est, IN aut inter multos, coram quibus tibi quasi solenniter, et veluti cum quadam protestatione, commendavi depositum verae doctrinae, optima fide custodiendum et propagandum. CUM, secundae Corinthiorum secundo: Scripsi vobis [p. 448] column 871/872 PER multas lachrymas. id est, cum multis lachrymis, aut inter lachrymandum. Vicinum est hoc exemplum praecedenti significationi. Sic mox sequenti capite, Si id quod aboletur, fuit per gloriam: id est, in vel cum gloria, aut gloriosum. POST, non raro denotat: verum adeo nota Graecae vocis significatione, ut Latinae versiones eum Graecismum non retinuerint. Marci secundo, Et rursus per dies intravit in Capernaum. Marci 14, Et per tres dies reaedificabo illud. id est, post tres dies. Act. 24, Per plures annos: pro, post plures annos. Gal. secundo, Postea per 14 annos rursus ascendi Ierosolymam. id est, deinde post 14 annos. Secundae Thes. secundo, Rogamus vos PER adventum Iesu Christi. ubi omnes vertunt illud Graecum ὑπέρ praepositione PER? cum potius in sua nativa significatione intelligendum ac vertendum esset DE, sicut solus Luth. in Vulgari convertit. Indicat enim ibi Apostolus materiam aut argumentum, de qua re Thessalonicenses orare aut monere velit: nempe, de extremo iudicio, ne id putent prorsus instare, eoque temere tumultuentur. Quare alii versores vel mutilum obscurumque efficiunt textum, vel etiam de suo supplere coguntur.

PERA, sacculus coriaceus, de collo aut cingulo pendens, in quo viatores ac pastores similesque aliquid cibi gestare solent. Dominus ablegans Apostolos suos, Matthaei decimo, prohibet perae, baculi, ac similium rerum sumptionem: non tam haec ipsa ad verbum interdicens, quam prohibens eos nimium sollicitos esse de victu, seque commeatu onerare: cum vellet eos expeditos esse, et cito illud curriculum praedicationis absolvere, ac ad se redire. Contra Luc. vigesimosecundo, sub passionem suam, iubet eos et peram accipere, et gladios emere: itidem non haec ad verbum mandans, sed per allegoriam eos monens, instare durissimum certamen et gravia pericula, ac difficultates, ad quas perferendas se spiritualibus armis ac instrumentis praeparare debeant, ac praesertim animum suum verbo Dei et firma fide ad hasce difficultates perferendas instruant. De quo genere sermonis in Generalibus Regulis dixi, quod ponant alia pro aliis, seu coniuncta pro se invicem: ut cum orare iubemur, ne fiat fuga nostra hyeme aut sabbatho, periculosa persecutio indicatur: cum leones paleas comesturi, et cum bobus victuri tempore Meschiae, aut gladii ac cuspides in falces ac vomeres commutandi praedicuntur, summa spiritualisque pax regni Meschiae praenunciatur.

PERCUTERE, alias debellare, alias occidere Hebraeis significat. Iosuae septimo: Tria milia virorum ascendant, et percutiant Hai. id est, expugnent civitatem et interficiant cives eius. Secundo Sam. decimoquinto, Ne percutiat civitatem gladio. id est, omnes incolas. Genesis trigesimosexto: Qui percussit Madian in campo Moab. id est, cecidit. Iosuae decimotertio: Sion, quem percussit Moses. pro, expugnavit, debellavit. primo Samuelis trigesimo: Et percusserunt Ziglag, et combusserunt eam igni. id est, expugnarunt et everterunt. Secundo Samuelis septimo: Percussit Moab, et mensus est eos funiculo. id est, pro suo arbitrio trucidavit et spoliavit. Percussit Philistaeos a turre custodum usque ad civitatem munitam: secundo Regum decimoseptimo. pro, expugnavit tam parva oppidula, quam magnas urbes. Percutiam pastorem, et dispergentur oves: Zach. decimotertio. Matthaei 26. pro, interficiam. Percutere in omni termino. secundo Reg. 10. Percussitque eos Azael in omni termino Israelis. id est, passim in omnibus finibus ac partibus eos cecîdit et subiugavit. Percutere foedus, Latina phrasis est, quia victima in sanciendo foedere feritur. Hebraei dicunt, excindere כרת carath. Percutere hostem suum retrorsum: Psalmo septuagesimo octavo. Percussit hostes suos tergum, aut in tergo, in opprobrium perpetuum tradidit eos, id est, in fugam conversos ignominiosis [?: ] ribus in tergo sauciavit eos. pro, effecit ut Israelitae idololatrae hostibus terga verterent. Nunquid iuxta plagam percutientis eum, percussit eum, aut iuxta occisionem occisorum eius occisus est? Isaiae vigesimo septimo. id est, non perinde eum Deus castigavit duriter, sicut olim eum hostes Pharao et Sennacherib castigaverant: vel potius, non perinde Deus suum populum [?: ] flixit, sicut persecutores eius, quos funditus evertit: Dare percussos coram aliquo Deuteromii 28, Dabit hostis tuos percussos coram te. id est, dabit tibi insignem victoriam de hostibus tuis, efficiet ut sint caesi a te. Sic primo Samuelis quarto: Percussusque est Israel coram Philistim. id est, a Philistaeis caesus est. Percutere percutiendo, Iudicum vigesimo, et 1 Reg. vigesimo. id est valde percutere. De reduplicationis vi dictum est in Regulis Generalibus. Sic et Latini dicunt, Occisione occidere: pro, penitus delere exercitum. Percutere [?: ] anima, est poenitus trucidare aut interficere. anima enim vitam significat. Genesis trigesimo septimo dicunt fratres de Ioseph, Ne percutiamus eum anima. pro, ne occidamus eum, sed potius vendamus. Eadem locutio est et Ieremiae quadragesimo. Percutere lingua: Ieremiae decimooctavo, Venite et percutiamus eum lingua. id est, deferamus eum ad iudicem, occidamus eum accusando. Percutere manum, spondere significat: Proverbiorum sexto , ut supra in voce Manus dixi. Sic Germanice, Etwas in die hand schlagen: forte a gestu manum alterius sua dextera percutientum, quo promissiones confirmari solent. Percutere percussione non recedente: id est, [?: p-ga ] perpetua. Percutientem populos in percussione non recedente: Isaiae decimoquarto. Percutere aliquem in terram est ita percutere, ut concidat exanimis, interficere. 2 Samuelis secundo: Ut quid percutiam te in terra? id est, cur praebebis causam, ut te interficiam? Percutere pectus, aut tundere, dolentium ac poenitentium gestus est, Lucae decimooctavo et vigesimotertio. [?: V-de ] adhuc caeremoniola apud Papistas est, ut pectus ac faciem tribus digitis in templo tundant. Quae etiam apud ethnicos, teste Iuvenale, in usu fuit. Percusset me iustus misericordia, et castiget me: Psalmo centesimo quadragesimoprimo. id est, iusti castigatio, etiam [?: seven-- ] , erit mihi beneficium ac salutaris. Sed contra, impii summa beneficentia erit mihi perniciosa: eoque [?: ] â iusto duriter, quam ab impio amantissime tractari. Percussione tollam a te desiderium oculorum tuorum, zechiel. 24. id est, repentina morte, non praecedente morbo, sed divina plaga tibi adimam uxorem. Cor [?: p- ] aliquem: id est, conscientia eum graviter accusat. secundo Samuelis 24 : Et percussit cor Davidem, postquam numeravit populum. Sic etiam in praecedente libro, Capite vigesimo quarto, dicitur cor percussisse Davidem, quod absciderit fimbriam vestis Saulis. Sic et Paulus primae Corinthiorum octavo inquit, [?: Pe- ] entes conscientias eorum: de tetris scandalis loquem Percutere in maxillam, est ignominiose affligere: sic enim imbelles contemptim in faciem colaphis caeduntur. Nisi quis velit exponete, quod robur impiorum fregerit: et quod sit allusio ad feras, quarum vis in [?: ] lis ac dentibus consistit. Sicut mox sequitur: [?: Detes ] impiorum contrivisti. Sic et CHRISTUS de quavis contumelia dicit: Si quis te percusserit in dexteram maxillam, obverte ei et sinistram. [?: Per- ] [?: p-gno ] , Isaiae quadragesimooctavo, est itidem aliquem ignominiose tractare ac caedere. Sic et Christo, ac Paulo etiam, in iudicio colaphos infringebant. In Apocalypsi Capite octavo, Percutere tertiam partem lis: id est, obscurare. et undecimo Cap percutere [?: --ram ] omni plaga: id est, vastare variis plagis. [?: Per- ] [p. 449] column 873/874 [?: vocatur ] Exodi duo decimo, ille angelus, quem Deus destinaverat ad interficiendos primogenitos Aegypti, Hebr. משחית Maschit, quem negat Deus se permissurum intrare in domos sanguine paschalis agni tinctas. Hunc percussorem vocat Paulus 1 Corin. 10, ὀλοθρευτὴν , exterminatorem.

PERDO, Hebraice שחת schachat, alii verterunt corrumpo: quare et de multis huius vocis Hebraismis supra in voce Corrumpo dixi. Perdere ad terram, est idem quod percutere ad terram, ut prius dixi: Iudicum vigesimo: Perdiderunt de Israel ad terram viginti milia. pro, occidendo prostraverunt. Perdere ad consumptionem. secundo Paralip. duodecimo, Non ad perdendum ad consumptionem: pro, non disperdat prorsus. Etiam illud usque ad perditionem, Numerorum vigesimo quarto. id est, etiam illud peribit. Perdere multum bonum, Eccles. nono: At peccator unus perdit bonum multum. id est, multa mala ac incommoda attrahit sibi ac aliis. Perditione perdere, Nehem. primo. id est, valde peccare: subintelligunt viam Domini. inquit enim, Perdendo perdidimus, aut corrumpendo corrupimus tibi, et non custodivimus praecepta, iudicia ac caeremonias, quas praecepisti. Sic Iud. secundo: Revertebantur, et perdebant aut corrumpebant (scilicet vias Domini) magis quam patres eorum. id est, post semel actam poenitentiam relabebantur subinde ad tetriores idololatrias. Vas perditum: Psalmo trigesimoprimo, pro re quae iam quasi extrarerum naturam est. Oblivioni, inquit, traditus sum, sicut mortuus ex corde (id est, utero matris) et sicut vas perditum: nempe, cuius iam nulla cura habebatur. Prosperitas perdit. Proverbiorum primo: Prosperitas stultorum perdet eos. id est, res secundae stultis ac impiis sunt exitio. Perdere ex aliquo loco aliquid, Ieremiae vigesimo quinto: Perdamque ex eis vocem gaudii. id est, auferam eis omne gaudium, et occasionem gaudendi, seu res secundas. Oves perditae fuerunt populus meus, pastores earum fecerunt eas errare: Ieremiae 50. pro, perinde errat incertus, et perit populus meus. Perdere corpus in gehenna: id est, qui potest totum hominem aeterno supplicio inferni addicere. Ibidem: Qui invenerit animam suam, perdet eam. id est, qui eam conatus fuerit in hac vita offendendo Deum, et placando homines, servare: is eam perpetuo exitio involvet: contra, qui propitio Deo in hoc mundo perdiderit vitam suam, is in aeterna vita salvus et incolumis erit. Perdere, pro pati perire. Ioan. sexto: Haec est voluntas patris qui mi sit me, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. pro, nihil patiar perire. Aliquem cibo suo perdere. Romanorum decimoquarto: Ne perdas illum cibo tuo, pro quo Christus est mortuus. id est, Ne dederis ei occasionem scandali et interitus, abutendo Christiana libertatem cibis sumendis. Dies perditionis. id est, dies aut tempus quo Deus aliquos perdit ac castigat. Iob vigesimoprimo: In diem perditionis servantur mali, et ad diem indignationum producentur. Ieremiae decimooctavo: A tergo, et non facie inspiciam eos in die perditionis eorum. secundae Petri tertio: Caelum et terra servantur in diem iudicii et perditionis impiorum. id est, ad extremam diem iudicii et poenae, quando omnia igne exurentur. Eadem locutio est et Abdiae secundo. Ignis usque ad perditionem comedet, Iob trigesimoprimo. id est, donec omnia absumat. Perditio aliquando ponitur pro ipsa morte, aut potius pro inferno. Iob vigesimosexto: Nudus est infernus coram eo, et non est tegmen perditioni. Et mox vigesimooctavo: Perditio et mors dixerunt, Auribus nostris audivimus famam sapientiae. Psalmo octuagesimooctavo: Nunquid narrabitur in sepulchro benignitas tua, in perditione aut inferno veritas tua? Proverbiorum vigesimoseptimo: Infernus et perditio non saturantur, sic nec oculi hominis. Sic Proverbiorum decimoquinto. Infernus et perditio coram Domino sunt, quanto magis corda hominum? Hinc est quod et rex locustarum et angelus inferni, Apocalypsis nono, vocatur Hebraice אבדון Abadon, et Graece ἀπολλύων , id est, perdens aut perditor, sicut supra diximus de angelo percussore, Exodi duodecimo, unde forte haec locutio sumpta est. Filius perditionis vocatur a Christo Iudas, Ioan. decimo septimo: quia sit iam exitio debitus, ac ob suum scelus destinatus. sic Latini servum poenae dicunt, de damnatis ad supplicium. Porro secundae Thes. secundo multo significantius Antichristus nominatur homo peccati, et filius perditionis, nempe quod sit author ac promotor peccati, et aeterni exitii infinitarum animarum: sicut ipsius proprium Ius dicit, quod infinitas animas cateruatim ad infernum secum trahat, aeterno supplicio puniendas, distinc. quadragesima. Perditio omnino crebro pro summo exitio poenaque ponitur, alias spirituali, aliâs corporali. Oseae decimotertio: Perditio tua ex te est Israel, tantum in me auxilium tuum. ubi perditio spiritualia et corporalia mala complectitur. Sic Dominus dicit Matt. septimo, Lata est via quae ducit in perditionem. Et Act. octavo, Petrus ad Simonem magum: Pecunia tua sit tecum in perditionem. pro, male pereas una cum tua pecunia, sicut et deberis aeterno exitio. Primae Timothei sexto: Cupiditates immergunt hominem in interitum et exitium. Secundae Petri tertio: Perditio eorum non dormitat. pro vicina est, accelerat. Hebraeorum decimo: Nos non sumus subtractionis ad exitium, sed fidei ad animae salutem. id est, non deficimus a Christianismo, veraque salute, ut ea ratione nobis aeternum exitium accersamus. Sectae aut haereses perditionis: secundae Petri secundo. pro, sectae pestilentes, ac perniciosae hominibus, etc.

PEREGRINUS, in Sacris literis significat non tantum eum, qui extra suam patriam vivit: sed etiam plerunque aliquid triste ac aerumnosum in se includit. Solent enim peregrini plerunque miseri ac aerumnosi esse, utpote qui in illis locis agant et vivant, ubi nec cognatos aut amicos multos habent, nec patrimonium aliquod a maioribus acquisitum, nec denique magnifiunt. Quod tanto magis accidebat peregrinantibus apud Iudaeos, quia nec soli haereditatem eis habere aut emere licebat, utpote quod tantum Israelitis erat divisum: nec nati erant ex Abrahamo, ut de divinis promissionibus gloriari potuerint: denique erant etiam plerunque a vera religione et Deo alieni, quo magis tum contemnebantur, tum et odio habebantur: tamet si et in aliis gentibus peregrini non admodum accepti, honorati aut felices sunt. Ob peregrinorum igitur miseriam Deus eos saepe connumerat viduis, pupillis ac orphanis, et aliis omni ope praesidioque humano destitutis, eorumque se patronum ac defensorem esse profitetur, et illos Israelitis vehementer commendat, ne eos affligant, sed potius iuvent et sublevent, quandoquidem et ipsi olim peregini fuerint. Talem tristis status conditionem etiam Deus Abrahamo de posteris ipsius indicat, inquiens Genesis decimoquinto: Sciendo scias, quod peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et servient illis, ac affligentur ab eis. Pii quoque dicuntur triplici ratione peregrini esse. Primo, quia hic non habent permanentem civitatem, sed futuram ac caelestem quaerunt. existentes enim in hoc corpore, peregrinantur a Domino (secundae Corinthiorum quinto) et ab illa caelesti Ierusalem, cuius sunt cives ac domestici sanctorum, imo et filii Dei. Secundo dicuntur peregrini, quia haec terra ac mundus non ipsorum proprius est, sed utuntur eo aliquandiu ex beneficio Dei. Sic dicit Deus Levitici vigesimoquinto: Mea est terra, vos enim estis peregrini et [p. 450] column 875/876 advenae apud me. quasi ipse solus sit verus possessor ac Dominus soli totius, nobisque particulam aliquam sui agri elocet colendam, utendam ac fruendam pro certis annuisque reditibus. Quare prohibet ibi DEUS, ne vendant terram in perpetuam possessionem cuiquam, cum ea illorum non sit. Tertia ratione peregrini et advenae Dei dicimur: quia perinde ex sola eius ope pendêre, ac ab eo omnia necessaria petere et mendicare cogimur. sicut peregrini primum in regionem alienam venientes, cum nihil proprium habeant, omnia petere a domesticis illorum locorum coguntur. Psalmo trigesimo nono: Ad lachrymas meas ne taceas DEUS, quia peregrinus et inquilinus ego sum apud te, sicut et omnes patres mei. quasi d. quod perin de ad te confugi, tibi famulor, et a te omnia bona expetere et expectare cogor: sicut miser peregrinus ad aliquem opulentum civem aut indigenam confugiens, omnia ab eo solo expectat, totusque inde pendet. Sic et primo Paralipomen. vigesimonono dicit David se suosque subditos omnia illa munera, quae ad structuram templi obtulerant, non aliunde quam ex ipsamet benigna Domini manu accepisse. et addit inquiens: Quoniam peregrini nos sumus apud te, et inquilini, sunt et omnes patres nostri. Sicut umbra dies nostri super terram, et non est expectatio. Peregrinari aliquoties simpliciter, habitare aut versari significat. Psalmo decimoquinto: Domine quis peregrinabitur in tabernaculo tuo, et habitabit in monte sancto tuo? Alludit tamen simul ad illas prius indicatas rationes, quibus dicimur esse peregrini domini, quia peregrini habitabant apud aliquem indigenam.

Peregrinabitur lupus apud agnum, Isaiae undecimo: pro, cohabitabit, versabitur cum eo amice. Sic Ieremiae quadragesimo nono: Non habitabit ibi vir, nec peregrinabitur in ea filius hominis. Genesis vigesimo Abraham peregrinatus est in Gerar. id est, ibi vixit. Iacob quoque. Genesis trigesimo secundo, peregrinatus dicitur esse cum Laban. id est, cum eo moratus, aut habitasse. Denique Psalmo sexagesimo primo dicitur: Peregrinabor in tentorio tuo per multa secula. id est, vivam in Ecclesia, ac cura protectioneque tua in hac vita: in altera vero, in aeterna gloria. Exodi duodecimo: Cum peregrinabitur apud te peregrinus. id est habitabit, versabitur. Idem valet peregrinari in medio alicuius populi, Iosuae vigesimo, et alias. Peregrinari ubi potes: id est, peregre vivere. secundo Regum octavo dixit Helisaeus ad mulierem, cuius filium excitaverat. Peregrineris ubicunque poteris peregrinari, quia Dominus vocavit famem. id est, abi et vive aliquandiu alibi extra Iudaeam, ubicunque tibi se aliqua tolerabilis conditio aut occasio vivendi offeret, quia DEUS puniet hanc regionem tristi fame ac caritate. Terra peregrinationis alicuius: pro, in qua peregre versatus est. Exodi sexto: Terra peregrinationis eorum, in qua peregrinati sunt. Domus peregrinationis. Cantus fuerunt mihi statuta tua in domo peregrinationum mearum, Psalmo centesimo decimo nono. pro, dum huc atque illuc ut peregrinus fugitarem persecutionem inimicorum meorum. Hinc fit, ut peregrinatio pro ipsa vita, seu vitae longitudine ponatur, ut Genesis quadragesimoseptimo, Iacob Pharaoni quaerenti quam diu vixisset? respondet inquiens: Dies annorum peregrinationum mearum centum et triginta, pauci quidem, sed mali fuerunt dies vitae meae, nec attigerunt dies vitae annorum patrum meorum, in diebus peregrinationum suarum. id est, vitae passim peregrinando actae. Peregrinus sum filiis matris meae, Psalmo sexagesimo nono. id est, non agnoscunt me pro suo fratre. De peregrinis saepe praecipitur, praesertim in posterioribus libris Mosis. ubi illi intelligendi sunt, qui iam cum Iudaeis ut proselyti cohabitabant, non solum negociandi gratia eo ad paucos dies venerant. [?: Consitent- ] quod hospites et peregrini sunt in terra, Heb. undecimo. pro, non possidentes eam, non habentes hic certam possessionem aut patriam, sed futuram quaerentes. Tu solus peregrinus es in Ierusalem, et haec ignoras? id est, qui haec ignoras quae omnes sciunt [?: ex- ] et indigenae. Et, ibi ponitur pro qui: nisi quis malit ea ponere, Tu'ne solus ex omnibus qui agunt Hierosolymae, quasi extra temetipsum et haec loca mente ac sensibus versaris, ut nihil audias, nihil scias eorum qua hic aguntur? Sicut Cicero simili forma sermonis in Oratione pro Milone inquit, An vero iudices, vos [?: ] ignoratis, vos hospites in hac urbe versamini, vestrae peregrinantur aures, neque in hoc pervagato sermone civitatis versantur? Quasi diceret: Si haec solus ignoras, quae omnes norunt: tum tu profecto praesens absens es: praesens quidem corpore, absens vero [?: me--- ] et omnibus sensibus, nihil penitus audiens, attendens aut cogitans eorum quae hic aguntur, veluti si totus prorsus in alio mundo esses. Verbum ξενίζεσθαι , ad verbum quidem videtur peregrinari sonare, et sic vulgata versio hoc verbum non sine obscuritate vertit 1 Petri quarto: In quo peregrinantur, non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem, [?: blasphema-tes ] . id est, mirantur, et tanquam re nova ac peregrina offenduntur, quod non amplius perinde turpiter viuatis, sicut ipsi vivunt, et vos olim cum eis tanquam vestris amicis ac sodalibus victitastis. Sic mox ait: Charissimi, ne peregrinemini in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi peregrini vobis aliquid accidat. Exponit ipsemet, quid indicet voce Peregrinan: nempe ita vehementer aliqua re offendi, ut nova ac peregrina. Pereginus aliquando hostem significat, sic [?: ] Latina vox Hostis olim tantum peregrinum significavit. Isaiae undecimo: Terram vestram peregrini comedunt ac consumunt: id est. hostes. Crebro in hac significatione vox haec usurpatur: sed plerunque vertunt. Alieni, Aliae enim gentes aliis plerunque infensae sunt.

PEREO, habet etiam suas quasdam obscuras nationes. Primum enim crebro significat deesse non adesse, evanescere, non succedere. ut, Spes hypocritas peribit, Iob 8. id est, non continget ei res sperata, irrita erit spes eius. Psalmo 9, Patientia aut expectatio impiorum non peribit. id est, continget eis res sperata, irrita frustra sperabunt, non erit irrita aut evanescet eorum spes. Eadem locutio est et Proverbiorum decimo et 24, Ezech. 19 et 37. et saepissime aliâs. Sic Psalmo [?: ] , Desiderium peccatorum peribit. Vicina huic significatio est, cum dicitur Perire fuga ab aliquo: quod valde crebrum est. Iob undecimo: Psalmo 147, Effugiam peribit ab eis. Perierat effugium a me: id est, fuga erat irrita, nulla erat occasio aut facultas effugiendi mala. Sic Amos 2, Peribit fuga a veloce. Ieremiae 25, [?: Per--- ] fuga a pastoribus. Perire aliquando idem quod [?: pe--- ] interfici, extremo exitio obrui. Oseae decimo quarto: In gladio pereant parvuli eorum. id est, perdantur, interficiantur. Nahum tertio: Peribis gladio. tametsi [?: ] in Hebro sit, Excindet te gladius. Sic Lucae duodecimo dicitur Zacharias filius Barachiae periisse inter [?: --plum ] et altare: id est, interfectus. Sic 1 Cor. 10, [?: ] Israelitae dicuntur periisse a serpentibus, aut exterminatore: pro, interfecti esse. Sic Christus quoque Matthaei vigesimosexto Inquit: Omnis qui gladium acceperit gladio perihit. id est, perdetur. Et Lucae decimotertio: Non oportere prophetam perire extra Ierusalem. id est, interfici. Psalmo sexagesimooctavo: [?: Pe--ant ] peccatores a facie Domini. et Psalmo 80, Ab [?: in- ] patione tua peribuut. Genesis decimonono: Fuge, [?: ] et tu pereas in scelere civitatis. id est, ne perdaris aut [p. 451] column 877/878 puniaris ob ingentia scelera Sodomitarum. Prover. 21: Testis mendax peribit. id est, divinitus punietur. Sic Dan. 2 iubentur perire sapientes: id est, interfici. Ionae 2, Ne pereamus in anima viri: id est, ne a Deo perdamur ob submersum aut interfectum Ionam. 2. Pet. 2: In corruptione sua peribunt. id est, ob corruptionem suam damnabuntur. Iter impiorum peribit: Psal. 1. id est, ipsimet, vita et actiones aut conatus eorum perdentur. Iusti quoque dicuntur perire de terra nemine eam rem expendente, Isaiae 57: et Mich. 7. id est, tolli, deficere ex hac vita. Sicut Psal. 12 orat: Serva Domine, quoniam defecit pius, et imminuti sunt fideles a filiis hominum. Sic Hieremiae capite septimo: Periit fides et ablata est de terra. Sic etiam pro evanescere aut deficere ponitur, cum dicitur periisse panis aut cibus. Ioel. 1, Alimenta perierunt de domo. Perire etiam cor regis et principum dicitur: id est, animositas ac prudentia, Hierem. 4. Perire lex a sacerdote, Hieremiae 18. et Ezech. 7. id est, sacerdotes non posse verum sensum legis monstrare ac docere. Sic dicitur, Perire sapientiam a sapientibus, Isaiae 29. Item consilium, Hierem. 49. Annon est amplius sapientia in Themam, periit consilium ab intelligentibus, annihilata est sapientia eorum? Peribit rex de Gaza, Zachariae nono: id est, deficiet. Operemini cibum non [?: p-em ] . Iohan. 6. id est, perpetuo durantem, et nutrientem: cuiusmodi sunt spiritualia Domini beneficia. nam hic panis ad breve tempus durat aut nutrit, cito perit ac inutilis fit.

PERFECTUS תמים Thamim, aliquando שלם Schalem, saepe idem est quod integer, incorruptus, illaesus, non mancus aut mutilatus. Quare in voce Integer aliquid de huius vocabuli Hebraismis dixi: sed et hic aliquanto plenius et clarius erunt proponenda. Illud autem ante omnia utile fuerit observasse, duplicem esse perfectionem: aliam (ut ita dicam) divinam, aliam humanam. Divinam voco, illam summam perfectionem, quam Deus requirit in lege sua aut qua etiam ipsemet eiusque opera perfecta sunt, quam etiam legalem perfectionem vocare possis. Talem perfectionem Deus in sua severa legis praedicatione flagitat ab hominibus. Alia est perfectio inferioris cuiusdam gradus quae in homines, praesertim renatos, cadere queat, quam passim Scriptura a novo homine exigit: quam Deus ex dispensatione Evangelica in hominibus tolerat. Tali ferme ratione etiam Cicero in Amicitia sapientes perfectosque definivit. Verum age recenseamus iam significationes huius vocis. Primum igitur significat aliquam rem, praesertim corpoream, integram, non corruptam, mancam aut mutilam. Sic de vite Ezech. cap. 15 dicit, quod quandoquidem, cum adhuc thamim integra aut tota est, illaesaque manet, non sit idonea ad ullum opus inde fabricandum: nedum sit idonea futura, si magna ex parte exuratur. Loquitur autem allegorice de Iudaeis. Dicit ergo, vitem ante adustionem esse thamim. id est, integram, illaesam, non mutilatam, fractam aut adustam. Sic saepe in descriptione victimae ponitur haec vox, qua praecipitur, ut sit agnus integer, non mutilus, mancus aut claudus. ut Exod. 12 de agno paschali praecipitur hisce verbis: Sit vobis agnus thamim, integer, masculus, anniculus. de ovib. aut capris. Haec significatio observanda est ideo diligenter, quia cum saepe in aliquibus dictis Scripturae pios describentibus metaphorice usurpetur, non est intelligenda de summa quadam perfectione, quae non tantum omnes partes, sed et omnium partium summos gradus habeat: quo modo qui eam exponunt, perfectionem quandam legalem, atque adeo desperationem excitantem flagitant, illaque gratiae et quasi Evangelica consolationisque dicta pervertunt. ut Psal. 15: Domine quis peregrinabitur in tabernaculo tuo, et quis habitabit in mote sancto tuo? Qui ambulat perfectus, aut integre, et facit Iusticiam, ac loquitur veritatem in corde suo. Sic Gen. 6: Noe fuit vir. iustus et perfectus et cap. 17: Ambula coram me, et sis perfectus, Thamim. ubi si intelligas summam quandam absolutionem aut perfectionem, ut plerique talia loca vertunt, nimirum desperationis dicta erunt. Nullus enim usquam gentium ita prorsus absolutus ac perfectus, seu (ut Septuaginta saepe verterunt) ἄμεμπτος , irreprehensibilis reperietur. Atque ita fient ista longe suavissima, et salutaris consolationis plenissima dicta, non tantum legalia, sed desperationis laquei. Qua ratione adversarii ea perverterunt. Cuius generis et illud fuit, quod voluerunt suos sanctos ita perfectos fingere, ut qui prorsus omni peccato caruerint. quam perfectionem cum alii homines viderunt sibi prorsus impossibilem esse, coacti sunt desperare. Sicut vero in supra indicatis corporalium rerum exemplis haec vox nullo modo potest intelligi de perfecta quadam absolutione vitis aut agni, in quo nihil prorsus reprehendi queat: ita nec in hisce ac aliis metaphoricis. quasi vel Abraham, vel alii peregrinantes in tabernaculo aut Ecclesia Domini, omni prorsus [?: n-uo ] careant, sintque in summae cuiusdam perfectionis statu. Sic Iob quoque statim in initio sui libri describitur fuisse perfectus et rectus. id est, sincere colens Deum ac iustitiam, non hypocrita aut simulator. Sic Psaltes 19 Psal. orat, se custodiri ab insolentia ac superbia: addens, Tunc ero perfectus, et innocens a praevaricatione multa. id est. sincere ac integre pius ero, si tu me non patieris in haec aut illa tetra vitia incidere. Sic idem David inquit Psal. 18, Fui Thamim integer cum Deo, et cavi mihi ab iniquitate mea. Et mox cum pio pium aut benignum te praestabis, et cum viro integro integrum te praestabis: cum puro purum, at cum perverso perversum te exhibebis. ubi Integer est idem quod pius, et perverso contrarius, ait enim, Deum talem se praestare, cuiusmodi sunt homines cum quibus agit, aut erga quos aliquid agit: bonis ac sinceris bonum se praestat, perversis vero austerum et adversum. Sic saepe aliquis dicitur esse corde perfecto cum Deo, aut erga Deum: ut de Asa scribitur 1. Reg. 15, quod licet excelsa non amoverit, tamen cor eius fuerit שלם Salem integrum, sincerum ac perfectum cum Domino. ubi necessario tantum integrum aut sincerum, non autem perfectissimum aut prorsus irreprehensibilem hominem notat. Fuit enim certe ille reprehensibilis in eo, quod (ut clare indicatur) non omnia idola amoverit. Contra de Salomone legitur, quod in senio eius mulieres peregrinae inclinaverint cor eius post deos alienos, nec fuerit cor eius amplius perfectum aut sincerum cum Domino, sicut cor Davidis patris ipsius. Ubi non id dicitur, quod non fuerit absolutissimus, aut perfectissimus, sicut David, qui quidem etiam fuit peccator: sed quod cor Salomonis, ut adiunctum est, plane fuerit insincerum, et a vero Deo ad idola inclinatum. Cum cor David dicitur perfectum fuisse cum Domino, manifeste apparet, non de extrema quadam perfectione accipiendum esse (fuit enim et ipse peccator, graviterque aliquoties Deum offendit) sed tantum de summa sinceritate, aut integritate eius erga Deum, qua sincere ac plane ex animo coluit Deum. 2. Par. 16 dicuntur discurrere oculi Domini per universam terram, ad corroborandos eos qui sunt perfecti cum corde eius. Sic Iosaphat praecipit iudicibus, ut iudicent in timore Dei, in veritate et corde perfecto. id est, timendo Deum, omnia vere ac sincere agant et iudicent. In perfectione cordis aliquid facere, est aliquid sincero animo, et non malo consilio facere. Sic Abimelech rex Gerar, orans se excusat erga Deum, inquiens: בתם bethom, in sinceritate cordis mei, et puritate manuum mearum feci hoc, i. volui sincere mihi eam in uxorem adiungere, non cogitans de adulterio, aut [p. 452] column 879/880 de ullo illicito facto, ut qui ignoravi eam iam alteri maritatam esse: Gen. 20. In hac sinceritatis aut integritatis significatione usurpatur haec vox etiam a Paulo ad Colloss. 3: Charitas est vinculum perfectionis. id est, compages integritatis. Mutua enim dilectio prohibet, ne facile collegae, cives, aut membra eiusdem Ecclesiae a se invicem dissiliant, sed coniuncta inter se maneant. Contra, ubi non est mutuus amor, sed potius odium, ibi perfacile, levique occasione a se invicem dissiliunt, et exoritur schisma in coetu aut collegio. Ipsa quoque vox σύνδεσμος vinculum, facile indicat agi de colligatione partium, ne a sese mutuo recedant. At adversarii ex Vulgata versione, Charitas est vinculum perfectionis, volunt charitati summum iustificationis gradum vendicare: cum et rei veritas, et ipsae voces, praesertim metaphora Vinculi, ei interpretationi manifeste contradicat. Vertendum igitur fuisset, Charitas est vinculum aut compages integritatis: id est, servat aut connectit pios in vera unitate, ut sint unum in Christo sententiis ac animis. Ad declarationem huius Hebraismi, candidatis Hebraeae linguae profuerit et illud observasse, quod qui nunc Hebraeas Grammaticas Latine scribunt, verba primi ordinis, quae ab Hebraeis שלמום Schelemim dicuntur, vocant perfecta, cum potius Integra vocare deberent, ut quibus inter flectendum nulla prorsus radicalis litera decedat aut depereat, sicut aliis quae horum respectu quasi manca aut mutila inter coniugandum fiant, eoque Defectiva vocentur. Cum voce [?: Perfectio-- ] : saepe veritas aut fidelitas coniungitur, quae itidem integritatem ac sinceritatem notat. Sic Ezechias orat 2. Reg. 20, et Isaiae 38: Obsecro Domine, recordare quod ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto, et fecerim quod rectum est in oculis tuis. id est, sincero animo egi, et promovi veram religionem, et quaecunque tibi grata esse cognovi, etiamsi meis lapsibus ac peccatis nequaquam caruerim. Sic supra citavimus locum 2. Paralip. 19. Odio perfecto odi illos, Psal. 139. id est, vero ac serio odio odi hostes Dei: seu, ut alii vertunt, consummato. est enim vox תכלית tachlith ab alio themate, nempe a כלה . Dies perfecta, Proverb. 4: pro, integra, plena, ac lucida. Transmigratio perfecta, Hierem. 13: et Captivitas perfecta, cum omnes in captivitatem abducuntur, non tantum particula aliqua populi. Vir perfectus: pro, maturae iam aetatis, et iustae staturae, Ephes. 4 ait Paulus, Christum ad hoc dedisse nobis suos ministros ac doctores, ut illorum institutione crescamus, donec perveniamus omnes ad unitatem fidei et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, et ad mensuram staturae plenitudinis Christi. Sic igitur passim in Novo testamento piorum perfectio plerunque integritatem, maturitatem, et quasi iustam usitatamque staturam piorum significat. Sic Paulus 1. Corinth. 2 dicit, se sapientiam loqui inter perfectos. id est, qui in spirituali perfectu non amplius sint infantes. Eodem modo et Hebraeorum quinto dicit, infantibus in Christianismo dari lac, sed perfectis solidum cibum: ubi perfectio iustam staturam, et quasi legitimam aetatem aut maturitatem Christiani hominis denotat, non summam quandam et omnibus modis laudatissimam perfectionem. Sic 1. Corinth. 14 opponit perfectionem pueritiae, et iubet nos malitia quidem pueros, intelligentia vero perfectos esse: id est, in male agendo rudes ac non idoneos esse, sed in vera piaque intelligentia virilem prudentiam habere. Sic et Iacobus iubet nos perfectos et integros esse, ita ut in nullo deficiamus. ubi posteriores voces satis indicant, quid per praecedens perfectum notet: nempe integrum, seu in nullo deficiens Aliquando tamen Perfectus absolutam quandam ac omnibus modis irreprehensibilem praestantiam notat. Deuter. 32, Dei perfecta sunt opera, et Philip. 3, Paulus primum negat se adhuc plene Christo confirmatum, metam apprehendisse, aut perfectum esse, sed omni studio ad eam metam tendere. Paulo post addit. Quicunque sumus perfecti, sic sentiamus. ubi perfectionem primum vocat illam summam absolutionem qua in altera vita Christo sua quadam ratione aut proportione similes erimus, ut 1. Iohan. 3 habetur. De qua perfectione alterius vitae, etiam Paulus 1. Corinth. 13. agit, inquiens: Cum autem venerit quod perfectum est, tunc quod ex parte est abolebitur. Posterius vero dictum Pauli Philip. 3, loquitur de perfectione pii hominis, quae in hac vita aliquibus, atque adeo etiam multis contingit, quae est quaedam virilis maturitas, intelligentia ac constantia in rebus divinis, Christianaque religione et vita: cum Satanae, carni et mundo renunciavimus, Christo nos addiximus, ab eo omnem perfectionem quaerentes ac expectantes, et cum illis prioribus dominis belligerantes. Ita sunt pii in hac vita perfecti inferiori gradu, et contra imperfecti illo superiori. De ista summa perfectione intelligendum etiam est, quod Christus dicit Matth. 5: Sitis perfecti, sicut pater vester caelestis perfectus est. Et alibi in Scriptura saepe Deus inculcat: Sancti estote, sicut et ego sanctus [?: ] . id est, contendite omni studio ad illam summam perfectionem ac sanctitatem. Sic vox Perfectus aliquoties in Epistola ad Hebraeos usurpatur. Hebr. 2: Sic oportuit ducem salutis nostrae per afflictiones perfectum fieri id est, superato peccato totius humani generis in se recepto, iustum fieri, aut iustitiam obedientiae et passionis pro nobis praestare. Sic quoque Hebr. 5 dicitur: Quamvis filius esset, tamen didicit ex iis quae passus est, obedientiam: et perfectus factus, extitit causa salutis aeternae omnibus auscultantibus ipsi. ubi itidem de illa perfectione praestitae plenissimae iustitiae ac obedientiae pro toto humano genere agitur. Hebr. 7, sermo iuramenti post legem facti constituit sacerdotem filium Dei in aeternum perfectum. id est, cuius perfectio aut acquisita iustitia perpetuo valet ac prodest credentibus plenissimeque eos iustificat. Nec tantum ipse Christus dicitur sua illa iustitiae, obedientiae ac passionis praestatione perfectus factus esse, sed etiam nos credentes perfectos effecisse. Nam Hebr. 10 legitur, Unica oblatione perfectos fecit in perpetuum, eos qui sanctificantur: id est, iustificavit eos, cum Deo reconciliavit, ac vita aeterna donavit plene, et denique etiam renovare aut mutare incoepit. Quod vocabulum perfectionis, ac verbum τελειόω , prorsus male quidam per consecro convertit: quod de initiatione sacrorum, et non de perfectione iustitiae ibi agatur. Contra lex dicitur nihil potuisse perfectum aut consummatum efficere Hebr. 7. Nihil enim perfecit lex, etc. Et, Si enim per Leviticum sacerdotium fuisset perfectio aut consummatio, quid amplius erat opus alium exoriri sacerdotem? Hoc idem exponit uberius Hebr. 9 et 10, inquiens: quod lex et eius victimae non potuerint vere auferre peccata, aut remissionem peccatorum, iustificationemque hominibus consequi. Inquit enim nono capite: Sacrificia offeruntur, quae non possunt cultorem secundum conscientiam [?: perfect- ] facere. id est, vere ac spiritualiter iustificare. Corruperunt vero perniciose haec dicta quidam novi interpretes, qui ibi verbum τελειόω et τέλειος , Perfectum facis, et Perfectus, per verbum Consecro, aut initio sacris, [?: ex- ] runt. Lex enim initiavit nos quidem sacris, et in populum Dei per foedus circumcisionis adscripsit aut connumeravit: sed perficere, aut iustos acceptosque Deo, abolitis nostris peccatis, et placata ira Dei perficere non potuit. Omnes Christiani sunt initiati: sed non omnes consummati, aut iustificati. Non agitur autem in istis dictis de prima initiatione nostri, aut Christi: sed de ipsa consummatione, aut perfectione. Christus est [p. 453] column 881/882 initiatus aut cosecratus ad suum ministerium, cum primum est a patre missus: sed consummatus aut perfectus factus est primum in passione. Vitanda ergo et detestanda est ista vocis istius primariae corruptio, quae totam sententiam istius Epistolae, et functionis Christi, nostraeque redemptionis obscurat, atque adeo pervertit. Matthaei 19 inquit Christus: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, ac sequere me. id est, gloriaris de tua iustitia, servataque tota lege: sed ut vere iustus sis, teque demonstres esse iustum, praesta quaeso unum experimentum primi praecepti: Dilige magis Deum, ac me eius filium, quam omnia tua bona. idque in hoc experimento monstra: Age vende omnia tua bona, et sequere me. Qua ratione ipsa viva experientia redarguit eum non servatae legis, et inanis gloriationis suae de iustitia. Ille enim offensus eo sermone, desertoque Christo, redit ad suas opes, ostendens se pluris facere suas divitlas quam Christum, eiusque religionem et patrem. Ut probetis voluntatem Dei bonam, Deo placentem et perfectam. id est, ut vere cognoscatis, et amplectamini sanctam, Deo acceptam, et omnibus numeris absolutam sententiam Dei de religione ac vita vestra ac piorum omnium. Rom. 12. Dona Dei dicuntur perfecta, Iac. 1. quae ita demum in hac vita perfecta sunt, cum ipsemet donator perpetuo assistit, perficiens ea quae inchoavit in nobis. Via alicuius dicitur perfecta, Iob 22: Si immaculata aut perfecta fuerit via tua. Et Psal. 101, et 119. Beati immaculati aut perfecti in via, qui ambulant in lege Domini. id est, quorum religio et fides integra ac incorrupta est. Via perfecta alioqui aliquando dicitur ea, quae est plana et expedita. De quo Hebraismo dicetur in voce Viae. Perfecti via beneplacitum Dei, Proverb. 11: id est, Deus delectatur integris ac sinceris in religione et vita. Ambulare in perfectione, aut integritate: Prov. 2 et 28, est integre ac sincere agere in utraque Tabula. Sic et Psal. 16 et 101: tametsi possit significare id quod dicimus, simplici ac bono animo, citra cogitationem aut machinationem ullius doli. Sic Iob 4: Integritas viae. Lex quoque Dei perfecta dicitur, aut immaculata, ut LXX et Vulgata habent, Psal. 19: Lex Domini perfecta, recreans animam: testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. ubi idem videtur esse perfecta lex, et testimonium fidele: id est, carens omni errore, et noxio dogmate, ut quae sola sit vere salutaris animabus, et hominem instauret. Porro Iacobus cap. 1: inquiens, Legem perfectam libertatis, videtur significare ipsam legem cordi nostro inscriptam, seu renovationem. Eum enim qui illam habeat, ac ei studeat, dicit vere praestare bona opera. Credo autem legem perfectam dici, quia sit viva, hominemque regat ac perficiat, non sit mortua, otiosa, aut dormitans litera, quae mox excidit homini, non quidem ex memoria speculativa: sed ex praxi, opere, ac animo. Pondus perfectum, Deuter. 25, significat omnes mensuras, aut instrumenta cognoscendae quantitatis sincera, nec ad imposturam comparata. Non est in toto corpore Iudae perfectio, Isaiae 1. id est, nihil est integrum aut illaesum, quod non sit poenis Dei afflictum, sed frustra. Sic supra diximus de vitae perfectione seu integritate: id est, incolumitate, quae ex hoc Isaiae exemplo tanto melius intelligitur. Perfectiones auri: 2. Par. 4, Ipsum erat perfectiones auri. id est, aurum purissimum. Lapis perfectionis, seu integritatis: Deuter. 27, significat non sectum, sed ut est naturaliter existentem. At 1. Reg. 6 videtur significare lapides ut primum in latomiis excisi et secti fuerunt ut non oportuerit eos secundo inter aedificiendum circumcidere. Perfectio decoris, pro consummata pulchritudine. Psal. 50: Ex Zion perfectione decoris Deus resplenduit. Perfectio et rectitudo custodiant me, quoniam speravi in te: Psal. 25. id est, Faxit Deus ut perpetuo sim sincerus et rectus. Alii intelligunt de externa incolumitate, in qua petat se a Deo defendi et servari. Ego autem in perfectione mea sustentavi me, Psal. 41. id est, tu servas me incolumem, non aliter ac si parvum puerum pater manu apprehensum ductet, ac sustentet ne cadat. Fortitudo perfectionis, Iob 21: Iste impius peribit in fortitudine perfectionis suae: id est, in summo vigore aut flore incolumitatis subito peribit. ita Thom תום perfectio, etiam extremam vitae, valetudinis, famae ac fortunarum integritatem aut incolumitatem interdum notat. Dare perfectionem. 1. Sam. 14. Saul sortem proiiciens, ac quaerens cuius culpa Deus sit iratus, dicit, Da perfectionem: qua voce petit a Deo, ut det veram ac sinceram sortem, vere monstrantem reum. Omnis perfectionis vidi finem, latum mandatum tuum nimis: Psal. 119: Vulgata habet, Omnis consummationis. Consummatio aut perfectio vocatur res perfecta aut absoluta. quasi dicat Psaltes, Nihil in tota rerum natura est tam praestans aut absolutum, quin intereat. At lex vel verbum tuum manet in aeternum. Posses per vocem חך לו intelligere rem consumptibilem, quia hoc thema etiam consumptionem notat: id est, quamcunque rem, quae usu ipso huius vitae absumi debet. Omnino videtur haec collatio rerum humanarum cum verbo Dei, expressa esse a Paulo Colloss. 2: Cum religiosas traditiunculas de cibis, vestibus, et aliis elementis a pseudoapostolis inculcatas conferens cum vera doctrina ac religione, dicit illa absumi τῇ ἀποχρήσει , ipso usu. Postremo, Perfectionis vocabulum aut res in Sacris literis variis vocibus exprimi solet. Dicitur enim vertiturque alias perfectus, alias consummatus, integer, sincerus, immaculatus, incolumis. Septuaginta saepe ἄμενητος irreprehensibilis verterunt.

PERFERO, nihil admodum obscuri usquam habet in Sacris, praeterquam in uno loco. 1. Petri 2: Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum. id est, reatum et poenas pro peccatis nostris in cruce patiendo toleravit ac exoluit. Verum videtur proprie significare sursum ferre: sicut Germanica vertit, Obtulit. Puto enim talem esse quandam hypotyposim, quasi Christus pingeretur levans, trahens aut sublevans in crucem peccata nostra, veluti si carnifex gestet in tergo reum suspendendum, ac cum eo in patibulum ascendat, ut ibi eum suspendat: sic et Christus dicatur peccata nostra in crucem sublevasse, ac ibi ea crucifixisse, idque in corpore aut super corpus suum, cui ea pater per imputationem alligaverat, seu illum quasi latronem iugulandum et perdendum humeris eius imposuerat. Sic erit vicina haec locutio illi Paulinae, quod Christus chirographum nostrum cruci affixerit: sic igitur Dominus moriendo mortem et peccatum supplicio extremo affecit, ac veluti cruci affixit. Cum impii Christum in crucem exaltarunt, sublevarunt aut affixerunt, tum ille ipsis non cernentibus, alios quosdam scelestissimos reos patibulo suffixit: nempe peccatum aut iniustitiam, diabolum, mortem, infernum, veterem Adamum, et mundum: sicque factus est morti mors, inferno pestis. Ἀναφέρω alio qui pro patior non dicitur, sicut plerique putant: quod illud Pertulit apud Petrum, significet idem quod perpessus est.

PERIPSEMA, Graeca vox, a vulgata versione 1. Corinth. 4 retenta est. venit a verbo περιψάω , quod significat abstergo, abrade. Solent enim res exterius fieri immundae, aut alioqui corticem seu quasi quandam cuticulam usui inutilem habere, ut in pomis, piris, rapis, et similibus videmus. Eam externam immundam aut noxiam superficiem abstergimus, cum reipsa uti volumus. Significat igitur peripsema, illam ipsam amotam cuticulam aut immundicie. Graeca Scholia volunt hanc vocem significare etiam immundum panniculum, quo abraditur aut abstergitur illud sordidu. Cum igitur Paulus ibisuam [p. 454] column 883/884 afflictissimam et abiectissimam sortem coram mundo exprimens, inter alia inquit, Purgamenta mundi facti sumus, extersioque aut abstersum: per utramque vocem ibi idem indicat, nempe se pro vilissimo, aut etiam immundissimo pessimove homine haberi, qui vel tanquam noxius, vel tanquam vilissimus amovendus esset: vel etiam tanquam is qui omnium contumeliis sit expositus, et veluti ab omnibus hominibus pedibus proculcatur. Locus ille proculdubio alludit ad Thren. 3 caput, ubi propheta inquit: Abstersum et reiectamenta posuisti nos inter populos. Germani habent duas vicinas locutiones, et huic Paulinae non admodum absimiles: ut cum de aliquo contumeliis omnium exposito vilique homuncione dicunt, Iederman wischt die schuh an in, Er ist iedermans fusstuch, Quilibet in eum extergit calceos suos, veluti affricando eos ad ipsum, sicut ad lapidem aut lignum solemus lutulentum calceum pedi indutum affricare. Item, Ego cogor esse omnium pannus pedum: id est, quo omnes suos pedes calceosve extergunt. Sic etiam utuntur voce Schabab, per metaphoram, pro reiectamento et homine contemnendo et abiiciendo. Dictum est aliquid de hisce vocibus etiam in voce Anathema. nam aliqui legunt in hoc Paulino versiculo, ὥσπερ κάθαρμα , tanquam catharma fui, habitusve sum. Putant ergo, ut in voce Anathematis dixi, Paulum aliosque Apostolos perinde omnium iudicio damnatum, et pro quodam piaculo omnia contaminante, et alios homines suis peccatis ac ira poenisque Dei onerante habitum, ut sacrilegos, incestos, parricidas, aut alios qui ingentia scelera patrarunt, aut etiam ut eos homines quos certo ritu, caeremoniis ac precationibus, omnium peccatis ac poenis oneratos, diis manibus sacrabant, devovebantque. Sic et. Germanica translatio vertit vocem Peripsematis, Fegopfferr.

PERMANERE, pro perseverare saepe ponitur, cuius significationis exempla recenseri nihil attinet: tantum observetur illa loquutio Rom. 11: Considera Dei bonitatem in te, si permanseris in bonitate. id est, si perseveraveris fide Christum, ac in eo Dei misericordiam et beneficia amplecti et retinere.

PERMITTERE, aliquando non tantum utcunque aliquid alicui concedere, sed etiam efficaciter ac potenter cooperari significat. Hebr. 6. Resipiscemus, siquidem permiserit Deus. pro, si potenter nos adiuverit, atque adeo ipsemet conversionem in nobis operabitur. Sicut vero permittere significat interdum efficacem operationem: ita contra aliquo verbo efficacis operationis solam permissionem notant. Iohan. 6. Ut non perdam ex eo. id est, non patiar perire. Quod porro verbum permittere aliquid facere, exprimant Hebraei per futurum illius verbi, cuius actio passiove permitti dicitur, in Regulis Universalibus plenius dictum est.

PERNOCTARE, לון Lun, significat aliquando simpliciter morari, aut manere vel habitare alicubi. Hoc verbo utitur servus Abrahae, petens noctis hospitium â Rebecca. De quieta vero et diuturna. commoratione, Prov. 15 legitur: Auris auscultans admonitioni vitae, inter sapientes commorabitur. Sic Psal. 91, In umbra aut protectione omnipotentis Dei commorabitur, seu pernoctabit. Psal. 25, Anima eius in bono morabitur, et semen eius possidebit terram. id est, bonis ac beneficiis Dei diu perfruetur. Verum Psal. 30. paulo aliter accipitur haec vox in dicto, Vesperi commorabitur aut pernoctabit fletus, et mane laeticia. id est, etiamsi aliquando in aliqua potestate tenebrarum divertet ad nos aliqua calamitas, veluti peregrinus quispiam hospes: tamen mox Deus convertet illud malum tempus, et missa liberatione exhilarabit nos, fugato illo pravo hospite. Non pernoctet apud te pignus pauperis: Deut. 24, pro, ne detinueris apud te vestem aut lectum pauperis, ipsi ad nocturnam quietem necessarium. [?: Pernocta-- ] oratione: Lucae 6, Christus erat pernoctans in oratione Dei. pro, tota nocte orabat.

PERPENDICULUM, instrumentum fabrorum coementariorum, quo, appenso de funiculo plumbo, examinant rectitudinem aut obliquitatem parietis. Ponitur autem in Sacris literis aliquando pro forma aut ratione aedificationis. 2. Reg. 21. Extendam super Hierusalem perpendiculum Samariae. id est, perinde eam extruam, seu potius destruam, ut Samariam destruxi sicut haec phrasis mox ibidem explicatur. Sic Then. 2. dicitur, Extendit perpendiculum, non retraxit manuum suam a vastando: ubi subintelligere possis perpendiculum vastationis. Sicut Isaias cap. 34 inquit: Extendet super eam perpendiculum inanitatis, et lapides desolationis. id est, devastabitur Bosra et Idumaea. At Zech. 1, extendere perpendiculum in bonam partem accipitur, et significat idem quod aedificare: Domus mea aedificabitur in ea, et perpendiculum extendetur super Hierusalem. id est, instaurabitur.

PERPETUUM, apud Latinos alias quiddam continuum, et nusquam interruptum significat: alias, quiddam perenne, seu fine carens. In Hebraeo est plerunque olam aut עד Ed: quas voces alias vocabulo Perpetui, alias Aeterni vertere solent. Distinguunt porro quidam perpetuum ab aeterno: quod perpetuum dicatur id, quod cum initium habeat, fine caret: ut animae ac angeli sunt perpetui. Aeternum vero, quod sine fine et sine initio est: ut solus Deus est aeternus. Vocabulum Hebraeum Olam non raro vertunt seculum, quare et in voce SECULI aliquid de hisce vocabulis agetur. Monet alioqui etiam Rabbi Moyses, vocem Olam, quam alias seculum, alias perpetuum, alias aeternum vertunt, non semper significare durationem fine carentem, sed nonnunquam longum tempus, nonnunquam etiam durationem iustam ac debitam illi rei de qua agitur. Sic saepe aliqua in Sacris promittuntur לעלם leolam, in seculum aut perpetuum, quae tamen iusto tempore desierunt. Sic Exod. 21. dicitur, Serviet ei in perpetuum: id est, usque ad morte aut iubileum. Sic Psal. 89, Deus Davidi promittit: In perpetuum firmabo semen tuum, aedificabo in generatione et generationem solium tuum: cuius tamen posteritas ac regnum desiit, nisi quod postea spiritualiter in Meschiam est translatum. Sic Eleazaro et eius posteris promittitur perpetuum sacerdotium, quibus tamen id Salomo abstulit. Aliquando significat aliquid integrum, sincerum ac firmum ut Hierem. 31, Charitate perpetua dilexi te. id est, vere, sincere ac firmiter. Mich. 2, A' parvulis eius abstulistis ornatum meum in perpetuum: pro, prorsus. Sic Terentius Sit hoc gaudium perpetuum. id est, firmum ac sincerum. Sic saepe dicitur Deus irasci in perpetuum, aut non in perpetuum. item, Clamor afflictorum non tradetur oblivioni, aut non peribit in perpetuum. i. non nimium diu. Sacrificium perpetuitatis, est iuge sacrificium: de quo in voce NINCHA, et MUNDUS, item in IUGIS, quantum sufficit, dictum est.

PERSEQUI, sicut et verbum Hebraeum רוף raoph, ac Graecum διώκειν ambiguum est: alias in bonam partem usurpatur, alias in malam. In bonam Psa. 33. Inquire cem, et persequere eam, vel sectare. significat enim, omni studio ac cura aliquid quaerere, et veluti venari. Ab hac porro significatione, aut etiam pertinaci insecutione adversariorum fugientium (ut fit in pugna, cum altera pars terga vertit, quam victor persequitur, ac veluti pertinaciter sequitur) venit ista communis ac Theologica, qua significatur omnis gravior infestatio et afflictio piis illata ab impiis, praesertim religionis gratia. Nam impii perinde crudeliter, studiose, et pertinaciss. [?: perg-- ] infestare et affligere pios, quantumvis fugitantes, [?: ] lamque eis occasionem praebentes, adeo non possunt suum diabolicum furorem exaturare. Hinc noia persecutor et persecutus. [p. 455] column 885/886 Huius significationis harum dictionum est plurimus in Sacris literis usus, ut non sit necesse exempla proferre. Aliquando tamen etiam malorum iustas calamitates hoc verbum denotat. ut Proverb. 18: Fugit impius nemine persequente. et Proverb. 13: Peccatores persequetur malum.

PERSONAM Theologivocant substantiam individuam, intelligentemque, et per sese subsistentem: sic etiam in unitate divinae essentiae tres personae esse dicuntur. Sic unusquisque homo, ac angelus bonus ac malus, persona est. Graeci dicunt tum πρόσωπον , tum ὑπόστασιν , aliquando etiam σώματα corpora. Sic hoc vocabulo utitur Paulus 2. ad Cor. 1: Ut pro dono aut beneficio ex multis personis in nos collato, gratiae per multos agantur pro nobis. id est, ut sicut multi homines pro nostri liberatione orarunt, ita etiam multi pro impetrata nostri liberatione gratias agant. Persona in Sacris literis trebro externam speciem, dignitatem, nomen, aut etiam alias aliquas qualitates notat. ut 2. Cor. 5, Gloriantur in facie autpersona, non in corde. Personas Latini vocarunt illas larvas, quas sibi comoediarum actores imponebant, simulantes iam senem, iam iuvenem, iam regem, iam servum, iam virum, iam mulierem, eo quod per illas suam vocem sonabant, aut edebant. Hinc porro factum est, ut etiam ipsi actores personae dicti sint: et porro tota illa externa eorum species. Ab hac significatione porro illae celebres locutiones primum in forum, deinde et in communem vitam pervenerunt, ut sunt: Personam considerare, personam cognoscere, personam accipere, personam aspicere, personam admirari, et personarum acceptio aut prosopolepsia, et personarum respectus. Invaluerunt igitur istae locutiones potissimum in foro ac iudiciis, ubi nimirum et ipsa res in plurimo usu est. Cum enim iudicis officium sit, in iudicando ipsas res, actiones, ac crimina considerare, citra omnem personarum respectum et affectum, et secundum illas pronunciare ac exequi: saepe admodum fit, ut iudex non tam ipsam causam aut litem, et utriusque partis rationes expendat, quam personas litigantium, eisque patrocinantium respiciat, consideret ac expendat: cogitans hunc vel illum potentem esse, qui obesse aut prodesse possit, eoque vel metuendum, vel favorem eius captandum esse: vel esse pauperem ac miserum, ideoque misericordia dignum: vel amicum, cognatum aut inimicum esse, quem amare aut odisse debeat. unde fieri solet, ut neglecta prorsus causae ipsius qualitate, solis personis et affectibus motus, de causa pronunciet. Talis personarum considerator aut acceptor negatur esse Deus. Is enim iuste iudicat, secundum rei ipsius veritatem, non secundum externam speciem aut umbram. Saepe ergo hoc nomine Deus celebratur. Sic Paulus dicit Rom. 2: Deum ex aequo Graecos et Iudaeos iudicaturum, citra omnem personarum respectum: quia sit iustus index, et soleat reddere unicuique secundum opera sua. Quidam alius de persona sic annotat: Persona in Scripturis usurpatur pro rebus omnibus externis hominis, quae aliquando in precio et honore haberi, ac propter eas etiam ipsi homines magnifieri aut contemni solent. Cum ergo legis. Deum non esse acceptorem personarum: intellige, illum respicere tantum cordis puritatem, ac interiorem innocentiam: non autem iis immorari, quae solent in hominum aestimationem venite, genus, patriam, dignitatem, copias, et similia: ut saepe Acceptio intelligatur pro delectu ac discretione inter gentem et gentem. Definiunt vero quidam Prosopolepsiam, cum dantur aequalia inaequalibus, aut inaequalia aequalibus: quae circumscriptio utcunque ferri potest in iustitia distributiva, ubi proportione Geometrica personae considerantur, et unicuique suus [?: ho--s ] , praemium aut poena datur. Alioqui in proportione Arithmetica, ubi solae res ac lites considerantur, nullum habet prorsus locum. ibi enim, sicut et in contractibus, unicuique suum dandum est, sive personae sunt aequales, sive inaequales. Non habet quoque haec descriptio locum in officio doctorum, qui omnes arguere tenentur, doctos et indoctos, nobiles et ignobiles potentes et pauperes. Sic non habet locum, cum quis nullo debito, sed sponte, suas res largitur, quas liberum est illi pro arbitrio distribuere, cui et quo modo mensuraque velit. Hinc est illa lis pattis familiâs cum suis vinitoribus, qui iniquum putabant, tantundem dari una hora laborantibus, quantum ipsis qui tota die portaverant pondus et aestum diei. Hanc liberam prosopolepsiam sua bona aut dona distribuendi, ex professo Paulus asserit, et tribuit Deo, Rom. 9, et alias. Verum nunc aliqua dicta Scripturae percurramus. Deuter. 1: Non agnoscetis personas in iudicio, perinde parvum ac magnum audietis, ne timeatis a facie cuiusquam. ubi teridem repetitur. Levit. 19: Non accipies personam tenuis, nec honorabis personam potentis in iudicio. Eadem locutio est et Deuter. 10, 16: lib. 2 Paral cap. 19: Iob 32, 34: Proverb. 18, et 24. Locus Iobi est perspicuus. Tanto minus ei qui non accipit personam principum, neque agnoscitur dives coram paupere. Tribuitur haec phrasis etiam parrhesiae aut libertati sinceri ac constantis doctoris. Matthaei vigesimo secundo, Marci duodecimo, et Lucae vigesimo, dicunt Pharisaeorum discipuli ad Christum: Recte doces, non curas quenquam, nec in faciem cuiusquam respicis. Hoc enim munus est veri doctoris, ut libere doceat, et arguat omnes de peccato, sive irascantur, sive probent potentes. Haec laus etiam Isaiae quadragesimosecundo, Christo tribuitur. Actorum decimo dicit Petrus, Deum omnes vere credentes, ex quacunque gente sint, recipere et amare, nec esse personarum acceptorem. In eodem sensu et usu usurpatur haec locutio ad Ephes. sexto, et Collossenses tertio. Sed primae Petri primo, perinde ut et Romanorum secundo, de severo Dei iudicio accipitur. Porro Galatis secundo dicit Paulus, se nihil moveri priori dignitate ac nomine Petri, ac aliorum, et quod illi coram cum Christo versati fuerint. nam Deum ad talia externa non alligare gratiam, ac dona sua. Iacobus capite secundo accusat quosdam Christianos, quod non ex aequo complectebantur fratres pauperes ac praepotentes. Iudas in sua Epistolaait, seductores admirari ac colere personas potentum lucri gratia. Haec de significationibus harum locutionum. Illud autem alibi prolixe dictum est, falso ex prava prosopolepsiae descriptione quosdam liberum arbitrium asserere conari. Deus enim libere sua gratuita dona distribuit, alias alii genti veros doctores et puram doctrinam, aliaque largiens. De qua liberrima liberalitate Dei, praeclare Augustinus pronunciat, quod aliquam occultam causam habere possit, iniusta autem nequaquam esse possit.

PERTINEO verbum nihil ferme obscuritatis in Sacris literis habet, nisi quod Vulgata versio aliquoties Graecum οὐ μέλει σοι , Non est tibi curae, male vertit, Non pertinet. ut Marci 4. Magister, non pertinet ad te quod perimus? et Iohannis decimo: Mercenario non pertinet de ovibus: cum vertendum fuisset, Non est curae de ovibus. Sic mox12, Ad Iudam non pertinebat de pauperibus: id est, simulabat Iudas se curâ pauperum contradicere profusioni tam preciosi unguenti, cum id studio proprii lucri aut furandi fecerit.

PERTINGO. Pertingat culmen turris nostrae in caelum, Genesis 11. est usitata quaedam hyperbole in omnibus linguis: quales illae locutiones sunt, Vertice feriam sidera, It clamor caelo et, Caput inter nubila condit. Sic et Babylonii volebant suam turrim caput inter [p. 456] column 887/888 nubila condere, quam regionem aeris Hebraei etiam caelum vocant, ut alibi dixi: non solam aetheream. Paulus 2. Cor. 10 gloriatur, se pervenisse usque ad Corinthios praedicatione sui evangelii: Vulgata vertit incommodius, Pertingere.

PERVENIO, φθάνω , aut φθάζω , saepe singulari quadam emphasi usurpatur: veluti si quid mature ac magno impetu adveniat, afferens magnum bonum aut malum alicui. Sic Matth. 12, et Lucae 11 dicit Christus ad Iudaeos, Utique pervenit ad vos regnum Dei. et contra, 1. Thess. 2, Pervenit super eos ira Dei. Rom. 9: Israel qui sectabatur iustitiam legis, ad iustitiam legis non pervenit. Sic et Paulus dicit, se cum suo evangelio usque ad Corinthios pervenisse. Caeterum idem Graecum verbum 1. Thess. 4 significat praevenire aut antevertere. inquit enim Paulus, In resurrectione nos viventes non antevertemus eos, qui dormierunt. id est, non citius in regnum caelorum perveniemus.

PERVERSUS homo, cor, via, actiones, crebro dicuntur in Sacris literis: licet haec vox in hac significatione etiam apud prophanos scriptores sit usitata. Credo autem esse metaphoram, sumptam a rebus corporeis, ut ab animalibus aut arboribus, aliisque rebus, quae tunc demum vigent, probae ac utiles sunt, cum in sua nativa ac divinitus ordinata forma consistunt. Cum vero sunt perversae, ac veluti subversae vel inversae, pereunt aut noxiae fiunt. Inde igitur per metaphoram dicitur homo perversus, qui astutus, vafer ac malitiosus est, non simplex, rectus, ac sincerus. Proverb. 16: Homo perversus suscitat lites. Et Christus exclamat Matth. 17, et Luc. 9: O generatio infidelis et perversa. Sic et Paulus Phil. 2 dicit, Pios habitare in medio nationis pravae ac perversae. id est, quae non est recti sanique iudicii, et probae ac honestae voluntatis. Sic et Moyses vocat Israelitas nationem pravam ac perversam. David inquit Psal. 18: Cum perverso perversus eris. Perversa via est, tum falsa doctrina ac religio, tum et impura iniustaque vita, et omnes omnino pravae actiones. Proverb. 2 et 21. Perversaloqui, est iniusta aut impia loqui. Proverb. 10: Os impiorum perversa loquitur. Eadem locutio est quoque Proverb. 2. Prover. 28 est locus notabilis. inquit enim: Melior est pauper, qui ambulat in perfectione sua, aut integritate, quam perversus viis, et ipse dives. id est, pauper sincerus, quam dives malitiosus. Pervertere iudicium, crebro reperitur non tantum de iniqua causarum forensium diiudicatione, et malitiosis compendiis, aut potius fraudibus litigatorum, sed etiam de religionis corruptelis: Deut. 24, 27. 1. Sam. 8 Habacuc dicit, Propere egreditur iudicium perversum. Thren. 3, Pervertere hominem in iudicio. Perverti dicuntur ab impiis etiam dogmata religionis. Iob 13, Cultores perversorum dogmatum. Et Hierem. 23, Pervertistis verba Dei viventis. Idem videtur esse, quod Salomon inquit Proverb. 17: Ut pervertat semitas iudicii. Dicitur et cor perversum, eodem sensu aut significatione, qua homo perversus. Proverb. 17, Perversum cor non consequetur bonum, et homo perversae linguae incidet in malum. Eadem plane est aliquando vis vocis Subversus. Tit. 3, Haereticum hominem post unam ac alteram admonitionem devita, sciens quod talis sit subversus aut eversus, et peccet, suo proprio iudicio damnatus. Videri tamen posset hoc adhuc aliquid deterius. Cum perverso idem est aliquando Obliquus aut incuruus, nempe qui non est rectus et simplex et sincerus, sicut Ecclesiast. ait: Obliquum cor non dirigetur. Et Hierem. cap. 17 affirmat, cor hominis esse perversum aut obliquum et afflictum, seu triste ac desperabundum. id est, nihil rectum, sanum ac sincerum habens. Verum de hoc Hebraismo aliquid forte etiam in voce SUBVERSUS dicetur. Posses et aliam huic vicinam rationem metaphorae repetire: nempe cum vox Graeca διαστρέϕω , qua in talibus locis novum Testamentum utitur, significet etiam distorquere ac obliquare recta: fieri potest ut sicut ligna, hastilia, trabes, mali, antennae et similia, si recta sint, prosint: sin obliqua, inutilia fiant: ita et in omnibus linguis, quae probantur, recta esse dicuntur: et contra, incurvitas et obliquitas vituperium significat. Huc pertinet etiam locutio ac res ipsa, quod Diabolus dicitur [?: ] Tortuosus semper. Et fabula veterum de pugna cancri et serpentis: qui cum cancrum multiplicibus gyris et ambagibus capere, implicare et illaqueare conatus fuisset, tandem forcipe cancri circa guttur correptus et suffocatus, in rectum extensus est, acclamante cancro, Ta lem eum debuisse esse ac incedere, dum viveret.

PES, sicut et manus, aliaque primaria membra, ac veluti instrumenta corporis, varie accipitur in Sacris literis. Primo enim, aliquando ipsum etiam hominem significat: non tamen citra emphasin, gratiam, aut alioqui proprietatem aliquam eius actionis aut operis, de quo agitur, sicut et supra de anima, manu et oculo dixi. ut Psal. 14, Rom. 3: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. id est, ipsi sunt prompti ac [?: ] ad caedem, aut alioqui ad laedendum proximum. Se Proverb. 6, Pedes festinantes ad malum odit Dominus. Isaiae 52, et Rom. 10, Quam speciosi sunt pedes evangelizantium nobis pacem ac bona. pro, quam grati et accepti sunt contritis et perterrefactis, ac veritatis cupidis conscientiis, Apostoli, et alii sinceri doctores. 2. Regum 21. Nec addam ut commoveri faciam pedes Israelis e terra quam dedi eis. pro, non sinam ut Israel ultra emigret. Non dabit in commotionem pedem tuum, Psal. 121. pro, non patietur ut pes tuus nutet aut vacillet. Psal. 119, Converti pedes meos ad testimonia tua. Sic ibidem, Lucerna pedibus meis verbum tuum Domine. id est, mihi ipsi. Psal. 38. Dum declinat pes pes meus, adversum me magnificant, id est, me periclitante insultant mihi. Talia exempla huius significationis sunt plane innumera. Sic, Eripe pedes meos a lapsu aut impulsione, Psalmo 56, et 110, et centesimo quadragesimo, Meretricis pedes non habitant in domo sua. Proverb 7. id est, ipsa meretrix non continet se domi. Eodem modo et Psalmo 31 dicitur: Non conclusisti me in manu inimici mei, sed statuisti in latitudine pedes meos. id est, non permisisti ut me inimicus caperet, sed ut libere possem ire quocunque mihi liberet. Aliquando pes affectum, curam, opus, aut conatum al evius significat: quia sicut pes instrumentum motus est, ita haec sunt initia actionum. Genesis trigesimo Iacob dicit ad Laban, Benedixit Iehova tibi ad pedem meum: id est, me tuas res regente aut procurante, tuosue greges pascente. Psal. 17: Sustenta gressus meos in viis tuis, ne declinent pedes mei: id est, ne animus, affectus, cogitationes, actiones et vita mea recedat â tua doctrina, tuaque praescripto ac voluntate. Aliqui dicunt ideo pede poni pro affectu: quia sicut pedes gestent corpus quacunque opus est, sic affectus mentem huc atque [?: ] ad varias actiones ac conatus transferant. Pedes [?: ] traneae descendunt ad mortem: Proverb. 5. id est, eius ductus, illecebrae, amores et conversatio, qua in turpitudinem et exitium trahit ac pertrahit stultos amasios. Semita pedis, est omnis conatus actioque hominis, interna et externa. Pondera semitam pedis tui, et cunctae [?: ] tuae recte disponantur: Prov. 4. Sic mox ibidem: Non declines neque ad sinistram, neque ad dextram, sed aufer pedem tuum a malo. id est, animum tuum nutusque tuos internos et externos. Pes superbiae, Psal. 36: possit videri significare animum et affectum superbum, seu [?: ni- ] superbiae: sed significat potius superborum hostium virulentiam, a qua se non opprimi, sed divinitus [?: lib- ] orat. Ne veniat mihi pes superbiae, et manus impiorum [p. 457] column 889/890 [?: ] impellat me. Quasi dicat: cohibe omnes pravorum ac superborum persecutorum conatus contra me susceptos. Remove pedem tuum a malo, Proverbiorum nono. id est, affectus, cogitationes, ac conatus amove a pravis actionibus. Ad pedes alicuius esse, subiectionem significat: sicut contra, In caput esse. Deuteron.trigesimotertertio: Adiunxerunt sese pedibus tuis: id est, te tuaque vestigia sectati sunt, quocunque eis praeivisti. libro primo Samuelis vigesimoquinto dicit Abigail ad Davidem: Benedictio haec, quam attuli, detur ministris domini mei, qui ambulant ad pedes eius: id est, qui ei serviunt. Sic mox ibidem: Quinque puellae, quae ambulabant ad pedes ipsius Abigail. Iudicum quarto, Congregavit Barac Zabulon et Nephtalim, et fecit eum ascendere ad pedes suos: id est, duxit secum, ut dux suos milites. Iudicium octavo, Date tortas panis populo qui est in pedibus meis: id est, qui me sequitur, mihique servit in militando. Eadem locutio est etiam 1. Regum vigesimo, Exodi vigesimo. Quin et pecora dicuntur esse in pedibus alicuius: id est, pedes eius, eumque sequi. Deut. [?: ] . Et deglutivit universam substantiam, quae erat in pedibus eorum. id est, eorum armenta et greges. Venire in pede alicuius, eandem vim habet. 2. Samuelis decimoquinto: Viri qui venerant in pede eius de Gath. secundo Samuelis undecimo, Egressus est rex David, et universa familia in pedibus eius: id est, secuta est eum, ministrans illi. Vocare ad pedem suum, est vocare ut se sequatur Isaiae 41. Qui vocavit ab oriente iustitiam, vocavit eum ad pedem suum. id est, Deus evo cavit ab oriente Cyrum, ut se sequatur ad evertendam Chaldaeam monarchiam, et novam Persarum constituendam. Levis pedibus, pro veloce. 2. Sam. 2. Aegrotus pedibus, pro laborante ex pedibus. 1. Reg. 15. Captus pedibus, pro claudo: 2. Sam. 4. perspicuae phrases sunt, nec ulla prolixiore explicatione indigent. Vestigium pedis, aliquando significat minimam portiunculam soli: Deuteron. 2. Non dabo Israelitis vestigium plantae pedis de monte Scheir. id est quantum pede premere posset. Gressum eius apprehendit pes meus id est, secutus sum vestigia aut viam eius. Iob 23. Incedere ad pedem alicuius, est aliquando accommodare se ad alterius progressum aut vires. Genesis 33. Ego vero incedam ad pedem operis ipsius. id est, tu praeeas festinanter, ut expeditus: ego lente sequar, quatenus me parvi liberi greges et armenta, ac denique tota supellex sequi poterit. Pedem bovis aut asini immittere , est alere armenta et greges. Isaiae trigesimosecundo. Beati, qui immittitis pedem bovis et asini. Pede suo [?: ] terram. Deuteronomii undecimo habetur, quia ducens sulcum aut canalem in terra praeit, et aqua velociter eum sectatur per rivum, quem ipse praecedens cavat. Infixi sunt in coeno pedes tui, Hieremiae trigesimooctavo: est haerere in aliqua difficultate aut calamitate, unde non facile eluctari potes. Sic Latini dicunt, Haerere in luto, perspicuae metaphorae sunt. Pes labens, per similitudinem declarat alicuius periclitantem, aut etiam [?: -entem ] sortem ac conditionem. Proverb. 25. Deus confractus, et pes labens, fiducia peccatoris in die angustiae. id est, facile perit, irrita et inanis est omnis eius vis, ac omne id in quo confidere solet. Pedes lavare in vino, Genesis quadragesimonono , est adeo abundare vino, ut [?: ] pedes eo lavare queas. Sic et tingere pedem in oleo; Deuteronomii trigesimotertio. Lavare pedes in sanguine alicuius, est, prosperrima victoria de eo potiri: sumpta locutione a praeliis, ubi victor necessario ambulat in sanguine hostili passim per terram fuso, praesertim dum eum fugientem sectatur: Psalmo 58, Laetabitur iustus cum viderit vindictam, pedes suos lavabit in sanguine impii. Sic etiam Psalmo octavo legitur: Rubescat pes tuus sanguine inimicorum tuorum. ¶ Memorabilis historia huc pertinens accidit Augustae Anno M. D. XXX: ubi cum aliquot magnates unâ coenaret, et horrenda nostrae religionis hominibus minitarentur, inter alios dixit Comes Felix a Uvartenberg, magnus bellator, et olim Maximiliani dux, se velle adhuc ante mortem usque ad calcaria in sanguine Lutheranorum equitare. Qui eadem nocte divinitus percussus, proprio sanguine suffocatus est: sicque ante mortem usque ad guttur ac fauces in proprio sanguine equitavit. Levare pedes, aliquando est pedibus iter suscipere. Genesis vigesimonono. et Psalmo 78, Leva pedes aut vestigia tua ad desolationes in seculum. id est ad puniendos hostes tuos. sicut et Psalmo 68 inquit: Exurgat Deus, et dissipentur inimici eius. Loqui pedibus: pro, gestu pedum aliquid significare. Proverb. 6, Impius annuit oculis suis, loquitur pedibus, docet digitis. id est, non propalam et aperte loquitur quid velit, sed tecte subindicat suis complicibus. Percutere pede, laetantium ac insultantium gestus est: sicut et Plaudere manibus, Ezechielis vigesimo quinto: Eo quod plausisti manu, et percussisti pede, et gavisus es in omni contemptu tuo ex animo super terram Israelis. Ponere pedes alicuius sicut cervorum 2. Samuelis 22 pro, efficere valde velocem. Eadem locutio est Habacuc 3. Prohibere pedem ne sit discalceatus, et guttur a siti: Hieremiae secundo. Tardant pedes quadrigarum: id est, equorum trahentium quadrigas, Iudicum quinto. Tegere pedes est exonerare ventrem: quia in illa flexione crurum et foemorum, vestis quae antea vix genua attingebat, terram usque pertingit. Iudicum 3. 1. Sam. 24. Corruere ad pedes alicuius, est ei supplicare, 1. Samuelis 25. Marci 5 et 7. Latini dicunt Procumbere ad genua alicuius. Non deficiet Legislator de Iuda de inter pedibus: Genesis quadragesimonono. id est, semper nascetur Iudae gubernator ex ipsius stirpe, donec veniat Meschias: quia sic matribus nascuntur liberi de medio pedum aut coxarum. Pedes claudo eram, Iob vigesimonono. id est, errantium eram dux, et omnibus modis miseros promovebam ac iuvabam. Sic ait, Oculus eram caeco. Barac missus est in vallem pedibus suis: Iudicum quinto. id est, propere cucurrit cum eo ad pugnam. Sedere ad pedes alicuius, est discere. Sic Maria sedebat ad pedes Domini, Lucae decimo. et Paulus dicit se esse educatum ac edoctum in lege ad pedes Gamalielis pharisaei Hierosolymae: Actorum vigesimosecundo. Pilos pedum radere, est etiam infimae sortis homines castigare. Isaiae septimo: Radet Dominus novacula conducticia caput, et pilos pedum. id est, summos ac infimos Israelitas per hostes puniet, et ex regione suoque loco amovebit. Pedibus alicuius aliquid subiicere, est ipsi subiicere, seu in eius potestatem redigere. Psalmo 8, et Hebraeis secundo: Omnia subiecisti sub pedibus eius. Cadent subtus pedes meos, Psalmo decimo octavo. Dominus conteret Satanam sub pedibus vestris: Romanorum decimosexto: Threnorum tertio. Sic ponere aliquos scabellum pedum alicuius: Psalm. 110. Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Quod dictum Lucae vigesimo, et aliquoties in novo Testamento repetitur Eadem vis ast dicti Psalmo 91, Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Item Christi Lucae decimo: Ecce do vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem potestatem inimici. Pulverem pedum alicuius lingere, est extreme adorare. Isaiae 49, id dicitur de summa veneratione gentilium erga Ecclesiam Dei. Sic et Isaiae 60 legitur, Locum pedum meorum glorificabunt. Et mox, Adorabunt vestigia pedum tuorum. Et Psal 99, Adorabunt scabellum pedum eius. Colligere pedes suos super lectum, est gestus frigentium: qua phrasi utitur Scriptura de Iacobo morituro, Genesis 49. Aliqui putant hoc idem esse ac si diceres, sana adhuc mente et praevidens exitum, suo arbitrio membra ad mortem veluti [p. 458] column 891/892 ad somnum composuit. Pes pauperum conculcabit aliquem. extremam subiectionem ac calamitatem et humiliationem indicat. Isaiae vigesimo sexto: Conculcabit eam civitatem pes, pedes afflictorum et gressus tenuium. Dominus lavat pedes Apostolorum, Iohannis decimotertio: quod multiplex mysterium in se continet. Primum indicat, Dominum venisse non ut nos ei ministremus, sed ut ipse nobis: idque in omnium foedissimo et difficillimo ministerio, nempe in extergendis nostris spiritualibus sordibus. Secundo ostendit, neminem esse tam mundum, et ab omnibus peccatis alienum, quin si Dominus velit intrare in iudicium cum eo, et iniquitates eius observare, ut loquitur Scriptura, plane actum sit de eo. Tertio, exemplo suo docet, quod nos quoque perinde proximo nostro etiam in infimis officiis servire debeamus, sicut et ipse nobis omnibus servivit. Postremo, quia omnes in quotidianis actionibus vitaque ista communi in nos invicem necessariô impingimus, nobis invicem istas quasi quotidianas sordes ac offensiones benigna condonatione abluere ac abstergere debeamus. Recto pede incedere ad veritatem Evangelii, est recta doctrina et exemplo vitae evangelistam agere, et veritatem promovere: quod Petrus non faciebat, Galatis 2. Contra, Claudicare in utrumque latus aut pedem, ut Helias Israelitis obiicit, est, tum verum tum falsum Deum ac religionem simul colere velle. Qui utroque pede sanus est firmiter ac recte incedit: qui contra utroque pede est claudus ille capite et toto corpore iam in dextrum iam in sinistrum latus nutat. Hinc metaphorae praedictae sumuntur. Si cum peditibus cucurristi, et defatigatus es: Hieremiae duodecimo. perspicuus sermo et ratiocinatio est.

PESTIS, per metaphoram, in omnibus ferme linguis rem quamvis valde noxiam significat. Sic Messias minatur morti et inferno Hos. 13. Ero pestis tua ô mors, et exitium tuum ô inferne. Sic et Psalmo 91, Ipse Deus liberabit te de laqueo venatoris, et a peste noxia. Et mox: A peste in tenebris ambulante, et ab exitio meridiano liberabit te Deus. pro, a quavis noxia calamitate. Sic et Actorum 24 dicunt sacerdotes et pontifices, accusantes Paulum: Comprehendimus hunc hominem pestem, et moventem seditionem, id est, noxium, perniciosum.

PETO, Saal שאל , aliquando idem valet quod quaero aut interrogo, praesertim cum post se habet casum personae: aliquando idem quod peto aut postulo, cum accusativum rei regit: sicut et Latinum Rogo, ac Graecum αἰτέω , utrumque interdum notat: Inde igitur aliquae dubiae locutiones proficiscuntur, praesertim in veteri Testamento, quae tamen ex contextu facile diiudicari queunt.

PETRAE significatio aliquo modo convenit cum lapidis notionibus, de quibus cum supra plurima dicta sint, recte haec cum illis ad utriusque vocis noticiam coniunxeris. Primum autem Petra, sua propria significatione, materialem petram. id est, grandem aliquam rupem et vivum saxum indicat, quae multae in Sacris literis commemorantur: quin et nomen cuiusdam civitatis fuit, proculdubio quia in aliqua rupe extructa fuit. Sic etiam Petra deserti. Deinde, per metaphoram significat locum firmum ac stabilem significatione opposita luto, coeno, aquae aut sabulo. Psalmo quadragesimo: Statuit supra petram pedes meos. Unde porro etiam conditionem tutam ac firmam. Tertio, significat locum munitum ac tutum, ut sunt munitissimae arces: quia petrae in illis locis reperiebantur inexpugnabiles, ob altitudinem, soliditatem, praecipitia ac difficilem aditum: cuiusmodi etiam in Alpibus reperiuntur, qualis ea est quae est ultra Tridentum versus Basanum, quae angustias et claustra illorum montium servat et quae supra Veronam in Athesi videtur: quales plures etiam Alexandri Magni historia describit. Psal. 27 et 61, In petra exaltavit me Ierem. 48, Relinquite civitates, et [?: ] bitate in petra. id est, in loco munitissimo. Hierem. 52. Devolvam te de petris. id est, ex munitissimis locis. Psalm. 61, Ad petram, quae celsior est me, deduc me. id est, adiuva, ut expugnem locum mihi meisque viribus inaccessum et inexpugnabilem. Quarto, hinc fit, ut valde crebro Deus dicatur petra nostra: sicut dicitur, arx, robur, auxilium. 2. Sam. 22, Psalm. 19 Dominus petra mea et arx mea. Psalm. 31. 62, Petra mea et munitio mea [?: ] et Psalm. 42, Dicam petrae meae, quare oblitus es me: Psalm 31, Esto mihi ut petra fortitudinis. Causa huius signification is est, quia Deus est omnibus sperantibus in se turris fortissima, et certissimum ac invictissimum auxilium. Valde crebra est haec metaphora. Paulus 1 Corinthiorum decimo dicit Christum fuisse petram perpetuo Israelitas comitantem ex qua illi biberint. Alludit nimirum ad illud miraculum visibile Dei, quod sicut ibi Deus ex aridissima petra, in summa difficultate sitis, eis aquas produxit: ita Christus spirttualis petra eos perpetuo sit secutus, ubique ac in omnibus difficultatibus omnia necessaria et innumera ingentiaque beneficia eis suppeditaverit. Sic et Matthaei decimoterto Christus se suamque doctrinam ac religionem [?: cat ] petram, super quam Ecclesia sit ita solide aedificate, ut portae inferorum contra eam non sint praevaliturae. Sic et Paulus tum ipsum Christum vocat fundamentam sicut David lapidem angularem: tum eius doctrinam, cum ait: Nos superstructos esse super fundamentos. Apostolorum et Prophetarum. Atque hac ratione non tantum Petrus, sed et omnes veri ac constantes doctores aliquo modo petrae dici possunt, praesertim vero Sarum literarum scriptores. Praeclarum sane est dictum Bedae de hac re, et dignum quod hic adscribatur. Is enim in prima ad Corinthios primo: Ego dico tibi, tu es Petrus, etc. Quia enim Christus petra: Petrus, populus Christianus. Petra enim principale nomen est, ideo Petrus a petra, non petra a Petro: quomodo non a Christiano Christus, sed a Christo Christianus vocatur. Tu es ergo, in quit, Petrus: et super hanc petram, quam confessus es: super hanc petram, quam cognovisti dicens, Tu es Christus filius Dei vivi: aedificabo Ecclesiam meam. id est, super meipsum filium Dei, aedificabo Ecclesiam meam: super me aedificabo te, non me superte. Nam volentes homines aedificari super homines, dicebant: Ego sum quidem Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephe, ipse est Petrus. Alii vero qui nolebant aedificari super Petrum, sed super petram, dicebant: Ego autem sum Christi. Apostolus autem Paulus, ubi cognovit se eligi, et Christum contemni: Divisus est, inquit, Christus? Num quid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis? Quomodo non in Pauli, sic nec in Petri, sed in nomine Christi, ut Petrus aedificetur super petram, non petra super Petrum. Haec eadem et Augustinus de verbis Domini in Matthaeum, sermone 13. Deiiciantur in locis petrae iudices eorum: Psalmo 141. id est, praecipitentur de rupibus, sicut [?: ] mani Manlium aut alios facinorosos de rupe [?: T- ] praecipitabant. Sugere mel de petra, Deutero. 32, et Psal. 81, Melle de petra saturassem te. id est, maximis [?: ] dis, citra omnem tuum laborem te ditassem. Solent enim illis locis, quin et in mea quoque patria ac alibi saepe apes mellificare, non tantum in arboribus [?: ] in sylva, sed etiam in cavernulis petrarum. Ingredere in petram, et absconde te, Isaiae 2. Describitur periculum et metus hominum. nam talibus temporibus solent se in talia latibula aut loca munita abdere: ut crebro in [?: ] dicum libro et alibi legitur.

PHARAO, non fuit nomen unius tantum regis proprium, sed dignitatis quasi perpetuum. Forte dictum fuit primum a nomine proprio: sicut et Romani [p. 459] column 893/894 Imperatores vocati sunt Caesares et Augusti, et Persarum Arsacides. Quare is rex qui exaltavit Iosephum, vocatus est Pharao, et is qui postea afflixit Israelitas. Venit autem hoc nomen, si Hebraeum est, ab ultione. Exo. 7, Constitui te Pharaonis Deum, Onkelos Chaldaeus vertit, iudicem, magistrum. Quod porro rex Aegypti aliquando per Draconem et Leviatan significetur, supra in illis vocibus dictum est.

PHARETRA, instrumentum in quo reconduntur sagittae, seu theca sagittarum. Hierem. 5 cap. describitur exercitus Chaldaeorum: ac inter alia dicitur, Pharetra eius sepulchrum patens. Indicatur autem, quod sicut sepulchrum devorat homines, ita illorum pharetra prompte mortiferis sagittis eosdem absumat. Pharetra videtur poni pro domo, Psalmo 127. Beatus vir, qui implevit pharetram suam de ipsis. id est, filiis in iuventute eius genitis, quos sicut sagittis robustorum comparaverat, ita nunc domum eos capientem pharetram vocat. ut in similitudine persistat. Super equum sonat pharetra, Iob 39. id est, sagittae equitum currentium concussae in pharetra edunt strepitum. Filii pharetrae vocantur sagittae. Intrare fecit in renes meos filios pharetrae suae Hierem. 3.

PHIALAS calamitatum ac poenarum effundunt angeli in terram, in Apocalypsi: ubi phialae significant media ac instrumenta poenarum.

PHILAUTIA, vitium etiam apud Ethnicos reprehensum, 2. Timoth. 3 notatur: est, cum quis nimium sibimet placet, tantum quae sua sunt quaerit, alios prae se contemnit, superbus est. Et (ut Isaias eum suo colore depingit) qui sibimet sapiens videtur in oculis suis. Plato ponunciat, esse omnium vitiorum ac malorum fontem.

PHILOSOPHIA reprehenditur a Paulo Colos. 2, tanquam quae abducat imperitos ac pusillos Christi a veritate Evangelii: quod sane non proprie ac per se vere Philosophiae vitio fit, sed vel salse vel eorum qui eam intra suas metas non cohibent culpa. Nec tamen hic tantum falsa Philosophia reprehenditur, sed etiam ista vera, quam nunc potissimum ex Aristotele habemus. Quomodo vero noxia esse soleat, prolixe declaravi in Libello de Metis et materiis scientiarum. Experimentum vero huius ineffabilis damni habetur in Patribus praesertim Graecis, Clemente, Origene, Chrysostomo, et aliis: omnium maxime vero in Scholasticis Sophistis. Nempe nulla pars Philosophiae videtur divinior ac utilior, quam Ethica, quae de virib, humanis, de formando homine ad virtutes, seu de informandis in animo hominis habitibus virtutis, et abolendis vitiis ac pravis affectibus deque vera felicitate camparanda, ac define hominis disserit: quae tamen si in Theologiam admittatur funditus veram pietatem evertit. Nam tum innatam hominis malitiam aut morbum seu Originale peccatum obscurat, hominis vires mirifice admirans et amplificans: tum legis ac virtutis possibilitatem celebrat, obscurans eius severitatem, ne possit peccata et iram Dei damnationemque revelare: tum denique Evangelium ac meritum Christi abolet, dum virtuti iustitiaeque humanae veram hominis felicitatem adscribit. Quare cohibeatur intra suas metas: nempe ut tantum de externa disciplina et virtute ac iustitia coram hominibus non coram Deo, et qualicunque huius vitae beatitudine disserat, ad quos usus eam proprie Aristoteles direxit. et denique ante omnia subiiciatur regaturque superiori norma verbi Dei et S. sancti. Sit igitur omnibus ea [?: -tentibus ] . in corde et ore illud praeclarissimum dictum Lutheri, p. m. Qui vult sapiens fieri in Aristotele, stultificetur prius in Christo, ut nempe catechismus regat philosophiam, non regatur ab ea. vide Augustinum lib. 8 de civitate Dei. Quod porro dicit ibi Paulus de Philosophia, id paulo prius vocaverat persuasibiles sermones. valde enim sunt plausibiles rationi humanae istae cogitationes, quae sicut praeclare Paulus ait, per suas stultas ratiocinationes tandem prorsus evanescit, impingens in extremos errores ac furores.

PHYLACTERIA Graece, Latine posses dicere conservatoria: Matth. 23. Fuerunt apud Iudaeos membranulae quaedam, in quibus scribebant quatuor dicta Scripturae, quasque alligabant ad frontem et brachium sinistrum, ut ostentarent studium servandae legis Dei. Eas igitur ampliabant et dilatabant, ut tanto magis cernerentur: cum Deus tantum eo fine illa ordinasset, ut essent memorialia mandatorum ipsis. Hanc superstitionem, aut potius ostentationem Iudaeorum Christus praedicto loco taxat. vide Paulum Fagium super Exodum cap. 13, prolixe de hac superstitione Iudaeorum disserentem. Manaverat quoque olim haec superstitio ad Christianos. Quare etiam in quadam Antiochenae Synodi Canone phylacteria notantur. Ex hac superstitione credo esse, quod nunc quoque in Papatu aliqui initium Evangelii Ioannis in membranula descriptum, de collo appensum gestant, nihil non sibi boni inde pollicentes.

PIETAS, Graece εὐσέβεια , rectus cultus, recta tractatio, diligens et sedulum officium erga Deum, parentes, patriam, religionem, ac leges, et alios praeclarissimos et optime meritos viros. In Sacris literis, et Theologia, potissimum eam virtutem notat, qua Deum ac veram religionem recte colimus. 1. Tim. 4. Corporalis exercitatio paululum utilitatis habet: at pietas ad omnia utilis est. Exerce igitur teipsum ad pietatem. Sic Act. 3, Tanquamsi propria vi ac pietate hoc miraculum fecerimus. 2. Tim. 3, Habentes speciem pietatis, vim vero eius abnegantes. Aliquando porro in abstracto ipsam fidem aut religionem Christianam Scriptura pietatem vocat 1. Timoth. 3, Magnum est pietatis mysterium, etc. Et mox 6. Si quis diversam doctrinam docet, neque accedit Sacris sermonib. Domini nostri IESU Christi, et ei quae secundum pietatem est doctrinae, etc. Petrus secundae primo, iubet praestare in pietate dilectionem proximi. Omnino secunda Tabula (id est, beneficentia erga proximum) primam sequi debet. Tit. primo, Agnitionem veritatis quae secundum pietatem est. Aliquando etiam externa pietatis officia significat. 2. Petr. 3, In sanctis conversationibus et pietatibus. Sic et 1. Tim. 2, In omni pietate et honestate: id est, in omnibus piis factis. Ponitur denique verbum εὐσεβεῖν , de communium rerum pia honestaque tractatione, non immediate Deum cultumque eius respiciente. 1. Tim. 5, Discant primum propriam domum recte administrare, aut pie colere. Tit. 1, minister Christi iubetur esse iustus et pius: ubi pietas officia primae Tabulae, iustitia secundae complectitur.

PIGNORIS fit aliquoties mentio Exodi 22, Deut. 24, et Ezech. 18, cum prohibet Deus, ne a debitore fratre accipiamus in pignus rem illi maxime gratam, multoque minus extreme necessariam: ut sunt, mola, lectisternia, vestes quibus utitur, ac similia: aut si cccepimus, ut mox restituamus. Vocem Arrhabonis, vertit Vulgata aliquoties pignus: ut 2. Cor. 1. et 5. Ac Eph. 1. quia Spiritus sanctus nos certos facit, nobisque pignoris loco est, quod vitam aeternam certo simus accepturi. Alioqui vox Arrha, aut arrabo, magis propria est. Significat enim partem, ac veluti initium precii in venditione pacti, quae nos certos facit de secutura persolutione reliquae summae. id enim ni fiat, emptor illam arrham, aut (ut ita dicam) initialem pecuniam amittit. Quare Spiritus sanctus et coniuncta renovatio nostri recte arrha vitae aeternae dicitur. nam et initium eius est, et certos nos de ea facit.

PILUS. Vir dominus pili, 2. Reg. decimo: pro, pilosus vir: qualis fuisse Helias describitur: sicut et Esau. [p. 460] column 895/896 Pallium pili, Zachariae decimotertio, pro pallio piloso, aut villoso: Non induetur ultra pallio pili. Quid porro sit Radere pilos pedum et capitis novacula conducticia, Isaiae septimo, supra in voce PES declaravi. Pilosos Seirim, ad verbum vertit Vulgata, pro satyris: qua forma forte olim Ethnicis daemones apparuerunt in solitudinibus. Iohannes dicitur fuisse indutus pilis cameli. id est, veste inde confecta. Matth. 3.

PINGUIS, per metaphoram significat divitem ac potentem: sicut contra tenuis ac macies, pauperem ac debilem: translata voce a brutis, quorum potentia ac opulentia in eorum pinguedine consistit. Iud. 3. Percussit Ehud. 10000 virorum de Moab, qui omnes fuerunt viri pingues et bellicosi: ubi per pingues alii robustos et corpulentos, alii autem praedivites intelligunt. Isaiae decimo, Propterea mittet Dominus exercituum in pingues eius maciem: id est, debilitatem, afflictionem ac plagam. Sic de Israel scribitur aut praedicitur Deuteronom. trigesimosecundo, quod sit innumeris Dei beneficiis impinguatus, incrassatus ac dilatatus: ideoque recalcitraverit. Quo loco fit allusio ad iumenta, quae saginata minus obediunt domino, minusque tractabilia sunt. Psalm. 22, Et adoraverunt omnes pingues terrae id est, satrapae, principes, ac reges. Sic ibidem Psaltes queritur de praepinguibus tauris. Sic Psal. 37 dicuntur aliquorum oculi praepinguedine egressi. id est, sicut pinguibus aliquando turgent oculi, ut excisuri videantur: ita superbi ac potentia sua inflati miseros respicere nequeunt.

PINGUEDO aliquando fertilitatem terrae, aut rerum aliarum copiam, simul et bonitatem significat. Ge nesis 49, Pinguis panis Asser, delicias regibus praebebit. id est, tribus Asser abundabit copia optimi frumen ti et reliquae annonae, ita ut etiam reges sint inde victum delicatiorem petituri. Sic Deuteron. trigesimosecundo dicit Deus, se saturasse Israelem adipe pinguissimi tritici, et sanguine vuae: id est, amplissima copia optimi frumenti et vini ditasse, unde ille factus sit insolentior et contumacior contra Deum. Pinguedo terrae, est fertilitas aut ubertas terrae. Gen. 27, De rore caeli et pinguedinibus terrae det tibi Dominus. id est, ut textus semet exponit, abundantiam frumenti et vini, quae ex pinguedine terrae ubertim proveniunt. Sic Gene. 45, Pinguedinem terrae comedetis. id est, fertilissimis et amoenissimis locis Aegypti pro libitu fruemini. Pinguedo domus Dei: pro, amplissima Dei beneficia. Psal. 36 Inebriabuntur pinguedine domus tuae: pro, multiplicium bonorum ac beneficiorum Dei copia replebuntur. Sic Psalmo sexagesimotertio: sicut adipe et pinguedine saturatur anima mea. Psalmo sexagesimo quinto, Vestigia tua stillant pinguedinem: id est, nubes in quib. Deus ambulare aut equitare dicitur, sua pluvia faciunt terram foecundam bonorum fructuum. Pinguedo, pro pinguibus et lautis escis. Iob trigesimosexto: Requies mensae tuae plena esset pinguedine. id est, delicatis cibis. Pinguedo alicuius rei, est optima eius pars. Psalmo 81. Saturabit eum pinguedine tritici, et de petra melle. id est, pinguissimo aut optimo tritico, aliisque bonis. Genua mea corruunt ob ieiunium, et caro deficit, ut non adsit pinguedo. id est, omnis bonus succus ex me evanescit. Adhuc fructificabunt in senectute, pingues et virides erunt. Psalmo 92. pro, succulenti, vividi, et vigentes erunt: quod ibi iustis promittitur. Intelligitur autem, florituros eos spiritualibus et temporalibus bonis. Immolare pinguia, 1. Reg. 1. id est, saginata. Desolatis pinguium medullatorum advenae fruentur, Isaiae quinto. id est, divitum Iudaeorum, et iam nauseantium ad spiritualium bonorum copiam, successores erunt in illis gentiles vocati. convivabuntur enim Orientales et Occidentales cum Abraham, exclusis incredulis Iudaeis. Recordetur Dominus omnium hostiarum tuarum, et holocaustum tuum impinguet. Psalmo 20. Alii vertunt, Incineret: quia vocabulum דשן Deschen, utrumque significat. Sensus vero idem est. nam pinguiora sacrificia gratiora esse praesumuntur: et quae sacrificia olim Deo placebant, solebat interdum caelitus immisso igne accendere. Quare impinguet aut incineret Deus holocaustum tuum, significat, acceptum habeat.

PISCATORUM voce varie utitur Scriptura, [?: ] potissimum per metaphoram, Isaiae 19, Et lugebunt piscatores. id est, Aegyptus, vastato flumine. ubi totam Aegyptum denotat. Hierem. 16. Ego mittam ad piscatores multos, qui piscabuntur eos. Significat Chaldaeos hostes Israelitarum, qui sint eos sedulo conquisitum ad exitium, veluti piscatores pisces, aut venatores feras. Caeterum Christo piscatores sunt aliquando doctores, qui consimili diligentia verbi divini retibus captant homines, ut eos Christo ac patri caelesti offerant.

PISCINA, idem quod quivis lacus, sive insint pisces, [?: si-ue ] non. De piscina pecuaria supra dictum est, ea vocabulo PECUS et PECUARIUS. Ninive tanquam piscina aquae a diebus. Nahum 2. id est, dives, opulenta iam inde a multis temporibus.

PISCES, in Evangelio sunt Christo, omnes homines, quos capit et congregat Deus per vocationem verbi: quorum alii sunt boni, alii mali. Ezech. 29. Deus minando calamitatem Aegyptiis, eorum regem vocat draconem, et eius subditos pisces: quos affirmat se agglutinaturum squamis eius, et una cum ipso rege ex Nilo in solitudinem extracturum. id est, per Chaldaeos in captivitatem abducturum. Solent vero in illis locis aquatici dracones esse.

PIUS, exponetur in voce SANCTUS.

PIX: picem volunt aliqui notare poenas infernales. Isaiae trigesimoquarto. Convertentur flumina eius in picem, et terra eius in sulphur. Sed videtur alioqui esse amplificatio quaedam venturarum poenarum. Chaldaeus vertit, Flumina Romae.

PLACEO. Placere coram aliquo, vel In oculis [?: alic- ] , superius exposui. 1. Regum 21. Dabo tibi aliam vineam meliorem pro ea, si placuerit in oculis tuis. Sint ad placitum eloquia oris mei: Psalmo 19. pro, sint Deo accepta. Munus non placebit de manu vestra, Malach. [?: ] pro, non suscipiam, non erit mihi gratum, non reconciliabor vobis vestro munere aut sacrificio. Illa celebra huius verbi exempla, Ego per omnia omnibus placea, etc. Si hominibus placerem, etc. Christus non sibimet placuit, et similia, exposui in tropo Synecdoches aut Metonymiae. Significant enim conatum aut studium placendi, non ipsum eventum aut opus. Placet in tertia persona, et placitum, Latinis non raro decretum, constitutionem, aut legem aliquam significat: quod principes ea decernant sanciantque, quae ipsis in suis consultationibus placuerunt, probataque sunt. Talem significationem huius dictionis aliqui etiam in Sacris [?: -ris ] reperiri putant: ut Nehem. 2, Placuitque coram rege, et dimisit me, etc. Isaiae quinquagesimosexto, Qui custodierint sabbatha mea, et elegerint quae mihi placent, atque apprehenderint foedus meum. Eadem locutio et Isaiae 61 reperitur: ubi, Quae placent, volunt esse idem quod, decreta, aut mandata. Verum multo significantius fuerit, si exponas Quae placent. id est, quibus ego delector. Sic Tempus placitum, aliqui pro constituto exponunt. Verum tempus placitum aut acceptum, cum de Deo dicitur, multo significantius est, si intelligas de eo quod Deus crebro nos magna misericordia, verbo, sit ritu ac favore suo invisit, vocans nos ad poenitentiam [?: ] mans et quaerens perditas oves, ac volens nos congregare, sicut gallina pullos congregat. Hoc igitur est [?: ] [p. 461] column 897/898 pus beneplaciti, aut favoris Dei: quod cum negligimus, sequitur tempus irae ac poenarum. Verum de verbo [?: Plac-d- ] dictum est aliquid in voce FAVORIS ac BENEPLACITI: et dicetur forte quid postea in VOLUNTATE. Quicunque volunt placere in carne, cogunt vos circumcidere, tantum ne cruce Christi premantur. Gal. 6 vertit Vulgata. Sed in Graeco est εὐπροσωπείν , id est, pulchra specie appareo, aut formosus videor. Sensus autem est: Quicunque volunt ista externa aut ceremoniaria iustitia vel pietate hominibus probari, etc.

PLAGA, vocatur in Scriptura quaecunque calamitas, propterea quod non temere aut fortuito accidunt calamitates hominibus, sed Deo iudice ac castigatore nobis eas infligente. Hinc oriuntur aliquot locutiones, quae nonnihil explicatione indigent. Plaga alicuius dicitur multipliciter. ut, Plaga affligentis: sic dicitur plaga Dei. Plaga afflicti. ut, hominum. Plaga ipsius [?: spe- ] mali: sic plaga leprae, famis, belli, pestis, et similium dicitur. Sic et in Evangelio morbus Haemorrhoissae vocatur mastix, plaga aut flagellum: et Marci tertio: Ut eum attingerent quicunque hebebant plagas aut flagella, Iuxta plagam Madian. Isaiae decimo, Excitabit super eum flagellum iuxta plagam Madian. pro, Sic affliget eos, ut olim Madianitas. Plagam cohiberi, aut reprimi ab aliquo: 2. Samuelis vigesimo quarto: Cohibeatur plaga a populo. id est, cesset pestis, reprimente Deo angelum percutientem. Ex quo loco ac dicto clare patet, quare tales calamitates plagae vocentur, et vicissim quomodo tollantur aut cohibeantur. Sic Numer. 15 Repressa est plaga a populo. Invenire plagam: Proverbiorum 6. Adulter reperiet plagam et ignominiam. id est, caedetur, calamitate aliqua gravi afficietur, et fiet ignominiosus. Plaga hostilis. id est, sicut hostis, non sicut benignus aut aḿicus pater percutere solet. Hieremiae trigesimo, Plaga hostili percussi te, et castigatione crudeli: propter magnitudinem iniquitatis tuae. Mori plaga: id est, ob plagas et poenas Dei. Numer 14. Plaga plena doloris, aut crudelis, vel desperata, saepe legitur: Nahum 3 Hieremiae 10, 14. 15. 19, et alias. Sibilare super plagas alicuius, est mirari, aut etiam insultare alicuius calamitatibus. Hieremiae 49. Et erit Edom in desolationem, ut omnis qui per eam transierit, obstupescat, et sibilet super omnes plagas eius. Plaga, vulnus, livor. Isaiae primo, significat per metaphoram calamitates regionis: quando quidem totus Iudaicus populus unum corpus hominis fingitur.

PLANGERE, est lamentari aliquem. tristem suum suorumve casum, cum aliquo externo doloris ac impatientiae signo: ut est pectoris percussio, capillorum lace ratio, et similia. cuius quasdam locutiones attingemus. Saepe per planctum significatur id quod antecedit aut efficit planctum: nempe aliqua ingens calamitas. Sic Deus iubet prophetam Ezechielem assumere lamentationem super Tyrum, dicitque et alios plancturos super eam planctum amarum: nempe ut indicet ingentem calamitatem Tyri, quae merito multis luctum et lamentationem excitare queat. Sic iubet Deus eundem super eam planctum super principes Israel. Cap. 19. et super regem Sehor. Cap. 28. Sic eodem 19. cap. dicitur de illa prophetia: Planctus est, et erit in planctum. id est: praedicit calamitatem luctuosam, et talem quoque exitum habebit. Eadem figura sermonis est et Micheae primo. Planctus unigeniti, ponitur pro eo luctu, qui fit de morte unigeniti. Zachariae duodecimo: Plangentque super eo iuxta planctum unigeniti, et amari erunt super eum, sicut cum quis est amarus super primogenitum. Sic et Matthaei 24, impiorum ineffabilis calamitas per planctum exponitur: Tunc apparebit signum filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt filium hominis veientem in nubibus, ubi per planctum ingens cruciatus et terror impiorum designatur. Sic per plactum Ioel primo: primum ingens calamitas, deinde poenitentia denotatur. Aliquando absentia planctus significat ignominiosam sepulturam: quod praedicit Hieremias capite 22 de rege Ioiakim, quem dicit sepeliendum esse sepultura asini, sine publico ac privato luctu. Contra, per praesentiam planctus describitur Zedechiae mors paulo gloriosior, Hier. 34. cap. Hiere. 16, absentia planctus significat promiscuum et numerosum interitum hominum; ubi non amplius vacat singulorum mortem plangere, et ubi iam homines veluti obstupescunt ob magnitudinem calamitatum. Planctum vertere in chorum, est tristia tempora aut statum sortemque vel res alicuius commutare in secundas et prosperas, indicando semper causam per effectum. Psal. 30. Solvisti planctum meum in chorum, solvisti saccum meum, et accinxisti me laeticia. Planctus cum ieiunio coniungi solebat tum apud Israelitas, tum et apud Ethnicos: ut in Homero de Priami luctu ac ieiunio legitur. Sicut et Christus ieiunium vocat luctum, cum negat nuptiales posse lugere praesente sponso. Quare voces Planctus et ieiunium, interdum coniunguntur: quod et Zach. 7 fit. De forma luctus aut planctus, adiunctisque ritibus, dicetur aliquid in capite de Ieiunio, in Universalibus Regulis.

PLANTARE, per metaphoram, sicut et Aedificare, significat aliquid quoquo modo provehere et promovere, sive sint homines sive res, sive in spiritualibus, sive in externis. Psalm. 44. Tu Domine manu tua gentes delevisti et plantasti: id est, Israelitas in Iudaea loco deletorum gentilium. Idem habetur Psalm. 80, et Hier. 24. Aedificabo eos, neque destruam: plantabo eos, neque evellam. Saepe alioqui plantari Israelitas, significat eos augeri numero, et omni alia felicitate. Sunt igitur contrariae voces, plantare et evellere: non tantum in propria, sed in metaphorica significatione. Ierem. 11. Iehova, qui plantat te, locutus est supra te malum. Sic Paulus quoque inquit 1. Corinth. 3. Ego plantavi, Apollo rigavit, Dominus incrementum dedit: id est, Ego primum docui et institui Corinthios, Apollo porro eos etiam diligentius erudivit ac confirmavit, sed internam conversionem et profectum solus Deus dedit. Isaiae 61. Vocare eos arbores iustitiae et plantationes Domini ad glorificandum. De hac spirituali plantatione etiam Psalm. 92 loquitur: Plantati in domo Iehovae, in atriis Dei nostri florebunt. Plantatos in domo Domini eos dicit, qui vera fide sunt insiti, radicesque egerunt in Ecclesia, et viva Christi membra sunt. Isaias cap. 51 ait, doctores plantare caelos. id est, per suam doctrinam transferre homines ex regno sathanae in regnum Dei. Plantare super aquas, significat in loco idoneo, et necessario humore non destituto, plantare. Per metaphoram autem significat, ita aliquid provehere ac promovere, ut feliciter permaneat ac proficiat, non mox veluti suo humore destitutum exarescat. Ezechiel. 17 et 19, Psal. 1. Plantare ac evellere, Hieremiae primo significat tantum doctrinam aut denunciationem, quod Dominus velit plantare, aedificare, destruere, et evellere. inquit enim Deus ad prophetam: Ecce constitui te hodie super regna et gentes, ut evellas et extirpes, perdas et subvertas, aedifices et plantes. id est, prophetizes et denuncies alia quidem regna esse destruenda ac perdenda, alia vero contra promovenda ac exaedificanda. Plantare, pro formare, Psalm. 39. Qui plantavit aurem, non audiet? id est, qui dedit homini et aliis animalibus aures et vim audiendi, ille certe multo magis vivit et audit: quia causa est semper praestantior suo effectu. Plantatio etiam dogma aut ritum religionis significat. Matth. 15. Omnis plantatio [p. 462] column 899/900 quam non plantavit pater meus, evelletur. quod Christus dicit de prava Pharisaeorum opinione, qui putabant hominem externis cibis vere ac spiritualiter immundum aut iniustum fieri, cum ea immundicies aut iniustitia oriatur proprie excorde nostro. Aliqui exponunt de ipsis Pharisaeis ac Iudaeis, qui erant non plantulae aut filii Dei, sed genimina viperarum: eoque ex domo Domini excindendi, quia filii servae non manent perpetuo in domo. Liberi feliciter educati ac crescentes comparantur laetis plantis. Psal. 128. 144. Quae similitudo est perspicua.

PLATEA, alias civitatem ac frequentiam hominum indicat. Iob 18. Memoria illius peribit, neque erit nomen illi in platea. id est, inter alios cives non reperientur eius liberi, aut quisquam qui eum celebret ac collaudet. Eadem significatio est Psalm. 55 Non deficit de plateis eius usura. Alias significat fora, vel potius res venales, et vectigalia inde exacta. 1. Regum 20 inquit Benadad rex Syriae ad Achabum: Civitates, quas tuo patri meus pater abstulit, restituam, et plateas pones tibi in Damasco, sicut pater meus posuit in Samaria. id est, certa vectigalia rerum venalium ibi pro tuo arbitrio constitues et exiges, unde et tu fructus amplos accipies, et ego te quasi tributarius superiorem agnoscere cogar. Lutum platearum saepe per similitudinem rem vilissimam, ac ab omnibus conculcatam, aut alioqui amovendam, ac cito perituram significat. Psalmo decimo octavo: Delebo eos ut lutum platearum id est, expurgabo ac exterminabo Idem dicitur Isaiae quinto et decimo. Clamor in plateis alias luctum et lamentationem denotat. Isaiae 24, Clamor est super vino in plateis. Sic et Isa. 15. Alias rixas et turbulentas contentiones. Sic negatur Christus clamaturus in plateis. Isaiae 42. et Matth. 12. Solent enim rixosi, ebriosi, et iracundi ac iniusti temere in plateis, conviciis cum aliis concertare. Sed Christus et alii pii doctores, legitime modesteque de controversiis religionis disceptant. Quare Christi conciones etiam vehementiores non fuerunt talis clamor. Postremo, etiam Sapientia dicitur clamare in plateis, et omnes ad se invitare. Proverbiorum 1. Qua locutione indicatur publicum ministerium verae doctrinae, et summa copia rectae institutionis in vera ac summa sapientia. Hoc modo saepe Christus in plateis clamavit. In plateis cadere, aut corruere, dicuntur iuvenes, aut alioqui homines, Hieremiae 49 et 50: quod publicam pestilitatem, aut publicas et vulgo grassantes caedes indicat, aliquando etiam famem. ut de lactentibus, et aliis, Threnorum 2 legitur. Sanguis in plateis, Ezechielis 28. In plateis porro veritatem corruere. Isaiae 59, est manifesta et potens, a gubernatoribus politicis et spiritualibus adhibita religionis et iustitiae depravatio. In platearum angulis orabant Pharisaei, ut ab omnib conspicerentur, et laudarentur, Matth. 6. id est, in locis publicis, frequentibus et conspicuis.

PLENUS, et PLENITUDO, varias locutiones nonnihil obscuras gignit, de quarum praecipuis iam aliquid dicam: tametsi in verbo IMPLENDI aliquo modo iam expositae videri queant. Plena mulier, aut alterius animalis femina, praegnantem notat: Ecclesiast. 11. Quemadmodum tu ignoras quomodo concrescant ossa in ventre plenae. Plenus, pro abundante quacunque re bona aut mala: ut Ruth 1. Plena abieram, at vacuam me reduxit Dominus. id est, dives marito et liberis, quibus nunc sum orbata. Sic Iob 32 quidam dicit, se plenum esse sermonibus, ut utres musto. id est, se habere iam eam materiam probe meditatam, et orationem paratam qua Iobum redarguat. Plenum significat aliquando id quod quasi perfectum est, aut iustae staturae, cuique nihil deficit: ut, argentum plenum, pro integro iustoque precio ponitur. Genes. 23, Argento pleno tibi tradam. Eadem locutio est 1. Paralipomenon vigesimoprimo. Plenus ponitur pro saturo, et quasi nauseante ad aliquarum rerum copiam. Isaiae 1, Ad quid mihi multitudo sacrificiorum vestrorum? Plenus sum, vel potius satur. Sic Plenus et satur dierum crebro coniungitur, et ponitur pro eo qui iam decrepitus est. nec cupit vivere diutius. Hiere. 6, Maritus cum uxore capientur, senex cum pleno dierum. Plenum esse ad aliquid, significat totum in eam rem ruere. pronumque ac proclivem esse. Ecclesiast. octavo: Plenum est cor filiorum homini in ipsis ad faciendum pravum. Os plenum [?: ] , item amaritudine, Psalmo nono, [decimotertio.] Plene dolo. Actor. 13. id est, totus praeceps in fraudem. Oculos habentes plenos adulterae: 2. Petri 2. id est, adulterandi et scortandi studio spectant, quae spectant. Erat plena bonis operibus Actor. 9. id est, tota intenta in bona opera. Sapientia caelestis est plena sapientia et bonis fructibus Iacob 3. id est, tota in ea intenta est, eis foeta, eaque large producens. Dextera plena muneribus, indicat rapaces iudices, doctores, aut alios gubernatores, qui ob munera, leges, iura, ac religionem depravit. Forte haec phrasis cum praecedente convenit, [?: quod- ] dicitur aliqua re plenus, in quam totus est proclivis, ut hic in munera aut corruptelas. Sic Christus obiicet Pharisaeis, quod intus sint pleni rapina et hypocrisi, Matth. 23. id est, toti in hypocrisin et rapinam intenti Manus vestrae sanguine plenae sunt, Isaiae 1. utrumque intelligi potest quod et iam sint contaminatae iniustis caedibus, ac laesione proximi: et quôd in id sint intentae. Ibidem, Civitas plena iudicio. Ezech. primo. Terra plena iudicio, civitas plena iniquitate. Romanorum primo, Plenos invidia et homicidio. id est, prorsus deditos hisce sceleribus.

PLENITUDO alicuius rei, valde varia significat, Plenitudo terrae, aut orbis, sunt omnes creaturae in hoc mundo conditae, et ad hunc mundum implendum aut colendum pertinentes. Psalm. 24 et 50, Meus est orbis, de plenitudo eius. id est, totus mundus cum suis creaturris. Psalm. 24 textus seipsum declarat, Domini est terra, et plenitudo eius: orbis terrae, et qui habitant in ea: quod dictum repetit Paulus 1. Corinth. 10. Ezech. 12. Ut desoletur terra a plenitudine sua. id est, privetur hominibus, animalibus, et plantis. Isaiae 34. Audiat terra et plenitudo eius: orbis, et omnia germina eius Isaie 6, Plenitudo totius terrae gloria eius. pro, tota terra est plena gloria eius, vel gloria eius replet totam terram. Tametsi et sic ad verbum eum textum recte accipere possis, quod plenitudo terrae: id est, quicquid est in orbe terrarum, glorificet suo modo Deum, testeturque eius omnipotentiam, bonitatem ac sapientiam. Rom. 1. ple nitudo maris, est, quicquid in mari agit, et ad illud quasi excolendum pertinet, sive pisces, sive littora portiis ac civitates, homines ac naves, sive denique (ut alii exponunt) ipsaemet insulae mare replentes. Isa. 42. [?: D- ] dentes in mare, et plenitudo eius: Insulae, et [?: hab- ] res earum ubi aliqui putant per posterius declarat illud prius. Psalm 96. Laetentur caeli, et exultet [?: terr- ] sonet mare, et plenitudo eius: exultet ager, et quicquid in eo est. Potest videri haec locutio ex eo venite, quid Deus creans primas creaturas, et veluti semina rerum iussit ea sua elementa ac loca occupare et replere. Ple nitudo civitatis sunt cives. Amos 6, Tradam civitatem et plenitudinem eius: id est, quicquid in ea est, cives et opes eorum. aut totum populum. Plenitudo domus [?: pa- ] aliter accipitur, Numer. 24 dicit Bileam ad nuncios se accersentes: Si dederit mihi Balac plenitudinem demus suae auri. id est, domum suam plenam auro, nos tamen aliud dicam. Plenitudo pugilli. id est, quantum pugno [p. 463] column 901/902 aut pugillo capere potestis. Exo. 9, Tollite vobis plenitudinem pugillorum vestrorum favillae fornacis, et proiicite in aerem. Sic Levit. 2 ac 5. Sic et Plenitudo molarum, dicitur Levit. 16. Plenitudo seminis, Deut. 22, aliqui exponunt de proventu seminis: possis autem exponere etiam de tota semente. Non seminabis vineam tuam diversis seminibus, ne forte sanctifices plenitudinem seminis atque proventum vineae. id est, ne forte ex unius prophanitate reliqua prophanentur. Plenitudo staturae. pro tota statura. 1. Sam. 28. Et cecidit plenitudine staturae suae. id est, tota statura sua. id est, concidit Saul prae terrore porrectus, quam longus fuit. Germanica locutio vicina est, Er fiel so lang er war. Plenitudinis lapides, Exodi 25. 28 et 35. id est, lapilli preciosi, qui auro aut argento includi solent, quia foramina aut loca pro illis vacua relicta replent vel explent, ut palae in annulis. Plenitudo gentium. id est, amplissima ac veluti plena gens, integraque natio. Gen. 48. Veruntamen frater eius minor crescet magis quam ipse, et semen eius erit plenitudo gentium. Rom. 11, paulo aliter accipi haec locutio videtur: Induratio ista ex parte accidit Israeli, donec introierit plenitudo gentium. id est, donec omnes ii ex gentibus conversi fuerint, quos Dominus constituit converti. Ibidem est etiam Plenitudo Iudaeorum, pro plurimis Iudaeis conversis. Plenitudo temporis. id est constitutum tempus. Galat 4. At ubi venit plenitudo temporis, emisit Deus filium suum, etc. id est, ubi perfectum completumque est id tempus, quod Deus ordinaverat. Eadem etiam phrasis est ad Ephes. 1. Plenitudo legis est dilectio, Rom. 13. id est, id quod lex desiderat, quo ei satisfit, et quo ea impletur. Sic Christus Matth. 9 vocat complementum aut supplementum lacerae vestis. id quod ad eam integrandam consuitur. Sic vir videtur quasi man cus, nisi accedat supplementum uxoris. Ad hanc rem et vocem respicit Paulus, cum Ephes. 1 dicit, Ecclesiam esse plenitudinem aut supplementum Christi: qui tamen adeo complemento alieno non indiget, ut ipse omnia impleat. De qua voce ac loco, alterius cuiusdam annotationes adscribam. Complementum, πλήρωμα , sive supplementum. Is enim est Christi in Ecclesiam amor, aut cum omnia omnibus ad plenum praestet, tamen sese veluti man cum, et membris mutilum caput existimet, nisi Ecclesiam habeat sibi instar corporis adiunctam. Hinc factum, ut Christus interdum collective pro tota Ecclesia capiti suo adiuncta accipiatur: ut 1. Corinth. 12 et Galat. 3. Hinc etiam illud In Christo, to ties repetitum: quod multo expressius aliquid significat, quam Cum Christo vel Per Christum. Hinc factum, ut diceret Apostolus, se in Christo, et Christum in se vivere: Galat. 2. Hinc illa Christi vox, Saule Saule quid me persequeris? Quo etiam pertinet quod scriptum est 4 Coloss. 4. Hinc denique nostra spes omnis et consolatio proficiscitur, qui implet, τοῦ πληρουμένου . Chrysostomus passive accipit, ut sit sensus: Christum prorsus impleri in omnibus. id est, singulos fideles conferre ad Christi complementum, uti corpus suum ex singulis membris est compactum. Mihi videtur coacta ista interpretatio, cum τὸ πληροῦσθαι pro πληρουεῖν Xenophon usurparit lib. 6. ἑλληνικῶν: et συμπληροῦν pro συμπληροῦν , Plato in Timaeo. Omnino autem hoc adiddit Apostolus, ut sciamus Christum per se non indigere hoc supplemento, ut qui efficiat omnia in omnibus revera, nedum ut suppleatur a quo quam, nisi quatenus pro immensa sua bonitate Ecclesiam dignatur sibi quasi corporis instar adiungere. Plenitudo Dei, Eph. 3. significat non eam plenitudinem aut copiam virtutum, excellentiae, aut praestantiae, qua ipsemet plenus est, quae ipsius propria est, et nulli creaturae convenit: sed eam quasi mensuram aut plenam staturam seu perfectionem, qua Deus propter Christum pios dignatur in hac vita provehere. Quam mox in sequenti capite clarius exponit, cum ait: Donec evadamus omnes in virum perfectum, in mensuram staturae plenitudinis Christi. id est, sicut perfici et adolescere vult nos Christus in virum plenum in hac vita. Est autem Plenitudo triplex, sicut et supra de perfectione diximus. Prima est Dei, et filii ipsius, cui non ad mensuram dat Spiritum et dona pater. Secunda est, illa ingens plenitudo, qua Lex impleri perfectissime deberet, quamque severa Dei iustitia a nobis exactissime flagitat: quam hic ex Christi merito imputative, in altera autem vita re ipsa habebimus, ante lapsum habuimus, et nunc sancti angeli habent. Tertia est, quae piis in hac vita contingit, et dispensatione Dei, Christo eorum defectus tegente, toleratur. De qua plenitudine etiam paulo ante nonnihil diximus. De Dei et Christi plenitudine Ioan. primo habetur, quod viderimus gloriam eius, gloriam ut unigeniti a patre, qui plenus fuerit gratia et veritate: et ex cuius plenitudine omnes sancti necessario sibi mendicent ac sumant. Sic dicitur Collos. 1 et 2, quod in Christo habitet omnis plenitudo divinitatis corporaliter. De secunda plenitudine, quam lex flagitet ad sui impletionem, dicitur: Qui fecerit ea, vivet in eis. item: Hoc fac, et vives. Tertia plenitudo piorum, quae in hac vita eis contingit, est ea de qua supra egimus, secundum quam etiam Stephanus et Iohannes dicuntur fuisse pleni Spiritu sancto, et ipsa mater Iohannis Baptistae. Philip. 1. Pleni fructibus iustitiae. Col. 2. Estis in Christo pleni seu completi. Et mox quarto: State perfecti et completi in omni voluntate Dei. id est, omni studio vos ad voluntatem Dei accommodantes. Rom. 15 Pleni estis bonitate, repleti omni cognitione. Act. 9, Haec erat plena bonis operibus. id est, penitus dedita eis. Plenum aliquando significat integrum, non mancum, multilum aut insincerum. Ut gaudium vestrum sit plenum. 1. Ioan. 1, 2. Item Ioan. 16. id est integrum, non mancum aut mutilum. Plenitudinem non raro fructus novos, praesertim mustum, vocant: forte ideo, quia impleat et effluat de torculari. Num. 18 Reputabitur oblatio vestra ut plenitudo de torculari, et frumentum de area. Mox ibidem vocat fructum de torculari. Dicit autem, Levitis decimas suarum decimarum sacerdotibus oblatas, perinde coram Deo acceptas fore, ac si de sua propria vinea aut agro, torculari aut area obtulissent. Exod. 22, Plenitudinem tuam et lachrymam tuam non tardabis. id est, primitias musti ac olei primo quoque tempore offeres. Mustum vocat plenitudinem, quia pressum plene fluat: Oleum, lachrymam, quia pressum guttatim stillet. Plenitudo omer ex eo ad custodiam, Exod. 16. pro, imple omer de manna, ut reservetur in testimonium huius beneficii ac miraculi Dei. Manere iuxta plenitudinem. Cant. 5, Oculi eius ut columbarum, quae sese lavant lacte, manentes iuxta plenitudinem. id est, iuxta plenum vas lacte: vel potius, sicut columbae candidae sunt conspicuae in pleno coetu aut grege variarum columbarum. Fundamenta thalamorum plenitudinis calamo sex cubitorum magnitudinis: Ezek. qua dragesimoprimo. Erant integri thalami continentes 6 magnos calamos. Plenitudo benedictionis Evangelii. Romanorum 15, In plenitudine benedictionis Evangelii veniam ad vos. pro, cumulatissimum fructum Evangelii, dante Deo, vobis praestabo: plurimum vobis mea praesentia, praedicatio ac colloquium ad veram pietatem proderit. Dextera Dei plena est iustitia. Psal. 48. id est, omnia agit iustissime, et ubique exercet iustitiam. Sic Cicero Caesaris dextram fide potentem dicit, in orat. pro Marcello. Plena est terra misericordia Domini, Psal. 33. pro, omnia testantur eius misericordiam, seu omnia sunt referta beneficiis Dei, quae eius misericordiam erga homines testatam [p. 464] column 903/904 faciunt. Sic dicitur Hab. 3, plenam esse terram laude Dei. Et supra diximus, plenam esse terram gloria Dei. Plenum esse ira aut furore Dei, alias active accipitur. Sic dicit Ieremias cap. 6, se plenum esse furore Dei, ut vix continere possit, quo minus effundat eum super parvulos ludentes in platea, et super chorum iuvenum. id est, se adeo irasci iusto zelo, ac comprobare iram Dei erga eum populum, ut vix continere possit, quominus exitium imprecetur etiam maxime innocenti ac florenti parti illius coetus. Contra Isa. 51, passive accipi tur: Filii tui moerore affecti iacuerunt in capite omnium platearum, sicut bos sylvestris irretitus, pleni furore Domini et increpatione Dei tui. Domus erat plena maiestate Dei, Isa. 6. id est, illa quasi nube, quae circumambibat Deum. Plenus benedictione Dei, Deut. 33. id est, favore et beneficiis Dei. Naphtali satur est divino beneplacito, et plenus benedictione Domini.

PLEROPHORIA, Graeca vox πληροφορία est. Etsi autem non sit haec vox usquam in Latina Sacrarum literarum versione, nec mei instituti sit Graecas voces explicare: tamen cum magnus sit eius usus in Novo testamento Graeco, et fidei naturam praeclare explicet, dicam aliquid de ea. Significat haec vox Paulo, aliquid pleno animi motu agere: ut cum refertur ad plenam noticiam, Rom. 14. Unusquisque in proprio sensu πληροφορείσθω , certa noticia constituat, pleno animi assensu statuat. Item ad actiones aliquas externas: ut 2. Tim. 4. Ministerium tuum πληροφόρησον id est, constanter et ardenter perfice. Ibidem, ἵνα δι' ἐμοῦ τὸ κήρυγμα πληροφορηθῇ . id est, ut mea opera praedicatio Evangelii diligenter ac serio promoveatur. Item ad fiduciam ac spem, ut Hebr. 6, Cupimus autem unumquemque vestrûm idem praestare studium πρὸς τὴν πληροφορίαν τῆς ἐλπίδος , ad constantem et firmam spem usque ad finem. Ex his exemplis apparet, πληρο-φορεῖν significare pleno animi assensu ac motu aliquid agere. Potissimum tamen dicitur de certitudine noticiae practicae, ac ei coniuncta fiduciae aut spei. ut Roman. 4, πληροφορηθεὶς , quod id quod Deus pollicitus erat, etiam praestare possit. id est, firma et constanti fide statuens, quod Deus et possit et velit ea facere, quae erat pollicitus. Est autem dictio haec plane Graeca. nam et Isocrates ea utitur in τραπεζητικῷ. Ἐμέ δέ πολλῶν ἀκουόντων ἔξαρνον πληροφορηθεὶς γεγονήσθαι, μηδὲν κεκτῆσθαι : ubi itidem magnam noticiae certitudinem significat. Porro quoniam saepe utiliter Etymologiae ac primariae significationes inquiruntur, eo quod aliquanto penitius vis ac natura vocum ea ratione perspicitur, breviter de huius quoque vocis origine dicemus. Opinor hanc vocem hic metaphorice poni. Nam nec proprie, nec in alia aliqua figura, quantum quidem animadvertere possum, hic accipi potest. Sumptam autem opinor metaphoram a navibus cum plenis seu inflatis velis incitatae feruntur. Ex qua ratione similitudinis et proverbium, Plenis velis navigare, ortum est: ac de eis dicitur, qui toti et veluti proni in aliquid incumbunt, aut alioqui felici cursu fruuntur. Ad hanc similitudinem videtur et Cicero allusisse in oratione pro Murena, inquiens: Cum contento cursu, acerrimis ducibus, hostium classis spe atque animis inflata Italiam peteret. Est enim quaedam convenientia navium plenis velis navigantium, et animorum plena persuasione ac spe aliquid concipientium et agentium, aut in aliquid prorsus incumbentium: sicut in hoc ipso exemplo apparet. Nam perinde ac naves illae plenis vel inflatis velis recta et celerrimo cursu in Italiam contendebant: ita etiam hostes, opes Italiae tam firma spe diripiebant et partiebantur. Eadem porro ratio est et fidei. nam et illa verbo Dei ac Spiritu sancto, nostro spiritui testimonium perhibente, quod filii Dei simus, confirmata, sic plena fiducia ac spe misericordiam Dei, remissionem peccatorum ac alia dona sibi rapit ac vendicat. Et quemadmodum eiusmodi naves celerrime currentes nusquam haerent, non circumspectant scopulos, syrtes et saxa latentia, sed rectissimo cursu antrorsus tendunt (sciunt enim se in alto navigare) sic et fides nusquam haesitat, non claudicat, non diiudicat (ut Scriptura loquitur) dubia, num hoc an illud sequendum sit: non ubique trepidat: sed immota veritare verbi divini, promissionibus Dei ac Spiritu sancto Abba pater clamante, inflata et incitata, recta contentissimoque cursu in Deum placatum ac promissa bona fertur. Alius porro quidam sic de hac voce annotat τὸ πληροφορεῖν non declarat τὸ πληροῦν . id est implere: sed plene certiorare, ut saepe loquitur Ulpianus Iureconsultus: unde πληροφορέσθαι cum ad personam refertur, significat certiorem ab aliquo fieri, ita ut de re quapiam nulla sit amplius dubitatio. Sin autem ad res ipsas accommodetur πεπληροφορημένα πράγματα dicuntur, quae certis testimoniis ita sunt comprobata, ut de iis ambigi non possit, nisi quis velit apertam veritatem inficiari. Inde factum, ut Paulus πληροφορίαν vocet, partim quidem testimonium illud Spiritus sancti, per quem in corda electorum effunditur dilectio, qua nos Deus dilexit, cum peccatores essemus partim vero illius testimonii efficaciam in nobis, cuius vi scilicet certo scimus fore, ut nihil nos possit separari a dilectione illa, qua nos Deus in Christo dilexit ab aeterno. Cui πληροφορία coniuncta est πεποιθήσει illa, quae facit ut in mediis afflictionibus gloriantes, cum fiducia clamemus, Abba pater. Sunt autem hi proprii et peculiares in electis effectus fidei, a qua Fideles appellamur.

PLUERE, et Pluvia, ירח primum habent quasdam locutiones proprie accepta, deinde figurate. Plena matutina, aut Tempestiva, ac Serotina, crebro legitur in Sacris. Non autem significat haec locutio pluviam [?: --ne ] aut vespere decidentem: sed Matutina aut Tempestiva pluvia est, quae cadit mox facta semente, quae ad radicandum ac nascendum est segeti necessaria. Serotina autem pluvia est, quae spicas iam agente et grana formante segete cadit, cum ei est maxime necessaria humectatio et alimentum. Deut. 11, Ierem. 5. Ioel. 2. Pluvia spontaneitatum, aut munificentiarum, est pluvia larga, et tamen salutaris: per metaphoram autem crebro omnia spiritualia faventis Dei beneficia denotat. Psal. 68. Ioel. 3. Pluutam liberalitatum levabas Deus, tu haereditatem tuam exhaustam reficis. Pluvia benedictionis, Ezech. 34, Faciam descendere pluviam in tempore suo: [?: pl- ] benedictionis erunt. id est, salutares frugibus, et [?: ] rei noxiae. Pluvia crebro comparatur rebus valde exoptatis et salutaribus. Iob 29, Expectabant me [?: -el--- ] pluviam. Solent enim agricolae, praesertim in illis locis ferventibus, saepe ingenti desiderio pluviam de fide rare. Benevolentia regis veluti nubes pluvia serotinae. Proverbiorum 16. id est, tam desiderata, salutaris ac grata. Veniet Meschias tanquam imber nubis, et de pluvia serotina et temporanea terrae. Hos. 6. id est, perinde desideratus ac salutaris in spiritualibus, sicut pluvis in externis, praesertim frugibus. Aliquando contra, cum re ingrata et noxia comparatur. ut pluvia in messe, sit stulto non convenit gloria, Proverbiorum 26: Quia pestivo tempore per trimestre non solet apud eos pluvere, ut est in primo Sam. 11. Noxia etiam esset eis pluvis, cuius ad collectionem et triturationem, quam illi sub dio faciunt, et ubi est necessaria aristarum siccitas ad excussionem granorum: tum etiam, ne in illo calore accedente madefactione, mox incipiant putrescere fruges et stramen. Anima benedictionis impinguabitur, et inebrians etiam ipse compluetur. Proverbiorum 11. pro, qui aliis benefacit, accipiet a Deo beneficium. Pluvia nonnumquam [p. 465] column 905/906 per synecdochen omnigena externa beneficia significat. Sic Christus dicit Deum dare suam pluviam super bonos et malos: id est, omnigena externa bona. Zach. 14. Qui non ascenderit ad adorandum regem Israel, non erit super eum pluvia. quod posset etiam de externis Dei beneficiis intelligi, multo tamen melius de spirituali rigatione verbi ac Spiritus sancti, de quo effundetur Meschias super omnem carnem. Statutum pluviae. Iob 20, Dum faceret statutum pluviae: pro, dum praescriberet ei leges. De metaphorica significatione dixi, quod denotet saepe doctrinae puritatem, aliaque Dei, praesertim Spiritualia beneficia: sicut et in Isaia confertur verbum Dei pluviae, ac nivi agrum irriganti. Pluvere aliquando castigationem poenasque Dei significat, facta allusione ad pluviam Sodomitarum. Psalmo 11, Pluet Deus super peccatores laqueos, ignem et sulphur: id est, perdet eos tristissimis modis, iniiciendo caelitus in eos omnis generis calamitates. Iob 20, Pluet super impium Deus, et in carnem eius. id est, tristissimas plagas ac poenas ei caelitus iniiciet. Porro ab eodem themate ירה deducuntur significationes pluendi et docendi, ob similitudinem ipsarum rerum. De quo etiam in verbo Stillare aliquid dicetur.

POCULUM, vide supra Calix.

POENITENTIA, sicut ipsa re maximi momenti est, plurimusque de ea sermo in Sacris literis habetur: ita et significationes ac phrases multas habet, quas operaeprecium est diligenter explicare. Primum igitur, quod ad Hebraeam vocem attinet, ea est תשובה Thesuba, a verbo Sab rediit, reversus: sicut etiam ab eodem themate est vox Mesuba, quae significat aversionem. Est vero simplex ac perspicua ratio huius vocis. Quia enim homo est ita ad imaginem et cultum Dei conditus, ut apud eum perpetuo manere et cum eo versari deberet, sicut servus cum suo hero: seductus ac deficiens a Deo ad diabolum, recte dicitur aversus: et nunc vicissim per poenitentiam ad Deum ac sanitatem regrediens, dicitur reversus, et ipsa poenitentia Thesuba, quasi quaedam pia salutarisque reversio ac regressio ad Deum conditorem, a quo impie defecerat: sicut haec ipsa res ac vocabulum depingitur in reversione perditi filii ad patrem benignissimum, Lucae decimoquinto. Secundo, Graeca vocabula sunt duo potissimum, quibus poenitentia notari videtur: nempe μετάνοια et μεταμέλεται , quae explicare operaeprecium fuerit. Μετανοία igitur, et μετανοεῖν , quibus multum Scriptura utitur (nam alterum μεταμέλεσθαι non perinde crebrum est) plerique verterunt poenitentiam, et poenitere. Possis autem triplicem rationem huius etymologiae, aut etiam compositionis reddere: quarum prima sit, ut significet post factum vel intelligere aut animadvertere erratum, vel considerare ac cogitare. nam utrumque indicare potest. Solent enim, iuxta proverbium, plerunque posteriores cogitationes meliores ac sapientiores esse. Secunda, quod significet cogitatione revolvere factum, sicut haec praepositio μετὰ aliquando idem valet quod trans aut denuo: ut μεταμορφοῦν transformare, transfigu rare: μετανοῖαν, μεταπλατεῖν , reficere aut refingere opus, quasi dicas, id quod antea ἐνόησας cogitasti, μετανοεῖν denuo et aliter cogitare ac considerare, et veluti animo ac mente recoquere, et quasi in aliam formam refundere aut refingere. Tertia, ut idem valeat hic quoque haec praepositio, quod CUM, sicut crebro usurpatur: sitque μετανοεῖν , cum animo aliquid reputare: sicut et Latini dicunt, Suo cum animo aliquid considerare, non temere ac sine cogitatione aliquid agere, sicut antea in pecundo factum fuit. Quamcunque demum harum trium rationum etymologiae compositionisque huius verbi ac nominis secutus fueris, apte naturam Poenitentiae explicabis. Nam poenitentia post malefactum rem considerat, et eam secum refingit ac reformat, cuperetque ab initio eam aliter formatam, aut ad aliam ideam compositam fuisse: et denique magis advertit illi rei animum, attentiusque eam expendit: cum antea veluti sine mente, cogitatione ac ratione egerit, habens oculos non non videntes, nec aures audientes, aut cor intelligens. Sed adscribam etiam alterius cuiusdam annotationem de hisce duabus vocibus, quo tum res magis illustretur, tum Lectori veritatis indagandae cupido plenius satisfiat.

RESIPISCITE, μετανεοεῖτε .) Vulg. Poenitentiam agite. Erasm. quoque eodem modo: sed addidit, Vitae prioris, quam interpretationem multas ob causas repudio: sed ob eam potissimum, quod multi imperiti occasionem hinc arripuerint falsarum opinionum de satisfactione, quibus hodie agitatur Ecclesia. Caeterum μετανοεῖν , quum est verbum absolutum proprie significat post factum sapere, et de errore admisso ita dolere ut corrigas: quod (ut opinor) Latinis proprie significat resipiscere. Itaque nunquam ponitur nisi in bono: ut (meo quidem iudicio) Ausonius in illo suo Epigrammate omnibus noto, μεταμέλειαν potius quam μετάνοιαν dicturus fuerit, si versus pentametri ratio permisisset. Semper enim μετανοίᾳ cohaeret ὁ σωφρονισμὸς , sicut haec duo recte coniunguntur a Plutarcho in Dialogo, πότερα τῶν ζῶων φρονιμώτερα. μεταμέλεσθαι vero declarat, post rem aliquam factam sollicitum esse, et anxium, quod Latini dicunt poenitere: atque etiam usurpari potest in vitio. Neque enim proprie complectitur vitae et consilii mutationem in melius, quod tamen nonnulli tradunt: sed simpliciter sollicitudinem quandam, καὶ δυσαρέστησιν , id est displicentiam exprimit, quae facit ut rem factam, seu bona seu mala sit, infectam esse velimus, etiam quum non est novo consilio locus relictus. Itaque Matthaeus de Iuda proditore loquens, μεταμεληθεὶς (inquit) ἀπέστρεψε , non μετανοηθεὶς : tristiciam significans, a qua est absorptus. Sic etiam apud Paulum 2. Corinth. 7, μεταμέλεσθαι declarat, dolorem capere ex eo quod factum erat. et Romanorum 11, dona Dei dicuntur ἀμεταμέλητα . id est, eiusmodi ut non possint ipsi displicere, quum semel placuerunt. quod Hebraeis declarat vocabulum נחם : quum μετανοεῖν potius significetur verbo, שוב unde תשובה . id est conversio. Quamobrem etiam Petrus Act. 3, quum μετανοήσατε dixisset, statim subiungit, καὶ ἐπιστρέψατε , ut illud explicaret. Idem facit Paulus Act. 26. Ergo μετανοεῖν et μετάνοιαν , ubique interpretabimur resipiscere et resipiscentiam (ita enim hic nobis loqui liceat) μεταμέλεσθαι vero, poenitere. De voce μεταμελείας forte non est operae precium nimium accurate disceptare, cum hoc verbum et nomen in Sacris literis rarius sit. Sed tamen observandum est, etiam de vera poenitentia usurpari: ut cum Matthaei 21. senior filius, qui recusaverat proficisci ad opus in vineam patre iubente, dicitur ὕστερον μεταμεληθεὶς abiisse in vineam laboratum: ubi talis est prioris facti aut recusationis cura, quae et damnet illud et mutatum cupiat, et animum ac factum in melius sanitatemque reducat. Porro etiam vocabula Poenitentiam et Poenitere mutari in resipiscentiam, aut alia qualiacunque, in versionibus aut in Theologianolim, cum iam in ista significatione sint in Ecclesia tum receptissima, tum etiam notissima. plus enim rebus ipsis et pusillorum conscientiis, quam Latinitati tribuendum est. Nunc de singulis ac specialioribus huius vocis significationibus et phrasibus agamus. Poenitentia igitur, etsi tum in Graeco, tum et in Latino proprie videtur solum mentis actionem, aut resipiscentiam denotare: tamen complectitur totam vitam et omnes actiones, quae ex animo sanato dependent aut proficiscuntur. Quare Hebraea vox Thesuba non tantum aptior, sed et plenior est, meliusque omnia interna et externa hominis complectitur. Poenitentia [p. 466] column 907/908 enim est, tum mentem, tum et consilia, conatus, actiones et vitam hominis in viam rectam sanitatemque redire, seu a Satana seductore ad Deum benignissimum patrem reverti, ut supra dictum est. Significat vero alias solum animi dolorem de malefactis, quam partem Theologi Hebraica voce contritionem vocant. Marci primo: Poenitentiam agite, et credite Evangelio. ubi per poenitentiam designatur dolor de malefacto, et terror de ira Dei ac poenis aeternis, quibus securus, superbus ac erectus animus instar procerae arboris in suae impietatis radicibus stans ac virens frangitur, comminuitur, et veluti contunditur ac conteritur. Sic Luc. 10, in sacco et cinere poenientiam agere, potissimum illum dolorem videtur indicare. Sic Act. 8, Poeniteat te tuae malitiae. et secundae Corinthiorum duodecimo: Qui non poenituerunt de sua immundicie. Hebraeorum sexto , Non denuo fundamenta iacientes poenitentiae a mortuis operibus. Et mox, denuo renovare ad poenitentiam. Huc pertinent dicta, in quibus adiiciuntur voces, ut subiectum: ut Deuteronom. trigesimo, Ductus poenitudine cordis tui. aut obiectum, nimirum peccatum: ut Levit. 5, Agat poenitentiam de peccato suo. Ierem. 8, Nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens, Quid feci? Ezek. 18, Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis quae operatus est. Aut alteram partem, nimirum fidem notantes, ut Deuteronom. 30, Ductus poenitudine reversus fueris ad Deum. Syrach 20, Quam bonum est correptum manifestare poenitentiam. Aliquando significat non tantum contritionem, sed et fidem: ut cum dicitur Iohannes praedicasse baptismum poenitentiae. id est, totam conversionem a turpi ac scelerata vita ad Deum, quo modo conversos baptizabat, et docebat baptizandos. Matth. 3, Marc. 1. Lucae 3. Sic Christus inquit, Matth. 9. Veni vocare peccatores ad poenitentiam. id est, ut convertantur ad Deum. Et Baptista inquit Matth. 3, Facite fructus dignos poenitentia, quod et Act. 26. repetitur. Luc. 24, Praedicantes in nomine meo poenitentiam et remissionem peccatorum. Huc referantur sententiae, ubi vox Poenitentia absolute et sola ponitur. Ieremiae decimooctavo. Si poenitentiam egerit gens illa. et 31. Postquam convertisti me, egi poenitentiam. Iudith 5. Quotiescunque poenituerunt se recessisse a cultura Dei sui, dedit eis Deus virtutem resistendi. In hac significatione synonymon habet Conversionem et Converti. Ezek. decimo octavo, Convertimini ad me. Item, Quaerere Dominum ex toto corde, et tota tribulatione animae suae: reverti ad Dominum Deum suum, et audire eius vocem: Deuteronom. 4. Exquirere faciem Dei: 2. Paralip. 7. Converti et quaerere Dominum, Hoseae 3. Reverti de via sua pessima, 3. Reg. 13. Ierem. 18. Revertatur unusquisque a via sua mala. Ezek 18, Convertatur a viis suis. Item: Si avertit se impius ab impietate sua, quam operatus est. Poenitentiam agere a viis suis pessimis: secundo Paralipomenon septimo. Redire ad Deum, Hoseae undecimo. Reverti ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et universa virtute sua: quarto Regum vigesimotertio. Reverti ad Dominum Deum suum: Iud. quinto: Thren tertio, Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum. Humiliari. capitibus secundo Paralipomenon duodecimo et trigesimosecundo. Declinare a malo, Psalmo trigesimoseptimo. Nonnunquam etiam novam obedientiam complectitur: ut Actorum vigesimo, Testificans Iudaeis et Graecis eam quae est erga Deum poenitentiam. secundae Petr. 3, et Ezech trigesimotertio. Deus non vult ullum perire, sed omnes ad poenitentiam progredi. Apocalypsis secundo: Poenitentiam age, et priora opera facito. Interdum etiam magis beneficia aut effectus seu bona poenitentiam consequentia, quam ipsam poenitentiam notare videntur. Hebraeorum duodecimo: [?: Poenitenti- ] cum non invenit. id est, nihil ei profuit sera poenitentia, non consecutus est fructum poenitentiae, quem repetebat, ut videlicet ius primogeniturae reciperet. Actorum quinto: Ut daret poenitentiam Israeli. id est [?: ] na poenitentiam consequentia, nempe [?: reconciliati- ] cum Deo, et Spiritum sanctum. Actorum undecimo: Num igitur etiam Ethnicis Deus dedit poenitentiam ad salutem? id est, num eos Deus recipit in Ecclesiam et adoptat sibi in filios? secundae ad Timotheum secundo: Cum lenitate erudito adversarios, si forte eis Deus dederit poenitentiam ad cognitionem veritatis. Poenitentiam vocat hic Apostolus, illam Dei gratiam ac beneficium, quo nos trahit aut convertit ad veram religionem ac pietatem. ¶ Duplicem solent facere quidam poenitentiam: aliam Iudae aut Caini, quae est [?: ] contritio ex legis doctrina, seu desperatio, gustus ira Dei, ac descensus ad infernum. alteram salutarem, quae post contritionem habet ex Evangelio, fidem, aut [?: ] tarem cognitionem Christi: qualis fuit Petri, et omnium piorum est. Quidam male pervertunt locum Pauli secundae Corinthiorum septimo, ubi de duplici dolore agit, secundum mundum, et secundum Deum quasi ibi de duplici poenitentia agat. Verum Paulus non vocat illum carnalem dolorem hominum non renatorum, de acceptis damnis aut aliis molestiis, poenitentiam: sicut etiam non est, sed est aliquis dolor de suis damnis. Quidam hoc tempore partiuntur poenitentiam in contritionem, fidem, et novam obedientionem quae divisio tum per se falsa est (nam Scriptura novam obedientiam vocat fructus aut effectus poenitentiae, Matthaei tertio, Actorum vigesimosexto. non est igitur de eius essentia: tum etiam corrumpit articulum iustificationis. Cum enim poenitentia necessario iusti-ficationem praecedat, hac ratione bona opera aut nostra nova obedientia in articulum Iustificationis inferitur. Quidam etiam confundunt poenitentiam cum renovatione, seu cum mortificatione veteris Adami, et vivificatione, generatione aut conditione novi: quae confusio itidem non levia damna affert. Verum de Libello de Iustificatione, illarum duarum multum differentium rerum plura discrimina ostendi: quem audeat studiosus veritatis Lector, Propositione septigesimaseptima. ¶ Disputare solent Scriptores, quaenam modo accipiendum sit, quod dicatur Deum poenitere quod hominem fecerit, Genesis sexto: et quid Saulem regem fecerit. Nam poenitentia tum dolorem animi continet, quo Deus caret: tum peccati, [?: ] quoquo modo perperam facti comes esse solet: cuiusmodi Deo tribuere non licet, qui omnia ita sapienter perfecteque agit, ut sit impossibile eum ullius sui consilii, facti aut dicti poenitere. Quare etiam Samuel, primo Samuelis decimoquinto, negat Deum solere poenitere suorum factorum: id enim hominum proprius esse. Sane Deum non poenitet, ut hominem solet poenitere. omnia enim eius opera rectissima, iustissima et perfectissima sunt. Dicetur etiam in Regulis [?: ge- ] bus de omnibus istis formulis, quae ab hominibus sumptae, per anthropopathiam quandam Deo [?: tribu- ] .

¶ Hic illud observasse satis fuerit, poenitentiam istius ratione externi operis, non proprie interni affectus, Deo tribui. Nostrum sane non est considerare ac scrutari, quomodo animo Dei poenitentia conveniat: sed externi effectus illius poenitentiae formam, nempe severissimam poenam, qua hominem (non iam talem qualem Deus fecerat ad similitudinem et imaginem suam, sed qualem satan in suam imaginem depravaverat, aut deformaverat) perdere et abolere statuit. Sed adscribam etiam aliorum Annotationes super praedictum locum. Scriptura humano more nobiscum loquitur, ut Gen. sexto [p. 467] column 909/910 [?: quum ] Deo poenitentiam tribuit, et dolorem: quae proprie in Deum ipsum non competunt, sed ad sensum nosrumt referuntur. Quia enim Deum apprehendere non possumus qualis est, necesse est ut se quodammodo nostra causa transfiguret. Quod non cadat in Deum poenitentia, hoc uno facile constat, quod nihil ei in [?: opina- ] vel non praevisum accidit. Est etiam natura immutabilis, nihil nisi certo consilio agens. Eiusdem rationis ac notae est, quod Gen. 6. dicitur, ET DOLUIT IN CORDE SUO. Certe non moeret Deus, vel tristatur, qui in caelesti et beata sua quiete perpetuo sui similis manet: sed quia aliter percipi non potest quantum sit odium peccati in Deo, ideo se Spiritus ad captum nostrum format. Quemadmodum enim natura sic est comparatum, ut opus suum quisque artifex amet, et firmum esse cupiat: ita consequens est, ut nemo opifex suum ipsius opus, quod integrum durare cupiebat, citra doloris sensum poenitentia ductus, ipse destruat. Quoniam itaque opifex ille omnium, universum genus humanum, quod et condiderat et amaverat, incorrigibiliter corruptum de terra prorsus delevit: respectu facti huius, non respectu divinae naturae, tribuit hoc illi Moses, quod poenituerit eum quod hominem condidisset, et quod dolore cordis tactus consilium delendi illius caeperit. Quare nihil opus est spinosis et arduis quaestionibus nos involvere, quando perspicuum est, quorsum spectnt voces istae Poenitentiae et Doloris: nempe ut scimus, Deum, hominem, ex quo tantopere corruptus est, non censere inter creaturas suas. Ac si diceret: Non est hoc opus meum, non est homo ille qui ad imaginem meam formatus, et tam egregiis dotibus a me ornatus fuerat: hunc degenerem et adulterinum pro meo iam ignoscere dedignor. Huic affine est, quod de tristicia secundo loco ponitur: nempe atrocibus hominum peccatis non secus Deum offendi, quam si letali dolore cor eius vulnerarent. Subest igitur tacita antithesis inter naturam integram, qualis a Deo condita fuerat: et corruptionem, quae ex peccato orta est. Deus itaque ut effectus penetret in corda nostra, affectus nostros in [?: du- ] quodammodo. ¶ Dona Dei sunt sine poenitentia: [?: ] . Deum non poenitet, quod sua dona dederit, Rom. [?: ] . Verum sane, Deum per se non poenitet, quod dona Dominibus dederit: sed homines ea a se solent [?: repelle- ] , sequae illis indignos facere possunt et solent. Quare Paulus dicit, Quod si adhuc Iudaei ad Christum conversentur, promissiones Dei illis de Meschiae regno [?: fa- ] adhuc essent ratae. Ier. 18. aliquoties more humano scitur, quod Deum poenitebit suarum minarum aut promissionum, si homines coeperint esse boni aut mali: id est, non patietur eis evenire promissa bona, si defecerint: nee patietur accidere mala comminatione denunciata, si poenitentiam egerint. Iuravit Dominus, et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum: Psal. 110. id est, certo et irrevocabiliter decrevit, promisit ac iuravit, quod filius sit futurus aeternus sacerdos Ecclesiae [?: ] . ¶ Porro quia Scriptura poenitentiam variis synonymis circuloqui solet, utile est ea quoque in promptu habere, nam inde etiam res ipsa tanto plenius [?: cogno- ] potest. Aequipollentia igitur, sive synonyma vocis poenitentiae, et verbi Poenitere sunt. Humiliari: 2. Paral. [?: ] et 32. Declinare a malo. Psalm. 37. Avertere se ab [?: impie- ] Ezech. 18. Si avertit se impius ab impietate sua [?: ] operatus est. Converti a viis suis, et a malitia, sua: Ezech., 18. Convertatur a viis suis. Actor. 3, Convertat cuiusquisque a malitia sua. Reverti a via sua mala, et [?: ] possima: Hos. 3. et 3. Reg. 13. Ierem. 18. Revertatur ususquisque a via sua mala. Convertere et Converti ad Dominum Deum: Ezech. 18. Convertimini ad me. Actor. 14. Ut ab his vanis ad Deum convertamini. 2. Corinth. 3. Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. 1. Pet. 2, Conversi estis ad pastorem et curatorem animarum vestrarum. Quaerere Dominum ex toto corde, et tota tribulatione animae suae: Deuter. 4. Hos. 3. Reverti ad Dominum Deum suum, et audire vocem eius: Deuter. 4. 4. Reg. 23. Iudic. 5. Thren. 3. Redire ad Deum: Hos. 11. Exquirere factem Dei, 2. Par. 7. Paulus 2. Corinth. 2, et 7: λύπην κατὰ θεὸν , Dolorem seu tristiciam secundum Deum vocat, seu quam Deus operatur per concionem poenitentiae. 1. Pet. 5, humilitatem animi appellare videtur. 1. Ioan. 4. timorem appellat. Caeterum obscurus est locus 2. Corinth. 7. Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me poenitet, etiamsi poenituerit, etc. ubi mirum est illud quod addit, Etiamsi me poenituerit. Nam si fateamur Paulo displicuisse quod serius scripserat, sequitur non levis absurditas, inconsiderato magis impulsu scriptam fuisse superiorem epistolam, quam spiritus directione. At verbum Poenitendi improprie hic est positum, pro dolorem capere Paulus enim quum moerore afficeret Corinthios, doloris partem capiebat ipse quoque: ac saepe etiam postea, cogitans quod eos durius tractaverit doluit. Verum contra consolatus est se, bona spe fructus inde perventuri. Perinde ergo est ac si diceret: Tametsi invitus vos pupugi, ac mihi doluit quod vobis durus esse cogerer: nunc dolere ob hanc causam desino, dum video utile vobis fuisse. Doluit ergo de ipsorum dolore, sed gavisus est de spe fructus: praesertim autem nunc, postquam laetus exitus contigit.

POLLUTUS, immundus, impurus, prophanus, communis, et similia, supra in voce CONTAMINATUS exponuntur.

PONDUS, et Ponderare verbum, saepe per metaphoram ad spiritualem aut alio qui invisibilem ponderationem, sicut et apud Latinos, nonnunquam etiam ad Dei regimen gubernationemque transfertur. Prov. 4. Pondera semitam pedum tuorum, et omnes viae tuae dirigatur: non declines ad dexteram aut sinistram: remove pedem tuum a malo. ubi sequentia exponunt, quid sit praecedens Ponderare: nempe probare ac diiudicare, ut Paulus loquitur, et porro secundum rectum iudicium dirigere Prov. 5, Viam vitae non ponderabis: id est, non disces, nec ingredieris, scortum sequendo, in vitam ac felicitatem. Deus dicitur Ponderare Spiritus, Prov. 16. item [?: ] , Prov. 24. id est, cognoscere et diiudicare, aut examinare. Dicitur etiam Ponderare callem iusti, Prov. 26. pro, dirigere ac gubernare: quia in omni gubernatione, et omni actione, praecedit iudicium aut diiudicatio. Ponderare dicitur Deus semitam furori suo, Psalm. 48. pro munire, praeparare viam, ut expeditus celeriter progredi et sontes castigare possit. Est idem quod maturare poenas. Cape tibi stateram ponderis, Ezechiae quinto: pro, qua res ponderari solent. Pondus vel Onus potius, solet significare quasvis molestias nos prementes: sicut et apud Latinos. Eodem modo etiam Gravis et Gravare. Psalm. 55. Proiice super Dominum onus tuum, et ipse te sustentabit.

PONERE, varia significata in Sacris literis habet, ut ex sequentibus exemplis patebit. Multa tamen eorum ad nostrum verbum Facere reduci possent. Magna quoque ei verbo in Hebraeo sermone coniunctio cognatioque est cum verbo Dare, adeo ut saepe coniungantur, saepe etiam pro sese invicem ponantur: sicut in verbo Dare, et voce Mundus, supra dictum est. Aliquid ponere, aut in aliquid, idem est quod. Facere ut hoc sit illud, aut tale. Thren. 3. Abrasionem aut peripsema et reiectamentum posuisti nos in medio populorum. id est, fecisti ut essemus abrasio seu peripsema ac reiectamentum: seu ab omnib. haberemur pro tam vilibus fecibus, sordibus aut reiectamentis. Psalm. 89. Posuisti munitiones eius contritionem. id est, fecisti ut contererentur, aut destruerentur, seu etiam essent terrori inhabitantibus ipsis. Psalm. 52. Ecce vir, [p. 468] column 911/912 qui non posuit Deum fortitudinem suam. id est, non habuit eum pro sua fortitudine, aut pro suo opitulatore. Sicut mox sequitur, Confisus est in multitudine divitiarum suarum. Psalmo 80, Posuisti nos litem vicinis nostris. id est, fecisti ut perpetuo eis causa certaminum ac belli essemus. Psalm. 39, Opprobrium stulti ne ponas me. id est, ne facias ut stulti seu impii me ludibrio habeant, ne sim eorum ludibrium. Hab. 3, Ponet pedes meos tanquam cervorum. id est, efficiet ut habeam pedes cervinos, seu velocitatem cervinam. Gene. 17, Ponam te patrem multitudinis gentium. pro, efficiam ut sis pater amplissimarum gentium. Ponere aliquem familias, Psal. 107. Sublevat pauperes ab inopia, et ponit eos instar gregis familias, pro, facit ut numerosae familiae ex eis propagentur, quae gregatim incedant aut habitent. Ponam te montem combustionis, Ierem. 51. pro, faciam ut sis sicut exusta civitas, aut rudera civitatis exustae. Zach. 12 Ponam Ierusalem lapidem onerosum omnibus populis. Hebr. 1, Quem posuit haeredem omnium. id est, effecit ut sit haeres. Idem valet Aliquid ponere in aliquid: ut, Ponere in desolationem: Ioel. 1, Posuisti vitem meam in desolationem. id est, fecisti ut esset desolata, seu desolasti eam. Iob decimoseptimo, Diem ponere in noctem. id est, facere aut dicere diem esse noctem, seu (sicut inquit Isaias) Vae iis qui dicunt malum bonum, et bonum malum: et qui ponunt tenebras in lucem, et lucem in tenebras: quique ponunt dulce in amarum, et amarum in dulce. id est, sermone suo faciunt, iusta ac vera piaque esse iniusta, falsa ac impia. Ponere in gentem aut in multitudinem, Genesis 17, Ponam te in gentes, et reges ex te orientur. id est, efficiam ut ex te gentes propagentur. Deuteron. 10, Ponam te in multitudinem, sicut stellas caeli. Ezek. 36, Gentes quae posuerunt sibi terram meam in haereditatem cum laeticia totius cordis. id est quae fecerant sibi eam haereditariam. In laudem ponere. Et ponam illos in laudem et in nomen: Zoph. 3. id est, efficiam eos celebres et laudatos. Ponere in virum principem: Exod. 2, Quis posuit te in virum principem super nos? Ponere animam in vitam, Psalmo 86. pro, facere eam vitalem, aut vivere. Ponam Samariam in acervum campi, Mich. 1. Ponere super aliquem, aut in aliquo aliquid, est eo illum donare, ornare, deformare: ut cum Deus dicit, Posui adiutorium in potente, Psal. 89. id est, donavi Davidem victoria seu liberatione populi mei. Sic etiam benedictionem ponere super aliquem, dicitur Exod. 3. 2. Gloriam super aliquem ponere: Psalm. 21, Gloriam et decorem posuisti super eum. id est, donasti et ornasti eum gloria et decore. Ponere foeditatem super aliquem: Ezek. 23, Ponent foeditatem vestram super vos. id est, puniendo et perdendo vos, rependent vobis facinora vestra, perinde ac si vos praemiis nostrorum scelerum ornarent. Ponere peccatum super aliquem, est ei imputare, eiusque poenis eum castigare: Num. 12. Non posuit Deus super hominem quod futurum est: Iob 34. pro, non dotavit eum scientia futurarum rerum, multo minus in eius arbitrio aut potestate id collocavit. Ponere aliquid coramse, aut alio, est proponere. Exod. 20, Haec sunt iudicia quae pones coram eis. id est, propones eis discenda et servanda. Exod. 19, Posuit in eorum conspectu verba ista. Aliquando comparare significat. 1. Sam. 2. Ne ponas ancillam tuam coram filia Belial. id est, non conferas me cum tali, ne habeas me pro tali. Vicina huic significatio est, cum dicimur Deum ante nos ponere. id est, in eum semper respicere agendo et patiendo, in ipso fidendo, eumque invocando et timendo. Psalmo quinquagesimoquarto: Non posuerunt Deum coram se: pro, nullam Dei rationem habuerunt. Psalmo 86. Non posuerunt te coram se: id est, nullam tui rationem in sua vita habuerunt. Psalmo 16, Posui Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ideo non labar, id est, proposui. in eumque respexi, tan quam praesentissimis [?: ] adiutorem ac servatorem: Septuaginta et Vulgata [?: ] terunt, Prospiciebam. Vicinum huic est quod dicitur Iob 4. Ecce in servis suis non reperit veritatem, et in angelis suis posuit stulticiam: Vulgata habet Reperit, id est, ibi existentem conspexit, sicut homo Deum ante se existentem fide conspicit. Ponere in auribus, in ore, et in [?: ] alicuius aliquid, dicitur, pro exponere alicui aliquod negocium, eive demandare Exod. 17. Pone in auribus lehosuae, quod delendo delebo de sub caelo Amalec, pro, inculca ipsi, eiusque successoribus gubernatoribus, Luc.. 9. Ponite vos in auribus vestris. Sic Virgilius: ‘Sensibus haec imis, res est non parva, reponds. ’ Ponere in alicuius ore verbum, Num. 13. Esther 8. pro, instruere eum quid loqui debeat, ut supra in voce OS dixi. Sic ponens in nobis sermonem reconciliationis, 2. Cor. 5. pro, demandans nobis hanc functionem aut legationem reconciliationis praedicandae et offerendae. Ponere in ore canticum, Deuteronom. 31. id est, docere ut memoriter canant, ut supra in voce OS dictum est. Ponere in ore et sumere, Christus usurpat pro mori et resurgere. Sed Psalmo 131, Si non posui, et silere feci animam meam: pro, si non adaequavi eam ablactato. Aliud verbum Hebraeum in hoc dicto est. Ponere non raro idem valet quod, castra contra aliquem ponere, aut etiam aciem instruere. Psalmo 3. Non timebo a 10000 populorum, quii circum quaque posuerunt adversus me. subaudi, castra 1. Sam. 15, Recordor quid fecerit Amalec Israeli, quod posuerit illi, quando ascendebat de Aegypto. subaudi, insidias, vel exercitum. 1. Reg. 20. Ponite, et posuerunt contra civitatem. subintellige, aciem. Isa. 22, Ponendo ponent contra portam, id est, aciem suam dirigent, illic oppugnaturi civitatem. Eodem sensu, aut facta ad haec phrasim allusione, dicitur Proverb. 24, At in interioribus suis dolum ponent. id est, fraudem, ut instructam quandam aciem alieno exitio insidiantem, dirigent. Huc alludit etiam Psalm. 109, Posuerunt adversus [?: ] malum pro bono, et odium pro dilectione mea. Ponere aliquid alicui, est ei aliquid boni aut mali facere, struere aut parare. Exemplum prius proposui, quod Amales posuerit Israeli: 1. Samu. 15. Isaiae 42, Gloriam ponent Iehovae, et laudem eius annuncient in insulis. pro, promoveant. Isaiae 61, Ad ponendum lugentibus in [?: Z- ] , ut dem illis decorem. id est, faciendam aut parandi ibi eis felicitatem. 2. Samu. 14, Ut non ponant viro meo nomen. id est, faciant. Psalmo 9, Pone Domine timorem illis. pro, fac, aut incute. Ponere faciem suam: id est, dirigere suum corpus, aut etiam animum in aliquid propositum. Ieremiae 42. Si ponendo posueritis facies vestras, ut eatis in Aegyptum. Significat haec locutio firmum habere propositum aliquid agendi. Sic Christus dicitur obfirmasse faciem suam, ut iret Hierosolymam, Lucae nono: item Lucae vigesimo quarto. Videbatur praese ferre talem vultum ac gestum, tanquam longius [?: ] Sic 1. Regum secundo: Super me posuit totus Israel faciem, ut regnem. id est, omnium animi ac vota in me [?: ] versa erant, aut in me consenserant. Simili ratione dicitur Cor ponere, pro intendere in aliquid cogitandum ac expendendum: Isaiae 41, Priora quae fuerunt animiciate, et ponemus cor nostrum. Sic et Latini in verba Animadverto dicunt, vertere animum ad aliquid. Iob 1. Posuisti ne cor super servum meum Iob? id est, considerasti ne eum? Hag. 1, Ponere cor super viam, est aliquod opus alacriter aggredi et perficere. 1. Samuel. 4. Non respondit, nec apposuit cor. Si divitiae abundaverint, ne apposueris cor. id est, ne cures. Sic 2. Samuel 18, Si fugiendo fugerimus, non ponent super nos [?: ] pro, non magnifacient, non putabunt se vicisse, te [?: ] do salvo, nec reliqui tam facile deficient. Aliquando vero in talibus locutionibus subauditur cor. Isaiae 42 [p. 469] column 913/914 Ut videant et ponant, cognoscant ac intelligant. Sic Isaiae 44: Pone cor tuum, et vide. Sic Iud. 19, Ponite vos super eam. subintell. Cor. id est, diligentissime expendite istam violentiam mulieri Levitae illatam. Dicitur et contra, aliquid ponere super cor, aut in cor. Plurima omnino sunt exempla, ubi hoc verbum cum variis nominibus coniungitur, potestque commodissime per verbum [?: ] exponi. Exod. 10, Erant ex eis mulieres, et posuerent filios. id est, fecerant aut pepererant. Sic Latini dicunt gallinas ponere ova: pro, parere. et Homerus dicit, iram Achillis multa mala posuisse Achivis. Exod. 4. Quis posuit os homini, quis posuit surdum et mutum? id est, fecit. Sic praeceptum posuit, Esdr. 6 et 5. pro, fecit, aut praecepit. Posses igitur saepe tales locutiones per verbum ex adiuncto nomine formatum, aut unde nomen venit, exprimere: ut, ponere aedificium, pro aedificare: ponere lucem, pro illuminare: ponere praeceptum, pro praecipere: Ponerem sermonem ad Deum, Iob 5. pro sermocinari aut loqui: id est, orare. Exod. 15. Ibi posuit Israeli statutum et iudicium. id est, statuit, ordinavit. Psal. 9, Ponere [?: ] timorem, pro, facere, aut incuterc. Ponere signa et Portenta in Aegypto, Hier. 32. et Psal. 105. id est, facere miracula, seu (ut ita dicam) miraculare. Ponere viam, Psal. 33. id est, facere aut complanare, seu recte dirigere viam ac vitam suam. Quis vivet in ponendo istud? Num. 24. pro, cum haec fient, quae iam praedico? Ponam ex margaritis fenestras tuas, et ex carbunculis portas tuas: Isaiae 54 pro, faciam, construam. Ponere foedus, 2. Sam. 23. pro, facere. Ponere aliquem ut clibanum ignis in tempore irae suae, Psal. 21: id est, ut ligna in clibano exurenda perdes eos. Ponat te Deus ut Ephraim, Genesis 48. pro, sic te beet ac multiplicet, sic te faciat beatum et auctum. Genesis 6, Pones ostium in latera arcae: id est, facies. Sic poeta, Posuitque immania templa: pro fabricavit. Sanguinem ponere in domo, est onerare domum suam reatu caedis. Deuter. 22. Sensus est: Ne praebeas causam mortis alicui ruenti de tecto tuo, non circumposito septo aut cancellis. Tempus ponere, est constituere certum tempus. Exod. 9. Et posuit Iehova tempus. Isaiae 38: Posui usque mane, scilicet tempus aut terminum vitae meae. [?: ] cum aliquo ponere, est consilia, conatus et operas in aliqua re coniungere. Ne posueris manum tuam cum impio, Exod. 23. Aliquem cum aliquo ponere, est eum illi conferre, aequare, similiter tractare. Iob 30: Quorum sprevissem patres ponere cum canibus meis. pro, aequare eos illis noluissem. Partem eius cum hypocritis ponet, Matth. 24: pro aequabit eum illis, perinde tractabit eum. Sic ponere aliquem coram aliquo, est conferre eum cum illo: ut supra dixi de loco 1. Sam. 2. Ne ponas ancillam tuam coram filia Belial. Verbum Pono simplex, sicut et alia Hebraea, saepe in vetere ac novo Testamento pro composito usurpatur: quia illi carent compositis. ut Iohan. 2, Unusquisque primum bonum vinum ponit id est, apponit aut proponit. 2. Regum 6. Pone panem et aquam coram eis. id est, appone, aut propone. Sic Martial. ad Ligurinum lib. 5. Nolo mihi ponas [?: rhomb-- ] Iohan. 13. Surgit a mensa, et ponit vestes. pro, deponit, exuit. 1. Corinth. 16. Unusquisque vestrûm apud se ponat. pro, seponat. Matth. 24. Partem eius cum hypocritis ponet. pro, seponet. Posuit Paulus in Spiritu, Actor. 19. id est, proposuit, decrevit. Posuit Daniel in corde suo, ut se non pollueret in cibis regiis. id est proposuit, decrevit. Ponere, saepissime ordinare, constituereque denotat. Iohan. 15. Posui vos ut abeatis, et fructum feratis. id est, ordinavi, constitui. 1. Corinth. 12, Posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos. id est, proposuit, ordinavit, constituit. Sic ibidem: Ut Deus unumquodque membrum in corpore posuit. Non posuit nos Deus in iram: 1. Thessal. 5. Ponens me in ministerium: 1. Timoth 1. et mox 2. ac 2. Timoth. 1. In quo Evangelio ego positus sum praeco. Ponere iudicium ad funiculum, est recte severiterque iudicare, aut iudicium dirigere. Isaiae 28. Ponam iudicium ad funiculum, et iustitiam ad trutinam. Mendacium ponere spem suam. Isaiae 28. Posuimus mendacium spem nostram. id est, proposuimus nobis falsam religionem, et vanas hominum vires pro salutari opitulatore aut servatore colere ac magnifacere. Ponere os in terra, aut pulvere, est, humiliter et submisse loqui. Thren. 1. Sicut contra est Graecorum proverbium, De curru loqui. Ponere aut accipere animam in manibus, est, semet in discrimen coniicere. Iudic. 12. 1. Sam. 19. Ponere manus super aliquem, Num. 27, est testificari de aliquo: sive in malam partem, quod est damnare: sive in bonam partem, quod est promovere ac ordinare eum ad aliquam dignitatem. Quod Paulus crebro imponere manus alicui dicit. Causa huius locutionis est, quia testificantes sic solebant imponere manus ei; de quo testificabantur. Nomen suum alicubi ponere, est gloriosum ibi se efficere. Hoc de Deo dicitur Num. 6. Deuter. 12. Ibidem mox dicit, Ut habitet ibi nomen suum. Sic 1. Sam. 7, Ad ponendum ibi nomen sibi. Ponere locum populi, ibidem, est praeparare.

¶ Ponere populum seculi, Isaiae 44, est creari homines a Deo. Locus magni monenti venit hoc tempore in controversiam, 1. Petr. 2: Christus est petra offendiculi, et lapis scandali iis qui offendunt ad sermonem, inobedientes, in quod et positi sunt. Ubi quidam vertit, Ad quod etiam conditi sunt. Quae versio primum displicet mihi propter sensus impietatem. Deus enim neminem ad hunc ipsum finem condidit, ut Christo eiusque Evangelio repugnaret, sed omnes tales nunc naturâ nascimur; quia vitio Satanae et inobedientiae primi hominis, natura nostra prorsus corrupta et Deo adversa facta est. Deinde ipsis etiam verbis textus versio illa non respondet, nam Condi ad aliquid, significat ipsius Dei voluntate ac consilio, sine omni nostra culpa, ad hunc pessimum finem ordinari, quin et ab initio statim sic creari. At Poni, ut maxime intelligas a Deo poni, intelligi tamen potest de nostra culpa: ut cum Paulus Roman. 1 ostendit, ideo aliquos in reprobum sensum esse: datos (quod verbum diximus saepe eandem plane vim habere cum Poni) propterea quod agnitum Deum non recte coluerint: sicque fons tantae impietatis in hominis culpa, non in Deo, qui impietatem non vult, residet. Posset etiam de sola quadam permissione accipi: vel etiam, quod vel a scipsis, vel a diabolo, cuius sunt mancipia, in omne eius obsequium parata, ad tam nefarium opus aut conatum sint directi: quomodo exponit et Occumenius, quod sua voluntaria malitia in illud nefarium munus sint constituti. Denique non est necesse, semper verbis passivis mox autorem, a quo ea actio proficiscitur, dari: saepe enim tum activa, tum passiva Hebraeorum verba simpliciter tantum existentiam significant. praesertim si passivis ablativus personae agentis non additur: ut Rom. 7, Ego venditus sum sub peccatum. ubi non necesse est intelligere, me a Deo aut a quoquam alio venditum esse: sed simpliciter indicat Paulus, hominem esse mancipium Originalis peccati. Sic et Elias dicit, Achabum esse venditum ad hoc ut faceret malum: num quaeso necesse hic est intelligere, eum a Deo venditum esse? Sic Rom. 1. Vani facti sunt in ratiocinationibus eorum, et obtenebratum est non intelligens cor eorum. Et mox, Stulti facti sunt. ubi non est necesse dici, eos vel a Deo, vel ab alio quovis vanos et stultos factos, et cor eorum obtenebratum esse. Sic ibidem 3 cap. Inutiles facti sunt. Et, Non iustificabitur in conspectu Dei ulla caro. Vasa praeparata ad interitum Rom. 9. 22. Vasa praeparata ad bonum usum 2. Timoth. 21. Crediderunt, quotquot praeordinati erant aut parati Act. 13.48. Talia sunt innumera exempla passim [p. 470] column 915/916 in Sacris literis, ubi verba passiva neutralem quandam significationem habent, et simplicem tantum nudamque rei existentiam declarant. Sic itaque et hic dicuntur impii in hoc positi, aut tales esse, ut resistant, aut non obediant sermoni de Christo, Quod si vero illius versio locum habebit, necesse est intelligi, Deum impios ad hoc ipsum nefarium scelus creasse. Porro qui ita vertit, suum hunc sensum probate conatur ex Rom. 9. cap. ubi dicitur, vasa irae praeparata ad interitum. Verum ibi Paulus non dicit, Deum illa vasa ad interitum condidisse, sed tantum multa patientia pertulisse: quod ex diametro pugnat cum illius sententia. Ea enim demum dicimur multa patientia tolerare, quae ipsi non fecimus, quaeque nobis extreme displicent ac molesta sunt. Quod si Deus ipse autor esset et conditor talium vasorum, non posset certe dici ea magna patientia pertulisse. Conatur et confirmare dicto 1. Thess. 5: Non constituit nos Deus ad iram, sed ad salutem. unde infert, Deum constituisse quosdam ad interitum. Lenius autem vertit ibidem ἔθετο , per Constituit. Rectissime autem et hoc ei opponi potest quod diversarum specierum non plane in omnibus diversa est ratio, sed in aliquibus tantum: nec mox quod uni adimitur, alteri tribuitur, aut contra. Non igitur valet consequentia: Deus nos non constituit in iram: Igitur aliquos alios constituit, aut ad hoc mox initio finxit. Quin et 1. Thess. 4 inquit Apostolus: Non enim vocavit nos Deus ad impuritatem, sed ad sanctificationem. Unde tamen nequaquam colligere licet, Deum aliquos vocasse ad impuritatem. Ne autem diversa quis haec loca esse dicat, collocentur iuxta se invicem: unde apparebit ea et loquutionis forma, et rerum convenientia simillima esse. Non posuit nos Deus ad iram, sed ad salutem: Non vocavit nos Deus ad impuritatem, sed ad sanctificationem. Sed de hoc Hebraismo, etiam in Regulis Universalibus vide. Quod porro hoc verbum valde vicinum sit verbo Dare, supra in verbo Do, et Mundus, prolixius ostendi.

POPULUS Latinis significat proprie coetum unius civitatis, certo iure et communione officiorum, societatum, et ab uno magistratu, praesertim superiore, gubernatum. Sed Hebraeis, sicut et Germanis, alias paucos homines, alias etiam amplissimam multitudinem in una existentem, etiamsi ad breve tempus una sit, et nullis colligetur legibus, iuribus aut magistratibus. De parva multitudine, Gen. 33 Relinquam quaeso aliquos tecum de populo, qui est mecum. Gen. 35, Venit Iacob et omnis populus qui erat cum eo in Luzam. Saepe dicitur de coetu militari, ut Iud. 8, Date panem populo qui est in pedibus meis. Multus populus, pro multis hominibus: Num. 21, Mortuus est multus populus ex Israele: Germanice, viel volks ist gestorben auss der stadt. Esse in coetum populorum, Genes. 20. id est, gignere et propagare numerosissimam posteritatem, ut sit integra gens, aut etiam plures. Sic Gen. 48, Erit in populos, atque etiam ipse crescet. Secundum ingressum populi: id est, ut solet integra turba irrumpere nempe confertim, et cum quodam strepitu et impetu. Ezech. 33. Populus militiae: Num. 31, Residuum praedae quam praedati sunt populus militiae. pro, milites. Populus mundi. Isaiae 44. Ex quo posui mihi populum mundi, aut seculi. pro, homines creavi: aliqui vertunt, Populum sempiternum, et intelligunt de angelis et stellis. Populus est in malo, id est, malus, pravus ac perversus. Exod. 32, Ne irascatur Dominus meus, tu scis istum populum, quod sit in malo: id est, pravus. aut forte idem dicit quod Iohannes, Totus mundus in maligno positus: id est, quasi immersus in diabolum. Populus terrae, plerunque ignobile vulgus est, aut alioqui communes aliqui homines, qui non sunt in magistratu aut summa dignitate. 2. Reg. 25, Et septuaginta viros de populis terrae. Ezech. 22, Populus terrae opprimebantur oppressione. id est, vulgus. Dan. 9. Qui locuti sunt regibus, principibus et patribus nostris, et toti populi terrae. Populus Iehovae, aut Domini, est Ecclesia, in veteri Testamento. Sic primum sunt appellati omnes Israelitae, postea soli Iudaei potissimûm. 2. Sam. 1. Luxit David propter populum Dei. id est, ob caesos Israelitas cum Saule et Ionatha. Populus Israelis, idem quod Israel. Isa 2. Idem est populus Dei: Hebr. 4, Relinquitur Sabbatismus populo Dei. Filii populi tui loquuntur de te Ezech. [?: ] . ubi haec locutio saepius iteratur: pro, populares tui. Verum filia populi, Isa. 22, significat ipsam congregationem aut coetum populi Israelis: Ne consolemini me super populationem filii populi mei, id est, devastatione gentis Israeliticae. Populus Dei pauper: pro, pauperes de plebe aut vulgo. Exod. 22, Si pecuniam mutuo dederis populo meo pauperi, qui est tecum. id est, tenuissimae [?: ] tis Israelitis. Aggregari ad populos suos, est mori. Num. 27. Aggregaberis aut congregaberis ad populos tuos, sicut Aaron frater tuus Eadem locutio repetitur. Num. 31. Sic ibidem 20 legitur, Congregabitur Aaron ad populus suos: id est, morietur. Aliquando significat etiam sepeliri. Gen. 25 Et expirans mortuus est Abraham, et collectus est ad populos suos: pro, sepultus est. Sic Gen. 43. Obiit, appositusque est ad populos suos: pro, ad suos sicut iores sepultus est. Excindi ex populo suo, aut ex medio populi sui, Exod. 30, et Levit. 17, est, per mortem divinitus inflictam extirpari aut deleri ex populo Dei. Aliqui de huius excommunicatione exponunt, quem non opinor esse huius loci sensum. Populus Chamos, Num. 21, significat populi colentem Chamos idolum, nempe Moabitas. Populus tuus spontaneus in die victoriae suae: Psal. 110. i. cultores tui erunt alacres et prompti in celebrando te, postque eam [?: ] beraveris ex tyrannide peccati, mortis et satanae. Populus acquisitionis, habet Vulgata 1. Pet. 2, Graecus, In acquisitionem, subintell. salutis: aut, quem sibi Deus, tanque quendam preciosum thesaurum, in regno caelorum reponendum, acquirit. de quo in voce Peculii dictum est Populi qui ambulabant in tenebris, viderunt lucem magni: Isaiae 9. Matth. 4 id est, gentiles ignari Dei, quin et ipsimet Israelitae male seducti. Populus hic in malo est: pro, malus est, dicit Exod. 32. Aaron ad Moysen. Populus stultus et insipiens, vocatur a Moyse populus Israeliticus, Deuter. 32. ubi id de innata stulticia, seu de corruptione originali, intelligendum est. Sic et Oseae 4 nominatur. Vocabo non populum meum, populum meum et non dilectam meam dilectam meam. Et erit, in eo loco ubi dictum eis est, Non populus meus vos, ibi vocabuntur filii Dei viventis: Hoseae 1. 2. et Rom. 9. 1. Pet 2. id est, eos faciam meos cultores, qui antea me ignorarunt, colentes idola, Populus Dei igitur est corrolatius vox, sicut Servus. sic saepe dicitur, Eritis mihi in populum: 2. Corinth. 6. Hebr. 8. Ipse servabit populum suum a peccatis suis, Matth. 1. Populum humilem servabis, Psal. 18. id est, afflictos liberabis. Desiit Ephraim esse populus: Isa. 7. id est, prorsus periit, deletus est ex numero gentium. Populus interfectionis, Isaiae 34, est populus ad exitium destinatus. Dedi te in foedus populi, Isaiae 49. id est, ut populos mecum confoederares, aut reconciliares, ut te mediatore cum eis foedus ac coniunctime sanctam ac ipsis salutarem facerem. Non ire in [?: ] populi: Isa. 8, est eius mores ac vitam, praesertim in prava religione, non sequi. Saepe Populus idem est in Sacris, quod gens aut natio quaevis populi: in plurali numero, aliquando unam aliquam turbam significat. Act. 14. Cum populis volebat sacrificare: id est, cum turba illius civitatis. tametsi in Graeco sit, Cum turbis. Verum Act. 4. clare pluralis numerus pro singulari ponitur de Israelle. forte propter plures tribus cum gentibus et populis Israel.

PORCUS, animal immundum, non tantum corporeae, sed et religionis immundicie habitus est, non [p. 471] column 917/918 tantum Iudaeis, quibus ut immundum animal fuit interdictus: sed etiam Aegyptiis, qui (teste Herodoto) id adeo pro immundo habuerunt, ut si quis vel per transitum esset ab eo contactus, mox ad lotionem properanerit. Proverbialiter Iudaeis, porcus lotus rediens ad nolutabrum, significavit eum qui post poenitentiam ad priors scelera rediit. 2. Pet. 2. Porro cum Christus vetat margaritas porcis obiici, indicat per metaphoram Epicuraeos, et alios contemptores Dei ac eius verbi, qui conculcate superbe solent preciosissimas margaritas verbi Dei. quod fit etiam, cum securis ac incontritis Evangelium et remissio peccatorum annunciatur. Vide Adagia Eras. Chil. 3. cent. 5. adag. 15.

PORTA pluribus modis accipitur. Primum enim, quia olim Reges, Iudices, et optimates multum in portis civitatis versari solebant, sive custodiae causa, sive quia in illis fervidis regionibus in talibus locis refrigertionem aurae captarunt, quae in angustiis loci plerunque spirat vehementius (sicut etiamnum in Italia fieri in porticibus solet) sive alia aliqua causa, aut mera etiam consuetudine: ideo ponitur vox Portae per catachresin, pro loco nobilissimo, ubi optimates versantur, et pro loco iudicii, item pro regimine, magistratu, ac potentia alicuius urbis aut regni. Amos 5, Constituite in porta iudicium. Zach. 8, Veritatem et iudicium pacis iudicate in portis vestris. Hierem. 26, Principes Iuda sederunt in porta Domini nova. Sic et 36 capite legitur. Porro 38 eiusdem est, Rex sedebat in porta [?: Ben--in ] . Hodierna etiam die Turcae appellant palatium eorum tyranni, Portam. Notus in portis vir eius, cum sedet ipse cum senioribus terrae. Proverb 51 id est, ubicunque in loco celebriori, ubi optimates convenire solebant. Sic Ruth 4 est, Booz ascendens ad portam, consedit illic. id est, in foro iudiciali. Iob 5. Conterentur in porta, id est, in iudicio publico sistentur et condemnabuntur. Psal. 127. Non confundentur, cum loquentur cum inimicis suis in porta. id est, pater stipatus plurib. iam robustis ac maturis filiis, contendensque in iudicio aut senatu cum adversario, non facile opprimetur. Zach. 8, Iudicium pacis iudicate in portis vestris. Prover. 22, Neque conteras egenum in porta: id est, in iudicio aut foro iudiciali. Sic Deut. 21 iubetur filius inobediens adduci ad iudices, ad portam civitatis. Prov. 24, Stultus in porta non aperiet os suum. id est non audebit loqui ab imperitiam. Aliquando pro loco ministerii accipiuntur. Psal 9. Ut narrent omnes portae Zion laudes tuas in portis filiae Syon. id est, in loco ubi coetus congregari, et conciones fieri solent. Sic dicit Isai. 29. Arguentem in porta illaqueabant. id est, prophetas calumniabantur. Laudare aliquem in porta, Prov. 31. est, praedicare eum in loco publico et frequenti. Sic sapientia dicitur eloquia sua dicere in ostiis portarum: Prov. 1. pro, in locis frequentibus et celebribus civitatis. Porta aliquando significat iudices, senatum, aut etiam totum populum. Ruth 3, Scit universa porta populi mei. id est senatus et totus populus. Porta non raro ipsas civitates significat, posita parte pro toto. Gen. 22. 24, Semen tuum possidebit portam inimicorum tuorum. Deut. 16, Non poteris sacrificare Pesach in aliqua portarum tuarum. Ibidem: Iudices et praefectos constitues in omnibus pertis tuis, quas Deus dabit tibi secundum tribus tuas. Ibidem 23. Tecum habitet in medio tui in aliqua portarum tuarum, ubi ei placuerit. Esse aut habitare intra porta alicuius: Deuter. 12 et 24. Qui sunt in terra tua intra portas tuas. pro, qui habitant in tua patria, et in tua civitate. Sic utitur hac voce Psal. 87. Diligit Dominus portas Syon plus quam omnia tabernacula Iacob. Portae alicuius sunt extremitates, aut etiam ingressus aditusque terrarum. Ierem. 15. Ventilavi eos ventilabro in portis terrae, id est, dispersi eos sicut stramen minutum, aut glumae granorum late dissipantur a vento, dum ventilatur frumentum. Posses tamen hic etiam civitates per portas exponere, manente eodem sensu. Urbs portarum, et vectis, est ea quae claudi solet. 1. Sam. 23, Ingrediendo urbem portarum et vectis. Portae mortis sunt extrema pericula, quae praesentem mortem intentant. Psal 9. Qui exaltas me de portis mortis. id est, qui liberas me a maximis discriminibus. Idem valet aliquando Porta inferorum. Isaiae 38, Dixi in dimidio dierum meorum, Vadam ad portas inferi privatus reliquis annis meis. id est, statui mihi omnino moriendum esse. Ad quam locutionem Paulus alludere videtur, cum dicit: Responsum mortis in nobis accepimus. Psal. 107. Omnem escam fastidiebat anima eorum, pervenerunt ad portas mortis. id est, ad ipsam mortem, iamiam erant morituri. Sic Homerus quoque Iliados 9, portis inferorum utitur, cum dicit Achilles, sibi perinde exosum esse eum qui aliud simulat quam in corde habet, ac ipsas portas inferorum. Videntur enim ei mortem significare, sicut supra Ezechiae. Ut dicat Achilles, talem hominem sibi perinde exosum esse ac mortem ipsam. Portas mortis, Iob 38, puto accipi pro ipso inferno: quia mors omnes ad inferos deducere videtur, et communi gentium opinione ac sermone mortuorum et inferorum sedes sub terra collocatur. inquit autem textus ibi, Num revelatae sunt [?: ti-- ] portae mortis, et portas umbrae mortis vidisti? Portae inferorum significant ipsum regem ac principes inferorum, totamque eorum potentiam. Sub qua locutione etiam impius mundus, tyranni et seductores, qui sunt diabolorum organa, comprehenduntur. Matth. 16. Et portae inferorum non praevalebunt contra Ecclesiam meam. Portae iustitiae, et Porta Domini, Psal. 118, est ipsum tabernaculum aut templum, nempe ministerium verbi ac Sacramentorum, per quod intratur in templum Domini, ac in ipsam iustitiam et pietatem. Aliqui de Ecclesia exponunt, quod huic vicinum est. nam quamdiu extorris fuit, hae portae non patuerunt ei, fuitque veluti exclusus ex Ecclesia Dei. Aliqui volunt ideo dici portas iustitiae, quia tantum iusti intrent per eas, ut mox ibidem sequitur. Ego vero credo potius ideo portas iustitiae et Domini vocari, quia per eas, id est per veram doctrinam ac religionem intremus ad veram iustitiam, et ad Deum ipsum, qui nobis fit propitius. Verba vero Psalmi haec sunt: Aperite mihi portas iustitiae, ut ingrediar in illas, et confitear Domino. Haec est porta Domini, iusti intrabunt in eam. Eandem credo esse huius locutionis rationem, cum Iacob Gen. 28 conspecta nocturna visione, timens et tremens inquit: Quam terribilis est locus iste, utique est domus Dei, et porta caeli. Quare etiam locum eum vocavit Bethel. Credo autem ipsum per Domum dei et portam caeli velle significare, locum Deo sacratum, quem sibi Deus delegerit, ut ibi esset ministerium doctrinae et sacrificiorum. Ideo autem doctrinae et cultus tractatio dicitur porta caeli, quia nos ad cognitionem Dei ac filii eius perducit: et praesertim, quia nobis Meschiam proponit, qui est verum ostium ac via ad patrem. Sicut ibi tota pictura scalae a terris in caelum ad Deum porrectae, et mediatorem significantis proponitur. Levate portae capita vestra, et elevemini fores mundi: Psal. 24. ubi per portas videntur significari ipsi principes ac reges, quos iubet spiritus S. intromittere Meschiam Domini. Quod autem iubet levari capita, credo esse allusionem ad cataractas, quae propendent ex turribus supra portas, quae sublevari et demitti solent. Esse aut venire ad portam alterius, est eius opem implorare, ac veluti mendicare: sicut fieri solet, et olim clientes portas potentium Romae frequentabant. Prov. 14: Incuruantur mali ante bonos, et impii ante iustos. Lugere et aluare portas, Isaiae 3. 14. Ierem. 14. significat graviter affligi regionem, eoque magnates et gubernatores [p. 472] column 919/920 esse in luctu. Portas esse perpetuo apertas, Isa. 60, significat pacem profundam, et perpetuam frequentationem. Portas aereas confringere, Isaiae 45, est loca munita vastare. Portae fluminis apertae sunt, Nahum. 2. aliqui de ponte exponunt, sed rectius intelligetur de claustris aluei, et muro Ninives a flumine deiecto, de quo ita scribit Diodorus Siculus lib. 3. fabulosae historiae: Erat enim responsum progenitoribus datum, nunquam Ninam capi posse, nisi cum fluvius urbi hostis fieret. Quod rex nunquam futurum ratus, spem caeperat obsidionis traducendae, et simul futura auxilia expectabat. Hostes urbem, quam propter moenium altitudinem expugnare nequibant, obsedere. Nondum enim catapultae, neque vinearum, neque arietis quo muri urbium deiiciuntur, usus erat. Iis qui in civitate erant, omnes ad victum res, et obsidionem tolerandam necessariae, regis cura ad id antea impensae, supererant. Cum duobus annis obsidio perseverasset, per summum ocium obsessorum, tertio continuis imbribus excrescens supra modum fluvius, cum partem urbis inundasset, muros deiecit ad stadia viginti. Hic rex existimans tempus oraculi advenisse, desperata salute, ne in hostium potestatem perveniret, pyram in regia ingentem extruxit, superque eam auro argentoque omni, veste insuper regia, impositis uxoribus quoque ac eunuchis in medio pyrae inclusis, se cremandum una cum his in ignem iniecit. Hostes audita regis morte, urbem per eam quae ab oraculo praedicta erat muri partem ingressi, Arbacem regia stola indutum regem appellarunt, omnium sibi rerum potestate permissa. Haec Diodorus. Hinc liquet, portas fluminis esse dicta illa eius claustra et vicina moenia, quibus prohibebatur introitus hostibus per flumen. Lata et angusta porta a Christo Matt. 7. et Luc. 13 proponitur, quae pictura aut metaphora indicat facilem et late patentem aditum ad exitium: et contra difficilem, ad gloriam ac vitam aeternam. Iosuae 6, In novissimo constitue portas eius: ubi indicatur a Iehosua, adeo maledictum ac puniendum a Deo fore eum qui reaedificaverit anathematizatam Iericho, ut cum primûm incoepit eam extruere, sit ei primogenitus moriturus: dumque eam struit, omnes morituros esse, ita ut minimus natu pereat, cum iam omnibus absolutis portas eius fabricaverit. quod etiam accidisse, primus liber Regum cap. 16 testatur. Duae portae. David dicitur sedisse inter duas portas, operiens exitum praelii: 2. Sam. 18. Credo id ideo dici, quia munitiores civitates et oppida plerunque duas portas habere solent, interiorem et exteriorem: aliquae etiam tres. Ostium aliquando idem significat quod porta: de quo suo loco dictum est. Ostium portae, aut Portarum, saepe idem est quod porta.

PORTENTUM, vide infra in Prodigio.

PORTIO, supra in voce Pars exposita est.

PORTO, varia habet significata, tum ipsum verbum per se, tum ratione adiunctarum vocum. Portare scutum et hastam, Periphrasis est armati. 2. Par. 14, Exercitus portans scutum et hastam: id est, illis armis munitus. Portare onus, res laboriosa ac molesta est. inde fit, ut verbum Portare saepe usurpetur pro perpeti, tolerare, aut sentire aliquid molestum, quod nos perinde gravet et premat, vel in conscientia, vel in fama, vel in valetudine, vel in fortunis, vel in alia re, ut grave onus corpus gestantis premit, fatigat et molestat ut Matth. 20: Portavimus pondus et aestum diei. id est, omnes molestias operis totius diei. Hinc est illa valde crebra in Sacris phrasis, Portare onus. pro, quamcunque molestiam perpeti. Lucae 11. Oneratis homines oneribus difficilibus portatu, vos autem ea digito attingere non vultis. id est, multas difficilesque traditiones et praecepta eis imponitis. Paulus Gal. 6 inquit: Alii aliorum onera portate, et sic implebitis legem Christi. ubi iubet, ut nos invicem perinde iuvemus in suffurendis et avertendis molestiis, ac qui una iter faciunt, nonnunquam sese invicem sublevit in ferendis sarcinulis, ut cum alius est nimium defatigatus aut debilis, alius aliquandiu eius onus gestet, et vicissim ille hunc, re postulante, iuvet. Praeclara et elegans est sententia Pauli Gal. 6. Unusquisque portabit onus suum. ubi duplicata metaphora, tum onus quamvis [?: ] molestam, et praesertim poenas ob peccata, tum verbi Portare perpeti significat. Indicat enim Paulus veluti proverbio, aut etiam aenigmate, fore ut quisque suorum benefactorum praemia accipiat, et contra malefactores poenas luat, patiaturque. Vicina est huic locutioni valde in Sacris usitata, Portare iniquitatem, aut peccatum [?: ] quae et ipsa in diversa significata subdividitur, usitatisima tamen illa est, Luet poenas suis iniquitatibus pro meritas. Habet hanc phrasin illa celebris sententia: Filius non portabit iniquitatem patris, neque pater filii id est, neque filius punietur propter patris peccata, nec pater propter filii. Cui contrarium est illud proverbiale dictum: Patres comederunt nuam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. Levit. 24: Quicunque maledixerit Deo, portabit iniquitatem aut peccatum suum. id est, punietur. sicut mox sequitur, quod lapidari debent Num. 14: Portabitis iniquitates vestras 40 añis. id est, perpetuis mortibus aut funeribus puniemini tanto tempore, donec omnis virilis aetas aboleatur. Aliquando proprie significat aliquem onerari peccatis. Facere peccare aliquem iniquitatem delicti, est onerare aliquem peccatis aut reatu. Levit. 22. Neque facient portare iniquitatem delicti. Non propriissime hic de poenis agitur, licet illae ultro ex culpa sequantur. Num. 30. Si dissolvendo dissolverit votum, postquam audivit, portabit iniquitatem eius. pro, ipsi imputabitur id peccatum. Num [?: ] Non portent iniquitatem ad movendum. id est, ne peccent, seque culpa onerent, propter quam morte puniantur. Levit 22: Custodiant igitur observationem meum, ne propter hoc portent peccatum, et moriantur propter illud. id est, ne se onerent peccatis, ob quae punianter. Aliquando significat gravamen conscientiae de peccato, aut reatum in conscientia sentire. Levit. 5: Si anima peccaverit, et fecerit aliquod ex praeceptis Domini quae fieri non debent, et nesciverit, et deliquerit, et portaverit iniquitatem suam, adducet arietem immaculatum, etc. omnino videtur sensus esse, quod si tandem delictum resciverit, et conscientiae gravamen senserit, [?: ] demum ea ratione quae sequitur, peccatum suum [?: exp- ] Portare peccata populi dicuntur etiam sacerdotes, dum victimis eorum peccata expiant, easque comedunt Levit 10: Deus dedit vobis hostiam pro peccato ut eam comedatis, et portetis iniquitatem populi, ac expietis coram Domino. Sic Aaron dicitur portare peccata sanctificatorum quae sanctificant filii Israel: Exod. 28: Quod si populus sua peccata in sacrificia transferret, et inde porro in summum sacerdotem sacrificia comedentes transferrentur. Sic et Num. 18 inquit Moyses ad Aronem: Tu et filii tui, et domus patris tui portabitis iniquitatem sanctuarii: Tu quoque et filii tui portabitis iniquitatem sacerdotii vestri. Et mox ibidem etiam Levitae dicuntur portare iniquitatem suam, dum exequiatur ministeria tabernaculi. Credo autem hanc loctionem tribui sacerdoti typice, quatenus refert figuram illius unici ac summi pontificis, qui solus vere peccata mundi in corpore suo tulit, et ferendo expiavit. Sic et hircus in desertum ablegatus, dicitur portare peccata populi: Levit. 16. ubi singulari caeremonia omnia peccata populi nominando, ac numerando ea, in hircum congerebantur. Omnia autem illa significabant verum ac aeternum sacerdotem, seu agnum, peccata mundi [?: ] lentem. Portare etiam dicuntur homines [?: s-- ] [?: ] Ezech. 16: Scelus tuum et abominationes tuas [?: p- ] sti. pro, afflicta fuisti ratione scelerum tuorum, et peccatorum [p. 473] column 921/922 tuorum. Ezech. 13: Et etiam tu porta foeditatem tuam. pro, lues poenas foeditati tuae debitas. Portare indicium, pro poena: Gal. 5: Qui turbat vos, portabit indicium. id est, punietur. Portare ignominiam, aut confusionem, est perpeti ignominiam pravae vitae debitam. Ezech. 16: Ut portes ignominiam tuam, et erubescas de omnibus quae fecisti. Exponit semetipsum: pro, ut pudeat ac poeniteat te scelerum tuorum. Sic Ezech. 32: Et portaverunt ignominiam suam, cum descendentibus in sepulchrum. pro, qui mortui sunt ignominiose, id est, ut puniaris turpiter, sicut alii morte puniti. Saepissime haec locutio in Ezechiele et aliis Prophetis reperitur. Porro, quoniam et reus dicitur portare peccatum, et sacerdos aut victima expians, et denique etiam Deus ipse (nam crebro cum Deus dicitur condonare peccatum, in Hebraeo est illud idem verbum נשא Nassa porto, quod etiam peccato tribuitur, ut supra in verbo Levo docui) valde operaeprecium esset exponere, qua id ratione intelligatur, quod tam diversae personae peccata portare dicantur. Existimo igitur Deo portationem tribui primum ideo, quia praedictum verbum נשא Nasa porto, eandem pluralitatem significationum habet, quam et verbum Graecum αἴρω , et Latinum Tollo. Alias enim gestare aliquid, alias removere de medio, aut etiam perdere notat: quam ambiguitatem significationis Latini verbi, etiam illud Epigramma in Neronem exprimit.

Quis neget Aeneae magni de stirpe Neronem?
Sustulit hic matrem, sustulit ille patrem.

Quia Aeneas quidem gestavit patrem, sed Nero perdidit matrem. ut portare peccatum, cum Deo tribuitur, sit idem quod tollere, amovere de medio, aut removere. Sicut alioqui multis similibus verbis utitur Scriptura, ut sunt: Deum delere peccata, oblivisci peccatorum, proiicere ea post suum tergum, aut in profundum maris, aut ad extremum occidentem. Neque tamen hac tantum ratione dicitur Deus portare peccatorum nostra, sed et ea quam ipsemet describit Isaiae 43: Fecistime servire in peccatis tuis, fecisti me laborare in iniquitatibus tuis. Ego ego sum qui deleo scelera tua propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. Quare hic locum habet illa supra indicata metaphorica significatio, de molesta gestatione aut toleratione gravissimorum malorum: illa inquam portatio reatus, irae Dei et poenarum, de qua in quit Mich. Iram Domini portabo, quia peccavi ei. id est, cogor sustinere reatum, iram Dei, et poenas. Istam longe tristissimam gestationem peccatorum nostrorum a filio Dei praestitam, prolixe inculcat Isaias capite 53: ubi aliquoties repetitur, quod ipse peccata nostra portaverit, et infirmitates morbosque nostros tulerit, quodque Deus omnium nostrûm peccata in eum transtulerit: sicut et Paulus dicit, quodeum Deus fecerit peccatum. Duplici ergo ratione peccata nostra portat: primum, prorsus auferendo: deinde, quod filius Dei sua humiliatione pro [?: -is ] satisfecit ac persolvit: et tertio, si libet, adde, quod magna patientia nos tolerat, nostrique misertus, filium suum nobis largitus est. Vide infra vocem TOLLO. Portare aliquem, aliquando significat fovere, iuvare ac promovere facta allusione ad maternam liberorum generationem. Num. 11: Ut dicas mihi, Porta istum populum [?: ] [?: sin- ] tuo, sicut portat nutrix infantulum. Deut. 1: In deserto portavit te Deus, sicut portat homo filium suum. Sic Isaiae 46 inculcat Deus multum, se populum suum portasse in utero, et portaturum ac servaturum usque ad caniciem. Sic et Psal. 90: In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Exod. 10: Portavi vos super alas aquilarum. id est, perinde ut aquilae solent pullos suos inter volandum [?: sub-are ] . Non tu radicem portas, sed radix te. Rom. 11. id est, ex Iudaeis venit salus et veritas, inde habemus omne spirituale bonum, non illi a nobis gentilibus: nos in illam bonam oleam populi Dei ac Meschiae, veluti sylvestres quidam surculi inserti sumus. Portare iugum ab adolescentia, Thren. 3. id est, assuefieri ad piam institutionem, subiectionem, disciplinam et crucem, inde a pueritia. Portare semina, et Portare manipulos. Psalm. 126. Prius est, quasi serere, portando crucem propter Dominum: posterius est, inde uberes fructus percipere. Christus fert aut portat omnia verbo potentiae suae, Hebr. 1. pro, suo potenti nutu, voluntate, aut imperio omnia gerit et administrat: ut cum dicit mari et ventis, Obmutescite. Aliqui exponunt: Sustentat, servat ac fovet. Non potestis portare modo: Iohan. 16. pro, non potestis modo omnia quae dicenda sunt vobis, intelligere et meminisse. Hebr. 12: Non enim ferebant aut portabant quod imperabatur. id est, non poterant illam terribilem vocem et severa imperia sustinere, ac coram audire suis auribus. Sic et Latini loquuntur. Actorum 15 dicunt Apostoli, Neque se neque maiores suos legem portare potuisse: id est, praestare. Actor. 9 dicit Christus, se ad hoc vocasse Paulum, ut portet nomen suum coram gentibus, id est, veram doctrinam circumferat ac propaget. Utitur autem hoc verbo, ut ostendat quam grave onus sit ministerium Evangelii. Hebr. 13: Exeamus ad Christum extra castra, opprobrium eius portantes. id est, ignominiam et crucem, quae nobis propter Christum infligitur. Vide supra in voce LEVO, ubi non paucae huius verbi phrases expositae sunt. Portare alicui calceos est, infimum et maxime servile ministerium praebere. Matth. 3: Non sum dignus ut calceos Meschiae feram, inquit Baptista. id est, qui in re omnium minima ac sordidissima vilissimus eius servus sim. Sic Latini dicunt, aliquem non esse dignum qui alicui matulam porrigat. Eundem sensum Marcus paulo aliis verbis expressit, nempe non esse dignum qui corrigiam calceamenti eius de pede solvat. Vicinum quid habet, quod Christus Apostolorum pedes lavit: id est, ignobile et plane servile officium praestitit, sese extreme demittens. talia enim infimis servulis aut ancillis mandamus.

POSSIDERE alias significat primum acquirere rem aliquam, alias firmiter tenere ac frui ea. Ponitur autem haec Latina vox pro variis Hebraeis. Genes. 4: Possedi virum, ipsum Dominum. pro, nacta sum, acquisivi. Non raro sane ponitur pro acquisitione per generationem. Sic Deuter. 32 legitur. Ipse Deus est pater tuus, qui possedit te, fecit te, et paravit te. Aliqui pro possidere exponunt, Redemit te, quia servos possessuri emebant ex aliena servitute. Sic Deus suum populum acquisivit, redimendo eum ex servitute Aegyptia: et Christus, redimendo eum ex servitute diaboli ac peccati. Exod. 15 etiam clarius possidere ponitur, pro acquisitione per redemptionem. Quare et aliquoties in novo Testamento dicuntur Christiani populus acquisitionis, aut ad acquisitionem: id est, quasi emptionis, aut emptus. 1. Petr. 2. Ephes. 1. 1. Thessal. 5. et 2. Thessal. 2. Hebr. 10. Haec eadem acquisitio et redemptio populi etiam in Psal. 78 celebratur, hoc ipso verbo: Quem acquisivit dextera tua. licet enim loquatur de monte, tamen intelligit Ecclesiam ibi habitantem. Sic Actorum vigesimo, Ad pascendam Ecclesiam suam, quam acquisivit suo sanguine. Quadruplex igitur significatio est in verbo Possessionis, aut acquisitionis, cum piorum populus dicitur esse populus acquisitionis: nempe primum, quod sit redemptus a Christo ab hostibus et exitio. Secundo, quod cesserit in possessionem, seu sit acquisitus a filio Dei, quam ei pater offert ( Psalmo secundo ) usque ad fines terrae. Tertio, quod eundem populum etiam quiete et quasi perpetua [p. 474] column 923/924 haereditate possidebit. Quarto, quod ita possideatur, ut sit populus peculiaris, ac veluti specialis quidam thesaurus prae caeteris possessionibus aut rebus possessis acceptus. Verum de hac phrasi etiam in vocabulo Acquisitionis ac Peculii dictum est. Hasce quatuor proprietates huius verbi, Paulus Ephesios primo duobus verbis complectitur, inquiens: Spiritus sanctus est arrabo haereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis. Priori enim voce illam primam liberationem â Satana, peccato et morte significat: posteriore autem, plenam perfectamque salvationem in perpetuam possessionem aut sponsam Christo, etc. Dictum est de duabus significationibus huius verbi: id est, de redemptione et acquisitione. Ad id vero quod supra dixi, significare etiam acquisitionem per generationem, videtur commode referri posse illud Proverb. 8: Dominus possedit me iñitio viarum suarum. Et illud Psal. 139. Tu possedisti renes meos, et operuisti me in utero matris meae: id est, tu formasti eos. nisi malis per Cognoscere exponere, ut moxibidem sequitur. Alioqui pro simplici acquisitione valde usitatum est. Proverb. 4: Posside sapientiam, posside prudentiam. pro, acquire, compara tibi. Tertio, significat hoc verbum etiam stabilem possessionem, aut detentionem, et fruitionem acquisiti boni. Deut. 2: Ecce coepi dare hodie in tuam potestatem Sihon, et terram eius: incipe possidere ad possidendam terram eius. id est, incipe occupare, ut eam perpetuo possideas, eave fruaris. Levit. 25: Iure haereditario possidebitis eos, ad possidendum possessionem. id est, firmo ac stabili dominio. Gen. 22: Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum. Facere alium possidere, aut haereditare terram, est, tum obtinere aut consequi, tum et distribuere terram. Iosuae 6: Sis fortis et robustus, quoniam tu facies haereditare aut possidere populum terram hanc. Possessiones cordis: Iob 17, cogitationes denotant, quia cor eas possideat gignendo et retinendo.

¶ Aliquando in malam partem hoc verbum accipitur: Iob 13: Decernis contra me amaritudines, et facis me possidere iniquitates pueritiae meae. id est, imputas denuo, ac obiicis, aut facis ut male fruar eis, luendo poenas. Sicut enim solent possessores suis rebus frui: ita homines bonis suis malisve operibus fruuntur, recipiendo inde mercedem suam. Possidere, ut supra dixi, posset Psal. 139 de noticia exponi, ut ex sequentibus eius loci apparet. in quit enim: Tu possedisti renes meos, etc. Non est occultatum a te os meum. Informem massam meam viderunt oculi tui. Contra vero Psal. 50, videtur nosse pro possidere poni: Omnes ferae sylvae meae sunt, novi omnes aves montium. id est, omnia sunt mea, vel in mea potestate: facile eis, si modo libeat, uti possum. Possessor, aliquando vertunt vocem Hebraeam baal: quae alias maritum, alias dominum notat. Ioelis 1, Plange puella super possessore adolescentiae tuae. id est, sponso aut viro, immatura morte abrepto.

POSSUM יחל iachal ali quando valet idem quod volo, aut cupio: sicut Germanis verbum Moegen. Ich moechte essen, cupio comedere: Ehr hat mir nicht so viel moegen dienen, oder zugefallen sein, pro noluit. Sic dicit Deus Isaiae 1, Ut convocetis convocationem, non possum: subintell. ferre. id est, nolo. Gen. 43, Non possunt Aegyptii comedere cum Hebraeis. pro, non solent, non volunt. Sic aliqui exponunt illud Marc. 6. Non potuit ibi multa miracula facere. tametsi suam emphasin habeat acceptum proprie. Dei enim potentia se quasi alligat ad fidem nostram, suamque potentiam aut impotentiam in nos transfert. nobisque imputat. Quo pertinet et illud dictum, Omnia sunt possibilia credenti. Supra autem in voce Impossibilis et Necessarii dixi, quod Impossibile aliquando significet rem difficilem, molesti, valde noxiam, aut â qua alioqui valde abhorremus. primae Iohan. 3: Qui natus est ex Deo, non potest peccare. Oecumenius exponit per Non vult. sed et de hoc loco in voce Impossibilis dixi. Oseae octavo: Quousque non poterunt innocentiam. id est, non volent: subintelligitur, amplecti, sectari. 2. Sam. 17: Non enim potuerunt id est, noluerunt ire in civitatem, ne videantur. Aliqui exponunt, Non ausi sunt. Sed audere est etiam species volendi, nempe in re periculosa velle obfirmato animo. Iosuae 15 et 17, Non potuerunt Israelitae delere Ethnicos. id est, rem difficilem attentare prae [?: ig- ] noluerunt. Marc. 3, Quomodo potest satanas satanam eiicere? pro, nequaquam vult. Hoc contra eorum naturam ingeniumque est. Matth. 20: Potestis ne bibere calicem. 2. Timoth. 2, Deus seipsum negare non potest, id est, non vult. Apocal. 2. Non potes sustinere malos, id est, non vis, tibique id permolestum est. Sic Germani, Ich mag nicht essen, non libet comedere. Aliquis huic verbo necessario subintelligendus est aliquis infinitivus: ut in prius indicato exemplo, Isaiae primo: Ut convocetis convocationem, non possum: subintellige, ferre, tolerare, aut approbare. Psalm. 101, Sublimen oculis et corde turgentem non potero: subintell. ferre. Psalm. 139. Mirabilior est scientia me, aut meo ingenio, non potero ad eam: subintell. pertingere Verbum Posse Hebraeum cum dativo constructum, praevalere significat. Iudicum decimosexto: In quo poterimus [?: ] , ut vinciamus eum. id est, praevalebimus. Tale est etiam praecedens exemplum Psalmi 139, Non potero ei: scilicet praevalere, eam capere. Gen. 32: Et vidit quod non praevaleret ei. Aliquando etiam absolute positum hoc verbum praevalere significat. Genes. 30, Luctationibus divinis luctata sum cum sorore, et potui, pro, praevalui. Sic mox 32, Luctatus es cum Deo et hominibus, et potuisti. id est, praevaluisti, vicisti. Oseae 12, Luctatus est cum angelo, et potuit. Hierem. 20. Fortiter apprehendisti me, et potuisti Ibidem, Defatigatus sum ferenda, et non possum. id est, non praevaleo. Apoc. 12: Michael et angeli eius pugnabant cum dracone, et draco cum eis, et non potuit, nec inventus est locus eius. id est, non praevaluit, non vicit, sed expulsus est caelo, et sua desgnitate. Cum accusativo in Hebraeo idem aliquando valet. Psalmo decimotertio: Potui eum. id est, praevallui. Hieremiae trigesimo octavo: Non est rex qui potest vos quicquam. id est, qui vos cogat. Possendo posse et aliae verborum et nominum reduplicationes plenitudinem ac emphasin habent. Num. 22. Nunquid possendo potero loqui quicquam aliud? pro, impossibilem est me quicquam aliud loqui: vel, ut maxime totis viribus coner ac cupiam loqui aliquid aliud, quam id quod Deus praecipit, tamen nequeam. 1. Sam 26: Utique faciendo facies, et possendo poteris, praevalendo praevalebis, plane obtinebis victoriam ac regnum, [?: ] det tibi id quod cupis aut moliris. Esther 8, Quomodo potero et videbo? pro, quomodo potero vivere si videam? Potest referri hoc exemplum ad id quod [?: ] dixi, subintelligendum esse interdum infinitivum Voluntas aliquando hoc verbo Possum denotatur. Nam [?: ] legitur Matt. 26, Possum destruere templum hoc Dei, et de in triduo reaedificare illud: omnino ibi Possum pro [?: ] ponitur, sicut diserte Marcus hoc falsum testimonium per solum verbum Volo exprimere videtur, inquiens 14. Ego diruam templum, etc. Nam Christus Iohannis 2 haec dicens, non tam potentiam suam iactat, quam petentibus signum aut miraculum, praedicit futurum miraculum suae resurrectionis, ut mox ibidem sequitur. Sicut et alibi idem signum aliis verbis eis [?: pol- ] tur, quod nempe daturus sit illis signum Ionae. Sic intellectum testimonium Iudaeorum contineret acerbiorem [p. 475] column 925/926 accusationem, quod videlicet Christus non tam stulte inctaverit vires suas, quod non valde capitale esse posset: quam sacrilege minatus sit, se eversurum illud sacrosanctum templum Dei, ubi solum eius votum accogitatio pro grandi sacrilegio habita fuisset. Et hic etiam clarius apparet falsitas testimonii, quod non tantum vocem templi male intellexerunt, sed etiam calumniose dissolutionem templi Christo tribuerunt: cum ille id Iudaeis tribuerit, quod sint destructuri templum corporis eius, sibi vero tantum suscitationem adscripserit. Sensus vero dicti Christi fuit: Vos petitis signum a me, quo probem me recte ac divino iure et mandato repurgare templum Dei. Ecce dabo vobis suo tempore illustre signum, quod plane veram divinitatem in me asserat. Vos quidem me interficietis, sed ego mea divina potentis meipsum resuscitabo. Verbum ergo Possum in illo falso testimonio acceptum, multum lucis illi dicto et loco Iohannis ac prophetiae Christi affert. Impossibile, et locutionem Non potest hoc aut illud fieri, supra in vocabulo Impossibilis exposui: ubi monstravi, saepe etiam pro difficili, insolito, raro, inusitato, aut etiam non naturali poni. Monui igitur ibi varios esse gradus possibilitatis ac impossibilitatis, eoque etiam istas voces varie accipi. Paulus dicit 1 Cor. 3, Non potui vobis loqui ut spiritualibus. id est, non facile, nec commodum fuit. Galat. 4, Testimonium praebeo vobis, quod si possibile fuisset, oculos vestros erutos de dissetis mihi. id est, si citra exitium vestrum fieri quivisset. Sic vulgo aliquis negat se aliquid facere aut praestare posse, nempe quod citra valetudinis, famae aut conscientiae, aut fortunarum iacturam praestare non potest. Illud quoque diligenter in hoc verbo observandum est, quod verbum Posse aut non Posse aliquid, alias de viribus ac facto, alias de iure seu licito, seu de iuste ac salutariter facto accipiatur. ut cum dicit Paulus Actorum 25, Nemo potest me illis donare, scilicet iure ac iuste. 1 Cor. 10. Non potestis poculum Domini bibere, et poculum daemoniorum: non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum: scilicet iuste ac salutariter. Nam de facto poterant, et re ipsa nimium praestabant. Hinc inepti ratiocinatores volunt negare indignorsi manducationem corporis et sanguinis, quasi de impossibilitate facti, et non iuris, Apostolus ibi loquatur. Actor. 10. Num aquam quis prohibere potest eis? id est, non iuste ac licite potest, alio qui de facto potest. secundae Corinthiorum decimotertio: Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate: scilicet, iure ac iuste, Deoque probante. Porro de posse facti est illud Romanorum octavo: Sensus carnis non potest se subiicere legi Dei. De hoc discrimine significa tionis etiam supra in Impossibili et Regulis Universalib. dictum est. Quod porro saepe verba Hebraea, praesertim in futuro, complectantur in se vim verbi Possum, ut Proverb 20. Quis dicet, Mundus sum? id est, vere dicere poterit: in Regulis universalib. ostendi. tametsi haec locutionis vis etiam in aliis linguis reperiatur. Quo pertinet totus modus potentialis, de quo Grammatici disserunt. Dicere posse aliquid, alias idem est quod Ex animo dicere: alias idem, quod vere. 1 Cor. 12 Nemo potest dicere IESUM Dominum, nisi in Spiritu sancto. id est, ex animo aut toto pectore hoc nemo dixerit sine singulari motu ac impulsione Spiritus S. etiamsi lingua tales voces sonet. Porro de veritate dictionis exemplum est Proverb. 20: Quis potest dicere, [?: Mund--i ] cor meum. id est, quis hoc vere affirmare possit. Referri hoc queat ad posse iuris, quia quod vere affirmatur, iure affirmatur. Facere aliquid posse, aliquando idem est quod solere. Ioan. 5: Non potest filius facere a semetipso quicquam, nisi quod viderit patrem agentem. Quaecunque enim ille facit, haec et filius pariter facit. i. nihil solet filius solus facere, sed agit una cum patre. q. d. Nolite furere contra hoc miraculum sanationis, quia est in sabbato factum: hoc enim non meum solius opus est, sed etiam patris una operantis: videte igitur iterum atque iterum in quem impingatis, aut quem in hoc opere blasphemetis. Loquutio ergo, Non potest facere, ponitur hic pro non solet, non autem pro ipsa absoluta potentia. Sic prius dixi, Non posse, de re insolita dici. Ad hoc verbum pertinent et nomina Potens, Potentia, et Potestas. POTENS autem alias divitem, aut alia politica, sive omnino huius mundi potentia instructum significat. ut, Deposuit potentes de sede, Luc. 1 et 1 Corint. 1, Non multi potentes, non multi sapientes aut nobiles, etc. Talis significatio quasi habitualiter usurpatur, pro eo qui simpliciter ac in genere est potens. alias Potens dicitur, ad unum aliquod negocium aut factum idoneus et instructus, ut potens in malitia, Psalmo 52. Vae potentibus ad bibendum, Isaiae quinto. Sic Lucae tertio, Potens est Deus de lapidibus filios Abrahae facere. Luc. 24 Iesus Nazarenus potens fuit in sermone et opere coram Deo et hominibus: id est, fuit eloquens ac peritus theologiae, et potuit magna miracula facere, testantibus id Deo et hominibus. Idem et de Mose dicit Stephanus Actorum septimo. Apollo fuit potens in Scripturis, Act. decimo octavo. id est, exercitatus et peritus in Scripturis et tota Theologia. Tit. 1, Qui sit potens exhortari. Sic Paulus 2 Cor. 10 dicit arma sua non esse carnalia, sed potentia ad expugnationem et destructionem. Idem ibidem 12 inquit: Cum infirmor, tunc potens sum: id est, cum destitutus sum meis viribus, aut aliis externis vitae ac rerum agendarum praesidiis, tunc recurro ad Deum primam causam qui mihi potentissime succurrit, meque confirmat, ac praeclaris successibus ornat. 1 Tim. 6, Beatus et solus potens Rex regum. In Graeco est δυνάστα , quod idem ferme est ac princeps: nec tamen admodum differt a significatione vocis Petens, quam supra exposui, et generalem esse ad omnem potentiam ostendi. Solus enim Deus est ille omnium potentum potentissimus, sicut mox sequitur, Rexregum. Potentiae, aut fortitudines, Psal. 71 videtur significare fortia ac praeclara facta Dei, quae velit Psaltes celebrare. Alii exponunt de auxiliis, ac perpetuis confirmationibus Dei, quibus roboret Davidem. Sic Psal. 106. Potentiae Domini illustria eius facta significant: Quis effabitur potentias aut fortitudines Domini, audire faciet omnem laudem eius? Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui: Lucae primo. pro, grande opus, seu magnarum virium aut potentiae opus. Secundum potentiam gloriae ipsius, Coloss. 1. pro, gloriosum robur ipsius.

POTESTAS, alias ponitur a Versoribus pro Graeco δύναμις : alias pro ἐξουσία . Varie porro hae ipsae voces usurpantur. Dixi autem supra, verbum Possum alias de iure aut iustitia, alias tantum de vi aut efficacia usurpari. Quare et nomen Potestas alias ipsas vires aut potentiam, seu quasi robur aut virtutem significat, et in tali significatu magis proprie vox δύναμις sumitur. Matth. sexto . Quoniam tuum est regnum, robur aut potestas, aut etiam potentia. Id est, tu solus potes praestare haec quae petii, ideo merito a te solo postulantur. Matth. 10. Dedit eis potestatem contra spiritus immundos, ut eos eiicere et sanare omnem morbum ac languorem possent. ubi illam vim aut efficaciam ista grandia opera patrandi, vocat Evangelista ἐξουσίαν . Sic et Mar. 3 pro efficacia sanandi usurpatur, et mox 6, et Luc. 9 est: Dedit eis potestatem spirituum. id est, vires ac robur cogendi ac pellendi spiritus. dicitur igitur potestas supra spiritus, potestas contra spiritus, et potestas spirituum. Sic Mar. 1, Cum potestate daemonibus praecipit. pro, cum efficacia seu executione, ita ut cogantur facere id quod [p. 476] column 927/928 ipse vult. ubi tamen simul etiam ius includitur. Matth. 9. Cum vero turba vidisset illud miraculum, mirata est, et glorificavit Deum, qui dedisset talem potestatem hominibus. id est, vim tanta opera efficiendi. Luc. 10. Do vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem vim inimici, et nihil vos laedet. In praecedenti Capite, ubi agit de potestate Apostolis data super daemonia, coniungit ista duo, δύναμιν et ἐξουσίαν . Sic et Luc. 22 dicit Christus militibus, eos nunquam antea potuisse sibi iniicere manus, cum quidem quotidie propalam ac inter eos versaretur: nunc vero id facere, quia eorum hora et potestas tenebrarum venerit. Id est, cum Deus laxavit frena Satanae et impiis, ut possent in Christum grassari. Iohan. 10. Habeo potestatem animam ponendi et sumendi. id est, possum meipsum resuscitare. Act. 1, Tempora et momenta temporum pater reposuit in sua potestate. id est, in suis, non hominum viribus. scientiam et vires rerum futurarum servavit. Sic et Apoc. 9 dicuntur locustae habere potestatem cruciandi homines. et Apocal. 13, quod draco dederit magnam potestatem bestiae, quodque ea bestia faciat omnem potestatem prioris. id est, mirabilia opera ac magnae potentiae facta. Haec igitur significatio vocis Potestatis valde crebra est, ut ipsas propriae vires ac robur agendi, seu efficiendi aliquid denotet: cui significationi aut eius exemplis saepe etiam ius aliquod includitur, praesertim cum aliquid a Deo aut nomine Dei fit. Secunda significatio est, cum Potestas ius quoddam ac legitimam potentiam notat, ut supra de verbo Possum dixi. Quae in valde multas species subdividitur. Aliquod enim ius habent etiam privati in se, suos liberos, ac rem familiarem: in quo sensu dicitur Patria potestas. Romanorum nono: Figulus habet potestatem luti. 1 Corinthiorum 7, Sed potestatem habet suae voluntatis. id est, liberum ius eligendi, an velit coniugium, aut caelibatum. Act 5. Ager venditus in tua potestate erat. Sic et in spiritualibus dicitur potestas urendi libertate in cibis sumendis, et reliquo usu adiaphororum. 1 Cor. 8. Videte ne quo modo potestas ista vestra sit scandalo imbecillibus. Tertio, ab hac privata potestate oritur alia significatio huius vocis, ut ponatur pro indicio potestatis per metonymiam, posita resignata pro signo. Tiegumentum enim capitis indicium est mulierem esse sub potestate viri: unde et verbum Nubo de coniugio usurpatur, quod alioqui tegere aut velare significat. Sic etiam in Germania virgines plerunque detecto capite tanquam adhuc liberae: mulieres contra velato in publicum prodeunt. Contra Romanis tegumentum pilei, liberationem a servitute indicavit. Quarto, potestas significat aliquando quoddam publicum ius, aut legitimam potentiam, quod ferme proprium est publicarum personarum seu gubernatorum, sive politicorum, sive Eccles. Rom. 13: Omnis potestas a Deo est. Sic quaerunt Pharisaei a Christo, Matt 21. Mar. 11 et Luc. 20, quo iure vel authoritate eiiciat vendentes et ementes ex templo, dicentes: Qua potestate ista facis? et quis tibi dedit istam potestatem. id est, cum sis homo privatus, nec possis monstrare te vel a Deo vel ab ordinariis gubernatoribus ad hoc opus ablegatum, non habes profecto ius ita tumultuandi in templo, et omnino videris esse turbator ac seditiosus. Matthaei nono, Habet potestatem filius hominis remittendi peccata in terris. Sic saepe repetitur in Evangelistis, quod Christus docebat ut potestatem habens: in qua tamen locutione tum ius docendi, tum etiam singularis quaedam efficacia ac energia comprehenditur: nempe quod non timide locutus sit, sicut privati timide aliquid publice dicunt: non dubitanter, sicut qui sunt incerti aut parum periti: non frigide sicut parum curantes, ut Pharisaei: sed ardenter. non tenui quadam (ut ille inquit) vena, aut languide, sed amplissimis donis noticiae et eloquentiae instructus: non sine auditorum affectione, sed patenter eos permovens: non alios tantum citans, sed suam authoritatem proferens, et quasi pro suo iure arbitrioque omnia agens: ut cum toties inquit, Ego dico vobis. et miracula suo verbo ac mandato faciens: ut, Puella ego dico tibi, surge. Neminem denique in faciem respiciens, et timens: non etiam curans quid contra Pharisaei et pontifices garriant aut ganniant, prohibeant aut mandent: cuius actionis cum potestate coniunctae aliquam speciem aut umbram expressis Lutherus. Huc etiam pertinet, quod supra exposui, Potens erat in opere et verbo. Sic Matthaei octavo, et Lucae septimo dicit Centurio, se esse sub aliena potestate, scilicet superioris magistratus, ut tribuni: et habere vicissim alios sub sua potestate, nempe decuriones et milites. Isaiae vigesimosecundo: Potestatem tuam dabo in manum eius. id est, tuam dignitatem aut functione in eum transferam. Quinto, hinc crebro fit, ut Potestas ipsos etiam magistratus, gubernatores, ac quasvis personas potestate praeditas significet: idque non tantum in politicis, sed et spiritualibus imperiis: nec soli sacris, sed et prophanis authoribus. Suetonius: Claudius iurisdictionem quotannis magistratibus demandari solitam in perpetuum, atque etiam per provincias potestatibus demandavit. Sic et Plinius libro vigesimo nono, Capite quarto usurpat: et etiamnum in Italia in multis locis magistratus ac praetores vocantur Potestates, el signor podesta. Sed proferamus exempla Sacrarum literarum. Romanorum decimotertio: Omnia potestatibus supereminentibus sive subiecta. id est, hominibus potestate praeditis. Sic posses exponere illud Matthaei octavo. Sum homo sub potestate positus. id est, sub hominibus potestate praeditis. Tit. tertio: Mone eos, ut principatibus et potestatibus sint subiecti. id est, magistratibus seu hominibus magistratum gerentibus. Ephesiis tertio: Ut innotescat nunc principatibus et potestatibus caelestibus, etc. id est, ipsismet sum mis angelis, qui amplissimis functionibus in caelo funguntur. Sic mox sextae Lucta est nobis, non adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversus mundi dominos, et tenebrarum seculi huius, adversus spirituales nequitias in caelestibus. id est, contra summos et nequissimos diabolos, qui in regno tenebrarum maximis functionibus praesunt. Ephes. primo, Suscitavit et collocavit Christum ad dexteram longe supra omnem principatum, potestatem, potentiam et dominium. id est, super omnes potentes. Coloss secundo Spolians principatus et potestates ostentavit publice id est, principes et potentes. Sic 1 Pet. tertio, Subiectis ei angelis potestatibus et potentatibus. sexto, potestas aliquando ipsam dignitatem, aut quasi felicitate significat. Ioan. 1, Quot quot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. id est, dedit eis eam dignitatem, et illud summum decus aut gradum, ut essent filii Dei. Non significat hic Potestas [?: ad--- ] ad filiationem (ut ita loquar) aut ad filialitatem: sed illam ipsam dignitatem, aut plus quam regale decus, ut simus filii Dei. Impie ergo hoc alii ad liberum arbitrium, ac primum assensum, alii ad primam gratiam, qua de condigno regnum caelorum mereri possimus. trahunt, quasi potestas hic illas primas vires notet. Sic pro ipsa dignitate, felicitate, beato statu ac summo gradu ponitur haec vox crebro, ut 1 Corinth. 15: Cum tradiderit regnum patri, cumque aboleverit omnem principatum ac potestatem. id est, omnem adversariam potentiam ac dignitatem debellaverit, sibique subiecerit Col. 2 dicitur, Christum esse caput omnis principium et potestatis, id est, Dominum et authorem omnis [p. 477] column 929/930 dignitatis et potestatis: ideoque ait, et pios in ipso esse completos ac perfectos. quae significatio vel maxime convenit cum loco Ioannis, ubi nostra adoptio vocatur potestas seu dignitas. Sic et Luc. 21 dicitur Christus in extrema die venturus cum potestate et gloria multa. Et Matth. 28 affirmat, sibi traditam esse omnem potestatem: ubi omnia simul comprehenduntur, ius, potentia, et dignitas. Septimo, significat nonnunquam potestas ipsum locum dominii alicuius, sicut et vox Regnum ac principatus. Sic Ezechias dicitur monstrasse legatis omnem opulentiam totius suae potestatis: id est, fui dominii. Ephes. 2, Secundum principem potestatis aeris. id est, principem regni aerei. Col. 1, Qui nos liberavit ex potestate tenebrarum. id est, ex regno diaboli, et transtulit nos in regnum Christi. Lucae quarto: Dabo tibi omnem istam potestatem. id est, totum istud regnum totius mundi. Sic Lucae vigesimotertio: Resciscens quod sit ex potestate Herodis. id est, de regno aut dominio eius. Potestas alicuius non tantum dicitur active, qua ipse est potens in alios: sed etiam passive, qua alii sunt potentes in eum. Marci sexto: Dabat eis potestatem spirituum immundorum. 1 Corinthiorum nono: Si alii potestatis vestrae sunt participes, non multo magis nos? id est, potestatis in vos multo iustius nos participare deberemus. Iohannis decimonono gloriatur Pilatus, se habere potestatem crucifigendi et dimittendi Christum. contra Dominus negat eum habiturum fuisse, nisi ei concessa esset desuper. Videtur omnino uterque loqui non tam te iure, quam de vi exequutiva aut potentia. Nam Pilatus non habebat ius dimittendi eum, si fuit nocens: nec crucifigendi, si innoces. Christus quoque sic prius monuerat eius milites, eos non fuisse habituros in se potestatem, nisi venisset hora, qua Deus id Sathanae et ipsius satellitibus concessisset: sicut prius non habuerant, cum nondum eius hora nenerat. Dixerat enim: Quotidie eram docens in templo, et non apprehendistis me. Sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum.

POST, praepositio Graeca μετὰ , vel etiam διὰ , Hebraice אחרי Achere, aut מן Min, multas obscuras locutiones aut Hebraismos parit: quorum quosdam hic recensebo. Post aliquem essi, ire, aut sequi, significat ei obedire, servire, eumve sectari, ac etiam colere. 1 Samuelis duodecimo: Eritis vos et reges vestri post Dominom. id est, longo tempore bene beateque vivetis colendo Deum. 2 Sam. 2. et 1 Regum duodecimo: Tantum domus Iehuda fuerunt post David, aut post domum David id est, ei paruerunt. 1 Regum decimosexto: Dimidia para populi fuit post Thibin. Porro phrasi Ire post aliquem, aliquando additur verbum Implere: ut, Implere ira post Dominum, quod significat plene sequi, aut obedire Deo. Numeri decimo quarto: Caleb habuit alium spiritum, et implevit ire post me. id est, plene me Iehovam secutus est, obedivitque mihi in illa sua legatione. Num. 32, Non adimpleverunt ire post Iehovam. Etiam sine Ire ponitur interdum Implere: ut, Deuteronom. 1. Caleb implevit post Dominum. Ios. 1, Ego autem implevi post Iehovam. id est, plene obedivi ei. Psalmo nonagesimoquarto: Ad iustitiam redibit iudicium, et post illud omnes recti corde. id est, tandem iudicium aut causa iustitiam suam obtinebit, omnesque iustae causae assentientur. Ascendere post aliquem: id est, sequi eum. 1 Samuelis vigesimo quinto: Ascenderunt post Davidem. 1 Regum primo: Ascendetis post Salomonem. id est, comitabimini eum. Sic 2 Samuelis undecimo: Egressum est post Uriam donum regium: id est, ferculum regium mox sequutum est eum. Errare post [?: ] est, errando ea colere. Ezech. quadragesimoquarto: Qui erraverunt a me post idola. id est, errando a me descerunt, et secuti sunt idola. Declinare, aut esse post multos. Exodi vigesimotertio: Neque loqueris in causa, aut declines post multos ad pervertendum iudicium. id est, ne patiâre te multitudine errantium a vero iustoque abstrahi. Sic ibidem: Ne sis post multos ad mala. Adiuvare post aliquem, est eius partes aut sectatores iuvare. Primo Regum primo: Qui adiuverunt post Adoniam. Aspiciebant post Moysen. Exod. 33. id est, observabant eum abeuntem. Auferre, exterminare post aliquem. 1 Regum 1, Adduco. malum supra te, et auferam aut exterminabo post te. id est, non tantum te perdam, sed et posteros tuos prorsus delebo. Sic 1 Regum decimo quarto. Removebo post domum Ieroboam, sicut removet quis sterquilinium. Post interdum ponitur pro DE. Post matrem consolationem accipere. Genesis vigesimoquarto, Isaac post matrem suam consolationem accepit. id est, de morte matris. Nam sicut doluit de matre mortua: ita ducta Rebecca in uxorem, consolatione illum, maternum luctum lenivit. Aliquando videtur significare idem quod praeterea, vel insuper, aut ulterius. Actor. 5 dicitur, quod post Theudam seditiosum fuerit Iudas Galilaeus. Iosephus contraria serie eos ponit, ac primum dicit fuisse Iudam, libro 18. deinde Theudam, lib. 20. Quare aliqui illud Post, pro Praeterea, hoc in loco exponendum putant. Sed forte alius quispiam Theudas prius fuit. Illaqueare se post aliquem, Deuter. 12, Cave tibi ne illaquees te post eas. id est, ne imitando cultum Ethnicarum gentium, implices te in peccata ac poenas. Vasta et anathematiza, aut extermina post eos. Ieremiae 50. pro, persequendo eos omnia vasta ac dele: Lamentari post Dominum. 1 Samuelis septimo, Lamentata est universa domus Israel post Iehovam. id est, poenitentiam egerunt revertentes ad Dominum, et deplorantes peccata ac idololatrias suas. Praecipere post se, est quasi Testamento aliquid post mortem suam mandare ac ordinare. Genesis decimooctavo: Scio quod Abrahamus praecipiet post se, ut filii sui me timeant. id est, ut posteri ipsius mortuo ipso me verum Deum colant. Post se proiicere, est prorsus contemnere et deserere aliquid. Psal. 50. Proiecisti post te omnia verba mea. id est, abiecisti omnem curam ac motum verbi Dei. Sic Deus dicitur abiicere post tergum omnia peccata nostra. Pastorem esse post Iehova. Iere. 17, Non repudiavi, ne essem pastor post te. id est, ne fungerer officio docendi, te praelucente et praeeunte, qui es summus pastor et archipastor sicut a Petro vocatur. cum hoc dicto pulchre consonat illud Christi Ioan. 10. Omnes qui venerunt ANTE me, fures fuerunt, et latrones. de quo in praepositione ANTE. Aliquando huic praepositioni aliquid subintelligendum est. Os. 5. Post te, Beniamin, subintel. imminet hostis. Post viam occasus solis, Deuter. 11. pro, in latere viae regiae, tendentis ad occasum. Post dies hosce, aut aliquos. pro, post aliquod tempus. Fuit autem, post dies pugnaverunt: id est, accidit ut post aliquod tempus. Sic reversus Samson post dies: Iud. 14. pro, post aliquod tempus. Depost aliquem ascendere, est desinere eum persequi. 1 Samuelis 14, Ascendit depost Philistim. 2 Sam. 20, Ascendit omnis Israel depost Davidem. Ios. 22, Quae est ista praevaricatio, ut avertamini hodie depost Iehovam? Ezek. 4. Ne errent Israel ultra depost me. 1 Reg. 22. Videntes quod non esset rex Israelis, reversi sunt depost eum. id est, cernentes non esse regem Israelis, sed Iehuda, desierunt eum persequi. Expulit eos Ieroboam depost Iehovam: 2 Reg. 17. pro, quasi vi eos privavit cultu Dei. Fornicabitur terra depost Iehova, Os. 1. pro, amplexa idololatrias deseret verum Deum. 2 Paral. 25. Recessit Amasias depost Iehovam. Clamare post aliquem: Matth. 15, Dimitte illam, quia clamat post nos. id est, sequitur nos clamando. Porro, quod Post sit quidem plerunque praepositio, nonnunquam tamen etiam adverbium, notum est ex [p. 478] column 931/932 Grammaticis. Significat autem ordinem vel rerum vel temporum: ut, Post caput est cervix, post domum est ortus, post herum aut regem sunt famuli, Venit post nubila Phoebus. Verum in descriptione temporis aut alius spacii diligenter observandum est, non tantum hanc praepositionem, sed et alias quae metas rerum, locorum aut temporum indicant (ut sunt Ante, usque, post, ab, et similes) quinetiam omnes temporis aut aliorum spaciorum circumscriptiones, idque ferme in omnibus linguis, alias includere, aliâs excludere indicatas metas. ut praepositio Ante diem paschae, aliâs includit, alias excludit diem illam: cum tamen a multis ita accipiatur tanquam excludat. In usitatis numerationibus dierum et mensium, quinto, quarto aut tertio nonas, idus aut calendas, omnes subintelligunt Ante: quasi plene diceres, quarto aut tertio die ante nonas, idus vel calendas: ubi non excluditur dies nonarum, iduum, aut calendarum, sed simul numeratur. cum eo enim est quarta aut tertia dies ea, quae indicatur. Sic Priscianus putat subaudiri praepositionem Ante, in locutione, Natus est decem annos, aut XX: pro, ante 10 aut 20: cum quidem de eo intelligatur, qui agat annum 10, aut 20, ut talis loquutio simul includat decimum annum imperfectum: non autem sit sensus, quod sit natus ante hosce 10 plenos ac perfectos annos in extremitate undecimi. Sic etiam, dum vulgo dicimus, Ab ea die coepit me odisse aut amare: simul illam diem includat, non excludat. Sic praepositio Post, non semper excludit metam temporis quam notat, seu a qua incipit: ut cum dico. Post duos aut tres dies hoc aut illud fiet, non significat debere integre praeterire illas duas aut tres dies, et tertia aut quarta demum id fiet quod est indicatum. Quod autem haec sit vis praepositionis Latinae Post, ut aliquando includat diem indicatum, sicut etiam praepositio Ante: potest multis exemplis idoneorum authorum probari. Nos nunc tantum unum proponemus. Cato libro de Re rustica, cap. sexagesimo quinto inquit: Oleum viride sic facito. Oleam quamprimum ex terra tollito: a foliis et stercore purgato: postridie, aut post tertium diem quam lecta fuerit, facito. Ubi, sicut postridie de sequenti ipso die intelligi necesse est: ita post tertium diem, de ipso tertia die. Iubet enim fieri oleum secunda aut tertia die a collectione non peracta, aut exacta demum tertia die, nempe quarta die. Sic cum dicitur, cras aut postridie proficiscar: (quod adverbium quidam sic componi et esse volunt idem, quod post tertium diem) non indicat me elapsa demum tertia die, nempe quarta, sed ipsa tertia abiturum. Septuaginta, ubi ita legitur, Factumque est a fine trium dierum, postquam percusserant foedus cum eis, audierunt illos esse vicinos suos, quodque in medio ipsorum habitarent, et proficiscentes filii Israel pervenerunt die tertio ad civitates eorum. ubi auditionem vicinitatis illorum ponit post diem tertiam ab icto foedere, cum mox dicat eos ipsa die tertia ad illos pervenisse: ut necesse sit illud A fine trium dierum, seu (ut Graecus habet) μετὰ τρεῖς ἡμέρας μετὰ τὸ διαθέσθαι αὐτοὺς διαθήκην , non excludere, sed includere tertiam diem, qua mox dicuntur ad illos pervenisse, eisque pepercisse. Μετὰ τρεῖς ἡμέρας ergo, est illis versoribus idem quod τῇ ἡμερᾳ τῇ τρίτῃ , quod mox ibi sequitur: seu in Hebraeo est, die tertio. Sic Deuteronomii trigesimoprimo in Hebraeo est מקץ Mikez, a fine septem annorum. Graeca habet, μετὰ ἑπτὰ ἕτη , post septem annos: cum agatur de ipso septimo anno, seu remissionis, ut ex sequentibus apparet, tametsi quidam Rabini dissentiant. Sed observanda est cumprimis etiam Hebraea praepositio מקץ Mikez a fine: quae cum etiam magis videatur excludere praecedens tempus, quâm vel Graeca μετὰ , vel Latina Post, ut quae dicat post finem tot dierum, ipsumque etiam finem excludere videatur: nihilominus non non raro includit illud, multo ergo magis Latina et Graeca. Clarum ac perspicuum exemplum huius significati istarum particularum est, quod Evangelistae promisciutuntur, In tribus diebus, aut tertia die resurgam. Locus Matthaei vigesimoseptimo est inprimis notam dignus, ubi dicunt pharisaei Pilato: Domine, recordati sumus, quod ille seductor dixit, Post tres dies resurga iube ergo muniri sepulchrum usque ad diem tertiam, ἑως τῆς τρίτης ἡμέρας . ubi si non concedas, istus praepositiones Usque et Post includere metas temporum, aut dies in quos desinunt, et â quibus incipiunt, ineptissime et absurdissima erit illorum in suo pravo instituto vigilantissimorum hominum oratio: quod scilicet sepulchrum sit tantum illo primo biduo custodiendum, et porro negligendum: quandoquidem Iesus dixeris, se elapso triduo, quarta demum die resurrecturum. Sic enim non fuisset custoditum sepulchrum eo tempore, quo id maxime custodiri oportuisset. Contra vero Matthaei vigesimosexto videtur praepositio Post excludere metam aut diem, post quem aliquid fieri debet. Cum enim Christus dicit, Scitis quôd post bidui pascha fiet: videtur, quod tertiam, non secundam diem notet. Prima enim die coenavit in Bethania in domo Simonis leprosi, ubi offensus est Iudas profusione inguenti: secunda abiit Iudas ad sacerdotes, eisque promisit proditionem Domini, unde coepit quaerere acceptare occasionem prodendi eum, ut in textu est: tertia denique die vesperi fit pascha, et Iudas prodit Dominum. Nam illud, Ex eo tempore quaerebat opportunitatem ut eum proderet: omnino indicat, intercessisse aliquid morae inter conventionem aut contractum proditionis, et ipsam proditionem. Hanc vulgarem [?: -demque ] observationem si notassent doctissimi viri, tum recentiores Annotatores Testamenti novi, tum et veteres, non adeo sese torsissent in conciliandis istis dictis, Tertia, die, aut post tertiam diem resurgam. Sophistae aut Iuristae recentiores hanc ambiguitatem animad-vertentes, soliti sunt adiicere duas istas voculas Exclusive aut Inclusive, ante aut post tres dies inclusive: .i. includendo in hoc numero dierum, etiam illam diem quae pro meta ponitur: aut contrâ, excludendo eam. Verum ut praepositio Post et μετὰ tanto magis innooscat, adscribam locum ex Annotationibus cuiusdam recentioris supra Marci octavum: non quod putem ei commodissime illum locum exposuisse: sed quia multa exempla adducit ex scriptoribus, unde vis Graecae praepositionis perspici aliquanto clarius potest. Tribus post diebus, μετὰ τρεῖς ἡμέρας , Vulgata et Erasmus ad verbum, Post tres dies: quae interpretatio non modi est obscura hoc quidem loco, sed etiam (ut existimo) falsa. Itaque magnas peperit controversias inter doctissimos viros, qui hunc locum cum aliis multis conciliare student: in quibus diserte dicitur Christus non post tres dies, sed ipso die tertio resurrecturus. Diem igitur et ego quod sentio, ut eruditiores iudicent. Qui ad synecdochen confugiunt, non penitus expeditur nodum: quia nemo Latine dicet, post tres dies fieri, quod fit intra illud tempus. Quid ergo? Certe genus dicendi quo usus est Dominus in suo sermone, minime ambiguum fuisse declarat Pharisaeorum oratio Matthaei vigesimo septimo, petentium a Pilato ut iubeat muniri sepulchrum in tertium usque diem: Quia (inquiunt) meminimus impostorem illum dixisse, cum adhuc viveret, μετὰ τρεῖς ἡμέρας ἐγείρομαι . Hoc igitur digendi genus si ambiguum fuisset, trium dierum mentionem non fecissent pharisaei: quibus elapsis, se nihil [?: met- ] testantur, quum in id duntaxat spacium a Pilato perfidium petunt. Hoc igitur quum videret [?: Scapul- ] homo tam pius quam eruditus, alia via aggressus ad [p. 479] column 933/934 hunc nodum explicare. Ostendit enim ex Apollonio Grammatico praepositionem μετὰ interdum poni pro et apud Graecos: veluti quum dicunt, μετὰ χεῖρας ἐχεῖν , pro εὐχερσίν : id est, in manibus habere. Sed hoc fateor non satis convenire, quum in eiusmodi exemplis, qualia permulta reperiuntur, nullum temporis intervallum significetur. Erasmus igitur aliam excogitat rationem: nempe, ut triduum supputetur a captivitate Christi, non ab occisione. Sed hanc interpretationem satis refutat illud, quod ex Pharisaeorum oratione collegimus. Deinde, quum resurrectio morti opponatur, constat tempus futurae resurrectioni constitutum, potius ab ipsa morte quam a captivitate initium ducere. Quid igitur? Nempe hoc affirmare non dubito, fieri non posse ut in hoc dicendi genere et similibus, μετὰ respondeat Latinae praepositioni post. Nam primum omnium (ut in proposito nobis exemplo maneamus) qui post tres dies futurum aliquid pronunciat, nullum tertum diem constituit, non quartum, non quintum, non sextum, non septimum, non denique ullum alium. Itaque nemo sic loqui solet: neque (ut opinor) creditor ullas est, qui mutui solutionem velit hac formula stipulari. Deinde id ipsum liquet ex illa Pharisaeorum petitione. Nam si μετὰ τρεῖς ἡμέρας declarat, Post tres dies, quid tandem in eptius fingi potest hac oratione: Iube muniri sepulchrum in tertium usque diem, quia iste post tres dies sese dixit resurrecturum? Nam potius ante tertium diem exactum nihil illis metuendum fuisse, aut certe post tertium diem maxime fuisse custodiendum sepulchrum, ea loquutio declarat. Ex quo efficitur, interpretationem illam stare non posse. Tandem igitur, ut ad nostram accedamus, dico, ב Beth prae positum vocabulis apud Hebraeos, quum proprie respondeat Graecae praepositioni ἐν , et Latinae in, tamen interdum idem valere quod μετὰ , id est, post: idque interdum, ita ut res non post tempus exactum, sed intra ipsum geri dicatur, sicut accipitur Levitici duodecimo. Quinetiam interdum pro μετὰ accipitur, ita ut tempus praeteritum excludatur: ut Deuteronomii quarto, et eiusdem libri nono, et Esaiae vigesimo. Itaque tum in hoc dicendi genere, ἐν τρισὶν ἡμέραις , sit locus ב Beth Hebraeorum: nihil mirum est, Evangelistas ita Grace scribentes ut plerunque hebraizent, illud ב Beth modo per ἐν , modo per μετὰ expressisse: eodem tamen sensu. Denique, ut haec ratio Hebraici sermonis non satisfaciat, hoc etiam dico, apud ipsos disertiores Graecos praepositionem μετὰ saepe pro ἐν et εἰς usurpari: idque etiam cum certum aliquod tempus nondum praeteritum declaratur. ut in illo versiculo Homeri Odyss. χ. χέρσιν ἀπείμενος μετὰ δαῖτα : id est, ἐν δαιτὶ , seu potius ἐξὴν δαιτὸς , aut παρὰ δαῖτα . pro quo Latini dicerent, inter prandendum, aut in prandio: non autem, post prandiam. Sic Eurip. βάκχαις: τα δ' ἱερὰ νύκτων ἢ μεθ' ἡμέραν : id est, interdiu. quod et apud Aristophanem, et apud Plutarchum reperias in dialogo πότερα τῶν ζώων φρόνη ἄνδρα : ubi de ranis loquitur. Apparet igitur, μετὰ non semper declarare consequens tempus, sed etiam intersectum, et adhuc vigens. Quamobrem Deuter, trigesimoprimo, pro eo quod in Hebraeo legitur, A fine septem annorum, Graecus interpres vertit, μετὰ ἑπτὰ ἔτη : [?: ] tamen de anno remissionis, id est, de ipso anno septimo agatur, sicut declarant ea quae proxime consequuntur. quamvis nonnulli Hebraeorum interpretes [?: ] sentiant. Videtur enim etiam illud מקץ mikez respondere praepositioni μετὰ , pro ἐν usurpatae, in hoc quidem dicendi genere, quod Galli sic ad verbum exprimerent, au bout de sept ans: septimum ipsum annum intelligentes, eumque vel inchoatum, sicut accipitur manifeste Deuteronomii decimoquinto: vel [?: pe-- ] peractum, ut eo loco quem paulo ante citavi. Graeci vero nonnunquam per μετὰ , ut modd ostendimus: interdum per ἐν , ut infra decimo quinto capite, ἐν τρισίν ἡμέραις : vel per διὰ , ut Deuteronomii decimo quinto, et infra decimoquarto capite, et Matthaei vigesimosexto, διὰ τριῶν ἡμερῶν . vel per εἰς , praesertim cum de futuro agitur: ut Aeschines, εἰς ἔκτην ἡμέραν πιαχθήσεται . Itaque (ut ad rem redeam) μετὰ τρεῖς ἡμέρας idem omnino declarat, atque ἐν τρισὶν ἡμέραις , vel διὰ τριῶν ἡμερῶν , vel εἰς τρίτην ἡμέραν : id est, ut ipse Matthaeus explicat decimosexto capite. τῇ τρίτῃ ἡμέρᾳ : id est, ut loquuntur Latini, tertio post die, vel tribus post diebus. quam interpretationem germanam esse, vel illud declarat, quod si eam sequaris, optime cohaerebit illa Pharisaeorum petitio, nempe ut ad diem usque tertium muniatur sepulchrum, eo quod dixisset ille sese tribus post diebus resurrecturum. His enim loquendi formulis tertium ipsum diem a Latinis intelligi, satis constat ex oppositis dicendi generibus: in quibus scilicet usurpatur praepositio Ante. veluti quum dicimus praecise III, IIII, vel V Nonas, Idus, Calendas, et sic deinceps: quum sit plena loquutio III, vel IIII, vel V die ante Nonas, Idus, Calendas: sicut semel loquitur Cornelius Tacitus libro duodecimo. quum inquam id dicimus, praepositio Ante non excludit diem ipsum Nonarum, Iduum, Calendarum: sed significatur dies II, vel III, vel IIII, ante Nonas, Idus, Calendas. sic etiam Priscianus, quum ita loquimur, annos X natus, existimat subaudiri praepositionem Ante: quum tamen id de eo dicatur qui decimum ipsum annum agit. Utramvis igitur harum interpretationum sequaris, nempe intra tres dies: vel tribus post diebus, sive tertio post die, recte (ni fallor) expresseris illud, μετὰ τρεῖς ἡμέρας .

POSTREMUM, achierith אחרית , est expositum supra in voce Novissimum: hoc unum nunc tantum addam. Psalmo centesimo nono est, Sit postremum eius ad excindendum. pro posteri eius excindantur. id est, deleantur, extirpentur Fieri alicuius posteriora peiora prioribus, dicitur de recidivis morborum corporalium, ac spiritualium, cum multo maiora sunt mala, peiusve habet recidens in morbum post sanationem, quam ante sanationem habuerat. Quod Petrus secundae 2, et Christus Matthaei duodecimo usurpat de iis qui post poenitentiam, iustificationem, et renovationem denuo redeunt ad vomitum, aut recidunt in regnum peccati, et contra conscientiam amisso spiritu sancto peccant. Posteriora Dei videre, Exodi trigesimotertio, Deus Moysi petenti visionem sui pollicetur, se posteriora monstraturum: quod multi exponunt de exitu operum Deiunde cognosci potest, quod sint opera Dei, quodque (ut ita dicam) Deus ibi adfuerit, cum initium eius operum alias pertriste ac noxium, vel etiam imbecillum esse videatur, et minime prae se ferat divinam omnipotentiam aut bonitatem, ut in liberatione Aegyptiacae contra Satanae opera, ut haereses, monastica, seditiones et similia initio laetam speciem prae se ferant, et post se demum (ut vulgo dicitur) foetorem relinquant: sicut in lapsu primorum parentum cernere est. Aliqui exponunt etiam de incarnatione Christi postremis temporibus sequutura, ex qua, aut per quam Deus vere cognosci potuit. ille enim est via et aditus ad patrem, sicut ipse inquit: Qui videt me, videt et patrem.

PRAECEDO aliquem, nonnunquam significat ducem aut ductorem eius esse, eique prospicere. Deuteromii 1: In hoc verbo non credidistis Iehovae Deo vestro, qui praecessit nos, ut prospiceret vobis locum, etc. i. qui non tantum viam nobis monstravit, sed etiam de omnibus necessariis prospexit. Sic et Exod. 32 flagitant Israelitae ab Aarone ut sibi fabricet deos qui eos praecedant. i. praeeant ducendo, opitulando, alendo, defendedo et [p. 480] column 935/936 consulendo. Actorum septimo: Et mox facto aut fuso idolo clamant: Isti sunt dii tui, qui te eduxerunt ex Aegypto. Idem igitur est praecedere populum, quod educere. Praecedere Dei misericordiam aliquem. Psalmo 79, Ne recorderis nobis iniquitatum priorum: Festina, et praecedant nos misericordiae tuae, quoniam attenuati sumus nimis. id est, cito nobis contingat tua misericordia et beneficentia: alioqui nisi id cito fiat, actum erit de nobis. Sed de hoc significato in verbo. Praevenio. Ignis ipsum praecedet et inflammabit in circuitu adversarios eius: Psalmo 97. Descriptio est omnipotentiae et severitatis Dei contra impios, facta allusione ad illam terribilem speciem Dei, qua apparuit in monte Sinai. Proverbiorum decimoquinto et decimosexto dicitur, gloriam quidem praecedere humiliationem ruinam autem superbiam: id est, Deum solere primum humiliare eos quos velit exaltare, homines vero solere superbia sibimet accersere exitium. Meretrices et publicani praecedent vos Pharisaeos in regno caelorum, Matthaei 21. id est, antevertent vos, potius aut citius sal vabuntur quam vos: quia illi agnoscere coguntur sua peccata, eoque proclivius illis est ad misericordiam Dei confugere, quam vobis Pharisaeis, qui confidentes de vestra iustitia, misericordiam Dei, et meritum Christi contemnitis, propriamque iustitiam statuere conantes, iustitiae Dei subiecti non estis. Ob remissionem praecedentium peccatorum, Romanor, tertio. Hinc adversarii conantur illam suam blasphemam doctrinam extruere, quod Christus satisfaciat tantum pro peccatis ante baptismum aut primam iustificationem commissis: sed pro sequentibus, Missis aut bonis operibus nostris aut aliorum esse satisfaciendum. Verum ille est verus sensus, quod omnis remissio peccatorum fiat tantum de praeteritis, non autem de futuris, ut aliqui indulgentiarum praecones olim factitarunt, et multa privilegia papalia faciunt. Exempli gratia, ut alicui liceat carnes vetitis diebus comedere. Quid enim aliud est vetita in religione concedere, quam futura peccata condonare? Tale nihil docet vera Theologia. Quare recte ait Paulus, Ob remissionem praeteritorum peccatorum. Recte etiam dicitur. Paulum potissimum ad praeteriti temporis tenebras et regnum peccati inter et super gentiles respicere: et veluti de illa tota expurgatione stabuli Augiae aut cloacae diaboli, nempe totius gentilismi: quod saepe facit, respiciens non tam ad singulorum hominum iustificationem, quam ad omnium redemptionem. Ideo mox addit, In praesenti tempore, ut praeteritum tempus ac statum gentilium, â Satana in omni impietate ac iniustitia detentorum, cum praesenti redemptione ac liberatione eorundem per Christum conferat. Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Erasmus putat legendum esse, Processit. Verisimile sane est, sic olim versum fuisse. nam id magis Graeco respondet. Sensus autem est, iam auroram esse, cum nox propemodum praetergressa sit, et dies immineat. Respicit vero in hisce metaphoris etiam perspicuitatem doctrinae, eiusve revelationem: verum ad propagationem Evangelii, quae nondum erat plene peracta, sed radios tantum instar aurorae per orbem terrarum sparserat. De peccatis praecedentibus ad iudicium, dictum est supra in voce Peccati. 1 Tim. 5. Quo rundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium: quorundam autem sequuntur. loquitur de iudicio Ecclesiae, quae multos mature agnoscit ex eorum manifestis sceleribus aut erroribus: ut Simonem Magum, cui ideo noluit imponere manus. Sed hypocritarum fraudes saepe tardius resciscuntur ut Saulis et Iudae, et illorum qui in extrema die dicent. Domine Domine non ne in nomine tuo prophetavimus? Luc. 22, Qui maior est inter vos, fiat sicut minor: et qui est praecessor, fiat sicut minister. In Graeco est, Dux, qui caeteris doctrina et exemplo praeit.

PRAECELLERE, est idem quod antecellere, aut excellere. Romanorum 3, Quid ergo praecellimus [?: n- ] Iudaei gentiles? id est, in quo tandem sumus potior [?: ] aut in qua tandem re est melior nostra conditio? [?: Si- ] regi, ut praecellenti: sive ducibus, ut ab eo missis. 1 [?: P- ] 2. id est, summum gradum dignitatis et authoritatis in hoc mundo divina ordinatione tenenti, a quo omni alii inferiores magistratus suam dignitatem ac potentiam accipiant, et unde toti dependeant.

PRAECEPS: vide supra in verbo FESTINO.

PRAECEPTOR, est doctor, docens aliquem Hebraice Rabi, Graece κατηχήτης . Christus Mattaei 21, notans sibi dicere aut habere praeceptorem in terris, [?: ] dit esse duplicem ordinem doctorum. Alterum superiorem, qui auditur citra exceptionem, ac sine omni probatione: sicut olim Pythagoram sui audiebant, dicentes, Ipse dixit. Talis in religione nemo a nobis haberi agnoscique debet, praeter unum Christum. Alterum ordinem inferiorum doctorum, qui vocem Christi sonant, et eatenus audiendi sunt, quatenus solius Christi vocem ac doctrinam afferunt. Eadem ratione Augustinus exponit hunc locum de prohibitione ambitionis, in Sermone super verba Domini ex 11 Matth.

PRAECIDO verbum nihil obscuritatis aut Hebraismi habet: tantum igitur duo loca attingam. Isaiae 38. Praecidi veluti textor vitam meam. id est, veluti textor in medio opere, et cum summo ardore pergit laborare, subito rupto filo in suo curriculo aut opere impeditur: sic meam vitam in medio curriculo mors abripit, Atroposque filum meae vitae praescindit. Isaiae 52 Respicite ad petram unde excisi estis, et ad locum [?: ] de praecisi estis. Sunt metaphorae, sumptae a [?: lac- ] et fodinis, unde lapides, arena, aut argilla in aliquos usus effoditur, ad generationem liberorum translate.

PRAECIPIO verbum, צוה ziffa, est superius a verbo Mando, et Praeceptum in Mandato expositum: ist enim hae duae voces iu Sacris literis valent.

PRAEDA suas quasdam phrases habet: de paucis dicam. Num. 23. Non accubabit, donec comederit praedam, et sanguinem occisorum biberit. id est, donec perfecta victoria et praeda plene potiatur. Verum ista locutio, sanguinem bibat, magis respicit ad adiunctis similitudinem leonis, quam ad ipsum Israelem. Ita ennim habet integer locus: Ecce populus quasi leo grandis consurget, et quasi leo elevabitur. Non accubetis, donec comedat praedam, et sanguinem occisorum liberit. Exterminabo de terra praedam tuam: Nahum 2 id est Efficiam ut porro non diripias in terra alias gentes. Praeda igitur, pro praedatione accipitur. Esse alicui suam animam in praedam, est incolumem ex bello aut periculo evadere, sine ullo alio lucro. Ieremiae 39, Quoniam liberando liberabo te, ut in gladio non cadat erit tibi anima tua in praedam, quoniam in me [?: ] es. Id est, tu ex tanto periculo incolumis evades, et [?: ] tabere, perinde ac si magnam praedam tecum asperasses. Ieremiae 45. Dabo tibi animam tuam in praedam in omnibus locis ad quae tu perrexeris. id est, ex omnibus locis ac periculis incolumis evades. [?: ] Psal. 76. pro regnis tyrannicis ponitur, quia plerunque potentes grassantur praedando in alios imbecilliores. Dicit igitur Psaltes de regno Iuda, id est, de Ecclesia. Fortis es tu, et magnificus prae montibus praeae id est Ecclesia est gloriosior et stabilior quam tyrannica [?: ] di regna, quae sicut aliquandiu omnib. terribilia et molesta sunt, ita tandem ab omnibus spoliantur. [?: ] Num rugiet leo, si non caepit praedam? Nam haec tribuitur et militibus, et rapacibus animalibus. Nonquid auferetur praeda forti, aut quod captum [?: ] [p. 481] column 937/938 robusto, salvum esse poterit? Isaiae 49. In Hebraeo est, quod captum fuerit a iusto, צדק zaddik. Credo sane melius habere hic Vulgatam, et in Hebraeo pro zaddik legendum esse ariz, ut mox ex sequenti inversione aut antithesi apparet, ubi est ariz, quod tyrannum et potentem ac robustum notat. Sensus quoque id flagitat. nam tali haud facile aufertur quod semel rapuit.

PRAEDESTINO, et PRAEDESTINATIO: Sunt aliquot cognatae voces, aut etiam res in Sacris literis, per difficiles, et quasi adhuc in reconditis mysteriis seclusae, aut certe non prorsus plene patefactae: ut sunt, Propositum, praescientia, electio et praedestinatio, aut praeordinatio Dei. Sophistis Praescientia est, quaedam Dei praecognitio futurae bonitatis, aut meritorum piorum hominum, et pravitatis ac pec catorum impiorum: ob quam praevisam bonitatem aut improbitatem, Deus porro praedestinaverit aut praeordinaverit, hos quidem ad exitium, illos vero ad salutem. Sed impiam esse hanc sententiam, vel inde apparet, quod et praedestinationem in fun damento nostrae probitatis, non Christi meriti collocat: et quod tum Originale peccatum, corruptionem aut malitiam, qua omnes homines ex aequo infectos esse constat: tum et Christi ac Spiritus sancti efficaciam, ex qua sola omnis nostra pietas et probitas dependet, in universum abolet et tollit. Verum de Sophistarum sententia postea aliquid adiiciam: nunc eruditiorum quorundam descriptiones harum vocum ad scribam. Hieronymus igitur indicat eam differentiam esse inter προορισμὸν et πρόθεσιν , hoc est, inter praedestinationem et propositionem sive propositum: quod illud pertineat ad ea quae multo ante definivimns in animo, antequam fiant: hoc, cum iam vioina est machinatio, ut pene cogitationem sequatur effectus. Erasmus porro super Romanis 8. de hisce vocibus aut rebus ita scribit: Secundum propositum κατὰ πρόσθεσιν , id est, iuxta animi destinationem: ut Propositum, referatur non ad sancti, aut ad hominem recti propositi, sed ad praedestinationem Dei. Ita Origenes ac Thomas: etiamsi Ambrosius utrunque videtur attingere. quanquam et Origenes aliquanto inferius explicans qui dicantur vocati, et non electi, qui vocati et electi, nonnihil a seipso dissidet, interpretans Secundum propositum vocatos dici, qui priusquam vocarentur, propenso iam tum erant animo ad cultum divinum, quorumque promptae iam voluntati tantum deerat vocatio: videlicet ut propositum non ad Deum destinantem, sed ad hominem in animo statuentem pertineat. Nisi forte interpres haec adiecit de suo. Ambrosium sequitur Augustinus in Libello de correptione et gratia, cap. 7. Electi, in quit, sunt, qui secundum propositum vocati sunt: propositum autem non suum, sed Dei. nam Paulus proximo huius Epistolae cap. simili sensu dixit propositum Dei, etc. Rursus ad Ephes. cap. 1. etc. Et paulo post: Iam superius admonuimus, apud Graecos hoc verbum πρόεγνω aliquoties accipi pro statuit, sive decrevit, quod cognitio coniuncta sit deliberationi: et videntur haec non tam genere aut ratione inter se dissidere, quam gradibus quibusdam et intervallis inter se distincta connecti: quo magis tem Paulus exponat oculis, ut προγνῶναι sit deliberantis ac statuentis, quod tamen aliquo modo possit immutari, ut hominum more loquamur: deinde προορίζειν sive ὀρίζην , quod decretum fuerit iam palam pronunciantis: quod fieri non solet, nisi quum ita decretum est aliquid, ut mutari non possit. Porro ubi pronunciaris quod decrevisti, superest ut exhibeas ac praestes quod es pollicitus. Incipit autem exhibere, qui vocat et invitat. Deinde ne videatur frustra vocasse, vocatos iustificat etiam, sine quo non sumus capaces promissi. Denique iustificatis datur praemium. Igitur προέγνωκεν Deus ab aeterno, quos decrevit ac statuit ad immortalitatem vocandos esse: προώρισεν , de quibus iam per prophetas suos, ac multo magis per filium pronunciavit, promulgato decreto suo. Vocavit autem per praedicationem IESU, iustificavit per mortem illius, glorificavit per resurrectionem ac praemium immortalitatis. Sive, vocavit per doctrinam Evangelicam, iustificavit per baptismum, glorificavit per dona Spiritus. Ad hunc modum Paulus gradibus quibusdam, ab eo quod est omnium primum, pervenit ad id quod est omnium summum, quo res esset firmior et absolutior. Quod si quis durius existimet, me tollere praescientiam hoc loco: sciat ad eum modum interpretatum esse Theophylactum, Graecum interpretem: et, quo quidam credent libentius, recentem, qui hoc putat interesse inter πρόγνωσιν et προορισμὸν sive ὁρισμὸν , quod illud sit minus firmum, hoc firmius. quinetiam ubi Petrus scribit προεγνωσμένους γὰρ πρὸ τῆς καταβολῆς τοῦ κόσμου , quo loco Praescitos erat vertendum iuxta horum sententiam, nec Lyranus veretur exponere praeordinatos. Et Thomas indicat fuisse, qui hoc loco Praescientiam aliud quiddam fuerint interpretati: nempe praeparationem ad gratiam, quam pro tempore Deus ostendit in Sanctis, ne videlicet nihil interesset inter Praescire et Praedestinare: quorum commentum idem merito reiicit. Quanquam nec Origenes hoc loco probat, ut πρόγνωσιν id est, Praescientiam, iuxta communem sensum accipiamus, iuxta quem Deus et perituros praescivit. ut iam falsum sit, quoscunque praescierit, eosdem et praedestinasse. Verum sicuti divina Scriptura, iuxta consuetudinem sermonis sui, cognosci dicit eos quos Deus affectu complectitur, Non novi vos, etc. novit Dominus viam iustorum: ita hic praecogniti dicuntur. Neque vero me clam est, quosdam ex hoc loco quaesisse campum exercendi ingenii, in quo de praescientia, deque praedestinatione Dei philosopharentur: videlicet Origenem, divum Augustinum, Thomam Aquinatem: et post hos, omnes Theologorum scholas, quorum ego industriam non improbo. Alius porro quidam exactius et acutius istas voces, earumque significata trutinat, utinam etiam verius. τὸ γινώσκειν non tantum noscere declarat, sed etiam decernere, et quidem decreto approbare, quum electis peculiariter applicatur, ut infra ca. 11. et 2 Tim. 2 et Galat. 4, et 1 Pet. 1. Si quis tamen subtilius malit distinguere, Propositum dixerim quasi universalem esse deliberationem, et eam quidem non incertam, et quasi adhuc fluctuantem (ut existimavit Erasmus post Theophylactum) sed ita firmam ac certam, ut omnium rerum firmitas hoc solidissimo fundamento nitatur. Praescientiam autem illi subtexi, qua scilicet Dominus iam incipiat quod in genere decreverat distribuere. Verbi gratia: Proposuit Dominus gloriam suam illustrare, hoc sit propositum proprie vocatum. Deinde constituit, quorum hominum salute glorificetur: ita ut illos habeat in conspectu, quos peculiari favore dignetur suis momentis. haec sit praescientia, vel praenotio. Postremo huic praescientiae attexitur προορισμὸς praedestinatio, qua s. Dominus certis gradibus fuos illos destinat ad se vocare, ut quemadmodum proposuit, eorum salute glorificetur, cuius praedestinationis fons et caput est Christus. Ita fiet, ut electio utrunque illud. i. tum praescientiam illam de qua dixi, tum etiam praedestinationem comprehendat. Iam vero, quia certum est Dei definito consilio et praescientia non illa modo fieri quae in sese bona sunt et approbamur, sed etiam ea quae non quatenus Dei consilio et manu praedestinata sunt ut fierent, sed quatenus a perversis et corruptis instrumentis fiunt, plane sunt sceleratissima, et ipsi etiam Deo execranda (ut Act. 2 et 4, et aliis innumerabilib. locis) hac ratione licuerit Propositum aut generale decretum accipere, quod ad reprobos etiam pertineat: et praescientiam illi adiungere, qua fiat ut Dominus omnia ac singula prospiciat: itemque praedestinationem, docendi causa, ad utranque partem porrigere, qua electos misericordiae [p. 482] column 939/940 in Christo, re probos vero indurationi in Adamo destinarit: ut in utrisque propositum gloriae suae exequatur. quae item praedestinatio non ad ultimum finem duntaxat, sed ad omnia etiam singularissima pertineat. Qui vero praescientiae nomen referunt ad qualitates in hominib. praevisas, quib. Dominus ad eligendum vel re probandum ducatur, puta fidem vel incredulitatem, perseverantiam aut defectionem, bona vel mala opera, illi sciant se esse ita ineptos et imperitos, ut ne refutatione quidem indigeant. Sed inter Electionem tamen, et praedestinationem, si subtilius omnia scrutemur, quum alioquin Electionis nomen latius pateat, hoc intererit, quod electio respicit partim Dei propositum, partim oppositum reproborum membrum: quum mutuo se respiciant electi et reprobi: praedestinatio vero respicit partim ipsius propositi executionem, ac proinde totum tum causarum progressum quo Deus suos deducit, ut quum hic dicimur praedestinati ad adoptionem, alibi vero ad opera bona, alibi ad ferendam crucem, ut Rom. 8. et ad cognoscendam Dei voluntatem, Actor. 25. partim fines quos sibi Deus in eligendo proposuit, nempe vitam aeternam in honore electorum, ut Actor. 13, Rom 9. et gloriam ipsius Dei, qui finis est ultimus, ut Ephe. 6. Synonyma. n. sunt, προορίζειν, προετοίμαζειν, προχειρίζεσθαι , et similia, in quib. omnib. πρὸ declarat consilium Dei, quod quidem non modo eventus, sed etiam causas ipsas ex omni aeternitate antegreditur. Sane haec subtiliter omnino, et limate dici videntur, de quibus nunc pronunciare non libet ob graves causas, praesertim quod (ut dixi) ardua et quasi in mysteriis Dei adhuc abscondita esse videntur. Addam igitur adhuc tantum quaedam paulo crassiora, non tamen negligenda. Προορίζειν significat decernere et praefinire. Utuntur ea voce Apostoli, cum loquuntur de talib. Dei decretis, quae quidem suo rêpore fuerunt occulta: sed tamen postea in verbo Dei revelata sunt. Nam Actor. 5 cum Apostoli volunt indicare, iam impleri ea quae in Psalmo scripta sunt, Quare fremuerunt gentes: dicunt ea nunc fieri, quae manus Dei et consilium Dei praefiniit: hoc est, quae Deus revelavit in verbo futura esse. Rom. 8. Quos praescivit, illos etiam προώρισε praedestinavit: hoc est, decrevit et revelavit in verbo suo, quod oporteat eos conformes fieri imaginis filii sui. 1 Cor. 2. Loquimur sapientiam in mysterio absconditam, quam Deus προώρισεν : hoc est, decrevit revelare. Eadem ferme significatione ὁρίζειν usurpatur Act. 2 et 17: et ἐκλέγεσθαι Ephes. 1: et προγνῶναι , praeordinare, 1 Pet. 1. Synonyma etiam fere sunt πρόγνωσις , 1 Pet. 1, Actor. 2: et ὡρισμένη βουλὴ , praefinitum consilium: Actor. 2. χεὶρ καὶ βουλὴ τοῦ θεοῦ . manus et consilium Dei, Actor. 5. εὐδοκία τοῦ θεοῦ θελήματος . beneplacitum Dei voluntatis: Ephes. 1. πρόθεσις , propositum. Ibidem: βουλὴ τοῦ θελήματος θεοῦ , consilium voluntatis divinae, ibidem. Videntur autem Apostoli hanc ob causam huiusmodi phrasib. uti, ut moneant, opera Christi et res in Ecclesia evenientes non casu accidere, sed a Deo olim praevisa et decreta, et in verbo ipsius revelata esse. Rom. 1 habet Vulgata, Qui praedestinatus est filius Dei in virtute. In Graeco est proprie, Declaratus, demonstratus aut certo comprobatus, quod sit verus viventis Dei filius. Non tantum igitur aberravit Versor a vero loci sensu et voce Graeca, sed etiam impiae sententiae occasionem praebere visus est: quasi Christus non sit essentialis Dei filius, sed adoptivus ex praedestinatione solum, sicut et alii pii. Alioqui ratione officii aut muneris recte dicitur Christus praescitus ante iacta fundamenta mundi, 1 Pet. 1. Praescientia Dei, omnino alias noticiam sine efficacia indicat. ut, 2 Reg. 19, et Isa. 37, Ego praescivi (aut novi) sessionem tuam, exitum tuum et introitum tuum, et furiosam commotionem tuam contra me. Aliquando vero noticiam efficacem, et ordinantem efficientemque futura indicat. Actor. 2. Hunc Iesum definito consilio et praescientia Dei deditum, accipientes interfecistis. 1. Pet. 1. Electi secundum praescientiam Dei patris, in sanctificatione Spiritus, in obedientiam et aspersionem sanguinis Christi. Rom. 11. Non abiecit Deus populum suum, quem prae cognovit, aut praescivit. Quod alii de aeterna praedestinatione intelligunt: alii, quod Iudaicum populum sibi prius adsciverit aut adiunxerit, quam [?: ge-lem ] : sicut inquit Deus ad Israelitas Amos 3: Tantum non cognovi ex omnib. familiis terrae. et Hos. 13. Ego cognovi te in deserto, in terra arente siti. id est, mihi adiuxi, tuique curam habui specialem, neglectis aliis gentibus.

PRAEDICARE, κηρύσσειν , Hebraice קרא Kara, est clara, aut etiam intensa voce aliquid, aut aliquem celebrare. Haec certe vis, praesertim Latini vocabuli est. Novi erga Testamenti scriptores sumpta dictione a praeconibus, quae sunt regum et gubernatorum ministri, ac intensa voce populo voluntatem aut decretum magistratuum denunciant, eoque vocantur κήρυκες , a praedicto verbo κηρούσσειν , ob quaedam similitudinem personarum, rerum aut functionis, ministerium et propagationem Evangelii expresserunt, ut indicarent, Evangelium clare, publice et libere cum quadam dignitate ac authoritate omnib. tradendum ac inculcandum esse: sicut olim praecones solebant astante aut sequente rege. Sicut et in Propheta dicit Deus, doctorem debere exaltare vocem suam, ut tuba facit, ac indicare populo peccata sua. Significat autem ferme idem quod docere. Quare nihil necesse est de hac perspicua voce prolixius disserere. Quomodo porro Christus praedicaverit in inferno spiritibus, in voce INFERNI superius plene indicatum est.

PRAEFECTURA פקדה pekuda in Hebraeo, perit de pro functione accipitur, sicut in Latino sermone Provincia. Num. 3. Et praefectura custodiae filiorum Merari asseres tabernaculi, et vectes eius. id est, functio eorum erit gestare haec. Numer. 4, Praefectura Eleazar filii Aaron oleum luminaris, etc. id est, eius officium aut functio erit haec recte curare.

PRAEGNANTIUM et parturientim periculosa conditio cum summis periculis, moerorib. doloribus ac difficultatibus conferri solet. Isaiae 26, Sicut praegnans cum appropinquat partui, dolet, clamat in doloribus suis: sic fuimus a facie tua Iehova. pro, in tales difficultates nos perduxisti. Sic et rex Ezechias dicit Isaiae 37 Venerunt filii usque ad matricem, et non est vis paricundi. Matth. 24, et Luc. 21, Christus praedicens summam tribulationem suo tempore in gente Iudaica sequuturam, inquit, Vae praegnantibus et lactantibus: non [?: ] singulariter malum minatus, sed indicans fore ingentes calamitates et necessariam fugam. Tales vero mulierculae eiusmodi onere impeditae, parum sunt idoneque ad fugam, aut vitandas irruentes clades. Est ergo tantum amplificatio quaedam magnitudinis calamitatum. vide supra verbum PARIO.

PRAELIUM. vide infra in voce PUGNA, et supra in voce BELLUM.

PRAEMIUM, aut MERCES, Matth. 5 videtur significare causam praemii, ac veluti meritum. Si [?: d- ] ritis diligentes vos, quam mercedem habetis? Noc me et publicani idem faciunt? Aliqui putant illud [?: ] per futurum Habebitis exponendum esse. Sic Praemium in suo nativo significato intelligendum esset: et sensus foret, quod tandem praemium merito consequemini.

PRAEMITTO, pro Deduco vertit Vulgata, ad verbum προπέμπω . Tit. 3. Zenam legisperitum studiose deducito, ne quid eis desit.

PRAEOCCUPARE: vide infra PRAEVENIRE, aut PRAEVERTERE.

PRAEORDINARE, est iam olim constituere ac ordinare aliquem ad aliquid. Usa est Vulgata [?: ] hoc verbo Acto. 10, Deus manifestavit Christum [?: ] resurrectionem non toti populo, sed tantum testib. praeordinatis ab eo. in Graeco est, Prius ab eo delectis: in [p. 483] column 941/942 quos ipse iam olim ad hanc rem delegit. Sic dicit Act. 22 Paulus, Est praeordinatum ut cognoscat illum iustum, et audiatuo cem ex ore eius. In Graeco est, Designavit aut delegit. Denique et Act. 13. Crediderunt quotquot fuerunt praeordinati ad vitam. In Graeco est Ordinati: id est, quos Deus pro sua bona voluntate suo spiritu ordinavit ac direxit ad salutem aeternam.

PRAEPARARE verbum, in Vulgata versione alicubi aliquid obscuritatis habet. Est autem in vereri Testamento in talibus locis plerunque כון Cun, quod non tantum praeparare, sed et erigere, constabilire ac consolidare, significat. De Graeco vocabulo, et die Parasceves, supra dixi: ad verbum autem idem sonat, quod praeparationis: quia ea die se ad sequens festum rite ac sine omni contaminatione et impedimento agendum praeparabant, purificando se, fermentum expurgando, et alia comparando ac ordinando. Psal. 24, Dominus terram fundavit super mare, et super flumina praeparavit eam. In Hebraeo est potius constabilivit, aut (ut alii volunt) construxit. Veritatem praeparari, Psal. 89. Misericordia aedificabitur, in caelis praeparabis veritatem tuam. i. constabilies, ratamque ac firmam facies. Ibidem: Usque in seculum praeparabo semen tuum, aedificabo solium tuum. i. constabiliam, aut etiam perpetuo propagabo posteros tuos. Ibidem, Iustitia et indicium sunt praeparatio sedis tuae. In Hebraeo מכון Mechon, habitaculum aut stabilimentum. In die praeparationis eius, Nahum [2.] pro, expeditionis seu armationis, cum se ad bellum parat aut armat. Isa. 2 et Mich. 4 est, quod mons Domini erit praeparatus: i. regnum Christi erigetur, et omnes ad se invitabit ac at trahet, cunctis alacriter ad id accurrentibus. Is. 14, Praeparate filios eius ad occisionem: id est, occidite eos: vel certe ita omnia agite ac dirigite, ne evadant, sed omnino occidantur. Praeparavit Deus bona opera, ut in eis embulemus: Eph. 2. Videtur idem esse quod ordinavit, mandavit, nisi quis id velit referre ad singularia aliqua opera, miracula, propagationem Evangelii, et similia maiora facta, non ad communia opera Decalogi, et quotidianae vitae officia. Calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis: Ephes. 6. quod dictum aliqui referunt ad praedicandum Evangelion, ut simus calceati et praeparati ad annunciandum Evangelium pacis. Alii malunt intelligere, esse expositionem eius quod praecedit, Calceati pedes: nempe instructi, et probe eruditi, Evangelio docente pacem, seu amicitiam cum Deo: quandoquidem ibi non tantum ministri, sed etiam omnes Christiani erudiuntur. Locutio: In praeparatione Evangelii, potest vel instrumentaliter intelligi, quod ea re debeamus esse veluti calceati, armati ac parati: vel finaliter, hoc est. functione seu munere: quod in hoc seu ad hanc rem debeamus esse calceati aut instructi. Uterque sensus est pius, ac fidei analogus. Ad quod et illud adii ei potest, quod tunc ob paucitatem ministrorum, et multitudinem messis, ut Christus loquitur, seu numerositatem convertendorum, ferme omnes pii per occasionem docebant, et Evangelion pacis propagabant. Notantur alioqui Evangelistae perpedes. ut, Quam pulchri sunt pedes evangelizantium pacem? et ob discursationem per orbem terrarum, quae propagandae veritatis causa fiebat, oportebat eos habere pedes valentes, et probe munitos.

PRAEPUTIUM, primum ac proprie notat illam membranulam, tegentem extremitatem membri virilis: cuius significationis innumera exempla sunt. Genes. 17. In hoc sensu vox haec accipitur, cum Saul despondet filiam suam Michol David, ob allata 200 praeputia Philistaeorum, 1 Sam. 18, et 2 Sam. 3. Hinc ab abscisione praeputiorum, vocatus est collis praeputiorum: Ios. 5. Secundo, vox haec per metaphoram significat primi triennii fructus arborum novarum. Levit. 19. Quando veneritis ad terram Canaan, et plantaveritis arbores frugiferas, praeputiabitis praeputium fructuum eius: tribus annis erunt vobis praeputia, non comedentur. id est tribus primis annis habebitis eos fructus pro immundis et prophanis, eosque abiicietis, sicut vestra praeputia soletis. Tertio, itidem per metaphoram indicat haec vox nativam carnalemque cordis nostri caecitatem, perversitatem ac pravitatem, quae omnino a piorum mentibus removenda sit: nempe totum veterem Adamum, aut corruptam hanc naturam, quatenus ex utero matris nascitur. Deut. 10, Circumcidetis igitur praeputium cordis vestri, et cervicem vestram non indurabitis amplius. Ibidem cap. 30, Circumcidet ergo Dominus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Deum in toto corde tuo, et tota anima tua, ut vivas. id est, Dominus excîdet cortuum lapideum (ut Ezech. cap. 31 loquitur) et dabit tibi cornovum ac spiritule, seu renovabit ac regenerabit te per verbum, aquam et spiritum sanctum. Sic et Hier. cap. 4 inquit: Auferte praeputia cordis vestri. Et 9, Ecce dies venient, quibus visitabo omnem circumcisum in praeputio. id est, qui licet sit exterius circumcisus, tamen intus in corde gerit praeputium, aut est praeputiatus. Sic mox sequitur: Omnes quidem gentes sunt incircumcisae aut praeputiatae, tota vero domus Israel est praeputiata seu incircumcisa corde. Colos. 2, Vos eratis mortui delictis, et praeputio carnis vestrae. Huius praeputii circumcisionem Paulus Rom. 2 praedicat, et a Iudaeis requirit. Quarto, praeputium per metonymiam, posito signo pro re signata, significat ipsos gentiles, sicut circumcisio Iudaeos. Rom. 3, Deus est qui iustificabit circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. Rom. 2, Si praeputium custodierit iustificationes legis, etc. Ibidem: Naturale praeputium legem faciens iudicabit te literalem aut legalem circumcisionem. Sic Paulus Galatis 2 suam praedicationem inter gentiles vocat Evangelium praeputii, et vicissim Petri Evangelium circumcisionis, et Apostolatum circumcisionis: id est, praedicationem gentilibus aut Iudaeis propositam. Quinto, significat praeputium per synecdochen aliquando totum gentilismum, seu gentilem vitam, religionem ac conditionem, quam Paulus Ephes. 2 hisce verbis describit: Vos olim vocati praeputium, fuistis alieni a Christo, a politia aut Ecclesia Israelis, extranei a pactis et promissionibus, spem non habentes, et sine Deo in mundo. id est, fuistis impii, et caruistis vero Deo. Hanc totam conditionem aut sortem Ethnicorum vocat Praeputium: quod idem est ac si diceres, Gentilismum.

Sexto, aliquando tantum partem gentilismi, quae quasi adiaphora est, seu externam illam speciem vocat praeputium. Rom. 2, Non'ne praeputium illius pro circumsione reputabitur? Praeputium hic significat, id quod prius dixerat Gentes, quae legem non habent: nempe carentiam circumcisionis externae, ministerii externi, et caeremoniarum et observationum Mosaicarum, seu totius illius caeremoniariae pietatis, aut speciei pietatis. Sic ibidem in quit: Si legem non servaveris, circumcisio tua praeputium facta est. id est, tua ista caeremoniaria iustitia, si vera pietate cordis caret, est ipsissimus gentilismus, est tibi perinde ac si non haberes eam, sed esses impius gentilis. Praeputium ergo hic plenum gentilismum denotat. Sic Paulus hasce duas voces usurpat, cum 1 Corinth. 7, et Galat. 5 et 6, negat vel praeputium vel circumcisionem quicquam esse: id est, non tantum praesentiam aut absentiam illius pelliculae, sed et totam aeternam ac caeremoniariam illam iustitiam aut pietatem Iudaeorum, aut contra gentilium, liberam, et illis observationibus carentem vitam. Atque hactenus dicit Paulus se Gentilibus factum Gentilem, et Iudaeis Iudaeum. id est, quod attinet ad illam externam speciem vitae, quae per sese revera neque vere pia, neque [p. 484] column 943/944 impia est. Item quod 1 Corinth. 7 iubet unum quemque manere in suo genere vitae: si sit vocatus circumcisus, non accersat sibi praeputium: sin praeputiatus, non circumcidatur. id est, Si fuit Iudaeus, cum conversus est, maneat in illa externa forma Iudaicae vitae: si fuit incircumcisus, aut gentilis, maneat in illa. Ubi non est Graecus aut Iudaeus, circumcisio aut praeputium, Scytha aut barbarus, servus aut liber. id est, ubi nullius est momenti, ex qua gente, aut quibus maioribus quis sit natus: sed tantum in eo tota res sita est, ut sit Christianus. Quod est ex natura praeputium, iudicabit te, etc. Rom. 2. id est, natus gentilis, et ex gentilibus: sicut contra Galat. 2, Nos natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores. Credere per praeputium: pro, in praeputio, seu in gentili vita. Rom 4. Ut esset pater omnium credentium per praeputium. id est, qui alioqui sunt in gentili vita. Sic Rom. 2, Praeputium iudicabit te per literam et circumcisionem transgressorem legis. id est, qui in litera et circumcisione existens, seu habens haec, vel licet haec habeas, nihilominus legem transgrederis.

PRAESENS, id quod vel coram alicui, vel etiam hoc tempore existit, seu quod praesens tempore aut loco est. Praesentia, 1 Cor. 3, omnia huius vitae mala aut bona, sicut Futura alterius significat. Sic et 2 Cor. 4 vertit Vulgata, Quod in praesenti est momentaneum. Sic Gal. 1, Christus dedit semetipsum, ut nos eximeret ex praesenti seculo pravo. id est, pravis istis hominibus, eorum moribus, et poenis aeternis. Praesentem esse Spiritu, absentem corpore, quid sit, infra declarabitur in vocabulo SPIRITUS. Praesens refertur alias ad eos homines qui loquuntur: sicut saepe in Sacris legitur, Usque in praesentem diem. alias ad eos ad quos fit sermo: ut 2 Petr. 1. Periti estis et confirmati in praesenti veritate. id est, in religione quam habetis. Hebr. 13. Sint mores sine avaricia, et sitis contenti praesentibus. id est quae habetis, aut facile consequi potestis. Alias etiam ad rem de qua agitur: Hebr. 12, Omnis castigatio in praesens quidem non videtur esse gaudii sed tristiciae. At postea fructum paciferum iustitiae affert iis qui per eam fuerint exercitati. Praesentia corporis imbecilla, et sermo nihili aut contemptus: 2 Corinth. 10. id est, cum coram Paulus adfuit illorum iudicio, nullam dignitatem, multo minus maiestatem prae se ferre visus est: sicut et apud gentiles scriptores dictum est, Minuit praesentia famam, etc.

PRAESEPE, nota vox. 1 Reg. 4 dicitur Salomon habuisse 40000 praesepiorum. id est, praesepia tot equorum capacia, ut praesepia singulorum equorum significent, non integros illos canales aut scaphas, multo minus integra stabula. Praesepe Domini sui cognoscere dicitur asinus, Isa. 1. ut ostendatur, plus rationis ac recti officii esse in brutis in suo vitae genere, quam hominibus in suo. Asinus aut alia iumenta norunt, quo sese alimenti causa recipere debeant, nempe in heri sui stabulum. At homo nec quaerit opem a Deo, nec ullam partem obedientiae illi praestat, aut eum omnino pro suo domino agnoscit. Proverb. 14. Ubi boves non sunt, praesepe vacuum est. At multae fruges crescunt, ubi est robur bovis. id est, ubi laboratur, ibi adest lucrum ac proventus seu necessaria vitae. At ubi nemo vult laborare, ibi mox est tristis egestas.

PRAESTO, varia significata apud Latinos habet, sed in Vulgata versione saepissime significat aliquid boni alicui facere, aut officii exhibere: quae notio in Latino sermone non perinde est crebra.

PRAESUM, Praeesse aliquibus: pro, regere eos, sive in Politia, sive in religione, crebrum est in Sacris literis. Sed Tit. 3 bis legitur, praeesse bonis operibus: pro, administrare aut tractare negocia, aut opera honesta ac utilia in hac vita. Simili ratione dicunt Latini, Praeesse annonae, aerario, militiae, aut aliis rebus ac functionibus: pro, administrare ac gubernare illa recte. Vultigitur ibi Paulus, ut et Christiani discant artificia, et alias huic vitae utiles functiones aut actiones.

PRAESUMO: pro, ante alios sumo, προλαμβάνω , est 1 Corinth. 11, in versione Vulgata, Unusquisque proprie coenam praesumit in comedendo. id est, ante alios sumit non expectatis aliis occupat edere coenam Dominicam. Alii vertunt, Occupat, aut praeoccupat.

PRAETER, nonnunquam significat etiam contra sicut in Andria, praeter civium morem atque legem. Sic et Rom. 16, Observate dissidiorum et scandalorum authores, praeter doctrinam quam vos didicistis: id est contra eam. Sic Hebr. 11 Sara dicitur accepisse vim concipiendi, et pariendi praeter aetatem: id est, contra ac decrepita aetas ferebat. Sic posses et illud Galat. 1 .exponere: Si quis aliud Evangelium docuerit, praeter id quod accepistis. Sic in Heaut. Terentii: Quod mihi videre praeter aetatem tuam facere, et praeterquam res te ad-hortatur tua. id est, contra aetatem et divitias.

PRAETERIRE verbum habet in Sacris quaedam paulo obscuriora significata. Primum, quia quae praeterierunt, non amplius in suo statu aut rerum natura sunt ideo praeterire aliquando significat interite, evanescere. Psal. 18. A splendore coram ipso nubes praeterierit. Oseae 13, Sicut ros matutinus praeteriens: pro, evanescens. Psalm. 144, Homo vanitati similis, dies eius sicut umbra praeteriens: pro, evanescens. Sic Christus dicit Matth. 24, et Luc. 21, Generationem illam non praeterituram, donec omnia illa fiant. id est (me iudicio) Iudaicam gentem non abolendam usque ad extremam diem sed experturam ac perpessuram omnia illa tristia mala. Sic ibidem dicit, Caelum et terram praeterituram: id est, interituram. Sic credo pro evanescere aut [?: p- ] accipitur hoc verbum 1 Corinth. 7, Praeterit species huius mundi. Sic enim illud παράγει , praeterit, id est, παραχέται , interpretantur Graeca Scholia: quae expositio mihi videtur maxime consentanea illi quod supra dicti erat de angusto temporis spacio. Mavult tamen Stapalensis (quem sequitur Alciatus libro παρέργειν 2, cap. 30 interpretari παράγει , id est, fallit seu decipit, blanda scilicet specie homines alliciens. Budaeus vero neutram interpretationem secutus, exponit παράγει , id est παραγήπει , transv ersum agit. Nam hoc quoque significt τὶ παράγειν . Pro hoc verbo saepe reperitur Transco. Inde vulgo theologis Transitoria vocantur caduca, de quo suo loca Secundo, vicinum huic significationi est, cum praeterire indicat irritum fieri, suo fine carere, aut frustrari ac cum Christus Matth. 5 dicit, unum iota aut apicem non praeteriturum, donec omnia fiant: id est, irritum aut falsum fore. Sic Matth. 24 legitur, potius caelum ac terri praeteriturum, quam verbum ipsius. Tertio, Praeterire aliquando significat negligere. Iob 6, Fratres mei praeterierunt me. id est, neglectim ac non curantes transfierit, Sic Levita et Sacerdos dicuntur Luc. 10, saucium [?: ] viatorem praeteriisset: scilicet, negligendo eum. Quarto, Praeterire saepe significat peccare, sive quia [?: pr- ] ac ius sunt quasi quaedam rectae lineae, quas [?: pec- ] transgrediuntur: sive quia peccantes neglectim [?: p- ] seant mandata ac verbum Dei, non curantes quid [?: ] ille vel mandet, vel vetet: sicut in praecedenti significatione ostendi, verbum praeterire significare negligare. Deuteron. 26, Non praeterivi de praeceptis tuis, neque oblitus sum. Ios. 23, Eo quod transgressi estis poctum Domini, quod mandavit vobis, et abiistis et coluistis deos alienos. Eadem locutio est et Ierem. 5. et 34, praeterierunt sermones meos. Luc. 11, praeterea iudicium et charitatem: id est, negligitis, aut violatis. [?: S- ] omnino reperitur verbum צבר Abar in hac peccandi significatione in veteri Testamento: sed admodum crebro est versum [p. 485] column 945/946 per verbum Transeo, Transgredior, aut Pertranseo. unde sunt nomina usitatiss. in Sacris, Transgressio et Transgressor pro peccatore. Aliquando in hoc sensu absolute ponitur sine casu sequenti: Statui, ne transeat os meum. .i.ne peccet. Hab. 1. pro, praeteribit, derelinquetque. Praeterire os Dei, Num. 24. Si dederit mihi Balac domum suam plenam argento et auro, non potero praeterire, transire, aut transgredi os Domini, ut faciam bonum aut malum de corde meo. Quod Dominus loquitur, id loquar. Exponit Bileam ibi semetipsum. vide infra verbum TRANSEO. Praetergredior, aut Pertranseo, seu Praetereo peccatum: Proverb. 19, Intelligens vir differt iram. et gloria ei est praeterire praevaricationem. id est, dissimulanter et quasi connivendo transire offensas: ut supra indicavi, verbum Praetereundi aliquando neglectionem complecti.

PRAEVARICOR verbum, pro diversis Hebraeis Vulgata versio usurpat. Significat autem peccare aut niolare mandatum Dei. Actor. 1, quasi pro deficere ponitur: Ut accipiat sortem ministerii huius et Apostolatus, a quo praevaricatus est Iudas, ut abiret in locum suum. id est, unde descivit aut digressus est, vel aberravit. Crebra admodum haec vox cum suis derivatis in Sacris est. Sic et 2 Regum 8, Praevaricatus est Edom de sub manu Iuda. id est, defecit. Sic Iosuae 22, Quae est ista praevaricatio, ut avertamini hodie depost Iehovam. id est, quae est ista apostasia? Dare praevaricationem in Iehovam. Numerorum 31. pro, praevaricari contra Iehovam. Hieremiae 12. Omnes praevaricantes praevaricationem: id est, qui impudentissime praevaricantur. Idem est Isaiae 24, Praevaricatores praevaricati sunt, et praevaricatione praevaricantium praevaricati sunt. Prophetae eius, viri praevaricationum, Zophoniae 3. pro, apostatae. Isaiae 43. Interpretes tui praevaricati sunt. et Hieremiae 1. Pastores tui praevaricati sunt: scilicet, spargendo falsam doctrinam, corrumpendo religionem. Crebrum est, Praevaricari foedus et legem Dei. Deducitur autem Latinum verbum a varicibus. Praevaricari in similitudine praevaricationis Adae, infra in voce SIMILITUDINIS exponetur. Dare praevaricationem, est impellere Num. 31. Ecce ipse fuerunt ad dandam praevaricationem contra Dominum. pro, impulerunt Israelitas ad praevaricandum.

PRAEVENIO, multa habet synonyma, quae aliquando pro eodem verbo Hebraeo קדם Kadam, et Graeco [?: ] in Sacris usurpantur: ut sunt. Occupo, anteverto, praeverto, praeoccupo, anticipo, et similia: quae tam in bonam, tum et in malam partem accipiuntur, praesertim in metaphorica significatione, sive ea sit a cursoribus in stadio sumpta, quod ibi victor praevertit seu antevertit alterum tardiorem: sive a re bellica, ubi aliquis loca idonea, praedam, aut alia commoda prius adversario occupat. Omnino sive in bonam sive in malam partem accipiatur, quasi quandam victoriam simul includit. Dicamus sane primum de illa, ut ita dicam, deteriore significatione. 1 Machab. 6, Et nisi praeveneris eos velocius, maiora quam haec facient, et non poteris eos obtinere. id est, nisi oppresseris eos priusquam invalescant, aut anteverteris eorum conatus, etc. Psal. 36. Species eius est sicut leonis avidi ad praedandum, ac sicut catuli leonis sedentis in latibulis: Surge Domine, praeveni aut praeverte eum, ac fac ruere, libera [?: ani-m ] meam ab impio suo gladio. id est, perde eum [?: pri- ] quam me iugulet. Psal. 18, Praevenerunt me laquei mortis: id est, antequam eos praevidere ac cavere possem, sic me caeperunt ac intricaverunt, sicut fera a non previso laqueo capitur. Sic ibidem mox: Praevenerunt [?: ] in die calamitatis meae, sed Dominus est factus [?: mi-i ] in sustentationem. Ionae, Praeoccupavi aut praevertitur fugerem. Psalm. 88. Mane oratio mea praeveniat te: scilicet, antequam me perdas, aut perire sinas, admitte quaeso ut te precibus meis expugnem. Sic a re militari, et hostili fraude sumpta videtur esse illa huius verbi metaphora, Galatis 6. Fratres, si quis fuerit praeoccupatus aut praeventus aliquo lapsu, et c. id est, subito antequam praevidit aut vitare potuit obrutus, tum vos succurrite lapso. Vicinae sunt hisce verbis illae Germanicae locutiones, Dem feind, krankheit oder schaden forkommen, einen ubereilen, uberraschen. 1 Machabaeorum decimo: Anticipemus facere pacem. In bonam porro partem accipitur, cum alius alium re bona ac beneficiis praevenit aut praevertit, veluti victoriam ibi quoque quaerens et captans in optimo genere certandi. Romanorum duodecimo: Honore vos invicem praevenite: id est, certate tempore et quantitate, uter alterum honore praeveniat: veluti si vulgo diceremus, uter alterum honorans prius caput aperiat. Psalmo nonagesimoquinto: Venite, iubilemus Domino, praeveniamus faciem eius confessione. id est, celebratione beneficiorum eius. Mich. sexto: In quo praeveniam Dominum, incuruabor Deo excelso? Nunquid praeveniam eum in holocaustis et vitulis anniculis? id est, num illis eum mihi devinciam, demerebor, anticipando eius gratiam? Sic videtur illud Pauli esse Romanorum undecimo: Aut quis prius dedit, ut reddatur illi beneficium? id est, quis praevenit eum benefaciendo, aut officiis? quis eum sibi prior devinxit aut obligavit muneribus, ut quae iam ille a Deo percipiat, quasi iure ac merito consequatur? Deus misericordiae meae praeveniat me, et faciat me videre in hostibus mere. id est, cito mihi succurrat, et victoriam largiatur. Psal. 79, Festina, praeveniant nos viscera tua, quoniam attenuati sumus valde. id est, cito succurre nobis antequam pereamus, quia in extremis difficultatibus haeremus. Praeoccupo aliquando eandem vim habet cum praecedentibus. Verum 1 Cor. 11, significat ante alios occupare aut capere: Unusquisque propriam coenam praeoccupat in vescendo. id est, helluando praevertit, non expectatis aliis. vide supra PRAEVENIO et PRAECEDO.

PRANDIUM, sicut et COENA aliquando splendidum convivium significat. Luc. 14, Cum facis prandium aut coenam, noli invitare divites aut cognatos, etc. Matth. 22, Ecce prandium meum paravi. id est, lautum convivium.

PRECATIO, et PRECES: vide supra in ORATIONE.

PRECIOSUS, pro charo aut grato ponitur, quia res magni precii aut carae, sunt etiam valde charae aut dilectae possessoribus. Psalm. 72, A' fraude et violentia redimet animas eorum, et preciosus erit sanguis eorum in oculis eius. id est, Deo dilectus et studiose conservatus, quem non facile fundi patietur: vel quod valde accepta est mors martyrum in iudicio Dei. Eadem sententia est Psalmo 110, Quam preciosi mihi fuerunt amici tui Deus, vel cogitationes aut dogmata tua? Hieremiae 51, Annon filius preciosus mihi Ephraim. id est, dilectus. Lucae septimo Centurionis cuiusdam servus male affectus moribundus erat, qui illi erat preciosus: id est, valde charus. Nullius rationem habeo, neque animam meam habeo preciosam mihi, Actorum 20. id est, non tam diligo vitam meam, quam cupio perficere curriculum meum. Sic posset exponi illud Iacobi ultimo, Agricola expectat preciosum fructum terrae, id est, dilectum ac desideratum, Das wol gerhet. Preciosus pro raro, seu pro eo quod non facile reperiri et acquiri potest: quia plerunque omnia rara cara. libro primo Samuelis, capite tertio: Verbum Domini fuit preciosum in illis diebus. id est, non aderant prophetae docentes, et Deus rarissime apparebat: non quod nimis magnifactum sit. Nam plerunque in raritate verbi etiam contemptus [p. 486] column 947/948 accedit. Proverbiorum vigesimoquinto. Preciosum fac pedem tuum a domo sodalis tui, ne satur tui fiat, et oderit te. pro, rarius eum accede. Dedi precium tuum Aegyptum, Isa. quadragesimotertio: vel precium redemptionis lytron: id est, quasi permutatione facta, cladem, quae tibi impendebat a Sennaherib, converti in Aegyptios, ut ex mox sequentibus clare apparet. Preciosum esse alicui aliquid: pro, parcere illi. 1 Samuelis 26, Non malefaciam tibi amplius, eo quod preciosa fuit anima mea coram te. id est. magnifaciens me, vitamque meam pepercisti mihi. 2 Regum 1, Vir Dei, sit anima mea et horum quinquaginta servorum tuorum preciosa in oculis tuis. id est, parce obsecro mihi et hisce quinquaginta, ne nos caelesti igne exuras ut priores, et veni quaeso ad regem. Habet et contrariam significationem non parcendi. Psalmo quadragesimonono: Frater non redimet quenquam, neque dare potest Deo precium redemptionis. Nimis enim preciosa est redemptio animae eorum, ut Deus illis perpetuo parcat, et vivant in seculum, nec videant sepulchrum. id est, nemo est tam dives, ut possit Deo numerare sufficiens precium, ne mori cogatur: quare occidet eos Deus? Isaiae decimotertio: Preciosiorem reddam virum auro obryzo, et hominem massa de Ophyr. id est, efficiam ut hostes malint interficere vos quam ullum precium redemptionis a vobis accipere. Sicut mox sequitur: Suscitabo Medos, qui non curabunt aurum et argentum, sed pueros allident. Ita charam aut preciosam esse alicuius animam: alias parci ei, ac conservari eum, alias contra perdi ac interfici eum cupidissime significat. Preciositas, pro honore. Esther. 1, Ut omnes mulieres exhibeant preciositatem maritis suis. Esther. 6, Qualis facta est preciositas ipsi Mardochaeo propter hanc rem: id est, honos habitus. Ibidem: Et favebit rex facere preciosius magis quam mihi. Psalmo 49, Homo cum in preciositate esset, non pernoctavit. id est, non perseveravit in ea tam nobili conditione aut sorte. Iob 31. Si vidi lunam preciosam ambulantem. id est, pulchre fulgentem, non sum admiratus, nec adoravi. Zach. 14, Non erat lux preciositatum. Ecclesiast. 10. Musca mortua facit foetere et exhalare unguentum pigmentarii. Qui preciosus est ob sapientiam, privatur honore modica stulticia. Vas precii labia scientiae, Proverb. 20: id est, unde nobilissimus liquor funditur. Preciosum alicuius rei, ponitur pro eo quod est in ea re praestantissimum. Inimici Domini sicut preciosum agnorum consumentur. Psalm. 37, id est, sicut pinguedo hostiarum, quae in igne mox resoluta, vel in flammam vel in fumum resolvitur. Alii preciosum pratorum: id est, minutum illud ac mobile gramen, quod facile disperit uredine solis, aut ventorum orientalium ibi spirantium. Preciosus spiritu, qui non facile impetu affectuum abripitur. Proverb. 17. Parcus est in verbis, qui habet scientiam, et intelligens est preciosus spiritu. id est, rarus, parcus in affectibus. Preciosum aliquando ponitur pro salutari. Psal. 36, Quam preciosa est misericordia tua, et filii hominum in umbra alarum tuarum sperabunt. pro, quam salutaris hominibus. Preciosum a vili separare. Hier. 15, Si eduxeris preciosum a vili, sicut os meum eris, revertentur ipsi ad te, et non tu ad eos. Id est, si accurate separaveris veram doctrinam a falsa, faciam ut tandem te pro vero doctore habeant, tuamque doctrinam tanquam oracula mea amplectantur, atque ita tandem tibi cedant, tuamque doctrinam sequantur. Filiae regum inter preciosas tuas, Psalm, quadragesimoquinto: id est, inter intimas ministras. Cadetis sicut vasa preciosa, Hier. vigesimoquinto: id est, prorsus peribitis. Nam vasa preciosa, ut sunt crystallina, alabastrina, vitrea, et similia elegantis operae aut preciosae materiae, facile franguntur, nec possunt amplius in integrum restitui. Dan. 11 est, quod Antichristus colet Deum argento, auro, et lapidibus preciosis, aliisque magni precii rebus. Hoc in Papatu manifestissimum fuit. Ubi summus et acceptissimus Deo cultus existimatus est ingentes thesauros templum congerere, omniaque ibi efficere marmoea, [?: ] cea, aurea, aut argentea, et gemmea.

PRECIUM: Genes. 31. Precium nostrum comedis, in Hebraeo est, argentum: id est, precium pro nobis suis filiabus a nostro marito exegit, et in suum usum [?: ] tionemque convertit. Deuteronomii vigesimotertio. Non inferes mercedem meretricis, aut precium cuius, in domum Domini. id est, non offeres. Argentum tempore Salomonis nullius precii putabatur, id est, [?: pre- ] mia copia non magnifiebat. Nescire precium alicuius rei, est, esse eam valde preciosam. Iob vigesimooctavo: Nescit homo precium sapientiae. id est, est inaestimabilis praecii, aut incomparabilis precii. Sine precio vendere. Psalmo quadragesimoquarto: Vendidisti populum tuum sine precio, nec auxisti valorem eorum, id est, facile ac sine ulla cunctatione nos tradidisti aliis gentibus, nullam legitimam causam contra nos habentibus. Sic dicit Deus Isaiae quinquagesimosecundo: Gratis venundati estis, gratis etiam redimemini. Precium sanguinis est, dicunt Pharisaei de proditoria illa pecunia Indae, Matt. vigesimoseptimo: ideo non licere eam inferre in templum Precium sanguinis autem dicitur, quia data fuit pro exitio aut interitu IESU. Precio empti estis: primae ad Corinth. sexto, et septimo: non ocioso pleonasmo dicitur, sed cum singulari quadam emphasi: ut, Hisce oculis, aut propriis oculis vidi. Isaiae vigesimooctavo, et prima Petri secundo: Ecce pono in Sion lapidem firmum, angularem, electum, preciosum: id est, praestantem, et merito plurimi faciendum, Precium pro corruptela. 1 Samuelis duodecimo: De cuius tandem manu accepi precium? scilicet, iniqui iudicii, aut alterius actionis vel gubernationis.

PRESEYTER, Graeca vox, seniorem significat. de quia tales plerunque sunt sapientiores ac honoratiores, inde factum est ut vox haec nonnunquam significet in Sacris gubernatores: ut Actorum 15. Ut ascenderent Hierosolymam ad Apostolos et presbyteros. id est, qui una cum Apostolis regebant coetum. Inde porro enim tertia significatio venit, nempe ut doctores Ecclesiae notet. Actor. 14, per singulas ecclesias eis presbyteros constitue. Tit. 1 Constitue per singulas ecclesias presbyteros, sicut ego ordinavi. Iacobi 5. Inducat presbyteros Ecclesiae, et super eum orent. Dicti igitur sunt presbyteri, quia plerunque seniores sunt, aut ex senioribus deligebantur, sicut et Senatores apud Romanos Presbyterium, est ipsum totum collegium, aut coetus presbyterorum. 1 Timoth. 4. Cum impositione manum presbyterii. id est, omnium collegarum. Duos porro ordines prebyterorum fuisse, inde apparet, quia Paulus 1 Tim. 5 dicit: Presbyteri, qui bene praesunt, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina. Ergo alii presbyteri erant doctores alii vero tantum seniores quidam et prudentiores populi (ac Actor. 15 nominantur) qui una cum doctoribus gubernabant Ecclesiam, et curam doctrinae, religionis ac disciplinae habebant, sicut illi Act. 15. cum Apostolis.

PRIMITIAE, erant apud Iudaeos primi fructos potissimum de frugibus terrae, qui primum maturescebant. Quamprimum enim in aliqua parte agri seges matura videbatur, cogebantur divino mandato inde aliquot manipulos demetere, et certo ritu ad tabernaculum sacerdotib. offerre: ut praecipitur potissimum Levit. 23. Antequam id fecissent, non licebat eis [?: ] attingere, aut ad ullum suum usum inde quicquam [?: ] pere. Vulgata alioqui versio saepe usa est vocabulo promitiarum, pro aliis Hebraeis. ut Exodi 22, Levit. 25. [p. 487] column 949/950 Hinc per metaphoram traducitur hoc vocabulum etiam ad alias res, sed plerunque praestantes ac excellentes. Dan. 11, Evadent de manu eius primitiae filiorum Ammon. id est, praecipui Ammonitae, melior aut optima eorum pars. Primitiae fortitudinis. Primogenita vocantur in Sacris literis primitiae fortitudinis, quod tunc parentes sunt in primo ac optimo vigore ac flore, in fructibus quoque terrae singularis quaedam vis soli elucet in illis quae primo crescunt, ac maturescunt: sicut contra quae sero proveniunt, viribus matris terrae destituta fuisse videbantur. Deut. 21, iubetur pater primogenito dare duplicem partem haereditatis, etiamsi habeat plures uxores, et is sit filius minus dilectae uxoris: ut Lea Iacobi fuit. Redditur autem ibi ratio huius praecepti quia sit principium virtutis, aut fortitudinis patris. Sic et Iacob Genes. 49 in quit ad primogenitum: Ruben, primogenitus meus, tu virtus mea, et principium roboris mei. id est, excellentia dignitatis, et excellentia roboris. Sic et Psal. 78 legitur, Percussit omne primogenitum in Aegypto, primitias fortitudinum in tabernaculis Cham: idem intelligens per primogenita et primitias roboris, virtutis aut fortitudinis. Eadem locutio est et Psal. 105. Num. 24 paulo aliter haec vox accipitur: Primitiae gentium Amalek, sed postremum eorum peribit in seculum. Chaldaeus vertit, Primitiae bellorum Israel: quia Amalechitae primi invaserunt Israelitas, exeuntes ex Aegypto in Raphidim. Ideo etiam in Deuteronomio fertur a Deo sententia, de eorum extrema internecione, quae in primo Samuelis executioni mandatur. Pii dicuntur habere primitias Spiritus, Rom. 8: quia non percipiunt in hac vita plenitudinem efficaciae Spiritus, non plene renovantur. 1. ad Corinth. 15, Christus bis dicitur esse primitiae dormientium: quia primus ex mortuis ad vitam ac gloriam aeternam excitatus est. sicut Coll. 1, nominatur primogenitus ex mortuis. Rom. 11, Quod si primitiae sanctae, sancta etiam massa: et si radix sancta, etiam rami. pro, si illi primi patres Abrahamus, Isaacus et Iacobus, fuerunt accepti Deo: proculdubio et posteri eorum sua quadam ratione placent. Omnes hae significationes huius vocis sunt metaphoricae 2. Thess. 2: Quod elegit vos Deus primitias: habet Vulgata. Graeca, a principio.

PRIMITIARE. Ezech. 47. Mensibus suis primitiabit arbor, id est, singulis mensibus novos fructus proferent arbores. Rom. 16. Epaenetus primitiae Achaiae, aut (ut Vulgata habet) Asiae dicitur, quia primus in Achaia Christo credidit. Sic 1. Corinth. 16 domus Stephanae appellatur. Sic et Hierem. 2, Israel res sancta Domino, et primitiae frugum vocatur: quod laedentes eum perinde sese onerabant ira Dei et poenis, ac qui primitias Deo debitas invadebant.

PRIMOGENITUS dicitur is, qui parentibus primo loco natus est. nec id tantum de hominibus, sed et de brutis usurpatur. Vox igitur haec ob triplicem primogenitorum proprietatem celebris est. Primum, quia est initium, aut primus effectus virilis roboris procreantium. Secundo, quia omnia primogenita, sicut et primitiae, Deo debentur. Tertio, quia primogeniti inter filios magnam praerogativam habebant, nempe primam benedictionem, duplicem partem haereditatis: Deut. 21: Sacerdotium et regnum ante Moysen: et denique, quia Deus omnia primogenita Aegyptiorum interfecerat: Exod. 12. Vendicavit autem sibi Deus duplici iure omnia primogenita et primitias: primo, ut et ipse ostenderet exigendo, et nos ea dando fateremur, omnia bona ac fructus, nosque ipsos esse proprios, et quasi mancipia Dei, omniaque nos de manu ac benedictione eius accepisse: Exod. 13, et 22, iuxta legem ibi latam, et Lucae 2 repetitam: Omnis masculus primogenitus sanctus erit Domino. Fuit nihilominus etiam inde ab initio mos, primogenita Deo offerendi, sicuti Abel de primogenitis ovium sacrificium offert, Gen. 4. Alterum ius obligatio primogenitorum fuit in caede Aegyptiorum primogenitorum expressum, ut nempe mactatis Deo primogenitis ostenderetur, omnia illi esse rea mortis, seu obligata ad poenam. Debemur enim morti ac poenae nos, nostraque omnia. Aliqua porro brutorum primogenita, nempe quae munda fuerunt, voluit sibi Deus offerri: alia vero immunda, et hominis primogenitum, iussit redimi. Num. 3: Deus dicit se accipere Levitas pro omnibus primogenitis Israelitarum, quasi quadam commutatione facta. Primogenitus vocabatur is, qui primus nascebatur, sanctusque Domino esse putabatur, et certa ratione pro eo erat sacrificandum, sive nascerentur porro plures, sive non: sicut Hieronymus ad Helvidium scribit; in quiens: Primogenitus non tam is est, post quem et alii, quam ante quem nullus genitus est. Sic vocatur IESUS primogenitus Mariae, Matth. 1, et Lucae 2, ac ibi pro eo secundum legem primogenitorum sacrificia offerunt. Nunc enim abolita illa lege, nobis primogeniti vox tantum ad secundo genitum, et tertio genitum respicit. Quod est observandum, ne quis hinc argutetur, Mariam plures filios habuisse. Primogenitus mortuorum: Apocal. 1: et Primogenitus exmortuis, Colloss. 1, idem sunt. id est, qui primo ex mortuis ad aeternam vitam resurrexit, nempe ipsemet IESUS filius Dei. Primogenitus aliquando idem valet quod acceptissimus ac dilectissimus filius. Sic vocat Deus populum Israeliticum suum primogenitum: Exod. 4: Dices ad Pharaonem, Filius meus, primogenitus meus est Israel. Hieremiae 31: Ephraim primogenitus meus est, id est, perinde eum vehementer diligo, ac solent parentes suos primogenitos filios. Micheae sexto: Nunquid dabo primogenitum meum pro praevaricatione mea: id est, dilectissimum filium. Zachariae duodecimo, Amaritudine afficientur propter eum, sicut amaritudine quis afficitur ob primogenitum. id est, ob mortem dilectissimi filii. Primogenitus videtur etiam indicare principem ac gubernatorem aliorum. Solebat enim primogenitus caeteris imperitare, sicut etiam nunc inter filios regis Galliae. Rom. 8: Nam quos praescivit, eos et praedestinavit conformes fieri imagini filii sui, ut is sit primogenitus inter multos fratres. id est, ut sit primus ac summus, ad quem omnes alios aggregari, eique conformari oporteat. Sic etiam rectissime exponere posses locum Coloss. 1, Filius Dei est imago Dei invisibilis, et primogenitus omnis creaturae. id est, princeps ac dominus omnium rerum: sicut in sequentibus prolixe hunc intellectum eius vocis exponit, et tandem concludit: Ut ipse sit primas tenens, aut princeps in omnibus. Ideoque etiam mox affert rationem, cur eum vocet primogenitum: id est, principem ac dominum omnis creaturae: quia omnia condiderit. Hoc eodem sensu dicitur filius Dei principium omnis creaturae, aut creationis Dei, Apoc. 3: quia omnia condiderit, et omnibus imperet. Hebr. 1. Rursus cum inducit primogenitum in mundum dicit, Adorent eum omnes angeli. ubi Christus vocatur primogenitus cum ratione divinitatis, tum ratione huius dignitatis, quod ei largitur primogenituram: id est, regnum totius mundi, quod ei donat nomen supra omne nomen, facitque ut eum adoret omne genu: Philip. 2. Primogenitum pro eximio aut praecipuo ponitur, interdum etiam in brutis, atque adeo mortuis rebus. ut Iob 18: Devorabit membra eius primogenitus mortis. id est, gravissimus et acerbissimus morbus, ac veluti princeps inter morbos, seu inter filios mortis. Primogenitari Domino: pro, per primogenituram cedere, aut deberi Domino. Levit. 27, Primogenitum, quod primogenitabitur Domino, non sanctificabitur, quia alioqui Domini est.

[p. 488] column 951/952 Primogenita, in Vulgata versione, notant ipsa iura, aut quasi privilegia primogenitorum: sic dicitur Esau vendidisse primogenita sua Iacobo, Gen. 25, 27: et Heb. 12.

PRIMUS, easdem ferme significationes habet in Sacris, quas in prophanis scriptoribus et communi usu: nempe, ut alias significet primum tempore, alias ordine, alias gradu aut dignitate, sive is gradus sit bonus, sive malus. Bonus gradus, ut Matth. 20, Mar. 10: Qui volet inter vos esse primus, sit omnium servus. id est, qui volet esse primus apud Deum et Ecclesiam dignitate, sit animo et officio ultimus: id est, omnibus subiectus. Primi civitatis, Act. 13. Primi populi, Act. 25: Primus insulae, Act. 28. Primi Galileae, Mar. 6. id est, primarii, praecipui aut primates. Matth. 19, Mar. 10: Multi erunt primi ultimi, et ultimi primi: ubi in priore quidem loco Primi possis intelligere vel de tempore, quod primi sint conversi: vel de gradu ac dignitate, quod fuerunt initio ardentissimi in vera pietate. Ultimi autem, notat abiectos, alienos a Deo. In posteriore vero loco, Primi idem est quod pientissimi, et Deo acceptissimi. In malam partem accipitur, cum Paulus dicit 1. ad Timoth. 1: Christus Iesus venit in mundum, peccatores salvos facere, quorum primus sum ego: id est, primarius, seu unus ex praecipuis ac summis peccatoribus, utpote persecutor. Nisi velit intelligere, Paulum dicere, se esse primum ex illustribus exemplis hostium mirabiliter conversorum, sicut mox sequitur: Ubi in me primo ostendebat omnem clementiam. Sic de gradu aut intensione etiam illud Matth. 6 accipiendum est: Quaerite primum regnum caelorum, deinde omnia alia adiicientur vobis. id est, summo ac intensissimo studio praecipuaque diligentia illud quaerendum esse. Contra dicit Satyricus homines vociferari,

O' cives cives quaerenda pecunia primum est,
Virtus post nummos.—

id est, praecipuo summoque studio opes sunt sectandae. secunda demum cura adhibenda est in assequenda virtute et honestate. Sic Scriba quispiam Marci 12 quaerit, quod' nam sit primum praeceptum? id est, summum, maximum, praecipuum. Quare in Matthaeo est capite vigesimosecundo: Quod est mandatum magnum in lege? id est, maximum, posito positivo pro superlativo. Sic illud Rom. 3: Quae est igitur praestantia Iudaei? Primum quidem, quod concredita sint eis oracula. id est, primum, aut primarium, seu praecipuum est illud.

PRIMUM adverbium, pro prius saepe ponitur. Matthaei decimo septimo: Heliam oportet venire primum. id est, priusquam veniat Meschias. Iohan. 15: Si vos mundus odit, scitote quod me primum vobis oderit. id est, priusquam vos. Venit et Nicodemus, qui venerat primum ad Iesum. id est, prius. Matth. 12. 2. Pet. 2, Fiunt postrema illius hominis peiora primis id est, posterior impietas et offensio Dei fit deterior, graviorque priore. 2. Thess. 2. Ultima dies non veniet, nisi primum veniat defectio: id est, prius. Gen. 25. Primus est egressus ruffus et pilosus. id est, prior filius fuit talis. Primum non semper gradum aut ordinem in sermone significat, nec requirit ut mox sequatur secundum aut tertium. Romanorum primo, Primum quidem gratias ago Deo meo: ubi ut aliqui volunt, particula πρῶτον primum, non seriem aliquam partium indicat, sed est tantum sermonis initium. quasi dicat Paulus: Ut lo quendi initium faciam, gratias ago, etc. Cuiusmodi et illud initio Livianae historiae est, Iamprimum omnium satis constat. Sic Matth. 10: Primus Petrus, et Andreas eius frater. ubi non id agit, ut exponat quis sit primus, secundus, aut tertius. Theophylactus putat dici primum Petrum et Andream, quia primi sint vocati. Quod si quis in Roman. 1, omnino velit intelligere de ordine dicere posset, secundum esse quod sequitur, Revelatur ira Dei de caelo. quasi diceret, post gratiarum actionem, secundo loco volo vobis proponere summam doctrinae Christianae. Quod autem particula Secundo non sit addemta, id Hebraeorum consuetudini tribui posset, qui multa subintelligunt, et in quibus non adeo exacte posteriora prioribus, quod ad styli aequabilitatem attinet, conferruminantur. Aliqui Primum pro praecipue, aut in primis exponunt: ut non sit ordinis, sed praestantis indicativum. Primam fidem irritam facit, 1. Timoth. 5, supra in voce FIDEI expositum est. Primum dicum Iudaei unum, posito numero cardinali pro ordinali De quo in voce UNUS. Secundo primum sabbatum, Lucae sexto, ita doctiores explicant, quod licet continui septem dies azymorum in solennitate Paschae fuerint celebres, ac festa seu sabbatha sint vocati: tamen prima et ultima (quae fuit septima dies) azymorum fuerint caeteris intermediis diebus celebriores: quare etiam duo primaria sabbatha dicta sunt. Prima dies fuit primoprimum sabbatum, aut festum: id est, dies et numero aut ordine prima, et in dignitate altera ex duobus primariis festis aut sabbathis. Ultima autem fuerit etiam altera ex duobus primariis festis, sed tamen ordine posterior, ideo dicta sit secundoprima δευτεροπρώτη , cuius nominis prior pars ordinem aut tempus notet, et respiciat ad illud prius ac summum festum aut sabbatum: posterior autem particula πρώτη prima significat dignitatem, et respiciat ad reliquas intermedias dies, inter quas ista quoque ultima fuit primaria et summa seu celeberrima. Sed et de hac re aliquid infra in voce SABBATHI. Prima Sabbatorum aut una [?: Sabb- ] , exponetur infra in voce SABBATHI. Prima [?: ] ptio, aut census. Disputant aliqui de dicto Lucae 2, Haec descriptio prima facta est praesidente Syriae Cyreniae: an ea in universum prima fuerit: aut, ex iis quae sub hoc praeside factae sunt, prima. De quo non usquequaque est facile aliquid certi pronunciare. Nos vero hoc ipsum licet non adeo magni momenti dubium, moneat, vocem istam, et alias ei similes ac dissimiles, alias alio respicere. Verisimilius tamen est, hanc simpliciter fuisse primi, eiusque ideo quoque in narratione nativitatis Meschiae mentionem factam, ut indicaret tum Iudaeam prorsus sub alienigenarum imperio fuisse, eoque prophetiam Iacobi Gen. 49 fuisse impletam, et tempus adventus Meschiae adfuisse. Prima stola, Luc. 15, est primaria aut praecipua stola. Christus dicitur primus ex resurrectione mortuorum, Act. 26: id est, primus ex iis qui ad aeternam vitam amplius non morituri resurrexerant. Nam qui prius ab Helisaeo fuerant suscitati, aut ab ipsomet Christo, denuo debuerunt mori, ut Lazarus. Primus Moy ses dicitur Rom. 10. scilicet ex iis qui Sacras literas scripserunt, quae extant, primus Moyses ita de Israelitis pronunciat. Primus et novissimus, de Deo dicitur Isaiae 41. et in Apocalypsi, quod sit primus et novissimus, et id est, aeternus, carens principio et fine, ante mundum conditum fuit, et post consumptum aut exustum erit. Simul vero includitur, quod sit fons et finis omnium rerum, quod ex ipso per ipsum, et in ipsum omnia sint. Nunquid tu primus inter homines natus es, et ante colles formatus? Iob 15. id est, tantum tibi arrogas, ac si esses primus homo, ac author humani generis: ut nos omnes alii, quasi tui filii ac discipuli a te habendi et contem-nendi simus. Similis est huic illa Paulina locutio, 1. Corinth. 14: An â vobis sermo Dei profectus est, an ad vos solos devenit? Prima ecce venerunt, et nova ego indico, antequam oriantur audita vobis facio: Isaiae 42. Prima ibi significat, prius praedicta. Affirmat enim [?: ill- ] inde suam divinitatem agnoscere debere, quod tam ea quae iam olim praedixerat, opere ipso effecta deberit: tum et in posterum ventura, iam nunc praedicat [?: ] liqueat, eum non tantum futura praescire, sed etiam [p. 489] column 953/954 mondi gubernatorem esse, qui tum puniat, tum liboret ac benefaciat hominibus, eoque ipsum solum merito colendum esse.

PRINCEPS mille, princeps centum, aut quinquaginta: Deut. 1. lib. 2. Sam. cap. 18, et alias crebro, sunt nomina officiorum aut dignitatum militarium. Collocare aliquem cum principibus, est exaltare, et potentem reddere. Psal. 113. Qui de stercore elevat pauperem, ut faciat cum sedere cum principibus, cum principibus populi sui. Princeps adolescentiarum alicuius, pro marito in adolescentia accepto. Proverb. 2, Quae deserit principem adolescentiarum aut pueritiarum suarum: id est, quae deserto olim accepto marito aufugit. Princeps Dei: Genesis 23. id est, princeps seu gubernator (ut ita dicam) spiritualis aut Ecclesiasticus tu es inter nos: Tu circumfers inter nos veram viventis Dei religionem, Chald. Tu es magnus coram Deo, quare merito tibi omnes sepulchra sua concedent. Princeps domorum: id est, familiarum, saepe reperitur, sicut et tribuum. Princeps potestatis acris, ad Ephes. 2: Secundum principem potestatis aeris. id est, qui potestatem habet in aere, seu principem potestatem, Ἐξουσιάζοντα τοῦ αἔρος : nempe secundum diabolum, sicut mox sexto inquit: Pugna nobis est adversus spirituales nequitias in caelestibus. Princeps gen tis. Matth. 20, Principes gentium dominantur eis. id est, quorumcunque populorum, seu civiles principes. In Germanico dicitur perspicue, Die Weltlichen Fursten, mundani principes. Quasi diceret Dominus: In politia quidem necesse est esse principes, reges, et alios magistratus qui aliis imperitent et vulgus ad officium, et quietam viitam compellant, externaque latrocinia et scelera prohibeant: at in Ecclesia nihil tale fieri debet. Principes sacerdotum, pro summis pontificibus, aliisque superioribus sacerdotibus. Principes populi, pro gubernatoribus eius. Princeps Synagogae, Iairus et Sosthenes, Lucae 8, et Act. 18. id est, gubernator aut doctor in Synagoga praecipuus. Princeps publicanorum: id est, summus vectigalium exactor, vel unus ex praecipuis publicanis. Princeps daemoniorum Beelzebub: id est, summus rex in regno inferorum. Matthaei 12: In Beelzebub principe daemoniorum eiicit dae monia. Princeps mundi. Saepe Christus Satanam vocat principem mundi: quia totus mundus in maligno positus est, omnia illi militant, praesertim homo perpetuis peccatis, quin et tota rerum natura vanitati serviens: Rom. 8. Hunc principem mundi ait Christus iudicari, et eiici foras: Iohan. 12. id est, frangi eius vires et opes: et Iohan. 16 ait, Principem mundi iam iudicatum damnatumque esse, eoque falsa mundi iudicia ab hoc pravo spiritu inspirata, non amplius praevalitura esse. Huius victoriae Christi contra principem mundi evidens indicium est, quod postea eius subditi passim sunt ei adempti, dum ex falsa religione ad veram transferuntur, quodque eius religio corruit. Iohan. 14 in quit Christus: Venit princeps mundi huius, et in me non habet quicquam. id est, Diabolus cum suorum homicidarum aut persecutorum satellitio nunc appropinquat, me capturus et iugulaturus: verum cum proprie ac ratione meae personae non sim peccator vel iniustus, nihil habet in me carnifex ille, iuris: sed quod me nihilominus capiet ac interficiet, illud fiet ex mea voluntaria receptione reatus seu imputati peccati aut iniustitiae et obedientia erga patrem, qui me fecit peccatorem: quod manifeste ostendo hac mea occursione contra istam turbam, et [?: Satanam ] meum carnificem. Parvus in Principibus Iuda. Populus Israeliticus erat divisus primum in tribus, deinde singulae tribus in millia: cum ante occupatam Cananaeam, Exod. 18. 32. Num. 1, tum et postea, cum et homines et loca ubi habitarunt vocata sunt millia, ut de hominibus legitur 1. Sam. 10: Nuncigitur statuite vos coram Domino secundum tribus vestras, et millia vestra. De locis vero aut sedibus, 1. Sam. 23. Scrutabor eum per omnia millia Iuda, inquit Saul de Davide. Porro, quia illa millia, id est homines et loca, habuerunt certa capita: ideo etiam sunt dicta Duces, aut Ducatus, seu principatus, ὑγεμόνες : sicut et in Hebraeo eadem ferme vox est, certe ex eodem primitivo aut themate venit, Alup dux, et Elep mille. Quare locum Micheae 5: Et tu Bethlehem parva ad essendum in millibus Iuda, ex te orietur mihi dux, qui pascet populum meum Israel. vertit Matthaeus cap. 2: Et tu Bethlehem terrae Iuda, nequaquam parva es in principibus Iehuda. Ex te enim exibit mihi dux, qui pascet populum meum Israel. De quo loco multi ac eruditi disputarunt, quomodo sit conciliandus Propheta cum Evangelista: cum ille dicat, esse parvam: hic vero neget esse parvam, et potius magnam esse asserat. Alii aliter conciliant. Sane posterior versiculus omnino indicat, Prophetam voluisse aliquam eximiam magnitudinem ac celebritatem Bethlehem indicare, quandoquidem esset productura summum ducem, aut Davidem longe celebriorem illo priore. Quare tacita quaedam antithesis videtur inesse priori versiculo, ut et concedat aliquam exilitatem aut parvitatem Bethlehemi coram hominibus, nempe infrequentiam et paupertatem loci: et tamen asserat eius magnitudinem aut nobilitatem coram Deo, ut qui cogitet uni Bethlemitico civi totum orbem terrarum subiicere: quam sequenti versiculo orituri inde Ducis aut Meschiae declaret. Illae sane duae voces צעיר להיות Zair liheiot, parva ad essendum, omnino videntur adhuc aliquod verbum finitum requirere: scilicet, Concedo parva videris hominibus ad essendum, aut in oculis et opinione hominum videris parva: cui subintelligatur tacita antithesis. At mihi meoque iudicio nequaquam es parva, quandoquidem Messias inde est mihi nasciturus, quasi dicat, Fateor sane, hominibus videris parva et contempta: sed mihi posthac nequaquam eris parva. Omnino ad verbum sonat, Videris quidem parva, sed ex te orietur mihi summus monarcha. Du scheinest wol klein zu sein vor den menschen, aber ich hab viel andere gedanken von dir. Si liceret etiam in re tanta divinare, posset et hic intellectus haberi: Tu Bethlehem hactenus ab hominibus perinde numerata es inter chiliarchias, sicut aliae minores civitates, cum suis pagis: at nunc et posthac parum hoc mihi est, ut tu sis aequalis vulgaribus chiliarchiis, hoc est nimis infra tuam dignitatem. Quare eris praecipua civitas, ac veluti metropolis, utpote quae dabis Regem toti Israeli, atque adeo toti mundo, nempe verum Meschiam. quasi dicat: Tu Bethlehem parva ad essendum in chiliarchiis vulgaribus, eis'ue aequalis, cum sis summa ac praecipua civitas et matertotius regni ac Regis. Talis aliqua vel tacita, vel etiam aperta celebratio Bethlehemi in hisce verbis a sequente versiculo omnino flagitatur. Atque hanc interpretationem prophetae maxime probo, quam postea reperi etiam Forsterum esse sequutum. Huc facit, quod Zair non Zaira in feminino habetur: ut cum Bethlehem construeretur. Quare potest per adverbium reddi: et infinitivus aut gerundium lirioth, per futurum exponi debet. Quod ergo propheta praedicit eam fore magnam et supra alias chiliarchias, hoc Evangelista in praesenti exponit eam iam non esse parvam, sed eximiam. Hieronymus quoque affirmat septuaginta habere negativae οὐκ ὀλιγορὸς εἶ . quae negatio nunc non adest. Posses etiam interrogative legere, Num parva es inter millia Iuda? Hisce rationibus facillime Evangelistam cum Propheta concordaveris. Similis plane locutio est etiam Isaiae 49: Leve est esse te servum mihi ad erigendas tribus Iacob, et ad instaurandas ruinas Israel. ponam enim te in lucem gentium, etc. Confer istas duas locutiones Isaiae et Micheae.

[p. 490] column 955/956 PRINCIPATUS, aliquando ipsos principes, eorumque potentiam notat: sicut supra in voce POTESTAS prolixius ostendi. Ut traderent eum principatui et potestati praesidis: Lucae 20. id est, iuri et iudicio praesidis, seu in manus praesidis. Angeli non servaverunt suum principatum: Iudae Epistola rectius, suum principium aut originem, de quo mox in voce PRINCIPIUM dicam. Catachrestice princeps vocatur in Sacris, quivis primarius suo ordine: sicut et Latini dicunt, Principem Philosophorum, Oratorum, aut Poetarum, item Principem pubis, Senatus, populi, Principes civitatis, et similes. 1. Corinth. 2. Sapientiam, quam nemo principum huius mundi cognovit. Sic Psaltes dicit de veris ac summis doctoribus: Constitues eos principes. Utile porro est considerare, quam variis nominibus Scriptura principes nominet, ut inde eorum dignitas aut etiam pravitas, conditiones, aut necessariae virtutes expendantur. Scriptura potentes, hoc est, reges, principes, Cedros Libani vocat, Psal. 20. Cervi appellantur eodem Psal. Tauri Libani, Psal. 93. Capita, Isaiae 2. Psal. 119. Congelati montes, Psal 21. Tauri pingues, Tauri Basan, Psal. 67. Socii furum, Isaiae 55. cap. Principes Edom, Robusti Moab vocantur: item, Fundamenta montium conturbata sunt: Montes, Psal. 17. Isaiae 14, Lupi vespertini Prophetae reges catulos leonum vocant. Plaustra, Isaiae 41. Portae, hoc est, iudices, principes, qui sub porta iudicabantur: per civitatem autem, reliquum vulgus: ut Isaiae 14: Ulula porta, clama civitas. sicut Montes alibi reges, Colles autem plebeios. Elohim, hoc est deos, saepe Scriptura vocat: Exod. 24. Nimroth robustus, Genes. 10. Tauri, Esaiae 19. Abietes, Buxi, Pini, Esaiae 15. et arbores, et alibi, Potentes terrae, Psal. 47. Scuta terrae, eodem Psal. Anguli eorum, apud Sophoniam. Alias Caesarem, Barbam, Montes, etc. Hebraei hircos terrae vocant principes: sicut enim hirci gregem caprarum antecedunt, ita reges et principes plebi praesunt. Pingues vaccae: item Leones, unde symbolum est regum: et tribui Iuda dictum, quod quasi leo accubuerit. nam inter bestias principatum gerit, Proverb. 30. Sed et rapacitatem significat. Psalm. 7, Ne quando rapiat ut leo animam meam. quo sensu et diabolus leo est. Per leonem quoque et draconem intellige in Scriptura ferocissimos reges. Denique scuta terrae appellantur. Sic enim filii Corah, Psal. 47, Scuta terrae principes vocantur, sicut Deus hoc nomine a sanctis appellatur: propterea quod defendit suos, et mala avertit, uti scutis avertuntur iacula, et servantur quos illa tegunt. Hoseae 4 cap. Clypei populi sunt, ut supra, etc.

PRINCIPIUM alias magis tempus notat, quod plerunque fit in Sacris literis: alias rei negocii'ue alicuius initium, quod Aristoteles definit esse, id ante quod est nihil, eius quidem rei et post quod necessario aliquod sequitur. Magni vero momenti est haec vox in Sacris literis: eoque necesse est aliqua loca Scripturae declarare, ac indicare quid ibi haec vox significet. Primum autem dicamus de initio Iohannis, In principio erat verbum. Voxigitur haec tres significationes habere videtur. Primum significat initium alicuius rei: deinde est vox ordinis, et habet se relative ad secundum et tertium: denique idem valet quod aeternitas. Nuncigitur in quanam harum significationum hoc loco accipiatur, quaestio est. Ordinem haec voxhîc significare non potest: non enim hîc successio quaedam rerum similium eiusdemve naturae exponitur. Deinde de rerum omnium mundique inchoatione multi eam intelligunt. quasi diceret: Cum mundus totaque rerum natura crearetur, iam tum ERAT Verbum, seu filius Dei. Non ergo tunc primum cum aliis creaturis esse coepit. Hic sensus non incommodus est: tota autem vis eius consistit in verbo ERAT, de quo supra diximus. Verum me maxime movet initium primae Epistolae Iohannis, ubi haud dubie eisdem verbis idem quod hoc loco, dicere Evangelista voluit: sicut et Augustinus in Quaestioni+bus ex utroque Testamento probat. Oportet autem ibi per vocem Principii omnem aeternitatem intelligi: quaedoquidem dicit, Verbum fuisse AB initio, aut a principio. Filius autem Dei non a creationis initio coepit: se inde ab omni aeternitate, semper fuit. quemadmodum et secundo capite inquit, bis repetens: Haec scribo vobis patres, quoniam cognovistis eum qui fuit ab initio id est, ab omni aeternitate, nempe Deum, aut eius filium Dominum IESUM. Quare cum in Epistola huius eiusdem Evangelistae vox Principii in eadem materia aeternitatem significet, hic quoque eam idem significare necesse est. Accedit ad confirmationem huius significationis, quod Proverb. 8. eadem haec vox aeternitum denotat. Verba haec sunt: Dominus possedit me initium viae suae. Ante opera eius iam eram, ab aeterno ordinata sum, et ab initio ante terram. Quem locum multi intellexerunt, et adhuc intelligunt, de aeterna generatione filii. Ponit autem hic Salomon duas istas voces, initio, et ab aeterno, tanquam aequivalentes. Sic hanc voculam et Graecus Scholiastes Chrysostomus et [?: B---- ] rius intelligunt. Nonnus quoque inquit, ἄρχηνος , Caeterum de initio epistolae Iohannis vide praeposit A vel AB supra. Porro Genesis primo, In principio crevit Deus caelum et terram: significat initium rerum ac temporis, cum simul et res et tempus esse in coepisset, neutro antea existente, sed tantum Deo solo in aeternum vivente. Ali qui ibi exponunt principium de ordine. quasi dicat Moyses, Deum primo condidisse illae rudem massam, materiam aut Chaos caeli et terrae. de inde coepisse ea digerere ac distribuere. Verum magis probatur, ut ipsam rerum ac temporis inchoationem denotet, tamesi simul etiam seriem operis indicat. Sic et Epistola ad Hebraeos recitat ex Psalmo, Tu Dominne initio, aut in principiis terram fundasti. Iohan. 8 dicitur diabolus fuisse homicida a principio: sicut et 1 Iohannis 3 legitur, diabolum peccare inde ab initio: id est, mox a condito mundo. Ut vero aliquanto claris et ille ipse locus Iohan. 8 et vox haec intelligatur, [?: ] bam alterius cuiusdam annotationem. A principis, ἀπ' ἀρχῆς : Quotiescunque fit principii mentio, significationem illius ad id de quo agitur, accommodare necesse est. Quum ergo hîc Iohan. 8. agatur de homodio, cuius arguitur reus Satan ab initio, certe necesse est ut (quod etiam facit Nonnus) ad ipsius mundi, atque adeo hominis initium referas, non autem ad [?: ] nae ipsius initium, nisi quatenus coepit esse homicide nedum ut hinc constituas, ab aeterno diabolum [?: ] tisse: aut illud testimonium de filii Dei aeternitate eludas, de quo dictum est supra Iohan. 1. cap. Neque eam hîc simpliciter dicitur diabolus fuisse ab initio, ut qui dicitur Sermo ab initio fuisse, id est extitisse: et quid per praeteritum imperfectum, ut sciamus eius hypcrisim antiquiorem omnium rerum creatione, id est aeternam esse. nihil in quam eiusmodi hic dicitur de [?: ] lo: sed de qualitate ipsius agitur, quam dicitur iam inde ab initio creati mundi induisse, quum scilicet [?: fact--- ] homicida. Augustinus quem etiam Pseudocyrilles [?: ] tat, ad initium peccati refert. vere id quidem, si rem ipsam spectes (si quidem cum satan per peccatum hominem interemerit, hinc demum coepit esse homicida, quum peccatum ingressum est in mundum:) sed tamen subtilius. Malo igitur paulo crassius haec [?: interpret- ] de ipsius humanae gentis exordiis: neque rursus [?: ] ter haec refero ad illud primum momentum quo [?: cre--- ] est homo, sed principium hoc etiam extendo ad tempus creationi mundi ac ipsius hominis vicinum, quo scilicet [?: ] mo est a diabolo occisus. Eodem modo et Matth. [?: ] divortiorum nimia licentia pronunciat Christus [?: ] [p. 491] column 957/958 initio, aut a principio non ita fuisse. ubi etiam inquit: Qui fecit ab initio hominem. ubi principium, etiam de prima illa mundi ac omnium rerum conditione et dispositione intelligi ferme, ut in Genesi, necesse est: nisi quod iuxta Regulam paulo ante indicatam, oportet accommodari hanc vocem, et eius significationem, ad id de quo agitur. Saepe tamen haec phrasis plenius legitur, addita voce Creationis, scilicet mundi: ut Mar. 10. 13. et 2. Pet. 3. Unde clarius cernitur, de quonam initio sint tales phrases intelligendae, cum ita absolute de rebus antiquissimis ponuntur. Iohan. cap. 1. suae primae Epistolae inquit: Scribo vobis praeceptum vetus, quod habuistis a principio. Vetus hoc praeceptum est, sermo ille, quem audistis ab initio. Principium, aut initium, significat hic instaurationem legis, aut formationem populi Israelitici in gentem ordinatam ac Ecclesiae constitutam, quod factum est in eductione ex Aegypto. Accommodanda igitur est huius vocis significatio, uti dictum est, ad rem scopumque praesentem. Iohan. 6 est, Christum novisse ab initio qui nam non crederent. Item 16 inquit: Haec nolui vobis dicere initio, quia vobiscum fui. Ubi principium ad rem praesentem accommodandum est, nempe ad praedicationem Christi. In Epistola Iudae dicuntur lapsi angeli non servasse suum principium, aut originem: id est, suamillam originalem nativamque bonitatem, nempe imaginem Dei, ad quam initio ficti formatique fuerant. Illud igitur suum bonum principium non conservarunt, seu illam initialem indolem. Sic Christus dicit, eos non perstitisse in veritate. Principium ergo, aut origo, veluti nomen abstractum ponitur ibi more Hebraeorum, pro subiecto, et ipsius concreto: Origo pro originali, ac ipsissima divinitûs informata (ut [?: --a ] dicam) aurea substantia aut bonitate, seu imagine Dei. Sic et aliis linguis saepe Principium pro prima conditione et sorte, vel etiam pro prima parte rei ponitur. Matth. 24, principia dolorum ea sunt. Tecum principium in die virtutis tuae: habet in Vulgata Psal. 110. quod nil significat. In Hebraeo est, Populus tuus spontanei [?: -ut ] prompti, scilicet ad cultum tuum, in die victoriae tuae, seu cum viceris ac debellaveris hostes tuos, et populum tuum redemeris. Principium, aut caput verborum [?: ] veritas, et in seculum omne iudicium tuum iustum. Ubi possis per Caput, tum tempus intelligere, quod semper inde ab initio sermo Dei verax fuerat: tum per aliam metaphoram, pro summa rei, et quod praecipuum in re est in qua significatione voce Capitis etiam Latini utuntur. Si non posuero Ierusalem in principio aut capite lae [?: -ciae ] meae: Psal. 137. id est, Si non erit Syon aut Ecclesia Dei praecipuum meum gaudium, quo praecipue oblectabor. Principium sapientiae timor Domini. Prov. 1. 9. de saepe alias. Recte sane ac utiliter in sacra Scriptura toties inculcatur, quod initium sapientiae sit timor Domini, multae enim sunt eius rei rausae. Primum quidem, quod qui timet Dominum, is et regitur ab eo, et donis [?: -ariis ] ornatur tum in noticiis, tum et in voluntate, actionibusque Secundo: qui timet Dominum, is etiam [?: ] obedire studet, ac ad eius voluntatem mores actioesque suas componit: nihil turpiter, temere, audacter, [?: -enter ] , aut alio qui reprehensibiliter facit: quod verae ac practicae sapientiae proprium est munus. Tertio: qui [?: ] Dominum is meditatur in lege eius die ac necte, ubi est mirifica et vere divina sapientia. Nam ipsa prima elementa Christianismi longe maximam, mundoque ignotam sapientiam continent: ut scire, esse tantum unum Deum esse causam et gubernatorem omnium, unde omnia bona veniant et petenda sint: hominem sic conditum, sic lapsum, corruptum, redemptum, qui eius finis [?: ] beatitudo, quod verum officium. Postremo, ipsa vera ac vina fides in pectore pii hominis existens ac vigens, mirifice eum dirigit ac gubernat, ut stabili quadam ratione vitam suam regat, non quavis aurula, rumusculo, spe, metu, aliorum persuasionibus aut affectibus impulsus huc atque illuc vacillet, modo hoc modo illud probet, improbet, velit, nolit, etc. Principium Evangely, Paulus Phil. 4 vocat principium suae praedicationis Evangelii, in Macedonia factae. Sic Oseas cap. 1, Principium sermonis Iehovae ad Oseam. id est, prima patefactio, prima prophetia. Iohan. 8, cum Christus interrogatus quis' nam ipse sit, respondit: Principium quod et loquor vobis. In quo loco multi interpretes veteres ac moderni sese vehementer torserunt. Simplicissimus autem, et proculdubio verissimus sensus est, quod Dominus eis respondeat, se eum esse, quem se toties sit professus: nempe verum Meschiam ac servatorem totius mundi. Verum adscribam alterius cuiusdam prolixum annotatum super hunc locum, ut eo magis omne dubium de vero sensu dicti illius rudioribus eximatur. Id quod a principio dico vobis, τὴν ἀρχὴν ὅτι καὶ λέγω ὑμῖν . Hanc expositionem etiam affert Stapulensis. Sed quia hic locus infinitis pene modis fuit expositus, et vera eius explicatio a significatione verborum pendet, primum explicabo, cum bona lectoris venia, diversas interpretationes: deinde paucis dicam, quomodo putem esse intelligendum. Augustinus ergo (ut Eras, observavit) τὴν ἀρχὴν putat nomen esse: et quia videt parum convenire quartum casum interrogationis formulae, sic conatur hoc excusare, ut dicat illud, Tu quis es, perinde valere ac si dixissent Iudaei, Quem te esse dicis, aut quem te esse credemus? Et quasi sic interrogassent, Christum respondisse quarto casu, Principium. id est, Quaeritis quid debeatis credere? Credite me esse principium. Deinde particulam ὅτι , pro causali interpretatur, hoc modo, Quia et loquor vobis: id est, quia humilis propter vos factus, ad ista verba descendo. Nam si principium, sicuti est, maneret apud Patrem, et non acciperet formam servi, et homo loqueretur hominibus, quomodo ei crederent, quum infirma corda intelligibile verbum sine voce sensibili audire non possint? Ergo credite, inquit, me esse principium: quod ut credatis, non solum sum, sed et loquor vobis. Haec ille. quae sane sunt magis detorta, quam ut refutatione indigeant. Ambrosius (ut idem Eras. annotat) in eadem est sententia, nisi quod pro Quia legit Qui: id est, ὅς vel ὅστις , repugnante omnium codicum fide. Is, cuius commentariorum in Iohannem libros quatuor Clichtoveus ille sophista sub Cyrilli nomine edidit, eandem prorsus interpretationem affert, atque Ambrosius. Reliqui omnes eruditi quos mihi contigit inspicere, τὴν ἀρχὴν accipiunt pro adverbio (ut omnino poscit Graecae linguae ratio) sed diverso sensu. Alii enim explicant, Principio, id est primo loco, id vobis scilicet respondeo, me eum esse qui vobiscum loquar. Verum haec expositio et coacta est, et frigidam sententiam habet: denique etiam Graecis codicibus repugnat, in quibus legitur ὅτι , non ὅς . Alii sic exponunt, Principio id sum quod etiam dico vobis: id est, non statim vobis indignis explico quicquid sum, sed hoc primum dico, dum scilicet aptiores eritis reliquis audiendis, me missum esse a Patre et praeconem vitae. Sed haec quoque expositio (ne quid aliud dicam) longius est petita. Quid Chrysostomus et Theophylactus senserint, difficilt est explicare: quia singulis verbis non insistunt, et obscure sane haec connectunt. videntur autem in summa sic interpretari: Quaeritis qui sim? indigni estis quibus id dicam, sed digni quos graviter arguam: ac quidem in primis, quod vobis sim loquutus, quo beneficio ostenditis vos esse indignos. Atqui haec etiam expositio non video quomodo cum verbis ipsis cohaereat. Eras. praeter omnes istas interpretationes, existimat posse etiam haec connecti cum eo quod dixerat, In peccatis vestris moriemini. ut sit hic sensus: In peccatis vestris moriemini, primum ob id [p. 492] column 959/960 ipsum quod haec loquar vobis. Deinde pro eo quod subiici oportuit secundam et tertiam aliquam rationem, addit in genere: Multa habeo de vobis dicere. Sed quorsum ista interrogatione spreta, tam obscure loquatur Dominus? Quidam denique ex recentioribus exponit, Prorsus id quod loquor vobiscum: id est, plane illud ipsum verbum sum, quod loquor vobiscum. quia Christus est verbum Patris: et quia se verbum esse testatur, vult in verbo cognosci. Haec vero interpretatio multo planior est quam caeterae omnes superiores, neque ullum verbum detorquet. Nam apud Graecos constat τὴν ἀρχὴν interdum declarare παντελῶς καὶ ὅλως . Sed mihi tamen videtur nimis arguta, si eos spectemus quos alloquebatur Dominus, quorum etiam ruditati omnibus modis sese accommodat. Deinde cur non potius dixisset ὅς καὶ λαλῶ , vel ὁ καὶ λαλῶν ὑμῖν , id est, qui loquor vobis? quum praesertim ὁ λόγος apud Graecos masculino genere efferatur. Superest una Nonni expositio (neque enim omnes libuit commemorare) quam ultimo loco adscripsi, quod eam caeteris anteponam. Quaesierunt, inquit, Iudaei, τὶς σὺ πέλεις; καὶ χριστὸς ἀνίαχειν, ὅτι περ' ὑμῖν ἐξ ἀρχῆς ὀάριζον, ἔχων νήριθμα δικάζειν καὶ λαλέιν, ἀλλ' οὗτος ἐτήτυμος ὅς με γεινέθλῃ ἀνδρομέῃ προέηκε . Hi sunt illius versiculi: quos eo libentius adscripsi, quod vulgo legantur corruptissimi, et videam a plerisque non fuisse commode explicatos. Apparet autem ex illis, τὴν ἀρχὴν nihil aliud declarare quam ἐξαρχῆς , idque per traiectionem construendum esse cum verbo λαλῶ : deinde ὅτι scribendum esse, ita ut non sit coniunctio, sed provocabulum. Postremo, repetendum esse ἀπὸ τοῦ κοινοῦ verbum εἰμὶ : ut in summa intelligamus, Christum quaerentibus Iudaeis quid esset? respondere, se id esse quod ab initio ipsis dixisset: id est, quod iam pridem toties et tot modis illis inculcarat. Quid enim aliud tot concionibus conatus est illis exponere, quam et quis esset, et unde esset, et cur in hunc mundum venisset? Cur autem hanc expositionem prae caeteris amplecterer, plurimis rationibus sum adductus. Nam quod ad rem ipsam attinet, plana est sententia, neque subtilis, neque detorta, sed ad quaestionem maxime accommodata. Deinde vero, in verborum explicatione servatur genuina ac propria explicatio. Nam quod ad traiectionem attinet, infinita pene similia exempla occurrunt, quae passim annotavimus. ut Rom. 12, et apud Lucam saepe, et infra in hoc ipso 8. cap. ὅ, τι vero, non ὅτι scribendum esse, docet maxima pars superiorum interpretationum, et ita etiam legitur in Theophylacto Romano. Postremo, haec est natura responsionum, ut in iis repetatur verbum positum in quaestione: ut hoc loco plane sit germana repetitio verbi substantivi, quod fuerat in quaestione usurpatum. Quod autem attinet ad particulam καὶ , quamvis ea possit non incommode accipi pro Etiam: tamen malui tanquam redundantem praeterire. Est enim hic pleonasmus in Graeco sermone non modo usitatus, sed etiam elegans, idque in eodem prorsus dicendi genere, et eodem sequente verbo: ut apud Synesium, ἵν' εἰδῶμεν ὅ, τι καὶ λέγει , Ut sciamus quid ille dicat. Sic apud Gregorium saepe, τί χρὴ καὶ λέγειν ; Deinde utitur praesenti tempore λαλῶ Evangelista, non sine emphasi. quasi diceret: Ego id sum quod ab initio dixi vobis, et nunc etiam dico: nimirum lux, vita, veritas, etc. Christus in Apocalypsi dicitur principium et finis, primus et ultimus, α et ω : quia ante omnia in aeternum fuit, et postea in aeternum permanebit, ut supra in voce Primus dixi. Quis ascendet nobis in principio ad bellum? Iudic. 1. id est, quae' nam tribus ducatum et primam pugnam habebit? 1. Paral. 11. Quicunque interfecerit Iebusaeum in principio.

PRINCIPALIS Spiritus. Psal. 51 habet Vulgata, Spiritu principali confirma me. propre significat alacri, prompto et parato ad cultum Dei, confessionem et crucem propter Deum, eiusque veritatem. Ratio autem est cur LXX verterint ἡγεμονικὸν , quia נדיב nadib significat tum liberalem, munificum ac voluntarium in bene agendo, tum etiam principem. Graecam porro versianem sequuta est Vulgata in Psalterio, plane ad verbis

PRO praepositio Hebraice plerunque תחת Tachat varia significata habet: alias quasi vicem alterius, seu quasi commutationem quandam indicat, sicut et Latinis et Graecis ἀντὶ , Ezech. 4, Diem pro anno dedi tibi id est, singulos dies pro singulis annis. Genes. 30. Nam ego pro Deo, qui prohibuit a te fructum ventris tui. Id est, habes' ne me pro Deo, ut a me petas liberos: cum a Deo, qui tibi hactenus obstitit, id exorare deberes. Sic Ioseph dicit ad fratres Gen. 50, Num pro Deo ego sum? Exod. 7, Dedi te pro Deo ipsi Pharaoni. id est, [?: ] lo ut eum minis ac miraculis et poenis ita molestes ac infestes, ac si Deus eius esses. Sic 4. cap. ibidem ait Deus ad Moysen: Loquetur Aaron per te ad populum: erit ille tibi pro ore, et tu eris illi pro Deo. id est, ipsius os os loquetur pro tuo ore: et ille te vicissim perinde in omnibus agendis ac dicendis consulet, ac si Deus eius esset. Proverb. 11, Iustus de angustia liberatur, impius autem venit pro eo. id est, succedit in poenas loco eius. Parves pro centum, magnus pro mille. id est, praestabat fortitudinem tot militum, seu aequandus erat tot hostibus 1 Paral. 12. 1. Corinth. 11, Coma mulieri pro velamine data est. id est, ut ea loco velaminis aliquatenus [?: ] tur, utpote quae eam ornet. Cum dico, Pro pecunia dedit mihi cibum, aut accepi cibum: significat commutationem, aut vicem. Alias, Aliquid pro aliquo fieri, significat, in commodum illius. Iob. 13, Nunquid pro Deo loquemini iniquitatem? id est, in favorem et commodu Dei, vel ut eius causam contra me tueamini? Exod. 18 Este tu pro populo coram: id est, age causas populi coram, eorum negocia ad illum refer, eumque consule, ac eius opem misericordiamque illis implora. Animam suam debit precium pro multis: Marci 10. Matthaei 20. id est, in multorum commodum aut salutem: tametsi et hic alqua commutatio subsit. Matth. 17. Da staterem pro me et pro te. id est, in nostrum commodum, ut istorum exactione ac molestatione liberemur: tametsi et hoc [?: ] aut locum alterius indicet. Animam ponere pro fratribus, inquit Iohan. 1. id est, in commodum fratrum, seu ut illi periculo eximantur. Luc. 9. Qui non est adversus nos, pro nobis est. id est, in nostrum commodum agit et laborat, nobiscum stat ac pugnat. Sic Iohan [?: ] animam suam dare pro ovibus suis, est pro eis fortissime usque ad mortem depugnare, ut illae a lupis exitioque liberentur. Pro aliquo orare, idem valet, nempe in eius commodum aut bonum. Sanctifico me pro eis: Iohan 17. id est, offero me tibi in sacrificium. Unum hominem mori pro populo. id est, ad totius populi salutem. Aliquando causam finalem, seu ut aliquis aliquid assequetur, ut dare pecuniam pro pane aut veste vel libro Hebraeor. 12. Vendidit sua primogenita pro cibo. Ibidem Christus sustinuit crucem, pro proposito sibi gaudio id est, ut potiatur illo gaudio, illa felicitate, utque recipiat a patre nomen supra omne nomen. Lucae 5. [?: ] Offer pro mundatione tua. id est, ut munderis. Carnem meam dabo pro mundi vita. id est, ut vitam acquiram mundo. Iohan. 6. Sic Actor. 27. Accipite panem pro salute vestra. id est, ut vivatis, in salutem vestram. Nonnunquam Pro idem valet quod propter, et quasi causam efficientem: ut cum dicimus aliquem puniri pro suis sceleribus aut facinoribus. Sic Luc. 19 dicitur Hierosolyma punienda pro eo quod non agnovit [?: Mes- ] Et Actor. 12. Herodes esse punitus pro eo quod non dederit gloriam Deo. Ac denique Ephes. 5 dicitur: pro hoc ἀντὶ τούτου derelinquet homo patrem et matrem suam adhaerebit uxori suae. id est, propter hanc Dei ordinationem [p. 493] column 961/962 aut coniugium, quando quidem Deus sic ordinanit, et naturae penitus implantavit. Deut. 19, et Mat. 5. Oculum pro oculo, dentem pro dente. id est, propter excussum dentem aut oculum privari laedens debet dente aut oculo. Sic saepe pati pro Christo et Evangelio dicimur: id est, propter. Non raro Pro in Vulgata versione novi Testamenti significat De. Sic saepissime ait Paulus, se agere gratias pro Romanis, Corinthiis, Ephesiis. item, gloriari pro tali homine. 1. Corinth. 12. Glorior Macedonibus pro vobis. id est, de vobis. Spes mea est firma pro vobis: 2. Corinth. 1. id est, de vobis. Isaias clamat pro Israele, Romanorum 9. id est, de, vel super. Unusquisque pro se rationem reddet Deo: Roman. 4. Solicitum esse pro aliquo, valde usitatum in Sacris literis, et communi sermone: 1. Corinthiorum 12. Phil. 4. Sentire pro vobis omnibus. id est, de vobis: Philip. 1. Deus pro nobis melius aliquid providerat. Hebr. 11. pro, de nobis. Pro Christo legatione fungor: id est, ipso iubente ac mittente. 2. Corinth. 5. Deus est qui operatur in vobis velle et efficere, pro gratuita sua benevolentia. id est, ex gratuito favore. Valde usitata est haec significatio Latinis. ut, Pro illius erga me amore faciet: pro, eius liberalitate, aut avaricia, aut iracundia faciet hoc aut illud. causam efficientem, aut propter, notare videtur. Locus celebris, et tamen nonnihil obscurus est Ioan. 1, Ex eius plenitudine omnes accepimus gratia pro gratia. Comodissima tamen cum textui, tum et aedificationi piorum est illa sententia, quod pro gratia Christi nos acceperimus gratiam a Deo: quia prius dixerat eum habere plenitudinem gratiae et veritatis, iam addit, nos omnes ex illa plenitudine haurire: quod perinde est ac si diceret, Propter immensum favorem et amorem, quo pater filium complectitur, etiam nos eius fratres ac membra diligit. Sicut alibi inquit: Dilexit nos in dilecto. Hic quoque Pro videtur significare Propter. Exauditus est pro sua reverentia: Hebraeorum quinto, Graece est ἀπὸ ab, ponitur loco propter. Colophonis porro vice adscribam etiam alterius cuiusdam sententiam de significationibus particulae Graece ἀντὶ , et Latinae pro. Ego vero apud idoneos Graecae linguae scriptores duplicem tantum reperio significationem huius particulae: quarum una est propria, quum scilicet accipitur provice seu loco, ut. ἀντὶ βρέϕους loco pueri, ἀντὶ πολλῶν multorum loco, ἀντὶ βρώσεως , Hebr. 12. idem adverbum, pro edulio: agitur enim de permutatione. altera translaticia, quum accipitur pro διὰ , id est propter: ita tamen ut causam non finalem, sed quae velut origo est, declaret. veluti quum dicimus ἀνθ' ὅλου et ἀνθ' ὦν , ut Luc. 19. Act. 12. et ἀντί τούτου , ut Ephes. 5. His duas alias adiungo, quas sacris scriptoribus peculiares opinor. Unam, quum accipitur pro ὑπὲρ , et commodum ac utilitatem declarat: qua significatione reperio positum tribus locis, et quidem semper personae coniunctum, non rei: nempe Matt. 17 et 20. item Marc. 10. Alteram, quum finem designat, quomodo reperio duobus duntaxat locis usurpatum, nempe 1. Corinth. 11, et Hebr. 12. Ex his quatuor significationibus (neque enim plures reperio) deligat prudens lector quam volet.

PROBO, δοκιμάζω , primum significat examino, exploro, diiudico. 1. Corinth. 3. Uniuscuiusque opus, qualenam sit, ignis probabit. id est, perinde explorabit et examinabit ignis spiritualis tentationum, persecutionis, et etiam ignis Spiritus sancti, quo baptizati sumus: sicut externus ignis probat aurum, argentum et metalla alia. Eadem locutio et similitudo aliquanto plenius posita est. 1. Pet. 1. Sic Dominus dicit Pharisaeis Luc. 12, Faciem terrae et caeli nostis probare: id est, diiudicare et discernere. Sic 1. Thess. 5. Omnia probate. Tertullianus in de Praescrip. haereticorum: Omnia examinate, inquit, et quod bonum est retinete. Hebraeorum 3, Probarunt me annis 40. Homo probet semetipsum: 1. Corinth. 11. et 2. Corinth. 13. id est, examinet, diiudicet. Nam 1 Corinth 11, quod prius dixerat, Probet semetipsum: mox synonymo verbo quasi repetit, Si nosipsos diiudicaremus, non iudicaremur. id est, castigaremur a Domino. Nec significat ibi διακρίνειν diiudicare seipsum, quibusdam castigatiunculis afflictare, ut Papistae hunc locum violenter ad suas satisfactiunculas rapiunt. Probate spiritus an ex Deo sint: 1. Ioann. 4. id est, iudicate, examinate, diiudicate, discernite. 2. Corinth. 8. Quem fratrem exploravimus in multis probum esse. id est, experti re ipsa sumus. Opus suum unusquisque probet: Galat. 6. id est, diligenter diiudicet. 1. Tim. 3. Atque ii probentur primum, postea ministrent, si inculpati reperti fuerint. id est, explorentur hominum iudicia, ac testimonia Dei. Sic ille Luc. 14 dicit se emisse par boum, velle ire ut probet eos. Sic et Columella loquitur: Probate boves. Sic Ovidius, Exitus acta probat: id est, diiudicat. et Cicero: Probate amicos. Sic et Italis hoc verbum nunc est in usu, provar, provado e esperimentado. In Psalmis et Veteri testamento sic innumeris vicib. accipitur. Hebraeum est כהן . Crebro etiam illa similitudo de igne probante metalla, cum hominis probatione confertur. Prover. 17, Sicut igne probatur argentum, ita corda probat Dominus. Sic ibidem 27, Ierem. 9. Daniel. 12. Zach. 13. Iob 23. Psal. 12, dicuntur eloquia Domini perinde munda esse ac argentum probatum igne septies. Secundo significat, post examinationem agnoscere aliquid, seu perspicere. Rom. 14, Renovemini spiritu mentis vestrae, ut probetis. id est agnoscatis, quae nam sit Dei voluntas bona et perfecta. Idem plane dicit Rom. 2. Nosti voluntatem Dei, et probas eximia: id est, agnoscis quae sint coram Deo recta ac probata. Idem prorsus, eodemque modo ut Rom. 2, dicit etiam Phil. 1. Oro Deum, ut excellatis cognitione et omni iudicio: ad haec, ut probetis eximia. Tertio, significat amare aliquid tanquam probum, suo assensu amplecti ut probum. 1. Thess. 2. Sed sicut probati sumus a Deo, quibus crederetur Evangelion. id est, placuimus tanquam si probi essemus. Sequitur mox, Qui probat corda nostra. ubi possis exponere, Explorat: aliqui tamen malunt, Approbat. Sicut non probaverunt Deum habere in cognitione, Rom. 1. id est, non sunt ex animo assensi, non id serio egerunt ac effecerunt, seu reipsa praestiterunt, sicut debebant, ut permanerent in vera Dei cognitione: seu, ut Deum eiusque cultum retinerent in percepta cognitione, sed mutaverunt gloriam Dei in idola, etc. Beatus qui non iudicat semetipsum in eo quod probat. id est, Beatus qui bona conscientia, et non dubitando ac haesitando amplectitur aut agit, quae agit vel sequitur Rom. 14. Probare ergo hic, pro opere sequente probationem ponitur. sic Ioan. 6. est Voluerunt eum accipere in navem. id est, cupide libenterque acceperunt, licet prius perterriti ahorrerent ab eo. Qui in talibus servit Christo, gratus est Deo, et probatus hominibus. id est, acceptus. 2. Tim. 2. Stude teipsum probatum operarium praestare Deo. id est, probum ac laude dignum. Diversa est haec a praecedenti significatio, et convenit cum sequenti propemodum. Quarto, significat alicui testimonium dare: ut experimentis probo, comperio. 1. Corinth. 16. Quoscunque probaveritis per Epistolas, eos mittam, ut auferant gratiam vel eleemosynam vestram. Sic et Latinis probare interdum est laudare, approbare, comprobare, etc. Vicinum huic est, quod δοκιμὴ experimentum, aliquando significat iudicium probitatis, quod testimonio suo alicuius probitatem comprobat. 2. Corinth. 2. In hoc enim scripsi, ut cognoscerem probationem vestri, si ad omnia obedientes sitis. id est, ex obedientiae externae praestatione in tali casu vestram pietatem perspicerem. [p. 494] column 963/964 Sic mox 13, Experimentum quaeritis loquentis in me Christi. id est, indicium, testimonium huic rei dans aut approbans, quod Christus in me sit, et per me agat. Quinto, probatio aliquando ipsam bonitatem rei aut personae notat: ut 2. Corinth. 10. Non enim is qui semet ipsum commendat, probatus est, sed quem Deus commendat. 1. Corinth. Oportet etiam haereses esse, ut qui probati sunt in vobis, patefiant. id est, qui probisunt. Iacob 1. Quia probatus factus accipiet coronam. id est, probus. Phil. 2. Cognoscite probationem eius, quod veluti cum patre filius mecum servierit in Evangelio. id est cognoscite eius veram probitatem, aut seriam pietatem, quando quidem ita se gessit. Quoniam porro δόκιμος probatus, significat spectatum aut compertae bonitatis hominem: ideo contra ἀδόκιμος , quod plerunque Vulgata vertit reprobum, significat non probum. non autem simpliciter reiectum, aut ad aeternum exitium destinatum, ut multi accipiunt. 2. Cor. 13, Non ut nos probati appareamus: sed ut vos bonum faciatis, nos vero veluti reprobi simus. id est, dum caremus causa vos castigandi, veluti destituti Spiritualibus viribus, et inermes appareamus.

PROBATIO aliquando active, aliquando passive accipitur. Active, Rom. 5. Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit. Ubi probatio significat experientiam qua scilicet patienter ferendo crucem, et Deum implorando, Dei veritatem, liberationesque reipsa experimur. Unde fit, ut spes nostra crescat, quae etiam in posterum laetos eventus experitur. Passive porro usurpatur 2. Corinth. 8. Quod in multa probatione afflictionis redundavit gaudium ipsorum. id est, quod multae illae afflictiones, quibus eos Deus tentavit, ac exploravit eorum alacritatem, non modo non extinxerunt, sed etiam auxerunt et illustrarunt. Sic quoque δοκίμιον fidei, probatio aut exploratio fidei, Iacob. 1. 1. Pet. 1. passive accipitur, nempe qua piorum fides exploratur. Praeponit ibi Iacobus probationem patientiae tanquam causam: cum Paulus, ut modo audivimus contra patientiam probationi praeponat, Sed causa est, quam nunc audivimus, nempe quod est diversa vox, et significat Iacobo idem quod Paulo in sua gradatione tribulatio.

PROBRUM, in Sacris literis significat tum ignominiam, tum et contumeliam, ignom iniosa maledicta, et omnem infamiam. Hebr. 11. Moses fide potius elegit cum populo Dei malis affici, quam temporariis commodis peccatis frui: maiores arbitratus divitias probrum Christi, quam thesauros Aegyptiorum. Probrum Christi vocat eas cruces, calamitates, ac infamias, quas omnes sustinere coguntur, qui pie volunt vivere in Christo, quod antea dixerat κακουχεῖσθαι , malis affici, male haberi aut tractari. Ezek. 26, Ne accipiatis amplius probrum famis inter gentes. id est, ne alii populi posthac vobis obiiciant sterilitatem et penuriam. 2. Sam. 1. Ego, quo abire faciam probrum meum, id est, quomodo me tanta ignominia liberabo? Ponam probrum istud super totum Israelem. 1. Samuel. 11. pro, hac eos infamia onerabo, hanc eis ignominiae notam inuram. Memento quod tulerim in sinu meo multorum populorum probra, Psalmo octuagesimonono . id est, contumeliosa maledicta multarum gentium. Sed plura de hac voce vide supra in Opprobrium.

PROCIDERE, aut procumbere solebant coram hominibus et Deo Israelitae, vel honorantes, vel suppliciter petentes aliquid ab aliquo: quem eorum morem etiam Livius Decad. 3 indicat, cum Carthaginensium legationem ad Scipionem describit. Haec est etiam vis illorum verbi שחח Schacha. Hodierna quoque die Turcae et alii Orientales incuruatione corporis reverentiam exhibent, quibus non est imos aperire caput: quae consuetudo iam etiam a Christianis usurpatur.

PRODIGIA, portenta ac signa, pro eodem ferme. usurpat Vulgata versio, nec in Hebraeo etiam sermone admodum magna significationum discrimina monstrari possunt: non quod ex origine thematis non queat diversa significatio produci, sed quod usus est valde promiscuus. Quid prodigia vocet Ioel 2. et Acta cap. 2. exponitur in textu: Dabo prodigia in caelo superius, et infra in terra, sanguinem, ignem, et vaporem fumi. Sic Deut. 6. Deditque Deus signa et prodigia magna et mala in Aegypto coram Pharaone, et cuncta familia eius. Qualia illa signa aut prodigia fuerint, ex Exodi narratione notum est. Sic Christus dicit Matth. 24, Pseudoapostolos et sed-ctores edituros magna signa et prodigia. Sic et 2. Thes. 2. Antichristus dicitur editurus signa et prodigia, sed mendacia: id est, tantum speciem habentia prodigiorum, cum sint vel praestigiae dia boli futurae, vel etiam figmenta seductorum, tum etiam ad mendacem falsamque religionem ac cultum inducentia. Christus quoque et Apostoli edentes miracula, signa et prodigia fecisse saepe in Sacris diceatur. Act. 2. 15. Rom. 15. 2. Cor. 12. Vocat Scriptura prodigia aut portenta etiam illas mirabiles actiones ac gestus Prophetarum, qui externis aliquibus notabilibus factis, ut gestatione iugi, catenarum, simulatione obsidionis, et similium, aliqua futura ex mandato Dei praenunciabant. Quin et ipsimet prophetae cum filiis vocantur prodigia. Isa. 8, Ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signa et prodigia in Israel. Quia filiis eius iusserat Deus imponi nomina Hesbaz et Seariasub, ut ipsis etiam propriis nominibus futuras calamitates indicarent. Sic Capite 20, iubetur nudus et discalceatus incedere, ut eo signo aut prodigio indicet Aegyptios et Aethiopas nudos in captivitatem a Chaldaeis abducendos esse. Sic Ezekiel. cap. 12 et 24 ob similia signa dicitur esse portentum a Deo Israeli propositum: quia sua simulata fuga et migratione, Iudaeorum calamitatem portendit: sicut et suo luctu ob mortuam uxorem. Veri [?: pr- ] giorum sunt. Zach. 3. id est, idonei ad facienda prodigia, instructi vi patrandi miracula.

PRODIRE, idem quod egredi. Psal. 17, A facie tua iudicium meum prodeat. id est, tu ferto sententiam de mea iusta causa eamque exequitor me liberando, et hostes perdendo. Vide supra Egredior.

PRODUCO, idem quod educo, foras duco, nihil habet obscuritatis, Iud. 6 dicunt patri Gedeonis, sui populares: Produc huc filium tuum. id est, exhibe aut dede eum nobis, ut ipsum lapidibus obruamus, ob [?: su--a ] tum altare Baal, et succisum lucum. Sic Actor. 12, volebat Herodes mox post pascha Petrum, quem in carceribus dligenter asseruabat ad populum producere, id est aliquo acerbissimo supplicio ipsius gratum spectaculum populo praebere.

PROFANUM. Triplices res ac homines sunt: primum quae dicuntur sanctae aut sacrae, quae peculiariter sunt Deo eiusque cultui destinatae: deinde communes, quae hominum usui et communi vitae: postremo immundae [?: -purae ] , quae tum Deo suo quodam modo displicent, tum hominib. sunt illicitae. Vox igitur Profanus, sicut et [?: Con- ] alias res communi vitae concessas notat, alias vero eas quae plane immundae habentur: quae vocis ambiguitas et diversis reb. communitas in de venit, quod neutrae hae posteriores sacrae sunt, et quod tota ista vita immundicia ac peccatis plena, seu potius cum peccatis ac immundicia confusa et commixta est. Proponam autem pauca exempla significationum istius nominis. Profanare vineam aut [?: ] , est certis quibusdam ceremoniis eas licitas usui hominum facere. Nam antequam id fieret, Deo sacrae, et hominibus ilicitae, mox ab earum primo initio habebantur: sicut supra tum alibi, tum et in voce Praeputii dictum est. Legimus igitur Levit. 19, et Iere. 31, Adhuc plantabitis vineas in [p. 495] column 965/966 montibus, plantabunt plantantes, et profanabunt. In hac significatione Profanum vulgo, et etiam apud erudiriores scriptores plerunque accipitur. Sic saepe profani dicuntur omnes non consecrati. Posterior significatio est, cum rem immunda ac contaminatam notat. Mulierem prophanam, aut meretricem non accipiant sacerdotes. Levit. 21. bis repetitur. Sic Latini quoque saepe sceleratos ac nefarios homines prophanos vocant. In hac significatione usurpatur etiam in Novo Testamento. Hebr. 12, Ne quis sit inter vos fornicator aut profanus, sicut Esau pro unico edulio vendidit primogenita. Sic 2. Tim. 2, Profanas vocum inanitates cohibe. Idem dicitur 1. Tim. 6. Tertia, quaedam metaphorica significatio est, cum indicat rem aut personam omni sua priori dignitate privare, in terram abiicere, et veluti omnib. contemnendam ac conculcandam proponere. Psal. 89. Abiecisti pactum servi tui, profanasti in terram diadema eius. id est, ludibrio et iniuriis omnium exposuisti. Est significatio et phrasis contraria illi, cum Romani suos tribunos sanctos, aut moenia sancta vocarunt. id est, in violabilia, et omni honore et quasi religiositate persequenda et tractam da Isa. 23, ut prophanaret superbiam omnis gloriae. id est, abiiceret, et contemptos redderet nos qui superbi ac potentes fuerunt. Sic Aen. 11.

Quos Acneada bello fecêre profanos.

Dicitur et Dei pactum, tabernaculum ac templum profinari, simili ferme significatione, idque tum a Deo, tum et ab hominibus. Psal. 89. Non profanabo pactum meum. quod mox exponit, inquiens: Et quod egressum est de ore meo, non mutabo. Vide sequentia prolixius, ubi illam profanationem plenius explicat. Dicuntur et homines foedus ac praecepta, aut etiam templum Dei profanare, cum violant, et non religiose observant. Psalm. 89. Si filii eius iustificationes meas prophanaverint, et praecepta mea non custodierint. ubi idem bis dicit. Ezec. 23. et 2. Esd. 13, Sabbata mea profanaverunt. Sic Levit. 19. dicitur is sacra profanare, qui tertia die de oblatis comedit. Levit. 10. et Ezec. 22 praecipitur, ut sacerdotes discant accurate distinguere inter sanctum et profanum. ubi alluditur quidem ad illas externas res in sacrificiis, et alioqui sanctas et profanas habitas: sed indicatur, eos debere inter vera ac spiritualia sancta et prophana distinguere, nempe inter peccata et recte facta, et praesertim inter vera et falsa dogmata. Quo etiam illud Prulinum ὀρτοθομεῖν , id est recte secare, spectat.

PROFERO verbum itidem perspicuum est. Nu. 13. Protulerunt infamiam terrae, quam exploraverant. id est, sparserunt rumores tristes de illa terra, infamarunt eam apud vulgus. Gen. 14. est clare tum in Hebraea, tum et in Vulgata, quod Melchisedec protulerit panem et vinum exercitui Abrahami: et tamen quidam violenter pervertunt textum, quasi sit Obiulit: ut suam commenticiam oblationem Missae tueantur.

PROVICISCOR, inde Profectiones. Saepe in posterioribus tribus libris Mosis fit mentio profectionum populi Israelitici: ubi ea vox significat progressiones illius populi in deserto, seu itinera ab aliis locis ad alia, ubi aliquandiu commorati sunt, Deo eos ducente per columnam ignis aut nubis: quae fuerunt 40: Numer. 33. Lapis profectionis. 1. Reg. 6. id est, importatus, advecticius, externus.

PROFUNDUM habet quasdam metaphoras nonnihil obscuras in Sacris literis. Primum enim significat gravissimas miserias ac difficultates, et calamitates [?: ] : quo spectant etiam Latinae metaphorae obrui, immergi, emergere ex malis aut difficultatibus. Veniunt [?: ] istae metaphorae a corporeis immersionib. in aquas aut latum. Psalm. 88. Posuisti me in lacu inferiori, in tenebris, in profundis. Quod alludit ad illos eorum subterraneos carceres, in quales etiam Ieremias fuit proiectus, ita ut in lutum immergeretur: cap. 38. Sic Psal. 130. clamat Psaltes: De profundis clamavi ad te Domine, domine exaudi orationem meam. Psal. 69. Non inundet me decursus aquarum, nec absorbeat me profundum. id est, summae aliquae calamitates, potissimum a persecutoribus imminentes. qua metaphora ille Psalmus saepius utitur. Secundo, Profundum aliquando significat aliquid valde abstrusum, occultum, sapiens, aut etiam astutum, malitioseque cogitatum ac subornatum. Nam et in bonam et in malam partem accipitur. Sic dicitur 1. Cor. 2, Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei, id est, intimas cogitationes ac secreta consilia, sive in maximis mysteriis, sive in summis rerum difficultatibquo saepe Ecclesiam suam veluti ad mare rubrum, aut etiam in medium eius adducit. Psal. 92, Quam grandia sunt opera tua Domine, valde profundae sunt cogitationes tuae. Sic huc alludens Paulus Rom. 11. exclamat: O profunditatem divitiarum et sapientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et impervestigabiles viae eius. Dan. 2. Profunda et abscondita revelat Deus. Prov. 20. Aquae profundae consilium in corde viri, at intelligens vir exhauriet illud. id est, deprehendet quid adversarius spectet, aut quorsum tendat suis aliud simulantibus actionib. ac sermonibus. In malam partem, de astuta malitia, Psal. vigesimo. Vae iis qui profundi sunt, ut a Iehova abscondant consilium. id est, qui conantur non tantum hominibus, sed etiam Deo ipsi abscondere consilia sua, eique imponere mirabili specie pietatis ac iustitiae. Mox enim textus semet exponit addens: Et sunt in tenebris opera eorum. et dixerunt, Quis videbit? cuiusmodi fuerunt machinamenta opprimendarum piarum Politiarum, et corrumpendae religionis nostro tempore. Hinc deductum verbum Hebraeum הפמיק Heemik, profundare, Oseae 5. 9. Iere. 49, quod quidam exponunt per profundare consilium, id est, astutum consilium reperire, de quo ego meam sententiam mox subiiciam. Tertio, Profundum significat quasi copiam ac potentiam: sicut Rom. 8 Paulus ait, quod nec sublimitas nec profunditas nos abstrahere poterit a dilectione Dei. Hinc est quod profundum significat etiam immensum chaos peccatorum, sicut Proverbiorum 18. Vulgata habet: Impius cum in profundum peccatorum venerit, contemnet. Hinc quoque venit, quod Profundare significat augere. Isa. 31. Revertimini unde profundastis defectionem filii Israel. id est, ab ista defectione, in quam vos tam profunde immersistis. Sic puto loca Hoseae 5 et 9, item Ier. 49, de immensa profunditate, aut magnitudine idololatriae accipienda esse. Quarto, significat profunditas aquarum, copiam bonorum: quia copiosa aqua in illis ferventibus et aridis locis fuit maximum bonum. Ezec. 34. An parum vobis est, quod profundas aquas bibatis, quôd etiam reliquam aquam perturbatis? In cap. 32. eiusdem Prophetae exponunt de tranquillitate ac puritate aquae, quia profundae aquae non perinde arrodant terram, minori impetu fluentes: aut etiam ob copiam non perinde contaminari facile ac perturbari queant. Prover. 18. Aquae profundae verba oris viri, et sicut flumen effluens fons sapientiae. Id est, sapiens et eloquens vir abundat amplissimo et salutari thesauro quem hominibus communicare potest. Profunda aquarum significant alueos, aut fundum. Profunda aquarum apparuerunt. Psalm. 18. et 2. Samuel. 22. Confundentur profunditates fluminis. Zachar. 10. Transibit tribulatio in mari fluctus, et confundentur omnes profunditates, fluminis. id est, Aegypti gloria, potentia ac opulentia tolletur. Sicut sequitur: Et deponetur superbia Assur, et sceptrum Aegypti auferetur. Proiecisti me in profundum maris, inquit Ionas 2. Quod quid significet, ex eius historia notum est. Simili locutione, sed significatione longe alia, inquit Michaeas: Proiecisti in profundum [p. 496] column 967/968 maris omnia peccata nostra. id est, longissim e ea a nobis removisti, et quasi prorsus abolenisti. Supra dixi, profunditatem significare etiam magnitudinem malorum ac periculorum. Sic Proverb. 22. legitur: Fovea profunda os alienae mulieris: cui iratus est Deus, incidet in illud. et 23. Fonea profunda est scortum, et puteus angustus aliena mulier. Sic et Prover. 9, adulterae invitati dicuntur esse in inferni profundo. Psal. 68, dixit Dominus: Reducam ex Basan, reducam ex profundis maris. id est, meos electos congregabo ex omnibus locis, aut liberabo eos ex summis malis et tyrannide hostium, sicut liberavi olim meos de servitute Og Basan, ac de furore, Pharaonis in medio maris rubri.

PROFUNDO verbum, ab hoc nomine formatum, reperitur Isaiae 7. Profunda petitionem, aut extolle sursum. id est, pete aliquod signum vel miraculum a Deo in confirmationem huius promissionis liberandae Ierosolymae ac Iudaeae, vel infra in imo tartaro, vel superius in summo caelo, etc.

PROGENIES, a progenerando ducta vox, significat primum stirpem aut familiam aliquam, seu totam cognationem. Sic filii Iacob ex Aegypto reversi dicunt patri, se a praefecto Aegypti per ordinem interrogatos esse de tota sua progenie: Genes. 43. Secundo, progenies significat posteros alicuius, filios, nepotes, pronepotes, et alios. Iosuae vigesimo secundo, Extruximus altare in testimonium inter vos et nos, progeniemque nostram. id est, posteros. Tertio, progenies significat aetatem, nempe tum tempora ipsa seculorum, tum homines singulis seculis existentes. Psalm. 48, Ut narretis in progenie altera. Psalm. 49. Cogitatio eorum est quod sua progenies sit duratura a progenie in progeniem. Alii, A' generatione in generationem: quod idem est. Sic diva Virgo canit Luc. 1. Misericordia eius a progenie in progeniem timentibus eum: id est, in omnem posteritatem, aut in perpetuum, semper est misericors timentibus. Ioannes Baptista Matth. 3, et Christus 12 ac 23, vocant Pharisaeos progeniem viperarum: ubi non ipsam procreationem viperarum, quasi sint ex viperis procreati: sed naturam aut indolem, malitiamque plane viperinam eis obiiciunt, quam ex utero matris attulerunt, ita ut sua perversitate maiorum malitiam referant. Ideo Dominus inquit Matth. 12. Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum mali sitis? nam ex abundantia cordis os loquitur. Non igitur agitur de causa aut parentibus illorum, sed de inhaerente malitia. Sic et Matth. 23: Serpentes, progenies viperarum, quomodo potestis effugere a iudicio gehennae? Ubi idem per serpentes voce metaphorica, quod per progeniem viperarum, indicatur, nempe inhaerens serpentina pravitas. Sic Christus obiiciens Iudaeis, quod sint ex patre diabolo, non tantum primam illam occupationem ac deformationem, qua Satan genus humanum in suam potestatem redactum, ex imagine Dei in suam transformavit, obiicit: sed etiam inhaerentem diabolicam malitiam, quam secum ex utero matris attulerint. Vide in voce Filii. Pervenient in progeniem patrum suorum, et usque in aeternum non videbunt lumen. id est, tandem in suo impio curriculo vitae perseverantes morientur, et in inferno in perpetuis tenebris, ubi sunt et maiores eorum, sepelientur. Vide supra in voce Generatio, cum qua hoc vocabulum interdum convenit.

PROHIBEO, notae significationis vox est. Significat enim proprie prohibitionem aut vetationem, seu interdictionem mandato factam. Verum interdum in Sacris idem est quod impedio. Num. 14, Cognoscetis prohibitionem meam: id est, impedimentum, quo vos impediam, ne in terram promissionis veniatis. Iob 33. Ut a corruptione retrahat animam suam. id est, impediat, servet. Gen. 30, Prohibuit te Deus a fructu vetris, id est, impedivit. Sic Paulus Rom. 1. dicit se cupisse venire Romam, sed hactenus fuisse prohibitum: id est, [?: ] peditum. Aliquando ferme idem velet quod parte, 2. Reg. 5. dixit Geezi, Prohibuit dominus meus Naa-man Syrum, ne acciperet de manu eius quae attulit. propepercit dominus meus Naamano isti, aut eius rebus. Gen. 22. Non prohihuisti filium tuum a me: id est, non pepercisti filio tuo propter me. Vel potius, non denegasti eum mihi. Isa. 58. Clama gutture tuo, ne prohibear. id est, ne peperceris lateribus, gutturi ac voci. Saepe sane ne pro denego, aut nolo concedere, aut retraho, exponi posset. Gene. 39, Non est quisquam maior me in domo hac, neque prohibuit a me quicquam herus meus, [?: ] te uxorem suam, id est, omnia mihi concessit, meaeque potestati subiecit. Psal. 84 Non prohibet Deus bonum ambulantibus perfecte aut sincere. id est, non denegat, [?: ] retrahit bonum, sed concedit, largiturque. Ezech. 30. In Taphnes prohibebit dies lucem suam. id est, denegbit illis. Psal. 40. Ne prohibeas misericordias tuas a me, prone deneges eam, ne cohibeas, et veluti clausas contineas misericordias tuas a me. Iob. Prohibere sermones quis poterit? id est, cohibere. 2. Sam. 13. Alloque re quaeso regem, non prohibebit me a te: id est, non denegabit. Psal. 21. Et prolationem labiorum eius non prohibuisti. id est, petitionem eius non negasti. Vicina huic significatio est, cum aliquid alicui dicitur prohibentum: pro, impossibile. Iob 42, O'Deus, novi quod omnia potes, nec prohibetur a te cogitatio. id est, nihil tibi est impossibile, omnia potes quaecunque cogitas. Sic 1. Sam. 14. Non est Iehovae prohibitio servare cum multis aut paucis. Germani in hac phrasi ludunt, cum dicunt alicui vinum aut carnes esse prohibitas, indicantes eum illas non habere: aut cum foeneratores dicunt pauperibus, esse foenus prohibitum. Non prohibere de quid alicui, saepe significat non tantum non denegare, sed etiam ultro dare ac offerre, ut quaedam superiora exempla indicant. Psalm. 48, Non prohibuit a morte anima eorum id est, non tantum non defendit eos a morte, anima etiam ultro eam illis obtrusit, seu occidit eos. Aliquem ab aliqua reprohibere, est impedire eum, ne illud consequitur. Eccles. 2. Non prohibui cor meum ab omni laeticia, id est, non impedivi aut cohibui: tametsi et aliquid amplius significet, nempe non tantum non impedivi cor meum, sed etiam ultro ei ingessi omnis genetis voluptates, secundum desideria eius. Iob 31. Si prohibui pauperes a desiderio. id est, si impedivi eos, quo minus [?: ] cupitam consequerentur: vel potius, si non dedi eis [?: q-- ] cupiverunt a me. Interdum Prohibere pro avertere accipitur: tametsi hoc ad verbum Impedire reduci queat. 1. Samue. 25. Qui prohibuit te, ne venires in sanguines, pro avertit te, aut impedivit, ne funderes sanguinem, ne caedem patrares. Iob 36. Non prohibet a iusto oculos suos. id est, arcet, avertit. Psalm. 19. A superbis probibe servum tuum, ne dominentur mihi. id est, cohibe, averte, retrahe illos a me. Psalm. 119. Ab omni semita mala prohibui pedes meos. id est. averti. Prohibere [?: ] reticere significat. Iere. 26, Ne prohibeas verbum, [?: ] noli reticere ullum verbum. Idem 42 Quicquid responderit Deus, non prohibebo verbum a vobis. id est, non reticebo. Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti: Ieremiae secundo. id est, mane domi, seu in vera religione. Studium enim idolatris de praesidii Ethnicorum comparat Propheta discursationi brutorum, aut ferarum libidine flagrantium et discursantium, quaerendi maris gratia, ut proxime [?: pr- ] homines vero cursitantes lacerant calceos, eoque nudant pedem, et simul siti laborant. Quare nudatio pedis et sitis pro discursatione ponitur, et [?: discur- ] porea pro studio ac inquisitione idololatriae. [?: P- ] rese ab aliqua re, est eam non facere, Hag. 1. Propter ea super [p. 497] column 969/970 vos probibuerunt se caeli a rore, et terra prohibuit sed fructu suo. id est, impediente Deo nec caelum superuos rorat aut pluit, nec terra fert necessarios fructus. Noli prohibere teipsum, ne venias: Numer. vigesimosecundo: id est, ne patiaris te prohiberi, remove omnia impedimenta, qualiacunque tandem sunt, aut omnino esse vel occurrere tibi possunt. Prohibere intra re in regnum caelorum: Luc. 11. id est, impedire. neque enim hoc mandatis prohibebant, sed falsa doctrina sedulo impediebant. Hebraeorum septimo. Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, propterea quod morte prohibebantur permanere.

PROIICERE aliquid ab oculis aut facie, est, cum quadam indignatione illud a se amovere, non curare, irasci insuper ei, odisse ac detestari illud. Sic Ionas cap. 2. inquit, Proiecisti me in profundum maris: Ego dixi, Proiectus sum a conspectu oculorum tuorum, id est, removisti a cura, favore ac protectione tua, ac veluti in extremum exitium abiecisti. Sumpta vero est locutio de medio communis vitae. Sic enim solemus longissime a nobis abiicere ea quae non tantum non curamus aut amamus, sed etia odimus ac detestamur. De tali spirituali proiectione loquitur etiam David. namque deprecatur, cum inquit Psalmo 51. Ne proiicias me a facie tua, et Spiritum S. tuum ne auferas a me. id est, ne desinas me curare, amare, et fovere, et veluti ante tuos oculos ac in manibus tuis, e quibus me nemo rapere potest, detinere et conservare. Proiicere a se peccata sua, est vera ac seria poenitentia discedere a peccatis, et ad Deum converti: Ezechiel. 18. Proiicite a vobis peccata vestra, et facite vobis cor novum. Micheae septimo paulo aliter accipitur haec locutio. Proiecisti in profundum maris omnia peccata eorum. id est, ex oculis tuis removisti, et quasi prorsus abolevisti. Proiicere verbum Dei post se: Psal. 50 Proiecisti verbum meum post te. id est. abiecisti omnem reverentiam verbi mei. Ratio locutionis eadem est, quam prius indicavi. Proiicietur rete in pedes eius. Iob 18. id est, irretietur, capietur. Allusio est ad piscationem, ubi retia piscibus iniiciuntur. Inde est etum, quod proiectiones tributa significant, quia illis capiuntur res ac fortunae subditorum. Ezechiel. 45, Auferte proiectiones vestras a populo meo: id est, tributa, quibus neluti eiectis retibus fortunas illorum illaqueatis.

PROLES hominum peccatorum. Numer. 32. Ecce surrexistis pro patribus vestris proles hominum peccatorum, ut adderetis iram Domini contra Israelem. Alii vertunt, Incrementum. Posses etiam exponere frequentiam, aut turbam, aut coetus. Nam vocabulum proprie sonat Multitudo, aut augmentum.

PROLONGARE dies, est longiorem moram alicubi trahere, diutius victitare. Gen. 26. Cum prolongati fuissent ei dies illi: id est, cum aliquandiu aut sic satis diu moratus ibi fuisset. Deu. 4, Ut prolonges dies super terram id est, ut diu vivas. Deut. 17. Ut rex prolonget dies in regno suo. id est, ut diu regnet. Deut. 25. Habeas iustas mensuras et pondera, ut prolongent tibi dies tuos super terram, id est, sint causa ut Deus prolonget. Qui prolongaverunt dies suos post Iehosua: Ios. 24. Iud. 2. Ezech. 12, gravissime minatur Deus impiis suae longanimitati insultantibus, quod non mox secundum ipsorum peccati et prophetarum minas eos puniret. Dicebant enim: Prolongantur dies, et peribit omnis visio. Quasi dicerent, tamdiu differuntur istae a Prophetis praedictae calamitates, donec prorsus irritae euanescant. Quod dictum ita crebro iterabant, ut quasi in proverbium abiret. Quare minatur Deus futurum, ut quod porro mali eis praedixerit, id citissime accidat. inquit enim ibidem: Quod loquor verbum fiet, et non protrahetur ultra: sed in diebus vestris loquar. et faciam verbum illud. Vicinum hisce Hebraismis est illud Num. 9. Quando nubes se prolongabat super tabernaculum diebus multis. id est, quando nubes diu morabatur, et illi in iisdem castris diu commorabantur. Prolongatus est incolatus meus: Psal. 120. id est, diu coactus sum inter illos morari. Prolongaverunt in dorso meo suicum: Psal. 129, id est, diu afflixerunt me in hac Babylonica captivitate.

PROMITTO, aliquando significat idem quod prae me fero, externa specie ac vita indico, seu hominibus persuadeo. qua ratione accipi debet in fine primae ad Timotheum, ubi Paulus iubet vitare prophanas vocum inanitates, et oppositiones argutiasque falso nominatae scientiae, tandem addens: Quam nonnulli promittentes, circa fidem aberrarunt. Ubi verbum ἐπαγγέλλεσθαι , promittere aut spondere, non tantum refertur ad professionem quae verbo fiat, sicut solent ambitiosi homines gloriose virtutes suas iactare: sed ad totam habitus, gestus, vitae denique rationem, quam illi ita comparant, ut etiam tacentes, imperitis quidem hominibus nihil nisi sublime et arduum de se promittant. Supra 2. Cor. 10. eadem quidem significatione, sed in summa laude ponitur idem verbum: ubi iubet Paulus, Christianas mulieres non cincinnis, non auro, non margaritis, sed honesto habitu, et bonis praecipue operibus ornari. quod (inquit) decet eas mulieres, quae pietatem spondeant. id est, quae pietatem et sanctimoniam de se promittant omnibus, a quibus conspiciuntur: seu quae videri volunt probae ac piae.

PROMISSIO tum in singulari, tum in plurali numero, crebro in Novo testamento, praesertim in Epistolis Paulinis, significat per excellentiam ipsum Evangelium, seu promissionem exhibendi Meschiae, et gratuitae per eum cum Deo reconciliationis, iustitiae ac vitae: quae promissa beneficia nos credere et fide apprehendere iubemur. Rom. 4. Si enim ii qui ex lege sunt, haeredes sunt, inanis facta est fides, et irrita facta est promissio. Et mox: Propterea per gratiam, ut firma sit promissio. id est, ut Evangelium, quod proprie, est promissio de filio et eius beneficiis, sit nobis ratum ac certum. ideo est gratuita: quae si ex lege, aut legali iustitia penderet, nequaquam esset rata ac firma: quandoquidem nos legem non servamus. Gal. 3, Lex non abrogat promissionem. nam si ex lege haereditas esset, non iam ex promissione: Abrahae vero Deus per promissionem largitus est haereditatem. Sic et in plurali numero ibidem legitur, pro solo Evangelio: Abrahae vero dictae sunt promissiones, et semini eius. id est, una eademque illa promissio saepius iterata. Sic mox: Lex igitur adversus promissiones? Observandum igitur diligenter est, quod quoties Paulus confert legem cum promissione, instituat collationem legis et Evangelii. In voce Promissio ἐπαγγελία , diligenter observandum est, quod Budaeus annotavit: eam Graecis significare gratuitam ultroneanque promissionem. Talis enim prorsus est promissio Evangelii, quod non merenti, aut ei cui aliquid debeatur offert, sed prorsus gratis, ac indigno. Talis vis est etiam verbi Profiteri et polliceri. Vulgata versio, alicubi etiam Erasmus, pro promittere et promissio, habent repromittere et repromissio. Est autem Repromissio (definitoribus Iureconsultis) iterata promissio: ubi praeter fideiussorem etiam ipse debitor iterum atque iterum promittit. Vide Repromissio. Aliquando Promissio significat ipsa promissa bona. Gal. 3. Conclusit Scriptura omnia sub peccatum, ut promissio exfide Iesu Christi daretur credentibus. Hebr. 10. Patientia vobis opus est, ut ubi voluntatem Dei feceritis, reportetis promissionem. id est, consequamini promissam aeternam gloriam. Sic ibidem 6, Qui per fidem et patientiam haereditant promissiones. Act. 1, Ut Hierosolymis expectarent promissionem patris: id est, promissum bonum, nempe Spiritum S. Promissio Spiritus, pro promisso Spiritu S. Act. 2. Promissionem Spiritus a patre accipiens. Gal. 3. Ut promissionem Spiritus [p. 498] column 971/972 accipiamus per fidem. Sic vicissim dicitur Spiritus promissionis: Eph. 1. Signati estis Spiritu promissionis. id est, promisso Spiritu S. Sic etiam dicitur Promissio vitae, pro vita promissa: 2. Timoth. 1. Filii promissionis. id est, ad quos pertinent promissiones. quique eas credunt et accipiunt. Sed tamen, si propriissime exponere velis, significat, eos qui per divinam promissionem ex gentilib. filii Abrahae facti sunt. Sicut et Isaacus ei, deficientibus iam ipsius et Sarae naturalibus viribus, per gratiam Dei promissionemque contigit. Contra Carnis filii vocantur Iudaei, quos naturalibus carnis viribus procreavit. Roman. 9: Hoc est, non filii carnis (Abrahae,) filii Dei, sed filii promissionis computantur in semen, aut posteritatem. Gal. 4: Nos igitur, fratres, secundum Isaac filii, promissionis sumus. Quomodo autem ista promissionis generatio fiat, exponit Paulus Rom. 4. Ut esset pater omnium credentium in praeputio, etc. iis qui incedunt vestigiis fidei Abraham, etc. sed etiam semini quod est ex fide Abraham, qui est pater omnium nostrum, id est, qui perinde credunt, sicut Abraham ipse. Confirmare promissiones: pro, implere. Rom. 15, Dico Iesum Christum fuisse ministrum circumcisionis pro veritate Dei, ut confirmaret promissiones patrum. Id est, ut promissiones patrib. factas de mittendo redemptore, reipsa eorum posteris Iudaeis seu circumcisis praestaret. Haec enim promissionis optima ac solidissima confirmatio est, cum reipsa praestatur. Omnes promissiones Dei in ipso sunt Etiam et Amen, 2. Cor. 1. id est, certae ac ratae, immobilesque. Hoc est mandatum primum in promissione, Eph. 6. id est, habens promissionem: nempe quartum, de honorandis parentibus. In significat ibi cum, sicut in ea praepositione supra dixi: vel etiam dicas, quod ea praepositio alteri substantivo alterum adglutinat sicut adiectivum, ut idem sit ac Est primum mandatum promissivum. De qua constructione in Nominib. 2. Petr. 3. Ubi est promissio adventus eius, id est, an' non irrita et falsa est facta promissio Christi de eius extremo adventu et iudicio? PROMISSUM: pro, res promissa, aut bonum promissum. Luc. 24, Mittam promissum patris. Rom. 9 Quorum sunt, obsequium et promissa. in Graeco est, Cultus et promissiones. 2. Pet. 1. Maxima et preciosa promissa nobis sunt donata, ut divinae naturae participes efficeremur. id est, promissa bona.

PROPAGINES, per metaphoram significant interdum instaurationem status ac rerum alicuius, post aliquam gravem cladem. Nahum 2. Evacuaverunt nos evacuatores, et propagines eorum corruperunt, id est, hostes corruperunt illos quasi novos palmites, seu recuperationem pristinarum fortunarum, aut potentiae prioris, qua denuo reflorescere conabantur.

PROPHETA primum ac communissime in Sacris significat doctorem, divinitus ac immediate vocatum, qui non tantum Sacras literas populo exposuit: sed etiam futura aliqua, praesertim de Meschia et aliis venturis sive poenis sive liberationibus praevidit et praedixit. Sic passim vocantur tum ii prophetae quorum libri extant: tum et alii quorum aut interierunt, aut etiam nulli conscripti fuêre. Sic etiam in Novo testamento Agabus propheta fuit. Tales fuerunt etiam mulieres aliquae, non tantum in Veteri testamento, sed et in Novo: ut Anna prophetissa, et quatuor filiae Philippi, Luc. 2. Act. 21. Iidem sunt vocati etiam Videntes: ut 1. Sam. 9 ostenditur, Videntis nomen esse vetustius quam prophetae. Dicti sunt Speculatores, item vigiles et pastores, ac denique etiam viri Dei. Aliqui etiam Angelos Dei eos vocari in Iudicibus et alibi iudicant. Secundo significat interdum eorum libros, sicut Christus ipse inquit: Habent Mosen et prophetas, illos audiant. Si illis non credunt, etc. Non veni solvere legem aut prophetas. Haec est lex et prophetae. Ab istis duobus mandatis tota lex et prophetae pendent. Tertio: Propheta aliquando simpliciter doctorem significat, ut Christus dicit: Non est prophata inhonoratus alibi, quam in patria. Sic 1. Cor. 14. Potestis enim sigillatim omnes prophetare: Prophetae duo aut tres loquantur, et alii diiudicent: Malim vos prophetare: Orate ut prophetetis. Exponit autem Paulus ibi, quid sit prophetare, inquiens: Qui prophetat, hominibus loquitur aedificationem, adhortationem, et consolationem. Gen. 20 dicit Deus de Abrahamo ad Abimelech Orabit prote, quia propheta est. ubi forte tantum terum ac sincerum doctorem eum Deus appellat. Quanto, Deus Exod. 7, dicit Aaronem esse prophetam Mosis,de Mosen ei fore deum: ubi propheta idem quod interpres videtur sonare, qui alterius coram adstantis mentem tentiamque alicui exponit. Tametsi possis hanc quasi catachresin huius vocis ad primam significationem referre. Fuit enim Aaron ibi quasi metaphoricus quidam propheta, aut repraesentans prophetam: sicut et Moses imaginarius quidam deus, aut Deum prae se ferens ut supra exposui in voce Prodigii. Quintô, propheta et prophetare aliquando significat celebrare Deum, canendo, psallendo, aut alioqui. 1. Sam. 10. Obvium habebis coetum prophetarum descendentium de excelso, et ante eos lyra et tympanum, tibia et cithara, et ipsi prophetantes: id est, laudiates Deum. Sic 1. Par. 15. Asaph, Neman et Ieduthum, qui prophetabant in psalteriis, in citharis, et in cymbalis, praecantantes laudes Dei ad citharas. 1. Reg. 18, Cum transiset meridies, et prophetassent usque quo offerrent sacrificium. id est, cum Baalitici sacerdotes tamdiu suum Deucelebrassent et invocassent. Sic 1. Par. 15, Chonenias dicitur praefuisse prophetiae, quia intelligens erat. id est, rexit illam scholam, et chorum musicum psallentium Deo. Sexto, prophetare significat aliquando desipere, et emota mente aliena loqui, qui usus huius vocis inde venit quia sic iudicat mundus de veris doctoribus: et revera aliquando prophetae in extasin rapti, aut visionibus perturbati, habebant aliquos peregrinos gestus, ac motas, et sermones a communi more vel consuetudine alienos. Quare principes Israelitae dicunt ad Iehu: Quid venit ad te iste furiosus? Sic igitur usurpatur hoc verbunt 1 Sam. 18. Prophetabat Saul, quando arripiebat eum spiritus malus. id est, desipiebat, et absurda aliqua gambat, sicut carnales homines putant veros prophetas desipere. Filii prophetarum fuerunt discipuli eorum, qualii fit mentio in vita et rebus gestis Heliae et Helisaei, [?: ] 2. Reg. Omnino tales nihil aliud fuerunt, quam concinatores et studiosi. Theologiae. Tales Achab perfectus est, et contra Obadias eius praefectus praetorii [?: ] centum conservavit et aluit: 1. Reg. 18. Verum Act. 2. [?: ] prophetarum et Testamenti dicuntur Israelitae, quia illis erant datae prophetiae ac promissiones de venturo [?: ] schia, eiusque bonis. Eph. 4 coniungit Prophetas Apostalis, affirmans Christum ascendisse in caelum, et dedisse Ecclesiae alios quidem Apostolos, alios Prophetas, alios Evangelistas, alios Doctores: quos exactissime [?: di- ] re nunc non facile fuerit, postquam illa mirabilis [?: ] donorum primitivae Ecclesiae magna ex parte [?: ] ta est. Sentiunt tamen plerique, intelligi ibi hac voce suamos et eximios doctores, caeteris cognitione rerum sacrarum et prudentia excellentiores, quorum aliqui [?: ] dono prophetiae instructi sunt. Sicut nostro tempore Lutherus multa futura praedixit: inter quae etiam illud eximium, se vivo Papam, eiusque sectatores nihil armis profecturos esse, sed mox se mortuo maximas turbas [?: ] ros esse. Qualis et illa concilii pictura est, cuius [?: S- ] nus mentionem facit, quam Lutherus paulo ante mortem sculpi, edique curavit. Septimo, Prophetare, est futura praedicere, Matt. 11 Lex et prophetae usque ad Ioannem prophetarunt. id est, futura praedixerunt. Sic Luc. 1. Zacharias dicitur prophetasse, cum futura de suo puerulo [?: Do- ] praecursore praedicit Ioan. 11. Hoc autem non a semetipso dixit, [p. 499] column 973/974 sed cum esset pontifex eius anni, prophetavit quod Iesus esset moriturus pro ea gente. Nec futura tantum praedicere est prophetare, sed praeterita ac praesentia, humanae scientiae ac industriae impossibilia cognitu. Sic Moses prophetavit de creatione aliis hominib. ignota. et Simon Pharisaeus inquit: Si hic homo esset propheta, scires quod haec mulier sit peccatrix. Item, Et milites caedentes tectam faciem Christi, dicebant, Propheta quis te percusssit: indicantes, id quoque esse prophetici spiritus. Octavo, prophetare significat simpliciter de Deo pie sapienterque loqui. Num. 11. Quis det mihi ut totus iste populus prophetet? Sic Ioel 2. et Act. 2. Filii vestri et filiae vestrae prophetabunt. Denique Prophetare etiam pro falsa rerum futurarum vaticinatione et falsa doctrina ponitur. Ier. 5. Prophetae prophetant mendacium. Postremo, Christus quoque dicitur propheta, sed non sine articulo aut pronomine demonstrativo Ille. Ioan. 1. Tune es ille propheta, scilicet per excellentiam sic dictus: ille nempe eximius, singularis, ac summus propheta, toties praedictus et promissus? Sic et Deut. 18 dicitur, Suscitabit tibi Deus illum prophetam de gente tua: Quicunque igitur non audierit eum, eradicabitur. Amos cap. 7. negat se esse prophetam, aut filium prophetae, id est, non professione talem, nec a iuventute se vacasse studio prophetiae aut theologiae, sed fuisse bubulcum, et contra suam voluntatem a Domino ad hoc munusraptum. Baptista etiam negat se esse ullum eximium prophetam: aut certe non talem prophetam quales olim fuerunt, qui post longa tempora Meschiam venturum praedixerunt Sed fuit (teste Christo) plusquam propheta: quia praesentem agnum Dei coram digito monstravit, cum prophetae tantum futuris temporib. eum venturum aliquanto obscurius praedixerint. Ad Titum primo vocatur Epimenides propheta Cretensium: credo ea significatione, ac si nominatus esset illorum magister. Scribit nihilominus Laertius Diogenes, eum a Cretensib. ut deum cultum, ob futurarum rerum praescientiam: quin et quasdam eius prophetias aut futurarum rerum praedictiones recenset. Cicero quoque lib. 1. de Divinatione, inter illos eum numerat qui per furorem sunt futura vaticinati: alioqui etiam communi nomine Poetae dicuntur vates. Prophetare in nomine Christi, Mat. 7 est ipsum praedicare, aut etiam ipso mandante, et Spiritu suo impellente.

PROPHETIA in manu alicuius dicitur, cum per eum fit, aut patefit. Malac. 11. Prophetia verbi Iehova in manu Malachiae, ad Israeelem. id est, quam Deus per Malachiam ad Israelem est locutus. Levare contra aliquem prophetiam, est, de eo aliquid mali praedicere. 2. Reg. 9, Cum Iehova levavit adversum eum prophetiam hanc. id est, praedixit ei hasce tristes poenas, quib iam Achab. punitur. Deconsuetudinib. prophetarum, et natura prophetiae, In Universalib. Regulis disseram: hic pauca tantum ex alio quodam adscribam. Prophetarum mos. Prophetae et verbis et factis aliquando utuntur. Zach. 11. Et dixit Dominus ad me, etc. Propheta sicut pervisionem videbat sibi praeciplea quae ibi dicit, ita et opere implere praeceptum sibi videbatur. Non est enim necessarium asserere, ut dicamus, ipsum sic abiecisse acceptam pecuniam: sed satis est, quod prophetae in visione sic videbatur. Id genus fiturarum et apud alios prophetas est invenire: ut cum Isaias nudus incedit, ac noluit cum quopiam pugnare: etiam si hoc coram sacerdotib, obediens egerit. Non video vero quae necessitas urgeat. Item nonnunquam per unum hominem totum reg num cum successorib. significant. Sic non est ille mos rarus Prophetarum, ut parabolas coram representent, et velut operibus eventum demonstrent: [?: ] Ezec. 12, et Ieremias confringendo ollam in Tophet. Prophetis et hoc familiare est: Primum generaliter omnes damnar: deinde vero rursus erigere pios, et consolari. Sic Petrus inquit, Iudicium incipit a domo Dei: 1. Pet. 4. et Romanorum primo. Revelavit iram Dei super omnem impietatem. Isaiae primo, cap. Omne caput languidum, et cor omne moerens. Genes. 6, Cuncta cogitatio cordis humani, etc. Et, Videns Deus quod, multa esset malitia. Et deinde; Omnis caro corruperat viam suam. Et postea dicit: Noe vero erat perfectus, etc. Noe gratiam invenit, etc. Propheticus quoque mos est, sicut et Apostolicus (ut in Actis 20. Cap. ) certo futurum propter promissionem Dei praesenter et in dubitato, non raro etiam in praeterito tempore inculcare, ut praesentem necessitatem leniant futurae felicitatis spe fideles. Ita et Lucae 21. Cum videritis haec fieri, attollite capita vestra. Sic et Isa. 51, Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meae: non adiicies ut bibas illum ultro, etc. Similiter Micheae 4, narrata destructione civitatis Hierusalem, consolatur eos capite eodem, dicens: Tu turris Eder, propugnaculum filiae Sion, usque ad te veniet dies. id est, tempus aderit, ut aedificentur maceriae tuae Hierusalem, et interrupta (ut Amos ultimo cap.) instaurentur. Sic et 4 et 5 consolatur quoque Vatum item sacrorum consuetudo est, ut per unum hominem totum regnum cum successoribus significent: ut Danielis 7. cap. Et Iohannes in sua Canonica, nomine Antichristi totum regnum, omnesque successores intelligit.

PROPINQUUS, crebro cognatum, aut consanguineum, aut affinem etiam significat: cuius significationis innumera exempla sunt, praesertim in posterioribus tribus libris Moysi, quae ob multitudinem citare non est opus. Illud tantum in hac significatione observetur, quod more Hebraeo nonnunquam positivus. pro superlativo ponitur, propinquus pro proximo. Numevigesimo septimo. Tunc dabis haereditatem eius propinquo eius, qui est propinquus illi de familia eius. id est, proximo consanguineo. Ruth. 3. Si propinquus tuus esse voluerit, bene est, sit propinquus. id est, si volet uti iure, quod proximus consanguineus tui mariti tenetur te ducere, utatur sane, ac fruatur hoc iure. Praecedens ponitur pro suo consequente: esse propinquus, pro uti eo iure, aut praestare quae propinquum decent. Ad propinquitatem carnis suae non accedere, Levit. 18, est incestum, non patrare. Verba alicuius esse propinqua alteri, significat. grata et accepta esse. primo Regum octavo: Sint verba haec mea, quibus deprecatus sum Iehovam, propinqua Iehovae. id est, sit ei grata et accepta mea precatio: exaudiat me, et praestet quod petii. Psalmo trigesimo quarto: Propinquus est Iehova contritis corde, et attritos spiritu servat. id est, propitius, favens, ac praesens opitulator. Sic igitur hic dicitur Deus alicui propin quus, sicut Latini dicunt aliquem alicui adesse, adsistere, praesto esse. Sumpta autem est locutio a rebhumanis: quia qui vult alteri opem ferre, eum oportet illi adesse, et veluti ad eum accurrere. Contraria significatio et locutio est, cum Deus dicitur stare a longe. Dic sapientiae, soror mea tu es: et propinquam voca intelligentiam: Proverbiorum septimo, id est, dilige et adiunge tibi sapientiam ac intelligentiam, perinde ut dilectissimam sororem. Deus de propinquo: Hieremiae vigesimotertio, significat novum Devum, quasi subintelligas tempus: ut sit plena locutio, Deus de propinquo tempore. Nun quid Deus de propinquo ego sum, et non Deus de longinquo? id est, Deus proximo primum tempore exortus, nominatus et cognitus: ut in falsis religionibus subinde novi dii, idola et cultus exoriuntur. De voce Proximus, quae huic cognata est, infra dicetur. Romanorum decimotertio inquit Paulus: Tempus est nos iam de somno surgere, nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus. id est, subinde magis tum doctrina illustratur, tum religio latius spargitur, tum experientia praesentiae divinae ac [p. 500] column 975/976 rerum spiritualium nobis augetur, tum denique etiam alia dona crescunt et augentur: eoque, quamvis et initio cum credidimus certa nobis fuit salus, tamen nunc omnia nobis veluti clariora ac certiora sunt. Sic mox ibidem est, Dies appropinquavit: id est, lux religionis tum in toto mundo latius spargitur, eiusque certitudo magis agnoscitur: tum et in nobis lumen Spiritus sancti crescit, ut tanto magis debeamus verae pietati et bonis operibus incumbere. Ephes. secundo: Vos, qui olim eratis procul, nunc facti estis propinqui. id est, ut ipse exponit: qui eratis hostes Dei, nunc estis domestici, amici, atque adeo filii.

PROPITIOR, et PROPITIUS. PROPITIUS est is qui favet alicui, amat eum, benignus ac beneficus ei est. Inde verbum Propitiare aliquem, pro placare, reddere propitium ac faventem. Quo tamen verbo Vulgata versio in activa voce rarius utitur, sed usurpat pro eo verbum Expio, de quo dixi suo loco. Porro in passivo, Propitiari nobis Deum, crebrum est in Vulgata versione. significat autem placari, reconciliari. Quia porro peccata, ut Isaias testatur, separant nos a Deo, nobisque Deum iratum efficiunt, et poenas eius temporarias ac aeternas accersunt: ideo necesse est esse aliquid, quo nobis offensum Deum propitiemus, aut propitium faventemque expiatis nostris peccatis red damus, placemus, et reconciliemus. Id olim in Veteri cestamento putabantur facere illa multiplicia sacrificia, pro peccato oblata. Deuteronom. vigesimo primo: Propitius esto, vel propitiare populo tuo Israel, quem redemisti Domine, et ne des sanguinem innocentem in medio populi tui. id est, ne imputes illi, sed condones ei. Idem bis dicit, Deum propitiari alicui, et non imputare ei peccatum. Sic Levitici vigesimotertio: Dies propitiationum est, ad propitiandum super vobis coram Deo vestro, id est, est tempus, quo Deus vera poenitentia ac sacrificiis propitiandus est. Sic in fine secundi Samuelis, et primo Regum octavo, ac saepissime alias haec locutio usurpatur. In Hebraeo sunt plura verba כפר Caphar, רצה Raza, עתר athar, סלח Salach, et alia. Quare etiam in sancto sanctorum aut intimo adyto erat super altare aureum arca aurea, et super arcam tegmen aureum, cui superinsistebant duo cherubini: ante illud in exteriore tabernaculi parte quotidie sacrificabat sacerdos pro peccatis: sed ad intimum altare semel tantum in anno propitiandi aut placandi Dei gratia intrabat, ut testatur Epistola ad Hebraeos capite nono. Verum illa omnia erant umbrae, typi, ac picturae rerum venturarum et meliorum, nempe Meschiae, qui solus unico sacrificio passionis, postea totius mundi peccata expiavit, et Deum nobis propitium effecit. Illum significavit illud aureum operculum, Propitiatorium vocatum, in quo Deus se habitaturum, et invocantes exauditurum promisit. In illo enim dilecto et nos Deus diligit nobisque propitius est. Ille tegit Ecclesiam, sicut illa aurea tabella arcam: et abscondit a facie superhabitantis Dei, Decalogum infra positum. ne secundum eum intret in iudicium nobiscum, nostrasque iniquitates observet. Quare Paulus dicit Romanorum tertio, Deum proposuisse nobis illum, ut esset nostrum propitiatorium, in suo sanguine, id est, ea res aut victima, qua Deus nobis fieret propitius et placatus. Sic et Iohannes primae capite secundo dicit Christum esse ἱλασμὸν , propitiationem pro nostris et totius mundi peccatis: id est, id quod expiat nostra peccata, et Deum propter illa nobis infensum placat, redditque propitium ac faventem. Sic mox quarto ait: Deus misit filium suum propitiatorium pro peccatis nostris. Dicit vetus versio aliquoties, Deum propitiari peccatis nostris, Psalmo 25. 65. 103. Ieremiae decimooctavo, et trigesimoprimo: sed in Hebraeo est potius, Deum condonare nostra peccata. Deus enim nobis peccatoribus proprie, non peccatis, est aut fit propitius. Dies chipurim expiationum aut propitiationis, erat quoddam Iudaeorum festum decimo septimi mensis die, in quo ieiuniis et aliis modis sese afflictabant, in signum internae poenitentiae de suis peccatis: qui ideo sic vocabantur, quia tunc solenni quadam publicaque poenitentia sua peccata expiare, et Deum placare conabantur. Vicina expiationi aut propitiationi Christi est illa locutio, cum impius dicitur piaculum aut expiatio pii: id est, cum Deus suam iram poenasque a piis avertit in impios. Proverbiorum vigesimoprimo, Piacalum est pro iusto improbus. id est, lustramentum, aut pergamentum: sicut si pater avertens a filio iram canea verberet, in eum iram suam exonerans. Sic et Isaiae quadragesimo tertio: Dedi propitiationem aut piaculum Aegyptum, Aethiopiam et Seba pro te. Sic Psaltes orat Psalmo septuagesimonono, ut Deus avertat iram suam ab Israele, eamque effundat super gentes quae non noverunt eum, et super regna quae non invocant eum Sic etiam Deus tum peccata aut iniustitiam nostram, tum et suam iram a nobis in filium avertit, eaque in eam incurrere fecit, illumque propter ea percussit, et vicissim iustitiam filii ab eo in nos transtulit. Connexire videtur etiam haec res et vox cum illis Paulinis, τὸ κάθαρμα et περίψημα . Primae Corinthiorum quarto, ut quidam eas exponunt: qua si dicat Paulus, se aliosque Apostolos esse piacula, lustramenta, et purgamenta, et quasi sentinas omnium peccatorum, qui mundum inquinare sic ferantur: et contra, expiare ac lustrare, si crudelissime interficerentur, videantur: veluti si [?: qu- ] vas, in quod stercora congeruntur, non mature exportet. Inveni propitiationem, Iob trigesimotertio, potest significare quod Deus dicat, se accipere propitiationem eius, quem tam graviter afflixerat: vel quod repererit rationem, eum per afflictionem in vitam revocandi de servandi ab extremo interitu.

PROPOSITUM, est certa animi cogitatio, ac ve-luti decretum, ad quod in singulis partibus, actionibus, aut etiam tota vita in agendo, consultando et conando contendimus. Bonum propositum dicimus, cum bonum et laudabilem finem nobis in agendo praeponimus, aut certe nos talem esse opinamur: [?: ] vero, contra. Tribuitur autem propositum in Sacris literis, tum homini, tum Deo. Homini, ut cum Pialus secundae Timothei tertio inquit: Tu affectatus es nostrum propositum: id est, scopum aut intentionem mentis, quam etiam proaeresin aut electionem vocare queas. De Dei proposito inquit Paulus Ephes. primo: Praedestinati sumus secundum proposirum omnia agentis Dei, secundum consilium voluntatis eius Ubi idem videtur Apostolus dicere propositum Dei, quod consilium voluntatis eius. Hoc vero differt propositum Dei ab humano, quod nostrum [?: prop- ] pendet plerunque ex rerum ipsarum natura, aut [?: ] no externa causa: ideo enim alicui bene cupimus, aut etiam benefacere conamur, quia bonum esse virii, aut nobis amicum utilemve iudicamus. At propositi [?: ] ni causa est interna eius libera voluntas, ac incomprehensibilis nobis sapientia et bonitas. Quare plerumque ideo a Paulo Dei propositum inculcatur, ut celebretur eius gratuita misericordia, et omnia nostra merita excludantur. Ideo etiam secundae Timothaei primo inquit. Deus servavit nos, et vocavit vocatione sancta, non ex operibus nostris, sed ex suo proposito et gratia, quae data est nobis in Christo IESU. Sic et Romanorum [?: ] no: Nondum enim natis pueris, cum neque boni aliquid fecissent, neque mali, ut propositum Dei, quid est secundum electionem, maneret, non ex operibus sed ex vocante, dictum est ei, (matri Rebeccae) [?: M- ] [p. 501] column 977/978 serviet minori. ubi propositum Dei opponitur meritis ac operibus nostris. Sic Romanorum octavo dicit Paulus: Scimus, quod diligentibus Deum omnia cooperentur in bonum, iis qui secundum propositum eius vocati sunt. Sed adscribam etiam alterius cuiusdam explicationem, huius tam magni momenti vocis. Propositum solet vocare Paulus, quod Deus ab aeterno apud se pro bona sua voluntate constituit: ut id plane sit, quod dicitur ὡρισμένη βουλὴ . Actorum secundo definitum consilium, et εὐδοκία τοῦ θεοῦ, ἣν προέθετο ἐν αὐτῷ , Beneplacitum Dei quod proposuit in seipso. Et βουλὴ ἐν θελήματος τοῦ θεοῦ , consilium voluntatis Dei: Ephes. primo et undecimo. Itaque gravissime hallucinantur, et Apostoli sententiae repugnant ex diametro, qui bonum hominis propositum praevisum intelligunt: quasi quicquam boni in nobis sit, quod praevidere possit Deus, nisi prius proposuerit illud nobis inserere: quasi denique Paulus ubique Dei propositum non opponat hominum operibus, ut secundae Timoth. primo. Et tamen ita ludunt Graeci Theologi, quorum dux et princeps est Origenes, in hoc loco et aliis similibus pervertendis: Haec ille. Act undecimo, Discipuli proposuerunt aliquid mittere in ministerium habitantibus in Hierusalem. id est, decreverunt. PROPONERE quoque nonnunquam valde emphaticam significationem habet. significat enim non tantum publice aliquid ponere, sed etiam quasi cum quodam certo ac firmo decreto aut sententia, quod volumus, ab omnibus magnifieri, et veluti observari. Sic dicit Paulus Romanorum tertio, IESUM esse a Deo propositum propitiatorium. Quasi dicerett: Deus hunc IESUM publice, et cum gravi, certo, immotoque decreto orbi terrarum proposuit, severissimeque mandavit. ut omnes eum pro suo unico propitiatorio aut medio rationeque placandi Deum agnoscant, accipiant et observent, eoque utantur. Actorum quarto dicitur, nomen IESU esse datum, in quo omnes oporteat servari. Iohannes primae tertio capite dicit, eum esse missum a Deo propitiatorium, seu ut esset nostrum propitiatorium. Sic Ioannis sexto dicit Christus, se a patre in hoc obsignatum esse, ut det hominibus panem vitae aeternae. Ab hac significatione venit etiam vox in Scholis nota Propositio: qua vocamus sententias publice omnibus cognoscendas, et accipiendas, positas aut assertas. Quo vocabulo utitur Vulgata versio etiam Psalmo quadragesimonono, et septuagesimo octavo, pro certa ac immota, omnibusque modis amplectenda doctrina. Aperiam in parabola os meum, et proferam sententias antiquas. In Hebraeo est vox חיד Chid, quae solet crebro significare aenigma. Sic Christus dicitur proposuisse parabolas: et Paulus primae Timoth. quarto, Haec proponens fratribus. id est, talia eos docens. Panes propositionis, habet Vulgata Exodi vigesimo quinto, Levit. vigesimo primo, et Numer. quarto: ubi etiam describuntur. Sic in Novo testamento Matthaei duodecimo, et Lucae sexto. Sed in Hebraeo est, Panes facierum. Dicti autem sunt ita, quia veluti ante faciem. Dei ponebantur. Propositionis autem [?: ] ideo sunt nominati, quod in mensa in tabernaculo publice ponebantur.

PROPRIUS, et Proprium, etiam apud Latinos habet [?: ] aliquid reconditi: ut cum ponitur pro firmo ac ratio, certo et stabili. ut Virgilius: Propriamque dicabo: et [?: Te---tius ] , Deorum voluptates sunt propriae, et, Hoc gaudium sit [?: mi-- ] proprium: id est, firmum, ratum, et nulla nube doloris ac [?: ---roris ] conspurcatum. Sed in Sacris literis habet etiam aliam quandam vim: perinde ferme ac si in [?: su------o ] diceremus, Propriissima, aut prorsus propria. [?: ] . primo: In propria venit, et sui eum non receperunt. Omnia quidem sunt Christi propria: sed tamen [?: ---liticus ] populus erat ei adhuc magis proprius, et quasi propriissimus. Sic Ioan. octavo dicit Christus, diabolum, cum mentiatur, loqui ex propriis. Idque mox exponit addens: Quia mendax est, et pater mendacii. quasi diceret Dominus: Haec est diaboli propriissima natura aut indoles, ut mentiatur. Sic ferme etiam Dialectici suum proprium nominant, quod quarto modo dictum appellant: quando aliquid uni soli, toti, et semper convenit. Tale vult esse proprium diaboli Christus: sicut contra de Deo dicit, Solus Deus est bonus. Sic Christus dicit Ioan. decimosexto: Venit hora, cum singuli dispergemini in propria. id est, in vestra intima latibula vos abdetis, quo quisque rectissime ac commodissime poterit. non significat ibi, in suas proprias possessiones, aut domos. Unusquisque propriam mercedem accipiet: primae Corinthiorum tertio. id est, sibi maxime convenientem, sibique soli iustissime debitam. Secundae Corinthiorum quinto, Ut unusquisque recipiat propria corporis: in Graeco est, Quae per corpus, aut in corpore. Propria interpretatio. Secundae Petri primo: Hoc primum scientes, quod nulla prophetia fiat propriae interpretationis. Erasmus, Privatae. Vocat vero Petrus propriam interpretationem, eam quae unicuique e suo cerebro nata sit, aut quam ille ex suo (ut vulgo dicitur) gutdunken, aut gutdunkel depromit. Quare monet, ut si utiliter velint prophericum sermonem legere aut audire, Spiritus sancti illuminationem petant: quia sicut prophetia sit primum a Spiritu sancto per os hominum mundo allata, ita etiam per eum demum salutariter tractetur et intelligatur. Hoc est quod et Christus dicit: Spiritus suggeret quae dixi, et ducet vos in omnem veritatem. Non ergo hic privatis hominibus admitur intellectus Prophetiae, qui et ipsi debent esse oves vocem Christi agnoscentes, intelligentes et sequentes: nec ad solos mitratos, vel etiam ad totam Ecclesiam ea cognitio alligatur. Deus enim plerunque aliquibus singulis, et saepe etiam privatis, sua dona largitur, et sua mysteria patefacit.

PROPTER. Vide in PER, et PRO.

PROSELYTUS, Graeca vox προσήλυτος , idem est quod adventicius. Significat autem eos gentiles, qui reiecto gentilismo, Iudaicam religionem erant, amplexi, sive habitarent in Iudaico populo, sive adhuc suo loco inter gentiles. Idem ferme significat Hebraice כי peregrinus: nisi quod peregrini ii dicebantur, qui iam habitabant inter Iudaeos, quique et religionem et locum mutaverant.

PROTEGO et PROTECTOR, notae voces sunt, defensionem ab iniuriis significant: sicut tectum protegit domum contra imbres, nives, et grandinem. Valde usitatum alioqui est in Sacris literis.

PROVERBIUM, est dictum aliquod sententiosum, tritum, et aliquid obscuritatis aut tropi continens. Saepe tamen simpliciter sententiam valde celebrem significat. Haec est vis huius vocis, et ei aequivalentium etiam in Latina lingua, et in aliis omnibus. Hebraei vocant משל Maschal, quod tum similitudinem sonat, quia proverbia crebro solent habere metaphorica verba, aut alioqui ad aliquid aliud alludere: tum etiam dominium, quod proverbia sunt sententiae dominantes celebres. Sicut et Graeci certas authenticas, et primarias, et quasi vitae normas continentes sententias vocant κυρίας γνῶμας dominas sententias, primo Samuelis vigesimo quarto: Sicut dicit proverbium vetus, Ab impiis proficiscitur impietas. id est, malorum est proprium mala patrare. Ostendit Scriptura fuisse tritam sententiam, quam Christus exprimit illo venustiore: Malus homo de malo thesauro cordis mala profert. Dare aliquem, aut fieri vel esse aliquem in proverbium et parabolam, aut in proverbium et fabulam, seu etiam maledictionem, est, [p. 502] column 979/980 eum ita ignominiosum afflictumque fieri, ut homines derideant eum, insultentque ei: sicut solet fieri, ut cum calamitate etiam contemptus ac derisio et insultatio hominum veniat: praeterea ut passim de eo in malam partem loquantur: ac denique, ut multi eius exemplo moveantur, aliisque eius exemplum ostentent. Sicut Latini dicunt, Staivere in aliquo exemplum, et Terentius inquit, Exemplum omnibus curarem ut esses. Sic Ieremias quibusdam prophetis in Babylone triste supplicium ignis minatur, quo sit eos rex affecturus, ita ut omnes dictitent vel male precando, Accidat tibi sicut illis: vel iurando ita, Non sic male peream, sicut illi duo, etc. Utitur vero Deus praedicta locutione, quoties suo populo tristissimas poenas minatur. Deuteronomii vigesimooctavo. primo Regum nono: Domus ista erit in proverbium et fabulam. secundo Paralipomen. septimo. id est, omnes loquentur de ruina istius templi, et impii ei insultabunt. Sic Iob inquit capite decimoseptimo et trigesimo, Factus sum in proverbium. Ieremiae vigesimo quarto plenius ista locutio et tota res legitur: Dabo Zedekiam regem, et principes eius, ac reliquum populum in commotionem, et in malum omnibus regnis terrae. id est, opprobrium: et in parabolam, seu fabulam et maledictionem in omnibus locis, ed quae eiecero eos, mittamque in eos gladium, etc. Ezechielis duo decimo: Quod est istud proverbium in terra Israel dicentis, Protrahuntur dies, et peribit visio? Ubi illud simplex quidem, sed nimis crebro ab impiis iactatum dictum, vocat proverbium. Ioan. decimosexto: Haec per proverbia locutus sum vobis. venit tempus, cum non per proverbia loquar vobiscum, sed aperte de patre meo renunciabo vobis. Ubi suum quidem praesentem sermonem proverbialem esse dicit: eum vero qui postea sequetur, negat talem fore. Quod magis ratione illorum crassitiei et ruditatis, quam ratione suarum concionum dicit, indicans eos iam quidem esse rudes, omniaque sua dicta illis obscura esse, et mera aenigmata videri: sed postea accepto Spiritu sancto fore intelligentiores, ut eis conciones ipsius sint futurae apertae et intelligibiles.

PROVIDERE verbum habet interdum etiam sua quaedam, minusque nota significata in Sacris literis. Primum enim significat aliquid prius a longe, aut etiam futurum cernere, aut prospicere. Secundo, quia quae prospicimus aut praevidemus, solemus etiam vel vitare, si mala sunt: vel comparare, sequi ac amplecti si bona: hinc est, quod providere significat, aliquid in tempore matureque praeparare. Genesis vigesimosecundo: Deus sibi providebit victimam. Genesis trigesimo: Quando providebo ego domui meae. id est, prospi ciam de re familiari, ac rebus necessariis. Sic et Genesis 41. Exod: decimooctavo . Numer. decimo, et saepissime alias usurpatur. Romanorum duo decimo, et secundae Corinthiorum octavo, Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. id est, agentes, procurantes. Gal. tertio: Providens autem Scriptura. id est, praevidens, procognoscens. Hebraeor. primo: Quod Deus melius quiddam de nobis providerat, ne sine nobis consummarentur: id est, nobis meliorem quandam sortem aut conditionem prospexerat, praeparaverat, nempe exhibitionem praesentis Meschiae et spiritualium mysteriorum, totiusque verae religionis pleniorem cognitionem. Providebam Deum coram me semper, quoniam a dextris mihi est, ne commovear. Psalmo decimosexto, et Actorum secundo: id est, oculis mentis ac fidei meae coram me eum cernebam: vel potius coram esse, mihique adesse, aut opitulari statuebam. Hinc celebre illud nomen Providentiae, qua Deus, aut etiam homines omnia diligenter cognoscunt, disponunt ac ordinant, curant, procurantque. Cuius contrarium est, omnia temere ac sine certo rectore, casu tuere ac ferri.

PROVOCARE, saepe in Sacris literis significat irritare. Quare plerunque ei additur, Ad iram provocare, locutio est perspicua. ille tantum unicus locus in fine quinti ad Galat. observetur: Ne efficiamur in [?: ] gloriae cupidi, alii alios provocantes, alii aliis incidentes: id est, nos mutuo offendentes, irritantes ac exacerbantes. Hebraeorum decimo: Observemus nos invicem ad provocationem bonorum operum: id est, ut excitemus nos alieno exemplo ad bene agendum.

PROXIMUS est is nobis, cui divinis ac humans legibus, ut eum maxime curemus et iuvemus, obstricti sumus. Sic sumus primum nobismet obligati, ac nos regamus, nostram vitam, corpus et animam recte foveamus ac curemus, in huius et futurae vitae rebus. Unde gravius peccat, qui in semet peccat, quam qui in alium: qui suam salutem temporariam aut aeternam negligit, aut etiam semet interficit, quam qui alium. Secundo loco sunt, parentes, liberi, uxor, etc. Quare etiam Paulus vult, ut unusquisque suos domesticos praecipue curet: quod qui negligat, sit infideli deterior. Porro autem, quia etiam alium quemvis hominem Dei mandato diligere tenemur ut nosmetipsos: ideo Christus legisperito interroganti Lucae decimo, quidnam sit noster proximus? ostendit parabola saucii et Samaritani, omnem hominem ope nostra indigentem (praesertim in extrema necessitate: et ubi non sunt aliiqui melius possint, velint ac debeant ei succurrere) esse nobis proximum, ita ut, si possimus, etiam cum gravi nostro incommodo ei succuramus. Ubi nihilominus manet illud discrimen, ut si Samaritanus iuxta illis saucium reperisset patrem, filium, aut uxorem sui perinde male affectam, nec posset, utrique succurrere, magis sit ei proximus suus pater aut filius, quam ille alter, magisque ei quam alteri succurrere teneatur. Porro voce Proximi multum utitur vetus versio in Veteri Testamento: ubi in Hebraeo est plerunque socius, [?: R-- ] רעה . Verum idem sensus aut vis vocis est. Significat autem ei quemvis alium hominem. Omnes enim [?: ] Deus esse nobis socios huius vitae, et cultus divina [?: ] Genesis undecimo. Dixit quisque ad proximum suum, Faciamus lateres. Et mox: Ne intelligat vir proximum suum. Exodi secundo: Quare percutis prroximum tuum. Exodi vigesimo: Non loqueris [?: c--- ] proximum tuum falsum testimonium: Non concupiscas domum proximi tui. Et mox sequenti: Si quis percusserit proximum suum. Et mox sequenti: Si quis dederit argentum proximo suo: Si quis extenderit [?: ] num in rem proximi sui. ibidem, et alibi saepissime. Sic etiam accipitur, cum toties charitatis praeceptum inculcatur, Dilige proximum tuum sicut teipsom: Matthaei quinto, et decimonono, et vigesimosecundo Lucae duodecimo, Romanorum decimotertio: Qui dixit proximum, legem implevit. Non docebitur proximum suum: Ieremiae trigesimoprimo, et Hebraeorum octavo. Sic: Tu quis es, qui iudicas proximum [?: ] Iacob quarto. id est, quemcunque alium hominem. Porro cum in praedicto loco Lucae quaerit vicissim Christus a leguleio, quis nam illorum trium videatur proximus fuisse saucio? et ille respondet, Samaritanum: non negatur, illos alios duos, Sacerdotem nempe et Levitam perinde fuisse saucii proximos, sed indicatur, hunc solum recte [?: ] lexisse officium proximi, seque vere ac reipsa [?: praest--- ] se proximum illi ope ipsius indigenti. q. d. Christus. Quis nam horum trium se vere ac reipsa praestit [?: ] mum? Non igitur de iure, sed de facto loquitur. De [?: ] omnes tres erant proximi, sed facto ac reipsa, ille [?: ] se talem praestitit. Augustinus libro de Doctrina Christiana [p. 503] column 981/982 capite trigesimo. ita definit Proximum: Eum intelligimus proximum esse, cui vel exhibendum est [?: of--m ] misericordiae, si indiget: vel exhibendum esset, si indigeret. Videtur aliquid dicere, et tamen nihil dicit. Omni enim indigenti charitatis officium exhibendum est, quatenus nobis modo possibile est: et omnis homo noster est proximus, praesertim cum nostra ope indiget Non igitur ostendit Augustinus, quis nam et quatenus nobis sit proximus: sed perinde relinquit auditorem incertum, ut ante fuit.

PRUDENTIA, virtus continens rerum agendarum cognitionem, non raro in Sacris reperitur tum in singularia tum in plurali numero. Psal. septuagesimooctavo: David pavit Israelem iuxta integritatem cordis sui, et doctavit eos in intelligentiis, aut prudentiis manuum suarum. id est, omnia prudenter agendo ac disponendo: sicut et aulici Saulis ei dant testimonium prudentiae, et Saul ipse dicit eum esse astutum.

PRUNAE, ut sunt res ardentes et consumentes, ita per metaphoram plerunque laedentia significant. Zachariae duodecimo: Ponam duces Iehuda tanquam prunas in lignis, et faciem in manipulis, et consument ad dextram ac sinistram populos circa se. Sic et Romanorum duodecimo de re laedente accipitur: de quo loco dixi in voce CARBO. Filii prunae, scintillas significant. Iob quinto: Quemadmodum filii prunae attollunt se ad volandum. Ponitur etiam Pruna pro unico filio, secundo Samuelis decimoquarto: Extinguent prunam meam quae relicta est. Ratio metaphorae est, quod sicut prunae reconduntur in cinere, ut sint semen ignis: ita etiam ille unicus filius poterat propagare [?: e-us ] familiae posteritatem, ne plane extingueretur.

PRURITUS aurium, per metaphoram significat pravum studium novae doctrinae et seductorum. Secundae ad Timotheum quarto: Erit tempus, cum sanam doctrinam non tolerabunt: sed auribus prurientes, ipsi sibi pro suis cupiditatibus coacervabunt doctores. Sicut enim scabie laborantes non possunt conquiescere, sed captant perversam voluptatem ex fricatione, unde porro sequitur noxius dolor: sic pravo spiritu laboran tes, ac perversa conscientia, mire desiderant subinde novos impostores, qui aliqua novitate aures illis demulceant.

PSALLERE verbum Graecum, proprie quidem significat. pulsando citharam melodiam excitare. Sed quia olim Israelitae ad pulsum citharae etiam pia aliqua carmina canebant, non tantum in templo, ubi id vel maxime fiebat, sed etiam privatim: in de factum est, ut piae cantilenae dictae sint Psalmi, quas Heb. תהלים Theillim laudes vocant. Inde etiam est quod in libro Psalmorum saepissime verbum Psallere, aut Psalmum dicere, significat Deum celebrare. Psalm. 7. 12 et nono. Psallam nomini Domini altissimi. Saepissime hoc verbum coniungitur cum [?: ] . Psalmo vigesimo primo: Cantabimus et psallemus Psalm. centesimoquinto, et centesimooctavo: Cantate et psallite Domino. Saepe etiam legitur, Psallere Domino in cithara. Psalmo vigesimoseptimo: Cantabo, et psalmum dicam Domino. Psallam spiritu, psallam et mente: 1. Corinthiorum decimoquarto. id est, ita impulsu aut dono Spiritus psallam, ut simul etiam mens aut setentia mea percipiatur. Ephes. quinto: Psallentes et cantantes in cordibus vestris. id est, Deo gratias agentes, eumque celebrantes exanimo. Unusqiusque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, etc. id est, alius aliud habet ad aedificationem utile, aliquis piam cantionem, aliquis doctrinam, etc. Iacobi 5, Laeto animo quis est inter vos, psallat. id est, Deum celebret, eique gratias agat.

PSEUDOAPOSTOLUS, Pseudochristus, Pseudopropheta voces reperiuntur in Novo testamento. Significant autem falsos apostolos prophetas, aut Christos: vel etiam mendaces apostolos, prophetas, aut Christos.

PUBERTATIS tuae vir et uxor: Ioel primo, Malach secundo: Significat coniugem, in prima pubertate aut iuventute acceptum: inter quos maior amor esse solet, quam inter viduos, aut in senectute coniunctos. Idem est Uxor iuventutum. In Hebraeo una vox est, varie a Latinis versa.

PUBLICANI, erant olim in regno Romano ii, qui vectigalia publica redimebant a Senatu aut Caesarib. Romanis, data certa pecunia, quae postea illi a subditis magna rapacitate ac iniustitia exigebant, extorquentes multo plus quam illis debebatur: eoque pro iniustissimis et rapacissimis hominibus habebantur. Erant autem plerunque equites Romani, ut ex Cicerone apparet, qui ordinem publicanorum (proculdubio non sine suo lucro) studiose coluit. Verum habebant varios famulos, ministros, ac procuratores per provincias ex illis ipsis gentibus: ut non sit dubium, multos publicanos tempore Christi Iudaeos fuisse, qualis fuit Matthaeus et Zachaeus. Porro Princeps publicanorum, Lucae decimonono, est unus ex primariis illorum. Quia vero ita scelerati erant, coniungitur ista vox crebro cum peccatoribus ac scortis, tanquam cognatam illis speciem denotans: ut Matthaei nono: Cum publicanis et peccatoribus comedit. Matthaei decimooctavo: Sit tibi ut Ethnicus et publicanus. Matthaei vigesimoprimo: Publicani et meretrices praevenient vos in regno caelorum. In Italia, ubi etiam sic vectigalia vendi solent, datiarii, quos illi vocant, itidem male audiunt. In Germania non perinde in vitio nomen hoc ponitur: quia vectigalia non venduntur, sed recta nomine principum exiguntur: eoque illi ministri non perinde habent vel causam vel occasionem homines expilandi et praeter ius onerandi.

PUDOR, pro ignominia interdum in Sacris literis ponitur: cum alioqui verecundiam denotet, et plerunque in bonam partem a Latinis usurpetur. Iob sexto: Pudore cooperti sunt. Psal. septuagesimoprimo: Operiantur confusione et pudore. Pudor faciet interdum dicitur, quia pudefacti in facie rubent. Danielis nono: Tibi Domine iustitia, nobis autem pudor faciei, vel potius confusio faciei. id est, nos merito pudefieri debemus, ac erubescere. Psalmo quadragesimo quarto: Pudor faciei meae operit me. id est, totus in ignominia haereo, quod ipsemet meus vultus de ea erubescens testatur. Pudore afficere, aut pudefacere, seu pudefieri aliquem, idem cum Confundo, vel Erubesco: et significat ita aliquem contumeliose tractare, ut eum suimet pudeat, aut certe pudeat quod coram aliis tam ignominiose tractetur. Ruth 2. Etiam inter ipsos manipulos colligat, nec pudore eam afficiatis. id est, ne acerbe obiurgetis ac repellatis eam, Pudore affici, aut pudefieri, pro frustrari sua spe, aut laeto sui laboris vel conatus exitu: Psalmo 37, Pii non afficientur pudore, aut pudefient in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur. id est, tu eos non deseres in rebus adversis, nec patieris eorum in te spem frustrari, ut deserti ac in calamitate haerentes sint hominib. ludibrio, ideoque erubescant. Calamitatibus enim plerunque comes ignominia est. In de fit, ut Pudefieri pro incidere in calamitatem denotet. Psalmo vigesimo quinto, et trigesimo primo: In te Domine speravi, non pudefiam, etc. Psalmo sexagesimonono: Ne pudore afficiantur, aut pudefiant in me, qui expectantte. ubi scilicet me viderint â te desertum, cogitabunt, En nos falso praedicamus, Deum nostrum non solere suos deserere: frustra etiam nos speramus in eum, quos forte perinde deseret, ut istum deseruit. Idem ibi mox repetit: Non erubescant in me, qui quaerunt te. In hac significatione saepe dicitur, [p. 504] column 983/984 Qui crediderit, non confundetur. Item: Qui speraverit in Dominum, Romanorum nono, et decimo. 1. Petri secundo. Eadem est huius vocis vis, cum pudore affici, aut pudefieri ab aliqua re dicimur. Psalmo centesimodecimonono: Ne pudore afficias me ab expectatione mea. id est, ne patiare me frustrari mea expectatione aut spe, unde sequatur mihi ignominia ac pudor, obiicientib. ipsis, Ubi est Deus eorum? Pudore afficientur ab omni fortitudine sua: id est, pudebit eos virium suarum, unde omnem opem sperabant, quod eis prorsus nihil profuerint. Ieremiae secundo: Etiam ab Aegypto pudore afficieris, sicut pudore affecta es ab Assur. id est, frustra petes ac quaeres auxilium ab Aegyptiis, pudebitque quod omnem spem in eos collocaveris, cum illi nec sibi quidem prodesse, aut se a potentia Chaldaeorum defendere possint. Sic et Ezechielis trigesimosecundo dicitur, In terrore suo a fortitudine sua pudefacti sunt. id est, dum territant mortales, interim puduit eos virium. Nam in medio conatu destituti sunt viribus, ut nec se quidem tueri, nedum alios molestare quiverint. Vel in terrore suo: id est, in suo periculo. Aliquis aliquem in quapiam re pudore suffundit. id est, laedit, violat. Iudicum decimooctavo: Non erat quisquam qui populum in ulla re pudore suffunderet, aut pudefaceret: id est, nullus molestabat Israelitas. Pudefacere ergo, laedere declarat. Non solum homines, sed et aliae res pudefieri dicuntur. Psalmo decimoquarto: Consilium pauperis pudefacitis, quia Dominus est spes eius. id est, conatus pauperum impeditis, et evertitis, cogitantes neminem esse qui eos vindicet, praeter Deum, qui vestra opinione nihil possit, nec metuendus sit: vel spernitis eius consilium, quod adeo fidat Deo, in eumque se ac sua reiiciat. Terra pudoris alicuius, est ea, in qua prius ignominiosus fuit, aut cuius eum pudet. Zoph. tertio: Et ponam eos in laudem, et nomen in terra pudoris eorum. id est, faciam eos gloriosos et celebres in omnibus locis, ubi antea omnibus contemptui et ludi brio fuerunt. Spes non pudefacit: ad Romanos cap. quinto. id est, non frustra sperat in Deum, non destituitur ab eo in adversis, qui suam in nos charitatem tam evidenti indicio donati Spiritus sancti testatam facit. Qui enim aliquid vehementer sperant ac expectant, postea si fallantur sua spe, pudet eos, quod ea frustrati sint, quodque ipsis contraria mala speratis bonis acciderint. Aliquando significat redargui, mendacii convinci. Redargutionem enim pudefactio comitari solet. Per posterius indicatur praecedens. ut, Si quid amplius de potestate glorier, non pudefiam. 2. Corinth. 10. id est, non mentiar. nec me quisquam mendacii redarguere poterit, seu vera ac certa dixero. 1. Petr. 3. Ut in eo quod obloquuntur vobis, tanquam maleficis, pudefiant. id est, re ipsa ac evidenti veritate redarguantur, et mendaces fuisse convincantur. Talem enim confutationem ignominia, pudor, et confusio sequi solet. Sic 2. Corinth. septimo: Si quid ei de vobis gloriatus sum, non sum confusus aut pudefactus. id est non sum deprehensus in mendacio, sed vera locutus esse compertus sum. Sic mox nono: Si venerint mecum Macedones, et repererint vos imparatos, nos pudefiamus. id est, deprehensi in mendacio falsae gloriationis de vobis, erubescamus. Per pudefactionem deprehensio mendacii denotatur. Vide verbum CONFUNDO.

PUER, παῖς , Heb. נער naar, tria potissimum significata habet. alias enim significat filium, alias servum, seu ministrum cuiuscunque generis: alias denique puerilem aetatem: nonnunquam etiam imperitum, aut (ut Paulus loquitur) scientia puerum. Filium significat, ut Isaiae octavo: Ecce ego, et pueri quos dedit mihi Dominus, in signa et prodigia in Israel. id est, mei filii, quos mihi Deus est largitus. Puer senectutum parvus: [p.984] Genes. 44. id est, in senectute natus. Natus est tibi puer [?: m- ] lus, Ieremiae vigesimo. id est, filius. In hac significata ne videtur usurpare Christus hanc vocem, cum Ioannis vigesimoprimo inquit: Pueri, habetis ne aliquid obsonii? quasi blandiendo diceret, Filioli. Servum porro significat vox Puer, Isaiae trigesimoseptimo: Noli timere propter verba ista, quibus me blasphemarunt pueri regis Assur: Genesis decimoquarto: Et armavit pueros suos, et pueros domus suae. id est, famulos et servos suos. Sic mox decimooctavo: Et tulit vitulum tenerum et bonum, deditque puero, qui festinavit parare illum. id est, ministro alicui suo. Puer unus ex pueris indicavit Abigaeli uxori Nabalis: primo Sam. 25. id est, unus quispiam e turba famulorum. Numer. vigesimosecundo: Ipse vero Bileam equitabat in asino, et duo pueri erant cum eo. id est, duo famuli. Act. 4 Qui peros David pueri tui dixisti: Quare fremuerunt. id est, per tuum servum. Matth. decimoquarto: Herodes ait pueris suis hic est Iohannes. 2. Samuelis vigesimosecundo: Surgant pueri, et ludant coram nobis. id est, confligant utrumque aliquot nostri milites. Lucae 1, canit diva Virgo: Suscepit Israelem puerum suum. ubi vel filium intelligere queas, ut eum Deus in Exodo capite quarto erga Pharaonem vocat: vel servum, ut Isaiae quadragesimoprimo. Tertio significat puerilem aetatem. Primo Samuelis primo : Puer autem Samuel erat puer: id est, erat adhuc parvulus. Ego puer sum parvus, nescio egredi et ingredi. id est, sum admodum iuvenis, et per aetatem parum idoneus ad regnum. Sic Paulus inquit 1 Corinthiorum duodecimo: Cum essem puer, ut puer loquebar, ut puer sentiebam, ut puer cogitabam: at ubi factus sum vir, abolevi puerilia. Quarto, ab hac significatione puerilis aetatis venit per metaphoram quam, nempe cum denotat imperitum, seu scientia [?: pue- ] , non annis: sicut et Aristoteles Ethicorum 1 inquit: Nihil refert, si sit aetate aut moribus puer. Sic hac voce utitur Paulus 1. Corinthiorum decimoquarto: Fratres, ne sitis pueri mente, sed malitia pueri sitis, intelligentia vero adulti. id est, in rebus bonis peragendis, et malis vitandis sitis industrii: sceleribus vero patrandis, [?: ] in furtis, imposturis, adulationibus, et similibus, sitis imperiti et inepti. Duas ergo metaphoricas pueritias facit hic Paulus: alteram bonam, quae est, esse pueritias [?: ] licia. id est, inidoneum ad mala patranda, et alienum ab omni versutia: alteram malam, quam vocat pueritiam [?: ] tis aut intelligentiae, seu (ut Vulgata habet) sensuum, qua in rebus bonis consectandis, et malis vitandis pueri ac imperiti sumus. De posteriore prius dicamus. Isaias in fine suae prophetiae dicit, Puer centum annorum morietur, et peccator 100 annorum maledicetur. Idem ei est, puer et peccator. Dicit in regno Meschiae omnes ad perfectionem venturos: id est, recte Christum agnituros. Quod si qui erunt, qui semper volent esse et de permanere pueri, in rebus spiritualibus, semper discentes, et nun quam proficientes. illos esse perituros: iuxta illud, A' non habente auferetur et id quod videtur habe-re. Sic forte intelligendum est, quod Isaiae tertio dicitur: Dabo pueros principes eorum. id est, dabo eis imprudentes, et temere affectibus agitatos gubernatores, qui pessime regent. iuxta illud Ecclesiast. decimo: Vae tibi terrae, cuius rex puer est. Pueritiam istam spiritualem, vel carnalem potius, in religione, describit Paulus Ephes. quarto, inquiens: Ut non simus amplius pueri, qui fluctuemus et circumferamur quovis vento doctrinae, per versutiam et astutiam hominum, qua nos adoriuntur, ut seducant nos. Ibidem etiam virum spiritualiter maturum depingit. Hanc pueritiam obiicit Paulus Corinthiis, Galatis, et Hebraeis, quos rudi doctrina et lacte alere ac formare cogitur, donec formetur in eis Christus. Secundo Paralipomenon tertio: Reboam [p. 505] column 985/986 erat puer, et tener corde: id est, imbellis, imprudens, et mollis, sive imbecillo et effeminato animo. Sic Ierem. cap. 1: Non novi loqui, quia puer ego sum. Ne dixeris, puer sum. Sic et Latini, imperitum sermonis infantem nominant. Altera est illa bona pueritia, ad quam nos invitat Christus Matth. 18: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et fiatis ut pueruli, nequaquam intrabitis in regnum caelorum. Quisquis igitur demiserit se ut puerulus iste, is est ille maximus in regno caelorum. Et alibi ait, Talium est regnum caelorum. Istam bonam infantiam etiam Petrus primae secundo describit, dicens: Proinde deposito omni dolo, et omni malitia, et simulationibus, et invidentiis, et omnibus obtrectationibus, ut modo nati infantes, lac illud sermonis sincerum expetite, ut per illud adolescatis. Oseae 11: Cum puer esset Israel, dilexi eum. id est, cum primum adolesceret ille populus: nempe in Aegypto, cum crescebat, augebaturque. Act. 4: Convenerunt enim vere adversus sanctum puerum tuum IESUM: habet Vulgata. Alii vertunt, adversus sanctum filium tuum IESUM. Ambiguitas vocabuli παῖς , utramque versionem admittit tum etiam IESUS, etsi sit verus ac unigenitus filius Dei, tamen etiam servus appellatur Isaiae 42, et Matth. 12: quia scilicet formam servi accepit, ad Philip. 2. Heb. 2: Quia ergo pueri de carne et sanguine communicarunt, et ipse similiter eorundem particeps factus est. ubi, tametsi alludat ad locum Isaiae 8, tamen per pueros intelligit omnes homines. Pueri alieni, Isaiae 2: pro studiis et magistris alienigenarum ponitur. Aliquid huc faciens etiam supra in voce Filius dictum est.

PUELLA, easdem ferme significationes habet, quas PUER, in suo genere aut sexu, cum aetatem denotat. Complectitur etiam maturas viro: sicut Gen. 24 Rebecca subinde vocatur puella. et Amos cap. 2 inquit, Vir et pater eius iverunt ad puellam unam: id est, ad idem scortum.

PARVUS, et PARVULUS, quam vocem supra huc reieci, non tantum staturam aut aetatem significat, sed etiam eum qui quacunque dignitate aut praestantia infra alios est: sicut contra, Magnus. Sic dicit Samuel ad Saulem, 1. Sam. 15: Non ne cum parvus esses in oculis tuis, Deus te posuit caput tribuum Israel? Sic Parvuli aut Infantes vocantur ii, qui rebus huius mundi, aut naturalibus etiam dotibus alios non excellunt. Sic dicit Psal. 110, Declaratio verborum dat intellectum parvulis. Sic Psal. 19: Sapientiam praestans parvulis, inquit. Sic Christus gratias agit Matth. 11, patri caelesti, quod illa sua mysteria absconderit a sapientibus et intelligentibus, et revelarit ea parvulis. Et alibi ex Psalmo citat, quod ex ore infantium perficiat gloriam et honorem. In quibus omnibus locis necessario Parvus et Parvulus significat per metaphoram, homines contemptae conditionis, et parvi intellectus, quoad humanam industriam viresque attinet. Parvulis relinquere reliquias, significat divitiarum copiam. Reples ventrem eorum, satiant filios, et relinquunt abundantiam, aut quod superest, parvulis suis. Vulgata habet Psal. 63: Sagittae parvulorum. sed in Hebraeo, Sauciabit aut iacula bitur eos Deus sagitta repentina. Cuius loci ideo mentionem facio, quia multi ibi multum inepteque philosophantur. A parvo ad ma [?: g--- ] , saepe ponitur pro omnibus, vel nullo: idque tum de rebus, tum de hominibus, prout adiicitur affirmatio aut negatio. Hierem. 42: Accesserunt eum universus populus a parvo ad magnum. Hierem. 6: A parvo ad magnum eorum omnes cupide sectantur avariciam. Sic, rem vel magnam non agnoscere: 1. Sam. 22. Parvum esse [?: ] gentes: pro, contemptum. Hierem. 49: Ecce parvum dabo te inter gentes. Mox addit, contemptum inter homines. quibus verbis prius hemistichion declarat. Sic et Obadias habet: Ecce parvum dedi te in gentibus, contemptus es tu valde. Vicinum huic est illud, Minimus in regno caelorum: de quo in Minimus. Parvus diebus: Iobi 32: Parvus sum diebus, vos autem decrepiti. Parvuli gregis: Hierem. 49: Si non traxerint eos parvuli gregis, si non, etc. id est, infimi ac contemptissimi de exercitu Chaldaeorum, eos pro libidine vexabunt. Sicut si Latini dicerent, calones et lixae eos superabunt. et pro libidine sua tractabunt. Locutus sum ut parvulis in Christo: 1. Corinth. 3: in Graeco est, infantibus. id est, qui primum incipiebatis discere et amplecti Christianismum, non tanquam iis qui iam multum in eo profecissent. Gal. 4: Cum eramus parvuli, sub elementis mundi eramus in servitutem redacti. id est, ante quam vere Christum agnovissemus, cum adhuc sub umbris Mosaicis haerebamus. Sic et Hebr. 5 dicitur: Cui cum lacte res est, is est rudis sermonum iustitiae: infans enim parvulus est.

PUSILLUS vox eandem vim habet cum Parvulus. Matt. 18, Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis. id est, minimum contemptissimumque de numero Christianorum. Lucae 12: Noli timere pusille grex, quoniam complacuit patri dare tibi regnum caelorum.

PUGNA, nota vox est. Egredientes ad pugnam, dicuntur ii, qui sunt idonei ad pugnam, sive proficiscantur ad bellum sive non 2. Paralip. 25: Reperit Amazia tercenta milia de Iehuda egredientium ad pugnam, et tenentium hastam ac scutum. id est, qui idonei erant ut egrederentur ad bellum. De potentia, non de actu loquitur. At Num. 32, de actu aut facto dicit: Num fratres vestri ingredientur pugnam, et vos hic manebitis? 2. Corinth. 7: Foris pugnae, intus terrores. id est, foris seu ab extra nos oppugnabant impii, intus me perturbabat satan, aut vetus Adam. Pugnae verborum, ubi non tam de rebus est certamen necessarium, quam inutiles rixae de solis verbis. 1. ad Timoth. 6. Sed de hac locutione forte in voce VERBUM. Paulus Tit. 3 prohibet pugnas legales. forte fuerunt aliquae rixae de caeremoniis ac mundationibus Iudaeorum. Impio pugno percutere, Isaiae 58: id est, crudeliter caedere miseros in faciem.

PULCHRUM esse aspectu, aut facie: Gen. 12, 26, 29, et 39. pro, speciosum. Rectis pulchra est laus, Psalmo 33. id est, decens, conveniens, quasi diceret, Nihil magis decet et ornat pios, quâm celebratio nominis divini.

Pulcher voce, Ezech. 33. pro, bonus ac peritus musicus. Gen. 49: Nephtali cerva dimissa, dans pulchra verba. id est, eleganter loquens. Nephtalitae erant homines elegantes, gratiosi et facundi. Ut videam pulchritudinem aut amoenitatem Iehovae omnibus diebus vitae meae: Psal. 27: id est, ut coram videre ac perfrui possim iucundissima familiaritate et aspectu Dei. Cor laetum pulchrificat faciem: id est decorat, vel reddit eam amoenam, et intuentibus gratam: cum triste cor contra efficiat horribilem faciem. Pulchruisti prae filiis hominum: Psal. 45. id est, formosior es cunctis aliis hominibus: do Meschiae spirituali, et hominibus salutari pulchritudine loquitur.

PULEX vox nihil habet peculiare, nisi quod inde Proverbium fuit, quod recitat David erga Saulem, 1. Sam. 26: Egressus est rex Israel, ut quaerat pulicem unum, sicut si quis persequatur perdicem in montibus. Significat autem, eum rem vilem, et tamen difficilem conari. Nam pulicem unum capi a rege Israel, non magnum operaeprecium est: et tamen difficile reperiri potest, aut etiam capi si reperiatur. Sic et Davidem coepisse, non fuerit magna praeda Sauli: sed tamen hoc ei difficile factu fuerit, cum tam multa latibula habeat, et facillime ex uno in aliud transiliat.

PULLATUM, aut Atratum incedere, luctus aut moeroris indicium est. Psal. 38. Incuruatus et depressus sum vehementer, quotidie pullatus incessi: qui color et ad [p. 506] column 987/988 vestitum, et ad faciem ex dolore obscuram referri potest. Psal. 42 et 43, Ut quid pullatus incedo propter oppressionem inimici: id est, tristis et lugens? quare pateris me in perpetuo luctu versari?

PULLUS, filius subiugalis aut asinae, Matthaei 21, Zachar. 9. id est, iuveni asello insidens venit Dominus Hierosolymam. Psal. 147. Qui dat iumentis cibum, et pullis coruorum quando clamant: id est, qui omnia pascit. Vulgata ibi habet, Invocantibus eum: sed in Hebraeo est tantum, Clamantibus.

PULVILLUS est, quasi parvum quoddam pulvinar. Ezech. 13 minatur Deus pseudoprophetissis, quod consuant pulvillos, axillis consulentium, et pepla eorum capiti imponant. Quod alii accipiunt ad verbum de quodam illarum magico ritu, quod appositis talibus ornamentis aut rebus consulentium corpori, eos voluerint quasi capaces suarum divinationum facere. Alii intelligunt per metaphoram seu allegoriam, sicut et praecedentia, quod voluerint adulando, et in sua securitate confirmando eos in sua idololatria peccatisque pertinaces efficere, pulvilli enim res mollis sunt, cui cum voluptate incumbas.

PULVIS, saepe terram significat. Genesis tertio: Pulvis es, et in pulverem revertêris. id est, terra es, et in terram redigêris. Psal. 103. Recordatur quod pulvis sumus. id est, quod de terra sumus, et ad terram pertinemus. Genes. 18: Cum sim pulvis et cinis. Psalm. 104. Expirabunt, et in pulverem suum revertentur. Hinc fiunt valde variae locutiones aut significationes huius vocis. ut, Abscondi in pulvere: id est, terra. Isaiae secundo: Absconde eos in pulvere. est idem quod sepelire, aut etiam occidere. Descendentes in pulverem, dicuntur mortales, aut homines: quia in terram sepeliuntur, et in terram convertuntur. Psalmo vigesimosecundo: Ante ipsum se inclinabunt omnes descensores pulveris.

Incuruare se ad pulverem, significat aliquando appropinquare morti et sepulchro. Psalmo 44. Incuruavit se in pulverem anima nostra, adhaesit terrae venter noster. id est, parum abfuit quin mortui simus. Sic et Psalmo 119. Adhaesit pulveri anima mea. Sic capulares vocantur senes, et alterum pedem in sepulchro habentes.

Suscitare e pulvere pauperem, est ex infimo gradu eum extollere: quia infimae sortis homines videntur veluti in terra sedere, et iacere ac agere: cum nobiles ac magnates in sublimioribus locis agant. Psalmo 113. Qui erigit e pulvere inopem, e stercore elevat pauperem, ut eum faciat sedere cum principibus populi sui. 1. Sam. 2: E` pulvere suscitat pauperem Deus. Sic et D. Virgo opposito Hebraismo dicit: Detraxit potentes e thronis, et extulit humiles. Sic et Latini dicunt, Homines summo aut infimo loco, aut infimi loci. Sic 1. Regum 10: Eo quod levavi te de pulvere, et posui te ducem populi mei Israel. Pulvis mortis est terra, ubi mortui collocantur: id est, sepulchrum. Psalmo vigesimosecundo: Et in pulverem mortis posuisti me. Lingere pulverem, seu terram, est humi iacere. aut procumbere: sicut solebant Iudaei et alii Orientales, aliquem adorantes. Micheae septimo: Lingent pulverem sicut serpentes, et sicut vermes. id est, subiicientur Meschiae. Sic et Isaias inquit de summa veneratione magnatum ac principum mundi erga Ecclesiam, capite quadragesimonono: Pulverem pedum tuorum lingent. id est, venerabundi procident in terram, ut te adorent. Terra pulveris, idem est quod terra. Danielis duo decimo: Multi ex iis qui dormivut in pulve re terrae. evigilabunt, hi quidem ad vitam perpetuam, illi ad opprobrium et cruciatum perpetuum: id est, ex mortuis qui in sepulchris iacent ac computruerunt.

Pulvis tenuis, inanitatem notar, Isaiae vigesimonono: Eritque veluti pulvis tenuis multitudo dispergentium te. id est, levi momento peribunt tui hostes. Aliquando rem nihili indicat. Isaiae quadragesimo: En gentes sicut [?: g-- ] ta situlae, et sicut tenuis pulvis staterae reputantur. Mox sequitur: En insulas sicut pulverem proiicit. Pulvis aliquando mortuum significat, quia mortui in pulverem rediguntur. sicut ille apud Homerum optat, se fieri [?: --damque ] terramque, et de Hectoris cadavere ab Achille [?: ] ptato inquit: Quid furis, terram sensu carentem contumelia afficiens? Psalmo tertio: Nunquid confitebitur tibi pulvis, aut annunciabit veritatem tuam? Nahum [?: ] dicitur nubes esse pulverem pedum Dei, eo quod [?: ] perinde videtur in nubibus ambulare, sicut nos in terris. Iehovae via est in tempestate et turbine et nubes pulvis pedum eius: id est, perinde habet circa se nubes, ac cum magnus exercitus venit cum nube pulveris.

Pulvere caput aspergere, ac in pulvere ac cinere iacere, lagentium ac dolentium mos est. Sic Thamar consperserat pulvere caput. Sic etiam 1. Sam. 4, is qui Eli calamitatem captae arcae indicat. Sic et Iosua cum senioribus, consperso capite pulvere, laceratisque vestibus iacebat coram arca: capite septimo. Iob quadragesimosecundo: Poenitet me in pulvere et cinere. Sic et Iob secundo: Sparserunt pulverem super capita sua in caelum amici Iob. Pulverem, lapides et vestes iactare, etiam [?: ] indicium est. Sic enim iactabat Semei pulverem et lapides contra Davidem fugientem, 2. Sam. 16: et Act. 22 Iudaei commoti in Paulum, pulverem et vestes [?: surf-- ] iactabant. Cum pulvere a vento agitato aut [?: dissip-- ] saepe conferuntur impii, eorumque exitium. Psal. 1. Sic ac pulvis, quem ventus proiicit a facie terrae. Sic etiam Assyrii exercitus interitus Isaiae vigesimonono depingitur. Psalmo decimo octavo: Et contudi eos, ut [?: pul-- ] coram vento dissipatur. Zoph. 1. Effundetur sanguanis eorum instar pulveris. Oseae decimotertio: Sicut pulvis turbine raptus. Ponere in pulvere os, est humiliter et humi prostratum loqui. Thren. 3. Ponet in pulvere [?: ] , si forte sit spes. Psalmo septuagesimooctavo: Pluit super eos carnes sicut pulverem: id est, ingenti copia sicut pulvis est innumerabilis, et aerem occupare solet. Descendere de solio, et sedere in pulvere, est non tantum lugentium, sed et in infima conditione iacentium. lsaiae quadragesimoseptimo: Descende et sede in pulvere virgo filia Babel, quoniam non est solium filiae Chaldaeorum. tametsi Hebraeus textus habeat, In terra. Sic Psalmus septimus habet, Gloriam meam in pulverem deducat: id est, in nihilum redigat, vilemque ac contemptibilem efficiat. Vicina huic phrasis est in terram [?: ] de qua suo loco dicetur. Christus Matthaei decimo, et Lucae nono, iussit discipulos suos Excutere pulverem de pedibus ex eo loco exeundo, ubi ipsos evangelizantes homines audire noluerint. quod et ipsi faciunt Actorum decimotertio. Erat autem illa externa caeremonis, quasi nota quaedam conspicua, et in sensus incurrens, qua testabantur, eos iuste damnandos, quando quidem praedicatum servatorem accipere noluerint. [?: S-- ] nim non ipsorum opes, aut sua aliqua commode dicendo ipsos quaesivisse, sed tantum ipsorum propriam aeternamque salutem.

PUPILLUS, eandem vim naturamque in servum sacro obtinet, quam Orphanus. Vide igitur supra, et postea in voce VIDUA, quia orphanus et pupillus saepe viduae adiungitur.

PUPILLA oculi, nigrum illud in medio oculi, in quo omnis videndi vis aut facultas consistit, per similitudinem declarat rem preciosissimam, summoque studio custodiendam. Deuteronomii trigesimosecundo: Custodivit Deus Israelem in deserto ut pupillam oculi sui. Psalmo decimoseptimo: Custodi me, [?: ] pupillam oculi tui. Sic Proverbiorum septimo: Custodi legem ut pupillam oculorum tuorum. Sic Zachariae secundo dicitur ad pios, nomine Dei [p. 507] column 989/990 Quoniam qui tangit vos, tangit pupillam oculi eius, id est, extreme offendit eum: sicut hic in terris homines, prae omnibus aliis suis charissimis rebus custodiunt oculos, eosque sibi laedi aegerrime patiuntur. Thren. [?: ] : Ne quiescat pupilla oculi tui. id est, non desinat flere. Pupilla dicitur, quia imaguncula hominis alterius oculos intuentis, veluti parva quaedam puppa in ea conspicitur. Eâdem prorsus ratione dicunt Hebraei virunculum ischon.

PURGARI, de argento aliisque metallis dicitur: cuiusmodi phrases nonnihil explicatae sunt in verbo [?: Ex- ] [?: -rt ] , et Probare. Psal. 105. Eloquium Iehovae purgavit [?: -um ] . id est, tum examinavit, tum et puriorem effecit. Dum enim verbo Dei obedit, incidit in crucem, in qua expectando promissiones verbi Dei de liberatione sui, cum esset innocens, tandemque veritatem promissionum reipsa experiendo, plurimum in vera pietate profecit, veterem Adamum mortificavit, et pravas eius sordes, affectus, cupiditates ac dubitationes veluti excoxit, despumavit, et repurgavit, et simul eius probitas ac constans fides explorata et proba reperta est. Sic Psal. 18. Eloquium Iehovae purgatum septuplum: id est, verbi ac promissionum divinarum certissima veritas infinitis experimentis in summis difficultatibus, piorum crucibus, et impiorum furoribus cognita compertaque est, non aliter ac argenti aut auri puritas in igne potissimum deprehenditur. Iob 41: A' contritionibus purgant sese. Aliqui exponunt, quod nimia consternatione solvatur illis aluus. Iohan. 15 dicit Christus, quod pater palmites frugiferos purget, ut ferant copiosiorem fructum: id est, recte utentibus augeat done.

PURUS et MUNDUS, idem fere sunt: ut de voce PURUS videri possim dixisse superius in MUNDUS. Adiiciam tamen et hic aliquid. Hominem impurum etiam Latini vocarunt facinorosum, mendacem, frandulentum, perfidum et pravum, quia nimirum animus eius est sceleribus contaminatissimus. Purus igitur, aut mundus, in Sacris literis dicitur is, qui non est peccatis contaminatus. Nam Isaiae primo capite ostendit Deus, quod peccata nos perinde contaminent, ut si coccino aut aliquo alio profundissimo colore essemus tincti. Contra, innocentia confertur albedini ac mundiciei nivis. Proverb. 15: Quis potest dicere, mundani cor meum, purificatus sum a peccato meo? id est, [?: ] omnium corde remanent reliquiae sordium peccati Iob quarto: Num homo erit iustior Deo, aut vir purior erit factore suo? Idem illi est iustus, quod purus. Sic et Latini aliquando loquuntur, ut Horatius: Integer vitae, scelerisque purus.

5 Dixi autem superius in voce MUNDUS, esse [?: -plicem ] mundationem: et sunt sane illae praecipuae, quamvis plures recenseri possunt. Prima igitur sit illa purificatio externa, ab aliquibus externis opinione Iudaica aliquem impurum reddentibus: ut a tactu cadaveris, aut cibi illiciti, aut similium, quibus quoquo modo tactis se contaminari censebant. Talium purificationum etiam in Novo testamento fit mentio: Lucae 2, Impleti sunt dies purgationis, aut purificationis. Sex hydriae positae, secundum purificationem Iudaeorum: Iohan. 2. et Iohan. 3, Orta est quaestio Iudaeis, cum quiusdam ex discipulis Iohannis, de purgatione. Sic Actorum 21 et 24 dicitur de Pauli purificatione. Hanc carnalem aut externam purificationem aut lustrationem noverunt etiam Ethnici, et nunc Turcae ac Iudaei. Fit vero creberrima eius mentio, praesertim in veteri Testamento ac in primis in libris Moysi. Secunda est, purificatio Ecclesiae ac religionis, quando Deus eam ab erroribus et seductoribus repurgat: ut hoc postremo tempore ingenti suo beneficio factum est, revelato ac ex templo eiecto Antichristo cum suis abominationibus et nundinationibus, quibus ex ea speluncam latronum effecit. De tali purgatione loquitur Malachias, quod angelus Domini, id est Meschias, repurgabit filios Levi, id est Ecclesiam et doctores severissime, sicut aurifaber igne metallum, et sicut lotrix feruenti lixivio vestes. De eadem etiam Baptista loquitur, cum dicit Dominum adventare, qui in sua manu habeat ventilabrum, ut repurget aream suam: tametsi etiam extremum iudicium complectatur. De simili repurgatione etiam Isaias loquitur capite primo: Repurgabo ad purum scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum, restituamque iudices tuos, sicut ab initio, etc. Tertia repurgatio est singulorum imputativa, quae fit fide applicato nobis merito sanguinis Christi, qui nos mundat ab omnibus peccatis nostris: 1. Iohan. 1. Sicut lanam et nivem: Isaiae primo. Imo et supra nivem dealbat, Psalmo 51. Fit autem hoc, dum ipsius persolutio iustitiae obediendo et patiendo praestitae, nobis imputata et attributa, obruit et abolet omnia nostra debita aut peccata. Quarta purificatio est, cum Deus per Spiritum suum sanctum ita nos renovat ac reformat, ut exciso illo immundo lapideoque veteris Adami corde, novum ac spirituale in nobis creet: Psalm. 51. De utraque hac purificatione dicitur Hebraeis 1, Purgatione peccatorum nostrorum per seipsum facta, sedit ad dexteram maiestatis Dei: id est, acquisitione utriusque huius purificationis. Porro Hebraeorum 7, 8, 9 et 10, saepius eadem purificatio inculcabitur, sed utens verbo Sanctificationis et Aspersionis. De applicatione autem huius purgationis inquit Apostolus Actorum 15: Fide purificans corda credentium. et Hebraeis nono: Quanto magis sanguis Christi, qui per spiritum aeternum seipsum obtulit inculpatum Deo, purgabit conscientiam vestram a mortuis operibus, ad serviendum Deo vivo? Quinta purificatio est, cum tum in externa disciplina desiimus mala facere, et incipimus bene agere: tum etiam in nova obedientia post renovationem amovemus ex corde mala consilia et malos conatus, nosquemet offerimus Deo hostiam rationalem, mundam, sicut tota Scriptura clamat: Lavate, mundamini, qui fertis vasa Domini. 2. Timoth. 2. Si quis se expurgaverit ex his, erit vas ad honorem sanctificatum. De hisce posterioribus tribus mundationibus aut puritatibus loquitur Paulus, cum requirit cor purum et conscientiam bona, item manus puras: 1. Timoth. 1. 2. 3. ac 2. Timoth. 1. 2. et 2. Petr. 1. Oblivionem accipiens purgationis suorum veterum peccatorum. Iacobi 4. Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis: emundate manus ô peccatores, et purificate corda duplices animo.

PUSILLUS, vide supra in PARVUS: et PUSILLUM, in voce MODICUM.

PUTEUS: vide supra in voce LACUS.

PUTRIS, aliquoties non in propria, sed metaphorica quada significatione pro malo ponitur. Sic Matthaei septimo dicitur: Putris arbor facit malos fructus, ubi putrem arborem pro malo poni, ex eo apparet, quia ibidem opponitur putri arbori arbor bona. Deinde ex rei natura. nam et putres ex parte arbores ac vites bonos fructus proferunt. Sic cum dicitur Matthaei 13. de putribus piscibus captis, malos hauddubie intelligit: raro enim putres pisces capiuntur, ut qui ab aliis illico devorantur. Sic et Ephes. 4, prohibetur sermo putris, id est malus, non tantum ociosus aut inutilis: contra autem bonus sermo, ibidem praecipitur. Forte autem haec metaphora inde venit, quod apud Hebraeos Nabal, putris, non tantum nihili, sed etiam plane malum denotat. Sic sane etiam Corruptus Latinis valde malum sonat: et vox Corruptio φθορὰ , et verbum φθειρώσεσθαι corrumpi, multo significantius, nempe de extrema impietate ac spurcitie, in Sacris literis accipitur. [p. 508] column 991/992 Vide in voce CORRUMPO, et MARCIDUS.

PYTHONIS spiritus, fuit certus quidam malus genius, per homines futura praedicens, et ignota hominibus sciens ac indicans. Intellige igitur Pythonis spiritum pro oraculo, aut spiritu divinante. Lucas in Actis capite decimosexto, accipit per antonomasiam: Puella quaedam habens spiritum Pythonis. Nam spiritus Pythonis aliud non erat, quam virtus, hoc est impostura daemonis. Damnatur hic spiritus in Scripturis sanctis, Levit. 20: Deuteron. 15: 1. Regum [8,] et Isaiae 8. Intelligimus autem hoc loco fatidicum, aut divinantem spiritum: quales erant, qui a veteribus consulti, responsis et oraculis hominibus imponebant, interim etiam vera canentes. Nomen autem sortitus est ab Apolline Pythio, quod in eius delubris frequentia proderentur oracula, adeo ut nunc Apollinis spiritus, aut per antonomasiam Pythius, sive Pythonicus spiritus ponatur, pro oraculo, aut spiritu divinante sive in templo aliquo, sive in singulis hominibus.

Q

QUADRAGENUS: 2. Corint. 11. Quinquies quadragenas plagas accepi, una minus. Vetuit Deus Deuteronom. 25, ne plures plagas quam 40, suo populari iudex infligeret, ne fieret plane infamis. habebatur enim ea pro paterna quadam aut scholastica castigatione, quae fit citra infamiam. Ei numero Iudaei adhuc unam detraxerant, ex singulari benignitate, compensantes forte numerum acerbitate.

QUADRATIS lapidibus aedificare, est splendide ac superbe aedificare. Solebant Iudaei primas levioresque castigationes Dei hoc proverbio deridere: Sycomori ceciderunt, cedris reaedificabimus: lateres ceciderunt, quadratis restaurabimus. id est, nunc magis reflorescemus, quam unquam antea, nihili istam levissimam calamitatem pendentes: Isaiae 9. Sicut Augustus, teste Suetonio, solitus est dicere: se Romam latericiam accepisse, et marmoream relinquere.

QUADRIGA est currus bellicus. ponitur autem pro robore militari, et toto exercitu, sicut et equus ac currus poni solet: quia in hisce praecipua vis exercitus fuit, posita principali parte pro toto. Fuerunt autem apud veteres duplices potissimum currus et quadrigae: alii falcati, qui prominentibus circumquaque cuspidibus, lanceis et falcibus omnia consauciabant et comminuebant, quibus per hostilem exercitum pervolabant. alii porro fuêre currus, quibus unus aut plures sessores vecti iaculis ex loco superiore ac tutiore depugnabant. Quorum fit crebro mentio in Homero, et historia Alexandri Magni. De talibus in Scriptura habetur Isaiae secundo: Impleta est terra eius auro et argento, nec est finis thesauris eius: sed et equis repleta est terra eius, et non est finis quadrigis eius. ubi Israelitas Deus accusat, quod se humanis praesidiis muniverint, et in iis confidant. Sic Isaiae trigesimoprimo accusantur, quod habeant fiduciam in quadrigis aut curribus Aegyptiorum. Sic Nahum 2, et Psal. 46 minatur Deus, se exusturum esse quadrigas: id est, bellicam vim et apparatum esse perditurum. Quadrigas Zach. 6, solent exponere praedicatores Evangelii, in quatuor mundi partibus. vide supra in voce CURRUS.

QUADRUPLUM cogebantur reddere fures, per furtum ablata praesertim oves. Exod. 22. Quare et David pronunciat 2. Sam. 12, illum raptorem debere reddere ovem in quadruplum. et Lucae decimonono: Zachaeus pollicetur se velle reddere in quadruplum, si cui quid per sycophantiam abstulit. Alia ratio fuit [?: ] nominis Quadruplator: quo appellabantur, qui quanam partem bonorum accipiebant, si quos detulissent aut accusassent, quorum bona confiscabantur.

QUAERO, primum figurate significat idem [?: ] cupio, desidero. 2. Sam. 3. Quaesivistis Davidem ut esset rex vester. id est, cupivistis eum regnare super [?: ] Apoc. 9. Quaerent homines mortem, et non invenient. id est, cupient mori: sicut alibi clamant montibus et de patris, Obruite nos. Ioh. 4, Tales adoratores pater quaerit: id est, cupit, amat. Psalmo quarto, Diligitis [?: van- ] tem, et quaeritis mendacium: pro, cupitis et [?: prom- ] tis. Significat etiam conari, idque valde crebro: ut sequentibus et multis aliis exemplis probari potest. Ioh. [?: ] saepius legitur, Quaerebant eum interficere. id est, conabantur. Lucae 19, Quaerebant eum perdere. Iohan. [?: ] Matthaei 12, Quaerebant eum capere. Iohan. 19, Pilatus quaerebat eum dimittere. Iohan. 7, Quaerit palam esse. Actorum tertio, Quaerens avertere proconsulem. id est, id sedulo agens ac laborans. Actorum decimosexta Statim quaesivimus proficisci in Macedoniam. Galat. 2 An quaero hominibus placere? Actorum 27, Nautis vero quaerentibus fugere: id est, conantib Esther 2, Quaesierunt mittere manum in regem. id est, conati sunt [?: ] interficere. Ecclesiast. 3, Altiora tene quaesieris: id est, ne coneris. Roman. 10, Propriam iustitiam [?: quaere- ] constituere: id est, conantes defendere et praestare operariam iustitiam, ac per eam salvari. Significat et petere, aut postulare, seu etiam flagitare, Matthaei octavo bis dicitur, signum quaerere a Christo de caelo: id id est petere. Idem Lucae 11. bis dicitur Isaiae 1, Quis quaesat haec de manibus vestris? id est, postulavit. 1. Corinth. [?: ] , Iudaei signum petunt, et Graeci sapientiam quaerere id est, flagitant sapientes disputationes. Significat et te nari consequi, quae est ei ferme propria significavit Matthaei sexto. Quaerite primum regnum Dei, et iustitiam eius, et ista omnia adiicientur vobis. Significt te interrogare, sicut et Latinis saepe. Isaiae octavo, Quaerite a pythonibus. Isaiae 65. Roman. 10. Inventus sum is qui me non quaesierunt. id est, qui de me non interrogaverunt prius, sicut mox verbum interrogandi subiecit, idem repetens. Interdum promovere significet ut Isaiae 1 et 16, Quaerite iudicium: id est, promovere. Interdum est occasionem dare, Proverb. 17. Qui exitat ostium suum, quaerit ruinam. Vulgata, Qui [?: ] os: id est, praebet aut accersit occasionem sui exitii. eventus, pro voluntatis conatu ponitur. Quaerere enim [?: ] mam alicuius, saepissime significat conari perdere eam. Matth. 2, Mortui sunt qui quaerebant animam [?: p- ] Idem dicit Deus ad Moysen. Exod. 4, cum eum iubes redire in Aegyptum ad Israelitas. Psalm. 7, Erubescam quaerentes animam meam: id est, insidiantes meae viae. Frequentissima est haec locutio in Sacris. Psalm. 14 [?: ] bonam partem accipitur haec eadem loquutio, de [?: ] natu servandi aliquem. Respiciebam ad dextram, videbam non esse qui me agnosceret: periitque [?: ] a me, et non erat qui quaereret animam meam. Paulus post inquit, Educ de carcere animam meam. [?: ] enim bonum aut malum alicuius, est promovere: atque [?: ] bro reperitur. Psal. 122, Propter domum Domini, [?: ] ram bonum tibi. Hierem. 29: Quaerite pacem civit [?: ] Babel. Hierem. 38: Hic homo non quaerit panem populi huius. Numer. 35: Et ipse antea non erat inimicus [?: ] neque quaerebat malum eius. Sic Deuteron. 23: Nam quaeres pacem eorum, et bonum eorum cunctis [?: ] bus tuis in seculum: id est, non promovebis ulla ratione. Ulcisci non raro denotat. Deuteronemii 18 Quaecunque non audierit verba mea, requiram ab eo. id est ulciscar, puniam. Iosuae 22: Si per rebellionem se [?: ] Deus requirat. id est, iudicet ac puniat. Gen. 9: [?: ] [p. 509] column 993/994 sanguinem hominis de manu hominis. id est, puniam effundentem sanguinem. Talis prorsus locutio Latina est, Exigere vindictam, aut exigere poenas. Psalmo decimo: Dicit impius, Non quaeret Deus: id est, non ulciscetur, non puniet. Quaerere Deum, alias significat interrogare aut consulere. Exodi decimo octavo: Venit ad me populus ad quaerendum Deum. id est, ut consulat et requirat sententiam Dei de suis dubiis. Sic quaerere deos alienos, pro consulere, aut etiam implorare. 2. Paral. 25. Sic Exodi trigesimotertio: Quicunque quaerebat Iehovam, egrediebatur ad tabernaculum testimonii. 2. Regum 22: Ite requirite Iehovam pro me et populo. 2. Paralip. 18: Adhuc est vir unus, et requiramus Iehovam ab ipso. 2. Regum 8: Vade in occursum viri Dei, ut requiras Iehovam ab eo. id est, ut consulas. Alias Invocare aut implorare opem Dei. 2. Regum 20: Posuit faciem suam, ut quaereret Iehovam: id est, totum se convertit ad exorandam opem Dei. Quaerite Dominum dum inveniri potest: id est, orate eum, dum exorari potest: Isaiae quinquagesimo quinto. Qui quaeritis Dominum: Isaiae quinquagesimo primo. Sic Psalmo nono: Non derelinquis quaerentes te. id est, suppliciter implorantes. Iob quinto: Ego requirerem Deum, et ad Deum deponerem eloquium meum. Aliquando significat studiose colere Deum. 2. Paralipom. 14: Iussit rex ut quaererent Deum patrum suorum id est, ut sedulo colerent. Sic 2. Paralip. 26: Quaesivit Deum in diebus Zachariae. In diebus autem: quibus quaesivit Iehovam, prosperum ei successum dedit Deus simulanter significat. Isaiae quinquagesimo octavo: Me quidem per singulos dies quaerunt, et scire volunt vias meas, etc. Interrogant me de iudiciis iustitiae, et propinqui mihi esse volunt. Non dixi Israeli, Frustra quaerite me: Isaiae quadragesimoquinto . idest, promisi magna bona meis cultoribus. 2. Paral. 34: Iosias cum adhuc puer esset, coepit quaerere Deum David patris sui. Quaerere faciem Dei, itidem aut consulere Deum, aut adire tabernaculum Dei cultus gratia, denotat. 2. Sam. 21: Et quaesivit David faciem Domini de fame: id est, consuluit, interrogavit. Sic 2. Paralipom. 9: Omnes reges quaerebant faciem Salomonis: id est, cupiebant videre et audire eum, ventitabantque ad eum multi videndi et audiendi eius gratia. Omnes amatores tui obliti sunt tui, non quarunt te: Hieremiae trigesimo. id est, negligunt te, non invisunt te. Deuteronomii undecimo: Est terra quam Ihova requirit: id est, curat. Similis locutio Germanica est, Nach einem fragen: pro, curare, aut magnifacere eum. Quaerere mane castigationem filio, Proverbiorum decimotertio: est, mature castigare eum. Hebraeorum undecimo habetur dictum de fide, quod multi nimium legaliter exponendo pervertunt: Impossibile est sine fide placere Deo. Nam accedentem ad Deum oportet credere esse Deum, et quod sit praemii dator iis qui exquirunt eum. Ubi sciendum est, illud Exquirere Deum, significare idem quod implorare eum, aut suppliciter petere opem eius. Praeterea illud Mercedis dator, aut praemii largitor, significat gratuitam opitulationem, ut alibii ostendi. Quare commode ibi natura fidei >depingitur, nempe quod non solum sciat esse Deum, sed etiam accedat ad thronum gratiae, ibique suppliciter precarioque quaerat opem, nihil dubitans quin Deus sit misericorditer in omnibus difficultatibus, praesertim autem in sensu peccati ac irae Dei, gratuita remissione peccatorum, et iustificatione propter filium suum optulaturus. Atque hac fide placemus Deo, eique reconciliamur. Papistae hoc dictum, ut et alia omnia, violenter ad legem et iustitiam operum trahunt, intelligentes per inquisitionem Dei, nostrorum operum meritum: et per vocem Praemii largitor, praemium vitae aeternae de condigno datum. Caeterum de voce PRAEMII ac MERCEDIS, supra suo loco dictum est: ubi ostendi, eam saepe prorsus Evangelicam esse, et significare gratuitum beneficium. Non ferendum ergo est, ut ab adversariis Gratiae, per illud dictum in speciem legale, cum sit mere Evangelicum, tota praecedens doctrina de gratuita iustificatione ac salute invertatur. Quaeri aliquid, et non reperiri, saepe significat extremam abolitionem alicuius hominis, facti, aut rei. Psal. 10: Confringe potentiam impii et mali. Quaeres impietatem eius, et non invenies. id est, ita abolebitur impius cum suis pravis conatibus et factis, ut etiam si diligenter eos quaeras, non tamen queas reperire. Isaiae 41: Erunt quasi nihilum viri, qui tecum contendunt: Quaeres eos, et non invenies. id est, prorsus peribunt. Sic Hieremias cap. quinquagesimo, de remissione peccatorum inquit: In diebus illis, et in tempore illo, dicit Dominus, requiretur peccatum Israel, et non erit: et iniquitas Iuda, et non reperietur. quomodo propitiabor eis quos residuos fecero? id est, prorsus abolebo per condonationem, eorum peccata. Ego quaesivi orationem, Danielis nono: id est, captavi occasionem precandi, aut me ad precationem excitavi, et simul oravi. Aliquando autem Quaerere est, nimium studiose ac sollicite conari consequi. Lucae 12: Vos igitur nolite quaerere quid esuri sitis, aut bibituri, nec animi pendeatis: haec enim omnia gentes mundi quaerunt. id est, nimium studiose ac sollicite, et primo summoque loco, posthabito Deo, vera religione et aeterna salute, per fas ac nefas, idque non sine diffidentia, quaerunt. Idem Matth. 6 habetur.

QUAESTIONES, aliquando significant controversias, aut controversas sententias. Actor. 23: Quem comperi accusari de quaestionibus legis ipsorum, nullum crimen habentem dignum morte aut vinculis. et Actor. 25: Nullum crimen obiiciebant ei, sed quaestiones quasdam habebant adversus eum de sua religione. Sic capite vigesimosexto significat disputationes: Maxime cum te gnarum esse sciam omnium consuetudinum et quaestionum quae sunt apud Iudaeos. id est, controversiarum, aut etiam dogmatum. Aliquando rixas: ut 1. ad Timoth. 1: Nec attendant fabulis et genealogiis, quae magis pariunt quaestiones quâm aedificationem Dei, quae est per fidem. Aliquando etiam inanes et inutiles disputationes indicat. primae ad Timotheum sexto: Is turget, nihil sciens, sed insaniens circa quaestiones, et verborum certamina. Aliquando additur eis etiam epitheton, quod magis talium quaestiuncularum vanitatem denotat. 2. Tim. 2. Stultas autem et ineruditas quaestiones reiice. Sic ad Titum 3.

QUANDO, aliqua ex parte est expositum in praepositione aut coniunctione CUM. Dicetur de eo aliquid etiam infra, in coniunctione SI. Nunc tantum locum unum ex Resolutione Disputationis meae Ienensis de libero Arbitrio, de vocula Cum aut Quando, ὅταν , adscribam. Vocula ὅταν , Cum aut Quando, omnino conditionalis est hîc: Cum fecerint, aut quando fecerint, est idem ac si diceretur, Si Ethnici fecerint: ut postea etiam clarius patebit. Ubi et illud recte observari ad veritatis inquisitionem queat, quod istae particulae Si et Cum, saepe pro seinvicem ponuntur. sicut Iohan. 13 et 14, ἐάν pro ὅταν ponitur: Si abiero ad patrem. pro, cum abiero. Et primae Iohannis primo: Scimus autem, quod si patefiet, similes ipsi erimus: id est, cum patefiet. Sic vicissim Cum pro Si ponitur. Lucae decimo septimo: Cum feceritis omnia ( ὅταν ) dicite, Servi inutiles sumus. Quis facit omnia? Nemo. Ponitur igitur hic ὅταν pro ἐάν , Cum pro Si. Si omnia faceretis, adhuc deberetis agnoscere vos servos inutiles esse, nihilque esse meritos, sed tantum debitum praestitisse: quanto magis nunc, cum parum praestetis? In veteri quidem Testamento innumeris pene vicibus Cum pro אם Si ponitur. ut Exodi 22: Cum [p. 510] column 995/996 vir furabitur bovem: pro, Si quis furabitur. Aliquoties in eo Capite talis catachresis voculae Cum est. Sic et Levitici 5. Deuteron. 4 habetur: Invenietis Dominum, cum ex toto corde quaesieritis eum. pro, si vere ac ex animo quaesreritis. Maxima omnino est inter istas duas coniunctiones aliquando vicinitas. ut Lucae 14: Cum invitaris ad nuptias, noli sedere summo loco. Ibidem: Cum facis convivium, noli invitare divites et amicos, sed pauperes. pro, Si facis convivium. Sic et in Latino sermone, Cum et Quando non raro pro Si ponitur: ut, ‘Cumque mones aliquem, nec se velit ipse moneri. ’ pro, Si mones. Eadem ambiguitas est in Germanico Wenn, ut alias tempus, alias conditionem significet: ut non possit dici violenta interpretatio, quod Cum pro Si accipio.

QUANTUS, nonnunquam videtur habere aliquid obscuritatis. Matth. 6, Ipsae tenebrae quantae erunt? id est, quam grandes? Et 27, An' non audis, quanta adversus te testantur? id est, quam multa, et quam tetra? Sic Lucae 4. Fac et hic, quanta audivimus facta esse in Capernaum. id est, quam multa et quam grandia miracula. Luc. 15. Quanti mercenarii in domo patris mei sunt: id est, quam multi? Sic et in Actis saepe accipitur.

QUARE, saepe non quaerit causam facti, sed tantum accusat factum, aut etiam arguit falsitatis dictum aliquod. ut, Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Quasi dicat: Certe sine causa, et sine omni suo emolumento, quin potius cum suo summo damno id faciunt. Aut profecto iniustissime agunt talia facientes. Vide de hoc genere Hebraismi paulo post in Quomodo, et in Universalibus de Interrogatione. Quare inveni gratiam in oculis tuis, ut agnoscas, cum sim alienigena? Admiratio est, cum laudatione aut gratiarum actione. quasi dicat: Unde haec tanta tua benignitas? Cessa, quare percutiam te? id est, quare vis dare huic tuo malo causam? cur attrahis tibimet exitium, seu male et stulte facis hoc? Lib. 2. Paral. cap. 25: Quare venient reges, et invenient aquas multas? Secundo Paralipomenon trigesimosecundo: pro, quare volumus eis praebere tantum commodum? Non quaerit quare illi hostes invenient: sed, quare ipsi hostibus velint tantum commodum concedere; vel potius ne id quidem quaerit, sed simpliciter quaerit ut male factum. De hoc Hebraismo dixi in Regulis Universalibus, de Interrogationibus. Sic Dan. 1: Quare videbit rex vultus vestros tristiores prae adolescentibus aliis, et condemnabitis caput meum. id est, quare huic meo exitio causam praebere vultis? Aut etiam: Non recte agitis, coniicientes me in tantum discrimen, sine omni iusta causa.

QUIA, coniunctio causalis, varie accipitur. Quaedam eius significata enumerabo. Marci 9: Et interrogaverunt eum dicentes, ὅτι quia scribae dicunt: pro, cur scribae dicunt? Nisi quis ibi ὅτι per quod exponere velit: et in illo praecedente Interrogaverunt intelligere, illud deficiens, Quid est, aut Quid sibi vult, seu Quomodo intelligendum est, quod dicunt Pharisaei. Solent enim Hebraei ita aliquando aliqua subintelligere, aut in aliis includere. Saepe causam rei aut facti indicat, aut adiungit: unde Causalis dicitur. Matth. 2: Noluit consolari, quia non sunt: id est, quia prorsus perierunt filii. Totalis interitus puericiae fuit causa, non acceptae consolationis. Exaggeratur ergo ea locutione ingens magnitudo cladis acceptae. Omnes enim biennio iuniores interfici praeceperat Herodes. Hic, Quia idem valet quod propterea, aut quod Germanicum Darum. Nonnulli locum illum non recte exponunt. Aliquando rationalis est, et non causam efficientem rei explicat, sed tantum rationem, probationem, aut demonstrationem alicuius assertae sententiae allegat, sive ea a causa, aut effectu, aut aliunde petita sit: et proprie rationalis dici posset. ut 1. Iohan. 3. Nos scimus quod transivimus ex [?: --ac ] te ad vitam, quia diligimus fratres. Hic ex effectu causa probatur, ex dilectione aut nova obedientia probatur praecedens reconciliatio cum Deo. Ibi igitur illud QUIA, ὅτι , posset verti per NAM, Denn. Grammatici hosce duos diversissimos usus ac significata huius coniunctionis, uno nomine causalis exprimunt. Hoc de duabus parum observatis significationibus [?: parti- ] Quia moneo, propter locum Luc. 7: Remissa sunt ei peccata multa, QUIA dilexit multum. Ubi adversarii praedictam particulam exponunt, quasi causam efficientem remissionis indicet: perinde ac si scriptum esset, Remissi sunt ei peccata multa, propterea quod dilexit multi aut propter remissionem. Verum illud ὅτι , Quia dixit, non pendet ex proxime praecedentibus, Remissi sunt ei peccata: sed ex illo superiore, Dico tibi, aut affirmo tibi esse illi remissa peccata. Additur ratio assertionis, QUIA dilexit multum. Illud igitur QUIA vertendum esset per NAM, sicut Germanica vertit per Deum Denn sie hat viel geliebet. Hunc esse loci sensum, et non explicari ibi caussam efficientem remissionis peccatorum quam ille scire non cupiebat, ut qui in corde suo negaret esse in ea muliere ullam remissionem peccatorum aut iustificationem factam, sed probari ab effectu assertionem Christi de iustitia mulieris, contra incredulas cogitationes Pharisaei, qui eam pro iniustissima peccatrice habebat, totus contextus demonstrat. Exposui prolixius hunc locum, expositionemque meam consumavi in Libello de Fide, olim initio Añi M. D. XIIX edito, et postea saepius recuso: quam explicationem ibi vide. Est sane Dei, non hominum beneficium, quod illustrato illo loco, in quo tam multi impegerunt, impiorum impostura et pusillorum Christi scandalum dubitatioque sublata est Nonnunquam ὅτι , QUIA, abundet teste Beza et Erasmo, qui id super Acta 23 affirmant Affirmat aliquando. nam apud Graecos nonnunquam additur affirmandi causa. Annotavit et Augustinus libro de Genesos locutionibus primo, Quia saepe redundare in Sacris libris. veluti illo loco, Et dixit: Quia Dominus est in loco isto, hoc et ego nesciebam. Sane in praedicto loco vim affirmandi potius illud Quia habet, quâm quod redundet: et sane saepe כי Hebraeum affirmandi vim obtinet: sic volunt affirmare ὅτι , Quia, Mathaei 26 dicens, ὅτι quia blasphemavit. pro, certe, [?: ] blasphemavit. Sic ibidem, Et rursus negavit cum iuramento, QUIA non novi hominem. pro, certe non novi hominem. Sic illud, Quia ego non sum propheta: id est, profecto utique ego non sum propheta. Dicit IESUS centurioni, ὅτι Quia filius tuus vivit: id est, profecto revaluit. Marci 7: Quia bene Isaias de vobis hypocritis prophetavit: id est, profecto bene ac vere prophetice. Aliquando accipitur εἰδικῶς , id est, ita ut sequentia ipsam formam rei praecedentis denotent, ac tunc plerunque [?: ] ctius per Quod vertitur. ut 2. ad Corinth. 1: Cognovistis ὅτι quia gloriatio vestra sumus: id est, quod [?: ] vestra gloriatio. id est hoc ipsum, aut hanc rem cognovistis, quod sim vestra gloriatio. Sic Matth. 6: [?: C- ] rate aves caeli, ὅτι quia non seminant: id est, quod non seminent. id est hanc ipsam rem expendite. Vulgata [?: ] pissime vertit ὅτι per Quia, cum rectius per Quod vertere potuisset. Matth 9: Creditis quia hoc possum facere' pro, quod hoc possim facere? Matth. 5: Dico nobis, [?: ] nisi abundaverit iustitia vestra pro, quod nisi abundaverit iustitia vestra. Particula כי Chi Hebraea plerunque per Quia vertitur. ea habet valde varia significata, [?: ] hic commode tanquam Hebraismi coniunctionis huius adiungentur. Reddit igitur alias rationem, ut Gen. 20. propheta ipse est. Annectitque non solum rationem, [?: ] tem propositionem, quod nos per enim vel nam facere solemus: sed etiam praecedentem, quod nos per cum facimus, ut hoc [?: ] [p. 511] column 997/998 [?: ] , Cum sit propheta, orabit pro te. Nam ad vivificandum vos, etc. Genesis quadragesimoquinto. Vos [?: -oco ] amicos, ὅτι , quia omnia quae audivi a patre, dixi nobis. Iohannis decimoquinto.

Quod, coniunctio est: Quod vendidistis me. Genesis quadragesimo quinto. Genesis vigesimo: Scias quod morte morieris tu, et omnia tua. Ibidem, Scio כי quod in sinceritate cordis tui, etc. 1 Samuelis vigesimo: Quod est peccatum meum, כי quod quaerit animam meam? id est, propter quod, vel ob quod. Propterea, ideo, ὅτι , Psalm. 116. Credidi, propterea locutus sum. Deuteronomii 3 in fine. Item Zachariae 11, כי , id est, propterea non amplius parcam incolis terrae. Sic Psalmo 16, Invocavi te, propterea exaudies me. Deuteronomii 33. Quoniam tales custodient legem meam. Igitur, Ergo illativum. 1 Samuelis 2, Visitavit itaque Deus Annam, etc. Hieremiae 5, Stolidi sunt, ideo ignorant legem Dei. Hierem. 2. Transite ergo in insulas Kithim. VI: Ruth. 2, Melius est filia mea, כי , ut exeas cum famulabus eius. Si, vel Cum. Exodi 22, Si vel cum furabitur vir bovem vel ovem. Et in hac significatione aliquoties in eodem capite ponitur. Sic et Levici quinto. Sed: Genesis 24, Adiurabo te, quod non sis כי ad terram meam iturus, sed ad patriam meam iturus sis. Genesis 45. Sed Deus misit me huc. Deuteronomii 5, Sed nobiscum. Psalmo 115 Non nobis Domine, sed nomini tuo da gloriam. Psalmo 118, Non moriar, sed vivam. כיאם chiim, Sed solum. Levit. 21, Nemo prophanetur in populis suis, sed tantum pro carne sua. Ponitur pro [?: -N ] . Iob. 30. Saepe simpliciter in choat orationem, non reddendo rationem: ut Genesis 21, Quoniam septem istas agnas accipies de manu mea. Psalm. 113, Quia non movebor in aeternum: In memoria aeterna erit iustus. Tamen vel Nihilominus: Psalmo 118, Omnes gentes circumdederunt me, in nomine Domini tamen perdam eas: vel certe, profecto. Cum temporis, vel potius conditionale: Et invenies, cum quaeres eum ex toto corde. Pronomen relativum Qui: Proverbiorum undecimo: Male affligitur, כי chi qui spopondit pro alieno. ὅτι , Quia, vel potius Quod, aliquando reperitur non suo loco positum, sed per traiectionem alieno. Galatis primo: Notum facio vobis Evangelium a me praedicatum, quia vel quod non sit secundum hominem: id est, notum facio quod Evangelium a me praedicatum non sit secundum hominem, aut humanum. Quod saepe non verae causae, tan quam verae, cum aliquibus effectibus coniungantur per rationales aut causales coniunctiones, dixi plene in Regulis Universalibus.

QUI, aliquando aliquid Latinis inusitatum in Sacris literis habet: quasdam eius phrases annotabo. Qui, Quae, aut Quod, sicut Ille, Illa aut Illud, ponitur nonnunquam pro Qualis aut Quale, per omnes causas, numeros et genera. Exodi unodecimo: Erit clamor, qui sicut ille non factus est, et sicut ille non addet: pro qualis nunquam antea fuit, nec unquam in posterum erit. Qui plus, qui minus: pro, alius plus, alius minus, Exodi decimosexto: Collegerunt Man, qui plus qui minus. pro, alius plus, alius minus. Qui ei, pro suus, relativum per omnes casus, numeros et genera. Levitici nono: Et mactavit vitulum, qui ei oblationem: pro, suum. Suscitatio eos de loco, quo vendidistis eos illuc, Ioel tertio. id est, quo aut ad quem locum eos vendidistis, aut venditos misistis. Valde alioqui usitatum est, ut ponatur hoc relativum una cum suo antecedente, aut cum alio pronomine in eodem membro: de quo Hebraismoin Regulis Universalibus, de Constructione nominum ac pronominum. Quod fuit verbum Iehovae ad Hieremiam. Hieremiae primo, quadragesimoseptimo, quadragesimonono: pro, hic est sermo, aut doctrina, aut mandatum quod Dominus dixit ad Hieremiam.

Quis, Matthaei vigesimo quarto videtur idem significare, quod Qualis et Quantus. Quis putas esse bonus et fidelis servus. pro, o qualis et quantus, quam beatus et felix erit. Galatis quarto, Quae igitur beatitudo vestra? id est: ô qualis et quanta: vel, o quam beati ab hominibus praedicabamini. Aliquando Quis interrogativum idem valet, quod nullus. Psalmo 106. Quis eloquetur fortitudines Domini? pro, nemo. Sic Romanorum octavo: Quis nos separabit a charitate Dei? Habacuc secundo: Quid prodest sculptile? Quae proprietas sermonis omnibus linguis nota ac usitata est, ut figurata interrogatio neget. Quis, vel Aliquis, ponitur aliquando pro Quicunque. Iohannis sexto: Hic est panis de caelo descendens, ut aliquis inde comedat, et non moriatur. pro, quicunque ex eo comederit, non morietur. Quis est Iehovae ad me: Exodi trigesimo secundo. pro, quicunque vere adhaeret Iehovae, et non idololatriae. Sic et vox VIR accipitur, ut infra dicetur. et, Quis de universo eius populo euntes: id est, qui nam tandem illi sunt, qui ibunt? Exodi decimo. Quis tibi hîc? Isaiae vigesimo secundo. id est, quos hic habes propinquos? Quis sum ego, ut vadam ad Pharaonem? Exodi tertio: extenuat suam personam. Quis det, aut Quis dabit, saepe idem valet, ac Utinam. ut David lamentans clamat, Absolon fili mi, quis det mihi ut pro te moriar? pro, utinam contingat mihi id commodum, ut pro te moriar, tuamve vitam mea morte redimam. Sic Propheta inquit: Quis det capiti meo aquas. Et Psalm. 4 Quis ostendet nobis bonum? Quod vel optative, vel etiam negative exponi posset. Quasi dicat, nemo exhibebit nobis vere bonum. Nemo praestabit ista, quae tu iubes sperare. Non feret opem Deus. Quis est mecum, quis? 2 Regum nono. pro, quis est apud Iezabelem, qui a parte mea stet, aut mecum sentiat? Quis est spontaneus, ut impleat manum suam Iehovae hodie? pro, si quis sponte offerre velit in usum templi. 1 Paral. vigesimonono.

QUID interrogative positum, saepe non quaerit, sed accusat. Genes. 31, Quid fecisti? furatus enim es Deos meos. Non quaerit quid fecerit, ut pote qui ei aliquid certi obiiciat, sed accusat factum furtum. Psalmo 50. Quid tibi, ut enarres statuta mea? id est, quo iure, aut qua tandem authoritate hoc facis? Proverbiorum decimoseptimo . Ut quid est precium in manu stulti, ut acquirat sapientiam, cum careat corde? 2 Regum 9. Quid tibi et paci? id est, quid quaeris aut interrogas de pace? Quid vobis, quod atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? Genesis 12. Quid hoc fecisti mihi? id est, cur hoc fecisti? Iud. 8. Quid est hoc quod fecisti nobis? id est, cur hoc fecisti nobis? Quod est hoc opus, quod fecisti? pro, cur. Marci 11, Quid facitis hoc? id est, cur facitis hoc? quid pro quo iure ponitur. Quid interrogative positum saepe negat, perinde ac si esset positum nihil. Iudicum undecimo: Quid mihi et tibi quod venisti coram me, ut pugnes contra terram meam? pro, Nihil mihi tecum negocii aut litis est. Libro secundo Samuelis, capite decimonono: Quid mihi et vobis filii Servia? 1 Regum decimoseptimo: Quid mihi et tibi vir Dei? venisti ad me, ut reduceres in memoriam iniquitatem meam, et mori faceres filium meum. 2 Regum tertio: Quid mihi et tibi? vade ad prophetas patris tui. Sic 2 Paralipom. vigesimo quinto: Quid mihi et tibi rex Iuda? Sic denique Iohannis secundo Christus ad matrem inquit: Quid mihi et tibi mulier? id est, nihil, non teneor tibi obedire in istis meae functionis negociis, hic sum plane a tuo iure liber. Sic et Demosthenes pro Corona loquitur. Iosuae vigesimosecundo: Quid vobis et Iehovae Deo Israel? Sequitur mox veluti expositio huius dicti: Non est vobis portio in Iehova. Numeri vigesimotertio: Quid maledicam, [p. 512] column 999 cui non maledixit Deus? quid irascar, cui non est iratus Deus? pro, nequaquam hoc ausim, possimve facere. Hoc modo possis exponere etiam illud Isaiae quinquagesimosecundo, Et nunc quid mihi hic dixit Iehova. subintell. est negocii. quasi dicat, Nihil. aut, Quid moror, quid obstat, quin libero populum meum? Mox sequitur, Ablatus est populus meus gratis: Ergo nullum ius me impedit, quin statim eum repetam, aut extorqueam ex adversariorum tyrannide. Quid merces tua? Genesis vigesimonono: Indica quid merces tua? id est, quid velis tibi mercedis loco dari? Sic et 1 Regum tertio: Postula quid dabo tibi. Quid hoc? aliquando quaerendo extenuat: perinde ac si diceret, Vile, vel exile, aut pusillum est. Genesis vigesimotertio: Terra quadringentorum siclorum argenteorum est inter me et te, quid hoc? Quasi dicat, parva res est, cur id recusas tam vile praedium gratis accipere? Sic Propheta, post praedictionem quarundam calamitatum adhuc maiores indicaturus, de illis prioribus dixit uxori Ieroboam: 1 Reg. 14, Quid hoc etiam nunc? quasi dicat, levia sunt quae praedixi, praeiis quae deinceps indicabo. Sic et Germani extenuantes aliquid, dicunt, Was ist das? 1 Regum 9. Quid sunt urbes istae, quas dedisti mihi? id est, viles sunt. Sic supra dixi de loco Exodi tertio: Quis ego sum, ut vadam ad Pharaonem? Quid saepe quaerendo vult aliquid ad rem propositumve faciens, subintelligi: quasi ecliptice proposita interrogatione: Quid lapides isti vobis? Iosuae 4. id est, quid sibi volunt, aut quid significant? Sic Ezechielis duodecimo: Annon dixerunt ad te domus Israel, Quid tu facis? id est, quid portendunt ista tua prodigiosa facta? Quid tibi? 1 Reg. 1. scilicet, petis aut vis. 1 Regum decimonono: Quid tibi hic Elia? id est, Quid hic agis? quid hic tibi negocii est? Hieremiae 2, Quid tibi in via Aegypti? Quid tibi in via Assur? pro, quid tibi negocii illic est? cur illac discursas? Iudicum decimooctavo: Quid tibi quod congregatus es? Quid ista tibi? 2 Samuelis decimosexto: id est, cur aut in quem usum quaeso adduxisti ista huc mi Ziba? Ezechielis trigesimoseptimo: Annon indicabis nobis quid ista tibi? Iudicum decimooctavo: Quid vos? scilicet, quid dicitis? quid novi affertis? Quid tandem effecistis aut explorastis? Isaiae vigesimoprimo: Custos quid de nocte, custos quid de nocte? pro, quid accidit, ex quo nox est? Memento ergo quid tempus aut temporis seu aevi. Psalmo octuagesimonono: pro, memento quam brevis sit vita mea. Et quid? si curram etiam ego: 2 Samuelis decimooctavo. pro, quicquid sit, quicquid eveniat, curram et ego apportaturus regi nuncium victoriae, vel, quid tandem potest adeo sinistri accidere? quid tandem periculi est? Aliquando tantum admirationem quandam declarat. Genesis vigesimo septimo: Quid hoc? festinasti invenire feram. id est, miror te tam cito reperisse et caepisse. Genesis quadragesimo secundo: Quid hoc fecit nobis Deus? id est, Mirum est profecto, quid sibi istud velit, aut cur Deus nobis istud argentum reddi curaverit. dubium profecto est, an nobis in bonum, aut in malum. Ad quid, lama, εἰς τί . Matthaei vigesimosexto: Indignantes dixerunt: Ad quid perditio haec? pro, quorsum, et in quem usum? aut quid prodest? Ad quid me dereliquisti?

QUIES, quamvis tranquillitatem aut intermissionem difficilium indicat: ut somnum, pacem, intermissionem laboris, et similia. Levitici decimosexto: Quies quietis est vobis. In Hebraeo, Sabbatum Sabbatorum: id est, summum ac sanctissimum sabbatum, seu festum vel quies sacrosancta. Odor quietis, saepissime de fumo aut igne exusti sacrificii dicitur. Exodi 29. Levitici 8 et 23. id est, odor recreans olfacientem: seu quasi refocillans et pariens quietem ab aliqua molestia. Transfertur autem locutio ea ab hominibus ad Deum, quod sicut odor assaturae suavis est, et recreat olfacientem: sic Deus videbatur odorari illum ascendentem ex sacrificiis fumum ac odorem, eoque delectari et veluti recreari, dum ab irae conceptae in peccatorem molestis levatur, eamve in victimam exonerat. Ezechielis sexto: Interficientur in iis locis, ubi dederunt idolis fuit odorem quietis. id est, fragrantiam recreantem. [?: Se--- ] erat princeps quietis: Hieremiae quinquagesimoprimo: id est, princeps aut consiliarius, quem rex recreationis gratia sibi adhibebat: forte potius princeps amans mans, aut autor et suasor pacis, et deditionis erga Babylonicos. Sic quoque Meschias dicitur princeps pacis, Isaiae nono. Ego dixi in quiete mea, non vacillabo in seculum: Psalm. trigesimo: Heb. est, In mea feliciate, aut in meis rebus secundis fui securus, non [?: me-- ] casum. Quies pro somno etiam Latinis usitatum est: ut Virg. ‘Prima quies divûm dono gratissima serpit. ’ Genesis quadragesimoprimo: Evigilavit Pharao [?: ] quietem. Dare quietem, id est, quietam et stabilem [?: ] sionem. Iehos. 22. Dominus dedit quietem fratribus vestris. id est, certas sedes. ut Virg. ‘— Sedes spondent ubi fata quietas. ’ Quiescere spiritum Domini super aliquem, est donari [?: ] Spiritum sanctum, eiusque dona. Sic dicitur Num. undecimo Spiritus Domini quievisse super Eldad et Medad, eosque prophetasse. Sic et Isaiae sexto praedicitur, quod Spiritus Domini sit futurus super Masciam, ad hoc ut suum munus praeclare exequatur. Desinere saepe significatur per quiescere. Genesis secundo: Et perfecit Deus die septimo opus suum, quievitque die septimo ab omni opere suo, quod fecerat. id est, desiit a fabricatione instituti operis, quandoquidem absolverat omnia quae facere voluerat. Sic Exodi trigesimoprimo: Sex diebus fecit Iehova caelum et terram, et die septima cessavit Deus, et quievit. id est, desiit porro aliquid novi creare. Exodi trigesimosecundo: Quiescat ira tua, id est, desinat. Iob decimosexto: Dolor meus non quiescet. Oseae 1, Quiescere faciam regnum Israel. id est, finem ei imponam. Quiescere et [?: Q-- ] saepe pacem significat, quia bellum omnia turbat: sicut et Latini aliquando hanc vocem usurpant. Iudicum tertio: Et quievit terra. id est, coepit pacifice incoli, habitatores terrae vixerunt pacifici. Zachariae undecimo: Perambulavi terram, et ecce tota terrasedens et quiescens. pro, in summa pace et tranquillitate agit Iudicum decimooctavo: Ad populum quiescentem et confidentem seu securum. pro, pace fruentem, et nihil timentem. Idem dicitur Ezechielis 38, Amos sexto: Vae quietis in Zion. id est, in summa pace agentibus et viventibus. Iob vigesimoprimo: Iste impius movetur in vigore perfectionis suae. id est, totus quietus et pacificus. Sic Hieremiae quadragesimooctavo Quietus fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fecibus suis, neque fuit transfusus de vase in vas. id est non est turbatus, multo minus coactus mutare sedes, sed sua tranquille possedit. Facere quiescere [?: ] [?: ] sedare, aut etiam recreare. Threnorum primo: Dederunt desiderabilia sua pro cibo, ad faciendum quiescere animam suam. id est, ut vitam famelicum, et [?: ] tumultuantem recrearent, aut sedarent. Proverborum vigesimoquinto: Legatus fidelis facit requiescere animam domini sui. id est, satisfacit desiderio domini, aut etiam recreat eum laeta nunciando: vel denique parit ei pacem probe confecta re, transactaque cum eius adversario controversia: quae omnia sunt vicina. Facere quiescere, aliquando notat ponere, collocare. Isaiae 51, Iudicium meum in luce populorum quiescere [?: ] am. id est, proponam, proferam, patefaciam. Exodi decimosexto, Et quod reliquum est, requiescere [?: ] vobis in custodiam usque mane. pro, reservate vel reponite [p. 513] column 1001 vobis in loco tuto ac certo. Lenis et quieti spiritus: 1 Petri tertio, vult Apostolus mulierem esse leni, modesto ac quieto animo, non rixosam, calumniatricem, aut discursatricem per alienas domos et plateas. Sic Salomon Proverbiorum septimo talem depingit, quod sit garrula, vaga, et quietis impatiens. Sic et Paulus dicit, eas oberrare, garrire, et lites disseminare. Vide plura de hac voce infra in REQUIES et REQUIESCO.

QUINQUE. Num. tertio, Capies quinque siclos in singulos viros. id est, quinos siclos in singulos. Nota est ista reduplicationis vis, quae distributionem significat. Genesis quadragesimoseptimo: Et posuit Ioseph in statutum ad quintam. id est, ut quintam partem omnium frugum annuatim dent. Genesis quadragesimoprimo: Constituat Pharao praefectos super regionem, et quintet terram Aegypti. id est, quintam partem fractuum accipiat et reservet. Sic Latini dixerunt Decimare. Percussit eum in quinta: 2 Samuelis vigesimo secundo: sub costa nempe in loco cordis, ut necesse fuerit eum subito extingui.

QUOMODO, alias quaerit: Iudicium 18, Quomodo vos? id est, quomodo se habent vestrae res? Alias est admirativum: Quomodo facta est meretrix civitas fidelis? Isaiae 1. Miratur enim Propheta tam subitam ac tam horrendam mutationem. Matthaei decimosexto: Quomodo non intelligitis, quod non de pane dixerim vobis, ut caveretis a fermento Pharisaeorum? Admiratur, aut potius obiurgat eorum tarditatem Dominus. Alias est lamentantis: ut in Threnis, Quomodo fedetsola civitas, quae abundabat populo? Et sequenti: Quomodo obscurat in ira sua Dominus filiam Sion? Vicinum est lamentationi illud Oseae undecimo: Quomodo dedam Ephraim, subintell. hostibus. quasi dicat, invitus faciam, et tamen facere cogor, ob peccata tua. Quomodo vox saepe non quaerit de modo, sed vel negat, vel arguit, vel accusat et reprehendit, tanquam vel falsum sit quod ab alio dictum est, vel iniustum: ut ex sequentibus patebit. Exodi sexto: Ecce filii Israel non audiverunt me, et quomodo me audiet Pharao, cum sim incircumcisis labiis? pro, nequaquam me audiet Pharao, frustra ad eum mittor. Idem reperit in fine eiusdem capitis. Deuteronomii septimo: Si dixeris in corde tuo, plures sunt isti me, quomodo ponero delere eos? id est, ne quaquam potero. Iudicum 16 Quomodo dicis, Diligo te, et cor tuum non est mecum? id est, falsum dicis. Psalmo un decimo: In Domino confisus sum, quomodo dicitis animae meae, Avola de monte vestro sicut passer? id est, stulte hoc dicitis, cum tantum propugnatorem habeam. Psalmo septuagesimo tertio. Et dixerunt: Quomodo novit Deus, et est cognitio in altissimo? pro, nequaquam novit Deus ista. Psalmo centesimo trigesimo septimo. Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? id est: ne quaquam possumus sacros psalmos apud istos prophanos derisores canere, et veluti margaritas porcis obiicere. Matthaei vigesimo secundo: Si David eum Dominum vocat, quomodo filius eius est? quasi dicat videtur certe falso istud dici ac credi: quare conciliate obsecro, quomodo Meschias sit et Dominus ac superior Davide, et tamen filius eius. `` Matthaei vigesimosexto: Quomodo ergo impletae fuerint Scripturae, quod sic oportet fieri? id est: si vel tu Petre gladio me eripies, vel ego impetravero a patre, ut per legiones angelorum liberer a passione, tum cerrae falsae erunt Scripturae ac prophetiae, praedicentes meam passionem. Matthaei septimo: Quomodo fratri dices, sine [?: ] eiiciam festucam ex oculo tuo? id est, non poteris hoc iuste ac honeste ab eo petere. Si Satanas est adversus Satanam, quomodo ergo constabilietur eius regnum? id est, pro fecto mox corruet: sed non corruit: ergo non est inter illos dissidium, nec alter alterum eiicit, ut vos mihi obiicitis. Quomodo potest Satanas Satanam eiicere? Marci tertio. Quomodo tu cum Iudaeus sis a me Samaritana petis potum? id est, non iuste, recte, aut pie. Quomodo potestis vos credere? Quomodo potestis vos bona loqui, cum malem sitis? Romanorum decimo, sunt aliquot talia negativa dicta: Quomodo invocabunt eum, in quem non crediderunt? Quomodo credent, de quo non audierunt? Quomodo audient absque praedicante? Quomodo praedicabunt, si non mittantur, etc. id est, profecto non poterunt credere, invocare, audire, praedicare, etc. culpa autem est penes Deum, qui non misit concionatores. Atqui misit: Ergo illorum culpa est. Primae ad Corinthios decimo quarto, Quomodo scietur id quod significatum est? Quomodo dicet Amen? et sequenti, Quomodo dicunt quidam inter vos, quod non sit resurrectio? Galatis secundo, Quomodo cogis gentes Iudaizare: id est, cur, aut quo tandem iure, vel etiam qua fronte? Hebraeorum secundo, Quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Porro causa et origo huius Hebraismi ea est quod saepe interrogatio figurata negat: de qua re Rhetores praecipiunt. Sic et Quare, ac consimiles interrogativae particulae, saepe vel negant, vel arguunt, vel accusant, vel refutant. Quoniam autem est insignis locus Iohannis sexto, Quomodo dabit hic nobis carnem suam ad manducandum: in quo multi ob ignorationem huius Hebraismi impegerunt, cum alioqui sit maximi momenti habere eum explicatissimum, praesertim ob controversiam Sacramentariam: ideo exposui totam illam partem Capitis sexti, aut saltem summam eius, cum in postremo Libello de Sacramento, tum etiam in aliis, quos vide. Si quomodo, εἴ πως , usurpant hanc locutionem Graeci ecliptice: ideo aliquando aliquo verbo antecedente sermo explendus est. Romanorum undecimo, Ministerium meum illustro, si quo modo ad aemulationem provocem carnem meam: subintellige, experiens, aut tentans omnia, si forte collaudando et ornando Evangelium, meos consangineos Iudaeos ad aemulandum aut imitandum, id, ad similiter credendum excitem. Philippensium tertio: Dum conformis fio Christo, si quomodo perveniam ad resurrectionem mortuorum: sub intellige, experiens, tentans, aut id unice agens et laborans, si quo modo occurram ad illam felicem, beatam, gloriosamque resurrectionem.

QUOTIDIE, alias singulis diebus non magni numeri significat, alias perpetuo de longiore tempore: ut Matthaei vigesimo sexto, et Marci decimoquarto: Quotidie eram apud vos in templo docens. id est, perpetuo propalam sum versatus, etc. Lucae nono. Qul vult me sequi, tollat crucem suam quotidie, Tollere crucem, est paratum esse omni tempore ad supplicium, et omnis generis calamitates: quia crucifigendi gestabant suam crucem usque ad locum supplicii, sicut nunc alicubi mox post damnationem coguntur laqueum cervici circapositum usque ad patibulum gestare: et olim servi gestabant furcam, unde furciferi dicti sunt, quibus parcebant Domini. Sensus ergo est: Si vis esse verus Christianus, sis paratus omnibus diebus, horis ac momentis ad patienda tristissima quaeque ob Christum. Sic et Panis quotidianus, sunt res necessariae ad hanc vitam omni tempore, omnibus diebus ac horis, quas a patre caelesti in Dominica oratione mendicamus. Quia vero tum olim, tum et hoc tempore dubitatum ac disceptatum est, quid in, precatione Dominica significet Quotidianus: ideo et ego hic aliquid adscribam, primum annotans alienas opiniones, deinde et meam sententiam adiiciens.

[p. 514] column 1003 Sic igitur Erasmus: Quod hic vertit Supersubstantialem, ad verbum Superessentialem sonat. Id, autore Hieronymo, LXX plerunque transferunt περιούσιον , pro quo ex Heb. סגלח Symmachus ἐξάιρετον , id est, eximium sive egregium vertit: quanquam idem alicubi reddiderit peculiare. In Evangelio quod appellatur Hebraeorum, pro supersubstantiali pane reperit Hieronymus מחר , quod dicitur crastinum. Equidem ut nihil horum improbo, ita quod postremo loco positum est, mihi maxime probatur. Nec enim in precatione tam caelesti Christus de hoc, opinor, loquitur pane, quem a suis parentibus accipiunt et gentes. Et apud Graecos ἀθιοῦσα crastinus dicitur dies. Sic enim usus est et Lucas in Actibus Apostolorum cap. 7. τῇ τε ἐπιούση ἡμέρᾳ , id est, postero die. Et indicat Augustinus nonnihil tale, Sermone 28. ut hic sit sensus: Quemadmodum patres terreni prospiciunt liberis suis panem, quo corpus alatur, etiam in posterum diem: ita tu nobis prospice panem caelestem, animi cibum, qui pater es caelestis, et pater spirituum. Hactenus Erasmus. Porro Beza post Erasmum sic de eadem voce scribit: Panem quotidianum, ἄρτον τὸν ἐπιούσιον .) Mihi religio fuit quicquam immutare in hac precationis formula, in Ecclesia Dei tanto iam tempore usurpata: dicam tamen quod sentio, ubi alias interpretationes attulero. Nonnulli nuper Supersubstantialem verterunt: quod videatur hoc vocabulum formatum ab ἐπὶ et οὐσία : et (sicut Erasmus annotat in hunc locum) in precatione tam caelesti, Christus de eo pane non loquatur, quem a patribus suis accipiunt etiam gentes. Sed certum est, Christum hoc orationis compendio comprehendisse, quicquid est a Deo flagitandum. Et quod addit Lucas, τὸ καθ' ἡμέραν , id est, in singulos dies: declarat de terreno et corruptibili cibo hic agi, cuius quaerendi solicitudinem, non curam, Christus conatur tot verbis nobis eximere. Alii interpretantur Crastinum: ut deducatur ab ἐπιοῦσα . quod etiam Hebraei cuiusdam Evangelii authoritate confirmat Hieroymus, â quo Erasmus non dissentit. Sed hoc (ni fallor) manifeste pugnat cum Christi doctrina, qui nos vetat solicitos esse de crastino: nisi quis ita interpretetur, quasi petatur victus qui usque in crastinum diem sufficiat. Sed nimium subtile esse videtur, Panem crastinum interpretari, quanto usque in diem posterum sit opus. Puto igitur novum esse vocabulum, qualia â sacris scriptoribus multa sunt conficta, idque deduco ab ἐπι et οὐσία , sicut [?: ] περιουσία iidem formarunt περιούσιος . ut eum demum panem (id est, victum, Hebraeorum more) significari intelligas, qui nostris viribus sustentandis sufficiat: id est, (ut Graeci interpretantur) ἐπὶ τὴν ἡμῶν οὐσίαν καὶ τροφὴν ἐπαρκοῦντα , minime scilicet delicatum, sed frugalem: ut victum et vestitum habentes, contenti simus. Panis enim appellatione caetera omnia tolerandae huic vitae nostrae necessaria comprehenduntur. Huic interpretationi adstipulatur vetus versio. nam quod vulgatum et usitatum, id quotidianum dicimus: quia tamen quotidianum, sic quoque potest accipi, quasi cibus in unum tantum diem petatur: huic autem interpretationi id obstat, quod in hoc orationis compendio Lucas non contentus ἐπιούσιον dixisse, etiam addit, τὸ καθ' ἡμέραν : idcirco fortassis praestiterit, Panem cibarium interpretari, vocabulo Latinis usitato in hac quoque significatione: vel per periphrasim, Panem sustentandis nobis idoneum. Verum tanti apud me non fuit haec amphibolia, ut quicquam innovandum putaverim, quo offendi possent infirmiores. Haec Beza. Mihi sane communis ac usitata vox Quotidianus maxime probatur, ita tamen, si intelligatur de imminente tempore: ut sit idem panis quotidianus, ac omnia huius vitae commoda omnibus adventantibus horis necessaria. perinde ac si dicas, victum imminentis temporis, nam pro praesentis vitae victu et bono, iam Deo gratias agere debemus, sumentes cum gratiarum actione. Sed de futuro ac imminente tempore orandus est Deus, ut omnigena bona aut commoda ad sustentandam hanc vitam necessaria benigne suppeditet. Nam τὸ ἐπιὸν dicitur esse omne accedens, aut quasi (ut ita dicam) advadens, sic. ἡ ἐπιοῦσα , est dies aut nox accedens: quare inde formata adiectivo ἐπιούσιος panis dicitur, qui imminente quoque tempore, die ac hora est necessarius, sive sit valetudo bona, sive pax, sive victus ac vestitus, aut quicquid et ut necessarium. Nec est contra Christianam pietatem, petere futuri, aut etiam crastini temporis necessaria alia enim est illa prohibita sollicitudo, quae et nimia est, et non respicit in Deum, nec ab eo quaerit aut sperat bona aut opem ullam: alia est ista pia cura, humanam egestatem miseriasque agnoscens, et a Deo illarum levamen poscens: cuiusmodi precationibus plenae sunt Sacrae literae. Convenit cum hac interpretatione de tempore, quod mox sequitur, correspondens vox Hodie die, vel (ut Lucas habet) Quotidie, seu quantum quoque die opus est, quantum ac quale omni veniente tempore necessarium est: quasi diceres, panem crastinum da nobis cras, seu panem imminentis temporis da nobis uno quoque veniente tempore. Haec igitur interpretio istius vocis, et cum genuina significatione vocabuli, et cum contextu, et cum ipsa nostra necessitate, ac denique Christiana pietate optime convenit: eoque etiam merito, reiectis aliis, sola probari debet.

R

RACHA, ῥακὰ . Matthaei quinto: Quid dicerit fratri suo, racha. Dubium est quid ibi significet. Alii enim eam deducunt a themate רע ra, malus: quasi dicat, Tu male vel malum tibi. Alii tantum interiectionem quandam irati animi esse putant. Alii â sputo deduci, quod vocant רוק : sicut Germanice dicas, Pfui dich. Du wirst ein pfui einlegen, quod itidem non procul ab interiectione differt. Ego scriptionem Heb. respiciens, puto significare levem, vanum aut etiam nihili. Solet enim hoc epitheto רקים rekim usitate leves et improbi homines notari. ut Iudic. 7 dicitur Abimelech conduxisse leves et vacuos, vanosque homines. Nam voca-buli thema proprie vacuitatem sonat. Et Davidi obiicit uxor Michol, filia Saulis, quod saltando coram arca, revelarit se coram ancillis et famulis suis, perinde ac si unus ex levibus hominibus denudatus fuisset: id est, unus ex infima sorte aut conditione hominum. Sic et Proverbiorum 12 est: Qui sectatur rekim, vacuos, deficit corde. et 28, Qui sectatur rekim, saturabitur paupertate. id est, qui se adiungit levib. homuncionibus, qui nolunt laborare, sectanturque voluptates et vitia, nec quicquam serii ac veri in anima aut lingua habet talium sectatores et ipsi carent corde et intellectu, et tandem esurient, et ad extremam mendicitatem redigentur. Puto igitur hic obiici fratri talem levitatem, futilitatem, ac inanitatem cerebri, et omnis intellectas, et rerum actionumque vitae. Verum quia aliqui huiusmodi interpretationem improbant, tanquam textus parum convenientem, quod sit quaedam gradatio criminum: sciendum, illud sequens Stulte, non Graece aut Latine, sed Hebraice accipiendum esse, quibus Stulti sunt et dicuntur homines prorsus impii et ἄθεοι , qui dicunt in corde, et saepe etiam ore ac factis totaque vita, (ut est in Psalm. Dixit insipiens in corde suo) Non est Deus. Verum adscribam etiam aliorum sententiam, si forte haec mea alicui minus satisfacit. Erasmo igitur videtur esse vox indignantis, velut Interiectio. Alioque, ait, quid intererit inter Racha et Fatuum? Consentanaeum est enim, Christum Matthaei 5 gradus quosdam ostendere, [p. 515] column 1005 quorum primus sit irasci: secundus, sono aliquo incerto motum significare: tertius, in manifestum convicium prorumpere. Atque ita sentit D. Augustinus commentariorum quos in hunc edidit locum lib. 1. addens, se id a Iudaeo quodam accepisse. Racha Hebraeis interiectionis instar esse: eaque voce nihil certi, sed tantum animi indignationem significari. Fortasse fuit ea mox temporibus Christi vulgaris irascentibus, quemadmodum hodie frequentissima est in omnium conciliatorum ore illa indignatione turgidissima aposiopeses, Dass dich: intelligimus autem, viel unglucks angang. Et sunt qui interpretantur Racha, malum tibi: id per omnia aequipollet, Dass dich. Esset igitur sensus istius textus: Non is tantum homicida est, qui alterum manu trucidat: verum etiam is, qui alteri malum aut afflictionem quandam imprecatur, obnoxius erit concilio. D. Chrysostomus ait, Syriaca lingua Racha perinde esse atque, Es tu: ut irati subinde, quae commotus animus convivia suggerit, premere solent: ita tamen, ut sono aliquo indignantis animi paratos se ad conviciandum prodant. Consule ipsum Chrysostomum latius in Matth. 5. Hom. [?: -1 ] . cap. D. Basilius ait, verbum suae regionis populo peculiare, levioris convicii gratia adversus familiariores [usurpatum.] Sunt qui illi certam significationem assignent, utpote quod significet hominem nihili. Simplicius est, ac vero similius, ut dicamus esse animi commoti, et intra se frementis, interiectionem, qua veluti signo quodam indignantis fremitus proditur. Intelligendum Matthaei 5 damnari omnia, qualiacunque rancoris et malevoli animi signa, quovis illa modo prorumpant: sive murmurando, sive frendendo, sive expuendo, sive faciem avertendo, sive frontem rugando, sive nasum crispando. Nam huiusmodi signis irascentis animi commotio plerunque proditur, quemadmodum et diligentis suavitas certis ac peculiaribus notis significatur, ut Genes. 30 cap. videre est. Plura de hac vocula apud D. Hieronymum, Theophilum, et reliquos doctores Ecclesiasticos: quorum omnium scripta sane expendenda, et cum iudicio legenda sunt. Alius quidam sic de hac voce super praedictum locum Matthei annotat. Racha, ῥάκα : Vocabulum hoc retinere nolui, Matthaeum ipsum, vel certe Graecum eius interpretem secutus, qui peregrinam hanc vocem maluit usurpare, quam Graecam aliam substituere. Admonuit [?: ] vero Emanuel Tremellius, vir suae (id est Hebraeae) linguae peritissimus, in Thalmud saepe legi ריבא , pro quo Syri dicunt רקא : et significare hominem cerebro [?: --a--um ] . Graece fortassis χαυνὸν recte voces. Nam ריק , [?: --de ] deductum illud est, significat vacuum et inane. [?: ] ipsum postea reperi a quibusdam annotatum. Quidam nuper balatronem est interpretatus: quam recte, [?: -p-e ] viderit. Matthaei interpretatio Hebraica recens a Ioanne Tillio in lucem edita, legit רעה , id est malum: quod non probo. Maius enim est convicium vocari malum, quam stultum, de quo tamen postea agitur, tanquam de atrociore iniuria quam haec sit. Verum altera sententia verisimilior est, quod significet levem et flagitiosum hominem: quo nomine usitatum fuit tales nominari, ut exemplis ostendi.

RACHEL dicitur plorare filios suos, nec admittere consolationem, ob extremam internecionem eorum. significat vero ibi Rachel, ipsas mulieres et viros Beth semiticos. Causa autem cur nomen Rachel eis tribuatur, est, quia Rachel ibi mortua et sepulta est. Alioqui tribus Beniamin non procul inde fuit, cuius autorem Beniamin Rachel mater peperit.

RACEMUS aliquando non totum botrum, sed partem tantum aliquam eius, ac veluti ramulum significat. Aliquando etiam ignobiliores et secundarios bonos, qui serius maturescunt. Hinc Racemare, et Racematio, in Sacris literis significat illam secundariam collectionem botrorum, post vindemiam, quae et pauciora et peiora prioribus colligit. In quo genere et illud observandum est, quod in meridionalibus locis, et etiam passim ultra Alpes, cum prima vindemia fiat mense Augusto, aut sub finem eius, secundarii illi botri maturescunt primum mense Septembri: qui secundarii botri in Germania minus noti sunt, quam in Italia, ubi aliquot locis bis fruges crescunt in anno, aut etiam ter, ut Dionysius Halicarnasseus scribit. Racematio ergo est, tum illorum collectio, tum si quid forte passim in foliis palmitum in priori vindemia latens relictum est. De iis praecipitur Levit. 19, et Deut. 24: ne colligant nimium accurate reliquos racemos in vindemia, nec solitarias spicas in messe, sed relinquant pauperibus. Per metaphoram vero saepe denotat paucos superstites homines in regionibus post bella, aut aliam aliquam mortalitatem. Isaiae 17, Et relinquentur in eo racemi, vel racematio: id est, remanebunt pauci habitatores Hierusalem, cladi superstites, perinde ac pauci ac viles racemi remanent post vindemiam. Aliquando per similitudinem adhibetur: idque plerunque addita similitudine de olea post collectionem paucas baccas retinente in summis extremitatibus, quas vel videre vel attingere collectores non potuerunt. Isaiae 24. Sic erit in medio terrae, in medio populorum, sicut excussio oleae, sicut racemi, quando facta fuerit vindemia. pro, tam pauci cladi superstites remanebunt, quam pauci racemi in vitibus, aut baccae in oleis. Racemare itidem per metaphoram significat, illos superstites priori cladi colligere ac perdere. Hieremiae sexto: Racemando racemabunt, tanquam vitem reliquum Israelis. Sic Iudicum vigesimo: Racemaverunt eos in semitis quinque millia virorum. id est, post primam pugnam, caesamque ac fusam aciem, fugientes dispersos ac palantes per diversas semitas consectati sunt, interfeceruntque adhuc quinque millia. Isa. 3 est, Exactores populi mei sunt pueri. Aliqui vertunt, Exactores populum meum racemant: id est, non solum primum spoliabunt, sed postea adhuc, si quid ex priori depraedatione superfuerit, colligent et auferent. Videri sane posset recte verti Racemabunt: quandoquidem iam antea in eodem capite praedixerat, gubernatores eorum fore pueros ac infantes. Hieremiae 49, Si vindemiatores venissent super te, non reliquissent racemum. i. si hostes venient, omnia perdent, nihil integrum relinquent, omnes interficient. Eadem methaphora ac similitudo est etiam in Obadic. Sic et Micheas capite septimo dicit, se perinde dolere ac lugere, quod nusquam ullum pium reperiat, sicut qui post vindemiam racemos quaerit, ut saturetur, sed nihil usquam reperiat. Ex hac metaphora est etiam illa proverbialis locutio, Melior est alicuius racematio, quam alterius vindemia, Iudicum octavo dicit Gedeon ad Ephraimitas: An' non est melior racematio Ephraim, quam vindemia Abiezer? id est, plus effecistis vos consectando fugientes, quam ego caedendo, et utertendo in fugam totam Madianitarum aciem, quia vos caepistis ipsos duces, quibus sal vis hostis non vere victus fuisset, quippe qui facile exercitum reparare potuissent.

RADIX, per metaphoram alias significat originem rei, quia ex radice crescit arbor et herba: alias contra effectum et consequens significat, quia crescente arbore etiam radix crescit. Pro origine et causa ponitur, cum dicit Paulus 1 Timot. sexto. Radix omnium malorum est avaricia: id est, causa, origio et scaturigo, unde omnia vitia et flagitia profluant. Ezech. 16 habet Vulgata, Radix tua et generatio tua de terra Canaan. et Romanorum 11. Si radix est sancta, et rami sunt sancti. id est, si illi primi parentes populi Israelitici Abraham Isaac, Iacob et alii, fuerunt Deo grati et accepti: proculdubio [p. 516] column 1007 et posteri eorum, seu Israelitae ex illis maioribus progeniti, a Deo diliguntur. Mox ibidem: Tu factus es consors radicis ac pinguedinis oleae. id est, tu factus es filius Abrahae, et haeres promissionum ac bonorum eius. Ibidem: Ne glorieris adversus ramos: quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. id est, tu habes omnem vim, vitam ac succum tuum spiritualem ex filiatione et haereditate illorum primorum patriarcharum ac prophetarum, totaque Israelitica Ecclesia, et Christo ipso ac eius Apostolis, qui omnes Israelitae sunt. Salus enim ex Iudaeis est. Ne forte sit in vobis radix germinans fel et absynthium, Deuter. 29: id est, sicut praecessit, Cavete ne sit aliquis seductor sua pestifera et venenata doctrina idololatrias excitans, et homines seducens, vosque ira Dei et exitio onerans. Idem dicitur et Hebraeorum duodecimo: Prospicientes ne quis deficiat a gratia Dei, ne qua radix amaritudinis suppullulans obturbet, et per eam inquinentur multi. Radix amaritudinis: id est, proferens amarissimos et venenatissimos fructus, nempe errores, peccata, iram Dei et poenas. Hic igitur radix per metaphoram, fontem, seu id quod praecedit, indicat. Contra, saepe significat id quod sequitur: quia et arbor ac herbae crescentes simul ex se proiiciunt et extendunt radices in terram, non minus quam ramos sursum: et cum etiam emoriuntur tamen saepe relinquunt radicem vivam, ac veluti semen quoddam post se, ex qua alia similia exoriantur. Sic valde saepe significat stirpem, aut genus alicuius post eum relictum. Isaiae undecimo: Egredietur virga de stirpe Iesse, et surculus de radicibus eius fructificabit. Isaiae decimoquarto: De radice serpentis egredietur aspis. Et mox: Fame interficiam radicem tuam, sed et ipse posteros tuos occidet. Levit. 25, Seque vendiderit radici familiae peregrini: id est, posteris peregrini. Comparat igitur Scriptura Isai ac Davidem, et eius posteros, arbori aridae et praecisae, cuius tamen radix adhuc vivat, quaeque suo tempore novum surculum, longeque maiorem ac gloriosiorem priore arbore sit editura. Neque tantum tota stirps, sed etiam unicus ex alicuius posteritate, eius radix nominatur. Isa. 11: Et erit in die illa radix Isai, quae stat in signum populorum, illam gentes requirent. ubi radix Isai ipsum Meschiam, filium Isai aut David significat. Quod dictum etiam Paulus Rom. 15 citat. Sic et Apocalypsis 5 et 22 accipitur: Ego sum radix et genus David. Arbor inter crescendum tum sursum erigit ac confirmat truncum, tum spargit et dilatat ramos, tum denique radices deorsum agit ac per terram extendit. Ab hac igitur ratione incrementi arborum saepe metaphorae aut similitudines ducuntur, quibus indicantur hominum vel singulorum, vel etiam plurium, ut urbium aut gentium, incrementa. Isaiae 27. Venturis diebus radices aget Iacob, florebit et germinabit Israel, implebuntque faciem orbis fructu: id est, crescet Ecclesia et regnum Meschiae. Isaiae 37, et 2 Reg. 19. Et addet evasio quae remansit mittere radices deorsum, et fructus sursum. id est, superstites Israelitae denuo crescent, florebunt et propagabunt magnam gentem. Psalmo 80, Vitem de Aegypto transtulisti, extruxisti gentes, et plantasti eam: perpurgasti coram ea, et radices egit et implevit terram. Sic et Hieremiae 12 res secundae impiorum describuntur: Tu plantasti eos, ideo radices egerunt, perfecerunt et protulerunt fructum. Iob 5, Vidi stultum, qui radices agebat, et maledixi repente habitaculo eius: id est, in summo vigore subito periit. Sic idem etiam piorum stabilem sortem depingit capite 17, Vir sperans in Dominum, erit sicut arbor plantata iuxta aquas, et quae mittit iuxta rivum radices suas. Iob 29. Radix mea est aperta iuxta aquas. id est, res meae bene habent, vigentque ac virent. Sic et Paulus Eph. 3, iubet pios radicari in charitate: id est, proficere. Et Coloss. 2 iubet nos radices agere in Christo, inquiens: Radicati et superstructi in Christo, et confirmati fide. Eodem modo etiam interitus potentum ac impiorum ab arefactione et putrefactione radicis arboris per metaphoram depingitur. Iob 18. Deorsum indices eius arescent, et sursum excidetur ramus eius, id est, in omnibus partibus et reb. erit infortunatus. Sic Isaiae 5. Radix eorum quasi putredo erit. Sic et Oseae 9, Radix eorum exiccatur. Malach. 4, Comburetque eos dies illa ventura, quae non relinquet eis radices neque ramum. Radix rei aliquando veritatem indicere videtur. Iob 19, Quin dicitis, Quare persequeant eum, cum radix rei sit inventa in me? Matt. 13 Christus inquit, aliquos in Christianismo male radicatos, primo quidem cito exoriri, et magna incrementa [?: poll- ] ri: sed paulo post aestu persecutionum arefactos perire. Hac similitudine etiam temporarius interitus [?: ] tum describitur, Isaiae 40, Ipse redigit potentes in [?: ] lum, et iudices terrae facie quasi non sint. Utique non sunt plantati, non sunt seminati, nec radices egit in terra truncus eorum. Ideoque ventus spiravit in eos, et exaruerunt, et procella tanquam stipula abstulit eos. Similitudine sumpta ab extrema totalive [?: succisi--- ] arborum, declarat Baptista imminentem Iudaeis iram et poenas Dei, inquiens Matth. 3: Iam etiam securis ad radicem arboris posita est. Omnis igitur arbor non ferens fructum, eradicabitur. Cum enim arbor a radicibus succiditur, nimirum tota ac prorsus perit. [?: Qu- ] hac similitudine plena ruina populi Iudaici adumbratur: quae etiam postea per Titum ei accidit, Contra: imperfecta ruina, sed tantum gravis castigatio divinitis per somnum depingitur Nabuchodonosori, per excisionem ramorum pulcherrimae arboris, conservate nihilominus trunco ac radicibus. Significatum enim id est, quod post illam gravem castigationem iterum revirescet ac reflorescet, sicut arbor cuius solummodo rami circumcisi sunt. Danielis 4.

RADO. Radere solebant Israelitae vel caput, barbam, vel etiam omnes pilos totius corporis ob pluras causas: de quibus consuetudinibus aliquid dicemus hoc loco. Primum radebantur leprosi in toto corpore, duplici de causa. Initio, accuratius explorandae leprae gratia: Levitici 13. Postea, cum convaluerant, expiationis causa. Levit. 14. Ibidem etiam docetur, quomodo domus quoque intrinsecus tum explorandi, [?: ] et mundandi gratia ob lepram debeat radi. Secundo, radebant Nazaraei suas comas certo tempore, quas consecraverant Domino: Num. 6. Talem rasionem videtur et Paulus fecisse primum in Kenchreis, Act. cap. [?: ] postea etiam Hierosolymae, capite 21. Tertio, in consecratione raduntur Levitae: de qua tota caeremonia vide Num. 8. Quarto, mulier peregrina nuptura Iudaeo, redebat caput: Deuter. 21: ut depositione comae veluti testaretur, se abiicere gentilismum. Quinto, radetur caput et barbam testandi doloris ac luctus gratia presertim de morte alicuius: quod sacerdotibus prohibetur, Levit. 21. Id etiam de Moabitis praedicit Isaias, in eorum calamitate eos esse facturos. Hieremias quoque cap. 48. idem, ac de iisdem praedicit. Sic lugentes rasa barba, et laceratis vestibus describit Hieremias, illos 80, qui afferebant munus ad templum, quos Ismael interfecit: Hierem. 41. Sic et Ezechiel luctum de ruina Tyri per rasionem capitis notat, cap. 27. Sic et Achilles rasam caesariem proiicit in pyram Patrocli, in funera Sexto, ignominiae gratia rex Ammon radit medios barbae, et praecidit vestes legatorum Davidis: 2. Sam. 20, et 1 Par. 19. Septimo, minatur Isaias cap. 7. quod Deus sit rasurus caput, pilos pedum, et etiam barbam Aegyptiorum conducticia novacula, nempe per regi Assyriae: quod ei per metaphoram spoliationem et vastationem [p. 517] column 1009 Aegypti significat. Octavo, Ezechiel iubetur radere suum caput et barbam, eosque pilos in tres partes dividere, quarum primam in ignem iniiciat, secundam gladio concîdat, tertiam in ventum dispergat: ut illo novo ac peregrino facto ostendat Iudaeis, quomodo Deus sit illos puniturus. Postremo radebant aliquando communis usitataeque mundiciei causa. Quare intermittere talem rasionem, sicut et apud Romanos habere promissam barbam aut capillos, signum luctus ac doloris erat. Sic exulante Davide Mephiboschet non raserat barbam suam, nec se laverat, aut vestimenta mutaverat. 2. Sam. 19.

RAMUS arboris tum effectus est, eoque nonnunquam filios denotat: tum ornatus et vis fructifera, ideoque magnatum gloriam et potentiam designat. sicut est videre in arbore exprimente Nabuchodonosorem, Daniel. 4 sub cuius ramis, et in cuius ramis varia animalia victitabant: quibus paulo post fuit divinitus privatus. Ramos arboris pullulare, est eam virere ac vigere. Iob 14. Contra arescere, est eam perire. Iob 15. Per metaphoram autem significat sortem ac conditionem hominum. Sic et regnum Assyrium comparatur pulcherrimae cedro, amplissimos et altissimos ramos habenti. Ezeck. 31. Sic et cap. 17 ac 19, regnum Iudaicum cum vite ramosa comparat. In posteriore capite dicit, ignem ex ramis eius exiisse, qui eam perdiderit: quod significat perfidiam Ezekiae. Rom. 11 aliquoties vox Ramus et Rami significat Israelitas eius temporis, qui fuerunt ex primis patriarchis, veluti ex radice quadam producti: de quo Pauli loco supra in voce Radicis aliquid dixi. Defractos enim ibi dicit Ramos esse: id est, multos Iudaeos desiisse esse membra Ecclesiae Dei. Rami eius facti sunt albi, Ioel. id est, Delectantur quaedam animalia, in ter quae asini, corticibus ficulnearum: iis cum privantur rami, albedo earum apparet, et simul arescunt: per illam igitur decorticationem hostilis vastatio regni Iudaici innuitur, Rami teneritudine exprimit vernum tempus Christus, Matth. 24: quia eo tempore incipit se effundere succus per arborem sub corticem serpens, ita ut tunc facillime cortex a ramo abstrahi possit. Vult autem indicare, quod sicut illa effusio succi aut teneritudo rami indicat vernum tempus, et aestatem imminere: sic et ipsos debere ex illis signis cognoscere, quod adventus Christi, finis mundi, et extremum iudicium prope sit. Caedere ramos, et tum humi spargere, tum et in manibus portare solebant olim Iudaei in publica laeticia pompis ac triumphis. Sic igitur Matt. 21 caedebant ramos, et sternebant Christo equitanti in illa sua regali pompa et introitu in Hierosolymam. Ioannes vero cap. 12 dicit, Iudaeos acceptis ramis palmarum obviam Christo venienti processisse. Solebant enim eis rami palmarum virtutem et victoriam significare, sicut Latinis laurus semper virens: de qua significatione in vocabulo Palma. Tametsi etiam phrasis Latina, palmam consequi aut dare, eandem etiam illorum consuetudinem fuisse testetur. Inde et Martyribus pictores ramum palmae appingunt: et simiae istae veterum rituum, ramos consecrant, gestantque, et Palmarum festum celebrant.

RAPIO, subito violenterque aufero, nullam plane habet difficultatem. Crudelium ferarum et praedonum id opus est. Animam rapere, est subito aliquem interficere. Psal. 7, Ne quando rapiat ut leo animam meam. Psa. 9. Insidiatur ut rapiat pauperem: rapere pauperem, dum attrahit eum. id est, opprimit, spoliat. Ezech. 18 aliquoties repetitur: Si quis rapinam rapuerit, aut non rapuerit. id est, per vim aut iniustitiam proximo suo ademerit. Mich. 2. Concupiverunt agros, et rapuerunt. Rapere aliquem de manu alicuius. Christus dicit Iohan. 10, neminem rapturum pios de sua et patris manu: id est, se defensurum eos contra omnes insidias, fraudes et violentiam satanae, mundi et carnis. Videtur esse quaedam hypotyposis, similis proverbio, Clavam Herculi extorquere. Iudicium pauperis rapere, Isa. 10, Ut inclinent a iudicio tenues, et rapiant iudicium pauperum populi mei. i. ipsos et eorum ius fraude violentiaque intricent et opprimant.

RAPINA, est etiam res aut cadaver, a feris occisum et laceratum. Exod. 22, Carnem in agro rapinam non comedetis. id est, a feris raptam aut laceratam. Pauperis rapina: id est, quae pauperi est ablata. Isa. cap. 3, Rapina pauperis est in domibus vestris. id est, rebus raptis a pauperibus, complestis domos vestras. Idem et Amos 3. Sic Ezechiel dicit 18, Rapinam fratris rapere: id est, res proximi. et Rapinam rapere: id est, res alienas per nefas auferre, quae cum rapiuntur, vocantur rapinae: cum alioqui rapina potius ipsam raptionem aut violentam actionem significet. Rapina Libani obruet te, Abac. 2. pro, quam fecisti aut patrasti in Iudaea. Mich. 3, Vae civitas sanguinum, quae plena est mendacio et direptione, non recedit rapina. id est, perpetuo intenta est praedae. Christus cum in forma Dei esset, non est arbitratus rapinam se esse aequalem Deo. id est, non est usus aut abusus ea re pro arbitrio, non usurpavit aut rapuit eam sibi: sed potius abstinuit, et quasi privavit se ea, semet exinaniendo, et formam servi accipiendo. Arbitrari aliquid, est agere illud: ut in verbo Arbitrari declaravi. Rapina hic non tam ipsam rem per se aut ius respicit, quam animum cupidum, sicut raptores sunt praedae cupidi, et magno impetu in eam involant: sicut mox dicam de dicto, Violenti rapiunt regnum caelorum. Christus inquit Matt. 11, A' diebus Ioannis baptistae usque nunc, regno caelorum vis affertur, et violenti rapiunt illud: id est, iustificatio et vita aeterna aliaque bona adeo sunt liberaliter exposita a patre caelesti omnibus hominibus, ut veluti in praedam ac direptionem proiecta esse videantur. Potiuntur etiam tantis bonis summi foedissimique peccatores, ac adeo preciosis thesauris indignissimi: ut sunt meretrices ac publicani, qui omnibus bonis operibus ac meritis carent, quibusque iure infernus, non caelum debetur. Indicatur simul, Deum exigere, ut ita violenter tanti boni aviditate irrumpamus, sicut milites solent ad direptionem civitatis. Quare et Christus tales violenter et quasi impudenter ad se irrumpentes maxime amavit: ut Cananeam, caecum clamantem, perfossores tecti, mulieres offerentes infantes, et similes. Violentia ergo hic, et rapina, non ipsius facti iniustitiam, sed animi, et etiam facti rapientium tanta bona incitatam promptitudinem aviditatemque indicat. Esse, aut Fieri in rapinam, pro diripi, Ezechiel. 23, Tradam eas in commotionem et rapinam. Et mox 34 aliquoties repetitur, factum esse gregem Domini in rapinam, sed ipsum id diutius non passurum. Pocula sunt plena intemperantia et rapina, Matt. 23: id est, quicquid habetis in poculis ac patinis, atque in culina et cellario, totaque domo, id tum iniuste ac veluti rapiendo nacti estis, tum et ad intemperantiam, ebrietatem, voluptatemque ab utimini. Plenus rapina. Vicina praecedenti locutioni est, quod Lucae 11 dicit Christus ad eosdem Pharisaeos: Internum vestrum plenum est rapina et pravitate. id est, cor et mens vestra tota obruta sceleribus, totaque est intenta in rapinam et pravitatem. Studium igitur rapiendi aut rapacem mentem, vocat rapinam. de quo loco in voce Eleemosynae dixi. Lupus rapax, Seductores aliqui dicuntur foris mentiri ovem, intus autem esse lupi rapaces. id est, vel cupidos seducendi homines, vel qui revera sua doctrina, quantumvis speciosa, homines aeterno exitio perdant, instar luporum eos lacerantes. Beniamin dicitur lupus rapax, Genesis 49. Beniamin ut lupus rapiet mane, et comedet praedam, et vesperi dividet spolia. Quod varie exponunt interpretes. aliqui de Paulo primum persecutore, postea spiritualium [p. 518] column 1011 bonorum per doctrinam distributore: aliqui de Esther et Mardochaeo Beniamitis, qui tandem suis saluti fuerunt. Non est incommoda et Rabinorum in terpretatio, de eo quod tribus Beniamin primum fuit bellicosa et scelerata, cum rapuit concubinam Levitae: quodque paulo post aliquoties omnes Israelitas superavit: verum paulo post superata, aliorum praedae ac rapinae exposita fuit. Spiritualis raptus, cum Deus violenter aliquem aufert, sive totum hominem, ut Eliam in curru igneo: aut Philippum apostolum, Actor. octavo sive solo spiritu aut anima sicut Paulus secundae Cor. 12 dicit se raptum fuisse usque in tertium caelum, seque ignorare an in corpore aut extra corpus. Et pii rapientur in nubibus obviam Christo, primae Thess. 4: quod fiet in glorificato corpore et anima.

RATIO, λόγος , varia significata habet, quae non volo prolixius persequi, tantum de quibusdam aliquid dicam. Actorum 25, Sine ratione mihi esse videtur mittere vinctum, et non indicare crimen. id est, absurdum. Mercatoria supputatio: Philippens. quarto. Nulla Ecclesia mihi communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos Philippenses. id est, nulla in me quicquam contulit stipendii. Alludit ad rationes mercatorum, ubi supputatur quid alter ab altero acceperit, eive vicissim dederit. At Ecclesiae acceperant quidem doctrinam a Paulo, verum vicissim ei nihil benefecerant. Species hac voce notatur ad Colossenses secundo, Quae quidem rationem habent sapientiae: id est, speciem habent, sed non rem. Vis autem phrasis est talis, ficut Latini dicunt rationem alicuius haberi, aut non haberi, aut eum esse in aliqua existimatione, opinione, aut numero. Nam et haec omnia ratio λόγος denotat. Vult ergo Paulus dicere, illa ab hominibus computari aut numerari inter res praeclaras, et eximiae cuiusdam sapientiae, cum nullius sint seriae aut solidae pietatis ac bonitatis. Reddere rationem. Quasi rationem reddituri pro animabus: Hebraeorum 13. In Graeco est: Vigilant pro animabus vestris, quasi rationem reddituri. id est, ipsi solliciti sunt de vobis, ut puram doctrinam habeatis, recte in Deum credatis, et pie vivatis, ne in aeternum animae vestrae pereant, tanquam qui talis suae functionis cogantur Deo rationem reddere. Non ergo proprie dicit doctores reddituros rationem de alienis animabus, sed de suo officio. Redde rationem villicationis tuae. Petere rationem, est quaerere causam rei. Primae Petri tertio: Petere aut exigere rationem spei, quae est in vobis id est, qui flagitaverit a vobis, Quid creditis? aut cur ita creditis? qua tandem ratione, nititur ista vestra spes ac expectatio vitae aeternae? inquit igitur: Sitis parati ad respondendum, vel potius ad apologiam: hoc est, ad defensionem aut excusationem, omni poscenti aut postulanti rationem de ea spe quae est in vobis. Et ibidem quarto: Qui reddituri sunt rationem ei qui venturus est iudicare vivos et mortuos: id est, qui cogentur non tantum rationem reddere, sed etiam damnationem ob tam iniqua iudicia sustinere, tristissimasque poenas perpeti. De voce λόγος , dicetur in Verbo.

RATIONABILE obsequium, habet Vulgata, Romanorum duodecimo. in Graeco est, Rationalem cultum: id est, ubi animus vester seipsum Deo per spiritum sanctum offert, non brutas, aut etiam sensu carentes hostias, et alias res externis corporalibusque caeremoniis ac ritibus. Sic primae Petri secundo iubemur rationabile, aut potius rationale λογικὸν lac expetere: id est, vel sermonis lac (sermone enim aut doctrina alitur anima nostra) vel intelligentiae lacte, ita ut prudenter aut intelligenter veram catechesin accipiamus, non temere falsam: vel denique lac, efficiens intelligentes.

RATIONALE, fuit quoddam ornamentum summi sacerdotis in populo Israelitico, cuius forma ac fabrica depingitur Exodi vigesimo octavo. Hebraeice est חוסן Chosen. Septuaginta vertaerunt λόγος , quam Latini expositores et Vulgata est secuta, vertendo Rationale: Monsterus vertit pectorale, quia in pectore gestabatur. Erat autem summa et dignior inter sacerdotalia indumenta vestis, sicut arca summa res erat inter tabernaculi vasa: et utrinque responsa divina dabantur. Habuit pectorale illud ornamentum, praeter duodecim lapides, et nomina filiorum Israel illis inscripta, Urim et Thummim, quae lucem et perfectionem significant: ex quibus summo sacerdoti responsa divina dabantur. Verum quales fuerint res, nemini mortalium constat. Quidam Hebraeorum putant fuisse scriptum quoddam divinum, aut nomina quaedam sacra. Alii putant fuisse lucidissimos lapides, in quibus summus sacerdos vidit iudicium filiorum Israel perfecte. Alii aliud sentiunt, et multa de his rebus retrusis nugantur. Placet mihi, quod hic Rabbi Salomon scribit: nempe quod nedum de Hosea pronunciare non possumus qualis fuerit res: verum et Ephod, hoc est, simulachrum Ephod, ex contextu non satis dilucide intelligi potest. Quo fit, ut ta ab Hebraeis, quam a Latinis expositioribus variae hic inveniantur opiniones.

RECEDERE, סור sur, aliquando contrariam significationem nativae habet: nempe accedere. Exodi tertio: Recedam nunc, ut videam istam visionem magnam, quare rubus igne non absumatur. Et videns Iehova, quod Moses recedebat, ut videret, vocavit eum. Sic Genesis decimonono orat Abrahamus tres illos hospites, ut ad eius tabernaculum recedant. et mox sequitur: Accesserunt ad eum, et intraverunt in domum eius. Tametsi in loco Genesis tueri posset suam significationem, eo quod iubentur a via recedere ad Abrahami tabernaculum. Eâdem ratione posset excusari, quod Iael in Iudicibus invitat iubetque accedere in suum tabernaculum Sisseram. Sic enim et ille ex via recedebat, aut divertebat ad eam. Quam etymologiam etiam Diversoria habent, eo quod a via in ea receditur, declinatur, et divertitur. Kimchi quoque super Amos monet, hoc verbum Sur aliquando accessionem significare. nam Amos sexto est, Recedet, id est, adveniet luctus deliciantibus. Citat autem ille praedictum locum Mosis, et praeterea Ruth quarto: [?: -b ] Booz ad suum propinquum dicit, Recede huc, et sede: qui recedens, sedit. Sic et adulterea dicit, In crepusculo vesperi recede huc: Proverbiorum nono. David quoque secundo Samuelis sexto, dicitur noluisse adducere arcam ad se. ubi eodem verbo removendi, aut faciendi recedere utitur. Ob haec tot exempla verbi Sur recessit, accessionem significantia, credo recte posse exponi illa verba Agag regis Amalekitarum, Recedit amara mors, utique accedit amara mors: deplorante nimirum eo suum triste exitium, sicut Munsterus [?: ---tit ] , et etiam exponit Rabi Kimchi. Correspondet huic ille oppositus Hebraismus, quod accedere נש [?: ge--- ] aliliquando significat recedere: ut Genesis decimonono dicunt Sodomitae ad Lothum, Accede illuc. pro, recede illuc ad latus, nec sis nobis obstaculo, quo minus perrumpanus fores domus tuae, violaturi hospites tuos. Ecce recedis a me, et percutiet te leo: primo Regum vigesimo. pro, statim ubi a me recesseris aut abieris, interficieris a leone. Recedere ad dextram. vel sinistram, est, in aliquod latus extra regiam viam verbi Dei declinare. Iosuae vigesimotertio. Sic Iob dicitur fuisse vir rectus, et recedens a malo. Recedere, pro desinet interdum ponitur. Isaiae decimoquarto: [?: Percuti-- ] populos in ira percussione non recedente. id est, non desinente. Sic illud crebro repetitum in Regibus [p. 519] column 1013 et Paralipomenis: Veruntamen excelsa non recesserunt, populo adhuc immolante in excelsis: id est, non desierunt illa idola, aut idololatriae. Recedere ab aliqua re, aliquando significat carere ea. Proverb. 11, Inauris aurea mulier pulchra recedens a sensu. id est, carens ratione ac intelligentia. Isa. 38. Habitatio mea recessit et migravit a me, sicut tabernaculum pastoris. id est, privatus sum hac vita, sicut tabernaculum pastorum mox alio amovetur. Recedere quoque, ac recedentes dicuntur deficientes a Deo et vera pietate. Psal. 14. Unusquisque declinavit, simul facti sunt foetidi. Isa. 1, Qua parte percutiemini, addentes amplius recessionem, Sara, apostasiam. Et mox principes Iuda vocantur סוררים sorerim, recessores, apostatae. Recedit autem a Deo non tantum qui idololatriae se dedit, sed etiam qui desinit sperare in Deum: sicut Cain discedit a facie Dei, non sperans aut quaerens amplius eius opem. Sic omnino accipitur illud dictum Christi Luc. 8, Ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. id est, deficiunt a vera pietate et Christo, facti Epicurei, aut etiam idololatrae.

RECIPIO: Recipere Christum, aut eius sermonem, emphatica locutio est. Significat enim agnoscere eum pro vero Meschia, veraque Dei religione, eamque amplecti ac colere, ac secundum eius praescriptum, fidem, animum ac vitam dirigere. De tali receptione Christi dicitur Ioannis 1. Sui eum non receperunt: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. ubi. quid sit recipere, mox exponit inquiens: Qui credunt in nomen eius. Recipere Apostolos et Christum, Matt. 10, significat hospitio accipere, et alioqui humaniter et amanter tractare. Recipere, est approbare aut credere. Matth. 11. Si vultis recipere, ipse Baptista est Helias: id est, si vultis aut potestis credere. Non recipient tuum testimonium de me, Actor. 22. id est, non assentientur aut credent tibi. Compensationem sui erroris in semetipsis recipientes, Rom. 1. id est, poenas turpitudinum in suo proprio corpore pro falsa religione patientes. In vacuum gratiam Dei recipere. 2. Cor. 6 est, tum reconciliationem aut iustificationem peccatis contra conscientiam excutere: tum et renovationem, qua sunt conditi ad bona opera, non pie exercere. Nonnunquam significat amare, amplecti, ac fovere. 2. Corinth. sexto: Exite de medio eorum: ego recipiam vos, ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios. Exponit ipsemet textus, quid sit illud Recipere. Sic et illud Hebraeor. 12 intelligendum est, Castigat Dominus omnem filium quem recipit: id est, quem amat, fovet, etc. Sic possis intelligere illud dictum in 3. Epist. Iohannis, Diotrephes nos non recipit. Sic et Actorum 24 dicit Tertullus, se recipere salutaria facta Felicis: id est, agnoscere, magnifacere, amare, ac pro eis illi gratus esse. Ut adoptionem filiorum reciperemus, Galat. 4. id est, consequeremur. Ephes. 6. Quod quisque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino. id est, eius praemium consequetur. Sic Coloss. 3, Qui iniuste egerit, recipiet quod inique gessit. id est, praemium eius accipiet. Seducentur, eo quod charitatem veritatis non receperunt. 2. Thess. 2. id est, non sunt amplexi, noluerunt habere.

RECORDARI, interdum pro mentionem alicuius facere ponitur: sicut etiam Latini verbum memini non tantum pro memoria, sed et pro mentione usurpant. 1 Sam. 20, Si recordando recordatus fuerit mei pater tuus. id est, Si mentionem mei fecerit, cur non intersim solenni convivio, excusa me. Sic aliqui exponunt, Pharaonem inter epulandum recordatum esse: hoc est, fecisse mentionem sui pincernae et pistoris. Sic et illad Christi, In memoriam mei facietis, exponit Paulus per Mortem Domini praedicabitis. De qua locutione aliquid paulo post in Reminisci dicetur clarius. Sic 2. Sam. 14. Recordetur obsecro rex Iehovae Dei tui, ne multiplex consurgat. id est, faciat in hac promissione Dei mentionem, ac per eum mihi iuret, ne caedes meorum liberorum multiplicentur. Recordari dicitur Deus aliquorum plerunque in bonam partem, ac significat opitulari eis, idque plerunque post aliquas duras calamitates ac difficultates, in quibus visus est quasi oblitus fuisse eorum. Sic dicitur Deus recordatus esse Noe, et filiorum in arca existentium, Gen. 8. Ponitur ergo vox animi motum significans, interdum pro eius externo effectu, per metalepsin aut metonymiam. Sic Deus dicitur recordatus Rachelis, Gen. 30. et Annae. 1. Samuel. 1. cum eas ex sterilibus foecundas fecit. Nam antea eas relinquens in ignominia sterilitatis, visus est earum oblivisci. Sic passim in Psalmis et alibi pii orant, ut Deus recordetur eorum: et Deus eorum meminisse dicitur, cum eis opem fert. Aliquando tamen et in malam partem locutio ista accipitur. Psal. 137. Recordare Iehova filiorum Edom diei Ierusalem, qui dicebant. id est, memento ut se tum Edomitae gesserint, et punias eos propterea. Recordari Deus dicitur peccatorum, cum non remittit, sed punit ea. Psalm. 79, Ne recorderis iniquitatum nostrarum priorum. id est, condona clementer. Recordare diei Sabbati, ut sanctifices illum, id est, observa diligenter ut sanctifices Subbatum, Deuteronomii 5. Recordari dicitur Deus sanguinis innocentis. id est, ulcisci, Psalmo 9. Recordari dicitur Deus sacrificiorum, cum ei accepta sunt, ac nobis propter ea benedicit. Sic Actorum 10 dicuntur ascendisse in memoriam Dei eleemosynae et preces Cornelii centurionis. Contra etiam peccata Babyloniae meretricis dicuntur ascendisse in memoriam coram Deo, aut Deum illorum recordatum. Apoc. 18. Plurimae omnino et maximi momenti phrases sunt huius verbi. Verum de illis supra in Memini, Memoria, et Obliviscor, dictum est. Eadem enim istarum omnium vocum ratio est.

RECTUM, primum proprie significat externam quandam rectitudinem corporum, superficierum, aut linearum: ut sagitta, hasta aut trabs recta dicitur, cuius contrarium est obliquum, aut obliquitas seu tortuosum. Per metaphoram porro haec vox significat omne laudabile ac probum, ac transfertur ad quasvis res aut actiones laudabiles ac probas. Quae metaphora est usitata non tantum Hebraeis, sed etiam Latinis ac Graecis. Eadem prorsus natura ac vis est etiam aequi, ab aequalitate planicierum, linearum aut corporum, per metaphoram sumpti. Dixi autem quaedam in voce Perversus, quae ad huius quoque vocabuli explicationem facere queant: sed hic multo plura dicenda erunt. Sunt autem varia recta, iusta, autaequa, prout res ipsae variae sunt, in quibus rectitudo requiritur: et varia etiam iudicia hominum, quorum cuique suum pulchrum esse videtur. sicut Salomon ait, stulto videri rectam viam suam: Proverbiorum duodecimo. et unicuique suas vias videri rectas, aut probas: Proverbiorum 21. De aliquot igitur recti varietatibus ac significationibus dicamus. Primum igitur frequentissima est locutio, aliquid in alicuius oculis, aut coram aliquo rectum esse, aut videri alicui rectum: quae significat, aliquid alicui probari aut placere, sive id per se vere rectum aut pravum sit. Duo exempla modo protuli, quod et stulto et cuivis sua via sit recta in oculis eius: id est, ei probetur aut placeat. Secundo Samuel. 17, dicitur consilium Achitophelis rectum fuisse in oculis Absalonis: id est, ei placuisse. Sic Ioab dicit ad Davidem lugentem mortem Absalo nis, secundo Samuel 19: Si omnes nos hodie mortui essemus, et Absalon viveret, rectum esset in oculis tuis: id est, placeret tibi, contentusque esses nos omnes occisos esse, modo illum incolumem haberes. Sic Ieremias inquit capite decimo octavo: figulum fecisse vas, ut rectum fuit in oculis eius: id est ut ei libuit. [p. 520] column 1015 Sic rex Achis dicit Davidi: Vivit Iehova, quod tu rectus ac bonus es in oculis meis, sed in oculis principum non es rectus: id est, places aut probaris mihi, illis vero displices. Nec tantum hominibus, sed et Deo eadem locutio tribuitur, quod aliquid sit rectum, aut non sit, in oculis eius. Solet etiam non raro explicatio addi, quid sit illud rectum in oculis Dei: nempe, id quod Deus praecepit aut praescripsit. ut, Quod fecisset David id quod rectum erat in oculis Iehovae: primo Regum decimoquinto. mox exponit quid sit illud rectum, inquiens: Neque declinasset ab ullo eorum quae praeceperat ei. Sic et primo Regum undecimo: Nec ambulaverunt in viis meis, faciendo quod rectum est in oculis meis, Cum feceris quod rectum est in oculis Iehovae: Deuteronomii vigesimoprimo. Rectus homo, dicitur vir probus. Sic Iob capite primo et secundo, dicitur fuisse vir simplex, rectus, et timens Deum. Est autem rectus et aequus, qui neque ad dexteram declinat, neque ad sinistram, qui integri ac sinceri tum iudicii tum affectus est, et esse perseverat, quamcunque in partem oblata vel causa vel occasione: qui non flectitur aut corrumpitur ullis muneribus, sed citra personae aut proprii commodi respectum recta via incedit, et recte iudicat: cuius cor non curuatur aut flectitur a recto, quique nullius aut timore aut favore aliquid facit contra aequum ac rectum: nec favore, nec praemiis aut metu, seu minis poenarum flectitur: denique, qui cum bene operatur, non suum inde honorem aut commodum (ut hypocritae) vel praemium vitae aeternae, (ut iustitiarii) sed Dei gloriam, et proximi utilitatem quaerit. Correctum quoque valde crebro dicitur. et homo recto corde, qui scilicet et in doctrina, fide, et in vita rectus ac sanus, Deoque et recte iudicantibus probatus est. Psalmo septimo: Deus salvos facit rectos corde. Et undecimo: Ecce impii intendunt arcum, et ado-ptant sagittam in chorda, ut sagittent in caligine rectos corde. id est, ut opprimant et prorsus perdant vere pios. Haec phrasis creberrima est in Scriptura, qua significatur pietas cordis erga Deum. Psalmo centesimo vigesimoquinto. Beǹefac bonis et rectis corde. Secundo Paral. vigesimonono: Levitae fuerunt recti corde ad sanctificandum se prae sacerdotibus: id est, alacriores, paratiores, promptioresque. Dicitur aliquando rectum cor alicuius esse erga alium hominem ut Iehu, incidens in via in Ionadab filium Rechab, inquit: An est cortuum rectum, sicut cor meum cum tuo? id est, an me vere ac syncere amas, sicut ego te? Iob trigesimo tertio inquit, Rectitudo cordis mei eloquia mea: id est, certam veritatem eloquar, idque sincere ac ex animo. Dicitur et Deus rectus, quia est iustissimus, et quia summa clementia ac veritate agit cum omnibus sperantibus in eum. Psalmo vigesimoquinto: Bonus et rectus est Dominus, propterea docebit peccatores in via. id est, pro sua singulari bonitate ac clementia, non desiderat mortem peccatoris, sed potius ut convertatur ac servetur, eoque eos per suam doctrinam ac Spiritum in veram viam reducit. Deuteronomii trigesimosecundo: Deus veritatis, et non iniquitatis, iustus et rectus est. Dicuntur etiam iustitiae, opera, viae, ac verbum Domini recta esse, eo quod illa omnia sunt verissima, iustissima et hominibus salutaria. Psalmo trigesimotertio: Rectum est verbum Domini, et omne opus eius in fide: id est, doctrina Dei verax est, et salutaris. Aliquando dicuntur viae Domini etiam eo nomine rectae, quod sunt faciles, et propalam verae. In fine Oseae habetur, Quia omnes viae Domini sunt rectae, et iusti ambulabunt pereas, impii autem corruent in eis. id est sunt planae, conspicuae, et per quas pii facile sineque omni errore incedere possint: sed impii calumniatores ubique scandalum et occasionem erroris ac ruinae exitiique sui reperiunt. In hoc [?: se--- ] etiam Paulus dicit Actorum decimo tertio ad Elyria magum, ô inimice omnis iustitiae, non cessas pervertere vias Domini rectas? id est, calumniis tuis simplicissimam et verissimam doctrinam religionemque Dei obscurare, depravare, et erroris insimulare. Via iusti rectitudines, Isaiae vigesimosexto: id est, via aequa et aequabilis et plana erit iusto. In alio porro sensu videtur accipiendum, quod Baptista clamat Isaiae quadragesimo, et Matth. tertio: Praeparate viam Domino et rectas facite semitas eius. Vult enim ipsa corda [?: pa- ] ad excipiendum Meschiam, eiusque beneficia. Id vero fit, dum homines agnoscentes suam iniustitiam ac damnationem, ab hoc Meschia fide mendicant remissionem peccatorum, aut reconciliationem et vitam aeternam. Quare hic via recta, ipsa vera poenitentia, de praesertim fides, est. Iehu rex scribit ad Samaritanes, secundo Regum decimo: Videte bonum ac rectum de filiis Domini vestri, et ponite eum in solio: id est, delegite vobis unum ex filiis Achab, qui videatur aptissimus ad regnum, eumque facite regem. RECTITUDO aliquando ipsam aequitatem per sese consideratam, ac veluti in abstarcto significat: aliquando vero in concreto rectam ac piam vitam. Integritas et rectitudo custodiant me, quoniam in te speravi, Psalmo vigesimoquinto: id est, serva me in sincera et pia fide ac [?: ] quandoquidem a te totus pendeo. Proverbiorum undecimo: Est qui dispergat, et superadditur ei amplius, et parcens ultra rectitudinem, tantum ad egestates. id est, ultra quam aequum et par est. Facere [?: rect- ] . Danielis undecimo: Veniet ad regem aquilonis, et faciat rectitudines. id est, pacem aequis conditionibus RECTIFICA: pro, rectum fac, ponitur Proverborum rum quarto: Rectifica semitam pedum tuorum. id est, dirige tuam vitam et actiones. Sicut ibidem [?: seq- ] Et omnes viae tuae dirigantur, ne declines ad dexteram vel ad sinistram. Iudic. duodecimo: Ille autem dicebat, Sibolet, et non rectificabat loqui. id est, non recte pronunciabat illam voculam. Rectus ישורון Iesurum, aliquando significat ipsum Israelem, qui rectus vocatur: quia talis professione erat, nempe populus et Ecclesia Dei. Deuteronom. trigesimosecundo: [?: Imping--- ] est rectus, et recalcitravit. Vocatur Rectus iure, non actu, seu tantum nominetenus talis. Sic et mox sequenti capite: Et fuit in recto rex, cum colligerentur [?: cap--- ] populi, simulque trib. Israel. Isaiae quadragesimoquarto, itidem populum Israeliticum, id est, totam [?: ] Ecclesiam hac voce nominat: Sic dicit Dominus factor tuus, et fictor tuus, qui te adiuvit inde ab utera. Noli timere serve meus Iacob, et Iesurum rectissime, quem elegi. Sic Danielis undecimo, quidam exponent de Iudaeis vocem Recti, cum inquit: Ponet quoque faciem suam, ut veniat cum potentia totius regni sui et recti cum eo, et faciet. ubi per Rectos aliqui intelligent Iudaeos, quia illi tunc erant cultores Dei, qui soli [?: ] recti: sicut Paulus eos vocat Sanctos.

REDARGUO, aliquando significat tantum [?: ] so, reprehendo. Eph. quinto, Opera eorum potius redarguite. In ore alicuius esse redargutiones: id est, qui potest respondere. Et factus sum sicut vir qui non iudit, et in cuius ore non sunt redargutiones. id est, qui nequeat respondere, inops responsionis. Actor. 19. Periculum est, ne nobis ista pars veniat in redargutionem: id est, ne istud lucrum fabricandorum templorum et imaginum, refutatum a Paulo, nobis prorsus pereat. et ab omnibus, pro vanissimo habeatur ac irrideatur, ac oquod propalam evidenterque pro inanissimo [?: con- ] deprehensumque est.

REDDO, non admodum obscurum aut difficile est: unam igitur aut alteram tantum eius [?: locu- ] [p. 521] column 1017 annotabo. Reddere malum in caput alicuius, est, eum punire propter sua scelera. Iud. 9, Reddidit malum Deus in caput Abimelech. id est, sceleratum eius factum ac regnum in ipsius proprium exitium convertit. Psalmo vigesimoprimo: Reddidit propter superbiam facienti superbe. Proverbiorum 11, Ecce iusto in terra reddetur aut rependetur, quanto magis impio? 1 Sam. 26, Iehova reddat viro iustitiam suam. id est, rependat ei praemium suis factis dignum. Sic etiam in Novo testamento saepius dicitur, quod reddetur unicuique secundum opera sua, Matth. 16. et Romanorum secundo. Sic et Matth. 6 aliquoties repetitur: Pater tuus qui videt tuas eleemosynas, preces aut ieiunia in occulto, reddet tibi in propatulo: id est, remunerabitur te. Reddere iuramenta Matth. 5. id est, res iuramento promissas. Sic saepe in Veteri testamento, reddere vota: id est, res voto promissas. Psalm. 22. Reddere testimonium alicui, aut alicuius rei, Actor 4, Apostoli magna virtute testimonium reddebant resurrectionis Christi: id est, liberrime, constantissime et efficacissime concionabantur, ac docebant de resurrectione Domini. Sic et conscientia et Spiritus dicitur alicui reddere testimonium. Reddere aliquando significat ultro primum aliquid dare aut facere. Sic dicuntur timuisse fratres Ioseph, ne eis rependat, sicut reddiderant ei: id est, primi ultroque malefecerant. Sic et Apoc. 18 praecipit spiritus, ut pii rependant Babyloniae meretrici, sicut illa reddidit eis. id est, prior ultroque melefecit corrumpendo doctrinam, et dura servitute eos premendo.

REDIMO verbum sua compositione sonat, quasi iterum emo, id quod ante a me in alienam potestatem aliqua ratione aut iure transivit. Sic res Deo offerendas, et tamen ad oblationem parum idoneas, aut quas alioqui non libenter amittebant Iudaei, redimere iubentur Numeri decimonono: Sed redimendo redimes primogenitum hominis, et primogenitum iumenti immundi. Valde crebro hoc verbum significat liberare: qood inde factum est, quia qui in tristem servitutem erant venditi aut rapti, redimebantur data pecunia. Sic et facinorosi non raro data pecunia ex castigatione corporis liberabantur, iuxta Regulam: Qui non habet in aere, luat in corpore. Exempla, ubi liberationem significat, plane innumera sunt, quorum aliqua recitabo. Exodi sexto: Redimam vos brachio extenso: id est potenter agendo, grandia miracula edendo, et tristibus poenis Aegyptios affligendo, liberabo vos. Ieremiae decimoquinto: Eruam te de manu pessimorum, redimante de manu fortium. Redimere a bello in pacem: Psalmo quinquagesimo quinto, Redemit in pacem animam meam, a bello quod erat adversus me: pro, eripuit me ex praelio, et restituit mihi pacem. Iob quinto: Redimet te in fame a morte. Psalmo 103, Qui redimit de fovea vitam tuam: id est, liberat animam tuam a sepulchro aut etiam inferno. Psalmo 107. Dicant redempti Iehovae, quos redemit de manu inimici: seipsum declarat. Psalmo 111, Redemptionem misit populo suo: id est liberationem. Vicina, et tamen magis propria huic verbo significatio est, cum ita significat liberare aliquem ei detur pro eo precium aut compensatio aliqua, sicut pro bello captis liberandis certa pecunia numeratur. Psalmo quadragesimonono: Fratrem redimendo non redimet vir, nec dabit Deo precium redemptionis eius. id est, non poterit dato precio Deo liberare eum, te moriatur: quasi persuaso magnitudine precii Deo, ut [?: ] parcat, et patiatur eum diutius aut semper vivere. sicut in bello interficiendi orant victorem, magna pollicendo, ut sibi parcat. Psalmo 130, Multa est apud Iehovam redemptio, ipse redimet Israelem ab omnib. iniquitatibus suis: id est, dato precio passionis Christi liberabit. siquidem foecunda et praepotens, perpetuoque valens ac vigens est illa eius redemptio aut liberatio. Gal. tertio: Christus redemit nos de maledictione legis, factus maledictio: id est, semet dedit legi puniendum, ut nos ab eius poenis liberemur. Sic sequenti cap. Christus factus est sub lege, ut eos qui sub lege erant re dimeret. Qui dedit semetipsum, ut nos redimeret ab omni iniquitate: Tit. secundo. Sic primae Petri primo: Non estis redempti auro aut argento. Apocalyps. quinto: Qui nos redemit Deo, suo sanguine. Redemptio alias ipsam actionem liberationis, alias ius aut potestatem liberandi aliquem, alias denique precium quo quis redimitur, significat. Exodi vigesimoprimo: Si redemptio ei imposita fuerit, det precium aut redemptionem animae suae, secundum quod fuerit positum super eum. Ubi prius redemptio videtur significare ius aut facultatem se redimendi, quae a iudicibus tali reo concessa est: posterius autem, notat ipsum precium. Galli corrupto vocabulo, deglutitisque pluribus literis, pro redemptione dicunt ranson: quod iam etiam Germanici milites usurpant. Iob trigesimosexto, Magnitudo redemptionis non faciet te declinare. pro, quantumvis magnum precium redemptionis dederis, non liberabit te ab imminente plaga Dei. Exodi trigesimo: Redemptionem animae suae dabit, ne sit plaga in populo. id est, sacrificium pro redemptione. Sic Isaiae quadragesimotertio: Dedi precium redemptionis tuae Aegyptum. id est, Aegyptum pro te puniri faciam, ut tu evadas: sicut si pater suam iram et castigationem avertat a filio in canem, aut servum. Redime tibi redemptionem meam. id est, ius propinquitatis et redimendi bona, et accipiendi uxorem fratris mortui.

REDEMPTOR, גאל goel, crebro significat propinquum, qui ius habet redimendi bona ab altero propinquo alicui vendita. Levit. 25. Cum attenuatus frater vendiderit de possessione sua, tunc veniet redemptor eius propinquus ipsi, et redimet venditionem fratris sui: vir autem qui non habuerit redemptorem, si manus eius apprehenderit, etc. Num. 5, Si non fuerit viro illi proprinquus, cui restituat delictum. Redemptor aliquando significat quemcunque liberatorem. Ier. 50 Redemptor eorum fortis iudicando iudicabit iudicium eorum. id est, Deus ipse est eorum vindex. In Isaia saepissime Deus dicitur redemptor piorum: id est, liberator, cap. 41. 43. 44. Sic et Actor. 7, Moses vocatur redemptor: quia fuit minister Dei in redimendo populo. Verum Christus est unicus ac verus redemptor populi sui. Cum enim essemus captivi et servi poenae, irae Dei, legis, Satanae, peccati, mortis et inferni, ut nos a tot fortissimis et acerbissimis dominis liberaret, dedit animam vitamque suam pro nobis. Quandoquidem enim per peccatum aut iniustitiam inobedientiae, ceu per quoddam ingens debitum, in iram Dei, et istam tam horrendam servitutem incideramus: ille sua exinanitione, passione et obedientia praestitit iustitiae ac legi Dei plenissimam iustitiam, quam illa a nobis exigebat, eamque persolutionem nobis applicuit. Legimus igitur Matth. 20. Marc. 10. 1. Timoth. 2, quod Meschias dederit se suamque vitam redemptionem pro genere humano. ubi Redemptio significat ipsum precium, datum pro redimendis peccatoribus. Graeca etymologia λύτρον valde elegans est. nam cum captivi vincirentur, cunque liberandi iam essent, et liberi dimittendi, necessario ex vinculis cathenisque solvebantur, quod eis est λύεσθαι . a tertia praeteriti λέλυται , fit nomen λύτρον , quasi tu dicas. Solutorium: id nempe praemium, quod pro solvendo aut liberando aliquo ex vinculis datur. sicut didactron, praemium pro docendo. simile quid videtur habere solutio, quae licet debiti aeris depensionem notet, taman a solutione vinculorum deduci videtur. Inde porro venit verbum λυτρόω, et ἀπολυτρόω : quod est, dato praemio [p. 522] column 1019 aut precio solutionis convinculis aliquem libero. Qua re in Matthaeo et Marco est λύτρον , in Paulo vero ἀντίλυτρον Quae vox, ut dicit, ipsum proprie precium aut praemium significat. Caeterum redemptio, λύτρωσις aut ἀπολύτρωσις , significat tum ipsum actum liberandi, tum et liberationem aut libertatem iam effectam, partamque Sic Luc. 1 et 2 legitur, cum dicit Zacharias, Benedictus Dominus Deus Israel, quod inviserit et fecerit redemptionem populo suo, et erexit cornu salutis. Et Anna prophetissa loquebatur de puero Meschia, omnib. qui expectabant redemptionem in Ierusalem. Luc. 21: Levate capita vestra, quoniam appropin quat redemptio vestra. id est, liberatio plena et ultima. Sic pro finali liberatione ponitur 1 Cor. 1, Qui factus est nobis redemptio. et Romanorum 8, Expectantes adoptionem redemptione corporis nostri. id est, plenam instaurationem. Ephe. 1, Coloss. 1: In quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae. ubi ista inchoata liberatio in hac vita nempe iustificatio denotatur, sicut supra audivimus. ex cantico Zachariae. At Ephes. 4, Ne contristetis spiritum illum sanctum, quo obsignati estis in diem redemptionis, in extremam diem, qua perfecte redimemur: plena, ac (ut ita dicam) finalis redemptio piorum indicatur, sicut et supra diximus de loco Lucae 21, et Rom. 8. Porro Hebr. 9. Inventa aut parta redemptione aeterna, utramque significat. Ibidem: Itaque ob id novi foederis mediator est, ut morte intercedente, ad redemptionem earum transgressionum quae fuerant sub priori testamento, vocati. promissionem accipiant aeternae haereditatis. ubi redemptio expiationem significat peccatorum. Denique Hebraeor. 11, significat temporariam redemptionem seu liberationem ab aliqua magna calamitate, et morte ipsa. Mulieres acceperunt ex resurrectione mortuos suos: alii vero distenti sunt, non expectantes aut negligentes liberationem ut potiorem resurrectionem nanciscerentur. Exodi 8, propria quadam ratione vox Redemptio usurpatur. inquit enim Deus ad Pharaonem: Ponam redemptionem inter populum meum, et inter populum tuum. Cras erit illud signum: id est, populum meum liberabo ab insectis, quae immissurus sum tibi ac populo tuo. Redemptio igitur ibi significat discrimen redemptionis, aut redemptionem vel liberationem discriminantem inter illos duos populos, quorum alter liberabitur custodieturve a malo, alter vero carebit illa liberatione. Colonienses Theologi vocem Redemptionis, Romanorum 3, de ipsa Christi morte intelligunt: voluntque dici, redemptionem esse causam efficientem iustificationis. quare etiam praepositionem PER, ibi violenter commutant in EX. Verum quod non causam efficientem, aut meritoriam, aut passionem significet, sed ipsam liberationem aut redemptionem a peccatis, ex eo apparet: quia praecessit causa efficiens, nempe gratia, id est, favor Dei: et causa meritoria mox indicatur, cum sanguis Christi hoc effecisse dicitur. Illa ipsa locutio, per redemptionem in CHRISTO IESU, indicat, redemptionem non significare passionem, sed id quod habemus ex Christo Iesu. non enim dici solet, Mors in Christo Iesu: sed bona aut beneficia quae nos ex eo, aut ab eo habemus, in eo esse dicuntur. Praeterea ipsemet Paulus semet disertissime exponit. Cum enim dixisset, Iustificantur per redemptionem quae est in Christo Iesu: mox addit explicationem, Quem Deus proposuit propitiatorium per fidem in ipsius sanguine: quod nempe eatenus eius redemptione iustificamur, quatenus ille nobis, fide eius sanguinem aut passionem intuentibus et apprehendentibus, patrem reconciliat. Docet ergo, istam redemptionem esse reconciliationem cum Deo, quae est etiam absolutio aut iustificatio a peccatis. Postremo Paulus ipse perspicuissime declarat, quid ei sit redemptio, cum eam ostendit esse ipsam remissionem peccatorum. Coloss. primo, et Ephesiorum primo: In quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum. ubi, remissionem peccatorum, per appositionem addit, ostendit esse ipsam redemptionem. Ubi et illud observetur, quod contra istam Coloniensium imposturam separat redemptionem â sanguine aut passione Christi, ut effectum a sua causa. Verum de eo Pauli loco, et Colossium corruptela, etiam supra in praepositione PER [?: ] xi. Redimentes occasionem aut opportunitatem, qua dies mali sunt: Ephes. quinto. id est, recte utentes tempore et occasione. Idem Coloss. 4. dicitur ac praecipitur.

REDIGERE in pulverem, est abolere, aut pessundere: ut et Homerus dicit, fieri undamque terramque Iob 13, redigi in lutum. Redigi civitatem in acervum, et everti. Iob decimoquinto. Redigi aliquem in nihilum, vel de crebrum est. Psalmo septuagesimo tertio, Imagini eorum rediges in nihilum: id est, ipsos et eorum [?: ] aut gloriam. Redacta est Babel in desolationem, Jeremiae quinquagesimo. Sic et Ezechielis trigesimoquinto. In servitutem redigo corpus meum, 1 Corinthiorum 9. pro, domo veterem carnalemque hominen.

REDIRE facere retrorsum. Thren. 2, Redire fecit retrorsum dexteram suam a facie inimici. id est, negant aut subtraxit eis auxilium, cum ventum est ad hostes conflictum. Contrarium est ei. Extendere dexteram in aliquem. Ambae hae locutiones sunt Isa, decimoquinto, Manus eius extenta est, et quis redire faciet [?: ] pro, avertet, reflectet. ne scilicet pergat caedere tuos adversarios. Sic Redire facere ab iniquitate dexteram suam Ezechielis decimooctavo, pro retrahere. Redire facere verbum, Numer. decimotertio, est responsum referre, ut remittere. Redire fecit in locum suum: pro, restatur suae dignitati, Genesis quadragesimo. Operabor, de quis redire faciet illud? Isaiae quadragesimotertio: id est, quis irritabit, retundet, aut obsistet? Redibit, reaedificabitur platea, Danielis nono: pro, rursus reae discabitur. De quo Hebraismo dixi in Regulis Universalibus, quod ita saepe verbum verbo adiungant, ac si alterum esset adverbium: Redire huc, pro rursus. Genesi 30. Revertar, et pascam oves tuas. id est, rursus [?: p- ] Spiritus vadens, et non rediens, Psal. 78. id est, anima exiens ex corpore, et non rediens in illud in hac [?: ] .

REGENERATIO, exponetur infra in [?: ] ce Renascor.

REGIS nomen hic exponemus, una cum re gnum, et verbo Regno. Regu nomen olim gubernatoribus valde commune ac pervulgatum fuit: idaeoque etiam minoribus regulis, satrapis ac dynastis est tributum. Iud. 1. ait Adonibezek, LXX reges amputans pollicibus manuum et pedum, colligebant micas sub [?: ] sa mea. Unde facile est coniicere, cum ipsemet Adami bezek non fuerit adeo potens, illos septuaginta regulos fuisse admodum tenuis sortis ac parvae [?: ] gubernatores. Alioqui crevisset in immensum [?: ] potentia, spoliatis tot regibus. Idem ex eo intelligat, quod Ios. 11, numerantur 31 reges, quos Iosua [?: ] verit, quique tantum in terra Canaan [?: imperita- ] . Sic cum Genesis trigesimoseptimo dicunt parentes ac fratres ad Iosephum, Nunquid rex noster eris? intelligunt de communi quodam gubernatore, non de amplissimo regno. Iudicum etiam 17, 18 , et 21 dicitur, tunc non fuisse regem in Israel, sed unumquemque fecisse quod sibi bonum visum sit. ubi per Regem [?: ] nor intelligendum esse summum gubernatorem. [?: ] unum, vel plures in Israele, ita ut fuerit plane [?: disso- ] anarchia, et quisque pro suo arbitrio egerit ac [?: ] verit. Nam alioqui nec ante, nec mox postea, reges fuerunt in Israele: neque tamen talis anarchia semper fuit, [p. 523] column 1021 ut quisque facere posset quod vellet. Quare ut significet Scriptura, quemque pro libitu sibi vixisse: dicit, tunc non tantum regem, sed et alioqui nullum superiorem gubernatorem extitisse. In hac significatione credo et Christum hanc vocem usurpare, et omnes gubernatores complecti, cum dicit Lucae 22: Reges gentium dominantur eis: id est, principes aut gubernatores politici solent potenter et fastuo se imperitare suis subditis. at in Ecclesia mea nullum tale regimen erit, sed longe alia politia. Talis regulus aut potens vir fuit Iebuseus Arafna, 2. Samuelis 24: qui Hierosolymis habitabat, et adorans Davidem ait: se regem regi Davidi donare aream et boves ad sacrificium. Plerunque alio qui Rex significat istam summam dignitatem gubernationis politicae, quae omnes alios gubernatores sub se habet, ut caeteris praecellens, sicut Petrus loquitur. Sic accipiendum est hoc nomen, cum in primo libro Samuelis Israelitae regem petunt: cumque id eos aliquando petituros, Moyses Deuter. 17 praedicit. Porro supra illos reges fuerunt Monarchae, qui se Reges regum, et Dominos dominantium appellarunt: quibus epithetis aliquando etiam Deus ipse ornatur, quia ille demum est vere Rex regum et Dominus dominantium: 1. ad Timoth. 6, et Apoc. 19. Porro Hieronymus annotat de regum Israeliticorum et Iudaicorum appellatione, quod Rex Israel et Rex decem tribuum idem sit. Nam post divisionem, aut potius dilacerationem regni Hebraeorum, aetate Roboam et Ieroboam, coepit rex Israel vocari Rex decem tribuum: rex vero Iuda, Rex duarum tantum reliquarum, nempe Iuda et Beniamin. Regnum Israel signatur saepe hisce nominibus, in libris Prophetarum: Ephraim, Samaria, Israel, loseph, Iezrael, Bethaven, Bethel, et interdum Iacob. At regnum Iuda, hisce nominibus: Iuda, Ierusalem, et Beniamin hactenus Hieronymus. Variis modis aut epithetis ornatur regnum Dei, seu cum ille rex dicitur. Primum enim per excellentiam Rex vocatur, quia et solus, et summus verusque Rex: et quia etiam reipsa solus iure opereque ipso regnat, cum terreni reges saepe dormitent ocientur, aut etiam regantur potius quam regant Quare emphatica quadam potentique significatione ipsi hoc officium adscribitur cûm alibi, tum in fine Dominicae orationis, ubi dicitur: Quia tuum est regnum, tua est potentia, tua est gloria, in secula seculorum. quasi dicat, Ut ut videantur quidam esse reges in hoc mundo, et se nihil non posse iactitent: tu tamen es solus vetus ac summus rex, tuumque est proprium regnum universae terrae et totius mundi, omniumque creaturarum. Quare merito haec a te solo petii, et peto. Sic et Psal. 22 dicitur: Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentibus. Psal. 5 et 84, et saepe alias in Scriptura petii dicunt. Rex meus et Dominus meus: testificantes se non tantum spiritualia bona et auxilia, sed etiam temporalia, non tantum occultam ac religiosam seu Ecclesiasticam gubernationem ac defensionem ab eo solo petere. perinde ac si nullum politicum gubernatorem ac defensorem haberent. Psal. 29 dicitur de Deo, Sedebit rex in aeternum: quo perpetuitas huius regis indicatur. Dicitur et terribilis, rex magnus, et rex omnis terrae: Psal. 47. Vidi regem Dominum exercituum, Isaiae 6. id est, cui omnes exercitus sunt subiecti. Vocatur porro et filius Dei, Rex peculiari modo: quia praeter illud commune tribus personis regnum, habeat etiam proprium regnum in Ecclesia: quam tum spiritualiter, tum et externo modo regit, suppeditans ei omnis generis bona, [?: ] contra omnes omnium furores defendens ac propugnans. De quo legitur Psal. 2: Ego autem constitui regem meum super montem Zion sanctum meum: pete a me, et dabo gentes haereditatem tuam, et possesionem tuam fines terrae. et Psal. 110: Sede a dextris meis. Hac idem Rex vocatur Rex gloriae, Psal. 24: id est, qui non tantum ipse per se ac pro se est gloriosus ac praepotens, sed qui etiam alios glorificat, et autor instauratorque est amissae gloriae humano generi, atque adeo etiam ipsi patri caelesti suam gloriam per satanam violatam in primo lapsu hominis restituit. Vocatur et Melchisedek Rex Salem, Hebr. 7: id est, rex iustitiae ac pacis. et praeterea (ut ipse coram Pilato testatur) Rex veritatis: primum, quia et affert, spargit et conseruat veram doctrinam mundo: deinde, quia iustificat peccatores, eosque etiam ad iustam vitam suo sancto Spiritu refingit: postremo, pacis rex est quia affert conscientiis pacem, Deumque peccatoribus placat, eisque aeternam pacem, tranquillitatem ac felicitatem, liberatis a mala conscientia, ira Dei, et a tenebris ac poenis inferni, parit. Ita non ocioso nomine, sed reipsa ac efficacia est rex veritatis, iustitiae ac pacis, vera docens, ac veraces homines reddens, iustificans et renovans eos ad iustitiam, ac denique pacem eis largiens. Vocatur et agnus rex regum, et Dominus dominamium: Apoc. 17. Dicuntur et idola interdum reges, ut Zoph: 1: Exterminabo eos qui adorant in tectis militiam caeli, et eos qui iurant per Iehovam simul, et regem eorum. id est, (ut Hebraei exponunt, et textus ipse prae se fert) per idolum eorum, quod illi etiam pro rege suo et Deo suo habebant: sicur pii Iehovam suum regem ac Deum nominarunt. Quin etiam nomen proprium idoli fuit Melchon, 2. Reg. 23. 1. Par. 20. et Ierem. 49: quod nomen Hebraice idem sonat ac Rex eorum. Satan quoque, princeps mundi et tenebrarum, vocatur Rex nam Apoc. 9, dicuntur illae horrendae locustae habere super se regem Angelum abyssi. et Iob 41, vocatur rex super cunctos filios superbiae: id est, super omnes impios. Christus quoque tribuit Satanae regnum, inquiens: Si alius Satan Satanam eiicit, quomodo consistet regnum eius? Psal. 60, et 108, Iuda vocatur rex Davidis. id est. regnum eius: quia praecipuum robur ac fidelitas, aut etiam sedes regni David, fuit in tribu Iuda. Per me reges regnant, inquit Sapientia Proverb. 8: id est, meo praesidio, aut per me adiuti. nisi enim sapientes sint, non diu manennt incolumes. Sic et Isaias ait cap. 32, In iustitia regnabit rex, et principes praeerunt in iudicio. Tempus regis unius exponit Isaias cap. 23, quod sint anni 70. Isaiae 49, gloria Ecclesiae tempore Christi futura celebratur, adeo ut reges surgant et adorent Meschiam, utque sint nutricii Ecclesiae, et reginae nutrices: quinetiam, ut pulverem pedum Ecclesiae, ante eam procumbentes, lingant. Quo significatur, etiam summos ac potentissimos homines colla cervicesque suas Christi iugo submissuros et Ecclesiam religionemque eius promoturos. Christus negat se esse regem huius mundi: et tamen vocatur rex Iudaeorum. ubi Iudaei, non illam regionem aut politiam, hominesque significant: sed pios, aut Ecclesiam, seu veros Israelitas, super quos ille proprie rex ac dominus est, regens eos spiritualibus bonis, veritate, iustitia ac pace, ut supra diximus. Christiani quoque vocantur Reges, quia sunt haeredes mundi, et regnant super Satanam, eiusque organa, quae habent potestatem calcandi citra nocumentum. Apoc. 1, Fecit nos reges et sacerdotes Christo. Sic et 5 dicitur: Fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes, et regnabimus super terram. Coram regestare, supra in Coram explicatum est, et mox in verbo Stare exponetur. Rex terrorum, est ipse cacodaemon. sed Iob 18 aliqui exponunt de summo terrore, periculo, aut calamitate: Fiducia eius faciet eum incedere ad regem terrorum. Quasi dicat, sua propria consilia perducent eum ad summas calamitates, pericula et terrores. Vicina huic locutio est, Primogenitus mortis: pro gravissimo morbo. Rex Sesac postremus bibat calicem, Ier. 26. i. Rex Babel ultimus inter praedictos castigabitur. ¶ Ex nomine Regis, Regnum quoque, eiusque significata intelligi queunt. Primum, enim est regnum Dei ac caelorum, quod i varia significata diduci pont. [p. 524] column 1023 Nam Regnum Dei accipitur, quatenus est Rex et Dominus omnium creaturarum, etiam diabolorum et inferni ipsius, et ipsum etiam regnum Satanae sibi subiectum habet. Item, quatenus specialiter erat Rex ac Dominus Israelitarum: sicut dicit Samueli, populum, petendo ac constituendo sibi hominem regem, ipsum Deum reiecisse, ne super ipsos regnaret: quia volebat illum populum sibi peculiarem prae aliis gentibus, non tantum in spiritualibus, sed etiam in corporalibus ac regimine politico, negociisque ac consiliis belli et pacis exse solo pendere, et ab ipso omne regimen petere: non in suum regem aliquem mortalem homuncionem respicere, et ab eo pendere. Est et aliud Regnum Dei, quod tantum spirituale est, et solummodo ratione religionis, et super eos qui volunt esse ipsius cultores: cui opponitur regnum Satanae. Postremo, est regnum Christi super Ecclesiam: qui quatenus est mediator, redemptor, et gubernator suae Ecclesiae, specialiori et quasi propinquiori quadam ratione dicitur esse rex eius, quam pater: aut quatenus etiam ipse est cum Deo patre et Spiritu sancto verus ac aeternus Deus et piorum rex. Ut vero eo melius hoc Christi regnum (quod Paulus 1. Corinth. 15, patri tradendum esse, ac desiturum affirmat) intelligi possit, adscribam brevem eius explicationem. Christus homo et Ecclesiae caput, Dei respectu dicitur Deo subiectus, mundi vero respectu regnare: quia scilicet ministerio suo defunctus, et ad dexteram patris evectus, omnem potestatem accepit in caelo et in terra: qua ratione rex caeli et terrae designatus est, sed ita, ut Deus per eum haec omnia administret. quo rursus respectu Deo subiicitur. Positum est autem illud Christi regnum tum in gubernandis fidelibus, ut magnifice describit Apostolus Ephes. 4: tum in debellandis adversariis, inter quos etiam Mors diserte numeratur ab Apostolo, ut scilicet ad resurrectionem mortuorum illa descriptio accommodetur. Debellatis igitur cunctis ad unum hostibus, sublatisque omnibus illis gradibus qui illi regno et administrationi serviebant, fidelibus denique victoriam adeptis, et capiti suo prorsus coniunctis: cessabit scilicet illud regnum, quod inferiorum respectu obtinebat: idque nulla cum Christi imminutione, sed summa cum gloria: ut si quis praeses provinciae re omni prospere confecta domum rediret ad triumphum. Tuncigitur Christus homo iam integer, id est, cum membris suis omnibus (quae vocat Apostolus, Christi πλήρωμα , Ephes. 1. ) Deo plene subiicietur, ut omnes plene Dei gloria impleantur: omnes inquam, nullo medio interposito velo, Dei contemplatione felices ac beati in aeternum perfruantur. Nam quo propior erit ista subiectio, eo maior erit felicitas. Interim vero Christus semper eminebit, tum quia Deus est, patri in omnibus cum Spiritu sancto aequalis: tum quia Ecclesiae caput, sed quae tum erit cum eo cohaeres: ac proinde, non tam illi subiecta, quam cum eo coniuncta, idque prorsus gratis.

¶ Nunc percurramus quasdam phrases, ac loca Scripturae, de istis praesertim spiritualibus regnis. Poenitentiam agite, appropinquat enim regnum caelorum, Math. 3. ubi regnum caelorum, aut caeleste, ipsam tum acquisitionem iustitiae, aut remissionis peccatorum, renovationis ac vitae aeternae, Christi morte acquirendae: tum et eorundem bonorum distributionem, aut applicationem significat. Respicit autem hoc genus locutionum ad tot promissiones, de adventu Meschiae, eiusque regni factas: quod regnum etiam vulgo appellarunt regnum caelorum, quia Meschiam singulari quadam ratione a Deo mittendum, eiusque regnum plane divinum, divinitusque excitandum credebant. Cum ergo dicitur venire regnum Dei, intelliguntur illa ingentia bona, quae Deus nobis per Meschiam erat communicaturus. In hoc sensu ista vox innumeris in locis accipitur. Sic etiam 4. cap. Matthaei accipiendum est, Praedicans Evangelium [?: reg- ] id est, doctrinam de adventu Meschiae, ac bonis benificiisque eius. Regni igitur, vult subintelligi, per Meschii excitandi. Marci 15: Ioseph ab Arimathia expectatur regnum Dei. id est, bona spiritualia per Meschiam afferenda, praesertim iustificationem et adoptionem. Sic etiam credo in Dominica oratione regnum Dei complecti iustificationem, donum Spiritus sancti, et vitam aeternam. Praecedenti enim capite, doctrina pura de hoc regno, et vera agnitio Dei flagitatur. Porro in tertio petitur renovatio, et facultas obediendi, ipsaque obedientia, ac boni eventus piorum conatuum. Hoc regnum Dei non venit cum observatione, seu ita ut facile observari ac cerni queat. de quo in voce Observatio dictum est prolixius. Ad hoc porro regnum non est is idoneus, qui retro respicere solet. Idem est etiam regnum gratiae de Paulus Coloss. 1 in quit: Qui liberavit nos de potestatem tenebrarum, et transtulit nos in regnum filii sui dilecti, etc. Sic puto hanc vocem accipi etiam, cum dicitur, Regnum caelorum vim pati. et, Vobis datum est, nosse mysteria regni Dei. item, Qui audit verbum regni. et, Pervenit vos regnum Dei. et, Regnum Dei intra vos est: Annunciare regnum Dei: Loqui de regno Dei. Rom. 14: Regnum Dei non est cibus aut potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto. ubi regnum Dei vicinam [?: ] ri significationem obtinet, et tamen nonnihil divertam In prioribus enim exemplis illa bona expenduntur, quatenus a Christo nobis communicantur. Hic autem, quatenus nos eis fruimur. Sic 1. Corinth. 4, Regnum Dei non est in locutione, sed in virtute. Porro, cum saepe comparat Christus regnum caelorum cum semente, [?: gr- ] sinapis, fermento in massam posito, thesauro abscondito, margarita, sagena, et similibus rebus aut parabolis significat ea vox totam illam propagationem regni Chrsti, seu totum illud regimen Christi in sua Ecclesia. Sic Matth. 20: Auferetur a vobis, et dabitur genti faciem fructus eius. Marci 12: Non es longe a regno Dei. id est a cognitione verae religionis, seu ab agnitione Meschiae-, eiusque regni. Aliquando ipsam praedicationem angelii, notare videtur. Coloss. 4: Hi soli adiutores in regno Dei sunt mihi. Significat etiam regnum Dei interdum ipsam Ecclesiam, ut Matth. 13, Angeli colligati regno eius omnia scandala. id est, ex Ecclesia auferunt scandala. Sic scriba doctus in regno caelorum. id est, minister Ecclesiae idoneus, ac peritus sincerae theologiae. Accipitur creberrime regnum caelorum, aut Dei, de illa aeterna felicitate: ut cum crebro dicitur, Intrare regnum caelorum, aut Dei: accipere regnum caelorum aut Dei: aperire et claudere in regno caelorum: comedere aut bibere in regno caelorum: castrare se propter regnum caelorum: Talium est regnum caelorum: meretrices et publicani praecedent vos in regno caelorum: [?: Qu- ] regnum caelorum: Patri complacuisse, dari regnum caelorum suo pusillo gregi. Videre regnum Dei, Iohan. [?: ] tametsi ibi exponere possis etiam de agnitione huius praesentis regni Christi, eiusque veri cultus ac beneficorum. Iniqui regnum Dei non possidebunt: 1. Cor. 6 , Caro et sanguis regnum Dei haereditare non possunt. [?: Sic ] et Ephes. 5: haereditatem accipere in regno Christi. Qui nos vocavit in suum regnum ac gloriam, 1. Thes 2. [?: Sa- ] faciet in regnum suum: 2. ad Tim. 4. Magnum aut parvum vocari in regno caelorum: id est, esse in vita aeterna talem. Regnum Christi, aliquando glorificationem Christi declarat: ut dexter latro clamat, Memento mei, cum veneris in regnum tuum. Et Pet. 2. 1: Subministrabitur vobis [?: ] in regnum Christi aeternum. Sic possis accipere etiam, quod [?: ] ter filiorum Zebedaei petit, uti regno Christi alter [?: se- ] ad dextram, alter ad sinistram: tametsi ipsa mundanam quaedam glorificationem somniarit, non spiritualem aut caelestem [p. 525] column 1025 In eodem sensu videtur Christus usurpare regnum Dei, cum ait Marci 9: Sunt quidam hic astantes, qui non gustabunt mortem, donec viderint regnum Dei venire in potentia: vel, ut Marcus habet, Donec viderint filium hominis venientem in regnum suum. Quod credo accipiendum esse tum de glorificatione filii Dei, quae mox post sex dies in monte Thabor sequuta est: et multo magis de gloria resurrectionis ac ascensionis: tum et de propagatione gloriosa regni Christi, dato Spiritu sancto visibiliter, patratisque tot miraculis. quod Marcus dicit, regnum Dei venire in potentia, aut potenter. De eodem regno Christi ait angelus ad Mariam: Dabit ei Deus sedem David patris sui, et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis. id est, perpetuo gloriose praeerit Ecclesiae suae. Multo magis significat ultimam perfectissimamque glorificationem, quae fiet in extrema die. 2. Timoth. 4, Qui iudicaturus est vivos et mortuos in illustri suo adventu et regno suo. Filii regni alias dicuntur veluti potentialiter, aut de iure, ii qui debebant esse genuini filii regni, illudque recte quaerere, ut erant omnes Israelitae, et nunc sunt omnes Christiani. Cuius contrarium est, quod Paulus dicit Ephes. 2, Alieni â politia Israelis. De talibus, ut ita dicam, potentialibus filiis regni Dei, Matth. 8, Multi venient ab Oriente et Occidente, et discumbent cum Abraham in regno caelorum: filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores. ubi idem videntur filii regni dici, quod nos nunc dicimus membra verae Ecclesiae. Haec autem receptio exterorum, et eiectio domesticorum regni, a Paulo, per excisionem ramorum ex vera olea, et insitionem sylvestrium ramusculorum, Rom. 11. depingitur. Eadem locutio paulo aliter accipitur Matth. 13, Bonum semen sunt filii regni: zizania sunt filii illius mali. ibi enim filii regni dicuntur ii, qui actu sunt filii, veraeque pii, quique sunt vera vivaque membra Ecclesiae. Regnum aliquando abusive significat quamcunque magnam vim aut potentiam. Virga rectitudinis, virga aut sceptrum regni tui: Psal. 45. id est, tu iuste regnas, aut imperas. Hoc dictum Epistola ad Hebraeos ad Christum applicat, ad quem proculdubio etiam totus Psalmus pertinet. Significat igitur, spiritualem gubernationem, qua peccatores salvos facit, rectissimam et laudatissimam esse. Apostoli Actor. 1 dicunt ad Christum, Num in hoc tempore restitues regnum Israel? Intelligunt illi quidem regnum Meschiae, sed somniabant fore terrenum regnum. Putabant enim. Christum instauraturum illud vetus regnum Israelitarum, ita ut sit perinde potens ac gloriosum, et innumeris gentibus imperitet: sicut olim tempore Davidis aut Salomonis, vel etiam multo gloriosius ac florentius.

¶ Diximus de aliquot significationibus vocis Regnum, inter quas illae sunt celebriores, Regnum Dei, regnum caelorum, regnum Christi, quae locutiones non raro idem valent. Aliquando et absolute posita vox Regnum, eandem vim obtinent. Regnare crebro significat regem agere, aut regno praeesse. Verum alia quaedam, ac pene catachrestica significatio est, cum denotet aliquem potenter dominari, aliquos regere, aut etiam alioqui praevalere, omnia pro suo arbitrio agere, florere, ac vigere. Deus facit regnare hypocritam propterpeccata populi, Iob 34. tametsi in Hebraeo sit alius sensus. Oseae 8. Ipsi fecerunt regem, et non ex me: instituta erunt principes, et nescivi. Hic usitatam significationem, aut ordinarium regnum ista vox obtinet. Pro qua [?: ] autem potenti dominatione aut gubernatione in sequentibus exemplis usurpatur, tum in bonam, tum et in malam partem. Ezech. 20 Vivo ego, dicit Dominus Deus, si non in manu valida, et brachio extento, et furore effuso regnaturus sum super vos. Id est, volentes nolentes tenebo vos in potestate mea, durissime vos tractans et castigans. Psal. 99. Dominus regnavit, commoveantur populi: id est, fremat et insaniat quantum volet mundus, tamen Iehova omnia aget pro suo arbitrio. Sic Psal. 10, Dominus regnabit in seculum, et ultra, peribunt gentes de terra eius. In bonam porro partem haec eadem significatio reperitur saepissime in Psalmis et prophetis: ut Psal. 97. Dominus regnavit, exultet terra: id est, potenter suis opitulabitur, et Psal. 47. Dominus regnabit super gentes. Et Psal. 93: Dominus regnabit, induit decorem, induit Dominus fortitudinem, et accinxit se. Isaiae 52: Annunciantis bonum, praedicantis salutem, et annunciantis Zion, Regnat Deus tuus. id est potenter aderit et aget, te liberando, et hostes tuos puniendo. In hac significatione verbum Regnandi tribuitur etiam hominibus: ut Hieremiae 22. Nunquid tu regnabis, quod te immisces cedris? id est, putas' ne te hic adeo potentem fore, diuque floriturum esse, quod tam splendide aedificas? Proverb 28, Regnantibus impiis fiunt ruinae. id est, cum illi potentes sunt, ac agunt omnia pro arbitrio. In Hebraeo sunt alia verba.

¶ Dixi supra, significare aliquando hoc verbum in hac catachresi, florere ac vigere: quod idem ferme cum praecedentibus exemplis valet. Illustre vero huius significationis exemplum est 1. Corinth. 4: Iam saturati estis, iam divites facti estis. Sine nobis regnastis: et utinam regnassetis, ut et nos vobiscum regnaremus. ubi Regnare significat, in summo vigore floreque esse, ac bene habere. Sic et Apoc. 20: Sancti regnabunt mille annis cum Christo, et mox regnabunt in secula seculorum. id est, felicissime agent, bene beateque vivent, aut alioqui hic in terris aliquandiu Ecclesia erit florentior quam alioqui. Ab hisce porro catachresticis significationib. deducuntur metaphorae, praesertim Rom. 5 et 6: ubi dicitur Regnare peccatum, mors, et gratia. Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam super eos qui non peccaverunt ad similitudinem transgressionis Adam: id est, mors temporaria et aeterna cum suis flagellis et calamitatibus oppressit etiam eos qui non habuerunt actualia delicta, ut sunt parvi infantes. Sic mox sequitur, Unius delicto regnavit mors: id est, occasione primi lapsus mors invasit tyrannidem super genus humanum. Dicitur et Peccatum regnare, idque dupliciter: nempe primum, potenter protrudere hominem in omnigena scelera, tum intus in corde cogitationibus, tum foris manibus ac opere. Rom. 6. Ne regnet igitur peccatum in mortali corpore vestro, ut obediatis ei in concupiscentiis ipsius. ubi in hoc ipso versu et sequenti exponit Paulus, quid sit regnare peccatum in homine. Et paulo post idem repetit: Non dominetur peccatum vobis. Ex hoc loco utilis locutio et doctrina peccati regnantis in nostris Ecclesiis sumpta est: quod id videlicet sit et inhaerens quaedam malitia, corruptio, aut vetus Adam, pro arbitrio ac libitu hominem ad omnis generis actualia peccata, tanquam fructus suos potenter protrudens, ipso non tantum non repugnante, sed etiam cupide consentiente. Altero modo dicitur regnare peccatum in morte, in fine 5. capitis: Ut quemadmodum regnaverat peccatum in morte, seu ad mortem, etc. ubi Regnare significat, hominem facere reum aeterni exitii. Peccati enim ingens vis ita nos regit, tractat et agitat, ut tandem nos in temporarium et aeternum exitium praecipitet. de hoc, et etiam de priore peccati regno, dicit Christus: Qui peccat, servus est peccati. Iohan. 8 Simili prorsus locutione dicitur etiam Gratta regnare ibidem, in fine 5. cap. id est, nos potenter regere, et agitare ac servare, donec nos perducat in vitam aeternam. Collatio harum duarum locutionum ac rerum, sensum luculenter illustrat. inquit enim Paulus: Ut quemadmodum regnaverat peccatum in mortem, sic et gratia regnet per [p. 526] column 1027 iustitiam, ad vitam aeternam. id est, sicut nos vis ac regnum peccati potenter ductavit et agitavit, donec tandem nos pertraxit in mortem: sic et gratia ac favor Dei reconciliatione per Christum parta, nos potenter reget ac fovebit, donec nos per veram iustitiam deducat in aeternam felicitatem ac vitam. Ibidem est: Nos qui abundantem gratiam et donum iustitiae accepimus, regnabimus in vita per Christum. id est, florebimus, bene habebimus, et potenter agemus, superantes mortem, diabolum, et peccatum. Domus regni: id est, regia, usitato et in Generalibus Regulis expresso Hebraismo, Esther 2. sic sceptrum aut virga regni, et corona regni dicitur. Regnum interdum usurpatur pro regnandi ratione. Gesta Davidis cum omni regno eius et fortitudine eius: 1. Par. 29. pro, cum universo eius regimine, seu gubernatione. Sic Psal. 45. et Hebr. 1, Virga aut sceptrum rectitudinis virga regni tui, id est tui regiminis, aut gubernationis. Facere regnum super aliquos: credo idem valere quod, obtinere regnum. 1. Reg. 21. dicit Iezabel ad Achabum, dolentem quod Nabot sibi nolebat vendere vineam, et tamen nihil contra eum violenter opereque ipso tentantem: Tu`ne nunc faceres regnum super Israelem? id est, hac quidem ratione dedendo te moerori de repulsa, et non ei violenter vineam extorquendo, desines esse rex, et plane contemneris: ac in ordinem redigeris. Profecisti in regnum: Ezech. 16. id est, idonea facta es regno suscipiendo. Prolongare dies in regno, est diu regnare. Deuter. 17. Novi quod regnando regnabis. id est certo regnabis. 1. Sam. 24. Et regnabit rex, et prospere aget. Hierem. 23. id est prospere ac feliciter, magnoque successu regnabit. Ius regis, aut regni descriptum est. 1. Sam. 8. quem locum legat, qui ius regni Israelitici cognoscere velit: tametsi ibi Samuel magis loquatur de consuetudine aut iure, quod sibi rex suo arbitrio usurpabit, quam quod ei iusto iure debeatur.

REGULA, instrumentum est fabrorum, quo loca aut materiam metiri solent inter fabricandum. Sed contra Prophetae dicunt, Deum habere regulam, qua metitur civitates aut terras, ad vastandum eas. Thren. 2, Cogitavit Dominus vastare murum filiae Zion, extendit regulam, non retraxit manum a vastando: quasi diceret, iam sibi Deus delineavit modum ac formam vastationis et poenarum. Eodem plane sensu et simili phrasi dicit Isaias cap. 34, Extendetque super eam funiculum inanitatis, et lapidem vacuitatis. Paulus 2. Cor. 10. dicit: At nos glorabimur secundum mensuram regulae. id est, prout Deus modum functionis et successus, aut propagationis Evangelii mihi metitus est. Gal. 6 in quit Apostolus: Pax super eos qui secundum hanc regulam incesserint ubi regula doctrinam significat, ab ipso praescriptam. Monachi id ad suas monasticas regulas traditiuncularum rapiunt, praesertim cum sequatur de stigmantibus S. Francisci. Eadem metaphora et sententia est Philip. 3, Eâdem incedamus regula, idem sentiamus. per regulam, normam doctrinae et pie agendi significat, iubetque eos concordes esse.

REIECTAMENTUM, Philip. 3. habet Vulgata versio, ubi in Graeco est σκύβαλα : quod volunt sonare quasi κυσέβαλα , et significare illa tum vilia tum impura, quae in mundandis intestinis canibus proiiciuntur. Dicit igitur ibi Paulus, se suam operum iustitiam pro damnis et reiectamentis habere, ut modo fide consequatur solum eam iustitiam, quae in obedientia, merito ac sanguine Christi consistit. Alii vertunt Excrementa: sed etymologia Graeca melius cum Reiectamento, et verbo Reiiciendi convenit. Unde apparet, quam et vilis res sit nostra iustitia, et nullo modo iustitiae Christi admiscenda. Contra vero operarii, dum suam bonorum operum et virtutum iustitiam sectantur, iustitiam Christi ut precariam mendicamque iustitiam negligunt, reiiciuntquae.

RELIGIO, sicut et Pietas significat tum externum illum cultum Dei ac doctrinam, tum et internam virtutem qua Deum agnoscimus et colimus, sive recte sive perperam. Nam haec vox tum verae, tum pravae religionis tribuitur. Vulgata versio aliquoties hoc vocabulo aliquem externum ritum religionis nominat. Exod. [?: ] Haec est religio Phasae. Et, Quae est ista religio? id est, quid sibi vult iste ritus, aut cultus, aut caeremonia [?: --mesi ] Phasae? Et Num. 19: Haec est religio victimae vel [?: ] gis, ut est in Hebr. id est, hic est ritus aut ceremonia. Aliquando utitur eo, pro iure vel mandato Dei obligere. Exod. 29, Eritque eis sacerdotium religione perpetua id est, iure a me constituto. Et Levit. 7, Haec dedi sacerdotibus a filiis Israel religione perpetua. id est, iure aut decreto. Sic Levit. 16, Et affligetis animas vestras religione perpetua: id est, iure aut obligatione cultus a me sancita in perpetuum. Act. 26, totum Iudaicum cultus denotat. in quit enim Paulus: Sciunt, quod secundum exactissimam sectam nostrae religionis vixerim Pharisaeus. quia plures sectae erant in Iudaica religione. Sic et Coll. 2, religio angelorum, pro, cultu ab angelis praescripto, ac hominibus tradito accipitur: qualis [?: ] totus Papatus est. Hic in posteriore parte religio pro superstitione: sed in priore, pro Dei religione accepitur. Porro Iacobus usurpat hanc vocem pro animi puritate, inquiens: Religio pura ac immaculata apud Deum et patrem haec est, invisere orphanos et viduas in Afflictione sua, et immaculatum seipsum servare a mundo Ibidem: Si quis videtur religiosus esse inter vos, qui [?: ] frenat linguam suam, sed cor suum seducit, huius [?: ] est religio. id est, nulla est in eo vera pietas. Sic et Cornelius centurio describitur Act. 10, quod fuerit vir religiosus, ac timens Deum. In Actis nominantur viri religiosi, et mulieres religiosae. In priori loco Lucas testatur illos fuisse Iudaeos, et quidem ex diversissimis gentibus eo profectos, ac illic commorantes. Videntur igitur omnino fuisse quasi quidam studiosi Theologae qui cognoscendae plenius religionis, et etiam sacrificiorum gratia, eo ex patria ad tempus migraverant At Act 13 dicuntur Iudaei excitasse contra Paulum mulieres religiosas et honestas, ac primarios viros. ubi per religiosas mulieres rectissime intellexeris, eas quae ex [?: ] cismo ad Iudaismum conversae, singulari hypocrisi et superstitione prae caeteris religionis studiosae videri volebant: quales etiam Romae fuisse Satyrici [?: que- ] , quae per maritos suos saepe turbas dabant.

RELIQUIAE, alias significat paucos, quasi ex calamitate ac clade superstites: alias contra, multos. Aliquando etiam propagationem aut posteritatem amplam. Num. 24, Et perdet reliquias de civitate: id est, etiam eos qui vix in civitates confugerunt, perdent Isrealitae, ita ut nec in civitatibus quidem quisquam supersit hominum. Isaiae 21. Et reliquiae numeri arcus, [?: f- ] filiorum Cedar imminuentur. pro, etiam ii [?: pa-ci- ] tarii, qui supererunt, peribunt. Reliquia alicuius, Ierem. 15 videntur significare reliquum vitae tempus, autem te evasionem ex magno malo sic enim ibi propheta Dei de se promissionem recitat: Dixit Iehova, si non relquiae tuae in bonum, si non fecero occurrere tibi in tempore malo hostem. id est, efficiam ut incolumis [?: ] , utque vel hostis te servet, tibique benefaciat, ut [?: ] cap. 40. Ponere alicui reliquias, est conservare eum, et eius posteritatem, Gen. 45. Misit me Deus, ut poneres vobis reliquias in terra, et ad conservandum vos in magnam evasionem: id est, ut conservemini in hac terra incolumes a fame, utque in magnum numerum hic credentis. Omnino est prophetia de futuro incremento populi Israelitici in Aegypto. Mich. 4, Ponam claudicantem in reliquins, et fugatam in gentem magnam, et Dominus [p. 527] column 1029 regnabit super eos in seculum. id est efficiam ut ex istis pauculis male tractatis oviculis, mihi ingens grex consurgat. Reliquiae igitur, hic pro posteritate et incremento ponuntur. Isaiae 37, De Ierusalem egredientur reliquiae, et evasio de monte Syon. id est, multi evadent incolumes, et crescent in magnum numerum, cum iam Assyrius putet se Hierosolymam eversurum. Intelligit autem Propheta simul incrementum et propagationem Ecclesiae tempore Christi ex Hierosolyma (unde venit ipsum semen, nempe lex et verbum) sequuturam. Reliquiae Iuda, reliquiae Israel aut Iacob, reliquiae Hierualem: id est, pauci reliqui aut superstites inde. Locus Micheae 5, est valde illustris, de reliquiis Iacob, quod sint totum mundum debellaturae: pauci enim Israelitae ad Christum conversi, totum mundum ei subiugarunt.. Erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum, veluti leo inter animalia sylvestria, et ut catulus leonis inter greges ovium: qui cum transierit, discerpserit, et rapuerit, non est qui eripiat. Sic saepe celebratur propagatio regni Meschiae in prophetis, per paucos conversos Israelitas, ut etiam in praecedentibus dictis audivimus Rom. 11. sic et hoc tempore reliquiae secundum electionem factae sunt. id est, aliqui pauci ex mera gratia servati sunt, pereuntibus plerisque in sua incredulitate sicut si eos quispiam potentissimus tyrannus perdidisset. Reliquiae igitur usitatissime significant aliquos paucos ex magna multitudine, aliqua tristi calamitate obruta conservatos. Sic Isaiae cap. 10, et Paulus Rom. 9 dicunt, ex ingenti numero Israelis tantum reliquias, aut parvum semen, convertendas ad Deum, et conservandas esse. Isaiae 30, Leva orationem pro reliquiis hisce: id est, ora Deum pro paucis hisce adhuc exitio restantibus. Nam reliquam gentem Senacheribus iam perdidit.

RELINQUO verbum: Relinquam super me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae. id est, laxabo frena meo dolori, gemitui et lamentationi: [?: -t ] patiar eam effundi, et pleno ore fluere. Tibi relinquitur pauper, pupillo tu eris adiutor. id est, destitutus ab omnibus, ad te solum confugit: quia non est alioqui quisquam qui pugnet pro eo, nisi tu Deus. Psal. 79. Veniat ad te gemitus vincti. Secundum magnitudinem brachii tui fac superstites filios mortis, aut morti destitatos. id est, serva ac conserva eos. Relinquere reliquias, aut superstites: Ierem. 44, Et excindatis vobis virum de mulierem, parvulum et lactentem de medio Iehuda ut non relinquatis vobis reliquias. id est, ut peccatis vestris efficiatis, ut vos Deus prorsus deleat ac excerpet, nec quisquam omnino vestrum exitium extremum evadat. Isaiae 1. Nisi Dominus reliquisset nobis superstites paucos, sicut Sodoma fuissemus. id est, nisi Dominus effecisset ut pauci pii superessent, accideret plane sicut Sodomae, ubi prorsus nemo praeter Lothum fuit pius. Relinquetur filia Syon, sicut umbraculum in [?: ] , Isaiae 1. id est, deserta prorsus erit, abductis in captivitatem, interfectisve hominibus, et desolatis circum quaque civitatibus, sicut tuguriola in vinetis post [?: -demiam ] ablatis omnibus botris, nemineque amplius [?: -riolum ] invisente aut incolente. Aliquem reliquum facere: pro, superesse ei. Ruth 2. Comedit ad saturitatem, [?: ] reliquum fecit id est, superfuit ei insuper aliquid. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta: Lucae 13. [?: ] , erit deserta: id est, vos omnes peribitis, quare vestrae domus et civitates erunt prorsus desertae. Relinqui ergo alicui domum desertam, est, ipsum una cum [?: -s ] prorsus interire, ita ut nec posteros ullos aut sibi coniunctos relinquat. Vicinum ergo pro altero ponitur. Solitudo domus interitum hominum denotat. Sic crebro apud prophetas, solitudo civitatum interitum aut captivitatem hominum indicat. Iohan. 16. Exivi a patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et proficiscor ad patrem. id est, antea meipsum exinaniens assumpsi formam servi, factus homo: nunc per mortem, resurrectionem et glorificationem migrabo denuo ad patrem. Relinquere sine testimonio semetipsum, Actorum 14. Non tamen reliquit se sine testimonio, dum nobis caelitus benefacit, etc. id est, Deus non est passus nullum prorsus de se testimonium, etiam inter gentes extare. nam tam variis beneficiis rerum ad utilitatem hominum annuatim crescentium, abunde eos de seipso admonuit, convicitque suae praesentiae et omnipotentiae. Relinquere, aut reliquum facere, est interdum conservare. Isaiae 1. Rom. 9: Nisi nobis Dominus reliquisset reliquias pusillas, aut semen, sicut Sodoma essemus: id est, nisi dominus nobis adhuc paucos pios, praesertim doctores, conservasset. Sic et Roman. 11, ac 1. Regum 19. Reliqui mihi 7000 virorum, qui non incuruaverunt genua Baali. id est, conservavi mihi. Relinqui, aliquando superesse significat. Hebr. 10, Nam si ultro peccaverimus post acceptam cognitionem veritatis, non amplius pro peccatis relinquetur hostia. id est, nulla alia superest, si Christi sacrificium contemnatur et abiiciatur.

REMINISCI. Isaiae 62, Qui reminiscimini Iehovae, ne sileatis. Significat potius, qui in memoriam hominibus Dominum revocatis, seu eius memoriam celebratis: id est, vos doctores, ne cessetis praedicare veram doctrinam. In Hebr. est מזחירים Mazchirim. Alioqui Mazchir inter ministros regios fuit proprie cancellarius, qui singula negocia regi ac consiliariis in memoriam revocavit, eaque expediri ab eis institit.

REMISSIO PECCATORUM, supra in voce Peccatum exposita est. significat autem concessionem, aut condonationem illorum spiritualium debitorum. Quomodo vero peccata sint ac dicantur debita, supra in voce Debiti ac Peccati. et in libello de Iustificatione dictum est. Monet vero Christus saepe, ut remittamus fratri offensam: qui cum nos laesit, veluti mulctam quandam et sanationem laesionis nobis debet: eam igitur illi clementer condonari vult Deus, quod etiam in para bola remissorum servo 10000 talentorum proponit. Deo enim omni tempore perfectissime obedire deberemus: id cum non faciamus, remanet illa obligatio debiti apud nos. Est vero nobis quidem peccatorum abolitio, quaedam remissio aut condonatio. Nobis enim il la gratis, ac praeter omne nostrum meritum, ex mera Dei misericordia contingit. At Christo non est remissio, sed expiatio aut redemptio, qui largissime pro omnibus nostris peccatis aut debitis persolvit, aut satisfe cit legi ac iustitiae Dei, obediendo et patiendo: de qua re in Disputatione de Iustificatione prolixius actum dictumque est. Manus remissae et dissolutae, significant nonnun quam ignavia quadam languentes, ac prae pigricia ac inertia veluti dormitantes. Aliquando autem alioqui debiles. Proverb. 10. Egestatem operatur manus remissa, manus autem sedulorum ditescit. Heb. 12: Quapropter manus remissas et genua soluta erigite, aut confirmate. Vide supra MANUS.

RENASCI, Regenerari, et Renovari, verba magna ex parte synonyma sunt: alicubi tamen differunt. Utitur autem Scriptura, praesertim Novi testamenti, hisce ver bis ad declarandam perditissimam, corruptissimamque, ac simul infelicissimam aut tristissimam nostram naturam: ita ut quantacunque sit, et quicquid habeat vel ex utero matris allatum, vel postea sua industria in scientiis, aut etiam virtutum, nedum vitiorum habitibus acquisitum, sit Deo nimirum adversum, reum, et ad aeternam miseriam destinatum: et porro ad significandum, oportere hominem abiecta prorsus illa priore natura ac nativitate, renasci, regenerati, ac renovari, [p. 528] column 1031 siquidem Deo acceptus et salvus esse velit: quia quicquid ex carne nascatur, aut ab ea sua industria ac quira tur, sit tantum caro, sintque omnes homines secundum illam priorem nativitatem filii irae ac diaboli, eiusque man cipia, ac ad eius imaginem nati et formati. Hanc prioris naturae aut creaturae, totiusque nativitatis, et omnis industriae ac sapientiae carnis damnationem, mortifica tionem, ac quasi abolitionem, Scriptura summo studio urget: et novam nativitatem, creaturam, et hominem ad imaginem Dei formatum, et ad bona opera conditum ac idoneum flagitat ac exigit. In hac igitur re exponenda utitur praedictis tribus verbis, et aliis, Iohan. 3. Amen dico tibi, nisi quis fuerit genitus denuo, non potest videre regnum caelorum. Et mox: Nisi quis genitus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum caelorum. 1. Pet. 1, Deus secundum magnam misericordiam regeneravit nos ad spem vivam. Tit. 3, Deus non ex operibus iustis, quae fecimus nos, sed ex sua misericordia salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis, et renovationem Spiritus sancti. In hoc ultimo loco puto regenerationem proprie significare illam imputativam, aut (ut ita dicam) rationalem nativitatem, qua a Deo, ex regno Satanae, in suum ac filii sui regnum ita transferimur, ut iam pro iniustis iusti coram Deo habeamur, pro filiis irae ac Satanae, et hostibus Dei, eius domestici ac filii gratiae adoptati, et haeredes aeternae vitae simus. Quare hunc effectum iustificationis, reconciliationis, adoptionis ac haereditatis vitae aeternae tribuit hic Paulus lavacro: id est, baptismo, nempe promissioni ac gratiae ob meritum Christi nobis a Deo oblatae. Per renovationem vero intelligo secundum beneficium Christi, ipsam nempe instaurationem hominis, qua illud vetus lapideum et adamantinum cor, illaque diaboli imago ex pectore nostro excinditur, ac novum cor ac imago Dei in nobis formatur, et omnino mortificato illo veteri Adamo novus homo in nobis condi incipit, ad obedientiam et bona opera idoneus ac promptus. Sed de discrimine ipsarum rerum, nempe regenerationis ac renovationis, postea dicam, nunc plura exempla locutionum et vocum harum ac similium, quatenus eis Scriptura promiscue utitur, adiungam. ¶ De hac Regeneratione dicit Iohannes cap. 1: Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis hanc dignitatem, ut filii Dei fierent: nempe iis qui credunt in nomen eius, qui non ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo geniti sunt. 1. Pet. 1, Renati non ex semine mortali, sed ex immortali per sermonem Dei vivi, et manentis in aeternum. 1. Iohan. 3. Quisquis natus est ex Deo, peccatum non committit. Quoniam semen ipsius in ipso manet, nec potest peccare, eo quod ex Deo natus est. Sic et Petrus dicit 2 primo, nos divinae naturae consortes esse factos. 2. Corinth. 4: Etiamsi externus noster homo corrumpitur, internus tamen renovatur quotidie. Ephes. 4, Deponite veterem hominem, qui corrumpitur secundum cupiditates deceptionis: renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum conditus est in iustitia et sanctitate vera. Colloss. 3: Exuentes veterem hominem cum operibus suis, et induentes novum illum qui renovatur ad agnitionem secundum imaginem eius qui condidit ipsum. Hic novus homo, et nova creatura passim in Sacris literis celebratur: praesertim 2. Corinth. 5. Rom. 7 et 12: Gal. 6. Ephes. 2, 4. Coll. 3, et alibi. Regeneratio, Matth. 19 accipitur pro integra instauratione hominis, et totius naturae in fine mundi. inquit enim ibi Christus: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes XII tribus Israel. Quod autem Regeneratio, cum de peccatoris regeneratione agitur, latius pateat quam renovatio, patet ex superius citato loco Tit. 3: deinde et ex eo, quod regeneratio necessario complectatur aliquando etiam reconciliationem, iustificationem et adoptionem in filios haeredes Dei: at renovatio, tantum corrupti hominis instaurationem denotat. Sic et Ephes. 2 Paulus, [?: p- ] salvationem peccatoris ex gratia aut favore Dei, et [?: ] no iustitiae factam, addit, nos ad bona opera condi, [?: ] in eis ambulemus. Verum quod iustificatio non complectatur renovationem, in proprio Libello, cum Dissputatione de Iustificatione impresso, multis testimonniis et argumentis a me probatum est. Discrimen [?: ] Renovationis et Poenitentiae, in illo ipso maiore [?: ] lo aut Disputatione, propositione LXXVII, plene demonstratum declaratumque est.

RENES, sunt nota viscera dorso interius [?: ereg- ] umbilici annexa, qui tum urinae repurgandae, tum [?: ] genitali semini ac generationi servire dicuntur: sicut et Scriptura vicinis lumbis generationem tribuit Vetus tus versio aliquoties male usurpat vocem Renum palumbis: ut Exod 12, et 1. Reg 8, Nahum 2. [?: Scrip- ] buit renibus cogitationes et affectus: qua ratione et causa, dicam postea, prolatis exemplis. Dicit igitur Salomon Proverb. 23: Fili mi, si sapiens fuerit cor tuum laetabitur etiam cor meum intra me: Exultabunt [?: -que ] renes mei, cum loquentur labia tua quae recta sunt. Hic tribuitur renibus sensus affectusque gaudii. At contra alibi tribuitur eisdem solicitudo et tristicia, ut Psal. 73, Quoniam acerbum est factum cor meum, aut [?: ] tosum, et renes mei aculeis puncti sunt. ubi declarant suas sollicitas curas ac dolores, quod impii sunt [?: ] felices, pii vero afflicti. Sic et Psal. 16 inquit: Etiam noctu erudiunt aut castigant me renes mei: id est, acris [?: ] ra, zelus ac pia solicitudo me excitat ad timorem De Sic et Ieremias de hypocritis Capite 12 inquit: Tu prope es ori eorum, sed procul a renibus eorum. Sicut Isaias ait, procul esse Deum a corde impiorum: Dei est, non curare aut sollicitos esse ipsos de eo ex anima. Ob hanc igitur causam Scriptura, quia renibus animas cogitationes ac effectus tribuit, ideo crebro [?: ] Deum scrutari corda et renes: Psal. 7. 26, 139. [?: Ierem ] 17, et 20. Ob eandem causam etiam Psal. 51 dicit Deus amare et requirere veritatem in renibus. id est, ut homines intus in corde et intimis suis penetralibus [?: ] ament, timeant, colant, ac in eum confidant, suamque extremam indignitatem iniustitiamque agnoscant. Causae porro, cur isti rationales, ac etiam religiosi motes modi tribuantur, supra in voce Cordis declaravi. Porro, cur renibus etiam adscribantur, divinant Theologi: aut quia primi in conceptu infantis in utero formentur, aut quia in eis vis et cupiditas rei venereae aliquo modo contineatur ac excitetur, qui tanquam vehementissimus affectus causa sit, ut eisdem renibus et alii adscribantur. Ego opinor fieri id propter magnam [?: qu- ] sympathiam cordis: sicut et Galenus testatur [?: ] ex corde in renes evehi. Sensu etiam ipso percipiemus quod in magno moerore in ea parte circa Iumbar sentiamus dolores, ac veluti compunctiones quasdam, sicut et supra citavimus ex Psal. 73. Unde etiam opinor fieri, ut interdum compunctio pro moerore, contritione ac poenitentia ponatur. Sic et Ieremias indicat de magno moerore ac terrore dolere renes et lumbos, inquit enim cap. 30. Quare omnis vir habet manus [?: ] super lumbos, quasi parturiens? id est, unde ille tam [?: ] stis dolor viris accidit? Grana tritici, per metaphoram ob similitudinem quandam dicuntur renes. Deus [?: ] Cum adipe renum tritici. pro, cum farina optima grnorum triticeorum. forma enim renes cum granis [?: ] veniunt, quod in uno latere veluti cavitatem quaedam habent.

[p. 529] column 1033 RENUNCIANDI verbo utitur Vulgata tum pro maledictione: Luc. 9, Sequar te Domine, sed permitte mihi ut renunciem prius iis qui sunt domi meae. id est, ut valedicam. tum pro extrema neglectione aut desertione, Luc. 14, Omnis qui non renunciat omnibus suis rebus, non potest esse meus discipulus. id est, qui sua bona commoda ac vitam ipsam mei causa non est paratus prorsus negligere, deserere, et velut abiicere, re ac casu aliquoid gloriae Dei gratia flagitante, non est idoneus, ut sit meus discipulus. Sic et Latini suum Valedicere aliquandoin longe vehementiore significatione, et veluti pro quadam abiectione usurpant: Valeant qui inter nos dissidium quaerunt. id est, abeant in malam rem, paratus sum eorum benevolentia perpetuo carere.

REPELLO, saepe ita usurpatur in Sacris literis a Vulgata versione, pro varii Hebraeis ac Graecis, ut iure inter Hebraismos recenseri queat. Significat autem negligo, desero, amoveo a me. Dicuntur vero et homines repellere Deum, ac eius mandata: pro negligere, aut abiicere. Num. 11, Repulistis Dominum. Psal. 18, Iustificationes eius non repuli a me. id est, non contempsi, neglexi, repudiavi, Oseae 4, Quia repulisti scientiam, repella et ego te, ne fungaris mihi sacerdotio. Sic et Paulus 1. Tim. 1. Quidam repellentes bonam conscientiam, circa fidem naufragium fecerunt. Auxesis est, vehementius verbum pro minori significatione aut re usurpatur. Vicissim etiam Deus dicitur repellere homines. Psal. 43. Quare repulisti me? quare tristis incedo? Psa. 44. Nunc repulisti nos, et confudisti? Psal. 60. Deus repulisti nos, dissipasti nos. Psal. 74, Quare Deus repulisti usque in fi-em? fumat ira tua contra oves pascuae tuae. Psal. 78, Repulit tabernaculum Sylo, tentorium quod collocavit inter homines. Psal. 94, Non repellet Dominus populum suum, neque deseret haereditatem suam. Sic et Psal. 119. Ne repellas me a mandatis tuis, ne patiaris me ab eis aberrare. Denique et Rom. 11 negat Paulus, Deum repulisse populum suum, quem elegerit. id est, repudiasse, abiecisse, etc. Rursus de hominum repulsione mandati Dei, inquit Stephanus Act. 7. Cui noluerunt obedire patres nostri, sed repulerunt, et aversi sunt corde suo in Aegyptum. Sic et Act. 13 dicuntur Iudaei repellere Evangelion Christi.

REPLERI Spiritu sancto, Lucae primo. Repleri ira, zeIo, Lucae 4. timore, Luc. 5. insipientia aut amentia, Luc. 6 iocunditate, Actor. 2. gaudio, Act. 13. iniquitate, Rom. 1 omni gaudio et pace, omnique scientia, Rom. 15. consolatione, 2. Corinth. 7. Repleri fructu iustitiae, Philip. 1. perspicuae locutiones sunt. Et in arte lapidis ad replendum, Exod. 31 id est, ad includendos auro preciosos lapides. Qui volet eas tangere, replebitur ferro et ligno hastae: 2. Sam. 23. id est, armabitur aliquo instrumento ferreo, aut furcula, qui volet spinas contrectare. id est, non molliter manu, sed ferrea furca spinas tractabit. Sic et Deus impios, me autem meosque molli manu contrectabit. Iudicio impii replevisti iustitiam et iudicium. Iob 16. id est, secutus es iudicium impiorum, ut diceres iustitiam Dei esse iniustitiam.

REPONERE in cor verba, est diligenter aliqua dicta expendere, observare memoria, ac retinere. Sic dicitur Iacob conservasse narrationem somnii Iosephi, Genes. 37. Et David, reposuisse in cor verba Achis et au aulicorum dicentium, Non ne hic est ille David, cui cecinerunt, Percussit Saul mille, et David 10000? Et Luce secundo bis repetitur, Maria autem conservaba omnis verba haec, conferens ea in corde suo. Sic ille in [?: -olicis ] ait:

Sensibus hac imis res est non parva, reponas.

Et,

— Manet alta mente repostum

ubi de memoria potius dicitur. Et vulgo Germani dicunt, Las dier die wort zu herzen gehen, aliqua verba alicui ad [cor eunt]. Repositum alioqui alicui aliquid esse, significat domi diligenter ei servari, ut suo tempore ei exhibeatur. Luc. 19, Ecce mina tua quam habui repositam in sudario. Col. 1, Propter spem repositam vobis in caelis, quam audistis prius per sermonem veritatis Evangelii, 2. Tim. 4, Quod reliquum est, reposita est mihi corona gloriae. id est, asseruatur mihi, parata in suum tempus. 2. Pet. 3, Caeli et terra repositi eiusdem sermone custodiuntur igni in die damnationis et exitii impiorum. Ponitur praecedens pro consequente. per repositionem enim fit conservatio: et porro, aliquid alicui paratum ac in promptu esse significat.

REPORTARE, pro consequi ponitur. Reportare promissionem, Hebr. 10. Reportare finem fidei salutem animarum, 1. Pet. 1. est, consequi ea bona: sicut si quis aliquo iret allaturus quae sibi usui essent. ita pingitur per metaphoram curriculum vitae humanae. Ponitur ergo sequens pro praecedente. prius enim est acquirere, postea secum asportare.

REPROBARI, pro reiici ac damnari tanquam malum, usitatum est etiam Latinae linguae. In Novo autem testamento crebro reperitur. Reprobus homo, mens, sensus, est idem quod non probus. 1. Cor. 9. Ne aliis praedicans ipse reprobus efficiar. id est, non vere pius. In hac significatione aliquoties hoc vocabulum reperitur, 2. Cor. 13. Porro 2. Tim. 3 dicuntur aliqui reprobi circa fidem. Homines, inquit, mente corrupti, et reprobi circa fidem. id est, non recte de fide Christiana sentientes, aut Deo non fidentes. Tit. 1 Ad omne bonum opus reprobi: id est, non idonei. Rom. 1, Tradidit eos Deus in mentem reprobam. id est, perperam etiam de externa honestate vitaque iudicantem. Dicitur et terra reproba, Hebr. 6. Terra quae profert spinas et tribulos, reproba est: id est, prava et perversa. Aliqui reprobum exponunt pro prorsus reiecto, aut simpliciter citraque omnem exceptionem ad aeternum exitium destinato: qui vocis huius, ac locorum in quibus reperitur, sensus non est. Videtur autem tum probum, tum et reprobum, venire a probatione aut exploratione monetae: quod alia ut sincera in probatione approbatur, alia ut adulterina reprobatur.

REPROMISSIO, et REPROMITTO, in Sacris literis idem est quod simplex Promitto, aut Promissio, nisi quis velit nostras et Dei promissiones conferre. ut sicut nos ei promittimus, quod ipsum solum pro vero Deo habere, et ab eo solo pendere velimus: ita ipse vicissim nobis promittat aut repromittat, quod velit noster Deus ac propitius pater esse, nosque tueri, regere, servare ac beare. Iurisprudentes dicunt, repromissionem esse iteratam promissionem: sic sane Deus inculcat nobis suas promissiones, ut eas terque quaterque inculcet ac iteret. Vulgata in novo Testamento plerunque ἐπαγγελίαν vertit repromissionem, quam aliae versiones dicunt Promissionem, de qua re aliquid supra in Promissio dixi. Beza etiam gratuitam promissionem.

REPTILIS nomine significantur omnia serpentia humi, quae non tam pedibus incedunt, quam humi repunt. Dicitur haec vox etiam de piscibus. Gen. 1, Producant aquae reptile animae viventis.

REPUDIUM, fuit dimissio uxoris, seu dissolutio matrimonii, Ethnicis usitata et Iudeis: idque ferme pro libitu, ac citra gravissimam causam, Deut. 24. Eam nimiam licentiam dissolvendi coniugii, Christus Matth. 5 et 19 reprehendit, ac restringit ad solam causam aut casum adulto rii. Modestinus Iurisconsultus id discrimen esse dicit inter Divortium, et Repudium, quod divortium fiebat inter iam coniuges, sed repudium inter sponsum et sponsam. Verum constat, non tantum in Sacris: sed et in prophanis literis vocari repudium, etiam coniugum separationem. Cum vero fiebat repudium, dabatur [p. 530] column 1035 mulieri libellus repudii, qui vocabatur ab Hebraeis Sepher Chrithuth, libellus excisionis aut succisionis: eo quod praescindebat vincula ac obligationes coniugii. Qualis ea forma fuerit apud Iudaeos, ignotum est. Monsterus de praesenti Iudaeorum repudio ita scribit: Porro גידוש proprie est repudium et eiectio mulieris: libellum vero repudii magistri Hebraeorum vocat גט , qui veluti testis est repudii, in quo maritus resignat omne ius quod habuit in uxorem. Utuntur autem Hebraei multis et variis ceremoniis, cum hunc parant libellum. Sed quoniam nihil in eis nisi meras superstitiones invenio, nolo hic lectoris animum illis gravare. Utuntur autem in libellis huiusmodi forma: In quarta Sabbathi, in vigesimo mensis Sivan, anno quinquies millesimo ducontesimo nonagesimo tertio a creatione mundi, hîc, et in hac civitate, Ego Iacob sic cognominatus, filius Rabbi Izhac, volui ex animo, atque citra ullam coactionem dimisi et eieci hanc, quae hactenus fuit uxor mea filia illius Rabbi: et concedo ei potestatem et licentiam, ut pro libitu suo vadat quod voluerit, ducique possit ab omni viro, nec eam quisquam prohibere praesumat. In cuius rei testimonium dedi ei librum repudii, et schedam dimissionis, atque signaculum divortii, iuxta constitutionem Moysi et Israel. Romanorum porro forma libelli repudii haec fuit: Res tuas curato, res tuas tibi habeto. Vide tractatum de Divortiis. Porro olim repudium tum gentilium, tum et Iudaeorum, fuit integra dissolutio, ut uterque esset liber, haberetque plenum ius contrahendi novum coniugium: quod et iam in nostris Ecclesiis in legitimo divortio in nocenti personae conceditur. Pontifex Romanus in suo regno habuit quoddam semidivortium, ut id Erasmus vocat, ita ut coniuges solummodo a societate mensae ac lecti separarentur, novi vero coniugii nec nocens nec innocens persona ius haberet. Contra quem abusum, aut potius noxium errorem, scripserunt non tantum nostri doctores, sed etiam Erasmus, Caietanus in suis Commentariis super Paulum: et denique Catharinus admodum prolixe, cuius liber est excusus Romae anno Domini 1552. Porro sicut coniunctio Ecclesiae cum Deo ac filio eius comparatur coniugio, tum in Veteri, tum et in Novo testamento: sic et separatio eorundem, repudio aut divortio. Transferuntur igitur per metaphoram ad utrumque coniugalia verba. Isa. 50 inquit Deus ad Iudaeos: Quis est iste libellus repudii, quem dedi matri vestrae, quod eam dimiserim? aut cui ex creditoribus meis vendidi vos? Ecce propter iniquitates vestras venditi estis, et propter scelera vestra abiecta est mater vestra. Quasi dicat: Non sponte dedi synagogae repudium, sed coactus eius peccatis. Idem, eisdemque locutionibus ac vocibus repudii metaphorice disseritur, de abiectione et revocatione Israelis.

REPUTARE verbum, perperam ponitur pro imputare, a Vulgata versione, Romanorum 2, 4. Numer. 18. Genesis decimoquinto. Deuteronom. 21. 23. 24. Psalmo 106. Isaiae 29. 32. 2. Corinthiorum 5. Galat. 3. Iacob 2. Reputare Latinis est, aliquam rem considerare, expendere, cogitare. At in Sacris literis aliquando accipitur pro magnifacere: quasi dicas, considerare cum admiratione. Psalmo 144. Quid est homo, aut filius hominis. quod reputas eum? id est, quod adeo es de eo sollicitus? Isaiae quinquagesimotertio: Non erat ei decor, quare nec reputavimus eum. Danielis undecimo, Deum patrum suorum non reputabit. Unde Italis reputatio alicuius, eius existimationem ac dignitatem denotat. Reputari aliquando ponitur pro censeri, haberi, aut videri. Proverbiorum decimoseptimo: Stultus si tacuerit, sapiens reputabitur. id est, a multis ignorantibus eum pro sapiente numerabitur, aut habebitur. Vide Imputo supra.

REQUIES, non raro idem valet quod pax, atque adeo tranquilla felicitas. Matthaei 11. Tollite iugum meum super vos, et discite a me quod mitis sim corde, et invenietis requiem animabus vestris. id est, [?: ver-- ] pacem ac felicitatem Psal. 95. Quibus iuravi in ira mea, quod non introibunt in requiem meam. id est, in eam requiem ac felicitatem, quam ego dabo meis. Psalmum 116, Revertere anima mea in requiem tuam. id est, in felicitatem ac tranquillitatem conscientiae: nempe ad Deum ipsum, ut ipsemet Psaltes sese explicat. Proverbiorum 1: Requies imperitorum interficiet eos, et felicitas statorum perdet eos id est, res secundae ac prosperae [?: ] exitio imperitis et stultis, etc. Vicina huic significata est, quod pro habitatione aut mansione ponitur. Unusquisque enim in sua domo requiem habere solet Psalmo 132, Surge Domine in requie tua. Et mox: Erigit Dominus Sion, expetivit ut esset habitaculum eius. Haec requies mea in seculum seculi, hic habitabo, quoniam concupivi eam. Sic de loco quietae ac sibi gratae mansionis accipere possis illud Christi, quod satan semel expulsus ex aliquo peccatore tanquam ex suo gratissimo domicilio, oberret, quaerens quietem: id est, [?: ] modam dulcemque sibi habitationem. quam cum reperire nequeat, revertatur in suum prius domicilium, relabente illo homine in sua pristina peccata. [?: ] opulentae. Isaiae 32, Habitabit populus meus in requietis opulentis. id est, habebit pacem ac divitias, seu [?: re-- ] necessariarum abundantiam. Requiem dare a labore. Isaiae 14 , Et erit in die illa, qua tibi Dominus requiem dederit a labore, aut dolore ac tremore tuo, et a servitudine dura, quam servivisti. Et sumes parabolam hanc, etc. Sic saepe in Veteri testamento accipitur haec vox de liberatione, et tranquilla felicitate. Requies mensae [?: ] recreatio illa quae contingit ex victu post diurnam [?: ] fatigationem. Iob 36, Requies mensae tuae plena erit pinguedine. id est, ut laute pascereris. Non habui requiem spiritui meo: 2. Corinth. 2. id est, non fui [?: ] tranquillo et quieto, quandoquidem non reperi Titum fratrem meum mihi gratissimum, et cum primis necessarium. Non habere requiem Apocalyp. 14, significat simpliciter non cessare aut desinere: non significat [?: ] felicitate. inquit enim: Quatuor illa animalia non habebant requiem die ac nocte, dicentia: Sanctus, Sancctus, Sanctus. Sed ibidem postea 14 capite, significat perpetuo torqueri. Requies significat etiam [?: coc- ] tionem familiae, aut rei familiaris: ut Ruth primo. [?: ] Iehova ut inveniaris requiem unaquaeque in domo [?: ] ri sui. id est: Dei Iehova, ut consequamini viros liberos et rem famil amplam. ac in ea tranquillam ac commodam vitam: nec semper ita viduae, orbae et pauperes oberretis, ut nunc. Aquae requietum, sunt aquae frigores, suoque frigore animalibus in aestate sitientibus, [?: -tibus ] et inflammatis, quietem parientes, easne recreates. Psalmo vigesimotertio: Ad aquas requietum conduxit me. Deus dicitur requievisse die septimo, Gen. secundo, et Exod. vigesimo: quod humano [?: quod- ] re dictum est. Significat autem, eum desiisse a fabricandis novis creaturis. alioqui in regendis, propagandis ac conservandis illis iam fabricatis, operatur usquae ordo: teste Christo, qui una cum eo operatur. [?: ] re in monte Domini, Psal. 15, est, vera quiete ac pace conscientiae, aliisque Dei bonis frui, hic in Ecclesia, de [?: ] in vita aeterna. Caro mea requiescet in spe: Psalmo decimosexto, et Actorum 2. id est, tranquilla erit in sepulchro, expectans mox sequuturam resurrectionem. Quievit Syria super Ephraim: Isaiae 7. id est, conspiravit ad eo quia socii et confoederati in se invicem acquiescit sperantes inde eximium auxilium ac commodum. Acquievit in fecibus. suis, Ier. 48. id est, perpetua in suis [?: ] bus et opibus tranquille egit. Requiescere [?: ] [?: ] [p. 531] column 1037 ad quos, supra in voce Spiritus explicatum est. 1. Samu. 10. Requiescere indignationem Dei, est finem habere: ut supra ostensum est, Quiescere ali quando significare desinere, aut omnino finem habere. Ezek. 5 et 16. Ego quoque faciam quiescere in te furorem meum, et recedet zelus meus a te, quietusque ero, et non indignabor amplius. id est, acerbissimis suppliciis te afficiendo ita animum meum explebo, ut irasci desinat. Sic 23 cap. Faciam quiescere scelus tuum. id est, cogam te ab eo desistere. Non requiesc et virga impietatis super sortem iustorum: Psal. 125. id est, non diu aut perpetuo dominantur impii super pios, ne eos pii in sua impietate imitentur. Requiescet super illum pax vestra, Lucae decimo: id est, continget ei pax a vobis illi petita, per salutationem vestram. Requiescere faciet benedictionem in domo tua: pro, benedicetur domus tua â Domino, continget illi benedictio. Requiem facere, aut dare alicui. est, eum liberare a difficultatibus et calam itatibus, quibus premebatur, eumque in tuto ac quiete collocare. Esther 2, Atque requiem provinciis fecit, deditque dona secundum potentiam regiam. id est, provinciarum tributa et alia duriora ac graviora onera imminuit. Requiescemus super eum, quemadmodum cadit ros super terram: 2. Sam. 17. id est, ita omnia ac subito nostra ingenti multitudine circa castra Davidis occupabimus, ac si ros aut pluvia super eum ac omnia vicina loca cecidisset.

REQUIRO, supra in QUAERO expositum est. Vide ibi.

RES, est plerunque in Hebr. דבר Dabar verbum, quod infra exponetur. hic voculae Res aliquot significationesac locutiones breviter recitabimus. Res diei mensis, aut anni, significat praescriptum aut dimensum illius temporis. Exod. 5, Perficite opera vestra, diem in die suo. id est, singulis diebus suum pensum, suum constitutum aut deputatum. Exod. 16, Pluam vobis panem de caelo. Exibit igitur populus, ut colligat rem diei in die suo. id est, necessarium dimensum victus diurni. Sic et de sacrificiis dicitur Levit. 23, Ut offeratis rem diei in die suo, id est, singulis diebus sua praescripta sacrificia. Idem dicitur et 2. Paral. 8. Sic et de annuis reditibus Salomonis, 1. Reg. 10. et 2. Par. 9, Singuli deferebant munus suum, vasa aurea, etc. rem anni in anno suo. pro, singulis annis suum praescriptum tributum. Res, pro responso aut sententia: Deut. 1, Explorent terram, et referant nobis rem. id est, id quod compererint explorando. Rem nullam transire super aliquem: Deuter. 24. Eo anno, quo qui uxorem duxerit, non proficiscetur in militiam, nec transibit super eum res ulla. id est, nullo omnino politico onere gravabitur. Hoc genus daemoniorum in nulla re potest exire, nisi oratione et ieiunio. pro, nulla re aut ratione expelli potest: Mar. 9. Super re על דבר al debar, In re bidebar: utrumque Propter significat, et in Scriptura valde usitatum est. Sed Vulgata plerunque vertit Propter. Genes. 20, Forte non est timor Dei in isto loco, et interficient me super re uxoris meae. id est, propter. Nume. 31, Ipsi tradiderunt filios Israel in praevaricationem contra Dominum in re Peor. id est, propter. Res tributi, id est causa. 1. Reg. 9. Haec est res attributi, quod ascendere fecit Salomon: id est, haec est causa propter quam Salomon imposuit tributum, nempe illae tot structurae sumptuosissimae, quae ibi [?: recensen-- ] nisi quis Summam vertere malit. Deuteronom. 19. Haec est res homicidae, qui fugiet illuc. id est, hic est causas aut causa, propter quam fugiet illuc homicida. [?: Tur- ] rei: id est, turpitudo aliqua. Deuteron.vigesimotertio iubetur excernens obruere terra stercus. et additur ratio: Quia Deus obambulat circa castra tua, ne videat turpitudinem rei. id est, ullam spurcitiem aut foeditatem. Quod huius locutionis exemplum observandum est, quia mox sequenti Capite usurpatur de causa divortii. Si (inquit) uxor non invenerit gratiam apud virum; quia reperit in ea turpitudinem rei: id est, aliquid turpe, aut reprehensibile. Sunt alioqui innumera loca in Vulgata versione, ubi hac vocula utitur, sed quae ex eius Latina significatione non difficulter intelligi queant. Aliqua etiam exempla in voce VEREUM exponentur suo loco.

RESERVARE. Fortitudinem eius tibi reservabo, Psalmo 59. Vel potius, apud te observabo. id est, cum ad te confugero, in loco tuto observabo robur hostium. vel etiam tibi reservabo, scilicet puniendam, superandam, ac frangendam. Nahum 1. Reservans iram Iehova inimicis suis: id est, qui tandem eos punit, etiamsi diu quievit, ac dissimulavit et tacuit, veluti si iniuriae ac peccatorum oblitus esset: tamen tandem recordatur et punit, perinde ac si in libro suo memoriali diligenter adscripsisset, sibique veluti adseruasset. Sic et 2. Pet. 2 ac 3. aliquoties aliquem ad poenas aut ad diem iudicii reservari, item aliquem igni reservari, et contra alicui caliginem tenebrarum reservari dicitur: id est, fore ut tandem sic puniatur.

RESIPISCERE, et RESIPISCENTIA, putant aliqui et Latinius esse, et magis convenire ei rei quam Poenitentiam aut Conversionem vocamus, quam Poenitere et poenitentia: eo quôd complectatur non tantum dolorem de praeteritis malefactis, sed et mutationem mentis, ac studium recte agendi. Ego vero censeo vocem Poenitentiae retinendam esse, non solûm quia multum est usitata in Vulgata versione et Ecclesia: sed etiam ob hoc ipsum, quia non perinde novam obedientiam complectitur, quam Scriptura non in essentia, sed in fructibus aut effectibus poenitentiae ponit. Video enim id Spiritum sanctum agere, ut omnem nostram bonitatem ac pietatem, omnemque nostram gloriationem (ut Paulus loquitur) ex iustificatione ac salute excludat, tantumque peccatorem, et quidem ad inferos deductum, ibique in doloribus inferni iacentem servet. Nam Christus venit, ut peccatores salvos faciat, sanetque: non eos qui iam sua sponte resipuerunt, et ad sanitatem mentis redierunt, quique medico Christo non indigent. Sed de his plura vide supra, in voce POENITENTIA.

RESPICERE, non tantum in Sacris, sed et in profanis significat favere alicui, misereri ipsius, eique opitulari, propterea quod cui bene cupimus, cuiusue miseremur, eum crebro etiam oculis respicimus: sicut Germani dicunt, Ich wolt dich nicht ansehen. Quinetiam divinum favorem aut misericordiam etiam Ethnici hoc verbo significant. ut Terentius in Andria inquit: Carine, me et te, nisi quid dii respiciant, imprudens perdidi. Et in Phorm. Dii nos respiciunt, gnatam inveni nuptam cum tuo filio. Porro in Sacris multo etiam frequentior usus est huius significationis. Est vero duplicata figura, nempe tum anthropopathia, quod Deo aspectus tribuitur: tum etiam metalepsis, aut metonymia, quod externus oculorum motus internam animi affectionem, effectu pro causa posito, significat: tametsi etiam externam opitulationem, quae interni affectus et externi oculorum motus consequens est, complectatur, ut hic tertius quoque tropus accedat. Exempla sunt passim innumera. Quoniam respexit ad humilitatem ancillae suae: vel potius ad afflictionem, aut tristem statum ancillae suae. Aliqui putant esse Hebraismum, et vertendum esse, Respexit ad humilem ancillam suam. Eadem locutio plenius habetur. 1. Samuelis primo, quo etiam D. Virgo respexisse in suo Cantico videtur: O Iehova exercituum, si respiciendo respexeris afflictionem ancillae tuae, et recordatus mei fueris, et non oblivisceris ancillae tuae, et dederis ancillae tuae filium. ubi Respicere, recordari, et non oblivisci afflictionis Annae, est moveri eius calamitate, misereri, opemque ei ferre. foecundando [p. 532] column 1039 eam. Deuteronom. vigesimo sexto, Respexit humilitatem nostram. id est, afflictionem nostram. Sic et Ieremiae quadragesimoseptimo: Propter sonitum incessus ungularum equorum, etc. non respexerunt parentes ad liberos ob debilitatem manuum. id est, non sunt miserti eorum calamitatis, fugiendi studio, et ob propriam imbecillitatem. Huius significationis variae sunt in Scriptura phrases: ut, Respicere de caelo, Psalmo 80. Respicere et misereri. Respicere oculis, Secundum multitudinem miserationum respicere: Psalmo 69. Respicere in testamentum suum: Psalmo 74. item respicere in faciem Christi, Psalmo 84. Respexit in orationem afflictorum: Psal mo 102. Sic et Psalmo 113, et 138, Dominus in altis habitat, et humilia respicit. Threnorum 5. Intuere, et respice opprobrium. Aliquando significat simpliciter probare et amare: ut cum Deus dicitur respexisse Abelem, et eius victimam. Cainum autem non respexisse. Indicium autem illius respectus aut approbationis, fuit proculdubio ignis caelitûs demissus ad absumendam victimam. Numer. decimosexto: Sacrificia eorum ne respicias id est, non probes, Sic et Malach 2 dicit Deus: Non ultra respiciam ad sacrificium, nec accipiam placentam de manu vestra. Isaiae sexagesimosexto: Ad quem respiciam? ad eum qui est pauper, et contritus spiritu: hic tum amorem, tum et misericordiam Dei intelligere commode queas. Levit. vigesimosexto: Respiciam vos, et crescere faciam. id est, amabo, fovebo. Significat hoc verbum etiam sperare, ut in voce OCULUS diximus. unde enim speramus aut expectamus aliquid boni, eo crebro respicimus. Isaiae trigesimoprimo: Vae qui confidunt in humanis praesidiis, et non respexerunt ad sanctum Israelis, neque Iehovam quaesierunt. id est qui non speraverunt, et petierunt opem â Domino. Hos. 3, Filii Israel respiciunt ad deos alienos id est, eos sectantur, colunt, et in eos sperant. Eadem locutio cultum verum ac falsum significat etiam Isaiae 17, In die illa respiciet homo ad factorem suum, et ad S. Israelis spectabunt: et non respiciet ad altaria, et ea quae fecerunt digiti eius. id est, ad iola. Nonnunquam significat admirari, et imitari aliquos. Psalmo quadragesimo. Beatus vir qui posuit Deum fiduciam suam, et non respexit ad superbos et declinantes ad mendacium. id est, non est imitatus illos in quaerenda ope idolorum aut potentum. Respicere est etiam aliquo abire, aut alicui negocio reique sese penitus dedere. Isaiae decimotertio. Unusquisque ad populum suum respicient: unusquisque ad terram suam fugient. id est, ex Babylone abibunt. Sic Isaiae quinquagesimosexto: Universi in viam suam respiciunt, quisque ad lucrum suum. id est, singuli sacerdotes ac doctores, neglecto suo ministerio, sua agunt, et sua commoda captant. Gen. 19, Angeli educentes Lotum cum suis e Sodoma, iubent eum fugere in montem, et prohibent ne retro respiciat. Quod cum uxor eius non observasset, conversa est in statuam salis. Quo mandato et facto adumbratum videtur esse illud quod Christus Lucae 9 dicit: eos qui manu ad aratrum admota, retro respiciunt, non esse idoneos ad regnum caelorum. id est, Christianos perinde intentos, atque adeô totos esse debere in suo Christianismo ac regno Christi promovendo: ac arantes coguntur perpetuo respicere in boves trahentes, et in ipsum quoque aratrum, ne a recta linea et proposito sulco usquam aberrent. Qui vero id non faciunt, illi tandem obstupescunt, et sensum verae pietatis prorsus amittunt, una cum ipso Spiritu S. eos vivificante. Respicere personam, aut faciem, supra in Persona et Facie est expositum. Respicere, significat aliquid considerare, et considerati conditione aut natura moveri. Isaiae 5. Vaeiis qui indulgent voluptatibus, et opus Domini non respiciunt, nec opus mauvum eius considerant. Sic iubet nos Christus respicere aves caeli, quae neque serant, neque metant, et tamen Deus illas alat. id est, considerare nos eas vult, [?: ] inde providentiam Dei discamus. Sic et illud accipi potest, quod Psalmo vigesimoquinto inquit: Respicere inimicos meos, quia multiplicati sunt. id est, considere et moveare eorum multitudine ac ferocia, meoque periculo. Respicere, aliquando idem est quod conari, [?: ] liri, agere aliquid. Lucae 1, In diebus, quibus respexit Deus ut auferret opprobrium meum inter homines. id est egit, et peregit ut auferret. Act. 22 dicit Ananias: [?: S--- ] frater, respice. id est, iterum aspice, iterum utitor [?: ] aut recipe visum, quem amiseras. Respicere saepe [?: ] dum, in locorum et aedificiorum descriptionibus significat aliquo versum esse. Sic Ezech. 40, portae tempi describuntur, quod aliquae ad Orientem aut [?: Men-i ] respiciant. Respiciente mane reversum est mare, Exod. 14. id est, summo mane, cum sol radiis suis inciperet respicere mundum.

RESPONDERE, primum habet hunc [?: usita- ] mum Hebraismum, ut significet Incipere loqui: idque [?: ] in Veteri, tum et in Novo testamento. Exempla sunt passim obvia. Excusant autem, aut explicant aliqui ita [?: ] Hebraismum, quod licet non alterius sermoni sermo aut responsio reddatur: at redditur vel rei ipsi, aut alicui necessitati sermonem postulanti: vel etiam cogitationibus auditorum, cupientibus scire aliquid, aut alioquae institutionem desiderantibus. Huc et illud [?: acc- ] . quod loquuturi miro studio captant prius alterius [?: ] monem: eoque eum plerunque prius interrogant, ut dicendi occasionem habeant. De quo in Generalibus. Significat et id quod Latini dicunt Correspondere aut etiam pendere. Genesis trigesimo: Cras respondebit [?: ] cia mea. id est, continget mihi, Deo ita operante, praemium dignum meo fideli labore, quo hactenus tibi gratis sum famulatus. Vicinum huic est quod Latini dicit, non respondent ultima primis, Non respondent fractus labori, Non respondet tellus votis avari [?: ag- ] Aliquando significat testari, aut testimonium probat quo aliqui praedictum locum Gene. trahunt. Isaiae tertio: Agnitio vultus eorum respondet illis. pro, [?: ex- ] eorum facile deprehen ditur malitia eorum id est [?: ] vultus testatur latentem animi malitiam. Deute: vigesimoprimo: Tunc respondebit canticum istud [?: in---- ] ctu eius in testem. id est, testabitur illos deliquisse et defecisse, eoque optimo iure puniri. Deuteronom. decimonono : Si surrexerit testis iniquus, ut respondere intra hominem praevaricationem. 2. Samuel. primo [?: ] tuum respondet contra te. Oseae quinto: Respondere arrogantia Israelis in facie eius. Respondere sapientiam et prudentiam. Dan. 2, est sapienter et prudenter loqui re spondere pacem, Deuteron. 10, est pacifice et amice correspondere, ut quaese dedere et conditiones pacis recipere velit. Respondere verbum, est responsum dare: 1 Regum duodecimo. Aliquando significat exaudire Psalmmo 3, Voce mea ad Dominum clamavi, et respondi mihi de monte sanctitatis suae. id est, exaudivit. Isaiae quinquagesimooctavo . Tunc clamabit et ipse respondebit Respondet autem Deus in exaudiendo tripliciter. Primum, ipsa exauditione. id enim omnis orans maxime agit, ut exoret. Secundo, testificatione sui Spiritus affirmantis cordi nostro, nos esse exauditos. Tertio. [?: ] to ipso petito beneficio, quae (ut ita dicam) vel realissima responsio est. Respondere Deus dicitur prophetae, aut alii consulenti eum, cum illi ad quaesita dat responsum Iob cap. 14 inquit. de extremo iudicio ac ressurectione. Tunc vocabis me, et ego respondebo. id est, ut audiam vocem tuam in sepulchro, et prodibo [?: ] reboque veluti citatus. Respondent peccata contra [?: ] id est, testantur aut accusant nos. Isaiae 59. Sicut et [?: ] contra iustitia, Gen. 30. de quo loco diximus. Aliquando [p. 533] column 1041 significat canere, quia canentes aliquando alternatim canunt, et sibi veluti respondent: quia amant alterna Camoenae. Ideo dicunt servi Achis, 1. Samuelis 21. Non ne hic est ille David, cui responderunt in tympanis: Percussit Saul in millibus suis, et David in myriadib. suis? Hinc putant aliqui esse illud Graecum verbum, quo tum Septuaginta, tum et Lucas de Anna prophetissa utitur, ἀνθωμολογεῖτο : tametsi illud potius ad Deum respicit, quod pro accepto beneficio vicissim Deo confitebatur, aut gratias reddebat. Aliquando significat reipsa facere quod mandatur. Isa. 65 et 66. Quare clamavi, et non respondistis: locutus sum, et non audivistis? id est, me loquente non estis conversi, nec obedivistis. Romanorum nono: Tu quis es, qui respondeas Deo? id est, qui rixaris et litigas cum Deo? Id proprie Latini dicunt Responsare. id est, non acquiescere in ullo Dei responso, sed semper contra rixari ac litigare. Invenire responsum, Iob 32 id est, posse respondere. 2. Corinth. 1, Responsum mortis habuimus. id est, certissimam et velut immotam sententiam de praesenti morte in me conceperam, veluti damnati audiunt contra se sententiam mortis ferri. Sicut olim iurisconsultorum, praetorum et principum responsa pro immotis decretis habebantur.

RESTITUERE, aliquando significat sanare, et instaurare: ut Matt. 12, Marci 3, et Lucae 6, Restituta est manus illius sana sicut altera. id est, sanata est. Elias veniet, et restituet omnia. id est, instaurabit veram religionem et cultum: Matth. 17. Actor. 1. Num in tempore hoc restitues regnum Israeli? id est instaurabis, ut Israel habeat regnum sicut olim? Actorum tertio. Quem oportet quidem caelum accipere usque ad tempora restitutionis omnium quae praedixit Deus. id est, usque ad instaurationem regni Dei, et rerum totius naturae per Satanam primumque lapsum labefactatae, aut etiam evertae.

RESURGO, iterum surgo, sicut ἀνίστημι . id est, post casum, aut cubationem, vel sessionem denuo me erigo. Per metaphoram, potissimum transfertur ad resurrectionem a morte. Vita enim quasi stare quoddam est, et mors contra ut casus. Quare a morte reviviscere, est quoddam denuo surgere: inde nomen resurrectio, ἀνάστασις . Primum vero significat hoc verbum ac nomen, illam corporum totiusque hominis reviviscentiam, quam Deus decrevit, seque facturum praedixit in extrema die, ut omnes iudicari, ac mali quidem puniri, boni vero felices in regno caelorum esse possint: quando quidem in hac vita tum mali bene, tum et boni plerunque male habent, quod contra Dei iustitiam est. De hac resurrectione disputat Christus Matthaei 22, Marci 12, et Luce vigesimo, cum Pharisaeis, illis quidem eam oppugnantibus rei impossibilitate et absurditate, quod necessario alio qui una res haberet 100 aut plures dominos, nec tot hominibus esset locus ac victus in hoc mundo suffecturus: quod unico tantum exemplo septem fratrum, qui unicam uxorem habuerant, declarant: illo vero eam ex Scriptura et omnipotentia Dei asserente. Sunt autem innumera huius et rei et verbi, praesertim in novo Testamento, testimonia ac exempla: ut Martha ait Ioan. 11. Scio quod resurget in resurrectione, in ultimo die. De hac resurrectione prolixe agitur 1. Corinthiorum 15, et 1. Thessalonicens. 4. Secundo, significat idem verbum etiam istam temporariam resurrectionem, miraculose factam, eorum qui iterum mori debebant. De qua dicit Christus Matthaei 11, Mortui resurgunt. Hebraeos 11 , Mulieres acceperunt ex resurrectione mortuos suos. Verum Scriptura vocat ibidem illam priorem, potiorem resurrectionem. Tertio, resurrectio usurpatur etiam de iustificatione ac adoptione ad vitam aeternam, qua in hac vita ex aeterna morte iniustitiae et irae Dei ad veram spiritualemque vitam resurgimus. De hac potissimum inquit Christus Ioann. undecimo: Ego sum resurrectio et vita: id est, autor et effector spiritualis resurrectionis, ac vitae aeternae. De hac resurrectione agitur etiam Romanorum 6, ubi toties Paulus ingeminat, nos cum Christo vivificatos, et a morte excitatos esse. Hanc resurrectionem vocat Apocalypsis primam resurrectionem: dicitque beatos fore eos qui ea potientur, propterea, quod in eos secunda mors, id est, aeterna damnatio nullum ius potestatemve amplius habeat. Colossens. secundo: Per baptismum resurrexistis cum Christo per fidem. Quarto, resurrectio non raro usurpatur de conversione, aut resipiscentia. Proverbiorum vigesimoquarto: Septies in die cadet iustus, et resurget. Ieremiae octavo: Nunquid qui cadit, non adiiciet ut resurgat? Ephes. quinto. Quare dicit, Surge qui dormis, et resurge a mortuis, et illucescet tibi Christus. Sic Luc. secundo dicitur Christus positus in ruinam et resurrectionem multorum. id est, multi scandalizabuntur eo, ut in impia doctrina permaneant, imo etiam impingentes in hunc lapidem persequutores fiant: multi etiam contra convertentur. Quinto, Resurgere significat ex calamitatibus, quibus per iram Dei obruuntur, emergere. ut 41 Psalm. Ubi decubuit, non adiiciet ut resurgat. Amos quinto: Cecidit, et non adiiciet, ut resurgat, virgo filia Israel: prostrata est in terram, et non est qui erigat eam. Idem et Amos octavo dicitur. Sic et illud primi Psalmi intelligi possit, Non resurgent impii in iudicio, nec peccatores in coetu iustorum. id est, non consistent ibi, sed ob malam causam et adversantem Deum succumbent. Sextô, resurrectio et sessio ponitur aliquando pro isto corporeo motu aut situ: et tamen per synecdochen omnes hominis actiones, consilia et motus, non tantum externos, sed et internos notat. Psalmo 139, Tu cognovisti sessionem et resurrectionem meam, intelligisque cogitationem meam longe ante te. Eadem locutio est et Esdrae secundo. Denique negantur aliquando mortui resurgere. id est, mox ad hanc communem vitam reviviscere. ubi non agitur de illa extrema resurrectione. Iob decimoquarto: Homo cum dormierit, non resurget. id est, non mox reviviscet. Isaiae vigesimoprimo: Mortui non vivent, et vita defuncti non resurgent. Et Isa. quadragesimotertio, de submersis Aegyptiis in mari rubro legitur: Simul dormient, et non resurgent. id est, non cito reviviscent, vere ac penitus perierunt. ¶ Quaerere quis possit, qua ratione aut sensu dicatur Christus traditus propter peccata nostra, et resurrexisse propter iustificationem nostram? Credo hunc esse simplicissimum sensum, quod peccata quidem nostra, aut iniustitiae in eum translatae, eum adegerint ad mortem: sed ideo surrexisse, ut nos tanquam mediator et perpetuus sacerdos, ad dexteram patris sedens, ad thronum gratiae fide accedentes iustificet et salvet. Hanc vim et efficaciam resurrectionis Christi cupit Paulus Philip. 3 cognoscere. Verum de priore loco clarius in praepositione PER dictum est. Resurrectio vitae et condemnationis. Ioann. 5, Et prodibunt qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt, in resurrectionem damnationis. id est, alii resurgent ad vitam aeternam, alii ad aeternum exitium. Christo singulari quadam ratione piorum resuscitatio tribuitur: sicut ipsemet aliquoties repetit, se credentes resuscitaturum esse in novissimo die. Sic 1 Corinthiorum decimo quinto, dicitur perinde per Christum futura resurrectio, sicut per Adamum accidit mors, et Actorum 4 ac 17, in nomine IESU dicitur annunciari resurrectio. Sic et Philippens. tertio Paulus dicit, se id sollicite agere, ut possit pervenire ad resurrectionem mortuorum. ¶ Dicat aliquis, Cur hoc tanquam eximium quoddam beneficium Christi erga pios praedicatur, quod tamen etiam impiis continget? [p. 534] column 1043 Responsio: Causa est, quia piorum resurrectio vera illa, et quasi duplicata resurrectio erit. Illi enim non tantum ad perpetuam vitam, aut durationem resurgent, sicut impii: sed etiam resurgendo simul plenissime instaurabuntur ad imaginem Dei, gloriosissimaque specie superinduentur, denique et ad veram vitam resuscitabuntur: cum impii ad veram perpetuamque mortem sint revicturi, et quidem nudi ac exuti omni Dei gloria, vestiti vero imagine horrenda et tristi deformitate satanae. Haec autem gloriosa restitutio, instauratio ac resuscitatio, proprie beneficium Christi est, solisque credentibus continget. ¶ Miretur quis, quare coniungatur quaestio de animae immortalitate cum corporum resurrectione, quomodo ex alia sequatur altera: cum et anima immortalis esse ac vivere possit, etiamsi corpus non resurgeret? Et ut maxime perinde anima esset in nihilum redacta, sicut corpus: tamen Deus posset utrumque suscitare. Coniunguntur autem istae duae dubitationes in disputatione Christi cum Pharisaeis, Matthaei 22, et Pauli 1. Corinthiorum decimoquinto. Nam Saducaei negantes resurrectionem, negabant etiam esse ullum spiritum, aut animae immortalitatem. At Christus ex vita animae Abrahami et Isaaci, probat eorum resurrectionem. Contra Paulus 1. Corinthiorum decimoquinto , ex negata resurrectione dicit sequi, nos tantum ad huius vitae commoda spem in Christo habere seu hanc solam vitam nos vivere, eoque animam esse mortalem. Etsi autem haec quaestio non est huius instituti, et requireret prolixiorem tractationem: breviter tamen respondeo, Istius coniunctionis duarum quaestionum, nempe immortalitatis animae et resurrectionis corporis, seu contra mortalitatis animae et corporis, perpetui interitus aut abolitionis aeternae, esse ipsarum duarum hominis partium summam coniunctionem. Non enim ita est condita anima â Deo, ut perpetuo sola vivere sine corpore debeat, sicut angeli: sed cum sit tantum altera pars hominis, necessario requirit etiam alterius separationem, ut fieret homo integer, et qui totus peccavit, totus puniatur: vel contra, qui totus est Christo insertus, ac per eum iustificatus, ac filius Dei factus, totus etiam in perpetuum vivat. Si igitur corpus nunquam debet per resurrectionem reparari, necessario etiam altera hominis pars, nempe anima, erit manca. et veluti nihil. Quod si illa vivit, et in perpetuum vivere, ac vel bene vel male habere debet: necessario et alteram ad se omnino pertinentem partem aliquando recipere debet, ut in perpetuum integer homo existat. Sic igitur ex immortalitate animae, etiam corporis immortalitas per resurrectionis instaurationem facta solide deducitur: et contrâ, ex plena perpetuaque abolitione corporis, etiam animae tanquam mancae ac mutilae partis (ut ita dicam) nullitas interitusque, consequitur.

RETE, per metaphoram primum significat omnis generis fraudes, maleficiaque quibus improbi vel vitae vel fortunis piorum, aut aliorum pauperum et afflictorum insidiantur. Psalmo nono, In reti quod absconderunt, captus est pes eorum. id est, impii iusto Dei iudicio illis ipsis pravis machinationibus et insidiis, quas piis struxerunt, perierunt: iuxta proverbium, Incidit in foveam quam fecit. Psalmo 25. Ipse educit e reti pedes meos id est, ex impiorum insidiis et machinationibus, aut alioqui ex periculis. Proverbiorum 29. Qui blanditur amico suo, rete expandit ante gressus eius. Sic Psalm. 57. Rete paraverunt gressibus meis. Et Psalmo 141, Cadant in retiacula eius impii, dum ego transibo. Sic et Abacuc tyrannidem regis Babylonis, qua omnia regna occupabat, vocat rete, et dicit eum sacrificare suo reti. id est, tribuere illas victorias suae sapientiae et fortitudini, non Deo punienti per eum gentes. Significat eadem vox etiam poenas Dei, quibus perinde subito et ex improviso obruit homines. Ezech. 12 Expandam super eum rete meum, et comprehendetur sagena mea. Sic saepe in Isaia, Ierem. et aliis Propheta legitur. Frustra iacitur rete ante faciem pinnatoris Proverbiorum primo. id est, nos facile evademus captantes nos, et omnia pericula. Christus comparat signum caelorum, id est Ecclesiam, ac ministerium praedicationis verbi, sagenae aut reti, capienti et complecti bonos et malos pisces: quia sic etiam per ministeria non tantum vere pii, sed et multi hypocritae in Ecclesiam congeruntur.

RETENTIO, aliqui vertunt vocabulum צרה zara, Isa. 1: quia (ut Rabini aiunt) sacerdotes [?: deti- ] populum adhuc una die ultra festum, veluti augendi cuius gratia. Mihi magis probatur Germanica, quae habet: Convocare concionem non possum, idololatria est, et violentia. ut illud Retentio violentiam notet.

RETRIBUO saepe significat (ut et D. Basilius manet super Psalmum 7 ) ultro ac primum alicui benedicere, aut beneficium dare: sicut modo diximus, Reddere significare inchoationem sermonis. De hoc Hebraismo diximus etiam supra in verbo Reddo. Psalm. 116, Quid reddam Domino pro omnibus retributionibus eius? ut habet Vulgata, et Monsteri. Nam in Hebraeo est potius, Omnes retributiones eius super me id est, debeo ei gratias pro omnibus eius beneficiis [?: ] pro nullo adhuc retuli. Haec significatio de [?: gr- ] Dei beneficentia diligenter observanda est, ne quis ei ad remunerationem bonorum operum trahat. Sic Psalmo 113 , Cantabo Iehovae, quod retribuit mihi, id ed benefecit seu beneficium in me contulit, ideoque ei gratias agam. Psalmo 119, Retribue servo tuo, ut vivam. et custodiam verbum tuum. id est, praesta mihi hoc beneficium, ut vivam, et te celebrem. Psalmo 142, [?: C-- ] me colligent se iusti, aut ad me se aggregabunt cum attribueris. id est, benefeceris mihi. Proverbiorum undecimo, Retribuet animae suae vir misericors. Usurpatur idem verbum etiam in malam partem, tum de poma ac ultroneal laesione, tum et de iniuriae repensione. Sic in fine Genesis bis hoc verbum usurpatur, de iniuria fratrum contra Iosephum. In Psalmis porro crebrum est Retribuere malum pro bono. Psalmo 137, [?: -que ] significationis, laedentis et ulciscentis, exemplis est in uno versiculo: Beatus qui retribuet tibi retributionem, quam retribuisti nobis: ubi agitur de [?: ] iniuriarum Babylonis. Dicitur Retributionum [?: ] est, quo Deus vult castigare pro peccatis. Dies [?: ] nis Iehovae, annus ad retributionem, ad iudicium [?: S- ] id est, aderit tempus, quo ulciscetur se Dominus de iniuriis illatis Sioni, et populo suo. Retributio manuum ei aliquando beneficium ultro ab aliquo praestitum: aliquando autem merces, praemium, aut gratia pro tibi opere reddita. Iudicum nono. Si secundum retributionem manuum eius fecistis ei. id est, si eas gratias rependistis Gedeoni et eius filiis, quas eius ingentia [?: ] neaque beneficia in vos meruerant Proverbiorum [?: ] , Retributionem manuum hominis reddet ei. id est praemia bona aut mala, suis factis convenientia. Isaiae tertio , Vae impio malo, retributio manuum eius fiet ei,id est, rependetur ei iuxta malefacta eius. Reddere retributionem alicuius: Psalmo vigesimooctavo. id est, reddere [?: ] lionem. Mihi vindicta, ego retribuam. Deuteronom. 32, Romanorum duodecimo, Hebraeorum decimo. id est ego puniam.

RETRO abire, est deficere ab aliquo: sicut contra Sequi eum, est eius doctrinae, sententiae, et intentioni adhaerere. Iohannis 6. Ab eo tempore multi retro abierunt, et non amplius cum eo ambulabant. id est, reddere [?: ] defecerunt. et 1. Tim. 5, Iam enim quaedam eversa sunt retro Satanam. Contra autem Ire post, aut revo [?: aliqu-- ] [p. 535] column 1045 est eum sequi: sicut Christus Petro, sibi humana sapientia in fugienda cruce impie praeire volenti, mandat, ut potius sequatur et audiat eum, quam doceat. Alii volunt, Christum obiurgando eum veluti prorsus a se abigere voluisse: sicut solent Latini dicere, Abi in malam rem. Ac eodem sane modo et Satanam Christus Lucae quarto increpat: Abi retro me Satana. scriptum est enim, etc. Sic Psalmo 80, Sit manus tua super nos, et non retrocedemus a te. id est, non deficiemus. Psalmo quadragesimo quarto: Non retro actum est cor nostrum, neque declinavit gressus noster retro te. Retro ire, aliquando significat ab instituto, aut etiam inchoato opere desistere, vel sententiam mutare. Ezechielis decimo quarto: Veni, et faciam, non retro cedam. id est, non mutabo sententiam, aut ab opere desinam. Vicina est huic metaphora Latina Retro cedere, et Referre pedem. Retro et anteformasti me: Psalmo centesimotrigesimonono. id est, circumquaque. Sic et in Apocalypsi: Plena erat oculis ante et retro.

RETRORSUM, est retroversum. Isa. primo, Alienati sunt retrorsum. id est, alieni facti sunt ab eo, et retroaersus ab illo recesserunt. Hieremiae septimo: Abierunt in consiliis suis, et in pravitate cordis, factique sunt retrorsum ut ante. Et Hieremiae decimoquinto: Tu deseruisti me, dicit Dominus, et abiisti retrorsum. id est, defecisti a me. Converti retrorsum aliquem, alias significat pudefieri: quos enim pudet, avertunt se, nec audent in faciem alios intueri. Psalmo 129, Pudore afficientur, et convertentur retrorsum omnes qui oderunt Sion. Sic et Psalmo trigesimo quinto: Convertantur retrorsum, et pudore afficiantur, omnes qui cogitant mihi malum. Idem Psalmo quadragesimo plenius dicitur. Alias significat in fugam converti, aut certe non audere aggredi hostem, nec vincere eum posse: sicut Iohannis decimooctavo, externa specie accidere videmus militibus, in quibus phrasis haec externo opere exprimitur. Psalmo quadragesimo quarto: Facis nos redire ab hoste, et qui oderunt nos, rapuerunt sibi. 2. Samuelis primo: Sagitta arcus Ionathan non rediit retrorsam. id est, non est versus in fugam, aut non frustra ac sine successu invasit hostem. Threnorum secundo: Redire fecit retrorsum dexteram a facie inimici. Psalmo quinquagesimo sexto: Tunc revertentur inimici mei retrorsum, in qua die invocavi. Hieremiae 38, Demersi sunt in coenum pedes tui conversi sunt retrorsum. id est, misere victus succubuisti. Percutere retrorsum, est terga hostium vertere ac caedere. Psalm. 78, Percussit hostes suos retrorsum. Proiecisti sermones meos retrorsum: Psalmo 50, aut post te. id est, neglexisti, contemsisti quia quae curamus, ante oculos habemus: quae negligimus, aspicere nolumus, ab eis nos avertimus, aut retro nos abiicimus.

REVELARE, crebro ac maxime proprie significat denudare: quasi velum rei, quo ea occultabatur, abstrahere. 2 Corinth. 3, Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini, ut in speculo contemplamur. id est, retecta facie aperte et libere, non tecto velamine Moysis. Isaiae quadragesimoseptimo: Revela crura, transi flumina. Hinc Revelare fundamenta alicuius muri aut civitatis, est eam evertere: quia cum eruuntur fundamenta exterra ut omnium oculis nudentur, muri super ea stare non possunt. Ezechielis decimotertio, Micheae primo : Fundamentum eius revelabo. et Psalmo decimooctavo. Hinc oritur et illa locutio, Revelare alicuius turpitudinem: pro, coire cum aliqua: quia tunt fit aliqua denudatio. Quae locutio Levitici 18 saepissime repetitur. Ibidem tamen ista eadem locutio nonnihil varies, cum inquit: Turpitudinem patris tui ne reveles, aut denudes: pro, non habueris rem cum matre, aut noverca, quia etiam illa est quasi tui patris nuditas, quandoquidem coniuges una caro sunt. Porrô quia nihil magis decet ac decorat mulierem, quam pudicitia, verecundia, et contectio tegendarum partium: ideo crebro Revelare nuilitatem alicuius mulieris, vel gentis ac populi, per mulierem aut virginem figurati, est privare eam omni gloria, et contemptam ignominiosamque efficere. Isaiae quadragesimoseptimo, de Babylone dicitur: Revelabitur turpitudo tua, aut pudenda tua. Hieremiae decimotertio: Propter magnitudinem iniquitatis tuae revelatae sunt simbriae tuae. Et mox: Unde et ego denudavi fimbrias tuas in facie tua, ut appareat ignominia tua. Idem Ezechielis decimosexto. Sic et Nahum tertio: Revelabo pudenda tua. Revelare, et Revelatio, valde crebro significat patefacio, quasi velum occultans rem abstraho, rem denudo. Galatis primo: Ut revelaret filium suum in me. id est, per me, seu me praedicante. Quale sit uniuscuiusque opus, in igne revelabitur: id est, per ignem, seu ministerio ignis comperietur. Psalmo trigesimo septimo: Revela Domino viam tuam. id est, illi patefacito aut indicato tuas curas aut molestias ab eoque opem petito. Matthaei decimo, Lucae duodecimo. Nihil est occultum quod non revelabitur. id est, patefiet. Matthaei decimosexto. Caro et sanguis non revelavit tibi. Lucae secundo. Ut revelentur cogitationes ex multorum cordibus, id est, patefiant in cruco multorum cogitationes pravae, antea per hypocrisin velatae. Et sicut Paulus ait, Quo qui probati sunt, fiant manifesti: primae ad >Corinthios undecimo. Sic Isaiae quinquagesimoterti o, et Iohannis duodecimo: Brachium Domini cui revelatum est? Sic Romanorum primo. Iustitia Dei in Evangelio revelatur. id est, indicatur, manifestatur. Et mox: Ira Dei revelatur de caelo. Isaiae vigesimo secundo. Revelatum est in auribus Domini. id est, blasphemia, quae ibi praecessit, innotuit Domino. Psalmo 98. Notam fecit Dominus salutem suam, revelavit coram gentibus iustitiam suam. idem bis dicit. Isaiae 56. Prope est iustitia mea, ut reveletur. id est, ut toti mundo patefiat. Revelari alicuius malitiam, aut scelera, crebro dicitur. Revelastis praevaricationem vestram, Ezechielis 21 et 23. Revelabitur ignominia fornicationum vestrarum. Oseae 7, Revelata est iniquitas Ephraim. Revelabit terra sanguines suos, et non teget ultra eos, qui in ea occisi sunt. Isaiae 26. Hinc sit, ut non tantum ultimus ille liber Apocalypsis, sed et omnis alia patefactio Dei ac prophetia vocetur Revelatio: quia, ut propheta inquit, Dominus patefacit secreta sua servis suis prophetis, et pereos toti mundo, quae alioqui per sese nemo sciret. Dicitur etiam Revelare oculos et aures, cum Deus eos illuminat seu aperit: vel etiam cum alicui largitur, ut vere ac spiritualiter suam voluntatem ac mysteria videat ac audiat. Psalmo centesimodecimonono. Revela oculos meos, et intuebor mirabilia de lege tua. ubi Revela plane idem quod Illumina significat. Sic Numer. vigesimo quarto, Bileam dicitur revelatus oculos. id est, illuminatos habens oculos. et ibidem vigesimo secundo, Deum revelasse oculos ipsius, ut videret angelum. id est, illuminasse. Sic aures revelari. id est, aperiri aut edoceri, docilesve fieri dicuntur. 2. Sam. 7, Revelasti aurem servi tui dicendo, Domum aedificabo tibi. Sic 1. Paralipomenon 17, Revelasti aurem servi tui, quod ei aedificares domum. Revelat aurem eorum ad correctionem. Iob trigesimosexto. id est, admonet. Ibidem, Revelabit aurem pauperum in oppressione. pro, reddet eos dociles in cruce et afflictionibus. 1. Sam. vigesimosecundo queritur Saul dicens: Non est qui revelet aurem meam. id est, mihi indicet. Sic saepissime alias haec locutio usurpatur. Eodem modo credo accipi vocem Revelationis pro illuminatione, etiam Lucae 2. Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel. id est, ad illuminandas aut erudiendas gentes. Alii [p. 536] column 1047 exponunt lumen revelandum: sed sequens, Et gloriam plebis tuae Israel, indicat significari aliquem effectum aut bonum gentibus communicandum per Meschiam, sicut Israeli gloriam. Illud sane as ad, non frustra ibi positum est, nec expungi debet: ut quidam in sua perversione facit, Sic possis et illud secundae ad Corinthios tertio accipere: Nos omnes revelata facie contemplamur gloriam Domini. id est, illuminata, clareque cernente. De quo paulo ante dixi. Porro quia nulla est luculentior revelatio cuiusquam, quam cum illud ipsum coram exhibetur: ideo non raro revelari aliquid significat, id coram exhiberi. Ieremiae trigesimotertio: Et revelabo eis multitudinem pacis et veritatis. id est, depromam eis largissimam pacem, et praestabo promissa. Sic Isaiae quadragesimo: Et revelabitur gloria Domini, videbitque omnis caro quod os Domini locutum sit. id est, Meschias, qui est gloriosus Deus, et gloriosa bona afferet, gloriamque Dei, qua destituuntur homines, reparabit, coram exhibebitur, ita ut videamus gloriam unigeniti nobis exhibitam: verissimaque ea omnia esse, quae ante a Deus promiserat. Amos quinto: Et revelabitur sicut aqua iudicium, et sicut torrens iustitia. id est. maxima copia exhibebitur, sicut aquae in copia contingunt. Hoc Hebraismo Revelatio Christi, eius apparitio et adventus dicitur. Talis erit dies, quo filius hominis revelabitur: Lucae decimoseptimo: id est, in suo secundo adventu exhibebitur, aut adveniet: tunc omnium vel maxime patefiet. Primae ad Corinthios primo: Expectantes dum reveletur filius Dei. id est, coram secundo gloriosoque adventu suo exhibeatur, ipsemet adveniat. Sic et secundae Thessalonicensium primo: Vobis vero qui affligimini relaxationem in revelatione Domini nostri IESU Christi de caelo eum angelis potentiae suae. Eadem vox, ac in eodem usu etiam, 1. Pet. 1 et 4 reperitur. Sic et Rom. 8 habet: Quae nunc patimur, nequaquam paria sunt futurae gloriae in nobis revelandae. id est, divinitus donandae. Virtute Dei custodimur per fidem ad salutem, quae parata est revelari in ultimo tempore: 1. Petri 1. id est, exhiberi. Verum non est ignotus hic idiotismus etiam Graecis, Latinis ac Germanis, ut verba Noticiae pro verbis rerum ponantur, seu dictum pro facto, ut Linacer loquitur: et supra, et in quadam Regula Universali idem ostendi. Sic dicit Paulus 2 ad Tim. 4. quod Alexander aerarius sibi ἐδείξατο ostenderit multa mala. Et Germani, Veil guts erzeigen, oder beweisen.

REVERTOR verbum, eiusque Hebraismi aliquo modo sunt expositi in verbo REDEO: nihilominus et hic aliquos adiiciam. Reverti, et aliquid agere: pro, rursus id facere, valde crebra phrasis est. ut Genesis 26, Reversus est, et fodit puteos: pro, iterum fodit. Ea autem suprâ in verbo REDEO, et in Regula Universali, Quod verba verbis adverbiorum vice, aut ad eorum instar addantur. exposita est. Sic 2. Paralipomenon 33 dicitur, Reversus est et aedificavit excelsa. id est, rursus aedificavit, postquam destructa fuerant, vel reaedificavit. Psalmo septuagesimooctavo: Reversi sunt et tentaverunt. pro, rursus tentaverunt, vel etiam iterato ac identidem et subinde tentaverunt. Psalmo 6. Revertere Domine, eripe animam meam: id est, iterum eripe, seu pristinae valetudini restitue vitam meam. Talis Hebraismus est et ille Iob 7. Non revertetur oculus meus, ut videat bonum. id est, non iterum videbit, non videbit amplius. Revertendo revertar ad te secundum hoc tempus anni: Genesis decimooctavo. id est, certissime revertar. De hoc Hebraismo vide Regulam Generalem de Repetitionibus. Quando post gestationem arca debebat certo loco deponi, castrametantibus Israelitis sacerdotes cantabant, Revertere Domine ad decem millium Israelis. id est, conquiesce ex ista profectione hic in medio Israelis: Numer. decimo. Reverti cum miserationibus ad aliquem. pro, reconciliari ei. Zachariae 1, Reversus sum ad Hierusalem cum miserationibus. Sic Zachariae octavo: Revertar ad Sion, et habitabo in medio Hierusalem. id est, redibo cum eis in gratiam, et [?: p- ] cabor eis. Reverti in pace, est in columem reverti, Iudicum 11. Reverti ad dies adolescentiae, est flori [?: iu- ] restitui, Iob 33. Reverti facere aliquid ad cor, est recordari, in memoriam revocare: quae ratio etiam Latinae compositionis Recordari verbi esse videtur. 2. Paralipamenon 6. Si reduxerint ad cor: aliqui subintelligunt tuum verbum, promissionesque et sua malefacta. alioqui redire aut reverti ad cor saepe significat resipiscere, aut ad sanitatem reverti, eo quod peccantes sunt velati vecordes, aut sine corde, seu absentes a suo corde. Reverti de post aliquem, est desinere eum sequi. 1. Regum 19. Sic Ezechielis 10, Non revertebantur rotae de prope illos. id est, semper sequebantur ac comitabantur illos. Reverti facere faciem precantis, est repellere eum, non exaudire eum. 1. Reg. 2, Petitionem unam petam a te, ne reverti facias faciem meam. id est, ne me irrata conatu repellas. Eadem, aut certe vicina vis est locutionis, Reverti facere retrorsum ab hoste, Psal. 44 id est repelli, ut supra in REDEO et RETRORSUM dixi Sic quoque dicitur Iob 39, Non revertitur equus a facie gladii. id est, non resilit, non cedit. non vertit tergi aut se repelli patitur. Reverti, pro sanari, aut [?: p- ] statui restitui: Exod. 4, Reversa est sicut altera caro. Sic Ezech. 35, Urbes tuae non revertentur: subintellige, in pristinum statum, non instaurabuntur. Reverti ad Deum est, per poenitentiam converti ad Deum: Oseae 7 Isa. [?: ] vide POENITENTIA. 2. Sam. 11. In reversione anni, tempore quo reges exeunt ad bellum. id est, circumvoluto anno.

RIDEO, et RISUS, varia respicit eoque etiam varias significationes voces hae pariunt. Rident secum ac contemnentes pericula: rident et non curantes [?: ] lentes alienas miserias: rident laeti: rident derisores sui etiam iocus ac lusus solet esse adiunctus. Quare risus et rideo, omnia ista sibi adiuncta ac vicina simul notare solent. Laeticia indicatur hoc dicto: Tunc [?: rebitur ] os nostrum risu, Iob 8. Psalm. 126. id est, accepta liberatione erimus laeti. Sic Genesis 20, Risum fecit mihi: id est, data praeter omnem spem iam decrepitae vetulae prole, exhilaravit me. Sic et Christus inquit Lacae 6. Vae vobis qui iam ridetis, quoniam lugebit et flebitis. id est, qui iam laeti estis, et ioros aliaque exilarantia sectamini. Proverbiorum 14., Risus fletu miscebitur. id est, secunda adversis temperantur. Non [?: ] laeta et secunda suis doloribus. Securitatem significat, ut Iob. 5. Vastitatem et famem ridebis. Sic Iob 41. cit, Cete deridere vibrantes contra se hastam. id est, non temere eos. Sic et Deus Psal. 2 ad fremitum et furorem suorum contra ipsum et Christum eius ridet. id est, secum contemnit, aut etiam ut stultissimos deridet. Et in 17. Psalmo ridet impium, perniciem molientem piis: [?: q- ] ei de proximo adesse ac instare interitum. Aliquando simpliciter negligere, ac non curare significat: quod tamen vicinum praecedenti significationi est: ut Proverborum primo dicit Sapientia: Et ego ridebo in interim vestro: scilicet, sicut vos iam negligitis ac contemtinis mea pia ac salutaria monita, ita ego vicissim contemni exitium vobis ex vestra stulticia et imperitia ortum. Significat interdum hostiliter deridere. Sic risit, aut potius acerbe derisit Ismael Isaacum infantem. Genesis 21. Et Paulus Galatis 4, illum risum pro persecutione habere eoque explodi ancillam cum filio ex aedibus ostendit. Significat interdum blande, Iaeta fronte, ac familiariter [?: ] aliquo agere, versari, et colloqui. Sic ridentem et quasi ivocantem Isaacum cum Rebecca vidit Abimelech [p. 537] column 1049 unde collegit eam esse ipsius uxorem, non sororem. Genes. 26. De tali familiari colloquio et iocatione intelligatur etiam, quod Iob ait capite 29, Ridebam ad eos, et non credebant, et lucem nultus mei non abiiciebant. id est, quantumvis ego eos meo risu ac iocis ad familiarem quandam collusionem provocabam: tamen ipsi me reverebantur, et illam mei faciei hilaritatem non parvi pendebant, aut pro lusu aut re ludicra habebant. Significat etiam ludere ac saltare, canere et psallere. 1. Paralipom. 13. David autem et omnis Israel ridebant coram arca omni virtute, in canticis et citharis, nablis et tympanis, cymbalis atque tubis. Proverb. 10, Veluti risus est stulto facere abominationem. id est, veluti iocus quidam, delectatur ea re.

RIVUS aquae aliquando significat doctores ac religionem, verbumque Dei: sicut et ros, pluvia, aut nix rigans, significat ipsum verbum aut doctrinam caelestem, quae non redit in anis ad Deum. Isaiae 30, Erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum rivi et fluenta aquarum. Sic et Christus suum Spiritum ac verbum cum fluentis aquarum perpetuo falientibus comparat. Sic et Psalm. 65, Rivus Dei plenus aquis. Et Psalm. 46, Fluxus rivulorum eius laetificabit civitatem Dei: veram religionem et ministerium Evangelii Christi denotat. Sicut rivi aquarum, corregis in manu Domini: quocunque volet, inclinabit illud, Proverb. 21. id est, sicut rivos vel in primis initiis alio declinare potes, vel etiam in irrigando quocunque ferme libet, potes eos deducere: ita etiam Deus, quocunque volet, potest cor regis flectere, quantumvis ille sibi solus sui iuris, suique arbitrii aut suae spontis ac regiminis esse, eoque ferri quo ipsi soli libeat videatur. Cui omnes subditorum voluntates ac corda obedire cogantur, cum ipse nulli obediat. Sicut ille inquit: An nescis, quod vel interficere vel dimittere te possim? Rivus [?: ] , copiam rerum bonarum felicitatemque significat, sicut et terra fertilissima hac locutione describitur. quod in ea fluat lac et mel. Legitur igitur Iob vigesimo: Non indebit impius rivulos et flumina torrentium mellis et batyri. id est abundantiam annonae et pacis, aliorumque commodorum. Rivus alioqui vel per excellentiam, vel aliqua alia ratione valde crebro Nilum significat in veteri Testamento.

RIXA, vox ac res nota est. Vir rixae, in Sacris non is dicitur qui rixosus est: sed qui rixam aut litem, vel [?: ci-m ] vel bellicam, habet cum aliquo. Iudicum 12. Vir rixae sui ego, et populus meus, et filii Amon valde: et camavi ad vos, et non opitulati estis mihi. id est, gravissima lis fuit, nobis cum Ammonitis, qui nos gravi servitute presserunt, etc. Isaiae 41. Et peribunt viri rixae tuae, aut contentionis litisve tuae: id est, qui tecum litigant, aut tibi adversantur. Hieremiae 15. Vae mihi mater mea, quod genuisti me virum rixae, et virum discordiae tori terrae: id est, omnium iniuriis et contumeliis expositum: aut potius, qui cum omnibus lites habet religionis et pietatis gloriaeque Dei gratia.

ROBIGO, aut RUBIGO, segetum morbus, quo spicae quasi torridae ac aridae fiunt, quem Deus Israelitis minatur Deut. 28. et 1. Reg. 8.

ROBUR, et ROBORO, exposui supra in FORTI VICO. Eadem enim vis utriusque verbi est, et pro iisdem Graecis aut Hebraeis ponuntur, seu eadem Hebrea aut Graeca nomina exprimunt. Nunc pauca [?: ad--- ] de adiectivo Robustus. Et cadit in robusta eius congregatio aut coetus pauperum. Psalm. 10: videtur [?: p----ere ] in similitudine leonis praedae insidiantis. Nam, inquit, comprimit et humiliat se, ut cadat in robusta eius coetus pauperum. id est, in ungulas eius, in quibus estrobur leonis. quasi dicat: Perinde omni diligentia et astutia insidiatur miseris, ut leo solet se humi prosternere, et caput demittere, ac quiete iacere et latitare in suo latibulo, donec aliquod animal non cernens eum, illuc accedat, quod validis suis ungulis corripiat, et discerpat. Gens robusta facie, pro impudenti fronte ponitur, Deuteronom. 28. Sicut in verbo FORTIFICO diximus, Scripturam dicere, impios et scorta fortificare faciem suam, Proverb. 7 et 21. Sic constanti prophetae tribuit Deus in Hieremia frontem aeneam. Sic et Comicus inquit, Os durum: et alius, Ferreum, et frons aenea. Vae robustis aut fortibus ad miscendum siceram, seu potatoribus, Isaiae 5. id est, qui gloriantur se multum potare posse: sicut quidam etiam nunc iactant, se tantum bibere posse, quantum bos sitiens hauriat. Robustus fuit usque in excelsum, 2. Paralipomenon vigesimosexto: pro, fortiter ac viriliter egit supra modum. Vade, esto robustus. 1. Regum vigesimo. pro, esto animo forti ac hilari, vade audacter. ¶Addam hic superioribus illis in voce FORTITUDO dictis, pauca de voce ROBUR et ROBORO. Robur aliquando videtur significare auxilium, aut vim. Psalm. octuagesimonono: Avertisti robur gladii eius. Septuaginta, βοήθειαν auxilium: possis etiam aciem intelligere. Psalmo octuagesimoquinto: Congregatio robustorum quaesierunt animam meam: id est potentum. Primo genitum notat Gen. 49. sive quia primogeniti in primo flore ac vigore procreantur: sive quia sint quasi stabilimentum et praesidium tum patri seni, tum et parvis fratribus. Robur, divitias etiam significat Hieremiae decimonono: quia in de fiunt homines potentes ac validi. Robora vires valde, Nahum 2. de augendo exercitu plerique exponunt. Posses autem complecti etiam alia ad bellum facientia.

ROS CAELI, aliquando omnem caelestem efficaciam in procreandis fructib. terrae significat, velut per synecdochen posita parte pro toto. Genes. 27, De rore caeli, et pinguedinibus terrae det tibi Deus. Mox se exponit addens: Et copiam aut abundantiam frumenti ac musti. Mox ibidem sequitur: In pinguedinibus terrae et rore caeli erit habitatio tua. Precatur igitur illis pater, ut Deus faciat convenire tum caeli, tum et terrae efficaciam, ad eorum felicitatem ac opulentiam. Ros pernoctat in ramis meis, Iob vigesimonono. pro, assi due humectat fructum meum: quasi dicat, etiam liberi mei benedictione Dei perinde foventur ac beantur, sicut virentia rore super ea cadente, et in illis morante. A rore variae similitudines sumuntur in Sacris, prout sunt variae eius proprietates. Primum enim, Chusai in dando Absoloni consilio, ait: Et quiescimus aut castrametabimur super eum, quemadmodum ros cadit super terram. id est, perinde subito obruemus eum, et omnia loca circa eum nostra ingenti multitudine occupabimus. Deinde, quia ros est admodum salutaris terrâ nascentibus, refrigeratque etiam terram aestu diurno fatiscentem: ideo res gratae ac salutares comparatione roris illustrantur. Proverbiorum decimonono: Sicut ros super herbam, benevolentia regis. Oseae decimo quarto: Ero tanquam ros Israeli, germinabitque tanquam lilium, et pertingent et extendentur radices eius sicut Libanus. id est, sicut ros facit germinare herbas, ita mea benedictio augebit et beabit Israelem. Psalm. 133, concordia fraterna illustratur roris super Hermon cadentis similitudine. Quia enim ibi erant loca herbosa, et pascua uberrima: maxime utile erat ea in illis Syriacis diurnisque aestibus, rore nocturno recreari, ac refocillari. Nam vineta, frumenta, et praesertim arbores, non perinde rore iuvantur, ut humiles herbae, quarum radix et folia sunt vicina superficiei terrae. Isa. vigesimosexto legitur, Ros olerum ros tuus, et terra mortuos proiiciet. id est, sicut rore tuo soles ac potes herbas et olera ex terra evocare, ita poteris etiam mortuos tua admirabili omnipotentia excitare. Psal. centesimodecimo est: Ex utero, ex aurora ros iuventutis [p. 538] column 1051 tuae. Similitudo est rei mixta, ut solent Hebraei facere. Sensus autem est, quod sicut ros mirabili ac invisibili modo ex utero aurorae. id est, aurora exoriente, nascitur, sine omni ope ac viribus humanis: ita etiam iuventus, aut ipse quoque partus populi Dei, mirabili prorsus modo propagabitur et crescet Meschiae: sicut alibi dicitur, sterili plures liberos crescere quam foecundae. et ipsamet sterilis mater Ecclesia miratur in Isaia, unde sibi tanta soboles venerit. Sic Christus comparat suum regnum fermento sponte massam fermentanti, et semini sinapis mirabiliter crescenti. Eodem facit, quod Christus de hac nativitate populi Dei agens dicit, Spiritum quidem spirare, et motum eius sentiri, sed ortum ac finem eius non posse satis humana ratione percipi. Haec similitudo plenius Micheae primo, in hac ipsa materia aut re proponitur. inquit enim ibi Propheta: Erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum: sicut ros a Domino, sicut stillae super herbam, quod non expectat hominem, nec confidit in filios hominum: id est, sic perinde mirabiliter, invisibiliter, et non humanis viribus, aut (sicut Iohannes inquit) non ex sanguinibus, sed ex Deo nascentur. Hoseae sexto et decimotertio comparatur fugacitas roris ac nubis matutinae cum iustitia hominum, et subito interitu incredulorum. Caelos prohiberi ne dent rorem, Hag. primo et contra, Caelos dare rorem suum, Zachar. 8, est terram foecundari, aut non foecundari humore caelesti, pluviam Deo dante, aut prohibente.

ROTA, aut GLOBUS, sua similitudine declarat impiorum incertissimam ac instabilem sortem, vel potius calamitosam et tristem conditionem. Quia sicut rota ob rotunditatem ac volubilitatem suam nusquam recte ac tranquille consistere potest, verum huc atque illuc voluitur, donec vel confringatur, vel praecipitata subversaque iaceat: sic et impios Deus, cum exardescit, per varias calamitates agitat, voluit et proturbat, donec tandem intereant. De quo genere Hebraismorum, eorumque causa aut fundamento, aliquid forte in verbo STO dicetur. Psalmo octuagesimotertio : Deus pone eos sicut rotam, et sicut stipulam coram vento. Et mox: Sic persequêris eos in tempestate tua, et in turbine tuo terrebis eos. Hic textus ipse indicat ac explicat, quomodo impiorum inconstantissima conditio, ira Dei eos persequente, voluatur et proturbetur per varias poenas ac horrendas calamitates, donec tandem praecipitentur in aeternum exitium. Isaiae quinto, describitur terribilis hostium exercitus, a variis accidentibus et circumstantiis. inter alia dicitur de eo, Sagittae illius sunt acutae, arcus intensi, ungulae equorum eius quasi silex reputatae sunt, et rotae eius quasi turbo. id est, currus eius erunt velocissimo maximoque impetu, in nos ruentes ut nos proterant ac perdant. Similis descriptio exercitus et curruum hostilium est et Ioelis 2, et Nahum tertio. Isa. vigesimooctavo dicitur de varia trituratione frugum, et quod triticum rota trituretur: ubi illa longa similitudine ostendit, se modum ac moderationem adhibere in castigandis piis. Ezechielis primo describitur mirabilis et pene inexplicabilis visio quadrigae et rotarum, sicut et Danielis septimo: quae tractatio non proprie ad phrasin pertinet, sed ad rerum ipsarum tractationem. Lingua inflammat rotam nativitatis, Iacob tertio. id est, revolutionem vitae, aut totum cursum vitae. Lingua enim impiorum a satana inflammata ac instigata, et diabolico veneno infecta, omnia mendaciis, calumniis, sophismatibus, sycophantiis, blasphemiis, instigationibus ac delationibus, et denique falsa doctrina incendit ac perdit. Alii per rotam circulum et generationem creationemque intelligunt, quasi impia lingua totum orbem mundi aut creaturarum suo infernali igne inflammet. Sonitus tonitrui in rotunditate, Psalmo 77. vel in sphaera: quia aer globosus est, in quo tonitrus audiuntur, et totum caelum sive aether, sive nubes nobis [?: -vae ] et circulares esse videntur.

RUBEO: Color albus apud omnes gentes symbolum innocentiae fuit: forte quia plurimum lucis habet aut quia naturalis est lanae, lino, serico et gosipio, cum alii colores humana arte et quasi fuco fraudeque accusantur. Hinc Latinis Candor, et Candidus homo pro [?: Si-ro ] : et Candida dies, pro laeta. Et Romani Candidati albedine vestis, praeteritae et futurae vitae innocentiam policebantur. Contrarius est, Ater homo, et dies. Contra Rubeus color, sive quia sanguinem refert, sive ob aliam causam, in Sacris literis contaminationem peccati denotat. Isaiae primo: Si fuerint peccata vestra tanqua crecinum, veluti nix albescent: si fuerint rubea tanquam vermiculus, veluti lana alba erunt. idem bis dicitur. Sicut vero hic remissio peccatorum aut iustificatio per albedinem denotatur: sic et Psalmo quinquagesimoprimo dicitur, Asperges me Domine hysopo, et super nivem dealbabor. et in Apocalypsi Dealbare vestes in sanguine agni legitur. Victoria indicatur per Pedem [?: -bricationem ] , Psalmo 68. Ut rubescat pes tuus sanguine inimicorum tuorum. id est, sis victor hostium tuorum. Cum enim caeduntur a victore exercitu fugientes hostes, necessario pedes sanguine humi fuso contaminatur. Rubicundior oculis prae vino, vel potius rubicundus habens oculos â vino, et albicans dentes a lacte. Gen. 49. id est, Iehuda habebit maximam copiam vini et actis. Vestimentum Christi rubrum esse dicitur Isaiae 63. quia propugnando, et praesertim redimendo Ecclesiam suam, cecidit hostes suos, et sanguine eorum vestes contaminatae sunt: ut solet in conflictu ac praeses fieri, ut etiam victores aspergantur sanguine [?: caesor-- ] Simul vero indicatur eius cruenta victoria, quod moriendo, suumque proprium sanguinem effundendo invicit hostes. Apocal. 17, meretrix Babylonica dicitur insidere bestiae coccineae. id est, rubenti purpureo colore: quod nimirum significat tum sanguinarium Antichristi regnum, tum etiam alioqui omnibus sceleribus contaminatum. Quibus et blasphemias adiunctas esse ibidem Scriptura affirmat.

RUBUS, genus arbusti spinosi est, in quo apparuit Deus Moysi in specie flammae: Exodi 3. Deuteronom. 33. Actorum 7. Mirabatur igitur Moyses, cum videret flammam in rubo esse, eum non exuri, ac tandem deficiente materia cessare extinguique flammam. inde igitur incipiebat coniicere, esse omnino aliquid praeternaturale. Quare accessit visurus. ubi a Deo appellatus ei, mandataque ei ad populum Israeliticum et Pharaoae tradita sunt.

RUGITUS, et RUGIO, tribuitur proprie leonibus. Sed in Vulgata versione, etiam in Hebraeo textu, significat aliquoties illum fremitum vel iratorum vel etiam alioqui valde dolentium. Psalmo trigesimooctavo, Rugio prae fremitu cordis mei. Item: [?: D-tus ] sum, et contritus valde, rugio prae fremitu cordis mei. Sic et Psalmo 22, Longe a salute mea verba rugitus mei: id est, meae solicitae preces magis rugum qui verbis editae erga te, nullam adhuc (quantum video) salutem impetrant. Isaiae 5, in descriptione hostilis exercitus tribuitur ei rugitus, sicut leoni. inquit enim: Rugitus illius sicut leonis, fremitus sicut catuli leonis, et frendet atque apprehendet praedam, et spolia corradet et nemo eripiet. In fine Ioelis, et initio Amos, tribuitur etiam Deo rugitus, dum doctrinam ac verbum suum praedicari facit. In priori loco dicitur id de doctrina Evangelica: in posteriori autem, de doctrina legali. Est autem metaphora, quôd sicut leonis rugiens vox omnibus animalibus est terribilis: ita et homines moveri ac contremiscere deberent, divina maiestas [p. 539] column 1053 [?: -litus ] ad eos loquente, ac veluti intonante et corruscante superne.

RUINA, et RUERE, valde significantes voces sunt. Isaiae 3, Sit haec ruina sub manibus tuis. id est, tu corrigas et sanes hanc calamitatem, tristis simumque statum regni ac populi huius. Ruere alio qui, et corruere, passim in Prophetis significat prorsus perire ac interire. Sumpta videtur esse metaphora ab aedificiis cadentibus, vel potius a casu sauciatorum in praelio, ubi ruit equus, et sessor eius. Ezechielis 6, Gladio, fame ac peste ruituri sunt. Isaiae 3, Ruit enim Hierusalem, et Iudas. Hieremiae sexto: Cadent inter ruentes, cum visitavero eos. Et mox, Ecce pono ego in populo hoc offendicula, ut corruant patres cum filiis. Danielis undecimo: Doctores corruent in gladio, fame, et captivitate diebus multis. Oseae quinto: Israel et Ephraim corruent in iniquitate sua, corruet et Iuda cum eis. id est, divinis poenis perdetur et peribit.

RUPES, aut PETRA, per metaphoram duplici ratione significat Deum, primum quia et loca et arces munitissimae olim existimatae sunt esse, quae in praeruptis rupibus erant sitae: utpote ad quas non facilê patebat aditus, quaeque nec aggere ullo adaequari, nec ullis arietibus concuti, ob soliditatem et arduitatem poterant: tametsi etiam sine superstructionibus humanaque opera erant in illis locis Orientalibus rupes natura munitissimae, in quas si quis confugiebat, non facile capi expugnarive poterat. Talis fuit rupes, in qua consederat Elias, et Samson. et alia, in quam confugerant reliquiae Beniamitarum: qualium rupium etiam in historia Alexandri Magni plures in India fuisse narrantur. Hac ratione saepissime Deus dicitur rupes sul populi, sicut et arx ac civitas munita, propterea quod cum illi ad Deum vera fiducia ac invocatione confugerunt, perinde tuti sunt, ac si quis in locum munitissimum confugisset. Psal. nonagesimo quarto: Deus factus est mihi in rupem fiduciae meae. Sic et Psalmo octuagesimonono, et nonagesimoquinto Deus dicitur rupes salutis nostrae. id est, arx servans nos. 2. Samuelis vigesimotertio: Dixit rupes Israelis. id est, defensor, aut servator. Psalm. 18. Benedicta sit rupes mea. id est, propugnaculum, aut propugnator ac servator meus. Aliquando Deus vocatur rupes, tantum ob potentiam ac firmitatem. Deute. 32. Rupes perfectum est opus eius, quia omnes [?: ] eius iudicia. Deus fidelis est, et non est in eo iniquitas, iustus et rectus est ipse. Sic ibidem aliquanto post: Petrae, quae genuit te, oblitus es. id est, omnipotentis ac invicti illius Dei.

RUPTURA, aliquando plagam aut caedem significat. 2. Samuelis 6. Iratus est David, quod Iehova rupisset rupturam in Uza. id est, occidisset eum Exodi 19. Sanctificent se, ne rupturam faciat in eis Iehova. id est, ne caedem aliquam eorum faciat, ne irascatur, et multos ex eis interficiat. Psal. 106. Nisi Moises electus Dei stetisset in tuptura coram eo. id est, in eo loco, in quo caedes Dei grassabatur, ac saeviebat per populum. Forte haec metaphora venit a conflictu, ubi cum hostis praevalere incipit, aliquam partem totius aciei aut phalangis rumpit, unde Ruptura caedem notat. Quare rupisti rupturam super te, et vocatum est nomen eius Perez: Genesis trigesimooctavo. id est, rupisti tuam secundinam. Solent enim infantes in partu perrumpere illum quasi [?: -culum ] , quem Deus eis in utero induit, cum pariendi sunt. Videtur nutrix ludibunda quasi obiurgare in fratrem, quôd fratrem, qui prior exiturus videbatur, quasi repulerit, ipseque per angustias perruperit festinando ad exitum: quam rationem huius ioci et nominis credo esse magis appositam. Sepiens rupturam dicitur is, qui instaurat aedificia ruinosa, aut alio qui ab hostibus lacerata ac luxata. Isaiae 58. Vocaberis reparator rupturarum, et restitutor semitarum ad inhabitandum. id est, instaurabis regnum desolatum. Rumpi terram a clamore, hyperbole quaedam est de maximo strepitu ac sonitu, qui impellit valde aerem et auribus quoque molestus est. 1. Regum primo Populus canebat tibiis, ac laetabatur gaudio magno, ita ut rumperetur terra a voce eorum. Rumpiova, est excludere pullos. Isaiae quinquagesimonono: Ova aspidum ruperunt, et excludetur regulus: id est, conatus impiorum aut prorsus inanes sunt, ut telae aranearum: aut etiam ipsismet et aliis perniciosi. Rumpere vincula, est deficere ab obedientia Dei, aut alioqui alicuius sui superioris, cui aliquis iure promissis aut aliis obligationibus perinde devinctus est, ut si vinculis aut ligaminibus ad eum esset alligatus. Exempla nota ac perspicua sunt Psalmo secundo, Hieremiae secundo et quinto: Disrumpamus vincula eorum. Lucae quinto: Concluserunt piscium multitudinem magnam, rumpebatur autem rete ipsorum. Non de actu ipso, sed de potentia proxima dicitur: quasi diceretur, Rupturiebat. aut iamiam rumpi videbatur, vel incipiebat rete eorum.

S

SABBATUM, venit a verbo Hebraeo שבת Schabat quievit. Institutum est autem a Deo Genesis 2, ea occasione, quod sex prioribus diebus creaverat Deus mundum, cum omnibus creaturis in eo existentibus, septimo vero die quievit: subintell. desinens novas creaturas condere. Est autem illa septima dies, ea quae etiam nunc vocatur Sabbatum. Nam prima est, Solis. Consecravit ergo sibi, ac sanctificavit Deus diem septimum, primum ut esset memoriale creationis Dei, et initii rerum omnium: secundo, ut ea die toti vacaremus ipsius cultui ac doctrinae: tertio, ut corpus requiesceret ab operibus suis, et anima tanto magis exerceretur in divinis: quarto, ut esset memoriale aeternae illius quietis, quae in altera vita sequetur. Quinetiam mundi durationem (ut habet Eliae traditio) in sex mille annis distributam, videtur Deus voluisse per sex dies operationum designare, aut praefigurare: quibus exactis, aeternum Sabbatismum, et nominis sui sanctificationem inviolatam et incontaminatam instituet. Primum igitur vox ista significat praedictam septimam, sacratamque cultui divino diem: quam sanctissime vult observari, non tantum cessatione ab operibus externis corporeis, servilibus, et aliis quibuscunque prophanis: sed etiam cultus divini frequentatione, namque auditione et praedicatione verbi Dei, cognitione ipsius, precatione, et gratiarum actione, et praeterea omnibus charitatis operibus. De hac huius diei celebratione etiam in Decalogo praecipitur, Exodi capite vigesimo, Deuteronomii quinto, et saepissime alias. Secundo. Sabbatum significat quodvis Festum, quo ex mandato Dei, Iudaei tenebantur a prophanis operibus quiescere, et nomen Dei celebrare, sive in septimam, sive in aliam diem incidebat. Sic Levitici vigesimotertio ordinantur quaedam festa, nempe prima, decima, et decimaquinta dies, cum sequentibus septem, mensis septimi, quae festa necessario in diem septimam aut commune Sabbatum incidere non poterant. Tertio, Sabbatum in plurium dierum festo, peculiariter erat prima et ultima dies illius totius festi. Inde est quod Lucae octavo fit mentio δευτεροπρώτου , secundo primi Sabbati: id est, illius ultimae diei, quae ut serie erat secundum aut posterius Sabbatum, ita dignitate erat perinde primum aut summum, sicut et prima dies totius festi. Quarto, Sabbatum nonnunquam synecdochice ponitur pro omnibus illis septem diebus, quorum ultimus est Sabbatum, seu pro tota hebdomade. [p. 540] column 1055 Sic Lucae 18 gloriatur publicanus, se bis ieiunare in Sabbato: id est, in hebdomade. Sic et Levit. 23 iubet Deus illos numerare a die oblatarum primitiarum septem Sabbata: id est, hebdomadas: quibus exactis, sequenti die, hoc est 50, iubet eos festum et solennia sacra celebrare. In quibus sabbatis aut hebdomadis procul dubio non incipiebat numeratio a prima, hoc est a Solis die: nec desinebat in eam quae communiter vocatur septima. id est, in diem Saturni: sed prout acciderat, ut aliqua die obtulissent primitias. Quinto, aliquando omnes dies unius Sabbati aut hebdomadae, vocabantur Sabbata. Sic Matthaei 28 vox haec accipi videtur, cum inquit: Sero autem, vel in extremo Sabbatorum, illucescente in primam Sabbatorum. id est, desinente iam ultima die prioris hebdomadae, et illucescente prima die sequentis hebdomadae. Marci 16. Surgens autem mane prima Sabbatorum, apparuit primum Mariae Magdalenae. id est, mane primae diei Septimanae. Sic prima dies Sabbati, hoc est nostra Solis, indicatur mox initio fuisse celebris, 1. Corinth. 16. et Actor. 20. vide in voce DIES. Sexto, Sabbatum aliquando significat ipsa sacrificia ad Sabbatum requisita. Levitici enim 23 praescribit sacrificia in illis solennibus festis aut Sabbatis offerenda. et addit: Praeter Sabbata Domini, praeter dona vestra, praeter vota vestra, et praeter cuncta voluntaria vestra. ubi indicat, in solennibus festis, ad illorum propria sacrificia, nihilominus non esse omittenda alia coincidentia sacra, vel septimae diei, vel alia quaecunque. Septimo, est etiam aliquod sabbatum terrae. nam Levit. 25 iubet Deus Israelitas, tantum sex annis colere terram, et septimo eam ociosam incultamque relinquere, quo ea etiam suum sabbatum et suam quietem habeat. Haec est annorum hebdomas, sabbatum aut septimana. inquit enim: Sex annis fuminabis agrum tuum, sex annis putabis vineam tuam, et colliges fructum eius. In septimo vero anno, Sabbatum quietis erit terrae, Sabbatum in quam Domini. Et mox: Eritque Sabbatum terrae vobis in cibum. ubi Sabbatum vocat fructus Sabbati, nempe septimi anni: sicut supra ostendimus, dicta esse Sabbati sacrificia Sabbatum. Tales hebdomadae aut Sabbata annorum, sunt illa in visione Danielis cap. 9. vide SEPTIMANA. Octavo, est Sabbatum septimanarum annorum, ibidem Levit. 25 descriptum, quod complectebatur 49 annos, quo exeunte erat Iubilaeum: in quo omnes possessiones redibant ad priores dominos, omnes in libertatem restituebantur, et omnia debita remittebantur. Nono, Sabbatum magnum erant illa solennissima festa. Aliqui tamen exponunt de duplicato Sabbato, ut cum dies Paschae incidebat in diem septimam, aut Sabbati. Sic aliqui exponunt illud Ioann. 19. Erat enim magnus ille dies Sabbati. Decimo, haec omnia Sabbata sunt externa. Sed praeter haec est Sabbatum internum aut spirituale. idque duplex: alterum huius vitae, alterum secuturae. De tali spirituali ac perpetuo Sabbato aut Sabbatismo loquitur Isaias cap. sexagesimo sexto. Porro Hebraeorum quarto, utrumque spirituale sabbatum Paulus complectitur, cui etiam Dei Sabbatismum adiungit. προσάββατον ante sabbatum vocat Marcus capite decimo quarto: diem antecedentem sabbatum, quam ibi etiam parasceven nominat. Vide PARASCEVE. Avertere pedem a Sabbato, Isaiae 58, Si averteris pedem tuum a Sabbato, ut non facias voluntatem tuam in die S. meo, vocaverisque sabbatum diem voluptatis, sanctum Domino, honoratum aut consecratum. id est, Sabbatum Deo consecratum, quo ille veluti deliciis suis, cum recte a piis sanctificatur, delectatur. Filius hominis est Dominus sabbati: Mar. 2: id est sabbatum debet servire saluti spirituali, et re aut necessitate postulante etiam corporali hominis. Ibi enim Filius hominis, quivis homo dicitur. IESUS iter faciebat per segetes in sabbatis, Matthaei duodecimo: id est quodam Sabbato. Ponitur ibi nomen generis pro [?: ] individuo, idque certo, sed incerte indicato. De quo Hebraismo in Regulis Universalibus. Sabbath Sabbaton est crebro, praesertim in Levitico. Solent autem vertere Sabbatum quietis. Omnino ob emphasin aliqui faciunt eam reduplicationem: quasi dicerent, est summa quies et Sabbatismus adhibendus. Threnorum primo, Hostes deriserunt Sabbata eius: id est, quemlibet Iudaicum cultum. Levitici 24, In die Sabbati, in diem Sabbati ordinabis eos. id est, singulis Sabbatis diebus Terram perficere Sabbata sua: Levit. [26.] Perficiet [?: ] Sabbata sua cunctis diebus, quibus erit desolata. Idem 2. Paral. 36. quasi diceret, Quandoquidem vos voluistis concedere septimum annum in Sabbatum terrae, secundum meum mandatum, et alia etiam mea praecepta violastis: ego dabo eis satis Sabbatorum, curabo ut multis annis libera a vobis et inculta iaceat, ut [?: ] colendo eam vexetis et veluti affligatis, nec illa vobis fructus ferendo sese defatiget. Iter Sabbati, fuit spacium, quantum licebat Iudaeis sine peccato in Sabbato conficere. Id vero fuit, teste Erasmo et Hieronymo spacium bis mille passuum. qui sic super Actor. 1 annotat: Lucas hic per iter Sabbati sentit spacium bis mille passuum. Longius iter facere Iudaeis fas non erat Sabbatis. Hoc enim indicat Hieronymus, scribens ad [?: -gasiam ] , quaestione 10: nimirum Iudaeis religiose observatum, ne Sabbatis ambularent supra bis mille passus, ex institutione Barachibae, Simeonis et Hellis Rabrum, quos illi magistros nostros vocare soliti sunt, ac inibi docet Hieronymus. Praeterea apud Ioan. cap. 11 Bethaniam abfuisse ab Hierosolymis stadiis ferme quindecim. Ea conficiunt paulo minus quam passuum [?: ] millia. Erat autem Bethania in latere montis [?: O- ] ti. Testatur hoc idem Chrysostomus, enarrans [?: co-vium ] Simonis leprosi. Proinde miror, unde apud [?: L-- ] num caeterosque recentiores interpretes legamus. iter Sabbati non habere plus quam mille passus: nisi forte haec accidit vitio librariorum. Proinde nos vertimus, Abest ab Hierosolymis iter Sabbati.

SACCUS, vox communis Hebraeis, Graecis, Latinis et Germanis: praeter propriam significationem quaerunque denotat vilem, contemptum, sordidum, et quid lugubrem vestitum. Solebant vero illae gentes in omni maiore dolore animi et luctu se tali vestitu [?: ] humi cubare, cinere aut pulvere conspergere, et tenuiter parco ac vili cibo victitare, ut in tractatu de [?: ] prolixius ostendi. Triplici autem ratione talis [?: ] accidebat: nempe vel simpliciter ob gravem calamitem, vel poenitentiam ob peccata, vel denique in deprecatione poenarum. Hinc ergo fit, ut Sacco [?: inde ] significet, tum in gravi aliqua calamitate haerere, tum et in dolore ac luctu versari. Threnorum secundo: Ascendere fecerunt pulverem super caput suum, accinxeritque se saccis. id est, tristi, vili ac lugubri vestitu se induerunt. Hieremiae sexto: Gladius, hostis et pavor est [?: ] dique. Filia populi mei accingere sacco, voluntate [?: ] pulvere, et fac tibi luctum unigeniti. et planctum amarissimum, quoniam repente veniet super nos depopulator. Sic Ezechielis septimo, et vigesimoseptimo, ac Ioelis capite primo. Amos 8 cap. minatur Deus, iniquiens: Faciamque ascendere super omnes lumbos [?: ] et super omne caput calvitium. id est, inducam gravem calamitatem super vos, ut omnes Iugeatis, et [?: ] vestitu vos induatis. Metaleptice ergo tristis [?: ] luctum indicat, aut dolorem animi, et porro luctus calamitatem. Ita ultimus effectus pro tertia retrorsum [?: ] sa ponitur. Sic Mardochaeus in tristi Israelitarum periculo et deprecatione tantae calamitatis, induit se [?: ] co. Et Ezechias rex, Isaiae 37, ac 2. Reg. 19. item [?: ] bus, [p. 541] column 1057 1. Reg. 21. qui ibi etiam in sacco dormiuisse scribitur. Sic et Ioel sacerdotes ac populum hortatur ad luctum ob peccata, iram ac poenas Dei. Sic Psal. 69 luctum suum de grassante impietate describit per saccum, inquiens: Posui vestimentum meum saccum, et in ieiunio afflixi me, factusque sum illis in proverbium. Et Psal. 35 Cum aegrotabant illi, vestimentum meum saccus. In utroque loco saccus luctum, et luctus dolorem animi de religionis tristi statu, et amicorum aegrotatione significat. Solebant etiam in supplicando vel Deo vel hominibus, ita sordide indui: sicut supra de Ezechia, Mardochaeo, et Achabo diximus, et Daniel quoque de seipso scribit cap. 9. Sic et servi Beadad, cum caeso suorum exercitu latitarent metu regis Israel, suadent suo regi, ut induat se cum eis sacco, et imponant funes in colla sua. Sic et Romae ac in Graecia rei solebant sordidati incedere, movendae misericordiae gratia. Hinc est Saccus obsecrationis, Baruch 4: Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis. Sicut vero indui sacco, luctum, dolorem ac calamitatem significat: ita contra Exuitio sacci, liberatione a dolore, luctu ac calamitate denotat. Psal. 30: Convertisti planctum meum mihi in chorum, solvisti saccum meum, et accinxisti me laeticia. Itidem effectus per metalepsin aut metonymiam, causam indicat. [?: ] calum nigredine et sacco, est, ei nubes atras inducere, cum alioqui formosissimam faciem habeat. Hoc indicio ostendit Deus suam omnipotentiam, Isaiae 50: Ecce ego induo caelum nigredine, et quasi saccum pono operimentum eius. Ponere mercedem in sacculum perforatum, Haggaei 1, est, frustra laborare, perinde ac si mercenarius mercedem suam in lacerum marsupium reponeret. Sic igitur Deus indicat, se maledicturum omnibus eorum fructibus et commodis, ut etiamsi quid nanciscantur et habeant, nihil tamen eis prosit. Luc. 10 prohibet Christus, ne Apostoli gestent sacculos, vel peras, vel baculum, aut alia ad viam necessaria. At Lucae 22 contra praecipit, ut non tantum sacculum gestent: sed et peram, gladium, ac alia. ubi sacculus non proprie ipsam crumenam significat, sed aliquid aliud ac coniunctum ei indicat. Priori enim loco per prohibitionem sacculi Christus vetat, ne sui nimium sint solliciti de rebus temporariis, de victu et amictu, quandoquidem Deus sit ea illis ultro suppeditaturus, neve se talibus impedimentis potius quam adiumentis nimium occupent, et ita minus expedite in ministerio versentur. Contra Luc. 22, mandans tollere gladium, sacculum, peram, et similia, indicat summas difficultates instare, ad quas se magis spiritualibus quam corporalibus armis aut instrumentis armare aut praeparare debeant. Ita neutrobi sacculi nominatione proprie ipsa crumena aut pera prohibetur vel mandatur: sed tantum id quod ei adiunctum est, nempe priori loco nimia aucupatio rerum terrenarum, et solicitudo de eis: posteriori vero, ingentes difficultates acpericula indicantur, eoque spiritualia arma et praeparamenta contra ea mandantur.

SACERDOS, nomen ministri Dei in religione est, non cuiusvis tamen, sed eius demum qui habet ius offerendi publica sacrificia ac preces Deo, et nomine toius Ecclesiae agendi cum Deo, quique est veluti ordinarius quidam mediator inter Deum et homines, habens [?: ] sacrificandi propitiatoria sacrificia, et placandi Deum populo, expiandique peccata. Varia sunt huius vocis significata. Alias enim sic dicitur proprie Pontifex, aut summus sacerdos, qui fuit maximus natu ex posteris Aaronis, habens perpetuum regimen totius ministerii: singularem vestitum, nempe Mitram, Rationale, Superhumerale aut Ephod, Tunicam, Baltheum, Vittam, Laminam in fronte, Tintinabula, et alia: Exod. 28. Hic vocatur in Haggaeo et Zacharia Summus sacerdos, et in novo Testamento saepe Princeps sacerdotum. Alias nominantur hoc nomine etiam minores sacerdotes, qui ex posteritate Aaronis erant, et sub summi sacerdotis regimine versabantur. Levitarum fuit inferior ordo, statusve, qui non habebant ius sacrificandi, aut suffitum offerendi: quique sacerdotibus subiecti erant, eisque ministrabant. Nonnunquam vox Sacerdos notat quemvis praefectum aut gubernatorem: sicut 2. Sam. 8 dicuntur Davidis filii fuisse Sacerdotes, quibus nequaquam licebat in templo offerre aut ministrare, utpote non de tribu Levi existentibus. Significat ergo textus, eos fuisse praefectos ac gubernatores provinciarum, et magnarum urbium, aliarumque amplissimarum functionum. Sic aliqui intelligunt etiam socerum Moysis, qui dicitur Cohen sacerdos Madian, fuisse non idololatricum sacrificum, sed gubernatorem in ea regione, si non summum, at saltem unum de inferioribus. Vocantur hoc nomine aliquando etiam omnes pii tum in veteri, tum et in novo Testamento. nam Exod. 19 inquit: Si custodieritis praecepta mea, eritis mihi in regnum sacerdotum aut sacerdotale, et in gentem sanctam. Petrus porro haec verba invertit, inquiens: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: usitata Hebraismi inversione, qui in eodem sensu dicunt tum regnum sacerdotale, tum sacerdotium regale: tametsi Latinis diversum quid sonare videtur. Credo autem Moysen allusisse ad illum veterem morem, quod summum, augustissimumque, aut maxime sacrosanctum sacerdotium olim fuit cum regno coniunctum, ut idem utraque dignitate fungeretur. Sic et Virgilius habet: ‘Rex idem hominum, Phoebique sacerdos. ’ Porrô discrimen est inter sacerdotium cuiusvis pii, quod potest vocari privatum, et inter illud ministri publicum. Nam quivis Christianus suo tantum nomine sacerdos est, sibique soli iustificationem, placationem Dei, ac vitam aeternam consequitur: illud vero alterum sacerdotium communi nomine cum Deo agit, et omnibus expiationem peccatorum ac placationem Dei acquirere conatur. Illud publicum etiam fuit apud Levitas solos, et tantum ante adventum Christi, fuitque etiam veluti typus aut adumbratio Christi aeterni sacerdotis: hoc vero privatum est cuiusvis hominis ac gentis: est item communicatum, sed tantum eatenus hominibus convenit, quatenus sunt vera ac viva membra Christi aeterni sacerdotis. In eo enim sumus, ac non alia ratione, sacerdotes: fitque tantum aut obitur interno animi motu ac fide, non offerendis externis sacrificiis. Postremo est unus solus verus ac aeternus sacerdos: ut Psal. 110, et tota Epistola ad Hebraeos testatur. qui etiam ob suam aeternitatem, et quia fuit etiam rex iustitiae et pacis, et denique quia solus haec summa bona acquisivit, ideo dictus est sacerdos perpetuus, et secundum ordinem Melchisedec. de cuius persona ac officio non est nunc nostri instituti disserere. id enim pertinet ad rerum ipsarum tractationem. Illud vero cum primis observatu dignum est, quod Epistola ad Hebraeos affirmat, Leviticum sacerdotium fuisse typum Christi: ac in eum translatu esse, qui iam solus sacerdos sit in perpetuum id sacerdotium obtinens, nullumque amplius sacerdotem successorem habens, ita ut ille in perpetuum in suo illo caelesti sacerdotio, quo omnia bona sua passione acquisita transtulit, fungatur pro omnibus fide ipsum apud thronum gratiae accedentibus. Huc etiam facit, quod nusquam in novo Testamento publici religionis ministri vocentur ἱερεῖς sacerdotes: sed tantum presbyteri seu seniores, evangelistae, pastores, doctores, et similibus nominibus, quae non ius offerendi publici sacrificii, sed tantum praedicandi ac docendi illud unicum sacrificium, quod plenam redemptionem et peccatorum abolitionem impetravit, significant. Nam (ut testatur eadem illa Epistola) ubi plene sacrificatum et perlitatum est, et ubi remissio peccatorum [p. 542] column 1059 vere parta est, ibi nullis amplius expiatoriis aut propitiatoriis sacrificiis opus est. Quod si adhibeatur tale sacrificium ac sacerdotium, protestationem fieri ait eadem Epistola, quod nondum vere parta sit peccatorum remissio: quod ad controversias huius temporis iudicandas valde prodest observasse.

¶ Nunc locutiones quasdam huius vocis percurramus. Psal. 132: Sacerdotes tui induantur iustitia, et pii tui iubilando iubilent. Et mox: Sacerdotes eius induam salute, et pii eius iubilando iubilabunt Posterius dictum est veluti responsio ac exauditio praecedentis precationis. Sensus autem est, quod Deus eos ornabit iustitia ac salute, non tantum temporaria, sed etiam aeterna. Contra mox sequitur: Hostes eius induam confusione. id est, obruam poenis, reatu, et denique damnatione aeterna. Isaiae 24: Erit sicut populus, sic sacerdos: sicut servus, sic dominus eius: sicut ancilla, sic domina eius. id est, omnes perinde calamitosi et in extremam sortem redacti erunt, nulla potiori sorte fruentur superiores ordines: seu evertetur politia, confusis ordinibus ac statibus ipsius. Eadem porro locutio Oseae 14, significat perinde sacerdotes esse imperitos, et omnibus peccatis contaminatos, sicut vilem stultamque plebeculam. Ezech. 7, et saepe alias, dicitur peritura aut non peritura lex a sacerdote, visio aut verbum a Propheta, et consilium â senibus aut sapientibus. Nam sacerdotum erat proprie docere, ac explicare scriptam legem: propherarum, acceptum verbum seu mandata aut visiones divinitus oblatas populo, regibus et sacerdotibus referre: sic etiam sapientum politicorum seu senatorum fuit, consilium de rebus agendis quaerere ac dare. Sic et Malachiae 2 inquit, Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem quaerent ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est. Principes sacerdotum (ut dixi) aliquando etiam aliqui inferiores sacerdotes nominantur. Ratio huius nominis ea videtur esse commodissima, quod olim primarii sacerdotes fuerunt in vigintiquatuor classes distributi, ut apparet ex 2. Par. 24, ubi etiam vocantur Principes sanctuaii. Et 2. Par. 36 diserte principes sacerdotum dicuntur. Talis consuetudinis ac ordinationis verisimile est aliqua vestigia etiam post captivitatem Babylonicam mansisse, ideoque et nomen principum sacerdotum cum re servatum esse. Principes igitur sacerdotum saepe in Evangelistis et Actis nominantur: ubi ea vox non semper summum sacerdotem, sed tantum quosvis primarios sacerdotes denotat, aut alioqui potentiores inter sacerdotes: sicut et locutio, Princeps publicanorum. Talis videtur fuisse et ille Sceva Actor. 19, cuius filii Ephesi suis exorcismis malos spiritus ex obsessis pellere volebant. Translato sacerdotio, sequitur etiam legis translatio, Hebr. 7: id est, mutato Levitico sacerdotio in Christi sacerdotium, necesse fuit etiam aliam legem ac doctrinam de novo sacerdote et sacrificio sequi, ab eaque quae prius fuit multum diversam. Hanc sententiam citat Papa, ut persua deat in se esse iam translatum ius tum sacerdotii, tum condendi novas leges ac religiones. ¶ Verûm appendicis gratia etiam accuratius aliquanto discrimina Pontificis sacerdotum et Levitarum adiiciemus. Levitae communia quaedam cum sacerdotibus habebant. qualia sunt: Vacare cultui divino, Num. 3 et 8: Nihil possidere de terra, sed tantum accipere decimas de filiis Israel, Num. 18, et Iosuae 13: Orare pro populo, Numer. 18: Benedicere populo, laudare Deum per Psalmos et organa Musica, 2. Par. 30: Colligere pecuniam a Mose ad templi aedificationem destinatam, 2. Par. 24. et 4. Reg. 12. Immolare phase, 2. Par. 30.

¶ Multa autem discrimina quoque Sacerdotum et Levitarum reperiuntur. I. Sacerdotes erant ex tribu Aaronis: Levitae vero ex tribu Levi. Num. 3. cui etiam Moysi filii annumerati sunt: 1. Par. 23. II. Sacerdotes alio ritu consecrabantur, de quo Exod. 29: alio [?: Le- ] , Num. 8. III. Levitae erant sacerdotum ministrium tabernaculo, et eorum mandata faciebant: sed non ad [?: -tare ] licebat eis accedere, nec sacrificare: Num. 18 Ezech. 44. IIII. Levitae in profectione populi in terra Canaan, portabant tabernaculum: sed Moyses et Aaron, et filii eius, habebant custodiam sanctuarii in medio populi Israel: Num. 3. Et ipsi soli, cum movendaverant castra, ingrediebantur in sanctum sanctorum, et [?: ] ponebant singula ut par erat: Num. 4. Porro cum populus venisset in terram Canaan, hoc officium Levitici cessavit, ac pro eo iussi sunt â Davide esse sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulio, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini i. [?: ] . 23. Ibidem Ezech. 44 constituuntur aeditui, et ianitus portarum, et ministri domus, et mactatores holocaustorum et victimarum populi. V. Levitae a 20 annis et supra, ingrediebantur in tabernaculum, et [?: ser- ] usque ad annum 50, quem egressi cessabant: Num. 8 summus sacerdos per totam vitam praeerat sacris. VI. Levitae primitias summo sacerdoti cogebant dare de decimis, quas accipiebant a populo: Num. 8 VII. Sacerdotes erant super panes propositionis, et ad similae sacrificium, et ad lagana, et azyma, et sa-nem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram: Levitae vero stare debebant mane ad [?: con- ] dum et canendum Domino, similiterque ad vespertam in oblatione holocaustorum Domini, quam in [?: ] batis et calendis, et solennitatibus reliquis, iuxta [?: ] rum et caeremonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino, et custodire observationes tabernaculi foederi, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum [?: A- ] fratrum suorum, ut ministrarent in domo Domini: 1. Par. ii.

¶ Caeterum Sacerdotis quoque et Pontificis quasi differentiae in veteri Testamento annotantur. I. Sum-mus sacerdos natu maximus erat inter filios et posteros Aaronis: alii aetate inferiores. II. Summus sacerdos unus erat per totam vitam: sed alii sacerdotes plures>. III. Summus sacerdos solus in sanctuarium egrediebatur, in anno semel: alii vero non ingrediebatur. Levit. 16. IIII. Alium ornatum gestabat [?: summ-- ] sacerdos: et alium alii sacerdotes. Exod. 28. Aaron enim gestabat rationale, superhumerale, tunicam, [?: cid- ] et baltheum, vittam, laminam, tintinabula: filii [?: ] eius tunicas lineas, et baltheos, et tyaras. V. [?: M----te ] sacerdote magno, fugitivi redibant in locum [?: ] id aliis sacerdotibus defunctis non fiebat. Iosuae 20.

SACRAMENTUM, a verbo Sacro, quod significat Deo offero, dedico, consecro. Forte ideo vetera Theologi hanc vocem usurparunt, quia per sacramenta nos Christo offerimus ac sacramus, penitusque addicimus. Nec illa quoque ratio nominis inepta videtur, quod Latini olim, teste Festo, dixerunt Sacramtum quicquid iurisiurandi interposita sacratione [?: ] Nam in nostris Sacramentis duplex iurametum ad. Alterum ex parte Dei, iuramento sese nobis in [?: ] propter filium obligantis, quod non velit mortem peccatoris, sed sit nobis propitius futurus propter filium suum. Ezech. 18, Hebr. 6 et 7. Alterum vero [?: iuramen--- ] est ex parte nostri, qui certo pollicemur, nos soli [?: ] Deum culturos: eaque ratione, quam ille nobis praescribit, ab eoque salutem temporariam ac aeterna per et propter filium suum expectaturos et petituros, ac denique Satanae et mundo inimicitias denunciaturos. [?: Te- ] itidem apta conveniensque ratio etymologiae illa [?: ] posset, quod sicut olim milites se iuramento astringebant suo duci, quod illi Sacramentum vocaverunt nos quoque in Baptismo, et altera sacra caeremonia [?: ] Christo duci nostro plane ad spiritualem militiam [?: ] [p. 543] column 1061 [?: ] Satanam, Mundum et omnem impietatem addicimus et obligamus. Quae ratio appellationis tanto fit verisimilior, quod et hoc vitae genus passim in Sacris veteris militiae nomine insignitur: ubi nobis etiam varia spiritualia arma procuduntur ac induuntur, et aliae quoque quaedam voces nostrae professionis a re militari desumptae sunt: ut est Symbolum, et aliae. Hac tamen voce Vulgata versio aliquoties pro quovis maiori mysterio abutitur: ut Ephes. 1: Noto facto nobis sacramento voluntatis suae. et Ephes. 3: Notum est mihi factum sacramentum per revelationem. Mox vertit eadem Mysterium, inquiens: Legentes potestis intelligere meam cognitionem in mysterio. Mox iterum Sacramentum: illuminare quae sit dispensatio Sacramenti Christi. ubi semper est Graeca vox Mysterium, quae revera nihil aliud significat, quam absconditum et sacrosanctum Dei consilium de suo filio, eiusque meritis humano generi communicandis. Sic et Coloss. 1, ac 1. ad Timoth. 3. Nusquam sane in Sacris literis haec vox Sacramenti in isto huic usitato ac proprio usu accipitur, ut denotet sacrosanctam caeremoniam Baptismi et Eucharistiae. Quare praeterquam quod falsum dogma Pontificii de coniubio, quod sit Sacramentum, ex Ephes. 5 finxerunt: etiam dupliciter ipsum textum Pauli violarunt. Nam et voce mysterii ibi per Sacramentum expressam, traxerunt ad rem toto caelo diversam: et quod Paulus diserti-sime protestatur se dicere de Christi ac Ecclesiae spirituali coniugio, id illi ad coniugium carnale traxerunt. Vide Annotationes Erasmi. Vox alioqui Mysterium, aliquando etiam in malam partem accipitur. ut cum Paulus 2. Thess. 2 dicit, Mysterium iniquitatis, nempe Antichristi, iam agi: ubi tamen Vulgata non vertit Sacramentum, verum Apoc. 17, de eodem Antichristo agendo, pro mysterio vertit Sacramentum, dicente Angelo ad Iohannem: Ego tibi ostendam sacramentum mulieris, et bestiae gestantis eam. id est, secretam, et omnibus incognitam rem, consilium, ac doctrinam. Mirum sane est, sophistas non inde quoque proprium Sacramentum fabricatos esse, ut ex Ephes. 5. Quod porro sacramenta [?: --nt ] proprie foedera quaedam, infra in voce TESTAMENTI dicetur et ostendetur.

SACRARIUM, est ipsum templum, aut locus in quo [?: ] sacrae continentur aut peraguntur. 1. Corinth. 10. [?: ] ne qui edunt victimas, communicatores sacrarii sunt id est, eius templi ac cultus, de quo victimas comedunt. vide paulo post SANCTUARIUM.

SACRIFICO, aliquando significat offero sacrificia externa, qualia fuerunt illa Levitica: aliquando gratias Deo ago, eum celebro, eique obedio: denique nonnun-quam significat macto, interficio. Ex nomine Sacrificii melius significatio eius intelligetur. Sacrificare [?: -g- ] [?: ] , Habacuc 1. pro, gratias habere, eive proprie [?: -raedam ] suam acceptam ferre, et non Deo danti victorias, expositum est in voce RETE.

SACRIFICIUM, usitatissime in Sacris literis sinificat illas externas Levitarum oblationes, sive animalium, sive placentarum, frugum aut similium rerum: [?: -rum ] sacrificiorum variae species fuerunt secundum [?: -eri-s ] oblatas, modum ac causas offerendi, festa aut tempora offerendi, finales causas offerendi, et alias circumstantias:quas rerum harum divisiones accuratius consequi, non est nostri instituti. Sacrificia pacifica, [?: vi- ] proprie fuisse eucharistica sacrificia. Sacrificia [?: ] , fuerunt expiatoria sacrificia. Sacrificia holocausta erant, quae tota Domino offerebantur et [?: exure- ] . Sacrificium iuge erat, quod mane et vesperi [?: per- ] offerebatur: quod etiam simpliciter Iuge vocatur, [?: ] 28. Alia erant sacrificia purificationum variarum: [?: ] zelotypiae, alia efficiendae aquae lustralis, alia initia [?: ] sacerdotum, et aliae innumerae varietates sacrorum olim apud Levitas fuêre. Quando istae duae voces coniunguntur, OBLATIO et SACRIFICIUM, plerunque sacrificium significat מינהה Minha, seu iuge sacrificium. Sacrificia alia fuerunt externa, publiceque oblata, qualia fuerunt Levitarum: alia interna ac spiritualia, quae omni tempore a piis offeruntur. De hoc posteriori genere dicit Malachias 3, quod in omni loco per totum orbem munda sacrificia Deo offerentur. Daniel cap. 8 et 9 praedicit, Antichristum ablaturum esse iuge sacrificium. Quod, ut res ipsa ac textus ostendit, omnesque saniores doctores intelligunt, significat ipsum purum Evangelion, quo nobis sacrificum Christi iugiter utendum ac fruendum proponitur, nobis simul et Deo offertur. De quo in voce Mundus, Purus, ac Iuge dictum est. Sacrificium laudis, est gratiarum actio, et celebratio nominis divini. Psal. 50. Sacrificium laudis honorificabit me. Sic Psal. 107, Sacrificate sacrificium laudis, et praedicate opera eius in iubilo. Quod sacrificium Oseas cap. 14 vocat Vitulos labiorum, id est victimas. Sacrificate sacrificium iustitiae, et confidite in Domino: quod est Sacrificium rationale, et cultus Deo acceptus, ad quod nos Paulus hortatur Rom. 12. Recordetur omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum incineret: Psal. 20. id est, sint ei omnia tua sacrificia, tuaeque petitiones acceptae, ac in perpetua memoria, sicut olim misso caelitus igne testabatur, ea sibi grata acceptaque esse, quae ipsemet incinerabat, aut exurebat. Sic David 1. Sam. 26 inquit: Si Dominus incitavit te contra me: odoretur sacrificium tuum. Psal. 50 convocat eos qui secum feriunt foedus super sacrificio. id est, quod sacrificare velint Deo, seu eum colere: ubi credo poni Sacrificium pro toto cultu. Mox dicit, se nolle eos arguere de sacrificio: i. nolle eos accusare, quod non multa sacrificent: illorum enim se semper habere copiam ante oculos. Verûm non requirere sacrificia externa brutorum, sed internum cordis contriti ac fidei invocantis et celebrantis illum. Sicut mox sequenti Psalmo ait, Sacrificium Deo acceptum esse Spiritum contribulatum, et cor contritum. Psal. 106, Comederunt sacrificia mortuorum. id est, ut quidam exponunt, quae mortuis idolis, Baali et aliis erant oblata, qui non fuerunt dii viventes, aut alioqui fuerunt homines dudum mortui, et a stultis idololatris in deos relati. Sacrificia eorum sicut panis immundus. Oseae 9. id est, immunda, non accepta: ut lugentes pro immundis habebantur, nempe contaminati super mortuo. Ioel cap. 1, aliquoties repetit, periisse sacrificia: indicans caritatem annonae, et inopiam earum rerum quae erant offerendae. Misericordiam volo, et non sacrificium: Matth. 9 et 12. id est, potius et magis desidero veram pietatem animi, et charitatem proximi, quam sacrificia externa. De hoc porro genere comparationis, ubi non comparatio, sed simplex negatio alterius membri, et alterius affirmatio esse videtur, in Regulis Generalibus dictum est. Phil. 2 est admodum elegans metaphorarum coniunctio, et spiritualium sacrificiorum delineatio. inquit enim: Quin etiam si pro libamento offerar super hostia et sacrificio fidei vestrae, gaudeo, et gratulor omnibus vobis. Pulchre ait, Super hostia. nam ad victimam addebatur Minha seu libamen. Quasi dicat Paulus: Ego vos Philippenses ad Christum converti, cui postulo ut vos penitus tanquam hostiam rationalem offeratis: paratus sane ipse quoque sum in hoc vestro pulcherrimo, ac Deo acceptissimo sacrificio, tanquam libaminis additamentum, per mortem crucemque adiungi. Philippenses igitur per fidem sanctificatos translative appellat sacrificium: suum vero ministerium aut praedicationem liturgiam, id est sacram operationem: mortem denique suam, libamen, quod sacrificio adiungi, aut etiam superinfundi solet. Sacrificium aliquando quasi per metaphoram significat, quamvis mactationem, etiam profanam. ut cum in [p. 544] column 1063 visione dicit Deus Petro Actorum 10, Surge Petre, θῦσον sacrifica: id est, interfice et comede. Zoph. 1, Praeparavit Dominus sacrificium, et sanctificavit invitatos suos. Et erit in die sacrificii, et visitabit Dominus principes ac filios Regis. ubi primum pro convivio videtur prima specie accipi, quod etiam interdum sacrificium vocat: postea ostendit se loqui de tristi poena caedis. Isaiae 34, Gladius Domini impletus est sanguine, impinguatus est adipe, etc. quoniam sacrificium habet Dominus in Bozra, et mactationem magnam in Edom. Sic Matth. 22, rex ad invitatos suos dicit: Tauri et altilia mea sacrificata sunt, omnia sunt parata, venite, etc. Postremo significat sacrificium etiam convivium, quia crebro sacrificiis convivia addebantur. 1. Sam. 9: Populus non comedit, donec ille veniat. Nam ipse benedicit sacrificio, et postea comedunt invitati. id est, precatione et verbo Dei sanctificat cibos. Sic mox 16. dicitur Samuel invitare Isai cum filiis ad sacrificium. et capite 20, excusatur David, cur non venerit ad convivium regis, quia abierit Bethlehem ad sacrificium suae familiae: id est, ad convivium. non enim licebat ibi sacrificare.

¶ Sicut vero supra ostendi, esse unicum, verum ac aeternum sacerdotem: sic etiam est unicum, verum, plenum ac perpetuum propitiatorium sacrificium, quo solo totius mundi peccata expiantur: nempe exinanitio et passio filii Dei. qui cum in forma Dei esset, semetipsum humiliavit, suscipiens formam servi, et factus est obediens usque ad tristissimam et ignominiosissimam mortem crucis. Sacrificantibus, vertit Erasmus Actorum decimotertio, vocem λειτουργεῖν . Verum Graecum illud verbum significat omnem publicam functionem, praesertim quae plus molestiae ac laboris quam dignitatis, honoris, et quasi imperii habet. Quare Chrysostomus exposuit per κηρυττόντων , praedicantibus. Caeterum verbum Sacrificare et Sacrificium, per metaphoram significat quaevis pia et Deo accepta opera, sive privata sive publica: sicut suprâ diximus de tota vita Christiani hominis, quae sacrificium et hostia rationalis ac viva vocetur. Sic igitur etiam Paulus dicit, se ἱερουργεῖν , sacrificare Evangelium Christi inter gentes, ut eorum oblatio fiat accepta. Si non ita clare locutus fuisset Apostolus de metaphorico sacrificio praedicationis, omnino adversarii inde suam Missam confirmare conati fuissent. Postremo observandum est, quod sicut Scriptura figuratis significationibus vocis Sacrificii, oblationis et sacrificandi utitur: ita postea etiam Patres multo liberius, ne dicam licentiosius ac imprudentius iisdem abusi sunt. Quorum dicta quandoquidem posteri non recte intellexerunt, extruxerunt nobis novum propitiatorium sacrificium Missae, pro peccatis vivorum ac mortuorum, proque omnibus difficultatibus totius mundi: ac offerunt illud, in summam contumeliam, et plane abolitionem unici sacrificii IESU CHRISTI. Sacrificare sagenae, Abac. 1, Propterea sacrificabit sagenae, suae et suffiet reti suo, quia per illam impinguata est portio eius, et cibus eius pingue. subintell. pecus. id est, omnia tribuet propriae virtuti, industriae, ac viribus. Sic prorsus loquitur Cyclops apud Euripidem, se tantum ventri suo hostias offerre, caeteros deos nescire. Sed de hoc loco paulo ante quoque breviter dixi. Sacrificium vocatur etiam nomine Panis Dei, Levit. 22: De manu alienigenae non offeretis panem Dei vestri. De quo vide Panis.

SADAI: Epitheton Dei est, de quo non consentiunt doctores. Quidam deducunt a verbo שדד sadad, atque ita dalet literam finalem positam esse volunt pro geminata: sicque tantundem valere atque vastator, vel saltem formidabilem Dei maiestatem notare. Aliis magis placet, שד sad, quod mammam significat, esse radicem. Aliis videtur composita esse dictio ex relativo ש se, et די Dei, quod nomen Hebraeis est sufficientia: ita Sadai dicetur, qui bonorum omnium copia affluit. Certum [?: q--- ] est hac voce Hebraeos tam in bonam quam in [?: m--- ] partem uti. Nam cum minatur Esaias cap. 13, Deum [?: ] re scelerum ultorem, vocat eum Sadai. Sic et Iob 23, [?: Sam ] terruit me. In his locis et similibus haud dubie expomitur terribilis Dei potentia. Ubi vero promittit Abrahae, se fore Deum sadai, liberalitatem suam commedit Sic et cum Exod. 6. cap. dicit, se apparuisse patribus [?: ] Deo Sadai, non tam ad fortitudinem suam in exercendis iudiciis respicit, quam ad plenam perfectamque beneficentiam. Quasi diceret, se Abrahae, et aliis patribus manifestasse, quanta virtute praeditus sit ad suos tuendos et servandos: et ipsos experientia sensisse, quam potenter atque efficaciter suos foveat, sustentet ac iuvet.

SADUCAEUS: Saducaei magnificum sibi nomen a iustitia imposuerunt. Zaddikim enim, iusti, vel iudiciarii dicuntur. Solam enim legem Mosi ad literam sequebantur, ac ita severe sibi iustitiam sectari videbatur: cum tamen omnium essent scelestissimi.

SAGENA: in voce RETE exposita est.

SAGITTA, suas quasdam obscuras notiones habet: de quibus in voce Arcus, superius dictum est.

SAL, ob varias proprietates ac usus, varias etiam significationes et locutiones gignit. Primum Sal et [?: ] ris, extra hominem, carnibus aut aliis eiusmondi rebus appositum, prohibet putre dinem: et edendo adhibitum condimentum affert, tum prohibet ne cibus in ventriculo prius putrescat quam coquatur, tum denique excitat appetitum et calorem ventriculi. Porro [?: ] citer prohibet putredinem, nempe absumendo nimias et noxias humiditates rerum, constringendo et veluti colligendo nativam virtutem rerum, et denique [?: concl- ] do poros ac meatus, ac veluti crustam quandam rei salitae inducendo: quin et externam humiditatem aere, aliasque (ut ita dicam) externas iniurias repellendo. [?: ] hasce igitur causas per metaphoram aut similitudinem designat doctores et doctrinam, dicente Domino: Vos estis sal terrae, etc. Matth. 5. Quia doctrina et doctores hisce omnibus modis spiritualiter animas ac [?: cor- ] pietatem servant, consumendo internos pravos hono-res carnis, seu veteris Adami, cum suis motibus ac cupiditatibus: deinde doctrina congregat et suscitas novum hominem, Spiritum ac dona Spiritus sancti, [?: ] matque et munit veluti spirituali quadam testa contra omnes externas iniurias: et denique est scutum et gladius contra ignita satanae tela ac machinationes. Aliqua ratio huiusve! metaphorae, vel similitudinis, posset etiam esse in mordacitate salis. nihil enim magis veterem hominem mordet, et arrodit molestatque quam severae piorum doctorum conciones, adeo ut illis sibi totius [?: ] di odia concilient. Sicut Christus ad suos cognatos inquit: Vos mundus odisse non potest: me autem odi, quia veritatem dico ei. Ob hanc eandem causam etiam sacrificiis adhibebatur Sal, ex praecepto Dei Levit. [?: ] Nam et illa sunt pars ministerii: et indicabat Deus per illa, quomodo praeparatum aut conditum homines aut cor sibi offerri voluerit. Praeceptum porro sic habet: Quicquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec [?: ] cessare sal foederis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione offeres sal. Adscribam etiam Annotationem cuiusdam alterius super hunc locum, ut tanto magis eius sensus et causa harum locutionum perspici possit. Salis natura cum per se ignea sit, dissolvendi, extenuandi, siccandi, repurgandi vim habet, qua corpora a [?: ] dine vindicat, ut ita diu permaneant integra. Unde scis allusione totis corporibus nihil utilius sale et sole detur esse. Nulla. n. humanior vita sine sale degitur. Haec salis intellectus transit quoque ad animi voluptates. Nam ita [?: ] appellantur, omnis vitae lepos et summa hilaritas: contra insulsi, qui ab omni absunt urbanitate. Nec non quia sal [?: ] [p. 545] column 1065 corporum firmitatem, in Sacris literis, ut hic et in aliis locis, divinum foedus salitum, id est, incorruptum inviolatumque appellatur. Eadem ratione sacrificiis destinatur, propter Christum, qui caelestis ille sal est, suos vitiis liberans, et ad aeternae vitae participatum igneo suo Spiritu transferens, absumpta terrestri illa et depravata natura. Huc alludens Christus, salem cum igne coniungit dicens: Nam omnis homo igni salietur, et omnis victima salietur. Eodem modo Apostoli Sal terrae dicuntur, propter Evangelii doctrinam, cum multa virtute ignei Spiritus ab eis annunciandam. Non aliter Paulus sanctorum sermonem sale conditum commendat, qui vitam pravam corrigat, et meliorem inducat. Ex contrario vero damnatur sal infatuatum, de quo illud: Caeterum si sal infatuatus fuerit, qua re condietis? neque in terram, neque in sterquilinium utilis est, foras proiiciunt illum. Qui crassus ac inefficax sal, est vi ignea spoliatus: in quem Lothi uxor, cum Deum deseruisset, suas cupiditates persequens, commutata scribitur. Tradunt Physici, ex omnibus rebus, quae quidem quatuor mundi initiis constent, salem tum efficacem, tum inertem elici posse. Caeterum supra olei facta est mentio, hic salis. In altero lenitas, in altero acrimonia cernitur. Haec ut conveniat coniuncta esse, declarat proverbium vulgo iactatum: Oleum et sal oportet emere. Mare salis, est Sodomiticum mare, quod forte est salsum: cum alia stagna, quae Iudaei etiam maria vocaverunt, fuerint dulcia. Gen. 14 et 19, uxor Loth contra mandatum Dei retro respiciens, vertitur in statuam salis. Dubium est, an revera merum sal facta sit: vel mutata in eum lapidem, qui ob similitudinem quandam salis habet nomen. Christus Marci nono inquiens, Omnis homo igne salietur, et omnis victima sale salietur: videtur aliquo modo exponere locum Levit. 2. et indicare, quod sal etiam persecutionem, forte ob suam mordacitatem, significet: tametsi et eo nomine ibi ea collatio fiat, quod sicut sal carnes conservet, ita etiam persecutiones pios in invocatione et timore Dei detineant, et prohibeant ne voluptatibus et sceleribus, ocio marcentes sese dedant, ac per ea corrumpantur, et veluti computrescant. Paulus ad Coloss. 4, omnino pro sapientia sale utitur: quia perinde sapientia actiones, vitam et mores servant ab omni vitio, sicut sal carnes aut alia: vel etiam, quod perinde condiat sapientia vitam, mores et sermonem, facit omnibus gratos et acceptos, sicut sal cibos. Inquit igitur ibi Paulus: Sapienter vos gerite erga extraneos, opportunitatem redimentes: Sermo vester semper cum gratia sit sale conditus, ut sciatis quomodo oportet vos unicuique respondere. Ubi ex adiunctis intelligitur, per salem indicari condimentum sapientiae. Credo vicinum esse huic, quod alibi Paulus vocat sanum sermonem. Hoc idem praeceptum Ephesiorum quinto contraria metaphora putris sermonis proponitur, inquit enim Apostolus ibi: Nullus sermo putris ex ore vestro egrediatur, sed si quis est commodus ad aedificationis usum, ut gratiam auditoribus afferat. ubi Putris sermo salito contrarius est, qui non tantum stultus aut ineptus est, sed etiam impius: quod proprie Scriptura stulticiam vocat. Eundem opinor sensum habere, quod Christus inquit Marci non nec: Habete salem in vobis, et pacem agite inter vos. Ob haec Scripturae loca credo fuisse olim receptum, ut in fonti in baptismo sal in os imponeretur, addito dicto: Accipe sal sapientiae. Salsus sermo, et sales, et salse dictum apud Ethnicos significat iocosum, non tamen prorsus acerbitate, aut etiam amarulentia, et omni salutari admonitione carentem locutionem. Alioqui homo insulsus, imprudens et ineptus dicitur. Pactum salis, est pactum firmum, et quasi non computrescens vetustate. Numeri decimooctavo: Omnes levationes tradidi tibi ac filiis Israel in statutum perpetuum, foedus salis perpetuum sit coram Domino. id est, sit hoc decretum firmum ac stabile. Sic secundo Paralipomenon decimotertio dicitur Deus dedisse regnum Davidi, et filiis eius, foedere salis. Sal sterilitatem in terra denotat: quia, teste Plinio libro trigesimoprimo, loca salsuginosa infoecunda sunt: contra, dulcis terra foecunda est, teste Virgilio: quia loca salsuginosa sterilia sunt. Deuteron. vigesimo quarto: Sulphur et sal et combustio totum solum eius. Zophoniae secundo: Moab erit exitus urticae, et fodina salis, desolatioque in seculum. In hunc eventum, aut significationem etiam, Abimelech Iudicum nono, eversa civitate Sichem seminavit in ea sal, ut indicaret eam perpetuo desertam et incultam esse debere. Inde terra salsuginosa, Iob 39. Ierem. 17: et Psal. 107, Vertit terram frugiferam in salsuginem. Iob 9: Nunquid comedi solent res insulsae, quae sunt sine sale? Videtur dicere, suas calamitates nulla levatione, intermissione, aut recreatione condiri: eoque intolerabiles esse, ut cibum insulsum. Ezech. 16, ut Deus exponat foedissimam genesin, et corruptissimam naturam generis humani, comparat eum cum infante, inde statim a puerperio prorsus neglecto ac immundo: et inter alia dicit, Non es sale salita. quia cavendae putrefactionis causa, praeciso umbilico sal adhiberi solet.

SALVATOR, praeclarum nomen est. vide infra Servator, post verbum Salvo.

SALVARE communiter significat opem ferre, aut aliquem ex magno malo aut periculo liberare. Plerunque igitur significat communes liberationes ex praesentis vitae incommodis: quare et sanationem a morbis complectitur. Aliquando tamen etiam spiritualem salutem denotat, quae duplex est: nempe redemptio â peccatis, remissio peccatorum seu iustificatio: et plena illa glorificatio, seu in aeternam vitam translatio. Prius dicam de istius vulgaris aut terrenae salutis exemplis: ubi non tam est difficultas in ipsa voce Salutis, quam in adiunctis vocibus, quae phrasin obscurant, Coniungam autem verbum Salvandi cum nomine Salus. Salvare de longinquo, est ex remotissimis locis a Iudaea eripere, et denuo ad terram promissionis in columes reducere, quo antea fuerant captivi abrepti: Ieremiae trigesimo, et quadragesimosexto. Salvare de aliqua re, 2. Regum 6: Unde salvabo te? num de torculari, aut area? pro, unde tibi opitulabor? quibus viribus aut facultatibus, cum nec vinum nec frumentum habeam? Salvare de aliquo, est ex alicuius iniuria liberare. Iudicum sexto: Vade in fortitudine tua, et serva Israelem de manu Madian. Sic Ieremiae quadragesimosecundo: Salvos faciam vos, et eruam de manu eius. id est, liberabo ac vindicabo vos ex eius potestate. Lucae primo: Salutem de inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos. id est, liberationem. Ezechielis trigesimoseptimo: Salvos faciam eos de omnibus habitationibus suis. id est, in omnibus locis ubi habitant. Ita videmus locutionem Salvare de aliquo loco, valde varie accipi. Induere aliquem salute, est idem quod servare. Psalmo 132. Sacerdotes eius induam salute. et 2. Paralipomenon 6: Tametsi illa sit melior interpretatio, facere eos salutares populo. Timuerunt Syri venire ad salvandum ultra filios Ammon: secundo Samuelis decimo. id est, non sunt ausi eis amplius opem ferre contra Israelitas. Salus pro servatore ponitur per metonymiam, Isaiae trigesimotertio: Tu salus nostra in tempore angustiae. Habac. tertio: Laetabor in Deo salute mea. Item: Ascendisti super equos tuos, quadrigae tuae salus. Gaudium salutis: id est, de salute. Psalm. 41: Redde mihi gaudium salutis. id est, fac ut gaudere possim de liberatione tua. ubi Salus remiss. peccatorum denotat. Sic, Vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum: Psalm. decimooctavo. id est, [p. 546] column 1067 iubilatio aut cantus de acquisita salute. Rupes salutis, Psal. 95. Sagitta salutis, 2. Reg. 13. Scutum salutis, Psal. 18, id est, salutiferum. Veritas salutis Dei, Psal. 69. Exaudi me propter veritatem salutis tuae. id est, propter promissionem tuam veracem ac salutarem, seu qua mihi promisisti salutem. Sic cornu salutis, Psal. 18: et Luc. 1, Erexit cornu salutis in domo David pueri sui. pro, vim aut potentiam salutarem. Sic arx salutum, turris salutum, 2. Samuelis 22. Vobis sermo salutis missus est, Actorum 13: id est, sermo salutaris, aut sermo de salute. Dare salutem et facere salutem: pro, servare, idem sunt. Psal. 14: Quis dabit ex Syon salutes Israelis? 1. Sam. 11: Hodie facit Iehova salutem in Israel. Sic primo Samuelis decimoquarto: Qui fecit salutem magnam in Israele. id est, servavit, liberavit Israelitas. Sic primo Samuelis vigesimo quinto, secundo Samuelis vigesimotertio, Isaiae 59. Salutem fecit illi brachium suum. Convenit locutio et sensus cum supra citato loco Psalmo 98. Salvavit sibi dextera sua et brachio, etc. Sic Isaiae vigesimo sexto: Salutes non sunt factae in terra. id est, non sumus liberati. Sic operari salutes: Psalmo 74. Qui operatus est salutes in medio terrae. Glorificari in salute. Psalmo 149. Glorificabit humiles in salute. id est, liberando efficiet ipsos gloriosos. Sic Psalmo vigesimoprimo: Magna est gloria eius in salute tua. id est, propter opem tuam. Sic Exaltare in salute, Iob quinto. Salus Dei, aut alicuius, quam videlicet ille confert, aut quae alios salvat. Psalmo 78. Quod non credidissent Deo, nec sperassent in salute eius. Psalmo tertio: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua. Psalm. nono: Ut exultem in salute tua. Psalmo decimotertio: Et exultabit cor meum in salute tua. Sic Psalmo vigesimo et vigesimoprimo. Sic primi Samuelis secundo: Laetata sum in salute tua. id est, de tuo maximo beneficio, quo me quasi servasti et beasti. Vana est salus hominis, Psalmo 60. Non potest efficaciter homo opitulari ne sibi quidem, nedum alii. Eadem vis vocum est, cum dicitur salutes faciei Dei: id est, favoris Dei, aut ex favore Dei provenientes. Aliqui de arca faciem Dei accipiunt. Psalmo quadragesimosecundo: Adhuc confitebor ei propter salutes faciei eius. Sic Psalmo vigesimo octavo. Esse, aut fieri, aut egredi aliquem alicui in salutem: id est, ut ei opem ferat. Habacuc tertio: Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo. Fuit mihi in salutem: Psalmo 118. Et Iob decimotertio: Ipse quoque erit mihi in salutem: id est, salutaris. Psalm. decimooctavo: Deus est nobis Deus in salutes, id est, salutifer. Elongare salutem, vel elongari a salute, est non liberari, nec habere magnam spem liberationis. Iob quinto: Elongabuntur filii eius a salute. Id est, Deus eis non opitulabitur. Isaiae 59, Expectavimus iudicium, et non est: salutem, et elongavit se a nobis. Sic Psal. 119, Longe est ab impiis salus. Magnificare salutes: secundo Samuelis vigesimosecundo: et Psalmo decimooctavo: Magnificans salutes regis. id est, valde potenter et gloriose opem ferens regi tuo. Ostendere salutem, est opem ferre. Psalmo 50. Ponenti viam, ostendam illi salutem Dei. Sic, Facere videre salutem, Psalmo 91. State et videte salutem Iehovae: Exod. 14 et 2. Paralip. 20. Ponere salutem, muros et antemurale: Isaiae 26. id est, faciet Deus, ut nostra civitas per sua moenia et propugnacula sit tuta, et cives ac incolas servet. Praecipe salutes Iacob, Psalmo 44. id est, praecipe, impera et fac ut Israel servetur. Sicut ille in Evangelio inquit: Dic tantum verbum, et servabitur puer meus. In aliquo aut aliqua re esse salutem: In fortitudinibus eius est salus. pro, fortitudo eius est nobis salutaris, aut nos servat. Psal. 3: Non est ei salus in Deo eius: id est, non est ei expectanda salus a Deo. Visita me in salute tua: Psalmo 106. Persecuti sunt sicut nubes quae transit salutem meam: Iob 3: id est, velocissime summoque studio insecuti sunt me, ut me perderent. Matth. 8 Salva nos, perimus. id est, libera nos a submersione. Matthaei 27: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvare. id est, liberare a morte, et diro supplicio. Quotquot atingebant eum, salvi fiebant: Matthaei 14. Salus [?: mag ] pro, ingens liberatio ex summo periculo. Salva animam tuam, Genesis decimonono: pro, effuge periculum montis. Salvari in Domino: pro, a Domino. Vidi Dominum a facie ad faciem, et salva facta est anima mea: Genesis 32. Christus saepe in Evangelistis repetit illud dictum. Qui volet animam suam salvare, perdet eam: et qui perdiderit, salvabit eam: Lucae nono ubi prior Salus in temporaria salute, posterior de spirituali intelligedi est. contrâ autem Perditio prior de aeterna, posterior de temporaria.

¶ Nunc aliquot exempla aeternae salutis [?: adiicie- ] Matthaei 24: Nisi decurtati fuissent dies illi, non fuisse salus facta omnis caro. id est, nemo in vera pietate ea tam tristes tentationes perstitisset, eoque in aeternam [?: -tam ] servatus fuisset, 1. Timoth. 2: Deus vult omnes homines salvos fieri, et ad veritatis cognitionempervenire. Ibidem: Mulier salva fiet per liberorum procreationem, si permanserint in fide. Psal. 98, Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit: Salvavit [?: ] dextera sua, et brachio sanctitatis suae: Notam fecit salutem suam coram gentibus, revelavit iustitiam suas. Hic revera de spirituali aeternaque salute dicitur, qui per Meschiam tum sibimet opem tulit instaurando regnum ac gloriam suam, tum etiam populo aut [?: subd- ] suis, eripiendo eos ex servitute diaboli. Brachium eorum non salvavit eos: Psal. 44. id est, non liberavit. Aliquando Salus etiam ipsam solum conversionem denotat. Lucae 19: Hodie salus domui huic contigit. Tametsi ibi etiam iustificationem complectatur. Sic ibidem: Venit filius hominis, ut quaerat et salvum faciat quod perierat. Sane saepe Salvare idem quod Iustificare significat. ut Act. 2: Dominus addebat qui salvi fierent. id est qui converterentur et iustificarentur, quotidie congregationi addebat. Act. 4: Nec est aliud nomen, etc. in quo oporteat nos salvos fieri. Actorum decimoquinto psuedoapostoli aiunt: Nisi circumcidamini secundum [?: ] rem Moysi, non potestis esse salvi: id est, iustificari. Ibidem Petrus inquit: Sed per gratiam Domini nostri IESU CHRISTI credimus nos salvos futuros, quemadmodum et illi. Actorum decimosexto: Crede in Dominum IESUM, et salvus eris tu et domus tua. Primmae Corinthiorum decimoquinto: Notum nobis facio Evangelium, etc. per quod etiam salvamini. id est, per quod vobis annunciatur remissio peccatorum, et donatur iustitia Christi et vita aeterna. Rom. 10: Si confessus fueris ore tuo Dominum IESUM, et credideris in corde tuo, quod Deus illum excitavit a mortuis propter iustitiam tuam, salvus eris. hoc est, habebis imputatam iustitiam, ob quam donatur tibi vita aeterna Ibidem ex Ioele citat dictum, Quisquis in vocem est nomen Domini salvus erit. Tit. 3: Salvos nos fecitque regenerationis lavacrum, etc. Ephes. 2: Gratia [?: ] estis. Iacobi primo: Recipite insitum sermonem, qui potest salvas facere animas vestras. Hebr. 7: Unde et de salvos facere ad plenum potest, qui per ipsum aderit Deum. Eleganter autem verbum Salvare ad iustificationes transfertur. Significat enim alias liberare captivum ab hostibus, et pristinae libertati restituere: quod etiam [?: ] in iustificatione. Liberamur enim a iure peccati et [?: ] tis, et donatur nobis iustitia Christi, ob quam [?: d- ] Spiritus sanctus et vita aeterna. Consequi Iacobus: 2 ad Timoth. 2, Omnia suffero propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu, cum gloria aeterna. Salus ex Iudaeis est: Iohannis 4. id est, causa salutis, seu Servator. Evangelium est potentia Dei [p. 547] column 1069 ad salutem. id est, per hanc doctrinam salvat Deus credentes, Romanorum primo. Item Romanorum undecimo: Eorum casu vobis contigit salus. id est, veri doctores, ac doctrina conversioque ipsa, dum illi eam reiiciunt. Romanorum decimotertio: Nunc propior nobis est salus, quam cum credidimus. id est, nunc clarius et illustrius videmus veritatem, magis quoque ampliatum et illustratum est regnum Christi, nosque in eo possumus esse confirmatiores. Isaiae 49. In tempore beneplaciti exaudivi te, et in die salutis adiuvi te. id est tempore Meschiae, et quoties mea ope indiges, meque per Meschiam quaeris et imploras. Salus hic generaliter accipitur de quocunque Dei auxilio. Sic Philippensium primo: Scio quod hoc cedet mihi in salutem. id est, erit tum mihi salutare, tum meo ministerio utile, nempe ista crux mea. Hebraeorum secundo: Quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Hic salus accipitur pro illa gloriosa patefactione, ac praedicatione Evangelii et gratiae Christi. Principem, aut ducem potius, salutis ipsorum per afflictiones perfectum reddere: Heb. 2. Ducem salutis nostrae vocat Christum, quia is nos salvat ac liberat, et in aeternam vitam quasi ex inferno manu ereptos ac eductos secum perducit. Sic Act. 5 inquit: Hunc Deus exaltavit dextera sua, ducem et servatorem, ut det poenitentiam. Secundae Petri tertio: Longanimitatem Domini salutem arbitremini. id est, statuite vobis esse salutem, non neglectionem aut oblivionem redemptionis vestrae. Salus pro victoria: Apoc. 12: Nunc facta est salus et victoria Dei nostri. id est, nunc expugnatus et superatus est adversarius noster. Apoc. septimo, et decimonono: Salus et honor et gloria ac virtus Domino Deo nostro. id est, ipse merito de hisce omnibus bonis praedicandus est, qui ea nobis solus largitur et praeparat. Quoniam vero hoc verbum magni momenti, multique usus est in Sacris literis, recensebo adhuc paulo plenius, meliorique ordine, eius significata. I. Salus Dei, passive, aut pacem significat: ut Apoc. 7, Salus ei qui sedit super thronum Dei nostri, et agno. aut victoriam, Apoc. 12, Nunc facta est salus, et virtus et regnum Dei nostri, et potestas Christi eius. Sed rariora sunt de his exempla. II. Salus, de spirituali hominis salute, hoc est conversione, iustificatione, liberatione a peccato et morte, et donatione salutis ac vitae aeternae. Psal. 28. Salvum sic populum tuum, et benedic haereditati tuae, et pasce eos, et extolle illos usque in aeternum. Psal. 60. Salvum fac dextera tua, et exaudi me. Psal. 72. Animas pauperum salvas faciet. Esa. 12. Factus est mihi in salutem. Esa. 35. Deus salvabit nos. Esa. 45. Israel salvatus est a Domino. Item: Convertimini ad me, et salvi eritis omnes fides terrae: quia ego Deus, et non alius. Esa. 46. Dabo in Sion salutem, et in Israel gloriam meam. Item 51 et 64. Ioel. 3. Habacuc 3 Matth 1, Vocabis nomen eius Iesum, ipse enim ( σύσει ) salvum faciet populum suum a peccatis suis. Mar. 10, Luc. 7 et 18, Fides tua te salvam fecit. Mat. 18, 19, Venit filius hominis salvare quod perierat. Mar. 16, Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Luc. 1, Salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos ubi paulo post clarius exponitur, quid voce Salutis Zacharias intelligat: Ad dandam (inquit) scientia salutis plebi eius, in remissionem peccatorum eorum. ut salus nihil aliud sit, quam remissio peccatorum. Ioan. 3. Non misit Deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Io. 4. Salus ex Iudaeis est. ubi tota redemptio ac meritum Christi una voce effertur. Actor. 2. Dominus addebat qui salvi fierent. id est, converterentur et iustificarentur. Act 4, Non est in ullo alio salus: hoc est (ut Act. 10 exponit ipse Petrus) remissionem peccatorum accipiunt [?: ] qui credunt in nomen Christi, ibidem, Nec est aliud nomen in quo oporteat nos salvos fieri. Act 15 pseudoapostoli aiunt: Nisi circumcidamini secundum morem Mosi, non potestis esse salvi. id est, iustificari. Ibidem Petrus inquit: Sed per gratiam Domini Iesu Christi credimus nos salvos futuros. Act. 16, Crede in Dominum Iesum, et salvus eris et tu et domus tua, Rom 1, Virtus enim Dei est, ad salutem omni credenti. Rom. 8 Spe salvi facti sumus. Rom. 10. Corde creditur ad iustitiam. hoc est, corde, seu fide in corde, apprehenditur iustitia imputativa: et ore fit confessio ad salutem, seu ore confitemur salutem: hoc est, gloriamur de beneficio Dei per Christum nobis exhibito. Hebraica enim phrasi accusativus cum praepositione pro genitivo ponitur. Ibidem: si confessus fueris ore tuo Dominum Iesum, et credideris, etc. salvus eris. Ibidem ex Ioele: Quisquis invocaverit nomen Domini, salvus erit. 1. Cor. 1, Sermo crucis, etc. nobis qui salvamur potentia Dei est, Ibidem, Visum est Deo per stulticiam praedicationis salvos facere credentes, 1. Cor. 3, Cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sed tanquam perignem: hoc est, qui fundamentum iustificationis, scil. Iesum Christu tenuerit: et nihilominus stipulas, humanas opiniones superstruxerit, is in die ignis, hoc est tentationis, seu in agone, detrimentum patietur: hoc est, a conscientia sua affligetur: et tamen, quia fundamentum retinet Iesum Christum. per illos angores animi reducetur ad salutem, ut abiectis omnibus stipulis, quibus antea confisus erat, solum salvatorem Iesum Christum cum suo beneficio amplectatur. 1. Cor. 15, Notum vobis facio Evangelium, etc. per quod etiam salvamini. 2. Cor. 7. Quae enim secundum Deum iustitia est, ea poenitentiam ad salutem haud poenitendam parit. Ephe. 2. Gratia salvati estis. Ephes. 6. Galeam salutis accipite. 1. Thess. 2. Prohibentes nos gentib. loqui, ut salvi fiant. hoc est, ad salutem perducantur per ministerium verbi. Tit. 3, Salvos nos fecit per regenerationis lavacrum. 1. Tim. 1, Iesus Christus venit salvare peccatores. 2. Tim. 2, Omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu. Heb. 7, Unde et salvos facere ad plenum potest, qui per ipsum adeunt Deum. Iac. 1, Recipite insitum sermonem, qui potest salvas facere animas vestras. Epistola Iudae: Mihi studium fuit scribendi de communi salute, etc. obsecrans ut vestris laboribus adiumento sitis fidei, quae semel data est sanctis. Eleganter autem verbum Salvare ad iustificationem transfertur. Significat enim alias liberare captivum ab hostibus, et pristinae libertati restituere. quod etiam fit in iustificatione: liberamur enim a iure peccati et mortis, et donatur nobis iustitia Christi, ob quam datur spiritus S. et vita aeterna. Hinc et Messias salutare et salvator et Iesus in Veteri pariter ac Novo testamento appellatur, quia scilicet spiritualem et aeternam salutem adfert generi humano. Gen. 49. Salutare tuum expectabo Domine. Psal. 14. Quis dabit ex Sion salutare Israel? Psa. 98, Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri. Psal. 119, Expectabam salutare tuum Domine, et mandata tua feci. Item: Concupivi salutare, tuum Domine, et lex tua meditatio mea est. Esa. 51. Egressus est salvator meus. Et 52. cap. Videbunt omnes terrae salutare Dei nostri. Et cap. 62, Ecce Salvator tuus venit. Luc. 2. Nunc dimittis servum tuum Domine, etc. quia oculi mei viderunt salutare tuum. Matt. 1, Vocabis nomen eius Iesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis suis. Ephes. 1. Christus caput est Ecclesiae, et ipse est salvator sui corporis. Phil. 3, Unde salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum. Tit. 2 Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri Tit. 3, Postquam apparuit benignitas et humanitas Salvatoris. 2. Timoth. 1, Gratia vobis quidem data est per Christum, etc. sed palam facta nunc est per apparitionem salvatoris Iesu Christi. 1. Iohan. primo. Pater misit filium salvatorem mundi. III. Nonnunquam Salvare, ad [p. 548] column 1071 salutem seu poenitentiam concione legis et Evangelii perducere significat. 1 Cor. 9. Omnia factus sum omnibus ut omnes salvos facerem: hoc est, ut eos ad fidem Christi perducerem. 1 Cor. 10. Non quaerens meam ipsius utilitatem, sed multorum, ut salvi fiant: hoc est, ut convertantur, et fide accipiant salutem. 1 Tim. 2. Deus vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. 1. Tim. 4. Teipsum salvum facies, et alios. IIII. Interdum Salus notat causas et occasiones ad salutem acquirendam destinatas, et totum Dei beneficium seu opus quod facit ad nos salvam dos. Rom. 11. Per lapsum illorum, s. Iudaeorum, salus contigit gentibus, id est occasio fuit ad salutem seu conversionem gentium. Rom. 13. Nunc est propior nostra salus, quam cum credebamus. Heb. 2. Si tantam neglexerimus salutem, quae primum enarrari coepit per ipsum Dominum, etc. hoc est, si neglexerimus doctrinam Evangelii, quae annunciat nobis Dei beneficium de gratuita peccatorum remissione, et donatione vitae aeternae. V. Salus pro glorificatione, qua credentes in altera vita potientur, ut Matt. 10. 24. Mar. 13. An pauci qui salvantur? Luc. 13. Qui perseveraverit usque in finem, salvus erit. Rom. 5. Multo igitur magis iustificati in sanguine eius, σωθησὸμεθα , servabimur per ipsum ab ira: s. ventura super impios, ut Paulus ipse exponit. 1. Thess. 1, Iesus liberat nos ab ira ventura. Rom. 11, Et sic omnis Israel salvus erit. 1. Cor. 5. Tradatur Satanae ad interitum carnis, quo spiritus salvus sit in die Domini Iesu. Phil. 1. Novi enim quod hoc mihi cedet ad salutem, per vestram deprecationem, et subministrationem spiritus Iesu Christi, quae illis est causa perditionis, vobis autem salutis. Phil. 2. Cum timore et tremore vestram ipsorum operamini salutem. hoc est, perseverate Deo auxiliante in fide, ut reportetis finem fidei vestrae, salutem animarum, seu vitam aeterna. 1. Thess 5, Pro galea spem salutis, etc. non ut iram concitemus nobis, sed ut salutem consequam ur per Dominum Iesum Christum 1. Tim. 2. Mulier servabitur per generationem filiorum, si permanserit in fide. 2. Tim. 2 Liberabit me Dominus, et salvum faciet in regnum suum: hoc est, transferet me ex hac vita in vitam aeternam Heb. 1. Propter eos qui haereditatem capient salutis. Heb. 5. Factus est omnibus obedientib sibi causa salutis aeternae. Heb. 9. Rursus absque peccato conspicietur iis qui illum expectant in salutem. Sed tamen in his et similib. testimoniis συνεκδοχικῶς includitur Iustitia imputativa, et causa ob quam glorificatio seu salus aeterna datur. VI. Pro corporali liberatione, sanatione et auxilio seu beneficio quocunque. Gen. 32. Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. ubi vult, sese evasisse, sese non moriturum, licet ipsam faciem Dei conspexerit. Gen. 50. Ut salvos faceret multos populos: i. in fame conseruaret, seu vivificaret, ne extinguerentur. Iosuae 8, Cum ergo ex utraque parte adversarii caederentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur, etc. 4. Reg. 7. Fugeruntque Syri, animas tantum suas salvare cupientes. Psal. 18. Deus meus, etc. cornu salutis meae. Psal 27. Dominus salus mea, quem timebo? Psal. 27 Eruet eos ab impiis, salvabit eos, quia speraverunt in eum. Psal. 44. Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me. Psal. 140 Domine Deus virtus salutis meae, texisti caput meum in die belli. Baruc. 4 Sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram, a Deo: sic videbunt et in celeritate salutem vestram in Deo, quae superveniet vobis honore magno, et splendore aeterno. Zach 8, Salvabo vos, et eritis benedictio. Matt. 8, Salva nos, perimus. Matth. 27, Salva temetipsum. Item Alios salvos fecit, seipsum non potest salvare. Mar. 5, Si vel vestimentum eius tetigero, salva ero. Marc. 6, Quotquot eum tangebant, salvi fiebant. Act. 4. Si nos hodie examinamur, etc. qua ratione iste infirmus salvus factus sit etc. 1. Pet. 2. Cum apparabatur arca in qua paucae, hoc est octo animae servatae sunt per aquam. 1. Pet. 4. Si iustus vix servatur, impius ubi apparebit? Hinc et Salvator Deus in Scripturis appellatur. Exod. 15. Ego sum Dominus Deus salvator tuus. Deut. 32. Recessit a Deo Savatore suo. Esa. 17, Oblita es Dei salvatoris tui, et [?: f-- ] tis adiutoris tui non es recordata. Et cap 43. Absque [?: ] non est salvator. Et cap. 45, Deus Israel salvator. Ier. 3 Vere in Domino Deo nostro salus Israel. Et cap. 14 Expectatio Israel, salvator eius in tempore tribulalationis. 1. Timot, 4, Deus servator omnium hominum, maxime vero fidelium. id est, sustentator.

SALUTARE σωτήριον nec proprie ipsam salutem [?: ] liberationem aut felicitatem significat, nec etiam servatorem, si vis vocis exactissime expendatur: tametsi Vetus versio eam aliquando pro salute usurpat, sed significat id veluti medium aut instrumentum, per quod servator servat, nempe ipsum Meschiam aut mediatorem, per quem gennus humanum servatum est. Luc, 2, Viderunt oculi [?: me----- ] tare tuum, quod praeparasti ante faciem omnium populorum. Prorsus idem significat, quod in praecedente capite Zacharias dixerat: Erexit nobis cornu salutis in [?: ] mo David pueri sui: i. mediatorem aut legatum, per quem nos Deus servare velit. Luc. 3, Et videbit omnis [?: ] salutare Dei: i. id, aut eum legatum, per quod medium. aut per quem mediatorem velit Deus servare homines. Reperitur tamen haec nox etiam in Vulgata veteris Testamenti editione, Gen. 49. Expectabo salutare tuum Domine Psal. 14. Quis dabit ex sion salutare Israel? Psal. 98 Viderunt omnes termini salutare Dei nostri. Idem est 52. Psal. 119. Expectabam salutare tuum Domine, et mandata tua feci. Sic actor. 28, Notum ergo sit vobis, quod gentibus sit missum hoc salutare Dei, et ipsi audienti Meschias, et eius Evangelion, per quod Deus [?: ser- ] credentes. Sicut vero Salus etiam de communi [?: ] te aut liberatione ex quavis maiore calamitate ponatur, non tantum pro illa spirituali ad aeternam [?: ] tem pertinente: ita etiam Salvator in Sacris literis non nunquam etiam de hominibus, praesertim virtute praestantibus, qui aliquando populum liberaverunt, dicitur. Secundo Reg. decimotertio: Dedit Iehova Israeli salvatorem, et egressi sunt de potestate Syriae. Iudic. tertio: Et cum clamassent filii Israel ad Deum, sustinuit eis servatorem, qui liberavit eos, nempe Othoniel filium Remaz. Sic etiam Ethnici opitulatores nominaverunt. Sic IESUS nomine proprio dictus est Servator, quia servavit populum a peccatis suis. Verum de Salvatore, vide Servator.

SALUTO verbum aliquando largius accipitur, pro largiore ac pleniore colloquio: ut cum [?: Hel- ] ablegans famulum ut propere currat, prohibet ne vel salutet obvios, vel etiam salutatus respondeat. id est, nullo prolixiore colloquio patiatur se detineri. Eadem formula, eodemque modo usurpatur a Christo Luca 10 idem Apostolis mandante. Sic Act. 18 dicitur Paulus ascendisse Hierosolymam, et salutasse Ecclesiam. Item Agrippam regem venisse ut salutaret Festum: Actor. vigesimoquinto. Sic forte de omni familiari et amici re colloquio intelligendum est, quod Ioannes ait [?: ] facere se participes peccatorum seductorum, qui [?: ] Ave dixerint. In Evangelistis aliquoties obiicitur a Christo Pharisaeis, quod cupiant captentque salutationes in plateis: nimirum non propter vulgarem imprecationem pacis, sed propter honorificas appellationes et gestus, quos eis salutatores exhibuerunt. Salutare [?: ] aut Cum pace, est salutare precando alicui pacem: primo Samuelis 10, 17, et 2, Sam. 8.

SANCTUS, קדוש kados, ἄγιος , aut ἔσιος , videres proprie significare iustum universali iustitia: et [?: ] augustum, plenum maiestate, ac prorsus inviolabile Quare saepe Deus flagitans a suis veram et perfectam pietatem, inquit: Sancti estote, quia et ego sanctus [?: ] : Levit. 11, 19, 20. Aliquoties repetitur et vigesimoprimo. [p. 549] column 1073 Sic primae Pet, 1, et 1. Iohann. 3. et Hebraeor. 7. describitur sanctitas Christi hisce verbis: Talis enim decebat ut esset nobis pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et sublimior factus Israelis: quibus ut synonymis vocem Sanctitatis ibi Scriptura declarat. Ephesiorum primo: Ut essemus sancti et immaculati coram ipso. ubi idem videtur esse Sanctus et immaculatus. Quare et Augustinus exponens tropos Veteris testamenti libro quarto, docet sanctum significare impollutum, purum et mundum. Potissimum tamen haec vox transfertur ad Deum, qui solus vere sanctus est per se, et insuper omnia alia sanctificans. Quare angeli Isaiae sexto, et quatuor animalia Apocalyp. 4, sine intermissione clamant, Sanctus Sanctus Sanctus Dominus Deus Sabaoth: qua triplicata sanctitatis repetitione quidam putant indicari trinitatem personarum. Sic Deus vocatus Sanctus Iacobi et Israelis, Isaiae quinto: Veniat consilium sancti Israel. Blasphemaverunt verbum sancti Israel: Isa. duodecimo, decimoseptimo. Sic Isaiae primo, Irasci fecerunt sanctum Israelis. et capite trigesimoprimo: Non sunt confisi super sanctum Israel, et Iehovam non requisierunt. Capite quadragesimoprimo: Manus Domini fecit hoc, et sanctus Israelis creavit illud. Sic cap. quadragesimotertio, et Psalmo 89. Dominus est scutum nostrum, et sanctus Israelis rex noster. Crebro etiam, idque peculiari ratione, Messias vocatur Sanctus Dei, et Sanctus Israelis, item Sanctus sanctorum: Psal. decimosexto. Actorum secundo: Nec permittes sanctum tuum videre corruptionem. id est, Meschiam sepultum non patieris computrescere. Sic Psalmo quarto: Mirificavit Dominus sanctum suum. tametsi illud etiam de quovis pio intelligere possis. Apocalypsis tertio: Sanctus et verax, qui habet clavem David. Isaiae quadragesimoprimo: Redemptor tuus sanctus Israelis. Sic cacodaemon clamat Lucae quarto: Novi te qui sis, sanctus ille Dei. id est, ille sacrosanctus Meschias, ad redemptionem humani generis ordinatus, etc. Lucae primo inquit angelus ad D. Virginem: Propterea etiam quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur filius Dei. Daniel capite nono vocat eum Sanctum sanctorum, inquiens: Et ungetur Sanctus sanctorum. Et Psalmo septuagesimo: Domini est assumptio nostra, et sancti Israelis regis nostri. Plures autem sunt causae, quare Meschias vocetur Sanctus: quia videlicet est verus Deus, et proprie est solus Sanctus, quia est de Spiritu sancto conceptus. ob quam causam dicit angelus eum esse vocandum Sanctum, quia peccatum non novit, nec inventus est dolas in ore eius: quia fuit praecipuum, aut potius unicum sacrificium, quae etiam Sancta dicta sunt: et denique, quia sua passione aut merito iustificat, aut sanctificat, et renovat populum Dei. Dicitur igitur Christus tum active, tum passive, Sanctus: quia et per se est sanctissimus, et populum Dei sanctificat ac mundat a peccatis suis. Aliquando solo nomine Sanctus dicitur, veluti per excellentiam: quia ipsi potissimum hoc nomen conveniat. Actorum tertio: Vos autem Sanctum istum et iustum negastis, et postulastis ut vobis homicidam gratificaretur. 1. Ioan. 2. Vos unctionem habetis a S. illo. id est, a Christo. Spiritus Dei quoque peculiariter dicitur sanctus non passive, quia sanctus sit, qua ratione ex aequo etiam pater et filius dicuntur sancti: sed ratione efficaciae suae, quia sanctificat pios, eos mundans, removans et ad omnem sanctitatem impellens. Porro, quia Deo valde crebro, idque maxime proprie sanctitas tribuitur: fit inde, ut quicquid Deo quoquo modo dicatum aut consecratum est, Sanctum dicatur. Inde etiam fit, ut terra Chanaan dicatur sancta, et Ierusalem dicatur civitas sancta, Populus dicatur sanctus, tabernaculum et templum cum omnibus suis sacrificiis, vasis et ministris vocentur sancta. Triplicia ergo sunt sancta: homines, bruta offerenda, et res inanimatae. Quarum significationum postea plurima exempla proferentur. Quia vero alia erant magis sancta aliis, ideo illa quae maxime Deo addicta putabantur, vocabantur Sancta sanctorum, quasi summe sancta. Sic intima pars tabernaculi ac templi, seu intima illorum adyta. Sic etiam quaedam sacrificia, et arca cum suo propitiatorio, praesertim autem ipsemet Messias, Sancta sanctorum nominantur. Caeterum populus Dei tripliciter dicitur sanctus. Primum, quia est populus Dei, habens sanctificantia se, verbum ac Sacramenta, et Deum quoque ipsum denique in medio sui: qua ratione seu externa sanctitate etiam hypocritae in medio Ecclesiae sancti sunt. Secundo, pii sunt tum imputatione iustitiae Christi sanctificati seu purificati, tum etiam renovatione Spiritus sancti: atque hae duae sunt passivae sanctitates. Postremo dicuntur etiam sancti active, quia student et sedulo vacant sanctitati vitae actionumque, et a Deo perpetuo petunt sanctificationem sui cordis et vitae, actionumque per Christum. Verum prophetae ac singulares ministri Dei etiam maiore quadam emphasi dicuntur sancti, ut postea in verbo Sanctifico apparebit. Sic dicit Sunamitis ad virum, secundo Regum quarto: Ecce cognovi quod Vir Dei sit sanctus ille. id est, Elisaeus. De praedicta passiva sanctitate intelligit Paulus, cum toties suas epistolas inscribit hisce aut illis sanctis: Romanorum primo, primae Corinthiorum primo, secundae Corinthiorum primo, Ephesiorum primo, Philippensium primo, Colossensium 1. At adversarii sanctos communiter tantum eos intelligunt, qui prorsus omni peccato carent, perfectissimeque Deo obediunt. Tales illi, praesertim iam mortuos, vocant Sanctos, non parvam causam omnibus imbecillibus Christianis desperationis afferentes. Paulus iubet Ephesiorum sexto, fieri preces pro se et omnibus sanctis: quod fieri non esset necesse, si iam prorsus essent perfecti. De sanctis hic in terris agentibus, etiam Psalmus decimussextus inquit: Ad sanctos qui in terris sunt, et inclytos omnis voluptas mea. Sanctus, pro consecratus Deo, eique addictus, ac devotus. Ezechielis trigesimosexto: Oves sanctorum aut sanctificationum. Panem de sanctis comedent: Levitici vigesimoprimo. id est, consecratum: aut etiam ex decimis ac primitiis, quae et ipsae erant consecratae. Sancta mea sprevisti: Ezechielis vigesimosecundo: id est, res mihi consecratas. Omnibus diebus, dum est Nazaraeus, sanctus erit Domino: Numer. sexto. id est, consecratus. Levitici vigesimoprimo: Sancti erunt Deo suo. id est, ipsi consecrati, ut ei in summa sanctitate serviant. Ierem. 2: Israel est sanctitas Iehovae. id est, illi consecratus, res est sacra, non debet pollui a gentilibus. Compositio erit sanctitas Domino. Exod. trigesimo: i. illi peculiariter consecrata. In die illa erit super tintinnabula equorum sanctitas Iehovae: Zachar. decimoquarto. pro, ipsa tintinnabula equorum consecrabuntur, quia videlicet conflabuntur in lebetes, in usum sacrarii. ut sequitur: Eritque omnis lebes in Ierusalem et Iehuda sanctitas Iehovae. Neque transferent primitias, quia sanctitas Domino: Ezech. quadragesimooctavo. Sanctitas erunt Iehovae sacerdoti: Levitici vigesimotertio. id est, omnia ista consecrabuntur Domino, et cedent sacerdotibus. Levitici decimonono: Quarto anno erit omnis fructus eius sanctitas laudum Iehovae. id est, consecratus in laudem Domino. Facies oleum unctionis sanctitatis tuae. id est, consecratae Deo unctionis. Et tulit Salomon sanctitates Davidis patris sui: primo Regum septimo. id est, quae David Deo consecraverat. Sic 2 Reg. duodecimo: Omnem pecuniam sanctitatum. Sic thesauri sanctitatum: [p. 550] column 1075 primo Paralipomenon vigesimosexto: pro, Deo consecrati. Ager erit sanctitas Domino. Levitici vigesimoseptimo. Sic Isaiae sexagesimo: Omne aurum et argentum, etc. sanctitas sunt Iehovae, in thesaurum eius deveniant. Isaiae vigesimotertio: Erit omnis negociatio sanctitas Iehovae. Sanctum videtur aliquando significare caelum, quia sit sanctum Dei habitaculum, aut sedes. Psalmo vigesimo: Mittat tibi auxilium de sancto. Mox addit: Exaudiat te de caelis sanctitatis suae. Sic Sancta, pro rebus caelestibus aut divinis. Proverbiorum octavo: Scientia sanctorum, intelligentia. id est, vera intelligentia est, res sanctas aut caelestes cognoscere. Proverbiorum trigesimo: Nec scientiam sanctorum novi, id est, rerum sanctarum, caelestium. Populus sanctorum: id est, constans ex sanctis. Danielis octavo: Vastabit multos, et populum sanctorum. Venit oratio eorum ad habitaculum sanctitatis eius: id est, ad habitaculum caeleste: secundo Paralipomenon trigesimo. Malachiae secundo: videtur Sanctum vocare matrimonium. inquit enim: Quia contaminavit Iehuda sanctum Iehovae, quod diligit, cum duxit in uxorem filiam dei alieni: id est, matrimonium, quod ordinavit et sanctificavit Dominus, contaminavit Iuda, ducta gentili uxore. Eadem vis est vocis Sanctitas, quam supra in Sancto exposuimus. DEUS, in sanctitate est via tua: Psalmo septuagesimoseptimo. pro, sancta sunt instituta et omnia opera tua, doctrina et actiones. Esse aut fieri aliquid in sanctitate, veritate aut fide: pro, sancte, vere, ac fideliter, notus hebraismus est. Sic Psalmo sexagesimo, loqui in sanctitate: id est, sancte, servando ac perficiendo ea omnia quae loqueretur. Ministrare in sanctitate: Exodi 28. id est, sancte, vel in loco sancto. Iurare per sanctitatem suam Deum: est, per se ipsum iurare, qui sanctus est. Psalm. 89. et Amos quarto. Aliquid esse sanctitatem: id est, sanctum. Sint castra vestra sanctitas: Deuteronomii decimotertio. pro, munda, incontaminata. Domus Davidis sanctitas est, quia ingressa est in eam arca: secundo Paralip. octavo: id est, sancta, aut consecrata Deo. Simili ratione dicitur, Sit Sabbatum sanctitas vobis: Exodi trigesimoprimo, et trigesimo quinto. Velum sanctitatis, Levitici quarto: id est, velum sanctioris partis tabernaculi. Sic, Ad expiandum in sanctitate: Levitici sexto: id est, in sancto loco. Laudate Dominum in sanctitate eius: Psal. 150. id est, in loco sancto ipsius. Sic Ezechielis quadragesimosecundo: Cubicula sanctitatis. Sanctitas, pro rebus sacris. Numeri sexto: Sanctitas erunt sacerdotis: id est, ea omnia sunt sacra, ad sacerdotem pertinent. Primo Paralip. vigesimosexto: Super thesauros sanctitatum. id est, oblationum sanctarum. Sanctus sanctorum, aut sanctitas sanctitatum, de summa sanctitate, aut re sacrosancta usurpatur. Sic Christum vocari Danielis nono, sanctum sanctorum, supra ostendi. Ut esset sanctitas sanctitatum: primo Regum sexto: id est, locus sanctissimus, seu intimum adytum templi. Sic Hebraeorum nono: Post secundum autem velum erat tabernaculum, quod vocant Sancta sanctorum. Usurpatur tamen aliquando etiam de communibus sanctis. Exodi vigesimonono: Altare illud erit sanctitas sanctitatum. Idem est trigesimo et quadragesimo. In sanctitate sanctitatum comedes eam: Numeri decimooctavo, id est, in loco sanctiore, quod sic vocabatur respectu atrii minus sancti, non autem proprie in illo ipso summo sancto sanctorum. Levitici vigesimoprimo: Panem Dei de sanctitatibus sanctitatum comedet. Quando accesserit ad sanctitatem sanctitatum: Numer. quarto. id est, ad res sanctiores movendas et transferendas. Sic Ezechielis quadragesimosecundo et 44: Qui comederit sanctitates sanctitatum. id est, sanctiores hostias. mox vero seipsum declarat inquiens: Oblationem et sacrificium pro peccato et delicto. Ibidem iterum de cubiculis sanctis dicitur.

SANCTIFICARE verbum valde varia significata habet. Primum sanctificari est, sanctum agnosciae celebrari, seu coli. consistit autem potissimum in receptione verae doctrinae. Sic precamur quotidie, ut namen Dei sanctificetur: id est, sanctum esse agnoscater, pro sancto habeatur, celebretur et colatur: sicut et Augustin. libro quarto de Tropis Veteris instrumenti hic petitionem exponit. Contra pollui nomen Dei, est veluti infamari, pro vili et contempto haberi: et sicut Paulus ac Petrus dicunt, quod nomen Dei propter parum pios cultores inter gentes male audiat. Ezechelis trigesimosexto haec sanctificatio, et contraria [?: positio ] aut contaminatio Dei, prolixie describitur, inquit enim ibi Deus: Et venit populus meus ad gentes, ad quas ingressi sunt, et prophanaverunt nomen sancti meum, dum dicerent de eis: Populus Dei sunt isti, et de terra eius egressi sunt. Et perperci nomini sancti meo, quod prophanaverunt domus Israel inter grates, ad quas venerunt. Propterea dic domui Israel, Sic dicit Dominus Deus: Non propter vos ego facio, a domus Israel: sed propter nomen sanctum meum, quod violastis inter gentes, ad quas venistis: et sanctificabo nomen meum magnum, quod est prophanatum inter gentes, quod vos prophanastis in medio earum. Et scient gentes, quia ego Dominus, dicit Dominus Deus, cum sanctificatus fuero in vobis coram oculis illorum. Sic et Deus praedixerat, quod sit se sanctificatarus in propinquis suis: quod etiam effecit Levitici decimo, interfecto Nadab et Abiu sacerdotibus, filiis Aaronis, ignem alienum offerentibus. Verba autem textus sunt haec: In propinquantibus mihi sanct. [?: -bor ] , et in facie totius populi glorificabor. quorum posterius declarat illud prius, quod videlicet sit gloriam et sanctitatem nominis sui illustraturus, puniendo coram omnibus etiam suos intimos ministros, quibus alioqui vel maxime parsurus videbatur, tanquam honoratissimis coram se. Unde reliqui omnes possent agnoscere, quam sit in timore et sancte agnoscendus, honorandus, ac colendus hic tantus Deus. Sensus igitur verborum est, quasi dicat: Manifestis supplicens, quibus eos affligam, me sanctum, firmum ac constantem esse in mandatis meis (quibus iussi sacra mea iuxta praeceptum meum fieri) atque ita gloriam maiestatis meae ostendam: qui ne pontifici quidem parcam, non obedienti mihi. Et sanctificatus est in illis: Numer. vigesimo. vel sanctificavit sese in illis: pro, gloriosus apparuit filiis Israel, et omnipotens, superavit incredulatatem eorum. Eo quod non sanctificastis me in media filiorum Israel: Deuteronomii trigesimosecundo: pro, non dedistis mihi illum honorem et gloriam, quod possem praestare quod dicebam. Iehovam exercituum ipsum sanctificate, Isaiae octavo: id est, tribuite illi sanctitatem, roborisque, et virium gloriam huic uni tribuite. Et Deus sanctus sanctificabitur propter indiciam, Isaiae quinto. Cum sanctificavero me in Ezechielis vigesimooctavo: id est, sanctum et iustum [?: ] cem me ostendero, puniendo eam. Et magnificabor et sanctificabor, et notus ero in oculis multarum gentium. Ezechielis trigesimooctavo: pro, magnum ac factum me ostendam ac reddam. Quasi dicat, reddam nomen meum celeberrimum. Sequenti capite dicit. Et nomen sanctum meum notum efficiam.

Secunda significatio huius verbi sit illa, quam Christus semet patri offerens Iohan. decimoseptimo usurpat, cum inquit: Ego me pro eis sanctifico, ut et ipsi sint sanctificati in veritate. Sanctificatio haec qua Christus ait semet sanctificari, a plerisq exponitur de oblatione quod semetipsum offerat ac sacrificet patri: estque haec [?: no ] ta precatio cap, decimoseptimo vere (ut ita dicam [?: tori- ] [p. 551] column 1077 aut expiatoria oratio, seu (ut Papistae suam illam blasphemam formulam vocant) Canon sacrificii, qua Christus se patri pro toto mundo omnibusque eius peccatis offert, et suam sacrificium omnibus peccatoribus applicat. Ratio autem huius significationis posset esse triplex potissimum. Prima, quia Sanctificare, significat segregare ab aliis, et ad aliquod singulare opus destinare aut ordinare: sicut Isaiae decimotertio Medi dicuntur sanctificati Dei, nempe ad hoc opus ordinati, ut Babylonem subigant, et Iudaeos in Iudaeam dimittant. Sic Christus fuit segregatus Deo, et a Deo, ex toto humano genere ad hoc mirabile opus Dei praestandum. Secunda ratio sanctificationis Christi est, quod sanctum et sanctificare significat aliquid Deo dedicare, largiri, consecrare et offerre, ut supra quoque ex multis exemplis cognovimus. Sic etiam Christus semetipsum patri obtulit, et consecravit. Postrema sanctificationis Christi ratio est, quod sanctificare semet significat, seipsum sanctum, mundum ac innocentem praestare: ut postea ostendemus, cum ex professo hanc huius vocis significationem tractabimus. Hac quoque ratione Christus semet sanctificavit, id est, sanctum et immaculatum iustumque Deo praestitit, totam eius legem perfectissime praestando, eique usque ad mortem ignominiosissimam crucis obediendo. Haec Christi sanctificatio aut obedientia, Hebraeorum septimo describitur hisce verbis: Talis decebat ut esset nobis pontifex sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus etc. Praestitit autem ipse istam sanctificationem aut obedientiam patri in se, ut et nos credentes essemus sanctificati in veritate, seu vere. Id est, ipse illam sanctitatem reipsa in se praestitit patri, ut nos eam haberemus per imputationem, seu ut nos imputative sanctificaremur.

Sit ergo Tertia significatio Sanctificationis, haec ipsa quam modo attigimus, nempe qua Deus nos sanctificat: quae est quaedam passiva sanctificatio. ab alio enim in nos venit, non nos eam praestamus. Ea porro duplex est. alia enim est imputativa seu rationalis, quae idem plane est quod iustificatio. Altera vero est inchoata, infusa aut realis, quae est renovatio hominis, seu excisio cordis lapidei, et creatio novi ac spiritualis quae etiam dicitur creatio, aut condi ad bona opera, seu nova creatura. Utramque complectitur Christus Iohannis decimoseptimo, cum inquit: Sanctifica eos in veritate, sermo tuus est veritas. Et mox: Ut et ipsi sint sanctificati in veritate. Sic et Ezechielis vigesimo: Insuper et Sabbata mea dedi eis, ut esset signum inter me et eos: et scirent, quia ego Dominus sanctificans eos. eodem propheta, capite trigesimoseptimo legitur: Ego Dominus sanctificator Israelis: id est, qui eos iustificatione et renovatione sanctos facio. Sic Christus quoque primae Corinthiorum primo dicitur nostra sanctificatio, aut sanctificator, et Hebraeorum nono utraque sanctificatio denotatur, cum legitur: Dona et sacrificia non possunt conscientiam sanctificare cultorum. et mox: Si sanguis hircorum et taurorum, et cinis iuvencae aspergens inquinatos, sanctificat ad carnis puritatem, quanto magis sanguis Christi mundabit conscientias nostras a mortuis operibus? Ephesiorum quinto. Ut eam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo. Porro de sola Iustificatione proprie vox Sanctificatione capite decimo Hebraeorum accipitur: Per quam voluntatem sanctificati sumus, per oblationem corporis IESU CHRISTI. Et mox: Unica enim oblatione perfectos fecit eos qui sanctificantur. Et aliquanto post: Sanguinem foederis, per quem fuit sanctificatus profanum duxerit. Et capite decimotertio: Quapropter et IESUS ut sanctificaret per proprium sanguinem populum, extra portam passus est. De sola renovatione accipitur, cum saepe Spiritui sancto sanctificatio tribuitur. Romanorum primo, Declarato filio Dei per Spiritum sanctificationis: id est, per Spiritum nobis ad renovationem donatum. Primae Petri primo: Secundum propositum Patris, in sanctificatione Spiritus, ad obedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi. ubi Aspersio significat iustificationem: Sanctificatio verô, Spiritus renovationem.

Quarta significatio est activa, qua nostram vitam et actiones nostras sanctificamus, aut sanctas facimus. Secundae Corinthiorum septimo: Has igitur promissiones cum habeamus dilecti, purgemus nosmetipsos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem cum timore Dei. Romanorum sexto: Sic nunc praestate membra vestra serva iustitiae ad sanctificationem. id est, ad sanctam vitam. Et mox: Nunc vero liberati a peccato, et mancipi facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificatione: id est, sanctam vitam. Levitici vigesimo: Perdam animam quae respexerit ad Pythones. Sanctificate vos, et sitis sancti, quia ego Iehova Deus vester, sanctificans vos. Aliquando haec novae obedientiae sanctificatio ad solam castitatem restringitur. Primae Thessalon. quarto: Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis a scortatione, et sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et honore. Et mox: Non enim vocavit nos Deus ad immundiciem, sed ad sanctificationem. Primae Timoth. secundo: Servabitur vero mulier procreando liberos, si manserit in fide, charitate, et sanctificatione cum modestia. Contra scortatio vocatur contaminatio, impuritas: et Contaminare dicitur proprium hominis corpus, ac mentem. Quare et Latini dixerunt aliquem libidinibus contaminari. Sic David dicit, vasa, id est corpora famulorum suorum, esse sancta, quia in aliquot diebus non attigerint mulierem: 1 Sam. 22.

Quinta significatio est, quod crebro verbum et nomen Sanctificationis usurpatur de quadam externa, corporea, aut etiam ceremoniaria sanctificatione hominum ac rerum: quae multiplex est. Prima est, quod significare consecrationem aut oblationem erga Deum cum hominum, tum et rerum, supra multis exemplis ostensum est. Sic dicit Deus Exodi decimotertio: Sanctifica mihi omne primogenitum. Secunda est, cum significat purificare aut mundificare ab omnibus externis contaminationibus. sicut Exodi decimonono dicit Deus ad Moysen: Vade ad populum, et sanctifica eos hodie et cras, et lavent suas vestes. Huius significationis sunt innumera exempla in Veteri testamento. Hebraeorum nono dicitur haec sanctificatio facere ad purificationem carnis, contaminatorum. Et Actorum vigesimoprimo dicit Iacobus Paulo: Hisce assumptis sanctifica te. Sic iubetur pontifex etiam ipsum altare Domini sanctificare ab immundiciis Israelitarum: Levitici sexto. Sic legitur Machabaeorum primo, capite quarto: Aedificaverunt sancta, et quae intus erant intra domum et aedem sanctificaverunt. id est, expiaverunt. Tertia sanctificatio est, sancte aliquid tractare. ut, Memento ut sanctifices Sabbatum: id est, sancte tractes, agas et peragas, audiendo verbum, orando, benefaciendo, cessando ab omnibus servilibus operibus, praesertim a peccatis. Alia ratione dicitur DEUS sanctificare Sabbatum: nempe sibimet, suoque cultui consecrare. Quarta externa sanctificatio est. Sanctificare ieiunium: Ioel primo et secundo. item secundo Regum decimo, Sanctificare Baal festum, est decernere certum tempus, quo sancte ieiunare et festum celebrare velint. Quinta est, cum sanctificare aliquid significat, quasi sanctum facere externa quadam sanctitate. Sicut Christus dicit, Templum sanctificare id [p. 552] column 1079 aurum quod in eo est, et altare sanctificare donum quod super illud est: Matth. vigesimotertio. Hae omnes quinque sanctificationes sunt tantum externae aut corporeae quaedam sanctificationes aut purificationes, sub Quinta principali significatione contentae. Nunc ad illas primarias notiones recensendas redeamus.

Sexta significatio verbi Sanctificare, est separare aliquid in aliquem eximium usum. Sic Isaiae 13 dicuntur Medi sanctificati esse ad destructionem Babylonis. inquit enim ibi Deus: Ego praecepi sanctificatis meis, vocavi fortes meos, etc. Ierem. 12. Educ eos sicut oves ad occisionem, et sanctifica eos ad diem interfectionis. Locutio haec per metaphoram venit ab iis, qui cum se ad sacrificia, festa aut solennitates praeparabant, ut (exempli gratia) ad esum agni Paschalis, sanctificabant et purificabant se quibusdam ceremoniis ab omnibus impuritatibus, si forte quas contraxissent. Ad hoc forte genus sanctificationis, tametsi in quodam summo gradu ac emphasi, possis referre illud Ioan. 10: Me pater sanctificavit, et misit in mundum. id est, Ad hoc summum et plusquam sacrosanctum munus opusque instaurandi regni Dei, redimendi genus humanum, abolendi peccatum, et extinguendi iram Dei. De hoc genere sanctificationis aliquid dicetur infra in verbo Segrego, quoniam eadem ferme res utroque verbo notatur.

Septima significatione declarat hoc verbum moliri, aut conari aliquid. Ieremiae sexto: Sanctificate contra eam bellum. Surgite ascendamus in meridie. Sic Micheae tertio de pseudoprophetis legitur: Prophetae seducunt populum meum, mordent dentibus suis, et clamant pacem: et qui non dederit in os eorum sanctificant contra eum bellum. id est, adornant, praeparant.

Octava praecipua significatio est quasi antiphrastica. aut contraria nativae ac primariae significationi huius verbi. Qui enim contingebat aliquid rerum sacrarum, quas ei tangere non licebat sanctificari dicebatur: id est, revera contaminari, et coram Deo immundus esse. ut si quis laicus nunc apud Pontificios sacratum calicem nudis manib. contrectaret. Exodi 29: Omnis qui attigerit altare, sanctificabitur. Sic Levit. 8: Qui attigerit villas carnes, sanctificabitur: id est, Si quis, cui non licet, attigerit fiet sacer, seu quasi immundus. Quare mox additur: Sic ubi vestis fuerit aspersa eo sanguine, lavetur in loco sancto. Monsterus invertit sensum, quasi praeciperetur, ut qui velit illas sacras res tractare prius se mundet aut sanctificet. Sed alter sensus est verior. Quare ipsemet in suis Scholiis Haggaei secundo, ubi quaeritur, An vestis attingens sacras carnes, aut alias res, sanctificetur exponit verbum Sanctificationis, per contaminationem, aut pollutionem. Sic et Deut. 22, ubi prohibetur seminari ager diversis seminibus, ne simul totus fructus sanctificetur, itidem in Scholiis, de contaminatione exponit. Sic per contaminationem locum Haggaei exponit etiam Kimchi, et R. Abraam. Talem opinor sensum esse etiam versiculi Isa. 65: Qui dicunt, Secede tibi, ne attigeris me, quia sanctificabo te. id est, cum sis indignus qui me sanctissimum attingas, contaminaberis, ac Deum offendes, nec attingendo. Exemplum luculentiss. istius sanctificationis, aut opinionis eius licet cernere in Petro: qui viso miraculo amplissimae capturae piscium, exclamat ad Christum, Discede a me, quia peccator sum. Verebatur enim ne ob suam indignitatem conversando cum Christo, sibi iram Dei accerseret, eoque cupivisset ipse aufugere a Christo: verum quia non audebat se in mare proiicere. Christum autem sciebat sine periculo per aquas ambulare posse, petit ut ille a se recedat, atque ita se periculo illius sanctificationis aut reatus liberet. Ob talem cogitationem forte etiam Gadareni petierunt a Christo, ut discederet a se. Adscriptum enim est, quod valde timuerint. Et sic clamat mulier ad Helisaeum: Venisti vir Dei ad me, ut mea peccata coram Deo in memoriam reducas, et interficiatur mihi filius. Sic David quoque metuit familiaritatem Dei, eoque non mox vult quo ducere arcam in suam domum, sed apud Obededon relinquit. Ob talem antiphrasticam sanctificationes aut sacram contaminationem, forte et scorta Iudaea קדשים kedeschim sancta dicuntur: et Latini forte simili ratione Sacrum in contrario sensu usurpant. Haec [?: ] nonnihil confuse dixi de vocibus Sanctus, Sanctitas Sanctificare, et Sanctificatio. Nunc breviter ac compendo quasdam eius primarias significationes repetam.

¶ Sanctificare igitur interdum iustificare significat Eph. 2: Semetipsum tradidit pro eo, ut sanctificaret eam, [?: ] licet Ecclesiam. 1 Cor. 6, Haec eratis quidem, sed [?: ab- ] estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis per [?: ] Domini IESU, et per spiritum Dei nostri. Videtur enim hic Abluere et Sanctificare et iustificare synonyma esse. Eb. 10. Per quam voluntatem sanctificati sumus, pro oblationem corporis IESU Christi semel peractum. Idem eadem significatione verbo Consummare utitur: Unica oblatione consummavit in perpetuum, eosque sanctificantur. Verum Sanctificare alias, sese expiare ceremoniis Mosaicis, indicat. Actor. 21: Sanctifica te [?: ] illis. Alias timere notat. 1 Pet. 3 Dominum Deum sanctificate in cordibus vestris Alias donare spiritum sanctum, et per eum operari in iustificatis novitatem naturae et bona opera. 1 Thess. 4. Sanctificatio vestra, a abstineatis a scortatione, et sciat unusquisque [?: ves- ] uas suum possidere cum sanctificatione et honore, [?: ] cum affectu concupiscentiae. 1 Ioan. 3, Omnis qui habet spem hanc. purificat se. Alias significat aliquid idoneum reddere ad licitum usum. 1 Cor. 7 Sanctificatur vir infidelis per mulierem. 1 Tim. 4, Omnis creatura Dei bona est, etc. Sanctificatur enim per verborum orationem.

SANCTUARIUM, significat locum ministerii, prius quidem tabernaculum, postea templum. Per metaphoram videtur significare scholam verae religionis aut etiam ipsas Sacras literas. Inquit enim David Ps. 37, Itaque cogitabam ut scirem hoc, sed labor fuit [?: ] lis meis, donec ingrederer in sanctuaria tua Dei. id est donec scrutarer Sacras literas, quae sunt sanctuarium aut etiam thesaurus rerum sanctarum et mysteriorum Dei. Sanctuarii vocem in ultimo Psalmo, aliqui [?: ] gunt de caelo, eo quod ibi Deus habitet: Laudate Deum in sanctuario suo, laudate eum in firmamento potentiae eius.

SANGUIS, varia significata habet, plures etiam obscuras phrases parit. Primum, cum in propria significatione accipitur, saepe in veteri Testamento usus eius prohibetur: quin et Actor. decimo quinto. Adscribitur autem a Moyse crebro eius praecepti ratio, quia anima sit sanguis, aut in sanguine. Genesis 9: Utique carnem cum anima eius, sanguine eius, non comedetis. Levit, decimoseptimo etiam prolixius et severius hoc praeceptum inculcatur, et ratio haec prolixius exponitur, ubi dicitur anima esse in sanguine, et etiam esse sanguis. Quod dogma convenit cum Galeni et aliorum medicorum sententia, qui dicunt, animam esse temperamentum, aut in temperamento. Sic et Virgilius sanguinem vocat Purpuream animam. Quod de vegetatione anima, seu de brutorum anima vere dici potest. Ob haec causam etiam suffocatum prohibetur, quia sanguis non effluxit ex carne, sed passim in carne congelatus est, eoque necessario cum carne comeditur. Sic Ezek. vegesimotertio accusantur super sanguine: Comeditis oculos vestros levatis ad idola vestra. id est, [?: imm- ] Sanguinem hominis effundere, Genesis nono, est homines interficere: quia plerunque ita interficiuntur homines [p. 553] column 1081 et alia animalia, ut sanguis eorum defluat in terram. Quod Israelitae debuerunt sanguine agni paschalis linire postes, ut esset nota et veluti admonitio Deo et angelo percutienti, notum est ex duodecimo cap. Exodi: nullamque ea locutio difficultatem sermonis parit. Quod foederalis victimae- sanguis fuerit divisus, mediaque pars Deo oblata, ac ad altare fusa, altera vero media super populum aspersa, clara voce testante ac dicente Moyse eadem ferme verba quae Christus in sua sacra Coena instituenda dixit: Hic est sanguis testamenti, quod Deus erga vos praecepit, Exodi vigesimo quarto, et Hebraeorum nono notum est. Fons aut vena sanguinis. pro menstruis, Levit. vigesimo. Sic et in Evangelio de Haemorrhousa. Secundo, sanguis significat semen virile, unde homines propagantur. Actorum decimoseptimo: Deus fecit ex uno sanguine omne genus hominum, ut habitaret per superficiem universae terrae. id est, ex semine unius Adami. Sic et Iohan. primo: Non ex sanguinibus carnis. id est, filii Dei non ii sunt, qui ex seminibus Abrahae, Isaaci, aut Davidis carnaliter nati sunt: sed qui ex Deo. Ideo vero in plurali loquitur, quia plures, patriarchas suos maiores fuisse iactabant, nempe Noachum, Sem, Abraam, Isaac. Tertio, sanguis significat hominem, omnes eius vires ac virtutes: ut, Caro et sanguis non revelavit tibi, Matth. decimosexto. Caro et sanguis non possidebit regnum caelorum: primae Corinthiorum decimoquinto. Tradidit sanguinem iustum: id est, hominem: Matth. vigesimoseptimo. Sanguinem innocentem condemnat: Ps. 94. id est, hominem. Quarto, sanguis significat molitionem aut conatum, culpamve caedis, praesertim iniustae. Is. 33. Qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem: et oculos suos, ne videat malum. id est, qui non consusurrat et confert consilia de fundendo sanguine, aut de ullis omnino iniuriis inferendis. Quinto, sanguis significat ipsam caedam. Sic saepissime sanguis Christi significat passionem Christi: ideoque idem valent istae locutiones, passione Christi redimi ac salvari, et sanguine Christi nos liberari, mundari aut iustificari. Si fuissemus tempore patrum nostrorum, non fuissemus socii eorum in sanguine prophetarum: id est, in caede eorum. Matt. 23. Sic Matt. 27: Haec pecunia est precium sanguinis. Et Pilatus lavans manus inquit: Innocens ego sum a sanguine iusti huius. id est, ab iniusta caede huius insontis. Sic dicitur Vindex sanguinis id est, caedis. Non stabis super sanguine proximi tui: Levit. decimonono. id est, non promovebis caedem eius. Sanguis iste polluet terram: Num. trigesimoquinto id est, ista iniusta caedes. Sic secundo Paralipom. vigesimo quarto: Propter sanguinem filiorum Ioiada. id est, caedem. Celare sanguinem. Gen. 37. id est, caedem. Sexto, significat reatum de sanguine iniuste fuso. Psal. 51, Libera me Deus de sanguinibus. id est, a reatu caecis Uriae, et aliorum cum eo mea culpa interfectorum. Oseae 4, Sanguines attigerunt sanguines: id est, omnes sant onerati reatu in iustarum caedium, vel omnia sunt plena caedibus. Sic saepe hoc dictum iteratur: Sanguis eius super eum, vel super caput eius: Levit. 20, et alias saepissime significat, ipsemet est reus sui exitii. Sic Act. 5, Vultis super nos inducere sanguinem hominis istius. id est, nos onerare reatu et culpa occisi Iesu, cum ipse sibi male agendo exitium accersiverit. Sic saepe dicitur Quaerere sanguinem: id est, punire reatum caedis: Gene. nono et 42 Reddidit tibi Iehova omnem sanguinem domus Saulis: secundo Samuelis decimosexto. id, est, punivit te Deus propter effusum sanguinem familiae Saul. Sic de Ioab dicit David, 1 Reg. 2. Sic Oseae I Adhuc paululum, et visitabo sanguines Iezabel, id est, reatum de tot caedibus. Septimo significat simul reatum, ac etiam poenas iniusti homicidii. Veniat sanguis IESU super nos, et super filios nostros: Matthaei vigesimoseptimo. id est, si quis reatus et poenae metuuntur ex interfectione Iesu, cum in nos sponte recipimus, ut tu nullam culpam, reatum aut poenam propterea timeas. scimus enim eum [?: cul- ] [?: ] [?: ] [?: fu ] , Deum nemini alii quam ipsi iratum fore ob eius exitium. Sic dicit Christus, Omnem sanguinem iustum inde ab Abel venturum super suos persecutores. id est, reatum, iram Dei et poenas ob omnium piorum doctorum iniustas caedes infligendas. Octavo, significat casus aut controversias capitales. 2 Par. 19. Omnis controversia inter sanguinem et sanguinem: id est, inter varias caedes, reatus, et omnino capitales casus. Nono, significat aliquando proprie poenas ob fusum sanguinem. Os. 12, Ideo sanguis eius super eum diffundetur. id est, poenae ob caedes. Iud. 8. Ut sanguinem eorum poneret super Abimelech. id est, puniret eum ob interfectos filios Gedeonis. Remittetur eis sanguis ille: Deuteronom. vigesimo primo. id est, poena homicidii illius. Decimo, interdum notat omnia graviora scelera, praesertim in damnum proximi tendentia, et etiam ipsas libidines. Isa. 1, et 59. Manus vestrae sanguine plenae sunt. Isa. 4, Cum laverit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguines Ierusalem de medio eius removerit. Sic forte illud Os. 4 accipi posset: Sanguines pertigerunt ad sanguines. Hoc enim post enumerationem variorum peccatorum veluti conclusio adiicitur. Undecimo, aliquando simpliciter mortem significat. Psalmo trigesimo: Quae utilitas in sanguine meo? Sed nunc phrases quasdam huius vocis exponam.

¶ Sanguis uvae, est vinum: Gen. 49, In sanguine uvae lavabit vestem, et Deuterono. trigesimo secundo, Sanguinem uvae bibisti: id est, merum. Metaphorae huius potest esse duplex ratio, sive ob colorem: sive quia perinde fluit liquor violatis vuis, sicut sanguis laesa cute. Vir sanguinum, idem quod homicida, aut etiam crudelis, et fundendi sanguinis cupidus. Sic Semei dicebat ad Davidem: Egredere egredere vir sanguinum, 2 Sam. 16, imputans ei calamitates domus Saul. Sic Psalm. 5, Virum sanguinum et doli abominatur Iehova. Psalm. 55. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. et Proverbiorum 29, Viri sanguinum abominantur integrum. id est, non solum re ac opere homicidae, sed etiam crudeles et oppressores ac laesores proximi. Tales vocant Latini Sanguinarios. Civitas sanguinum, Ezek. 32. id est, in qua effundi solet sanguis innocens, vel cuius cives sunt crudeles ac sanguinarii: propheta ipse ibi exponit mox addens, Civitas effundens sanguinem. Sponsus sanguinum tu mihi es, Exod. quarto. id est, causa, ut necesse habeam fundere sanguinem filiorum meorum, eos circumcidendo praeter meam voluntatem. Sanguis innocens crebro significat iniustam caedem, ob quam Deus irascatur. Deuteronomii vigesimo primo: Ne des sanguinem innocentem in medio populi tui. id est, ne imputes nobis. Deuteron. decimonono: Auferes sanguinem innocentem. id est, expiabis interfecto homicida. Sic et primo Reg. secundo. Sanguinem vocat David aquam, periculo mortis suorum militum allatam: 1 Paralip. 11. An sanguinem virorum istorum bibam cum animabus ipsorum? Aedificare domum sanguine: id est, oppressione et damno miserorum. Habac. 2, Vae aedificanti urbem sanguine. Micheae tertio: Qui aedificatis Sion sanguine. Sanguinem occisorum bibere, est, superatis hostibus praeda potiri. Num. 23. Non accubabit, donec sanguinem occisorum biberit. Allusio aut comparatio est, ad leonis naturam et vires. Vide supra Occido. Lavare in sanguine pedes, victoria potiri significat, ut supra in voce Pes exposui. Psalmo quinquagesimooctavo: Laetabitur iustus, cum viderit vindictam, pedes suos lavabit in sanguine: id est, tinget, ut solent victores, caedentes terga fugientium hostium. Sic Psalmo [p. 554] column 1083 sexagesimooctavo: Rubescat pes tuus sanguine inimicorum tuorum. Sanguines alicui imputari, Levit. 17, est, imputari ei caedem iniustam. Sanguinem ponere in domo sua, est, onerare eam reatu caedis. Deut. 22 praecipitur, ut circumducantur cancelli circa tectum, ne quis inde decidat, et oneretur domus sanguine, id est, pater familiâs sustineat culpam caedis, qui non circum duxerit areae tecti coronam. Tradere sanguinem super se, est, onerare se iniusta caede, ira ac poenis. Ierem. 26. Si occideritis me, sanguinem innocentum dabitis super vos. Sic Venire in sanguines est, onerare se reatu caedis. 1 Sam. vigesimo quinto, Prohibuit hodie te Deus, ne venires in sanguines. Ponere sanguines super aliquem, est, aliquando imputare ei caedem, et porro etiam punire. Ion. 1. Ne ponas super nos sanguinem innocentem. id est, ne imputes nobis mortem Ionae, neve nos propter eam punias, quando quidem eum inviti in mare praecipitamus. Sic sanguines alicui esse, aut non esse, Exodi vigesimo secundo describitur varia ratio caedis furis, ut alias sit occidenti sanguis, id est, culpa caedis sustinenda, alias non. Sic Num. trigesimo quinto dicitur, non esse sanguines vindici caedis. Ponere sanguines belli in pace, est, perinde pacis tempore occidere hominem, ac si bellum esset: aut, ac si ille esset publicus hostis. Sic primo Regum secundo, David dicit de Ioabi caede duorum ducum. Insidiari sanguini: pro, conari innocentem aliquem occidere: Proverbiorum primo. Sanguinem mittere in civitatem, est, illam bello persequi. Ezechielis vigesimo octavo: Et mittam in eam pestilentiam, et sanguinem in plateas eius. id est, efficiam ut sit caedes in medio civitatis eius. Sic et Ezek. quinto. Et sanguis transibit per te, et gladium inducam super te. id est, hostes et caedes. In sanguine alicuius mori, est, illum ob caedem alicuius interfici. secundo Samuelis tertio: Et mortuus est in sanguine Asael, fratris Ioab. Contra dicit Deus Ezechielis decimosexto, In sanguine tuo vives: id est, quantumvis tota iaceas neglecta in sanguine a partu, tamen ego tibi opitulabor, teque servabo. Manus sanguine plenae, Isa. primo, et quinquagesimonono. id est, contaminatae, ac reae homicidii. et aliorum gravissimorum scelerum. Terra est plena iudicio sanguinum, Ezek primo. id est, facinoribus capitalibus aut facinorosis, ob quae illi capitali supplicio essent afficiendi. Sic Psalmo centesimosexto, Terra est infecta sanguine. Ieremiae secundo: In oris tuis inventi sunt sanguines pauperum. id est, propalam sunt tuae caedes et alia violenta facta et afflictio miserorum. Ezechielis vigesimotertio: Sanguis est in manibus earum. Sanguini aliquem facere: Ezek. trigesimoquinto. id est, tradere sanguinario, aut etiam gladio. Propterea dicit Dominus: Sanguini te faciam, et sanguis te persequetur: si non, cum sanguinem oderis, persequetur te. Preciosum esse alicuius sanguinem coram Deo, est idem quod, preciosam esse mortem, seu Deum ulcisci iniustam piorum caedem: Psalmo septuagesimo secundo. Sanguis per metaphoram significat etiam spiritualem mortem, aut aeternum exitium. Sic utitur Ezekiel. capite tertio, cum dicit Deus se impoenitentium, si non moveantur, sanguinem requisiturum de manu prophetae, Huc videtur alludere, eademque metaphora uti Paulus Actorum decimo octavo: Sanguis vester in caput vestrum, purus ego sum. id est, Vosmet estis rei vestri exitii, ego nullam culpam aut reatum iure sustineo vestrae spiritualis caedis aut mortis, quam vos vobismet consciscitis, negligendo Evangelion Christi. Sic mox vigesimo capite. Testor ego vobis hodie, quod mundus sum a sanguine vestro. id est, nullam plane culpam aut reatum sustineo vestri aeterni exitii si quis vestrum peribit. Eadem sententia aut locutio est etiam Ezekielis decimooctavo, et 33. Ne cadat sanguis meus in terram: 1 Sam. vigesimosexto. id est, ne quaeso patiare me insontem interfici [?: ] facta enim caede, fluit sanguis in terram. [?: Sang- ] terra abscondi, Iob 16, est, non fieri caedis alicuius ultionem: quasi si terra ita eum devorasset et absumpsi [?: ] ut nihil amplius inde prorsus superesset. Sic Isaiae vegesimosexto tum extrema dies ac resurrectio, tum [?: ] vindicta antea in terra caelati martyrum sanguinis, [?: ] simili phrasi describitur hisce verbis: Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem [?: h- ] tatorum terrae contra ipsum et discooperiet terra sanguines suos, et non cooperiet amplius super hisce quaesunt interfecti in ea. Hic indicatur nunc, piorum sanguinem in terra coopertum iacere: sed tunc in emma die resurrecturos pios, et ultionem sanguines [?: ] flagitaturos ac consecuturos: sic ut et illi in Apocalipsi vindictam flagitantes, iubentur adhuc modicum expectare, donec numerus piorum martyrum exple-tur. Contraria opertioni sanguinis a terra factae, est illa locutio Genesis quarto: Sanguis fratris tui Abel [?: ] mat de terra ad me. id est, vindictam flagitat de tam a iusta caede, qua fratrem tuum insontem iugulasti. [?: ] ri aliquem sanguinem furoris ac zeli. Ezek. decimosexto: Iudicabo te iudiciis adulterarum et fundentium sanganem, daboque te sanguinem furoris et zeli, et tradante in manum illarum, etc. id est, efficiam ut interficiam subito ac crudeliter, sicut solent interficere iratissime mariti adulteros suarum uxorum. Dabo prodigia caelo superne, et in terra inferne, sanguinem et ignem et vaporem fumi. Actor. secundo. id est, efficiam ut [?: ] luna ac caelum sit sanguineum, videatur etiam ardere, cadat item ignis de caelo in terram. Christus in sacra Coena dixit, teste Matthaeo et Marco: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum. Quae verba propalam sumpta sunt ex veteri foedere in monte Syna sancito, ut iubetur Exodi vigesimoquarto, et Hebr. nono. Conficeretur vero etiam eorum concinnitas, posito utroque dicto instar parallelarum linearum. Hebraeorum nono. τοῦτο τὸ αἶμα τῆς διαθήκης, ἦς ἐνετείλατο πρὸς ὑμᾶς ὁ θεὸς . [?: Ma- ] 26: τοῦτο ἐστὶ τὸ αἶμά μου τὸ τῆς καινῆς διαθήκης . Hebr. nono: Hic est sanguis testamenti. quod praecepit Deus erga [?: ] Matth. vigesimosexto: Hic est sanguis meus novi Testamenti. Summa verborum utriusque foederis [?: ] nantia indicat, Christum sua verba ex veteri foederis mutuatum esse, aut ea ad illam formulam accomendasse, tantumque duas necessarias voculas [?: adie- ] nempe, Meus, ut sciretur, hoc novum foedus [?: san- ] sanguine novae victimae Christi, non pecudum, ut illud olim. Praeterea adiecit vocem NOVI, ut scirent [?: ] res, hîc sanciri illud novum foedus toties et tam sancit in prophetis promissum non illud vetus instaurari, ac prius saepius factum fuisset. Verba porro Mosis aut veteris testamenti, QUOD PRAECEPIT DEUS ERGA VOS, non repetit Christus: quia iam ex [?: ] ribus concionibus, Apostolis et aliis hominibus constare poterat, et constabat, ipsum esse non tantum [?: ] rum Meschiam â Deo missum, omniaque sibi [?: ] eius nomine fidelissime exequi, sed etiam esse filium Dei ac verum Deum. Quare non necesse erat eum [?: ] do toties inculcare, sicut Moyses faciebat: Hoc praecepit aut dixit Deus, sic dicit Dominus, etc. quae diversitas in toto Evangelio observanda est. Quare illa verba Christus ex sua formula foederis exclusit. Sicut vero formulae duorum foederum optime consentiunt, exceptis duabus voculis, quas in novo foedere necesse erat addi: ita de ipsae res aut actiones optime conveniunt. Nam teste Scriptura. Moyses divisit foederalis victimae sanguinem [?: ] mediam partem Deo obtulit, fundens eum ad altare: ut in alteram partem, nempe Deum ad hoc foedus conciliaret et obligaret: et alteram partem sparsit in populum, ac [p. 555] column 1085 Israelitas tum confirmaret de certitudine illius foederis, tum etiam eos obligaret ad id servandum. Sic et Christus hic duplicem usum sui corporis ac sanguinis monstrat, et reipsa praestat, dum et nobis se eum dare in confirmationem novi Testamenti ac foederis dicit, et patri se eundem offerre, dum is traditur, et effunditur pro nobis in remissionem peccatorum. Quare diligenter sunt observandae istae duae diversae res actionesve in istis Christi verbis novi foederis, HIC EST SANGUIS MEUS NOVI TESTAMENTI, QUI PROMULTIS EFFUNDITUR IN REMISSIONEM PECCATORUM. primum enim indicatur usus sanguinis Christi erga nos: nempe ut nobis propinatus sanciat ac confirmet novum foedus, nos de eius certitudine confirmet, et ad id sanctissime observandum arctissime obliget. Deinde erga Deum, ut videlicet in cruce fusus pro peccatis mundi satisfaciat, eorumque abolitionem impetret, atque ita Deum quoque ipsum ad servandum hoc sanctissimum foedus obliget, obstringatque. Lucas et Paulus recitant haec verba paulo aliter: nempe HOC poculum est novum testamentum in meo sanguine, qui pro vobis effunditur. Est vero prorsus idem utrobique sensus.

Nam Poculum, ibi potionem aut haustionem significat: quae haustio, seu potio, ac comestio, seu coena Domini fuit, et est revera novum foedus. Ea enim ipsa actio, sumptioque illarum rerum, et verborum Dei recitatio, est nova pactio. Porro illa pactio rebus certis a Christo datis confirmatur. Quare praepositionem IN, seu [?: ] Hebraeum, ibi versiones pleraeque omnes vertunt PER. Significat autem etiam propter. Igitur illa comestio ac potio est vere nova pactio aut foedus in, per, aut propter sanguinem Christi, ibi distributum: sicut illa vetus caeremonia aut actio, erat foedus IN, PER, aut PROPTER sanguinem illius victimae, quo illc in populum sparso illud foedus confirmabatur.

Idem ergo prorsus sensus est utriusque recitationis, sive cum Matthaeo et Marco dicas, Hic est sanguis novi testamenti aut foederis: sive, Hoc poculum aut potio est novum testamentum in meo sanguine, quo ibi dato confirmatur ac sancitur. Porro Paulus primae Corinthiorum undecimo exigit diiudicationem corporis ac sanguinis Domini in sumenda sacra Coena: id est ut cum iudicio sumamus sacrum corpus ac sanguinem Domini, diiudicantes et praeparantes nosmet, et stantes ac facientes ingens discrimen inter ea quae ibi sumuntur, et inter alias epulas. Quod Corinthii non iudicabant aut discernebant, sed perinde illotis (ut est in proverbio) manibus ac corde accurrebant ad sumendum de ea mensa corpus ac sanguinem Domini, ut si domi suae ad epulas prophanas, aut etiam in idolorum templis ad illa impia convivia proruerent. Quare tales non diiudicantes corpus ac sanguinem Domini, seu sine iudicio sumentes ac abutentes, dicit Paulus illa ipsa abusione adeo reos fieri male sumptarum preciotissimarum rerum corporis ac sanguinis Domini, ut sibimet iudicium ac exitium bibant et comedant. Ioannes primae Capite quinto dicit, Christum venisse per aquam et sanguinem: idque bis repetit et inculcat. id est, egisse et agere cum mundo et hominibus per [?: su- ] verbum ac sacramenta. Haec enim sunt veluti [?: ma- ] aut instrumenta quaedam Christi, per quae nos [?: con-it ] , et nobiscum agit, nobisque sua spiritualia bona beneficiaque communicat. Idem quoque ibidem [?: affir- ] , tres esse in caelo qui testificentur de Christo et eius erga nos beneficiis: nempe patrem, filium, et spiritum sanctum. et tres etiam esse adhuc nunc in terris qui itidem de iisdem reb. testentur: nempe spiritum sanctum. in singulorum cordib. clamantem et loquentem per os doctorum, ac per scripturas, et deinde aquam et sanguinem: i. duo sacramenta seu foedera, quorum prius quidem lotione aquae peragitur et confirmatur, posterius vero distributione sanguinis. Sanguis igitur Iohanni ibi necessario sacrosanctum foedus aut sacramentum Coenae Domini significat. Primae Corinthiorum decimo: Poculum cui benedicimus, non ne communio (id est, participatio) sanguinis Christi est? Hoc est, fractio aut sumptio panis, et sumptio corporis Domini, et sumptio benedictae potionis, est participatio sanguinis Domini. Hebraeorum decimo: Qui abiecerit legem Moysis. absque misericordia ad duorum aut trium testimonium moritur: quanto putatis acerbiore supplicio dignus censebitur, qui filium Dei conculcarit, et sanguinem foederis, per quem fuerat sanctificatus, prophanum duxerit et spiritum gratiae contumelia affecerit? Sic et olim in veteri Testamento petulanter peccantes, aut etiam deficientes, accusantur, quod foedus Domini violaverint, polluerint et prophanaverint. Quare hic quoque prophanare sanguinem foederis indicat, sacramentum aut foedus dato sanguine sancitum violare. Ridiculum dogma visum est olim Ethnicis, et sane etiamnum omnibus sapientib. et philosophis, totique Scholasticae theologiae videtur, quod mors aut passio alicuius, vicem quandam iustitiae praestet, quodque sanguine peccata expiari dicta sunt: sicut etiam Catonis versiculi testantur:

Ne credas placare Deum, dum caede litatur.

Et,

Stulticia est morte alterius sperare salutem.

Et tamen ab omnibus gentibus atrocia scelera morte punita sunt, quam putaverunt quasi quandam illorum expiationem esse. Quam sententiam et Deus statim initio pronunciavit, mortem fore peccati stipendium, et veluti compensationem, aut etiam expiationem. Sic et ubique gentium sacrificia pro hominum peccatis oblata sunt, quae plerunque sanguinis effusione et caede animalium, aliquando etiam hominum constiterunt. Quin et nunc adversarii nullo modo assentiri possunt, absurdissimumque eis videtur, quod passio Christi debeat esse iustitia quaedam, nosque ea nobis imputata iustificari. Quare usque ad furorem contendunt, iustitiam esse quandam qualitatem nobis divinitus infusam, et habitum bene agendo â nobis confirmatum, ac denique ipsas bonas actiones et opera vitamque nostram. Verum nos contra Scripturam audiamus, quae contrarium docet. At primum quidem observetur illud nobile dictum Levitici decimoseptimo: Ego dedi vobis sanguinem super altare ad expiandum animas vestras: sanguis enim animas expiat. Et Hebraeor. nono: Omnia fere secundum legem sanguine purificantur. Et, Absque sanguinis effusione non fit remissio peccatorum. Ordinatio sane Dei iusta est, ut inobedientia seu peccatum morte puniatur. sed nullius creaturae mors inobedientia aut peccato aequivalet, multo minus illud superare, aut plene expiare potest. Quare peccatores peccati magnitudine victi, et satisfactionis aequivalentia destituti, in perpetua morte, veluti perpetuo solvendo iniuriam aeterno creatori ac Domino illatam, haerent: ordinatione tamen Dei substitutae sunt hostiae brutorum animalium, quae sua quadam ratione pro peccatis offerri, et peccata hominum expiare dictae visaeque sunt: non quod illae id ulla ratione vere praestiterint, sed quod significaverint illum unicum agnum, qui vere suo sanguine ac passione peccata mundi abstulit, plenissimeque expiavit. Haec quidem sunt aliquanto, vel potius multo sublimioris cuiusdam tractationis et professionis, quam qualem hic tantum ferme Grammaticam profitemur. Inserenda tamen haec fuere, ut cerneretur ratio illarum tot Scripturae locutionum Veteris ac Novi testamenti, ubi vulnere ac livore Meschiae sanari et eum propter peccata nostra percuti, nostramque pacem ex eius castigatione oriri, dicitur. Item cum toties [p. 556] column 1087 dicimur sanguine Christi mundari et dealbari ab omnibus peccatis: 1 Ioan. 1, Apocal. 1, 7 et 22. Sic, cum iustificari nos sanguine Christi, Romanorum tertio et 5, Hebraeorum nono et decimotertio: et quod redempti esse dicimur precioso sanguine Christi, Actor. secundo Ephes. primo, primae Petri primo. Ad haec, quod sanguis Christi pro nobis datus aut fusus esse dicitur Matthaei vigesimo sexto, Luc. 22: praeterea, quod per sanguinem Christi pax inter Deum et nos peccatores facta esse dicitur, Ephes. secundo, Coloss. primo. In quib. omnibus et similibus locis, sanguis Christi vocatur ipsa eius mors, ac sacrificium propitiatorium, aut meritum. Quomodo vero passio Christi sit iustitia, eaque in nos per fidem transcribatur, nobisve imputetur, in Libello de Iustificatione prolixius exposui. Dictum est aliquid de hac re etiam supra, in voce Peccatum et Propitiatio. Ioan. sexto inquit Christus: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus: Qui edit carnem meam, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam. ubi caro et sanguis accipitur de passione ac sacrificio Domini propitiatorio in cruce peracto, ubi caro eius pro nobis tradita et crucifixa est, et sanguis eius pro nobis effusus. Ex eo sacrificio habent credentes spirituale alimentum, et vitam longe beatissimam, aeternamque. Significat igitur ibi sanguis, ipsam passionem, aut unicum Christi sacrificium. Lucae decimotertio dicitur Pilatus miscuisse sanguinem quorundam Galilaeorum, cum ipsorum sacrificiis: quo indicatur summa eius crudelitas ac impietas, qui eos inter sacrificandum, ac ad ipsas Dei aras mactaverit, non tantum hominibus, sed nec Deo quidem aut religioni eius parcens. Gal. primo: Non statim contuli cum carne et sanguine id est, cum ullo homine, contentus institutione ac patefactione veritatis, quae mihi abunde a Christo ipso contigerat. Sed de hac locutione, cum caro et sanguis coniunguntur, supra in voce CARNIS prolixius disserui. Hebraeorum secundo: Quoniam igitur pueri participes fuerunt carnis et sanguinis, et ipse quoque similiter particeps factus est eorundem. id est, quandoquidem habuerunt non tantum animam, sed et corpus. Pontifex et Christus dicitur intrare in tabernaculum, cum sanguine, per sanguinem, et in sanguine: id est, offerendo simul sanguinolentum sacrificium, atque ita quasi aditum sibi per illud ad Deum faciendo aut parando, aperiendoque: in epistola ad Hebraeos, et alias. Ezechielis decimonono: Mater tua sicut vitis in sanguine tuo, quae est plantata iuxta aquas, frugifera et frondifera est facta ab aquis multis. Credo sanguinem ibi pro vino accipi ut supra audivimus interdum usurpari. Alii intelligunt de nativa succulentia. Aliqui intelligunt etiam ortum ac partum: id est, cum te primum pareret, floruit ac viguit.

SANITAS, et SANARE, per metaphoram significat incolumitatem quamvis, etiam in rebus ac fortunis: inanima quoque praeterea liberationem a quibusvis adversitatibus, corporeis, terrenis, et spiritualibus. Ieremiae trigesimo: Adducam tibi sanitatem, et a plagis tuis sanabo. Psalmo septuagesimotertio: Sana est fortitudo eorum. pro, integrum est robur eorum. Secundo Paralipom. septimo: Parcam peccato eorum, et sanabo terram eorum. pro, condonatis peccatis eorum, amovebo poenam siccitatis et locustarum. Oseae 11: Non cognoverunt quod sanaverim eos. id est, eduxerim eos e servitute Aegypti, et ab aliis calamitatibus ac molestiis liberaverim. Sanare etiam accipitur de remissione peccatorum, ac aeterna salute. ut est in illo celebri dicto: Ne forte convertantur, et sanem eos. Isaiae sexto, Matthaei decimotertio, Ioan. 12, Actor. 28. Sic et Isa. 53: Livore eius sanatio nobis. Sic Isaiae quinquagesimo octavo: Tunc orietur quasi aurora lux tua, et sanitas tua velociter crescet. Sic Oseae decimoquarto: Sanabo rebellionem eorum. id est, condonabo. Ieremiae tertio. Revertimini filii rebelles, et sanabo aversiones vestras id est, condonabo. Exodi decimoquinto: Ego Iehova sanans te. Sanare, θεραπεύειν , tripliciter in novo Testamento accipi potest: nempe primum de medicatione secundo de sanatione per medicationem (ut Lucae octavo dicitur, quod nemo potuerit sanare mulierem fluxu laborantem.) Postremo, usitatissime ponitur [?: ] sanatione miraculosa: ut Matthaei quarto, Circuibat Iesus docens et sanans quemvis morbum, et quemvis languorem. Sanare contritos corde, est consolari eos, et [?: ] lis pacem cordis afferre: Isaiae sexagesimoprimo, Lev. quarto. Sic dicitur, quod leviter curaverint pseudoprophetae contritionem filiae populi Dei, dicendo, [?: ] pax, ubinon erat pax. id est, stulte et inanibus [?: con-tionibus ] eam lactarunt. Ibidem, Tempus sanationis, signicat tempus liberationis a calamitatibus. Sanitas saepe rem salubrem, aut salutiferam, gratamque significat Proverb. duodecimo: Lingua sapientis est sanitas id est, sanat multa. Proverb. decimotertio: Legatus [?: -lis ] sanitas. id est, multa sanat, et salutariter efficit. Proverb. decimo quarto: Vita carnis est cor sanans, et petredo ossium zelus seu invidia. et decimosexto: [?: Fa- ] mellis verba iucunda. sunt enim dulcia animae ipsi, desunt sanitas ossium. id est, sanant ossa. Proverb. primo Timor Dei, et recedere a malo, est sanitas [?: umb- ] tuo, et irrigatio ossium tuorum. Paulus in Epistola Tim. et Titum, aliquoties dicit sanam doctrinam, et sanos sermones: qua locutione intelligit veram, sinceri, utilem ac salutarem doctrinam Christi.

SAPIENTIA, apud Latinos et Graecos philosophos ac eruditos varie accipitur. Primum enim significat rerum eximiarum, et praesertim caelestium ac [?: ] narum, et alioqui aliorum captum excedentium [?: -ciam-ut ] eam Aristoteles Ethic. sexto describit. Sic [?: ] detur hac voce uti Paulus, cum dicit, se sapientiae [?: ] tum inter perfectos loqui: primae Corinthiorum [?: ] do. Alias eis sapientia est, excellens cognitio [?: c- ] artis ac scientiae: ut ibidem Aristoteles definit. Sic [?: ] detur Moses hoc vocabulum usurpare, cum [?: art- ] tabernaculi subinde Sapientes, aut sapientes corde appelis. Sic et Paulus 1 Corinth. 3, architectum dicit sapienti et Isaias cap. 3. Ierem. decimo. Postremo, sapientes vocant etiam scientiam communium rerum, vitae [?: ] communis, morumque. Sic Catonem sapientem ei dictum, testatur Cicero. Sic etiam doctrina de moribus et communi vita, a Salomone in Proverbiis comprehensa, Sapientia vocatur: et quidem per prosopopoeiam, veluti mulier quaedam sapiens proponitur. Haec et alias plures significationes in Sacris literis, quas [?: ] potero percurram. Nam illam Ciceronis definitioni Sapientiae, quod sit rerum divinarum et humanarum causarumque quibus illae continentur, cognitio [?: ] stiorem esse opinor, quâm quae homini convenit [?: ] etiam illi usquam in Sacris tribuatur. Soli ergo Dei convenire potest: sicut et Thales Milesius solum Dei esse sapientem pronunciarat. Et Paulus docet Romanorum decimosexto, Solum Deum esse sapientem. Haec igitur sit quarta Sapientiae acceptio, aut significata quam recte etiam intelligere queas in loco primae Corinthiorum 1: Nam postquam in sapientia Dei, cum mundus per sapientiam non cognovit. placuit Deo, per stulticiam praedicationis salvos facere credentes. [?: ] sapientiam Dei vocat, eius affectum: nempe sapientissimam creationem, et conservationem mundi ac omnium creaturarum: et praeterea etiam ordinationem omnium rerum, hominisque cum Deo congruenti aut erga eum harmoniam, interveniente imagine Dei in homine, iustitiaque ac lege Dei, et hominis ergo Dei [p. 557] column 1089 efficio ac obedientia, vicissimque ipsius favore ac beneficentia erga hominem. Dicitur porro etiam crebro sapientia ea hominis cognitio Dei, qua eum agnoscit, colit et observat: quae idem ferme est cum vera pietate. Sic innumeris vicibus repetitur, Initium sapientiae est timor Domini. Sicut Moyses ad Israelitas dicit Deuteronom. quarto: Custodietis itaque, et facietis. Haec est enim sapientia et intelligentia vestra coram populis, ut audiant omnia ista statuta, et dicant: Utique populus ille sapiens et intelligens est, et gens magna. Contrea Stulticia aut Insipientia, est ignoratio Dei, ut postea in voce Stulticiae exponetur. Sapientiam dicit Aristoteles, esse magis speculabilium, aut versari in cognitione: prudentiam vero magis practicorum, et occupari in prudenter agendo. Sic etiam in Sacris literis aliqui volunt distinguere, quod Sapientia sit excellens cognitio Dei, ac eius mysteriorum: sed intelligentia ac prudentia sit quaedam dexteritas, illam per exinia Dei organa patefactam sapientiam retinendi, et aliis communicandi, et etiam ad singulas vel internas animi necessitates, vel externa negocia, difficultates et actiones accommodandi. Sic Paulus in tertium caelum raptus, et tot revelationibus sublimium mysteriorum instructus, dici potuit sapiens. at Apollos, magna dexteritate et efficacia eadem tum piis proponens, tum Iudaeos redarguens et confundens, potuit dici prudentia ac intelligentia praeditus. Ad hoc discrimen referri potest, quod Paulus dicit 1 Corinthiorum duodecimo: Per eundem spiritum alii datur sermo sapientiae, alii sermo cognitionis. quem locum ita quidam breviter exponit. Sapientiam quam Hebraei vocant חכמה Chachma, coniungo prophetiae: cuius munus est, prout spiritus animum regit, non simpliciter interpretari verbum: sed corripiendo, hortando, consolando applicare, ut hic plane sit caelesti quodam afflatu, quem homines suo marte consequi non possint. Cognitionem autem דעה doctoribus tribuo. quorum officium est, ex Scriptuarum collatione verbum Domini fideliter explicare, ut in Ecclesia Dei sana doctrina fideliter retineatur: quod et ipsum donum Dei eximium est, sed quod Deus per homines et externa adminicula subministrat, etc. Hic igitur Sapientiam vult esse, magis immediate a Deo, et solo eius spiritu regi: scientiam vero ad externa media magis alligatam esse, et mediate a Deo venire. Isaiae undecimo, plures dotes Christi aut dona Spiritus sancti recensentur. inquit enim: Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intelligentiae, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et timoris Domini. Quae dona ita Philippus aliquando distinguebat, ut eius verba in Tabella subiecta sequuntur: neque enim mihi cum eo de palma eruditionis fuit certamen, quam ego facile etiam infimis, nedum summis concedo.

Dona Dei versantur circa tria:Circa divina:Sapientia, quae est agnitio Dei spiritualis.Intelligentia, quae est diiudicatio dogmatum, spirituum, doctrinae de Deo: ut citius videt doctrinae corruptelam Paulus, quam alius.Circa pericula:Consilium, de gubernatione: ut Isaias dat consilium resistendi, Ieremias contrarium.Fortitudo, quae est executio consilii, ut perferre moram. Uterque, Isaias et Ieremias, perfert moram ac difficultates.Circa actionesScientia, de moralibus in communi vita.Timor Domini, conservatio bonae conscientiae.

De qua distinctione iudicent alii: mihi sane magis per se concinna et elegans, quam vel rebus vel vocabulis, ut in Sacris literis usurpantur, per omnia conveniens videtur. Est etiam valde usitatum in Sacris literis, per synathrismum plura vocabula congerere, quae non semper et per omnia diversas res notent, ut ea exactrissime inter se discerni opus non sit. Tale quid etiam in praecedenti dicto Isaiae esse existimo. Ac similis enumeratio donorum aut beneficiorum Meschiae, est etiam lsaiae trigesimotertio: Et erit fides temporibus tuis robur,salus, sapientia, et scientia: et timor Domini, ipse erit thesaurus tuus. Iosua dicitur fuisse repletus spiritu sapientiae, Deuteronomii trigesimoquarto. Et Salomoni Deus dicitur donasse sapientiam et intelligentiam multam, quae non minima ex parte fuit politica prudentia. Sic cum toties Salomon dicitur sapiens fuisse prae cunctis hominibus, non potest proprie de Dei cognitione intelligi, in qua eum plurimum superavit David et alii pii, proculdubio etiam aliqui prophetae ipsius tempore: sed intelligendum est de politica sapientia, et alioqui variarum rerum cognitione. Sapiens corde, Iob nono: Sapiens corde est Deus: id est, est sapientissimus. Sapiens corde vocatur intelligens, Proverbiorum decimosexto: Sapiens corde dicitur etiam de praestantib. artificibus, ut et supra monui, Exodi vigesimo octavo, et trigesimoprimo, trigesimoquinto, et trigesimosexto. Sapientia, ingenium excellens, multumque rerum usum et peritiam aliquando complectitur. Sic sapiens mulier de Tecoa, subornata a Ioabo, circumvenit suo figmento et persuasit Davidem, ut restitueret Absalonem: secundo Samuelis decimoquarto. et alia persuadet cives Abel, ut interfecto Seba, sese Ioabo dedant: secundo Samuelis vigesimo. De muliere sapiente (id est, prudente) dicitur Proverb. 14, quod aedificet domum: contra vero, quod stulta eam destruat. Dominabitur omni labori meo, quo laboravi, et quo sapiens fui sub sole. pro, opibus, quas labore et sapientia mea toto vitae tempore paravi. Ecclesiast. 2. Sapientia quoque non raro ponitur pro calliditate et astutia. Sicut Pharao dicit ad suos aulicos, Exod. 1: Sapientes simus erga [p. 558] column 1091 Israelitas. i. a stute circumveniamus eos. Isa. 5: Vae iis qui sunt in oculis suis sapientes. i. qui sibi astuti et intelligentes esse videntur. Sic Christus Matt. 11 gratias agit patri, quod absconderit mysteria sua a sapientibus et intelligentibus, et revelaverit ea in fantibus. ubi Sapientes vocantur, callidi et prudentes in reb. terrenis: sicut Dominus dicit, filios huius seculi esse sapientiores in sua generatione filiis lucis: et Paulus 1 Cor. 1 dicit, Deum non multos sapientes, nobiles, aut potentes ad suum regnum vocasse. Sic Paulus ibidem ait, Perdam sapientiam sapientum, et intelligentiam intelligentium. Et, Elegit Deus stulta mundi, ut sapientes pudefaciat. ubi Sapientia tantum istam terrenam carnalemve calliditatem et astutiam denotat. Ibidem dicit, Graecos quaerere sapientiam. i. doctrinam sermone ac reb. sensibusûe, et magno ingenio curaque ita excultam, ut posset ingens sapientia videri. Sic enim tunc Graeci tantum eruditissimas Philosophorum disputationes, aut Rhetorum declamationes audire cupiebant. Illud sane mirum, et contradictionis plenum esse videtur, quod ibidem Apostolus Christum et Evangelion vocat tum stulticiam, tum sapientiam: idque tum Dei, tum hominum. Est autem Evangelium stulticia, aut stulta praedicatio, tum Graecis, quib. stultissimum dogma ac multis modis cum ratione pugnans esse videbatur: tum Deo, cum cuius iustitia ac lege pugnare videtur, ut malus bene, bonus autem male habeat: utque insuper bonus seu instus. i. Christus, ob hoc ipsum et ad hunc finem male habeat, quo per eius calamitatem malus seu peccator homo bene habeat, quae sane duplicata quaedam iniustitia videri queat. Verum contra idem Evangelium recte cognitum, ac penitus perspectum, revera summa quaedam sapientia ac bonitas Dei est, profundissimaque mysteria Dei continet: quod alibi prolixius declaratur. Quare Christus et Evangelium externa quidem specie, et non bene perspectum, summa quaedam stulticia est: interna vero rei veritate, si probe cognoscatur, summa est sapientia. Non ergo rei veritate, sed specie tantum et hominum opinione stulticia est: sicut contra falsam religionem et traditiones hominum dicit Apostolus Coloss. 2 habere speciem sapientiae, cum rem ipsam non habeat. Quare verissime idem gentium doctor Coloss. 2 affirmat, in Christo esse reconditos omnes thesauros sapientiae et scientiae Dei. Quod tum passive, tum active intelligatur. Passive, quia in eo agnoscitur et reperitur ingens Dei sapientia, potentia ac bonitas, multiplicia profundissimaque mysteria. Active porro, quia pii ex eo consequuntur veram ac divinam sapientiam: quam qui vult consequi, eum oportet primum stultum fieri: i. suam stulticiam agnoscere et deplorare. Ideo idem ait Ephes. 3: Per Christum et Evangelium notam fieri multiformem sapientiam Dei. Et alibi dicit, Christum nobis a Deo factum esse sapientiam, iustitiam, etc. i. adducere nos ad veram cognitionem Dei, quae sola est vera sapientia. Hanc sapientiam cognitionis Dei Ierem. cap. 8 laudans, et carnalem istam vituperans, ait: Verbum Dei repudiarunt, et quae tandem potest eis esse sapientia? Quasi dicat: Nulla sapientia est ullius momenti, si sit sine Deo. Porro de terrena ista sapientia inquit 2 Cor. 1: In simplicitate et sinceritate et gratia Dei versati sumus in mundo, et non in sapientia carnali. et 1 Corin. 1, se non debuisse praedicare Evangelion in sapientia sermonis: i. selectissima quadam Rhetorum eloquentia, qualem tunc Sophistae passim, praesertim in Graecia iactabant et ostentabant. Caeterum Iacobus cap. 3 hisce verbis describit tum terrenam, tum et caelestem sapientiam: Quod si invidiam amaram habetis, et irritationem in corde vestro, nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem. Non est enim ista sapientia superne descendens, sed terrena, animalis, daemoniaca. ubi enim invidia est, et irritatio, ibi seditio et omne opus pravum. Quae autem superne est sapientia, primum quidem casta est, deinde pacifica, moderata, tractabilis, plena misericordia et fructib. bonis, absque diiudicatione, sine simulatione. Porro quod Matt. cap. 11 et Luc. 7 ait, sapientis esse iustificatam a filiis suis omnib: id ex praecedentib, recte exponi potest, ubi refert Lucas, omnem populum et publicanos iustificasse Deum, audita concione Christi de Ioanne. ubi Sapientia est vera doctrina ac [?: ] gio, quae ab omnibus suis filiis, id est, germane ad eam pertinentibus iustificata tunc est: id est, agnita, accepta, laudata ac celebrata, ut vera ac pia. Sic in Evangelistis sapientia Salomonis et Christi eorum doctrine vocatur, et in Actis cap. 6, Sapientia Apostolorum. Sic quoque Luc. 11, Sapientia Dei ipsemet Christus et eius Evangelion dicitur. Propterea etiam sapientia Dei dixit: Mittam ad eos prophetas et Apostolos, et [?: quo- ] ex eis interficient, quosdam fugabunt. Ne fitis apud vosmetipsos sapientes: Rom. 11 et 12. id est, ne videari ni vobis nimium sapientes esse, et quasi soli sapere. Sicut Isaias inquit: Vae sapientibus in oculis suis, et qui coram seipsis sunt intelligentes. et Rom. 1, Cum dicerent (aut putarent) se sapientes esse, stulti facti sunt De talibus terrenis, aut opinione potius quam reipsa sapientibus, multa dicit Paulus 1 Cor. 1. 2. 3: quae supra magna ex parte iam exposita sunt: aut certe exiliis sicut et alia loca, ubi ista vox reperitur, intelligi [?: que- ] Sapientiam loqus: Psal. 49. Os aperire in sapientia. Prov 31, est docere sapientiam. Adducere in cor sapientiae est discere sapientiam, aut fieri sapientiorem: Psal 90. Sic et invenire ac investigare sapientiam. In Provesbiis per prosopopoeiam multipliciter producitur supientia sub specie mulieris, quae omnes ad lautum convivium passim in plateis clamans invitat. Est porro de alia quaedam Sapientia, aut Sapere in Novo testamento, ubi non σοϕία , sed ϕρόνημα et φρονεῖν est: quod alii [?: ] ac Sentire, alii Curare, nonnulli etiam Cogitare vertunt. Quae vox et res multum a priore distat: tametsi aliquando etiam propius coire videantur. Rom 8: Qui secundus carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt: qui vero secundum spiritum, quae spiritus. Sapientia enim aut intelligentia carnis, mors est: sapientia vero spiritus vita. Propterea quod sapientia carnis inimicitia est ergo Deum, quia Deo non subiicitur, nec subiici potest. Ubi verbum Sapere et Sapientia complectitur omnem intelligentiam, cogitationem, ac curam conatumque rationalis partis, seu summae in homine potentiae. Sic Christus Petrus obiurgans Matt. 16 ait, Abi retro me Satanas, quon [?: ] sapis quae Dei sunt. Sic Paulus Rom 11. Noli altum sapere, sed time Deum. et 12. Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. id est non supra sua dona et functionem, non etiam curiosa, et potius subtilia et gloriosa, potius quam ad aedificatione suam et fratris, utilia. Ibidem: Idem erga vos invicem sapientes, sed humilibus vos accommodantes. id est, non grandia quaedam et gloriosa supra vestram et aliarum fratrum sortem, statum ac dona affectantes et [?: ] lientes: veluti faciunt qui inter cives regnum ac [?: ] nidem affectant, nec cum aliis aequa sorte contenti [?: ] , ad eosve sese demittere aut accommodare [?: dign- ] . Sic et 2 Corinthiorum ultimo dicit: Idem sapite, [?: ] agite. Sapere ut parvulum, 2 Corinthiorum decimo tertio Philipp. 3, Terrena sapere. Contra Coloss. 3, [?: Sup- ] [?: ] , id est, talia meditari, cogitare, affectare, conari, etc. Sapere aliquando idem significat quod sentire secum, sententiam de quapiam re habere. Galat. quinto: Ego confido in Domino, quod nihil aliud sapietis, id est sentietis, quam quod ego docui vos. Sic et Philip. tertio Quotquot perfecti sumus, hoc sapiamus. Quodsi quid aliter sentitis, hoc quoque vobis Deus [?: revel- ] Ubi sapere ϕρωνεῖν , omnino idem quod sentire, aut intentiam opinionemve de quapiam re habere, significat.

[p. 559] column 1093 SARDIUS: Deus comparatur Sardio, Apoc. 4: Et qui sedebat super thronum, similis erat aspectu lapidi [?: -spidi ] et Sardio. In quem locum sic scribit Aretas Caesariensis: Sardius ob terrorem confertur Deo. Habet enim Sardius, ignis speciem. Quando quidem ferri non posset Deus, si rigido uti vellet iustitiae iudicio: merito clementis et boni praebet argumentum Sardius, quippe cum et terrens, et ignis speciem prae se ferens (ut aiunt) lapis sit: quem non solum timori esse ferunt beluis atque monstris, sed etiam vim habere curandi dolores ac molestias, quae nostris corporibus innascuntur. Ait enim magnus Epiphanius, ipsum, si applicetur, moderi tumoribus, ferroque illatis vulneribus. Notandum vero est, assumptos hic esse lapides non precii causa, sed ob eam quam ex colore obtinebant, significationem.

SATAN, vide supra ADVERSARIUS, et DIABOLUS.

SATIS vobis est habitasse: Deut. 1. id est, nimis diu habitastis Aliâs significat, Contenti esse deberetis: vel potius, Nimium vobis sumitis, quod soli Ecclesiae Dei imperitare vultis. Num. 16.

SATUM: Matthaei et Lucae 13, dicitur de tribus satis farinae. Est autem vox Hebraea, sive Syra, significans mensurae genus. quod (autore Hieronymo) iuxta morem provinciae Palaestinae, sesqui modium capit. Mutuatus autem est id haud dubie Hieronymus a Iosepho, qui lib. 9 Antiquitatum, cap. 4 inquit: Satum fert modium unum et semis Italicum. Alii annotant, satum continere sextarios vigintiquatuor: tria autem sata, esse [?: me---mnum ] , seu Epha, ein scheffelmels.

SATURARI, transfertur etiam ad aliam omnem commodorum, aut rerum utilium gratarumque sufficientem perfruitionem: sicut apud Latinos verbum Satiari. Psal 103. Qui satiat bonis maxillas tuas, renovat sicut aquilae iuventutem tuam. Quam metaphoram etiam aliis verbis alius quidam Psalmus exprimit, dicente Deo ad Israelem: Dilata os tuum, et replebo illud. Sic Psalm. 17: Ego in iustitia videbo faciem tuam, satiabor cum evigilavero ad imaginem tuam. id est, cum resurrexero plene restitutus ad tuam imaginem, tum demum plene omnibus bonis perfruar et explebor, ut nihil amplius desiderem. Sic pro omnibus huius vitae commodis accipit Paulus, cum Phil. 4 inquit: Edoctus sum saturari et esurire, abundare et egere, Lucae 6 est metaphora saturitatis et esuriei spiritualis. inquit enim Christus Beati qui esuritis nunc, quia saturabimini. scilicet, in altera vita. Et contra mox ait: Vae vobis qui impleti aut saturati estis, quoniam esurietis, scilicet, in altera vita. Sic diva Virgo canit: Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Quod autem hic dicitur de esurtione significat, eos qui sentiunt suam spiritualem esuriem: id est agnoscunt sua peccata, et ab eis liberari cupiunt. Contra autem plenos et divites vocat securos, qui sua opinione sunt divites, abundant iustitia et [?: me-tis ] . In hoc sensu acerbe obiurgat Corinthios Paulus, inquiens: Iam saturati estis, iam ditati estis, iam regnabis sine nobis. id est: Vos putatis, vobisque persuadetis, nos vestramque Ecclesiam ac religionem in optimo [?: sta- ] ac flore esse, nec ulla vestra peccata ac defectus senti [?: ] Talem opinatam, aut (ut ita dicam) somniatam saturitatem, obiicit Deus angelo aut Ecclesiae Laodicensi, Apoc. 3: Dicis, dives sum, et ditatus sum, et nullius indigeo: neque nosti, te esse caecum, pauperem, nudum, etc. Suadeo, ut accipias a me aurum purissimum, ut dives [?: ] . Talis metaphora est Psal. 16: Satietas laeticiarum est cum vultu tuo. id est, tua facies ac favor replet summis suavissimisque bonis omnes in te sperantes. Talis vis locationes est etiam, Satur dierum: id est, qui non cupiebat divitius vivere. Sic Psal. 107: Satiavit animam famelicam, et inanem replevit bonis. Prov. 13: De fructu oris quisque saturabitur bono. id est, prout bene loquutus fuerit, ac se gesserit, ita etiam vicissim audiet, aut accipiet. Edere ac bibere, et non satiari, Hag. 1, et Amos 4, est, non habere aut percipere benedictionem Dei in suis rebus, non frui eis cum benedictione Domini. Qui colit agrum suum, satiabitur: est aliquoties in Proverbiis. nulla autem explicatione indiget, cum sit perspicuum per se.

SAUL INTER PROPHETAS: Proverbium est, de iis qui subito docti aut clari fiunt. 1. Sam. 10. Vide et Erasmum in Chiliadibus qui hoc proverbium tractat.

SCABELLUM, seu parvum scamnum solemus pedibus subiicere, cum sedemus, ut non solum reliquum corpus, sed et pedes sint in sublimiore loco ab infimo pavimento. Per metaphoram porro transfertur primum ad arcam foederis, quia Deus promiserat se in ea sessurum ac habitaturum. 1. Paral. 28: Ego cogitavi cum corde meo aedificare domum quietis arcae foederis Iehovae, et scabello pedum eius. Psal. 99: Adorate scabellum pedum eius. pro, in templo isto, et coram arca ubi Deus sedet inter Cherubim. Versu ultimo eiusdem Psalmi pro eodem ait, Adorate montem sanctitatis eius. Sensus autem est: Agnoscite nusquam alibi gentium esse verum cultum, et Deum propitium ac praesentem. Quare hic eum, secundum eius verbum ac promissiones quaerite. Sic Psal. 132, Adorabimus scabello pedum eius. Tametsi possit videri locutio quaedam summae ac extremae reverentiae: sicut illa in Isaia, Pulverem pedum lingent. quasi diceret: Non tantum ipsum Deum colemus, sed etiam infima eius opera mirabimur, et maximi faciemus. Poni aliquem alicut scabellum pedum, est, illi penitus subiici. Psal. 110: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Haec metaphora omnibus linguis est notissima. Sic Psal. 8, et Heb. 10 ait: Omnia subiecisti sub pedes eius. Similis vox est Latinis, Subsellium, et in subselliis alicui sedere: tametsi Hebraea sit adhuc multo significantior. quasi diceret, Ita prorsus subiecisti inimicos illi, ut utatur eis pro subselliis. Similes locutiones sunt in omnibus linguis. Sic rex Persarum abutebatur Valeriano Caesare, summo persecutore. pro scabello, equum conscensurus, postquam eum caepisset. Quod supra diximus de phrasi Adorare scabellum pedum: id patres de carne Christi exponunt, quod etiam humanitas eius iam glorificata et ad dexteram patris sedens sit adoranda: quod licet pie dicatur, non tamen est verbis et textui proprium.

SCANDALUM deducunt a Graeco σκάζω , quod claudico significat: aut etiam ab Hebraeo כשל , quod cadere aut ruere significat. Declarat autem proprie aliquid in via positum, in quod ambulans impingat et corruat. Idem etiam est Offendiculum. Porro per metaphoram duo potissimum significata habet: nempe notat tum damnum, incommodum aut calamitatem quamvis, qui eius vocis usus plerunque in Veteri testamento reperitur: tum etiam occasionem spiritualis lapsus, aut ruinae. Primum exempla prioris significationis proponam. Exod. 10 dicunt servi Pharaonis: Quousque patiemur hoc scandalum? id est, haec damna et calamitates. Proverb. 22: Ne forte discas vias eius, et accipias offendiculum in anima tua. id est, tibi tuaeque vitae exitium accersas. Psal. 119, Pax multa diligentibus nomen tuum, et non est eis offendiculum aut scandalum. id est, nulla calamitas. Sic Ezech. 17: Scandalum iniquitatis eorum erit. pro, incident in talem calamitatem aut poenas propter suas iniquitates. Iudicum secundo: Dii eorum erunt nobis in scandalum. id est, causa perniciei ac exitii. Sic 1. Sam. 25 ait Abigail ad Davidem: Ne sit tibi hoc in offendiculum et offensionem cordis, quod effuderis sanguinem. id est, ne sit tibi haec caedes Israelitarum gravissima laesio conscientiae et famae. Secundo, scandalum est occasio cadendi ac ruendi spiritualiter, [p. 560] column 1095 seu ut quis quoquomodo fiat deterior, aut in vera pietate languidior: quod potest esse vel factum vel dictum vel exemplum in moribus, vel in doctrina aliquid, sive sit falsum dogma, sive alioqui incommode et periculose dicatur. Sic disserit Christus Matth. 18, necesse esse ut veniant scandala: sed gravissimas poenas illi imminere, per quem scandalum venerit, ita ut vel minimus aliquis scandalizetur eius culpa. In hac significatione quoque praecipit Christus, ut omnia a nobis removeamus, quae nos scandalizent, etiamsi essent propriae manus, pedes aut oculi, aut aliquid aliud longe gratissimum et utilissimum. Sic Rom. 14: Id potius agite, ne offendiculum ponatur fratri, aut scandalum. Et mox: Malum est homini, qui comedit cum offendiculo. Bonum est non comedere quicquam, in quo frater tuus offenditur, scandalizatur, aut fit imbecillus. Scandalizari in Christo, est arrepta aliqua occasione ex Christi persona, religione aut regno, aliisve quoquo modo ei cohaerentibus, fieri ab eo alieniorem, aut etiam prorsus ab eo deficere. Nam cum et species personae ac doctrinae religionisque minus rationi sit plausibilis: et tum crucem tum alia innumera, quorum etiam multa Satan excitat, connexa habeat: aliis aliud in eo displicet: unde paulatim ab eo fiunt alieniores, aut etiam plane hostes ipsius. Ideo vocatur petra scandali, tum in Veteri, tum et in Novo testamento. Isaiae 8: Dominus erit in sanctuarium, in lapidem offendiculi, et in petram ruinae duabus domibus Israel, in laqueum et tendiculam habitatori in Ierusalem. Et impingent multi in his, corruent et conterentur, irretientur et capientur. Quod dictum citatur etiam Rom. 9, et 1. Petr. 2. Symeon quoque Luc. 2 pulchre declarat hoc dictum, inquiens: Ecce iste positus est in casum et resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicatur. Quin et tuam ipsius animam traiiciet gladius, ut revelentur ex multis cordib. cogitationes. Matth. 11, Beatus qui non fuerit scandalizatus in me. Sic illi qui male agunt radices in Christo, perinde persecutionibus scandalizari dicuntur, ac culmi in loco petroso crescentes aestu solis exarescunt. Matth. 13. Ubi etiam multi dicuntur ignobilitate Christi scandalizati. Matth. 15 scandalizantur Pharisaei sententia Christi, quôd nihil externum reddat hominem impurum. cap. 17 Matth. Christus solvit censum, ne det scandalum cuiquam. Praecedenti autem capite dixerat Petro: Vade post me satana, scandalum mihi es: id est, impedire me conaris in studio verae pietatis. Matth. 26 inquit Christus ad Apostolos: Omnes vos hac nocte in me scandalizabimini. id est, offensi mea cruce et calamitate, fietis â me alieniores, deserentes me. Verum Petrus contra ait: Etiamsi omnes in te scandalizati fuerint, ego nunquam scandalizabor. Duplex vero est Scandalum: aliud datum, seu imbecillium, de quo dicit Christus, quod satius esset danti illud submergi in profundum alligata mola asinaria. Aliud acceptum, seu Pharisaicum, quod Christus indicantibus Apostolis, ostendit esse contemnendum, in quiens: Sinite eos, caeci sunt et duces caecorum. Sic est ipsemet Christus et eius verbum Petra scandali: et sic Deus dicitur excaecare, indurare, et dare in reprobum sensum. Nos vero praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis scandalum, Graecis autem stulticiam 1. Corinth. 1. id est, cuius contempta specie ac conditione, defectu talium miraculorum, qualia ipsi cupiunt, et in speciem absurda, atque adeo impia doctrina ita offenduntur Iudaei, ut statuant hunc nequaquam esse Meschiam. Gal. 5 ait Paulus: Ego autem, fratres, si circumcisionem etiam praedico, quid adhuc persecutionem patior? Nempe abolitum est scandalum crucis. id est, nempe sublata est causa, cur me meosque auditores Iudaei persequantur. Unde etiam porro sequitur, cessante cruce, ut nemo possit offendi aut deficere a tali Christianismo. Porro quam multiplex sit [?: sca- ] et quâm varie detur, ac quod nam vitandum autem vitandum sit, non est huius loci ac propositi [?: explic- ] Appellationes autem scandali dati haesunt: [?: Pecc- ] cere, Exo. 23. Delinquere facere, Levit. 4. Inducete peccatum super alios, Exo. 34. Achab peccare fecit [?: ] 1. Reg. 21. Quod saepe de Ieroboam et aliis regibus legitur. Radix germinans fel et amaritudinem, Deut. [?: ] sequi peccata patrum, Iudith 8. Facere impingere, [?: M- ]

SCENOPEGIA: Iohan. 7, Instabat autem [?: die- ] stus Iudaeorum Scenopegia, id est tabernaculorum [?: ] xio. Fit huius festi mentio hoc ipso nomine etiam Esdra, et Machabaeis. In quem autem usum et finem mandatus fuerit hic dies festus, Moses docet Levit. 22 nempe, ut annuo ritu in memoriam revocarent Iudaei patres suos in deserto annis 40 sub tabernaculis, [?: ] liter eos ductante et fovente Deo vixisse, cum [?: d- ] ac omnino certis sedibus carerent: ut ita tum illius liberationis beneficium celebrarent, tum etiam [?: prae- ] tis peregrinationis in hoc deserto aut lachrymari [?: ] le, et denique futurae redemptionis admonerentur.

SCEPTRUM aliquando, et Virga in eodem [?: ] accepta, est symbolum regni, sicut et corona: quia [?: ] ges sceptra gestare solebant: sive ad indicandam rectitudinem, quae in regimine inesse deberet: sive etiam [?: ] veritatem: quando quidem sceptrum rectum [?: sim- ] et etiam instrumentum, quo percutere aliquem [?: p- ] sicut Ulysses Thersitem percutit sceptro. Ad utrum Scripturae dicta alludunt: Psal. 45. et Hebr. 1, Virga rectitudinis virga regni tui. id est, regimen tuum longe iustissimum, utpote quod in sola verae iustitiae [?: ] gatione consistat. Severitatem vero per sceptrum annotari, ostendit Psal. 2 inquiens: Sceptro ferreo [?: ] vas figuli confringes eos. et Psal. 110. Virgam potentae tuae emittet Dominus de Syon, dominare in media inimicorum tuorum. et Isaiae 9. Quoniam iugum [?: ] eius et virgam humeri eius, sceptrum exactoris eius [?: ] fregisti, sicut in die Madian. Isaiae 14. Confregit Dominus virgam impiorum, sceptrum dominantium. Aliquando virga aut sceptrum etiam ipsos subditos signifi-cat. Hier. 10 et 51. Israel sceptrum haereditatis eius [?: ] subditi, aut regnum haereditarium. Non recedet [?: s- ] de Iuda, et scriba de medio pedum eius, donec [?: ] Silo. Gen. 49. id est, regnum. Sic Ezech. 19 et 20 [?: ] bis significat dominium ac regnum. Amos 1, et 8, [?: ] tur Deus se ablaturum esse tenentem sceptrum. id est, regem, ut careat Damascus et Ascalon rege et dignitate regali. Zach. 10, Gloria Assur deiicietur, et sceptrum Aegypti recedet. id est, desinet habere proprium reges subiicietur regno Persarum. Psal. 125, Non relique [?: ] sceptrum impiorum super sortem iustorum, ne [?: minus ] iusti manus suas ad iniquitatem: id est, non patiens Deus ut impii perpetuo tyrannizent ac opprimit [?: ] ne habeant etiam illi occasionem tandem ad [?: imp- ] declinandi. Porro eadem vox Sceptri שבט schavat significat etiam tribum populi Israelitici, sicut et [?: ] Virga מטה Mate: sive quia sicut virgae primûm [?: ] ex stirpe veteris arboris: ita duodecim patriarchem fuerunt primi fontes tribuum, ex suo patre [?: pr- ] sive quia singulae suum quoddam regimen habuerunt, sicut Iacob de Dan inquit: Dan iudicabit suos sicut et quaevis alia tribus. Sive quia in definienda [?: ] [?: ] quam tribuum debeat esse sacerdotium, Num 17, duodecim virgae cum inscriptione nominum tribuum fuerunt in tabernaculo positae, ex quibus sola virga et [?: ] floruit. vide VIRGA.

SCINDERE vestimenta solebant Iudaei in [?: mag- ] ctu, et quovis alio dolore, quasi prae nimia [?: impat- ] cruciatus tam tetros ac tristes gestus foris [?: exhibi- ] vide infra VESTIS.

[p. 561] column 1097 SCINTILLAM meam extinguent, 2. Sam. 14: exposui supra in PRUNA, quod significet superstitem filium, qui veluti exiguum semen posteritatis adhuc erat relictus: sicut pruna aut scintilla recondita in cineribus est semen ignis denuo mane accendendi Isaiae 1, Eritque fortitudo (id est, idolum) in stuppam, et fabricator eius in scintillam, et ardebunt illa simul. id est, idololatrae et idololatria erunt sibi invicem exitio, simulque peribunt.

SCIO, et SCIENTIA, aliqua ex parte sunt exposita supra in verbo COGNOSCO et NOVI: item in SAPIENTIA. Hic pauca quaedam scitu digna adiiciam. Arbor scientiae boni et mali, Genes. 2 et 3 nominatur. Disputant autem Theologi, cur ea sic dicta sit. Alii putant sic dictam eam arborem, quia ibi vera doctrina aut publicum ministerium tractari debuit. Alii, quia Deus prohibendo eis illam arborem, monere voluerit homines, eos debere cum scientia ac iudicio vivere, agnoscendo se creatorem suum: eamque esse veram, et homini maxime convenientem scientiam, scire quis' nam ipse sit, et quid vel mandet vel prohibeat, tum etiam porro distinguendo bonum a malo, et statuendo id demum bonum esse, quod ipse permisisset: contra malum, quod ille prohibuisset. Alii quod ab eventu, eoque duplici sit ita dicta: quorum alter eventus est, quia id Satan eis persuadere conatus est, et ipsi etiam crediderunt se [?: -su ] illius arboris divina quadam perfectissimaque scientia scituros quid nam bonum aut malum sit. Alter eventus est, quod sicut scire non tantum nosse, sed etiam experiri ac veluti consequi significat rem tum bonam, tum etiam malam, ut etiam in verbo VIDERE dictum est: ita etiam primi parentes reipsa sciverunt, senserunt, aut experti sunt, quid'nam sit bonum amissum et malum acquisitum. Sicut Iudicum 8 Gedeon dicitur fecisse scire principes Suchot spinas deserti. id est, [?: lace-asse ] eos illis. Hac autem ratione Scientia in malam partem acciperetur pro tristi experimento, quod discedendo a Deo, et in tristissimas calamitates incidendo, consecuti sunt, prorsus iuxta illud Graecum proverbium παθῶν δέ τε νήπιος ἔγνω , accepta demum plaga stultus intellexit. aut, sicut Germani dicunt contemnenti monitiones, Du wirsts wol fulen, ich bin gewitziget, ich habs nichts woellen glauben, bins aber gewahr worden. Posses etiam illud huic sententiae addere, quod plerunque res ex suo contrario cognoscuntur, et praesertim bona, in primisque Dei dona ac beneficia non prius intelliguntur ac expenduntur, quam cum iam amissa sunt, ut cum sa [?: -itas ] , pax, aut res familiaris amissa est.

SCIENTIA saepe pro vera Dei agnitione, aut etiam doctrina ponitur. Isaiae 11, Repleta est terra scientia Domini, sicut aquae maris contegentes. Hieremiae nono, Non glorietur sapiens in sapientia sua, nec fortis in fortitudine sua, nec dives in divitiis suis: sed qui gloriatur, glorietur in intelligere ac nosse me. Sic Isaias dicit capite 53. quod Christus multos scientia sui iustificabit. Et Christus ait, illud esse vitam aeternam, ut sciamus ipsum, et patrem. Sic Hierem. 3. Dabo vobis pastores, qui vos pascant scientia et intelligentia. Sic Malach. 2 dicitur, quod labia sacerdotis debeant custodire scientiam: id est, tenere aut novisse et conservare, ac denique docere veram doctrinam. Et contra Oseae quarto accusantur sacerdotes, quod repulerint scientiam. Quin et totus populus accusatur, quod non sit scientia Dei in terra De hac scientia Zacharias ait, suum filium praecessurum esse Christum, ad praeparandam viam eius, et dandam scientiam salutis populo eius. Contra Paulus ait: Ignorantiam Dei quidam vestrûm habent. De eadem scientia ait Christus Lucae 11, quod tulerint clavem scientiae et nec ipsi intrent in eam, et in regnum caelorum, nec alios intrare patiantur. Sicut nunc videmus solos (ut vocantur) Spirituales sibi ius docendi ac discendi tractandique Sacras literas rapere, sed nec ipsos eas serio discere aut docere, nec aliis discendas permittere. Alii exponunt Sustulistis, scilicet corrupta vera doctrina, et obscurato genuino sensu: quod et Paulus indicat Rom. 2 dum Iudaeis tantum speciem cognitionis et veritatis in lege concedit. Idem Apostolus Rom. 10 concedit, Iudaeos habere zelum, sed non secundum scientiam: id est, suum zelum non oriri aut dirigi regique vera cognitione doctrinae ac voluntatis Dei. Atque in hisce exemplis Scientia non prorsus speculativa aut ociosa accipi debet, sed cum quodam studio pietatis coniuncta. At cum 1. Corinth. 8 dicit. Omnes scientiam habere, et scientiam inflare: loquitur de mere speculativa cognitione, carente omni timore Dei, quae plerunque reddit superbos ac inflatos homines, qui magis destruant quam aedificent. 2. Corinth. 4. Deus splenduit in cordibus nostris, ad illuminationem cognitionis gloriae Dei in facie Christi: id est, ut nos doctores illuminemus omnes cognitione gloriae Dei, veluti Dei radiis in faciem Christi directis, et in nos inde reflexis. Ibidem 10. Dum ratiocinationes evertimus, omnemque sublimitatem quae extollitur adversus cognitionem Dei. id est, veram doctrinam. Mox sequenti capite est, Licet imperitus sim sermone, non tamen scientia. id est, licet caream illo tumido, putido, et ad ostentationem composito sermone, tamen interim et intelligo veram doctrinam, et eam fideliter auditoribus propono. Falso nominatam scientiam vocat Paulus 1. Tim. 6. eam, quae curiosa et inutilia quaedam tractat, magis ad ostentationem speciemque, quam ad rei solidam veritatem comparata: qualis fuit olim Origenis allegorica, multorum fanaticorum enthusiastica, item apparitionibus et miraculis tumens, ac denique nunc Scholastica Theologia. Cohahitare coniugi secundum scientiam, est, adhibita quadam moderatione, et considerando quid tum Deus tibi in eo vitae genere praecipiat, tum altera imbecillior tui pars ferre possit: quod apte Germanis dicitur, mit vernunft: et Italis, condiscretion. Non cum scientia loqui, Iob 34. id est, temere, imprudenter, imperite. Psal. 89: Beatus populus qui scit iubilationem: id est, qui novit celebrare ac praedicare Dominum scienter.

SCIRE, valde emphatice saepe ponitur in Psalmis ac Prophetis, praesertim in Ezechiele, quasi pro deprehendere ipsa vera vivaque experientia. ut cum saepe repetitur: Et scient omnes, quoniam ego Dominus. Sic Psal. 9, Et sciant omnes gentes, quod homines sunt. Scire facere aliquid, Psal. 16, Scire facies me semitam vitae: id est, tu monstrabis mihi veram ac salutarem viam, quin potius per eam ad vitam deduces et perduces me. Metaphora est a ductore viatoris sumpta. Lib. 1. Sam. ca. 14: Ascendite ad nos, scire faciemus vos verbum: id est, venite indicabimus vobis aliquid. Sic Prov. 1. Scire faciam vos verba mea: id est, exponam meam doctrinam. Scire in corde: pro, cogitare ac expendere. Deut. 8. Sciasque in corde tuo, quod sicut homo erudit filium suum, sic erudivit te Dominus. Sic Psal. 4, Scitote quoniam Dominus mirificavit sanctum suum sibi. Sciendo scire, reduplicatio, vehementiam et certitudinem significat: ut in Universalibus Regulis prolixius ostendi. id est, certo ac indubitanter scire. Gen. 15. Sciendo scias, quod peregrinum erit semen tuum in terra aliena. Deus scientiaru Iehova. 1. Sam. 2. id est, qui omnia solus novit: omnemque scientiam hominibus communicat. Sic Iob 36 dicitur Deus esse perfectus scientiis. Contra Psal. 73. Si sit scientia in excelso: id est, nequaquam ille haec novit, aut curat. Facere aliquid in non scientiam: id est, inscium. Deut. 19, Qui percusserit proximum in non scientia. Sic Ios. 20. id est, imprudenter, et non data opera: sicut Paulus de se dicit, Ignorans feci. Scientia pura: i. vera ac mera. Iob 33, Scientiam puram verba mea loquentur. i. ipsissimam veritatem. Scientes scientiam, Dan. 1. id est, peritissimi. [p. 562] column 1099 Dies diei depromit verbum, et nox nocti indicat scientiam, Psalm. 19: id est, quotidiana experientia celebrat Deum, et affert cognitionem ipsius hominibus. Praeterea subinde latius spargitur cognitio Dei et Meschiae eius. Nondum noverant Scripturam, quod oporteat Christum â mortuis resurgere: Iohan. 20. Norant quidem illi fortassis verba, sed sensum non satis intelligebant, nec ad Christum accommodare poterant. Multiplex igitur est Scire et Ignorare: quod nosse, tum ad huius loci expositionem, tum et ad aliorum prodesse potest.

SCIRE ac IGNORARE dicit Aristoteles triplex esse: nempe in genere, specie, et actu seu operatione. Potest sane fieri, ut quod quis in genere norit, in specie aut individuo ignoret. Potest fieri, ut in habitu norit, et in agendo ea noticia uti non possit, vel alioqui non utatur. Potest sane accidere, ac fit admodum crebro, ut aliquis Theoricam alicuius rei noticiam habeat, et practica destituatur: aut contra. Potest denique fieri, ut aliquis carnali aut hypocritica, vel etiam mortua quadam noticia aliquid norit: et spirituali aut practica, atque adeo viva ignoret. Sic aliquis videtur sibi aliquid scire, cum tamen nihil dum sciat, sicut scire oportet. 1. Corinth. 8. Sic Iudaei norant quadam humana noticia, IESUM esse Meschiam, sicut Nicodemus ait: Rabbi scimus quod a Deo sis. norant etiam aliquo modo patrem eius caelestem: et tamen revera spiritualiter neque ipsum, neque patrem norant. Tale quid est illud Matth. 13: Videntes non vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt. Haec est illa noticia, ut ita dicam, specularis, quam Iacobus dicit evanescere. Paulus alioqui etiam spiritualem piorum noticiam in hac vita, quia adhuc manca est, dicit esse perinde ac si per speculum in aenigmate rem intueremur. Haec multiplex noticia, praesertim perfecta et imperfecta, facit etiam ad expositionem verbi VIDERE, de quo infra: quandoquidem alias negantur, alias contra affirmantur homines vidisse Deum. Videtur etiam esse quaedam noticia solius potentiae, non autem actus pleni: ut cum Paulus Rom. 1 dicit, gentibus esse nota visibilia Dei ex experientia et creaturis: et tamen mox ait, eorum cor esse non intelligens, et eos ratiocinando in extremas absurditates incidere. Unde apparet, eum ibi loqui de rerum ipsarum obvia promptaque cognitione: quia omnia opera Dei praedicant, et veluti ostentant Deum, iuxta versiculum: ‘Praesentemque refert quaelibet herba Deum. ’ Agit ergo de illa materia, quod alia sint per sese nota, alia nobis. Sic Deum per se valde conspicuum, ac pene palpabilem esse, sed nobis manere ignotum: de qua duplici noticia Dei etiam Act 14 et 17 agit.

SCORIA, purgamentum argenti est, et per metaphoram tum falsam doctrinam corruptamque religionem significat, tum et hypocritas, et praesertim degenerantes Christianos. Isaiae 1. Argentum tuum versum est in scorias: id est, religio ac homines degenerarunt, corruptique sunt. Ibidem: Expurgabo ad parum scorias tuas: id est, variis poenis plerosque illos degeneres perdam, aliquos etiam ad sanitatem revocabo. Sic Psal. 119, Ut scorias, cessare fecisti omnes impios terrae. id est, abiecisti, exterminasti, etc Argentum scoriarum superinductum testae, Proverb 26. id est, infectissimum scoria. Et praecedenti capite: Sicut cum amovetur scoria, argentum fit idoneum ad vas aurifabro: ita amoto impio consiliario a rege, disponetur solium aut regimen eius in iustitia.

SCORPIUS, alias malos homines significat: Ezechiel 3. Quoniam increduli sunt tecum et subversores, et cum scorpionibus habitas. Alias est genus flagelli: ut 1. Reg. 12. Pater meus castigavit vos flagellis, ego autem castigabo vos scorpionibus. id est, multo durius vos tractabo. Videtur fuisse proverbiale dictum.

SCORTUM et SCORTARI. vide supra MERETRIX.

SCRIBO verbum, Scriba, et Scriptura, ordine nunc exponentur. Scribere igitur, quod ad propriam significationem attinet, notum est: nisi quod ista locutio, Si cut scriptum est, quae valde crebra est, praesertim in novo Testamento, aliis linguis est aliquanto in hoc usu ignotior. Citatur autem sic vetus Testamentum, non inndicato libro, aut eius parte: sicut et locutione, Sicut [?: leg- ] propterea quod illi in Sacris aut religione non alia scripta quam Sacras literas citare soliti erant. Eisdem verbis et hodie Iudaei Sacras literas allegant. Eas vero ac notas habebant, ut si modo unum aut alterum verbum indicassent, iam omnibus constaret, unde id desumpti esset, aut ubi illud dictum contineretur. Sic cum dicitur aliquid scriptum esse, intelligitur tantum de Sacris literis. Sicut D Paulus inquit: Quicquid scriptum est propter nos scriptum est, etc. Rom. 15, nempe in Sacris literis. Sic 1. Corinth. 9, Propter nos hoc scriptum est. Secundo, Scribere significat aliquid decernere aut confirmare, praesertim cum regibus aut aliis gubernatorbus tribuitur. Dan. 6, Confirma sententiam, et [?: s-r- ] decretum. id est, diplomate aut publica tabula constabilias. Sic mox ibidem: Nonne edictum scripsisti, quod quicunque spacio triginta dierum, etc. Isaiae 10. Vae [?: - ] qui decernunt decreta vanitatis, et vae scribentibus, qui laborem scribunt. id est, suis legibus, decretis, aut etiam forensibus formulis, aut (ut Romanistae vocant) stylis gravant, onerant, et circumveniunt miseros. Sic Hier. 22, Scribite virum istum Choniam orbatum, qui nos prosperabitur in diebus suis. Tertio, Scribi in libro [?: ] , aut deleri ex eo, quid significet, supra in voce LIBER dictum est. Isaiae cap. 4, Omnis qui fuerit scriptus [?: ] ta, erit in Hierusalem. id est, Hierosolymitani seu [?: ] cives Dei, aut viva membra Ecclesiae, ad vitam [?: p-nebunt ] . Contra, Scribi in terra, significat ad exitium destinari. Hierem. 17, Deficientes a me in terra scribentes. Sic intelligunt aliqui Iohan. 8, nomina accusatores adulterae a Christo digito in terra scripta fuisse, ad indicandam eorum iniustitiam ac damnationem: [?: ] si Christus hanc locutionem gestu ac reipsa exprimeret. Sic videtur sonare etiam illud dictum Ezech. 1: [?: ] coetu populi mei non erunt, et in scriptura domus Israelis non scribentur. id est, non recensebuntur in catalogo verorum Israelitarum. Sic Psal. 69, Cum iustis non scribentur. id est, non erunt inter eos, nec cum illis felicitate ac favore Dei fruentur. Sic Latini dicunt, Recipere in album amicorum. Contraria significatione, sed phrasi simili dicitur Deleri de libro viventium. Puer scribet eos pro, pauci erunt. Reliquiae arborum sylvae eius in certo numero erunt, et puer conscribet eas. id est, superstites Israelitas ob paucitatem parvus puer numerare ac conscribere poterit. Isaiae 10. Isaiae 44. Iste dicet, Domini ego sum: et ille se vocabit nomine Iacob, et ille scribet manu sua Domino, atque in nomine Israel demoninabit se. Aliquid scriptum esse coram aliquo, est in recenti memoria esse. Isaiae 65: Ecce scriptum est coram me, non tacebo, sed rependam, rependam in sinum eorum. Allusio est ad morem regum, sicut in Esther refertur, Mardochaei beneficium erga regem in libro scripti fuisse. Quarto, Scribi aliquid in animo aut corde eius, est ei penitus infigi ac implantari. Sic dicit Hier. ca. 17, de nativa malitia Iudaeorum, imo et de originali peccato omnium hominum: Peccatum scriptum est stylo ferreo, et ungula adamantina exaratum est in tabulis cordis eorum. Sic contra Deus promittit, se legem suam est scripturum in cordibus suorum: Hier. 31. Hebr. 8. id est suo spiritu se renovaturum imaginem suam in eis, ut et [?: ] rint et cupide faciant voluntatem Dei: sicut si [?: De- ] gus ac verbum Dei in ipsorum corde, non iam in externo [p. 563] column 1101 libro scriptus esset. Sic et Paulus dicit 2. Corinth. 3. Corinthios esse epistolam suam et Christi, scriptam in tabulis carneis cordis ipsorum, a Spiritu sancto se tamen administro aut praedicatore. Omnino totus contextus postulat, ut dicatur illa Epistola scripta esse in cordib. Corinthiorum: cum plerique de Paulino corde accipiant. Intelligit autem veram conversionem eorum, sua opera laboreque effectam. Quae tantae Ecclesiae conversio et quasi extructio spiritualis erat vice ampliss. testimonii aut commendationis Paulo apud omnes gentes. Alia scribere quam quae leguntur. Paulus inquit 2. Corinth. 1. Non enim alia scribimus vobis, quam quae legitis. id est, nihil insidiose, subdole et astute vobiscum agimus, quasi aliud quid astute et recondito quodam sensu agentes, quam ea quae quis mox prima statim lectione ex nativo verborum sensu intelligat ac legat. Tale quid, sed in meliori causa aut ratione, est, quod Iudaei legentes Moysen, aliud legunt, in ipso nimirum velamine haerentes, quam quod Moyses revera scripsit, aut suis libris apud illos efficere voluit. Nisi quis de diversis Epistolis intelligat Paulum, quasi dicat: Semper idem sum, non levis, inconstans, et versute agens: eadem iam quoque nobis scribo, quae etiam in iis epistolis, quas apud vos habetis, lectitatis. Scriba in Sacris literis non quivis amanuensis dicitur, ut Latinis ista vox sonat: sed perirum Sacrarum literarum, et earum interpretem aut doctorem, ferme sicut nunc dicimus Theologum. Vocant igitur hoc nomine Hebraei legis interpretes doctorem, a verbo ספר Si per, quod narrare etiam et exponere significat. Apparet autem a Graecis sic dictos, quod sicut scribae publicarum tabularum custodes erant, sic penes istos tanquam sequestres libri Legis essent velut depositi, cuius scilicet interpretatio ipsis erat commissa: ideoque adiunxit Evangelista, τοῦ λαοῦ , populi: id est, publicis legis interpretibus. Nos igitur vocabulum longa iam consuetudine â Sacris scriptoribus usurpatum, sane libenter retinuimus. Nam quod nonnulli Scribarum appellatione intelligunt lictores comprehendi, et eos omnes quibus exequendae iudicum sententiae munus incumbit, id ne in vetere quidem Testamento perpetuum est: sicut constat ex 2. Reg. 22, de Saphan (qui librum legis inventum, non ut quilibet ex ordine scribarum, sed ut primarius doctor interpretatus est) atque adeo ex multis locis Ezrae et Nehemiae. In novo autem Testamento legisperitos et doctores hoc nomine significari, facile (ut spero) mihi concedet, quisquis diugenter expenderit similes locos, in quibus huis vocis est usus, ut Matth. 7 bis, item 23, Mar. 12, Luc 7 et 11, et 1. ad Cor. 1 Credo scribam in novo Testamento venire a Sacris literis, quae ἰερὰ γράμματα vocant: inde igitur scriptores novi Testamenti paululum deflexo vocabulo, dixisse γραμματεῖν , id est, tractatores Sacrarum literarum. Talis fuisse legitur Esdra, scriba expeditus in lege Domini: et Christus talem scribam Matth. 13 describit, quod sit persona docta in regno caelorum, qui erga populum de thesauro suo proferat nova et vetera. Scriptura, praesertim in novo Testamento ipsas Sacras literas significat, sen verbum ac doctrinam Dei, literis comprehensum in eo volumine, quod per excellentiam Sacra Biblia, id est, sacros libros nominamus. Tribuitur autem aliquando aliquid Sacris literis aut Scripturae, quod proprie Deo convenit, Rom. 9. Dicit enim Scriptura Pharaoni: Ad hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te potentiam meam, id est, recitat Deum dixisse illi. Sic Galat. 2. Praevidens autem Scriptura, quod ex fide iustificet Deus gentes, praeevangelizavit Abrahae, quod benedicentur in te omnes gentes. id est, Deus ei hoc indicavit, antequam hoc in Scriptura esset relatum. Sic ibidem dicitur, Conclusit Scriptura omnia sub peccatum: id est, Deus per Scripturam. Sicut Rom. 11. hoc idem Deo tribuitur. Contrarius ergo tropus Latino ac Graeco est, quod sicut illi per metonymiam autorem pro libro aut alia re inventa ponunt, ita hic contra Scriptura pro suo autore ponatur. Scriptura pro Epistola, aliquoties in veteri Testamento. 2. Par. 2, et 21. Aliquando notat conscriptam genealogiam: Esdrae 2. Nehemiae 7. Scripturam notae non dabitis in vobis: Levit. 19. id est, non inuretis aut inscribetis vobis seu in vestris corporibus stigmata.

SCRUTARI, est summa diligentia aliquid investigare. Zoph. 1: In die ille scrutabor Hierusalem lucernis. id est, exactissime purgabo, conquisitis adhibita candela sordibus ex omnibus angulis et rimis. Scrutantur iniquitates, persiciunt scrutinium scrutatum: Psal. 64. id est, summa diligentia conquirunt prava machinamenta, eaque postquam invenerunt, perficere conantur. Sic Dominus iubet Iudaeos scrutari Scripturas, quae ipsi testimonium perhibeant: Iohan. 5 et Act. 17. Thessalonicenses Iudaei dicuntur scrutati fuisse Sacras literas, inquirentes an earum testimonia conveniant personae IESU et concionibus Pauli. Haec sane est unica ratio reperiendae veritatis ac verae viae ad salutem in Ecclesia Dei. Dominus scrutatur corda. Rom. 8: id est, perspicit. Verbum Conatus, ponitur pro suo eventu. Sic Psa. 7: Dominus scrutatur corda et renes.

SCUTUM, notum genus instrumenti militaris, quo tegunt corpora contra vulnera ab hoste intentata. Per metaphoram innumeris vicibus Deus hoc vocabulo, non citra maximam emphasin indicatur, quasi si perinde se obiiceret ictibus hostium nobis infligendis, eosque quasi in suum corpus reciperet, ac scutum in se excipit ictus et tela in nos coniecta. Sic dicit Deus Abrahamo Genesis 15. Se ei tum scutum, tum mercedem copiosissimam esse: id est, se velle eum et a malis liberare, et ingentibus bonis cumulare ac ornare. Ut scuto bona voluntate tua coronabis eum: Psal. 5. id est, non tantum defendes, sed et gloriose defendes ac ornabis. Scutum et clypeus veritas Dei. id est, Deus verax certissime tuetur suos, secundum sua promissa: Psal. 91. Disponere scutum: 1. Paralip. 12. Facere consurgere contra aliquem scutum: Ezech. 36. Scutum et galeam ponere contra aliquem, Ezech. 23. est parare bellum. Scuta terrae dicuntur magnates ac principes, Psal. 47. Sive quia ipsorum est protegere subditos: sive quia optimatum familiae sua insignia in scutis gestant, ut insigne ponatur pro principe. Inquit autem ille Psalmus: Cum Deo aggregantur scuta terrae, valde exaltatur. Paulus Ephes. 6 fidem per metaphoram nominat scutum, credo ob eam similitudinem, sicut et ipsemet Apostolus declarat: quia perinde ea fortiter excipiamus omnes ictus, insultus ac impetus et ignita tela adversariorum, sicut in externa pugna scuto excipi solent. Dei enim omnipotentia et veritate freti, nihil curamus adversariorum conatus: nec solum contemnimus eos, sed Deus etiam in se fidentibus ita potenter astat, ac adversariis resistit, ut omnes eorum contra nos ictus ac violentas machinationes, quibus putabant se quidvis effecturos ac perfecturos esse, irritos repellat: idque semper in ipsorum hostium exitium, perinde prorsus ac si lapis valide a scuto repulsus instar pilae resiliens in proiicientem, eum interficiat. sicut Legendae fingunt, sagittas in D. Sebastianum contortas, in suos adversarios revolasse. Sic sane saepe gladius impiorum ab eis strictus, in cor eorum tandem infigitur, etc. Et incidunt impii in foveam, quam piis praeparaverant, sicut saepe venefici suis venenis pereunt.

SECTA, Graece αἵρεσις , ab eligendo, nunc in pessimam partem accipitur de falsa doctrina ac religione, eiusque sectatoribus. At olim vox utraque generale nomen fuit, tam ad malas quam ad bonas sectas. Dicta autem est Latina vox a secando eo quod ea factio sit ab aliis resecta, aut separata: haeresis autem ab eligendo, quia, [p. 564] column 1103 cum olim apud Graecos tam variae essent opiniones ac praeceptores, alius sibi aliam eligebat, eamque sectabatur. Est autem sane haeresis nomen aptum falsae doctrinae ac religioni, quia eam Deus hominibus non dat aut imponit, sed ipsi illam sibi suo arbitratu ac pro libitu deligunt et fingunt: qualis est totus Papatus, tantum electiciis cultibus pro hominum arbitrio ac libidine confictis constans. Porrô in bonum, aut certe non malum sensum accipitur haec vox Actor. 24, 26, et 28.

SECRETUM: vide supra ABSCONDITUM.

SECULUM, Hebraice עלם Olam, conveniens sono, et pene etiam significatione, cum Latino Olim, quod diversis Latinis vocabulis expresserunt, iam aeternum, iam perpetuum, iam seculum ponentes. Significat autem (ut supra monui in voce PERPETUUM) tum perpetuitatem, tum longam durationem, tum debitam rei durationem: aliquando etiam ipsum mundum denotat, aliaque significata habet, de quibus mox dicetur, Latinis quidem vox Seculum plerunque spacium centum annorum significat: unde apud Romanos Ludi seculares. Usitatissime vero longum tempus declarat, vel praeteritum, hac locutione, A seculo: vel in genitivo positum, Dies seculi: vel etiam futurum, quae significata Latinis istis ferme aequivalent, A condito mundo, et Usque ad finem mundi. Aliquando significat idem quod a condito mundo: Iohan. 9, A seculo non est auditum, ut quis oculos caeci nati aperuerit. Psa. 25, Reminiscere miserationum tuarum, quia a seculo sunt. id est, quibus nunquam uti desiisti, quia semper es et fuisti misericors. Recensebo exempla primum praeteritae longissimae durationis. Psalmo 77, Supputavi dies a principio, annos seculorum: idem bis dicit. sensus autem est, prisca tempora expendi. Isaiae 58. Et instaurabuntur ex te desolata seculi: id est, quae multis seculis desolata aut vastata fuêre, et neglecta iacuêre, ubi praeteritum longum tempus, non tamen totum inde a creatione, significat. Isaiae 63. Recordatus est dierum seculi Moysi, et populi eius. id est, temporum priscorum, seu potius illarum rerum et actionum, quae illis temporibus acciderunt. Aedificabo illud sicut diebus seculi: id est, ut olim aedificatum fuit. Malachiae 3: Et dulcescet Domino sacrificium secundum dies seculi. id est, ut olim gratum acceptumque fuit tempore primorum patriarcharum. Mox sequitur, Secundum annos antiquos. Deut. 32: Memento dierum seculi. id est, temporum priscorum, vel potius eorum quae illis temporibus acciderunt, et quomodo Deus cum patribus tuis egerit. Isaiae 51: Sicut in generationibus seculorum. id est, pristinis. Sic mortui seculi ii dicuntur, qui iam olim mortui sunt. Psa. 134: Habitare fecit me in obscuris sicut mortuos seculi. id est, qui iam olim, iam pridem mortui sunt. Hierem. 6: Interrogate de semitis seculi: id est, antiquis. Hierem. 18, Ut deserant semitas seculi, et ambulent per semitas per viam non calcatam. id est, deserta veteri ac vera religione, novas, falsas et ignotas sectarentur. Non transferas terminos seculi: Proverb. 22 id est, veteres, qui dudum positi observatique fuêre. Gigantes a seculo, Genesis 6, id est, antiqui. Trans flumen habitaverunt patres vestri a seculo: Iosuae 24. id est, in de ab initio, antiquitus. Gens robusta, gens â seculo, Hierem. 5. pro, gens pervetusta. Habitare terram, quae a seculo: 1. Sam. 27. pro, quae iam olim habitata fuit, ideoque exculta et populosa est. Tacui, a seculo silui: Isaiae 42: id est, iam longo tempore. Sic et In seculum, aut etiam seculi, significat longum tempus in posterum. Aliquando etiam totum tempus usque ad finem mundi, aut etiam omnem posteritatem. Psal. 110, Iuravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedeck. In seculum et generationem, vel in generationem et generationem: Psal. 135. Iehova nomen tuum in seculum, Iehova memoria tua in generationem et generationem id est, tu Deus es aeternus. Psal. 77, Nunquid defecit in lb/>seculum misericordia eius, defecit verbum in genera-tionem et generationem. id est, in omnem >posteritatem aut in perpetuum. Psal. 49, Interiora eorum domus eorum in seculum, et tabernacula eorum in generationem et generationem. id est, cogitationes, vota et spes eorum est, quod ipsorum posteri ac familia diutissime [?: per- ] rabunt ac florebunt. Verum operaeprecium fuerit, paulo accuratiore ordine significata huius vocis recense-re, et quaedam Iudaeorum nugamenta, quibus sua [?: ] caeremoniarum perpetuitatem tuentur, refutate. 1. Primo aliquot in locis pro mundo seu seculo accipitur, non tamen ut mundi vocabulo intelligas tantum materialiter machinam illam a Deo conditam, quae caelo, terra, elementis, aliisque creaturis constat: sed sicut Paulus Rom. 14 formaliter accipit, pro gestu huius mundi et pro illis quae in hoc mundo geruntur. Dicitur amen Hebraeis, quod duratio ac finis eius nobis sit abscondita, ad quam diem aut horam sit desiturum, Iob 22. An semitam seculi observabis, quam calcaverunt viri vanitatis, Der Welt lauff. Psal. 24: Elevate portae capita nostra, et elenamini ianuae seculi, et ingredietur rex gloriae. Gen. 49. Ad desiderium collium seculi: id est, signatum huius seculi. Paulus hinc est mutuatus, quel ad Titum 2 vocat desideria secularia. Habacuc 3: [?: S- ] et mensus est terram, vidit et dissolvit gentes, et [?: co--- ] ti sunt montes seculi, vestigia seculi ei. id est, maximi, medioximi et infimi huius seculi. Ecclesiast. 3: Omnes fecit pulchre in tempore suo, etiam ipsum seculum posuit in cor ipsorum. Psal. 73: Ecce isti improbi sunt seculi, et occupant opulentiam. Sic et Christus in hac significatione accepit Iohan. 17: Ego tradidi eis sermonem tuum et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo, etc. Item Luca 16 Filii huius seculi prudentiores sunt filiis lucis. Et capite 20: Filii huius seculi nubunt, etc. Marci 4: [?: Aer-- ] seculi et deceptiones. Item Iacobi 1: Immaculatum se custodiat ab hoc seculo. Et cap. 4: Quicunque vult esse amicus huius seculi. II. Secundo est durationis, et commodius verti non potest quam aeternitatis, vel aevi, seu seculi vocabulo: sicut etiam Evangelistae et Apostoli Graeca voce αἰὼν reddiderunt, quod etiam nunc aeternitatem, nunc seculum seu aevum illis significat. modo non, quemadmodum Latini, seculum pro spacio centum annorum: sed Theologice accipias pro aeternitate, vel tempore seu duratione temporis, alias longiore, alias breviore. Aeternitatem significat, cuius scilicet initium et finis nobis abscondita sunt, vel (ut Theologi definiunt) quae nec initium habet, neque finem: quoties vel Deo attribuitur, qui nullo tempore mensuratur: vel divinae voluntati et promissis annectitur, qua in Evangelio continentur de gratuita misericordia et bonis aeternis propter Christum. Arbitror autem ab hac nomine Hebraeo עולם Latinos mutuasse adverbium temporis Olim, quod similiter de praeterito et futura ut Hebraeum, dicitur. Dicitur autem Hebraeum de preterito et futuro, vel a condito inde mundo computando usque ad consummationem seculi, vel legem: vel a lege Moysi usque ad primum Christi servatoris nostri adventum in carne: seu potius ad baptismum, et dispensationem eius: vel a diluvio, usque ad consummationem seculi: vel a non ita longo tempore, quod olim fuerat, usque in aliud tempus. Haec eo consilio adducere liber ut refutetur non modo crassa illa, verumetiam pertinacissima obstinatia Iudaeorum, qui praecepta et promissiones legales, item circumcisionem, templum, [?: ] tum divinum, sacrificia, ceremonias, iudicialia, et [?: ] nus reliquas omnes legis Mosaicae observationes nequaquam abrogatas, sed aeternas, et ad iustificationem [p. 565] column 1105 nostri necessarias esse, ex hoc maxime vocabulo, quod plerunque annexum habet, contendunt: atque etiam nonnullos ab Evangelii gratia, quo docetur sola Dei misericordia fide propter Christum iustificari hominem, absque ullis operibus legis, in Iudaismum abduxerunt. Caeterûm quod Hieronymus super epistola ad Galatas de ista voce עולם olam scribit, si cum vau holem scribatur, notare aeternitatem: sine autem vau, tempus finitum et determinatum, id equidem vanum et frivolum commentum esse, loci Scripturae sacrae complurimi, si quis eos consulat, liquido testantur. ¶ Iam locos aliquot adducam, ubi aeternitatem significat, videlicet quando Deo attribuitur. Genesis 21, In nomine Iehova Dei aeternitatis. Isaiae 40. An nescis, aut non audivisti, Deus aeternitatis Iehova, qui creavit fines terrae. Sequuntur porro loci in quibus seculum. id est, tempus finitum, quod initium et finem habet, significat. Genesis 9. Hoc est signum foederis, quod ego pono inter me, et inter omnem animam niventem quae est vobiscum in generationes seculi. ubi sane, sicut textus indicat,ponitur pro tempore inde a Noach, cui haec promissio facta est, usque ad alterum Christi adventum. Genes. 17. Dabo tibi terram Canaan in possessionem seculi, ubi seculum ponitur pro eo tempore, quo fuerunt filii Israel in terra Canaan, quod equidem determinatum et finitum est. Deuteronom. 32. Recordare dierum seculi, scilicet praeteriti, seu dierum olim. Psalm. 134. Threnos. 3. Collocavit me sicut mortuos seculi, scilicet praeteriti, et qui olim fuerunt mortui. Mich. 5, Et egressiones eius ante originem, et ante dies seculi: quam phrasin Paulus Apostolus, licet in alia sententia reddidit, Ante tempora secularia. id est, antequam fuerunt aut caeperunt tempora. secundae ad Timotheum primo, et ad Titum primo. Micheae septimo: Pascentur in Basan et Gileath iuxta dies seculi. id est, pristinos, vel sicut olim Malach. 3. Grata erit oblatio Iehuda et Hierusalem, sicut in diebus seculi. id est, antiquis, sicut olim. Psalm. centesimo trigesimonono: Deduc me in via seculi. id est, pristina. Hieremiae sexto: State iuxta vias, videte et interrogate de semitis seculi. id est, pristinis, quae sit melior. Ecclesiastici duodecimo, Quia homo vadit ad domum seculi sui. id est, domum suam pristinam, unde primum egressus est. sicut et Iob trigesimo, humam appellat domum constitutam: iuxta illud, Pulvis et, et in pulverem reverteris. Ut ad argumenta Iudaenum tandem deveniam, quibus sua legalia ex hac voce confirmare conantur, quasi aeterna et immota sint, et ad finem usque mundi servanda, neque quenquam sine eorum observatione posse salvari: atque non paucos persuaserant ut existimarent non sola in Christum fide nos iustificari sed iuxta et circumcisionem et alia legalia observanda esse: cuiusmodi sane Paulo et caeteris Apostolis non parum negocii fecerunt, et Ecclesiam Christi omnibus temporibus perturbarunt: allegantes de circumcisione illud Genesis 17, Et erit pactum meum in carne vestra in pactum seculi: de observatione Sabbati illud Exodi 31, Et custodient filii Israel Sabbatum, ut faciant Sabbatum in generationibus suis pacto seculi: de celebratione Paschatis illud Exodi 12, Statuto seculi celebrabitis ipsam solennitatem, ipsi Iehova, in generationibus suis: de sacerdotio Levitico illud Exodi 29, Et erit vobis sacerdotium in statuto seculi. et sic de aliis ritibus, cultibus, sacrificiis, solennitatibus, foederibus, observationibus, quibus annexa est haec clausula falso cum sibi, tum aliis persuadent, perpetuo et indesinenter illa servanda esse: non considerantes, ut et supra quoque monui, et exemplis aliquot demonstravi, quod ista nox etiam significet seculum, hoc est, durationem temporis olim finiendi in Christo: in quo aliud seculum coepit, aliaque lex, scilicet spiritus vitae data est. sicut legis veteris abrogationem disertis verbis Deus cum per omnes prophetas, tum vero praecipue per Hieremiam et Ioelem praedixit, et pactum novum promisit surrogandum: quodque illa quae in lege obumbrata, tantum figurae essent rerum futurarum corporis Christi. Hinc Paulus ad Galatas Legem dicit paedagogum ad Christum, et alibi finem legis Christum asserit. Imo Christus ipse dicit, Lex et prophetae usque ad Ioannem, etc. Ne autem Iudaei etiam haec eludant, ut solent perpetuo rimas quaerere, quibus elabantur: aliquot aliis Scripturae testimoniis multo evidentioribus obfirmabo, hanc vocem עולם nequaquam posse aeternitatem significare: sed vel de praeterito, vel de futuro tempore dici. Proverb. 22. Non transferas limitem seculi, quem posuerunt patres tui. scilicet, olim. Deuteron. 15, Et accipies subulam, et pones ad aurem eius, et ad ostium, et erit tibi servus seculi. ubi sane ad longissimum pro spacio 50 annorum sumitur: fieri enim potuit, ut iuxta legem Levit. 25, intra pauciores annos liberatus fuerit. 1. Samuelis 27, Et credidit Achis ipsi David. quod magnam nauseam haberet super populo suo Israel, ideo erit mihi in servum seculi. ubi certum est. Seculi vocem non importare aeternitatem infinitam, sed tantum accipiendam pro vitae reliquo termino. Proverb. 10. Quando transierit tempestas, statim non est improbus, iustus autem fundamentum est seculi. id est, durationis, seu durabile. Haec et alia multo plura Scripturae testimonia (quae ut adducerem longius esset) satis, superque satis testantur hanc vocem עולם , praeterquam cum de Deo, deque rebus aeternis dicitur, non significare aeternitatem, sed tantum durationem temporis, alias longiorem, alias breviorem, idque secundum materiam subiectam, quemadmodum supra quoque multis ostensum est: et nedum legem caeremonialem esse abrogatam, quod ad iustificationem attinet, verum etiam moralem, hoc est Decalogi opera, siquidem (sicut Deus Hieremiae 31, et Christus Ioan 7, Petrus Actorum 15. et Paulus ut saepe alias, maxime vero Roman. 7 et 8 disertis verbis affirmat) ea nemo praestet, aut praestare queat. Pluraliter עולמים . id est, multa secula. 1. Regum octavo: Aedificando aedificavi habitaculum tibi firmum, ut in eo habites multa secula. Psalmo 77, Num in multa secula repellet Iehova, et non addet bene velle amplius? Psalmo 145, Regnum tuum regnum omnium seculorum, et dominatio tua in generationem et generationem. Ecclesiast. primo: Si est res de qua quis dicit, vide hoc est novum, iam fuit ante multa secula, quae fuerunt ante nos. Isaiae quadragesimoquinto: Israel salvatus est salute multorum seculorum. Et capite quinquagesimoprimo. Excitare sicut in diebus prioribus, in generationibus multorum seculorum. Danielis 9. Ad adducendam iustitiam multorum seculorum. Pro voce Olam Hebraea, novum Testamentum Graecum plerunque usurpat αἰὼν vocabulum. Id vero, quod ad tempus attinet, plerunque eandem vim habet, quam Haebraeum Olam: nisi quod adiectivum in de formatum αἰώνιος , plerunque aut aeternitatem, aut saltem perpetuitatem significat. Sic dicitur ignis inferni, et vita ac gloria caelestis esse aeonios, perpetuus: Matthaei decimo octavo, et vigesimosexto. et Deus dicitur aeonios aeternus, Romanorum decimosexto, et primae ad Timoth. 6. Ad Philemonem tamen dicit, Ut servum tuum habeas aeonion perpetuum: id est, stabilem, ut Latini. Ponitur vero etiam pro iis qui in seculo sunt, ut pro mundo ipso. Hebraeorum 1, Deus per filium suum condidit secula. id est, totum mundum cum sua duratione. Sic dicitur hic mundus, quin et futurus seu caeleste regnum aut duratio eorum seculum, Matthaei duodecimo: Non condonabitur ei nec in hoc, nec in futuro seculo. Ephesiis primo: Non solum in hoc seculo, sed etiam in futuro. [p. 566] column 1107 Curae seculi huius dicuntur a Christo esse spinae, quae suffocent bonum semen verbi Dei, Matthaei decimotertio. id est, rersi huius mundi ac vitae: seu curae, quae inde oriuntur ac proficiscuntur. Sic ibidem, Messis est huius seculi: id est, huius vitae. Aliquando quasi curriculum mundi huius, aut pravos eius mores denotat. Romanorum 12. Ne conformemini huic seculo. Sic Lucae 16. Filii huius seculi sunt sapientiores. id est, qui vivunt, agunt et attemperant se ad mores, astutias ac nequitias horum hominum. Ephes. 5. Pugna nobis est contra mundi principes huius seculi: id est, qui regunt et suscitant istam perditissimam sentinam morum, et rationem perdite vivendi. Contra Deus dicitur nos redimere ac liberare ab hoc seculo, Galatis 1. Vox עולמים Olamim pluralis numeri, sonat plurium seculorum, non semper significat aeternitatem, ut supra ostensum est. quod propter Osiandri errorem observandum est, qui cum suis discipulis ex dicto Dan. 9. Meschias adducet iustitiam Olamim, volebat probare, nos iustificari substantiali iustitia Dei, quae sola sit sempiterna. De quo dicto ei, in meis contra eum scriptis, prolixius respondi. Vulgata versio nonnunquam voce Seculi et Secularis, abusa est etiam pro aliis Graecis vocabulis. ut 1. Cor. 6. iudicia secularia, βιωτικὰ vitalia, seu huius vitae. Tit. 2, secularia desideria, κοσμικὰ mundana. Inde pseudo spirituales, alios Christianos superbe simul et impie vocant Seculares, quasi tantum ad hunc mundum pertinentes.

SECUNDUS, sine additione, nonnunquam significat dignitate secundum. Ioel dux et Saphan secundus. 1. Paral. 5 Filius secundus: Ecclesiast. 34. Vidi cunctos viventes, ambulantes sub sole cum puero secundo. Currus secundi 41, scilicet a rege secundi. Secundum, et Iuxta, praepositiones, plerunque exprimunt literam caph כ Hebraea, initio dictionibus praepositam. Quare primum de eius significatis dicam, tametsi illa nonnunquam etiam Sicut denotat. Primo est communiter nota similitudinis. Numer. 23, Cribavit sicut leo. 1. Reg. 10. Non venit sicut aroma istud amplius in copia. Psal. 144. Et dies eius sicut umbra transiens. Cantic. 2, Sicut rosa inter spinas. Secundo, cum nominibus numeralib. aut temporis valet, Prope, Circiter, Exodi 12. Circa medium noctis. Iudic. 6, Percusserunt Moab in tempore illo circiter decem millia virorum. Tertio, Secundum, Iuxta. Deut. 23, Comedes uvas secundum animam tuam. 1. Sam. 20. Secundum tempus crastinum. 1 Reg. 2, Et facies secundum sapientiam tuam. 1. Reg. 5, Secundum omnia quae dixeris. Iob 34, Quia iuxta opus hominis retribuet illi. Et secundum hunc significandi modum saepissime usus est Paulus Apostolus nova phrasi, Secundum carnem, secundum hominem, secundum spiritum, secundum Deum, etc. Quarto est temporis. Gen. 38, Quando reducit manum suam. Psalm. 11. Secundum exaltari vilitates: id est, cum exaltatae fuerint vilitates. Quinto, quando ponitur in collatione duarum rerum, notat simul vicissitudinem. Genesis quadragesimoquarto: Quia sicut tu, ita Pharao: id est, et econtra. Et capite decimooctavo. Ut sit sic iustus, ita improbus. Psalmo centesimo trigesimonono: Sicut obscuritas, ita lux, et econtra. Isaiae vigesimoquarto: Et erit ut populus, ita sacerdos: ut servus, ita dominus eius: ut famula, ita domina eius: ut emens, sic vendens: ut mutuo sumens, ita mutuo dans: ut exactus, ita qui exigit in eo: id est, qualis populus, talis sacerdos, etc. et econtra. Aliquando tamen posterior vox non habet caph כ , ut Ezechielis decimosexto: Ut est mater, ita filia eius. Sexto, est affirmantis, Vere, Profecto, Isaiae primo: Nisi Iehova exercituum reliquisset nobis reliquum, profecto modicum, sicut Sodoma fuissemus. Danielis septimo: Videns vidi in visione noctis, et ecce in nubibus caeli vere filius hominis veniens erat, Nehemiae septimo: Quoniam ipse profecto erat vir veritatis. Sic etiam hoc est legendum, quod Iohannes de Christo scribit: Et vidimus gloriam eius [?: ] re unigeniti, etc. Septimo, quando cum [?: prono ] bus construitur, tum valet Taliter. Libro secundo Samuelis, capite undecimo: Quia taliter et taliter abiimit gladius. Libro secundo Samuelis, capite decimo septimo: Taliter et taliter consuluit Achithophel est Absoloni, et senioribus Israel, et taliter et taliter [?: co- ] lui ego. Libro secundo Samuelis, capite vigesimoquarto: Addat Iehova Deus tuus ad populum tot et tot citum vicibus. Libro secundo Samuelis, cap. duodecimo Si parum est hoc, addidissem etiam talia et talia. [?: N ] proferam etiam plura exempla significationis eius ac tanto clarius huius voculae vis perspiciatur. Non [?: ] ergo Quando temporis notat. 2. Paralip. 34. Secundum angustiam illi oravit, id est, cum angustiis premerunt, aut animo angeretur. 1. Paral. 21, Secundum tempus egrediendi finis duorum annorum. pro, quando iubebat finis duorum annorum. Crebro collationem [?: ] ius rei aut actionis cum alia significat, et potest [?: ] per sicut exponi. Psalmo 90, Exhilara nos secundum [?: ] quibus afflixisti nos, secundum annos quib, vidimus malum: id est, perinde vehementer nos consolare, sicut nos afflixisti, etc. Secundum dies mercenarii ex cum eo, Levit. 25. id est, labor ac praemium eius perinde computabitur ut mercenarii Isaiae nono, Iugum eius confregisti secundum diem Madian. pro, sicut in diem sorum Madianitarum liberasti Israelitas. Secundum [?: ] hanc, aliquando significat similem diem, seu rerum statum in die Genesis 39. Fuit autem secundum diem hanc. Aliquando significat, ut hodie experientia testatur. Genesis 1, Ut faceret secundum diem hanc. pro, ut videtis hodie ut hodierna die ipsamet experientia testatur. Sic Deuteronom. 6, Ut conservet nos in vita secundum [?: ] hanc: id est, sicut hodie incolumes sumus. Sic I Reg 3 et 8. Alioqui nonnunquam secundum significat [?: ] aut hoc ipsum. Iudicum 13, Non indicasset nobis [?: ] dum diem hanc secundum hoc. id est, non indicasset nobis hodie ista quae indicavit. Significat igitur interdum [?: ] dum diem, idem quod hodie. Libro primo Samuel nono: Quia eum secundum diem invenietis. id est, hodie aut etiam hac ipsa hora. Secundum diem in die: 1. Samuelilis 8. id est, sicut quotidie factitabat. Secundum [?: ] illud, saepe significat tale. 2. Samuelis 12, Adiecturus eram secundum haec et secundum haec. id est talia et [?: ] Sic 2. Samuelis decimoquarto, Quare cogitasti [?: ] dum hoc contra populum Dei? id est, tale [?: quip- ] , vel etiam hoc ipsum. Sic Iudic. 13. Non fecisset nos redire secundum hoc. id est, tale. Sic Secundum [?: ] saepe significat tale. Fiat mihi secundum verbum tuum. id est, tale, ut es locutus. Non addent facere secundum verbum malum hoc. id est, tale quid. Sic 1. Sam. 9 [?: ] 18 et 25. Absit, ut facias secundum rem istam. Gen. 18. Secundum misericordiam, aut iram facere aliquid, est pro misericordia, ut Latini loqui solent: tametsi et Latini cum dicunt, Quae est eius ira aut misericordia, eodem ferme modo loquantur. Oseae undecimo. Non faciam secundum iram furoris mei. id est, non puniam eos [?: ] magnitudine irae. Psal. 106. Poenituit eum secundum multitudinem miserationum suarum, 1. Reg 10. Praeter ea quae dedit illi secundum manum regiam. id est, pro potentia et munificentia regia. Secundum aliquando significat incrementum. Oseae 4, Secundum multitudinem eorum ita peccaverunt. id est, quo magis creverunt, eo magis peccaverunt. Exod. 1, Secundum quod affligebat eum, sic crescebat, et sic multiplicabatur. id est, quanto magis affligebant Aegyptii Iudaeos, tanto illi magis [?: c- ] bant. Secundum omnem immundiciam eius. Levit 22 id est quacunque demum immundicie erit immundus. 1. Reg. 5, Secundum omnia quae dixeris. pro, quicquid [?: ] lis. [p. 567] column 1109 Deuter. 4 Secundum omnia quae fecit nobis Iehova in Aegypto. id est, prorsus ita ut ibi fecit. Exod. 25, Secundum omnia quae ostendam tibi. id est, prorsus ut ostendam ideam, sic fabricabis tabernaculum, et eius instrumenta. Non est secundum opera tua Deus: Psal. 86. pro, non est qui facit talia opera, qualia tu facis Deus. Babel erit secundum subversionem Sodom. Isa. 13. id est perinde horribiliter vastabitur. Secundum subversionem Sodom non habitabit ibi quisquam: Hierem. 49. pro, sicut Sodomam nemo incolit, ita nec Babylonem. ¶Porro κατὰ Graecum, secundum, non pauciores obscuritates parit. Aliquando ecliptice aliquid subintelligit. Ioann. 2. Erant sex hydriae positae secundum purificationem Iudaeorum. id est, secundum Iudaicum morem lavandi et purificandi se. Aliquando significat IN, AD, seu causam finalem: aliquando causam efficientem. 1. Petr. 1. Dilectis secundum praenotionem Dei. id est, ex, vel ob. Marci 1, Secundum potestatem etiam spiritibus impuris imperat. id est, pro potentia, vel potenter. 2. Corinth. 1. Aut quae consulto, secundum carnem consulto. id est, ex levitate et vanitate carnali. Sic supra Secundum manum regiam: id est, pro vel ex liberalitate et opulentia regia. Sic Zacharias Lucae 1, Secundum quid cognoscam illud? id est, ex quo. Sic apud Paulum, Secundum gratiam, secundum debitum: pro, ex gratia, ex debito. Sic Roman. 1, Secundum spiritum. id est ex spiritu, vel per spiritum, seu spiritu sanct:ificante est probatus aut demonstratus. ¶Denotat IN, vel PER, seu tempus: Matth. 1, Haec eo cogitante, ecce angelus apparuit ei secundum somnum. id est, in somnis, seu per somnium. Significat et distributionem: 1 Corinth. 14. Prophetae secundum duos aut tres loquatur. id est, bini aut terni, nempe non simul, sed alius post alium. Sic posset accipi de quadam occulta distributione temporis, quod angelus Ioann. 5 dicitur secundum tempus descendisse in piscinam. id est, certis quibusdam temporibus. Secundum substantivo additum, aliquando adiectivum exprimit. Roman. 2. Iudicium Dei secundum veritatem est. id est, verax et iustum. Rom. 8. Qui secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt: qui vero secundum spiritum, quae spiritus. id est, carnales et spirituales. 1. Pet. 3, Cohabitare uxori secundum scitatiam. id est, scienter, intelligenter. Roman. 2, Qui secundum patientiam. pro, patientibus in bono opere, [?: ] perseverantibus. 1. Corinth. 10. Videte Israelem secundum carnem. id est, carnalem. id est, qui nati sunt Israelitae, et externa professione. Secundum legem debet mori: Ioann. 19 pro, secundum quod lex pronunciat. Sic Exodi 21, Secundum iudices dabit id est, secundum pronunciata aut iudicium iudicum, vel secundum eorum decretum. Spiritus intercedit secundum Deum pro sanctis: Rom. 8. id est, secundum voluntatem Dei, prout Deo gratum acceptumque est. Rom. 14, Non secundum charitatem ambulas. id est, secundum praescriptum aut regulam charitatis, prout charitas, praecipit. Sic Rom. 15, Sapere secundum Christum IESUM: id est, prout Christus IESUS postulat ac praescribit. Neminem novimus secundum carnem. Quod si etiam cognovimus Christum secundum carnem, nunc tamen non amplius novimus: id est, neminem de externis et humanis dotibus, aut omnino propriis virtutib. admiramur, et a nemine carnalia bona captamus: quinetiam licet olim Apostoli externam personam et opera magnificaque gesta Christi admirabantur, eumque sic fore terrenum Dominum sperabant, sicut et nos omnes Iudaei talib. somniis nobis blandiebamur, putantes Meschiam perpetuo apud nos ac nobiscum mansurum esse, et ab eo magna quaedam huius vitae commoda expectabamus, ignorantes eius verum ac spirituale regnum efficaciamque: tamen nunc omnes nos doctores longe aliter affecti sumus, et aliter de Christo sentimus, aliaque bona ab eo expectamus. Deponere veterem hominem secundum priorem conversationem: Ephes. 4 id est, viventem et agentem pristino more perversae vitae. vel veterem hominem una cum suis operib. aut priori illa prava conversatione. Eadem vis est saepe particulae IUXTA. Mich. 7, Iuxta dies antiquos, iuxta dies egressionis tuae i. ut olim, ut tempore exitus ex Aegypto. Excitabit super eum flagellum, iuxta plagam Madian. id est, ut olim Madianitas afflixit. Dedi tibi annos iniquitatis, iuxta numerum dierum, Ezech. 4. pro, tot tibi dies ad istud opus iacendi attribui, quot illi annis peccaverunt. Facere iuxta omnia quae praecepta sunt a Deo. id est, ea ipsa omnia quae praecepit Deus. Exodi 29, 32. Num. 9. Deuter. 7, Iuxta omne quod egressum est ex ore suo faciet. id est, quicquid egressum est, aut quicquid voverit. Iuxta tempus cras tertiae: pro, hoc ipso tempore cras aut perendie. 1. Sam. 20. Sic Gen. 18, et Rom. 9, Iuxta tempus hoc revertar, et erit Sarae filius. id est, circa hoc anni tempus. Christus enim adhuc existentibus nobis infirmis, iuxta tempus pro impiis est mortuus. Rom. 5 id est, cum ante conversionem essemus infirmi, atque adeo impii. Alii coniungunt tempus cum morte Christi, quod Christus suo tempore, nempe a patre praeordinato, sit passus. Sed ad exponendam vim argumenti illud magis faciet, ut dicatur mortuus eo tempore, cum nos adhuc eramus infirmi, et eius hostes, ac impii. Non enim hic agitur de tempore praestiti promissi adventus aut passionis Christi: sed quod ille ante omnem nostram pietatem sit pro nobis mortuus, unde ingens eius dilectio, ac Dei misericordia elucescat, sicut mox sequitur, Cum adhuc essemus peccatores. Secundo primum Sabbatum. Lucae 6, exposui supra in voce SABBATUM, et etiam in voce PRIMUM.

SECURIS gloriatur contra secantem: videtur fuisse olim Israelitis proverbialis locutio. Hac locutione Isaiae 18 redarguit Deus insolentiam Assyriorum, qui sibi suaeque industriae tribuebant illas victorias, quibus Deus per Assyrios afflixerat, punieratque Iudaeos et alias gentes. Omnia enim grandia opera non instrumento, sed causae efficienti, seu instrumentum moventi tribuenda sunt. sicut Christus inquit: Non vos estis qui loquimini, sed spiritus patris caelestis loquitur per vos. 1 Reg. 6 est, non esse auditum malleum, aut securim, aut ullum instrumentum ferreum in extructione templi: quia nempe omnia fuerant iam antea secta et praeparata, ut solum collocatio aut compositio praeparatarum partium sive lapidum, sive lignorum superesset. Securis ad radicem arboris posita est, itidem proverbialis locutio fuisse videtur. Significat autem imminere alicui extremum exitium. Sumpta autem est haec similitudo aut metaphora a caesoribus lignorum, qui alias tantum ramos abscindunt ex arboribus, truncum relinquentes ut porro ligna ferat: alias ad imas radices truncum succidunt ut supra in voce RADIX et RAMUS dictum est. Sic enim et Deus alias tantum castigat servato toto corpore populi: alias aliquem hominem, civitatem aut gentem funditus extirpat.

SEDERE, ישב Iasab, significat etiam habitare, manere, aut esse, seu existere. Novum Testamentum utitur verbo sedendi, κάθημαι . Psalmo 55, Audiat Deus, et affligat eos, et sedens ab initio. id est, qui semper fuit, aut etiam semper iudicans sedit. Lucae vigesimoquarto: Vos sedete in civitate Hierusalem, donec induamini virtute ex alto. id est, manete hic. Sic Christus, oraturus in suo agone, dicit Apostolis: Vos sedete hic. id est, manete. Lucae vigesimoprimo: Dies ille ut laqueus invadet omnes sedentes super faciem terrae. Quod ad improprias significationes attinet, illae ferme tantum ex additis vocibus habentur: prout enim illae sunt, ita iam in bonam, iam in malam partem verbum hoc accipitur. [p. 568] column 1111 De posteriori significatione prius dicam. Sedere igitur solum, tristiciam et calamitatem solitudinemque denotat. Hieremiae 15, Propter manum tuam sedi solus. Threnorum 3. Sedebit solitarius, et tacebit. Threnorum primo: Quomodo sedet sola civitas, plena populo? id est, quam miserabiliter redacta est in solitudinem. Sic et Isaiae tertio inquit: Civitas desolata in terra sedebit. Aliquando contra Sedere solum felicitatem significat: id est sine turbis ac molestiis. Hieremiae 49. Surgite ascendite ad gentem quietam, et sedentem in securitate, cui non sunt portae, neque vectes, sed sola habitat. Numer. vigesimotertio, Ecce populus solus sedebit, et inter gentes non computabitur. id est, quietus tranquillusque habitabit et erit, tum religione, tum coniugio a reliquis gentibus seiunctus, nec habebit cum eis foedera. Sedere in pulvere, aut terra, significat tristem et calamitosum, aut alioqui ignobilem esse. Isaiae quadragesimoseptimo. Descende, et sede in pulvere virgo filia Babel, sede in terra, non est solium filiae Chaldaeorum. Sic mox: Sede tacita, et intra in tenebras. Hieremiae 13. Humiliamini, sedete in terra. Iere. quadragesimonono, Profunde sede filia Hazor. id est, sede in valde humili Ioco, in terra, aut infra terram. Sedere in angulo tecti, Proverbiorum 21 et 25. Melius est sedere in angulo tecti quam cum muliere rixosa in domo ampla. id est, habitare incommodissime sine rixis, quam commodissime cum rixosa coniuge. Sedere alicubi: pro, agere ibi. Hieremiae trigesimoseptimo. Seditque ibi Hieremias diebus multis. id est. captivus ibi est detentus. Isaiae quadragesimosecundo. De domo carceris sedentes. id est, agentes in tenebris. Hierem. 48. Descende de gloria, et sede in siti habitatoris filiae Dibon. Psalm. 137. Illic sedimus, et flevimus. Sedere viduam, aut ignobilem et orbam. Isaiae 47, Ego sum, et non est praeter me: non sedebo vidua, nec sciam orbitatem. Sed venient tibi ambo ista die una, viduitas et orbitas. Sic ferme Germani, einen sitzen lassen: pro, negligere eum. Sedere in tenebris, significat alias afflictiones et calamitates Mich. 7. Ne laeteris inimica mea, cum cecidero, consurgam: cum sedero in tenebris, Dominus lux mea. id est, etiam in rebus adversis Dominus aderit mihi. Alias significat ignorantiam Dei. Isaiae 9, et Matth. 4. Populus qui sedebat in tenebris, et in umbra mortis, vidit lucem magnam. id est, qui carebant antea cognitione Dei, nunc Meschias eis innotuit, et veram doctrinam attulit. Psalm. 107, significat captivum esse in obscuro carcere: Qui sedent in tenebris, et umbra mortis, constricti afflictione et ferro. Sedere in cinere: Ionae tertio, est poenitentiam agere. Sedere absque rege, absque principe, absque sacrificio: Oseae tertio, est, desolatam esse politiam, et neglectos ritus religionis, totumque cultum. Omnino Babylonicam captivitatem ea prophetia praedixit. Zach. 14, Hierusalem sedebit secura. id est, tranquilla pace fruetur. Sedere aliquando idem est quod quiescere. Psalm. 127. Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui comeditis panem doloris. id est, postquam requieveritis. ¶ Nunc dicam de locutionib. huius verbi, cum in bonam partem accipitur. Sedere saepissime pro imperio ac regno accipitur. hinc illae phrases. Sedere in solio, Sedere in solio David: Hieremiae 13, Reges qui sedent de stirpe David. Sedebo in monte Testamenti, in latere aquilonis. Isaiae 14. id est, regnabo in Sion. 1. Regum 1, Salomon filius meus sedebit in solio meo post me. Sedere valde crebro significat, officio regis aut alterius gubernatoris fungi. Ad quod adeo sessio requiritur, ut leges negent esse ratam sententiam, quae a iudice non sedente fertur. Proverbiorum 20, Rex sedens in solio iudicii, dissipat oculis suis omnem rem malam. id est, providentia sua. Sic de gubernatione Meschiae, Isaiae 16: Et praeparabitur in misericordia solium, sedebitque super illud in veritate, in tabernaculo David. Psalmo 113, Qui erigit de stercore pauperem, ut sedere eum faciat cum principibus. id est, regere. 2 Samuelis 23, Sedens in cathedra princeps magnorum magnorum erat Adion. Saepe etiam de iniusta functione gubernatorum usurpatur. Psalmo 119. Sederunt principes, et contra me locuti sunt. Sic Psalmo 26, Non sedi cum viris mendacibus, et cum occultatoribus aut fucatis non introivi. id est, nolui cum eis regere ac deliberare: tametsi possit etiam de privatis accipi. Sic Psalmo 1 15 praedicatur beatus, qui non sedit in cathedra derisiorum: quod tamen magis de falsa doctrina et seductoribus accipiendum puto, quam de politico regimine: quia et doctores sedere dicuntur, ut postea dicam. Verum illum locum Psalmi, supra in CATHEDRA exposui. De doctorum functione saepe hoc idem verbum usurpatur: Matthaei 23, Super cathedram Moysis sederunt Scribae et Pharisaei: omnia ergo quae dixerint, etc. id est solent ordinaria functione fungi, et legem Moysis dicere. Sic forte illud Christi accipi posset Matthaei 26, Quotidie apud vos sedebam, docens in templo. Act. 18, Sedit annum et menses sex, docens apud eos. Inde illa locutio Historicorum de episcopis, Sedit tot [?: ann- ] pro, docuit, ac episcopali munere functus est. Quin de auditores Sedere dicuntur. Sic Maria Luc. 10, sedens iuxta pedes audit Christum. Et Paulus ait, se ad pedes Gamalielis Hierosolymae eruditum esse. Et 1. Corin. 14 habetur, quod si alii sedenti revelatum fuerit, taceat prior. Ezech. 33. Veniunt ad te, et sedent coram te, sicut populus meus, et audiunt, etc. Dicitur et Deus per anthropopathiam et metonymiam Sedere, cum regit et iudicat. Psalmo 9, Quoniam fecisti iudicium meum, et causam meam, sedisti in solio iudex iuste. Et mox: Dominus in seculum sedens, et confirmans in iudicio solium suum. Ipse enim iudicabit mundum in iustitia, iudicabit populos in rectitudinibus. Psalmo 46 Regnat Deus super gentes: Deus sedet super solium sanctitatis suae. Ioelis 3, Excitabuntur et ascendeat gentes ad vallem Iosaphat, quia ibi sedebo, ut iudicem omnes gentes per circuitum. Psalmo 29, Dominus in diluvio sedit, sedet rex in aeternum: id est, fuit autor diluvii: ut iudex puniens, sic perpetuo regnabit. Deus dicitur Sedere super Cherubim, Psalmo 80, et 99. ac saepissime aliâs: quia promiserat se habitaturum in intimo tabernaculo super arcam, in cuius extremitatibus erant duo Cherubini. Christus dicitur Sedere ad dexteram patris, Coloss. 3. Hebr. 1, 10, 12. Actor. 2. et Psalm. 110: quod summam gloriam aequalemque potentiam ac gubernationem cum patre, non tantum secundum divinitatem, sed etiam secundum humanitatem, significat De qua re ac materia a plurimis tum olim, tum et hoc tempore copiose disputatum est. Christi quoque [?: S- ] pro iudicio usurpatur. Matthaei 25. Cum autem venerit filius hominis in gloria sua, et omnes angeli eius cum ipso, tunc sedebit in sede maiestatis suae. Et Mattaei deccimoquarto: Videbitis filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli, Sic Matt. vigesimo, et Marci 10 est: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus a dextera tua, alter a sinistra, in regno tuo. Et mox: Sedere autem â dextera mea, et sinistra mea, non est meum dare, etc. Matthaei 19, In regeneratione, cum sederit filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus Israel. Idem Lucae vigesimosecundo. Sic Apocalypsis 3, Dabo ei sedere in throno meo id est, faciam eum participem gloriae regnique mei. Sic [?: ] Antichristus dicitur sessurus in templo Dei, et ostenturus se: 2 Thessal. 2. adversarius ille efferens se [?: co- ] omne id quod dicitur Deus aut numen, adeo ut in templo Dei sedeat ut Deus, ostentans se quod sit Deus, id [p. 569] column 1113 est, imperitabit in religione et conscientiis, prorsus pro sibitu et libidine sua. Sedere in domo, aliquando est, quietum esse, non foras prosilire ad turbas aut negocia. 2 Regum decimoquarto: Percutiendo percussi Edom, propterea extulit se cor tuum. Gloriare et sede in domo tua id est, fruere quaeso ista tua parva gloriola, et cave ne maiora tuis viribus tentando, incidas in aliquam magnam calamitatem. Sic Levit. 12, Triginta tribus diebus sedebit in sanguine suo, id est, conquiescet, domi se continebit. Sessio et Surrectio aliquando synecdochice totam hominis vitam significant. Psal. 139, Tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam. Sic et Thren. 3. Sic Kimchi vult Psal. 1, per ambulationem, stare, et sessionem, significari totam vitam, seu omnes actiones hominis. quasi dicat David: Beatus qui in nulla parte vitae, ullisve rebus aut actionibus quicquam habet societatis aut coniunctionis cum impiis. Sed expositio, quam in voce CATHEDRAE adnotavi aptior est. Sedens et quiescens: Zachariae 1. Perambulavi terram, et ecce tota terra sedens et quiescens. pro, in summa pace et tranquillitate degit. Sedere aliquando etiam ventrem exonerare significat: ut Deuter. 23, Cum sedere voles extra castra, fodies illo paxillo. Sedere sub [?: ] et sicusua, significat tranquillitatem possessionis suarum rerum, pacem, summamque huius vitae felicitatem. Mich. 4, Sedebunt singuli sub vite sua, et sub ficu sua, nec erit qui eis incutiat terrorem: quia os Domini locutum est. Est allusio ad morem illius gentis, multum in aestate extra domos sub arboribus habitantis in loco amoeno et ventoso. Sedes, supra in voce CATHEDRAE exposita est, forte addetur etiam aliquid in voce THRONUS. Sedes Dei saepe in Psal. et prophetis, pro regno, gloria, ac etiam gubernatione eius ponitur. Sic Sedes maiestatis Christi, saepe in novo Testamento. Apoc. 2. Ubi est sedes Satanae. id est, ubi ille potenter imperitat, ubi est eius regnum. Christus dicitur sessurus in sede aut throno David patris sui, Lucae 1. Act. 2. pro, vero Israeli aut populo Dei imperaturus: sicut et ille olim in externo regno sui temporis Israeli carnali praefuit. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles: Lucae 1. id est, deiecit ex gloria ac sublimitante sua praepotentes, et contra alios ex infima aut afflicta conditione elevavit ac glorificavit. Sermo est sumptus ab externo regno, aut etiam ordinario Dei regimine. Sed significat simul contritionem securorum cordium, et consolationem contritorum.

SEGREGARI, et SEGREGATUS, vox valde significans et sacra est. Aliqui putant Latinum Separare commodius in hoc usu esse. Paulus dicitur segregatus ad Evangelium Christi praedicandum, Rom. 1. Est autem verbum â sacris Iudaicis sumptum. Solebant enim olim patres familias, res Deo vel sponte dicatas, vel lege debitas seorsim a prophanis ponere, seu separare, ne antequam ad templum vel tabernaculum afferrentur, aliquo modo per negligentiam in prophanos usus (quod nefas erat) adhiberentur. Numer. decimoquinto: Separabitis primitias Domino. Exodi 13. Separabitis omne primogenitum Domino. 1. Corinthiorum 16. Unusquisque vestrûm apud se deponat thesaurizans, quantam est Deo beneplacitum. Sic Levit. 20, dicit de tota gente: Ego Dominus, qui segregavi vos a caeteris gentibus. Numer. 8, Consecrabis Levitas allatos Domino, et separabis de medio filiorum Israel. Et Actorum 13. Segregate mihi Barnabam et Paulum ad opus, ad quod ego vocavi eos. Dicitur igitur Paulus Separatus, quod ab omnibus aliis doctoribus tanquam selectum, singulariterque Deo dicatum organon, ad hoc tantum manus sit sepositus. Sic Isaiae 49 de Christo dicitur, quod sit veluti selecta sagitta in pharetra sepositus. Item Paulus Gala. 1 dicit, se ex utero matris esse segregatum ad Evangelion. Hanc separationem aliis verbis exponit Deus Hieremiae: Priusquam te formarem in ventre, cognovi te: et antequam prodires de utero, sanctificavi te, et Prophetam gentibus dedi te. Pharisaei non a separando, sed explicando Scripturam sunt vocati, sed utraque vox et haec Separatus, et altera Vocatus, paulo post magis illustrabitur. De Graeco etiam verbo ἀφορίζω forte quis disputare posset. Nam cum inde deducto nomine Hippocrates suas Sententias medicas ἀφορισμοὺς Aphorismos nominaverit, dubium est, an eas ideo sic vocaverit, quod eas ab aliis minus certis separaverit, quasi separatas nominasset: aut potius, quia eas definiverit, et veluti circumscripserit, quasi illas iam definitas et circumscriptas dixisset. Nam verbum Graecum tum separare aliquid ab aliis, tum etiam prorsus vere ac certo definire, et quasi cum quodam decreto pro certissimis proponere significat. Quod ad Theologicum quidem vocabulum attinet, magis ad solam separationem respicit, quae tamen talis sit, ut res illae separatae in aliquem bonum magnumque usum destinentur ac ordinentur. Separare aut Segregare votum, est rem votam Deo offerre: Numer. 15. Separatio aliquando primitiae vocabantur, quia a reliquo corpore separabantur. Exodi 25. Dic filiis Israel, ut separent mihi separationem. Separare non raro significat distinguere, discrimen facere inter aliqua. Exo. 8. Et separabo ipsam terram Gossen, ut non sit ullum insectorum genus ibi. id est, ita eam distinguam a reliqua Aegypto, ut ibi non sit illa pestis aut poena insectorum, qua reliquam Aegyptum puniam. Sic cap. 9. Et separabit Iehova inter pecora Israel et pecora Aegypti, et non morietur ex omnibus. Levit. 20, Separabitis inter animal mundum et immundum. pro, discrimen facietis. Separare aliquid de aliqua re, est interdum capere aut auferre ex ea. Nume. 11. Et separabo de spiritu qui in te est, ac ponam in eis. pro, tollam aut capiam quasi partem aliquam inde. Separare ab aliqua re. Separare se a sanctificatis tempore impuritatis, est abstinere ab eis: Levitici 22. A vino et sicera separabit sese: Numeri 6. Mox dicit clarius, Acetum et siceram non bibet. Separaverunt se ab inauribus aureis suis, Exod. 32. pro, privarunt se inauribus, vel detraxerunt inaures ab auribus suis. Romanorum octavo: Quis nos separabit â charitate Dei? id est, privabit favore Dei, etc. Separare se ab aliquo. et ad aliquem: Ezech. 14, Si quispiam separaverit se, ne eat post me. id est, defecerit a me. Separaverunt se ad Davidem in arcem, in deserto: 1. Par. 12. id est transfugerunt ad eum in locum munitum. Terra separationis, et vuae separationis: Portabit omnes iniquitates eorum in terram separationis. id est, desertam ab hominibus: Leu. 16. Uvas separationis tuae non vindemiabis: Lev. 25. pro, a quib. abstinuisti, ne coleres eas. Separare aliquem contra aliquem, est dissidium inter eos excitare: Matth. 10, Veni separare hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem suam. Sic 12. cap. Omne regnum divisum aut separatum contra se: id est, in factiones et dissidia distractum, quae factiones sibi invicem opponantur. Ibidem: Si Satanas contra seipsum divisus aut separatus est, quomodo igitur consistet regnum eius? Luc. 12, Putatis quod pacem veni dare in terra? non, dico vobis: imo separationem. id est, dissidium, inimicitias. In Graeco sunt diversa verba, sed fere synonyma.

SELA vocabulum saepissime in Psalmis, et ter tantum in Abacuc reperitur. Varie de eo disputatur ab eruditis. Mihi semper illa sententia probata est, quod et vocis et animi in adiuncto versiculo canendo intensionem adhibendam esse indicet. Qui autem volet scrupulosiorem de hac re disceptationem cognoscere, is legat Radices Kimchi, Pagninum, Felinum, et Forsterum.

SEMEL, apud Hebraeos, Graecos et Latinos, significat non tantum una vice: sed etiam interdum idem [p. 570] column 1115 quod prorsus, penitus, omnino, certe, immutabiliter. ut Psalm. 89, Semel iuravi per sanctitatem meam. Si Davidi mentitus fuero. id est, certo, veraciter ac immo te. Sic videtur illud Ovidianum vocem Semel valde emphatice accipere:

— Nulla reparabilis arte
Laesa pudicitia est, deperit illa semel.

id est, prorsus, penitus: Exod. 32, Semel ascendam in medio tui, vel momento uno, aut uno impetu, sive brevi tempore: id est, Si minimum temporis ascendero tecum, consumam te. Psal. 62, Semel atque iterum locutus est Deus. D. Augustinus Semel exponit pro firmiter, inconcusse: Licet, inquit, etiam pro uno verbo intelligi posset. Iob 9, Si flagellat, occidat semel. id est, aliquando tandem, ut poenae desinant. Sic illud Iobi 33. Semel loquitur Deus, et altera vice non respicit illud. id est, una vice plene ac perfecte dicit. Prov. 28. Qui per vias perversas graditur, concidet semel. id est, tandem perniciose ac penitus corruet. Hebr. 6. Fieri non potest ut qui fuerint semel illuminati, et bonum Dei verbum gustaverint, etc. id est, qui plane ac vere fuerint illuminati. Sic in Epist. ad Hebraeos aliquoties repetitur, Christum semel se obtulisse ac sacrificasse pro peccatis: ubi illud adverbium Semel non tantum unam vicem, sed etiam summam quandam perfectionem denotat, quod videlicet unica vice sacrificando plene ac perfecte perlitaverit, peccata totius mundi expiaverit, et Deum nobis peccatoribus conciliaverit.

SEMEN, nota vox, quod ad propriam significationem attinet. Metonymice valde crebrô pro posteritate alicuius hominis ponitur: ut Deus dicit ad Abrahamum: Semen tuum erit sicut stellae caeli. Item: Tibi dabo et semini tuo terram hanc. Et, Ponam inimicitias inter semen tuum et semen mulieris. Semen mulieris conteret caput serpentis. id est, aliquis ex posteris Evae. In semine tuo benedicentur omnes gentes, id est, aliquis ex tuis posteris Abrahame, Isaace et Iacobe erit causa humano generi divinae benedictionis, favoris ac felicitatis, seu eam illis consequetur. Gene. 48. Semen eius erit plenitudo gentium: id est, integra gens. Semine seminari mulierem, est, eam concipere ac gignere. Num. 5: Si polluta non fuerit mulier, munda erit, et seminabitur semine. Levit. 18, uxori proximi tui non dabis concubitum tuum in semine. id est, non habebis cum ea rem. Heb. 11. Sara consecuta est virtutem concipiendi seminis. In quib. locis semen significat, ipsum virile semen ad generationem destinatum. In Isaac vocabitur tibi semen: Rom. 9. Hebr. 11. id est, inde propagabitur tibi vera ac genuina posteritas: illi alii erunt quasi nothi. Suscitare semen fratri, Matth. 21. id est, procreare liberos ex uxore fratris, qui eius liberi nominentur, et sint haeredes. Non reliquit semen. id est, liberos. Vae genti, etc. semini malorum: Isa. 1. id est, qui et ipsi pravi sunt, ac ex pravis nati, seu malorum posteri. 1. Sam. 1. si dederis mihi semen virorum. id est, semen virile. Non seminabitur de semine tuo, Nahum. 1. pro, non remanebit de semine tuo amplius. Semen pacis: Zachar. 8. Non iuxta dies illos priores faciam reliquiis populi huius, sed semen pacis erit, vitis dabit fructum suum, etc. id est, perinde sequetur ac metetur in posterum pax et omnia bona in hac regione, ac si iam facta esset sementis pacis. Videtur esse metaphorica significatio. Similis metaphora est Ierem. 31. Seminabo domum Israel, et domum Iehuda, semine hominis et semine animalis. pro, efficiam ut haec terra sit culta et referta hominib. et animalibus: seu, ut crescant hic homines et animalia. Oseae 2, Seminabo eam mihi in terram. id est replebo omnibus bonis ac commodis. Seminare per metaphoram, valde crebron significat aliquid agere, unde tibi vel bonum vel malum, praesertim autem culpa aut poena expectanda est, Prover. 11. Impius facit opus irritum aut fallens, seminanti autem iustitiam erit merces [?: sta--- ] id est, qui recte agit, ille certa ac bona praemia consequetur. Sic Os. 10, Seminate vobis in iustitia. id est, dare operam iustis ac bonis operibus. Proverb. 22, Qui seminat iniquitatem, metet calamitatem. Eadem locutio est Iob 4. Sic Os. 8, Ventum seminarunt, ac turbinem motent. Vide Ventus. Sic Gal. 6. Quod quis seminat, hoc [?: -- ] metet. id est, digna suis factis recipiet. Ibidem, [?: Semi- ] carne, est secundum carnem vivere: contra vero est, [?: Se-- ] re in spiritu, etc. Qui parce seminat (inquit Paulus 2. Cor. 9. ) parce et metet: et qui seminat in benedictionibus, etc. id est, qui non prompte, sed nimis tenuiter dat eleemosynam, aut alioqui bene operatur, ille etiam exilia praemia recipiet. Qui seminaverunt cum lachrymis, cum [?: --tione ] metent: Psal. 126. pro, qui strenue pietati vacari, duram crucem et diversas difficultates perferendo, illi aliquando tandem laeti magnis bonis a Deo datis [?: per-entur ] . Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos vestra carnalia messuerimus? 1. Corinth. 9 pro, non est absurdum aut iniustum, ut aliquid terrei aut externi commodi vel praemii pro nostra praedictione vicissim recipiamus. Videntur quaedam ex praecedentibus locutionibus, quasi proverbia quaedam vulgo celebrata ac iactata fuisse. Tale et illud est Matth. 25. Mors ubi non seminasti, et tollis quod non posuisti: quod in nimium avaros, aut etiam plane rapaces dicitur. quae [?: -- ] talis in Evangelio, austerus aut durus vocetur. [?: Cele- ] videtur et illud proverbium fuisse, cuius Christus Io. 4, meminit: In hoc dictum illud est verum, Quod alius est [?: ---tit ] , et alius qui seminavit. Sumptum fuit illud proverbiam a communi more, quia plerunque alii ministri adhibentur in seminando, et alii in metendo. Usurpatum aut est de omni casu aut facto, ubi alius astute magnum alienum [?: -borem ] in se transfert. Christus autem accommodat ad suos apostolos, qui adiuti sunt Sacris literis, et difficili [?: ---- ] visum tunc est) infructuoso Prophetarum labore, ad convertendas facile multas gentes. Proverbialis et illa locutio est, Quod aves nec seminent, nec metant, et tamen eas Deus nutriat. id est, nihil laboris praestare queant, quo vereantur aut parent sibi victum, quem tamen Deus illis de aliis praeparet. Elegans metaphora est, aut etiam integra parabola, quod Christus vocat veram doctrinam [?: --- ] quod, prout in diversum solum cadit, ita varie fructificet: tametsi totam illam bonitatem soli Deus per illud ipsum semen ac spiritum suum potenter praeparat. Sic Is. 1 et Paulus Rom. 9, pios homines ac reliquias verae doctrinae vocat semen, inquiens: Nisi Dominus nobis reliquieset exiguum semen, sicut Sodoma fuissemus: ubi [?: sc--- ] nulli plane pii praeter unum Lothum superfuerant. Somnis metaphora etiam ad novum hominem, imaginem Dei, et ipsum Spiritum sanctum refertur: 1. Pet. 1. Renati non ex semine mortali, sed ex immortali. et Iohan. 1, Ex Deo [?: ] sunt, et 1. Ioh. 3. Quisquis natus est ex Deo, non peccat quia semen ipsius in eo manet: ac ne potest quidem peccare, quia ex Deo natus est. Quod intelligendum est [?: ] de novo homine, ac instaurata per verbum ac Spiritus Sanctum in eo Dei imagine: tum et de ipso Spiritu sancto, [?: ] da piorum intus regente ac vegetante. Contra in impiis dicitur semen diaboli esse, vel potius ipsi toti dicatur filii diaboli, ex diabolo, et ex patre diabolo: Ioann. 8. Et 1. Ioan. 3. Sic et Gene. 3. Semen serpentis nominentur, quia scilicet sunt ad imaginem satanae transformati, et spiritus Satanae potenter in eis habitat, eosque regit. Porro quod Christus et baptista incredulos vocat Germina viperarum, et Isaias Semen malignantium: non tantum eis obiicit maiorum malitiam, sed etiam ipsam perditissimam et corruptissimam naturam, quam ex utero matris et ex lumbis patris attulerunt. Sic et David, [?: deploran-- ] immundiss. conceptionem. Sed de hoc Hebraismo, eiusque intellectu, et innatae malitiae aut originalis peccat descriptione, [p. 571] column 1117 etiam supra in voce Filius et Pater dictum aliquid est. Seminandi metaphora eleganter abutitur Paulus, demorte ac sepultura piorum: 1. Cor. 15, Seminatur in corruptione, excitatur in corruptibile: Seminatur corpus animale, suscitatur spirituale: Seminatur in ignominia, in infirmitate, etc. suscitatur in gloria, etc. Seminare aliquid in ventum, est dispergere. Seminabo omnes reliquias tuas in omnem ventum: Ezek. 5. Seminare super spinas, est inutiliter, frustra, ac cum damno seminare. Iere. 5, Sic dicit Dominus: Novate vobis novale, et ne seminaveritis super spinas: circumcidamini Domino, et auferte praeputia cordis vestri. Damnat ibi Deus ipsum agrum cordis humani, quem flagitat in instituenda vere pia vita statim initio mutari: sicut et Ioh. 3. ad Nicodemum Dominus disserit. Alioqui non mutato initio corde, velle quibusdam exercitiis disciplinae ac honestae vitae pium fieri, et sicut philosophia docet, habitus virtutum suscitare, ut et pharis. ac monachi conantur, esse plane idem quod seminare super spinas, aut alioqui incultissimum solum. Iratus est draco, et abiit gerere bellum cum reliquis ex semine eius. id est, cum aliis membris verae Ecclesiae. Allusio est ad Gen. 3: Ponam inimicitias inter semen tuum, et semen mulieris, etc. Eundo ibant, portantes preciosum semen suum: veniendo autem venient cum gaudio, portantes manipulos suos. Psal. 126. ubi pro precioso rectius legeretur, Vas seminis. Sicut etiam est in Hebraeo constructio possessiva duorum substantivorum. Nominis משך Meschech, quod ibi est, thema reperitur etiam Amos 9 in simili sensu: Pertinget calcans uvas ad Meschech ad trahentem semen: id est, ad seminantem. ubi non potest illud thema de preciositate exponi, sed de quadam ratione gestandi aut seminandi semen. Significationem autem metaphorae seminis in praedicto loco Psalmi, paulo ante exposui. Isa. 53 de Christo dicitur: Si posuerit animam suam hostiam pro delicto, videbit semen longaevum. id est posteritatem sibi moriendo comparabit et propagabit: nempe veram ac perpetuam Ecclesiam, quae est spirituale semen Christi. Gen. 1, Deus praecipit, ut terra producat herbam seminificantem semen secundum speciem suam. et arbores quae habent semen in semetipsis. ubi indicatur illa divina ordinatio, quam philosophi vocant Naturam, quae est principium motus et quietis, ut plantae habeant vim se conservandi, et porro etiam sibi simile propogandi. Non possum bona conscientia praeterire, quin hoc loco dictum Gen. 3. Semen mulieris conculcabit caput serpentis, tum a Papistarum, tum et aliorum quorundam [?: --nium ] sapientium, aut etiam malitiose id depravantium, [?: in-ria ] vindicem. De Papistarum quidem corruptela dictum est superius: qui volunt, non ipsum semen, sed mulierem, nempe dinam Virginem, conterere caput serpentis. Quare omittam hosce nunc, quando quidem satis in hac parte refutati sunt in voce IPSE. Alii vero quidam [?: nasu-li ] exponunt, semen mulieris in ea promissione esse totum genus humanum, seus omnes homines. O bellos victores, quos omnes satan ut vilissima mancipia regit, et tandem etiam in aeternum exitium damnationemque praecipitat. Ista sane primi illius Evangelii inversio papistica, illi sacrilegio vicinissima est: perinde certe victoriam de serpente a Christo ad alias transfert, ut illud. Operae pretium est porro, etiam rationes ipsorum audire. Primum dicunt, non posse nomen collectinum Semen, unicum tantum individuum intelligi. At contra Paulus disertissime vocem Semen Abraae, aut benedictum, quod nimirum est idem cum Semine mulieris, de unico Christo servatore [?: ex-it ] . Qua ergo fronte audent isti Paulinam expositionem negligere? Ostendetur quoque mox, vocem Semine etiam unicum certumque alicuius filium aut hominem vocare. Alterum istorum sophisma est, quod victoria illius seminis mulieris contra serpentem, in omnes aetates [?: --ndatur ] : at Christi victoria sit semel tantum peracta. Respondeo: Christus quidem opus suum, ratione acquisitionis illius thesauri, victoriae scilicet de satana ac mundo, nostraeque redemptionis, semel tantum in illa sua exinanitione passioneve peregit: at ratione applicationis, aut quasi cuiusdam exequutionis, perpetuo in sua Ecclesia vincit et expugnat satanam ac mundum, et serpentis caput conterit, inde a primo lapsu dataque prima promissione usque ad ultimum finem. Semper ille inde a condito mundo mactatur, et conterit Satanam sub pedibus nostris: semper ille subiicit suis pedib. hostes suos, donec tandem in extrema die plene serpentem illum veterem una cum toto suo capite. dentibus, ac membris et operib. destruat, aboleat, et in infernum proiiciat, ex quibus ultimum hostem mortem dicit Paulus esse, in extrema die abolendum. Quae vero in vocula Ipse testimonia citata sunt pro victoria seminis, rectissime etiam contra hanc depravationem tam salutaris promissionis adhiberi possunt. Quare vide eum locum. In hoc vocabulo necessario explicandus venit etiam ille Pauli locus Gal. 3. Non dicit In seminibus, ut in multis: sed ut in uno, Et semini tuo, qui est Christus. Hic enim Iudaei, et etiam ipse Hieronymus, arguunt Paulum, quasi sophistice argumentatus sit ex voce seminis, quae in Graeco quidem σπέρμα , habeat non tantum singularem numerum, sed et pluralem: at Hebraeum זרע zera, qua lingua data ac scripta est promissio Abraamo, tantum habeat numerum singularem. Varie autem omnino hic sese torquent Interpretes in excusando Paulo, quorum sententias qui volet inspiciat. Quod ad me attinet, respondeo primum, non satis liquido vel Hieronymus vel Iudaei probare possunt, nomen Semen in Hebraea lingua in plurali plane non fuisse in usu: non enim tantum illae voces, significationes aut phrases in ea lingua fuerunt, quae nunc in Veteri testamento Hebraeo extant, quandoquidem alioqui nihil aliud germane Hebraeum habemus. Deinde dico, nomina collectiva ita in singulari numero pro plurali solere poni, ut tamen saepe etiam unum aliquod certum individuum indicent: ut homo, aut bos, aliaque huius generis in omnib. linguis. Sic vox Adam Hebraeis alias unum Adamum, alias aliquem alium hominem, alias etiam totam speciem significat. Quare Paulus Apostolico spiritu sciens, qua ratione ea voxin promissionib. Abrahamo datis usurpetur, optimo iure urget eius significationem potius quam ipsum vocabulum: volens indicare ibi nomen Semen non collective pro tota posteritate ipsius, sed pro unico individuo seu unico filio Abraami, et postea Davidis, usurpari. Sic de unico certoque homine dicitur Gen. 4, Potuit mihi Deus semen aliud pro Abele, quem interfecit Cainus. ubi semen unicum, filium Adami nomine Sethum indicat. Sensum igitur, aut veram significationem, qua ibi vox semen usurpetur, urget, non autem proprie ipsum nomen. Simul vero respicit, et in suis verbis argumentationeque intelligi vult, non unicam vocem aut sententiam, sed totum illud quasi corpus promissionum de benedicto semine aut Meschia, datum primum Abraamo, deinde sequentib. patriarchis. Ideo etiam utitur voce plurali, Datae sunt promissiones, non unica promissio. In illis vero vox Seminis crescente patefactionis lumine tandem de uno certoque filio Abraami, nempe de Meschia exponitur. Nam in posterioribus promissionibus ostendit Deus, se ibi loqui de uno aliquo certo individuo, et non de tota posteritate Abraami. Primum etenim excludit Ismaelem, aliosque concubinarum filios cum suis posteris, ex voce benedicti seminis, eamque ad solam Isaaci prolem restringit: postea ad Iacobi, inde ad Iudae, donec ad solum Silo, et postremo ad unum quendam posterorum Davidis, qui simul sit futurus verus Deus et Meschias. Quare licet Paulus in praedicto loco utatur Graecae linguae commmoditate: tamen hac ratione vult monstrare veram usurpationem vocabuli Semen in promissionibus [p. 572] column 1119 olim patriarchis expositis. ac si diceret: Semen ibi non collectivê de tota posteritate usurpatur, sed de uno quodam certoque individuo ex posteris Abraae, qui sit causa benedictionis futurus toti generi humano: is vero est ipse verus Meschias, ut ipsemet autor promissionis Deus illam suam vocem benedicti seminis tot sequentibus patefactionibus exposuit, et toties ad solum Meschiam restrinxit. Cum igitur Paulus ait, Non dicit in seminibus non ipsum vocis sonum (uti prius quoque dictum est) urget, sed veram eius significationem aut vim, plenamque explicationem, ut ibi a Deo usurpatum est. Sic opinor verissime et simplicissime eum Pauli locum accipi et explicari debere. Nam verbum DICO, (non DICIT in seminibus) non idem valet, ac non sonat ita illa unica vox זרע zera semen, seu non est in plurali numero posita, sed sensum omnium illarum promissionum ad unicum Messiam restrictum esse indicat. Plerunque sane Paulus (sicut et Aristoteles, aliique Graeci scriptores) hoc verbo λέγω δὲ , dico autem, sensum suum exponere solet, et non unicae alicuius vocis sonum urgere. Quando itaque inquit Apostolus, Abraae vero dictae sunt promissiones et semini eius: non dicit, Et seminibus, ut in multis, sed ut in uno, qui est Christus: summa argummenti sensusque est, Omnia Testamenta ac promissiones etiam hominum, nedum Dei, sunt ac esse debent rata et immota, et secundum suum verum sensum accipienda sunt. Porro Dei promissiones datae Abraamo, et sequentibus patriarchis, de bene dicto semine caput serpentis contrituro, et benedictionem omnibus gentibus acquisituro: clare loquuntur de uno aliquo certo filio, et non de tota posteritate Abraami: ille vero unicus, et quasi eximius Abraami filius, est ipsemet Meschias, ut omnes sequentes promissiones ostendunt. Stulte ergo vos Iudaei et Iudaizantes gentiles, cum vestris pseudapostolis ac seductoribus sentitis, vos omnesque posteros Abraami posse sibi suis bonis operibus, iustitiis, meritis ac purificationib. et sacrificiis benedictionem acquirere, et serpentis caput conterere, observando legem, quasi vos omnes simul sitis illud benedictum Abraae semen. Non ita est: sed si vos filius liberaverit, tum demum vere liberi eritis. alioqui cum servi sitis peccati, satanae ac mortis, in aeternum sub maledictione iacebitis, et in ea peribitis. Quare desperantes de vestra vi aut virtute consequendi vestro Marte benedictionem per legem, nolite dicere, Habemus patrem Abraam, sumus benedictum semen: sed potius convertite vos ad illum unicum suspensum serpentem, qui ideo ordinatione Dei in ligno suspensus est et factus est maledictum, ut ablato mundi peccato ac maledictione, promissam illam benedictionem sua iustitia obedientiae et passionis, vobis totique mundo acquireret: et in eum solum credite ac confidite. Ille solus est ille unicus verusque Dei agnus, peccata maledictionemque mundi auferens qui profecto frustra fuisset factus maledictum, et in cruce passus, si vos ex operibus vestris iustitiam ac benedictionem habere possetis. De quare perpetuo cum Iudaeis in hac et aliis epistolis et concionibus contendo: ipseque etiam Christus coram disputavit, dum vos quidem vestram operum, ille vero suam passionis iustitiam astruere vult.

SEMITAE nota est significatio, angustius nempe iter. Figuratas tamen quasdam habet, explicatione indigentes: de quibus tanto pauciora dicam, quod magna exparte conveniant cum via, de qua infra suo loco. Semita Dei, alias quasi naturam, ingenium, mores et actiones Dei significat. Psal. 25, Omnes semitae Iehovae misericordia et veritas. id est, quicquid agit, omnes conatus ac instituta Dei sunt plena misericordia et veracitate erga homines, omnia agit misericorditer et veraciter. Alias significat praecepta Dei, quib. nobis quasi commonstrat veram semitam, per quam nos vult incedere. Ps. 119, In praeceptis tuis meditabor, et considerabo semitas tuas. Ibidem, Deduc me per semitam mandatorum tuorum. Sic et Esa. 49, et Matt. 3, iubet Baptista praeparari Christo semitas: id est, contritionem cordis, agnoscentis morbum ac peccata sua, ut hic medicus locum habeat. Alias semitae Dei vocantur ipsae nubes, in quib. Deum ambulare putamus. Psalm. 65, Semitae tuae stillant pinguedinem. Sic Psal. 104, dicitur ambulare super pennas ventotum Sensus autem est, quod nubes destillent pluviam et [?: ni- ] quae rigant et foecundant terram, ut ea nobis (benedicente Deo) varios, utiles ac necessarios fructus proferat. Semita vitae, est ea quae ducit ad vitam, praesertim aeternam. Sic saepe mandata Dei, et omnino aditus ad [?: --- ] vocantur. Psal. 16. Scire facies me semitam vitae. id est, tu me duces per veram religionem et resurrectionem ad vitam aeternam. Sic etiam Proverb. 5. et Proverb 2, Omnes ingredientes ad meretricem, non apprehendunt semitam vitae. id est, non perveniunt ad veram vitam, sed male peribunt. Vide VITA. Vicinae sunt haec locutioni, Semita recta: Prover. 4, Calcare te feci semitam rectam et Isa. 40. Quis docuit eum semitam iudicii? Semita alicuius, dicuntur eius vita, mores, actiones, opera, functio, ut modo dixi. Psal. 119, Lumen semitae meae verbum tuum Domine. id est, actionum et vitae meae, quam secundum tuum verbum dirigo. Ibidem: In quo mundabit puer semitam suam? Si custodiat verbum tuum. Iob 8. Sic semitae omnium qui obliviscuntur Dei. id est, talia sunt instituta, rationes et mores, seu [?: -sus ] impiorum. Cum homine iracundo ne versens, ne forte addiscas vias eius, et accipias offendiculum animae tuae: Proverb. 22. id est, ne imiteris eius [?: mo- ] . Psalmo decimoseptimo: Secundum verbum tuum costodivi semitas dissipatoris. id est, observavi actiones et exitum violentorum, secundum lucem verbi tui de talibus. Semitas suas perverterunt sibi: Isaiae 59. id est, pravam rationem vitae instituerunt. Proverb. 4. Pondera semitam pedum tuorum, et omnes viae tuae recte disponantur. id est, omnia age certo ac recto [?: --cio ] . Iob trigesimo: Diruunt semitam meam. id est, conatus et consilia mea impediunt. Ibidem. [?: Calc--- ] terunt super me semitas contritionis suae. id est, super me calcant crebro. Semitam meam et accubitum mei cingis: Psalm. 139. id est, tu mihi et iter facienti, et quescenti semper ades.

SEMPITERNUS, et vicinae voces, possunt intelligi exsupra posita explicatione vocabuli, Seculum Generatio, et similium. Quare hic tantum pauca quaedi adscribam. Foedus sempiternum. Ier. 50. Copulate vos Iehovae foedere sempiterno, quod nunquam oblivioni tradetur. Exponit se ipsemet textus. Sic et Ier. 23 de alia re dicitur: Dabo super vos opprobrium sempiternum, quod nunqui oblivioni tradetur. Sic 2. Reg. 21. In Ierusalem ponam nomen meum in sempiternum. id est, longo tempore in hac terrena Ierusalem: et perpetuo in vera, seu in Ecclesia Dei. [?: ---- ] aliquid in solitudines sempiternas, est, ita vastare, ut [?: nunqui- ] plius reaedificetur: Ier. 25. Sic minatur Deus Iudes et vicinis gentibus. Brachia sempiterna subter, Deuter. 33. hoc est, infatigabilia Dei brachia, suum Israelem ostentantia.

SENEX, sicut et apud Latinos non plane decrepitum significat. Quare additur ei aliquando aliquid, quod decrepitum denotet: ut Plenus dierum, implens dies, [?: --- ] [?: --- ] bona senectus, et similia. Ier. 6. Senex cum pleno dierum, id est, cum decrepito. Is. 65, Non erit amplius inde infans dierum, et senex, qui non impleverit dies suos, id est, dierum me vivent. Sic Gen. 25. et 1. Paral. 23. Senex et satur dierum. 1. Sam. 1. 7. Senex veniens inter homines, scilicet senectutis, aut inter decrepitos. Sic, In senectute [?: bo- ] [?: ] di ad patres suos, Gen. 15. pro, mori. Sic Iudic. 8, Mortuus [p. 573] column 1121 est in senectute bona, id est senio confectus. Per metonymiam Seniores vocantur, prudentiores: unde nomen Presbyteri aut Senioris in Ecclesia, sicut et Latini Senactae a senectute dixerunt. Num. 11, Congrega e LXX senioribus, quos nosti quod sint seniores populi. id est, quos nosti caeteris esse prudentiores, dignosque qui praesint. Sic saepe in Evangelistis Seniores populi, gubernatores vocantur. Fructificare in senectute: Psalmo 92, Adhuc fructificabunt in senectute, pingues et virides erunt. de iustis aut piis id pronunciat: idemque est quod alibi dicit, Renovat ut aquilae iuventutem tuam. Senescere alicubi, pro longo tempore ibi habitare. Deut. 4. Cum genueris filios ac nepotes, ac senueris in terra illa, et corruperis viam tuam. id est, postquam ibi longo tempore moratus fueris. Super illos periit senium: Iob 30. id est, ob famem non pervenerunt ad senium, vel certe male collocaverunt aetatem suam. Filius senectutis, aut senectutum. id est, in senectute natus, quos parentes tenerius amant. Gen. 37 et 44. Hunc Hebraismum exposui supra in voce Filius et Iuventus.

SENTIRE verbum, pro Graeco ϕρονεῖν , aliqui in Novo testamento usurpant: de quo supra in verbo Sapere dixi. Idem sentire, consentire est: Rom. 12. Philip. 2. Tradi is reprobum sensum, seu perversam intelligentiam, est, destitui sano sinceroque ac recto iudicio: ut videmus multos prorsus distortae mentis, ac penitus insanabiles, qui omnia sanae religionis dicta in pessimam partem accipiunt ac calumniantur. Vide Reprobus.

SEPARO. Vide supra in verbo Segrego.

SEPES, nonnunquam pro quovis munimento ponitur Esdr.: 9. Ut daret nobis sepem in Iuda. id est, locum ac civitatem nonnihil communitam, ubi tuto vivere ac agere possemus. Solent sepes tueri vineas ac segetes ab animalibus. Sepire sepem, et stare in ruptura, est aliquando tueri aliquos: id Ezechiel usurpat de officio sacerdotum, quorum munus est, opponere sese erroribus, peccatis, satanae, ac etiam ipsi irae Dei, veluti murum pro domo Domini. Eziechielis decimotertio: Non ascendistis ad fracturas, nec sepivistis sepem super domum Israel, ut staretis in praelio in die furoris Iehovae. Sic ibidem vigesimosecundo: Et quaesivi ex eis virum qui sepiret sepem, et staret in interruptione coram me pro ipsa terra, ne vastaretur: et non inveni. Sepes aliquando etiam protectionem Dei, et quicquid Deus dat [?: ] defensionem aliquorum hominum, denotat. Sic Deus dicitur sepivisse circa Iobum capite 1: et Isaiae 5, circa vineam aut populum suum. contra, lacerare aut [?: -ferre ] sepem, ibidem est, exponere eam iniuriae ac vastationi omnium. Sic Psalmo 89. Dirupisti omnes sepes eius, posuisti munitiones eius in confractionem: Diripuerunt eum omnes transeuntes viam. Ecclesiast. decimo capite inquit: Qui dissipat sepes, mordetur a serpente. id est, qui veteres constitutiones legum aut politiarum conatur evertere, solet incidere in aliquam tristem calamitatem: ut Appius Claudius, Gracchi, Catilina, et similes, omnesque seditiosi. Iter pigri quasi [?: se- ] spinarum: Proverbiorum decimoquinto. id est, lente progreditur, nusquam non se illi impedimenta obiicient. Vocaberis aedificator sepium, Isaiae 58. id est, [?: in-urator ] ac reaedificator veterum ruinarum. Qui enim excolunt terram, aut instaurant diruta, reficiunt sepes. Pater familias Lucae 14 iubet exire invitatores suos in [?: -as ] et sepes, et conquirere ac compellere omnes [?: -peres ] et mendicos ad convivium: quia in talibus locis, carentes domibus propriis, commorari solent. Sic Ieremiae 49, Accingite saccos, plangite et discurrite per sepes. quod significat, pauperem et spoliatum propriis domib. ac civitatib. esse. Sepire alicuius viam. est praecludere alicuius iter, impedire conatum, etc. Oseae secundo. Vide supra Maceriam, et Murum, ac cum illis haec coniunge, ut habeas plenam harum locutionum explicationem.

SEPTENARIUS numerus in Sacris literis celebris est. Usurpatur autem dupliciter potissimum, ut opinor: alias quasi pro perfecta quadam quantitate, alias pro infinito. Mirum autem est, quod Deus et dierum septimanam in creatione quieteque observaverit, et hominem observare iusserit: nec tantum dierum, sed et septimanarum in Pentecoste, et denique annorum in Iubileo: atque adeo etiam millium annorum in duratione mundi observaturus putetur, taceo enim decem septimanas annorum Danielis. Proferam autem exempla aliquot significationis istius vocis ex Sacris. Genesis septimo, iubet Deus septena animalia munda in arcam recipi. Levit. quarto: Disperges septem vicibus de sanguine illo coram Iehova. Sic Petrus quaerit, num septies debeat condonare iniuriam proximo? Matthaei decimooctavo. In quibus omnibus exemplis, quasi perfectionis ac sufficientiae quantitas indicari videtur hoc numero. Sic et Saducaei dicunt de septem fratribus, qui unam uxorem habuerint. Alias autem, ut dixi, usurpatur pro numero infinito, aut pro multo ac copioso. Ne credideris, ei quoniam septem abominationes sunt in eius corde. Proverbiorum vigesimosexto. id est, innumerae, infinitae, aut certe multae. Sic Isaiae quarto: Apprehendent septem mulieres virum unum. id est, multae. Ieremiae decimoquinto: Enervata est quae peperit septem. id est, populus multus redactus est in exiguum numerum. Ecclesiast. 11, Da portionem septem subintellige pauperibus: id est, multis. Sic Levitici vigesimosexto: Corripiam vos septies propter peccata vestra. Psalmo 119, Septies in die laudo te super iudicia iustitiae tuae. id est, saepe, identidem. 1. Samuelis 7. Donec sterilis peperit septem. Sic argentum repurgatum septies: Psalmo 12. id est, saepe, aut sufficienter. Sic Amos aliquoties repetens: Super tria et quatuor peccata non parcam, etc. id est, ob septem peccata, quia tria et quatuor faciunt septem. Obiicit ergo illis innumera peccata, ob quae eis diutius condonare nolit. Perinde et in Novo Testamento multum septenarius numerus inculcatur. Sic Lucae 8 Christus dicitur ex quadam muliere eiecisse septem daemonia: et Matth. 12 dicuntur septem peiores daemones redire in relapsum. Sic Rom. 11 citat Paulus tempore Eliae servata esse septem milia piorum, qui non incurvaverunt genua Baali. Ioannes quoque in Apocalypsi multum celebrat numerum septenarium, nominans septem Ecclesias, septem candelabra, septem spiritus, septem stellas, septem lampadas, septem signacula, septem cornua septem oculos, septem angelos, septem tubas, septem tonitrua, septem diademata, septem phialas, septem plagas, septem montes, septem reges, septem milia. De septenario numero haec dicit Augustinus: Septenarius numerus ad unitatem Ecclesiarum refertur, et ad quandam perfectionem mysticus videtur apparere. solet enim pro universo poni. Sicut in Evangelio dictum est, Accipiet in seculo hoc septies tantum. ac si diceret: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes. Unde etiam Ioannes ad septem Ecclesias loquitur, quae utique universalis Ecclesiae personam gerunt, etc. SEPTEMPLICATIO multo magis ingentem quantitatem, et quasi infinitum quid denotat. Gen. 4, Septuplum vindicabitur Cain, et Lamech septuagies septies. Sic et Christus Matt. 18, iubet septuagies septies proximo iniuriam condonari. Septuplum itidem magnam copiam declarat. Psal. 79. Redire vicinis nostris septuplum in sinu eorum. Micheas Septem et octo pro innumeris ponit. Sic Latini Sexcentum ac mille, et Graeci Myriades pro infinito numero uti solent. Plus millies audivi inquit ille.

SEPULCHRUM, Hebraica varia nomina habet [p. 574] column 1123 שאל Scheol, בור Bor שחת Schachat קבר Keber, convenit saepe hoc nomen cum inferno, de quo supra prolixe dixi. Porro quia sepulchri propria significatio nota est, addam quasdam figuratas. Per metaphoram igitur significat veteri Adamo, eiusque operibus, id est peccatis renunciare, Rom. 6, Sepulti igitur sumus una cum eo per baptismum in mortem: ut sicut excitatus est Christus ex mortuis in gloriam patris, ita et nos novam vitam vivamus. Sic Col. 3 ait nostram vitam esse absconditam cum Christo. Alia metaphora hypocrisin denotat: ut cum Christus Pharisaeos vocat sepulchra dealbata, quae foris quidem sint speciosa, intus vero plena foetore ac putredine. Alia metaphora est, quod 5. Psalmus, quemadmodum et Paulus Rom. 3, vocat omnes homines sepulchra aperta, quod sicut ex illorum putredine teter ac pestilens foetor exhalat: ita et ex omnium hominum pessimo thesauro cordis per guttur ac os eorum non nisi pessimi sermones ac consilia exeant. Inquit autem Psalmus: Sepulchrum patens guttur eorum, linguis suis ad dolum usi sunt, venenum aspidum sub labiis eorum: quorum os execratione et amarulentia plenum est. Ier. 5. Pharetra eius sicut sepulchrum patens. Quod duplici ratione similitudinis explicari posset: sive quia perinde ex pharetra letifera spicula prosiliunt, sicut ex sepulchro foetores: sive quia perinde utrumque devoret ac perdat homines. Ad posteriorum rationem accommodatur ista locutio Prov. 1. Devoremus eos sicut sepulchrum viventes. Non sine causa autem Sepulchrum Scheol a petendo dicitur, quia semper plures sepeliendos expectat. Prov. 27. Sepulchrum et perditio non saturantur. Iob 24, Ut siccitas et calor rapiunt aquas nivis, sic sepulchrum eos qui peccaverunt. quod tamen de inferno dici videtur. Sepulchrum per synecdochem interdum sepultos significat. Isa. 38. Non enim sepulchrum confitebitur tibi, neque mors laudabit te: sed vivens, vivens confitebitur tibi. id est, sepulti ac mortui. Psalm. 6 idem paulô aliter dicitur, In morte non est memoria tui: in sepulchro quis confitebitur tibi? Pervenire ad sepulchrum, est accedere ad periculum mortis. Psal. 88. Et vita mea ad sepulchrum pervenit. id est, non procul fui ab exitio. Sic Latini dicunt, Alterum pedem in sepulchro habere. Contra, Redimi de sepulchro, est liberari ab extremis periculis. Psalmo 103, Qui redimit de sepulchro vitam tuam. Sic Psalmo 68, Eruisti animam meam ex sepulchro inferiori. Psalmo 107. Sanat eos, et eruit illos de sepulchris ipsorum. Eodem modo praesentiam summorum periculorum significat, Reputari cum descendentibus in sepulchrum: Psalmo 88. Assimilari descendentibus in sepulchrum, Psal. 28, et 143. Sic dominus dicitur Deducere et educere ex sepulchro, aut inferno, 1. Sam. 2. id est gravissime ob peccacata punire, et etiam inde liberare. Quis vir vivet, et non videbit mortem, et eruet animam suam de ore sepulchri? Psal. 89. idem bis dicitur. Mori ac sepeliri variis phrasibus circumloquuntur. 2. Reg. 22. Colligam te ad patres tuos, et recolligeris in sepulchra tua. id est, sepelieris in tuo sepulchro. Sic congregari ad sepulchra sua. 2 Paralip. 34. Deducere canos alicuius in sepulchrum: 1. Reg. 2. Non deduces caniciem eius pacifice in sepulchrum. Gen. 42, Descendere facietis caniciem meam in sepulchrum. id est, occidetis me, perdito mihi filio. Sic descendere ad lapides sepulchri, Isa. 14. id est, in sepulchrum lapide structum, Excidi in sepulchrum, Psal. 31. Ingredi in sepulchrum, Iob 5. et 1. Reg. 13. et 14. Gen. 47. 2 Sam 19. Eadem vis est locutionis, Vadam ad portas sepulchri, Isa. 38. Iob 10, est plenior sepulchri descriptio, Antequam vadam ad terram tenebrarum et umbrae mortis, terram obscuritatis, sicut caligo umbrae mortis. Ioiakim rex Ierusalem sepultura asini sepelietur: Hierem. 22. id est, proiicietur insepultus sicut cadavera equorum et asinorum, ac sine omni planctu vel luctu, ut ibi plenius habetur.

SEQUOR verbum valde crebro est in Sacris literis: sed nihil ferme obscuritatis habet, easdemque ferme significationes obtinet, quas apud Latinos. Valde crebro dicitur Sequi Deum, Sequi idola, Sequi deos alienos: pro, [?: -lis ] obedire, colere ea, ac ab eis omnem opem felicitatemque expectare. Sic et ire ac ambulare post verum ac falsos [?: ] os. Sic Elias clamat ad Israelem: Quousque claudicatis [?: ] in utrumque latus? Si Iehova est Deus, sequimini eum: si Baal est Deus, sequimini eum. id est, alterutrum, qui est verus Deus, solum colite, audite, invocate, etc. Sequi Christum, in Evangelistis saepe significat eius doctrinam recipere, eum pro vero Meschiah agnoscere, colere et invocare, quomodo omnes pii sequuntur eum: non tantum pedibus sequi, sicut turbae et multi etiam impii interdum [?: ] eum secuti. Matth. 16. Si quis vult post me venire, abteget semetipsum, et tollat crucem suam, ac sequatur me. Ioan. 8. Qui sequitur me, non ambulat in tenebris. [?: ] 13. Non potes modo me sequi. id est mori mecum. 2. Petr. 1. Non enim doctas fabulas sumus secuti. id est, audivimus, eisve credidimus. Gal 6. Pax super eos qui [?: ] regulam secuti fuerint. Sequi aliquando declarat [?: cap- ] conari apprehendere. Phil. 3. Sequor autem, si quo modo comprehendam. Sic et Latini dicunt Sequi bona ac recta, et fugere mala. id est, conari consequi.

SERAPHINI angeli quidam vocantur Isa. 6. qui ibi cum sex alis conspecti sunt. Etymon huius vocis [?: ] dorem aut splendorem sonat, quod amore Dei [?: arde- ] aut coram eo splendeant. Hinc sibi Seraphici monachi nomen sumere voluerunt, quia sint eis similes, si credere fas est. Osiander in libro de Imagine Dei, a defectu faciei et staturae deducere voluit hoc nomen, et ad solum Christum accommodare.

SERMO: vide infra in voce Verbum.

SEROTINA pluvia, supra in voce Mane et [?: -na ] pluvia, exposita est. Est enim matutina pluvia, [?: qu- ] post seminationem sequitur: Serotina, quae iam spicas producente segete cadit.

SERPENS, Gen. 3. dicitur fuisse prae omnibus animalibus calidissimus, Evamque et Adamum seduxisse De quo loco ac historia sentiunt saniores et doctores Theologi, quod tunc alia figura et conditio fuerit serpentis, quodque revera fuerit pulcherrimum et excellentibus donis ornatum animal, quo tanquam [?: orga- ] sit Satan ad suum nefarium facinus abusus: sicut nos ibidem in poenam iubetur humi prostratus repere, et pulverem comedere: ut antea meliori victu [?: vict- ] , et praeterea erectus incessisse videatur. Sunt tamen magnae disceptationes, et sententiarum de hoc loco [?: --tates ] . Illud sane extra omnem controversiam est, [?: S-i ] fuisse illum seductorem, et tam atrocis sceleris arcitectum, qui hominem ab obedientia et subiectione, veroque Dei cultu abduxit, ac in iniustitiam, mortem et aeternum entium praecipitavit. Quare Semen serpentis sunt deinceps omnes homines, ut primum nascuntur: sicut eos Christe et Ioannes ex patre diabolo, et filios diaboli esse [?: ] quia videlicet ex imagine Dei sunt essentia litera imginem Satanae transformati. Eôdem respicit Christus et Baptista, quod eos genimina viperarum nominant. Inter [?: --- ] igitur carnales et diabolum repraesentantes, et eos qui ex Deo nati sunt perpetuae inimicitiae, teste Paulo. vigent sicut Deus id eodem loco Genesis dudum praedixit. Quod Exo. 4 et 7, baculus Moysis divina potentia miraculose est mutatus in serpentem, et denuo serpens in baculum, nihil plane difficultatis in sermone habet. Serpens [?: ] ac urentes Deus immisisse dicitur populo, Nu. 11 et De. 8. qui fuerunt serpentes veneno suo inflammantes laesos [?: --mamque ] sitim in eis excitantes, unde ab Hebraeis רוף rap, et a Graecis δίψαδες dicti sunt. Tali de causa exponebant Melitenses, ut Paulus laesus accenderetur ac inflamatur. Talis inflammatio ac sitis etiam nunc in Italia et [?: ] [p. 575] column 1125 patria accidit laesis a vipera, adeo ut vehementissimê sitiant. Psalm. 140 est, Exacuunt linguas suas sicut serpens, venenum aspidis est sub lingua eorum. Alluditur ad illam crebram velocemque agitationem linguae tenuis ac oblongae: sicut poeta inquit, ‘Linguis micat ore trisulcis. ’ Illa enim agitatio praebet speciem acuentis. Sic igitur dicit Psaltes, impios cogitationes et linguam, aut sermonem suum in piorum exitium armare, omniaque veneno diabolico calviniarum inficere. Ier. 46, Vox eius sicut serpentis procedet. id est, clamabit ac eiulabit Aegyptus, sicut quidam serpentes solent noctu. Aliqui exponunt de sibilo defatigatorum, cum vehementius halitum efflant. Isaias cap. 27 vocat Aegyptium regem serpentem Leviathan, magnum actortuosum, quia in aquis regnabat. Et summa sapientia regum ac gubernatorum habetur, si miris astutiis, occultationibus, et consiliorum ad fortunae flatum variatione sese huc atque torqueant. Sic et Ezech. cap. 29, eundem regem draconem magnum nominat. Aliqui id exponunt de Satana: nec sane dubitari potest, quin hic eius filius, typum eius gerat, sicut et mores ac scelera repraesentat. Lingent pulverem sicut serpentes Mich. 7. id est, humiliabuntur, et quasi in terram prostrati iacebunt adversarii Ecclesiae, videntes eius felicitatem. Allusio est ad maledictionem serpentis, quem Deus Gen 3. iubet humi repere, et pulverem comedere. In Isaia est, quod etiam pii reges ac potentes tantam reverentiam exhibebunt Ecclesiae, ut videri possint humi iacere, et pulverem pedum eius lingere. De quo loco supra dictum est. Serpentum prudentia celebratur Genesis 3. 49, et Matth. 10. Iacobus patriarcha Gen. 49 declarat, qua ratione serpentem vocet callidum in pugnando, qui non in loco sylvestri, aut iuxta suum foramen, sed in via insidiatur transeunti. inquit enim: Serpens iuxta viam Dan. Ibi igitur insidiatur, ubi et laedendi occasio est, et minime futurus esse tanquam in loco frequenti existimatur. Variae autem astutiae aut cautiones tribuuntur a scriptoribus serpenti: ut, quod capiti praecipue caveat, totum corpus pro eo obiiciendo, in quo potissimum est vita: et quod, si ei laedatur, sanare non potest, cum alias partes facile sanet. Quod vitet vocem pavonis, et afflatum cervi Quod incantatore eum incantante obturet aures: de qua eius astutia etiam Psalmus quinquagesimus octavus loquitur. Quod item per [?: -gnitissimum ] foramen sese traducendo veterem [?: cu- ] abstergat, et ita aetatem suam renovet et denique, Quod nulli animali fidat, sed omnia fugiat, sibique ab eis caveat. Ad quas omnes serpentis proprietates aut calliditates, posset diligentia ac prudentia piorum accommodari, qui iubentur esse prudentes, et non esse pueri sensibus ac intelligentia, sed malitia esse infantes. Christus inquit Lucae 10, Ecce do vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem vim hostilem, et nihil vos laedet. Sic et Marci ultimo dicitur, quod credentes serpentes tollent, nihilque eos sint laesuri. ubi non tantum ad verbum intelligitur, quod Deus miraculose tuebitur suos contra venena, sicut Paulum a vipera laesum. Act. ultimo: sed multo magis, quod suis, praesertim doctoribus, sit daturus victoriam contra omnes adversarios, quantumvis malitiosos et ---enatos. quod et Psalm. 91 affirmat, in quiens: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Quem sensum et Paulus proponit in [?: qui- ] , Deus pacis conterat Satanam sub pedibus vestris cito Rom. 16, alludens nimirum ad locum Gen. 3. Apocalypsis vocat diabolum draconem, et serpentem antiquum: alludendo nimirum ad illam primam seductionem, ubi corpus ac speciem serpentis habuit: semperque ab eo tempore est Ecclesiae, Deo et omni iustitiae adversatus, [?: -- ] iam quasi senuerit oppugnando pios. Illum ergo ipsum dicit tandem sua praemia accepturum esse.

SERVIO, crebro de cultu divino dicitur, ut cum inculcatur, Deo soli serviendum esse, non idolis aut diis alienis: et contra accusantur Israelitae aut alii, quod idolis serviant. Sed ista servitus Dei, aut erga Deum, multiplex est. alias enim de communi omnium piorum totoque cultu dicitur, alias de solo aliquo sacrificio: alias de ministerio praedicationis, quod tantum doctorum est: alias denique de servili quodam timore et cultu Dei, cuiusmodi ex solis carnis virib. et lege proficiscitur. Primae significationis exempla illa sunt, cum dicimur vero Deo aut diis alienis servire. Matth. 6: Non potestis Deo servire et Mammonae. Malach. 3, Frustra servitur Deo, etc. Et mox, Videbitis discrimen inter iustum et iniustum, inter servientem Deo et non servientem illi. Gal. 4. Convertimini ad egena elementa mundi, quibus denuo servire vultis. Rom. 7, Mente servio legi Dei. Luc. 2, Ut liberati de manu inimicorum nostrorum, serviamus Deo in iustitia et sanctitate. Ro. 1, Cui servio in spiritu meo. Servire militiae caeli, Acto. 7. Servire Domino in timore, et servire Domino in laeticia, Psal. 2. 100. Hinc iugum Christi, cultus Christi vocatur: Matt 11. Exempla secundi significati, ubi sacrificare significat, Exo. 3. Act. 7. In hoc loco mihi servient, cum eos eduxero ex servitute. Exod. 10. Ex illis accipiemus, ut serviamus Domino Deo nostro. Exo. 7, Dimitte populum meum, ut serviat mihi. Mox pro servire dicit sacrificare. supra autem 5. dixerat, festum celebrare, Hinc servitus aliquando pro aliquo singulari cultu. Exo. 12, Cum dixerint filii vestri, quae est ista servitus vestra? id est, quid sibi vult iste vester cultus? Hebr. 9, Duo non possunt facere perfectum servientem. id est, sacrificantem. Tertia erga Deum servitus, est ministrorum aut praedicatorum. Sic Paulus statim initio Ro. 1, vocat se servum Dei: suamque servitutem, ad quam sit vocatus, mox ibidem describit. Phil. 2, Timotheus, veluti cum patre filius, mecum servivit in Evangelio. De hac ministerii servitute multa dicuntur Num. 3, 7, et 8. Sic et Paulus ait: Qui altari serviunt participes sunt eius. Hac ratione et Christus dicitur servus, quia fuit minister et legatus caelestis patris ad genus humanum, et praeterea eum perfectissime colendo legem implere debuit. Isa. 42. Ecce Servus meus, suscipiam eum et mox se quenti: Servus meus quem elegi. Isa. 52. Ecce intelliget servus meus. Zach. 3. Ecce ego adduco servum meum. Ezech. 34. Servus meus David, princeps in medio eorum. Dicitur tamen Christus servus etiam ratione humanitatis, quia accepit formam servi. Phil. 2. Et per omnia inventus est ut homo. Quarta significatio servitutis divinae est, religio ac cultus, qua homines non renati, carnalib. viribus, et sola legis cognitione Deo serviunt: cuiusmodi nunc sunt hypocritae, et olim in Veteri testamento multi ceremoniis illis ac ritibus, sine ullo vero intellectu, spiritu ac fide, serviebant Deo. Unde etiam Servilis timor dicitur hypocritarum, et contritorum, fide vera carentium. Rom 7, Nunc autem liberi sumus a lege mortuo eo quo detinebamur, ut serviamus in novitate Spiritus, non in vetustate literae. De hoc discrimine Spiritualis et servilis cultus, agitur prolixe 2. Cor. 3. Sic et Gal. 4. fiunt duae matres, duplices liberi, duplex cultus et praemium, aut exitus duplicis cultus. Phil. 3, Nos sumus circumcisio qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Iesu, non in carne confidimus. Hinc spiritus servitutis aut libertatis. Roman. 8: Non accepistis spiritum servitutis in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis, quo clamamus Abba pater. De qua locutione paulo post in voce Spiritus dicetur. Ioan. 15. Iam non dicam vos servos meos, sed amicos. Galat. 2. Falsi fratres subintroierant, ut specularentur nostram libertatem in Christo, ut nos in servitutem redigerent. Contrarium huius servitutis est libertas, de qua in voce Libertas. ¶ Posses hisce quatuor adiicere [p. 576] column 1127 etiam quintam Dei servitutem, qua dicit Deus exercitum Babylonium sibi servivisse in puniendis gentibus, eoque se illi Aegyptum pro mercede daturum. Est alia etiam divina servitus, qua dicit Deus se non fecisse servire Israelitas in incenso aut sacrificiis, ipsos vero contra se fecisse servire in peccatis ipsorum: Isaiae quadragesimotertio. id est, non onerasse sumptibus religionis ac cultus, nec illa admodum flagitasse: at contra illos sibi molestos fuisse peccatis. Recte etiam ille locus intelligitur de Meschia, qui ingentem sarcinam peccatorum totius mundi in se recipere est coactus. Sicut Isaiae quinquagesimo tertio inquit, Peccata nostra ipse portavit. Est quoque quaedam quasi divina servitus, qua Paulus dicit totam rerum naturam servituti vanitatis subiectam esse, eamque gementem expectare ut liberetur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei: Romanorum octavo. Servire Mammonae, Matth. sexto, est, non habita ratione Dei ac iustitiae, totum esse deditum congerendis per fas et nefas opibus, eisque asseruandis et comparcendis, ita ut nec in necessarios usus aut legitimos sumptus, sive in solvendis debitis, sive in iuvandis miseris, aut denique proprii corporis necessitatibus eis uti ausint, tanquam perinde desit illorum avariciae quod habent, quam quod non habent. Servire peccato dicitur is, qui innatae malitiae seu originali corruptioni indulget, ac obsecundat in proferendis eius pessimis fructibus: Rom. 6. Ibidem: Sicut exhibuistis membra vestra serva impuritati et iniquitati ad iniustitiam. id est, servivistis deditique fuistis libidinibus et iniquitatibus. Ioann. octavo inquit Christus: Qui peccat, servus est peccati. Id tripliciter accidit. Primum, quia originalis malitia tanto potentius incipit in peccatore grassari ac invalescere, quamprimum ei incipit indulgere, ut postea tanto minus sit sui arbitrii. quod hic multo magis fit, quam in habitibus: ut Philosophi de incontinente aut impotente disserunt, qui aliud probet, aliud patret, praevalente vitiorum habitu rationi. Secundo, quia peccatum facit patrantem iniustum ac reum. Postremo, quia one at cum poenis, seu facit eum servum poenae, ut Iurisprudentes loquuntur. Servire multo vino, Tit. 2. est, deditum esse ebriositati. Mox sequenti, Servire desideriis et voluptatibus, est deditum esse cupiditatibus. Secundae Petri secundo: Cum ipsi sint servi corruptionis. id est, quarumvis turpitudinum ac vitiorum. Servos et ancillas vocat interdum Scriptura omnes pios, iuxta primam significationem servitutis divinae. Sic Ioel, et Actor. secundo pollicetur Deus, se effusurum esse de spiritu suo supra servos et ancillas suas, postremis temporibus. Servire ad oculum, Ephesiorum sexto, Colossens. tertio, est tantum eatenus servire ac praestare officia, quatenus ab hero videri, aut alio qui tua opera agnosci potest: non fideliter, vere, ac ex animo servire, sed tantum in speciem: ut sicubi latêre tua negligentia aut fraus queat, ibi non vereare laedere potius Dominum, quam prodesse, aut tuam operam praestare illi. Servire alicui regi, valde crebro dicuntur gentes aut civitates. id est, ei subiectae esse. Uti servitio iumenti aut hominis, crebrum est, ac perspicuum simul. Deuteron. 21. Ierem. 25. 27. 30. Ezech. 34. Est autem eis abuti ut servis, eorumque opera in suum usum commodumque convertere. Christus accepit formam servi. Phil 2. dupliciter: quia et officium aut ministerium suscepit, in quo se ut servum gessit: et quia humanitatem accepit, quae est creatura ac serva Dei. Servus ergo est ratione humanitatis, et porro functionis. Servitus, pro usu aut utilitate. Psalm. 104, Herbam servituti hominum. id est, ad usus humanos. 1. Corinth. 9. Sugillo, et in servitutem redigo corpus meum. id est, domo veterem Adamum, et meipsum. Hebr. 2. Metu mortis obnoxii erant servituti. id est, qui serviliter metuebant mortem. Si servus fueris huic populo hodie servient illi tibi semper: 1. Reg. 12. pro, Si demiseris [?: -- ] ei hodie, tuamque dignitatem eorum postulatis subieceris. ut sciant servitutem meam, et servitutem regnorum terrarum: 2. Paralipom. 12. id est, sciant discrimen inter meam et tyrannorum servitutem, quantoque [?: - ] haec illa intolerabilior, quantoque praestitisset eos [?: mi- ] servire quam hominibus. Servus servorum, est infimus servus, qui non tantum suis heris aut liberis hominum servire cogitur, sed etiam ipsis servis. Gen. nono. Maledictus erit Canaan: servus servorum erit fratribus suis. id est, infimus servus, aut extreme erit illis subiectus. Sicut oculi servorum ad manus dominorum, et oculi ancillae ad manus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum. Expositum est supra in voce Oculi et Manus. Sensus autem est, quod servi aut servae tuae pensum, tum dimensum a suis tantum heris expectent non habentes alioquinquid agant, vel etiam unde [?: -- ] necessarias petant. Sic Germani dicunt, Einem [?: ---- ] in die hende sehen: pro, expectare ab eo victum. Non [?: -lebitur ] ex vobis servus, Iosuae 9. pro, perpetuo servetis Israelitis. Servi dicuntur esse coram Dominis, id est [?: --re ] expectantes mandata, aut etiam in eorum [?: potest-- ] existentes, ut supra in voce Coram explicui. [?: Serv- ] domus, vocantur carceres et ergastula, ubi servi operare et laborare cogebantur: et simul custodiebantur, [?: --- ] fugerent. Sic saepe captivitas Aegyptia domus servorum fuisse Israelitis dicitur: et illi inde beneficio Dei liberati, e domo servorum educti esse dicuntur. Deutronomii quinto: Eduxi te ex Aegypto, e domo servorum. Exodi. 13. Ierem. 34. Mich. 6. Dicite, Servi [?: --- ] sumus. id est, nihil meruimus. Lucae 17. Servus nescit quid faciat dominus: Iohann. 15. id est, herus non [?: --- ] communicare sua secreta ac consilia servis, quid [?: -- ] aut ad quem finem hoc aut illud conetur aut [?: instit-- ] sed amicis communicat. Sic et Christus ac Pater caelestis omnia sua consilia ac mysteria piis, tanquam suis filiis ac fratribus, aperit, Galat. 1, Si hominibus placere. Christi servus non essem. id est, non possem esse verus sincerus, et acceptus servus. 1. Corinth. 9. Nam ut essem ab omnibus liber, omnium me servum feci, plures lucrifaciam. id est, ad omnes me accommodavi ac attemperavi.

SERVO verbum aliquando idem prorsus significat in Vulgata Bibliorum versione, quod Salvo, de quo supra dixi: quodque apud Latinos minus est receptax licet primitivum eius Salus sit usitatissimum. Habet [?: vero ] verbum Servo easdem plane significationes in Sacris, quas in prophanis authoribus. Alias enim significat conservo aliquid in sua incolumitate, seu ab omni [?: in-ria ] tueor. Sic sane nos post iustificationem custodimur potentia Dei ad salutem, nec quis quam nos de [?: --nu ] eius rapere potest. 2. Sam. 18. Servate mihi [?: p--- ] Absalonem. id est, conservate. Ioan. 17. Pater servi [?: --- ] in nomine tuo. Servare suam virginem, scilicet in virginitate. 1. Corinth. 7. Sollicite servare unitatem Spiritus Eph. 4. Depositum Dei servare: 2. Timoth. 1. Centurio [?: ---- ] volens servare (id est, in vita conservare) Paulus, Actor. 27. Servare se alicui sine onere. id est, carcere se sit illi onerosus. 2. Corinth 11. Servare in carcere [?: -lam ] partem accipitur, et non ab iniuria custodire aut tueri significat, sed potius ad iniuriam ac calamitatem reservare, seu ne effugiat. Sic Petrus in Actis asservabatur in carcere. Alias significat ex periculis, aut etiam ipso exitio eripere, et incolumitati restituere. Sic dicitur IESUS esse servaturus populum suum a peccatis. Et hac ratione etiam dicitur Servator mundi. Cum autem servator Deus dicitur totius mundi, de ista communi seu (ut ita dicam) physica conservatione [?: p-mum ] accipitur. Iud. 2. Servabat eos Iehova de [?: --- ] [p. 577] column 1129 inimicorum. Servare aliquos illa Spirituali salute, dicuntur aliquando etiam homines, non tantum Christus. Sic Paulus Rom. 11, inquit: Ut omnino aliquos [?: ser-em ] . et 1. Corinth. 7. dicitur fieri posse, ut coniunx fidelis coniugem infidelem servet: nempe convertendo [?: -um ] , et ad Christianismum adducendo. Verum de utraque harum significationum, supra in verbo Salvo dictum est: utramque autem exprimit unum verbum Graecum [?: ] . Tertia porro significatio est, quae exprimit verbum Graecum τηρέω , pro quo etiam Custodio et observo aliquando dicitur: de quibus supra dictum est, ut hic separatim repeti non magnopere attineat. Unum igitur tantum illud observetur, quod Servare mandata aliquando significat plenissimam eorum impletionem: ut Matth. 19. Si vis in vitam ingredi, serva mandata. Matth. 23. Omnia quae dixerint vobis, facite et servate. Iac. 2. Si quis totam legem servaverit, in uno autem offenderit, omnium est reus. Aliquando significat serium studium retinendae verae doctrinae, praesertim promissionum de Christo in corde et conatum retinendae bonae conscientiae, et ad eam doctrinam se accommodandi. Iohan. 14, Si quis me diligit, sermones meos servabit, et pater meus eum diliget, et veniemus ad eum, ac mansionem apud ipsum faciemus. Sic mox 17 affirmat, Apostolos servasse sermonem Dei: quod de perfecta impletione mandatorum eius nequaquam intelligi potest, quam illi non solum non ante passionem Domini, sed nec postea quidem praestiterunt. Quae vocis ac locutionis huius vis diligentissime observanda est, ne quis Evangelicum vocabulum, aut etiam ipsas sententias in legales commutet, cum iniuria Christi, et laqueo contritoram ac tentatorum.

SERVATOR, alias de communi conservatione ac defensione omnium hominum accipitur, et Deo patri tribuitur: 1. Tim. 1. et 4. Aliquando tantum de ista spirituali servatione: quae significatio, etsi suo modo etiam patri conveniat, ut qui adeo misertus sit nostri, ut unigenitum filium nobis donaverit, quique nos ad filium trahit, qui item impium iustificat, et denique in sua manu conservat: tamen aliquanto usitatius de filio incarnato accipitur, qui semetipsum pro Ecclesia, omnibusque peccatoribus dedit. Est autem adeo augustum hoc verbum σωζῶ , ut (teste Cicerone Verrina 4.) uno Latino vocabulo reddi nequeat. Sic soliti sunt Ethnici Iovem Servatorem dicere, et aliquos etiam praecipuos singulorum locorum tutelares deos: ut in veteribus Graecis [?: -amismatis ] est, Hercules Thasiorum servator.

[?: ] Nunc locutiones aliquot verbi huius adiiciam. Psal. 80. Lucere fac faciem tuam, et servabimur: seu, illu [?: -na ] vultum tuum super nos. id est, sis nobis propitius [?: -- ] favens, tunc res nostrae ac nos bene habebimus. Prohibuit te Dominus, ne servaret te dextera tua. 1. Sam. 25. id est, ne tua manu te ulciscerere de meo marito [?: Na-alo ] , aut etiam ipso Saule. Iud. 12. Vidi quod tu servator non esses. id est, non opem ferres nobis contra hotes. Servati in Iehova id est, per Iehovam Oseae 1, Serva [?: -o ] eos in Iehova Deo eorum. id est, per Meschiam, qui erit verus Iehova. Servare se ab aliqua re: id est, cavere sibi ab ea. Psal. 18. Servavi me ab iniquitate mea. pro, [?: ca-i ] ne quid prave facerem. Sic, Servare aut custodire se [?: ] hoc seculo, Iacob. 1, et Servare se ab idololatria; 1. Iohan quinto.

SEX, numerus finitus, aliquando pro infinito ponitur: Iob. In sex angustiis eruet te Iehova, et in septima non tangette malum. pro, ex multis tribulationib. te liberabit Dominus, cum in eas incideris: multas etiam prorsus arcebit, ne omnino ad te perveniant, aut te attingant ullatenus. Videtur tamen aliquando senarius numerus cum septimo praecise in sua significatione, quodam proprio illorum idiotismo poni. Prov. 6, Sex ista odit Dominus, et septimum est abominatio animae eius. 1, Oculi sublimes. 2, lingua mendax. 3, manus effundentes sanguinem innocentem. 4, cor machinans iniquas cogitationes. 5, et pedes qui festinanter currunt ad malum. 6, testis mendax, qui profert mendacia 7, et qui mittit discordiam inter fratres. ubi illa septem ordine sigillatimque recensentur, ut non possimus dicere pro infinito numero usurpari. Sic etiam ternario numero solet haec lingua ludere. Cuius digiti manuum et pedum sex et sex, viginti quatuor numero: 2. Sam. 21. id est, senos digitos habebat in singulis pedibus et singulis manibus, ut in summa essent numero 24. Dictum vero est in Regulis Generalibus, reduplicationem nonnunquam significare distributionem, sicut hic seni digiti erant in singulis membris. SEXTARE: pro, sextam partem alicuius integrae turbae incolumem servare. Ezech. 39: Conteram te, et sextabo te. pro, vix sextam tui partem servabo incolumem.

SI, אם , εἰ praeterquam quôd conditionalis est, etiam alia non pauca significata habet. Est enim crebro adverbium asseverativum, idque ita, ut si solum ponatur, neget: sin addatur ei negativum adverbium, affirmet. Rationem huius significati affirmat Kimchi esse, quod veniat a themate אמן Amen conciso, seu abiecta ultima radicali nun litera. Ego opinor deductam esse istam significationem ab Hebraeorum mutilata iurandi formula. Solent enim illi crebro mali ominis, aut etiam impietatis causa, abiicere posterius iuramenti membrum, quo sibi male imprecari solent iurantes, ac simpliciter dicunt, Si hoc faciet, si hoc faciam, si ita est, etc. Si non est ita, etc. subintellige, male mihi sit, dispeream, habear pro mendaci. Quo facit, quod non raro eodem consilio aut causa generaliter tantum circumloquuntur illam imprecatoriam iuramenti partem, Sic mihi addat, et sic faciat Dominus, non volentes clare exprimere ipsam malam imprecationem. Aliquando igitur tantum initium illius iurativae formulae ponunt, reliqua subintelligentes. Si est, pro nequaquam est: si non est, pro omnino est. Si fecero, id est, nequaquam faciam: si non fecero, pro omnino praestabo. Haec est vera ratio, cur Si est negativum, et Si non affirmativum. Si igitur Hebraeis idem quod nequaquam, minime, aut non, significat: Si non vero, idem quod adverbia affirmativa Utique certo, profecto. Gen. 21. Nunc ergo iura hic mihi per Deum, Si mentieris mihi, filio meo aut nepoti meo. id est, quod nequaquam mentieris. Gen. 26. Sit hoc iuramentum inter nos, percutiamusque foedus tecum: Si facies nobis malum. id est, quod nequaquam facies. Sic Psal. 95, Iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Vivo ego, si filios et filias liberabunt: Ezech. 14. id est, non liberabunt, non introibunt in requiem. Eadem vero vis huius voculae servatur etiam, ubi nulla prorsus iuramenti mentio fit. quod accidit ex multo usu, ut initium iuratoriae formulae etiam ad simplicem sermonem sit translatum. Gen. 14. Si accepero a filo usque ad corrigiam calcei, et si accepero de omni quod tuum est. pro, ne quaque accipiam. Iud. 5. Clypeus si conspectus est in Israel. id est, nulla profecto prorsus usquam arma erant, et tamen Deus liberavit. Isa. 22. Si expiabitur haec iniquitas vobis, donec moriamini. id est, nequaquam expiabitur. Contra, addita negatione affirmat. Psal. 131. Si non posui et silere feci animam meam, sicut ablactatus apud matrem suam, id est, profecto compescui meipsum. Hier. 15. Si non reliquiae tuae in bonum. id est, certe erunt in bonum, bene adhuc habebis. Hier. 49: Si non traxerint eos parvuli gregis. id est, profecto trahent. Aliquando tamen, idque non raro, etiam solitarium Si affirmat. Prov. 3. Si delusores ipse deludet. pro, certe deludet. Prov. 23. Si est tibi praemium. pro, vere. Sic Isa. 29. Subversio vestra אם im, Si, i. vere est sicut lutum in manibus meis. Gen. 47. [p. 578] column 1131 Non celabimus Dominum nostrum, quod im Si: id est, certe consumptum est omne argentum nostrum. Psal. 59. Discurrant sane ad comedendum, im certe non saturabuntur et pernoctabunt. id est, profecto in coenati cogentur dormire. Si aliquando significat quando: sicut contra quando, et cum, pro si ponitur, ut supra in Quando et CUM, et in Resolutione Disputationis Ienensis plenius dixi. Talis ambiguitas est etiam in Germanico So, et vuen, quod alias tempus, alias coniunctionem conditionalem denotat. Gen. 38. Et fiebat, si veniebat ad uxorem fratris sui, et dispergebat in terram. id est, cum veniebat dormiturus cum uxore fratris. Proverb. 3, Si cubaveris, non pavebis. pro, cum cubaveris. Si Dominus laverit sordes filiarum Syon: Isaiae 4. pro, quando. Sic et in Novo testamento aliquoties Si pro cum aut quando reperitur: Iohan. 13, 14. Si abiero, mittam vobis paracletum. pro, cum abiero. Aliquando accipitur pro utinam. Virgilius Aeneidos 6. cum Aeneas precaretur, dicit:

Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
Ostendat—

Aliquando videtur exponendum esse per quia, aut quod. Oseae 12. Si in Gilead vanitas: id est, quia in Gilead est idololatria, utique vani facti sunt. In Gilgal boves obtulerunt. Sic et in Novo testamento aliquando usurpari videtur Act. 26. Nihil dicens extra ea quae prophetae et Moyses praedixerunt futura esse, si (id est, quia, aut quod) Christus pati debuerit: et si, aut quod, primus ex resurrectione mortuorum lucem annunciare debeat. Ibidem: Quid incredibile iudicatur apud vos, Si, aut Quod Deus mortuos excitat? Hebr. 7. Etiam abundantius manifestum est, Si, Quia, vel Quandoquidem ad similitudinem Melchise deck exoritur sacerdos alius. Budaeus annotat in Commentariis, etiam apud Graecos aliquando εἰ si, pro ὅτι Quia poni: idque etiam exemplis comprobat. Vide eum. Aliquando vim optandi habere videtur. Psal. 139, Si occides improbum, viri sanguinum discedite et me. id est, Utinam occideres, vel etiam certe occides. Aliquando interrogando affirmat. Amos 3. Si erit malum, et Iehova non fecit illud. id est, nun quid erit ullum malum in civitate, seu ulla calamitas, quam Deus non immiserit in castigationem nostri? id est, certe non est quicquam cladis, quod a Deo non infligatur. Sic ibidem: Si tuba canet, et populus non consternabitur. id est, nunquid? certe non. De huius particulae significatione Philip. 1. disceptatur, cum Paulus inquit, εἰ δὲ , Si autem vivere in carne est mihi fructus operis, etc. Ego non dubito a multis totum illum locum foede perversum, magis quam versum esse. Sensum autem esse hunc: Mihi enim vita est Christus (id est, praedicatio aut propagatio regni Christi, seu, Si vivo, glorifico Christum, et promoveo, regnum Christi docendo) mors est mihi lucrum (id est, est acquisitio vitae aeternae.) Quod si vivere in carne est fructus operis (id est, si affert adeo magnum fructum operis aut praedicationis) subintellige, propemodum malim vivere: et tamen quid eligam dubito, ut mox clarius se explicat. Accipitur ergo ibi Si conditionaliter, in suo nativo sensu. Si non, pro Quin ponitur: Marc. 10. Nemo est qui mei causa reliquit sua, etc. si non recipiat centuplum. pro, quin recipiat. Sic Matth. 26. Pater, si non potest poculum hoc transire a me, si non bibam illud, fiat voluntas tua. id est. Quin bibam illud. Si quo modo, εἴπως , dubitantis esse videtur: sed non semper est dubitativum, verum aliquando magnam praestantiam difficultatemque rei aut eventus alioqui indubitati indicat. Phil. 3. Si quo modo perveniam ad resurrectionem mortuorum. ubi non dubitat Paulus de sua resurrectione: sed ostendit, quam id sit eximium bonum, quamque id ipse vehementer expetat. Sic Rom. 11, Ministerium meum illustro, si forte ad aemulationem provocem carnem meam, et servem aliquos ex ipsis. Non dubitat Paulus se [?: aliq- ] conversurum, sed ingens desiderium suum declarat. Solent enim vehementer desiderantes, dubitare de potius dare desiderata: sicut ille inquit, Teneone te [?: Anti--la ] mea? Sicut, ‘Res est solliciti plena timoris amor. ’ Sic Petrus ad Simonem Magum inquit: Resipisce igitur ab ista tua malitia, et deprecare Deum, si forte [?: ---tatur ] tibi ista cogitatio cordis tui. Non dubitat, Deus illi condonaturum: sed rei praestantiam indicat. Hebraice est ullai. Qui hebraismus est observandus propter Papistas, qui ex talibus locutionibus suam blasphemam dubitationem statuere conantur. Si sic, [?: eclipt- ] ponitur. Gen. 25. Si sic, ut quid ego? Id est, si sic mihi accidere debebat, quid tandem felicitatis ex hoc [?: p--- ] perceptura eram? aut cur ego tandem oravi, ut me Deus efficeret foecundam? vel, quando quidem sic. nam Si aliquando rationalis est: ut in illo Catonis, Si Deus est [?: --mus ] . pro, quando quidem est. εἰ δὲ μή γε , Quod si nor, subiicitur haec locutio non solum affirmativis, sed etiam [?: ---tivis ] sententiis: ubi contra quam sonat, affirmatine accipienda est ut Matth. 9: Neque infundunt vinum [?: --- ] in utres veteres, εἰ δὲ μή γε , quod si non. ubi affirmatine [?: -dendum ] est, S in autem, vel, Quod si, scilicet infundum mustum in veteres utres, tunc utres rumpuntur, et [?: -num ] effunditur. Simili ferme ratione μή ποτε , [?: ne--- ] ponitur pro, εἰ ποτε , si forte: 2. Tim. 3. In mansuetudine [?: --dientem ] contradicentes, si forte Deus eis dene poenitentiam, et evigilent ex laqueo satanae. Ponitur ergo [?: --- ] ποτε , pro εἰ ποτε , Si quando. Qua formula et [?: Terenti-- ] Eunucho utitur, etc. Si, aliquando in petitionibus [?: ---tur ] non simpliciter conditionalis esse, sed optandi, [?: ] etiam petendi vim habere. Luc. 22, Pater, si vis, [?: tra- ] hunc calicem a me, veruntamen, etc. id est, oro ut [?: fac-- ] Domine si vis, potes me mundare. Luc. 5. id est, [?: --- ] mundes, quod facile potes. Exo. 32. Et nunc Domine si tollis peccatum eorum. id est, obsecro ut tollas ac condones. omnino desiderium ac petitionem in sese accidit, et non simpliciter conditionalis est. Si, aliquando in Veteri testamento deest, et subaudiendum Venit Levit. 13. 5. et 10. Pilus in plaga versus est in albores est, si autem, etc. De quo in Generalibus praeceptis, [?: -- ] Consignificativis.

SIBILARE super aliquo, aut aliquem esse vel [?: ---- ] sibilum, valde crebrum est in Prophetis, praesertis in Ieremia: et tribuitur hominibus admirantibus alicuius hominis, civitatis aut gentis luctuosissimum [?: st--- ] sive illi sint amici, ut cum dolore admirentur ac [?: ----- ] sive contra inimici, ut cum gaudio ac insultatione idem faciant. Iob 27. Plaudet super impium manibus suis, et sibilabit de loco suo. Thren. 2, Sibilaverunt et [?: m---- ] caput super filiam Ierusalem. Qui transierit per [?: Ba--- ] stupebit et sibilabit super universis plagis eius. Ierem. 49 et 50. Erit in desolationem et in sibilum: Ier. 18. [?: --- ] Sic 2. Par. 29. Tradiditque eos in commotionem, et ab solationem ac sibilum. Sic Ier. 51. Sibilare, significa interdum sibilo advocare. Sic enim in aliquibus [?: ---- ] canes, sues, accipitres, aut etiam aliae pecuder sibi advocantur. Sic Isa. 5 dicitur Deus sibilaturus [?: ----- ] Assyrio: et Isa. 7. muscae Aegypti, et api Assyris, [?: i---- ] genti ac exercitui, ut veniant afflicturi Israelitas Zach. 10, dicitur de vocatione gentium ad Christum: sibilabo eis, et congregabo eos, quoniam redemi eos. Audisse sibilos gregum, et mansisse inter caulas, dicitur [?: --ben ] Iud. 5. cum noluit venire ad praelium contis exercitum Iabin. Sibilos autem gregum credo ibi nocari, qui pastores in gubernando grege edebant.

SIC כן particula varie accipitur, cuius aliqua significata ac locutiones recensendae sunt. particula [?: --- ] collatione, vel demonstratione, vel affirmatione [p. 579] column 1133 quidam secum importat in sermone similitudinem: et Hebraeis idem valet, quod Latinis Ita, sic, item, similiter, taliter. Istae enim particulae certificant atque confirmant aliquid Genes. 1: Et factum est ita. Exodi 7, Et fecerunt similiter. Iudic. 21. Non invenerunt pro se totidem. 1. Regum 17. Et in iuncturis similiter desuper. Psalmo 147, Non fecit similiter omni genti. Proverb. 28, Propter transgressionem terrae multi sunt ei principes, sed propter hominem prudentem et doctum sic prolongabitur. id est, in tali et simili statu. 1. Regum 7, Et os eius rotundum opere tali, simili unius, 53 et dimidii cubiti. Eccles. 8, Et in hoc vidi improbos sepultos, et ingrediebantur, et alios qui de loco sancto prodirent, et traditi sunt oblivioni, et tantum fecerant in civitate, sed et hoc est vanitas. Mich. 1, Si fuerint praefecti, et simul multi, simul tamen evellentur et transibunt. Zach. 11, Et irnitum factum est in die illa, et cognoscent vere. id est: sic afflicti gregis, qui observant me. Quando hanc particulam mox praecedit negatio, tum idem Hebraeis valet quod Graecis ne my, ne gry, aut quid simile: et Latinis, Ne tantillum quidem. Esaiae 16. Audivimus superbiam Moab, quod superbus sit valde, sed ne sic quidem robur eius: id est, ne tantillum, demonstrata re aliqua levi, et nullius momenti, vel facto talitro. Ierem 8, Auscultabam et audiebam, sed ne tantillum loquebantur. Ierem. 23. Cursus eorum improbus, sed fortitudo eorum ne quidem tantillum. Et cap. 48, Ego novi, ait Ieliova, furorem eius, sed ne tantillum robur eius. Proverb. 15. Labia sapientum seminant scientiam, sed cor stultorum ne tantillum. Item sine negativa particula: Isaiae 51, Et habitatores eius velut sic morientur, [?: Vuie --- ] : quemadmodum Germani dicunt, Ich gebe nicht das darum, facientes crepitum digitis. Solet alioqui esse particula applicans similitudinem, ut Latinum sic. Aliqui eam accipiunt pro inchoante similitudinem aut collationem. Psalm. 63. Sic contemplatus te sum in sanctuario ivo. ita et mox: Sic benedicam tibi in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. Quasi diceret: Sicut in sanctuario contemplatus sum, ita et hic. Sed possis exponere etiam vere, solide ac sincere. sicut filii Iacob dicunt ad Iosephum כנין Chenin nos: id est, verates ac sinceri. Gen. 42. Plerunque autem est coniunctio, aut etiam adverbium similitudinis. Nonnunquam tamen nominis vim obtinet, et significat tum substantiam alicuius rei, ut nomen substantivum: tum accidentia, ut nomen adiectivum. Ierem. 5, post descriptionem tristissimi status adiicitur, Et populus meus dilexerunt sic, id est, haec tam tristia facta ac rerum statum. Post sic, [?: -cherechem ] val de crebro in Sacris literis ponitur: pro, post haec facta aut negocia. 2. Sam. 2: Et fuit post sic consoluit David Dominum. Coniunctio ergo ista pro nomine, aut etiam integra oratione interdum ponitur. Quod pravitatem fecisset in Israel, concumbendo cum [?: --lis ] Iacob, et sic non fiet: Gen. 34. id est, talia sunt foeda ac illicita. 2. Sam. 13, Non enim sic fit in Israele. pro, talia non solent aut debent fieri. Iob 9, Non sum sic apud me. id est, non sum talis qualem me putatis. Sic dicit servus tuus Iacob. Genes. 32, pro, haec tibi nunciari praecepit. Saepe deest vel alterutra similitudinis particula, inchoans aut applicans, sicut aut sic, vel etiam utraque: ut in Regulis Generalibus de particulis Consignificativis, [?: -e ] etiam de Similitudinibus dixi. Proverb. 10. Ut transit turbo, non erit impius. pro, sic non erit, aut sic [?: subi-- ] [?: -nescet ] . In iuramentis saepe posterior pars, quae [?: --li ] imprecatione constat, si non sit verum quod dixi, utitur Scriptura. (ut etiam antea indicavi) hac generalitate, ut dicat: Sic faciat, et sic ad dat mihi Dominus. id est si mentitus sum, aut mentiar in hac re, ita me [?: puni-e ] Deus, etc. ut supra in vocula Si, talis generalitatis, rationem indicavi.

SICCITAS, aliquando significat locum aridum, siticulosum, aut aquis destitutum. Isaiae 25. Sicut aestus in siccitate aut arido loco, strepitum alienorum humiliabis. id est, sicut ibi aestus vehementissime affligit omnia virentia, ita ut destituta succo flaccescant et incurventur: sic Deus potentes adversarios castigabit. Novi te in terra siccitatum: Oseae 13. id est, in solitudine, aut deserto tui curam habui, teque rexi, educens ex Aegypto. Crebro siccitas et loca arentia pro desertis ponuntur, quia quae in illis locis aestu feruentibus sunt deserta, plerunque ob aquae inopiam deserta sunt. Contra, in septentrionalibus locis ob abundantiam aquarum tot stagna ac paludes, aut alioqui ob nimias exundationes ac humectationes multa loca inculta sunt, vel certe frugibus ferendis parum idonea. Ex hac locorum diversitate etiam fit, ut deserta in meridionalibus locis plerunque careant herbis et arboribus, extinguente nimio aestu ac siccitate omnia: contrâ in septentrionalibus, abundent arboribus et arbustis. Sic Ierem. cap. 17 dicit, hominem non fidentem Deo mansurum in siccitatib. in deserto. id est, perinde cariturum omni ope ac benedictione Dei, sicut arbores, si quae forte sint in illis eridis et aestuosis locis, carent omni humectatione, eoque flaccescunt, aut alioqui male crescunt. Siccitas aliquando ponitur pro tempore famis: quia sterilitas et caritas non raro in illis locis exoritur ex nimia siccitate, cum vel desunt pluviae, vel nimii aestus solis, aut etiam ardentes venti omnia exurunt: sicut contrâ in septentrionalibus nimiae pluviae et exundantes aquae saepe vel submergunt segetes, vel maturationem earum prohibent. Isaiae 8, Et saturabit in siccitatibus animam tuam. id est, in magna annonae caritate, penuriaque. Siccitates aestivae. Psal. 32 significat summam ariditatem ac exiccationem terrae, et omnium crescentium. Conversus est succus meus in siccitates aestivas. id est, perinde exaruit, ut solent herbae ac virentia aestivo tempore, praesertim in locis meridianis. Siccitas super aquas Babylonis, et arescent. id est, omnibus commodis, me puniente, Babylonii destituentur. Ierem. 50. Sic Haggaei 1. Ego vocavi siccitatem super terram et super montes, super frumentum et super vinum, super oleum, et super illud quod profert terra, super hominem et super iumenta. id est, efficiam, ut omnia siccitate arescant, nec terra rigetur, nec homines aut iumenta habeant quod bibant. Isaiae 19 minatur Deus Aegyptiis, se effecturum ut exiccentur aquae ac rivi Aegypti. id est, omnis generis poenis eos afflicturum. nam tota felicitas ac opulentia Aegyptiorum dependebat ex Nilo, et eius rivis. sicut paulo ante dixi, simili locutione Deum minari Babyloniis: tametsi in Babyloniae poena, per aquas possis intelligere subditos. Buccella sicca: id est, panis solus, sine omni opsonio aut condimento: sicut vulgo dicitur, das trockene brott. Prover. 17. Melior est sicca buccella cum tranquillitate, quam domus plena sacrificiis rixae. Sensus est perspicuus, ut declaratione non indigeat. Ecce per increpationem meam exicco mare, et pono flumina in desertum ut putrescant pisces eorum absque aqua, et moriantur siti: Isaiae 50. Alludit ad exiccationem maris rubri, et Iordanis: declarat autem hac sententia Deus suam omnipotentiam.

SICERA: Levit. 10, Vinum et siceram non bibes tu et filii tui tecum, quando intrabitis in tabernaculum conventionis. Hieronymus annotat, comprehendi hac voce quicquid inebriare potest. quod tametsi verum est, certior tamen definitio est, notari omnes potiones a fructibus expressas, in quarum dulcedine eadem fere est ille cebra, quae in vino. Et hodie quoque Orientales populi sibi tam ex dactylis palmarum, quam ex aliis fructibus liquores, conficiunt, apprime suaves et delicatos.

[p. 580] column 1135 SICLUS, est ponderis, et etiam monetae genus. Pondus ac valorem eius descripsi supra in voce MINA et ARGENTEUS. Adiiciam adhuc quaedam.

SICLUS, שקל nomen ponderis, quasi dicas librator: erat enim modus et regula omnium ponderum. Est autem prima divisione, Siclus aureus, et argenteus. Et hic habebat viginti obolos: et secundum Graecorum ponderationem, ponderabat tetradrachmum, id est, quatuor drachmas: et secundum nostram monetam maiorem, valebat dimidiato Ioachimico. Et hic quoque erat duplex, vulgaris seu prophanus, et sacer seu sanctuarii, qui aliquanto erat iustior et gravior. Porro quod ad sicli, dum moneta est, figuram attinet in una facie habebat aram cum circumscriptione שקל ישראל : in altera facie virgam Aaron, cum circumscriptione קדוש ירושלים Ierusalem sancta. Voluerunt autem duabus illis picturis, ara et virga, tanquam symbolo significare sacerdotium, et regnum. Nunc exempla subiiciam. Exod. 30. Hoc autem dabit quisque, qui transit ad census, dimidium sicli, in siclo sanctitatis: viginti oboli sunt siclus. Levit. 27, Omnis aestimatio tua erit in siclo sanctuarii: viginti oboli erunt siclus. 1. Sam. 9. Ecce inventa est quarta pars sicli in manu mea. Et pluraliter, שקלים . Exod. 21, Argenti triginta siclos dabit domino suo. Levit. 27. Et erit aestimatio tua masculi 20 sicli, et feminae 10 sicli. Et Levit. 5. pro duali positum, In aestimatione tua argenti siclorum: id est, duorum siclorum. In statu regiminis. שקלי . 1. Paralip. 21, Siclos auri pondere sexcentos. Observabis autem, quod hoc nomen cum nominibus numeralibus unitatis usque ad denarium numerum inclusive constitutis, legitur semper pluraliter שקלים . Levit. 27, Tres sicli argenti. Et mox iterum, Quinque sicli argenti. Num. 3, Accipies quinque et quinque siclos pro cranio. Ierem. 32, Septem siclos. Levit. 27: Et feminae decem sicli, etc. Contrâ vero, quando construitur cum numeralibus denarium numerum excedentibus, ut plurimum singulariter legiter. Exodi trigesimo octavo: Septuaginta siclus, in siclo sanctitatis. Numeri trigesimoprimo: Septingenti et quinquaginta siclus, etc. Excipiuntur tamen quidam loci, in quibus cum excedentibus denarium, etiam pluraliter usurpatur. Exodi vigesimoprimo: Argenti triginta siclos dabit domino eius. Levitici vigesimoseptimo: Et erit aestimatio tua masculini viginti sicli. Iosuae septimo, Ducentos siclos in argento, etc. Plerique in eo consentiunt, Siclum templi duplo maiorem fuisse siclo communi. Saepe vero haec vox in nominatione pecuniae non additur: sed simpliciter ponitur, aureus aut argenteus, subintellige siclus. Iudicum octavo: Pondus in aurium fuit 1700 aureorum: subintellige, siclorum. Sic Iudicum 17. Mille et centum argentei, qui ablati fuerant: subintellige sicli. Hinc est quod citra ullam adiectionem sacerdotes promittant Iudae argenteos 30, nempe siclos. Quia vero iubentur singuli Israelitae dare dimidium sicli, et id exponit Matth. decimoseptimo de didrachmo: apparet, siclum valuisse 4 drachmas, et esse idem quod staterem. Tales ergo triginta dederunt sacerdotes Iudae pro proditione Christi, et faciunt circiter 12 Ungaricos aureos, aut certe coronatos. Porro si quis ocii aut animi gratia ludere ac supputare vellet. posset verisimiliter dicere, Iudam iratum ob interpellatum sibi furtivum lucrum de unguento Mariae, voluisse illud quasi fugitivum (ut ille loquitur) argentum recipere. Nam 300 denarii faciunt circiter octuaginta argenteos, siclos, stateras, aut tetradrachmos. Iam igitur ut de illis insumpsisset Iudas maiorem partem in usus Domini et Apostolorum, nempe circiter 50: nihilominus ad 30 argenteos potuisset furari, ut non metueret ne Dominus rei pecuniariae negligens, illos minutatim factos sumptus exacte subducere, et furtum deprehendere quivisset. Quare omnino videtur summam furti male collocati unguenti in proditione Domini recepisse: ut non sine causa scribant Evangelistae, eum ex illo mulieris facto male, ut ipsi videbatur, collocato, ad sacerdotes se contulisse, cogitatem, se omnino velle illud lucrum retrahere, etiamsi debeat eos ex ipsa vita aut morte IESU, perversi patroni illius profusionis, extorquere. Cogitabat [?: for-- ] simul, Nae ego volo istam pecuniam recipere, et simul efficere ut magno constet isti defensori mulieris et prefusionis, illa brevis et nimium deliciosa ac prodiga voluptas inunctionis capitis: sane dignus est, qui sic a me tractetur, cum seductor esse videatur: ut qui tantum id agat, ut ipse delicate victitet, nulla prorsus [?: hab--- ] pauperum ratione. Sed de hac re supra in voce ARGENTEUS.

SICUT, plerunque confert duas res diversas, in aliquo tamen similes. 2. Samuelis 14, sicut angelus Dei, sic est Dominus meus rex, ut audiat bonum ac mali. Saepe haec particula similitudinis deest, ut et Sic: quod prius in vocula Sic monui, et in Regulis universalibus, in cap. De similibus ac consignificativis. Aliquando decus diversas personas aut res exaequat in aliqae, idque repetita. Genesis 18. Eritque sicut iustus, sicut impius. id est, par utriusque conditio. ubi posterius [?: --- ] ponitur pro sic, applicativo collationis. Deuteronamii primo: Sicut parvum, sicut magnum audietis id est, pari humanitate ac diligentia. Sicut mea fortitudo tunc, sicut mea fortitudo nunc ad praelium: Iosua decimoquarto. pro, idem robur, eademque fortitudo. Sicut tu, sicut illi: Iudicum octavo. pro, erant tibi simillimi. Genesis 44. Sicut tu, sicut Pharao. Sicut portio descendentis ad praelium, sicut remanentis ad [?: sarci-- ] 1. Samuelis 30. pro, eadem portio praedae, idemque premium. 1. Regum 22, sicut ego, sicut tu: sicut populus meus, sicut populus tuus. id est, ego ac tu, et utriusque exercitus, idem sunt. Primo Paralipomenon vigesimosexto: Sicut parvus, sicut magnus. Sic propheta inquit: Sicut populus, sicut sacerdos. id est, perinde [?: ----que ] ignari ac contemptores Dei, ac eius verbi sunt Ponitur igitur posterius Sicut, pro Sic. Sicut ille: id est, talis. Exodi undecimo: Erit clamor, qui sicut ille non fuit, et sicut ille non addet id est, talis lamentatio ac planctas nunquam fuit in Aegypto, nec erit. Talis reduplicatio non est rara. 2. Sam. 24: Addat Deus ad populum sicut sunt, et sicut sunt centum civibus. Sicut hoc, pro tali ponitur Genes. 45. Patri misit sicut hoc. id est, tale vel tantundem. Levitici decimo: Evenerunt mihi sicut haec. id est, talia. Deut. 4, An factum sit, sicut res magna ista pro, an facta sit unquam res tam magna, ut ista est Locutus est ad eos sicut hoc: Iudicum octavo. id est, talis. Saepe haec locutio reperitur. Sic dicitur Sicut ille, ac Sicut ipse, Exodi nono: Qualis non fuit sicut ipsa et Exodi 30. Quisquis fecerit sicut ipsum. id est, simile. Eccles. 9. Sicut ista capientur homines in tempore malo [?: p-- ] sic accidet filiis hominum. Sicut hodie קום הזה saion haze: pro, ut hodierna die experientia testatur, Deuteronomii 8. Ut confirmet pactum, sicut hodie. id est, sicut nunc confirmatum et completum opere ipso pactum cernimus. Deuteronomii 29. Et proiiciet eos in terram alienam, sicut hodie: id est, pro ut nunc reipsi experimur. Non sum sicut una ex ancillis tuis. Ruth. 2. id est non sum digna quae comparer alicui ancillarum tuarum, non sum ei conferenda. Sicut aliquando non confert, sed rem ipsam exprimit. ut, Sudor Christi [?: --- ] sicut guttae sanguinis. id est, erant revera guttae sanguinis. Oseae 5. Principes tui fuerunt sicut qui tranferunt terminos. id est, revera aut reipsa transferunt terminos, occupantes vicinorum agros. Vidimus gloriam eius, ut unigeniti a patre: Ioh. 1. id est, utpote unigeniti [p. 581] column 1137 De quo hebraismo tum unius voculae, tum et integrarum sententiarum, dixi in Regulis Universalibus: ut ostendi, quod tum similitudo pro reipsa, tum etiam vicissim res ipsae pro similitudine ponatur. Sicut scriptum est, aut ficut dictum est, saepe est formula in Novo testamento, citans veteris testimonia, non similitudinem aliquam in dicans.

SIGILLUM, pro re valde grata preciosâve ponitur: sive quia sigillo in rebus maximi momenti confirmandis utimur: sive quia sigillum plerunque in annulo habemus, quem semper in digito circumferimus, ornamenti gratia. Aggaei 2. Ponam te tanquam sigillum, quia te elegi: vel potius, tanquam annulum sigillatorium. Cantic. 8. Pone me sicut sigillum super cor tuum, et sicut sigillum super brachium tuum id est, summe arctissimeque me tibi adiunge, ac me ama et fove, tibique serva. Ierem. 22. Sifuerit Chonias filius Ioiakim sigillum in dextera mea, inde detraha eum, et tradam illum in manu quaerentium animam eius. Sic Ezech. cap. 28 comparat regem Tyri signaculo perfecto. id est, annulo obsignatorio, ac longe preciosissimo. Sigillum igitur, aut signaculum, alias significat ipsum instrumentum, quo aliquid obsignamus: alias illam iam impressam literis aut diplomati notam. Sic dicitur Apoc. 5 et 6 liber quidam in illa visione habuisse sigilla septem, quae nemo potuerit aperire praeter agnum: id est, IESUM Christum. Ab hac posteriore significatione sigilli aut signaculi, sumit Paulus Rom. 4 metaphoram, cum dicit, circumcisionem esse sigillum iustitiae. Sensus autem est, quod Deus Abrahamum iam antea iustificatum, illo signo circum cisionis veluti appenso quodam sigillo confirmarit de certitudine ipsius iustificationis, et sui favoris. Fundamentum Dei stat firmum, habens hoc sigillum: Novit Dominus suos, et discedat ab iniustitia omnis qui nominat nomen Christi. 2. Tim. 2, fundamentum vocat ipsam promissione ac vocationem, super quam aedificati sumus. Sigillum vero, adiunctum Dei favorem: et admonitionem, ne amplius peccemus. De quo loco supra in verbo NOSSE diximus. Sic Paulus 1. Corinth. 9 dicit, Corinthiorum conversionem esse sigillum Apostolatus sui: id est, testimonium. Porro sigillare, aut obsignare per metaphoram interdum significat, sua authoritate ac testimonio confirmare, vel quod sit verum, vel quod ratum, firmum ac stabile esse ac permanere omnino debeat. Sic Iohan. 3 inquit Baptista: Qui recipit Dei testimonium, is obsignavit, quod Deus sit verax: id est, dum credit et confitetur Christum esse servatorem mundi, simul etiam corde et ore testatur, Deum qui misit hunc IESUM, et de eo talia dicit, esse veracem. Hoc idem dicit Rom. 4, esse dare Deo gloriam veritatis, ac omnipotentiae. Obsignare igitur est hic, suo testimonio dare Deo gloriam veritatis. Sicut vero scriptum obsignare, aut sigillare, cuiusdam singularis authoritatis est: ita vicissim etiam aperire sigilla, non cuiusvis est, sed eius demum qui singulare quoddam ius eius rei habet. Sic Apoc. 5 et 6 dicitur, neminem potuisse reperiri qui dignus fuerit ut sigilla septem libri aperiret, praeter agnum solum. Solius enim Christi est, aeterna mysteria regni sui patefacere, et futuros etiam eius eventus praedicere, ut qui eos solus praevidet, ordinat ac disponit. consignari porro, aut sigillari, cum de piis dicitur, significat per Spiritum S. corroborari in vera pietate, et in corde certiorem fieri, quod Deus sit, pater noster. 2. Corinth.. 1. Porro qui nos confirm at vobiscum in Christo, et qui unxit nos, Deus est. Qui etiam obsignavit nos, et dedit arrhabonem Spiritus in cordibus nostris. Sic Ephes. 1. In quo etiam credentes obsignati estis Spiritu [?: --- ] promissionis sancto, qui est arrhabo haereditatis nostrae. Sic ibidem 4, Spiritu sancto obsignati estis ad diem redemptionis. Hac aut vicina de causa dicti sunt illi Apocalypsis septimo et nono obsigna ti: tametsi etiam simul ibi indicetur, eos ideo signatos esse, ne cum impiis puniantur. sicut et in Ezechiele nota quadam servandi signantur. Danielis octavo et ultimo, dicitur eius prophetia occlusa et obsignata esse, quia scilicet sit occlusa, et non facile cuiusvis intellectui pateat, praesertim ea pars quae est de Antichristo, et de eius oppugnatione Ecclesiae, ac sanctorum Dei: quae enim sigillata sunt, ea solent esse occlusa. Contra Apocalypsis ultimo, prohibetur eius libri obsignatio, quia ibi praedicta brevi sint secutura, scilicet aliqua eorum pars. Deuteronomii trigesimo secundo dicit Deus, esse absconditum apud ipsum, et obsignatum in thesauris eius, quod velit punire eo suo tempore. Confirmare notat Iohan. 6: Hunc enim pater obsignavit Deus. id est, Deus eum magna et certissima quadam confirmatione ad hoc ordinavit et destinavit, seu orbi terrarum proposuit, ut det omnibus panem vitae perpetuo manentem et vivificantem. Dan. 9 habetur: Hebdomadae 70 determinatae sunt super populum tuum, et super civitatem tuam sanctam, ad consumendum scelera, et obsignandum peccata, ad expiandum iniquitatem, et ad adducendam iustitiam seculorum, et ad obsignandam visionem ac prophetiam, ac ad ungendum sanctum sanctorum. Hic verbum Obsignare primum significat occludere, removere, et abscondere, seu (sicut Psalmus et Paulus dicit) tegere peccata. Nam sicut quae obsignantur, concluduntur, ac ab hominum conspectu removentur: sic Deus peccata nostra post suum tergum, atque adeo in profundum maris abiicit, ut perinde non cernantur, sicut illae literae aut liber sigillatus legi non potest, nec debet, ut est Apoc. 5 et 6. Dicitur itidem et visio et prophetia obsignari: quod aliqui eadem reclusionis et quasi abolitionis metaphora exponunt, iuxta illud Christi dictum: Lex et prophetae usque ad Iohannem. Possis tamen etiam illam supra indicatam, vicinioremque metaphoram confirmationis hic intelligere, quia prophetiae tunc demum confirmantur, et luculenter verificantur, cum reipsa praestantur. Chrysostomus et Origenes falso exponunt de impletione mensurae peccatorum.

SIGNA, sunt valde varia, diversissimisque rebus hoc nomen tribuitur: plerunque tamen sunt notae quaedam, aut indicia, ex quibus aliquid aliud intelligi debet. Primum igitur, Sacramenta vocantur signa, Rom. 4: quia sunt (ut Augustinus inquit) visibilia signa invisibilis gratiae. Observandum autem est, ibi locutionem Signum circumcisionis, indicare non notam aliquam significantem circumcisionem, sed quod ipsa circumcisio sit signum gratiae. Sic omnes ferme illae caeremoniae, sacrificia, et res sacrae, partim praeteritarum historiarum, gestorum aut rerum fuerunt signa: sicut Sabbatum, creationis: Pascha cum azymis et festum tabernaculorum, exitus ex Aegypto. partim praesentium, ut irae ac favoris Dei: partim denique futurarum: ut adventus Meschiae, eiusque beneficiorum ac regni. Sic baptismus est signum spiritualis ablutionis, imputatae et inchoatae. Sic sacramen talis manducatio panis et corporis, est signum spiritualis fruitionis Christi, credendo eius passionem pro nobis esse factam. Sic Genesis decimoseptimo Deus dicit, Circumcisionem esse signum foederis: fuit enim eius externa nota, et simul pictura tum damnatae naturae, cum eius quasi fontem abscindi et abiici debere indicatum est: tum et spiritualis circumcisionis cordis. Sic et iridem constituit Deus signum, nunquam amplius venturi universalis diluvii. Sol et luna, Genes. 1, dicuntur futura in tempora et signa, quia et distinguant tempora, et indicent hominibus temporum discrimina: ut solis, solstitium aestivum et hybernum, quasi medium aestatis ac hyemis notant: aequinoctia autem, autumnum [p. 582] column 1139 et hyemem. Sic et aliae stellae: sicut non tantum Virgilius et Hesiodus, sed etiam rustici, pastores ac nautae inde aliqua indicia rerum agendarum sumunt. Sic et futurarum tempestatum inde colliguntur indicia. Quin et multa miracula in eis conspiciuntur, quae sunt signa divinae irae ac poenarum. Quare nihil est necesse, ob dictum Gen. 1, cum Genethliacis ex signis facere causas rerum contingentium ac eventuum, quae maxima ex parte aut ex nobis et diabolis proficiscuntur, ut sunt peccata et pravae cogitationes: aut ex Deo solo, ut sunt poenae, calamitates: aut etiam beneficia, quae nobis Deus confert, ac ex solo ipso primario oriuntur, non a planetis ac astris causantur aut indicantur. Signa sunt aliquando electiciae quaedam notae rerum aliquarum, quas per ea signare volumus. ut 2. Thess. 3: Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistola, ita scribo. Sic Deut. 6 iubet Deus adscribi decem praecepta in postibus, item in membranis, ac alligare manibus, ut sint eis signa ac memoralia servandae legis. Corah cum suis divinitus punitus. dicitur factus in signum, Num. 26: quo scilicet omnes moniti sint, ne ambitione turbas dentin Ecclesia. Christus dicitur esse positus in signum, cui contradicetur: Lucae 2. Videtur esse metaphora a signo sagittariorum, in quod omnes collimant suas sagittas. Sic enim etiam nemo non oppugnat Christum, eique contradicit ac resistit: veluti si miseri mortales inter sese certarent, quisnam infestius hunc Dominum invadere posset. Signa usitate etiam Latini pro militaribus vexillis ponunt. Sic etiam prophetae valde crebro per metaphoram Evangelium (quo omnes veluti sublato vexillo, ad regem Christum convocantur, conscribuntur ac conducuntur) denotant dicentes: Levabitur signum in Syon. Isaiae 5. 11. 13. 18. 62. Ierem. 4, et Psal. 60. Signa valde crebro significant minacia prodigia, cuiusmodi describit Christus Matth. 24, Ioel. 2. et Petrus Act. 2, ac passim in prophetis: in qua significatione saepissime signum cum prodigio coniungitur, ferme tanquam synonymum, nullo certe notabili discrimine. Hisce nominibus saepe tum in quatuor posterioribus libris Moysis, tum et in Psalmis vocantur horrendae ac miraculosae poenae Aegyptiorum in eductione Israelitarum ex Aegypto: quarum locutionum sunt plane innumera exempla. Dare aliquem in signum ac prodigium, saepe de prophetis dicitur, cum ex Dei iussu aliquid portentose agendo, praefigurabant secuturas poenas populi. Aliquando significat etiam aliquem gravissime punire, ut sit aliis in exemplum vitandi peccata ac iram Dei: Ezech. 14. Sic et Deuteron. 28 dicuntur poenae venturae in Israelitas, cum a veritate defecerint, quae sunt eis futurae signa ac prodigia usque in seculum: id est, semper moniturae homines de cavenda idololatria, et offensa Dei. Signa nostra non videmus, Psalmo 74 id est, nostros status, ritus et solennitates. Contra ibidem de impiorum cultibus dicitur: Posuerunt signa sua signa. id est, ut illa essent loco nostrorum rituum, veri cultus ac religionis. Possis tamen etiam de insignibus ac trophaeis impiorum Iudaeos opprimentium accipere. Fac mecum signum in bonum Psalmo 86. id est, aliquo signo declara te mihi favere. Signa et prodigia saepissime in Novo testamento vocantur illa miracula, quae Christus aut Apostoli faciebant: quia illis certo testabatur Deus eam religionem esse veram, seque illis doctoribus potenter adesse tanquam suis ministris, suumque negocium agentibus. Signa tamen Apostoli peracta sunt inter vos: 2. Corinth. 12. id est, miracula quae erant solita tunc temporis fieri ab Apostolis, sunt a Paulo peracta etiam apud Corinthios. Signa etiam fallacia aut mendacia nominantur. 2. Thess. 2. id est, ad fallendum comparata: tametsi possis simul exponere conficta ab hominibus, vel praestigiosa opera satanae, cuiusmodi magi multa patrant etiam nunc, Vox signi dicitur sensus intentio aut indicatio. nam et signa omnino aliquid loquuntur. Exod. 14: Et erit, si non crediderint tibi, neque obedierint voci signi prioris, credent voci signi posterioris. id est, permovebuntur indicatione minisque signi posterioris. 1. Corinth. 14 Linguae sunt signum non iis qui credunt, sed infidelibus: Prophetia vero non infidelibus, sed credentibus id est, pii quidem, ac iam conversi, etsi etiam miracula magnifaciant, tamen multo magis moventur ac confirmantur Sacris literis, ac earum explicatione. Contra increduli, non curantes Sacras literas, non multum eis moveri ad fidem possunt: sed externa visibiliaque miracula, cuiusmodi fuit etiam linguarum donum, [?: -- ] possunt prorsus contemnere: sed talibus potissimum indiciis permoventur, ut statuant divinam potentiam ac praesentiam isti religioni ac coetui assistere. Signatum est lumen vultus tui super nos: habet Vulgata versio Psalmo quarto. unde plerique scriptores Scholastici ac recentes adversariorum, probare conati sunt, famine naturali rationis Deum agnosci posse: non sine ingenti damno veritatis, et obscuratione originalis peccati. Verum nec contextus, nec verba id concedunt. In Hebraeo enim proprie est: Leva super nos famen vultus tui. id est, ostende nobis Domine serenum ac propitium vultum tuum: eoque nos benigne exhilara, seu adesto clementer favens et fovens. Verum de eo loco aut dicto Catharinus in quarta Disceptatione prolixe agit: refutans Sotum et alios suos Papistas, illud gratiae dictum ad liberum arbitrium trahentes, ostendit omnes veteres id de lumine gratiae exposuisse. Tunc apparebit signum filii hominis in caelo: Matthei vigesimo quarto. id est, ipsemet filius hominis conspicietur, qui erit sui signum, seque metipsum abunde omnium oculis exprimet, depinget ac ingeret. Forte est aliqua allusio ad illa priora dicta, cum toties Iudaei petunt signum de caelo: et Christus contra eis pollicetur illud grande signum, aut miraculum suae resurrectionis, ascensionis in caelum, Iohannis sexto: qua ratione etiam hic forte eis praedicit illud gloriosum signum aut miraculum sui adventus ad iudicium. Sic quoque signum circum cisionis, pro ipsa circumcisione dicitur Romanorum quarto. Sic forma Dei, forma servi id est, cum vere Deus esset, factus est servus. Sic Ps. 73 Rediges eorum imaginem in nihilum. Psalmo septigesimoseptimo. id est, ipsos et eorum gloriam. Tracti species mundi: id est, mundus cum omni sua speciosi gloria et opulentia. Vicinum huic est, quod Paulus inquit 2. Corinth. 5. Per fidem enim ambulamus, nos per speciem, id est, credimus adhuc solum illa futum bona, non autem corâm eorum praesentia fruimur. Sed de hisce dicetur in Generalibus Regulis, in cap. de Similitudinibus.

SILERE, et SILENTIUM, plura eaque [?: ---- ] momenti significata habet, ex ipsa rei natura de--pta. Silemus enim Primum, cum quieta et tranquilla pacataque sunt omnia nostra, ut querendi [?: c---- ] non habeamus. Unde sicut silentium res tranquillas ac prosperas denotat: ita contrâ Clamor magnas calamitates vel belli, vel pestis vel famis ac similes. Sic apud Iudaeos summum silentium, apud Aegyptios contra clamor praedicitur futurus nocte sequenti, Exodi undecimo. omnes enim in magnis doloribus et calamitatibus queritamur ac clamamus partim impatientia, partim petendo opem. Secundo [?: tacem-- ] cum timemus aliquem vehementer: ut familia praesentem herum, et discipuli praeceptorem. [?: Co--- ] clamamus et tumultuamur, cum soluti omni [?: --- ] pro arbitrio agimus. Psalmo quarto: Reputate in [?: --- ] tu omnia cum corde vestro, et silete, Hic tropus, [?: --- ] [p. 583] column 1141 synecdochen, sive metalepsin vocemus (nam et ex uno aliud intelligitur, et gradatim de uno ad aliud transitur) passim in scripturis, ut et aliis in linguis, occurrit. Dum namque pacata sunt omnia, nemo queritur, nemo clamitat, nemo tumultuatur, omnia silent: ita et dum metus omnia tenet, et velut opprimit, aeque silentium agitur. Quod ergo ait, Et silete: nihil aliud est, quam agnoscentes contra quem sese efferat furor vester, nempe contra Deum ipsum: coepto deterreamini, et quietem agite. Sic cum sancti vates tremendum Dei adventum praedicant: Sileat (inquiunt) a facie eius omnis terra: hoc est, metuens a maiestate eius, tota sese illi sub dat, seseque ab omni tumultu repugnandi iussis eius contineat. Tertio, silere indicat quiescere, nihil agere: clamare contra, aliquid magnum agere ac moliri. Unde clamor etiam tetra peccata, sicut Sodomorum, Genesis decimooctavo, significat.

Quarto, silent, qui tranquillo animo alicunde opem sperant ac expectant: quique ipsi nequeuntes aliquid praegrande aut difficile expedire, alteri id commendant, seu alteri lampada tradunt, quiete expectantes ut ille adveniens id peragat. Postremo, quiescuntetiam a laboribus ac conatibus suis mortui, et alii non procul a morte existentes, qui valde sunt debilitati.

Nunc singularum significationum exempla proferamus. ¶ Primum igitur silentium res pacatas bonumque statum, contra clamor calamitosum denotat: cuius significationis illustre exemplum est Exodi undecimo: Et erit clam or magnus per totam terram Aegypti, qualis nunquam fuit, neque unquam erit. Apud cunctos autem filios Israel non movebit canis linguam ab homine usque ad iumentum. Sic contra saepe dicuntur aliqui clamaturi ac vociferaturi ob bellum aut caritatem. Sic Isaias decimo quarto praedicit, prostrata Babylonica tyrannide terram quieturam, tacituram, et iubilaturam. Isaiae trigesimo secundo: Et erit opus iustitiae pax, et operatio iustitiae silentium, et securitas in seculum. Secundo silere metaleptice praesentem timorem, qui est causa silentii, significat. Abacuc secundo. Dominus autem in templo sancto suo, taceat ab eo omnis terra. id est, timeat, et prae timore conquiescat, non tumultuetur, non furat contra eum peccando. Zoph. primo: Sile a facie Domini, quia prope est dies eius, quia praeparavit mactationem. Zachariae secundo. Sileat omnis terra a facie Domini, quia excitatus est de habitaculo sanctitatis suae id est, metuat et quiescat. Tertio, quia verba rebus actionibusque coniuncta sunt, et clamor labori, contra silentium quieti: ideo Silere pro quiscere saepe ponitur: idque tum Deo per anthropopathiam, tum hominibus tribuitur. Psalmo octuagesimo tertio. Deus ne sit tibi silentium, non taceas, neque quiescas Deus. Quoniam ecce inimici tui fremunt: et quite odio habent, extulerunt caput. id est, succurre, fer opem, ne ociosus desideas, neglecta nostra calamitate, et impiorum furore. Psalmo centesimonono, Deus laudis meae, ne tacueris. Psalmo trigesimoquinto: Domine ne taceas a me, ne longe absis a me. id est, mature fer opem mihi afflicto, contra impiorum furorem. Sic initio Psalmi vigesimi octavi: Ne taceas a me, ne forte sileas, et assimiler iis qui descendunt in lacum. Esaiae quadragesimosecundo locus insignis est: Dominus quasi gig-- egreditur, et sicut vir bellicosus excitabit zelum, vociferabitur et iubilabit, atque super inimicos suos praevalebit. Tacui multo tempore, et silui, et continui me. Nunc quasi parturiens clamabo, devastabo, et deglutiam pariter, et in solitudinem redigam montes et colles, et omnem herbam eorum exiccabo, ponamque flumina in insulas et stagna exiccabo. Ex quo loco phrasis haec clare intelligi potest. De hominum quoque cessatione aut quiete valde crebrum est, Exodi decimoquarto: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis: id est, quiescetis. Iud. 18. Et vos siletis: ne sitis pigri ad proficiscendum, ut possideatis terram. 2 Sam. 19, Ut quid tacetis in reducendo. id est, cur quiescitis in occasione tam bene gerendae rei, educendique regis? Sic accipiendum est, quod lonae dicunt nautae capite 1. Quid faciemus tibi, ut sileat mare a nobis? Nam mare ibat et intumescebat. id est, ut desinat mare nos infestare et oppugnare. Sic potest accipi quod Dominus Marci 4 increpans mare ac ventos dicit: Tace, obmutesce. id est, desine infestare et oppugnare, perniciemque moliri hisce. Sic mulier iubetur in silentio discere, 1 Timothei secundo. id est, non strepere, turbare aut tumultuari, vel velle alios docere, praesertim publice: quomodo et Sophocles dicit, silentium afferre mulieri decus, eamve ornare. Contra, Clamor magnum laborem, ac molitionem magnorum conatuum bonorum aut malorum significat. Sic etiam ingentia flagitia Sodomitarum clamor a Deo vocantur. Sic Isaiae primo: Expectavi iustitiam, et ecce clamor. Zoph. tertio: Deus silebit, eo quod diligat te: id est, connivebit, et tacebit ad peccata tua. Iob vigesimo nono: Silebant ad consilium meum. id est, tacebant, nempe confitentes, se nihil melius reperire et consulere aut proponere posse, atque ita approbantes meum consilium. Quarto, crebro silere, fidere Domino significat, eumque ac eius opem magna animi quiete aut silentio expectare. Psalmo sexagesimosecundo: Utique ad Deum silet anima mea, quippe e quo est salus mea. Huic vicinum est, ut iactemus cogitatum, curas ac labores nostros in Dominum, et in ipso speremus, non tumultuantes, vel intus in corde, vel foris in opere conatibusque trepidantes, varia consilia captantes, et undique ab hominibus neglecto Deo opem quaerentes ac captantes. Sic cum Israelitae iam apud Aegyptios, iam alibi opem quaererent, ac abirent, variis legationibus sursum ac deorsum discursantes, et Dei opem nec sperantes, nec quaerentes. Contra concionatur eis Isaias, inquiens: Sic dicit Dominus Deus sanctus Israelis: In resipiscentia et quiete salvabimini, In silentio et fiducia erit fortitudo vestra. Sed noluistis. Hanc quietem aut silentium totus Psalmus 131 describit ac commendat, inter alia dicens: Si non posui et silere feci animam meam, sicut ablactatus supra matre sua. Psalmo sexagesimoquinto: Tibi silet laus o Deus: id est, te expectat, tua est propria, tibi soli convenit. Alii, prae magnitudine operum tuorum, hominum celebratio tui veluti muta est, nullo modo sufficienter opera tua eloquens. Tacere aliquando quietam patientiam, aliquando etiam obedientiam significat. Psalmo trigesimoseptimo: Tace Domino, et expecta eum. id est, obedito ac spera. Tacere est etiam, patienter auscultare. Esaiae quadragesimo: Tacete ad me insulae. Quinto, mortui vocantur tacentes: sicut et Latini vocant eos Silentes, praesertim poetae. Unde illud:— Timet rex ipse silentum Psal. 115, Non mortui laudabunt Dominum, neque omnes qui descendunt in silentium. id est, in sepulchrum, aut locum mortuorum. Psalmo nonagesimoquarto: Nisi Iehova fuisset auxilio mihi, brevi habitasset in silentio anima mea, vel cum silentibus: id est, mortuus fuissem, periissem. Sexto, Silere et obmutescere ii quoque dicuntur, qui adeo oppressi iacent calamitatibus, ut non procul a morte sint, aut alioqui tanquam in re desperata frustra se locuturos vident. Psalmo trigesimonono: Mutus factus sum, et non aperui os meum, quia tu fecisti. Sic Christus noluit loqui sed obmutuit, testibus Evangelistis et Isaiae quinquagesimotertio. In eodem Psal. est etiam, Obmutui silentio, et tacui a bono, ac dolor meus irritatus est: ubi Tacere a bono, [p. 584] column 1143 idem valere videtur, quod Carere bono, non frui eo, nihil cum eo rei habere. Tacere etiam ponitur pro nolle sua peccata coram Domino confiteri. Psalmo trigesimosecundo: Cum tacui, inveteraverunt ossa mea in meo rugitu tota die. Facere tacere aut silere, est compescere. Et tacere fecit Caleb populum contra Mosen. id est, compescuit, ne pergeret murmurare contra Moysen. Numer. 13. Isaiae cap. 42. negatur Meschias clamaturus in plateis. ubi clamor non ipsam vocem aut praedicationem sanae doctrinae, quam Christus libere et clare in plateis sonuit, sed tantum iniustas rixas ac crudeles contentiones denotat. Vide vocem CLAMOR. Silentium, saepe secretum indicat. Ios. secundo: Miserat exploratores silentio: id est, secrete. Ioann. 11, Vocaverat Mariam sororem suam silentio. id est, secrete, tacite, non audientib. aliis. Dicitur et oculus Silere aut tacere, cum definit lachrymari. Threnor. 3, Oculus meus defluit, nec tacet, eo quod non sint intermissiones. Threnorum 2. Ne des requiem tibi, nec tace at pupilla oculi tui.

SILEX: E silice petrae oleum sugere, Deuteronomii 32. Solent oleae etiam in locis saxosis, et valde apricis crescere. Sensus autem est: Undique Deus ei ingentia commoda protulit. Sic Deut. 8, Eduxit tibi aquam e petra silicis. i. ex petra durissima, et plane silicea.

SILOH שילה , vox Hebraea, quae tribuitur Messiae: Gen. 49. Non auferetur sceptrum de tribu Iuda, donec venerit Siloh. Significat autem Siloh felicitatem, vel autorem felicitatis. Inde a quibusdam vertitur Heros. Iudaei quidam etiam Messiam interpretantur. Aliqui etiam filium eius, scilicet Iuda: nam Messias debebat ex tribu Iuda nasci. Vidi plura manuscripta exemplaria, ubi non erat ioth: quod magis cum etymo felicitatis conveniret. Opinor igitur idem esse quod Salvator, felix, prosper, fortunatus, faustus, augustus, cui prospere debe bant succedere omnia contra mundi sapientiam et potentiam, contra peccatum, mortem, diabolum, adeoque omnes portas inferorum, ac spoliatos principatus et potestates ostentare, palam triumphando de illis per semetipsum. Germanice vertere poteris wolfart, atque hac appellatione et epitheto Iacob patriarcha insignire voluit, et nobilitare IESUM Christum, regem et salvatorem nostrum. Gen. 49. Non auferetur sceptrum de tribu Iuda, et legis lator de medio pedum eius, donec veniat Siloh, etc. Pro quo Chaldaeus vertit משיחא . Hieronymus vertit, mittendus: hic enim mittendus erat, ut nos a funesta morte liberaret, quam per transgressionem Adae universum genus humanum contraxerat. Nec sine causa Iohannes evangelista hanc vocem quoque exponit cap. 9, nimirum ut mysterium indicaret. Porchetus, et post eum Petrus Galatinus, et aliqui alii, qui illos sequuntur, formant a של Sil, quod synecdochice foetum significare asserunt et literam he esse pronomen generis feminini, quod referat foetum seu filium illum non ex patre Iehuda carnali, sed ex filia Iehudae, scilicet virgine Maria nasciturum sine semine virili. Et haec quidem expositio cum ex Grammatica contra Hebreos defendi non possit, eo quod he suprascripto holem non sit feminini generis, neque insigniat aut nobilitet Christum: illis relinquo, qui pie ea delectantur. Porro ego, si primam non amplecterer, mallem amplecti Hieronymi expositionem, atque dicere, tempestate ipsius scriptum fuisse שילוה siloah: postea vero, quod, cum Iudaei hac et similibus vocibus a Christianis urgerentur, nec haberent quod respondere possent: pro malitia et pervicacia sua depravasse, facta literarum mutatione. sicut et כרו depravarunt Psal. 22, et alias multas. Est et שלה , sive שלו nomen loci seu civitatis in tribu Ephraim, in qua erat arca, et tabernaculum Dei, et sacerdos Dei Eli, et sacrificia Deo offerebantur, ut 1 Samuelis 1: eiusque situs describitur Iud. 21: et alias saepe fit eius in Scriptura mentis.

SIMILE id est, quod cum diverso in aliqua re convenit, ac cum eo conferri aliquatenus potest. Videri autem posset Latina vox venire ab Hebraeo משל Masal, transpositis radicalibus literis, aut a semol Hebraeo SIMILITUDO autem vox quatuor potissimum significata in Sacris habet. Alias enim ideam aut [?: for-- ] speciemve rei indicat: alias idolum aut imaginem rei: alias, quod alicui simile est: alias denique, ipsam diversarum rerum convenientiam. Primum igitur significat ipsam alicuius rei speciem, aut formam, vel faciem. 2 Regum decimosexto: Misit ei similitudinem altaris iuxta omne opus eius. Sic Ezech. 1, aliquoties illae visae species vocantur similitudines: Similitudo quatuor animalium, similitudo hominis erat. Et mox: Porro similitudo facierum eorum haec erat, etc. ubi similitudo ipsa species visa, aut eius idea dicitur. Sic Exodi vigesimo quinto idea monstrata Moysi in monte, iuxta quam omnia fabricare debebat, vocatur similitudo tabernaculi. Secundo, significat idolum aut imaginem alicuius rei. Sic 1 Samuelis sexto iubentur Philistaei a suis sacrificis formare similitudines murium et [?: --ori ] , in quibus ob praesentiam arcae morbis puniebantur. Sic Deuteronomii quarto prohibentur Israelitae facere ullam imaginem Deo, eo quod nullam prorsus similitudinem viderint alicuius rei in tot illis apparitionibus Dei. Tertio, similitudo vocatur id, quod cum altero in aliqua re convenit. Sic homo interdum dicitur similitudo aut imago Dei. Daniel. decimo: Ecce inquam similitudo filiorum hominis tetigit labia mea ubi angelus vocatur similitudo hominis, quia habebat speciem humanam. Sic Deus dicit Oseae duode-cimo: Locutus sum per prophetas meos, et visionem multiplicavi, et per manum prophetarum proposui similitudines. id est, multa similia aut parabolas, quibus volui conatusque sum revocare populum ad resipiscentiam. Quarto, similitudo significat ipsam convenientiam duarum aut plurium rerum. Sic Gentiles dicuntur mutasse gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis hominis. id est, in imaginem, idolon, aut statuam, similem aut convenientem homini, vel animalibus brutis. Sic homo dicitur conditus ad imaginem et similitudinem Dei. id est, ad imaginem similem aut convenientem Deo. Gen. primo et secundo Is quo loco exponendo multi sese anxie torserunt, quaerentes quod' nam sit discrimen inter imaginem et similitudinem. inter quos praesertim Osiander in libro de Imagine Dei, subtiliter ista vocabula distinguit. Verum, uti dixi, Imago vocatur certa quaedam species aut idea rei alicuius: Similitudo autem est convenientis, aut correspondentia, seu proportio aut ratio inter imaginem, et id cuius est imago: sicut modo ex loco Romanorum primo audivimus. De quo Hebraismo, et duorum illorum nominum coniunctione aut contractione, dicetur aliquid in Regulis Generalibus, in cap. de Constructione nominis. Sic Ezechielis decimo: Veluti species similitudinis solii apparuit. id est, species similis solio. Sic et Danielis primo, vox similitudinis usurpatur: Pueris qui sunt iuxta similitudinem vestram. id est, similes vobis conditione et aetate. Similitudo igitur, ipsam convenientiam imaginis, et (ut [?: i-- ] dicam) imaginati, denotat. Vicinum huic est, sed tamen nonnihil differens, quod quidam volunt, vocem similitudinis imagini additam esse, ut indicetur plenissima aut summa similitudo. Sic et Hebraeorum quarto: Sed tentatus est per omnia secundum similitudinem. id est, per omnia nobiscum, secundum similitudinem nostram, aut similis nobis. Similitudo rei, aliquando ipsam rem significat, ut in Regulis Universalalibus, et modo in voce SIGNI, ac superius in voce IMAGINIS [p. 585] column 1145 dixi. ut Philippens. secundo, Esse informa Dei, est, esse vere Deum: Esse vel Suscepisse formam servi, est, vere factum esse servum: Factum esse in similitudinem hominis, et vere factum esse hominem: Repertum esse in specie aut [?: ---- ] sicut homo, itidem significat vere esse hominem. Nectamen illae voces, Forma, Similitudo, ac Species, ociosae sunt: sed significant illa quasi adiuncta Deo aut homini: ut est Dei gloria et felicitas, ac hominis tristis conditio, multiplexque miseria. Sic CHRISTUS dicitur esse imago Dei, Colossens. primo, ut simul revera Deus fuisse iudicetur. Et nos dicimur gestasse imaginem terreni hominis: id est, revera esse terreni homines, et gestaturi imaginem caelestis: id est, revera futuri suo modo spirituales ac caelestes homines. Sed de hisce etiam in Universalibus Regulis agetur. Sic Psalmo centesimo quadragesimotertio, Similis ero descendentibus in lacum. id est, moriar, peribo. Sic mox sequenti, Homo vanitati similis factus est. id est, vanus ac caducus. Regnavit mors ab Adam usque ad [?: Mose- ] , in eos quoque qui non peccaverunt, ad similitudinem transgressionis Adam. id est, qui non peccaverant simili transgressione Adami, nempe peccato actuali. Romanorum sexto: Si enim coaluimus similitudine mortis Christi, etiam similitudine resurrectionis eiusdem coalescemus. scilicet, ipsi Domino. Illud τῷ ἱκανόματι , ponitur pro nostro ablativo instrumenti, formae vel causae non pro Dativo, cui nam rei coaluerimus. Romanorum octavo: Deus misit suum filium in similitudine carnis peccati: id est, perinde verum hominem, ut nos peccatores sumus. Num quisquam similis mei fugiet? Nehem. sexto. id est, nec ego, nec quisquam alius, talis ac tantus qualis ego sum.

SIMPLEX, per metaphoram alias in malam partem usurpatur, pro rudi, imperito, aut etiam stulto: alias in bonam, pro sincero, non malitioso, vafro aut subdolo. Ratio originalis significationis est, quod Simplicia vocamus ea quae ex diversis composita non sunt, sed uno quodam genere constant: cuiusmodi sunt pleraque primum nascentia, seu ut natura proveniunt. Sic igitur et rudes nullis sunt adhuc bonis artibus, scientia aut in dustria cognitioneque ornati, aut veluti compositi. Et porro etiam sinceri, licet bonis tebus aut qualitatibus sint instructi aut compositi, tamen adhuc in uno tantum genere permanent, nec sunt ex bono ac malo confusi. ad haec, in agendo unum certum habent scopum, rectaque eo contendunt. Simplici, ac non incerto et inconstanti sunt animo: non aliud gerunt in ore, aliud in corde, non simulant ac dissimulant, non spirant ex eodem ore frigidum et calidum: ipsorum lermo est rectus ac sincerus, perspicuasque, non ambignus ac subdolus: ipsorum nae est nae, et non est non, ut Christus inquit. Haec de ratione metaphorarum huius vocis. Sunt tamen in Hebraeo duo diversa vocabula, cum in malam, et cum in bonam partem usurpatur. Cum igitur simplex pro rudi ponitur, in Hebraeo est plerunque פתי pethi, unde Italicum puto puer. Proverbiorum primo: Usque quo simplices deligitis simplicitatem? Possis interpretari etiam ruditatem, aut stoliditatem. Proverbiorum septimo: Vidi inter simplices iuvenem carentem corde. Proverbiorum octavo: Intelligite simplices astutiam, et [?: stoli-- ] intelligite corde. Pii quoque semper videntur [?: ru-es ] ac imperitiores impiis, a quibus prorsus stulti, aut etiam dementati iudicantur. Cuius rei plures causae afferri possent: ut sunt, quod terrena non perinde valde curant, quod multum temporis spiritualibus rebus tribuunt, quod ex charitate multa credunt, quod non perinde sollicite fraudes et astutias excogitant, quod multa pericula ac mala veritatis causa sustinent, quod suorum, commodorum gratia nihil impie iniusteque agunt, quod ex suo ingenio de aliis iudicant: quodque Domino fidentes, non perinde omnia dispiciunt aut cavent, eoque saepe inscii laqueis adversariorum circumveniuntur, et veluti oves ad mactationem trahuntur: Quare etiam bona piorum simplicitas nonnunquam, quasi vitii ac imperitiae aliquid admixtum habet. Sic Iacob dicitur simplex fuisse, et habitasse in tabernaculis. Porro cum in bonum vox haec usurpatur, in Hebraeo est תם tham, quod proprie sincerum aut integrum significat: de quo supra in Perfectus et Integer dixi. Pulchre autem declarat hanc vocem contraria Scripturae phrasis, Aliquid facere in corde et corde, seu in duplici corde, seu non in toto corde. Ex illa enim duplicitate facile simplicitas considerari potest. In Novo testameto sunt duo Graeca vocabula, ἀκέραιος et ἁπλοῦς . illud prius, significat quasi sine cornibus: hoc est, qui non habeat cornua, aut non sit cornupeta, qui nec animo pravo, nec malis artibus sit in cuiusquam damnum calamitatem'ue instructus: quod Paulus dicit, In malo, aut ad malum pueros esse. Hac voce utitur Christus Matth. decimo, cum inquit: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices, aut etiam innocui, ut columbae. Et Paulus Romanorum decimosexto, inquiens: Volo vos sapientes quidem esse quod ad bonum, simplices vero vel innocentes quoad malum. Et Philippens. secundo, Sitis irreprehensibiles et simplices, vel etiam innocentes filii Dei, qui nulli noceatis. Alterum vocabulum, quod per simplicitatem verti solet, est ἁπλοῦς , quod magis proprie simplicitatem et sinceritatem denotat. Multum autem coniungitur haec vox cum liberalitate: quia plerunque homines, cum largiuntur, non sincere id faciunt: sed aut quasi inviti et dolentes, aut suum aliquod commodum quaerentes. Vide Matth sexto, Romanorum duodecimo. 2 Corinth. primo, octavo, et nono. Sic Iacobi 1 Deus dicitur dare bona omnibus petentibus simpliciter: id est, prompte et ex animo, ac solo benefaciendi studio. 2 Corint. undecimo. Simplicitas in Christum, pro simplici sinceraque fide. Vereor ne corrumpantur mentes vestrae a sinceritate in Christum. id est, a sincera fide aut pietate in Christum. Ephes. sexto, et Colossens. tertio, coniungitur cum corde: et requiritur, ut recta fiant in simplicitate cordis. id est, sincere, ac rex animo. Dei simplicitas: id est, cuius autor, effector et approbator in hominibus est Deus. 2 Corinthiorum primo. In simplicitate et sinceritate Dei versati sumus. id est, non astute, malitiose, vafre, et subdole, nostra quaedam commoda quaerentes, et captantes. Tali phrasi dicitur Rom. tertio et Ioann. decimoquarto gloria Dei. id est, quam Deus hominibus largitur ac probat.

SIMUL יחד Iached aliquando significat una ac iunctim, aliquando etiam concorditer. Psalmo 133. Quam bonum et quam iucundum est, fratres habitare simul? id est, concorditer. Psalmo 55. Qui simul dulcescere faciebamus sermonem. id est, concorditer, et summa animorum coniunctione conferebamus de nostris secretis. Psalmo 34, Exaltemus nomen eius in idipsum. id est, simul celebremus, unanimiter. Psal. 14, Omnes declinaverunt simul, inutiles facti sunt id est, unanimiter defecerunt a vera pietate.

SINAPI, genus oleris est, habens minutissimum, et tamen efficacissimum semen, sive ad producendam ipsam herbam, sive quoad saporem et vires. Matth. decimotertio declarat Christus eius collatione naturam Ecclesiae et religionis, ex minima in maximam numerositatem crescentis. Sic et Matthaei decimoseptimo, fidei naturam eiusdem collatione declarat. Vide ipsa loca satis perse perspicua.

SINISTRA: vide supra DEXTERA, ubi de utraque agitur.

[p. 586] column 1147 SINUS, suos quosdam Hebraismos parit, qui explicandi sunt. Primum enim filii dicuntur esse aut gestari in sinu parentum, quia eos parentes complecti, in ulnis gestare, ac denique matres parvulos infantes in genibus et ulnis, atque ita veluti sinu tenere, fovere, ac curare solent. Multa sunt huius locutionis exempla. Sic ob complexum, et quasi paternam curam amoremque, uxor quoque dicitur esse in sinu mariti, ut mox dicetur. Hinc porro ab isto more fovendi et gestandi liberos in sinu, veniunt quaedam metaphoricae locutiones. ut Ioann. 1, Unigenitus qui est in sinu patris, ipse enarravit nobis. Quae locutio ibi triplicem potissimum, arctissimamque coniunctionem filii cum patre indicat: primum, coniunctionem personarum in unam naturam aut essentiam: deinde, summum amorem patris erga filium, in quo solo patri bene complacuit: tertio, summam quandam communicationem secretorum. solus enim filius novit et perfecte videt patrem: ille ergo solus eum, ipsiusque mysteria vere patefacere potest. Atque ad hanc tertiam coniunctionem potissimum Ioannes respicit. ideo praeponit. Deum nemo vidit unquam, sed filius qui est in sinu patris. quasi diceret: Ille solus patrem plenissime pernovit, ille proculdubio certissima retulit. Lucae 16 est, Lazarum esse portatum ab angelis in sinum Abrahae. Id intelligit de copia bonorum, quae ibi piis reposita est: non male sane. Sed vocis rationem hanc putant esse, quod primum vocabulum istud per metaphoram a sinu humano transfertur ad receptacula maris intra terram, quae ob tranquillitatem solent etiam esse portus ac tuta statio navibus. Hinc porro secunda metaphora putant illam caelestem felicitatem, [?: num ] aut portum vocari, quod pii eô confugientes, ac per mortem commigrantes, sint iam a periculis [?: ve--rum ] , piratarum et tempestuosi huius maris liberi. Verum ego opinor non sine causa addi nomen Abrahae ac ideo illum locum vocari Sinum Abrahae, quia Abrahamus dicitur pater omnium credentium, iustificatori et salvandorum. ideo nunc ex hac mundi miseria et vexatione diaboli ac impiorum, dicitur colligere ad se, ac veluti in sinum suum, suos dilectos filiolos, eosque [?: -- ] fovere ac recreare. Vicina prorsus locutio est, quod Christus dicit multos venturos ab Oriente et Occidente, ac convivaturos in caelo cum Abrahamo: contra, filios eius carnales excludendos. Aliqui exponunt per sinum, promissiones datas Abrahamo. Verum melior est altera ratio locutionis: quia et minus dura est in verbis, et praeterea promissiones Abrahamo datas etiam in hac vita amplectimur, ut ea ratione etiam hic agentes pii, in sinu Abrahae esse ac foveri dici queant. Ioann. decimotertio, dicitur Ioannes apostolos [?: - ] ultima coena recubuisse in sinu IESU, et mox incubuisse pectori IESU: quod credo secundum illius temporis conviviorum morem factum esse, cum in sumes do cibo protensi recumbebant humi, seu in pavimento lectis instrato, ita ut quasi circulum quendam facerent, capitibus quidem semper introrsum ad epulas, pedibus vero extrorsum porrectis. Quare semper sequens in prioris sinu recumbere videbatur, dum caput eius quasi incumbebat pectori superius accumbetis, aliqua tali (ut opinor) forma, ut hic eam [?: delinea- ] Num. 11 expostulat Moyses cum Deo, quod sibi imposuerit onus et curam totius populi. Inquit enim: Num ego concepi universum populum hunc, aut genui eum, ut dixeris mihi, Porta eum in sinu tuo, sicut portat nutritius infantulum, in terram, quam iuravi eis? ubi metaphora adiuncto simili, aut etiam primaria locutione abunde illustratur. Isa. quadragesimo dicitur Meschias summa cura ac benignitate curaturus ac tractaturus suos, sumptis metaphoris a bono pastore ovium. Ipse quasi pastor gregem suum pascet, et brachio suo congregabit agnos, portabitque in sinu suo, et foetas leniter ductabit. Gestatio illa agnorum posset videri alludere ad gestationem infantum, a parentibus aut nutricibus gestatorum. Sed solent etiam pastores aliquando parvos ac imbecillos agnos ita anterius in pectore aut sinu molliter gestare. nam ipsas oves, ut graviores et omnis gestationis patientiores, in cervice aut [?: -g- ] gestant multo durius. Dicitur quoque uxor in sinu mariti cubare, sicut Gen. decimo sexto Sara dicit ad maritum: Ego dedi ancillam meam in sinum tuum Michaeae septimo: Ab ea quae dormit in sinu tuo, [?: c-di ] exitum oris tui. et 2 Samuelis duodecimo: Ego dedi uxores domini tui in sinum tuum. id est, tibi David [?: -- ] didi concubinas Saulis. Dicitur igitur et [?: M-r ] [?: ---- ] pro uxore, et Vir sinus pro marito. Sic Deuteronomii vigesimooctavo scribitur, quod maritus invidebit uxor sinus sui, et uxor marito sinus sui carnes propriorum [?: - ] berorum. et Deut. 13, quod maritus non debeat parare uxori sinus sui idololatricae. i. quae cubat in ulnis ipsis Solemus etiam in sinu portare ea quae valde sunt grata, [?: qu- ] ex animo servare cupimus: quare cum singulari [?: emp- ] si dicitur aliquid alicui in sinum dari, sive bonum sive mali [p. 587] column 1149 De bono, ut Lucae sexto: Date et dabitur vobis, mensuram bonam, agitatam, et superfluentem dabunt in sinum vestrum. id est, ut sit vestra propria, cedatque in usum ac commodum vestrum. Psal. 35, Oratio mea in sinum meum revertatur. id est, bona quae illis in eorum morbo precatus sum, mihi contingant. De malo quoque similiter. Psal. 79. Redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, opprobrium quo exprobraverunt tibi Domine. Psalmo 89. Ego suscipio omnia opprobria multorum populorum in sinum meum. Isaiae 65 bis dicitur, Retribuam opus eorum in sinum eorum. Iere. 32, Qui misericordiam facis in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum ipsorum. id est, punis filios. Simili, aut certe vicina, proverbiali tamen, significatione dicitur aliquis portare ignem insinu suo, Proverbiorum 6. Quale etiam illud commune proverbium est, Viperam aut serpentem portare aut Fovere in sinu suo. Soliti sunt olim sortiri, coniectis sortibus in sinum. Proverbiorum decimo sexto: Forte fuit tantum sinus factus ex ora vestis, sicut legatus Romanus in secundo Carthaginensium bello dixerat, se in tali sinu portare bellum et pacem. Munera de alicuius sinu accipere: pro, ab aliquo, Proverbiorum 17. 21 quia (ut dictum est) multa in sinu suo gestabant. Sic Ecclesiast.. 7 dicitur, iram in sinu stulti requiescere: id est, apud stultum, seu illum perpetuo sui similem esse, subindeque ac facile irritari. Ponere manum in sinum, significat nihil agere, ignavum ac negligentem esse. Contra est. depromere ex sinu. Psalm. 73. Sic enim solent ignavi, et contra ali quid serio acturi, manum dexteram habere.

SITIS: vide supra in verbo ESURIO, et FAMES.

SITULA Iacob, Num. 24. vide AQUA.

SOBRIUS. vide supra EBRIUS.

SOCIUS et SOCIETAS, significat non tantum pacem, sed etiam arctissimam coniunctionem, quasique mutuam quandam obligationem, ita ut alterius felicitas aut incommodum etiam ad alterum pertineat ac pertingat. 1 Ioannis primo: Quod vi dimus et audivimus, id annunciamus vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum et communio nostra sit cum patre et cum filio eius IESU Christo. Alii vertunt Societas, quod minus significans esse videtur. Sic alibi dicit Apostolus, nos vocatos esse in consortium filii Dei. 2 Corinthiorum sexto: Quae societas lucis ad tenebras? id est, coniunctio? Aliquando socius est adiutor. Matth. vigesimotertio: Si vixissemus tempore patrum nostroram, non fuissemus socii ip sorum in interficiendis prophetis: id est, adiutores. Isaiae 1, Principes tui furum socii. id est, adiutores. Sic Psalmo 51, Currebas cum fure. sinus aliquando est idem quod particeps, seu qui de eodem commodo fruitur. Romanorum undecimo: Factas es socius radicis, et pinguedinis eius. id est, particeps. 2 Corinthior. 1, Socii estis passionum, et consolationis eritis. Socius significat aliquando idem quod similis. Proverb. 28. Qui rapit bona patris et matris, socius est viri exterminatoris. id est, similis est latroni, quantumvis id perneget, et longe alius videri velit. Sic et Germani aliquando socium pro simili usurpant. Sic posset intelligi, quod supra citavi, Isa. 1. Principes tui so cii furum sunt. id est similes. Iob 30, Frater fui draconum, et socius struthionum. id est, similis illis clamore et [?: eiu---- ] , prae doloribus. De simili Hebraismo dictum est supra in voce FRATER. Hic Hebraismus latius patet. [?: --- ] socium esse furum, potest significare, esse furem. Sicut plures tales phrases sunt: ut Partem alicuius ponere cum hypocritis, est habere aut iudicare eum pro hypocrita. Consentire cum fure, habere partem cum adulteris, Psalm. 50, est omnino similem illis fieri, aut potius fieri et esse furem et adulterum. Sociari alicui, est placere ac probari ei. Psalmo 94, Nun quid sociabitur tibi thronus perversitatum, creans iniquitatem in praecepto? id est, an tales probabis, amabis et fovebis? Sic pro benevolentia, favore ac auxilio accipitur etiam Iob vigesimonono: Dum esset societas Dei super tabernaculum meum. Eadem vis locutionis est, cum Deus dicitur esse cum aliquo, aut apud aliquem. Dare dexteras societatis, est, sancta datarum dexterarum pactione cum aliquo pacisci de societate seu coniunctione operarum, mutuorum officiorum, et de mutuo auxilio. Sic Galat. 2 dicit Paulus, Iacobum, Petrum et Ioannem sibi ac Barnabae dedisse dexteras societatis. Societas aut communio spiritus, est eiusdem spiritus participatio. Verum quoniam in Graeco est plerunque vox κοινωνία , quod magis communionem sonat, vide supra vocem communio.

SOL. Sol dicitur factus in dominium, seu ut dominetur diei, et luna nocti: Genesis primo. Psalmo 136. id est, ut luna luceat noctu, et sol interdiu: Sicut Ieremias capite trigesimoprimo exponit: Qui dedit solem in lucem diei, et leges lunae atque stellarum in lucem noctis. Oriri aut occidere solem super aliquem, est illum tempore ortus aut occasus in suo opere esse, aut existere. Sic sol dicitur oriri super furem, Exodi vigesimosecundo, qui adhuc est in furto occupatus oriente aut orto iam sole. Contra Deuteronomii vigesimoquarto, Occumbere solem super mercedem mercenarii, est, non reddi ei mercedem mature, seu ante occasum solis. Sol non occidat super iram vestram, inquit Paulus: est, diutius ac ultra occasum, seu per noctem retinere iram contra proximum, quam sole super horizontem existente: eadem nempe die, qua ira aut contentio illa orta erat, extinguere debebant. Porro Micheae tertio, ista locutio per metaphoram in longe alio sensu accipitur. inquit enim propheta: Occum betque sol super prophetas istos, et obtenebrescet super eos dies: id est, incident subito in extremas calamitates, divinitus illis immissas. Nam lux illis, ut suo loco ostendi, felicitatem ac commoda, et contra tenebrae calamitates denotant. Sic Ieremiae decimoquinto, in descriptione futurae calamitatis Ierusalem dicit: Occidit sol eius, cum adhuc esset dies. id est, ante tempus periit aut incidit in calamitates. Et Amos octavo, in eundem sensum dicitur: Occidet sol tuus in meridie. inquit enim ibi propheta: Et erit in die illa, dicit Dominus Deus tuus, et faciam occidere solem in meridie, et faciam obtenebrescere terram in die luminis. id est, obruam vos calamitatibus subito ante tempus, et ante quam vos putatis ac expectatis: idque eo tempore, cum aliis adhuc bene erit. Vide sequentia in eo loco. Isa. capite sexagesimo inquit: Non occidet amplius sol tuus, nec luna occultabitur, quoniam Dominus erit tibi in lucem perpetuam, et finientur dies luctus tui. Extenditur hoc genus Hebraismi etiam latius, quod saepe in descriptione gravium calamitatum dicitur obscurari et obtenebrari sol, non habita ipsius solis ratione, sed hominum moestissimi animi, quibus omnia videntur esse adversa ac hostilia, cum in gravibus aliquibus calamitatibus haerent, captique aut intricati tenentur. Isaiae octavo est illustre talis Hebraismi exemplum. Transiens autem illac, gravabitur et esuriet: eritque cum esuriet, molestabitur apud se, et maledicet regi suo, ac Deo suo, et facie sursum aspiciet: et cum spectaverit terram, ecce tribulatio, tenebrae, caligo, angustiae, obscuritas, et impulsio. Quae omnia magis ita tristi afflictoque animo videntur, quam revera sunt. Talia sunt et illa exempla. Isaiae vigesimoquarto, Erubescet luna, et confundetur sol. Sic posset forte intelligi illud de obscuratione lunae ac solis, fumo ac igne, Ioel secundo, tertio. et Actorum secundo. Locus Matt. 24 non item. Contra etiam magnitudo felicitatis perclarum lumen solis ac lunae pingitur Isaiae 30. Sed et lux lunae erit si cut lux solis, et lux solis erit septempliciter [p. 588] column 1151 aucta, sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus contritionem populi sui, sanaveritque percussuram plagae eius. Quara tales quasi hypotyposes et amplificationes tristissimi status, non semper ad verbum intelligendae sunt, sed tantum aliarum calamitatum magnitudinem exaggerant et depingunt, magisque ferme internum animi tristissimum statum, quam externum caeli describunt. Solem non percutere aliquem interdiu, nec lunam noctu: significat nonnunquam omnigenis calamitatibus liberari: per synecdochen positis duabus difficultatibus huius vitae, pro omnibus: quia plerunque vexamur vel aestu interdiu, vel frigore noctu. Sicut illi in Evangelio queruntur, se portasse pondus et aestum diei: et Iacob queritur, se in famulatu Labani consumptum esse tum aestu diurno, tum frigore nocturno. Exempla autem praedictae locutionis sunt Isaiae 49, Non esurient aut sitient, et aestus atque sol non percutiet eos, quia miserator eorum diriget eos, et ad scaturigines aquarum ducet eos. Psalm. 121. Interdiu sol non percutiet te, et luna noctu, Dominus custodiet te ab omni malo, custodiet animam tuam: Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum, a nunc usque in seculum. Ipsemet Psalmus declarat, quid per illam locutionem intelligat. Saepe fit mentio ortus et occasus solis, ut nominentur remotissima loca. Psalm. 94. Dominus locutus est, et advocavit homines ab ortu solis usque ad occasum eius. Psal. 113, Ab ortu solis usque ad occasum eius laudetur nomen Domini. Porro Psa. 107 etiam duae polorum extremitates nominantur: De terris congregavit eos, ab ortu et occasu, a septentrio ne et a mari. Denique idem valet quod Psal. 103, Deus dicitur elongasse a nobis peccata nostra, sicut elongatus est oriens ab occidente. id est, longissime. CUM et CORAM sole ac coram luna, significat, donec sol et luna stant: id est, in perpetuum. Psal. 72, Timebunt te cum sole et coram luna, in generatione et generationem. Et paulo post: Erit nomen eius in seculum, coram sole propagabitur nomen eius. Psal. 19 est, Soli posuit tabernaculum in caelis, ipse autem tanquam sponsus egreditur de thalamo suo, exultat ut gigas currere viam suam. ubi primum regnum Christi ac Ecclesia per caelos, et ipse Christus per solem allegorice depingitur, postea denique clare ac sine figura verbum Evangeliumque eius celebratur: quod ad intellectum eius psalmi necessario observandum est. Est vero tota haec poematii huius forma perinde ac si primum allegoriam, postea eius expositionem proponeret. Coram sole ac luna aliquid fieri, significat prorsus publice ac propalam. Sic Num. 25 Deus iubet suspendi duces Israelitarum in patibulis coram sole: et 2 Sam. 12, minatur Deus Davidi, se eius lcelus in solem protracturum, seque effecturum ut alius cum uxoribus eius coram sole rem habeat. id est, propalam. quod postea cap. 16 Absalon tenso tabernaculo in tecto regiae domus facit. Sic Hierem. 8 dicitur, quod proiicient ossa sacerdotum eruta e sepulchris coram sole et luna. id est, propalam ac sub dio. Aliquando haec eadem locutio significat idem quod in hac vita. Eccles. 2. Dominabitur omni labori meo, quo laboravi, et quo sapiens fui sub sole: id est, per totam hanc vitam. Sol iustitiae nominatur Christus, quia et illuminat omnes, et est verus ac primarius fons verae iustitiae. Malach. 4, Orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae, et sanitas in pennis eius. Pennae solis radii vocantur, qui omnia sanant et vivificant: Sic Christus sua spirituali et vivifica vi omnia sanat et vitalia facit. Vicinum huic est, quod Deus dicitur sol et scutum nostrum: Psal. 84. Esse sicut orientem solem, id est, in summo vigore ac flore, quia tunc subinde altius ascendit, tunc etiam calor ac vis eius salutarior esse censetur. Et sicut Psalmus 19 dicit, veluti gigas exultat ad currendam viam. Iudic. 5, Diligentes te sint sicut sol oritus in virtute sua. id est, sumam vires, et proficiam sicut sol ab ortu suo. Sic et sol in ortu quasi florere, et bene habere: contra, tendens in occasum, quasi languere, et veluti ad interitum inclinare videtur. Sic Pompeius iuvenis ac florens ad Sylam senescentem audacter dixerat, Plures adorare solem orientem quam occidentem: cui sane et ipsi senescenti sol suus occiderat. Eadem similitudo est etiam Apocalypsis 1, Facies eius quasi solis, cum in vigore suo lucet. Sic et Christi transfigurati facies, Matthaei 17 cum sole comparatur. Apoc. 12 dicitur, visam esse in caelo mulierem amictam sole, sub cuius pedib. fuerit luna, et corona stellarum duodecim in capite eius. quae nimirum ipsa Dei Ecclesia est, ornata sole iustitiae Christi, habens sub pedibus omnia terrena dominia, et in capite coronam XII Apostolorum, super quorum fundamentum doctrinae superstructa est.

SOLITUDO: vide supra DESERTUM.

SOLUS, aliquando suas quasdam difficultates habet. Psal. 51. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris. ubi significantissima et utilissima Lutheri est interpretatio: qui in enarratione huius Psalmi, hunc vult esse sensum: Tibi sum tantum peccatum. Haec enim sententia et originale peccatum luculenter declarat, et sequentib. verbis textus optime convenit. Neque etiam David in solum Deum, sed et in proximum peccaverat, hoc ipso scelere admisso. Tum porro verbum chata חטא peccare, non raro habitualiter accipitur, pro esse peccatorem aut reum: quomodo et Rom. 3, Omnes peccaverunt, etc. accipitur. Tota vero difficultas est in adverbio [?: lebadecha ] לבדך : quod quidem solet interdum fieri adiectivum, si ad dantur affixa. Sed tamen contra etiam illud observandum est, quod non raro superflue posterius affixum post semel praepositum nomen ponatur: ut possit hic lebadecha plane adverbium esse, et adverbia [?: -ter ] exponi, nulla prorsus habita ratione affixi: coniungique non cum pronomine Tibi, sed cum verbo [?: Pecca- ] , aut Peccator fui. Sic prorsus accipitur hoc idem adverbium lebadecha, nulla prorsus habita ratione pronominis affixi, Psal. 71, Incedam in fortitudinibus Domini Iehova: celebrabo iustitiam tuam Iebadecha solum te. id est, solum vel tantum iustitiam tuam celebrabo. Posses commode et sic vertere, Tibi ipsi aut in teipsum peccavi. ut sit amplificatio peccati. quasi diceret, Non tam peccavi in secunda Tabula laedendo proximum, quam in prima contra teipsum agendo, ut qui sciens ac volens neglexerim ac violaverim tuum mandatum, tuamque contempserim autoritatem, et insuper causam praebuerim ut nomen religioque tua apud impios blasphemaretur. Solent enim sic peccata amplificari, aut eorum amplitudo declarari. Hanc sane confessionem sui peccati facit David praesente et accusante eum Nathan, inquiens 2 Sam. 12: Peccavi Iehovae. ut non dicat, Peccavi contra proximum, sed contra ipsum Iehovam. Sic utriusque loci confessio peccati pulchre consonat: Tibi ipsi peccavi, et Iehovae peccavi. Sic et perditus filius exaggerat peccatum suum inquiens, Peccavi in caelum et coram te pater. quasi dicat, Non tantum me ac haereditatem laesi, sed et Deum ac te pater. Quod autem Lebad solus, pro ipsomet, seu quasi circumstantia pro ipsa substantia aut persona interdum accipiatur: multis exemplis declarari potest. Proverb. 9: Si fueris sapiens, tibimet sapies: sin fueris derisor, solus feres. pro, ipsemet feres. id est, tutemet, tu ipse potissimum: non excludit alios, ad quos etiam saepe ex unius stulticia calamitas venit: sed ipsam substantiam aut personam denotat. Gal. 6. Probet unusquisque sui opus, tunc in se solo gloriam habebit, non in alio. id est. habebit quod glorietur de semetipso. Sic Illyrica signa [p. 589] column 1153 usurpat Solus Sam, pro ipsemet. Quod alteri praecipis, fac solus. id est, ipsemet.

SOLVERE verbum supra in LIGO tractatum est. Solvere autem legem videtur aliquanto significantius esse, quam simpliciter facere aliquid contra legem, aut peccare contra eam. Quare Christus Matth. 5 inquit: Nolite putare, quod venerim solvere legem. Non veni solvere legem, sed implere eam. Ratio autem locutionis est, quod leges sunt veluti vincula quaedam communis vitae, morum, ac subditorum. quae omnia alligant aut obligant ad certam formam aut rationem, quam solam rectam ac legitimam esse praescribunt ac pronunciant. Mox tamen ibidem, Qui unum de hisce solverit: violare tantum significat.

SOLIUM, vide THRONUS.

SOMNUS, vide supra verbum DORMIO.

SOPOR, vide DORMIO.

SOROR vox habet easdem illas catachreses, quas FRATER, ut nempe omnes propinquas notet. Sic aliqui putant hanc vocem accipiendam esse Levit. 18. Mulierem quoque cum sorore sua non accipies ad affligendam eam, et ad revelandam turpitudinem eius contra eam in vita sua. Opinantur igitur aliqui, et verisimile sane est, prohiberi ibi non tam germanam sororem, quam alias, quarum alioqui coniugium licitum fuisset. Quod observandum hoc tempore esset iis, qui incestas nuptias duarum sororum dispensant, puniente interim Deo tale coniugium sterilitate, unde suo tempore iustissimae poenae et bella de successione sequentur.

SORS proprie significat in Sacris illas notas aut tesseras, quibus sortiebantur, veluti Deo iudicium permittentes de re dubia, utrum ille de ea statuat ac ordinet, id iudicium sequuturi, aut executuri. Qua ratione [?: -ulta ] olim in veteri Testamento, et etiam in Novo decernebant (sicut et apud Ethnicos) aut diiudicabant. Prover. 16. Sortes proiiciuntur in sinum, sed a Domino est iudicium earum. i. gubernatio. hoc est, Deus regit dubiarum rerum exitum. Sic Prover. 18, litem comprimit sors: i. diiudicat. Sic forte quaeritur a Iehosua cap. 7, Quis nam in exercitu admiserit anathema? Sorte quaerit Samuel regem Iudaeis. Sorte quaerit Saul, quis contra eius votum comederit ea die. Sorte quaerant nautae, cuius culpa exorta sit tempestas, Ionae 1. Sorte etiam decernunt Apostoli, quis in locum Iudae proditoris succedere debeat. Sic et apud gentiles, Graecos, Romanos et barbaros, multum sortitione usi sunt. [?: -de ] verbum Sortiri. Hinc igitur est locutio, Proiicere [?: ] , mittere sortes, dare sortes, exire sortes, cadere sortes, sortem mittere cum aliquibus, et inter aliquos, [?: quar-m ] locutionum exempla sunt innumera, ut ea recensere nihil plane sit opus. Prover. 1, Mitte sortem nobiscum. i. divide praedam nobiscum, partire nobiscum, quaere nobiscum lucrum. Psal. 22. Matt. 27, Super vestimenta [?: -ea ] miserunt sortem. id est, sortiti sunt ea, sorteque diviserunt. Sic Ioel 3, Super populum meum miserunt sortem. Et in Obadia, Super Hierusalem [?: mise-unt ] sortem. Nahum 3, Super inclytos eius miserunt sortem. Porro quia Israelitae sortiendo olim terram Ca [?: -n ] diviserunt, singulique eam portionem acceperunt, quam [?: ] eorum sors adiudicavit: inde factum est, ut sors sit [?: --iam ] uniuscuiusque portio soli, et etiam haereditas [?: uni-iusque ] , per metonymiam dicta: quinetiam [?: integra- ] tribuum portiones soli dictae sunt sortes. Hinc [?: ] Ephraim, sors Iuda, etc. Sic etiam Latinis videtur [?: -cta ] esse sors, quae summa aut caput rei familiaris est: et [?: c--sortes ] , qui de eadem sorte participant. Psal. 124, Non relinquetur virga impiorum super sortem iustorum, ne forte mittant manum suam ad iniquitatem. i. [?: -on ] permittet Deus impios perpetuo opprimere [?: pi- ] , [?: ] eorum bona detinere. Hinc porro per metaphoram etiam longius trahitur haec vox ad omne genus commodorum ac bonorum. Actorum 8. Non est tibi pars neque sors in sermone hoc. Actor. 26. Ut remissionem peccatorum et sortem inter sanctos accipiant per fidem, Ephes. 1. In Christo sorte lecti sumus. i. electi, aut posses si a Deo. Coloss. 1. Qui idoneos nos fecit ad participandum sortem sanctorum in luce. Aliquando per eandem metaphoram et catachresin, pro quavis rata aut debita alicuius portione ponitur, etiamsi ea sit mala: ut pro poenis, Isaiae 17. Haec est pars conculcantium nos, et sors eorum qui diripiunt nos. Hierem. 13, Haec sors tua, et pars mensurae tuae a me est, dicit Dominus, quae oblita es mei, et confisa es in mendacio. Nonnunquam etiam ulterius ab hac metaphora trahitur vox haec per metonymiam, ad causam efficientem horum, seu Deum datorem horum bonorum. Sic Deus dicitur piorum sors, idola dicuntur esse idololatrarum sors. id est, causa aut autor eorum portionis. Civitates sortis, id est, sorte acceptae, Ios. 21. Contra aliquos proiicere sortem, est cum eis sortiri. 1 Par. 24 et 25. Sustentare alicuius sortem, est ipsum ac res fortunasque eius fulcire in spiritualibus ac corporalibus: Psal. 16. In manibus tuis sortes meae, habet Vulgata versio Psalm. 30. id exponit Augustinus de gratia Dei, qua salvati simus. Sed in Hebraeo est, Tempora mea. Sic linguarum ignari in Sacris literis ineptiunt, longissime a vero sensu recedentes, et alios abducentes, ac quidvis ex quovis probantes, ut Arist. inquit. [?: So---ri ] significat aliquando simpliciter nancisci: 2 Pet. 1, Iis qui aeque preciosam nobiscum sortiti sunt fidem. id est consecuti. Sors etiam functionem significat, forte ideo, quia olim et adhuc in multis locis sorte legebantur magistratus. Act. 1, Iudas fuerat sortitus nobiscum sortem ministerii huius. id est, consecutus fuerat nomen et functionem Apostolicam. Species acquisitionis pro genere ponitur. Danielis ultimo est: Et tu vade ad finem, et quiesces, stabisque in sorte tua sub finem dierum, aut ad finem dierum. Hoc aliqui exponunt, de quiete Danielis in sinu Abrahae, donec haec omnia compleantur. Sed multo rectius fuerit intelligere, Stabis in sorte tua: id est, tua functione fungeris: id est, tua prophetia in ultimis temporibus fungetur suo officio: tu mortuus per tuum librum multos postremis temporibus docebis ac erudies. Sicut praecessit, quod pii illa intelligent. Sors igitur ibi ponitur pro ipsa functione aut officio, quod sorte evenit. Sic Graeci sortiti sunt quisnam cum Hectore confligere debeat, ‘Sortemque meam vovistis Achivi. ’ SPECIES, externa illa facies rerum, praesertim corporearum dicitur: quae oculis cernitur, a verbo antiquo Specio, quod Videre significavit, Luc. 3. descendere Spiritum S. corporea specie super eum, sicut columbam. Et postea 9, Facta est species vultus eius inter orandum alia. Ioan. 5, Neque vocem eius audistis, neque speciem eius vidistis unquam. id est, nullam plane eius noticiam habetis, quia ex aspectu et sermone homines coram contrahunt noticiam, sibique invicem innotescunt. Per metaphoram porro transfertur etiam ad res incorporeas, et denotat primam rei faciem, ut subito cogitanti apparet, non ut plane intus rei veritas sese habet. Sic 2 Tim. 3 dicit Apostolus, seductores habere quidem speciem pietatis, sed vim eius abnegare: sicut et Christus dicit, eos ovillo vellere tectos incedere. Ab omni specie mali abstinete: 1 Thess. 5, id est, non tantum ab ipsis malefactis, sed etiam umbra malefactorum abstinete: ut pius homo, praesertim doctor, debet etiam loca ubi scorta habitant vitare, nec in templum quidem idolorum venire, etiamsi religionis causa non veniret. Sic etiam pius ab omni familiaritate malorum, praesertim idololatrarum et seductorum cavere et abstinere debet. 2 Cor. 5. Per fidem enim ambulamus, non [p. 590] column 1155 per speciem: id est, credimus Deum esse, nobisque esse propitium, et vitam aeternam expectamus: non coram ista bona sensibus percipimus, at postea eis coram, et (ut ita dicam) realiter perfruemur. Quare quidam illud Per speciem vertunt, Per aspectum, quod magis proprie verum sensum exprimit. etsi minus vocabulo, eiusque etymo correspondeat: nisi malis speciem, ipsam formam, et veluti exhibitionem aut repraesentationem bonorum intelligere.

SPECTACULUM, id quod a multis spectatur: sicut olim apud gentiles varia spectacula oblectandi homines gratia publice in theatris exhibebantur. Sic igitur etiam Paulus de se aliisque Apostolis inquit: Puto quod Deus nos apostolos ultimos designarit, aut abiectissimos miserrimosque reddiderit, tanquam morti addictos, quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus: id est, ita varie agitamur ac vexamur innumeris persecutionibus ac calamitatibus, ut iam iam perituri videamur, omnesque homines et angeli nostram vitam et tristem sortem gravissimaque certamina cum toto mundo, mirabilesque exitus mirentur.

SPECULATORES dicuntur doctores, passim in prophetis. Eius metaphorae prolixe ratio redditur Ezech. 3 et 33 quae loca perlege non enim tantum vocem, sed et rem ipsam ac officium doctorum tanto melius intelliges. Ratio autem ea est: quia doctorum est, a longe praevidere irruentes in populum civitatemque Dei hostes, nempe ante omnia falsam doctrinam ac seductores, deinde et alia peccata, quae consequitur ira Dei, ac poenae temporariae et aeternae: eosque praevisos ac irruentes hostes protinus clare, ac instar tubae exaltata voce, indicare omnibus hominibus, ac opportune et importune eos monere, ut sibi ab eis omni studio ac diligentia caveant. Hoc est quod Christus et Baptista dicunt: Quis vobis commonstravit effugere venturam iram, seu imminentes atrocissimas poenas? Isaiae 6 accusat Deus doctores Iudaeorum, inquiens: Speculatores eius omnes caeci. id est, indocti, et non intelligentes, vel etiam alioqui cernere nolentes prae metu aut etiam scelerata malitia praedictos hostes iam irruere in populum Dei. Eadem sententia ac reprehensio est etiam Isaiae 56.

SPECULUM habet quasdam nonnihil obscuras locutiones: ac primum quod Exodi 38 dicitur Moises fecisse labrum de speculis mulierum militantium, supra in voce MULIER expositum est. Cernere in speculo aut per speculum, est, non rem ipsam, sed umbram tantum aut quasi picturam rei cernere. Sic dicit Paulus 1 Cor. 13, de praesenti nostra Dei cognitione: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc vero facie ad faciem cernemus. In speculo enim non res ipsae, sed earum tantum evanidae imagines cernuntur. Sic et nos tenuem quandam cognitionem Dei ex Sacris literis percipimus, si ad illam quae postea consequetur conferatur. Iacobus comparat non renatorum noticiam Dei ac eius voluntatis, cum iis qui se aliquando in speculo contemplantur, propterea quod utraque noticia fugax ac evanida est, ut ibi noticia Speculi declaratur.

SPELUNCAE, dictae sunt proprie cavitates magnarum petrarum aut rupium, cuiusmodi passim in montibus aut vallib. cernuntur. Gen. 23 fit mentio duplicis speluncae, quam sibi emerit Abrahamus in sepulturam. Videtur autem ideo duplex aut duplicitatis spelunca dicta esse, quod (sicut etiam Aben Ezra sentit) in maiore spelunca adhuc alia minor cavitas aut exesitas fuerit, in qua tanquam arca quadam voluerit Abrahamus suum ac suorum cadaver recondi eamque magno aliquo lapide concludi. Valde usitatum fuit illis gentibus, in petrarum foraminib. aut cavitatibus, sive naturalibus, sive artificialibus sepeliri. Sic enim etiam Isaias Sebnam quaestorem obiurgat cap. 22. Quid est tibi hic, et quem habes hic, [?: ] excideris tibi hic sepulchrum, sicut qui in excelso [?: ] dit sepulchrum suum, aut qui in petra sculpit [?: habi- ] lum sibi? Ideo et Lazari sepulchrum, Ioan. 11, vocatur spelunca. Quia vero in talib. antris aut speluncis, quae [?: ] plerunque in solitudinibus, truces, ferae, aut etiam latrones sese occultare solent: ideo per metaphoram [?: ] nomen transferri solet ad omnes officinas, aut loca, [?: ] bi hominibus pernicies struitur: cuiusmodi sunt idolorum praesertim ac falsae doctrinae templa et scholae Nahum 2, Leo capiebat abundanter pro catulis suis, [?: ] cabat pro leaenis suis, implebatque praeda latibula sui, [?: ] speluncas suas rapina, etc. Sic Hieremias ad [?: Iud- ] , abutentes sacrificiis Dei in templo, ac sine poenitentiae illis Deum placare volentibus inquit: Nunquit spelunca latronum facta est domus ista, super quam est [?: -catum ] nomen meum, coram oculis vestris? Sic et Christus dicit ad sacrificos et mercatores templi, qui [?: ] religionem in quaestum converterant, Matt. 21: Domus mea domus orationis vocabitur, vos autem eam fecistis speluncam latronum. id est, non tantum convertibus in quaestum et rapinam temporalium divitiarum [?: ] religionem, et totum ministerium huius templi: sed etiam in praedam ac exitium animarum, et eversionem totius populi, dum falsa religione eis iram Dei. et tuae temporarias, tum et aeternas poenas accersitis. Tale quidem est quod Ezech. dicit animas venari, et animas victuras [mortificare].

SPES, animi motus aut affectus durabilis est, quae aliqua bona expectamus. Differt autem bona [piaque] spes a fide: primum, quod fides prior est, ac veluti [mater] spei. Deinde, quod fides proprie apprehendit Christum, ad thronum gratiae intrat, solaque cum Deo [agit] et nos cum ipso reconciliat, ac omnino omnia bona impetrat: spes vero illa impetrata bona expectare, et [etiam] flagitare pergit. Tertio, quod fides proprie praesentia bona complectitur, spes futura ac ventura expectat, [etc]. Monet Erasmus, fidem non tantum noticiam, sed et fiduciam significare, ita ut non multum interdum distet a spes Sic sane vicissim spes nonnunquam proprie ipsam fidem denotare videtur. Sic forte illud Rom. 8 [exponi] posset: Spe salvi facti sunt. 2 Reg. 18. In Domino Deo speravit Israel. Sic 2 Paral. 13. Eo quod sperassent in Dommino Deo. Psal. 7. Domine Deus, in te speravi. Psal. 9. Et sperabunt in te qui noverunt nomen tuum. id est credent. Spes aliquando etiam pro speratis bonis per metonymiam ponitur. Isaiae vigesimooctavo: Potuimus mendacium spem nostram. Romanorum octavo: Spes si cernitur, non est spes. i. praesens bonum habetur, non speratur. Spes protracta excruciatio cordis est: at lignum vitae est res desiderata, cum contingit Proverbiorum decimotertio: pro, est res apprime grata ac salutaris. Sic saepe dicitur, Spes impiorum aut Hypocritarum peribit: id est, interibit, illud expectemus bonum nunquam eis continget. Iob 27. Prover. 31, Ezech. 37. Contra piorum et afflictorum spes dicitur ad peritura, Prover. 24. Aliquando longius adhuc progreditur hic tropus in eum a quo sperantur illa [?: ] Sic innumeris vicibus Deus dicitur aliquorum spei. Psal. 65, Deus est spes omnium finium terrae. Psal. 14. Consilium pauperis confunditis, quoniam Dominus spes eius. Psal. 142. Dixi, tu es spes mea, turris mea. Sic et homines aliqui potentes dicuntur aliorum spes, quis ab eis bona sperantur. Isa. 20, Confundentur ab Aethiopia spe sua. Ibidem: Haeccine erat spes nostra? i. [?: q- ] stulte fecimus, quod in hosce speravimus? Spes in Deum et Sperantes in Deum, saepe synecdochice pro tota [?: pi- ] ponuntur: sicut et credentes, aut timentes, item invocantes: cuius significationis innumera sunt exempla ut ea citari nihil attineat. Spe salvi facti sumus, inquit Paulus Rom. 8: non id docens, quod spes sit instrumentem [p. 591] column 1157 apprehendens salutem: sed quod tantum spem, non etiam ipsam rem verae salutis expectamus. Idem ergo est ac si diceret: Sperata salute fruimur, non iam reipsa possessa, seu nobis praesenti. Vicinum huic est quod Gal. 5 inquit, Nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus. id est, speratam illam plenae renovationis iustitiam expectamus. Acto. 2, Caro mea requiescit in spe: id est, sperando resurrectionem. Spes Israel, significat ipsum expectatum aut speratum Meschiam cum suis bonis. Actor. 28, Propter spem enim Israelis catena hac circumdatus sum. Sic et Actor. 26: Nunc ob spem, quae patribus nostris facta est a Deo, sto iudicatus. Abrahamus praeter spem in spe credidit, se fore patrem multarum gentium: ubi Praeter spem significat, contra naturam illius rei sperandae. estque sensus, quasi diceret, in re desperata sperando credidit. Quomodo autem fuerit res desperata, exponit mox ipse textus: quia iam erat emortua vulva Sarae, et ipse quoque Abrahamus prae senio effectus erat. Quomodo item praeter spem sperando crediderit, declaratur ibidem: quia non dubitaverit, sed robustus factus fide, gloriam omnipotentiae ac veritatis Deo dederit, cum omnes secundae causae eum ad desperationem solicitarent, omnemque ei spem procreationis auferrent. Experientia parit spem, spes autem non confundit: Romanorum 5. Oritur enim certe, et confirmatur spes ex multis experimentis praesentiae et favoris divini, in tot liberationibus toties, tamquam evidenter experimento ipso cogniti. Cogimur enim inde statuere, quod quandoquidem iste omnipotens Deus adeo propitium se mihi praebuerit, et ubique opportune succurrerit, haud dubie et in posterum mihi praesens propitiusque opitulabitur. Qui vero sic in Deum sperat, ille nequaquam ab eo in difficultatibus deseretur, non permittet Deus ut talis confundatur, seu misere destitutus ope Dei ac omni successu, inque summis infortuniis haerens et iacens, cum ignominia coram omnibus pudefiat, et ab omnibus derideatur. Deus spei dicitur, sicut et Consolationis, dupliciter: quia et facit nos sperare promittendo, et per spiritum suum in nobis excitando affectum aut virtutem spei: et porro quoque offerendo ac dando res ipsas speratas, seu compotes nos spei vel speratarum rerum faciendo. Inquit igitur Paulus Roman. 15: Utinam Deus spei impleat nos omni gaudio et pace in credendo, ut spe abundetis per virtutem Spiritus sancti. id est, det vobis tranquillam et bene sperantem mentem. ubi Deus spei, ob consolationem et donationem eius virtutis sic dicitur. Spem aliquando bonum speratum significare, diximus. Et sic spem Israelis vocari ipsum Messiam, cum suis speratis bonis, indicavimus. Eodem vero modo ipsa aeterna salus ac gloria subinde spes piorum, et etiam beata spes nominantur. Ephes. 2: Eratis alieni a testamentis et promissione, spem non habentes: et sine Deo. i. non sperantes opem ac favorem Dei, multo minus expectantes aeternam vitam. Coloss. 1, Propter spem quae reposita mihi est. ad Tit. 2: Expectantes beatam illam spem, et illustrem illum adventum gloriae magni illius Dei, ac servatoris Domini nostri IESU Christi. Sic Petrus primae tertio, iubet nos paratos esse ad reddendam rationem de ea spe quae in nobis est. id est, cur et quomodo expectemus vitam ac gloriam aeternam, et quam firma testimonia aut fundamenta eius spei ha-beamus. Synecdochice totam religionem complectitur: Ephes. 1, Ut sciatis quae sit spes vocationis eius. id est, quae nam sint illa sperata et optata bona, ad quae nos Deus vocavit, aut invitavit. Paulus 1 Thes. 5, Spem vocat galeam salutis, aut salutarem: propterea quod, sicut galea ipsum caput tuetur ac servat, sic et spes servat ac retinet nos in vera pietate: quam si amitteremus, mox simul etiam a tota pietate deficeremus. ex illa enim finali spe vitae, tota nostra religiositas pietasve dependet. Spes viva. 1 Petr. 3: Benedictus Deus pater Domini nostri IESU Christi, qui ex multa misericordia regenuit nos in spem vivam, per resurrectionem IESU Christi. Spem vivam vocat bona sperata, quae sint perpetuo viventia ac durantia, nunquam interitura, ut ibidem mox Apostolus seipsum exponit. Posses quoque per hoc epitheton intelligere, certam, immotam ac minime interituram spem aut promissionem. Sed de Vivus, cur aliquae res dicantur vivae, ut Petra viva, aqua viva, et similia, dicetur infra in VIVO. Vincti spei: id est vincti qui habetis spem liberationis. Zachariae 9, Convertimini ad munitionem o vincti spei. id est, vos vincti et onerati peccatis, qui tamen speratis et expectatis liberationem Christi. Sperare verbum aliquando pro metuere usurpatur, nota etiam Latinis catachresi. Sic etiam aliquoties in Evangelistis dicitur Dominus esse venturus ea hora, qua famulus non sperabat eum venturum. Sic Virg. inquit: ‘Si tantum hunc potui sperare dolorem. ’ Sperare in Moisen, Ioan. 5 dicuntur Iudaei, qui statuêbant, se per religionem a Moise praescriptam consecuturos omnia bona divinitus promissa, temporaria et aeterna.

SPINAE, varias locutiones ac similitudines in Sacris suppeditant. Primum enim significant malos homines, qui nulli bono aedificio aut operi utiles existentes, alios laedunt. Isaiae 10. Ignis devorabit spinam eius, et veprem eius die una. id est, milites illos et totam illam inutilem, imo et noxiam turbam. Sic in praecedenti capite, Arsit enim quasi ignis impietas, vepres et spinas devorabit, et exarsit in condensis sylvae, et elevati sunt iuxta altitudinem fumi. Praedicuntur enim ibi atroces Dei poenae, quibus sit illos pessimos homines perditurus, et plane consumpturus. Sic et Christus Matth. 7, impios per spinas designat, inquiens: Num colligunt de spinis uvas? id est, pravi homines nequeunt bonos fructus ferre. Sic David atrocem malorum calamitatem hisce verbis 2 Sam. 23 describit: Vir autem Belial sicut spina propulsa, quam non accipiunt manu: sed vir accedens ad eas armabitur ferro et hasta aut igne exurentur in ipso loco. Quibus verbis ostendit David, impios perinde austere tractari ac puniri a Deo, sicut spinae ab hominibus severiter tractantur, igne quidem, si in ipso loco sint exurendae: furca autem et ferro, si alio transferendae. Secundo, Spinae significant omnia adversantia, et extinguentia veram pietatem. Hierem. 4, Novate vobis novale, et ne seratis super spinas: quia sicut spinae non recipiunt bonum semen, ita nec pravum cor verbum Dei. Sic et Christus in parabola curas ac solicitudines de rebus huius mundi vocat spinas, quae suffocent bonum semen, et prima initia verae pietatis. Tertio, Spinae significant in universum omnia laedentia. Sic Numeri 33. et Iosuae 23 saepe dicuntur reliquiae gentilium, quas inter se Israelitae servaturi erant, futurae spinae in oculis, et clavi in lateribus eorum: id est, semper longe molestissimi, infestissimi, et perniciosissimi. Isa. 28. Ira non est mihi. Quis det me spinas et vepres, in bello graderer in eam, incenderem eam semel. id est, nimium sum lenis et clemens: quod si essem armatus ira, sicut spinae aculeis, subito perderem illam vineam seu gentem. Sic Ezechiel. 28, pro hostibus usurpatur haec vox: Et non erit ultra domui Israel spina pungens, et spina dolorem inferens ex omnibus circumvicinis ipsorum, qui spernunt eos. Sic et Proverb. 26, eloquentia insipientis comparatur spinae, aut ramo spinoso, existenti in manu ebrii: quae collatio convenit cum illa Ciceroniana, qui facundiam insipientum comparat gladio furentis. Spinas et vepres in aliquo loco nasci ac crescere, saepe significat redigi eum in solitudinem, fieri incultum ac desolatum. Nam [p. 592] column 1159 agricolae talia fruticeta excindere solent, nec ea patiuntur, praesertim in utili loco, invalescere. Is. 5, 7, 32, 34, 41, et Prove. 24, describitur ager ignavi, quod sit prorsus contectus spinis, vepribus, et urticis. Spinarum exustio ob varias causas celebratur, ac illarum similitudine malorum castigatio denotatur, sicut et supra dixi. Isaiae 33, Erunt populi exustio calcis, ut spinae eradicatae igni exurentur. Poenae ac exitium Assyrii exercitus praedicuntur: quia sicut spinae radicitus extirpatae aut erutae, mox in cumulum aggregantur et exuruntur: sic et illi brevi sint perdendi. Nahum 1, Quia spinae perplexae et humore suo humectatae consumentur sicut stipulae prorsus aridae. Praedicitur ibi subitum ac plenum exitium: sicut stipulae aridae facile citoque exuruntur, et spinae perplexae, quae sua humiditate, quam illa densitate contra aestum solis tuentur, prorsus concreverunt. Tales enim spinae vehementer ardent ob multas causas, quia ibi est magna densitas tenuium ramusculorum: quia ventus eo folia colligit et compellit, quae ibi postea haerent: quia ibi etiam ob humiditatem terrae in illa densitate herbae crescunt maiores, quae cum nequeant a pecudib. depasci, ibi tandem exarescunt. Quare maxime idonea materia incendio est. Psal. 118, Circumdederunt me sicut apes, extincti sunt sicut ignis spinarum. id est, subito prorsus extincti sunt, cum grandia minarentur. Nam sicut ignis spinarum subito crescit, ac fit maximus, et strepit horribiliter, sed mox consumpta illa tenui materia interit: sic et impii. Ob talem naturam subiti incendii spinarum, mirabatur Moises quoque Exodi 3, quod ille ignis tam diu duraret, eoque statuit aliquid insuetum ac praeternaturale esse, accedensque propius conatur explorare. Iter pigrorum dicitur spinis sepitum, aut impeditum: sed rectorum esse planum, Proverb: 26. Sic Oseae 2 minatur Deus, se viam Iudaeorum discursantium precatum opem ab impiis, spinis obsepturum. id est, impediturum ac praeclusurum. Seminaverunt triticum, et messuerunt spinas: Hier. 12. videtur dici de pessimis Israelitarum fructibus, quos protulerunt audito bono Dei verbo a veris Prophetis: sicut et Deus queritur Isaiae 5, se bonam vitem plantasse, et tamen pessimos fructus provenisse. Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina. Sic ineptit Vulgata et Graeca, Psal. 31. sed in Hebraeo manifeste habetur, Convertus est humor meus in siccitates aestivas.

SPIRITUS vox latissime patet in Sacris literis, plurimasque ac diversissimas locutiones non parum obscuritatis habentes gignit: quas omnes (ut poterit fieri) primum veluti cursim recitabimus, quomodo tum in veteri Testamento, tum in Evangelistis, tum denique et in Apostolicis scriptis usurpentur, aut intelligendae sint. Deinde aliquanto accuratius haec vox ex Hebraea lingua explicabitur. ‘SPIRITUS. ’ I. In genere totam essentiam divinam, tribus personis distinctam, denotat. Ioan. 14, Spiritus est Deus: id est spiritualis essentia. 2. Cor. 3. Dominus autem spiritus est.

II. Peculiariter tertiam personam divinitatis denotat, hocque aut 1. Simpliciter, sine epitheto: Num. 11. Cum requievisset in eis spiritus, prophetaverunt. Cap. 14. Cum Caleb fuit alius spiritus, ut sequeretur me. Ezec. 2. Ingressus est in me spiritus. Et cap. 3. spiritus levavit. Ibidem, Ingressus est in me spiritus. Et cap. 8, Elevavit me spiritus. Actor. 10, Petro cogitanti de visione, dixit spiritus: Ecce viri quaerunt te, surge et descende cum eis. Actor. 18. Spiritus cogebat Paulum, ut testificaretur Iudaeis, IESUM esse Christum. Matt. 4, Ductus est in desertum a spiritu. Matth. 22, David in spiritu vocat eum Dominum Ioan. 3, Quod natum est ex spiritu, etc. Ioan. 7, Nondum erat spiritus datus. 1 Cor. 2. Spiritus scrutatur arcana Dei. Gal. 3. Utrum ex operibus legis spiritum accepistis, an ex praedicatione fidei? 1 Petr. 4. Spiritus super vos requiescit. 1 Ioan. 3 et 4. De spiritu suo dedit nobis. Autor epistolae Iudae: Hi sunt qui segregant animales, spiritum non habentes. Apocal. 2, Qui habet aurem, audiat quid spiritus dicat Eccles. 2, [?: A- ] cum epitheto, quod vel ab essentia, vel ab officio [?: ] effectib. eius desumitur: ut Spiritus meus, Gen. 6. Non rixabitur spiritus meus cum hominibus in perpetuum Isa. 30. Ut ordiremini telam, et non per spiritum mei Isa. 42. Dedi spiritum meum super eum. Isa. 44. Effundam spiritum meum super omnem carnem. Zach. 4 Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum. Spiritus Elohim: Gen. 1, Spiritu Elohim incubabat aquis. Gen. 41, Iosephus spiritu Elohim plenus. Exod. 31, Implevit eum spiritu Dei. Num. 24, Irruit in Balaam spiritus Dei. 1 Reg. 10, Irruit super eum spiritus Elohim. 1 Reg. 11, Insiluit spiritus Elohim in Saul. 1 Reg. 19, Factus est spiritus Elohim super nuncios Saul. 2 Paral. 15, 24, Ezech. 11, In visione in spiritu Elohim. Spiritus Adonai, Iehovae: Iud. 6, Spiritus Domini induit Gideon. Iudic. 11, Factus est super Iephte spiritus Domini. Iud. 13. Coepit spiritus Iehovae esse cum Simsone. Iud. 14. Irruit spiritus Iehovae in Simsonem. 1 Reg. 10. Insiliet in te spiritus Iehova. 1 Reg. 16. Spiritus Iehova recessit a Saulo. 2 Reg. 22. Spiritus Domini locutus est per me. 3 Reg. 22. Me ne igitur dimisit Spiritus Domini, et locutus est tibi? 1 Par. 12. Spiritus Domini induit Abisai. Isa. 11, Requiescet super eum spiritus Iehova. Isa. 34, Spiritus Domini ipse congregavit ea. Isa. 61. Spiritus Domini Dei super me, ob id me Dominus Is. 63, Spiritus Domini ductor eius fuit. Ezech. 11. Irruit in me spiritus Iehova, et dixit ad me, Loquere. Mich. 3, Plenus sum virtute spiritus Iehovae. Spiritus dcorum sanctorum. Dan. 4. Spiritus deorum sanctorum in te est. Item cap. quinto. Spiritus τοῦ κυριοῦ , Domini: 2 Cor. 3. Spiritus τοῦ θεοῦ , Dei: Matth. 3. Vidit spiritum Dei descendentem. Matth. 12, Ego in spiritu Dei eiicio daemones. Rom. 8. 15. 1 Cor. 27. 1 Thes. 4. Ioan. 3 et 4. Spiritus ex Deo: 1 Cor. 2. Spiritus Patris: Matth. 10. Spiritus filii Dei: Gal. 4. Spiritus christi: Rom. 8, et 1 Pet. 1. Spiritus sanctus: Psal. 51, Spiritum sanctum tuum ne auferas a [?: ] Isa. 63, Posuit in medio eius Spiritum suum sanctum. 4 Esd. 1. Immitte in me Spiritum sanctum. Matt. 1, De spiritu sancto est. Matt. 12. Qui dixerit verbum contra spiritum sanctum. Sic Luc. 1, 2, 4 Ioan. 7, 14, 20. Actor. 1. Accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientis in vobis. Actor. 2, Repleti sunt omnes Spiritu sancto. Sic et Actor. 8, 10, 13, 15, 16, 19. et 1 Pet. 1 1 Iohan. 5 Et in epistola Iudae. Habet autem id nomen et propter substantiam, et propter officium. Est enim eius substantia, sicut et caeterarum personarum divinitatis, sanctissima: deinde est sons sanctitatis, afferens sanctitatem, hoc est remissionem peccatarum, et efficiens sanctos motus in cordib. credentium. Spiritus bonus: Psal. 143. Spiritus tuus bonus deducat Dictus est autem sic, ad differentiam mali spiritus. Spiritus gratiae: Zach. 12. Spiritus precum: Zach. 12. Spiritus sapienter et intellectus: Isa. 11. Spiritus sapientiae et revelationis: Ephes. [?: ] . [?: ] vera Dei agnitione Ecclesiam ornat. Spiritus [?: ] et fortitudinis: Isa. 11. Spiritus sapientiae et timoris: Isa. 11. Spiritus timoris Domini: ibidem. Spiritus potentiae, dilectionis et sobrietatis: 2 Tim. 1. Spiritus veritatis: Ioan. 14, et 16: quia vera de Deo doctrinam custodit, et sinceros Ecclesiae ministros subinde excitat, et corruptelas arguit atque destruit habitur etiam in iis locis atque pectorib. ubi veritas caelestis regnat: abest vero a mendaciis sive Ecclesiast. sive politicis, et abhorret coetum malignantium. Spiritus sanctificationis: Rom. 1, Secundum spiritum sanctificationis. Spiritus adoptionis: Rom. 8 quia testatur nos esse filios Dei in Christo adoptatos ¶ Sunt autem et aliae appellationes, quib. spiritus sanctatis scripturis, omisso spiritus nomine, notatur: quis hoc [?: ] breviter enumerasse non alienum fuerit. Appellatur [?: i- ] [p. 593] column 1161 Paracletus, Ioan. 14, 15, et 16: quia est advocatus, qui in rebus afflictis sustentat corda firma consolatione, fide, confessione, patientia, perseverantia ac spe aeternorum bonorum: de qua appellatione dictum plenius est supra in litera P. Arra: 2 Cor. 1. vide in litera A. Arrabo haereditatis: Ephes. 1, quod certiores nos faciat de donata nobis in Christo haereditate, et vita aeterna: vide in A. [?: V-ct-- ] : 1 Ioan. 2. vide in V. Donum Dei: Actor. 8, Existimasti donum Dei pecunia parari. Promissum patris: Actor. 1 Praecepit ut expectarem promissum patris.

III. Spiritus Dei, pro ira et poenis divinis. hocque vel 1. Absolute: ut Isa. 10, Spiritus eius velut torrens, inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum. Psalm. 139. Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? 2. Vel cum epitheto: ut, Spiritus furoris, Exodi 15. In spiritu furoris tui congregatae sunt aquae, etc. Spiritus iudicii, et Spiritus ardoris: Isai. 4, Lavabit Dominus reatus sanguinis Hierusalem in spiritu iudicii, et spiritu ardoris. Psal. 18: Revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Iehova, a flatu spiritus irae tuae. Spiritus soporis: Isaiae 29, Miscuit vobis Dominus spiritum soporis. pro, stupore et gravi poena vos afflixit.

IIII. Spiritus labiorum Dei: pro verbo seu ministerio docendi, quod quidem regit et gubernat Spiritus sanctus. Isai. 11, Spiritu labiorum suorum interficiet impium 2 Thes. 2, Interficiet Antichristum spiritu oris sui.

V. Opponuntur crebro in Scriptura Litera ac Spiritus, hocque quadruplici ferme ratione. Primo in genere, de omni et Legis et Evangelii doctrina, ratione causae formalis: cuius respectu omnes typi, figurate dicta, et quae quoquo modo aliud quid in externa literae superficie, ac veluti cortice seu putamine, prae se ferre videntur, quam quod in intimo ac genuino spiritus sensu continent, Litera appellantur. Hac ratione Scripturae litera in sacrificiis, caeremoniis, aliisque typis externum quid praecipere videtur: ubi tamen longe diversum, ac maius quid, et praestantius, rem videlicet spiritualem, Spiritus Literam explicans requiri ibi ostendat. Quin et ipsa Decalogi praecepta externam quampiam, communemque, et homini possibilem obedientiam exigere videntur: cum tamen Spiritus Literam explicans, rem veluti ex diametro contrariam, debitum videlicet humanis virib. prorsus impossibile, et ob id non tam iustitiae ac vitae, quam mortis et damnationis causam, in Decalogo contineri ostendat. Denique et in promisionibus divinis Davidi, Salomoni, aliisque in veteri Testamento factis, externum quid et corporale promitti videtur: cum tamen in iisdem toti generi humano aeterua ac caelestia beneficia, adeoque ipse Messias promittatur: cuius rei exempla in historiis veteris Testamenti et in Psalmis infinita occurrunt: ex quibus illustre est mactatio et esus agni Paschalis, et serpens aeneus in deserto: cuius literam ipse Christus in novo testamento evolvens, spiritualem ac genuinum eius sensum voce simul et ipsa re patefacit. Hanc Literae et Spiritus significationem veteres maxime urserunt: quamvis non sine extremo quorundam abusu. Quidam enim, ut Origenes, omnem tandem grammaticum verboris sensum, ut literam mortuam abiecerunt: et suas allegorias, vel potius mythologias pro spirituali sensu Ecclesiae venditarunt. Secundo, ratione obiecti, omnis itidem et Legis et Evangelii doctrina sine Spiritu S. efficacitur intus docente, homini carnali ac sibi relicto Litera est, et appellatur. Tametsi enim et Legis et Evangelii doctrina spiritualis est, hoc est, a Spiritu S. tradita, et ad vitam spiritualem ac aeternam data, Rom. 7: vitio tamen carnis nostrae ociosa plane et inefficax manet, in libris tantum, aut etiam lingua nostra, ac veluti ociosa et fugaci noticia speculativa haerens: ut de ea non [?: s--es ] loquamur ac psittacus, qui utcunque humana verba referens, dat sine mente sonum. Sic enim corda nostra peccato depravata sunt, et obturata, ut doctrinae caelestis capacia non sint sine Spiritu sancto: cuius est, cor nostrum lapideum aperire, oculos mentis caecos illuminare, dare cor ad intelligendum, oculos ad videndum, et aures ad audiendum, etc. Tertio, proprie ac principaliter legis doctrina, Litera, et quidem occidens litera, 2 Cor. 3 appellatur: hocque ratione officii, et effectus. 1, Quia quantumvis viam salutis ac vitae ostendat ac inculcet: tamen sine Spiritu sancto corda nostra lapidea conterente, hominem qualis est relinquit, neque ad actiones ac opera spiritualia praestanda informat: sicque litera inanis et mortua, ac ad iustificandum infirma et inefficax manet. 2, Quia non tantum non peccatum tollit, et vivificat: sed et desiderium eius auget. de quo sic August. de Spir. et lit. Quod ait Apostolus, Litera occidit, etc. intelligendum est eo modo vel maxime, quod apertissime alio in loco dicit: Concupiscentiam nesciebam, nisi lex dixisset, Non concupisces. Et alibi: Occasione accepta peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Non concupisces, saluberrimum praeceptum est, etc. sed ubi sanctus non adiuvat Spiritus, inspirans pro concupiscentia mala concupiscentiam bonam, etc. profecto illa lex quamvis bona, auget prohibendo desiderium malum, etc. Nescio. n. quomodo id quod concupiscitur, fit iucundius, dum vetatur. Et iterum: Legis litera, quae docet non esse peccandum, si Spiritus vivificans desit, occidit: sciri. n. facit peccatum potius quam caveri, et ideo magis augeri quam minui: quia malae concupiscentiae etiam praevaricatio legis accedit. Haec Augustinus. Eodem nomine et Lex peccati et mortis, Rom. 7, quin et alibi ministerium mortis, appellatur. Ac opponitur ei Lex spiritus ac vitae, de qua Paulus Rom. 7 sic inquit: Nam Spiritus vitae liberum me reddidit a lege peccati et mortis. Est autem Lex spiritus, Evangelii doctrina: sic dicta, quia adfert secum Spiritum sanctum: qui divina efficacia cor hominis immutat, ac digito suo legem cordi eius inscribit: ita ut iam non in solis tabulis aut membranis haereat, sed in ipsum cor hominis penetret, ibique veluti flamma quaedam vigeat, hominemque ad spirituales motus et opera praestanda inflammet. Quo nomine Spiritus sanctus Rom. 7 Spiritus vitae appellatur: quod scilicet vivificet, teste Christo Ioan. 6. Vocat hanc legem Spiritus, Iacobus 3 cap. Legem perfectae libertatis: non tantum quod in se libera est, et ab omni coactione aliena: sed etiam, quôd (ut inquit Paulus) liberat a lege peccati et mortis: hoc est, a tyrannide peccati in carne nostra regnantis, et mortis: ac liberos homines reddit, ad spontaneum obsequium ac obedientiam Deo praestandam. In hoc sensu dicit Paulus 2 Cor. 3, se ministrum esse non literae, sed spiritus: hoc est, doctrinae efficientis homines vere pios ac spirituales. Quarto, â doctrina etiam ad effectum eius, hae appellationes transferuntur. Hac ratione Paulus Rom. 2 duplicem facit circumcisionem: unam literae, externam scilicet et corporalem, quae tantum in externa carne haeret: alteram spiritus, quae scilicet in ipso corde est. Eadem plane ratione dicit et Rom. 7, nos debere servire Deo in novitate spiritus, non vetustate literae. hoc est, in vera cordis pietate, non in externa disciplina ac caeremoniis tantum: quae omnia etiam vetus Adam utcunque praestare potest. Etsi autem magna est cognatio huius significationis cum praecedente (haec siquidem ex illa nascitur ac dimanat) non obscurum tamen est earum discrimen: cuius consideratio et ad Scripturae intellectum et ad ipsius rei explicationem utilis est. Caeterûm cum Paulus 2 Cor. 3 ministrum se novi Testamenti, non literae, sed spiritus, esse dicit: hoc dicere vult, se esse ministrum Evangelii, cui adiunctus est Spiritus S. non Moisis, eiusque legum ac caeremoniarum: quodque suo ministerio efficiat in homine veram spiritualemque pietatem, non [p. 594] column 1163 externam, hypocriticam, magisque in libro, auribus autore, quam in corde ipso haerentem. Respicit itaque Paulus simul et ad causam, ministerium videlicet aut doctrinam et eius in auditorib. effectum, veram videlicet ac simulatam pietatem. Quod autem subiungit ibidem Paulus, Litera occidit, spiritus autem vivificat: tametsi de primo tantum et tertio gradu exponit Augustinus, non incommode tamen ad omnes in universum accommodari potest. Primum igitur occidit omnis typus ac figura, dum externo tantum aut literali sensu accepta, vel decipit: aut aliquid plane falsi continens, ut cum membra Deo, aut Messiae regnum temporale promitti videtur: aut persuadens in eo verum cultum, pietatem ac iustitiam sitam esse, ut Iudaei de sua caeremoniarum iustitia sentiebant: vel certe nihil prodest, dum sanguis hircorum et circumcisio carnis non tollit peccatum. Contra autem verus ac genuinus spiritus sensus, proprie voluntatem Dei indicat, et tandem ad veram pietatem deducit. Secundo, tota lex occidit, vel falsam iustitiae ac vitae umbram ostentado: vel etiam magis veterem Adamum, ut ruat in vetitum, irritando: vel denique in certam damnationem ac desperationem adducendo, et (ut loquitur scriptura) ad inferos deducendo. Contra Evangelium et adiunctus spiritus vivificat hominem, veram pietatem in eo excitando, eique iustitiam, naturae instaurationem, et vitam aeternam offerendo. Tertio, tota doctrina Legis simul et Evangelii, sine Spiritu sancto per accidens est litera occidens: hoc est, non vitae, sed mortis causa, auget tantum ac cumulat nostram damnationem. sicut inquit Christus: Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. Denique iuxta Pauli illud, est nobis odor mortis ad mortem. Contra si adsit spiritus utraque et Legis et Evangelii doctrina suo loco et ratione nobis salutaris est. Quarto, caeremoniaria illa aut externa pietas, quam itidem literam vocari diximus interficit hominem: non est ei causa vitae, sed damnationis. Contra, vera pietas habet (teste Paulo) promissiones et huius et futurae vitae. In ea est praecipue fides salvifica, quae ex Christi plenitudine haurit iustitiam et vitam aeternam. Caeterum ut tanto magis studioso Lectori satisfiat, adscribam etiam alterius cuiusdam annotationem de hisce vocib. Spiritus ac Literae, quae ita habet: Literae vocabulum Spiritui oppositum, solet Paulus peculiari quadam significatione usurpare. Nam primum omnium, quia lex illa quae Moisis dicitur, tum Dei ipsius digito (ut Scriptura loquitur) insculpta est in tabulis, quo ad Decalogum attinet: tum vero Dei ipsius iussu a Moise literarum monimentis tradita est: optima fuit ratio cur Lex illa diceretur γράμμα , per antonomasian: quod rectius converteris scriptum, quam literam: et tamen voluimus ex more literam interpretari. Sed aliquid tamen amplius spectavit Paulus. nam quia lex non modo caeremonialis, sed etiam moralis, id est, Decalogus (quam vocant) ad Christum ducebat, qui nobis omni modo factus est iustitia: hunc autem Legis usum Iudaei partim ignorabant, partim aspernabantur: hinc factum est, ut Paulus de Lege loquens, modo ex Iudaeorum hypothesi, qui eam a Christo separatam, seorsim et per se consideratam sibi applicabant: modo ex vero ipsius usu et Legislatoris voluntate, vocabula excogitarit isti distinctioni accommodata. Itaque Legem nudam et a Christo separatam, γράμμα vocare solet, tanquam scilicet mortuam quandam scripturam, quod ad salutem nihil prosit, carnis nostrae vitio: quia scilicet morbum duntaxat indicare potest in viscerib. nostris latentem, sanare vero non item: quinetiam, quia lex illa extra Christi spiritum considerata, peccatum in nobis irritat, ut fiat supra modum peccans, et morti nos dedat: Rom. 7: idcirco dicit Paulus literam occidere, et Moisis ministerium vocat ministerium mortis et condemnationis 2 Corint. 3: et Legem quoque peccati virtutem, 1 Cor. [?: ] quae quidem de universa lege accipienda sunt, quatenus extra Christum consideratur. Interdum vero peculiariter hoc dicitur de caeremoniarum umbris, quarum corpus erat Christus. Hac igitur ratione Paulus hoc loco externam circumcisionem vocat γράμμα , ex qua dicit non metiendum esse Iudaismum: quam alibi [?: ] dit nihil esse, 1 Cor. 7: et alibi in genere dicuntur ceremoniae Moisis, virib. destitutae et inutiles Hebr. 7: et [?: ] iustificationes carnis, Hebr. 9: et litera obsoleta, Rom. 7 ex illa scilicet, quam ante dixi, hypothesi, et [?: quate--- ] Christus caeremoniis, id est, umbrae corpus ipsum successit. Nam alioquin circumcisio aestimata ex legitimo usu et Legislatoris mente, fuit ad tempus si gillum iustitiae fidei, Rom. 4. et lex iusta et sancta merito praedicatur. Huic autem literae idem Paulus opponit Spiritum: id est, ipsam legis substantiam, non in tabulis, sed in cordibus nostris per spiritum Dei insculptam: qua ratione dicitur Spiritus vivificare, quos Lex [?: occid- ] , 2 Corinth. 3. et hoc loco circumcisio spiritus sive candis, quae et ἀχειροποίητος dicitur Coloss. 2, opponitur circumcisioni literae, id est, externae, et quidem [?: ] sideratae: qua etiam ratione Evangelicum [?: minist--- ] ministerio Mosis ex illa hypothesi oppositum, [?: dic--- ] non esse literae, sed spiritus, 2 Corinth. 3: quia scilicet vis illa tota a Christo manat: cuius diem vidit quid Abraham, et salutem annunciarunt Lex et Prophetae sed eminus tantum, et admodum obscure, prae illis qui novissimis temporibus exhibito iam Christo, de spiri-tu eius copiosissime effuso, sermonem factae reconciliationis summa cum Dei virtute annunciarunt.

VI. Spiritus pro visione aut revelatione: 2 Thes. 2: Ne turbemini, neque per spiritum, neque per sermonem, atque per epistolam tanquam a nobis profectam. Apoc. 1. [?: --i ] in spiritu Dominica die. Et 21. Sustulit me in spiritu.

VII. Spiritus pro donis intelligentiae, vel prophetiae Num. 11. Et locutus est Dominus ad Moisen, auferens de spiritu qui erat in Mose, et dans 70 viris. 4 Reg. 2. Videntes autem filii prophetarum, qui erant in Hiericho, econtra dixerunt: Requievit spiritus Eliae [?: s-p-- ] Elisaeum, etc. Dan. 5. Spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque, et interpretatio somniorum, et ostenso secretorum, ac solutio ligatorum, inventae sunt in ea 1 Cor. 14. Sectatores estis spirituum. 1 Thessalon. 5. Spiritum ne extinguatis.

VIII. Spiritus pro angelis, hocque 1, In genere de essentia spirituali: Lucae 24, Existimabant se spiritum [?: ] re. Ibidem, Spiritus carnem et ossa non habet. Actor. [?: ] . Saducaei dicunt, neque angelum neque spiritum esse. [?: ] , De bonis angelis. Psal. 150, Omnis spiritus laudet Dominum. Dan. 3, Benedicite omnis spiritus Dei Domini Hebr. 1, Qui creat angelos suos spiritus. Ibidem, Non-ne omnes sunt administratorii spiritus? Apoc. 1. Gratia vobis et pax ab eo qui est, et qui erat, et qui [?: ] rus est, et a spiritib. qui in conspectu throni eius [?: ] et a IESU Christo. Apoc. 3. Septem spiritus Dei [?: ] in omnem terram. 3, De malis angelis: hocque [?: ] lute, 3 Reg. 22. Egressus est spiritus, et stetit coram Domino. Matt. 8, Eiiciebat spiritus verbo. Marc. 9. Spiritus conturbavit eum. Lucae 10. Spiritus vobis subiiciuntur. Aut cum adiuncto aliquo: ut, Spiritus [?: ] 1Reg. 18. Invasit spiritus malus Saul. 1 Reg. [18], Et factus est spiritus Domini malus in Saul. Actor. 19. Spiritus [?: ] li egrediebantur. Spiritus pessimus: Iud. 9, Misit Dominus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem. Spiritus nequam: 1 Reg. 16, Spiritus autem Domini recessit â Saul, et exagitabat eum spiritus [?: neq- ] Domino. Actor. 18. Spiritus mendax, et mendacii: 3 Reg. [?: ] Ego spiritus mendax, Item, Dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum. [p. 595] column 1165 Spiritus immundus: Zach. 13. Spiritum immundum auferam de terra. Matt. 10. Mar. 3. 9. Luc. 6. 9. 11. Act. 5. Apoc. 6 et 16. Spiritus fornicationis: Hoseae 4, Spiritus fornicationis decepit eos. Spiritus vertiginis: Isaiae 19, Miscuit in medio eius spiritum vertiginis. Spiritus Pythonis: Actor. 5 et 16, Puella habens spiritum Pythonis. Spiritus daemoniorum: Apoc. 6. Spiritus agens in filiis contumacibus, Ephes. 2, Iuxta principem cui potestas est aeris, qui est spiritus nunc agens in filiis contumacibus. Spirituales astutiae: Eph. 6, Non est nobis lucta adversus carnem et sanguinem, sed adversus spirituales astutias in caelestibus.

IX. Spiritus pro anima et vita hominis. Iud. 15, Quibus haustis refocillavit spiritum, et vires recepit. Psal. 31, In manus tuas commendo spiritum meum. Psal. 76, Qui aufert spiritum principibus. Eccles. 12, Spiritus autem revertatur ad Deum, qui dedit eum. Tob. 3, Et praecipe in pace recipi spiritum meum. Isaiae 2, Quiescite ab homine, cuius spiritus in naribus eius est. Isaiae 42, Dans statum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam. Zach. 5, Spiritus in alis earum. Et 12, Dominus fingens spiritum hominis. Habac. 2, Ecce iste (putat idola) coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in nisceribus eius. Matth. 27, Clamans voce magna emisit spiritum. Luc. 8, Reversus est spiritus puellae. Lucae 23. In manus tuas commendo spiritum meum. Ioh. 19, Inclinato capite tradidit spiritum. Act. 7, Domine IESU suscipe spiritum meum. 1. Cor. 2, Quis enim hominum novit ea quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui est in eo? Hebr. 4, Sermo Dei pertingens usque ad divisionem animae simul ac spiritus, compagumque et medullatum. 1. Petr. 3, Christus spiritibus qui erant in carcere praedicavit: id est, animis corpore exutis.

X. Spiritus pro animo hominis, et robore animi. Psal. 77. Cum tristis est spiritus meus, loquor. Item: Cum corde meo loquebar, et spiritus meus scrutabatur. Ios. 5. Non remansit in eis spiritus. Proverb. 18, Spiritus tristis, etc. 4. Esdr. 3, Et ventilatus est spiritus meus valde. Et cap. 6, Inflammabatur spiritus meus valde, et anima mea anxiabatur. Dan. 7, Horruit spiritus meus. Habac. 1, Tunc mutabit spiritum, et praevaricabitur. Baruch 3. Spiritus anxius clamat ad te.

XI. Spiritus pro inclinationibus aut voluntatibus hominum, aut pro impetu, bono aut malo. Pro bono impetu: 1. Reg. 11. 2. Paral. 12. et 36, Suscitavit Dominus spiritum Cyri. Dan. 13, Et cum duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum pueri iunioris. Dan. 14, Portavit angelus Domini Habacuc Babylonem, in impetu spiritus sui. Haggaei 1, Et suscitavit Deus spiritum Zorobabel, etc. et spiritum IESU, etc. et spiritum reliquorum de omni populo. 1. Esdrae 1. Suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum. Item, Et surrexerunt principes patrum de Iuda et Beniamin, etc. et omnis cuius suscitavit Deus spiritum, ut ascenderet ad aedificandum templum Domini. 3. Esdr. 2, Suscitavit Dominus spiritum Cyri. Pro impetu malo: 2. Par. 21, Suscitavit autem Dominus contra Ioram spiritum Philistinorum et Arabum. Isaiae 37, Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuncium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua. Hierem. 51, Suscitavit Dominus spiritum regum Medorum, et contra Babylonem, ut perdat eum. Ezech. 13, Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. Deut. 5, Quando elevatum est cor eius, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui.

XII. Spiritus pro sapientia et disciplina: 1. Cor. 2, Verum non spiritum mundi accepimus.

XIII. Spiritus pro anima et mente, et effectibus hominis non regenerati, hocque cum epitheto: ut, Spiritus [?: ] Rom. 11. Spiritus servilis, Rom. 8. Spiritus ti [?: ] 2. Timoth. 1.

XIII. Spiritus pro novo homine, et viribus spiritualibus: ubi spiritus carni frequens opponitur. Ezech. 18, Proiicite a vobis omnes iniquitates vestras, etc. et facite vobis cor novum, et spiritum novum. Et cap. 36, Dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum: et spiritum meum ponam in medio vestri, etc. Matth. 5, Beati pauperes spiritu. Matth. 26, Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Luc. 1, Exultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Iohan. 3, Quod natum est ex spiritu, spiritus est. Act. 17, Cum Paulus Athenis esset, in candescebat spiritus eius in ipso. Actor. 19, Proposuit Paulus in spiritu. Act. 20. Ecce nunc ego alligatus spiritu proficiscor Hierosolymam. Rom. 1. Testis mihi est Deus, quem colo spiritu meo in Evangelio filii ipsius. Rom. 8, Si Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustificationem. Et paulo post: Idem spiritus, scilicet sanctus, testatur una cum spiritu nostro, quod simus filii Dei. 1. Cor. 5, Absens corpore, praesens spiritu. id est, cogitatione. 1. Cor. 6, Glorificate Deum in corpore vestro, et in spiritu vestro quae sunt Dei. Gal. 3. Adeô stulti estis, cum spiritu coeperitis, carne consummamini. Eph. 4, Renovamini spiritu mentis vestrae. 1. Thess. 5, Deus pacis sanctificet vos totos, et integer vester spiritus, et anima et corpus. 1. Pet. 3, Ut spiritus placidus sit et quietus, qui spiritus in oculis Dei magnifica et sumptuosa res est.

XV. Spiritus pro consensione et concordia: 2. Cor. 6, Qui adglutinatur Domino, unus spiritus est. 2. Cor. 12, Non ne eodem spiritu ambulavimus?

XVI. Spiritus pro doctrina, seu doctoribus. 1. Cor. 14, Spiritus prophetarum prophetis subiiciuntur: hoc est, ea mens et sensus ita prophetis et interpretibus Scripturae est subiectus, ut si cui aliud melius revelatum sit, ille protinus meliori et firmiori cedat sententiae. 1. Tim. 4, Attendentes spiritibus impostoribus. 1. Ioh. 4, Ne cuivis spiritui credatis, sed probate spiritus an ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum, per hoc cognoscite spiritum Dei. Item, Hic est ille spiritus Antichristi.

XVII. Spiritus pro vento. Genes. 8, Adduxit Dominus spiritum super terram, et diminutae sunt aquae. Exodi 15, Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare. Psal. 107. Dixit, et extat spiritus procellae. Iohan. 3, Spiritus ubi vult spirat.

SPLENDOR, vide LUMEN, suo loco.

SPOLIORUM voce aliquando quaestus indicatur: sicut Proverb. 31 dicitur, maritum strenuae mulieris non cariturum esse spoliis: id est, uberi lucro. Psal. 68, Decus domus dividet spolia: id est, ingens lucrum ex illo spirituali bello consequetur. Prov. 1, Implebimus domos nostras spoliis. Aliquando laeticiam. Psal. 119, Gaudeo super eloquio tuo: sicut qui invenit spolia multa. Isa. 9, Laetabuntur coram te, sicut laetantur in messe: sicut exultant, cum dividunt spolia. Aliquando tristem vastationem belli. Isa. 10, O Assur virga furoris mei, qui et baculum est irae meae in loco istorum. Ad gentem hypocriticam mittam eum, et super populum irae meae mandata tradam ei, ut spoliet spolium et rapiat rapinam, et ad ponendum eum conculcationem sicut lutum platearum. i. ut audacter, crudeliter, et pro libitu oia rapiat ac vastet: sicut Latini et Graeci dicunt Ferre et agere praedam. Sic eadem reduplicata locutio Rapere rapinam, reperitur Ezek. 29 et 38. Cum fortib. dividet spolia, Isa. 53. i. accipiet lautam portionem, qualis debetur fortib. heroib. et qualem illi felicissime potentem hostem vincendo consequi solent. Sic quod praeces sit, Dividam ei in multis, aut cum multis: videtur significare, eum solum tantam portionem consecuturum, quantam multi alii simul vix accipient. Esse alicui suam animam in spolium, est, [p. 596] column 1167 eum ex bello aut alio gravi periculo incolumem evadere. Hierem. 21. Sic idem Propheta postea Abedmelecho, et cap. 45 Barucho suo scribae pollicetur, quod, quocunque venerint, sit eis Deus daturus animas suas in spolium. id est, id tantum lucri inde asportaturum. Spolia alicuius distribuere: Lucae undecimo, Spolia fortis distribuet. id est, spolia forti adempta. Sic saepe spolia dicuntur in Sacris literis eorum, quibus adimuntur: sicut et praeda pauperis. Spoliati sunt fortes corde: id est, in spoliationem ac praedam divinitus traditi. Christus dicitur spoliasse principatus ac potestates, eosque propalam ostentasse et triumphasse: id est, devicisse Satanam, eique ademisse imperium, quod super homines veluti carnifex quidam habebat, adiudicante ei illos lege ac severa Dei iustitia. exuit eum etiam gloria, quam sibi rapuerat, dum ubique se in suis idolis coli curaverat. Caetera vide in PRAEDA, ac RAPINA, et verbo EXUO.

SPONSUS, habet suas quasdam faciles metaphoras aut similitudines, tum in veteri, tum et in novo Testamento.Cessare faciam de urbibus Iehuda vocem gaudii et vocem laeticiae, vocem sponsi et sponsae, Hierem. 7. 16 et 25. id est, tristissima castigatione abolebo omne gaudium. Sponsus aliquando pro marito ponitur. Exodi 4, Sponsus sanguinum tu mihi es. id est, sanguinolentus, causa ut cogar fundere sanguinem meorum propriorum liberorum, circumcidendo eos. Sponsus et Sponsa alias conferri solet cum Christo et Ecclesia: Psal. 19, Ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Alias etiam Christum significat. Matth. 9. 25. Marci 2. Lucae 5. Iohan. 3. Ephes. 5. Apocal. 22. Hinc etiam cum Deus adiungit sibi aliquam gentem in Ecclesiam, dicitur eam sponsare aut desponsare sibi. Oseae 2: Sponsabo te mihi in iustitia in aeternum, et sponsabo te mihi in fide. Sic Ezech. 16.

SPONTANEUS; נדיב , aliquando vocatur princeps, propterea quod princeps debet esse liberalis, munificus, beneficus, habens animum heroicum ad benefaciendum. Vocantur autem communiter hoc nomine Magistratus et principes, quia esse debent a Deo excitati, et multis heroicis virtutibus ornati, ut in subditos se illis virtutibus beneficos et liberales exhibeant. 1. Par. 28. Cum omni munifico in sapientia. Prov. 17, Non est decorum stulto labium excellentiae, quanto minus munifico labium falsitatis? et cap. 19. Multi anxie expectat faciem magnifici. Ad hoc nomen credo illud Graecum ἐνεργέται , Lucae 22, accommodatum esse, cum Christus inquit: Reges gentium dominantur eis, et qui in eos potestatem habent, benefici vocantur. Unde etiam duo reges Aegypti specialiter hoc nomine ornati sunt. Vicinum huic est illud vulgare, quod Principes nunc Clementissimi domini vocantur. Dicuntur etiam illi Spontanei, qui ultro ac prompto animo vel proximo benefaciunt, vel etiam Deo aliquid offerunt. Sic dicitur aliquorum cor spontaneum esse, et spiritus facere aliquos spontaneos. Exo. 35, Omnis vir aut mulier, quorum spontaneum est cor eorum conferendi pro cuncta supellectile. Ibidem: Omnis quem spontaneum fecit ipsum spiritus suus, contulerunt levandam Domino. Hanc vocis vim videtur voluisse exprimere Paulus, inquiens 2. Cor. 9, Hilarem datorem diligit Deus. id est, promptum, voluntarium, alacrem. Populus tuus spontanearum, scilicet voluntatum in die victoriae tuae. i. sponte offeret, alacriter et hilariter te colet: Psal. 110, Omnes spontanei in sapientia tecum erunt: 1. Par. 28. id est, Omnes praestantes artifices ultro tibi offerent suas operas. Sic 1. Paral. 29. Quis est spontaneus, ut impleat manum suam Iehovae hodie? pro, quis est qui ultro ac liberaliter aliquid conferre velit ad extructionem templi? Spiritus spontaneus, Exod. 35 vocatur illa animi promptitudo in offerendo templo ac Deo, et in iuvando proximo. Sed Psal. 51. Spiritum spontaneum petit David, nempe ad hoc ut sustentetur in aerumnis et afflictionibus ac tentationibus. Iob 30 spontanea vocatur anima: Persecuti sunt sicut ventus spontaneam meam Diligam eos spontanee, vel potius prompte et alacritie, quia aversus est furor meus ab eis. Sponte nascentia dicta sunt ea, quae anno septimo ultro sine seminationi creverunt: Levit. 25, sponte nascens messis tuae non metes. Spontanea valde crebro per metonymiam ea quoque dicuntur, quae quis sponte alacriterque Deo offert. Exod. 35 et 36, Contulerunt filii Israel spontaneam ipsi Iehovae. Pluvia spontaneitatum: id est, liberalis, [?: la-g- ] et salutaris. Psal. 68, Pluvia spontaneitatum asperges haereditatem tuam Domine.

STAGNUM ignis, per metaphoram significat Inferti, Apoc. 19. 20 et 21. Significatio est perspicua, et etiam metaphorae ratio, ut nulla plane explicatione indigeat.

STARE multas habet significationes, potissimum figuratas. Primum enim Stare coram aliquo, valde crebro significat servire ac ministrare alicui, Credo esse metonymiam. Ponitur enim id quod praecedit, pro eo quod sequitur. Nam ministri obituri ministeria heri aut regis, coram eo astant accepturi mandata. Iudic. 20, [?: Pi-- ] has stabat ante arcam illis diebus. id est, ministrabat [?: ] cae vel Domino offerendo, et responsa eius indicanda. Sic Ioseph dicitur stetisse coram Pharaone, Gen. 41 et pueri coram rege Babylonio, Daniel. 1. et puella coram Davide decrepito, 1. Regum 1. et David stetit coram Saule, 1. Regum 16. Coram regibus stabit, non stabit coram obscuris: Proverb. 22. Sic de tota tribu Levi dicitur, Ut staret coram Domino ad ministrandum ex Numer. 4. Declarat ipsemet textus, quid sit Stare coram aliquo, aut ante aliquem, aut in facie alicuius. Sic stare iuxta aliquem, aut cum aliquo, est, cum aliquo versari Iudicum tertio, Zachariae quarto. Aliquando Stare coram aliquo, est, in eius gratia ac favore esse. 1. Reg. 10, Beati servi tui qui stant coram te. Hieremiae 15. Si conversus fueris, tunc convertam te, et coram me stabit id est, habebo te pro fido ac dilecto ministro. Aliquando significat, ab aliquo aliquid petere, seu instare quod eum ut id faciat. Iob 30, Clamavi coram te, et non exaudisti me: steti, et non considerasti. Sic Hieremiae 18, Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loqueret pro eis bonum: id est, quod oraverim te pro eis. [?: ] re coram alique, etiam valde resistere, repugnare, atque adeo praevalere contra eum significat. Dan. 8. Omnes bestiae non stabunt coram eo. id est, nequibunt ei resistere. Non poterunt filii Israel stare coram inimicis suis Iosuae 7. id est, illis resistere. Sic 2. Regum 10. Ecce duo reges non steterunt coram eo: id est, nequiverunt ei resistere. Sic et Iosuae primo ac saepe alias, reperitur ad עמד Amad, vel Iazab. Sic dicitur Draco steisse coram muliere parturiente, Apocalypsis 12. Secundo, [?: ] significat in bono statu aut conditione esse: sicut contra Iacere etiam apud Latinos. Cicero in Fam. inquit Ea die pulchre stetimus. Et Terent. Vix steti. 1 Sam. 24, Stabit in manu tua regnum. id est, florebit, [?: sta----tur ] . Domino suo stat, aut cadit. Qui stat, videatur cadat: Roman. 14. Sic Matthaei 24, Cum videritis abominationem stantem in loco sancto. id est, potenter [?: --gentem ] . Dan. 11, Ecce ad huc tres reges stant in Persia, et quartus ditescet supra omnes opibus magnis. Ubi Rabini, non intelligentes emphasin verbi Stare, simpliciterque id accipientes, putant tantum tres reges aut monarchas Persas fuisse. Unde amittunt in suppostione annorum mundi, amplius 100 annos. Verum dixi, Stare reges tres, hic non utcunque regnare denotat sed potenter ac gloriose monarchiam obtinere: quod proprie tantum tribus, Cyro, Cambysi et Dario [?: ] . [p. 597] column 1169 nam reliqui minus gloriose imperitarunt. Sic mox ibidem sequitur, Stabit rex magnus, et dominabitur dominio magno, agetque secundum voluntatem suam: et cum ille steterit, confringetur regnum eius. Per metaphoram significat etiam credere, et in fide constanter perseverare, Exod. 14, State et videte salutem Iehovae 2. Par. 20, State et consistite, et videbitis salutem Domini vobiscum. Sic creberrime in Paulo verbum Stande usurpatur. Rom. 5: In gratiam hanc, in qua stamus. Rom. 11, Tu fide stas. 1. Corinth. 16: State in fide, viriliter agite 2. Corinth. 1, Fide statis. Non stabunt stulti coram oculis tuis, Psalm. 5. Tertio, Stare contra aliquem, est pugnare contra eum: et, Stare pro aliquo, est certare pro eo. Stare ergo etiam pugnare significat, sicut et paulo ante monui in locutione Stare coram aliquo. Eccles. 4, Si praevaluerit ei unus, duo stabunt contra ipsum. id est, resistent ei, pugnabunt contra eum. Ier. 49, Quis nam ille pastor, qui stet contra me? id est, qui mihi resistere queat. Dan. 12. Princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui. Esther 8. Ut congregarent se, et starent pro anima sua. id est, tuerentur sese, et pro vita sua depugnarent. Quarto, Stare significat obtinere, aut confirmari, aut valere. Hierem. 44. Scientque cuius verbum stabit, meum aut ipsorum. id est, verum erit, praevalebit, ac felici eventu comprobabitur. Ibidem: Stando stabunt verba mea super vos in malum pro, ego opere ac eventu exequar id quod praedixi. Deut. 9. In ore duorum aut trium testium stabit verbum: id est, sententia secundum tot testes proferetur, et praevalebit. Sic Le-itici 27. Secundum quod aestimabit sacerdos, sic stabit: id est, statuetur. Quinto, Stare coram aliquo, est iudicari ab eo. Iosuae 20 saepe dicitur de illis qui fortuito hominem interfecerant, ut confugiant ad certas civitates, donec steterint: id est, iudicati fuerint coram coetu. Sic Paulus Actorum 25, provocans inquit: Ad tribunal Caesaris sto. id est, ibi cupio sisti, iudicandus ab eo. Aliquando iudicare declarat. Esdr. 10 Stent obsecro principes nostri in universo coetu. id est, cognoscant, iudicent de hoc negocio. Alii praesint, praeficiantur, etc. Sexto, Stare alicui a dextris, significat opportune ei adesse, vel in bonum, vel in malum. Nam et Satan dicitur alicui stare a dextris, Zach. 3. et Psal. 109. Constitue super eum impium, et satan stet a dextris eius. Cum iudicabitur, exeat impius, et precatio eius vertatur in peccatum. ubi Satan seu adversarius a dextris stare dicitur, eam potenter accusat aliquem, ita ut tandem damnetur, aut puniatur. Contra etiam Deus adiuvans nos, potenter dicitur nobis a dextris stare: Psal. 16, et Act. 2. Posui Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris mihi est, ne commovear. id est, potenter mihi [?: ] ope ac favore adsistit. Stare in signum, aut vexillum, est, esse propositum tanquam ducem, ad quem veluti ad vexillum omnes sese aggregare debent. Isaiae 11. Erit in die illa radix Isai, quae stat in signum: illam gentes inquirent, et erit requies eius gloria. ubi Stat praesens, futuri loco est Stabit. Stephanus Act. 7 inquit: Ecce ego video caelos apertos, et filium hominis stantem a dextris Dei. Quod Stare aliqui exponunt, quasi dixisset, Promptum paratumque ad succurrendum mihi: quia Sedere sit [?: -tium ] , sed Stare eorum qui ad aliquod negocium obeundum parati sunt. Septimo, Stare aliquando [?: de- ] perseruerare: Eccles. 8, Ne sis festinus a facie eius obire, vestes in re mala. id est, ne perseveres. Sic Psal. 1. [?: ] peccatorum non stetit. Oseae 10. A diebus Gabaa Israel, peccasti, ibi steterunt. id est, in eo peccato perseverarunt. Esther 3, ut viderent an starent verba Mardochaei. Versari. Sic Christus dicitur in medio populi stare: id est versari: Iohan. 1. Vigere notat et illud [?: ] Psal. 30, Beneplacito tuo stare feceras in montet meo fortitudinem. id est, effeceras meum montem robustum aut firmum tuo favore. Stare super aliquo negocio, est, ei praeesse. Esdrae 10. STATIO, locus ubi aliquis stat. Iosuae 4, De statione pedum sacerdotum. id est, de loco ubi stant sacerdotes, tolle lapides XII. Per metaphoram significat functionem aut officium. Isaiae 22, Propellam te de statione tua, et de stare tuo. id est, excutiam te ex tua functione. Sic et Latini Stationem interdum pro functione usurpant.

STABILIS, est idem quod firmus. 1. Sam. 2, Aedificabo ei domum stabilem: pro, familiam amplam et perseverantem. Sic Proverb. 12, Non erit stabilis homo in impietate. id est, non diu in columis erit. Quare additur: Radix iustorum non dimovebitur.

STABILIRE aliquem, est confirmare eum. Gen. 27, Frumento et vino stabilivi eum. id est, ditavi, et rem familiarem eius confirmavi. Sicut ille in Terentio inquit: Dis esses Demea, et rem tuam egregie constabilisses. Psal. 101. Loquens mendacia non stabilietur coram oculis meis. Et sequenti: Semen eorum coram te stabilietur, vel firmabitur, aut dirigetur ut firmiter permaneat ac perduret. Ier. 28. Amen sic faciat Iehova, stabiliat verba tua Iehova. id est: sic faciat ut dicis, seu reipsa ac eventu sermonem tuum confirmet.

STATER, numismatis genus est. Matth. 17 indicat Christus, valere eum 4 drachmas. Idem sane est cum Hebraeo siclo aut argenteo, de quibus supra dictum est. Valet ferme dimidio Rhenano, aut paulo amplius.

STATUA, pro insigni monumento alicuius rei gestae poni in Sacris solet: nec proprie imaginem, sed cumulum lapidum, aut quid simile in memoriam erectum, denotat. Gen. 28, Surrexit Iacob mane, et tulit lapidem quem posuerat sub capite suo, et posuit eum in statuam, et fudit oleum super summitatem eius. Mox 31 capito est: Ego Deus Bethel, ubi unxisti statuam, ubi vovisti mihi votum. Ibidem: In statua erexit Iacob lapidem. Gen. 35. Statuit statuam ad sepulchrum eius. id est, monumentum extruxit. Statuae fortitudinis tuae in terram descendent: Ezech. 26. id est, trophaea quae erexisti parta victoria, evertentur. Levit. 26 et Deut. 16 videtur proprie idololatricam imaginem denotare: Statuam non erigetis vobis. scilicet quibus Deus ab illis figuratus aut repraesentatus est. Nam alias statuas memoriales aliquarum rerum aut factorum fieri, erigique non vetuerat Deus. Vide Titulus.

STATUO significat proprie quidem facio stare, confirmo. Inde per metaphoram significat decerno: quia statuens aliquid, firmat illud. Levit. 27, Secundum quod aestimaverit sacerdos, sic statuetur. Sic supra audivimus verbum Stabit. Dan. 6: Statuere statutum regium, et roborare pactum. id est, evulgare edictum inviolabile. Unde nomen Statitum, id est, decretum. Porro Statuere cogitationes, verbum, iuramentum, mandatum aut legem, significat nonnunquam reipsa praestare. Ierem. 23, Non avertetur furor Domini, donec fecerit, et donec statuerit cogitationes cordis sui. Sic et 30 cap. loquitur. id est, donec consilia, quae cogitavit, reipsa exequatur. Psal. 119, Statue servo tuo eloquium tuum. id est, praesta reipsa, quod promisisti verbis. Sic Gen. 26, Tibi et semini tuo dabo omnes terras istas, statuamque iuramentum quod iuravi ad Abraham patrem tuum. id est, reipsa praestabo aut implebo. Sic Gen. 6, Statuam pactum meum tecum. id est, stabiliam, ratum faciam. Deut. 27, Maledictus qui non statuerit verba legis, faciendo illa. Sic Dan. 9. Statuitque verbum suum quod locutus fuerat super Danielem. id est, stabilivit, adimplevit.

STATUTUM aliquando decretum significat, seu quodvis Dei praeceptum, Hebraice חוק Choc, ab insculpendo, quia olim decreta in aere aut lapide insculpebantur, sicut forte etiam Decem praecepta lapidi insculpta fuerunt. Nu. 19, Hoc est statutum legis, quod praecepit Iehova. [p. 598] column 1171 Deut. 4. Audi Israel statuta et iudicia, quae ego doceo vos, ut faciatis et vivatis. Aliquando quodvis verbum Dei signat, cuiusmodi sunt etiam comminationes. Zachar. 1, Verba mea et statuta mea, quae mandavi servis meis prophetis, an non apprehenderunt patres vestros? id est, an non acciderunt eis? quando quidem sunt abducti in captivitatem, et aliis a me praedictis calamitatibus castigati. Statutum aliquando mos aut consuetudo est. 2. Paralip. 35. Quas lamentationes dederunt in statutum super Israelem. id est, in morem aut consuetudinem perpetuam. Exod. 13, Observabisque hoc statutum in tempore statuto a diebus in dies. id est, hunc morem Paschatis celebrandi. Statutum et iudicium ponere in populo: Exod. 15, Ibi posuit Israeli statutum et iudicium in populo. id est, leges tulit, decreta populi proposuit, eumque docuit. Ponere aliquid in statutum, est aliquid ordinare, aut in morem, ius ac consuetudinem inducere. Sic 1. Sam. 30 dicitur David posuisse in statutum et consuetudinem in Israele, ut tantundem accipiat qui relinquitur ad custodiendas sarcinas, ac is qui exit in aciem. Num. 27. Erit filiis Israel in statutum iudicii. Psal. 81. Clangite in Calendis tuba, etc. quia statutum est Israeli, iudicium Deo Iacob. id est, Deus sanxit ac proposuit hoc decretum populo Israelis, ut sic quasdam soIennitates celebrent. Statutum unum. Num. 15, Statutum unum erit vobis et peregrino. Paulo post: sicut vos, sic et peregrinus coram Iehova. Et mox: Lex una et norma una erit vobis et peregrino. id est, eadem lege, decreto, ac conditione tenebuntur. Statutum alicui esse, aliquando quasi proprium quoddam ius et privilegium indicat. Exod. 29, Erit eis sacerdotium in statutum perpetuum. pro, possidebunt illi peculiariter hanc functionem. Levit. 10, Statutum tibi et statutum filiis tuis est de oblationibus, vel ius aut privilegium tuum et filiorum tuorum. Sic Exod. 29, Et erit Aaroni et filiis eius in statutum perpetuum a filiis Israel. pro, iure aeterno accipiet Aaron et filii eius pactum, hoc erit quasi privilegium tuum. Statuta gentium sunt leges, consuetudines ac mores gentilium. Levit. 20, Ne ambuletis in statutis gentium. Sic Ezech. 20, In statutis patrum vestrorum ne incedatis. id est, nolite imitari eorum mores ac idololatrias. Per metaphoram transfertur ad cuiusvis rei naturam, cursum, ac conditiones. Sic caelorum ac lunae statuta dicuntur, Iob 38. Nunquid nosti statuta caeli? id est, ordinem, cursum et revolutiones caelorum. Ierem. 33. Si non erit pactum meum cum die et nocte, et si statuta caeli ac terrae non posui, etiam reprobabo semen Iacob et servi mei David. Sic statutum messis, Ierem. 5. Hebdomadas statutorum messis custodit nobis Deus. id est, certum aptumque tempus messi servat nobis. Sic Iob 28, Dum faceret pluviae statutum. id est, dum pluviae leges praescriberet. Sic Statuta lunae, Ierem. 31. pro motu aut cursu eius ponitur.

STELLAE ob numerositatem saepe Israelitarum multitudinem declarant, Genesis 15. 22 et 26. Sic Deuteron. 1. inquit Moyses, Hodie estis sicut stellae caeli plurimi. 1. Paralip. 27, Dixerat Iehova, quod multiplicaret Israelem veluti stellas caeli. Stellae luminis: pro, stellae lucidae, aut lucentes. Cum laudarent pariter stellae luminis, et iubilarent omnes filii Dei: Iob 38. Stellae et luna dicuntur praeesse nocti, Psalmo 136. et Ierem. 31, quia potissimûm noctu cernuntur, et tunc earum est usus ratione lucis et progressus, qui tempus noctis indicat. Exitus stellarum, vespertinum tempus significat Nehem. 4, Faciamus opus ab ascensu aurorae usque ad exitum stellarum. id est, usque dum incipiant apparere stellae. Stellae per metaphoram doctores significant, eo quod lucent in Ecclesia, et praelucent aliis sicut stellae in firmamento. Unde et Casus stellarum, lapsum ac ruinam doctorum denotat: Dan. 8. Crevitque usque ad exercitum caeli, et deiecit in terram de exercitu et de stellis, et concedavit eas. id est, aliquos doctores et alia illustria membra Ecclesiae. Apoc. 6. Hac quoque ratione significationis, nisi quod in maiori quadam emphasi, et [?: sublimior- ] [?: ] du, Num. 24 Christus nominatur Stella: Orietur [?: S- ] la ex Iacob, Vocatur vero ob plures causas Meschiae stella: quia videlicet erat futurus illustris et gloriosus in hoc spirituali caelo, aut regno Dei: quia erat illuminaturus Israelem intus spiritu, et ab extra doctrina, et denique quia erat veram felicitatem illis in tenebris de umbra mortis sedentib. allaturus. De quo genere metaphorarum lucis ac solis, alibi dictum est. Stellae dicuntur pugnasse cum Sissera: Iudicum 5. id est, Deum ipsum caelitus proturbasse, et perdidisse eius exerciti, Sic Ioel. 2 et 3. stellae caeli dicuntur retraxisse splendorem suum: quam credo esse illam usitatam amplificationem calamitatum, et descriptionem tristissimi temporis, de qua supra in voce Solis dixi. Similis locus est etiam Isaiae 13. Matth. 2 narratur stella Christi [?: pr- ] sisse Magos, donec pervenerint ad domum in qua erat Christus: quam necesse est fuisse quandam novam et praeternaturalem facem in aere infimo, alioqui, si vel naturalis fuisset, vel in regione aetherea, non potuisset praemonstrare viam ac locum. Quidam sentiunt [?: ] angelum in specie stellae apparentem, ut et Chrysostomus putat. Verisimile est, tale quid fuisse, sicut cum olim noctu praecessit Israelitas columna ignis. Stellae caeli Matth. 24. Vide Virtus.

STERCUS Hebraei ferme ita accipiunt, sicut Germani, de luto quoque non [tantum] de fimo autexcremantis animalium. Dispergam stercus in faciem vestrae, stercus festivitatum vestrarum, et tollet vos ad se. Quod intelligunt alii, de ipso luto in plateis, in talibus conventibus excitato: alii de excrementis intestinorum victimarum. Sensus autem est, quod perinde eos extremis ignominiis et calamitatibus obruet, ac si quae eis lutum ac stercus in faciem proiecisset, eos in [?: ] ac stercore illo provoluisset, conculcasset, et denique ac stercus putredinemque illam interfectos redegisset. Est autem et in eo elegantia ac energia metaphorae, quod idololatricis sacrificis et seductoribus ex ipsamet idololatria ac errore extrema ignominia et exitium [?: ] tur. E stercore elevare pauperem, ut sedeat cum principibus populi sui: Psalmo 113, et 1 Sam. 2. id est, ex [?: ] conditione extollere aliquos in summum gradum vitae. Quale est, quod saepe rusticorum liberi in sumum gradum evehantur, ut tandem fiant homines docti, aut prudentes gubernatores, cancellarii, et similes regum consiliarii vel ministri: quod experientis quotidiana testatur. Fieri vel esse stercus terrae, est computrescere in terra. Psalmo 83. Qui perierunt in Endor, [?: ] sunt stercus terrae. id est volutati sunt humi, et compu-truerunt, sicut aliorum brutorum cadavera. Ierem. [?: ] Cadent cadavera hominum, sicut stercus in superficie campi, et quasi manipulus post messorem, quem nemo colligit. Similis locutio est Isaiae 5. in Vulgata versione, sed non in Hebraeo textu. Sic Zophoniae prima Effundetur sanguis eorum sicut pulvis, et caro [?: ] sicut stercus. id est, temere, passimque proiecta eorum cadavera iacebunt. Removere sicut stercus, aut sterquilinium, valde crebra locutio est, praesertim in Regibus et Paralipomenis: ac dicitur de extirpatione aut exterminatione alicuius impii coetus, aut familiae posteritatisque malorum. primae Regum decimoquarto, Removebo domum Ieroboam, sicut removeri solet sterquilinium, etc. In quo duplex vis aut collatio inest altera, quod mali perinde tum Deo sordeant, tum hominibus molesti sint, sicut sterquilinium, si usquam [?: ] aedibus, aut prope aedes: altera, quod perinde diligenter eos prorsus abolebit, sicut homines solent [?: ] [p. 599] column 1173 foetores abstergere et amovere. Stercus, Philip. 3. Vide supra Reiectamentum.

STERILIS, quae non gignit. Psal. 113. Ipse ponit sterilem in domum seu familiam, matrem filiorum laetantem, seu ut sit mater: id est, qui efficit, ut quae prius erat sterilis et orba, habeat amplam familiam. Dicitur etiam Ecclesia sterilis, Isaiae 54. quia non propagatur vel carnali nativitate, ut gentes: vel armis, ut regna. Vel quia initio praedicante Christo, valde paucos habuit filios: cum interim Synagoga in servitutem generans multos haberet. Reddiderunt sterilitatem animae meae, vel orbitatem, Psal. 35. i. privare me sunt conati ipsa vita.

STIGMATA Domini circumfero in corpore meo, Gal. 6. quod (si Funigeris credendum est) Paulus de sancto Francisco, et de eorum Regula prophetavit. Verum vetustiores intellexerunt, quod sicut olim domini suos servos, praesertim fugitivos, suis quibusdam stigmatibus notare solebant, ut facile agnosci possent, nemoque eos pro suis vendicaret: sic etiam Paulus dicat, se et cruce et propagatione Evangelii, et multis aliis notis ita a Christo insignitum, ut omnes eum agnoscere queant, aut etiam cogantur, pro fideli servo Christi: eoque merito calumnias suas contra eum omittere deberet.

STILLARE, נטף nataph, per metaphoram pro docere: sicut et ירה iara pluere ponitur: sive ob eam similitudinem, quod utrunque de caelo veniat: sive potius, quod utrunque minutatim influat. Singulos enim terminos autres, seu singulas sententias una vice proponimus auditori. Sive denique, quod perin de utrunque rigat ac foecundat suum subiectum, pluvia terram, et doctrina hominem aut animam eius. Sic et in Isaia comparat Deus doctrinam suam pluviae et nivi, solum riganti ac foecundanti. Vicina est huic Latina metaphora, Iob 29, Post verbum meum non iterabant, sed super illos stillabit sermo meus. Crebro admodum etiam de doctrina Dei minante ac accusante dicitur, Ezech. 20 et 21. Pone faciem tuam contra viam Austri, et stilla ad meridiem. id est, denuncia illis minas ac poenas Dei. Amos 7. Ne prophetes contra Israel, neque stilles contra domum Isaac. Mich. 2, Ne stilletis, stillabunt. Et mentitus fuerit, ac dicet, Stillabo tibi pro vino ac sicera. Is erit stillans pro populo isto. id est, talis seductor ac mercenarios parasitus, erit idoneus doctor. Deut. 23 integra similitudo proponitur: Stillet ut pluvia doctrina mea. [?: ] oculum, est lachrymare: Iob 16. Ad Deum stillat oculus meus: subintellige, lachrymas. id est, lachrymans queror, et invoco Deum. Isaiae 40, En gentes sicut stilla situlae, et ut pulvis tenuis staterae reputantur. id est, pro re minima, ut est a quae gutta de vasculo pleno aquae alicubi circa fundum exterius dependens. [?: ] etiam dicitur furor et maledictio Dei super aliquos itidem per metaphoram: 2 Paralip. 12, Neque stillabit foror meus contra Ierusalem. id est, non diu durabit, aut non ultra poenas suas super illos caelitus, velut tristem quandam pluviam aut stillicidium demittet. Sic Daniel. 9, Propterea stillavit super nos maledictio. Sic supra in verbo Pluere ostendi, aliquando etiam in malam partem de poenis accipi solere. Stillationi continuae laceri tecti, comparantur mulieris contentiosae [?: ] , Proverb. 19, Stillatio continua contentiones mulieris id est, res perinde molesta et noxia, atque [?: perstilla- ] est. Sic Proverb. 27, Stillatio assidua in die pluviae mulier contentio sa est. Illyrici habent vulgare proverbium: Cui est domus fumosa, tectum perstillans, et [?: ] rixosa, eum nihil est necesse ire in bellum, satis habet belli domi suae.

STIMULUS, in uno tantum loco, nempe 2. Corinth. 12, aliquid obscuritatis ac difficultatis parit. ubi Paulus inquit, secundum vulgatam versionem, et Erasmi: Et ne magnitudo revelationum extolleret me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet. Disputari solet, quid significet hic stimulus, seu palus potius: quia in Graeco est σκόλοψ . Multi eo inclinant, quod significet stimulos venereos. Alii de morbis exponunt, ut Aquinas et Hieronymus. Omnino autem, quia erat quiddam quod spiritualem fastum ac opinionem sanctitatis, quasi iam esset plane angelus caelestis, exemptus ac liberatus omnibus naevis humanis, in eo reprimere debuit: necessario fuit aliquid non tantum crucem aut poenam continens, sed etiam aliquid vicinum culpae. Oportuit id idem etiam esse in carne eius: id est. in vetere Adamo. siquidem eum monere debuit de sua infirmitate, aut etiam (ut ita dicam) carnalitate, de qua ipsemet conqueritur. Rom. 7. Eam porro innatam cupiditatem, seu infixum palum carni, Sathan egregie irritare et exacerbare illi solitus est, atque ita ei in suo spirituali curriculo aut vita ignominiosos quosdam colaphos infringere. Facile et ex sequentibus probatur, fuisse spiritualem quandam imperfectionem: quandoquidem Christus denegans ei liberationem ab illa, dicit sufficere ei in hac vita suam gratiam: quae omnem imperfectionem nostram contegat ac condonet, donec ad plenam perfectionem pervenerimus.

STIPULA, duas potissimum similitudines, vel etiam metaphoras gignit: alteram ratione suae levitatis, qua fit ut eam ventus facillime auferat et proturbet: alteram, ratione summae ariditatis, ob quam est incendio obnoxia, citissimeque exuritur. Posterioris exempla sunt Nahum primo, Consumentur veluti stipula ariditate plena. Malachiae quarto, Ecce dies illa venit ardens sicut clibanus, et erunt omnes superbi stipula. Prioris autem sunt haec: Ierem. 13, Ideo dispergam eos tanquam stipulam transeuntem ad ventum deserti. Psalmo 83, Pone eos sicut stipulam coram vento. Sic Isaiae 17, Persecutionem patietur sicut gluma monitum a facie venti, et sicut stipula coram turbine. Iob 41, est alius quidam huius vocis usus: In stipulam vertuntur ei lapides fundae. id est, Beemot non magis laeditur lapide funda proiecto, quam stipula. Vide supra in Palea.

STIPULATIO bonae conscientiae est Baptismus: 1. Pet. 3. Vide supra in Baptismo. In Graeco est ἐπερώτημα , ab ἐπερωτάω , interrogo.

STRUTIO. Vide supra Draco, cui voci crebro adiungitur.

STUDIUM solent vertere vocem Hebraeam אללות alila et Maelal. Significat autem haec vox alias animi ardentem intensionem in aliquid, sicut ferme etiam Latini hac voce utuntur. Hoseae quinto. Non dant studia sua, ut revertantur ad Deum suum: quoniam spiritus fornicationum est in medio eorum, et Deum non cognoverunt. Aliquando significat mores, ipsas actiones et opera. Psalmo 9 et 106, Annunciate inter gentes studia eius. Sic Psalmo 77. Et in operibus eius meditabor. Sic de hominibus. Psalmo decimoquarto, Contaminaverunt, corruperunt opus. id est, actiones ac vitam. Nonnunquam significat dolos ac fraudes aliquas: quod solet Vulgata vertere adinventiones. Deuteron. 22, Et ecce ipse proposuit adinventiones verborum, dicens: Non inveni filiam tuam virginem. Sic 1. Sam. 2, Non stabiliuntur studia improborum. id est, prava opera, consilia. Aliquando denique ipsa opera externa. Deuter. 28, Propter malitiam studiorum tuorum, quibus me dereliquisti. i. propter nefaria opera.

STULTICIA vox, sicut et res ipsa, latissime patet: quandoquidem vere dicitur, stultorum esse omnia plena, et stultorum esse infinitum numerum. Solent autem interpretes, tres potissimum voces hoc nomine transferre: nempe נבל nabal כסיל chesil et evil: quae ratione [p. 600] column 1175 originis quidem utcunque discerni possunt, quia primum venit a putrescendo, secundum ab inconstantia, et tertium a curiositate: tamen quo ad usum, varie usur pantur omnia tria, nec valde discerni queunt. Stultus igitur alias significat stolidum, et quasi natura vecordem. Prover. 17, Increpatio magis terret intelligentem, quam centum plagae stultum. Ibidem: Ut quid precium in manu stulti, cum non habeat cor ad acquirendam sapientiam? Alias non intelligentem, aut non assequentem aliquid maxime necessarium. Sic dicuntur consiliarii Pharaonis stulti facti esse, quia non prospexerunt salutaria consilia: Isaiae 19. Aliquando significat impium. Sic Psal. 14, Dixit stultus in corde suo, non est Deus. In omnibus hisce Iobus nihil stultum loquutus est contra Deum: cap. 1. Et secundo dicit de uxore: Loquuta es ut stulta. id est, impia. Ali quando etiam denotat avarum, utpote stulte fiduciam suam in opes ponentem. Sic dicit Isaias 32, Non vocabitur stultus munificus. ubi etiam porro illud genus stulticiae ita describitur, ut coniungatur impietas cum rapacitate. Inquit enim textus: Stultus stulticiam loquetur, et cor eius operabitur vanitatem, ut faciat simulationem, et de Deo loquatur errorem, et exinaniat animam esurientem, et sitienti potum abstrahat. Sic etiam Abigail dicit ad Davidem, virum suum Nabal habere nomen cum re: cui ibi proprie sordida avaricia in magnis opibus obiicitur. Sic et Christus illum divitem, qui sperabat se multis annis, suis congestis opibus fruiturum, appellat stultum: utpote, cuius anima ea ipsa nocte auferenda fuerit. Non raro etiam quamvis pravitatem aut perversitatem designat: ut Proverb. 22, Stulticia colligata est in corde pueri, sed virga expellet eam. Sic et quemvis perversum, perperam ratiocinantem, aut etiam improvidum declarat. Sic Christus vocat eum stultum, qui super arenam aedificat: et eos qui putabant sanctius esse aurum templo: et qui externa lavabant, relicta interna immundicie. Christus etiam stultos vocat incredulos, Lucae 24: et virgines quae in tempore oleum non paraverant. Rom. 1. Cum dicerent se esse sapientes, stulti facti sunt. id est, in extremam stulticiam inciderunt, colentes statuas brutorum pro vivente Deo. 1. Corinth. 1 ait Paulus, Deus stultam fecit sapientiam mundi huius. id est, stultissimam esse demonstravit. Ibidem: Deus elegit quae stulta sunt huius mundi. id est, eos qui minima scientia vel divinarum, vel etiam humanarum rerum erant instructi natura aut industria sua. Ibidem 3. cap. Si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc seculo, stultus fiat, ut evadat sapiens. id est, agnoscat suam stulticiam. Et sequenti: Nos stulti propter Christum, vos autem sapientes in Christo. id est, nos et habemur a toto mundo stulti, dum pietati vacamus: et multa facimus ac patimur studio pietatis, cum maximo nostro incommodo, quae alii cautiores nequa quam facerent. Stultas quaestiones, vocat Paulus 2. Timoth, 2, et Tit. 3, eas quae parum piae, minusque salutares sunt: quasque etiam gravissime praecipit prorsus devitari. Stulticia alioqui in veteri Testamento interdum nominantur turpissima et gravissima facinora: ut violatio Thamar et Dinae, ac uxoris Levitae. Dicitur et de furto anathematis, Ios. 7. Sic Oseae 2 Patefaciam stulticiam tuam. id est, idololatriam et impietatem. 1. Corinth. 1. Paulus aliquoties Evangelium dicit esse Graecis aut Gentibus stulticiam: id est, videri rem longe absurdissimam. et 2. cap. dicit eodem sensu, humanae sapientiae ac rationi ea quae Dei sunt esse stulticiam: id est, videri stultissima et absurdissima. Sic contra mox sequenti legitur: Sapientia enim mundi huius stulticia apud Deum est. Scriptum enim est: Qui capit sapientes in versutia ipsorum.

STULTILOQUIUM, Ephes. 5, significat non tantum inanes nugas: sed et omnes ratione ac pietate aedificationeque carentes sermones. Matth. 5. Si quis dixit fratri suo, Fatue, aut Stulte, tenebitur gehenna ignis. ubi aliqui putant, illud verbum valde significanter accipiendum esse pro impio: sicut aliquoties suprâ ostendi, crebro in Sacris literis accipi: ne quis putet, ob communem aliquam reprehensionem, aut etiam iocularem appellationem stulti, aliquem fieri reum gehennae.

STUPOR. vide Admiratio.

STYLUS, instrumentum ferreum non absimile calamo, anterius acutum, retro vero quasi plantam habens, fuit: quo olim in ceratis tabulis scribere, et alterius extremitatis obtusitate delere solebant. Ierem. 17. Peccatum Iehuda scriptum est stylo ferreo, et ungue adamantino exaratum est in tabula cordis eorum. id est, profundissime ingenitum et innatum est eorum cordi. loquitur potissimûm de originali peccato. Scribere stylo hominis, Isaiae 8, est communi et noto sermone ac stylo scribere, ita ut ab omnibus intelligi queat. Trabere stylo lo: Iudic. 5, Et de Zabulon trahentes stylo scribae. id est, qui scribere solebant. quasi diceret: Etiam ipsi scribe, dediti alioqui ocio literario, arma sumpserunt.

SUAVITAS, vox nota, ad gustum, odoratum et auditum referri solet. Cantic. 4, Cum fructibus suavitum. id est, suavissimis. Ezech. 20 cap. Et posuerunt [?: ] odorem suavitatum suarum. id est, suavissimum. Sic saepe legitur in descriptionibus sacrificiorum, in odorem suavitatis.

SUB praepositio, interdum nonnihil obscuritatis habet: sed multo plus eius Hebraea תחת tachath. Primum enim significat per quandam metaphoram, subiectionem dominii, ut 2. Reg. 8, Praevaricatus est Edom de sub manu Iehuda. pro, defecit â regno Iehuda: seu ab ea subiectione ac obligatione, qua regno Iudae oblecctus fuerat. Psa. 18, Adduxit populos sub me. id est, subiecit mihi. Secundo, inferioritatem loci: Dilatasti gressus meos sub me, Psal. 18. id est, firmasti incessum [?: ] Deut. 4. Stetis sub monte. id est, infra ad radices montis. Tertio, Locum rei: Isaiae 25, Triturabitur [?: M- ] sub se. id est, in suo loco aut regione. Corruet [?: ] sub se: Iosuae 6. id est, cadet ibidem statim. Quarto, instrumentum videtur aliquando significare. Psa. 66 Ad eum ore meo clamavi, exaltatusque est sub lingua mea pro, lingua mea, meo sermone.

SUBIICERE iniquitates. Mich. 7. Revertetur, miserebitur nostri, subiiciet iniquitates nostras. id est, [?: ] cabit aut conculcabit, et opprimet perdetque peccata.

SUBSANNATIO, est amarulenta derisio. Psal. 2, Habitans in caelis deridebit, Dominus subsannabit eos. Bibere subsannationem. Qui bibit subsannationem, ut [?: aq- ] Iob 34. id est, plenus est sannis et contemptu aliorum, praesertim vero rectarum ac sanarum piarumque admonitionum. Ezech 33, Subsannationes ore suo facimus pro, irrident ac subsannant.

SUBTUS: Ducit populos subtus nos, et [?: nat- ] pedes nostros. pro, nobis subiicit, ut nos illos vincemus et regamus.

SUBVERTERE, et Subversio, saepe quamvis volitionem significat. Ezech. 21. Subversionem, [?: sub-nem ] ponam. id est, plane subvertam aut amovebo longo tempore dignitatem regiam.

SUCCIDO, solent aliqui vertere verbum [?: Heb- ] carath כרת aliquando etiam verbo extermino. Significat autem idem quod perdo. Isaiae 38, Aegritudine succidet me. Psal. 34, Ut succidat de terra memoriam eorum. Levit. 20, Succidentur in oculis filiorum populi id est, exterminabuntur.

SUFFICIENTIA, די Dei. Levit. 5. Si non [?: ] manus eius sufficientiam agni: id est, Si non [?: poter- ] tum consequi pecuniae aut precii, ut agnum [?: ] queat. Levit. 25, Si apprehenderit manus eius, et [?: ] [p. 601] column 1177 sufficientiam reddendi illi, aut redemptionis suae. id est, ut emptori pro se precium reddere possit. Substantia erat sufficientia illorum: Exod. 36. id est, materia praeparata sufficiebat ad opus propositum. Deuter. 16, luxta sufficientiam spontaneae manus tuae, quod dabis, id est, pro viribus. Leo rapiebat pro sufficientia catulorum suorum, Nahum. 2. id est, quantum sufficiebat catulis eius. Esther 1, Secundum sufficientiam erit contemptus et ira. pro, largus, abundans. Si non evacuavero nobis benedictionem usque ad non sufficientiam: Mal. 3. scilicet vasorum et horreorum, ut non possitis omnes fructus recte reponere et asseruare: ut ille dives, qui necesse habebat ampliora horrea extruere. Alibi est, praedatores et fures rapient sufficientiam ipsorum: id est, quantum omnino eis libebit.

SUFFLARE in aliquem: Psal. 10. Omnes adversarios suos sufflat in eos. pro, flatu ipso eos dissipat, prosternit ac perdit, sua scilicet opinione. Quasi dicat: Confidit se solo suo flatu posse vincere ac prosternere omnes inimicos suos. Irati et fastuosi, superbique solent multum halitus, veluti ardentis ex inflammatione cholerae, magnoque impetu exufflare: quod etiam Graecae et Latinae locutiones Μέγα πνόειν , magnum spirare, et magnos spiritus sibi [?: su-re ] , indicant. Tale quid videtur etiam gloriosus miles apud Plautum dicere, dum gloriatur se in Asia difflasse hostiles acies.

SULCUS: Hos. 10, Cum ligaverint se in duob. fulcis suis. id est, cum coniunxerint se illi duo populi. Israel et Iuda, in obeunda ac tuenda sua duplici idololatria: Sicut sub uno iugo colligantur duo boves, trahentes utrumque fulcum in eundo et redeundo. Psalm. 129. Super dorsum meum araverunt arantes, prolongaverunt sulcum suum. id est, gravi servitute me afflixerunt, non aliter ac qui boum, vel equorum collo et tergo imponunt iugum et funes, perguntque diu arare, illis compulsis trahere aratrum: sic et me crudeliter afflixerunt, et plane serviliter onerarunt. Iob 31, Si sulci terrae meae flent. pro, si coegi agricolas arare terram meam sine mercede, ita ut merito in suo opere ac labore queri de me ac flere potuerint. Metonymia ergo est, quod sulci pro ipsis agricolis, operantibus sulcos ponuntur.

SULPHUR, et sal, et combustio totum solum eius. Deut. 29. pro, solum eius vertetur in summam sterilitatem, ac si nihil amplius pinguedinis aut dulcedinis nativae ineo superesset. Genes. 19 dicitur caelitus pluisse super Sodomam igne et sulphure. Ea historia etiam postea recitatur Luc. 17. Alluditur quoque aliquoties ad eam. Psal. 11, Pluet super impios, laqueos, ignem et spiritum procellarum, pars calicis eorum. Ezech. 38, Ignem et sulphur pluam super eum, et super agmina eius. Isaiae 30, Flatus Domini quasi fluvius sulphuris succendet eam: scilicet, gehennam. Sic devastationem terrae Edom describit Isaias cap. 34. Convertentur flumina eius in picem, et pulvis eius in sulphur, eritque terra eius in picem ardentem. Noctu et interdiu non extinguetur, in seculum ascendet fumus eius, a generatione in generationem devastabitur. Sic et in Apocalypsi aliquoties infernus describitur per stagnum ignis et sulphuris. Audio sane hodierna die talem esse aspectum quorundam stagnorum ultra Romam, circa lacum Aruernum, et versus Neapolim. Quo forte spectat illud: Sulphurea [?: ] [?: ] aqua. Et haec causa est, quare Aruernus sit dicatum sine avibus, ut Virgilius eius etymon exponit.

SUM verbum in omnibus linguis multas admodum locutiones gignit. Sic et in Hebraeo habet suas proprietates. De quarum aliquibus tantum dicam. nam [?: pl-que ] ob multum usum, et communem etiam aliarum linguarum morem alioqui iudicari queunt. [?: Pri- ] igitur observetur, quod saepe abundet, praesertim [?: ] in descriptione temporis FUIT. Deut. 9, Et fuit a fine quatuor dierum: pro, finitis 4 dieb. aut post eos. Gen. 15, Et fuit sole occumbente: id est, cum occumberet sol, vel in occasu solis. Ex. 33. Et fuit, omnis qui quaerebat Dominum, exibat ad tabernaculum testimonii. id est, cum aliquis vellet consulere Deum, eo exibat. Secundo et illud notabile est, quod creberrime desit, et sit subaudiendum, seu etiam includatur in pronominibus omnibus, item adverbiis demonstrativis, affirmativis, aut negativis, et etiam in omnibus participiis verborum: quod et in Regulis universalibus, praesertim in pronominibus et adverbiis aliquoties monui. De Ephraim contra Amalec, Iud. 5. pro, qui erat de Ephraim. Funda eius in manu eius: 1. Sam. 17, scilicet, erat, gestabat fundam. Tale et illud Christi est Ioann. 19. Mulier, Ecce filius tuus: et, Ecce mater tua. pro, sit hic tibi in posterum filii loco, et illa sit tibi matris vice. Illud Ecce, habet in se verbum Est. Sic Exod. 24. Ecce sanguis testamenti, quod mandavit Deus. pro, Hic est sanguis. Sic, Ecce homo: pro, hic est ille homo, a quo vos tantas turbas timetis. Tertio, verbum Sum, praesertim Fuit, ponitur frequentissime pro accidit, aut certe per id commodissime exprimitur. Et fuit in via in diversorio: Exodi 4. id est, accidit ut angelus eum vellet interficere. Ezechielis 26, Et fuit undecimo anno. id est, accidit autem ut undecimo anno. Exo. 33. Et fuit quando egrediebatur Moyses ad tabernaculum, ut totus populus respiceret post eum. Iob. primo. Et fuit dies, et venerunt filii Dei. id est, accidit quadam die, ut venirent filii Dei. Gen. 14. Et fuit in diebus Amraphael. Quarto, Esse aliquid ad aliquid, significat, in eum usum. Num. 10, Facies tibi tubas argenteas, et erunt tibi ad convocationem. id est, ut convoces populum earum cantu. Paulo aliter accipitur Ezech. 45, Universus populus terrae erit ad oblationem istam. id est, ei rei vacabit. aut illi usui serviet. Quinto, Esse adversus aliquem, est, eius adversarium esse. Hierem. 51. Erunt adversus eam undique in die mali. id est, invadent eam. Num. 31, Accingant se ex nobis viri, et sint contra Midian. id est, impetum faciant contra Madianitas. Sic 2. Samuel. 11, Fuimus contra eos usque ad ostium portae. Contrariam vim habet, Esse cum aliquo, aut pro aliquo. Sic innumeris vicibus dicitur Deus esse cum aliquo: id est fovere, iuvare, ac tueri eum. Esse in corde alicuius, est eum cogitare aliquid, aut in animo habere. 1. Par. 22 Fuit in corde meo aedificare domum Iehovae. pro, statueram apud me. Esse alicui in custodiam, Exod. 12. id est, custodietis illud, eritque vobis in custodiam usque ad diem decimum quartum. Sexto, Esse aut fieri in aliquid, significat id aut tale fieri, vel certe rationem eius subire. Ierem. 48, Quia etiam aquae Nimrim in desolationes erunt, id est, desolatae erunt, aut desolabuntur. Gene. 17, Eritque in gentes, et reges populorum ex ea exibunt. Sic et Gen. 48 id est, fiet inde gens. Ier. 47, Aquae ascendunt ab Aquilone, et erunt in torrentem: id est, fient torrens. Erunt in cultros in oculis vestris, Deutero. 33. id est, fient res perinde noxiae ac perniciosae ut sunt cultri, spinae aut clavi in lateribus, aut etiam oculis alicuius. Sic Isa. 7, Erunt in veprem et spinam: id est, spinosus, aut plenus spinis. Sic ibidem, vepres et spinae erunt tota terra. Iob 41. In stipulam fient ei lapides fundae. id est, nihil eum laedent, sicut si essent merae stipulae. Septimo Spiritum Domini, aut etiam malum esse super aliquem, est, eum occupari a spiritu. Et fuit super eum Spiritus Domini: Iud. 3 et 11. Sic 1. Sam. 19, Fuit Spiritus Iehovae malus super Saulem. Fuit verbum Iehovae ad Isaiam, Isaiae 38. id est, Dominus locutus est ad Isaiam. Esse aliquem in aliquo, ut in vitio, aut virtute, valde significanter dicitur: ut, Totus mundus est positus aut iacet in maligno. id est, est quasi submersus in cacodaemone. 1. Ioan. 5. Exod. 32. Tu nosti populum hunc, quod in malo sit. Eadem ferme locutio ac vis esse videtur Mosis et Ioannis. [p. 602] column 1179 Sic Acto. 8. Video te esse in felle amaritudinis: id est, te esse totum submersum in malitia extrema. Proverb. 5. Pene fuissem in omni malo: id est, parum abfuit quin incidissem in omnia flagitia et turpissima dedecora. Sic dicitur Psal. 51, In peccatis conceptus et natus sum. et Ioan. 9. Tu totus natus es in peccatis. id est, prorsus immersus et suffocatus in extrema malitia, natus es natura distortissima et monstrosissima.

SUPER, אל Al praepositio multa admodum significata habet, sicut et aliae praepositiones, ac omnino inde clinabiles particulae. Usitatissima tamen et etymologiae Latinae ac Graecae (nam eadem vocula ὑπὲρ in utraque lingua est) ac denique Hebraeae אל al convenientissima significatio est, cum indicat aliquid alicui quasi incumbere aut imminere. Gene. 2. Tenebrae erant super faciem abyssi. Sic super aliquem sunt vestes, arma, et similia. 2. Samuel. 8. Tulit clypeos qui erant super servos Haddezer. 2. Sam. 13. Super Thamar erat vestis polymita. Sic 1. Regum 10. Tunc apprehendit Abias vestem novam quae erat super se, et scidit illam in duo decim partes. Exod. 28, Vestis sacerdotalis erit super Aaronem ad ministrandum. Sic et Onus est super aliquem, per metaphoram: id est quaevis difficultas. Hinc fit, ut qui praesunt, quasi per quandam similitudinem aut metaphoram super exercitum, regnum, populum, aut domum esse dicantur. In superiori enim loco et quasi superincumbere subiectis videtur. Psalm. 2, Ego unxi regem meum super Sion montem sanctum meum. Erat super hymnos, Nehem. 12. Contra etiam super aliquem interdum id dicitur, quod in eius potestate aut officio est. Iob 34, Non posuit Deus super hominem id quod futurum est. id est, nec scientiam, nec potestatem futurorum ei tradidit. 2. Paralip. 25, Cum roboratum esset regnum super eum id est, cum ipse invaluisset super regnum. Idem et 2. Reg. 14: Num. 7. Ministerium sanctitatis aut sanctuarii erat super eos. Sic 1. Paral. 9, Quod super eos custodia, ipseque esset super apertionem quotidie mane. id est quod ipsi custodirent, et aperirent clauderentque templum. Nehem. 12, Super ipsos erat dividere fratribus. 1. Par. 23, Secundum ordinem super eos iugiter. De nonnunquam exprimit,sicut et apud Latinos: ut in illo Virgilii: ‘Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa. ’ Genes. 41. Ego audivi super te dici, quod somnia feliciter explices. Psalm. 32, Confitebor super sceleribus meis ipsi Iehova. Isa. 2, Verbum Domini quod vidit Isaias super Iehuda. Ioelis 1, Super hoc filiis vestris narrate. Sic scriptiones fieri dicuntur super aliquo libro, aut materia: pro, de illo 2. Thessal. 2. Oramus vos fratres super adventu Domini nostri IESU Christi. id est de adventu, seu quod ad eum attinet. 2. Cor. 1. Spes nostra super vobis firma est. id est, de vobis. Ibidem: Nolumus vos fratres ignorare super tribulatione nostra: id est, de tribulatione. 2. Cor. 12, Super tali homine gloriabor: id est, de tali. Prophetare super aliquo, praecipere super aliquo. Super omni verbo praevaricationis, super bove, super ove. Exod. 22. Super crebro obligationem quandam, debitum et culpam indicat. Iud. 19, Omnis penuria tua super me. id est, ego me constituo debitorem, aut obligo ad suppeditanda tibi omnia necessaria. 2. Par. 2. In seculum hoc super Israelem. id est, Israel perpetuo tenebitur offerre sacrificia Domino, propter accepta beneficia. Esdr. 10, Surge, quia super te est res. id est, tibi incumbit id onus, tu teneris, aut tuum est id facere. Sic Psalm. 65. Super me Deus vota tua, reddam laudes tibi. id est, agnosco me debere persolvere vota. Gen. 16, Iniuria mea super te. id est, tu es autor et causa ac culpa, tu etiam obligaris ad satisfaciendum mihi de hac iniuria. Iuxta, prope, aut secus valet: Gen. 14, Usque ad planiciem quae est super desertum: id est, iuxta desertum. Sic ibidem 16, Invenit eam angelus super fontem aquarum. id est, iuxta. Exo. 14, Et apprehenderunt eos castrametantes super [?: ] . Sic Germanice Am Mehr. Sic Ioan. cap. 4 videtur dicere, Iesus sedebat super fontem. pro, ad, vel iuxta. Esdr. 2 , Si super regem est bonum. id est, iuxta eum. Sic Levit. 15. Si fuerit votum aut immundicia mulieris super eam pro, si fuerit apud eam tale aliquid. Psalm. 50, Qui pepigerunt pactum meum super sacrificio. pro, adhibito sacrificio. Propter: Gen. 26, Ne moriar super eam. id est, propter Rebeccam. Gen. 43. Super argento huc addicti sumus. Super eam in altum revertere: Psal. 7. id est, propter eam sede in solio, ut iudex, et defende tuos. Sic Ps. 44. Super te occidimur quotidie. id est, propter te Ioel. 1, Eiularunt operarii super tritico. Gen. 20, [?: Mor-ris ] super muliere quam accepisti. Deut. 24. Ne moriatur pater super filiis, neque filii super patre. id est, propter. Gen. 19, Erue te super anima tua. Exod. 8, Clamavit ad Dominum super verbo ranarum. id est, propter ranas Is. 24. Clamor super vino in plateis. Pro: Levit. 4. Offeret super errato suo. id est, pro expiando errato. Psal. 32 per hoc orabit te omnis sanctus in tempore opportuno. Rom. 15, Ut gentes super misericordia Deum glorificent. id est pro. Erga, Contra. In misericordia Iehova super eum, Gen 19. id est, eo quod Dominus misericordia movebatur erga eum. Nehem. 11, Praeceptum regis erit super eos. id est, erga illos, aut illis propositum. 1. Para. 12, Erit mihi cor super vos pariter. Gen. 19. Super+ fici Sodomae proficisci. id est, erga, versus. Murmura veris super Moysen et Aaronem: Num. 14. Sic Psalm. 2, [?: ] consilium super Dominum et Christum eius. id est, contra. Exod. 9, Verte manum super caelum. id est, contra, versus. Onus, aut molestiam. Psalm. 38. Sicut onus grave, graviores fuerunt super me iniquitates meae Ezec. 33. Scelera nostra et iniquitates nostrae super nos sunt id est, gravant et premunt nos sua foeditate. Sic dicitur sanguis alicuius super aliquem esse, aut venire: id est, caedes gravare eum reatu, ira Dei ac poenis. de quo [?: sup-- ] in voce Sanguis. In: Ezech. 36, Multiplicabo super vos homines. id est, in, aut inter. Sic Ezech. 16, Cum quibus oblectata es te super eos. Thren. 5, Super [?: cer- ] nostra persecutionem passi sumus. pro, in. Isa. 38, Psalmos nostros psallemus omnibus diebus super dona Iehova. id est, in. Super aliquando victoriam denotet, etiam apud Latinos, 2. Sam. 23. Qui fuit super [?: o-gentos ] vulneratos. id est, in uno praelio tam multos superavit ac interfecit. Ad, vel ultra. Contritio super contritionem veniet. pro, ad, vel ultra. Ezech. 7. Ibidem. si auditus super auditum. Sic 2. Cor. 2. Tristicia super super tristiciam. id est, alia ad aliam tristiciam. Sic et Latini dicunt, Crebri nuncii alii super alios. et, Clades aliae super alias. Ios. 2, Viri persecuti sunt eos usque super [?: -da ] Iordanis. A, vel Ab. Psal. 22. Confidere me [?: facie- ] super ubera matris. id est, inde ab uberibus. Zach. 4 [?: ] una super sinistra eius. id est, a sinistris. Isa. 53, [?: vide- ] significare quamvis, aut licet: Et dedit cum impiis sepulchrum eius, et cum divite in mortibus eius: [?: supe- ] iniquum facit, et non dolus in ore eius. id est, licet nihil plane tale commeruerit. Ad. Psal. 18. [?: Clamav- ] per Iehovam, et exaudivit eos. Gen. 38, Ascendit [?: ] tonsores ovium. Sic Exod. 20, Non ascendes in [?: g-bus ] super altare. pro, ad. Isa. 22, Vade ad [?: qu- ] istum super Sobna. primum est אל El per א postea per ע : et tamen utrumque significat motum ad locum aut personam. Sic 1. Samuel. 1. Et oravit super Domini pro, ad. Cum. Levitic. 19, Et venerunt viri super. praecum mulieribus. Levit. decimonono, Nihil [?: comed- ] super sanguine. 1. Sam. 14. Populus deliquit comedendo super sanguine. 1. Sam. vigesimo, Facies [?: -ise- ] diam super servo tuo. Mich. 7, Erit terra in desolationem super habitatoribus tuis. Ezech. 16, Omnes quos [?: -xisti ] super omnes quos odi. Ex. Nominis deorum nostrorum [p. 603] column 1181 ne recordemini, neque audiantur super ore vestro: Exod. 23. id est, ex ore. Sic Ierem. 7. Neque ascendit super cor meum. id est, ex. Ezech. 20. Et quod ascendit super spiritum vestrum. id est, ex spiritu. Ibid. 38, Ascendent verba super cortuum. pro, ex corde tuo. Coram. Zach. 6, Ut stent super Iehova universae terrae. id est, coram. Psalm. 9, Iudicentur gentes super facie tua. pro, coram te. Exo. 20, Non sint tibi dii alieni super facie mea. tametsi ibi hostilitatem quandam significet, nempe contra: quasi diceret, Nihil prorsus ita magnifeceris, ut quoquomodo meam dignitatem gloriamve laedas. Visitare [?: -aper ] malitiam, aut super populunt, valde crebro significat contra, in Veteri testamen. Sic et Paulus Romanorum primo, Revelatur ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum. id est, contra. Ioann. 7, Nemo misit manus super ipsum. id est, contra ipsum, in ipsum. et 18 cap Iesus sciens omnia venientia super ipsum. Aliquando superioritatem aut excellentiam significat. Matth. 10. Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum. Iohann. 3. Qui super ne venit, super omnes est. id est, caeteros omnes excellit. Comparationis quoque excellentiam non raro denotat. Matth. 10. Qui amat patrem aut matrem, filium aut filiam super me, non est me dignus. id est, plus aut magis quam me. Iustitia Dei manifestatur per fidem in omnes, et super omnes. id est, omnibus sine discrimine offertur gratuita iustitia, sicut et omnes ea indigent, vel erga omnes. Praedicare super tecta: Matth. 10, Quod in aurem auditis, praedicate super tecta. id est, dicite perpalam: quia apud Iudaeos etiam in tectis aut super tecta versabantur homines. erant enim plana. Haec iam de praepositione Super, brevius aliquanto quam rei magnitudo ac varietas postulabat, dixi. In Graeco Novo testamento aliquanto facilius est eius significata discernere, cum ibi sint duae diversae voculae, ἐπὶ et ὑπὲρ , quae prohac una Super Latina reddi solent: tametsi nonnunquam et per alias voces explicentur.

SUPERBIA, indicat elatum ac inflatum animum, contemnentem Deum ac proximum. Iob vigesimooctavo. Non calcant eam filii superbiae, nec transit per eam leo ubi tamen aliqui per filios superbiae, quasvis truces et crudeles bestias exponunt. Pes superbiae, id est superborum, seu ipsi superbi. Psalmo trigesimo sexto. Non veniat mihi pes superbiae: id est, ne invadant me superbi. Superbe facere, aut per superbiam: Psalm. 31, Reddit propter viam facienti superbe. Deut. 17. Qui fecem per superbiam, ut non obediat sacerdoti. pro, qui contumaciter renuerit obedire sacerdoti, eum sic punito, etc. Superbe ergo facere. significat scientem ac volentem, pertinaciterque peccare. De talibus peccatis orat David Psalm. 19. A superbis prohibe servum tuum, ne dominentur mihi. Sic et Iacobus cap. 4, Superba facta vocat Superbias, inquiens: Gloriamini in superbiis vestris. Superbus et Humilis aliquanto aliter interdum in Sacris usurpatur, quam communiter sonare videtur. Superbos enim Scriptura vocat eos, qui de sua operum iustitia confidunt. ignorant peccata sua ac iram Dei, seu qui securi ac incontriti sunt: quales sunt omnes iustitiarii. Quales illi minime videri volunt, aut etiam se esse existimant. Contra autem humiles sunt, qui agnoscentes sua peccata, contritique ad solam misericordiam Dei gratuitamque iustitiam confugiunt. Utriusque picturam nobis ob oculos Christus Luc. 18, in publicano et pharisaeo, in templo orantibus, proponit. ac tandem eximiam, quasi epiphonemate, de eis sententiam fert, inquiens: Quicunque se extollit, deprimetur: et qui se humi hac extolletur. De talibus superbis aut humilibus est etiam illa celebris sententia, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Iacobi 4. et 1. Pet. 5. De iisdem et diva Virgo canit Luc. 1. Dispersit superbos mente cordis sui, etc. Oculos superborum humiliabis, Psalmo 18. Scriptura per elevationem oculorum superbiam solet denotare, quia elati animo solent etiam oculos elevare, et magis sursum quam in terra spectare sicut Psal. 13. graphice tum superbiam, tum et humilitatem depingit, inquiens: Domine non erexit se cor meum, neque exaltati sunt oculi mei, et non ambulavi in magnis ac mirabilibus supra me. Vicinum quid huic est, quod Latini dicunt Superciliosus. Vicina huic spirituali superbiae est et illa, cum aliqui scientia inflantur, qui putant se solos magna quaedam ac multa scire, caeteris Christianis ignota: de quibus recte pronunciat Paulus 1. Corint. 8, Quod nihil sciant sicut oporteret scire. De talibus, praesertim seductorib. dicit Petrus et Iudas, quod tumida quaedam vanitatis suae verba iactent ac effundant. Superbi aliquando simpliciter impii, persecutoresque vocantur. Psal. 119, Increpasti superbos maledictos. Et mox, Superbi inique egerunt contra me, a lege tua non deflexi. Consuerunt superbi contra me mendacium, ego autem in toto corde custodio testimonia tua. Psa. 123, Multum saturata est anima nostra subsannatione opulentorum, et contemptu superborum. Nonnunquam superbia quidvis eximium aut potens denotat. Psalm. 124, Nisi quod transisset super nos aqua superbiae. id est, vehemens, impetuosa. Psal. 90, Dies annorum nostrorum 70, etc. et superbia eorum est molestia et labor, id est, flos vitae nostrae est plenus labore et molestia. Ezech. 24. Polluo sanctuarium meum gloriationem aut superbiam fortitudinis vestrae, id est, de quo maxime gloriamini. Iob 37. Tonat voce superbiae suae. id est, sono vehementissimo. Sic virga superbiae, pro vehementi casti gatione ponitur: Proverb. 14. In ore stulti virga superbiae, id est, ob suas stultas blaterationes gravissime castigabitur. Superbire aliqui exponunt Exod. 21, per arrogantiam aliquem interficere: Si superbierit in proximum suum. pro, si per petulantiam, ac sine omni necessitate interfecerit proximum suum.

SUPERARE aliquando significat superesse, abundare, restare. Sic Mar. 8 et Io. 6. Fragmenta superarunt, et 2. Pet. 1. Haec cum vobis adsint, et superent vel abundent, non ociosos aut infructuosos vos efficient.

SUPERNA, per metaphoram spiritualia ac caelestia vocantur: contra vero, inferna. Io. 3: Qui e supernis venit, super omnes est: qui ex terra est, ex terra loquitur. Qui e caelo venit, super omnes est. Christus est e supernis ratione divinitatis, ratione conceptionis de Spiritu S. et denique ratione summae sanctitatis ac integritatis naturae. Io. 8. Vos estis ab infernis, ego e supernis sum. Vos de mundo estis, ego non sum de mundo hoc. Sub mundo complectitur, quicquid habent homines a natura, sive ex nativitate, sive humano studio. explicat autem seipsum.

SUPERINDVI, 2. Cor. 5. significat, in hac vita adhuc, et ante mortem, subito etiam quoad corpus attinet, in illam spiritualem aeternamque vitam commutari. Inquit enim: Qui sumus in hoc tabernaculo, suspiramus onerati, in quo non cupimus exui, sed superindui, ut absorbeatur mortalitas a vita. id est, optaremus nos protinus plene in illam gloriosam formam trans formari. Exui enim significat privari hoc corpore, ac mori. Nudi dicuntur, qui plane non sunt iustificati aut renovati: Superinduti autem, plene ac perfecte renovati etiam corpore: aut certe, qui Christum induerunt. De hac locutione dixi aliquid in verbo Induere.

SUPPLANTARE, עקב acab verbum, ut credo, a luctatoribus sumptum est: ubi cum certamen roboris aut corporis virium esse deberet, eoque fine id certamen suscipiatur: tamen magna ex parte fraude peragitur, ita ut alter imbecillior, callens luctationis dolos, alterum multo robustiorem subvertat. Gen. 27. inquit Esau de Iacob; Vere vocatum est nomen eius Iacob, en supplantavit [p. 604] column 1183 me iam vice altera, primogenituram meam abstulit, et nunc etiam benedictionem accepit. Supplantare ergo per metaphoram significat idem quod circumvenire, einen uber ein bei werffen.

SURDUS. Psal. 38, Ego tanquam surdus, qui non audio: et sicut mutus, qui non aperit os suum. id est, dissimulo me audire aut nosse eorum pravos sermones, et conatus contra me. 1. Sam. 10, Et despexerunt Saulem, nec attulerunt ei munus, et fuit velut surdus. pro, dissimulavit se scire id quod ab ipsis ita superbe contemneretur,quasi non esset rex. Sic quoque Psalm. 39, Clamorem meum percipe, ad lachrymam meam ne ut surdum te exhibeas. In Evangelicis miraculis aliquoties simul coniunguntur istae duae voces aut res, Surdus et Mutus: aliquando etiam altera utrunque significat. Causam aliqui quaerunt, cur qui nati sint surdi, etiam muti sint. Verisimilis quidem ratio affertur: quia non potuerint ullam vocem aut linguam addiscere, destituti auditu. Verum videtur aliqua etiam occultior causa subesse. Illa proculdubio irae divinae est, quod sicut talem privavit, ne aliena sensa per sermonis auditum accipiat: ita etiam, ne sua per sermonem alteri communicet: sicque omni usu ac utilitate sermonis sive accipiendi, sive alteri communicandi privatur.

SURGERE, plures figuratas notiones habet. Primum enim, sicut ociosi sedent aut iacent, ita acturi aliquid surgunt: ideo Surgere per metonymiam significat, parare se ad aliquam actionem, aut conatum opusque. Ios. 18 Tradite ex vobis tres viros, quos mitta surgentque et ambulabunt per terram: pro, accingent se itineri. Iudic. 20, Surrexerunt et iverunt in domum Domini. Ruth 1, Surrexit ipsa et nurus eius, et reversae sunt. Genes. 37. Surrexerunt omnes filii et filiae eius, ut consolarentur eum. id est, communi consensu et conatu id egerunt. Porro haec metonymia surgendi per anthropopathiam valde crebro ab hominibus ad Deum transfertur. Psal. 44: Surge in auxilium nobis, et redime nos. Isa. 33. Nunc surgam, dicit Iehova, nunc exaltabo meipsum, nunc elevabo me. id est, nunc strenue tuendo meos, et puniendo adversarios, illustrabo gloriam meam. Aliquando ferme adverbium adhortandi, aut etiam accelerandi est: sicut apud Latinos, Age, agite. Gen. 28, Surge vade: id est, cito vade. Numer. 9. Surgite bene dicite Iehovae. Iud. 18, Surgite ascendamus ad eos. Talia sunt passim innumera exempla Nehe. 2, Surgamus et aedificemus. Apoc. 11, Surge et metire templum. Surgere crebro vel a peccatis ad veram pietatem, vel ex alia calamitate ad meliorem statum redire est: sicut contra, Cadere, corruere, iacere ac dormire. Ier. 8, Nunquid qui cecidit, non surget? Prov. 24, Septies in die cadet iustus, et surget. Ephes. 5, Surge qui dormis. Sic et de emersione ex calamitatibus, Psal. 20. Hi incurvati sunt et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti sumus. Psal. 1. Non surgent impii in iudicio, nec peccatores in coetu iustorum. Surgere verbum alteri adiunctum, aliquando accelerationem facti, ferme ut si esset adverbium, significat. 2 Sam. 23, Surgens percussit Philistaeos. id est, protinus. 1. Reg. 11, Surgens aufugit Ieroboam. 2. Paral. 30, Surrexerunt autem et removerunt altaria. id est, confestim. Surgere mane, et facere aliquid: id est, mature et dextre agere aut expedire, saepe de omnib. actionibus per metaphoram dicitur, ac tum etiam ad Deum per anthropopathiam transfertur: quia diligentes patresfamilias mane surgentes, servis ac toti familiae mandata tradunt, operasque distribuunt. 2. Paral. 36. Misit Deus ad eos per manum nunciorum suorum, mane surgendo et mittendo. Iere. 7. Misi ad vos omnes servos meos prophetas, per diem mane surgendo et mittendo. Sic et de doctore dicitur Ierem. 32, Cum docerem eos mane surgendo et docendo. Surgere aliquando exoriri, aut succedere significat, Exod 1, Surrexit interim rex novus. Luc. 7, Surrexit pro piam magnus inter nos. Matth. 11, Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista. Num. 32, Surrexistis [?: ] pro patribus vestris. Deut. 34, Non surrexit ultra propheta sicut Moyses in Israel. Surgere aliquando significat vincere, aut florere: sicut et verbum Stare, contra autem, Iacere. Iosuae 7, Non poterunt amplius filii [?: ] surgere coram hostibus suis. Surgere aliquando signficat confirmari, ac ratum fieri, videturque forense vebum esse. De ratificatione emptionum ac venditionum item de foederum confirmatione crebrum est Gen. 23. Surrexitque ager Ephronis cum omnib. adiunctis in possessionem Abramo. Sic saepe dicit Deus, Faciam surgere pactum meum cum hoc aut illo: pro, confirmabo non [?: tum ] verbis, sed et re. Gen. 6. 7 et 26. Surgere, pro covalescere. Dan. 8, Et aegrotavi diebus et surrexi, et feci opus regis. id est, convalescens negocia regia administravi solito more.

SURSUM. In caelo sursum, et in-terra deorsum est Deus. Ios. 2. pro ubique facit mirabilia. Act. 2, Dabo prodigia in caelo sursum, et in terra deorsum. Elevari iusque 1. Par. 14, Cognovit David, quod elevatum esset regnum eius sursum. id est, in summam dignitatem ac robur. Sursum sursum. Ezech. 41, Circuibatque thalamus sursus sursum pro, magis ac magis in altum tendendo ad thalamos. Deut. 28, Ascendet super te peregrinus sursus sursum, tu autem descendes deorsum deorsum, id est, [?: ] quidem fiet quotidie potentior ac invalescet, tu [?: ] imbecillior et pauperior. Sursum, sicut et Caelum, ipse per metaphoram significat spiritualem statum, ac spirituales res. Gal. 4. Quae sursum est, Ierusalem, Coloss. 3: Quae sursum sunt quaerite, quae sursum sunt sapite. id est, spiritualia, non terrena. Sursum corda: scilicet a terrens ad spiritualia animo cogitanda vos convertite.

SUS, vide supra in voce Porcus.

SUSCIPERE aliquem, significat eum in suam [?: cur- ] ac patrocinium recipere, eumque fovere ac tuen. Ierem. 15, Ulciscere me de persecutoribus meis, ne in longanimitate furoris tui suscipias me: Scias me serre prapter te probrum. id est, ne ita sis lentus in defendendi me contra persecutores, ut nimis diu differas vindicti Hacratione aut sensu saepissime Deus dicitur [?: S- ] noster, ut qui nos non tantum inter clienter, aut amicus aut etiam familiam, sed et inter filios suos receperunt adscripserit. Sic Paulus Rom. 14 inquit: Infirmum in fide suscipite, non ad diiudicationes disputationum. [?: ] Rom. 15, Quapropter suscipite vos invicem, sicut et Christus suscepit vos. Luc 1. Suscepit Israelem puerum suum, recordatus misericordiae suae. Suscipere faciem alicuius, et in bonam et in malam partem accipitur, ut supra in voce Facies plenius exposui. Exod. 23, Non suscipies auditionem mendacii. id est, non eris autor falsi [?: ] moris contra quemquam, ut rumque notare potest, [?: ] ne levemus aut spargamus rumorem, tum ne audiamus Levit. 19, Non suscipies super fratrem peccatum id est, non impinges illi crimen. Nubes dicitur suscepisse [?: C- ] , Act. 1. pro, abscondisse ab oculis Apostolorum, [?: ] ea susceptum in caelum porro veheret.

SUSCITO saepe idem valet quod excito. [?: ] re aliquem contra alium: Ier. 50. Suscito et ascendere [?: sac- ] contra Babel. pro, impello, ut contra eam bellum moveat. Sic 1. Par 5. dicitur Deus suscitasse Spiritum Pul regis Assyriae contra Israelitas, ut eos transferret. Sic 1. Reg. 14, Suscitabit sibi Dominus regem super Israelem id est, constituet. Suscitare super aliquem: Iob 8, Si purus et rectus fueris, certe nunc suscitabit super te scil. [?: bo- ] id est, restituet tibi pristinam fortunam. Suscitavit testimonium in Iacob, et legem posuit in Israel, quae [?: pr- ] pit patribus, etc. Psal. 78. In Hebraeo est potius [?: ] id est, Deus ordinavit, ut posteris indicarentur, ac praedicarentur [p. 605] column 1185 facta, beneficia et miracula sua. Suscitare dicitur Deus Verbum suum, cum reipsa praestat. 2. Sam. 7, Sascita verbum, quod locutus es de servo tuo: id est, confirma, ratum fac, vel potius reipsa praesta. sicut mox sequitur: Et fac secundum quod locutus es. Sic 2. Reg. 23, Ut suscitaret verba foederis huius, quae scripta sunt in libro illo: id est, reipsa adimpleret, Is. 44. cap. Suscitat verbum servi sui, et consilium nunciorum suorum complet. id est, stabilit et confirmat, quod per servos suos promisit, aut comminatus est. Sic suscitare verbum bonum, id est, promissionem reipsa praestare, Iere. 29 et 33. Dan. 9. Suscitare fratri semen, Gen. 38, est procreare liberos ex eius vidua, qui postea censeantur liberi illius mortui orbi fratris: quae lex ac consuetudo postea per Moysen renovata est.

SUSPENSUM aliquid, pro dubio, incertoque aut periclitante, ponunt Hebraei quoque sicut et Latini. Erit vita tua suspensa tibi eregione. Deut. 28. id est, pendens, dubia ac incerta. Sic Os. 11, Populus meus suspensi erunt propter rebellionem suam in me. id est, semper sibi timebit, neque unquam erit securo quietoque animo. Figam illum ut clavum in loco fideli, eritque in solium gloriae domus patris sui, suspendentque super eum omnem gloriam domus patris sui: Isa. 22. id est, inferet splendorem in domum paternam, seu tota dignitas ac gloria eius familiae pendebit ex ipso. Allusio est ad morem infigendi clavos in parietes, ac inde suspendendi varias res: sicut ibi prolixius illa similitudo aut metaphora declaratur. Lucae 19, habet Vulgata versio: Populus suspensus erat ab ipso, audiens eum. id est, pendebat ex eis ore: sicut ille inquit, ‘Narrantis coniunx pendet ab ore viri. ’ Saper salices in medio Babylonis suspendimus citharas nostras: Psalm. 137. id est, a a nobis removimus, negligentes et odio habentes in tanto luctu omnem musicam. Suspendere arma de muro dicuntur cum praesidiarii milites excubant in moenibus, et ibi arma, ut in promptu sint, alligare ac reponere solent, praesertim scuta et lanceas.

SUSTENTARE, est fulcire et corroborare. Saepe metaphorice auxilium Dei denotat. Psal. 3, Ego iacui, dormini, et evigilavi, quoniam Dominus sustentabat me. Est quasi quaedam allusio ad fulcimentum baculi, quo senes aut alioqui in loco lubrico incedentes, seipsos fulciunt. Sic Psal. 93. Misericordia tua sustentabat me.

SUSTINERE, quasi supra se tenere. proprie de aliquo pondere et re corporea dicitur. Per metaphoram vero significat, omnem molestiam aut difficultatem tolerare. Ierem. 31. Sustinui opprobrium adolescentiae meae. pro lui poenas peccatorum in adolescentia admissorum. Sic et Deus dicitur aliquando Sustinere, cum aliquid quasi molestum perfert. Sic Num. 11. et Deut. 1. dicitur solus Moses non potuisse sustinere onus populi. Defeci sustinendo, Isa. 1. id est, defatigatus sum, nimis diu tolerando molestias ex vestris peccatis, et non recto cultu. utpote sine poenitentia et fide oblato. Rom. 9, Magna patientia sustinuit vasa irae. Iob. 2. Si bona de manu Domini suscepimus, mala cur non sustineamus? Psal. 55, Si inimicus mihi male dixisset, sustinuissem certe. id est patienter tolerassem. Gen. 36 est, quod non poterat sustiere terra Iacobum simul et Esau: quo indicatur, quod illa terra, aut ille locus exiguo spacio contentus, non poterat utriusque animalia alere. Sustinere verbum Vulgus versio valde crebro in Psalmis usurpat, pro expectare aut sperare. Psalm. 25, Omnes sustinentes te non confundantur. Tota die sustinui te. Psalm. 27, Confirmetur cor tuum. et sustine Dominum, Psalm. 33, Anima nostra sustinet Dominum. Ratio etymologiae est, quia (ut in Libello de Fide plenius exposui) plerumque ita Dominum expectamus, ut magnum aliquod incommodum interim perferamus, a quo nos liberari petimus, aegerrime id sufferendo. Sustinere Marc. 8 cap. abutitur, pro manere apud aliquem, inquiens: Iam triduum sustinent me. Sic et Matth. 6, Unum sustinebit: pro, uni adhaerebit, ponit. 2. Tim. 4, Sanam doctrinam non sustinebunt. id est, non volent, nec poterunt tolerare aut admittere. Infirmos sustinere, Rom. 15, est patienter eos tolerare, ac insuper fovere.

SYNAGOGA, â congregando dicta, usitatissime dicitur locus aut domus, in quo Iudaei docendae ac discendae religionis gratia, praesertim extra Ierosolymam, congregabantur. Nam Ierosolymae id in ipso templo factitabant, in quo solo offerre ac sacrificare eis licebat. In hac significatione vox haec valde crebro in Evangelistis et Actis legitur. Raro pro coetu ipso ponitur, ut Act. 13. Soluta autem synagoga seu congregatione, secuti sunt multi Iudaei Paulum orantes, etc. Hinc fit vox ἀποσυνάγωγος , alienus a Synagoga, quae excommunicatum significat: quod Vulgata inepte vertit Io. 9, Ut qui confiteretur eum, extra synagogam fieret. et multo ineptius ac obscurius Ioann. 16, Absque synagogis facient vos: cum sensus proprie sit, Excludent vos ex coetu ac populo Dei, habebunt vos pro ethnicis ac publicanis. Hinc porro obtinuit, ut apud Theologos Synagoga coetu Iudaeorum, et etiam aliorum impiorum vocetur: sicut Ecclesia, populus Dei. SYNAGOGAS tantum loca conventuum Iudaicorum, et Synedria Graecorum aut gentilium quidam volunt vocari: sed falso. Nam SYNEDRII crebra fit mentio in Novo testamento, ut Matt. 5. 10. 26. Mar. 13, et aliâs. Scimus autem, Mosen cum oneri non sufficeret, LXX sibi ascivisse iudices, qui populum unam cum ipso regerent: Exo. 18. Iam vero Iudaei a Babylonico exilio reversi, Synedrion habuerunt, quod corrupte Sanedrin vocarunt, ex LXX iudicib. Ut autem fieri solet in talib. numeris, cum de Synedrio sermo erat, tantum dicebant LXX iudices: ac eos ex posteris Davidis electos fuisse, testis est Philo, ut potestas aliqua maneret in regia stirpe. Videtur tamen aliquando appellative accipi, pro quovis iudicio aut consessu iudicum, vel senatorum. ut Matthaei 10, Tradent eos in Synedria. Sic Marc. 13. Tradent vos in synedria et synagogas.

SYRIA, nomen totius illius regionis inter Aegyptum, Armeniam, mare mediterraneum, et Babyloniam. Sed vox Syrus, Deut. 26, significat Labanum, socerum et avunlum Iacobi. Ex institutione igitur Mosis cogebantur Iudaei coram tabernaculo aut templo offerentes, commemorare suorum maiorum historiam, pericula et liberationes Dei ex Aegypto, aliisque difficultatibus. Inter alia vero dicebant etiam, Syrus perdens patrem meum, et descendens in Aegypto: id est, voluit aut conatus est Laban perdere patrem nostrum Israelem, una cum liberis suis: sed tu deus eum defendisti, etc.

T

TABERNACULUM varias significationes habet. Primum quidem ac proprie significat subitum ac tumultuarium domitiorum, seu tectum, frondibus aut stragulis aliquib, ad breve tempus confectum, ut solent pastores in deserto oberrantes, et milites in castris habere: quae et tentoria, ab intensione funium, quibus firmari solent, dicuntur. Hinc igitur etiam illud operosum domicilium, quod in Exodo Deo ac sacro cultui construitur, tabernaculum testimonii vocatur a Vulgata versione, et septuaginta: in Hebraeo magis conventionis aut contractuum est, quia (ut Deus ipse eius etymon exponit Exo. 29. convenerit cum Moyse et populo, quod illic velit adesse, agere, loqui, et quasi contrahere ac pacisci [p. 606] column 1187 cum ipso et populo, de iis reb. quae ad utramque partem pertinerent, nempe de sacro cultu, de ope ac cura Dei erga populum, et vicissim de obedientia populi erga Deum. Forma vero totius tabernaculi potissimum 26. Exo. delineata est, cuius preciositas, nitor, ac plena admirabilis cuiusdam maiestatis elegantia populum monuit, ut ipsum divinum cultum, qui ibi peragebatur, et Deum qui in eo habitabat, magnifacerent, revererentur, admirarentur, timerent et adorarent, tanquam aliquem supra modum gloriosum Regem regum et Dominum dominantium. Porro verum archetypum eius, cuius tantum umbra et qualiscunque figura est hoc terrenum tabernaculum, est in caelo. Nam Exo. 26 diligenter Moysi praecipitur, ut in extruendo tabernaculo omnia exactissime faciat secundum illud verum archetypum, quod illi sit in monte praemonstratum. Quare epistola ad Heb. cap. 8 et 9, ex eo mandato multa praeclara mysteria illustrat, de Christi caelesti sacerdotio, quomodo is in illo suo tabernaculo perpetuo sacerdotio fungatur, et ad dexteram patris sedeat ad hoc ipsum, ut pro omnib. fide ad thronum gratiae accedentib. intercedat, eisque a Deo omnia, praesertim spiritualia bona, impetret. Illud igitur tabernaculum appellat ea maius, perfectius, non manufactum, ac caeleste, seu in caelo existens, et quod a Deo ipso fixum sit, in quo Christus suo perpetuo sacerdotio fungatur. Hoc ergo nunc breviter dictum sit de tabernaculo conventionis. Hoc tabernaculum fuit diu in Silo, una cum suo cultu, etiam tempore Eli et Samuelis: ubi, quia progrediente tempore successit idololatricus cultus, ideo Deus damnando eum, et alibi verum cultum instituendo, dicitur repudiasse tabernaculum Silo, Psal. 78 non quod hoc ipsum suum tentorium reiecerit, quod postea in Sion transtulit: sed locum ac cultum Silo, qui secutus est. Tabernaculorum festum, quod a figendis tabernaculis Graeci Scenopegiam vocitant, fuit propria quaedam solennitas Israelitarum, in memoriam suae peregrinationis in deserto, mense septimo celebratum, de quo Levit. 23 praecipitur. Cogebantur enim illis septem diebus extra domos sub tabernaculis agere, sicut olim in deserto vict: taverant: ut sic monerentur tum de beneficiis Dei innumeris, quib eos in deserto fovit et ductavit:tum ut simul considerarent, quomodo etiam in hac spirituali peregrinatione, postquam semel sumus per filium Dei redempti, perpetuo potenti manu Dei regamur et conservemur ad salutem. Per metaphoram Tabernaculum Dei saepe significat coetum Dei, aut certe ipsum ministerium, Psal. 84. Quam dilecta sunt tabernacula tua Domine exercituum. Per catachresin ponitur pro quovis domicilio aut loco habitationis, Psalm. septuagesimo octavo: Interfecit primogenitos in tabernaculis Cham. Ibidem: Fecit habitare in tabernaculis eorum tribus Israel. Per synecdochen saepe Tabernaculum ponitur pro iis qui habitant in tabernaculo. Psalm. 91, Non accidet tibi malum, neque plaga appropinquabit tabernaculo tuo. Sic Psal. septuagesimo octavo: Repudiavit Deus tabernaculum Ioseph, et tribum Ephraim non elegit. Idem bis dicit. Sic dicuntur conspirasse contra Deum tabernacula Idumaeorum, Ismaelitarum, Moabitarum, et Hagarenorum. Sic Psalm. 87, Diligit Dominus portas Sion, plusquam omnia tabernacula Iacob: id est magis diligit ac ornat cives et totum coetum ac ministerium Ierosolymitanum, quam incolas aliorum locorum et civitatum Israeliticarum. Proverb. 14, Domus impiorum delebitur, tabernaculum autem iustorum florebit. id est, ipse cum suis posteris. Sic Psal. 49, Interiora eorum domus ipsorum in seculum, et tabernacula eorum in generationem et generationem. id est, posteri simul, et opes eorum ad posteros transeuntes. Per anthropopathiam tribuitur etiam Deo tabernaculum, Psalmo decimooctavo: Ponebat tenebras latibulum suum, per circuitum eius tabernaculum eius, atque obscuritates aquarum in nubibus aethereis. Dicit Dei tabernaculum esse atras ac densas nubes, quia ibi tonare petatur. Hinc porro longius per metonymiam progreditur hoc nomen, ut significet favorem, curam, ac protectionem Dei. Quos enim homines hic in sua tabernacula aut domos recipiunt, eos curant, alunt, fovent ac tuentur: sicut Loth suos hospites, et ille in Iudicibus Ben Iamitam. Psalmo decimoquinto: Domine quis habitabit in tabernaculo tuo, et requiescet in monte sancto tuo? Id est, quem tandem hominem tu inter tuas domesticos, aut in tuam familiam recipies, numerabis, amabis fovebis, reges ac tuebere? Haec eadem locutio Psalmo vigesimoseptimo multo plenius et clarius proponitur: Unam petii a Domino, illam requiro: ut maneam in domo Domini cunctis diebus vitae meae, ut videam pulchritudinem Domini, et lustrem templum eius: quoniam abscondet me in tabernaculo suo in die quo imminuerit malum, latere me faciet in abdito loco tabernaculi sui, in petra exaltabit me. Sic Psalmo octuagesimo quarto. Habitare in tabernaculis impiorum, est eis esse familiarem ac amicum, et eorum commodis perfrui. Vicinum huic locutioni est, quod pauperes a nobis sublevati dicuntur nos acceptare in aeterna tabernacula: id est, Deus propter eos: qui nobis in altera vita propter sublevatos pauperes benefaciet. Tabernaculum Dei polluere dicitur populus Dei, cu vel idololatriae vacat, vel impie vivit, vel alioqui non recte ritus ac caeremonias Dei observat. Levit. decimoquinto, et Psalmo septuagesimoquarto, promittit Deus se positurum tabernaculum suum inter Israelitas si se recte in vera pietate gesserint: quod praeter externam illius sacri tentorii fixionem, cultumque externum, ac ministerium verbi, significat etiam praesentiam ac [?: ] rem Dei. Levit. vigesimosexto: Et ego ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non execrabitur vos anima mea Ego ambulabo inter vos, et ero vobis in Deum, atque vos eritis mihi in populum. [?: D- ] [?: ] confirmari alicuius tabernacula, significat eum augeri liberis, familia et haeredibus, qui ipsi cohabitent. Sic Deus alloquitur et hortatur Ecclesiam, inter alia Isaiae quinquagesimo quarto inquiens: Dilata locum tabernaculorum tuorum, et cortinas tentoriorum tuorum extendant. Ne parcas, prolonga funes tuos, et clavos tuos robora, quoniam ad dexteram et sinistram tuam augeberis. Noachus pater, Genesis nono, in sua benedictione duorum filiorum Sem et Iaphet praedicit, Iaphet habitaturum in tabernaculis Sem: quod recte aliqui exponunt de posteritate Iapheti. id est, Europaeos commigraturos et inserendos per veram religionem in verum Dei Israelem aut populum, qui alioqui ex Sem propagatus est secundum carnem: seu, cum Abramo convivaturos. Tabernaculi metaphora Petrus et Paulus in suis Epistolis nominant ipsum hoc humanum corpus: quia perinde anima in eo aliquandiu parum stabili mansione habitet, mox id exuitura: et quia etiam sit destruendum, et iterum erigendum, ac ab ea denuo instauramus colendum: sicut tabernacula modo eriguntur ac incoluntur, modo deiiciuntur, modo denuo [?: instaura- ] , 2. Corinth. 5, Etenim qui sumus in hoc tabernaculo, suspiramus onerati. Et 2. Petri 1. Iustum enim esse arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo, excitare nos per commonitionem: cum sciam brevi futurum, ut deponam hoc tabernaculum, sicut et Dominus IESUS noster declaravit mihi, etc. Tabernaculum David, significat regnum eius, seu potius regnum Meschiae, qui dicitur obtinere regnum patris sui David: Amos 9, et Actorum 15, In die illa instaurabo tabernaculum David collapsum, et sepiam rupturas eius, et ruinas eius erigam, reaedificaboque illud, sicut olim fuit. Soli posuit tabernaculum in caelis, Psalmo decimonono, id est. sicut [p. 607] column 1189 Deus solem collocavit in medio astrorum, ut per ea currat veluti fortis gigas: sic Christum collocavit in medio Ecclesiae, qui ibi per solem allegorice aut parabolice significatur. Viri tabernaculi alicuius: pro domesticis illius. Tabernacula pro domibus et urbibus interdum ponuntur. Ieremiae quarto. Vastata est tota terra, repente vastata sunt tabernacula mea. Tabernaculum Moloch portastis. habet Vulgata, Amos 5, et Actorum 7 cap. sed in Hebraeo est, Coluistis Schichut regem vestrum.

TABULA, etiam cordis, per metaphoram dicitur, quia veteres in tabulis scribebant. Alliga praecepta mea digitis tuis, scribe ea in tabula cordis tui. Prov. 7. Idem est etiam Proverb. 3. Ieremiae decimoseptimo, dicitur peccatum inscriptum esse tabulae cordis: id est, penitus innatum. Sicut contra promittit, se legem suam inscripturum esse cordi piorum, Ierem. 31. Tabulae pro navibus ponuntur Ezek 27. Ex abietibus aedificaverunt tibi omnes tabulas.

TACEO verbum idem est cum sileo: quare Hebraismos eius supra in verbo SILEO require.

TALENTUM קכר Kichar, pondus quoddam satis magnum, quod duplex fuit: Sanctuarii, et vulgare. Describitur Exo. 30. Talentum auri faciet illud, Exo. 25. id est, totum candelabrum cum omnibus suis instrumentis faciet ex unico talento auri.

TALI: Talorum aqua est, quae ad talos solum pertingit Ezek. 47, Et traduxit me per aquas talorum. Mox eas nominat aquas genuum et lumborum, indicans fluvium illum crevisse.

TALIO: Talionis lex dicitur, quae eandem poenam aut calamitatem reo infligit, quam illi querenti aut laeso intulit. De qua praecipitur Exod 21, et Levit. 24.

TALIS vocula saepe vel simplex, vel repetita, indicat aliquem certum hominem, locum, aut tempus, non certo expressum: sicut Graecis δεῖνα , quidam aut quispiam Iosuae 7. Tale et tale feci, etc. quod brevitatis causa ponitur, ut narratio facta fuisse totius rei breviter indicetur. Ruth 4, Sede hic tu talis. id est tu amice et consanguinee, etc, 1. Sam. 21, Pueris condixi talem et talem locum. id est, certum quendam locum, quem nunc nominare non est necesse, aut etiam non satis tutum. 2. Reg. 6, In loco tali erunt castra tua. Daniel. 8. Dixitque alter e sanctis, tali: id est, cuidam.

TANGERE Levit. 5. Si anima tetigerit omnem rem immundam. id est, attigerit. Significat etiam laedere, sauciare, aut quacunque alia iniuria afficere. Tange montes, et fumigabunt. Psal. 144, id est, si vel attigeris eos, mox [?: -cendentur ] , ut olim te in Sinai apparente. Genes. 26, Non tetigimus te. pro, non fecimus tibi quicquam [?: mal- ] . Exod. 11, Adhuc tangam Pharaonem plaga una. Sic et infra 26 cap. Zach. 2, Qui vos tetigerit, tanget pupilam oculi mei. id est, laedet. Iob 2, Tange os eius, et carnem. et 19, Manus Domini tetigit me, Psalm. 105. Noli-te tangere sanctos meos, id est, iniuria afficere. 1. Ioann. [?: ] Qui natus est ex Deo, conservat seipsum, et malus non [?: -git ] eum. id est, non sauciat eum vulnere lethali, quandoquidem non patitur in se regnare peccatum originali et praeterea mox ad medicamen remissionis peccatorum confugit. Ne interfector eorum primogenita [?: -egat ] : Exod. 12. Aliquando coniugale debitum [?: no-- ] . Proverb. 6. Non erit innoxius qui tetigerit uxorem proximi 1 Cor. 7. Bonum est viro non tangere mulierem. Gen. 20, Abimelech non tetigerat Saram. Ibidem [?: -bis ] iteratur ea locutio. Aliquando significat accipere, [?: ] furari alienum. Num. 16. Ne tetigeritis quicquam, quod istorum est. Ier. 12, Sic dicit Dominus contra omnes [?: ---os ] meos malos, qui attingunt haereditatem meam, [?: --am ] acquisivi. id est, sibi rapiunt ac usurpant. Ezek. 17, [?: ] ne cum tetigerit vitem ventus Orientalis, marcescet? Non levem aliquem tactum significat, sed cum eam suo flatu diu multumque agitaverit, tunc ei omnem nativum vigorem adimi. Sic de ampliori quadam contrectatione, et pedum complexu ac detentione, quo Maria ex nimia sanctaque dilectione Christum subito agnitum detinebat, potest illud Ioan. 20 intelligi, cum Christus inquit ad eam: Noli me tangere. q. d. Dominus: Quid agis inepta? Satis adhuc temporis restat, ut tecum et cum fratribus meis verser et colloquar. non enim tam statim a vobis ad patrem recedo. Abi igitur potius curriculo ad meos fratres, eisque indica haec mea mandata. Solebat autem etiam apud Graecos supplicaturi, sic pedes suorum dominorum aut patronorum amplecti. Sic et Sunamitis 2. Reg. 5, apprehendit et diu detinet pedes Elisei, ita ut Geezi eam vi proturbare vellet D. Paulus Col. 2. pseudoapostolorum traditiunculas redarguens, per mimesin inquit: Ne tetigeris, neque gustaveris, neque contrectaveris. id est, collocant vera pietatem aut impietatem in rerum externarum contactu aut abstinentia, et non in animi mundicie aut immundicie. Sanguis sanguinem tetigit, Os. 4. id est, omnia repleta sunt violentia et iniustis caedibus. Vide supra Sanguis.

TANQUAM, ut et Sicut, notat interdum non similitudinem, sed rem ipsam. Dan. 10. Ecce tanquam similitudo filiorum hominis tetigit me. pro, ipsa similitudo, seu angelus in specie humana. 1. Cor. 5. Ego tanquam absens corpore, praesens autem spiritu similitudo pro re ponitur. Alius, et quidem creber usus est huius particulae in huiusmodi locutionibus, Num. decimo quarto. Et mori feceris populum istum tanquam virum unum. pro, omnes penitus, ac perinde sine omni exceptione aut misericordia, ut si esset unicus homuncio. Sic Nero dixerat, Utinam populus Roman. unam cervicem haberet.

TANTUM, et tantummodo, רק rak, alias affirmative accipitur. Genes. 20, Tantummodo non est timor Dei in loco hoc. Alias, et quidem crebrius, est conditionalis. 1. Sam. 18, Tantum esto mihi filius fortis, et geras bella Iehovae: tametsi ibi sit אך Ach. Ios. 1, Tantum sis fortis. ubi est, rak. Mar. 5, Ne timeas, tantummodo crede, id est, si credideris, non est quod metuas de vita filiae. Alias circumscribit. Deut. 28. Et eris tantum direptioni expositus omnibus diebus. Num. 12 utrumque coniungitur: Nunquid rakach, tantummodo in Moyse, aut per Moysen locutus est Dominus? ubi alterum ex illis adverbiis abundat: aut certe maioris emphaseos gratia eadem res vel significatio bis diversis voculis exprimitur. Os. 13, Tantummodo in me est auxilium tuum Israel.

TAURUS, per metaphoram aliquando significat potentem, superbum, et audacem, ac infestantem miseros: ut solent tauri pinguiores tum pecora, tum et frutices, arbores, ac etiam ipsam terram cornibus impetere. Cui additur aliquando nomen loci Basan, eo quod ibi erant uberrima pascua, et pinguissima ac validissima pecora. Psal. 22, Tauri Basan circumdederunt me. id est, praepotentes ac superbi magnates. Sic Psal. 68, Disperdit congregationem taurorum. id est, fortium adversariorum. Sic et Isa. 34 haec eadem vox usurpatur: Descendentque unicornes cum eis, et tauri cum magnificis, et inebriabitur terra eorum a sanguine, et pulvis eorum ex adipe impinguabitur.

TECUM. Gen. 28, Ecce ego tecum: subintelligo, ero. id est, tibi adero, opitulabor, etc. De hac locutione dictum est in voce DEUS et SUM: tametsi et per se sit perspicua, ut nulla admodum explicatione indigeat. Sic et Agamemnon inquit ad Achillem: Fuge, si libet: at mecum Iupiter erit, et multi fortes viri.

TEGERE, aut Operire, varie accipitur. Tegi alicuius peccata, Psalm. 32, et Rom. 4, est alicui a Deo non imputari ea, tegente nimirum, condonante et abolente ea Christo [p. 608] column 1191 suo corpore, quem induimus, et qui est tectum contra solem et pluviam, ut habet propheta: Beatus vir cui remissa est iniquitas, et cuius tectum est peccatum. Beatus cui non imputat Dominus peccatum. Proverb. 10 in malam partem accipitur: Os impiorum teget iniuriam. id est, clam struet, machinabitur, sicut fraudes, ut retia ac laquei clam parari ac condi in alterius exitium solent. Operire, aut tegere, etiam quasi obruere, et circumquaque opplere in genere significat, quod in plura specialia significata subdividitur. Psalm. 55, Operuit me tremor, quasi undiquaque circumfudit se mihi. Sic Psalm. 65, Valles texerunt se frumento. id est, velut totae conspersae aut perfusae sunt frumento, ita ubique crescit ac ubique conspicitur. Psalm. 140. Caput circumdantium me, labor aut iniuria labiorum ipsorum operiat illud. id est, iniuria et calamitas, quam struunt mihi suis mendacibus labiis, recidat in eos, ac obruat eos. Sic Isaiae 22, Operiet te operiendo: id est, obruet te confusione et opprobrio. et Psal. 5 Laetentur omnes qui sperant in te, in seculum iubilent, et operi super eos. id est, protege eos, favore ac defensione veluti scuto tege eos. Ita Operire, quasi obruere, ac quod Germani simili locutione uberschutten nominant, indicat, sive bono sive malo. nam alias in bonam alias in malam partem usurpatur, ut praecedentia exempla indicant. Sic Matth. 8 dicuntur adeo magnae undae fuisse, ut navicula iis obtegeretur. id est, iamiam prorsus obruenda esse videretur. Sic Lucae 23: Tunc incipient dicere montibus, Cadite super nos: et collibus, Tegite nos. id est, obruite prorsus. Operire, aut tegere faciem pinguetudine dicuntur impii: quia plerunque laeti ac securi, nitidique ac pingues sunt, et fortunas etiam lautas habent, utpote qui genio vacent, omnia per fas et nefas ad se congerant, nullamque persecutionem, sollicitudinem aut calamitatem ob veritatem et iustitiam, gloriam Dei aut publicum bonum perpetiantur. Iob 15, Operuit impius faciem suam pinguedine. Deut. 32, Impinguatus es, incrassatus es, operuisti pinguedine, scilicet faciem, aut etiam cor tuum, ne intelligeres aut curares res divinas. Psal. 17. Adipe suo clauserunt: scilicet oculos ac faciem, veluti unam quandam planiciem, aut superficiem prae se ferentes in vultu. Tegere aliquando significat per metaphoram, celare, aut non patefacere: sicut et apud Latinos. Psal. 40, Annunciavi iustitiam tuam in congregatione magna, ecce labia mea non prohibebo: Domine tu nosti, iustitiam tuam non operui in medio cordis mei. veritatem tuam et salutem tuam dixi, et non abscondi veritatem tuam et benignitatem tuam Ecclesiae magnae. Sic involucra ceremoniarum et umbrarum Iudaicarum, Operimenta, aut Tegmina dicta sunt, quia veluti contexerunt ac celarunt rudioribus verum nucleum genuinae pietatis in religione Mosaica. Isaiae vigesimoquinto: Perdet Dominus in monte isto faciem involucri, quo involuti sunt omnes populi, et operimentum quod expansum est super omnes gentes. Videtur vocare illam formam externorum sacrificiorum ac rituum involucrum, quia eo erat involuta vera ac sincera pietas, ne rudiores ad eam facile penetrare possent. Quare patiente Christo totum illud velum disruptum est, ut porro amotis illis involucris vera pietas nude omnibus piis proponeretur. Possis etiam per illud operimentum intelligere ignorantiam veri Dei late per mundum idololatriis obrutum grassantem. Denique et originalem caecitatem ac stupiditatem, quam Christus sua passione Ierosolymae tolerata, et sua suorumque praedicatione aboliturus erat: quae doctrina venit ex illo monte Sion aut Ierusalem, ut aliae prophetiae habent. Huc referatur etiam tegmen ac velamen Moysis, quod imponebat faciei suae cum rediret a Deo ad populum, non valentem sustinere splendorem eius de facie relucentem, ac ex familiaritate Dei contractum, Exodi vigesimoquarto quod rediens ad Deum, denuo superimponebat faciem suae. De quo etiam Paulus secundae Corinthio. tertio disserit, exponens quid sibi illud velamen aut tegmen, et illa superimpositio amotioque eius voluerit. De quo toto mysterio aliquanto accuratius [?: ] proprio Libello, una cum libro de Eide et iustitia [?: ] presso, disserui: quem forte et Universalibus Regnis adiiciemus. De operto aut tecto mulierum, et contra virorum aperto aut detecto capite, in publica occatione ac institutione exhibendo, praecipit Paulus primae Corinthiorum undecimo: ostendens, detectum [?: ] ri caput libertatis indicium esse, et honorare Christum quem quasi repraesentet ac celebret vir, gubernans uxorem ac familiam, sicut ille Ecclesiam. contra [?: m--- ] eris tectum caput indicare, eam esse subiectam [?: --i-- ] atque ita eum honorare, superioritatem ipsius tegmine capitis ostentando. Sic et nunc in Germania tectum caput mulierum ostendit, eas sub aliena potestate, seu maritatas iam esse: contrâ detectum, esse [?: ] nes ac liberas.

TELA. Isaiae quinquagesimonono, omnia [?: stud- ] conatus impiorum, comparantur ovis aspidum, et telis [?: ] nearum: quia quicquid agunt et moliuntur, aut [?: pl- ] exitiale est et noxium tum ipsismet, tum et aliis hominibus, ac etiam Deo: aut est futile, et omni bono fructi carens. praesertim spirituali: sicut ipsemet propheta [?: ] metaphoram aut similitudinem ibi clarius et prolixus exponit.

TEMPESTAS plerunque significat subitum et praevalidum ventum: aliquando etiam pluviae et gratidini coniunctum. Significat autem crebro per metaphoram, tum tyrannorum ac persecutorum violentatum et Dei iram, atrocissimasque poenas, quas peccatoribus infligit. Psalmo octuagesimotertio: Sicut ignis comburens sylvam, et flamma consumens [?: ] tem: sic persequeris eos tempestate tua, et turbine [?: ] turbabis eos. Et de impiorum violentia legitur Psalmo quinquagesimoquinto: Si haberem pennas, accelerarem mihi evasionem, propter ventum turbinis ac tempestatis. Proverbiorum primo: Cum venerit velut [?: ] stitas id quod metuitis, et interitus vester quasi tempestas ingruerit. Aliquando etiam Dei praesentiae [?: ] adventui additur vox tempestatis, sicut et turbinis, gratatudinis, tonitrui, nubis et ignis: ut veluti terrifica quadam eius maiestas oculis nostris proponatur, ferme sicut pictores ei solent quandam speciem splendoris et radiorum adiicere. Nahum 1. Domini est via in tempestate et turbine, et nubes est pulvis pedum eius. Psalm quinquagesimo: Veniet Deus noster, et non [?: quiesc- ] ignis ante ipsum flagrabit, et circa eum tempestas [?: ] da. Tales descriptiones Dei vel alludunt ad apparitionem illam Dei in monte Syna: vel quia communi [?: ] dam opinione ob auditum tonitrui Deus putatur in nubibus agere et ambulare, ad describendam eius Maiestatem, et incutiendum terrorem hominibus.

TEMPLUM Dei alias significat illud splendidum et admirabile aedificium Ierosolymae, a Salamone in cultum Dei extructum, quod per aliquot capita, praesertim 6 initio primi Regum describitur. Vox alioqui Hebraea est plerunque Heichal היכל , quae [?: signifi- ] palatium aut arcem quamvis, nempe amplam ac regalem domum. Id nomen etiam tabernaculo [?: ] buitur primo Samuelis primo et tertio. Porro [?: qu- ] DEUS promiserat, se habitaturum esse super [?: arc- ] medio duorum Cherubinorum, quae primum [?: qu- ] dem fuerat reposita in interiore parte tabernaculi postea vero in interiore parte aut adyto templi: et [?: ] DEUS iusserat ibi tantum offerri sacrificia, et ei [?: ] sus converti omnes precantes, etiamsi procul [?: ali- ] [p. 609] column 1193 essent: ideo tam saepe leguntur illae locutiones, Dominus est in templo suo, Psalm. 11. 48. Et adorare ad templum Dei, Psalmo 5. 18. 28. 29. et 138. Et Deus dicitur exaudire e templo sancto suo: Psalmo decimooctavo, et sexagesimooctavo. Aliquando totum simul illum cultum vox haec complectitur. Ierem. 7, Nolite considere in verbis mendacibus, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini. Nam Iudaei audientes minas Dei per prophetas civitati Ierosolymae ac populo denunciatas, persuadebant sibi, nequaquam Deum tam severiter esse illam terram vastatutam, potissimum propter duas causas. primum, ne simul everteret templum ac cultum suum: deinde, quia per illa perpetua sacrificia, et tam sacro sanctum cultum, omnia ipsorum peccata plenissime expiarentur, et Deus fieret eis prorsus propitius: sicut nunc Papistae in suam Missam plenissime confidunt. Alioqui de quatuor nominibus aut rebus insolescebant Iudaei, contra omnes prophetarum minas et conciones, quae sunt, λάος, τόπος, νόμος populus sanctus terra promissionis, templum et lex: ut alibi indicavi. Quae diligenter observanda sunt. Aliquando vox Templi per metaphoram significat caeleste Dei habitaculum. Micheae primo. Sit Dominus in testem de templo sancto suo. Quoniam ecce Dominus egreditur de loco suo, et descendet ac calcabit excelsa terrae. Sic Psalmo undecimo: Iehova in templo sanctitatis suae, Iehovae in caelis est solium. ubi idem bis dicit. Alia metaphora, praesertim in Novo testamento usitata, Templum significat ipsum Dei caelum, et singulos quoque pios, in quibus Deus habitare dicitur, primae Corinthiorum tertio, et secundae Corinthiorum sexto. Unde et Christus hac ratione corpus suum vocat templum, Ioan. secundo inquiens: Sol [?: -ite ] templum hoc, et post triduum reaedificabo illud. Templum Dei violare, primae Corinthiorum tertio, est, a Deo et vera pietate deficere. Psalmo vigesimonono. Omnis in templo Dei dicat ei gloriam. id est, omnia membra Ecclesiae laudent eum. Matth. vigesimotertio dicit Christus, Zachariam filium Barachiae esse interfectum a Iudaeis inter templum et altare: quod alii ad Zachariam filium Ioiadae, alii ad Zachariam prophetam referunt, et denique alii ad Zachariam patrem Ioannis Baptistae, qui sit interfectus, quia praesentiam Meschiae propalam affirmaverit. Mihi maxime probatur eorum sententia, qui de ultimo Zacharia id exponunt. [?: ] Christus voluit primum et ultimum martyrem [?: ---inare ] . Ad haec filius Ioiadae dudum fuerat occisus. Secundus autem Zacharias non legitur fuisse oc- [?: ] : nec etiam verisimile est factum esse, cum tunc populos ex captivitate reversus pius fuerit, piumque pontificem et ducem habuerit. Facit vero etiam Iosephus [?: ] . belli Iud. cap. 1, et Aegesippus libro quarto, mentionem cuiusdam Zachariae filii Baris, qui sit a Zelotibus [?: ] atrio interfectus. Et tametsi illi eam caedem post Christi passionem ponant, tamen fieri potest ut antea acciderit, et illi in historia non exactissime tempus [?: no-rint ] . Porro quod dicitur Inter templum et altare, videtur fuisse triplex altare: unum aureum [?: thymiama- ] , quod intus erat in intimo adyto ante arcam: secundam aeneum, quod in exteriore parte templi: et ultimum, quod erat in atrio ante templum: de quo [?: scribi- ] primo Regum octavo, quod ibi Salomon pluribus hostiis quandoquidem aereum altare [?: ----bus ] hostiis non suffecerit. Inter hoc igitur ultimum altare, et templum, iste pius Dei martyr, quicunque fuit interfectus est: quem, quis nam fuerit, in altera vita videbimus.

TEMPUS, alias communem istam significationem obtinet, quam vocant mensuram motus aut durationis, secundum prius et posterius, Gen. 5. Fuit omne tempus quo vixit Adam: id est, quantitas aut duratio vitae. In Hebraeo est, Omnes dies. quam vocem dierum saepe Vulgata versio per tempus reddit Proverb. quinto: Ubera eius inebriant te omni tempore. Sic Prover. decimoseptimo: Omni tempore diligit amicus, et frater ad tribulationem nascitur. id est, ut in tribulatione succurrat. Secundo, tempus significat divisiones ac metas temporum. Sic statim in ipsa creatione Deus iubet solem ac lunam eum usum praebere, ut dividant stata tempora, dies et annos. Nam illa duo luminaria suo motu distinguunt tempora, ut cum ad certam metam perveniunt, efficiant diem, mensem aut annum. Aliquando significat occasiones et aptitudines, aut opportunitates quasdam temporum, quas Graeci καίρους vocat. Sic dicit Eccles. cap 3. esse tempus plantandi, et tempus evellendi, aedificandi et destruendi, gaudendi et flendi. et 8 cap. Tempus et modum novit sapiens. Psalmo nono: Deus est levamen in temporibus, in angustia. et Psal. decimo, Quare Domine stas procul, absconderis in temporibus in angustia? id est, in summis necessitatibus aut opportunitatibus, cum vel maxime opus est, et necessitas exigit. Sic Psalmo 119, Tempus faciendi ô Iehova. Sic ille inquit, in tempore venire omnium maximum est. In hac significatione creberrime accipitur haec vox in Novo testamento, praesertim in Paulo: Ephes. quinto, et Coloss. quarto, Redimentes tempus ἐξαγοραζόμενοι τὸν καιρόν . Sinere tempus elabi nobis aliud agendo, et redimere tempus, contraria sunt. nam illud hominis est negligentis et dissoluti: istud vero frugi et sapientis, non modo non abuti occasione, sed etiam mille voluptatibus eam redimere. Metaphora igitur sumpta est a mercatoribus, qui curiose merces considerant, et deliciis omnibus facile vel lucellum aliquod anteponunt. ostenditque Paulus, quare diligentes et avidos quasi emptores nos esse oporteat: Quoniam, dies mali sunt, ὅτι αἱ ἡμέραι πονηραί εἴσιν . Dies malos vocant Hebraei, tempora difficultatum et asperitatis plena, cuiusmodi tum inciderant: veluti cum fames vel penuria ingruit, vel quando cum callidis et astutis hominibus est agendum, vel mercatura dubiae et ancipitis fortunae videtur: tum solent mercatores circumspecte agere omnia, in quamvis opportunitatem intenti. Hoc vero exemplum nobis ad imitandum proposuit Apostolus in iis quae ad pietatem et charitatem proximi spectant, ac ad praecidendas omnes occasiones adversariis Evangelii. Tale est, quod Phocylides iubet, Tempori servire. Sic et Gal. sexto usurpatur: Tempore enim suo metemus. Et mox, Dum tempus habemus, bene operemur erga omnes. Primae Corinthiorum quarto: Nolite ante tempus iudicare. Sic nos Paulus Romanorum duodecimo iubet tempori servire. Aliquando voce Temporis accipiuntur ea ipsa quae sunt aut fiunt in tempore: ut cum dicuntur esse mala tempora, aut felicia tempora: id est, res aut status rerum in tempore. Esther 1. Dixit rex sapientibus scientibus tempora. pro, qui norant praeterita gesta, quae singulis temporibus acciderant. Christus dicit Apostolis Actor 1, non esse illorum scire tempora et opportunitates temporum, quas pater in sua potestate reservaverit. id est, quando Deus unumquodque negocium aut rerum vicissitudinem instituere velit, quando regna aut alia magni momenti erigere vel destruere in animo habeat: ut ter stulti sint, qui sibi futurorum contingentium cognitionem ex astrologia aut alioqui arrogant, nisi Deus illis singulariter ea patefecerit. Eadem locutio, ac in eodem sensu, 1. Thes. 5. est: Porro de temporibus et opportunitatibus temporum non est opus ut vobis scribam. Ipsimet enim scitis, quod dies Domini ut fur in nocte veniet. Dixi, poni tempus pro reb aut statu in tempore existente: Psalm. 89, Memento ergo quid tempus. id est, quam brevis, fugax [p. 610] column 1195 ac fragilis sit vita mea. Sic Psalmo 31. In manu tua sunt tempora mea: id est, vita, valetudo, et omnia negocia mea. Esther 9. Ut confirmarent dies fortium istorum temporibus suis. id est, quam diu viverent. Iob 11, Ipso meridie surget tempus tuum. pro, vita tua clarior reddetur. Sic dicuntur tempora transire super aliquem. id est, varia negocia et casus vel prosperi vel adversi, quae ei acciderunt. Regnum Davidis et tempora, quae transierunt super eum et super Israelem et super universa regna terrarum: in fine primi Paral. Tempora aliquando vices vocantur. Dan. 6, Temporib. tribus incurvabat se in genua. tametsi ibi possit indicare quasdam statas horas diei. Tempus alicuius dicitur, ex quo is coepit vivere, aut aliquid agere. Genesis quadragesimo octavo: Deus qui pavit me a tempore meo usque in diem hanc. id est, ex quo vixi. Sic vigesimosecundo Num. dicit asina ad Balaam: Super me equitasti a tempore tuo. id est, iam diu, semper te gestavi ex quo me habes. Tempus, aut hora Christi, dicitur id tempus, aut meta temporis, quo ei pater unumquodque praefiniverat faciendum. Sermones mei implebuntur in tempore suo, Lucae primo. id est, tempore illorum eventui praefinito. Sic, Dabit fructum in tempore suo: Psalmo primo. A tempore ad tempus, scilicet a constituta meta temporis in aliam. Ezek. quarto: A tempore usque in tempus, comedes illum. Sic 1. Paralip. nono, et Ezekielis quarto: Ut venirent septima quaque die de tempore in tempus cum istis. In tempore isto, aliquando significat talem horam die alia, aut talem diem alio anno: 2. Reg. 4, In tempore isto secundum tempus vitae amplexaberis filium. Sic 1. Reg. 19. Cras hoc ipso tempore interficiam te. 1. Sam. 20, Scrutabor patrem meum secundum tempus cras aut tertia. id est, circiter hanc ipsam horam diei. Secundum tempus, aliquando idem notat. Iud. decimotertio: Secundum tempus non fecisset nos audire secundum hoc. Ioannis quinto: Angelus descendebat secundum tempus. id est, certis quibusdam temporibus, prout Deus suo consilio disponebat. Venire ad tempus dierum, est venire constituta die ac hora. Primo Samuelis decimotertio: Quia vidi quod dispergebatur populus a me, et quod tu non venires ad tempus dierum. id est, die condicta, seu constituta temporis meta. Tempus et tempora, aliquando certas quantitates temporum indicant: ut Daniel. quarto: Cum bestiis agri sit pars eius, donec transeant septem tempora super eum. Idem paulo post repetitur. id est, donec ei in illo infelici et pecuino vitae genere agenti, septem menses elabantur. Daniel. septimo et duodecimo: Iuravit, quod ad tempus, tempora et dimidium. Prius vocaverat tempus unum mensem, hîc vocat annum. Tempus igitur significat unum annum, tempora duos annos, et dimidium temporis dimidium anni: sunt igitur in summa sesquiquatuor anni: tandiu enim duravit tunc prophanatio templi. Sic etiam Apocalyp. duodecimo praefinitur meta exilii mulieris, et furoris draconis per tempns, tempora, et dimidium. Et paulo post de eadem re dicunt, Dies mille ducenti et sexaginta. ubi per Tempus posses intelligere mille dies, quia sunt unus quidam integer numerus: per Tempora, sequentes bis centum, quia sunt duo quidam numeri aut quantitates temporis: postremo, per dimidium temporis, illos ultimos 60 dies, qui sunt circiter dimidium centum dierum, qui sunt unus integer numerus aut quantitas temporis. Spacium vero eodem redit, nempe ad sesquiquatuor annos: et tamdiu nostra abominatio desolationis duravit, nempe magnum INTERIM cum suis spuriis: id est, ab aestate anni 1548, quo promulgatum est Interim Augustae, usque ad finem 1551, quo convertebatur bellum a Magdeburga contra Papistas, quo tempore et magnum et parva Interim prorsus negligi coeperunt. Convenit ergo mirabiliter prophetia ac Spiritus sancti veritas in Novo ac veteri Testamento inter se, et cum ipso etiam [?: ] olim ante Christum apud Iudaeos, et nunc apud nos in novo Testamento, atque adeo etiam ipsarum abominationum durationes. Illa enim fuerunt typus rerum nostrarum. Tempus acceptum, aut beneplaciti, est tempus quo Deus se propitium offert: quod plerunque id est quo instaurat religionem suam, missisque olim prophetis, et nunc veris doctoribus nos ad se placandum, peccata expianda, et poenas castigationesque Dei [?: ] candas benignissime invitat. De quo dicit Isaias cap. 49, et Paulus 2. Cor. 6. In tempore gratiae exaudivi et in die salutis adiuvi te. Ecce nunc tempus acceptum ecce nunc dies salutis. Sic alibi inquit: Nunc proprius est salus, quam cum credidimus. Semper quidem Deus exaudit se vere invocantes, ac liberat ex spiritibus calamitatibus: sed non item ex temporariis. Saepe enim cum exardescit ira eius, et adest poena, necessario progreditur. Quod si ea in tempore precibus [?: ] poenitentia praeventa fuisset, facile impediri potuisse. Contra, Tempus, aut dies visitationis, plerunque est id tempus, quo Deus iratus adest puniturus, non proprius ac exauditurus: cuius valde crebra mentio est, praesertim in veteri Testamento. Isaiae decimo: Quid facitis in tempore visitationis? Repetitur ea locutio Ieremiae sexto et octavo, aliquoties decimo, 49. 50 et 52 alias crebro. Opposita ergo sunt tempus acceptum, et tem pus visitationis. Nonnunquam tamen Tempus visitationis est, tempus gratiae, quo nos Deus visitat. Sic usurpat Lucae decimonono, ubi Christus Ierosolymae [?: ] mam ruinam minatur, afferens rationem, Eo [?: ] agnovisti tempus visitationis tuae. id est, tempus illud quo Deus te per proprium etiam filium suum [?: ] ad poenitentiam reconciliationemque secum benignissime invitat. Alia ergo est gratiae visitatio, alia irae. Tempus tribulationis, afflictionis, angustiae, et huiusmodi locutiones crebrae sunt, et perse perspicuae. Sic Tempus senectutis, aut iuventutis, Tempus exitii, Ezechiel. 35 Transisti filios Israel super gladium in tempore exitii eorum, et tempore quo accepit iniquitas eorum finem. id est [?: ] a me exitiabiliter puniti sunt. Tempus plenitudinis [?: ] , [?: ] tempus, aut meta temporis, quo praefinitum spacium temporis alicuius rei agendae expletum est. Sic tempus Christi expleta erat quantitas temporis, qua [?: fin-- ] debebat venire Messias. Legitur haec locutio in hoc [?: ] Gal. 4, et Eph. 1. At ubi venit plenitudo temporis, [?: ] Deus filium suum. Sic Marci 1. et Luc. 1 dicitur, Impleri [?: ] tempus. Tempora aeterna, seu seculi, sicut et dies seculi, [?: ] tota elapsa vetustas seculorum. Rom. 16, [?: Ex revelat- ] mysterii, quod a temporib. aeternis tacitum fuit, [?: ] temporibus seculorum. id est, quod nunquam [?: ] hac ita clare ac vulgo promiscueque patefactum fuit. Tem pora gentium id est, tempora debita vocationi [?: gen- ] Lucae vigesimoprimo: Ierusalem conculcabitur gentilibus, donec compleantur tempora gentium. id est, [?: ] et neglecta erit gens Iudaica, donec tempora [?: ] nis gentilium finientur. Paulus Rom. 11, idem [?: mysteri- ] vicinis verbis eloquitur, inquiens: Obduratio [?: ] Israeli accidit, usquequo plenitudo gentium [?: ] , et sic totus Israel servabitur. Quod ergo Christus dicit. Donec tempora gentium compleantur: hoc [?: P- ] cit, Donec plenitudo gentium introierit. id est, [?: ] plenitudo vocandorum, in plenitudine temporis [?: ] expleatur. Secundum tempus, aliquando significat pro temporis ratione, vel ut tunc tempus ferebat. Romano: [?: ] . Adhuc enim existentibus nobis infirmis secundum tempus, Christus pro nobis est mortuus. ubi illud secundum tempus, ad nostrae infirmitatis tempus, non proprie ad Christi passuri horam pertinet. Sic [?: ] explicans inquit: Christus existentibus nobis [?: ] peccatoribus, pro nobis est mortuus: infirmi ergo [p. 611] column 1197 peccatores, vel potius hostes Dei (ut ibi est) fuimus [?: -c ] , cum nondum eramus vocati ac renati, quo tempore iam Christus vitam sanguinemque suum pro nobis profudit. Praesens tempus, pro tota hac mortali vita ponitur Romanorum octavo: Statuo enim, non esse condignas passiones huius temporis, ad futuram gloriam quae in nobis revelabitur. 1. Petri quinto: [?: Humi-mini ] sub potenti manu Dei, ut vos in tempore [?: ex-llat ] . id est, suo et vobis convenienti tempore, quod [?: ] probe novit. Antichristus putabit se posse [?: muta- ] tempora et legem. Danielis septimo: id est, festa sacra. ritus ac religionem. Tempora hîc sunt, illa stata tempora aut festa, ut paschae, primitiarum, pentecostes [?: -ictionum ] seu ieiunii, et tabernaculorum. Ponuntur vero ea synecdochice, pro tota religione, quam An [?: -chus ] et Antichristus in suas abominationes convertere voluit.

TENEBRAE, vox valde usitata, maxima ex parte exposita est supra in vocibus, Caliginis, Noctis, Obscuritatis: [?: ] contrariis, Lucis, Diei, Solis, et similibus. Quare hic breviter eius significata percurram. Primum igitur significat haec vox, omnis generis calamitates ac adversa. Psalmo 112. Oritur in tenebris lumen rectis. 2. Samu. vigesimosecundo: Tu illuminas tenebras meas. id est, in medio summarum difficultatum me liberas. Mich. septimo: Si sedero in tenebris, Iehova lux mea. Sic et [?: -tini ] dicunt, Venit post nubila Phoebus. Et, Candida et atra [?: ] . Haec usurpatio vocabuli huius plurima [?: creberri-que ] est. Secundo significat haec vox, ignorantiam [?: -ei ] . Isaiae 9, Populus qui sedit in tenebris, vidit lucem [?: -gnam ] : et qui habitant in terra umbrae mortis, lux [?: -t ] super eos. Idem dictum repetitur Matth. quarto Romanorum secundo: Lumen eorum qui sunt in te [?: -bris ] . 1 Ioann. secundo: Tenebrae praeterierunt, et [?: ve-lux ] iam lucet. Tertio, Tenebrae significant non [?: tam- ] inscitiam, sed et omnigenam impietatem simul. [?: ] Ephes. 5. Opera infrugifera tenebrarum vocantur [?: -nis ] generis scelera. Et ibidem: Eratis olim tenebrae, [?: -c ] autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate. [?: Ha- ] utramque significationem. id est, impietatem [?: si-i ] et inscitiam, Ioannis primo, vox tenebrarum [?: debeat ] : Lux in tenebris lucet, tenebrae non comprehenderant lucem. et, Dilexerunt homines magis tenebras [?: ] lucem. In quibus dictis Tenebrae alias ipsam [?: in-am ] ac impietatem, alias homines tenebrosos, id [?: ] ignaros Dei et impios denotant. Quarto, Tenebrae [?: ] ficant loca mortuorum, et sepulchrum ipsum. Psal. [?: ] Nanquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et [?: -cia ] tua in terra oblivionis? Prius dixerat, Nunquid [?: -rabitur ] in sepulchro pietas tua, et in interitu [?: veri- ] tua? Sic Iob 10, Antequam vadam ad terram tenebrarum et umbrae mortis, terram obscuritatis, sicut [?: ca- ] umbrae mortis. Quinto significat loca inferorum, [?: ] etiam Ethnici faciunt obscura. Sic Matth. 8. dicit Christus: Filii autem regni eiicientur in tenebras [?: exte-es ] , ubi erit fletus et stridor dentium. Sic Matt. 22 et [?: ] Eiicite cum in tenebras exteriores, ubi erit fletus et [?: -doc ] dentium. In hac significatione (tametsi etiam tertiam [?: -riorem ] impietatis complectatur) dicitur Satan [?: prins ] tenebrarum, Ephes. 6. Col. 1. quia Satan domina [?: ] super impios in hac et in altera vita, et afficitur [?: de-que ] tum impietate, tum perpetuo cruciatu [?: om- ] damnatorum. Sexto, tenebrae aliquando etiam [?: ] secreta significant. Matth. decimo: Quod dixi [?: vo- ] in tenebris, dicite in luce: et quod vobis dixi in [?: au- ] , in tectis praedicate. ubi tenebras vocat aedes et cu [?: -cul- ] . Isaiae quadragesimo quinto: Non sum locutus [?: -co ] terrae tenebrarum. id est, in loco et terra [?: tene-sa ] , ignota, obscura et ignobili. Psal. 107. Qui sedent tenebris et umbra mortis, constricti afflictione et ferro: id est, in carceribus capti. 1. Corinthiorum 4, Dominus manifestabit abscondita tenebrarum, et revelabit consilia cordium: id est, abscondita secretorum, quae clam habentur et occultantur. Ponere tenebras in lucem, et lucem in tenebras, dulce in amarum, et amarum in dulce, proverbialis locutio fuit, de iis qui suo falso testimonio, suaque garrulitate veritatem perverterunt, iustas causas ut iniustas deformantes, et contra iniustas ornantes, praesertim in religione. Habetur id Isaiae 5. Sic apud Graecos garruli et audaces sophistae gloriati sunt, se posse deteriorem causam facere meliorem: et contra, sicut et Satyricus inquit, qui nigrum in candida vertunt. Via alicuius tenebrae et lubricitates. id est, periculosa et calamitosa vita. Psal. 35, Sit via eius tenebrae et lubricitates, et angelus Domini persequatur eos. 2. Corinthiorum 4, Deus iussit lucem e tenebris fulgere: id est, tenebris adhuc existentibus, dixit in prima creatione, Fiat lux. Sic et nunc illuminavit obscura et Dei ignara corda hominum.

TENER, quoad propriam significationem, nota vox est. Cum ramus ficus tener fuerit: Matthaei 24. id est, cum suffuso novo humore sub cortice vere primo cortex remollescit. ita ut facile arbores decorticari queant: per illud indicium, ver primum indicatur. Teneris oculis scribitur fuisse Lea, Rachel vero formosa, Genesis 29. id est, imbecillibus, ut LXX habent, aut etiam subinde lachrymabundis. Vitulus tener est mollis, Genesis 18. Pueri teneri: id est, imbecilli, Genes. 33. Tener corde, dicitur timidus, Deuteronom. 10. Quis est tener corde? 2. Samuel. 3, Et ego hodie tener et unctus: id est, nunc primum sum unctus, necdum regnum meum bene constabilitum est. Mulier tenera et delicata, Deuteronom. 28. id est, ad ocium et delicias assuefacta, nullisque laboribus ac molestiis indurata. Latini dicunt Mollis. Isaiae 47, Non vocaberis amplius mollis et tenera filia Babel. id est, expers laboris, ac in ocio et umbra delicate victitans. Posthac enim tibi, ut servae erit laborandum, et in sole ac frigore versandum.

TENERE: TENENS arcum, hastam, et clypeum, est idem quod miles, seu idoneus ad bellum: sicut etiam Extrahens gladium, 2. Paral. 25.

TENTO, verbum valde usitatum in Sacris literis: et tribuitur aut Deo, aut diabolo, aut hominibus. Si Deo, significat probare, et quidem bono fine. Genesis vigesimosecundo, Deus tentavit Abraham. Exodi 16, Ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea, an'non. Et Exod. 20, Moyses inquit, Nolite timere: ut enim tentaret vos, venit Deus. et Deuteron. 13, Quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum. Si Diabolo datur, notat eius conatum impium abducendi homines a vero Dei cultu ad inobedientiam et contemptum, a vera vita et salute ad perniciem et mortem. Verum huius generis testimonia in Veteri testamento haud reperias, ubi verbum Tentare immediate diabolo tribuatur: sed res ipsa satis constat ex libro Iob: et in Novo Testamento dicta plana sunt, Matthaei quarto. Ut tentaretur a diabolo. Actor. 5. Cur tentavit Satanas cor tuum? 1. Thessal. 3, Ne vos tentetis qui tentat. 1. Cor. 7, Ne vos tentet Satanas. Si hominibus, tum significat experiri et explorare: ut Iudic, 6 Gedeon inquit, Ne irascatur furor tuus, si adhuc semel tentem. 1. Samuelis 17, Samuel tentabat ingredi. 1. Regum 10, Venit ad tentandum te, ut cognosceret quid esset in corde tuo. Aut contra Deum agere, eumque irritare. Exodi 17, Cur tentatis Dominum? Item, Vocavit Moyses nomen illius loci tentationem et iurgium filiorum Israel, quia tentaverunt Dominum dicentes: Estne Dominus in nobis an'non? Primum igitur significat idem quod exploro: sicut et in Latino sermone, quomodo Cicero inquit: Utendum esse amicis tanquam [p. 612] column 1199 praetentatis aquis, num aptae sint vado, aut non. Sic tentat (in genere loquendo) homo hominem, et Deus ac Satan hominem, sed diverso fine ac ratione. Secundo, Tentare dicitur Deus hominem interdum, cum probando eum, ostendit eius malitiam, aut etiam probitatem. Exodi 16, Ut tentem eum, utrum sit ambulaturus in lege mea. id est, probem et experimento ipso omnibus faciam notum: seu, ut non tam mihi quam toti generi humano explorem, exploratumque ac notum faciam. Sic tentavit Deus Abrahamum Genes. 22, explorans an velit ei obedire in sacrificando filio. id est, experientia ipsa omnibus notum fecit. Sic et Deuter. 8, Per quam deduxit te iam 40 annis in deserto, ut affligeret et tentaret te, ut sciret quid esset in corde tuo, utrum observaturus esses eius praecepta. id est, ut varie affligendo et vexando te in deserto, exploraret num esses illi obediturus, aut non. Iudic. 2, ut per eas gentes tentem Israelem, sint'ne servaturi viam Iehovae, ambulando per eam. Talia sunt innumera exempla huius tum vocis ac significationis, tum etiam rei aliis vocib. indicatae, ut probationis aut explorationis. Porro etiam regina Saba dicitur venisse, ut tentaret Salomonem in aenigmatibus. 1. Regum decimo. id est, ut periculum sapientiae eius faceret, propositis illi multis abstrusis et difficilibus, maximique momenti quaestionibus. Tertio, Satan tentat hominem aliquando quidem, ut exploret eius mentem ac vires spirituales: sed multo crebrius, ut eum impellat ad aliquod peccatum offensionem Dei, ac exitium aeternum. Sic tentavit Adamum et omnes sanctos, atque adeo etiam ipsum met filium Dei: id est, ad peccandum impellere conatus est, seu ad malum sollicitavit. Hoc modo Deus neminem tentat, sicut D. Iacobus capite 1. testatur: sed tantum Satan, impii, et innata pravitas. Hinc etiam Satan vocatur ὁ πειράζων , tentator: Matthaei 4. Quarto, homines tentant Deum variis modis, vel patientiam ac benignitatem eius nostra impoenitentia et peccandi continuatione explorando, an perpetuo velit pergere tolerare nostram malitiam: et non potius aliquando tandem pertaesus nostrae malitiae, nos gravissime punire. Sic Israelitae in deserto toties murmurando, eius patientiam tentant. Tentarunt etiam eum explorando, an velit aut possit eis dare carnes, et alia quae subinde concupiverunt. Exodi decimoseptimo, Moyses dicit ad populum, flagitantem aquas: Quid contenditis mecum? et quid tentatis Dominum? Et mox: Vocavitque Moyses nomen loci illius Massa et Meriba, propter iurgium filiorum Israel, et quod tentassent Dominum dicentes, Est ne Dominus in medio nostrum? ubi genus tentationis indicatur, quod dubitaverint, an Deus eos ex Aegypto eduxerit, et possit velitque eis dare ex petra in tam arido loco tantam aquarum copiam, quanta illi immensae multitudini eorumque iumentis esset necessaria. Fuerunt omnino variae, ac pene innumerae tentationes, quibus tentaverunt Deum in deserto: sed omnium in fuit scopus, ut Deo sese opponendo, ac cum eo contendendo, illum contra se exacerbarent ac irritarent. Quare Psalmus nonagesimusquintus, et Epist. ad Hebraeos inquit: Ne obduretis corda, sicut in exacerbatione, in die tentationis illius in deserto,ubi tentaverunt me patres vestri: probarunt me, et viderunt opera mea quadraginta annis in deserto. Actorum decimoquinto, Petrus vocat tentationem Dei: quod pseudoapostoli adiungentes Christo bona opera, tanquam causam sine qua non, asserentesque opera esse omnino necessaria ad salutem, volebant cogere Ethnicos ad Christum conversos, ad observationem legis Mosaicae. Ea vero erat talis tentatio, quod veluti contendebant cum Deo et filio eius de sapientia. ut qui vellent aliquid rectius ac perfectius in religione instituere, quam quod ipse instituerat: qui tantum fidem in Salvatorem, ut ad salutem necessariam, requisiverat, [?: ] credentibus sine omni alia conditione iustitium ac salutem promiserat. Continebat etiam ille [?: imp- ] conatus eam tentationem, ut quasi experirentur, [?: ] Deus posset tali onere oneratos, et veluti laqueo [?: ] titos servare. Reddere iurisdictionem episcopia, [?: ] transigere cum Antichristo, verissima Dei tentatio [?: ] Quinto: Ad tentationem Dei referatur etiam Pharisaeorum tentatio, qua saepius Christum tentabant, quaerentes signum ab eo de caelo: sicut initio decimisexti capitis Matthaei petunt sibi signum de caelo exhiberi, tentantes eum: id est, ut experirentur, ecquid hoc posset praestare, quod petebant? Sed malo animo ad id petendum ipsos instigante, nempe quod speratent [?: se- ] perturos aliquid in eo, unde iustae reprehensionis aut [?: ] te verisimilis confutationis occasionem [?: arriperen- ] impellente eos diffidentia, aut curiositate [?: impor- ] quibus omnibus dicitur Deus tentari. id est, ad [?: i- ] diam provocari, quasi cum eo velint homines [?: cer- ] Christus quoque a diabolo tentatus, ut se [?: praecip- ] ret de pinnaculo templi, dicit illud fore Dei tentationem, quae sit prohibita Deuteronomii sexto. [?: T- ] igitur, teste Christo, Deum, est aliquid sine mandato [?: D- ] aut etiam contra mandatum Dei, praesertim in religione, agere, instituere, et conari, et alioqui desertis [?: ] nariis mediis aut remediis, ad aliqua nova et [?: abs- ] confugere. ut, cum Christus posset per gradus ad [?: ] constructos, de pinnaculo: templi descendere: [?: te- ] set Deum, si secundum Satanae instigationem sese deorsum praecipitasset. Sed si habuisset expressum mandatum Dei, non fuisset tentatio Dei. Christus [?: dic- ] tentatus per omnia nobis similiter, ut affici posset [?: -su ] infirmitatum nostrarum: Hebraeorum quarto. et [?: ] sus 2 inquit: Nam ex eo quod passus est tentatus [?: p- ] iis qui tentantur succurrere. ubi tentatio non [?: tan- ] illas diaboli tentationes, aut ad malum sollicitationes significat: sed etiam omnis generis afflictiones, quaestiam tentationes interdum vocantur. Accipitur nihilominus locutio Tentare Deum aliquando etiam in [?: ] liorem, aut saltem tolerabilem partem: ut Gedeon [?: ] dicum sexto, non sine petitione veniae tamen, [?: di- ] secundo tentaturum, ut cognoscat ex Dei miraculo [?: -ris ] , an velit per eum liberare Israelitas. Contra [?: Ac- ] Isaiae septimo, recusans oblatum Dei miraculum, ex [?: -ra ] incredulitate ac malitia dicit, se non velle Deum [?: -tare ] . Septimo, Tentare effectus nonnunquam pro [?: ] causa ponitur, nempe pro afflictionibus ac cruce, per quas Deus tentat, probat ac experitur suos, eorumque mentem, sinceritatem ac constantiam. Sic dicta Epistolae ad Hebraeos, de Christi tentationibus, quae [?: -do ] citavi, intelligi possunt. Deuteronom. 8: Ut in [?: d- ] to affligeret et tentaret te Deus. Sed quia [?: add- ] , Ut sciret an velis obedire ipsi, significat omnino [?: ] rationem. Iac. 1. Beatus vir qui perpetitur [?: tent- ] quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae [?: ] tentari significat affligi, et castigationibus examinari. Deuteronom. 7. Recordando recordaberis, quae fecerit Deus Pharaoni et toti Aegypto: nempe tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, et signa atque [?: prod- ] , et manum robustam atque brachium extentum, [?: p- ] quod eduxit te Dominus Deus tuus. ubique tentationes necessario plane illas castigationes significant. Lucae vigesimosecundo: Vos estis qui permansistis [?: mec- ] tentationibus meis. Luc. 18. Qui tempore [?: tentatio- ] recedunt: id est, persequutionis. 2. Pet. 2, Novit [?: D- ] nus pios ex tentatione eripere. id est, ex calam [?: ] berare. Contra Tentari etiam pro suo effectu [?: p- ] , nempe pro peccato, in quod per tentationem [?: s- ] , aut carnis malitiaeque nostrae incidimus: quae [?: signifi- ] [p. 613] column 1201 est. 1. Cor. 10, Tentatio vos non caepit nisi humana. id est, humanus lapsus est: incidistis in peccatum, in quale solent homines incidere, quodque pene quotidiani exempli est: ut non sit plane diabolicum, aut malitiosa rebellio, peccatum contra conscientiam, multo minus in Spiritum sanctum. In Dominica oratione petimus, ne [?: -mur ] intentationem: ubi de illa diabolica tentatione agitur: non quod Deus quenquam inducat in eam, sed quod interdum patiatur aut permittat hominem [?: in- ] , ut de Ezechia legitur. Qua ratione et David. intentationem numerati populi inductus est, 2. Par. 32. [?: Peti- ] ergo a Deo, non, ne ipse nos inducat: sed, ne a diabolo nos induci patiatur.

TENTORIUM, idem quod tabernaculum, de quo supra multa. Non est qui extendat tabernaculum meum, et erigat cortinas eius: quoniam infatuati sunt pastores, et Dominum non quaesierunt. Videtur ipsemet propheta indicare, per intensionem tentorii spiritualem Ecclesiae aedificationem notari.

TERGUM, habet suas quasdam significationes huic linguae proprias. Proiicere post tergum, est negligere, et plane oblivisci aliquid: sicut contra Ante oculos habere. Isa. 38. Proiecisti post tergum omnia peccata mea. Sic Nehem. 9, Rebellarunt contra te, et proiecerunt post tergum suum legem tuam. Sequi alicuius tergum, alias est hostis persequentis, alias ministri aut discipuli obedientis 2. Sam. 2, Recede a tergo meo. Et mox: Quousque ergo non dices populo, ut revertantur a tergo fratrum [?: -rum ] ? id est, ut desinant persequi fratres suos. 1. Reg. 22, Videntes quod non esset rex Israelis, reversi sunt a tergo eius. id est, desierunt eum persequi. 2. Par. 33, Non recesserunt a tergo Domini Dei patrum suorum. id est, non destiterunt sequi et colere Iehovam. Sequi aliquem a terga, aliquando significat beneficiis prosequi eum. Ier. 32, Non revertar a tergo, ut benefaciam eis: id est, non definam eis benefacere: veluti si Deus nos passim sectaretur gestado nobis necessaria, sicut Petra Christus seqaebatur Israelitas in deserto. Clamare a tergo, est aliquando revocare in viam. Isa. 30. Aures tuae audient verbum a tergo tuo loquentis: Haec est via, ambulate in ea. Evodem Hebraismum alioqui habet sola vox Post et [?: ] , de quibus suprâ suo loco. ut Isa. 50, Non fui rebellis, nec retrorsum actus sum. id est, perrexi sequi ac obedire Deo, non fui illi inobediens. Vulgata versio habet, Non verti tergum. Sic et saepe alias talibus loquutionibus interserit Tergum, ubi nihil tale est in Hebraeo.

TERMINUS. Non apprehendes terminum proxime tui, quem terminaverunt priores: Deut. 19. id est, nihil occupes de agro aut iure vicini. Abstuli terminos populorum, Isa. 10. id est omnia occupans, ac in meam potestatem redigens, confudi veteres distinctiones possessionum, aut imperiorum.

TERNARIUM numerum putant aliqui etiam in Hebraea lingua pro multitudine accipi: sicut Graece, Latine, et etiam Gallice amplificat. ut, Terque quaterque beatus: τὸς μέγιστος , ter maximus: et triplex unda apud Graecos. Sic putant aliqui Paulum dicere, se raptum fuisse [?: ] tertium caelum: id est, in summum: et, se tertio orasse, [?: ] liberaretur a colaphizante satana. Sed illa quoque vel de probabilis aptaque explicatio est, quod primum verbum vocet Paulus regionem elementarem, secundum aetheream: et tertium spirituale, ubi Dei et beatorum sedes est, quod summum est non tam [?: locorum di- ] , quam dignitate. Dan. 7 dicitur unum cornu tria [?: ] [?: -lsisse ] : per quam vocem aliqui exponunt, alia cornua aut regna, ut Tria numerus finitus sit idem quod multa. Visitans iniquitatem patrum super tertios et quartos, Num. 14. id est, puniens patres, filios, nepotes et pronepotes ob peccata. Tertii sunt nepotes. Exodi 20 dicit, in tertianos et quartanos. Idem Exodi 34 est. Genes. 50, Vidit Ioseph filios tertiorum. id est, pronepotes. tertii enim ab ipso sunt nepotes. Hoc in Manasse ibi textus exponit: quia Manasse filius Ioseph genuit Machir, cuius filii nati sunt super genua proavi Iosephi. Iuxta tempus cras tertiae. id est, hac hora cras, aut postridie. 1. Sam. 20. Inferiora, secunda et tertia facies in ea. id est, tria tabulata: Summum vocat tertium. Gen. 6. Tertiabis terminum terrae tuae, Deut. id est, in tres partes divides. In alio sensu accipitur 1. Sam. Et tertia bis et descendes valde, veniesque ad locum. pro, tribus diebus te occultabis in loco profundo aut depresso.

TERRA, alias significat generaliter totam hanc inferiorem aut elementarem regionem. Sic dicitur Deus in principio creasse caelum et terram: id est, materiam aetheream et elementarem. Genes. 1. Secundo significat proprie istud terrae elementum, quod partim aquis obtegitur, partim ab hominibus incolitur. Sic Gen. 1. dicitur, Aridam vocavit terram. Et ibidem: Germinet terra herbam. Tertio, adhuc specialius accipitur, pro una aliqua regione aut provincia: Psal. 35 Et super mansuetos terrae. Isaiae 14, Omnes hirci terrae. id est, principes Deuter. 24. Qui sunt in terra tua intra portas tuas. pro in patria ac urbe tua. 1. Reg. 15. Sustulit scorta mascula de terra. Quarto, nonnunquam accipitur pro imo aut infimo loco, sicut caelum pro summo: sicut ferme et Latini dicunt, Humi iacere. Psal. 148, Magnificentia eius est supra caelos et terram. Ezech. 1. Ecce rota una erat in terra. Quintô, aliquando illam proprie regionem significat, de qua est sermo. 2. Par. 22. Athalia autem regnabat super terram. id est, super Iudaeam. Gen. 13 et 36, Terra eos ferre non poterat. id est, ille locus terrae Canaan. Gen. 34, Terra erit coram vobis, aut in potestate vestra. Indicat igitur in illis exemplis, et saepe alias terram Canaan, aut Iudaeam. Hieronymus super Isaiae 5 notat, moris esse Scripturae, nomine universae terrae notare tantum eam regionem, de qua sermo est. Sic dicitur universa terra venisse in Aegyptum, ad emendum frumentum. id est, Syria et vicina Aegypto loca. Sic 2. Par. 9 dicitur Salomon magnificatus esse super reges universae terrae. id est, super omnes Israeliticos, aut etiam super omnes tum circumquaque regnantes. Tale forte est illud Luc. 2. Ut describeretur tota habitabilis terra. Sexto, valde crebro pro contento ponitur: ut terra significet homines vel totius mundi, vel plurium regionum, vel etiam unius alicuius, praesertim terrae Canaan aut Iudaeae. Genes. 6. Vidit Deus quod corrupta esset terra. Mox se exponit, Quia corruperat omnis caro viam suam super terram. Quod prius dixerat terram, hoc iam nominat carnem agentem super terram, nempe homines. Gen. 41, Universa terra veniebat in Aegyptum, ut emeret frumentum a Ioseph: id est, omnes incolae. Deus deorum advocavit terram, Psal. 50. id est, homines. In diebus eius divisa est terra: 1. Paral. 1. 1. Sam. 27, Percussit David omnem terram, nec permisit vivere mulierem aut virum. id est, homines eius loci aut terrae Gessuraeorum et Amalecitarum, in quam tum irruerat. Expelletis terram, habitabit quisque in ea: Num. 33. id est, habitatores. Quievit terra: Iudic. 3. Prover. 28, Propter transgressionem terrae multi sunt eius principes. id est, cuiuslibet gentis, aut alicuius terrae aut regionis, ubi talia peccata admittuntur, ibi etiam tales poenae divinitus infliguntur. 1. Sam. 14 Ionathas inquit: Turbavit pater meus terram. id est, faciendo tam stultum votum iuramento confirmatum, perturbavit totum exercitum Israeliticum, aut etiam totum Israelem. Septimo, terra significat aliquando rem ex terra factam. Gen. 3. Terra es, et in terram revertêris. Sic Gen. 18 dicit Abraham, se esse pulverem ac cinerem.

¶ Nunc, utcunque delineatis praecipuis huius vocis [p. 614] column 1203 significationibus, aliquot eius phrases recensebo, ac exponam. Proverb. 17, Ocuii stulti in extremo terrae. id est, respiciunt longissime a se, quasi ad ultimum horizontem, qui communi visui videtur terrae finis esse. Seu, sunt vagi, sicut et ipse animus non respicit ante suos pedes, et in suam viam aut negocia, sed temere sursum et deorsum oberrat. Fundamenta terrae investigare, est cognoscere eius profunditatem, aut quomodo consistat. Ier. 31. Si possunt mensurari caeli sursum, aut investigari fundamenta deorsum. Fundare terram super bases suas, est, solide eam construere ac firmare, Psal. 78 et 104. Inferiora terrae, alias significat uterum matris: Psal. 139, Non fuit occultatum corpus meum a te, quando variis modis decoratus fui in inferioribus terrae. Alias inferiora terrae, loca mortuorum sunt: Ezech. 26, Cum descendentibus in sepulchrum ad populum seculi, et collocavero te in terra inferiore. Idem ter repetit: Descendere in sepulchrum, ad populum seculi, et terram inferiorem. Eadem loquutio est etiam Ezech. 31. Eph. 4: Caeterum illud Ascendit, quid est, nisi quod descenderat prius ad infimas partes terrae? id est, ad inferos, ut habet articulus fidei nostrae: et Psal. 16 et Act 2. Nam (ut modo dixi) Inferi dicuntur esse in interioribus partibus terrae. Terrae animam adhaerere, est, esse vicinum morti. Psal. 119. Via universae terrae, est communis profectio, aut ratio omnium mortalium, nempe ipsa mors. 1. Reg. 2: Ego abeo per viam universae terrae, confortare, et esto vir. Sic Graecum epigramma dicit, nos omnes in eundem portum navigare. Vir terrae, est agricola: sicut vir belli, miles. Genesis nono: Coepit autem Noah vir terrae plantare vineam. Spiritus tuus deducat me in terram rectam: Psalmo 143. id est, in iter, vel potius locum ac portum salutarem. Terra oblivionis, est locus mortuorum: Psal. 88. Contra, Terra viventium, est hic mundus, et communis haec vita. Abscissus est de terra viventium: Isaiae 53. Nisi credidissem me visurum bonitatem Domini in terra viventium. Eadem loquutio est Isaiae 38, et Psal. 116, Ambulabo coram Iehova in terra viventium. Terra siticulosa: id est, arida, sitibunda. Psalm. 143, Anima mea sicut terra siticulosa, ad te scilicet anhelat, teque ac tuam opem implorat, et desiderat sicut arida terra pluviam: sicut Anaxagoras, citante Aristotele, dixerat, terram amore imbris teneri. Terra ferrea et aenea est, quae aut coli non potest, aut non fert fructus, vel ob siccitatem, vel alioqui. Talem se effecturum terram Israeliticam, ob eorum peccata, saepe minatur Deus. Deuter. 28: Eruntque caeli aerei, et terra quae sub te est ferrea. id est, nec caelum pluet, nec terra dabit tibi fructus. Sic Levit. 26 inquit, Dabo terram vestram sicut aes. Sed in priori loco mox se exponit inquiens: Et consumetur frustra fortitudo vestra, neque dabit terra vestra fructum suum. In terra ambulat lingua: Psal. 73. Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum ambulat in terra. id est, temere et pro libidine blaterant de Deo, eiusque religione, et homines calumniantur. Terra alicuius, est eius ager, vinea, hortus, ac pascua. Isaiae primo, terram vestram alieni coram vobis comedunt: id est, vobis spectantibus ac gementibus fruuntur fructibus vestrae terrae. Clamat terra contra aliquem, cum iniuste possidetur, aut etiam sine mercede a miseris colitur. Iob 31, Si adversum me terra mea clamat. Terra dat fructum suum, cum benedicit Deus: Psal. 67. id est, cum Deus eam pro sua misericordia facit frugiferam. Germinans e terra veritas, Psal. 85, exponetur in voce Veritas, et expositum est in Misericordia. Terra impie egit propter habitatores suos, vel sub habitatoribus suis, qui praevaricati sunt leges, et mutaverunt ius: id est, ipsimet eius incolae terram sua impietate et sceleribus contaminarunt. Terram lingere, Isaiae 49, supra in voce PULVIS expositum est, significare summam quandam reverentiam, cum inferiores ita coram aliquo procumbunt, et se prosternunt, ut vide+ antur terram osculari, aut lingere: Psal. 71. Idem valet De terra loqui: Isaiae 29. Humiliaberis, de terra loquêris. Species ponitur pro reali veritate in primo exemplo. [?: P- ] ad terram, est prosternere humi, seu interficere, ut [?: h- ] iaceat. Iudic. 20, Perdiderunt de Israel ad terram 20 millia. Mutari terram, est de uno loco in alium transire: Psalmo 46. Non timebimus, etiamsi quis mutarit terram. id est, transtulerit terram. Probibere se terra a fructu [?: ] dicitur, cum non edit solidos ac necessarios fructus Haggaei 1. Propterea super vos prohibuerunt se caeli, et terra prohibuit se a fructu suo. id est, tum caeli cohibuerunt se, ne darent necessariam pluviam: tum tem, ne edat fructus. In terra scribi, est contrarium ei quod dicitur, in caelo scribi, aut in libro vitae. Hierem. 17, Recedentes a me, in terra scribentur. Vide SCRIBO. Terra villarum est, quae incolitur villis, non urbibus munitis: id est, secura et pacifica. Ezech. 38. Et dices: Ascendam contra terram villarum. id est, non munitam, securam et opulentam. Ne addat ultra terrere mortalis e terra: Psalmo 10. id est, mortalis et terrenus. Operatus est salutes in medio terrae: Psalmo 74. id est, inter homines. Terra distantiarum, est terra spaciosa, libera. Isaiae 33. Oculi tui videbunt terram distantiarum. id est, soluta obsidione licebit tibi secure peregrinari in locis liberis et amplis. Isaiae 22. In terram longissimam manibus proiicere: id est, valde distantem. Terra lugere dicitur, cum ob poenas divinitus inflictas homines lugent, vel cum ea ob vastitatem lugubrem faciem habet. Oseae quarto: Propterea lugebit terra, et exterminabitur omnis qui habitat in ea. Hierem. 12, Usque quo lugebit terra, et gramen omnis campi arescet? Alibi dicuntur portae civitatis lugere. Terra aquarum et torrentium, Deuter. 10, est terra abundans aquis, aut etiam irrigua. Sic dicitur terra [?: ] , frumenti, et aliarum rerum: id est, abundans illis bonis ac commodis. Terram respicit Deus, Psal. 104: Qui terram respicit, et tremit: qui tangit montes, et fumant. id est, qui facillime ingentia opera efficit. Allusio est ad apparitionem Dei in monte Synai, ubi terra tremuit, et montes fumarunt ac arserunt, praesertim ipse Synai. Quomodo Petrus dicat terram consistere ex aqua, et per aquam, 2. Pet. 3, supra in voce AQUAE dictum est.

TERRIBILIS Deus crebro in Sacris literis dicitur, vox Hebraea est נורא nora. Malach. 1. Nomen meum est terribile in gentibus: Septuaginta habent, Illustre. Exod. 15, Est terribilis laudibus: id est, cuius landes, cum narrantur et audiuntur, merito omnibus terrorem incutiunt. Quis ut tu in diis Domine? Quis sicut tu, magnificus in sanctitate, terribilis in laudibus, faciens mirabilia? Sic dicitur terribilis opere super filios hominum: Psalmo 66 pro, operibus. id est, qui tremendus sis ob grandia tua opera. Sic Psalmo 89, Terribilis Deus in congregatione sanctorum multa, et terribilis super omnes in circuitu ipsius. Psalmo 65, Terribilis in iustitia respondebis nobis Deus salutis nostrae, spes omnium finium terrae, et eorum qui degunt in [?: ] procul: id est cum iustitiam tuam legalem et Evangelicam profers, stupenda et admiranda quaedam nobis ostendis. Non autem accipiendum est nomen Terribilis pro crudeli ac violento, sed pro forti ac potente, illustri ac glorioso Deus enim non est crudelis, aut tyrannus. Ad quam significationem tanto rectius intelligendam observatu dignum est, quod Suetonius in vita Neronis, et A. Gellius lib. 12. cap. 21 docent, nomen Nero (quod proculdubio idem est cum Nora, terribilis) esse Sabinum, unde Claudiorum familia venerat et significare lingua Sabina fortem, ac virtute [?: pr-- ] tum. Omnino enim multa Hebraea nomina fuerunt [?: ] in Latio usitata: ut est etiam Roma, aut Rama, in [?: ] bus sita: Numa, id est, dormitator. sic enim ille [?: be- ] [p. 615] column 1205 populus sacrificulum, et tranquillitatis amantem regem nominavit. Sic Saturnia, a Satar Hebraice, idem [?: --let ] quod Latium, a latendo, quaecunque demum causa huius etymi sit.

TERROR, vehementior timor est. Vide paulo post TIMOR.

TESTIS aliquando doctorem significat: quia ipse testatur illam doctrinam, quam proponit, esse veram. Isaiae 55 de Meschia dicit Deus: Ecce dedi eum testem populis. id est, ducem et praeceptorem. Et Christus Lucae ultimo et Act. 1, Vos autem eritis testes horum omnium in Iudaea et Samaria, et usque ad fines terrae: quod saepe postea Apostoli in Actis repetunt. Sic et Christus de sua praedicatione inquit: Amen dico tibi, quod scimus loquimur, et quod videmus testamur. Ibidem aliquanto post inquit de Christo Baptista: Quod vidit et audivit, hoc testatur: sed testimonium eius nemo recipit. Sic quoque Iohannes initio suae Epist. dicit, se id testari de Christo, quod viderit et audiverit. Et Paulus 1. Corinth. 15 inquit, Reperiemur etiam falsi testes Dei, quia testati sumus contra Deum, quod excitavit Christum a mortuis, quem non suscitavit. Testis vocatur Deus in iuramentis, cum eo audiente testanteque, aliquid nos dicere aut agere profitemur: Quod si non ita sit, petimus ut ille nos puniendo contrarium testetur, nosque redarguat. Ierem. 42: Sit Iehova inter nos testis veritatis et fidei, si non iuxta quod ille responderit, etc. id est, testamur, aut in testem vocamus Dominum, qui est testis verax ac fidelis: vel potius, quod nos veraciter ac fideliter praestabimus, quod nunc promittimus. Renovas testes tuos contra me: Iob 10. id est plagas, quae testes sunt irae tuae contra me.

TESTARI, aut TESTIFICARI aliquem, crebro significat non suo testimonio aliquid confirmare, sed aliquem alium in testem vocare aut adhibere. Deut. 4 et 8. Testor contra vos hodie caelum et terram, quod pereundo peribitis. id est, in testes voco huius mei sermonis, quod et monuerim vos, et vera monuerim, et eventus sit tandem meo testimonio responsurus. Talis testificatio plenius describitur Deut. 32, et Psal. 50. Audi Israel, popule mi, et testabor tibi: Psal. 81. id est, serio temonebo de eo, quod ad meam gloriam et tuam salutem, temporariam ac aeternam pertinet. Sic Testificari aliquem, esse, in testem vocare, etiam Psal. 50 indicat. Audi Israel, et testificabor te: id est, testando et [?: prote-do ] ita te serio monebo, ut tutemet cogare confiteri, quod te satis serio monuerim, quodque tua propria culpa pereas. Sic 2. Par. 24. Et testificati sunt eis, et non auscultaverunt. Graeci dicunt διαμαρτυρεῖσθαι : et Latini Protestari, id est quasi publice et solenniter testari. Tunc testificatus est Iehova contra Israelem et Iehudam. pro, testes invocavit contra eos caelum et terram. Tales testificatio est etiam illa Isaiae 5, de vinea Domini. Hierem. 14, Iniquitates nostrae testificantur contra nos. id est, nos accusant et convincunt, quod merito puniamur. Testificari mihi faciam testes fideles: Isaiae 8. id est, testes mihi adhibebo. Sic Hier. 32 in emptione dicit, Testificari fac testes: id est, adhibe testes. Gen. 30, Testificabitur de me iustitia mea coram te. id est, testimonium [?: -i ] apud te dabit. Testificabitur autem superbia Israel in faciem eius, Oseae 5. id est, testimonium contra eos feret Malach. 2, Iehova testificatus est inter te et uxorem adolescentiae tuae. id est, fuit testis, ipseque vos coniunxit: [?: ] autem tu praevaricaris contra eam, accepta alia [?: ] aut religione. Istius, quo quis contra se ipsum testis adhibebatur, exempla sunt haec. Iehosua sui libri 24 inquit ad Israelitas: Et dixit Iehosua, Testes vosmet estis contra vos, quod elegeritis vobis Iehovam, ut colatis eum. Et responderunt, testes. Sic Samuel inquit, 1. Sam. 12, Testis est hodie Dominus contra vos, et testis Meschias eius, quod nihil inveneritis in manu mea. et responderunt, Testis. Ille etiam mos ipsorum notus est, quod non tantum viventes, sed et res mortuas, ut caelum et terram, aliasque creaturas, soliti sunt adhibere in testes. Sic Gen. 31, Iacob et Laban congerunt acervum lapidum, ac in eo cum amicis epulantur, faciuntque et vocant eum testem suae transactionis, nominantes eum Galed. Sic Rubenitae et Gaditae dicunt Iehosuae 22, se aedificasse illud magnum altare ad Iordanem, ut sit testis interipsos ac reliquos Israelitas, quod et ipsi pertineant ad Dominum, et cultum eius, ac in populum eius censeri debeant non minus quam reliqui Israelitae. Hoc modo etiam Sacramenta a Deo adhibentur, ut testentur de voluntate Dei erga populum, et vicissim de populi promissione ac obligatione erga Deum. Sic iris vocatur testis fidelis in aethere aut nubibus, Psal. 89. Hac igitur ratione etiam Iohannes affirmat tres esse testes in terris, qui testentur de Christo, et per quos Christus ad nos veniat, ac nobiscum agat: nempe spiritum, aquam, et sanguinem. Qui tres terreni, aut in terris hic apud nos existentes, perinde optime inter se consentiant, ut illi tres in caelo. Horum trium terrenorum testium, unum dicit intra nos esse, nempe ipsum spiritum, testimonium dantem, et clamantem Abba pater.

TESTIMONIUM solet vocari id, quod testes affirmant de aliqua re aut persona. Hinc fit, ut creberrime testimonia Dei vocentur ipsae leges, mandata, aliaeque sententiae, quibus Deus aliquid testificatus est de se, suaque voluntate, ac denobis. Verba enim, voces, testimonia, iudicia, statuta, mandata, synonyma sunt, ad legem et promissiones. Psal. 119, Beati qui custodiunt testimonia eius. Sic Psal. 19 Lex Iehovae perfecta, testimonium Iehovae fidele. Deut. 4: Haec sunt testimonia, statuta et iudicia, quae dixit Moyses filiis Israel. Psal. 25, Custodientibus testamentum eius, et testimonia eius. Psal. 93, Testimonia tua fidelia sunt valde: Domus tuae decora est sanctitas. id est, tu certô servas minas ac promissiones, et quaecunque omnino dicis ac doces, vera, iusta, sancta ac salutaria sunt. Testimonium aliquando solennem caeremoniam aut ritum significat. Psal. 81, Testimonia in Ioseph posuit illud. ubi testimonium recte exposueris de solenni festo. quod esset iudicium, testimonium aut signum pactionis inter Deum et homines. Sic Psal. 78. Et suscitavit testimonium in Iacob, et legem posuit in Israel. id est, ordinavit ut seniores iunioribus narrent ac testentur mirabilia Dei opera, ac facinora olim ab eo patrata. Testimonium quoque interdum significat ipsum Decalogum, atque adeo duas tabulas, in quibus scriptus fuit. Exod. 40, Et accipiens posuit testimonium in arcam: id est, lapideas Decalogi tabulas. Levit. 16, Et obteget nebula thymiamatis propitiatorium, quod est supra testimonium: id est, quod tegit legem in arca repositam. Ideo autem Decalogus vocatur testimonium, quia Deus id dixit, testatusque est de se ac sua voluntate, deque iustitia et veluti debito, quod a nobis exigat. Haec igitur forte causa fuit, quare arca illa sit nominata arca testimonii: quia videlicet continuit Dei testimonium, nempe ipsum Decalogum: vel etiam quia Deus saepius valde graviter testificatus fuerat de ea, quod ibi velit habitare, ibi quaeri debeat, ibi exauditurus, et inde opem implorantibus eum laturus: sicut hanc rationem nominis ipsemet Deus indicare videtur Num. 17. Aliquando etiam ipsa arca vocatur testimonium, Exod. 16. Et posuit Aaron phialam plenam Manna ante testimonium in custodiam, ut viderent posteri, quo pane Deus patres eorum in deserto paverit. Num. 17, Pones virgas in tabernaculo conventionis coram arca testimonii, quo condixi vobis eo. Num. 1 aliquoties vocatur tabernaculum testimonii, quia in eo fuerit testimonium, nempe arca. In novo Testamento, testimonium plerunque significat ipsam ab [p. 616] column 1207 aliquo factam testificationem de quapiam re aut homine. Sic saepe dicitur Baptista perhibuisse de Christo testamonium, quôd ipse sit verus Meschias, aut agnus Dei unicus, mundi peccata tollens. Idem dicitur venisse in testimonium, ut testaretur de luce, ut omnes crederent per ipsum. ubi ipsemet textus indicat, venire in vel ad testimonium, esse venire ad testificandum de IESU, quod is sit verus servator mundi. Christus dicit Ioh. 5. Si ego de me testor, testimonium meum non est verum. Et contra 8 cap. ait etiam: Si ego de me testor, testimonium meum est verum. ubi intelligendum est non de ipsa nativa testimonii veritate, sed de externa receptione aut approbatione: sicut ferme Hebraeum נאמן Neeman verum pro fideli, approbato aut recepto intelligitur. Posset etiam videri illud prius dictum esse, quasi per quandam concessionem. quasi dicas: Vobis hoc largiar, quod si solus de me testarer, non necesse esset mihi credi, meritoque testificatio mea suspecta esse posset Contra autem Iohan. 8 dicit, sibi merito credendum esse, quia sit fidus doctor, et a patre missus, nec sit solus. Vide in Generalibus, de iis quae per quandam concessionem dicuntur. Testimonium praebere aut dare, videtur aliquando significare idem quod celebrare, laudare ac praedicare. Lucae 4 Omnes testimonium ei dabant, et mirabantur super sermonibus plenis gratia, qui procedebant ex ore eius: ubi verbum μαρτυρεῖν , sicut in multis aliis locis, non significat simpliciter testari de aliquo, ut solent testes a iudice rogati: sed publica professione quidpiam ita testari, ut non modo assentiaris, sed etiam laudes ac comprobes. Itaque mihi quidem videtur respondere verbo Hebraeo ידה iada. pro quo saepe sacri scriptores usurpant verbum ὁμολογεῖν : unde תודה id est, μαρτυρία καὶ ὁμολογία , ut 1. Timoth. 6. Sic apud Xenophontem in Apomnemoneumatis, κάγὼ μαρτυρῶ τούτοις : id est, ego quoque testimonio meo haec approbo. Vir boni testimonii, Act. 6 est is cui bonum testimonium datur ab omnibus recte iudicantibus sed in Graeco est simpliciter μαρτυρούμενος passive: quasi dicas testimoniatus, id est, cui aut de quo datur testimonium: non addita qualitate boni aut mali. inquit enim ibi textus, Dispicite viros testimoniatos septem. Sic et cap. 10 Cornelius dicitur (ut ita dicam) testimoniatus a tota gente Iudaeorum: quae significatio verbi testificandi convenit cum eo quod modo dixi significare, laudare, celebrare, praedicare: et cum eo quod supra ostendi significare, docere. Unde fit, ut in Novo testamento, sicut et in Veteri, non raro testimonium significet doctrinam. 2. Timoth 1, Ne te pudeat testimonii Domini nostri, neque te pudeat mei, qui sum vinctus ipsius: sed esto particeps afflictionum Evangelii: id est. ne te pudeat Evangelizare, aut testari de Christo. Sic Act. 22, Paulo in templo divina revelatione dicitur a Christo: Festina, et exi cito ex Hierusalem, quia non accipient testimonium tuum de me: id est, doctrinam tuam, quam de me praedicas. Sic 2. Thess. 1, Testimonium nostrum est creditum apud vos: id est, praedicatio ac doctrina. Qui dedit seipsum precium redemptionis pro omnibus testimonium suis temporibus: 1. Timoth. 2: id est, qui venit in hoc, ut suo tempore docendo et patiendo testaretur de Dei voluntate, ac hominum salute. Sic Hebr. 9 dicitur per mortem suam patefactus 1. Corinth. 1, Sicut Christi testimonium confirmatum est in vobis: id est, doctrina de Christo, vel etiam ea quae doctrinae coniuncta sunt, ut miracula, dona Spiritus, vitae honestas, confessio, persequutio, et similia. Vulgata versio semper מועד Moed tabernaculum testimonii vertit, cum in Hebraeo sit proprie conventionis aut condictionis, aut denique contestationis, ubi scilicet Deus contrahit aut agit cum populo suo: seu ubi condixit se habitaturum, quaerendumque esse, et homines exauditurum.

¶ Testamenti vox multum in Sacris literis celebrata, maximique momenti est, quam operae precium esset quam diligentissime exponi. Ego dicam quod Dominus suggesserit: alius, aut etiam ego, si Dominus benedixerit, alias meliora, tametsi iam et supra in voce FOEDERIS et PACTIONIS dicta sint quaedam. [?: V- ] haec in Veteri testamento Hebraeorum est ברית Berit, quod proprie pactum aut foedus significat. Quae quidem vox non paulo clarius nobis rem ipsam exprimeret, tametsi et ista usitata Testamenti sua commoda habeat.. Vertit vero eam Aquila, teste Hieronymo, συνθηκὴν , pactum: Septuaginta autem, διαθήκην , quod quidem plerunque testamentum sonat, et sic a Vulgata versione saepe vertitur, tametsi crebrius Foedus: sed tamen in singulari numero, testibus Graecis grammaticis, saepissime etiam foedus denotat.

¶ Novi porro testamenti illi sanctissimi suaeque fidei scriptores, sicut in multis aliis, ita in hac quoque voce LXX sunt sequuti, ubique usurpantes διαθήκην : quod tamen, uti dixi, non tantum testamentum, sed etiam [?: dus ] in singulari numero denotat. Causam sorte [?: ] praebuit, quod hoc nostrum foedus cum Deo. non parum aut simplex quoddam foedus est, sed habens quiddam mixtum ex foedere et testamento, ut postea ostendetur: eoque hic etiam inter patrem ac filios agitur, haereditas donatur, filiorumque commodum potissimum agitur, et denique etiam mors ac sanguis testantis aut legantis nobis ista bona intervenit: ut nec sit merum foedus, nec etiam merum testamentum, sed quiddam mixtum, ut merito testamento foedus composita voce dici appellarique posset: ut mox ostendam. Alias sunt etiam in ipsa Scriptura tractatur ut foedus, alias ut testamentum: hac quidem ratione magis in novo Testamento, praesertim in Galatis et Hebraeis. ¶ Scriptura Veteris ac Novi testamenti plerunque tantum duo testamenta expresse additoque numero nominat, ac inter sese confert: Ezech. 31. 2. Corinth. 3. Gal. 3. 4. et Hebr. 7. 8. 9. 10. Verum diligenter attendenti Scripturas aliquomodo, tria comparebunt: nempe Abrahami, aut etiam Adami, Moysis, et Meschiae. Quorum tamen primum et ultimum idem sunt, ut nihilominus res tota in [?: s- ] duo testamenta reducatur. ¶ Primum foedus aut testamentum est potissimum sancitum, aut saltem illustratum (nam etiam antea cum Adamo sancitum fuerat) cum Abrahamo in hac promissione: Ero Deus tuus, et seminis tui: Ero scutum et merces tua copiosa valde, et in semine tuo benedicentur omnes gentes, Gen. 11. 15. Ei foederi signum circumcisionis additum est, Gen. 17, quod foedus aut testamentum potest dici Testamentum promissionis. ¶ Secundum foedus fuit per Moysen in eductione ex Aegypto cum populo Israelitico ad montem Synai initum ac sancitum: Exod. 24. cui fuit adiuncta promissio terrae Cananeae, et aliorum temporariorum bonorum: sed tamen ita, ut sub illis nihilominus ratione Abrahamici foederis, spiritualia bona [?: ] aliquo modo comprehenderentur, aut subindiceretur: id potest dici foedus legis. ¶ Tertium foedus aut testamentum est, quod Deus per Christum [?: ] nobiscum in Baptismo et Sacra coena init et instaurae quod etiam novum foedus aut testamentum nominetur, quodque proprie sola spiritualia ac aeterna bona affert et offert: quod discriminis gratia vocetur foedus Meschiae et impletionis. ¶ Non autem temere, ac meo tantum iudicio vel arbitrio distinguo duo illa foedus aut testamenta vetera, nempe Abrahami et Moysis. [?: ] et Paulus ipse Gal. 3 et 4 ea distinguit ac confert, [?: ] tria testamenta. primum enim dicit de [?: test- ] foedere cum Abrahamo inito, quod etiam promissionem nominat. Inquit enim: Fratres, etiam hominis testamentum confirmatum nemo reiicit, aut [?: i- ] [p. 617] column 1209 Abrahamo vero factae sunt promissiones, et semini eius, quod est Christus. Hoc igitur dico testamentum, ante a Deo confirmatum in Christum, Lex, quae post 430 annos coepit, non fecit irritum, ut aboleat promissionem. Nam si ex lege est haereditas, non iam ex promissione. Abrahamo vero per promissionem gratificatus est Deus. Quid igitur Lex? propter transgressiones tradita est, donec veniat semen, cui facta est promissio.

Ubi clare intelligimus, Paulum illam priorem pactionem et promissionem, Abrahamo longe ante legem eiusque foedus factam, nominare testamentum: idque non qualecunque testamentum, sed in Christum, seu in Christi benedictionem de aeterna haereditate factam: Legem vero, ac eius testamentum esse tantum propter transgressiones cohibendas, et revelandum peccatum datam, ut esset veluti paedagogus ad illud benedictum semen, seu Christum. ¶ Eôdem referri potest, quod Paulus dicit Rom. 9, Israelitarum esse adoptionem, gloriam, testamenta, et legem: indicando nimirum, duo esse vetera foedera aut testamenta, quorum utrumque cum Abrahami semine a Deo sancitum sit. ¶ Sicut vero 3 cap. contulit testamentum Abrahami seu promissionis, cum sequnto post 400 annos testamento Moysis aut legis: ita mox sequenti cap. confert Moysis legale testamentum, cum testamento Christi, inquiens: Haec sunt per allegoriam dicta. nam haec sunt duo testamenta: unum a monte Syna, ad servitutem generans, quod est Agar, Sublimis vero illa Hierusalem libera est, quae est mater omnium nostrum, etc. Et mox: Nos vero sumus filii liberae matris, et promissionis secundum Isaac. ubi confert duo testamenta cum suis liberis aut cultoribus nempe Synaicum Agaricum, carnale ac legale, cuius cultores sunt servi, et sub male dictione: et porro illud novum, quod est promissionis Evangelii, cuius cultores sunt haberi ex Spiritu, et haereditate potiuntur. Ita diserte audimus tria esse testamenta: Illud vetustissimum benedicti seminis, caput serpentis conculcaturi, quod est a Deo cum Adamo, Abrahamo, et aliis illis primis patriarchis institutum, ac nunquam abrogatum: secundum, quod cum Israelitico populo est ad montem Syna per Moysen, sub conditione perfectissimae obedientiae legis institutum (quod revera fuit veluti testa aut cortex quaedam priori illi ac potiori circumpositum, donec intus in medio latitans foedus et benedictum semen maturesceret, adveniretque:) Ac denique istud tertium ac ultimum, quod cum illo primo revera idem est, quodque illud secundum testamentum veluti quoddam putamen [?: ] perfregit, et verum haeredem ac promissionis filium seu populum cum benedicto semine coniunctum, vere ac reipsa plenaque possessione spiritualium bonorum haeredem facit. ¶ Quod vero Scriptura tantum duo testamenta nominat, in causa est, quia hoc ultimum ac nomin Testamentum nihil aliud est quam plena perfectaque exhibitio illius primi Abrahamo, et spirituali eius semini promissi, ut id Paulus luculenter in Galatis et Romanis ostendit. Quare Scriptura tantum ultimum seu Christi testamentum cum Mosaico confert, Mosaicumque extenuat et abrogat, amplificato, collaudato et confirmato isto novo benedicti seminis Abrahami. ¶ Ex hac distinctione potest et ista acris quorundam lis diiudicari, an differat Vetus testamentum a Novo, aut non. Differt enim certe plurimum illud [?: Mo-m ] : sed non differt Abrahamicum a novo, nisi tantam temporis distantia, patefactionis perspicuitate, et [?: ] benedicti seminis praesenti exhibitione. Sic et Zacharias pater Baptistae una cum ipsa diva virgine [?: ] primum illud testamentum promissi Meschiae eiusque redemptionis cum hoc ultimo exhibiti, dum dicunt. Deum memorem testamenti sui et iuramenti ac promissionis factae Abrahamo et aliis patribus fecisse istam redemptionem Israelis pueri sui per erectum cornu salutis. ¶ Verum iam quasdam etiam locutiones et loca scripturae ad explicanda ista testamenta aut foedera utiles attingamus. ¶ Hierem. 31 prolixe promittit Deus abolitionem veteris illius ac inutilis testamenti aut foederis, et erectionem novi. ubi quidam non satis eum locum expendentes, putant novum testamentum ipsam peccatorum remissionem dici: cum id non dicatur: sed quod tantum fructus, utilitas ac effectus novi testamenti erit renovatio et remissio peccatorum. Quare inepte aliqui scriptores definiunt novum testamentum esse remissionem peccatorum, aut praedicationem remissionis peccatorum. nam remissio peccatorum semper inde a condito mundo fuit. Arca foederis aut testamenti vocatur, quia in foedere Mosaico aut Synaico erat, quod Deus in ea arca habitare, et exaudire velit, ibique ab omnibus invocantibus quaeri debeat.

¶ Liber foederis aut testamenti, est liber legis: Exodi 24. Et Decalogus vocatur verba foederis. Exod. 34. Deuter. 9 et 29, quia secundum illa verba Deus foedus cum eis inierat, nempe ut illa perfectissime observarent, et qui ea fecisset, viveret in eis: contra maledictus esset, qui non permaneret in omnibus illis. ¶ Testamentum aliquando etiam ipsam doctrinam significat, secundum quam foedus est initum. Psal. 25. Secretum Domini timentibus eum, et foedus suum eis notum faciet. ¶ Violare testamentum Dei, aut servare, est praestare aut non praestare conditiones illius testamenti, aut foederis non audire, credere, obedire, etc. Psal. 44, Haec omnia cum nobis acciderint, tamen non sumus obliti tui, nec mendaciter egimus in testamento tuo. Oblivisci aut recordari foederis vel testamenti dicitur Deus, cum suis opitulatur, aut non: homines vero, cum invocant et colunt eum secundum initum foedus, aut contrarium faciunt. Exod. 2. Audivit Deus gemitus eorum, recordatusque est foederis sui cum Abraam, Isaac, Iacob.

¶ Meschias Angelus foederis aut testamenti vocatur, Malach. 1: tum quia ille est mediator ac instaurator foederis inter Deum et homines: tum etiam multo magis, quia ipse est illud benedictum semen, super quod et de quo vel praecipue Deus cum Adamo, Abrahamo, et toto genere humano iniit foedus: et denique quia ipse acquirit et praestat illa bona omnia, quae foedus Dei hominibus pollicetur. ¶ Sanguis testamenti in Sacra coena nominatur a Matthaeo et Marco, dicente Domino: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur: id est, hoc sanguine confirmatur et sancitur hoc praesens novum testamentum, quod iam inter vos ac Deum instituo ac confirmo. ¶ Eadem plane verba sunt etiam Hebr. 9, et Exod. 24. Nam Moyses sanciens foedus ad montem Synai inter Deum et populum, dimidium sanguinis victimae ibi caesae fundit aut spargit super altare, et dimidium spargit super populum, dicens: Hic est sanguis testamenti aut foederis, quod Deus praecepit ergavos. ¶ Quare eodem modo etiam hic angelus aut mediator foederis Christus Iesus, eundem suum sanguinem et populo in Sacra coena offert bibendum, et patri in passione, ad expiandum peccata. Nec dubium quoque esse potest, quin Dominus in faciendo suo novo foedere, ad institutionem ac verba ipsa prioris foederis respexerit, suaque verba inde sumpserit, quae etiam eodem modo sicut ibi intelligenda sint. De qua re prolixius dictum est in proprio Libello. ¶ Porro Lucas et Paulus habent, Hoc poculum est novum testamentum in meo sanguine: id est, haec potio et tota actio est initiatio aut sanctio novi foederis, seu ipsum foedus, quod praesenti sanguinis mei distributione ac sumptione confirmatur. Ita optime inter sese verba Evangelistarum consonant. ¶ Zachariae quoque prophetae verba cum hoc sensu verborum coenae Domini aptissime conveniunt, [p. 618] column 1211 ubi Deus Syonem, id est, Ecclesiam alloquens inquit: Etiam tu in sanguine testamenti tui, aut foederis, dimisisti vinctos tuos ex puteo aut fovea, ubi non est aqua. quasi dicat, Tu Ecclesia habebis foedus aut sacramentum, quod sanguine confirmabitur: per id ero efficax ut remissionem debitorum, et liberationem eorum qui ob debita vincti aut captivi sunt, vel detinentur. Omnino illa mixtio personarum talem sensum postulat. nam primum dicit, Tu, in feminino: id est, tu Syon, aut Ecclesia: in sanguine foederis tui, ego dimittam. ut et Ecclesiae sit actio, quae verbum ac sacramenta beneficiaque eis inclusa administrat erga membra sua captivata: et Dei, qui IN et per sacramenta est efficax, ac captivata Ecclesiae membra emittit ex carcere. ¶ Act. 3 inquit Petrus ad Iudaeos: Vos estis filii prophetarum, et testamenti aut pacti, quod ordinavit Deus erga patres nostros, dicens ad Abrahamum: Et in semine tuo benedicentur omnes generationes: id est, ad vos pertinent prophetiae, aut prophetarum promissiones de Messia, et foedus de benedicto semine cum Abrahamo initum. Qui locus confirmat id quod supra dixi, de triplici testamento: quandoquidem etiam illam primam pactionem cum Abraamo initam Lucas aut Petrus hic vocat testamentum, post quod sequutum est Mosaicum testamentum. Sic et mox cap. 7 inquit Stephanus: Dedit Deus Abraamo testamentum circumcisionis. ¶ 2. Cor. 3 confert Paulus novum testamentum, cuius ipse sit factus minister, cum veteri, idque longissime praefert huic: quod esse dicit literam, non spiritum: ministerium mortis et peccati, non virae aut iustitiae: abolendum, lapidibus non cordi inscriptum, et tectum velamine: ubi simul voce Testamenti totam doctrinam ad illud foedus pertinentem, complectitur. Quomodo autem ei doctrinae simul, et carnali cordi non credentium aut renatorum, superiniectum sit velamen, in Libello de Velamine Moysis, cum Libro de Fide ac iustitia impresso, prolixe disserui. In Epistola ad Hebraeos multa de duobus testamentis dicuntur, dum ita inter se conferuntur, ut longissime novum veteri abolitoque praeponatur. Christus etiam dicitur esse mediator et sponsor huius testamenti aut foederis, quia ipse etiam conciliavit ac sanxit hoc foedus inter Deum ac nos, veluti quidam communis sacerdos aut foecialis, obstringens Deum ad hoc foedus: et sponsor factus est erga nos, quod Deus sit servaturus hoc foedus, bonaque fide nobis promissa bona praestiturus: de qua etiam sponsione subinde eum in precibus nostris, omnique necessitate commonefacimus. ¶ Hebr. 9 plane accommodatur hoc novum foedus ad naturam testamenti, ob causas supra indicatas: quod videlicet haec pactio plurimum de natura testamenti habeat. Inquit igitur ibi textus: Ubi testamentum est, necesse est mortem intercedere testatoris: testamentum enim in mortuis ratum est, quandoquidem nondum valet dum vivit testator. unde nec prius quidem illud absque sanguine dedicatum fuit. Sic et Paulus videtur ad testamentum aliquo modo istud foedus accommodare, cum dicit Gal. 3 nec hominis quidem confirmatum testamentum reiici aut mutari. Item Christus cum iam post ultimam coenam ad mortem iret, dicit: Ego dispono vobis, ἐγὼ διατίθεμαι ὑμῖν . unde venit διαθήκη , quod verbum plane testamenti naturam, non pactionis sonat. ¶ Aliquando testamentum ipsam doctrinam, secundum quam testamentum aut foedus sancitum est, significar: sicut supra aliquoties, praesertim ex veteri Testamento ostendi. In hoc significato etiam Paulus ait Iudaeis velamen manere in lectione veteris testamenti, seu cum vetus testamentum legunt. Hinc in Ecclesia receptissimum est, ut vetus ac novum testamentum, duae istae Bibliorum partes vocentur. Sunt vero illae revera nihil aliud ferme, quam explicatio quaedam plenissima istorum duorum foederum aut testamentorum. Quod enim in foedere aut sacramento ipso brevissime proponitur, hoc in Sacris literis plenissime exponitur. Quare et Paulus talem commemorationem 1. Cor. 11 in celebratione Sacrae coenae flagitat, cum inquit: Quotiuscunque hoc feceritis, mortem Domini praedicabitis Sic Ios. 7. Peccavit populus, et transgressus est testamentum meum. Caeterum quia utile est hanc vocem simul, ac [?: ] aliquanto notiorem habere, conferam Sacramenta cum sacramentis: adscribens quandam brevem et aliquanto magis realem tractationem, quam alio qui in hac Grammatica vocum expositione fieri forte deberet. ‘DE SACRAMENTO, FOEDERE, et Testamento. ’ Plurimum omnino faceret ad perspiciendam et illustrandam naturam Sacramentorum et Testamentori Veteris ac Novi, si considerarentur ut foedera: quod et sunt, et ab Hebraeis in Sacris literis (praesertim Veteris instrumenti) perpetuo vocitantur. hoc enim vere istorum genus, ac genuina natura est. Quod non anima dvertentes quidam, partim male Sacramenta definiunt, quid sint signa externa, aut quippiam simile, affirmantes: partim ea longissime a testamentis separant: partim denique etiam vix dimidiam Sacramentorum naturam exponunt. Non huic sententiae obstat, quod plura fuerunt tum in [?: ] tum et in novo Testamento sacramenta: cum tantum unum vetus, ac unum novum Testamentum esse dicitur. Etsi enim tum olim, tum et post Christum in [?: ] no ritu aut caeremonia nonnihil variarunt: tamen in summa, fine ac scopo, unum quoddam Sacramentam illi diversi ritus actiones'ue fuerunt.

Non solum autem ex nomine Hebraeo Berith, foedus, quae Sacramenta in Sacris literis notantur, ista foederum sacramentorumque convenientia, cognosci confirmatique [?: ] sed ex eo quoque, quod tum Moses Gen. 17 Sacramentam circumcisionis nominat foedus, circumscribitque [?: ] dus, quod a duabus diversis partibus initur: tum et Christus suam Sacram coenam instituens, vocat eam novi Testementum, ostendens cum omnia alia sacramenta, tum illud in primis vere esse foedus quoddam aut testamentum. Quare expendamus, quomodo sacramenta sint foedera. Primum iis consideremus, quid sint foedera, quaeve coru natura ac proprietates: ut ea omnia in sacramentorum proprietatibus collata, eo magis mutuam harmoniam naturamque illustres.

Foedera igitur sunt, actiones aut contractus quidam duarum diversarum, et prius minus coniunctarum [?: pari- ] quibus illae tum certas quasdam conditiones sibi vicissim servandas proponunt: tum et certa commoda ex [?: dere ] proventura, sibi invicem certo firmiterque [?: pollic ] ad eaque firmissime servanda utraque pars tum semet permittendo, tum et alteram partem stipulando, [?: oblig- ] Cui praeter verba plerunque etiam aliqua externa caeremonia, ritus aut nota, veluti amplioris ac certioris confirmationis gratia accedit: quae externi obiecti [?: cra- ] non tantum mentem, sed et externos sensus ferit, monet, [?: ] initi contractus perpetuo memoriam admonet.

Sic igitur et in Sacramentis Deus prodit ex illa [?: ] cana sede, regno aut maiestate erga homines a [?: ] natos: ac cum eis per mediatorem causas dissidii [?: ] tum et iram sua morte tollentem, agit de summa et [?: ] parti utili coniunctione et foedere. Primum [?: propo- ] quae agnosci et coli ab hominibus postulet: deinde, quae [?: ] bona, et quomodo vicissim eis praestare velit [?: Co- ] etiam homines, antea sua idola suasque cupiditates [?: fect- ] tes et suam unusquisque viam, temere, neglecto [?: ] currentes, nunc per mediatorem revocati ad Deum [?: rede- ] mumque eius agnitionem et cultum suscipiunt ac [?: ] ad eumque sese gravissime obligant: deinde et [?: pr- ] eius bona, praescripta ab eo ratione, laeti gratioque [?: ] stipulantur, et utraque amplectuntur. Sic [?: utra- ] [?: ] Deus et homo (ut dictum est) in Sacramentis [?: ] [p. 619] column 1213 alteri sancte promittit, et sibi vicissim ab ea stipulatur: interveniente cum verbo etiam certa caeremonia, ritu [?: -ut ] nota externa, hanc pactionem confirmante, et [?: ve-i ] potenter visibiliterque obsignante.

Accommodare ad hanc descriptionem singula Sacramenta, nimis longum esset. Dicam igitur tantum de uno ac altero, idque ex descriptione ipsorum in ipsis Sacris. [?: -e-is ] contenta. Genes. 17 Deus instituit et erigit cum Abraamo sacramentum circumcisionis. Id subinde ibi idem vocat foedus aut pactum: sicut et passim in Sacris [?: -eris- ] , innumeris vicibus circumcisio nominatur foedus. Naturam quoque aut formam eius Sacramenti ita describit ut id omnino cum foedere conveniat. Quam ut melius expendere queamus, consideremus, illam removationem foederis cum praecedentibus Dei patefactionibus, et actionibus erga Abraamum factis, cohaerere. Deus igitur prodit ex illa abscondita et incognita hominibus maiestate, et vocat Abrahamum ex Ur Chaldaeorum, in illa sua Chaldaica idololatria immersum: declarat se, quod sit verus Deus, velit ei dare semen benedictum: et non tantum corpoream, sed et spiritualem terram promissionis: et in summa quod velit esse Deus ipsius, ac posterorum eius: flagitatque vicissim ab Abraamo, ut talem se agnoscat ac credat, suasque promissiones fide accipiat, et se colat ac celebret. Hisce pactis et conditionibus utrinque propositis, promissis ac stipulatis, addit externum characterem abscissi praeputii: quo illo veluti sensibili signo ac sigillo tota illa pactio, foedus, transactio aut Sacramentum confirmetur, corroboretur et obsignetur.

Sic et in Baptismo primum post institutionem nomine Dei ab eius ministro requiritur a nobis, ut veram Dei agnitionem suscipiamus ac profiteamur, utque Satanae et omnibus eius impietatibus longum vale dicentes, imo et extremas inimicitias indicentes, huic soli Deo adhaereamus, eum colamus, et ab eo omnia bona expectemus, accipiamusque. Deinde ille nos in suo nomine baptizat, promittens se velle esse nostrum Deum, ac patrem propitium, condonare nobis iniustitiam, imputata filii sui iustitia: se recipere nos in filios, seu adoptare, nobisque aeternae vitae haereditatem largiri.

Hac de causa et Christus suae sacrosanctae coenae sacramentum vocat Novum testamentum aut foedus, in suo sanguine: quo nempe tum nobis communicato, tam et Deo libato aut oblato, illud pactum aut coniunctio confirmata est. In hoc quoque Sacramento sunt duae partes foedus ineuntes, quae prius male inter sese [?: -cem ] convenerant: nempe Deus, et genus humanam, interveniente mediatore aut foeciali nostro Domino IESU Christo, ac duabus suis manibus duas hasce diversas partes ad se invicem attrahente, ac veluti desponsante, et manibus earum copulante. Fiunt etiam pactiones aut stipulationes et promissiones utrinque. nam Christus testa tur nomine patris, se ab eo nobis hominibus donatum, ut corpus eius pro nobis crucifigatur, et sanguis fundatur in remissionem peccatorum, et comparationem aeternae beatitudinis: deinde vicissim a nobis exigitur, ut nostram extremam paupertatem aut famem, et ista ingentia, nuncque [?: ob- ] bona agnoscentes, ea fide expetamus et arripiamus: utque ibi communicantes, ac nosmetipsos et illud sacrosanctum corpus diiudicantes, id in memoriam eius faciamus, seu mortem eius annunciemus: id est, [?: ] fide agnoscamus, meditemur, fruamur et praedicamus beneficia mortis ipsius, ac pro eis gratias agamus, eumque celebremus. Denique in confirmationem istarum utrinque factarum promissionum, proponitur externa caeremonia, aut nota: nempe ipsa Sacra [?: ] , constans non tantum pane ac vino, sed etiam longe preciosioribus tantae pactionis pignoribus, nempe ipsomet corpore ac sanguine Domini. Quo vero utraque pars, Deus scilicet et homo, ad servandum tam sacrosanctum foedus tanto arctius obligetur: idem corpus ac sanguis, tum nobis hominibus in coena vescendum, et bibendus, per mediatorem datur, tum et paulo post patri offertur. Sic et in veteri Testamento, in instaurando foedere, de eadem victima carnibus ac sanguine eius, et Deo offerebatur, et hominibus dabatur: qui carnes comedebant, sanguine vero aspergebantur. Quinetiam ipsa verba veteris foederis prorsus cum Sacra coena aut novi foederis conveniunt: Hebraeorum 9. et Exodi 24: Hic est sanguis Testamenti, quod praecepit aut instituit Deus erga vos. Verûm adscribamus verba foederis ex Exodo plenius. Et accepit Moses dimidium sanguinis, et posuit in crateris, et dimidium sanguinis sparsit super altare. Et accipiens librum foederis, legit in aurib. populi: qui dixerunt, Cuncta quae locutus est Dominus faciemus, et obediemus. Tulit quoque Moses sanguinem, et sparsit super populum, dicens: Sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.

Ob reconciliationem igitur, et hanc novi foederis, sacramenti, aut testamenti inter Deum et homines sanctionem, Christus quoque tum mediator, tum et angelus foederis vocatur Malach. 3. et Zach. 9 dicitur emissurus vinctos de lacu aut carcere, in aut per sanguinem testamenti sui: id est, per passionem ac sanguinem suum: quo tum Deus humano generi reconciliatus est, tum etiam ipsum Sacramentum aut foedus erga Deum et homines confirmatum est erga utramque confoederatam partem.

Vetus igitur volumen plerunque habet Berith, forte a vescendo deductum: quia in sanciendis foederibus aliquando etiam convivia adhibebantur, sicut et in sacra coena: quod plerunque significat foedus. LXX et Novi testamenti liber habet διαθήκη , quod dispositionem vertere possis. Vulgata crebro vertit testamentum, aliquando tamen etiam foedus: tametsi διαθήκη in singulari, ut peritissimi Graecae linguae testantur, significet usitatissime pactum: in plurali autem testamentum, ut supra in voce foederis citatis scriptorum testimoniis prolixius ostendi.

Caeterum Epistola ad Hebraeos cap. 9 istud novum foedus omnino facit testamentum, et mortem testatotoris requirit ad eius confirmationem: quare omnino est quiddam ex utroque mixtum, quod merito Testamentofoedus dici posset. Consideremus igitur primum differentiam inter foedus ac testamentum: deinde, quomodo ista duo in hoc Sacramento inter sese mutuo conveniant. Vox igitur Foederis, sicut et ipsa res, cum per se nota est, tum etiam superius nonnihil a nobis explicata. Testamenti vero vox communiter usurpatur de ea voluntatis sententiaeque testificatione, ac etiam rerum dispositione aut ordinatione, quae a morituris hominib. communi omnium ferme gentium more ac iure fieri assolet, et a testanda mente aut ultima voluntate dicitur. Foedus et pactum non requirit ad confirmationem sui mortem testatoris: requirit vero testamentum. Imo foedera et pacta inter homines morte dissiliunt, et irrita red duntur: cum testamenta non nisi morte testatoris confirmentur. Praeterea foedera et pacta iureiurando confirmantur: solus assensus in testamento requiritur. Foedera quoque (uti etiam supra dictum) tum conditiones ac veluti onera quaedam utrique parti proponunt, eaque eam obligant, tum etiam praemia aut commoda quaedam eidem proventura: contra in testamento una ferme tantum pars obligatur, eademque etiam sola fructus percipit. Quare plurimum discriminis est inter Foedus et Testamentum. Quod autem vocula Testamenti inter Christianos tam est facta frequens et trita, respectu Christi factum est: cuius morte tanquam mediatoris ac testatoris [p. 620] column 1215 redemptionis nostrae gratia tum essentiam, tum et confirmationem est adepta. Cui accedit et ea causa quod omnis tum obligatio servandi huius contractus, tum et fructus inde proveniens, tantum in alteram partem, nempe in hominem derivari externa specie videtur: tametsi etiam Deus hic se revera vel maxime obliget, ac ad eum maxima gloria hinc proveniat. Huc illa quoque causa referri queat, quod cum filii et haeredes Dei, ac cohaeredes Christi fieri dicamur, et Deus noster pater caelestis nominetur: magis huic contractui nomen Testamenti quam Foederis congruere videatur. Vox nihilominus Testamenti magis Sacramento coenae, quam Baptismati congruere videtur: quia id instituitur iamiam imminente morte testatoris, quia sanguine eius confirmatur, et denique quia fit in mortem testatoris. tametsi rectissime Paulus dicat: Quotquot baptizati sumus in Christum, in mortem eius baptizati sumus.

Verum adiiciam adhuc clarius et plenius proprietates tum foederis, tum testamenti, easque cum hac nostra cum Deo pactione aut confoederatione conferam, ut in tanta re Lector etiam rectius instituatur. ‘In foederibus hae solent esse proprietates: ’ I. Duae diversae partes antea vel inimicae, vel non perinde bene cohaerentes. Hae sunt in hoc nostro foedere, Deus iudex, et homo peccator.

II. Utriusque partis consensus in foedus, atque adeo etiam praesentia in pangendo foedere. Sic fit, et hoc credere debemus, nos in Sacramentis cum Deo coram agere, pacisci de certis conditionibus et transigere.

III. Mediator, partes illas concilians, et inter eas foedus sanciens. Hic estipse Christus, concilians nobis Deum, et nos ipsi quasi desponsans.

IIII. Mutuae obligationes ac promissiones sibi invicem propositae. Hae sunt, quod Deus velit nobis esse propitius pater: et quod nos illum solum ut Deum ac patrem colere, ac ab eo omnia bona per et propter filium expetere et quaerere velimus.

V. Certa commoda utrique parti inde provenientia. Ea hic sunt a Deo erga nos, iustificatio, spiritus sancti renovatio, et vita: et vicissim a nobis erga eum, glorificatio.

VI. Certa caeremonia ac externum signaculum illius foederis aut obligationis adhibetur, quae utramque partem perinde contingit ac obstringit. Sic est in coena corpus et sanguis Christi, tum Deo in ara crucis oblatus, tum nobis in eo Sacramento propinatus.

VII. Certae poenae non servanti pacta expectandae, ac infligendae. Hae sunt, iudicium sibi manducare et bibere, et quod multo peius erit talib. quam Sodomae et Gomorrae.

VIII. Valet inter vivos: alterutra parte mortua, aut plane abolita, resolvitur. Hic neutra pars plane interit.

IX. Icto pactoque semel recte foedere, non potest id altera pars, invita altera, irritum facere, aut quicquam in eo mutare. Si facit, suas poenas ferre cogitur. Hoc foedus immotum manet: ut maxime nos eum abnegemus, ipse semet abnegare non potest.

X. Testes, et confirmantes foedus, sunt: Deus, iuramenta, caeremoniae sacrae, vades aut pignora aliqua. Sic et hic sunt confirmatoria pignora non solum panis et vinum, sed et ipsum corpus ac sanguis, utrique confoederatae parti exhibitus, ut modo dictum est, ac denique iuramentum patris. ‘Testamenti proprietates. ’ I. Sunt quidem duae partes. altera est persona quae Testamentum facit, ac bona legat: altera, cui, aut quibus: sed plerunque et ante bene inter se coniunctae, ut pater cum liberis. At nos antea male coniuncti fuimus, nisi quod nihilominus Deus pro sua ingenti misericordia, etiam cum inimici essemus, filium suum pro nobis tradidit.

II. Non adest mediator, illas concilians, quandoquidem alio qui bene coniunctae sunt: at hic adest, ut in foedere: sic ut in tertia eius proprietate dictum est.

III. Necessaria est ad testamenti confirmationem et executionem alterius quidem personae, ac ceu [?: p- ] tis, nempe testatoris mors, alterius vero vita: sic Christus quasi testator sanguine suo moriens, et ex hac [?: ] ta discedens tum erga Deum, tum erga nos hoc testamentum confirmavit.

IIII. Tantum ferme testator obligatur, altera pars non item: hic utraque pars obligatur.

V. Tantum alterius partis, nempe haeredum commodum agitur, testatoris non item: hic sane quoque proprie nostra salus agitur, tam etsi et Deus glorificetur.

VI. Testator potest, quoties vult, dum vivit, testamentum irritum facere, addere, diminuere, et pro arbitrio corrigere. At hoc Dei testamentum est immutabile: Psal. 89. Contra, vetus foedus est mutatum. Hier. 31, Ezech. 20.

VII. Non requiritur utriusque partis noticia, consensus aut praesentia in faciendo testamento. Quinetiam in plerisque regionibus, atque adeo olim apud Roman. et Graecos mos fuit, et etiamnum est, celare haeredes testamenti sententiam, ne vivens aut odium sibi a neglectis conciliet, vel a ditatis periculum, utque tanto [?: ] berius de suis reb. disponere possit. At in nostro haec requiritur hic consensus: is autem est, ex parte Dei qui dem promissio, ex nostra vero fides.

VIII. Non habet externas aliquas caeremonias aut ritus illud confirmantes, praeter ipsum scriptum et testes: hoc habet, ut prius dictum est in decima proprietate foederis.

IX. Mortuo testatore potest haeres vel accipere vel repudiare testamentum, pro suo arbitrio: et nos hoc repudiare possumus, sed nostro maximo malo, ut nempe non tantum careamus haereditariis bonis, sed etiam atrocius quam Sodoma et Gomorra puniamur.

X. Testes sunt vel homines, vel etiam scriptum, vel velutique simul: sic in hoc testamento sunt testes, Verbum, iuramentum, sanguis, aqua aut baptismus, Spiritus clamans Abbapater, ac testimonium praebens spiritui nostro quod filii Dei simus, et alia multiplex experientia paterni erga nos favoris.

XI. In testamentis sequutura bona, nempe haereditas paulo post adeunda legantur: at hic coram statim datur remissio peccatorum, seu imputatur nobis iustita Christi, pax cordis. Spiritus sanctus, renovatio, et primitiae vitae aeternae. Hinc liquido apparet, nostram istam pactionem cum Deo, aut sacramenta, esse vere quoddam testamento foedus, i. quiddam mixtum ex testamento et foedere. Adscribam vero etiam iuridicam quandam collationem nostri istius spiritualis testamenti, cum iis conditionibus quas Iurisprudentes in politicis testamentis requirere re ac praescribere solent. Testamentum est (inquit Ulpianus) voluntatis nostrae iusta sententia, de eo quod quis post mortem suam fieri velit. Huius definitionis explicatio. Voluntatis: s. integrae. In eo qui testatur, eius temporis quo testamentum facit, integritas mentis, non temporis sanitas exigitur. Nostrae: quoniam qui ex aliena pendent arbitrio, nec sui iuris sunt, vel alia ratione testamenti factionem non habent, sic non possunt testari. Intellige active, pro iure testamenti faciendi. Accipitur autem factio testamenti etiam passive, pro iure quo quis institui potest haeres. Iusta sententia: hoc est, vera ac omnibus modis absoluta animi destinatio. nam quod vivi facimus, dicimusve, id aliquando non est magni momenti: et si quid displiceat, obvia nobis sunt emendandi remedia et formulae. Verum quod in casu [?: ] tis destinamus, id ita proponimus, ut post hanc vitam nunquam mutandum. Iusta etiam debet esse haec sententia, ne vel res alienas, aut nimiam nostrarum [?: qu- ] tem, aut denique tali personae cui legari non possit, legamus, [p. 621] column 1217 aut alioqui aliquid contra ius ac fas ordinemus.

Oblato itaque testamento, in primis quaerere solemus, num testator idoneus sit: id est, an testamenti factionem habuerit. Quod autem Christus testamenti factionem habuerit, hoc est ius testamentum faciendi, passim testificatur Scriptura: maxime generale hoc mandatum patris de caelo sonans, Hic est filius meus dilectus, hunc audite, etc. Item: Omnis potestas mihi data est. Eôdem facit, quod illi traditum est regnum usque ad fines terrae: quodque passim affirmat, se non alia, aut aliter loqui, quam prout pater sibi mandaverit ac praescripserit. Quod Christus tempore facti testamenti sui integrae mentis fuerit, nemo nisi blasphemans negabit. De voluntate, quae in testamento sola regnat (nam a voluntate testatoris omnia pendent) nemo hominum dubitare potest: ipse enim Christus exclamat, Venite ad me omnes qui laboratis, etc. Non est autem satis, testatorem esse idoneum: id est, posse facere testamentum: sed necessum est, etiam haeredem institutum esse capacem haereditatis. quod Iurisprudentes (ut supra attigimus) dicunt aliquem testamenti factionem passive habere: id est, posse institui in haeredem. nam haeredis institutio caput et fundamentum testamenti est. Ait enim Iustinianus, Ante haeredis institutionem inutiliter antea legabatur: scilicet, quia testamenta vim ex instituione haeredis accipiunt, et ob id veluti caput atque fundamentum intelligitur totius testamenti haeredis institutio. Ut ergo homo institutus servum suum, intelligitur ei simul etiam libertatem donare, et ita eum capacem haereditatis facere: ita quoque Christus suos haeredes a servitute irae Dei ac diaboli liberat, et nuptiali induit veste: hoc est, a peccato et aeterna morte liberat, vera fide ornat, novumque hominem facit, atque vita aeterna donat, et in ius filiale assumit, iuxta haec dicta: Si enim filii Dei, hoc est cohaere des Christi sunt, qui spiritu Dei ducuntur. Et: Si quis spiritum Christi non habet, non est eius. Item: Si filius nos liberaverit, vere liberi eritis. Siquidem animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Haeres itaque Christi ex aqua et spiritu, ac ex Deo ipso renatus fit oportet, alias non potest intrare regnum Dei: quia caro et sanguis non possidebit regnum Dei. Porto institutio verbis facienda est, voluntatem testatoris indicantibus: puta, Lucius Titius mihi haeres esto, aut id genus aliis verbis. L. 1. de haered. instit. Sic Christus ait: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego; et illi sint mecum. Item: Ego dispono aut lego vobis; sicut et pater legavit mihi regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus Israel. Solet etiam ratione iuris cautio haeredibus in diem praestari, quo veniente die, de haereditate debita certi sint. Iuxta hanc iuris generalissimam regulam in omnibus bonae fidei iudiciis, cum nondum dies praestandae pecuniae venit, si agat aliquis ad interponendam cautionem exiusta causa, condemnatio fit. Ea cautio sufficiens et idonea fit aut fideiussoribus, qui solvendo sunt: aut pignoribus. Et fideiussionis quidem cautio omnium certissima, nobis exhibita per verbum et iuramentum, quo credentibus vita aeterna promissa est; ab eo qui tum verax est, tum solvendo largissimus: Ac cedit et altera cautio, nimirum pignoraticia, cui securi incumbimus: videlicet coena Christi, qua verum corpus et sanguinem suum, quibus haereditarium ius nobis nequisivit, usque ad plenam executionem testamenti sui, in novissimo die faciendam, subinde edendum et bibendum instituit. quo pignore quid ad excitandam et confirmandam fidem et securitatem potest esse efficacius? Est et hoc certi iuris, quod haeres etiam legitime institutus, possit tamen haereditatem amittere, et non acquirere. Potest etiam haeres indignum se facere haereditate, ita ut etiam ab invito auferri possit. Quod omnibus usu venit, qui a fide deficiunt, et contra conscientiam peccant, sicque Spiritum sanctum excutiunt. Denique, quo magis testamentum certam ac plenam sortiatur suo tempore exequutionem: consuetum etiam est, designari exequutores testamentarios a testatoribus. At noster testator Christus dicit: In domo patris mei mansiones multae sunt. Sin minus, dixissem vobis. Vado parare vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. Est etiam exequutor hic in terris Spiritus sanctus et ministri Christi: qui sunt legati eius ad urgendam reconciliationem hominum cum patre, quique sunt oeconomi Christi, et ius habent ligandi ac solvendi, claudendi et aperiendi.

THESAURUS, per synecdochen saepe omnis generis opes, potentiam ac gloriam significat. Sic dicitur Moises pluris fecisse probrum Christi, quam thesauros Aegypti: Hebr. 11. Sic Isa. 2, Repleta est terra eius auro et argento, nec est finis thesauris eius. Secundo per metaphoram significat quarumvis bonarum rerum copiam. Deut. 28, Aperiet tibi Dominus thesaurum suum bonum: nempe caelum, ut tribuat pluviam terrae in tempore suo, et ut benedicat universo operi manus tuae. Deut. 33, Nam abundantiam aquarum sugent, et thesauros absconditos harenae. i. varia maximaque commoda ex mari percipient. Sic Christus dicit: Nolite vobis parare thesauros in terris, sed in caelo. Et, Ubi est thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Isa. 33. Timor Domini ipse erit thesaurus eius: .i. causa ingentis felicitatis. Unde liquet, thesurum saepe in genere indicare quicquid eximium, praeclarum aut utile homines iudicant, quod vehementer amant; unde dependent, ac cui innituntur, et in quo fiduciam suam collocare solent. Aliquando thesauri vocantur promptuaria aut cellae quarumcunque rerum bonarum, aut etiam malarum, una cum suis reb. repositis. Sic valde saepe dicitur, Deum depromere ventos ex thesauris suis.

Hiere. 10. et Psal. 135. Sic quoque in thesauris grandines habere dicitur, Iob 38. Et abyssos ponere in thesauris suis, Ps. 32. Sic et Magi Christo offerentes, dicuntur aperuisse thesauros suos: i. vascula continentia res bonas ac preciosas. Sic Christus vocat thesaurum bonum cordis, pietatem ac sapientiam: et malum, impietatem et ignorantiam Dei. Matth. 12. ac dicit bonum hominem promere de suo bono thesauro bonum et malum: contra de malo thesauro, malas sententias aut sermonem. Thesaurus impietatis, est thesaurus impiorum, aut per impietatem acquisitus. Prov. 10, Nihil proderunt thesauri impietatis: iustitia autem liberat â morte. Sic Christus dicit, mammona iniquitatis. Sensus autem est, quod nec opes nec potentia aut opulentia, vel etiam astutia poterit malos liberare ex suis calamitatib. ac poenis, ad quas eos Deus rapiet. Paulus 2 Cor. 4 vocat thesaurum illam cognitionem Dei, eiusque religionis, quam gentib, annunciabat. inter alia. n. inquit: Habemus autem thesaurum hunc in testaceis vasculls, ut eius virtutis excellentia sit Dei et non ex nobis: i. nos tantarum rerum organa admodum sumus imbecilla, ut tanto magis virtus Dei in hac nostra infirmitate elucescat, qui ore infantium et imperitorum res tantas peragit in mundo. Aliquando thesaurus, sicut et divitiae, simpliciter ingentem copiam, praesertim rerum bonarum denotat: Col. 2, In Christo sunt omnes thesauri sapientiae ac cognitionis absconditi aut reconditi. i. ex Christo, ac per Christum tantum potest haberi profundissima cognitio Dei, eiusque voluntatis, religionis, et omnium ad summam hominis felicitatem pertinentium. Thesaurizare iniquitatem: Amos 3 Non noverunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes violentiam et vastationem in palatiis suis. i. cumulantes opes per violentiam partas, vel etiam cumulantes ipsa peccata. Vicinum ferme est illud Paulinum [p. 622] column 1219 Rom. 2, Thesaurizas tibi iram in die irae: id est, cumulas et auges in immensum tibi iram ac poenas Dei in eam diem, cum te volet punire. 1. Tim. 6, Thesaurizantes sibimet fundamentum bonum in posterum, ut apprehendant vitam aeternam: id est, praeparantes aut comparantes, dum pia vita fidem suam, appraehendentem vitam aeternam, confirmant, et tanto minus Deum offendunt. Thesauri etiam singularia ac valde secreta loca magnatum dici possunt. Sic dicit Deus Deut. 32. Redditum apud me, sigillatum in thesauris meis est illud: hoc est, singulariter a me secretoque constitutum. Thesauri (sicut supra dixi) dicuntur etiam omnium rerum utilium copia coacervata: ut vini, frumenti. 2 Paral. 11. Roboravit quoque munita et thesauros cibi: pro, horrea escarum, vel cellaria. Sic Ioel 1, Desolati sunt thesauri, destructa sunt horrea, quoniam aruit triticum. Nehem. 12, Universus Iehuda attulerunt decimas frumenti, vini, et olei in thesauros. Exodi. 1 Thesaurorum urbes, pro granariis frumenti. Sic thesauri oblationum nominantur Nehem. 12. et libri thesaurorum, Esdrae 5. id est, libri redituum et rationum quaestoriarum.

THRONUS, sedes eximia, et plerunque summorum magistratuum, aut etiam Dei ipsius per anthropopathiam dicitur. Dictum est de aliquib. huius vocis Hebraismis supra in Cathedra, et in Sede: nunc pauca quaedam adiiciam. Ponere super thronum aut considere in throno, est, fieri regem aut summum gubernatorem. 2 Paral 9, Ita ut posuerit te super thronum in regem sibi Deo tuo. Heb. 1, Thronus tuus Deus in seculum seculi, virga recta virga regni tui. Confirmare vel tabilire alicuius thronum, exaltari alicuius thronum: 1 Sam. 3. Firmum esse alicuius thronum: 1 Sam. 7, et similes innumerae loquutiones sunt. Sedere in throno, aliquando significatidem quod iudicare, Proverb. 20, Cum rex sedet in throno iudicii, dissipat oculis suis omne malum: Psal. 47. Regnat Deus super gentes, Deus sedet super solium sanctitatis suae. Idem bis dicit, nempe quod super omnia potenter imperet. Solium aut thronum possis hic cum templum aut Ecclesiam eius intelligere, tum et caelum, quod ut propria sedes Deo ascribi solet. Sic Psa. 9, Fecisti iudicium et causam meam, sedisti in throno qui iudicas iustitiam. Hic enim usus, aut fructus, aut praxis esse debet illius sessionis regiae. Thronus filii Davidis seu Meschiae erit sicut dies caeli, et sicut sol in conspectu Dei: Psal. 89. id est, Deus illud regnum perpetuo conservabit ac fovebit. Thronus perversitatum, est regnum iniustum, aut rex perverse agens, vel in doctrina, vel in reliquo regimine. Psa. 94, Nunquid sociabitur tibi thronus perversitatum, creans iniquitatem in praecepto: id est, Num tu probabis iniustum, eiusque prava iudicia ac leges? Christus Matth. 5 prohibet, ne iuremus per caelum, quia sit thronus Dei. Adludit nimirum ad illud Isa. 66, Caelum sedes mea, et terra scabellum pedum meorum. Sic Matth. 23. Qui iurat per caelum, iurat per thronum Dei, et per eum qui sedet super ipsum. 2. Sam. 14, Super me et super domum patris sit haec iniquitas, rex autem et thronus eius sit innocens. id est, ipse ac regimen eius careat omni culpa non puniti homicidae: ubi thronus pro regimine poni videtur. Matt. 19 Cum sederit filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos XII, iudicantes XII tribus Israel. id est, participes eritis illius meae gloriae: et testificando, quod serio ac fideliter monueritis Israelitas de poenitentia ac ratione adipiscendae salutis, ostendetis merito eos damnari, cum tam obviam oblatamque salutem arripere noluerint. Throni, dominationes, imperia et potestates per Christum conditae sunt Col. 1. id est, summi ac eximii quoque angeli, quibus per metaphoram aut anthropopathiam nomina humanarum dignitatum tribuuntur, ut aliquo modo a nobis intelligi et percipi possint. Heb. 4 monemur de implorando favore ac ope Dei, hisce verbis: Accedamus igitur cum fiducia ad thronum gratiae, ut accipiamus missericordiam, et gratiam reperiamus ad opportunum exxilium: ubi thronum gratiae vocat ipsum Deum [?: ] tem, ac per Christum placatum, quem adiuncto nobis mediatore seu pontifice Christo libere et confideremus accedere debemus, implorando eius misericordiam, [?: ] petendo cum omnia alia bona, tum praesertim remissionem peccatorum aut iustificationem, Spiritum [?: ] renovationem et vitam aeternam. Atque haec est venatio impetrandae iustificationis, et omnium aliorum [?: ] norum. Eadem ferme vis vocis SOLIUM est, [?: q- ] et eius aliqua exempla adscribemus. Psal. 47, Deus [?: ] det super solium sanctitatis suae. Haec loquutio duplice sensum recipit. Saepe enim hac loquutione tabernaculum vel templum intelligitur: interdum vero caelum significatur. Si de templo exponere libeat, sensus erit Deum sic praeesse toti mundo, ac populos omnes sub imperio suo complecti, ut primaria tamen eius sedes Hierosolymae maneat: sicut etiam inde fluxit Evangelii doctrina, qua sibi Deus cunctos mortales subegit. De caelo tamen commode accipere licebit, quod Deus [?: ] suam exerens ad homines sub obsequium suum cogendos, palam ostendat, se ex solio caelesti dominari super homines.

THUS, et THYMIAMA, vide supra in voce INCENSUM.

TIBI, sicut et MIHI, aliique dativi, aliquando significant in commodum, gratiam, aut contra in damnum, [?: od-- ] , offensionem vel contemptum alicuius aliquid fieri [?: q- ] ratio loquendi etiam aliis linguis usitata est. Num.13 Mitte tibi viros qui explorent: id est, in tuum commendum ac utilitatem. Gen. 27, Fuge tibi ad Laban fratrem meum: id est, in tuam salutem, ut incolumis sis. Gen. [?: ] Explora tibi, si quid tuum apud me est. Aliquando [?: ] ociose tanquam expletiva quaedam particula poni videtur. Cantic. 1. Si nescis tibi o pulcherrima. et 2, Surge amica mea, formosa mea, et vade tibi. Gen. 12, Vade tibi exterra tua et cognatione tua. Et Gen. 22, Vade tibi ad terram Moria, etc. tametsi et in hisce loquutionibus dativus ille aliquid commodi innuere videatur.

TIBIA viri, significat robur hominis. Psal. 147, Non complacet Domino in fortitudine equi, neque in tibiis [?: ] delectatur. Nos enim homines de eventu belli ex apparatu iudicantes, ubi cernimus virum bene formato corpore, quod in primis in tibiis videtur, statuimus illum esse idoneum ad bellum ac victoriam, delectamurque eius aspectu, sicut et equi generosi. At Deus istas humanas vires non curat, nec eis victoriam largitur: sed pro suo arbitrio, timentibus ac invocantibus eum. Sic et in vulgaribus sanguis Germanica et Italica celebrantur tibiae pro toto labore hominis, Starcke unnd schwache bein, er stehet auff [?: sc--chen ] beinen: Es muessen starcke bein sein, die da sollen gute [?: ] bogen, etc. Tibia, per metaph. instrumentum musicum [?: ] significat interdum in Sacris laeticiam. Isa. 30, Laeticia [?: ] dis erit, sicut est pergentibus cum tibia. Contra etiam [?: ] ac moerorem solet significare, quea etiam in luctu [?: tibi- ] adhiberi olim solebant, ut ex Evangelio constat. Hier. 48 Propterea cor meum super Moab veluti tibia resonabit, et cor meum super viros civitatis Heres, sicut tibia resonabit, quia residuum quod superfuerat periit: idest, perinde edi lugubrem vocem aut sonum, idque ex animo, sicut in luctibus tibiae solent. Isa. 5, Tibia et vinum in conviviis eorum. Describuntur nimium lauta et plena luxu convivia, ubi non [?: ] vinum, sed et musica adhiberi solet. Cecinimus vobis vobiis, et non saltastis, etc. usurpat Christus quasi proverbaliter, sumptis verbis ex aliqua triviali cantilena aut [?: ] su puerorum et puellarum: significat autem illi, [?: ] quis nulla ratione, nec dulcibus nec amaris remedis aut castigationibus ad sanitatem revocari potest: ut ipsemet id applicat et explicat.

[p. 623] column 1221 TIMOR, et TIMERE, quod ad figuratas significationes attinet, primum significat cultum Dei aut pietatem, qui eum colimus: quia extimore Dei reliquus omnis cultus legitur. Ps. 34. Venite filii, et auscultate mihi, timorem Dui docebo vos. Ibidem: Timete Dominum sancti eius, [?: quo- ] est defectus timentib. eum. Ps. 19, Timor Domini mundus [?: ] in seculum, iudicia eius vera et iusta sunt. Sic etiam [?: -9 ] . Timor prototo cultu Dei ponitur. inquit. n. Timuerunt [?: ] mandatis hominum. Quod Christus vertit: Frustra me colunt mandatis hominum. Sic Ionas ad nautas inquit: Ego timeo Deum creatorem caeli et maris. 2 Reg. 17, Docebatisque eos, quomodo timerent Iehovam: i. colerent. Contra etiam de caltu deorum dicitur 2 Reg. 17, Cum peccassent, et tiuerunt deos alienos. pro, venerati sunt. Iob 4, Nonne timor tuus spes tua fuit, et perfectio uvarum tuarum expectatio tua? i. Nonne secundum tuum cultum Dei speram dum tibi [?: prae-ium ] fuit? Aliquando etiam longius haec vox progreditur, ut timor aut pavor pro ipso timendo aut pavendo Deo ponatur. Gen. 31. Nisi Deus patris mei, Deus Abraam, et pavor Isaac adfuisset mihi, certe nunc vacuum dimisisses me. Ubi idem est illi Deus Abraam, quod pavor Isaac. i. ille Deus, quem timuit et coluit Isaacus. Quod convenit cum sermone Labi, qui dixerat, se divinitus prohibitum esse quicquam iniuriae Iacobo inferre. Ibidem mox sequitur, Iuravit Iacob per pavorem Isaac patris sui. Num. 8, Dominum exercituum sanctificabitis, ipse sit timor vester, et pavor vester. Deum timendum, vocat timorem. Hebraismus est notus, quod abstractum pro concreto, et eius subiecto ponatur. Sic Graecum simul ac Lati. nomen Dei a timore deducunt, iuxta illud: ‘Primos in orbe deos fecit timor. ’ Secundo observandum est, triplicem esse timorem, eoque in [?: ] propria significatione hanc vocem tripliciter usurpari: [?: ] , alias de timore Dei filiali: alias de timore Dei servili, de quo disserit Ioan, 4 suae Epistolae, quod cum vera charitate consistere nequeat, cum quo pulchre illud Latinam convenit, Oderunt quem metuunt. Tertio denique de timore aliarum rerum. de quo inquit Psal. 33, Ibi timuerunt timorem, ubi non erat timor: ubi timor, ultimo loco videtur ide significare, quod ubi non erat causa timendi. Timor igitur aliquando significat ipsas res timendas, ut in praecedenti exemplo audivimus. Proverb. 11, Ego quoque ridebo, cum venerit pavor vester, cunque venerit veluti vastitas timor vester. i. id quod pavetis ac trepidatis. Timor [?: a---- ] , dicitur active et passive: i. quem ipse in aliis [?: exci- ] , et qui excitatur in ipso ab alio quopiam, seu hoste, [?: -tre ] mala. Gen. 9, Timor et pavor vester sit super ani [?: ] terre: i. efficiam ut omnia vos timeant. Sic timor vepris et spinae: Is. 7. Contra etiam passivus timor dicitur, eius qui [?: -patitur ] . Timorem eius ne timueritis, Is. 8. i. quem ipse timet ac trepidat, dum s. idola timet, et quaevis externa pericula. Timor vepris aut spinae aliquo veniet: i. ibi vepres ac spinae crescent ac timebuntur. Isa. 7. Non veniet illuc timor vepris ac spinae, sed erit locus in pascuum bovis: i. non est timendum, ne ibi vepres aut spinae crescant, aut fiat locus plane desertus et inutilis. Erunt. n. salutaria pascus armentis et gregibus. Meditari timorem, est cogitare res terrificas. Isa. 33, Cor tuum meditabitur timorem: ubi est scriba? Pone timorem illis Domine, Psal. 9 pro, incute illis timorem alii, doctorem. Pavor eadem ferme vox est, quoad significationem attinet, cum timore. Is. 9, Congregati sunt ad me omnes pavidi in verbis Domini Israelis. i. qui pavent ad verbum Domini. 2 Par. 14, Pavor Iehovae erat super eos. i. Deus conterruerat. 1 Sam. 14, Commota est terra, et fuit in pavore Dei: i. in magna consternatione. Deut. 2, Incipia [?: ] pavorem tuum et formidinem tuam super faciem populo [?: ] . Sic Deut. 11, Pavorem vestri et timorem dabit Iehova superficiem terrae. i faciet Dominus, ut omnes vos timeant. Erit tantum pavor intelligere auditum: Isa. 28. i. sola fama incutiet terrorem audientib. Iob 31, Pavor mihi contritio a Deo. a contrtiones aut castigationes Dei mihi timorem incus serant. Nonnunquam ista tria coniunguntur, pavor, fovea, et laqueus. Hiere. 48, Pavor et fovea et laqueus super te ô habitator Moab, dicit Dominus. Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam: et qui ascenderit de fovea, capietur laqueo. Isa. 24: Videtur per ista tria simpliciter congeriem quandam variarum calamitatum et poenarum significare. Sicut solet nulla calamitas sola venire, praesertim cum Deus iratus etiam gravius punire, aut denique perdere vult peccatores.

TINEAE comparantur poenae Dei, sive quôd ea occulte absumet vestem aut lignum, sive quod etiam optimam vestem cito corrumpit: sicque et ira Dei absumat peccatorem, quantumvis florentem. Ps. 39, Increpationib. propter iniquitatem corripis hominem, et liquescere facis, ut tinea desiderium eius. Crebra est haec similitudo in Sacris literis. Christus monet, non esse thesaurizandas opes in terris, ubi aerugo et tinea corrumpat res, ac fures furentur: sed in caelo, ubi nihil tale sit metuendum: Matth. 6, Luc. 12: Quib. verbis docet, non caduca et fluxa, sed stabilia ac perpetua bona quaerenda esse. Sic Iacob. quoque insultat divitib. quod divitiae eorum, quib. adeo sollicite parcant, intereant, nihilque eis prosint, dicens: Flete divites, quia divitiae vestrae corruptae sunt, et vestimenta vestra a tineis exesa.

TINNIRE ambas aures. Saepe cum Deus tristes aliquas calamitates minatur se populo incussurum, dicit futurum ut omnib. qui illa audierint, tinniant ambae aures: 2 Reg. 21, Hie. 19. quasi dicat, Non solum perpeti illas poenas acerbissimum erit, sed etiam vel audire solum erit valde horrendum.

TITIONEM per metaphoram vocat Deus duos reges, Israeliticum et Syriacum, cum suis exercitib. qui venerant obsessuri Hierosolymam. Quae metaphora valde elegans et apposita est, nam cum externa specie videantur nostris carneis oculis esse ingentia incendia, quae oia brevi absumptura sint: contra Deus ac fides dicit, esse tantum fumigantes titiones, qui licet aliquid minentur, tamen revera semet absumant, brevique interituri sint. Torris erutus de incendio: Amos 4, Fuistis sicut torris erutus ab incendio, nec tamen rediistis usque ad me. id est, fuistis afflictissimi et semiperditi, nec tamen potuit vos castigatio ad sanitatem revocare. Zach. 3, Non est iste torris erutus de incendio. id est, quem Deus magna misericordia ex Babylonica captivitate liberavit.

TITULUS aliquando significat inscriptionem alicui rei impositam. Sic sunt Psalmorum tituli: sic etiam Pilatus dicitur Christo superimposuisse titulum, in quo nimirum nomen cognomenque eius, et simul causam mortis, cur sit crucifixus, inscripserat. Aliquando vero est qualecunque monumentum aut memoriale externum, ac durabile, in memoriam, honorem ac celebrationem alicuius facti aut personae. Sic Iacob erigit nudum lapidem in memoriam divinae apparitionis Gen. 28 et 35. et Gen. 31 integrum cumulum lapidum in memoriam transactionis cum Labano. Sic et Exodi 24 fabricat Moises tum altare Domino, tum 12 statuas, veluti repraesentantes duodecim tribus, ut illae duodecim statuae cum illo uno altari repraesentante Deum, esset memoriale initi inter Deum et duodecim trib. foederis. In Hebraeo מצבה mazeba proprie statuae dicuntur, sed Vulgata versio in omnibus illis locis vertit titulum. Sic Absolon dicitur sibi erexisse statuam: vel. ut Vulgata habet, titulum: 1 Sam. 18, Levit. 26 videtur probibere Deus, ne Israelitae sibi erigant statuâ. Verum non simpliciter prohibuit, sed talem tantum, quae cultum adiunctum habere deberet. Alioqui (ut dictum est) Moises ipse erexit 12 titulos aut statuas. Is. 19 habetur, In die illa erit altare Domino in medio terrae Aegypti, et statua aut titulus (ut Vulgata habet) iuxta terminum eius Iehovae, seu in honorem Domini. Intelligitur autem fore ibi veram Eccl. doctrinam, sacramenta et cultum. Dictum aliquid de hac re est supra in voce statua.

TOLLO, αἴρω , et Hebraice נשא nasa, duplicem significationem habent: nempe, tum aliquid ab aliquo accipio, [p. 624] column 1223 tum in altum elevo et gesto, tum etiam plane aufero, ac e medio tollo vel removeo. Sicut de eius composito extat scopticum distichon in Neronem:

Quis neget Aeneae magni de stirpe Neronem?
Sustulit hic matrem, sustulit ille patrem.

id est, Aeneas gestavit in humeris senem patrem, at Nero matrem propriam interfecit. Locus autem vel loquutio praecipua in hoc verbo exponenda est illa Ioan. 1. et 1 Ioan. 3, Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi: quam ambiguitatem putant docti hic admodum utilem esse explicandae rei ac sensui. Nam Christus ita demum tollit aut abolet peccatum, ut illud prius accipiat a nobis: deinde ipsemet in humeris ac corpore suo usque in crucem gestare cogatur, ac demum superet, et in profundum maris abiiciat. Sic dicit Isa. 53, Deum fecisse concurrere aut irruere in eum totius mundi peccata: ipsumque propterea percussum esse, ut nos illa eius percussura aut plaga sanaremur. Et Paulus ait: Eum qui non novit peccatum, fecit peccatum, ut nos fieremus iustitia Dei in ipso. In Sacris literis dicuntur alii quoque portare suas iniquitates, sed illi ita eas portant, non ut aboleant eas: sed potius pereant ac succumbant sub eis. At Christus ita portat, ut etiam tandem hoc triste onus de suo omniumque credentium tergo excussum, in profundum maris abiiciat. Isa. cap. 53 utitur duobus diversis verbis נשא Nasa, et סבל Sabal, in describenda hac portatione et ablatione peccati, eaque repetens inculcat. Significat vero Sabal, idem quod serviliter gestare aut baiulare aliquod grave onus in tergo: quo pulchre exprimitur illa laboriosissima portatio pecca ti, quam Christus in hac vita sustinuit toto tempore humiliationis aut exinanitionis suae, dum tristissima quaeque patitur, ut iustitiae ac irae Dei pro totius mundi peccatis satisfaciat ac persolvat. Caeterum de peccato, et portatione aut ablatione eius supra in PECCATUM et PORTO dictum est prolixius. Tollere crucem, supra in voce CRUX exposui.

TONDERE comam, et tondere barbam, signum luctus interdum fuit: de quare supra aliquoties dictum est, praesertim in vocibus RADO, BARBA, CAPILLUS, et similibus. Mich. 1 Decalva teipsam, et tonde comam super filios deliciarum tuarum. Ista adhortatio ad luctum, Prophetia est futurarum calamitatum, sicut et aliae consimiles innumerae.

TONITRVI voce, sicut et fulguris, nubium, ignis ventorum ac procellarum, saepe ira Dei, aliquando potentia et maiestas depingitur ac exprimitur. Sic Exod. 19 in monte Sina cum voce tonitruum, et apparitione ignis, ac fulgurum terribili specie conspectus est Deus. Talis descriptio Dei prolixe habetur Psal. 77. Porro Psal. 104, In montibus stant aquae: ab increpatione tua fugiunt, et a voce tonitrui tui festinanter deii ciuntur. id est, tuo potentissimo mandato cito aquas terrae innatantes, in creatione ab arida separasti. Psal. 81, In tribulatione invocasti me, et liberavi te: In abscondito tonitru exaudivi te. i. ex mea abscondita sede aut latibulo in densa nube existens, tonitru et fulmine conturbans Aegyptios in mari rubro, exaudivi te. Sic terribili specie depingitur Deus perdens Assyrios obsidentes Hierosolymam, Isa. 29, A Domino exercituum visitaberis, in tonitru et commotione ac voce magna, in turbine ac tempestate ac flamma ignis devorantis. Vide totum locum. Et 1 Sam. 2, A Domino conterentur hostes eius, de caelis tonabit super eos. Sic 1 Sam. 12, per tonitrua et pluviam in aestate indicat Deus iram suam populo ob flagitationem regis. Talis terribilis species Dei tempore eductionis filiorum Israel visi, prolixe depingitur 2 Sam. 22. Et Psal. 18, Quem locum vide ut istarum quasi poeticarum picturarum ad commovenda lapidea et ferrea corda hominum per Spiritum sanctum propositarum, naturam tanto rectius cognoscas et perspicias.

TORCULAR est notum instrumentum unis exprimendis idoneum. Saepe igitur cum area vel [?: ho- ] coniungitur, ad ostendendam vel copiam vel inopiam frumenti ac vini, aut etiam olei: quia oleum [?: quo- ] torcularibus exprimitur. Deut. 16, Cum collegeris [?: ] area tua, et torculari tuo: id est, frumentum et vinum [?: ] um. Num. decimo octavo, Imputabitur vobis oblatio vestra perinde ac frumentum de area, et plenitudo de torculari: id est, cum vos Levitae dederitis decimas [?: ] decimis vestris ad sustentandos sacerdotes, perinde grata acceptaque erit illa oblatio Domino, ac si de frumento aut vino ex vestris propriis agris vineisque ac laboribus proveniente obtulissetis. Unde salvum [?: ] faciam? num de area aut torculari? 2 Reg. 6, pro [?: ] tibi in hac tanta fame opitulabor, cum nec vinum nec frumentum amplius supersit? Sic Deuteron. decimoquinto: De pecudibus tuis, de area tua, et de torculari tuo dabis ei. Cessare faciam vinum de torcularibus: Hier. 48. Ante expressionem torcularis fit calcatio [?: ] rum: ideo per metaphoram aut similitudinem Threnorum 1 dicitur Deus calcasse torcular filiae Iehudae: id est, ut ibi exponitur, non botros calcasse, sed ipsos viros, atque adeo primarios magnates conculcasse et contrivisse, sicut uvae comminuuntur a calcante. Eadem ferme eis calcationis torcularis est initio 63 Isaiae, nisi quod simul contaminatio vestium addatur, quia calcantes [?: ] contaminantur, sicut ille inquit: ‘Stabat et Autumnus calcatis sordidus vuis. ’ Et quod insuper non tam hostilis actio erga Ecclesii, quam liberatio eius calcatis hostibus declaratur.

TORRENS plerunque rem terrificam ac nomine denotat: quia ex subitis procellis subito excrescunt, et non tantum terrorem hominibus et animalibus efferunt, sed etiam damnum. Iob 6. Fratres mei praevaricati sunt contra me, sicut torrens, qui scilicet plerunque subita ac vehementi exundatione damnum dare solet. Psalmo decimo octavo, Torrentes Belial perturbare. runt me. id est, violentia iniustissimorum tyrannorum et magnatum. Psal. 124, Tunc aquae inundassent nos et torrens pertransisset animam nostram. Aliquando copiam rerum vel bonarum, vel etiam malarum denotat. Psal. 36, Torrente deliciarum tuarum saturabis eos. id est, longissima copia favoris et omnigenoram donorum. Isa. 66, Declino ad eam tanquam fluviam pacem, et tanquam torrentem inundantem gloriam gentium. id est, maxima copia gentes et earum opes ad Ecclesiam adducam. Sic torrentes mellis et butyri. Iob. 20, pro maxima optimarum rerum copia ponuntur. Sic Amos 5 Et revelabitur iudicium ceu aquae, et Iustitia sicut torrens vehemens. Torrentes in solitudine, summa commoda opportuno loco significant: quia quae deserta, in illis meridionalibus regionibus sunt, plerunque ob aquarum defectum et ariditatem sunt, Isa. 38, Erumpent aquae in deserto, et flumina in solitudine. Eadem aquarum similitudo in deserto, est etiam Isa. 30. De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput: Psalmo centesimo decimo. Quod in summi plerique intelligunt, quod per magnas afflictiones magnam gloriam consequetur: sed alii per viam intelligunt hanc communem vitam, in qua sit Christus non delicate arcturus, sed multa ac gravissima incommoda perpessurus. Alii putant, sumi omnes illa voces â remilitari. qua enim dicitur in praecedenti versiculo, quod sternes [?: ] stes, et omnia complebit cadaveribus: ideo etiam sequentia de potione ex torrente, intelligunt, quasi ducantur de bellatore ex pugna et cursu valde sitientur esuriente: et tamen studio caedendi hostis, consequendaeque plenissimae victoriae, properante in persequendis [p. 625] column 1225 hostibus, eoque undecunque ex turbido aliquo torrente sitim restinguente, non ad hospitium declinante: unde peracta insigni adversariorum strage sit tanto ampliorem gloriam consequuturus, et merito caput cum parrhesia et gloria elevaturus. Hac igitur similitudine volunt etiam Christi properationem ad peragendum opus Domini, et consequendam victoriam de Satana, peccato ac morte, nulla prorsus habita ratione sui commodi, describi, ut qui non venerit ut ministraretur sibi, sed ut ipse aliis serviret, quique non habuerit ubi vel caput tantum reclinaret suum. Terra torrentium aquarum, est, ubi multi torrentes fluunt. Deut. 10. Absconde te in torrente Cherith. 1. Reg. 17. pro, in alveo eius alicubi. Corui de torrente eruent oculos subsannantis patrem: Prov. 30. id est, punietur tristi supplicio, et insepultus abiicietur, aut in patibulo suspendetur. Solent enim magni corui in torrentibus, et praeruptis rupibus ac ruinis aedificiorum versari.

TOTUS aliquando idem est quod Omnis: quia collo Hebraeum utrunque perinde notat, nempe et continuam et discretam quantitatem. Sic, Propter te morti tra ditur tota die, habet Vulgata in Ps. 44. et Rom. 8. Rectius forte, Omni die, aut omnib. dieb. vel semper. Sic saepe, haec locutio posset corrigi in Psalterio Vulgatae versionis. 2. Cor. 1. habet Vulgata, Deus totius consolationis. ubi multo rectius verteris, Omnis consolationis: quia Deus nos omnibus modis consoletur, omnisque consolatio ab eo veniat, non aliunde. In toto hoc, בכל צות becol zoth. Isa. 9, In toto hoc non est aversus furor eius: posset quidem verti, ut nonnulli explicant pro, Et tamen necdum est aversus furor eius: sed tamen clarius fuerit si dicas, cumque tot calamitatibus populum suum Deus afflixerit, nondum tamen desiit eum punire. Nehem. 9, Et cum toto hoc percutimus fidelitatem. id est, Et tamen, vel nihilominus. Totus ipse: pro, quantus quantos est. Cant. 5. Totus ipse desideria: pro, quantus quantos est, vel undequaque ac modis omnibus est desiderandus ac expetendus, seu nihil prorsus est in eo reprehensibile, Deut. 18, Et venerit in toto desiderio animae suae: id est, maximo desiderio, et promptissimo animo.

TRADO verbum aliquando valde in malam partem accipitur, tanqua in calamitatem ac exitium dedo. 1. Reg. 14, Tradetque Israelem propter peccata Ieroboam, [?: sub-l ] . in maledictionem ac exitium. Sic significanter accipitur de exitiali traditione, cum et Ioan. 3 Christus se [?: -ipsum ] pro nobis tradidisse dicitur. Sic itidem in pessiman partem accipitur etiam pro prodo, cum Iudas dicitur tradidisse Dominum. ubi παραδιδόναι pro προ ponitur: unde factum est, ut minus Latine loquentes [?: ] et Traditorem, praesertim in Italico sermone, pro prodere et proditore usurpent. Tradere aliquando signi sicut idem quod permittere, sicut et verbum Dare, de quo supra. Sic Paulus dicit Rom. 1 Deum tradidisse Ethnicos in reprobum sensum. id est, permisisse ut pervenirent in perversissimam mentem aut iudicium. Sic Psal. 140. Ne trades Domine desideria impio, cogitationem eius ne perficias: id est, o Deus ne permiseris, ut impius plane potiuntur votis suis. Tradere aliquando significanter valde accipitur, pro prorsus dedere. 2. Reg. 17. Tradiderunt [?: ] ad faciendum malum in oculis Domini. Sic Eph. 4 loquit Paulus: Qui de dolentes semet ipsos tradiderunt [?: ] . id est, proteruiae et libidini ruendi in omnia [?: ] Vicinum quid est, venditum esse sub peccatum. Rom. 7. [?: ] aliquo, et in manum alicuius, idem sunt. Iud. 11, Si tradiderit eos Iehova coram me. id est, in meam potestatem. Sic 2. Sam. 5. Tradendo tradam Philisteos in [?: -mam ] : pro, omnino dedam. Tradere aliquem [?: Sa- ] 1. Corint. 5. est, eum excommunicare, ita ut fratres [?: ] [?: -itent ] ac detestentur: et Satan tanto magis, [?: prae- ] in corpore, eum affligere queat, ut ita ad poenitentiam revocetur, et spiritus salvetur. Tradere spiritum, est expirare. Iohan. 19, Inclinans caput tradidit spiritum: scilicet patri, in cuius manus eum commendaverat. Traditus gratiae Dei, Act. 15. id est, prorsus datus et commendatus, concreditusque Deo faventissimo patri per piorum preces, ut is eum regat, custodiat ac servet in tam difficili functione, et innumeris periculis. Tradere etiam docere significat: quia is qui docet, alteri utilia dogmata, certas sententias, ac veluti normas rerum agendarum tradit sive ore sive scripto. 1. Cor. 11. Laudo vos, quod sicut tradidi vobis, ita traditiones retinetis. Et mox: Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quod Dominus IESUS, etc. ubi traditionem vocat ipsam sacrae coenae institutionem. Sic 1. Cor. 15, Tradidi vobis inprimis, quod et acceperam, quod Christus sit mortuus pro peccatis nostris secundum Scripturas: ubi doctrinam scripturarum receptissimam vocat traditionem. Sic 2. Thes. 2, State fratres, et retinete traditiones, quas edocti estis sive per epistolam, sive per sermonem: ubi Paulus suarum epistolarum doctrinam vocat traditiones. Haec significatio huius verbi diligenter observanda est, quia adversarii suas humanas sanctiones ac praeceptiunculas falso ex hisce et similibus Scripturae locis probare conantur, cum ibi agatur de veris Dei praeceptis in sacra Scriptura comprehensis. Sic etiam 2. Thess. 3. subducite vos ab omni fratre inordinate ambulante, et non secundum traditionem quam accepit a nobis. Traditionem vero illam suam Paulus mox ibidem exponit, nempe quod oporteat unumquemque in sudore vultus sui comedere panem: et quod qui non vult laborare, ille ne comedere quidem debeat. Qua re observandum est, cum Paulus commendat traditiones, loqui eum de usitatissima Scripturae sacrae doctrina, non de humanis traditiunculis per quas et propter quas perinde nunc Papistae irritum faciunt mandatum Dei, sicut olim pharisaei et Iudaei, teste Christo, factitarunt. Aliquando tamen etiam de externis traditiunculis hominum, aut patrum, sicut eas Paulus et Christus vocant, usurpatur, idque plerunque in peiorem partem, ac cum reprehensione earum, ut noxiarum ac impiarum. Illud sane valde memorabile est, quod Christus et Apostoli, corrigentes ac emendantes doctrinam, nusquam traditiones patrum, sed tantum Scripturam, eamque solum authenticam citent: cum procul dubio multa pia ac praeclara, et apud Pharisaeos ac Iudaeos plurimum valitura, potuissent ex veteribus Rabinis et patrum sententiis aut traditionib. proferre. Quod proculdubio eo fine fecerunt, ut et nos disceremus, solummodo propheticum sermonem veluti lucernam in obscuro loco sequi, et inniti soli fundamento Prophetarum ac Apostolorum, cui superae dificati sumus, non aliis patrum scriptis aut non scriptis traditiunculis: ubi etiamsi aliqua utilia reperiri possent, tamen plurima noxia existerent. Rom. 6 inquit Paulus: Gratia autem Deo, quod fuistis quidem servi peccati, sed obedivistis ex animo ei formae doctrinae in quam traditi estis. id est, in quam traducti aut translati estis.

TRAHO verbum nihil admodum difficultatis habet. Ioan. 6 est locus insignis necessariam doctrinam continens, ac perspicuus, sed humana sapientia ac stulta philosophia scelerate corruptus. Inquit enim ibi Christust Nemo potest venire ad me, nisi pater mittens me, traxerit eum ad me. Ubi clare tum ingens extremaque corruptio hominis indicatur, quod homo natura nec accedere quidem recte ad medicum Christum possit, aut etiam cupiat, nedum sibimet mederi: tum etiam ingens patris caelestis misericordia, qui non solum gratis nobis dilectissimum filium, veluti salutarem quendam medicum largitus sit: sed etiam nos perditissimos homines, suosque hostes plane invitos, veluti phreneticos quosdam, ad eum attrahat ac convertat. Verum Philosopho theologi proferunt oraculum ex suo Chrysostomo, ὁ δὲ ἑλκὼν, τὸν [p. 626] column 1227 βουλόμενον ἕλκει . Qui trahit, volentem trahit. O audaciam diabolicam. Itane mortalis homuncio audet viventis Dei verba pervertere? An non potuit filius Dei dicere, Nisi pater duxerit, si volentis ductum significare voluisset? Nec solum ex diametro glossa haec cum verbo Trahit, pugnat: sed etiam cum adiuncta sententia, quod Christus affirmat, neminem posse venire ad se. Si enim potest velle, potest certe venire ad Christum. nam Venire ad Christum nihil aliud est quam velle, ac serio desiderare et exposcere ab eo salutarem opem. Quare sub finem Capitis, exponens Christus hoc dictum inquit: Propterea dixi vobis, quod nemo potest venire ad me, nisi datum ei fuerit a patre meo. ubi clare ostendit, oportere homini caelitus indi a patre caelesti illud bonum velle aut donum fidei, si debet ad patrem venire. Atque hoc est illud internum audire ac discere a Deo, de quo Christus ibi prophetas citat, cum videlicet exciso lapideo corde, novum ac spirituale homini datur, eiusque cordi digito Dei lex ipsius inscribitur. Sed de hac re alibi. Trahere iniquitaetem funib. vanitatis, et veluti catena quadrigae peccatum, Isa. 5 est, et ab ipsomet propheta exponitur, quod sit magna vi ac veluti violenter cumulare sibimet peccata, iram Dei et poenas: quod fit potissimum, cum praeter impoenitentiam, etiam derident atque exagitant minas Dei peccatores. De quo loco supra in voce FUNIS et INIQUITAS.

TRANSEO verbum Hebraeum est עבר abar, quod saepe etiam pro praetereo ac transgredior Vulgata vertit. Aliquot igitur, eaque primaria eius significata haberi possunt ex verbo Praetereo, supra exposito. Ibi. n. dixi, quod alias significet perire aut interire: ut, Caelum et terra praeteribit, aut transibit: alias significat irritum fieri, non potiri suo fine. Sic Non transibit unum iota de lege Dei. Sic aliqui vocant Transitoria, pereuntia bona. et Papae novo accenditur stuppa ante oculos, qua subito conflagrante, adiicitur epiphonema: Sic transit Beatissime Pater gloria mundi. Aliquando significat negligi, sicut et apud Latinos. Sic Iob dixit, se praeteriri a fratrib. Saepe admodum significat peccare, quae significatio plerumque versa est per Transgredior et transgressor, ac transgressio: quia omnia peccata sunt quaedam transitiones rectae lineae,nobis a Deo in suo verbo propositae. Aliquid transire ad aliquem, est, aliquem in eius potestatem venire: sicut contra Ab aliquo, est, ex eius potestate exire. Labor Aegypti et merces Aethiopiae ad te transibunt, et tuae erunt: Is. 45, idem bis dicitur. Quod factum est, relicta ab Assyrio exercitu praeda illarum gentium coram Ierosolyma, et postea instaurato templo per Cyrum et Darium de praeda alienigenarum et praesertim occupante Christo postea totum mundum spiritualiter. Exo. 13, Transire facies omnem apertionem vulvae ad Iehovam. i. omne primogenitum Domino consecrabis. Transire faciens haereditatem patris Aaron ad eas: Num. 27. Esth. 8. Accepit rex annulum suum quem fecit transire ab Aman, et dedit eum Mardochaeo: id est, quem ademerat. Sic dicitur etiam Transire facere iniquitatem alicuius ab aliquo, pro auferre ab eo. Zach. 3. Sic 2. Sam. 12 dicit Nathan ad Davidem: Dominus fecit transire a te peccatum tuum 2. Sam. 24 Fac transire iniquitatem servi tui. Transire ante aliquem, aliquando significat praecedere eum: Exo. 17. Deut. 3, Sic 1. Sam. 9, Dic puero ut transeat ante nos. Transire ad numeratos, transire in pactum, Exo. 30, est inter numeratos esse aut computari. Callidus videt malum, et abscondit se: simplices autem transeunt, et mulctantur: Proverb. 22. id est, recte eunt ad periculum. Transire facere de medio, est tollere: sicut supra dixi, significare interdum perire. 2. Par. 15. Et transire fecit de medio omnes abominationes de Iehuda. id est, abolevit. Esther 9, Dies isti non transibunt e medio Iudaeorum, et memoria illorum non desinet a semine eorum. Idem bis dicit. Transire e medio, est hic perire, oblivioni tradi. Iob 36, In ensem transibunt: id est, peribunt. Transire facere per aquas, aliquando significat [?: re ] . Num. 31. Quicquid non ingreditur ignem, transire facietis per aquam. id est, quod nequit purgari igne, ac metalla, aquis lavabitis. Crebro dicitur novacula [?: ] super caput alicuius, cum raditur. Traducere per ignem crebro significat idem quod exurere. Sic saepissime legitur de idololatria Moloch, cui filios per ignem faciebant transire, aut traducebant. id est, non tantum utramque lustrabant, sed et plane exurebant. 2. Reg. 16 et 17. Sic 2. Sam. 12, Transire fecit eos per fornacem id est, coniecit eos in fornacem. Iniquitates transeunt super caput: Psal. 38, Quoniam iniquitates meae transierunt caput meum. id est, creverunt super caput, supergressae sunt caput. Q. d. submersus plane sum in iniquitates meas. Sic Transire non raro pro laedere accipitur. Nahum 3, Super quem enim non transivit malitia tua iugiter. id est, quem non laesit? Transire in pactum et [?: ] randum: Deut. 29, Transibis in pactum Domini, et in iusiurandum eius. id est, foedus ineas. Forte est allusio ad illum morem transeundi inter partes sacrificatorum animalium, qui in pactis usitatus fuit, de quo Genes. 15. Transire super peccatum alicuius, est dissimulare, aut condonare. Mich. 7. Quis Deus similis tui, parcens iniquitati, et transiens super praevaricationem reliquiarum haereditatis tuae? pro, connivens transgressioni eius. Transi re facere tubam iubilationis: Levit. 24 id est, canetis, aut facietis ut alii canant tuba. Sic Transire facere vocem aut clamorem per castra, est, per praeconem aliquid omnibus denunciare aut proclamare in castris. Exo. 36. Et transire fecerunt vocem in castris. Nemo vir aut mulier faciat opus ad oblationem sanctuarii, et cohibitus est populus ab offerendo. Sic 1. Reg. 22 Edictum non transitus est edictum stabile, ratum ac perpetuum: quia (ut dixi) Transire interdum significat perire Esther 1. Egrediatur verbum regis a conspectu eius, et scribatur, nec transiat. id est, sit stabile Sic Dan. 6, luxta legem [?: Med- ] , quae non transit. Sic Dan. 7. Potestas eius potestas aeterna, quae non transit.

TRANSITUS aliquando vocatur loeus, ubi vel per aliquas angustias, vel etiam per aliquod flumen [?: ] do aut navigio transitur. 1. Sam. 13, Egressum est presidium in transitum Michmas. Sic 1. Sam. 14, Et inter transitus, per quos quaerebat Ionathan transire.

TRANSFERO verbum est perspicuum. [?: Vulg- ] habet 2 Sam. 24: Sed precor Domine ut transferas peccatum meum. id est, condones aut aboleas, aut etiam amoveas a me. In Hebraeo est ad verbum, Ut facius transire. Sic in Esther cap. 8, Flens et orans eum, ut [?: tr- ] faceret, aut transferret a se ac populo suo malitiam Aman. id est, amoveret ac depelleret sceleratam eius machinationem. Hic prorsus Hebraismus est in [?: prec- ] ne Christi post coenam, cum petit se liberari a [?: ] supplicio. Nam Matth. 26 habet: Pater si possibile est, transeat hoc poculum â me. At Marcus et Lucas [?: ] : Transfer hoc poculum. qui expresserunt hiphil, sententiam Hebraeorum coniugationem העביר heeber, [?: ] transire: id est, amove a me. hoc est, libera me hoc [?: ] tristi malo. Nam si maxime prima coniugatione [?: ] [?: -ter ] precandum usus fuisset, tamen eadem esset [?: ] , quasi dixisset Fac transire, aut transfer. ita enim petit, ut malum id transeat, ut Dei operam transferentis aut amoventis intervenire precetur.

TRANSFIXISTI caput de domo impii: Hab. 3 id est, interfecisti primogenitum Pharaonis subita [?: ] te, perinde ac si caput eius transfodisses. Species [?: c- ] pro genere accipitur.

Filii TRANSMIGRATIONIS: id est, qui transmigrarunt in Babylonem: Esther quarto. de [?: q- ] nere Hebraismi in voce FILIUS. Ego eram in [?: -dio ] transmigrationis, Ezechielis primo, pro, [?: inter--igrantes ] , [p. 627] column 1229 aut captivos.

TRIA et quatuor, loquutio, supra in SEPTEM exposita est. Sicut Ionas fuit in ventre ceti tres dies et tres noctes, ita erit et filius hominis in corde terrae tres dies et tres noctes. Ubi observandum est, id ob similitudinem dici. De quo Hebraismo vide Regulas Universales, in cap. de Similitudinibus.

TRIBULATIO, omnis generis afflictio et calamitas vocatur. 1. Cor. 7. Tribulationem autem carnis habebunt huiusmodi: id est, affligentur. Tribulantes dicuntur hi, qui pios affligunt. Tribulatio cordis, est dolor ac cura cordis. Psalmo 25. Dies tribulationis ac tempus tribulationis, est crebro in Psalmis, pro tempore quo quis affligitur. Tribulatio impii, Psalmo 55, qua ille aliquos tribulat et affligit. Psalmo 91, Cum ipso sum in tribulatione.

TRIEUS fuerunt quaedam subdivisiones aut partes populi Romani et Atheniensis, proculdubio etiam aliarum valde frequentium civitatum. Eodem nomine etiam vocantur maximae partes populi Israelitici, quae erant duodecim tribus secundum duodecim filios lacob, earum progenitores. Neque enim permisit Deus confundi illas partes populi, ut certo sciretur, ex qua parte populi, ex qua etiam familia et loco Meschias erat expectandus. Quare etiam libros genealogiarum habuerunt, ut sciretur perpetuo, quis'nam ex qua tribu aut familia progenitus esset: qui libri post adventum Christi exusti sunt, ut in nostra Ecclesiastica historia plenius habetur. Quare iam prorsus ignorant perfidi Iudaei, quis nam eorum ex qua tribu, multo etiam magis ex qua familia sit: ut si maxime quis pseudo propheta veniret, nomine Meschiae sese venditans, ut multi venerunt, tamen non possent dicere, aut certo statuare, quod esset ex tribu Iuda, multo minus ex posteritate David.

TRIBUTUM, est quidem per se vox perspicua, ob adiuncta tamen aliquando aliquid obscuritatis habet. Ascendere facere tributum: 2. Paralip. 8. Ascendere fecit eos Salomon ad tributum: id est, fecit eos tributarios. Sic 1 Reg. 9, In tributum servile fecit eos ascendere: id est, ac opere ac corpore cogerentur certis temporibus servire. Sic quoque 1. Regum quinto: Ascendere fecit Salomon tributum ex toto populo. id est, exegit. Servire tributo est fieri tributarium. Gen. 49, Inclinavit humerum suum ad portandum, et fuit tributo serviens: id est, tributarius.

TRISTIS, pro moestus. Aliquando etiam id dicitur triste, quod moerorem aliis incutit. Psalm. 42, Quare tristis es anima mea? Et sequenti: Quare tristis incedo, dum affligit me inimicus. id est, cur tu Deus hoc permittis? Matth. 26. Tristis est anima mea usque ad mortem. id est, ingens animi dolor ita me cruciat, ut me quasi interficiat. Paulus 2. Cor. 7 duplicem tristiciam nominat: tristiciam secundum Deum, cum dolemus nos peccasse: et tristiciam mundi, quam de aliqua calamitate aut incommodo huius vitae concipimus, quae operatur mortem, id est enecat hominem, quia (ut est in Proverb.) exiccat ossa. 2. Corinth. 2. Ne rursus ad vos in tristicia venirem: id est, afferens vobis causam doloris, ob iurgando vos si vos impoenitentes reperissem. Contrastare spiritum, supra in verbo Contristare, et nomine Spiritum expositum est.

TRITICI nomine Baptista et Christus denotant [?: ] pios. Matth. 3 et 13: sicut nomine Paleae ac zizaniae, impios. Mensuram tritici habet Vulgata, Luc. 12. pro Graeca voce σιτομέτριον . inquit enim ibi Dominus. Quisnam est fidelis minister, quem constituit Dominus super famulitium suum, ut det σιτομέτριον demensum in tempore? id est, ut distribuat toti familiae suum demensum et pensum: id est, victum et laborem. Luc. 22: Simon Simon, ecce Satanas expetivit ut cribraret vos, sicut triticum. id est, sicut triticum in cribro duriter agitatur et concutitur, ut sordes et quae nimium minuta sunt, deorsum per foramina excidant: contra, quae nimis levia et grandia, superius supernatent: sic et pii varie tentantur et concutiuntur, ut qui minus sinceri sunt, quosque Deus non custodierit potenter, excidant, et cedant in inpraedam volucribus et porcis: id est, diabolis. Hoc etiam pertinet ad illud: Circuit quaerens quem devoret. Psalm. septuagesimooctavo, Pluerat super eos Mam, et triticum caeli dederat eis, id est, de caelo veniens. Proverb. 27, In medio triticorum contusorum: pro, granorum tritici contusi.

TRITURARE, pro punire ac perdere ponitur, ob similitudinem: quia utrunque fit percussione ac conculcatione. Isaiae 21, Tritura mea erit Babylon, et filius areae meae. Mich. 4. Surge et tritura filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam aereas. Amos 1 Damasceni trituraverunt rastris ferreis Gilead. id est, crudelissime perdiderunt. Sic Isaiae 25. Triturabitur Moab sub eo. Iud. 8, Triturabo carnem vestram spinis deserti.

TUBA, vox per se nota est. Varia autem genera ac varii etiam usus fuerunt tubarum, de quo postea. Tubae cantu pharisaei publice signum dabant, pauperibus distributuri eleemosynas: sed magis ostentandi gratia suam beneficentiam, quam convocandi pauperes, ut eis Christus obiicit Matth. 6. Mori in clangore tubae: id est, in bello. Amos 2, Morietur Moab in sonitu aut tumultu in clangore tubae. id est, bello, ubi est horrendus strepitus et tubarum clangor. Clangite tuba in Sion, et tarantarizate: Ioel 2. id est, convoca populum ad poenitentiam, luctum et preces. Transire facies tubam iubilationis. Levit. 24. id est, clangore tubae indicabis adesse iubilaeum. Tuba extrema vocatur illud imperium aut mandatum Christi, quo evocabit mortuos ad resurrectionem et iudicium. 1. Cor. 15, Momento et ictu oculi in ultima tuba. Tuba enim canet, et mortui resurgent. Sic 1. Thess. 4. Nam ipse Dominus cum hortationis clamore et voce archangeli ac tuba Dei descendet de caelo: et qui mortui fuerunt in Christo, resurgent primum. Hoc idem videtur Dominus Iohan. 6 vocare vocem filii Dei. Sic Dominus Matth. 24 inquit: Et emittet angelos suos cum tuba et voce magna, et colligent electos eius a quatuor ventis, a caelorum extremo ad eorum extremum.

¶ Fuit porro tubarum usus varius in Veteri testamento, sicut ferme nunc campanarum: nisi quod insuper etiam in bellicis rebus eisdem plurimum usi sunt, sicut nunc tympanis et fistulis, ac aereis taratantaris. Principio convocabatur iis coetus populi Israelitici, ad consultandum de Repub. Coibat deinde ad signum earum senatus principum populi. Praeterea signum dabatur tubis, quando et quibus movenda castra: Iam ad bellum concinebatur tubis, iis canebatur in acie: sicut videre licet Num. 10 cap. Convocabatur praeterea populus diebus festis ad sacra publica et divina tubis. Clangite tuba in Sion, inducite coetum: Ioel. 2. id est, congregate populum. Erat praeterea festum tubarum, et Iubilaeus, nomen habens â iubilo et clangore tubae vel cornuum: sicut extat Levit. 25. Sic subsederunt moenia Iericho ad concentum tubarum. Nec aliis illa quam sacerdotibus inflare licebat. Quid quod et tubarum clangore adumbrata est praedicatio veritatis? quod colligi potest ex capite 25 et 58 Esaiae. De tubis vide prolixius Num. 10. Porro festum tubarum fuit initio septimi mensis, quod etiam Festum clangoris vocatur; de quo vide Levit. et Num. 29.

TUGURIUM in cucumerario: Isa. 1, Et relinquetur filia Sion sicut umbraculum in vinea, velut tugurium in cucumerario: id est, erit deserta et prorsus neglecta, [p. 628] column 1231 sicut illae causulae post vindemiam, et post ablatos fructus desertae relinquuntur et negliguntur, ut quarum nullus est amplius usus.

TUMULTUS aut strepitus crebro reperitur in Sacris literis: sed perspicua vox est. Isa. 25, Sicut aestus in arido loco, sic tumultum aut strepitum alienorum humiliabis. Aestus in umbra nubis, propago alienorum humiliabitur: id est, Sicut aestus in locis aridis citissime omnia germina facit flaccida, aut etiam arida: sic Deus totam illam tumultuofam frequentiam ac potentiam impiorum et hostium languefacit et perdit. Et sicut contra intensus aestus densa nube subito reprimitur et frangitur: sic propago potentum aut tyrannorum affligitur et humiliatur. Sunt duae similitudines, quasi a contrariis rebus sumptae, et ad eundem finem directae.

TUMULUS, crebro in hac loquutione reperitur, Ponere civitatem in tumulum: ubi Vulgata corrupta est, in tumultum, Ios. 8. Isa. 9. Ier. 51. Idem est, esse aut fieri civitatem in tumulem: id est, in acervum ruderum, quod fit, cum prorsus devastatur ac evertitur, incensis et subrutis aedificiis.

TUNICA, vestis Rom. interior. Christus Matth. 5 dicit, Volenti auferre tunicam, relinquendum esse etiam pallium: id est, multa ferenda ac patienda esse propter Christum, neque facile de corporalibus rebus cum quoquam acerbius contendendum. Idem vetat Matth. 10, ne duas tunicas circumferamus: hoc est, ne nos nimis studiose opibus aut aliis huius vitae praesidiis oneremus potius, quam ornemus aut muniamus. Quod si etiam habeamus duas tunicas. id est, aliquam divitiarum copiam vel abundantiam, aliquam partem esse indigentibus donandam: Luc. 3. Denique Luc. 22 dicit, tunicam quoque vendendam esse, ut emas tibi gladium: id est, praeparare nos debere spiritualibus armis ad imminens nobis certamen ac persecutionem, sicut Christus ibi praedicit imminere gravissimum certamen, periculumque.

TURBA, multitudo hominum est. et quia in magna multitudine plerunque strepitus, lites, contentiones et confusiones sunt: ideo et talia turbarum nomine indicantur. Inde porro fit verbum Turbo, quod significat omnem quietis, pacis, aliorumque commodorum violationem. Achabus obiicit Heliae, quod turbaverit Israelem: quia et certamina de doctrina dissidiaque excitaverit, et sua impietate ac haeresi Deum toti illi populo infensum fecerit, ac poenas illas tristissimae siccitatis attraxerit. At ille verius in ipsum id crimen regerit. Sic Paulus accusabatur, quod turbaret populum Dei, dum docet peccatorem sola fide, ac prorsus sine operibus iustificari, salvarique. At ille ostendit, id pseudapostolos facere sua causa sine qua non, seu operum necessitate ad salutem: Galat. 1. Quod et Apostoli Actorum 15 confirmant. Sic valde significanter hoc verbum accipitur Iehosuae septimo, Turbasti nos, ideo turbet te Deus die hac: id est, Quia gravissime laesisti populum Dei, ideo nunc Deus te punit hac praesenti lapidatione.

TUREO, ventus subitus, vehemens, et vorticosus, qua voce non raro praesertim similitudinis gratia, utitur Scriptura. Ierem. 4, Veluti turbo currus eius: id est magno impetu ac velocitate venit Babylonius exercitus. Psalm. 58. Sic ira, ut turbo, perdat eos. Isa. 25. Tegmen a turbine fuisti. Paulo aliter eius rei similitudo adhibetur Proverb. 10, Ut transit turbo, non erit impius. subintell. sic: id est, sicut turbo videtur omnia eversurus, omnibus animalibus terribilis est, et tamen mox pertransit et evanescit: sic etiam impii et tyranni. Et turbinabit contra eum rex Aquilonis: Dan. 11. pro, instar turbinis ruet maximo impetu, celeritate ac successu. Sic Romani quendam suum ducem aut tribunum vocaverant Martium Turbonem, virum mire audiens ac strenuum.

TURPITUDO ערוח eruach, idem quod [?: ] , praesertim pudendorum, ac potissimum muliebrium. Exod. 28, Praecipit Deus, ut fiant Aaroni femoralia, ad tegendam carnem turpitudinis. Nahum 3. per metaphoram accipitur. Ostendam gentibus turpitudinem tui, et regnis ignominiam tuam. id est, reddam te ignominiosam et infamem, sicut si quis honestam virginem denudaret coram tota multitudine. Turpitudinem alicuius revelare, est alias cum ipso, aut eius coniuge rem habere. Turpitudinem neptis tuae non revelabis, quia turpitudo tua est. Eadem phrasis de sorore etiam ibidem usurpatur. Levit. 18, id est, caro ex te progenita, Porro de coniuge eius eadem phrasis accipitur, ibidem: Turpitudinem patrui tui non revelabis, ad uxorem eius non accedes. Sequentia sensum praecedentium declarant. Sic ibidem et Ezek. 22 dicitur is turpitu dinem patris revelare, qui eius uxorem accessit. Permetaphoram turpitudo aut nuditas terrae, est eius pars aut loca minus munita, qua facile expugnari et occupati potest. Gen. 42, Ad videndam turpitudinem aut nuditatem terrae venistis.

TURRIS aliquando synecdochice ponitur procivitatibus ipsis. Psal. 122, Fiat pax in muris tuis, et abundantia in turribus tuis. Turris custodum est quasi vilissimum, aut certe maxime solitarium aedificium ex publicis. 2. Reg. 17, Percussit Philistaeos a turre custodum usque ad civitatem munitam. id est, omnia loca aut habitacula ab incultissimis usque ad cultissima et frequentissima Deus, aut eius nomen dicitur esse turris fidelibus: id est, certum praesidium aut defensio, quia tutissimos praestat suos. Prov. 18, Ut turris fortis est nomen Iehovae. et Ps. 61, Fuisti turris fortitudinis a facie inimici. Turres quando reges ac satrapas denotant per metaphoram, ut Isa. 30 de mirabili illa caede Assyrii exercitus per angelum facta legitur: In die interfectionis magnae cum ceciderint turres. Memorabilis historia, et ad celebrationem providentiae ac iudicii Dei est, quod anno 1552 per totam Saxoniam et Misniam ingens violentissimusque [?: ] bo ferme integra nocte sequentem diem Dominicam, qua Evangelium, in quo Dominus, praedicit destructionem Hierosolymorum legitur, grassatus est. ita ut passim multae validissimae arbores, multa etiam aedificia everterentur, atque adeo etiam duarum turrium pinnacula [?: Bru-gae ] , et duarum Magdeburgae conciderent. Memini agitur sequenti die, me cum super intendente M. Nic. Gallo fratre meo considerantem ruinam turris templi ad S. Huldricum, ac de illa prodigiosa tempestate colloquentem dicere: Turres significare in Scriptura principes ac potentes gubernatores: tum, porro pridie esse auditas minas Dei contra persecutores: veri simile igitur esse, significari exitium aliquorum potentum persequutorum. Quam coniecturam eventus comprobavit. Nam ante circumactum annum duo principes Brunsuicenses, et duo Magdeburgenses interfecti sunt: nempe Absalon et episcopus Fridericus, qui ei prodigio vix tres menses supervixit. In quo illud quoque etiam mirabilius est, quod iis ipsis diebus, quibus maximo cum apparatu in eam civitatem, ubi iam erat hostile praesidium, intrare volebat, nihil non mali metuentibus sibi ab eo civibus, exultantibusque Papistis, et aliis persequutoribus, cum quidem optime [?: ] subito, et proculdubio divinitus intus alicubi intra pactus ita percussus est, ut inciperet evomere sanguinem nec sanari posset, donec tandem una etiam purpuream animam Halberstadii effunderet. Quod eo recito, ac Dei iudicium et providentia considerentur: utque omnes sciant Christum fore austerum persequutorum castigatorem, [p. 629] column 1233 qui vere fortis est in praelio, ut Psal. 2 et etiam [?: --o ] indicatur.

TURTUR, grus et hirundo observant tempus adventus sui, populus meus non novit iudicium Iehovae: Ierem. octavo. id est, vel bruta ipsa multo sunt intelligentiora in suis rebus, quam homines: quomodo etiam Isaias cap. 1, accusat suorum Ierosolymitanorum impietatem. Turtur ponitur pro dilectis et afflictis, quia et elegans ac mundum innoxiumque animal est, et querulum quidpiam sonat. Psalm. 79, Ne tradas bestiae animam turturis tuae, vitam afflictorum tuorum ne obliviscare. Idem bis dicit. Sic cervus ac caprea et hinnulus quoque aliquando pro re eleganti ac dilecta ponuntur.

TYMPANUM, pro signo laeticiae usurpatur Ier. 31. Adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris cum choro ladentium. id est, reb. laetis uteris instrumentis Musicis, quae te ornabunt: sicut etiam nunc utuntur puellae in Italia cymbalis, quae sunt semitympana, aut aperta tympana.

TYPUS. 1. Cor. 10. Haec autem typi nostri fuerunt. id est, exemplaria, in quib. tanquam tabellis Deus vobis delineavit, quid fugere, quid sequi debeamus. Vulg. habet. Haec autem in figura facta sunt nostri. Eras. Haec ante figurae nostri fuerunt. Quae expositiones aditum patefaciunt phreneticis quibusdam ex hoc loco colligentib. in veteri populo omnia fuisse umbratilia: quasi scilicet Israel non fuerit vera Ecclesia, sed verae duntaxat Ecclesiae umbra et figura, unde infiniti postea errores sunt exorti: quum tamen Paulus haec dicat typos fuisse non Israelitarum, sed nostri respectu. Quanquam etiam Israelitis fatear sacramenta caeremoniasque caeteras, ipsaque adeo Dei beneficia ac poenas inflictas, fuisse rerum spiritualium typos, sed ita ut rei veritatem simul haberent.

V

VACCAE nomine Amos cap. 4 nominat divites ac potentes, una cum suis uxoribus, inquiens: Audite verbum istud vaccae Basan, quae estis in monte Samariae, et quae calumniam facitis pauperi, et conteritis inopem. Quia enim erat bubulcus, sumit metaphoram a re pecuaria: tam etsi et alioqui multae metaphorae a re pecuaria in Sacris sumantur. simul vero id agit, ac quasi brutam naturam illis delicatis magnatibus ac raptoribus obiiciat, ut qui nihil aliud cogitent, curent aut agant, quam quod ad ventrem attinet. Utitur et alioqui Scriptura metaphoris tauri, iuvencae ac vitulorum in simili pene usu, de quibus suo loco. Vaccam rufam certa caeremonia offerri, et cum eius cinerib. lustralem quandam aquam fieri praecipit Deus Moysi. Num. 19. cuius cui Heb. 9 fit mentio: quae proculdubio sua quadam ratione Christum significavit.

VACUUS, רק reic, per metaphoram levem simul et malum hominem significat. Vide infra in voce VANUS, et supra in EVACUO, ac INANIS.

VADO, aliquando aliis verbis additur, praesertim in Imperativo, tanquam adverbium adhortandi: sicut et apud Latinos, Age et Agite. 2. Samu. 7, Omne quod est in corde tuo, vade et fac, quia Dominus est tecum: pro, age, fac, ne dubites. In Hebr. est לך lech. Aliquando [?: -itur ] pro veni, eadem vi manente: ut infra in verbo [?: ] dicetur. Exod. 3, Et nunc veni mittam te. Sic [?: fer- ] est illud Christi: Vade, et noli amplius peccare. Aliquando alteri verbo additum, tantum progressum et incrementum quoddam significationis illius indicat. 1 Par. 11, Fuit Iosaphat vadens et crescens usque in sublime. Idem verbum est Genes. 8, Et reversae sunt aquae [?: ] vel eundo et revertendo: id est, subinde magis ac magis ad sua receptacula locaque de superficie terrae redeundo: nisi velis intelligere fluctuando, aut agitata. Sic ibidem mox: Aquae vero fuerunt eundo et deficiendo usque ad mensem decimum. Vado quo vado, incertitudinem quandam profectionis, aut metae quo quis tendat, ac veluti incertam vagationem aut oberrationem indicat. 1. Samuelis 23, Abiit David, et viri eius 600 ex Keila, quo iverunt. id est, quocunque Deus aut casus eos tulit. Sic 2. Sam. 15. Ego vado, quo vado: id est, ignoro quo nam eam, aut perventurus sim. Vado aliquando idem significat quod sum, sicut et Latinis Incedo: ut apud Vergil. Ast ego quae divum incedo Regina Iovisque, Et soror et coniunx. id est, quae sum. Gene. 15, Et ego vadens absque liberis. id est, sum, existo orbus. Iere. 41, Ismael egressus est de Mizpa in occursum eorum eundo vadens et plorans: id est, inter eundum plorans, aut ploratum simulans. Vadere, aliquando mori significat. Psalm. 39, Antequam vadam, et non ego. id est, antequam moriar, et nusquam amplius in hac vita existam. Iosuae vigesimotertio: En ego vadam hodie per viam universae terrae. id est, ad alteram vitam, seu moriar sicut et omnes habitantes in terra mori solent. Sic et Christus videtur loqui, cum inquit Ioann. 8. Ego vado, et quaeretis me. Et Ioann. 14, Quoniam ego vado ad patrem. Verum illa loquutio non solam mortem Christo declarat, sed transitum ex hoc mundo ad patrem per mortem crucis. Contrarius Hebraismus est, quod Manere vivere significat. Ioan. ultimo: Si volo eum manere, quid ad te? Sic Paulus Phil. 1. Scio quod mansurus sum: id est, victurus. Cum praedicto Hebraismo convenit etiam, quod Christus de seipso dicit Matth. 26. Marc. 14. et Luc. 22. Filius quidem hominis vadit, sicut de eo scriptum est, id est, moritur tam scelerate proditus, et tam tristi genere supplicii ex carnificatus. Vicinum huic est, quod Ioann. 12 scriptum est, quod multi propter Lazarum vadebant, aut abibant: hoc est, deficiebant, seu (ut ita dicam) Iudaismo moriebantur. Aliquando ferme ociose, propemodum ut completiva quaedam particula, usurpatur. Ioann. 15. Elegi et constitui vos, ut abeatis aut vadatis, et multum fructum afferatis. Sic ferme dicunt Latini: ‘I nunc, et cupidi nomen amantis habe. ’ Eant nunc, et glorientur adversarii sibi responsum non esse, etc.

VAE, Hebr. הוי hoi, videtur esse interiectio dolentis: sed in Sacris literis ferme pro nomine accipitur, et significat summam ac tristissimam calamitatem Ierem. 48. Vae super Nebo. id est, O ingentem calamitatem, quae accidet civitati Nebo. Isa. 1, Vae genti peccatrici, etc. et Habac. 2, Vae multiplicanti non sua. Isaiae 3, Vae impio malo. retributio enim manuum eius fiet ei. Sic Christus aliquoties pharisaeis, ob eorum impietatem et salsam doctrinamvae denunciat. Sic et Matth. 24, inquit, Vae praegnantibus et lactantibus. id est, tristissima calamitas illo tam luctuoso tempore accidet talib. Paulus quoque 1. Cor. 9. Vae mihi, si non evangelizavero. id est, tristissima calamitas mihi imminebit, gravissime puniar. Multo clarius habetur hic usus particulae Vae in Apocalyps, ubi capite 8. 9. 10 et 11, tria quaedam Vae describuntur, per quae ingentes calamitates indicantur.

VAH, interiectio laesantis, exultantis, atque adeo insultantis est. Psalm. 35. Distenderunt super me os suum dicentes: Vah vah, vidit oculus noster. ubi utranque vim complectitur. Sic Pharisaei exultantes, insultantes, et subsannantes dicebant: Vah qui destruis templum, ac in triduo reaedificas illud.

VALDE, מאד meod, aliquando duplicatur intendendae significationis gratia, ut in omnibus vocib. Hebr. usitatum est. Gene. 7, Aquae roboraverunt se valde [p. 630] column 1235 valde. Num. 14, Bona terra illa valde valde. Aliquando nominis vim obtinet. 1. Reg. 7. Propter multitudinem valde valde non est exploratum pondus aeris. id est, propter multitudinem ingentem. Deu. 6 Dilige Deum ex toto corde tuo, tota anima tua, et toto valde tuo. id est, omni vi ac viribus tuis. Quare et praepositiones, ut nomen recipit: Ad valde, usque valde, In valde: Ezek. 16 Formosa facta es usque valde valde. Additum hoc adverbium adiectivo, facit comparativum, aut etiam superlativum. Ezech. 37. Exercitus grandis valde valde: id est, maximus, ingens. Non usque valde, aliquando prorsus negat, seu est universale negativum signum, non indefinitum, ut Latinis aurib. sonat: et significat idem quod nihil, seu prorsus non. Ps. 119. Ne derelinquas me usque valde. id est, nequaquam, ne in minimo quidem me derelinquas. Ibidem: Ne eripias verbum veritatis ex ore meo usque valde. id est, omnino ne eripias, ne in minimo quidem. Hoc ergo est discriminis, quod in Latina lingua ista particula intendendi, negationi postposita, destruitur a negatione, et relinquit gradum remissum: ut, non prorsus, non omnino, non valde, non adeo. At praeposita auget negationem, ut universaliter neget: ut prorsus non. omnino non, valde non. Contra Hebraeis interdum, sive praeponatur, sive postponatur negatio adverbio intendendi augetur, aut intenditur ab ea negatio, ut in praecedentib. exemplis auditum est.

VALLIS, aliquando significat homines habitantes in valle. Psal. 65, Valles clamant et canunt. Vallis saepê addita alteri nomini, auget illius significationem. Sic vallis lachrymarum, Psal. 84. Transeuntes per vallem fletus, fontem posuerunt. id est, qui nunc in magno fletu ac lachrymis tristique cruce versantur, habebunt tandem fontem quo sese reficiant. Sic saepe Ierosolyma apud Isaiam et alios prophetas Vallis visionis vocatur, quia ibi doctrina caelestis copiose tradebatur, multique ibi erant prophetae, qui caelestes visiones videbant, totusque Dei cultus multum frequentabatur et celebrabatur. Is. 22, Onus vallis visionis, quid tibi est, etc. id est, prophetia contra Ierosolymam directa, seu poenas eius praedicens. Psal. 23, Etiamsi ambulavero per vallem umbrae mortis, non timebo malum, quia tu mecum es. Septuaginta verterunt, per medium. Sed videtur simpliciter intendere, ac si dicas, In ipsissima aut summa umbra mortis, summisque mysteriis ac difficultatib. Omnis vallis exaltabitur, Isa. 40 et Luc. 3. in descriptione praeparationis viae Meschiae, quam Baptista Domini praecursor ei praeparavit, praedicitur, quod omnis vallis exaltabitur, et omnis collis humiliabitur. Quod apposite dicitur ad viarum complanationem, ubi tum eminentes tumores, colles et montes sunt molesti ob difficultatem ascensus, tum et valles ob descensus ac praecipitia: sed aequabile solum ac via omnium commodissima est profectioni. Proponuntur ergo verba similitudini illi convenientia. Sed accommodari quoque singulae voces ad spiritualem viam Meschiae non difficulter possunt. Nam colles et montes putantur securos tumidos ac inflatos iustitiarios significare, ad quos Christus non facile pervenire potest: quare deprimi eos ac conteri malleo legis oportet. Contra vero valles videntur significare nimium demisso et abiecto animo praeditos, seu desperabundos: quos consolatione Evangelii erigere ac excitare necesse est, quo facile a Christo adiri queant, seu illi eum fide apprehendere. Sic igitur spiritualis via Christo medico ac servatori nostro praeparatur eius verbo, a praecursore ipsius, omnibusque sinceris doctoribus ut is corda nostra adire, eaque sanare queat. Vallis Hennon debuit vocari vallis occisionis, quia ibi multi sunt interfecti, et alioqui multa cadavera eo congesta fuere. Sicut praedicit. Ierem. cap. 7. Cur vero, et quomodo inde sit nomen Gehennae sumptum, supra in ea voce declaratum est. Valles scindentur, Mich. 1. praedicuntur horribiles poenae severissimi iudicii Dei, quibus erat Israelitas castigaturus, hisce verbis: Quoniam ecce egredietur Dominus de loco suo, et descendens calcabit super excelsa terrae, liquefientque montes sub illo, et valles scindentur, sicut cera a facie ignis, et sicut aquae actae in praeceps. Quae tantum hypotyposi quadam amplificie magnitudinem poenarum, non quod haec ad verbum accidere debeant: sed per hasce quasi locorum afflictiones, hominum ipsorum calamitates indicantur et depinguntur, ut in Regulis Universalibus, de talib. ramplificationibus dictum est plenius.

VANUS, proprie etiam Latinis idem significat quoddam Vacuus. Quae autem vacua sunt iis bonis rebus quae inesse debebant, ea quasi inutilia, falsa et mendacia sunt. Huius nominis Hebraismi sunt magna ex parte expositi in verbo Evacuo, et Inanis. Dicam nihilominus et hic quaedam. Primum Vanus per metaphoram dicitur homo stultus, et mente carens. Proverb. 12. Qui colit terram suam, saturatur pane: qui autem sectatur vanos, caret corde, aut vecors est. id est, homines stultos, mali sibi suisque de rebus necessariis prospicientes. Iob [?: ] , Vir vanus aut vacuus donatur intellectu. Psalm. 49, et 1 Corinth. 3. Novit Dominus cogitationes hominum, quia vanae sunt. id est, stultae, et sine omni vero fructa susceptae. Secundo vanum dicitur, omne id quod cum aliquam speciem habeat rei, tamen vera ac solida bonitate caret. Sic toties inculcat Salomon in suo Ecclesiaste, omnia esse vanitatem vanitatum. id est, summam vanitatem, aut vanissima, nihilque stabilis aut [?: -mi ] boni habentia. Sic Heva filium vocat Habel, quod Hebraice vanitatem significat, eo quod homo sit [?: -us ] imagine ac favore Dei, aliisque veris bonis, quibus eum Deus initio repleverat in creatione. [?: Sper- ] rat quidem illa misera matercula, se genito Cano peperisse illud benedictum semen, quod debebat opera Satanae ac maledictionem destruere: sed nunc experientia comperit, se meram vanitatem, seu homines corruptissimos procreare, quod isto nomine dolens ac [?: ] mens confitetur. Sic et idololatriae possunt videri dici vanitas. Tertio, Vanus et Vanitas etiam Latinis mendacem et impostorem, ac imposturam significat Psal. 12, Vanitatem loquuntur quisque cum proximo suo labio adulationum ex corde et corde loquuntur. Psalmo. 4, Filii viri usqueque gloriam meam in ignominiam. et diligitis vanitatem, ac quaeritis mendacium? Coniungit in duobus hemistichiis vanitatem ac mendacium, tanquam synonyma. posset tamen utrunque horam exponi de idololatria. Videtur enim hinc Paulus sumpsisse suam concionem Rom. 1, quod homines gloriam Dei mutaverint in mendacium. Vana est salus hominis, Psalm. 108. id est, mendax. Sic alibi dicit, equum esse fallacem ad salutem. Pollicetur quidem externa specie magnum quid, sed reipsa minime praestat. [?: ment--- ] igitur et mendax est. Significat igitur Vanitas, mendacia ac imposturas, omni veritate ac bonitate [?: c- ] tes, quin et noxiam malitiam adiunctam habentes. Psalmo 62, Nolite sperare in mendacio et rapina, [?: ] vanitiatis: id est, noxii impostores. Ibidem, Veruntamen vani sunt filii hominum. id est, mendaces sunt Sic assumere nomen Dei invanum, est temere id usurpre, aut etiam ad mendacium. Quarto: Hinc sit, ut a mendacio ac impostura perniciosa, haec vox etiam ad ipsas idololatrias et idola transferatur, utpote ubi est quidem magna species pietatis, et impetrandae opis divinae: sed tamen dupliciter mendax, quia et caret omnem vera bonitate, et insuper habet noxiam imposturam pestemque adiunctam, ut quae ira Dei et poenis cum temporariis, tum etiam aeternis, suos cultores oneret. Ieremiae secundo, sic dicit Dominus: Quid invenerunt patres [p. 631] column 1237 vestri iniquitatis in me, ut se elongaverint a me, et ambulaverint post vanitatem, et vani facti sint? Isa. 41, Ecce vos estis ex nihilo, et opus quoque vestrum minus quam nihil est, abominatio elegit vos. Sic Deut. 32, Irasci fecerunt me in vanitatib. suis, et ad zelum me provocarunt in non Deo. et Paulus 1. Cor. 8, Scimus quod idolum nihil est. Act. 14, Annunciamus vobis, ut convertamini ab istis vanis ad Deum illum vivum, qui fecit caelum et terram. Solet alioqui etiam passim Scriptura veritatem nominare verum Deum, et veram religionem: sicut Christus se dicit esse veritatem, et ad hoc venisse aut de veritate testetur: contra autem falsam religionem appellat mendacium. Sic Paulus Rom. 1. dicit, gentiles commutasse veritatem Dei in mendacium: id est, verum Dei cultum in falsum, et pro vero Deo falsum Deum amplexi sunt. Vanum videre, est falsam visionem aut doctrinam docere: Ezech. 13. Quinto, Vanum dicitur id quod est impium. Quare Paulus Rom. 8 dicit, rerum naturam vanitati subiectam esse. id est, abusui impiorum, ut non cultui Dei ac pietati, sed potius impietati serviat, famuleturque. Quam impietatem paulo post [?: ----t ] corruptionem. ea nempe significatione hoc vocabulum saepe impietatem denotat: ut Omnes corrupti sunt et maschitim משכיתים corruptores. Sic et Ephes. 4 est, veterem hominem voluptatibus deceptricibus corrumpi. id est, in extremam impietatem incidere. Sexto, Vana dicuntur instabilia, non durantia et [?: ] Prov. 31, Mendax est gratia, et vana est pulchritudo. id est, tum nihil eximii boni in se continens, tum etiam fragilis ac instabilis. Iob 7, Vanitas sunt dies mei. id est, brevissimi. Psal. 144. Homo vanitati similis est, et dies eius veluti umbra transiens. Textus ipse exponit, quid sit vanitas. Septimo, Vanus est irritus. Sic labor [?: ] est carens omni bono fructu. Vanum est vobis [?: ] lucem surgere: Psalm. 127. Vanus est omnis qui servit Domino: Malach. 2. id est, inutiliter ac frustra. Sic [?: ] [?: ] laborare: Psalm. 78, Consumpsit dies eorum in vanitate, et annos eorum in perturbatione. id est, [?: inv--iliter ] vagando in deserto, et tandem ibi moriendo. Et Psalm. 63, Utique in vanum lavi in mundicia manus meas. id est, innocenter vixi frustra. Averte oculos meos, ne videant vanitatem: Psal. 119. id est, rem vanam concupiscant, sive idololatriam, sive etiam res huius vitae cum perse fluxas, tum alioqui illicitas. Sic Ioannes dicit, omnia esse concupiscentiam oculorum. Psal. 24 inter [?: no-- ] vere pii hominis ponitur, Qui non in vanum levavit animam suam. Levare animam, valde saepe significat aiquid desiderare ac expetere. Porro vanitatem pro idolatria poni, supra ostendi. Quare potest significate: Qui non cupit aut expetit idololatriam, aut falsam religionem. Recte igitur videtur vertisse Lutherus, der [?: ] [?: ] hat zu der losen lehr, qui non delectatur falsa doctrina. Nunquam construitur Vanitas cum mendacio. Psal. 31, Odi observantes vanitates mendacii: ego autem in Domino consisus sum. id est, vanas idololatrias.

VAS Hebraeis quodvis instrumentum, et quamvis omnino supellectilem significat: inde in Scriptura vasa belli, vasa musica, vasa pastoris, vasa peregrinationis vasa ornamentorum muliebrium, vasa venationis, vasa pellicea, pro instrumentis aut supellectile tali. Vas [?: ] , id est testaceum: Psal. 2. Factus sum sicut vas perditum. Psal. 31. id est, perinde sum oblivioni traditus. Idem [?: fer--- ] [?: --let ] [?: ] non desiderabile, Ierem. 48. Vasa desideriorum, 2. Paral. 20. Invenerunt in eis multum divitiarum, et ca [?: ] onusta vasis desideriorum: id est, ornamentis [?: pro---sis ] . Sic 2. Paral. 32, Omnium vasorum desiderii [?: -----os ] ostendit. id est, vasorum preciosorum. Vasa [?: ] Num. 31. id est, operosa. Vasa bellica sunt arma: Iud. est, Sexcenti autem viri accincti vasis bellicis suis [?: sta---- ] ad ostium portae. Sic 2. Paral. 23. Quisque vasa sua [FLACIVS clav I p.1238] in manu sua: id est, arma. Vasa pro omni supellectile vel sarcinis. Gen. 31, Ecce pervestigasti omnia vasa mea. Gen. 45. Non parcat oculus vester vasis vestris. id est, supellectili aut rebus, si forte quas non potestis vobiscum accipere ob pondus. Sic 1. Sam. 1. Res a Davide fratribus in castra allatae vasa vocantur: et 1. Samu. 10. Saul dicitur latitasse inter vasa, ne in regem assumeretur. Sic Isaiae 22 dicuntur omnis generis vasa fuisse super clavum parieti infixum suspensa: id est, omnis generis utensilia, et res domesticae. Sic Christus utitur hac voce, cum dicit, fortis armati vasa diripi: Matth. 12. et, Vas per templum portari non sinebat, Marc. 11. pro, nullam prorsus rem. Vas pastorale vocat peram, 1. Sam. 17, in quam David posuerat lapides fundibulares. Sic Zach. 11, Sume tibi vasa pastoris stulti. id est, supellectilem tali pastori convenientem. Vasa transmigrationis, Ierem. 46. id est, necessaria ad migrationem. Vas significat aliquando corpus hominis, ut 1. Sam. 21. Si vasa puerorum sint sancta: id est, munda et casta, non libidine polluta. Sic 1. Thess. 4, Sciat unusquisque vestrum possidere vas suum in sanctificatione. Sic aliqui illud Pauli exponunt, Habemus thesaurum hunc in testaceis vasculis: pro, in imbecillo corpore: 2. Cor. 4. Tametsi ibi potius de toto homine accipias, qui est admodum imbecillus ac ineptus ad tantum thesaurum. Aliquando vas totum hominem significat, quia est instrumentum quoddam vivum (sicut et Aristoteles in Politicis servos instrumenta appellat) per quod Deus aliquid agit clementer, aut etiam iratus. Sic Paulus Rom. 9 alios homines dicit esse vasa irae, et alios vasa misericordiae. Exponit etiam ea nomina: se illos vocare vasa misericordiae, erga quos misericordia utitur: et vasa irae, quos ad interitum dirigit, ac in quos suam iram effundit. Sic et 2. Tim. 2 dicit, Deum in sua domo habere vasa ad honorem, et etiam ad ignominiam destinata. id est, varios homines, pios et impios electos et reprobos. Sic Petrus 1 cap. 3. mulierem vocat imbecillius vas, cui etiam a marito suum honorem tribui vult. Sic Paulus vocatur vas electionis Act. 9. id est instrumentum Dei selectissimum ac praestantissimum, quoad convertendas gentes uti volebat. Vasa irae superius fuerunt homines, quib. Deus iratus est. et quasi passive ea loquutio accipitur. At Isa. 13 active intelligitur, de hominibus, per quos Deus alios castigat ac perdit: Dominus et vasa irae eius veniunt ad perdendam universam terram. Sic vasa mortis, pro mortiferis telis. Psalm. 7, Arcum suum tetendit, et paravit illum, et ei paravit vasa mortifera.

VECTES, sunt repagula, quibus fores portarum civitatis aut domus confirmantur: per metaphoram significant omnem munitionem ac robur alicuius rei. Iob 38, Et decrevi super mare decretum meum, apposuique illi vectem et ostia: seu fores, et vectem quo confirmarentur fores: id est, quando statui certos terminos mari, veluti carcere aut repagulis quibusdam reprimens furores eius, ne longius excurreret. Sic Ezek. 30, Dum contrivero ibi vectes Aegypti: id est, munitiones et robur. Psalm. 147, Lauda Ierusalem Dominum, lauda Deum tuum Sion: quoniam confortavit vectes portarum tuarum, et benedixit filiis tuis in te. id est, Deus Ecclesiam corroborat et tuetur, singulaque eius membra clementer fovet.

VELAMEN, supra in Tegmine expositum est. Tantum igitur unum locum supra neglectum hic breviter attingam. Abimelech restituit Saram Abraamo, multaque alia donans, ut pro se ac familia sua oret, tandem dicit ad Saram: Ecce dedi fratri tuo mille argenteos: ecce illud est tibi velamen oculorum, coram omnibus et erga omnes qui tecum sunt, et cum omni iurgante muliere. id est: Ecce illo dono testor, me divinitus monitum et coactum esse te intactam reddere marito: quod etiam donum tibi erit vice testimonii ac excusationis erga omnes [p. 632] column 1239 homines cum quib, versabere, et contra quamvis mulierculam tecum iurgantem, tibique adulterium mecum patratum exprobrantem. Quod autem Tegmen oculorum metaphorice pro excusatione expono, ea causa est, quod contectio oculorum est veluti defensio quaedam in culpa, ne prorsus confundamur. Quare omnes naturaliter cum arguimur, et in rebus adversis, ad id remedium confugimus, ut oculos demittamus, aut faciem tegamus, aut etiam alicubi nos plane abscondamus et latitemus. Quo spectat etiam Graecum verbum ἐγκαλύπτεσθαι , et contra ἐκκαλύπτεσθαι . Nam tanto maiore ignominia affecturus adversarius, detegit faciem reo, eumque cogit spectare homines, et vultum eius omnibus patere. Huc pertinent publicae infamiae ac ignominiae, quae tanto sunt acerbiores et graviores, quanto magis rei propalam ab omnibus spectandi proponuntur. Huc pertinet historia Vitellii Caes. cui capto, et ad supplicium tracto, narrat Suetonius adversarios mento mucronem gladii subiecisse, ut cogeretur erecta facie homines spectare, et illis vicissim faciem visendam praebere. Accipio ergo tegmen oculorum metaphorice, pro defensione contra ignominiam. Sic etiam in sequenti capite, Abraamus donat Abimelecho munus septem ovium, quod vult esse sibi testimonio, quod ille puteus ipsius sit. Sic igitur apparet, tunc fuisse usitatum, ut munus esset testimonium iuris aut innocentiae alicuius apud alios homines. Sicut enim Abimelech accipiens munus 7 ovium, testabatur puteum esse Abraami: ita idem dans munus mille argenteorum, testabatur Saram esse inviolatam.

VENAM vertunt aliqui vocem Hebraeam מקור Macor, quae magis proprie scaturiginem sonat: utuntur sane Latini hac metaphora pro scaturigine. Prov. 25, Fons conculcatus et vena fontis corrupta, iustus nutans coram impio, aut iudicio impii: ille enim damnat eum tanquam aquam immundam ac turbidam cum sit sua natura aqua limpida, et facile restitui queat. Vena maris: Ier. 51. Ego siccabo mare Babylonis, et siccabo venam aut scaturiginem eius. id est, opulentiam ac potentiam Babylonis, ut arida ac sicca, paupercula et tenuis sit. Vena vitae, favor Dei ac timor eius vocatur, eo quod inde scaturiant omnia bona huius et futurae vitae. Psalm. 36, Proverb. 14. Sic et Proverb. 10 et 16. Os iusti et lex sapientis vocatur Vena vitae: id est, causa multorum ac magnorum bonorum. Vena Israel, aut scaturigo, appellatur vera religio ac doctrina, quae sicut homines rigat ac refocillat, ita etiam Deum glorificat. Psal. 68, Benedicite Domino de fonte aut vena Israel. Vena aut scaturigo sanguinis, Levit. 20, significat fluxum sanguinis muliebrem, seu menstrua: Si venam eius nudaverit, et ipsa revelaverit venam sanguinis sui. Sic Marc. 5. dicitur mulieri confestim a tactu vestis Christi exaruisse fons aut scaturigo sanguinis.

VENATIO habet simile quiddam bello, teste Xenophonte in Cyri paedia: imo est species quaedam belli, et vicissim bellum est tanquam venatio quaedam servilium hominum, ac parere nolentium: ut Aristoteles Politic. 1. disserit. Quare merito, cum dicitur Nembrot fuisse robustus venator, de bellatore accipitur: quod etiam ex ipso textu apparet. dicitur enim ibi de primariis civitatibus ipsius regni: quod non ad venatorem, sed ad regem ac ducem exercitus recte referri queat, qui devictis gentib. validas civitates condiderit. Transfertur venationis metaphora etiam ad praedicationem doctrinae, et hominum conversionem. Ier. 16. Ecce ego mitto ad piscatores multos, et piscabuntur eos: et ad venatores multos, et venabuntur eos, de omni monte, de omni colle, et de omnib, cavernis petrarum. Loquitur Propheta de reductione Israelitarum, aut congregatione filiorum Dei ex toto orbe terrarum. Sic et Christus dicit Petro: Faciam te piscatorem hominum. Venari animam [?: ] insidiari ei, aut moliri exitium, 1. Sam. 24. Ezek. 13. [?: Q--- ] fratrem suum venatur reti: Mich. 7. id est, instar [?: ve--- ] ris struit exitium suis artibus. Venari gressus alicuius, Thren. 4 id est, actionibus alicuius insidiari. Sic Psalm. 140, Virum violentum venetur malum. id est, sit ei exitio. [?: Ven--- ] venati sunt me veluti avem: Thren. 3, Venationem [?: ] rere, est praeda frui. Proverb. 12, Non aduret fraus venationem. Sic Genesis vigesimoquinto, Dilexit Isaac ipsum Esau, quia venatio in ore eius. id est, quia solebat vesci et delectari ferina carne, quam ille ei [?: ] nabatur.

VENDO, verbum per se notum ac perspicuum est. [?: D-- ] tatur quid significet Luc. 12, cum Dominus dicit: [?: V--- ] te bona vestra, et date eleemosynam parate vobis [?: ] supia quae non veterascunt, thesaurum in caelis. Hinc [?: ] nim probant monachi, oportere eos qui germani Christiani esse volunt, omnia sua vendere, et distribuere [?: ] mendicos, et ex mendicitate vivere. Quae nequaquam sententia Domini ac servatoris nostri est: sed ut id [?: ] non male ad verbum exponi potest de Apostolis ac discipulis ipsius, quos ab omni cura ac opera rerum [?: ] narum abstrahebat ad scholam suam, paulo post ablegaturus per orbem terrarum ad instituendas novas scholas: ita non est universale mandatum ad omnes Chrisianos, si ad verbum exponatur: quos postea Paulus [?: os---- ] pie posse non modo brutarum et mortuarum rerum possessionem habere, sed etiam hominum aut mancipiorum, [?: id- ] Christianorum. Metaphorice itaque intelligendum est id mandatum de quadam renunciatione aut abiectione [?: ] huius mundi, de qua Paulus 1. Cor. 7. inquit: Qui habent uxores, sint ut non habentes, qui flent, ut non [?: ] ; qui gaudent, ut non gaudentes: qui emunt, ut non possidentes: qui utuntur hoc mundo, ut non abutentes. id est, ut non ita inhaereamus nostris opibus ac ex eis [?: p---- ] amus tanquam inde omnis nostra felicitas ac [?: ----pendeat ] , sicut ille dives putabat, de qua re in toto ea capite agitur. Iubet ergo ibi Christus, ut soli Deo [?: se----mus ] , non mammonae, non nimium divitias amemus, [?: -de ] pendeamus, nostramque felicitatem inde expectamus: sed potius parati simus liberaliter fratres egentes adiuvare. Huc spectant omnia ibi praecedentis Christi, de abiicienda solicitudine rerum terrenarum, et quaerendo thesauro caelesti. Haec igitur sit prima significatio verbi Vendere, cum quasi neglectionem rei quae dicitur esse vendita, significat. Sic possis exponere illud dictum Psal. 44, Tradis nos veluti oves in devorationes, et vendis populum tuum absque precio: id est, [?: neglig- ] , abiicis, etc. Secundo significat hoc verbum, penitus in alienam potestatem tradere ac dedere, sicut aliae [?: ] , aut etiam mancipia cum venduntur, in alienum ius arbitriumque prorsus deduntur: cuius traditionis aut deditionis dicta ac exempla reperiuntur tum de isti communi corporeaque vita, tum et de spirituali. Primum exempla prioris proponam. Deut. 32. Quomodo persequitur unus hostis mille Israelitas, et duo [?: ] 10000 ipsorum? Nonne id ideo, quia Deus eorum [?: --didit ] eos, et Iehova conclusit aut tradidit eos? Sic [?: ] cum 2 et 3, Iratus est Dominus Israeli, et vendidit eos hostibus suis per circuitum. id est, tradidit, deditque in eorum servitutem. Sic supra citatum dictum Psal. 44. intelligi recte potest. Isa. 50, Ecce propter iniquitatem venditi estis, et propter scelera abiecta est mater [?: vestra ] : quod et deditionem, de qua iam agitur, et neglectionem, de qua in prima significatione, denotat. Similia exempla reperiuntur Iud. 4 et 10. In spirituali quoque venditionis aut traditionis genere usurpatur. Sic de Achabo dicit Elias, quod vendiderit se ad [?: ] endum malum coram Domino. Et mox additur [?: ] fuisse alium qui semet perinde ad peccandum [?: -d-rit ] . [p. 633] column 1241 Sic et Paulus queritur Rom. 7, se esse venditum ob peccatum originale, ut cogatur ea mala facere, quae [?: ] nolit. Vendit iustum pecunia: Amos 2, videtur corru-ptelas iudicum significare, qui acceptis muneribus causas civiles et criminales insontium ad libitum iniustorum inflectebant. Ante diluvium et extremum iudicium dicuntur homines vendituri, empturi, aedificaturi, nupturi, etc. id est, toti in hac terrena vita immersi [?: ] , prorsus negligentes Deum, et diabolum ac utri usque regnum, nihil plane solliciti de aeterna vita ac morte Ezek 7. Venit tempus, ut neque qui vendit doleat, neque qui emit laetetur. id est, erit tristissimus rerum status, [?: ] nullus venditorum praediorum usus.

VENENUM, per metaphoram, venenatam homium malitiam, qua Deum et proximum laedunt, significat Deut. 32, Quomodo de vinea Sodomae vitis eorum, ac de aruis Gomorrhae botrus eorum, botrus fellis et amaritudinum venenum draconum vinum eorum, et [?: -el ] aspidum crudele. Per venenatum vinum intelligit [?: -quorem ] , quem ex malo thesauro cordis depromunt. Psalmo 58, Venenum est illis instar veneni serpentis. Item Psalmo 13, et Roman. 3, Venenum aspidum sub labiis eorum. Vocem Hebraeam Rosch Deut. 29, et Osee 10, vertunt aliqui venenum, sed videtur potius sed significare.

VENIO verbum plurifariam accipitur. primum aliquando est adverbium hortandi, sicut et de Vado supra dixi, idem valens quod Age, Agite. 1. Sam. 9, Veni revertamur. 1. Sam. 20. Veni egrediamur in agrum. Sic Psa. 66, Venite, audite et narrabo quae fecit animae meae. Sic intelligendum est illud Psalmi, Venite exultemus et iubile [?: ] Deo nostro. Reperitur in eodem usu etiam in novo Testamento. Matth. 21, Iste est haeres, venite occidamus [?: ] , et erit haereditas nostra. Venire post aliquem, crebro significat sequi eum. Matt. 4. Venite post me, faciam vos [?: ---scatores ] hominum. Matth. 16. Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, ac sequatur me. Contrariam prorsus vim habet. Venire anti Christum, Ioann. 10, Omnes quotquot venerunt [?: an- ] me fures fuerunt, et latrones: id est, quicunque venerunt sive me, neglecto et despecto me, non per me, ut operum ostium. Ante, Coram, et similes praepositiones, saepe neque tempus neque locum significant: sed tantam hostile quiddam, contumax aut adversarium indignus. Psamo quinquagesimoprimo, Et peccatum meum impedi coram me semper: id est, tanquam adversarius [?: ] mecum, et torquet meam conscientiam. Sic Proverb. 21. Non est sapientia, non est intelligentia, non ad consilium neged Iehova, coram Domino: id est, contra Dominum. Talis est penitus et illa contrario sensu accepta locutio Matth. 16. ὕπαγε ὀπίσω μοῦ σατανᾶ , abi retro [?: ] Satana, Simili pene phrasi Aeschines contra [?: Ctesi- ] inquit, μηδ' ἐμπροσθειν τῶν νόμων, ἀλλ' ὕστερος πολιτεύου . [?: --em ] Actor. 12. lsti omnes ἀπέναντι , coram: id est, contra decreta Caesaris agunt. Sic et Hebraeum Ante, significat fine. Monet Erasmus in Annotationibus, has duas voculas πρό ἰμοῦ , non extare in vetusta versione: ac sane [?: -um ] est, pleraque eius exemplaria non habere. Vidi [?: -en ] ego unum circiter ante 200 annos eleganter scriptura, in quo legebantur. Venire, proprie quidem significat metam pertingere, quo ieras, aut contenderas: sed nonnunquam idem quod ire aut proficisci seu con [?: ---ere ] ad eam metam declarat, sicut supra, de Accedere et Excedere diximus, quod aliquando pro se invicem po [?: ---tur ] . Actorum 28. Mansimus Puteolis apud fratres diem septem, et ita venimus Romam: id est, ivimus, [?: -dimus ] . Sic Ioann. 6, Ingressi navigium venie [?: ] trans mare. id est, ibant, eo tendebant. Sic Ionas dicitur reperisse in Iapho navem venientem in Tharsum: Id est, profisci [?: -m ] , aut ituram illuc. Venire et Venturus, aliquando valde significanter accipitur, praesertim cum de Meschia dicitur. Matth. 11, Tu ne es ille veniens, aut alium expectamus? Benedictus ille veniens in nomine Domini: id est, qui venit, aut venire debet ad redimendum et servandum genus humanum: non ociosum quendam adventum indicat, ut esse solet miserorum homuncionum, sed ut administret ingens quoddam munus. Hinc est quod etiam vox adventus Domini in Ecclesia valde significans sit, quippe cum et res significata sit eximia. Heb. 10, Adhuc pauxillum, et qui venturus est veniet. id est, Christus secundo suo adventu ad iudicandum, quem nos tantopere expectamus, et de cuius adventu tam multa dicuntur. Vox autem ἐρχόμενος , Tu ne es ille veniens: idem valet quod, Tune es ille qui secundum prophetas et prophetias divinitus promissus est, quod ad salutem nostram venire debeat? Ille, cuius adventus tam solicite et cupide ab omnibus expectatur. Sic Antichristum venire aut venisse, valde significanter accipiendum est. Ioannes cap. 5 suae epistolae dicit, Christum venire per aquam et sanguinem. Et mox dicit, aqua et sanguine: quod etiam valde significanter accipiendum est. Sensus enim est, Christum non ocio se per ista venire, sed efficaciter nos accedere ita, ut per Sacramenta aquae et sanguinis, quae una cum spiritu, ut mox sequitur, de eo testentur, nos convertat, regeneret, mundet, ac ad vitam aeternam ducat. Christus dicitur in carnem venisse, et hoc Antichristum negare: ubi etiam Venire significanter accipiendum est, nempe quod filius Dei sit non tantum incarnatus, sed etiam vere agat et peragatea opera, ad quae venit: scilicet, ut solus opera diaboli destruat, solus genus humanum redimat ac servet, solus plene totius mundi peccata auferat, expiet, et Deum nobis placet, nosque ad aeternam vitam perducat, solus sit unicus sacerdos, unicus rex, mediator ac caput nostrum, solusque unico sacrificio plene perlitet. Haec igitur ad quae Christus in carnem venit, cum neget Antichristus merito dicitur negare eum venisse in carnem. Quare (ut dixi) utraque loquutio valde significanter accipienda est, nempe tum venisse Christum, tum in carnem venisse. De practico enim quodam adventu, non speculativo aut ocioso, illa verba intelligenda sunt. Sic accepta illa phrasi, facile intelligetur quis neget Christum venisse, eoque Antichristus dicendus censendusque sit. Venire in nomine Domini, est, a Domino missum, eiusque ope doctrina fiduciaque fultum, ac denique eius gloriam negociumque promoventem et agentem venire. Sic dicit Christus Ioan. 5. Ego veni in nomine patris, et non recipitis me: si alius venerit in suo nomine, illum recipietis. Venire ad Christum est credere in eum. Matthaei 11, Venite ad me omnes qui onerati estis, et laboratis, ego reficiam vos. Ioan. 5. Non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Ioan. 6, Nemo potest venire ad me, nisi pater traxerit eum, et nisi a patre ei datum sit. Ioan. 14. Nemo venit ad patrem nisi per me: id est, nemo vere agnoscit ac credit in patrem. non etiam habet eum propitium, aut ab eo quicquam impetrat, nisi per me. Ideo Christus se viam et ostium ad patrem profitetur. Venire in aliqua re ad aliquem. David dicit ad Goliath, 1. Sam. 17. Tu venis ad me in gladio, lancea et clypeo: ego autem venio ad te in nomine Domini. id est, instructus et armatus, fretusque talibus armis et auxiliis. Sic 1. Corinth. 4 inquit Paulus: Quid vultis, ut cum virga veniam ad vos, an cum gaudio et spiritu lenitatis: id est, instructus, paratusque ad castigandum vos. Sic initio secundi sequentis Epistolae inquit, se ideo non venisse, ne veniret cum tristicia: id est, reprehensione ac castigatione, ipsos contristatura. Et initio 1 Corinth. dicit, se non venisse ad eos in excellentia sermonis. Contra Roman. 15 inquit: Scio quod cum veniam ad vos, in benedictione plenitudinis Evangelii Christi ad vos veniam. id est, instructus larga facultate [p. 634] column 1243 docendi et promovendi vos in cognitione Evangelii et verae pietatis. Sic posset exponi, quod 1. Ioan. 5 dicitur Christus venire per et in aqua ac sanguine: id est, illis mediis et ceu instrumentis nobiscum agens, nos lavans, regenerans et alens. Venire fidem. Gal. 3, Ante quam autem venisset fides, sub legis praesidio tenebamur, conclusi in eam fidem quae erat revelanda. At postquam venit fides, non amplius sub paedagogo sumus. id est, antequam doctrina Evangelii adeo clare patefacta et praedicata esset. Venire iram Dei, aut poenas super aliquos, ut super terram, aut aliquibus, significat accidere illis eas calamitates. Quae phrasis valde crebra est. Venire sanguinem Abel et omnium martyrum super pharisaeos et alios persequutores, Matth. 23, est, eos onerari reatu ac poena de illis caedibus: Matt. 10, Veniet pax vestra super domum illam. id est, pax quam vos ingredientes precati estis, continget illi domui et familiae. Iud. 9, Ut veniret iniuria et sanguis 70 filiorum Gedeonis super Abimelech. Ibidem est etiam, Ut veniret maledictio Iothan, etc. Venire in testimonium, ut testaretur de aliquo: Ioan. primo, est phrasis, una cum sua expositione. Baptista venit in testimonium, ut testaretur de luce. Venire in hunc mundum, est in hanc vitam nasci. Ibidem: Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ibidem, In sua venit: id est, Meschias se exhibuit suo populo ac regno. Solem venire dicunt illi, non cum oritur, aut ad nos venit: sed cum attingit metam suam, nempe occidit. Venit coram me finis omnis carnis: Gen. 6. id est, ego decrevi perdere, vel finem imponere omni carni. Sic Amos 8. Venit finis super populum meum Israel. id est, decretus a me finis aut exitium populi iam adest. Venire alicuius verbum, est rem verbo promissam aut praedictam accidere. Iudicum decimotertio, et porro Psalmo 105. Afflixerunt compedibus pedes Ioseph, ferrum pervenit in animam eius, usque ad tempus veniendi verbum eius. Sic Isaiae 5, Vae qui dicunt, Acceleret opus Dei, ut videamus: veniat consilium eius, ut sciamus. id est, adveniant sane istae toties praedictae poenae. Venire alicui, aut super aliquem aliquid, significat, illi accidere. Psalmo 109. Dilexit maledictionem, et veniat ei. id est, accidat. Faciamus mala, ut veniant bona. Haec omnia mala venerunt super nos, neque tamen fefellimus foedus tuum. Psalmo 44. Deuter. 33. Veniet benedictio super caput Ioseph, et super verticem Nazaraei eius. Sic Psal. 55, Timor et tremor venit super me. id est, occupavit. Ibidem, Veniat mors super illos. Proverbiorum 10. Quae timet impius, venient super eum. Venient tibi haec duo subito: Isaiae 45. id est, viduitas et orbitas tibi accident. Redire viam per quam quis venit, videtur ferme proverbialiter dici: pro, frustra eum advenisse. Sic dicit Deus de rege Assyriorum Isaiae 37, Ponam frenum meum in labia tua, et reducam te per viam quam venisti. Et mox: Per iter, quo venit, abibit, et non intrabit in civitatem istam. Sic et Germani semiproverbialiter dicunt, Gehe den weg, dem du gekummen bist. Hisce ipsis diebus quidam simplex ac rudis nobilis, veritatis causa in carcere detentus, cum a Iesuitico seductore longo sermone esset tentatus, ut a pura doctrina deficeret, hoc unum tandem ei respondit, Mein Christus kommt nicht uber ein mitt euerem Christo, den weg den ihr kommen seidt. gehet wider heim: Quod idem fuit ac si diceret, Frustra venisti, non indigeo tua opera. Venire alicuius precationem ad Deum, est, eam exaudiri. Psalmo 119, Veniat precatio mea coram te. Venire in pactum, est, pacisci: secundo Paralipomenon 15. Venire inter homines, primo Samuelis decimoseptimo: Senex veniens inter homines. est idem quod senescere. Sic Abraamus et Sara leguntur venisse in dies: Genesis 18 et 24. subintell. senectutis, annumerabantur senibus. Sic Zacharias et Elizabet dicuntur progressi in dieb. Iehosua senuit, et venit in dies, capite 13. Sic Regum primo. David dicitur senuisse, et venisse in dies. Venire aiquid [?: ] quo, significat ei coniunctum esse solere. Proverbiorum 11, Cum venit superbia, venit et ignominia. Sic Proverbiorum 18. Labia stulti veniunt cum lite: id est, stulti homines solent plerumque lites excitare. Venire per nomine, [?: ] nominatim in aliquem coetum aut opus computari Paral. 4. Venire pro aliquo, est ei succedere. Proverbiorum 11. Iustus de angustia liberatur, impius autem [?: ] nit pro eo: id est, incidit pro eo in calamitatem. [?: Li ] nostra precio venerunt: Threnorum 5. id est, sumus [?: co- ] emere ea. Venire pro mercede, est conductum esse: Exodi vigesimosecundo. Venire facere, est afferre, aut [?: ad- ] cere. Genesis decimooctavo: Venire faciat super Abrraam quod locutus est. id est, adducat, adimpleat. Venire fac verba populi ad Deum: Exodi 18. id est, [?: add- ] aut refer. Venire faciam te super terram meam. Ezechielis 38. id est, accersam, adducam. Sic Genesis 27 Discesserat Esau in agrum, ut venaretur venationem ut venire faceret. id est, ut patri ferinam afferret. [?: Ve- ] re facere in suam manum, est aliquid acquirere. Eccl. quinto: Nec quicquam reportet de labore suo, quod [?: ] cit venire in manum: id est, de lucro labore parto. Ve nire de longinquo, videtur significare serium et grave praepositum. Nemo enim temere et levi de causa ex [?: lon- ] quo venit. Isaiae trigesimo: Ecce nomen Domini venit de longinquo, et facies eius ardens, grave est onus Venerunt filii usque ad partum, et non est vis pariendi Isaiae 37, id est, foetus uteri se convertit ac movit ad [?: e-tum ] ex alvo, instatque partus: et tamen mater nunc in summa necessitate destituitur viribus, ut promovet partum: hoc est, res in summum discrimen adducta est, nec possumus inde nostris viribus eluctari: ferat igitur Deus ipse opem.

VENTER, aliquando significat ingluviem, veritatemque, et nimium studium commodorum huius vitae. Phil. 3. Quorum finis est exitium, quorum Deus est venter, et gloria cum confusione ipsorum, qui terrestria curant. ubi declarat Apostolus phrasin suam, [?: ] cui ventrem suum esse Deum, idem valere, quod eum tantum terrestria curare. Sic Paulus seductores dicit tantum ventri suo, non Deo: Roman. 16. Sic Cyclops apud [Euripidem] dicit, se non scire aut colere alium Deum praeter ventrem, cui soli omnes victimas offerat. Sic et [Lucilius] inquit. ‘Vivite lurcones, comedones, vivite ventres. ’ Venter piger, est homo, qui simul et ignavus est, et salvator ac potator, profusorque. Sic Paulus Tit. 1. nominat Cretenses γαστόρας ἀργοὺς , ventres ignavos. Sic et Germani dicunt faulbauch, de ignavo lurcone. 1. Corin. 6 Escae ventri, venter autem escis destinatus est: Deus autem hunc et illos abolebit. id est, licet quidem habere aliquam curam ciborum ac ventris. Sic enim Deus ordinavit, ut necesse sit ventrem cibo ali: sed tamen quia vita ista brevis, brevique interitura est, ideo non con-venit nimium circa eius solicitudinem, praesertim cum dispendio Spiritualium bonorum, occupari. [?: ] fructus liberi sunt, et etiam ipsa procreatio liberorum: Psalmo 132. De fructu ventris tui ponam super solium tuum. id est, faciam ut tuus filius tibi succedat. Sic saepe dicitur benedictus aut maledictus fructus ventris: Deut. 28, Benedictus fructus ventris tui. Ibidem etiam est, Maledictus fructus ventris: id est, abundabis liberis aut contra. Idem Deuter. 17 habetur. Aliquando significat, bene succedet tuis liberis. Denique cum Angelus dicit ad Mariam, Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui: significat prolem eius esse [?: ] ve benedictam, nempe esse illud semen, in quo, [?: ob- ] aut per quod omnes gentes beabuntur. Sic ex plenitudine benedictionis ipsius nos omnes [?: ha- ] . Venter aliquando per synechdochen significat [?: ] , [p. 635] column 1245 quod in ventre continetur. Hab. 3. Audivi, et expavit mater meus. pro. commotum est cor meum, quod est in ventre. Sic Ieremiae 4, ventrem meum doleo. Sic Christus Ioan. 7 inquit: Flumina de ventre eius fluent. id est, decorde, verbo ac spiritu S. repleto, progredior instructio fratrum, celebratio Dei et vera fides, vitam aeternam et Dei favorem apprehendens. Sic Iob dicit: Venter meus sicut musto inflatus est. id est, cor meum non potest se continere quin loquatur. Proverbiorum 20, Lucerna Domini est spiritus hominis, pervestigans omnis penetralia ventris. id est, cordis ipsius secreta. Sic Paulus 1. Corint. 2 inquit: Quis enim novit ea quaerent hominis, nisi spiritus qui est in eo? Deus meus [?: ] tu ex ventre matris meae. Psalm. 22. id est, inde ex vero cum parerer, te imploravi: aut certe tu me fovisti, alioqui ibi statim mortuus fuissem in ipso primo intro [?: ] vitae. Sic Psalm. 71, Per te sustentatus fui ab utero, ex ventre matris meae tu extraxisti me. Isaiae 49, Audite insulae, et attendite populi a longe. Dominus ex utero vocavit me, et ex ventre matris meae recordatus est nominis mei. id est, iam tum me in utero adhuc existentem sanctificavit, et ad hoc suum opus delegit. Ionas capite [?: ] dicit, se clamore de ventre inferni: id est, e medio [?: ce-is ] , quod fuit ei instar sepulchri et Inferni ipsius. Nam [?: -eri ] aliquando etiam sepulchrum denotant. Apocal. 10 dicitur liber devoratus Apostolo fuisse in ore quidem dulcis ut mel, at in ventre amarus: quia prophetia ac praedicatio verbi, cuius initio gustus suavis est, postea multas cruces et difficultates secum affert. Venter noster adhaesit terrae, Psalm. 44. id est, veni in periculum aut infirmitatem letiferam. De abscondito tuo imples ventrem eorum: id est, saturas eos variis bonis ac donis tuis. De fructu oris viri satiabitur venter ipsimus: id est, pro ut quis se bene aut male gesserit, loquutesve fuerit, ita vel bene vel male habebit.

VENTILARE significat dispergere: aliquando etiam vastare ac perdere. Isaiae 4. Ierem. 49, et Ezech. 22. 29. et 30. Ierem. 15 Ventilabo eos ventilabro in portas terrae. id est, dispergam eos in omnes civitates, aut etiam extremitates terrae. Matth. 3 et Luc. 3 dicitur Meschias adveniens habere ventilabrum in manu sua. id est, ius et officium iudicandi, distinguendi et repurgandi suam religionem ac Ecclesiam: sicut rusticus ventilabro triti [?: ] grana a palea distinguit. Sic et Malach. 3 dicitur [?: Ang--s ] foederis severissime repurgaturus Ecclesiam, et presertim doctores suos.

VENTUS varia significata habet tum per se, tum ratione adiunctarum vocum ac loquutionum. Primum, quia videtur impetuosa quaedam vis, et tamen [?: ] certi conspicitur, facileque praeterit ac evanescit. ideo varia semiproverbialia dicta inde fiunt, res ina-nes ac in utiles, quaeque magis speciem quam rem aliquam bonam solidamque habent indicantia. Ambulare in venta: Micheae 2. Si essem vir ambulans in vento, et [?: menti-s ] mendacium, qui tibi prophetarem pro vino et [?: si-era ] , essem doctor pro populo hoc. id est, qui temere [?: -ret ] stulto aliquo impetu in mea functione, non mandato ac spiritu Dei. Seminare ventum: Oseae 8, Quia [?: ven- ] seminaverunt, et turbinem metent. id est, quia opera conatusque eorum sunt inanes ac inutiles, ideo non aliqua bona praemia, sed poenas pro eis recipient. aliquid esse ventum: Iob septimo: Sicut ventus, vita mea. id est, res fugax ac evanida. Esse in ventum, est evanescere, [?: ] irritum esse ac fieri, Ieremiae 5, Prophetae erunt in ventum, et verbum non est in eis. id est, eorum praedictiones ac minae erunt irritae, nihil illorum malorum nobis accidet, ut praecessit. Loqui in ventum: Iob 6. pro, frustra loqui, aut verba fundere, sicut etiam poetae [?: in- ] loquuntur. Depascere ventum: Ier. 22. Omnes pastores tuos depascet ventus, pro, evanescent et peribunt pastores tui. Sic aliquis dicitur pascere ventum, qui inutiliter laborat. Oseae duo decimo, Ephraim pascit ventum: pro, perdit operam, dum alit simulachra. Sequitur statim, Et mendacium multiplicat. Loqui scientiam venti. Iob decimo quinto, Nunquid sapiens debet loqui scientiam venti? id est, ventosam, inanem, inutilem. Abscondere vel recondere ventum. id est, rem inutilem sibi comparare. Proverbiorum vigesimoseptimo, Recondens aut acquirens sibi mulierem contentiosam, recondit ventum. Per ventorum vehementiam saepe ira Dei ac poenae, et aliae calamitates indicantur, sicut supra in voce Procellae et turbinis dixi. Psalmo quinquagesimoquinto. Festinarem eruere me a vento, qui excitatur a turbine. 2. Samuelis 22, et Psalmo decimooctavo, Propter flatum venti irae tuae. id est, ventum aut poenas quas iratus immittis. Isaiae 64, Iniquitates nostrae tanquam ventus, abstulerunt nos. Omnino valde crebrum est, ut aliquorum poenae aut exitium conferantur cum vento stipulam, fumum, aut nubes vel pulverem dissipante. Quae similitudo etiam in primo Psalmo est. Iob 30, Persecuti sunt ut ventus spontaneam meam. Isaiae 32 de Meschia dicitur: Erit ille vir tanquam absconsio a vento, et latibulum a turbine. id est, erit salutaris protector contra omnia mala et hostes. Aliquando in tali usu pro vehementi impetu ac castigatione ponitur Ventus orientalis, qui et vehemens, et urens ac fervens erat in illis locis. Ierem. 18, Sicut ventus orientalis dispergam eos coram inimico. Psalmo 48. Quasi vento Orientali, qui conterit naves Tharsis, dissipati sunt. Sic Habac. 1, Oppositio eorum ventus Orientalis. id est, facies ac impetus Chaldaeorum est vobis perinde intolerabilis, ut ventus Orientalis. Sic et Hos. 13. eadem loquutio accipitur. Ventus ac nubes sine pluvia, significat rem aut hominem speciem aliquam praestantiae sine rei veritate praeseferentem. Proverbiorum 25, Ut nubes et ventus sine pluvia, vir qui se iactat de dono mendaci. id est, qui multum pollicetur, et nihil praestat. Nam sicut ventus ciens nubes, spem facit pluviae, et tamen decipit: sic mendax magna munera pollicitando. Hanc similitudinem Petrus 2. cap. 2 et Iudas, ad seductores, magnam speciem praese sine omni vero fructu ferentes accommodat. Venti aliquando partes aut plagas mundi significant: Ieremiae 49, Dispergam eos in omnes ventos. id est, in omnes partes mundi, unde venti spirare solent. Eadem loquutio est Ezech. 5, 12 et 17. Sic et Zach. 2 est, In quatuor ventos caeli dispersit vos: id est, in quatuor plagas mundi, Orientem, Occidentem, Meridiem et Septentrionem, unde quatuor principales venti spirant. Sic Daniel dicit cap. 7 quatuor ventos pugnasse in magno mari: id est, quatuor plagas aut populos quatuor diversarum plagarum mundi: ex quibus quatuor Monarchiae ortae sunt. Sic et Christus Matth. vigesimoquarto dicit, electos a quatuor ventis colligendos: id est, ex omnibus partibus mundi. Ventus solet Deo addi, sicut supra in Turbine et Procella dixi: sive quia ita aliquando apparent eius visiones: sive quia ex nubibus vento agitatis tonitrua et fulmina veniunt: sive denique, ut quasi quaedam magnifica et terrifica hypotyposis addatur, ut pictores et poetae solent, ut tanto magis sensus nostri ea specie ac quasi pictura moveantur. Sic dicitur Deus ambulare super pennas ventorum, et equitare super nubes: Psalmo 18. et 104. Sic Psalmo 148. Ventus turbinis faciens ventum eius: id est, ventus procellosus, cuius ministerio utitur Deus. Agitari aut circumferri quovis vento doctrinae, est, temere iam huic, iam illi doctrinae assentiri, nec in ulla firmiter persistere. Sic et Iacobus in stabiles et dubii animi comparat mari quovis vento mobili: et Christus in constantes ac leves doctores arundini quovis vento agitatae. Contra solida veraque pietate praeditum Christianum [p. 636] column 1247 confert domui super firmum ac solidum fundamentum aedificatae, cui nec exundationes, nec venti, nec pluviae obesse queant.

VERBUM vox valde varie accipitur, et maximi momenti significata obtinet, de quib. qua potero dexteritate dicam. Primum usitatissime, praesertim in Sacris, accipitur pro sententia, doctrina, sensu ac cogitatione, alteri vel ore vel scripto indicata, sive ea Dei sit, sive hominum. De qua significatione, eiusque exemplis, quatenus pro hominum sermone ponitur, nihil attinet plura dicere. Secundo, significat in paucis quibusdam locis Verbum, logos, vel (ut alii vertunt) sermo, ipsummet Dei filium, aut secundam divinitatis personam, qui etiam suo tempore caro factus aut incarnatus est. Loca praecipua huius significationis sunt in primo capite Evangelii Ioannis, et in primo eiusdem epistolae: ubi dubium prorsus non est, significare secundam divinitatis personam. Valde autem dubitari ac disputari a doctis solet, qua de causa sit sic filius Dei a Ioanne nominatus. Quaerunt enim alii, in Graeca voce ac lingua causam istius appellationis, eoque usitata eius significata recensebo. Hieronymus in Epistola ad Paulinum, complures eius significationes recenset: ut sunt, sermo, verbum, oratio, ratio, sapientia, computus: quarum unam quanque significationem putat aliquo modo Christo convenire posse. Irenaeus vult ideo filium vocari logon, quia sit persona loquens cum hominibus. Tertullianus contra Praxeam, multis rationibus contendit, vertendum logon, cum de filio dicitur, rationem, aut mentem. Nazianzenus in quarto libro de Theologia, plures rationes divinat, cur filius vocetur logos verbum, quia sic se habeat ad patrem, ut sermo ad mentem: tum ideo, quod sine passione genitus est: tum, quod sit ei coniunctiss. tum, quod efferat aut exponat, vel enunciet patrem, eiusque voluntatem, quia videatur perinde se habere ad patrem ut definitio ad definitum: et quia sit compendiaria facilisque demonstratio patris. Basilius in Sermone super initium Ioannis, alias rationes affert. Bucerus vult valere idem quod numerum, vim aut efficaciam quandam divinam. Ita variae rationes huius etymologiae redduntur: quarum tamen nulla prorsus certa demonstratione, ac sine ulla dubitatione, exclusis aliis, asseri potest. Quare non dubito esse absconditum mysterium. Aliqui volunt eam rationem etymologiae huius ostendere, quod cum Scriptura testetur omnia per filium esse facta, initio Genesis in descriptione creationis narretur, Deum dicendo omnia creasse. putant igitur illud ipsum dicere, esse filium Dei: eoque illum a Ioanne vocari logon, verbum. Verum contra ingens incommodum sequetur ut eadem ratione etiam alias, cum Deus aliquid dixisse legitur, necesse erit consimiliter illud (DICERE) de filio intelligi: unde plura absurda ac errores orientur. nam saepe ipsemet filius loquitur. sic et Paulus ostendit, Christum fuisse eum qui eduxerit patres ex Aegypto, et cum eis egerit, loquutusque sit: 1. Corinthiorum 10. Sic confundetur secunda persona cum suo Dicere. Sequetur etiam, doctrinam seu verbum Dei esse substantiam, et esse Deum, sicque Deus cum patefacta doctrina confundetur. Huc accedit, quod Epistola ad Hebr. etiam filio suum verbum tribuit, cum inquit: Omnia ferens verbo potentiae suae. Quare malim illud (dicere Dei) Genesis 1 exponere de mandato Dei, sicut David clare exponit inquiens: Ipse dixit, et factum est: ipse praecepit, et constitit. Sic et Paulus de mandato intelligit 2. Corinth. 4, Qui praecepit ex tenebris lucem fulgere. Quin et Moyses ipse primo capite satis clare ostendit, illud dicere Dei fuisse quoddam praecipere. semper enim cum inquit, Dixit Deus: mox subiicit quid dixerit, nempe Fiat lux. Fiat firmamentum, Congregentur aquae, Germinet terra herbam virentem, Fiant luminaria in firmamento caeli, Producant a quae pisces, Producat terra animalia, etc. Quibus verbis disertissime ostendit Moyses illud dicere Dei fuisse merum, sed tamen efficax mare ac praecipere. Sic et Centurio in illa sua magna [?: ] Christo laudata fide inquit: Dic tantum verbum, et [?: ] nabitur puer meus. ubi Dicere verbum, nihil aliud est [?: q- ] efficax praecipere Christi erga morbum pueri, et [?: re- ] naturam, aut etiam angelum aliquem, quem eo ablegavit: sicut Centurio eius imperium cum suo ministro servos mittente comparat. Illa nihilominus (ut et meam sententiam exponam) mihi omnium aptissima etymologia vocis logos, Verbum, videtur esse: quod [?: ] Chaldaea versio saepissime habeat pro nomine propria Dei יהוה Iehova Meimar מימר verbum (qua [?: l ] tempore Christi vulgus Iudaeorum plurimum usum est) verisimile mihi fit, Ioannem voluisse eam vocem etiam in sua Graeca scriptione per Logon exprimere: sicut innumeros Hebraismos passim Apostoli suis scriptis inserverunt. Apparet sane, fuisse tunc usitatum vulgae, pro nomine Iehova voce Meimar uti: quod et [?: Ga-nus ] probat: sicut et postea, ac nunc quoque Iudaei pro eodem nomine utuntur vocabulo שם Schem, quod significat nomen. Voluit igitur Ioannes usitata vulga voce uti, ac ipso statim primo nomine dicere, Meschia esse Iehova, ut divinitatem eius asserat contra, haereti-cos, Cerinthum et alios, contra quos suum Evangelium scripsisse dicitur. Porro causas divinare, cur vel Iugum, vel etiam vulgus sit usum voce Meimar pro Iehova, non est facile. Videntur tamen non tam superstitione moti esse, de qua postea Rabini garriverunt, quod illud nomen sit ineffabile, et quod non debeat crebro usu pollui: quam potius, quod voluerunt indicate, illud nomen non facile posse ullo uno verbo verti, sed magnum mysterium longoque sermone exponendum continere. de quo mysterio in proprio Libello hisce adiuncto disserui, ideo posuerunt tantum voculam verbum quasi dicerent: Est tale nomen aut Verbum, quod cum significet aliquid, non tamen una voce verti queat: ideoque si vis eius vim pernosse, cognosce in ipso originario textu ac sermone, et ex eorum explicatione qua id possunt exponere. Sic saepe solent versores aliqua vocabula aliarum linguarum retinere (ut exempli gratia, in Daniele Maozim, Meschiam, et similia) quae non possunt uno aut paucis verbis commode reddere. Posset et illa causa esse, quôd saepissime nomen Dei in Sacris literis pro ipso Deo ponitur: ut Isaiae trigesimo: Nomen Dei venit de longinquo: id est, ipsemet Deus. Hisce igitur ob causas, et quas prius indicavi, nempe communem consuetudinem, et quo statim ipso nomine testaretur Meschiam esse verum Deum, voluit eum [?: ] nes vocare logon verbum: et hoc credo esse etymonlog+ius tam celebris nominis. Sed permitto iudicium Ecclesiae. Porro impudentissimo Staphili [?: mend- ] , quod negaverim logon Ioan. 1. significare filium Dei, alias copiose respondi. Hac etiam etymologia comprobata, rectius vertetur Verbum. quam Sermo: quae est una tantum quaedam vox Iehova, non integer sermo: et quia id vox Chaldaea potius denotat. Consultius etiam ob eas causas fuisset retinere voculam Verbum, quia in hac significatione iam in Ecclesia valde receptum tritumque fuit, quia etiam magis indicat esse mysticam quandam vocem, minusque errandi occassionem praebet. Nam cum videatur perspicua oratio esse, Sermo fuit ab initio, et fuit apud Deum: in [?: pro- ] vi est, ut quis intelligat de doctrina aut patefactione, cum Samosateno et Serveto: negetque ibi secundum personam indicari, aut quicquam maioris mysterii contineri. Verum cum audit verbum fuisse ab initio, [?: ] cogitur secum cogitare ac statuere, esse mirabile et mysticum [p. 637] column 1249 quoddam verbum: et non esse communem, vulgarem, aut cuivis obvium intellectum eius loquutionis: eoque verum eius sensum quaerit, et per illud mirabile verbum secundam personam intelligit. Aptius quoque est, ut uni rei unique individuo unum aliquod nomen tribuatur, quam ut integer sermo aut oratio appelletur. Quare ego malim hodierna quoque die initio Ioannis Verbum retineri, et filium Dei logon Verbum potius quam sermonem appellari: quam vocem et Germanica versio per Vuort expressit. Quidam hoc tempore suaviter philosophati sunt, filium Dei ideo vocari Verbum, quia pater eum cogitatione gignat: quod commentum Irenaeus veterib. haereticis tribuit. Quare in proprio Libello recitavi Patrum testimonia, omnem scrutationem, illius imperscrutabilis nativitatis damnantium. Tertio, Verbum videtur divinam quandam vim aut efficaciam denotare: quandoquidem Paulas dicit Hebraeorum 1, Christum ferre aut sustentare omnia verbo potentiae suae: et Psalmus soli eius mandito iussionique tribuit, quôd solum dixerit, et mox omnia facta sint: praeceperit, et omnia coram constiterint sicut et Centurio dicit, Dic tantum verbum: id est adhibetuam vim, aut efficaciam. Sic Hebraeorum 11, Fide intelligimus aptata esse secula verbo Dei, et 2. Petr. 3. Illud volentes nesciunt, quod caeli iam olim fuerint ex aqua et per aquam consistentes verbo Dei. At qui nunc sunt caeli et terra, eiusdem sermone repositi sunt, et custodiuntur in diem iudicii et perditionis impiorum. Sic Psalmo 107. Misit verbum suum, et sanavit eos, liberatique sunt de infirmitatibus suis. Loquitur deliberatione a morbis, sicut in sequentibus de liberatione ex naufragio, et antecedentibus de liberatione ab exilio, aut errore et carcere egit. Significat igitur ibi verbum Dei, efficacem sanandi vim. Eodem modo accipitur Psalmo 147, Ipse dat nivem veluti lanam, et pruinam veluti favillam spargit: proiicit veluti fragmentam glaciem suam, coram frigore eius quis stabit? Emit ut verbum suum, et liquefacit ea: facit flare ventum su um, et fluent aquae. Ibidem: Deus mittit verbum suum terrae, celerrime currit verbum eius. De arcana illa potentia et providentia agit, qua Deus omnia gubernat. Quarto, significatio praecipua vocis huius est, quod notat doctrinam caelestem, quam Deus loquutus est ad genus humanum, per se, prophetas, filium et apostolos. Psalmo 119. Lucerna pedibus meis verbum tuum Domine. et, Verbum Domini manet in aeternum. Ier. primo: Dedi verba mea in ore tuo. 1 Samuelis tertio: Verbum Domini erat preciosum in diebus illis. Isaiae 55 comparat pluviae ac nivi foecundanti terram, inquitas: Sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet quod volo: et prospere perficiet, ad quod misi illud. Idem usus Verbi pro doctrina Dei, est etiam in concionibus Christi. Ioannis 8: Qui ex Deo est, verbum Dei audit. Ioan. 11. Mater mea et fratres mei hi sunt, qui audiunt verbum Dei. Luc. 8, Semen est verbum. Act. 4, Loquebantur verbum Dei cum fiducia. Act. 6. Non est aequum, nos derelicto verbo Dei ministrare mensis. Sic Act. 8. Cum audissent Apostoli, quod Samaria recepisset verbum Dei. Ibidem: Illi dispersi annunciabant verbum Dei. Et Actor. 18. Commoratusque est illic annum et menses sex, docens verbum Dei: id est, doctrinam caelum. Idem significat verbum veritatis, Coloss. 1. Verbum [?: ] 1. Ioan. 1. et Philipp. 2. Item Verbum crucis, 1. Corint. 1. Verbum salutis, Act. 13. Verbum gratiae, Act. 14: Verbum solatii. Hebraeos. 13. Verbum Evangelii, Act. 15. Significat igitur [?: ] totam doctrinam Dei, tum et singulas species eius. Hag 2. Verbum quod pepigi vobiscum, cum egrederemini de terra Aegypti: id est, pactum aut foedus. Praecepta Dei etiam verbum Dei vocantur: Num. 9. per verbum Dei proficiscebatur. id est, secundum iussionem. Deuteron. 4, Non addatis ad verbum quod praecipio vobis. Sic ibid. decem praecepta vocat Decem verba, quae Deus sit loquutus ad eos. Verbum saepe promissiones aut comminationes significat. 2. Samuelis 7, Propter verbum tuum et secundum cor tuum. id est, propter tuam promissionem, non meum meritum. Ios. 21. Ex omni verbo bono quod dixerat ad Israelem (id est, promiserat Deus) nihil fuit irritum. Ios. 23. Adducet omne verbum suum malum super vos Dominus, id est, minas. Num. 11. Nunc videbis utrum eveniat tibi verbum meum. Quinto, significat causam aut negotium. Gen. 12, Propter verbum Sarai. id est, causa Sarae. Deut. 19. et 2. Corin. 13. In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Exod. 18. Cum est eis aliquod verbum, veniunt ad me. id est, causa, lis, negotium. Deuteronomii 19, Hoc est verbum homicidae. id est, causa. 1. Reg. 11. Hoc est verbum ob quod levavit manum suam contra regem. 2. Regum 22. Requirite Iehovam super verbis libri huius. id est, causa huius libri, vel potius propter minas eius. Num. 16, praeter mortuos super verbum Corach. id est, propter causam aut seditionem Corach. Act. 15. Convenerunt Apostoli et seniores, ut viderent super verbo hoc. Sexto, significat factum quodpiam, aut similem rem quae narrari solet. Genesis vigesimo: Quid vidisti, quod fecisti verbum: id est rem istam? Exo. 2. Certe notum factum est istud verbum, id est, meum homicidium. Exodi 18. Non est bonum istud verbum, quod tu facis. Luc. 2. Transeamus usque Bethlehem, et videamus verbum quod indicavit nobis Deus. id est, istud mirabile factum. Exodi 9. Cras faciet Dominus verbum istud in terra. 1. Regum 20, Rem hanc non potero facere. 1. Reg. 14. Quia inventum est in eo verbum bonum. id est, bona facta aut opera. Audio verba vestra mala. secundo Samuelis secundo. Septimo, Verbum valde generaliter accipitur, sicut Latinis res, Germanis ding, Sophistis ens: unde admodum varie usurpatur. Tota die dolore afficiunt me verba mea: Psalmo 56 id est, omnes res negotiaque mea me excruciant. 2. Regum 12. Quod est hoc verbum. quod fecisti nobis? id est, quid hoc tandem est, qualis haec res quam agis? Sic Ios. 11, Non removit verbum ex omnibus quae praeceperat Iehova, id est, nihil. Post verba ista, fuit verbum Iehovae ad Abraam, Genesis 15. id est, post haec negocia et res quascunque. Sic saepissime alias, ut Genesis 40. Et fuit post verba ista, ut peccarent duo ministri Pharaonis. Haec locutio valde crebro repetitur: Isaiae 39. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezekias in tota domo sua, et toto dominio suo. Octavo, valde crebro Verbum pro re verbis significata aut comprehensa ponitur. Actorum 5. Nos sumus testes horum verborum. id est, harum rerum quas accidisse diximus. Sequentur infra plura exempla. ¶ Nunc de variis locutionibus huius vocis agamus. Verborum dominus. id est, habens negocium dubium, aut litem. Exodi 24. Qui fuerit verborum Dominus, accedat ad vos. Occasiones verborum, pro rumore. Deuterono. 22, Et imposuerit ei occasiones verborum: id est, praebuerit causam eius infamiae. Verbum doloris facit ascendere dolorem: Proverbiorum 15. id est, acerbum, asperum. Vir verborum, facundus dicitur. Exodi quarto: Non sum vir verborum. id est, disertus: dicit de se Moyses ad Deum. Postulaverunt a nobis verba cantici, Psalmo centesimo trigesimoseptimo. id est, cantica sibi cantari. Verbis alicuius laudare Deum: id est, eius hymnis. 2. Paralipomenon 29. Ut laudarent Iehovam verbis Davidis. Verba iniquitatum praevaluerunt nobis: Psalmo sexagesimo quinto. id est, iniquitates nostrae nos pessundant. Sic Verbum praevaricationis, pro praevaricatione. Exodi vigesimosecundo. Verba signorum, [p. 638] column 1251 Psalmo 105. pro signa. Verbum iudicii, Deuteronomii 17. Verba ieiuniorum: id est, ieiunia, Esther 9. Verba labiorum, est ociosus et iactabundus sermo. Proverb. 14, Verbum labiorum tantum ad inopiam. id est, sermo vanus nullum emolumentum affert. Verba oris eius iniquitas et dolus, Psalmo 36. pro, quicquid, loquitur, est merus dolus. Non fit verbum operis mali, Eccles. 8. id est, non fertur sententia de opere malo. Verba pulchritudinis est daturus Nephtalim, Genesis 49. id est, habiturus disertos homines. Verbum durum, aut etiam grave, est difficilis quaestio. Exod. 18. Levia verba. pro mollibus: Psalm. 55. Rectum verbum, Deuteron. 13, est sermo verus. Verbum Dei esse aut fieri ad aliquem, est, Deum cum aliquo loqui. Sic saepe dicitur, verbum quod ad Oseam et alios prophetas, item, verbum quod vidit: id est, doctrina aut mandatum, quod Deus eis patefecit, ut populo, exponant. Sic Verbum Dei esse in manu alicuius. Fuit verbum Iehovae in manu Haggaei: cap. 1. pro, Deus loquutus est ad Haggaeum, et per ipsum ad populum. Sic 1. Regum 16. Verbum Iehovae fuit per manum Iehu prophetae super Basan.Sic, Verbum quod ostendit mihi Deus, Ieremiae trigesimo octavo. id est, prophetia et minae. Verbum aut Verba saepe ponuntur pro ipsis rebus quae verbis sunt comprehensae. Verbum dicitur appropinquare, cum id accidit quod Deus praedixit suis verbis. Ezechielis duodecimo, Appropinquaverunt dies illi, et verbum omnis visionis. Ponitur ergo hic, et saepe alias verbum, pro re verbis designata. Sic Psalmo 148, Ventus turbinis faciens verbum eius. id est, ipsam rem mandatam. Secundo Samuelis decimoquarto: Feci verbum hoc. Isaiae 42 Haec verba faciam eis, et non derelinquam eos. Deuteron. quarto: Cum invenerint te omnia verba ista. Cogitationes notat Ezechielis 38. Ascendent verba super cor tuum, cogitabisque cogitationem malam, et dices. Bonum esse verbum, et rectum esse verbum, saepe idem est quod, Placet hic sermo. Bonum fuit in oculis meis verbum. Verbum egredi ab homine, aut a Deo, alias de mandato, alias de facto accipitur. Genesis vigesimoquarto: A Domino egressum est verbum istud. id est, Dominus ipse est author istius negotii. Sic Ezechiel 33. Audite quod nam sit verbum, quod egreditur a Iehova: id est, quid Deus dixerit. Sic Esther septimo: Verbum est egressum ab ore regis: id est, mandatum. Sic et 1. capite: Egrediatur verbum regis a conspectu eius. Faciemus omne verbum quod est egressum ex ore nostro: Ieremiae 44. id est, quicquid diximus. Verba indicare: 1. Regum decimo: Salomon indicavit reginae Saba omnia verba eius, non fuit verbum absconditum a rege quod non indicaverit ei: id est, solvit ei omnes quaestiones eius, ac dubia: nihil prorsus fuit, ad quod non posset respondere. Verba sua loqui coram aliquibus, est, suam causam agere. Genesis vigesimoquarto: Donec loquutus fuero verba mea. Genesis 44. Loquatur quaeso servus tuus verbum in auribus tuis. Sic Iob vigesimo: Ac loquetur verba sua in auribus seniorum. pro, exponet causam suam coram senatu eius loci. Verum Iob 33 paulo aliter accipi videtur: Deus non loquitur omnia verba sua. id est, non patefacit omnia sua secreta. Verbum stare, aut cadere, significat ratum aut irritum esse: re ipsa complere, aut non. Isaiae octavo: Loquimini verbum, et non stabit. id est, frustra et incassum decernetis ac loquemini. Ieremiae 44. Scientque cuius verbum stabit, meum an ipsorum. Non cecidit verbum ex omni verbo bono, quod dixerat Iehova ad domum Israel. Romanorum nono: Non quod exciderit verbum Dei. Sic primo Regum octavo. Esther tertio: Ut viderent, an starent verba Mardochaei. id est, an persisteret in iis quae dixerat. Verbum mutare, est, non obedire. Danielis 3. Qui mutaverunt verbum regis: id est, non curarunt. Aliquando est idem quod adulterare, ut Paulus loquitur. Pervertere verba alicuius: Exod. 23. Munera pervertunt verba iustorum, et excaecant oculos sapientum: id est, efficiunt ut causa bona male iudicetus, [?: ] iudex munere excaecatus, nequit verba ac rationes iustioris partis syncere iudicare, et crimen pro magnitudine odisse. Verbum aut verba ponere in alicuius ore, est [?: ] instruere quid loqui debeat. Num. 23 bis dicitur: Posuitque Dominus verba Bileam in ore eius. et, [?: N- ] quod posuerit Deus in ore meo? Sic 2. Sam. 14 dicitur Ioabus posuisse verba in ore mulieris: id est, eam instruxisse. Idem Deuterono. 18. Praevalere alicuius [?: ] contra aliquem, est vincere contendendo. 2. Sam. 24 [?: ] etiam crescere verborum acerbitatem. Prohibere verbum, est celare aliquem: Ieremiae 42. Quod responderit Iehova, non prohibebo a vobis verbum. Verba alicuius [?: ] propinqua Deo, est, exaudiri ea. 1. Reg. 8. Sint verba [?: ] mea, quibus precatus sum Iehovam, propinqua illi id est, exaudiat me. Sic dicitur oratio alicuius venire ad Deus: aut contra, Opponi nubem, ne ad eum perveniat. Verbum Iehovae quaerere, est idem quod ipsum Dominum quaere: id est, consulere. 1. Reg. 22, Require obsecro verbum Iehovae: id est, consule Dominum. Verbum alicuius [?: ] ad requiem. 2. Sam. 14. Sit obsecro verbum Domini [?: ] ad requiem: id est, manda ut sim una cum filio salvo Sic 2. Sam. 19. Cur non fuit verbum meum mihi [?: p- ] ad reducendum regem. id est, cur non est expectatum meum decretum, ut ego primus decernerem reductionem regis? sed vos qui minima pars populi estis, vobis id ius rapuistis. Verbum alicuius esse alicui, aut cum alioquo, est, eum loqui cum illo: Et fuit verbum Samuelis universo Israeli. Sic 2. Sam. 3. Verbum Abner fuit cum senioribus Israelis: pro, collocutus est, egitque cum illis. 1. Reg. 1, Et fuerunt verba eius cum Ioab filio serviae. Suscitare aut excitare verbum, est, re praestare, quod verbis promiseris. secundo Samuelis septimo: Suscita verbum tuum. id est, ut mox subiicit, Fac quod pollicitus es. Sic Ieremiae vigesimonono: suscitabo super vos verbum meum bonum. id est, praestabo promissionem bonam, quam vobis loquutus sum. [?: ] te vobiscum verba, et convertimini ad Iehovam: Oseae decimoquarto. id est, afferte precationem, non oves aut boves sacrificaturi. Allusio est ad illum morem [?: ] untium Ierosolymam et templum, qui semper aliquid secum sumebant, quod offerrent Domino. Sic sequitur: Aufer omnem iniquitatem nostram, et [?: da- ] num, et persolvemus iuvencos labiorum nostrorum id est, offeremus gratiarum actiones. Venire alicuius verbum ad aliquem, est illi aliquid dici, mandari, aut significari ab eo. Secundo Samuelis decimonono: Verbum autem universi Israelis venit ad regem in domum [?: ] id est, significatum est a toto Israele per literas et legatos regi exulanti, omnium voto eum revocari. [?: V- ] fac verba populi ad Deum: Exod. decimo octavo. id est, refer ad Deum. Sic secundae Samuelis decimoquinto. Morabor in campestribus, donec venerit verbum a vobis ad renunciandum mihi. Aliquando Verbum significat, rem ipsam verbis indicatam fieri paulo antea, et etiam in verbo Venio indicavi. Psalmo 150, et Iudicum decimotertio. Iuxta verbum alicuius aliquid [?: ] ri. 1 Reg. 12: Reversi sunt, ut abirent iuxta verbum Iehovae. i. sicut Dominus illis mandaverat. Secundum verba alicuius. Genesis 39: Alloquuta est eum iuxta verba haec: pro, hisce fere verbis. Nehem. sexto: Audictur a rege secundum verba haec: id est, narrabuntur regi talia. Et mox: Non est factum secundum verba haec quae tu dicis. primo Regum 17: Vivit Iehova, non pluet nisi secundum verbum meum. id est, nisi me orante Deum, et [?: ] dicente populo ac regi. Sic dicit Simeon: Nunc [?: ] tis servum tuum Domine, secundum verbum [?: ] pace, Et diva Virgo, Fiat mihi secundum verbum [p. 639] column 1253 id est, sicut tu nomine Dei mihi renunciasti. Ios. vigesimo: Secundum verba vestra sic sit: id est, sicut loquuti estis. Verba saepe res gestae, actaque alicuius gubernatoris aut doctoris dicuntur. Primo Regum undecimo: Reliqua autem verba regis Salamonis, etc. sunt scripta in libris Salomonis. Sic saepissime de aliis regibus indicatur, ubi nam eorum historiae plenius contineantur. Hinc libri quos vocamus Paralipomena vocantur in suo Hebraeo titulo, Verba dierum regum Iuda aut Israel: id est, acta ac gesta singulorum temporum vel vitae alicuius illorum regum. Sic illi vocant Annales aut Chronica sua. Aliquando verba simpliciter ac sine additamento historiam significant. secundo Paralipomenon vigesimo: Scripta sunt in verbis Iehu fili Annani. id est, in eius historia, aut etiam gestis. Sic 1 Paralipomen. vigesimonono: Scripta sunt in verbis Samuelis videntis, et in verbis Nathan prophetae, et in verbis Gad videntis. id est, in eorum historiis. Sic initio libri Nehemiae est titulus, Verba Nehemiae filii Hachaliae, etc. id est, historia. Sic, Verba Ieremiae. In verbis alicuius aliquid facere. Ingressi sunt Levitae in mandato regis, in verbis Iehovae, ad mundandum templum: id est, secundum mandatum ac praescriptum Iehovae. primo Regum vigesimo: Dixit ad proximum suum, in verbo Iehovae percute me: id est, ex mandato Iehovae. Sic primo Regum decimotertio: Verbum enim fuit ad me in verbis Iehovae. id est, iniunctum mihi fuit nomine et mandato Dei, ne ederem ibi. Primo Samuelis tertio: Manifestaverat se Iehova illi in Silo in verbis Iehova: id: id est, annuncians et mandans illi arcana quaedam, quae nomine Dei populo renunciaret. In verbo [?: Bala- ] fecisti illud: Numeri trigesimoprimo. id est, consilio de [?: s--su ] . Ezechielis tertio: Vade et loquere in verbis meis. Esther primo: Renuit regina venire in verbo regis. Sic ferme dicunt Latini, Saluta illum meis verbis, Dic illi meis verbis, etc. id est, meo nomine ac mandato, et quasi mea verba illi referens. 1. Thess. 4, Hoc vobis dicimus in verbo Domini: id est, nomine Dei, et ex verbo ac doctrina eius. Videns in verbis Dei. 1. Paralip. 25. Omnes isti erant filii Heman, videntis regis in verbis Dei, ad exaltandum cornu. id est, erant regi a rebus divinis, erant illius concionatores, etc. Verbum aliquando sententiosum dictum aut proverbium sonat, sicut et apud Latinos. Ioan. 4, In hoc est verbum verum, quod alius sit qui seminat, et alius qui metit. Aliquando Unum verbum est idem quod sententia. Luc. 20, Interrogabo vos et ego verbum unum. id est, unam sententiam, unam quaestionem. 1. Cor. 14. In Ecclesia malo quinque verba sensu loqui, ut et alios aedificem, quam decem millia verborum lingua. id est, paucas utiles sententias. Sic Rom. 13, omnia praecepta in hoc uno verbo (id est, sententia) comprehendi dicuntur: Dilige proximum tuum sicut teip sum. sic decem verba dicuntur decem illae sententiae aut praecepta. Verbum Dei crescere, aut multiplicari, aut dilatari, Act. 6. 12 et 19, est late ac longe doctrinam ac religionem veram propagari, et a multis accipi. Verbum vitae, est vera religio, quia est vivifica et salutaris. Ioan. 6, Ad quem abiremus? Verba vitae habes. Sic Act. 7 et Phili. 2. Idem ferme est cum Ioan. 6 Christus dicit, Verba quae ego loquor, spiritus sunt, et vita: id est, sunt spiritualia ac salutifera, eoque etiam spiritualem hominem ac mentem, â [?: ] recipiantur, requirunt: sed vos carnales estis, ideo [?: ] horum creditis. Verba quae dedisti mihi, dedi eis id est, doctrinam, Ioan. 17. Et ibid. Qui crediderint per verba eorum. i. per eorum sermonem, aut praedicationem. Haec non sunt verba daemonium habentis, Ioan. 10 id est talia profecto et taliter non solent obsessi loqui. Dux verbi:: Paulus erat dux verbi, Act. 14. id est, ipse potissimum loquebatur publice, tacente Barnaba. Verbum abbreviatum. Rom. 9, Verbum abbreviatum faciet Dominus in terra. Alii malunt rationem, quasi dicat, ingentem istam multitudinem Israelitarum ita pro suo arbitrio computabit, ut perparvum inde numerum aut rationem conficiat, paucique sint veril Israelitae ex ingenti carnalium Israelitarum nomine: sed inde tanto uberior iustitia, puriorque ac verior cultus Dei erit. Prope est verbum in ore et corde tuo, Deut. 30, et Rom. 10. Moses id recte dixerat de doctrina, quod ea sit iam illis caelitûs exhibita, nec possint queri sibi non esse patefactam veram religionem, quandoquidem eam iam proprio ore sonant. At Paulus id de facilitate iustitiae Evangelicae per allusionem quandam usurpat: quia cum legis iustitia perfectissimam obedientiam flagitet, Evangelica solam fidem requirit. Paulus 2. Cor. 2 et 4, negat se adulterare Evangelion Christi, ut multi alii adulterent. id est, quod nulla falsa interpretatione pervertat, non etiam alio additamento ceu noxio fermento inficiat, et tanquam gutta veneni instillata perniciosum reddat, sicut Pseudapostoli sua operum necessitate ad salutem faciebant. Verbum reconciliationis, est Evangelion Christi, quod docet, quomodo homines cum Deo reconciliari possint. 2. Corin. 5. Deus erat reconcilians mundum sibi in Christo, non imputando hominib. peccata ipsorum: posuitque in nobis sermonem hunc reconciliationis. i. fecit me legatum suum ad homines, qui debeam homines tum invitare, tum et docere quomodo reconciliari debeant ac possint cum Deo. Implere verbum Dei: Coloss. 1. Dispensatio Dei data est mihi apud vos, ad implendum sermonem Dei. i. ut late propagem doctrinam Dei: sicut Rom. 15, inquit, se a Ierosolyma usque ad Illyriam implevisse Evangelion. i. large ac feliciter Deo benedicente sparsisse et docuisse. Quidam exponit in praedicto loco Col. 1. Paulum dicere, se praestitisse promissionem Dei de vocatione gentium: sed non contulit (ut opinor) hunc locum cum illo Rom. 15, alioqui phrasin hanc inde facile intellexisset. Iacobi cap. 1, et 1. Pet. 1 dicitur, nos genitos esse verbo Dei: i. conversos, iustificatos, ac renovatos. Verbum enim Dei ac sacramenta sunt in hoc tanto opere Dei instrumenta. Diligere verbo, est simulare dilectionem. 1. Io. 3. Filioli, ne diligamus verbo ac lingua, sed opere. Sermo et verba, pro gentibus aliquando ponitur, sicut et vox Linguae. Non est sermo, nec sunt verba, ubi non audiatur vox eorum: Psal. 19. i. in omnib. gentib. ac linguis, quamvis remotis ac peregrinis, audita est vox concionatorum Christi. APPENDIX. Verbum quando doctrinam caelestem significat, synonymon saepenumero habet Sermonis vocabulum: quare de utroque promiscue testimonia quaedam Scripturae subiiciemus. Varia autem sunt, quae utrique adiiciuntur epitheta, cum in Veteri, tum Novo testamento, partim ab efficiente seu authore doctrinae, partim ab eius natura seu qualitate, partim denique ab effectu eius defumpta. Appellatur itaque Verbum sive sermo Iehovae, Adonai, Dei, Domini, 1. Regum 3, Sermo Domini erat preciosus in dieb. illis. i. rarus. Psal. 33 Rectum est verbum Domini. Esa. 1, Audite verbum Domini principes. Esa. 2, Verbum Domini de Hierusalem. Esa. 40, Verbum Domini manet in aeternum. Ier. 1 Factum est verbum Domini ad eum. Et cap. 7, Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino. Item, Audite verbum Domini omnis Iuda. Et cap. 33, Factum est verbum Domini ad Ieremiam. Ezec. 1 et 3, Factum est verbum Domini ad Ezechielem. Item cap. 6, Montes Israel audite verbum Adonai Iehova Domini Dei. Et cap. 7. Factus est sermo Dei ad me. Ose. 1, Verbum Domini quod factum est ad Oseam. Et cap. 4, Audite verbum Domini filii Israel. Hag. 1, Factum est verbum Domini in manu Haggai. Item Zach. 1. 4. 7. 8. Item Zoph. 1. Syrach cap. 1, Verbum Dei altissimi fons est sapientiae. Matt. 13, Qui verbum Dei audit. Luc. 8, Semen est verbum Dei. Item, Mater mea et fratres mei hi sunt, qui audiunt verbum [p. 640] column 1255 Dei. Ion. 8, Qui ex Deo est, verba Dei audit. Item cap. 11, Beati qui audiunt verbum Dei. Act. 12, Verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur. Act. 13, Praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum. Appellatur autem verbum Dei a causa efficiente. nam Deus id verbum revelavit, et proponit in eo suam voluntatem, quam vult omnes homines nosse ac sequi: et est ipse Deus in eo verbo efficax, licet homines id iuxta Dei mandatum proponant. Verbum labiorum Dei: Psal. 17. Eloquium et eloquia Domini, Dei, Sancti Israel: Psal. 12, Eloquia Domini, eloquia munda. Psal. 18. Eloquia Domini igne examinata. Ps. 115. Eloquium Domini probavit eum. Psal. 107, Rebelles fuerunt eloquiis Dei. Psal. 118, Confirma eloquium. Esa. 5, Eloquium sancti Israel. Lux Dei, Domini: Ps. 1. Sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. Psa. 19, Lex Domini immaculata. Psal. 37, Lex Dei in corde eius. Psal. 78, Attendite legem meam. Ps. 118, Qui ambulant in lege Domini. Esa. 1. Audite verbum Domini principes Sodomorum, percipite aurib. legem Dei vestri populus Gomorrae. Esa. 2. De Sion exivit lex, et verbum Domini de Ierusalem. Et cap. 5: Abiecerunt legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israel blasphemarunt. Et cap. 42, Legem eius insulae expectabunt. Item, Dominus voluit, ut sanctificaret eum, et magnificaret legem. Baruch. 4. Declinaverunt a lege Dei. Prover. 2, Ne capiat te oblivio legis. Prov. 29: Qui legem custodiunt, bene habebunt. Tistimonium Domini, Dei. Psal. 19, Testimonium Domini fidele. Psal. 25, Universae viae Domini misericordia et veritas, custodientib. testamentum eius, et testimonia eius. Psal. 119, Qui observant testimonia eius. Item, Testimonia tua gaudium meum. Item: Converti pedes meos ad testimonia tua. Item: Qui noverunt testimonia tua. Ac saepissime ibi vox Testimonii recurrit. Esa. 8. Liga testimonium, signa legem. Item: Ad legem magis, et ad testimonium. 1. Cor. 2. 1. Iohan. 5. Mandata Domini, Dei: Psal. 119, Concupivi mandata tua, et mandata tua exquisivi, etc. Item: Oblectabor in mandatis tuis. Item: Custodiam mandata tua. Syrach. 21. Qui observat mandata Dei, non sequitur somnia capitis sui. Iuramenium Domini, pro verbo seu promissione iuramento confirmata: Genes. 26, Complens iuramentum quod spopondi patri tuo Abraham. Ier. 11, Ut suscitem iuramentum, quod iuravi patrib. vestris, daturum me eis terram. Vox Dei, Domini: Psal. 106, Non obedierunt voci Domini. Ier. 11, Audite vocem meam. Os Iehovae: Num. 9, Iuxta os seu verbum Iehovae proficiscebantur filii Israel, et iuxta verbum Domini castra ponebant. Veritas Domini: Psal. 57, Usque ad nubes veritas tua. Psal. 89, Annunciabo veritatem tuam in ore tuo. Psa. 117, Veritas Domini manet in aeternum. Io. 17, Voluntas Dei. Io. 5, Haec est voluntas eius qui misi me. Nomen Domini etiam pro Verbo ipsius ponitur, quia inde vera noticia Dei hauritur. Pro. 18. Arx munita nomen Domini. Via Domini, Dei: Gen. 18, Scio quod praecepturus sit (Abraham) filiis suis, et domui suae post se, ut custodiant viam Domini: hoc est, verbo Dei praescriptam obedientiam. Psal. 18, Dei via impolluta. Psal. 103. Notas fecit vias suas Mosi. Psa. 118, In via tua vivifica me. Baruc. 3. Zach. 3. Verbum patris Christus passim appellatur. nam ipsius consilio et iussu filius ea docebat et illustrabat, quae alias humana ratio suis virib. inquirere non valebat. Verbum Christi: Christus passim vocat verbum suum, hoc est, quod ipse revelarit, et adhuc tradat. Doctrina Christi: 2. Ioan. 1. Testimonium Christi: Apoc. 1. Verbum Spiritus S. Recte et Spiritus S. Verbum dici potest. Promittit enim Christus Spiritum S. qui discipulos ac totam Ecclesiam sit docturus: Io. 14. 15. 16. Sermones servorum Dei prophetarum: Ier. 26. Doctrina Apostolorum: Act. 2, Erant perseverantes in doctrina Apostolorum. Act. 5, Ecce replestis Hierosolymam doctrina vestra. Forma doctrinae: Rom. 6, Obedistis ex animo in eam, in quam traducti estis, formam doctrinae. Doctrina sana. Syra. 5. Tit. 1. Verbum sanctum: Psal. 105, [?: Me- ] fuit verbi sancti sui. Baruc. 4, Veniunt collecti ab Oriente usque ad Occidentem, in verbo sancto gaudentes, in honorem Dei. Item cap. 5. Disciplina: Ier. 35, Nunquid non recipietis disciplinam, ut obediatis verbis meis? Disciplinae via, synecdochice pro verbo Dei: Baruc. 3. Mandata vitae: Baruc. 3. Audi Israel mandata vitae. Verbum vitae, et verba vitae aeternae. Sic Petrus ad Christum, Domine verba vitae aeternae habes: hoc est, quae et adnunciant, et impertiunt vitam aeternam. Sic et Act-. 5. Philip. 2. 2. Ioan. 1. Verbum veritatis: 2. Corint. 6. Eph.. 1. Col. 1. Iac. 1. Via et semita veritatis: Psal. 118, Viam veritatis elegi, iudicia tua proposui mihi. Baruch. 4. Via sententiae: Baruch. 3. Fons sapientiae: Baruch. 3. Verbum iustitiae. Esaiae quadragesimo quinto, Egredietur de ore meo iustitiae verbum. Verbum Evangelii: Act. 15. Verbum regni. Sic ab affectu appellatur Matth. 13. nam per illud Deus corda regit, et in suam Ecclesiam, quae crebro regnum caelorum vocatur, imo et in aeternam vitam homines colligit. Verba et sermo gratiae. Luc. 4. Evangelista doctrinam Christi verba gratiae appellat, non tantum quia summa autoritate et suavitate proferebantur: sed omnium maxime, quia gratiam, hoc est favorem Dei et remissionem peccatorum, et veram conso-lationem anxiis conscientiis afferebant. Sic et Act. 14. Sermo salutis: Act. 13. Sermo crucis: 1 Corinth. 1. Verbum solatii: Hebr. 13. Verbum virtutis: 2. Corinth. 6. Labia, et verbum labiorum: Esa. 36, Verbum labiorum. Sic dictum, quod viva voce proferatur. Esaiae 57. Creavi fructum labiorum pacem. Visio: Genes. 41, Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius verbo Dei, et velocius impleatur. Esaiae 1, Visio Esaiae filii Amos. Lucerna lumen, lux: Psalmo 119, Lucerna pedibus meis verbum tuum. et lumen semitis meis. Psalmus. 6. Mandatum lucerna est, et lex lux. Pluvia: Psalmus sexagesimo nono, Pluviam voluntariam effundis Deus, haeredicatem tuam laborantem tu recreas. Esaiae quinquagesimo quinto, Quomodo descendit imber, et inebriat terram. Oseae 6, Veniet nobis sicut pluvia, sicut sera pluvia terrae. Item: Quid faciam tibi Ephraim, quid faciam tibi Iuda? Beneficentia qua erga vos utar, erit sicut nubes matutina, et sicut ros mane veniens. Aquae: Esaiae undecimo, Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Et cap. 55, Omnes sitientes venite ad aquas.

VERITAS, plura significata habet. Primum enim congruentiam sermonis aut cogitationis cum re, de qua est sermo aut cogitatio, notat: ut et in aliis linguis Deuteron. 17 et 22, Et si veritas fuerit hoc verbum. id est, si ea accusatio fuerit vera. Sic testimonium Christi et Ioannis dicitur esse verum, Ioa. 5, 8 et 19. Secundo Veritas dicitur aliquando ipsa vera sententia, aut opinio, aut etiam doctrina, usitato Hebraismo, quo [?: p---tur ] abstractum pro concreto, et eius subiecto. Psalmo 14 Loquitur veritatem in corde suo. Sermo est [?: verit-- ] Dan. 6. i. vera sententia. Sic saepe Christus [?: repe-- ] 17, et alias, sermonem Dei esse veritatem: et se dicere ac docere, Ioan. 8 et 16. Sic Psal. 5. dicit, Non est veritas in ore eorum. Tertio, Veritatis, sicut et Mendacii, vocabulum, transfertur a sermone ad ipsas res ac meres hominum. Nam res habentes tantum externam speciem sine interna, vera ac solida bonitate aut stabilitate, dicuntur mendaces. Sic formositas mulieris dicitur esse mendacium, [?: - ] qua aut fons non perpetuo durans dicitur esse mendacium, equus dicitur esse mendax ad salutem: qui cum illa externa ferocia ac celeritate magnum quid praeferat ac polliceatur, tamen re ipsa postea non praesta ut supra in Mendacio dictum est. Contra res verae, [?: ---- ] [p. 641] column 1257 ac solidae, durabilesque dicuntur, Veritas. Sic aquae perpetuo fluentes dicuntur esse fideles, aut veraces. Sic Ioan. 1. gratia et veritas per Iesum Christum facta esse dicitur: id est, favor Dei gratuitus, et vera ac solida bona, quae sunt, remissio peccatorum, Spiritus sanctus, renovatio, haereditas, et vita aeterna. Porro quod ibidem dicitur Christus fuisse plenus gratia et veritate, per veritatem videtur indicari vera, sincera, costans et solida pietas, perfectissima iustitia, quae ab omni fuco, hypocrisi, defectu et crimine longissime remota fuerit. Sic et in animo hominum, et in actionibus, alias tantum est species boni et iusti, seu hypocrisis quaedam: alias vera ac sincera stabilisque ac firma bonitas. In hoc genere tria potissimum huius vocabuli significata esse videri queant. alias enim significat animum, eiusque cogitationes et actiones serias, sinceras, minimeque fucatas: alias plenae, seu iustae cuiusdam quantitatis: alias denique certas, ratas ac permanentes. Exempla primi sint, quod Deus passim dicitur verax: id est, qui non tantum praestet quae promittit, sed etiam veritatem ac sinceritatem amet, et omnino omnia quae agat sincere ac serio, non simulate aut fucate agat. In hac significatione passim veritas coniungi solet cum misericordia aut beneficentia, quia plerique homines, et diaboli etiam, licet praeseferant studium invadi ac benefaciendi, tamen id non sincere aut ex animo, nec constanter agant. Psal. 100 In seculam misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius. Sic Psal. 86 dicitur, Multus misericordia et veritate Deus. id est, vere, sincere ac constanter miserens. Psal. 25, Omnes semitae Iehova misericordia et veritas. Sic Psal. 56. Usque ad caelos misericordia tua usque ad nubes veritas tua Psal. 57, Mittet Deus de caelis misericordiam et veritatem suam, et salvabit me. Potest tamen in talibus celebrationibus veritatis Dei, illa vox non tantum sinceritatem ac serium animum vel beneficium significare, sed etiam veracitatem: quia Deus primum miseretur ac promittit nobis bona, seu ex misericordia promittit deinde ob veritatem, aut ex veritate servat eadem promissa: sicque in beneficiis Dei tum misericordia, tum et veritas laudatur. Haec eadem loquutio etiam hominibus tribuitur Gen. 4. Et facies mecum misericordiam et veritatem .i. ac sinceram beneficentiam mihi praestabis. Ios. 2. Faciemus tecum misericordiam et veritatem. i. benefaciemus tibi, et in nostris promissis veraces erimus, Gen. 24, Si facitis misericordiam cum hero meo: pro, si vere ac ex animo ei vultis benefacere, aut gratificari. Possis tamen veritatem de plena et integra beneficentia exponere: sicut Latini plenam quantitatem habentia, usta nominant: ut iusta aetas, etc. In hac significatione etiam dicitur aliquis [?: -----are ] in veritate, 1. Reg 2. Ambulando coram me in veritate, in toto corde et tota anima sua: pro, totum cor et anima exponit veritatem 1. syncere ac ex animo, non ficte aut simulate, aut alioqui frigide. Sic Ezekias dicit orans, Memento quod ambulaverim coram te in veritate, et corde syncero aut integro. Sic 1. Reg. 3. et saepe alias. Sic 1. Sam. 12. Servite Iehovae in veritate. quod mox exponitur voce, Toto corde vestro. Sic Psal. 92. dicit, Bonum mane annunciare misericordiam tuam, et veritatem in noctibus Mich. 7 Dabis veritatem lacobo, et misericordia Abrahamo. Isa. 61. Dabo opus eorum in veritate. i. verum ac sincerum faciam, ut sint sincere pii. Veritas Dei multum celebratur, de ipsa veracitate proprie intellecta. Ps 91, Scutum et clypeus veritas: i. veraciter promissam opem praesido perinde tuetur suos, ut si clypeum hostium ictibus [?: -obis ] intentatis obiiceret. Psal. 143, Ausculta precationem meam propter veritatem tuam. Ps. 19, Iudicia Iehovae veritas: i veracia. Psal 94. In veritate tua succide illos. Zach. 8. Ero eis in Deum in veritate et iustitia id est, praestabo eis vere promissiones, et simul iustificabo. Multa dicuntur veritatis, quae per adiectivum Verus possunt exponi, posito substantivo seu abstracto in genitivo possessoris pro concreto aut adiectivo: qui usitatissimus Hebraismus in Generalib. Regulis expositus est. Psal. 37 Deus veritatis: pro, verax. Ez. 18, Iudicium veritatis. Prov. 13. legatus veritatis medicina. aut salutaris. Sic testis veritatum saepissime dicitur. Mala. 2, Lex veritatis erit in ore eius. id est, vera ac pura doctrina. Proverb. 11, Seminanti iustitiam erit merces veritatis: id est, vera, constans via veritatis. Psal. 119. Viam veritatis elegi. id est, veram viam tum in prima tum in secunda tabula. Vir veritatum Proverb 20. Virum veritatum quis inveniet? Urbs veritatis, Zach. 8. pro, verax. Deus dicitur veritas esse, Ier. 10: quia amat et fovet veritatem, et quia etiam est verus ac vivens Deus: quod ei quoque ad discrimen inanium idolorum tribuitur, quae sunt mera vanitas et mendacium. Christus quoque profitetur se esse Veritatem, cum Ioann. 14 inquit: Ego sum via veritas et vita: nemo venit ad patrem nisi per me ubi se vocat veritatem, non tam quia est verus Deus ac filius Dei, quam quod ipse praemonstrat veram doctrinam, aut rationem agnoscendi patris, et dat tales vires ac facultates cordi, nosque potenter suo spiritu trahit ad patrem: et denique, quia eius mediatione tum nos vere cum Deo conciliamur, tum pater nos propter eum diligit: tum etiam nos vicissim eum diligere ac celebrare, vereque colere incipimus. Sic et pii dicuntur Veritas. Iehova, an' non oculi tui ad veritatem? Veritas aliquando significat iustitiam: forte, quia veritas et sinceritas iustitiae fundamentum est: contra autem in iustitiae necessario mendacia ac doli, fraudesque, simulationes et dissimulationes adhibentur. Iud. 9. bis repetitur, Si in veritate et integritate egistis cum Ierubaal, etc. id est, iuste egistis, eique debitas gratias rependistis, interficiendo tot eius filios, cum ille vos liberaverit ex tristi Madianitarum servitute. Sic Nehem. 9, Iustus es in omnibus quae venerunt super nos, quia veritatem fecisti, nos vero impie egimus. id est, tu fecisti quae iusta sunt, nos obiurgando et puniendo. Sic accipi posset, quod David 2. Samuelis 2 collaudans Iabeschitas, quod sepeliverint Saulem, dicit: Faciat Iehova vobiscum misericordiam et veritatem. pro, rependat vobis hoc beneficium Sauli gratitudinis ergo praestitum. Posset forte sic accipi, quod Proverb. 12 dicitur: Beneplacitum est Deo in factoribus veritatis. id est, qui iuste et sincere agunt. Sic 2. Par. 32, post verba haec, Et veritatem hanc: i. postquam haec omnia rectissime et iustissime ab Ezechia acta sunt. Sic Io. 3 dicitur, veritatem facientes venire ad lucem, sed prava agentes fugere eandem. ubi Veritatem facere, proculdubio iuste et recte agere est. Sic et 1. Ioan. 1: Mentimur, et veritatem non facimus. id est, non veraciter agimus. Vicinum quid habet illud Terentianum: Sic fit, ubi non vere vivitur. Aliquando veritas significat constantiam ac firmitatem, seu stabilitatem rei aut personae. Isa. 39, Saltem fiat pax et veritas in diebus meis. id est, utinam modo dum vivo, sit certa ac firma plenaque pax et tranquillitas. et 2 Reg. 20. Nonne erit pax et veritas in diebus meis? Locum Psal. 8. Veritas de terra germinabit, et iustitia de caelo prospexit, supra in Iustitia et Misericordia ac Pace ex posui. Sensus autem est: Deus per Meschiam offeret contritis et credentibus iustificationem: peccatores vero agnoscent ex lege sua peccata ac severitatem Dei, et praeterea ex Evangelio misericordiam Dei et Meschiam. Impegit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi. Psal. 59. id est, nihil vere ac sincere, nihil etiam iuste vel publice vel privatim, vel in religione vel in politicis rebus agitur, aut geritur, Iurare in veritate, aut veritatem, est vere iurare, et in iuramento constanter permanere. Psal. 132, Iuravit Dominus Davidi veritatem, non avertetur ab ea. id est, iuramento promisit, quod [p. 642] column 1259 iuramentum constanter adimplebit. sicut et alibi inquit: Iuravit, et non poenitebit eum. Sic Psal. 89, Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, quas iurasti in veritate? Misericordiam et veritatem subtrahere ab aliquo, Gen. 24, Misericordiam suam et veritatem suam non subtraxit â Domino meo: id est, misericordiam ac beneficentiam promissam meo hero Abraamo constanter praestitit. Sic Psal. 89, Misericordiam autem meam non auferam ab eo, neque mentiar in veritatem meam. id est, nihil faciam contra promissiones meas, sed eas fidelissime praestabo. Veritatem voluisti in renibus, Psal. 51. id est, veritatem occultam exigis, ut simus intus in corde nostro veraces sinceri et incorrupti, veraque ac iusta agentes et sentientes. Alii, veritatem occultam seu mundo ignotam de totali corruptione hominis, diligis ac doces tuos. Veritas (ut et supra monui) saepe veram doctrinam ac religionem significat. Sic Christus dicit Iohan. 17, Pater sanctifica eos in veritate, sermo tuus est veritas, etc. Iohan. 8. Si manseritis in sermone meo, cognoscetis veritatem, et veritas vos liberabit. Eodem modo per sermonem Dei dicuntur mundari credentes, Iohan. 15. Sic 2. Pet. 2 dicitur ab impiis via veritatis blasphemari: id est, vera doctrina. et 2. Cor. 13 inquit Paulus, se posse aliquid pro veritate, contra veritatem verô nihil. Vera aliqua res dicitur, quia eo nomine proprie appellari solet, ac simpliciter et per se suaque natura talis censeri: ut verus homo, vera arbor, vera vitis ad discrimen simulati pictive hominis, aut qui quoquo modo aut respectu homo dici posset. Sed longe diverso modo Vera aliquando aliqua res dicitur, quae vere bona ac solida est, vere solideque suum effectum praestat, ad discrimen eorum quae tantum nomine, specie umbraque quadam sunt quod esse censentur. Sic Christus dicitur vera lux, non quod id nomen ipsi proprie conveniat aut tribuatur, qui tantum metaphorica quaedam lux est, verum ratione suae nativae spiritualisve lucis: et non tantum collatione istius terrenae ac corruptibils lucis, sed etiam collatione verorum doctorum, qui non sunt perinde plena ac perfecta lux, idque ex se ac originaliter. Sic se suaque beneficia appellat verum panem, eo quod ille vere solus spiritualiter satiet ac vivificet: cum iste communis panis sit tantam umbratile quid, quod ad breve tempus utcunque hanc mortalem vitam fulcit. Idem, eademque ratione dicit se esse veram vitem: id est, vere ac solide foventem suos spirituales palmites. Alioqui communi more veram vitem istam, viniferam vitam diceremus, cui id nomen proprie attributum est. Sic aeterna vita vocatur vera vita, ad discrimen huius umbratilis vitae, quae tantum specietenus vita est, non autem reipsa. Eadem ratione etiam Epistola ad Hebr. vocat illud caeleste tabernaculum, Sacerdotium et Sacrificium Christi, verum tabernaculum: ut ostendat, Leviticum tabernaculum sacerdotium ac cultum non esse ipsas veras res, sed tantum umbram rerum futurarum Oseae 4. Lis est Domino cum habitatoribus terrae, eo quod non sit veritas, misericordia ac cognitio Dei in terra: sed maledicere, mentiri, occidere, furari et moechari. id est, omnis generis impietates ac scelera passim et promiscue grassantur. In veritate, saepe idem valet quod vere aut verum. Matth. 22, Viam Dei in veritate doces: i. vere, aut veram. Sic Marc. 12. Magister in veritate dixisti. i. vere. Act. 10, In veritate deprehendo, quod Deus non sit acceptor personarum id est, vere. Pertinet hoc ad Hebraismum, quod nomen substantivum per praepositionem IN verbo aut nomini adiunctum vim adiectivi aut adverbii exprimat. Adorare in Spiritu et Veritate, Iohan. 4. est, colere Deum secundum veram religionem ac cognitionem, sincere ac ex animo, verisque, non hypocriticis cordis motib. cuiusmodi ii sunt qui sunt Spirituales, aut a Spiritu S. excitati. Opponitur igitur cultus internus externo, fidei ac cordis cultus operi operato, et denique serius ac sincerus hypocritico: quas tres pessimas proprietates habet pharisaeorum et omnium hypocritarum religiositas. In veritate non stetit Satan, Ioan. 8. i. in fidelitate erga Deum, et bonitate inditae imaginis Dei. Spiritus veritatis, et spiritus mendacii inter se opponuntur. Spiritus S. dicitur Spiritus veritatis, Ioa. 14. 15, 16, quia nos doceat omnem veritatem [?: - ] doctrinae et vitae, docendo et regenerando, ac omnibus horis nos regendo, ac salutaria et Deo accepta proponendo. Contra Satan dicitur non perstitisse in veritate, .i. in debita fidelitate erga Deum, in vera Dei agnitione et celebratione, et omnino in veris bonis Dei ac naturae integritate, seu in imagine Dei, ad quam conditus fuit ab initio. Nec tantum ipse non perstitit in veritate, sed etiam alios secum traxit ex veritate in mendacium: i. ex fidelitate Dei ad infidelitatem, ex vera sententia ac celebratione Dei in contraria mendacia, ex vera ac solida imagine Dei in imaginem diaboli: et denique effecit, ut tum falsa doctrina, tum et omnis generis scelera, fraudes ac mendacia totum terrarum orbem oppleverint Ro. 1. Palam fit ira Dei de caelo adversus omnem impietate et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detinent Quid sit veritatem in iniustitia detinere, mox ipsemet Paulus exponit, primum indicans quid sit illa detenta aut captivata veritas: deinde, quid iniustitia. Veritatem definit duob, versiculis, esse illam Dei cognitionem quam, Deo patefaciente, considerando ex operib. ac creatione quotidianaque experientia illam primam omnium rerum causam, eiusque omnipotentiam ac divinitatem cognoverint. Porro captivationem eius cognitionis in iniustitia, exponit esse, quod homines illam agnita primam causam, aut Deum non coluerint, ut Deum [?: --- ] oportuit: non glorificaverint eum, neque ei gratias egerint ut par fuisset: sed immutato cultu eius, creaturas et [?: -- ] tuas earum pro vero Deo coluerint. Sed de hoc loco aliquid dixi in Resolutione disputationis Ienensis in Libero arbitrio et originali peccato. Esse ex Veritate, et ex verbo ac Spiritu genitum, eoque amatorem esse veritatis Io. 18. Quisquis est ex veritate, audit vocem meam. Sic alibi: Qui ex Deo est, audit nos. Rom. 3. Si enim veritas Dei in meo mendacio exuberavit in ipsius [?: gloria-- ] Dei, me arguentis et accusantis veracitas abundantias enituit, aut illustrata est. Sic Rom. 15, Iesus Christus fuit minister circumcisionis propter veritatem Dei: sicut ipse textus exponit, ut veritas promissionem de mittendo illis redemptore Meschia constaret. Veritas igitur, ibi quoque est veracitas. In Galatis aliquoties veritas Evangelii pro puritate ponitur. Gal. 2, [?: Quib-- ] ad horam quidem cessimus, ut veritas Evangelii permaneret apud nos. Non recte incedebat ad veritatem Evangelii: Galat. 2. et porro 3. Quis fascinavit vos, ut non obediretis veritati? i. ut non permaneretis in veritate aut puritate doctrinae Evangelicae? Ephes 1, [?: -- ] audissetis verbum veritatis. id est, concionem de vera religione. Sic 2. Thess. 2, Non habuerunt charitatem veritatis: id est, studium purae doctrinae. Philip.1 Per speciem aut praetextum Christum praedicare, est, non bono pioque animo eum praedicare. contrarium est, per veritatem: id est, sincere, serio ac ex animo, ut statim initio veritatem accipi ostendi.

VERMIS, permetaphoram significatrem vilissimam, contemptissimamque, et quae hominibus [?: nau---- ] moveat. Sic Psal. 22, Christus dicit se esse vermem, non hominem: quem videlicet quivis contemnat ac conculcet, abomineturque. Sic et de piis, qui plerunque abiectissimi sunt, dicit Daus Is. 41: Noli timere vermis Iacob. Sic et Iob 25. Deinde itidem per metaphori significat perpetuum cruciatum: quia vermis tum in signa tum etiam in animalib. (sicut crebro claudicantium [?: ---que ] des invadunt (perpetuô rodit et absumit. Is. 66. et [?: --- ] 9: Ubi vermis eorum non moritur, nec ignis extinguitur. [p. 643] column 1261 Tertio, quia morientes ex se vermes producunt, et ab illis absumuntur: ideo Deus regi Assyrio superbienti, et magna iactanti ac conanti, praedicit exitium: ac inter alia ait, vermes fore stratum, et etiam tegumentum eiusquae: quae loquutio et Iob 21 reperitur. Sic ipse Iobus ob putredines et hulcera dicit cap. 17, sibi esse commercium cum vermibus. Quarto, a vermibus consumi homines, significat eos mortales ac prorsus fragiles esse. Isaiae 51, Nolite timere opprobrium hominum. Nam veluti vestimentum, sic devorabit eos tinea: et veluti [?: la- ] devorabit eos vermis. Sic saepe alias per tineas ac vermes fragilitas hominis et rerum humanarum describitur. Postremo, vermiculi genus fuit, unde rubram purpuram confecerunt: quare Hebraei eum colorem vocant tholaath: vermiculum, forte ipsas Conchas ex quibus idem color confieri solitus est, hoc nomine infigiunt. Sic putant aliqui nomen Italicum Scarlato, quo idem color nunc vocatur, venire a Graeco σκώληξ , quasi dicas σκολήκοτον . Sic et Itali eundem colorem a verme dicunt Vermiglio. Iam ille profundissimus et sanguineus rubedinis color fuit Hebraeis symbolum spiritualis maculae, id est peccati forte ob caedes, quia homicidae sanguine rubent: sicut contra albedo et candor, tum illis tum aliis gentibus innocentiae indicium fuit. Ideo dicit Deus Isaiae cap. 1. Si fuerint peccata vestra ut vermiculus, sicut nix albescent: id est, agite modo poenitentiam, ego spirituales sordes ac maculas vestras purissime elaum, et mundabo ac purificabo. Solet dici tum Vermiculus cocci, tum coccus vermiculi, in eodem significato, de colore purpureo: Exod 25, et Levit. 14. Nam vermiculi illi ex granis quibusdam, ut et vermes serici, gigni dicuntur. Alii tamen prorsus distinguunt coccum a vermiculo, tanquam res diversissimas, et omnino nihil inter sese coniunctionis habentes.

VESPERAM significare vespertinum tempus circa occasum solis, notum est. Aspiciens vespera, pro accedens iam vespertinum tempus: Deuteronomii 23, Dum aspexerit vespera, lavabit se aqua. id est, appetente vespera. Vespere et mane, tanquam initia temporis aut partium diei ponuntur, ut significent integram diem. Sic saepe Genesis primo dicitur: Factum est vespere, et factum est aut fuit mane dies prima aut secunda: ubi vesper pro tota nocte, et mane pro tota die ponitur. quasi diceret: Elapsa est integra nox, elapsa est etiam integra dies (quam vocant artificialem) et fuit dies prima naturalis, quae est 24 horarum. Eadem loquutione ac in eodem sensu utitur etiam Daniel. 8, Usque ad vesperum et mane duo milia trecenti, et expiabitur sanctuarium. Alibi tres partes diei pro toto ponuntur. Psalmo 55, Vespere et mane et meridie loquor: ubi primariae partes diei pro toto ponuntur. Duas vesperas Scriptura nominat Exodi 12. 16 et 29, ac Numeri 9. Eo igitur tempore, nempe inter duas vesperas, iubet Deus immolari tum agnum paschalem, tum et iuge sacrificium, quod non tantum mane, sed et vesperi offerebatur. Duae autem vesperae ita terminantur, ut altera sit in occasu solis, altera in occasu radiorum eius, cum iam est plane nox Exod. 12, Et immolabit eum universa congregatio coetus Israel inter duas vesperas. Exod. 29, Agnum alterum immolabis inter duas vesperas. Psalmo 59. bis ponitur, Revertuntur ad vesperam, [?: la- ] ut canis: ut hac canum similitudine tota die discursatium, et praedam quaerentium, indefessum studium [?: ] agendi impiorum et persequutorum indicetur. Vesperi pernoctabit fletus, et mane laeticia, Psalmo trigesimo: id est, mature succedet Deo dante calamitati liberatio. iuxta illud: Iterum modicum et videbitis me. Psalmo 65, Exitus vespertinos et matutinos exultare facis. qui locus varie exponitur. Ego puto hunc esse simplicissimum sensum: Tu profers mane auroram et solem hilarem, et veluti exultantem ac gestientem ad suum cursum. Sic vicissim sole occidente profers lunam ac stellas, exultantes ad peragendum suum dominium, cum eas Deus nocti praefecerit. Utrorumque autem astrorum est gratus aspectus hominibus, facitque eos exultare. Nisi quis velit dicere, Deum fovere et exhilarare orientales et occidentales. In crepusculo, in vespera diei, in tenebris noctis et caligine, Proverb. 7: coacervatio vocum est idem significantium. 1. Sam. 30, Percussit David Amalekitas a vespera ad vesperam, usque in crastinum illarum: id est, tota illa nocte et sequenti die eos persequutus est, et cecîdit. Quod porro vespertinum tempus aliquando tristia, et contra matutinum laeta significet, supra in Mane, Luce, Nocte ac Die dictum est. Sacrificium vespertinum, est iuge sacrificium, quod interdum tempus indicat. Esdrae nono. et alibi talis loquutio habetur. Sic etiam idem iuge sacrificium solet vocari matutinum, quia utroque tempore offerri solebat. Cum lupis vespertinis comparantur equi et equites Chaldaeorum, Hab. 1: et Zephaniae ultimo, iudices rapaces: quia sicut lupi vespere tum ob tenebras audacius, tum ob famem, et denique desperationem restantis praedae, quod mox pecudes in loca tuta concludentur, avidius grassantur, sic illos factitare prophetae testantur.

VESTIGIA alicuius arripere, est observare et sectari eum pereuntem. Iob 23, Vestigia illius arripuit pes meus. Idem etiam in malam partem accipitur, quia venatores sectantur vestigla ferarum. Psalmo 56. Ipsi vestigia mea observant, dum expectant animam meam. id est, instar venatorum vitae meae insidiantur. Psalmo 65, Vestigia Dei dicuntur stillare pinguedinem: sive quia Deus dicitur ambulare in nubibus, unde still at pluvia foecundans terram, et producens varios fructus: sive quia Dei benedictio ac praesentia omnia foecundat. Similis ferme locutio est, Vestigia heri stercorant agrum, ut in proverbio est. Probris affecerunt vestigia Christi tui, vel calces: Psalmo 89. idest, exprobrant tarditatem adventus ipsius, quasi nimis lento passu progrediatur Meschias noster. id est, quod nunquam sit venturus. Posses etiam intelligere de blasphemia doctrinae Meschiae, quam impii vituperabant: et denique de vanitate aut falsitate praemiorum Meschiae. nam vox עקב [?: Eke- ] aliquando etiam praemium denotat, quia vestigium aut calcaneum est ultimum in homine. Sic et Latini aliquando calcem pro ultimo usurpant.

VESTIMENT oram expandere super aliquam, est, eam sibi coniugio adiungere, quia coniuges sub eodem tegmine dormiunt: et tenuiores, praesertim in illis regionibus, solebant se suis vestimentis etiam noctu tegere. Candida vestimenta alias innocentiam, alias hilaritatem denotant: sicut contra, atra. Eccles. 9. Sint vestimenta tua candida omni tempore, et oleum super caput tuum ne deficiat. id est, sis hilaris ac laetus. Sic Epulo ille vestiebat se quotidie bysso. Pro vestimento habere saccum. supra in Sacco dixi significare moerorem ac luctum Psalmo 35, cum aegrotarent ipsi, vestimentum meum saccus. Sic Psal. 69. Vestem scindere, dolorem ac impatientiam significavit Iudaeis: undecunque demum is dolor accessit, sive ex suis aut alienis peccatis, sive ex aliquo tristi damno: ut Caiphas scindit vestes suas ob blasphemiam (ut putabat) Christi: Paulus et Barnabas scindunt vestes prae indignatione, quod Lystrii sibi ut diis sacrificare volebant. Sic 1. Reg. 21, Achab metu minarum scidit vestimenta sua. Sic Iacobi filii Genesis 44, capto Beniamin ob furtum paterae, scindunt vestimenta sua. Sic Ioel dicit Iudaeis, Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. id est, interno animi dolore dolete, non tantum externo gestu aut simulatione: vel potius excindite corda vestra, non tantum accidentia. Vestimentum et panis, sicut Germanis hüll unnd füll, synecdochice [p. 644] column 1263 omnia necessaria significat. Isaiae 3, Vestimentum est tibi, sis princeps noster. Et mox: Nolo esse princeps, quia in domo mea non est panis aut vestis. id est, tu potes nos alere, et sustinere sumptus belli, tu sume principatum. Quod ille negat se posse et velle praestare. Sic mox sequenti capite dicunt septem mulieres ad virum unum: Panem nostrum comedemus, et vestimento nostro induemur, sis tu maritus noster. Vestis violentiae contegit eos: Psal. 73: potius puto significare, quod sint armati et onerati violentia, quam quod dicantur vestiri et ali partis violentia. Vestis dicitur ascendere super aliquem, qua quis induitur. Levit. 19, Vestis diversarum specierum non ascendet super te. Ruth. 3, Pone vestes tuas super te. Quid sit Vestis nuptialis, quae hypocriticis Christianis desit, Matth. 22, ac propterea damnentur, quaeri solet. Exponere autem et solvere hoc dubium videtur Paulus Gal. 3, docens, vestem nostram qua coram caelesti patre formosi et accepti simus, esse ipsummet filium Dei. inquit enim, omnes filii Dei estis, quotquot credidistis. Nam quicunque baptizati estis, Christum induistis. Ostendit ergo Apostolus, vestem illam filialem aut nuptialem qua coram Deo subsistere possimus, esse, vere per Christum esse cum patre caelesti reconciliatum. Quae hypocritis deest, qui non vere Christi meritum per fidem apprehendunt, quantumvis sint in coetu filiorum Dei, et de eisdem sacramentis verbo ac precibus participent. Similis ferme loquutio est Apocal. 16, Beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et conspiciantur verenda ipsius. Porro quomodo tegantur, et non cernantur, ac imputentur nobis turpitudines aut peccata nostra, exponit Paulus Rom. 4, ex Psal. 32. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et tecta peccata. Forte autem istae phrases sumptae sunt ex illo mirabili opere Dei, qui Adamum et Hevam nudos existentes, mactatae ovis aut agni Christum signantis pelle contexit, ne amplius nudi essent, eorumque turpitudines cernerentur. Sic etiam Apoc. 3 Christus arguit homines turpissimae nuditatis, ac miserabilis paupertatis, eisque offert aureas vestes et ornamenta, quibus ut se induant hortatur. Hinc etiam intelligi potest, quod Paulus 2. Cor. 5 inquit: Si modo induti, non nudi reperiemur. id est, si tamen hic per Christum iustificati ac renovati deprehendemur. Vide supra Nudus, et Induo.

VETUS, et Vetustus, suas quasdam loquutiones habent. Levit. 26 dicitur: Comedetis vetus inveteratum, et vetus propter novum exportabitis. id est, tantopere abundabitis fructibus terrae, ut non possitis eos absumere, donec inveterascant et semicorrumpantur: imo ut etiam eos exportare et eiicere cogamini, quo sit locus novis fructibus. Isaiae 65, Opus manuum suarum ad vetustatem perducent electi mei. id est, suis rebus fruentur pacifice, donec illas absumant. dicit enim ibidem: Non fiet, ut cum ipsi plantaverint, alius fructibus fruatur: cum ipsi aedificaverint, alius inhabitet, etc. Vetus homo, aut Adam, est totus homo, quantus quantus est, quatenus ex utero matris est natus, crevitque et quatenus omnino naturalibus viribus industriaque profecit, vel in sapientia, vel in moribus ac bonis operibus, atque adeo ipsa etiam religione. Novus contra dicitur, quatenus homo per Spiritum sanctum propter Christum incipit regenerari, iustificari, ac renovari et adoptari, ac quatenus a Deo per Spiritum sanctum regitur. Dicitur autem Vetus homo, quia prior novo est: ut etiam 1. Corinth. 15 cum eo confertur, quia etiam inveterascit ac corrumpitur, quia provenit ex illo veteri primoque Adamo, et ad eius imaginem est genitus: et denique, quia circa hanc veterem carnalemque vitam versatur, agit et vivit. Rom. 6: Illud scientes, quod vetus ille noster homo cum Christo crucifixus est. ut aboleatur corpus peccati, ne amplius serviamus peccato. Ephes. 4: Ut deponatis veterem hominem, qui corrumpitur per voluptates deceptionis, aut deceptrices. Colloss. 3, Ne mentiamini contra vos invicem, exuentes veterem illum hominem cum suis actionibus: sed induentes novum, qui renovatur ad agnitionem secundum imaginem eius qui condidit eum. Verum de hac re et phrasi supra in voce Hominis dictum est. Vetus fermentum vocatur illa diabolica malitia aut imago Satanae, quae in primo hominis lapsu in hanc sinceram Dei massam infusa, eam [?: ] formavit, ac pervertit totam. Eam igitur malitiam iubet Paulus expurgare ac eiicere ex nobis, 1. Corin. 5 inquiens: Expurgate vetus fermentum, ut sitis [?: ] massa, sicut estis azymi. id est, exuite aut deponite corruptam naturam, ut re ipsa sitis mundi, sicut [?: imp- ] tione mundi estis. Verum de hac re et loquutione supra in vocabulo Fermenti prolixius dixi. Vetus testamentum proprie dicitur illud prius foedus ad montem Synai factum, quod obligavit populum Iudaicum ad observationem totius legis, quodque (teste Paulo) ad servitutem gignit, et habet eas conditiones iustitiae ac salutis, ut dicat: Qui perfectissime fecerit totam legem, vivet in ea: Contra maledictus qui non permanserit in omnibus quae sunt scripta in libro legis. Sed appellatur aliquando Vetus Testamentum etiam prior pars sacri Bibliorum voluminis, ut 2. Corinth. 3 usurpatur. Sed de hoc dictum est in voce Testamenti et Foederis plenius. [?: -tustas ] literae. Rom. 7: Ut serviamus in novitate spiritus, non in vetustate literae. Vetustatem literae vocat Paulus, illam cognitionem religionis, praesertim totius legis, illamque pietatem quam vetus seu non renatus homo potest consequi et praestare: et praestiterunt omnes operarii, praesertim apud Iudaeos, antequam ad veram cognitionem Christi pervenerunt. Vocatur autem La tera, quia tota illa cognitio ac pietas non cordi inscripta est, vel in corde versatur, sed in ipsa litera parum intellecta, et ita sonata sicut psitacus suum χαῖρε aut [?: sal- ] intellectum sonat. Tales sunt, ut Paulus dicit, tantum qualescunque auditores, non etiam factores legis Dicitur vero Vetustas literae, quia tantum vetus homo versatur in ea, non novus: quia etiam est et consistit in illa veteri externaque scriptione tabularum lapidearum, aut chartaceorum librorum: non in scriptione cordis, qua Deus in novo Testamento pollicetur, Ierem. 31. Sed de hac quoque phrasi in voce Spiritus agitur prolixius.

VEXILLUM, signum militare est: tametsi et in pace non raro proponantur vexilla. Exodi 17 Moyses fabricat altare in memoriam, quôd Deus praeceperit a sequentibus Israelitis Amalek deleri. Id altare vocat Dominus Vexillum meum: id est, Dominus adiutor meus nunc et in posterum, contra Amalekitas et alios adversarios. Psal. 60, Dedisti metuentibus te vexillum ad elevandum propter veritatem: id est, dedisti veram religionem ac ministerium, quo nos omnes tui tanquam milites ad vexillum conflueremus: idque fecisti propter veritatem, seu ut nobis promissa praestares. Sic saepe alias signum aut vexillum, et elevatio vexilli, significat doctrinam caelestem.

VIA, per metaphoram plura significat, quibus externa ista via similitudine quadam correspondet: Hebraismos eius superius in Semita, maxima ex parte exposui. Primum igitur denotat doctrinam. Psal. 25: Vias tuas Domine ostende mihi, et semitas tuas doce me: Fac me ambulare in veritate tua, et doce me. Idem quater dicit. Isaiae 2: Docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis eius. Psal. 67: Ut cognoscant in terra viam tui et in omnibus gentibus salutem tuam. Sic custodiat vias Iehovae, est obedire praeceptis eius. Psal. 18. Viam praeceptorum tuorum fac me intelligere. Psal. 119 Idem est, Dirige coram me viam tuam: Psalm. 5: Timotheus vobis in memoriam reducet vias meas in Christo, [p. 645] column 1265 quemadmodum in omni Ecclesia doceo: 1. Corinth. 4. id est, doctrinam meam. Act. 9: Si quos invenisset eius [?: ] viros, captivos adduceret. id est, eius doctrinae, [?: in-ituti ] . Sic et sophistae accepta phrasi ab Arabibus, dicunt viam Aristotelis, Thomae, Scoti, et aliorum: pro, sententia. Fuit magnus tumultus de via, Act. 19: id est, de Christiana doctrina, quam idololatrae atrociter persequebantur. Secundo, significat morem ac rationem [?: -i-di ] , et agendi. Isaiae 10: Et baculum suum levabit super te in via Aegypti. id est, more ac modo Aegyptiorum, sicut olim Aegyptii te castigarunt. Isaiae 8: Dominus apprehendit me manu, ne irem per viam populi [?: ] , id est, ne eius rationem vivendi sectarer, sive in religione, sive in vita. Ierem. 6: State super vias, et videte quae nam sit via bona, et ambulate per eam. Psal. 49. Haec via ipsorum stulticia ipsis: id est, hic pravus [?: ] vivendi est summa stulticia. Tertio, significat religionem. Amos 8: Vivit Deus tuus Dan, et vivit via tua Beerseba: sicut iurabant per illa idola, et idololatriam. Sic saepissime prophetae viam malam populi vo vocant idololatriam: et contra, viam Dei, et ambulare per viam Dei, veram religionem. Utrunque tamen complectitur, nempe tum vitae, tum religionis puritatem. Ieremia 12: Si discendo didicerint vias populi mei, ut iurent in nomine meo. Sic Act. 14 dicit Paulus, Deum permisisse ire gentes vias suas: id est, colere sua idola et idololatrias. Sic Act. 22 idem dicit, se persequutum esse viam istam. et 24: Secundum viam istam, quam haereses vocant, colo Deum. id est, Christianismum. Quarto, saepe significat opera et actiones, consilia ac conatus Psal. 1, Novit Dominus viam iustorum, iter autem impiorum peribit. Psal. 102, Stulti propter viam rebellionis affliguntur. 2. Par. 13, Reliqua gestorum Abia, et viarum eius. Sic et Dei actiones ac opera, viae eius vocantur. Proverb. 8, Iehova possedit me principio viae [?: ] : id est, suorum operum. Iob 40, Ipse est principium viarum Dei: id est, robustissima bestia inter omnia a Deo creata. 2. Sam. 2, Dei perfecta est via. id est, syncera ac perfecta sunt eius opera et actiones. Prov. 3, Viae sapientiae, viae delectationis, et omnes semitae eius pax. idest, omnia sapienter acta sunt, et iucunda, et salutaria aut pacifera. Sic Psal. 25. Omnes viae Iehovae clementia et veritas custodientib. foedus eius. id est, piis Deus se ubique benignum ac propitium praestat, in omnibus fuis consiliis et actionibus. Proverb. 5. Coram oculis Dei sunt viae viri. Idem dicit Iob. 34, Oculi Dei sunt super vias viri, et omnes gressus eius videt. Idem Iob 31. Zach. 3, Daboque tibi viam inter hosce astantes: id est, conversationem. Quinto, significat vitam, seu totum cursam vel curriculum vitae. Ierem. 22. Haec via tua ab adolescentia tua, quod non audieris vocem meam. Psal. 2. Ne pereatis de via: id est, de vita, ac intereatis. Gen. 6, Universa caro corruperat viam suam super terram: id est, fidem omnesque actiones ac mores. Sic 1. Reg. 2, et 8. Si custodierint filii tui viam suam. Aliquando via ipsam naturam, mores et veluti ingenium declarat. Isaiae 55, Non sunt viae meae ut viae vestrae. sic orat Moses Exod. 3 ut ostendat sibi Deus viam suam: id est, summam sui noticiam sibi communicet Ille vero dicit se illi tantum posteriora sua monstraturum. Et simul ei exhibet illam sui patefactionem ac noticiam, quae est descripta sequenti Capite. Viam mundi, aut seculi, aut sempiternam ire, est mori. Ios. 23, Vado hodie per viam universae terrae. Sic 1. Reg. 2. Abeo per viam universae terrae: pro, brevi [?: ] sum, ut et caeteri homines. Sed Psal. 139. Duc me per viam seculi aut sempiternam, significat, Perduc me in vitam aeternam. Observabo vias meas, ne peccem [?: -g- ] mea. Psal. 39. id est, cavebo sedulo. Ire, abire, aut [?: ] viam, vel viam suam, est, iter ingredi, et aliquo pergere: quae est perspicua, nullaque explicatione indigens loquutio. Aliquando per metaphoram significat suos mores ac vitae institutum sequi. In viam gentium ire, est ad gentes proficisci. Matth 10. In viam gentium ne iveritis, et civitatem Samaritanorum ne ingrediamini: id est, nolite nunc ire praedicatum gentilibus aut Samaritanis, sed ite tantum quaesitum perditas oves de Israele. Psa. 19. Sol oriens gaudet ut fortis currere viam suam. id est, suum curriculum aut spacium conficere gestit. Ierem. 20: Quid tibi vis in via Aegypti? id est, cur eo cursitas? Sic terra aut spacium Nephtalim et Zabulon dicitur esse ad viam maris. id est, versus mare Genezareth. Per viam bonam dimittere aliquem, est, eum amice et pacifice a se ablegare. 1. Sam. 24, Nun quid inveniet quispiam inimicum, et dimittet eum per viam bonam. id est, sinet eum abire salvum. Longior est a te, aut prae te via: 1. Reg. 19. id est, iter est longius, quam ut possis illud conficere. Eadem loquutio est etiam Deut. 14, Quod si multiplicata fuerit via mea. Indicare alicui suam viam, est, eum docere, quod nam iter suscipere, et quid conari debeat, vel etiam quisnam sit futurus exitus eius viae aut conatus. Sic 1. Sam. 9 dicit Saul ad famulum: Eamus ad prophetam, si forte iudicet viam nostram, per quam ambulemus, aut ambulamus. Via lubrica, est vita periculosa et calamitosa. Ierem. 23, Idcirco erit via eorum eis tanquam lubrica. In caligine impellentur, et corruent in ea. Psal. 35, Sit via eorum tenebrae et lubricitates, et angelus Iehovae persequens eos. id est, tenebrosa et lubrica, ut non queant intelligere aut considerare suam vitam et actiones, et in eis aliquid boni facere. Contraria est loquutio Iob 22, Super vias tuas splendebit lumen. Via saepe ipsam progressionem aut profectionem denotat. Genesis 24, Domine si prosperam facis viam meam, quam proficiscor. id est, hanc meam peregrinationem aut negotium quod ago. Sic Iudic. 18, Ite in pace, coram Iehova est via vestra. id est, vestrum iter, vestra profectio. Viae Iehovae in tempestate et turbine. Nahum 1. Vide Tempestas. Via intelligentiarum. Isaiae 40, Quis erudivit eum scientiam, et viam intelligentiarum ostendit illi? id est, intelligentiam aut prudentiam. Isaiae 26. Via iusto rectitudines. pro, via aequa seu aequabilis, planaque erit iusto. Perversus viis, qui perversa consilia, actiones ac conatus sequitur. Proverb. 14, Perversus viis suis despicit Deum. Proverb. 28, Praestantior est pauper qui ambulat in perfectione sua, quam perversus viis, et ipse dives. Iob 3, Vir cuius via abscondita est. id est, qui propter multitudinem miseriarum nescit quo se vertat. Ambulare in viis alicuius, est imitari eum. 1. Sam. 8, Filii Samuelis non ambulaverunt in viis eius. id est. non sunt imitati mores parentis. Haec loquutio valde crebra est in Regibus et Paralipomenis. Multi dicuntur ambulasse per vias Ieroboam, pauci per vias David: quod de Iosia dicitur 2. Reg. 22. Ambulare in viis Dei, crebro significat obedire eius praeceptis: 1. Reg. 8. Sed ambulare in viis cordis sui, est vivere pro libitu ac libidine sua. Ecclesiastae 11: Ambula in viis cordis tui ac secundum aspectum oculorum tuorum. Viam suam bonificare, est excusare. Ierem. 2: Quid bonificabis viam tuam, ut quaeras dilectionem? Aliquanto post sequitur: Dicis, innocens ego sum. Alias Bonificare aut bonas facere vias, est emendare eas. Ierem. 7: Bonas facite vias vestras, et opera vestra. Et mox: Si emendando emendaveritis vias vestras, et opera vestra. Fructus viae alicuius, est eius effectus, aut lucrum, vel praemium operum factorumque eius. Proverb 1. Comedent de fructu viae suae. id est, digna praemia suis factis recipient. Proverb. 14: De viis suis saturabitur perversus corde. Idem est, Reddere viam alicuius super caput ipsius: 1. Regum 8. Ezech. 9. Sic Ieremiae 12 dicitur, Dare unicuique secundum viam suam. Et Iob 34, Iuxta viam suam faciet invenire unum quemque Oseae 4: Visitabo super eum vias eius, et opera eius reddam ei. [p. 646] column 1267 Ad viam suam declinare. Isaiae 53, Unusquisque ad viam suam declinavit: id est, suas cupiditates et prava consilia contra secundam Tabulam, et suos pravos cultus contra primam sectatur. Sic Isaiae 56, Universi viam suam respiciunt. Depravare viam suam. Proverb. 10: Qui ambulat syncere, ambulat secure: et qui depravat vias suas, conteretur. id est, omnes suas actiones et opera perperam agit. Perdere alicuius viam, est eum seducere. Isaiae 3: Popule mi, qui beatum te dicunt, errant, et viam semitarum tuarum perdunt. Revela viam tuam Domino, ac confide in eum, et ipse faciet: Psal. 37. id est, expone ei negocia et difficultates tuas. Sic Psal. 119, Vias meas narravi, et exaudisti me. Ponenti viam ostendam salutem Dei: Psal. 50. id est, recte instituenti. Sic alias custodire et Observare viam dicitur Psal. 39: Observabo vias meas, ne peccem lingua. Reputare vias suas, Psal. 119. id est, iudicare. Sic Hagg. 1, ponere corda super vias suas. Via pacis, dupliciter accipitur: cum pro eo vitae genere, operibus et actionibus, quae nullum laedunt: tum pro eo, quod pacem ac felicitatem homini, praesertim a Deo, parat et acquirit. Isa. 59, Viam pacis non noverunt. Sic Proverb. 3: Omnes viae sapientiae pax. Polluere terram via sua: id est, pravis actionibus. Ezech. 36: Polluerunt terram via sua, et operibus suis: tanquam pannus menstruatae fuit via eorum coram me. Ponit perfectam viam meam, Psal. 18: pro, expeditam efficit, dat successum. In via progredi, aut ponere gressum suum: Psal. 85, Iustitia ponet in via gressus suos. id est, tempore Christi iustitia ubique vigebit ac florebit, imputante videlicet Deo peccatoribus iustitiam filii sui. Contraria est illa loquutio: Concidit in platea veritas: et aequitas non potuit ingredi. In via mala aut malorum stare, est, perperam vivere et agere, cum in communi vita, tum praesertim in religione. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra derisorum non sedit. Supra in voce cathedrae hanc loquutionem exposui. Intelligo autem per primum, amplecti falsam doctrinam: per secundum, persistere in ea: per tertium impietatis gradum, docere eam. Psal. 36: Stat in via non bona. Via secundum mulieres, est menstruorum fluxio. Gen. 18: Desierat Sarae via secundum mulieres. id est, cessaverant menstrua. Eadem loquutio est. Gen. 31. Esse in via. Et fuit ipse in via 2. Sam. 3: id est, cum adhuc esset in via. Rom. 3: Contritio et calamitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt. quod citat Paulus ex versione LXX, Psalm. 13: vel potius ex Isaiae 50, quam etiam Vulgata secuta est. Sensus autem est, quod omnes impiorum conatus ac consilia sint tantum eo directi, quomodo laedant alios, et non quomodo iuvent, aut tranquille cum eis agant. In Hebraeo, verba ista non sunt in eo Psalmo, sed Isaiae 50. Via Domini aliquando doctrinam eius significat, ut supra plenius dixi. Sic dicit Oseae cap. 14: Planae sunt viae Domini, et iusti ambulabunt in eis, impii autem corruent in eis. id est, timentes Deum facile doctrinam eius intelligent et sequentur, sed impii quaerunt et reperiunt mera offendicula ac scandala, sibi et aliis. Sic Paulus dicit ad Elimam magum: Non desinis pervertere vias Domini rectas, aut planas. id est, calumniando doctrinam Dei distorquere ac deformare, tanquam distortam ac falsam. Sic Matth. 22: Viam Dei in veritate doces. Sic Actor. 18 bis ponitur. Viae meae viae vestrae Isaiae 55, Non enim sunt cogitationes meae cogitationes vestrae, et viae meae viae vestrae. id est, cogitationes meae ac viae meae non sunt vestris similes. Via hic animum, voluntatem, consilia, cogitationes et conatus vocat Deus, in quibus se plurimum ab hominibus differre testatur, praesertim quod remittit peccata, et facile placatur hominibus. Exitus viarum, sunt ante civitatum portas trivia aut divisiones viarum, quarum aliae alio tendunt. In talibus locis solent mendici sedere, et stipem flagitare, et in talibus locis iubet eos Christus quaeri ac invitari: Matth. 22. Via iustitiae. Matth. 21 dicit Christus, Iohannem [?: ] in via iustitiae. id est, praedicantem veram doctrinam, et viventem inculpatam vitam? Parare viam Domini aut Domino, dicitur Baptista, dum praedicat poenitentiam, docens per legem omnes extreme aegrotare [?: ] bo peccatorum, et adesse medicum peccata totius mundi tollentem. Christus Matth. 5 iubet reum, et quaevis litem habentem cum fratre reconciliari, dum [?: ] in via est. id est, dum accersitus tendit ad iudicem, quae idem est ac si diceret, mature. Forte alludit ad consuetudinem rusticorum in civitatem ad iudicium properantium. Matth. 7, Christus docet duas esse vias homini propositas, alteram arctam et difficilem ad salutem, et alteram latam ac perfacilem ad exitium. Quae metaphora est perspicua de duplici vitae genere, pio ac impio. Sic et gentiles duas vias vitae hominis [?: depi-runt ] , ut habetur in Apomnemoneumatis Xenophontis, et litera Pythagorae, et Cebetis: quarum alteram virtutis, alteram voluptatis esse voluerunt. Adhuc per excellentiam viam vobis monstro, 1. Corinth. 12 id est, Hanc doctrinam de quaerendis potioribus donis, ad huc multo illustrioribus rationibus aut confirmatione vobis proponam. In Epistola ad Hebraeos 9 et [?: ] agitur de viae in sacrarium Dei patefactione: et postea mox dicitur, eandem per Christum, eiusque passionem esse apertam. Verba prioris loci haec sunt: Hoc declarante Spiritu sancto, nondum patefactam esse viam ad sacrarium priore tabernaculo adhuc consistente. Posterioris vero haec: Cum igitur fratres habeamus libertatem ingrediendi sacrarium per sanguinem IESU, ea viva via quam dedicavit nobis recentem et vivam per velum: hoc est, per carnem suam. Ubi via est adites ad patrem, quem per meritum passionis, et mediationem Christi habemus, quoties petituri aliquid, cum in throno gratiae sedentem fide accedere volumus, [?: ] ante passionem Christi non perinde liberum, aperte, facilemque habuimus. Eadem ferme ratione Christus Iohan. 14 se appellat viam et veritatem: quia nemo alioqui possit venire ad patrem, [?: -mque ] cognoscere, re de colere, ac placatum habere, quam per se solum. Iacobus 1. cap. dicit de dubitantibus de Deo, et eius [?: ] Vir animo duplici inconstans est in omnibus viis fuit id est, in omnibus cogitationibus, consiliis ac conatibus et actionibus incertus fluctuat, quid rectum aut pravum sit, ubi Deus ei adsistere ac patrocinari [?: ] aut non. Via salutis, est vera doctrina ac religio, [?: duc- ] nos ad salutem. Act. 2, Vias vitae notas fecisti mihique, duxisti me ex morte ad vitam.

Vocula VICE UNA, subobscure interdum utuntur. 1. Sam. 26, Percutiam eum vice una, et non iterabo id est, uno letali ictu eum conficiam, ut repetere ictam nihil opus sit. Eccles. 6. Si vixerit mille annos duabus vicibus. id est, bis mille annos. Iob 19, Iam decem vicibus pudore affecisti me. id est, pluries, nimis crebre 2. Sam. 24. Addat Deus ad populum suum, sicut sunt et sicut sunt centum vicibus. id est, efficiat centuple immerosiorem. Secundum vicem, in vice facere aliquid, significat, ut antea, vel solito more. Num. 24: Non abiit secundum vicem in vice in occursum. etc. id est, non fecit sicut antea aliquoties. Sic Iudic. 16 dicit Samson, Egrediar secundum vicem in vice. id est, sicut antea saepius erupi. Sic 1. Sam. 20: Sedit rex in solio suo secundum vicem in vice. id est, more solito. 1. Reg. 22: Usque ad [?: q- ] vices ego adiuro te, ne loquaris in nomine Domini nisi verum: id est, quoties tandem te frustra obtestabor an non patieris te aliquando tandem admoneri, et [?: ] orari? Vox Vice et vicibus videtur aliquando [?: subi- ] genda esse. Iob 39, Una (uice) loquutus sum, nec loquar ultra: et duabus (uicibus) nec addam.

[p. 647] column 1269 VICTIMA (ut supra in voce Sacrificii dixi) significat interdum id quod ad convivium, non quod ad sacra [?: -t ] mactatum. 1. Sam. 25, Et tollam panem meum, et aquam meam, et victimam meam, quam occidi tonsoribus meis, ut dem tibi. id est, carnes quas tonsoribus praeparavi. Vocabulo victimae significat Deus Ierem. 46. maximam caedem exercitus Aegyptii ad Euphratem fluvium. Quae loquutio aut Hebraismus itidem in voce Sacrificum expositus est.

VIDERE verbum valde varie accipitur. primum autem propria eius significatio notissima est. 1. Sam. 16 dicitur: Homo videt quae patent, Deus vero cor respicit. et 2. Corinth. 4: Quae videntur, temporaria: quae non videntur, aeterna. Sic aliquae creaturae vocantur visibiles, aliae invisibiles. Aliquando significat cum quadam attentione videre, seu spectare aliquid. Matth. 11: Quid existis in desertum videre? id est, spectare. Sic pharisaei dicunt se velle videre signum a Christo. Et paterfamilias intravit, ut videret convivas: Matth. 22. Psal. 46. Venite et videte opera Dei. Secundo, per metaphoram transfertur in omnibus linguis, ad internum seu intellectus oculum: cuius cum sint variae actiones, hoc quoque verbum valde varie accipitur. Sic Christus Matth. 9 dicitur aliquorum fidem et aliquorum cogitationes vidisse: Et Herodes vidit se a magis delusum esse. Rom. 7: Video aliam legem in membris meis. Huius significationis plurima exempla passim extant. Tertio, significat cogitare, aut considerare aliquid. Rom. 11: Vide benignitatem ac severitatem Dei. id est, perpende. Gen. 49. Vidit requiem, quod esset bona. Exod. 2: Vidit onera eorum. Exod. 32. Vidi populum hunc, et ecce populus durae cervicis. Tertio, significat agnitionem simul et approbationem alicuius rei. Sic Christus aliquoties inculcat: Qui videt filium, videt et patrem. id est, agnoscit, approbat ut verum Deum, et amplectitur eum. Quarto, significat sedulam quandam curam ac deliberationem, conatumque in agenda aliqua re: eave vel adipiscenda, vel evitanda. Matth. 9, et saepe alias dicit Christus, Videte ne quis sciat. id est, sedulo cavete. Sic et in illo: Qui stat, videat ne cadat. Sic Matth. 27 dicunt sacerdotes ad Iudam, Tu videris: et Pilatus ad sacerdotes, Vos videritis. id est, vos videritis quam recte agatis, et num non a Deo propterea puniemini. Matth. 7. Tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris. 2. Reg. 10: Videte bonum de filiis domini vestri. id est, deligite. Colloss. 4, Vide ministerium quod accepisci Quinto, aliquando significat experiri aut sentire aliquid. Psal. 77, Viderunt te aquae Deus, viderunt et timerunt. id est, expertae sunt tuam vim. cum vel mare scidisti, vel Iordanem retro trusisti. Rom. 11, Nunc videbis utrum eveniat tibi verbum meum, aut non. Adiungatur sane huic significationi illa Gen. 20: Quid vidisti quod fecisti hanc rem? id est, qua re, consilio, aut cogitatione motus hoc egisti? quid te in hac regione terruit. Sexto, aliquando significat aliquid agere, praesertim cum Deo tribuitur, cuius cognitio nequaquam est ociosa. Gen. 22: Dominus videbit sibi pecus in victi nam. id est. provide bit. 1. Paral. 12 dicit David ad quosdam: Si venistis ad decipiendum me, videat Deus. Sic vadere pro pugnare accipitur. 2. Reg. 14: Veni ut videamus nos facie. 1. Reg. 12: Nunc vide domum tuam ô David. Deus dicitur videre peccata, Psal. 10. id est, punire. et etiam aequitatem. Psal. 11, id est, fovere ac remunerari 1. Paralip. 17 dicit David, Vidisti me iuxta dispositionem viri excelsi, aut excellentis. idest, valde gloriosum et excellentem me fecisti, vel ita mihi meisque prospexisti, ut praepotentes monarchae solent suis posteris.

Septimo, significat uti ac frui vel bonis vel malis rebus. Sic dicitur aliquis Videre mortem. id est, perpeti mortem. Psal. 49, 89, et Iohan. 8. Videre corruptionem, Psal. 16, et Act. 2. Videre malum, Psal. 90. Sic Thren. 3. Ego vir qui vidi afflictionem in virga indignationis. id est, perpessus sum. Ierem. 42, In qua terra non videbimus bellum. Psal. 60. Fecisti nos videre dura. Ierem. 5. Nec famen nec gladium videbimus. Contra etiam de fruitione bonarum rerum dicitur: ut, Videre vitam, Videre bona. Psal. 34: et 1. Pet. 3: Qui cupit videre dies bonos. idest, perfrui illis. Psal. 27: Credo videre bona Domini in terra viventium. Psal. 36, In lumine tuo videbimus lumen. Iohan. 3. Nisi quis renatus fuerit, non potest videre regnum Dei. Videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae, Psal. 128. Videre salutem Dei, Psal. 91 et 98. Videre vitam cum uxore, Ecclesiast. 9: id est, suaviter victitare. Octavo, non raro significat cum singulari quadam oblectatione spectare. Psal. 35: Euge euge viderunt oculi nostri. Psal. 64, In hostibus meis vidit oculus meus: scilicet, optatum eventum. Ierem. 17, Erit tanquam mirica in deserto, et non videbit bonum. Sed hoc rectius ad priorem significationem. Psalm. 112. Non timebit, donec videat in hostibus suis. Aliquando contra de acerbo et calamitoso aspectu accipitur. Iohan. 19, Tunc videbunt in quem transfixerunt. Somnum oculis videre, Eccles. 8, dormire significat. Sic et in Heautontim. Terentius loquitur. Videre Deum, est respicere ad Deum, eum timere, ac in eum sperare. Mich. 6, Vir sapiens videbit nomen tuum. id est, te in agendo timebit. Sic Psalmus dicit: Non est Deus ante oculos eorum. Vidisti virum industrium in opere suo, coram regibus stabit. Prov. 22. id est, si talis quispiam sit, perveniet certe ad magnas functiones. Proverb. 29. Vidisti virum praecipitem in verbis suis, maior spes est de stulto quam de eo. Vidisti virum sapientem in oculis suis. Sic ferme usurpant Latini aliquando, Videas aliquem externa specie simplicem, at intus astutissimum, id est, reperiuntur aut existunt tales. Sic etiam dicunt, Est videre aliquos, etc. Videre aliquando significat accipere visiones seu prophetias â Deo, et easdem alios docere, aut populo praedicare. Num. 24: Video illum, sed non modo: intueor illum, sed non deprope: id est, video Meschiam. Ezech. 13: Vident ei visiones pacis, et non est pax. id est, annunciant eis, quod Deus sit illis propitius, et promittat pacem, cum Deus eis minetur tristes poenas. Videntes dicti sunt vetustiore vocabulo, prophetae: ut est 1. Sam. 9. Sic et 2. Sam. 24: Factum est verbum Iehovae ad Gad prophetam videntem Davidis. 2. Reg. 17: Per manus omnium prophetarum et omnis videntis. Verbum est הזה haza Hebraeum. Videns, aliquando significat sapientem: Exod. 23. Munus excaecatuidentes. id est, sapientes. Sic et Latini interdum dicunt Oculatum. Angeli pusillorum Christi dicuntur semper spectare faciem Dei: Matth. 18. id est, frui eius conspectu, vel etiam quasi causam pusillorum Christi agere, ut merito tales magni faciendi, et non contemnendi sint. Simile ferme huic est, quod David concedit Absoloni, ut redeat, sed non ut videat faciem suam. Lucae 17 dicit Dominus adventurum tempus, cum cupient Videre unam diem ex diebus filii hominis. id est, frui vel brevi tempore tam commodis rebus, et tam bono statu, ut factum est praesente ipso: vel etiam, cum unam tantum diem cupient eius colloquio perfrui. Iohan. 8 dicit Christus, Abraamum cupivisse videre diem ipsius Domini, et vidisse, ac gavisum esse. Frui eius adventu ac beneficiis: vel, quod ferme idem est, laetum spectare eius adventum: et quidem vidisse, ac gavisum esse. id est, fide a longe vidit, et beneficiis eius perfruitus est. de qua spirituali aut fidei visione Balaamum, Num. 24 loquentem, supra audivimus. ¶ Quaeri solet, quomodo concilianda sint inter se dicta, quorum alia affirmant Deum esse visum hominibus, alia negant. Nam Iacobus clare dicit Genes. 32, se vidisse Deum a facie ad faciem, et tamen salvatam esse suam animam. Contra Baptista ait: [p. 648] column 1271 Deum nemo vidit unquam: filius, qui est in sinu patris, enarravit nobis. Responsio non est difficilis. non enim penitus ac simpliciter negat Baptista de quacunque visione: sed illam summam, solidissimam ac perfectissimam visionem aut noticiam nemo habuit, aut habet, nisi solus filius. Sicut Matth. 11 ipsemet Christus dicit, solum filium nosse patrem, et vicissim filium a solo patre agnosci. Quare ibidem addit, tantum illos porro cognoscere patrem, quibus ipse eum revelaverit. Sic et 1. Timoth 6. ac 1. Iohan 4, nemo Deum vidisse dicitur. Sic igitur et Baptista loquitur, et argumentatur illam doctrinam de Deo esse verissimam: quia eam ipsemet filius, qui solus vere patrem vidit ac pernovit, patefecerit, cui merito credendum sit. Porro Iacobus vidit a facie ad faciem illam externam speciem hominis secum luctantis, qua tamen visione nequaquam vere ipsummet Deum perspexit. Collatio ergo est maioris et minoris. Secundum minorem gradum multi viderunt, sed secundum summum solus filius. Hebraismus alioqui in Generalibus Regulis est tractatus, quod saepe vocabula tantum summo aut perfectissimo gradui tribuantur. Sic solus Deus dicitur sapiens, bonus, ac iustus. Sic et hic, solus filius Dei vidit Deum. Iohan. 3 dicit Christus, se in iudicium venisse in mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. id est, ut sapientes ac docti illi pharisaei, qui se solos nosse Deum, et videre veritatem putabant, tum redarguantur extremae ignorantiae, ut Nicodemo accidit: tum etiam, dum resistunt Meschiae, partim propriis affectibus malitiae, partim etiam potentia diaboli, eos multo deteriores et caeciores, quam prius fuerant, reddentis, penitus excaecentur Et vicissim, ut homines rerum omnium rudes ac semibruti, ut pastores, piscatores, atque adeo ethnici, publicani, ac meretrices, magnam rerum spiritualium cognitionem ex verbo Dei et Spiritu sancto consequantur. Matth. 13: Qui videntes non vident, et audientes non audiunt. Etmox: Videntes videbitis, et non videbitis, aut potius cernetis. Prius audire et videre, significat quasi conatum et intensionem sensuum, quos illa obiecta feriunt: posterius, significat effectum illius conatus, cum obiectum non solum ferit sensum, sed etiam noticiam inter nos gignit, ad intellectum ac cor penetrantem. Quare aliqui posterius Videre pro cernere exponunt, quod videtur quippiam maius esse quam videre. Sic ferme vulgo dicunt Germani ad aliquem, parum ea quae ante oculos sunt animadvertentem, Ich main du bist mit lebenden augen blind, tues caecus quantumvis videntes oculos habes. De hoc Hebraismo vide supra in multiplici Scire. Iohan. 5 inquit Christus ad Iudaeos: Qui misit me pater, ipse est testatus de me: neque vocem eius audistis, neque speciem eius vidistis unquam. Videtur esse semiproverbialis loquutio, quando quidem vel visu de facie, vel auditu aliquem cognoscimus: ideo utitur hac loquutione hic Christus: quasi diceret, nullam prorsus habetis noticiam Dei, et audetis mecum litigare, meamque doctrinam ut falsam damnare. Sic et de aliorum piorum persequutione dicit Christus: Haec facient vobis, quia non noverunt patrem, neque me. Videri aliquid alicui, pro existimare, opinari et arbitrari eum. 1. Corinth. 7: Videor autem et ego spiritum Dei habere. id est, existimo me habere. Exod. 20 ponitur Videre pro audire: Omnis populus videbat tonitrua Dei. pro, audiebat. VIDE verbum apud Hebraeos saepe ponitur pro adverbio demonstrandi, sicut et apud Germanos Sich. Vide etiam oram pallii tui: 1. Sam. 24. id est, En, cum eam abscidi, facile potui te interficere. Sic 2. Sam. 24. Vide boves pro holocausto: pro, en, vel ecce. Tametsi in talibus locis illud Vide non tantum monstrat, sed etiam exhibet, ac dat, seu offert. Videri aliquando pro esse ponitur, opinio pro existentia. Marc. 10, Qui videntur dominari gentibus. id est, qui dominantur. 1. Cor.11. Si quis videtur contentiosus esse, id est, Si quis est contentiosus. Quae videntur membra corporis imbecilliora esse: 1. Corinth. 12. id est, quae sunt ignobiliora.

VIDUA, et Pupillus, item Peregrinus, admodum saepe pro quovis misero ac calamitoso ponitur. Quare admodum saepe Deus dicitur defensor viduarum et pupillorum: id est, omnium miserorum: saepe easdem personas eadem synecdoche potentibus commendat: [?: ] contra describens accusansque tyrannicos gubernatores, dicit eos affligere viduas et pupillos. Isaiae 1: Iudicate aut litigate viduae. id est, iudicate eius causam, vel etiam patrocinemini ei. Iob 24. Non abstuli pro pignorem bovem viduae: et 31. Oculos viduae expectare non feci id est, petitionem eius non distuli. Multiplicare [?: ] . est multos viros interfici. Ierem. 15. Multiplicatae [?: ] sunt viduae eius. Sic Ezech. 22, Viduas multiplicarunt in medio Ierusalem. id est, fuerunt causa necis [?: ] torum in Ierusalem. Viduari aliquem Deo. Ierem. 21. Non viduatus est Israel ex Iehuda Deo suo. id est, Deus non desiit esse eius defensor, non prorsus est eius favore ac patrocinio spoliatus. Babylon comparatur mulieri ea superbe iactat Isaiae 47, se non esse visuram viduitatem et orbitatem. contra Deus minatur, ambo illa mala [?: ] tura ei una die. Significat autem ibi Viduitas, interitum regis: orbitas autem, ademptionem provinciarum aut subditorum. Isaiae 54 consolatur Deus Ecclesiam suam quod tempore Meschiae florebit. et inter alia dicit: Quoniam ignominiae adolescentiae tuae obliviscêris, et viduitaris tuae non recordaberis amplius. id est, nona felicitas sanabit praeterita mala, et oblivionem tibi prateritarum calamitatum adducet.

VIGIL, vocatur angelus quidam, Dan. 4: Ecce vigil et sanctus descendit de caelo. Ratio autem huius [?: ] minationis, non tantum, quia spiritus non sint [?: ob- ] somno, sicut nos homines: sed etiam, quia summa diligentia invigilant exequendo operi Domini, et [?: ] diendis illis hominibus, civitatibus ac gentibus, circa quos Deus eos castrametari et vigilare iubet. Videas vidi in visione capitis mei super stratum meum, et ecce descendit de caelo vigil sanctus. Alias significat ductorem, sed crebrius dicitur Speculator.

VIGILARE aliquando significat sedulo, solicie et attente conservare vigilando ac custodiendo civitatem aut gregem, aut castra. Sic Luc. 2 dicitur, fuisse pastores in illa regione vigilantes vigilias gregis, aut super gregem suum. Sic Psal. 127 dicitur vigil frustra vigilare, [?: ] si Dominus custodierit civitatem. Secundo, significat pie et sobrie vivere in Christianae pietatis officiis. Sic Dominus saepe inculcat, praesertim Matth. 24. 25 et 26, Christianos vigilare debere, quia nesciant diem aut horam adventus Domini: ubi non de corporis, sed [?: ] tis vigilatione agitur, quae est irremissa cura, ac [?: ] do bene vivendi, et anxia expectatio ac desiderium venturi turi Christi. Sic etiam Paulus saepe, in Actis 20. et suis epistolis inculcat, vigilandum esse. Cum ergo Dominus dicit Vigilate, quia nescitis diem, neque horam [?: ] iubet nunquam dormire, sed de metaphorica [?: ] tione loquitur id est, de cauta et intenta in veram pietatem vita. Multi igitur vigilantes dormiunt, dum [?: ] negligentes: et contra dormientes vigilant, dum [?: ] qui sedulo in puram doctrinam et piam vitam [?: in- ] sunt. Tertio, vigilare significat diligenter praeesse Ecclesiae. Hebr. 13. Obedite iis qui praesunt vobis, et obfecundate. Vigilant enim pro animabus vestris [?: tan- ] rationem reddituri. Quarto, vigilare in aliquid, est [?: ] id promovendum ac peragendum, quod sibi quis proposuit, sedulo incumbere. Ierem. 31. Sicut vigilavi super eos ad evellendum, diruendum, etc. sic vigilabo super eos ad aedificandum, etc. Dicitur Deus etiam vigilare [p. 649] column 1273 in bonum et malum alicui Ierem. 14. Vigilo super eos in malum ac in bonum. id est, sedulo praeparo et promoveo eorum calamitates et commoditates. Dan. 9 dicitur Dominus vigilare super malitia. id est, solicite intentus esse in punienda malitia. Ierem. 5. dicitur Pardus vigilare super civitatem: id est, insidiari civibus egredientibus. Quinto, Vigilare et Dormire significat vivere et timori 1 Thess. 5. Qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus, sive dormiamus, cum ipso vivamus.

VIGILI Aeoculorum, Psal. 77, Tenuisti vigilias oculorum meorum. id est, tenuisti oculos meos, ne clauderentur. seu, coegisti me vigilare. Vigilia in nocte, ponitur pro brevissimo tempore. Psal. 90, Mille anni in oculis tuis sicut vigilia in nocte. Thren. 2. Surge clama in nocte, in principio vigiliarum tuarum. Vigiliarum crebro fit mentio tum in Sacris literis, tum et in prophanis historiis. Sciendum igitur est, vigiles aut excubitores in castris aut civitatibus, solere partiri noctem in quatuor aequas partes, quas Vigilias vocaverunt, quo vices essent vigilantium, ut alii alio tempore excubarent. Prima igitur vigilia fuit prima pars, seu primus quadrans, qui incoepit a crepusculo vespertino, usque ad concubiam noctem, seu usque ad dimidium eius temporis quod est a crepusculo usque ad mediam noctem. Secunda vigilia aut quadrans, fuit a fine praecedentis usque ad medium noctis. Tertia vigilia aut quadrans, fuit a medio noctis usque ad primum gallicinium. Quarta vigilia, quae et matutina in Sacris literis dicitur, fuit a primo gallicinio usque ad illucescentem solem. 1. Sam. 11, Invaserunt medium castrorum in vigilia matutina. idest, in quarta vigilia.

VINCTUS, pro captivo interdum ponitur, aut inexcerato. Isaiae 14, Vinctis suis non apernit carcerem. [?: D- ] vinctorum vocatur carcer, Iudic. 16. Et ligaverunt eum compedibus, et molebat in domo vinctorum. Eccl. 4, Quoniam e domo vinctorum egreditur aliquis ad reguum: id est, accidit saepe, ut qui antea fuit captivus et in carceratus, non tantum liberetur, sed etiam ad regnum promoveatur. Congregatio vinctorum. Isaiae 24, Et congregabuntur congregatione vinctorum in carcere, claudenturque in carcere. id est, congregabuntur in unum locum, perinde ac vincti et facinorosi in unum carcerem colliguntur. Loquitur ibi propheta de extremo impiorum iudicio. Vincti spei dicuntur ii, qui habent spem liberationis, quique de salute non plane desperarunt. Nam alii sunt vincti quibus nulla est spes aut redemptio, qui sunt Vincti mortis: Zach. 9. Convertimini ad munitionem [?: -cti ] spei sive expectationis. id est, qui speratis aut quaeritis salutem, confugite ad Christum. Sic non solum ex ista tetra captivitate liberabimini, sed etiam in tutissivam munitionem transferemini. Paulus se vocat vinctum Christi, Ephes. 3. 2. Timoth. 1, et in epistola ad Philemonem: quo vult indicare, se propter Christum eiusque veram religionem vinctum captivatumque esse. Et Eph. 4, Vinctum in Domino. Idem Act. 20 dicit, se esse vinctum spiritu: id est, ita Spiritus sancti efficaci persuasione ac motione ad illam profectionem versus Ierosolymam impulsum, ac si aliquis vinctus aliquo traheretur, ut non posset libere, quo vellet, proficisci: sed eo ire cogeretur, quo traheretur.

VINCULUM, per metonymiam significat captivita tem aut servitutem, quia captivis adhiberi solet. Nahum 1, Nunc enim conteram iugum eius a te, et vincula tua [?: -pam ] . pro, liberabo te a tyrannide Assyriorum, qua te premunt. Sic Psal. 116, Solvisti vincula mea. Et Isaiae 28. Ne illudatis, ne fortificentur aut arctentur vincula vestra. idest, ne severiter a Deo puniamini. Idem huius vocis usus est etiam Isaiae 52, Extrica te de vinculis colli tui captiva filia Zion. Porro vincula per metaphoram significant leges, iura ac doctrinam, quae quasi vincit et ligat subditos. Sic et doctrina religioque caelestis aliquando hoc nomine designatur. Psal. 2. Disrumpamus vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum. Sic et Ieremias cap. 2. ac 5. accusat Iudaeos, quod disruperint vincula, et proiecerint iugum a se. Alioqui etiam per metaphoram significat obligationem, eoque non raro cum foedere coniungitur. Ezech. 20, Et adducam vos in vinculum foederis: id est, inibo vobiscum foedus, quo et ego vobis obligabor aut obstringar, et vos mihi. Paulus Phil. 1, dicit sua vincula esse facta manifesta in toto praetorio: id est, causam suae captivitatis, atque adeo etiam ipsam doctrinam ob quam fuit captivus, et ita Christum ipsum innotuisse omnibus aulicis Neronis. Ibidem mox dicit, multos suis vinculis fretos audere loqui impavide de Christo: id est, exemplo suae constantiae in captivitate, et ea cogitatione, quod videant ipsum, quantumvis captivum, divinitus conservari. Mox vero inquit. Existimantes se addere afflictionem meis vinculis: id est, mihi vincto ac captivo. Col. 4. Memores estote vinculorum meorum. id est, meae captivitatis, aut mei qui sum vinctus. Ita subito unius vocis significationes variantur. primum enim indicat causam captivitatis, aut Evangelion, deinde constantiam in captivitate, postremo ipsum captivum. Vinculum pacis, Ephes. 4. dicitur illa tranquilla coniunctio, seu ipsa pax, quae, dum durat, quasi vinculo aut foedere quodam inter se homines connectit. Multo vero magis id dilectio facit, quae est firmior, arctior ac sanctior quaedam pax. Studemus igitur servare unitatem spiritus per vinculum pacis. Dissidium enim disrumpit unitatem ac coniunctionem spiritualem fratrum. Porro Colloss. 3. Charitas dicitur esse vinculum perfectionis, ut Vulgata habet: vel potius integritatis: quia, (sicut supra audivimus) pax, multo vero magis dilectio, colligat omnia membra inter se, ut totum corpus integrum in disruptumque permaneat. Papistae hinc volunt probare, nostram charitatem nos efficere perfectos coram Deo: quod solius Christi est, qui id per suum passionis sacrificium efficit, teste epistola ad Hebraeos. At metaphora Vinculi, cuius proprium est partes coniungere, et vox τελειότης integritas, eos manifeste refutant. Verum de hoc loco supra in vocabulo Integritatis dixi.

VINDEMIA, per metaphoram aliquando significat bellum et alias castigationes, quia in vindemia vites suis fructibus spoliantur, et tota vinea quasi desolata relinquitur. Thren. 1, Vindemia eos, sicut vindemiasti me propter iniquitates meas. id est, castiga, aut etiam perde eos, sicut me duriter afflixisti. Ierem. 49, Si vindemiatores venerint, non relinquent racemos. Sic et Apoc. 14, vindemia devastationem significat. Apprehendet tritura vindemiam: Levit. 26. id est, Trituratio erit tam copiosa et tamdiu occupabit homines, ut perveniat ac pertingat usque in medium vindemiae. Psal. 76 est, Ipse vindemiat spiritum principum, terribilis est regibus terrae, id est, ipse adimit animum et robur cordis principibus, ut spoliati omni generositate animi, muliercularum instar trepident, sint omni pio decore et virili virtute spoliati: sicut vites peracta vindemia nudae, desolatae ac deformes visuntur. De qua cordis, armorum, et etiam manuum ipsarum privatione agitur in eo Psalm. inquit enim: Non invenerunt manus suas. id est, non potuerunt eis in se defendendis uti.

VINDICTA, nota vox: alias ultionem acceptae iniuriae significat, alias liberationem afflictorum. Solent voro ista coniuncta esse: dum enim iniuriam faciens punitur, alter iniuria affectus liberatur. Deut. 32. Rom. 12, et Hebr. 10, Mihi vindicta, ego retribuam: id est, mihi concedatur, aut mea est: Psal. 18, Deus qui das vindictas mihi: id est, das vires et successum, ut me de hostibus ulciscar. Ezech. 25, Quia fecerunt Philistaei propter vindictam, [p. 650] column 1275 et ulti sunt ultionem. Deuter. 32, Sanguinem servorum suorum vindicabit, et vindictam reddet hostibus suis. id est, reddet eis aequales, aut etiam maiores calamitates, quales piis intulerunt. 2. Cor. 7, Tristicia effecit vindictam. id est, excitavit vos, ut puniretis peccantes. Liberationem porro vindicta significat Luc. 18, ubi in parabola viduae flagitantis liberationem, Christus dicit, Deum miseros, implorantes eius liberationem ab impiis vindicaturum esse.

VINEAE similitudine per metaphoram pingitur Ecclesia. Similitudo integra Ecclesiae degenerantis est Isa. 5: Quae cum modis omnibus fuerit a Deo exculta et instructa, tandem tamen pessimos fructus protulerit, eoque divinitus sit vastata. Eadem similitudo est etiam Ier. 2. Christus porro utitur eadem parabola ad declarandam variam operariorum, id est, doctorum rationem aut conditionem. Isa. 27, Sola metaphora vineae notat Ecclesiam: In die illa cantate ei vinea meri: id est, laudabitis meam Ecclesiam ob sinceram pietatem. Psal. 80, admodum prolixe declaratur eductio populi Israelitici; incrementa et clades, per vineam: quam qui volet cognoscere, ibi legat. Umbraculo in vinea post vindemiam relicto, comparatur Syon et Ierusalem, post illas tot clades ob summam solitudinem ac devastationem. Iob 24 legitur, Nemo illorum recedit via vinearum: id est, via frequentiore, ne agnoscatur.

VINUM laetificat cor hominis, et panis sortificat: quia vinum gignit abundantiam sanguinis et bonorum spirituum, Psal. 104 Zach. 10 Laetabitur cor eorum ut bibentis vinum: de piorum laeticia tempore Meschiae loquitur. Vinum bibere alias significat laute vivere Iob 1, Comedebant et bibebant vinum. Sic Esth. 5, In convivio vini dixit rex. Alias significat potare et helluari: ut Isa. cap. 5. Vae iis qui sunt fortes ad bibendum vinum. Psal. 69, De me psallebant bibentes vinum. A Vino abstrahere animam, in Ecclesiast. est, se abducere a voluptatibus ideo mox dicit, Ut inducerem cor meum in sapientiam. Cessare facere vinum de torcularibus, Ier. 48, est, sterilitatem et caritatem vini adducere: Excitatus est Dominus tanquam dormiens, tanquam potens aut fortis clamans a vino: i. sicut fortis ac ferox bellator subito excitatus, aut a crapula exurgens, turbulenter proruit in adversarium, eumque sine modo ac ratione furens duriter tractat: sic et Deus tandem ex sua cunctatione prosiliet, ad perdendos suos adversarios. Uteruini. Eliu apud Iobum cap. 32, declarat suam impatientiam silentii, similitudine utris musto et exhalatione nimium inflati ac intensi. inquit enim: Venter meus tanquam uter vini, qui non est apertus, et sicut utres novi vini rumpuntur. Christus similitudine vini et utrium novorum ac veterum, docet, proportionem disciplinae vitae ac institutionis servandam esse in instructione auditorum ac discipulorum. novitiis enim discipulis non esse tam gravia onera imponenda, sicut veteranis. Dicit enim, mustum quidem in novos utres, vetus vero vinum in veteres infundendum esse. Causam porro huius diversitatis, et totam similitudinis rationem exposui supra in voce Musti. Exire vinum ab aliquo, 1. Sam. 25: Cumque exisset vinum a Nabal. pro, cum edormivisset crapulam, essetque liber a vino. Sic 1. Sam. 1 dicit Eli sacerdos ad Annam matrem Samuelis: Aufer a te vinum tuum. id est, abi ac edormias istam crapulam, qua es onusta. Vinum pertransire aliquem, est eum a vino superari, vel ebrium esse Ier. 23: Fui veluti ebrius, et veluti vir quem pertransivit vinum. Argentum tuum est mutatum in scoriam, et Vinum tuum est mixtum aqua, Isa. 1: i. pietas et religio, atque adeo etiam mens tua corrupta est. Sic et Paulus dicit, adulterare Evangelion. Propinare alicui vinum soporiferum, Psal. 60: Propinasti nobis vinum soporiferum. pro, perturbasti nos plurimum, fuimus obstupefacti tanquam venefica potione. Crebro hac similitudine gravissimas afflictiones significat, sive quia perinde perturbant, et consilii ac ferme etiam mentis inopem reddant, sicut ebrietas: sive quod saepe cogebant sese invicem ebibere certos calices, non sunt molestia, et valetudinis gravi laesione. Psal. 75: Si quidem calix est in manu Domini, et vinum rubescit, plenus est mixtura, effunditque ex eo: quia et feces eius expriment ebibentque omnes impii terrae. Sic Ier. 51: Calix aureus fuit Babel in manu Domini, de cuius vino biberent gentes, et insanierunt. i: Deus per Babylonios ita duriter et acerbe omnes gentes afflixit, ut sint quasi inopes mentis prae dolore et moerore facti. Vinum [?: viol- ] biberunt, Prov. 4. i. per vim quaesitum: nisi quis praevalidum vinum exponere malit. Isa. 28, prolixe per ebrietatem vini, et vomitum, describitur sacerdotum et prophetarum inscitia et vertiginosus spiritus, qui errant simul, ac seducunt, omniaque spirituali vomitu et stercore idololatriae, errorumque foedant ac contaminant. Proverb. 9 et Isa. 55, Vinum pro sana salutarique doctrina ponitur per metaphoram. Gen. 49, tribus Iudae homines dicuntur loturi vestimenta sua in vino, et habituri oculos rubros ex vino, et dentes albos ex lacte. i. abundaturi esse vino et lacte, ob loci aut soli fertilitatem. Deut. 32 nativa malitia aut originale peccatum Israelitarum hisce verbis depingitur: Quoniam de vinea Sodomae vitis eorum, et de aruis Gomorrhae: uva eorum uva fellis, et botri amaritudinum eis. Venenum aspidum vinum eorum, et fel draconum crudele. Quasi diceret: Et propagati aut progeniti estis ex pessima stirpe corrupti Adami, et protulistis pessimos ac venenatissimos fructus. Similitudo sumpta est a plantatione vineae, eiusque proventibus.

VIPERA. Aliquoties legitur in Evangeliis [?: ] viperarum: de qua loquutione vide Progentes. et [?: ]

VIR varie accipitur. Primum enim significat vi sexum masculinum, aetatem, conditionem. seu maritam functionem, et virtutem virilem. Sexum: ut Exod. 36. Vir et mulier non faciant amplius opus. Aetatem: Iud 8. Sicut vir est fortitudo eius. i. pro ratione aetatis. 1. Cor. 11 Cum factus sum vir, renunciavi iis quae erant parvuli. Sic ibidem: Ut adolescatis in virum perfectum. Conditionem seu maritum: ut Gen. 3, Heva dicitur dedisse pomum viro fuo: i. marito. Iohan. 4, Vade voca virum tuum. i. maritum. Functionem denotat, cum doctor syncerus aut propheta vocatur Vir Dei, ut Moyses aut Helias: quod sonat quasi magistratum, aut ministrum Dei. Sic Exod. 2 dicunt ad Moysen: Quis te posuit in virum principem, et iudicem super nos. Virtutem: Confortamini et estote viri, 1. Sam. 4 1 Reg. 2. i. estote virili animo praediti. 1. Samuel. 26, Nonne vir tues? i. virtute militari praestas. Solet alioqui interdum distingui vir ab homine in Sacris literis, sicut et in prophanis Latinae ac Graecae linguae autoribus: de cuius Hebraeis nominibus supra dixi. Secundo, crebro sonat vir idem quod Aliquis Prov 6. Nunquid accipiet vir ignem in sinum suum, et non [?: ] retur? pro, num aliquis. Exod. 2. Vir de domo Levi accepit uxorem: i. quidam de tribu Levi. 1. Sam. 14. Respondit vire populo: i. quispiam. Zach. 4, Excitavit me tanquam virum. i. veluti cum quis excitatur. Exod 21. Viri si rixati fuerint. i. si aliqui. Sic Paulus voce hominis utitur 1. Cor. 11. Probet autem se homo. i. quisque Gal. 6. Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo lapsu: i. Si aliquae quicunque demum vestrorum, forte peccaverit. Ibidem: Quicquid enim seminaverit homo, hoc et metet: id est, quod aliquis egerit, eius mercedem recipiet. Vir aliquando significat Quisque Ezech. 22: Vir in brachio suo fuerunt ut effunderent sanguinem. pro, quisque pro [?: -rili ] sua dedit operam, etc. Idem valet interdum [?: red- ] catum hoc nomen: Vir vir de domo Israel, qui mactaverit, Levitici 17. pro, quisquis, vel quicunque. [p. 651] column 1277 Vir vir qui blasphemaverit: pro, quicunque blasphemaverit, Levit. 24. Esther 1. Fecerunt secundum voluntatem viri et viri. pro, cuiusque. Saepe iteratur: Beatus vir, quid talis est. pro, ille quisquis demum est, qui talis est, etc. Negotio adiuncta voci Vir, sive ante, sive post, idem valet quod Nemo. Levit. 17, Non sanctificabit illud vir. id est, nemo. Ios. 21. Non stetit vir in conspectu eorum. id est, nemo restitit illis. Sic et postposita negatione. Exodi 34, Vir non ascendat tecum in conspectum Dei. id est, nemo. Iud. 21. Vir ex nobis non dabit filiam suam. id est nemo dabit. 1. Sam. 2, Non in fortitudine sua robobitur vir. id est, nemo suis viribus servabitur. Gal. 2. Ex operibus legis non iustificabitur homo. id est, quisquam, seu nemo iustificabitur. Ibidem: Deus personam hominis non accipit. id est, cuiusquam. Voci Vir valde crebro adiungitur nomen substantivum genitivi casus, iuxta constructionem possessoris, qui tamen genitivus plerunque rem possessam significat: ut, Vir verborum, Exodi 4 Non sum vir verborum. id est, qui abundem verbis, aut sim facundus. Vir virtutis. Gen. 47, Si sunt inter eos viri virtutis, praefice eos meis pecoribus. Sic Vir vitutis Par. 11. pro, robustissimus. Viri pecoris, Gen. 46. id est abundantes re pecuaria, possidentes pecora. Vir pecoris. Gen. 9. Noach coepit esse vir terrae. id est, colere terra agricola. Vir pugnae, aut belli: Num. 31: Dixit Eleazar id viros praelii. Vir rixae: Iud. 2, Vir rixae fui ego et populus meus. id est, habuimus acrem litem et certamen. Sic Isaiae 41, Peribunt viri rixae tuae: id est, qui tecum litem habent. Ierem. 15: Quare genuit me virum ritae Vir roboris. 2. Reg. 24: Omnes viros roboris abduxit in captivitatem. Vir praevaricationum. Zoph. 3, Propheta eius viri praevaricationum. Vir agri. Genes. 25: Esau fuit vir agri. id est, qui multum in agris et sylvis versabatur. Vir amicorum. Proverb. 18, Vir amicorum ad amicandum. id est, deditus amicitiis. Vir cogitationum: Proverb. 24, Cogitantem male facere, eum virum malarum cogitationum vocabunt. Vir consilii: pro, consiliarius. Psal. 119, Testimonia tua delectationes meae, et viri consilii. Vir doni: id est, donans: Proverb. 19, Omnis est amicus viri doni. Vir irarum: Prover. 22, Cum viro irarum ne eas. id est. iracundo aut rixoso. Vir famis, est famelicus: Isaiae 5, Et gloriosi eius viri famis. Vir nuncii: 1 Sam. 18. Non vir nuncii eris hodie. Vir sanguinum: Psal. 5 Virum sanguinum et doli abominabitur Dominus. id est, sanguinarium, homicidam, crudelem. Vir dolores aut plagarum, vocatur Meschias Isaiae 53, id est, possidens dolores, aut afflictus. Vir increpationum: Prov. 29, Vir increpationum repente conteretur. id est, qui multus increpationes audit, et non admittit. Vir custodiae: Ier. 37. .i. qui praeest custodiae. Vir pacis: Ier. 38, praevaluerunt adversus te viri pacis tuae. i. qui tecum habent pacem. Vir nominis, qui magnum habent nomen, sunt celebres: Gen. 6, Potentes a seculo viri nominis. Vir propinquitati Ezech. 11. i. habens cognationem cum alio.

¶ Aliquando contra ille genitivus significat possessorem, sicut et apud Latinos. Vir mortis non fuit tota familia patris mei, nisi viri mortis domino meo. Vir desideratum: Dan. 9. i. desideratus, qui ab aliis desideratur, aut in precio habetur, non vir cupiditates aut desiderus habens Vir domini: i. qui pertinet ad domum, aut possidetur a domo. Gen. 39. Nec esset quisquam in domo ex viris domus. Viri numeri: i. pauci, facile numerabiles Gen. 34. Vir Belial, idem quod filius Belial: Deut. 15. Sic egressi fuerint ex te viri Belial. Sic et Iudic. 19, illi qui concibutis interfecerunt uxorem Levitae, sunt vocati viri Belial: i. quos Belial aut Satan possidet. Sic Paulus vocat Antichristum Hominem peccati, 2. Thess. 2. Vir Belial, idem quod Israelita: Iud. 20, Et confortatus est populus viri Israel. Sic 1. Sam. 15. Et dixit vir Israel: pro, Et dixerunt Israelitae. Filii viri dicuntur potentes: Psal. 4, Filii viri usque quo gloria mea in ignominiam? Alloquitur proceres et potentes. Instrumentum viri non sit super mulierem, Deut. 22. i. non ferat arma, aut etiam vestes viriles. Despectus et reiectus virorum. Isa. 53. i. quem omnes viri contemnunt, aut qui prae aliis est contemptus. Tanquam vir unus, idem valet cum de aliqua multitudine aliquid dicitur, ac prorsus, penitus, nemine excepto, vel etiam uno animo, summo consensu. Iud. 20, Egressi itaque sunt omnes filii Israel, et collecta est multitudo tanquam vir unus a Dan usque Berseba. Eadem loquutio est Nehem. 8 et 1. Sam. 11. i. prorsus collecti sunt, summoque consensu non aliter ac si tota multitudo unicus vir esset. Vir et frater. Isa. 9, Vir fratri suo non parcet. i. alter alteri. Exod. 10, Non videbat vir fratrem suum. i. alter alterum, vel nemo alterum. Ioel. 2, Vir fratrem suum non urgebit: i. summo ordine omnia in militia agent, ne quis alii vel in pugna, vel in profectione sit impedimento. Gen. 37. Vir ad fratrem suum dixerunt. Exod. 25, Et facies eorum viri ad fratrem suum. Sic etiam dicitur vir et socius, vel proximus. Isa. 19, Pugnabunt vir in fratrem suum, et vir in amicum suum, et quisque in socium suum. Exod. 18. Cum est illis lis, veniunt ad me, et iudico inter virum et socium suum. Sic Deut. 1, Audite inter fratres vestros, et iudicate iuste inter virum et fratrem suum. pro, inter quosvis. Gen. 11, Dixerunt vir ad proximum suum: Agite aedificemus. Eademloquutio saepissime reperitur. 1. Sam. 20. Fleverunt vir ad proximum suum. Ier. 36, Expaverunt vir ad proximum suum. Vir in virum. Isa. 3: Vir in virum, et vir in amicum suum. i. alter in alterum, et quisque in proximum suum. Vir sicut frater suus haereditario iure accipietis: pro, aequis portionibus aut partib. distribuetis. Vir et mulier ne faciat ultra opus, Exod. 36. pro, nemo posthac quicquam praeparet pro tabernaculo. Vir, pro singuli. Zach. 8, Vir scipio eius in manu eius, i. singuli manu sua tenebunt suum scipionem, ut solent senes prae senio. Iud. 20, Non ibunt vir in tabernaculum suum. Et, Non discedemus vir. i. quisquam. Ezech. 45, Sic facies, et septimus mensis pro viro. i. pro unoquoque. Multo magis hanc vim habet repetita haec vox. Num. 1, Et vobiscum erunt vir vir per tribum, vir caput domus. id est, singuli de singulis tribubus. Virum unum, virum unum: Num. 13, Virum unum virum unum de tribu patrum. pro, singulos viros de singulis tribubus. Vir et vir natus est in ea, Psal. 87. pro, iste et ille, vel plures, vel potius omnis generis homines nati sunt in Hierusalem. i. ex omnibus gentibus homines erunt in Ecclesia. Mulierem esse viro, et nubere eam. Num. 30: Si fuerit viro. Vir Dei, ut supra dixi, non nisi eximios prophetas in Veteri testamento significat: sed in Novo, praesertim apud Paulum, Homo Dei, quemvis pium notat. 1. Timoth. 6. Tu autem ô homo Dei, haec fuge. 2. Timoth. 3. Ut perfectus sit homo Dei ad omne bonum opus. Viros vocat Abraamus Gen. 18, quos paulo ante vocaverat angelos: a virili forma, quam prae se ferebant. Vir ambulans spiritu, seu vento, et mentiens mendacium. Mich. 2. i. qui temere agit, ac quovis vento rapitur. Aliquando vox Vir abundat, sicut supra de homine dixi. Gen. 13. Viri fratres sumus. Sic Gen. 46, Viri pastores sumus. i. pastores. Sic Homo peccator: pro, peccator.

VIRGA, per metonymiam et metaphoram varie accipitur. Aliquando enim idem significans quod sceptrum, ponitur pro ipso regimine. Psal. 45. et Hebr. 1, Thronus tuus Deus in seculum. virga rectitudinis virga regni tui. id est, regimen Meschiae rectissimum ac iustissimum est. Sic Psal. 110, Virgam virtutis aut potentiae tuae emittet Dominus de Syon, dominare in medio inimicorum tuorum. Mich. 7. Pasce populum tuum virga tua. Interdum castigationem significat: Proverb. 10, In labiis intelligentis invenitur sapientia, et virga tergo stulti, scilicet reperitur, in ore eius: id est, sermone [p. 652] column 1279 suo stultus accersit sibi malum. Et mox 13, Qui parcit virgae, odit filium. id est, non castigat. 1. Cor. 4, Vultis in virga veniam ad vos. id est, castigaturus, aut paratus ad castigandum, seu iratus. Virgam hic de severitate pastorali exponere possis: cui opponit spiritum mansuetudinis. Iob 21, Non est virga Dei super eos. id est, Deus eos non affligit. Mich. 6, Audite virgam, et quis constituerit eam. Floruit virga, Ezech. 7. id est, iam adest castigatio Dei, quam toties interminatus sum. Vicinum huic significato est, quando tyrannidem, qua premuntur et affliguntur subditi, declarat. Isa. 9. Quoniam iugum oneris eius, et virgam humeri eius, qua afflixit eum, tu contrivisti, sicut in die Madiam. id est, tyrannidem hostilem fregisti, tuumque populum liberasti. Proverb. 22, Qui seminat iniquitatem, metet calamitatem, et virga furoris eius deficiet. id est, tyrannica eius vis ac crudelitas tandem evertetur divinitus. Virga hominum aliquem percutere, est leviter aliquem castigare: quia homines non possunt ita duriter castigare, ut Deus. Cum magnum quid facere conantur, tantum corpus interficiunt,in animam saevire non possunt. 2. Sam. 7, Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium. Et si inique aliquid egerit, castigabo eum in virga hominum, et plagis filiorum hominum. Contra, ferrea virga confringere, sicut vasa testacea, Psal. 2, est, summa aut divina poena castigare. Thren. 3. Ego vir, qui vidi afflictionem in virga indignationis eius. Virga et baculus ponuntur itidem per metonymiam pro cura pastorali. Psal. 23, Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. idest, tua paterna cura et regimen, quo me perinde ut ovem tuam regis et tueris. Locum Zach. [11,] Accepi mihi duas virgas, unam vocavi Decorem, et unam vocavi Corruptores, et pavi gregem, etc. valde varie tractant interpretes. Nostri enim, pro virga corruptorum, legentes Virgam funiculi: per virgam decoris intelligunt legem naturae, et per virgam funiculi legem Iudaeorum. Ubi autem venit Evangelium, utraque lex cessavit, ne posset damnare. Vel, sicut legem naturae emendavit lex Mosae, ita legem Mosis Evangelium, etc. Mihi verisimilior haec expositio videtur: quia semel se pastorem dixit, qui pasceret ovem occisionis, adhuc perseverat in habitu pastoris, et dicit se sumpsisse duas virgas pastorales, quibus gregem dirigat. Intellige autem per virgas, bonos et malos pastores, quibus Deus tanquam organis utitur. Ita Esa. 20, Assur virga furoris mei. Boni ergo pastores dicuntur Virga decora, mali vero corruptores vel depopulatores. Et illi, quia feliciter ac mansuete gubernant, Decor appellantur: hi vero, quia infeliciter et cum tyrannide, Corruptores, et virga ferrea. Et ita per hos pavit gregem, id est, populum Iudaeorum gubernavit. Virga panis, potius baculus aut fulcrum panis, vide supra in voce BACULUS. Sub virga transire: Levitici 27, Decima boum et ovium, quae transierunt sub virga: id est, quae a pastore reguntur, vel potius numerantur. Solent enim pastores numerantes pecus, in ostio caulae sedere, et vel manu, vel etiam virga singulas oves transeuntes tangere. Per metaphoram transfertur ad regimen hominum. Ezech. 20, Transire vos faciam sub virgam: id est reddam vos mihi subiectos. Ius et possessa res Virga, sive a regio sceptro, sive a pastorali baculo sumpta voce, significat tum ipsum dominium, aut ius dominandi, vel possidendi, tum et rem possessam. Psal. 125, Non requiescet virga impietatis super sortem iustorum, id est, non perpetuo permittet Dominus impios dominari, ac opprimere pios, et res eorum. Pro re possessa ponitur Psalm. 74: Redemisti virgam haereditatis tuae, montem istum in quo habitas. Proverb. 14: In ore stulti virga superbiae. pro, stultus sibi sua stulta loquacitate graves poenas accersit, aut superbe loquitur. Pro doctrina. Isaiae 11: Percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. id est, doctrina sua: hoc enim est sceptrum et gladius spiritualis Meschiae Ibidem est, Egredietur virga de stirpe Isai, et surculus de radicibus eius germinabit. Ubi per metaphoram virga aut germen significat ipsum Meschiam, qui veluti [?: -uus ] quidam surculus de veteri et semiarida radice, aut familia Davidis, praeter omnem spem erumpit, ac feliciter germinat et crescit in maximam et speciosissimi arborem. Virga Dei, ille Mosaicus baculus dicebatur quia Deus per eum miracula fecit.

VIRGO vox, quatenus ad Isaiae septimum caput [?: ] net (ubi inquit Propheta, Ecce virgo concipiet) quoniam ibi est Hebraea vox Alma, supra in ALMA est exposita. Nunc de aliis eius acceptionibus dicemus. Psal. 78: Virgines eius non fuerunt laudatae, aut honorarae sub nuptiis: omnes intelligunt agi de nuptiis virginis quae non fuerunt factae ob paucitatem iuvenum, qui eas ducerent. Illud porro Laudatae, aliqui exponunt de collaudationibus epithalamiis, quibus eas in nuptiis vel communibus cantilenis celebrare sunt soliti. Ioel. [?: ] Plange ut virgo accincta sacco propter maritum adolescentiae suae: id est, quae luget, sibi immatura mora praereptum esse sponsum. Per metaphoram saepe significat aliquam gentem, civitatem aut regnum. Isaiae 47 legitur, Descende et sede in pulvere virgo filia Babel Ierem. 46. Tolle resinam virgo filia Aegypti. Isaiae 23 vocatur virgo filia Sidonis: quibus appellationibus ipsa Babylonia, Aegyptus et Sidon indicatur. Sic saepissime [?: ] go filia Syon, Hierusalem, et regnum Iudaicum nominatur. Isaiae 37: Subsannavit te virgo filia Syon. Causam huius appellationis aliqui eam esse putant, quod ea regna aut gentes non fuerint antea devictae aut sub iugatae ab hostibus suis, atque ita quasi (ut ita dici) de virginatae. Sed credo id alioqui fieri, quod Scriptura delectatur tali hypotyposi aut prosopopoeia, ut integra regna per virginem aut mulierem, quasi oculis [?: ] torum subiiciat. Virginitates invenire, Deut. 22, agitur de dirimenda lite, si forte quis velit obiicere uxori, se, cum eam primûm duceret, non reperisse in ea virginitates praecipit igitur Scriptura patri, ut depromat linteamina primae noctis, in quibus si sint notae sanguinis, quae indicent virginem fuisse, tueatur innocentiam suae filiae. Illam ergo virginitatem et signa eius vocat ibi testus bethule virginitates. Virgo aut Virgines aliquanda ii dicuntur, qui puram et incorruptam doctrinam, fidem ac pietatem erga Deum servant: sicut contra Sacra et Adulterae ac Scortationes, idololatrae et idololatriae. 2. Corinth. 11, Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo, ubi Paulus non corporis virginitatem, sed mentis spiritus ac fidei intelligit. Sic Apoc. 14 legitur: Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt inquinati, virgines enim sunt. Hi sequuntur agnum, quocunque ierit: Hi empti sunt ex hominibus, primitiae [?: D- ] et agno. ubi hypocritae, homines. scilicet castissime intelligunt corpoream virginitatem, quasi soli tales quod sequantur: cum manifestum sit, agi de omnibus fidelibus, qui spiritualem casti tatem purae religionis ac syncerae pietatis Christo voverunt et praestant: praesertim autem, qui se Antichristi aut Babyloniae meretricis impuritatibus aut scortationibus non contaminant, de quibus vitandis potissimum in eo libro agitur.

VIRIDIS, pro florente ac vigente, per metaphorem ponitur. Psal. 92: Adhuc fructificabunt in senecture, pingues et virides erunt: id est, bene habebunt, et in [?: ] gore consistent. Ierem. 17: Erit tanquam arbor [?: pl- ] secus aquas, etc. eritque folium eius viride. Psal. 1 [?: ] dem similitudine est, Cuius folium non putrescet. Sic Psal. 37: Vidi impium fortem, et virentem [?: instar- ] viridis. Sic Viror. Psal. 32: Conversus est viror [?: ] [?: ] [?: ] siccitates aestatis: id est, humidum radicale. Deuter. [?: ] [p. 653] column 1281 Non caligavit oculus eius, nec aufugit viror eius. Proverbium Christi, Si haec fiunt in viridi, quid fiet in arido? supra in voce ARIDUS expositum est.

VIRTUS, varie accipitur: plerunque tamen de militari fortitudine. In Hebraeo est plerunque Chail, licet et aliae quaedam vicinae voces hac Latina appellatione interdum reddantur. Iudic. 18, Miserunt Danitae e suo numero quinque filios virtutis, id est, strenuos ac bellicosos. 2. Sam. 17, Et ipse etiam filius virtutis, cuius cor sit sicut cor leonis, liquescendo liquescet: id est, licet sit fortissimus. Iosuae 6, Dedi fortes virtute in manu tua: pro, virtute bellica illustres. Dicitur etiam is Vir aut filius virtutis, qui in quocunque genere negocii aut operis est industrius, sedulus ac solers. Gen. 47: Si cognoveris esse inter fratres tuos, viros virtutis, praefice eos meis pecoribus. id est, peritos simul et sedulos in re pecuaria tractanda. Innocentiam innuit Salomon, cum dicit. 1. Reg. 1, de suo fratre Adonia, qui ante eum regnum occupare voluerat: Si fuerit filius virtutis, non cadet de capillis eius in terram: quod si malum fuerit repertum in eo, certo morietur. ubi Filius virtutis dicitur is, qui tranquille et innocenter vivit, nihilque mali molitur. Contra, Verbum esse in aliquo, significat eum prava consilia moliri: ut quod postea Adonias petierat in uxorem Abisag, quae quasi speciem quandam uxoris Davidis, atque ita reginae prae se ferebat, eoque per illas nuptias videbatur Adonias sibi parare viam ad regnum. Dicuntur et feminae Mulieres virtutis, quae nempe praeter pudicitiam cordatae, intelligentes, et in re familiari tractanda, educandaeque liberis strenuae sunt: qualis prolixe Proverb. 31 scribitur. Ruth 3, Universa civitas scit, quod mulier virtutis sis. Sic Proverb. 12 dicitur mulier esse corona aut decus viri sui. Aliquando etiam vim terrae aut arborum, כוח coach virtutum vertunt: Iob 3. Ioel. 2. Viris חיל Hei crebro significat exercitum, quia ibi est quasi [?: ] vis fortitudinis militaris. Sic et Graeca vox δύναμε robur, pro exercitu ponitur. Hoc sensu non dubito accipiendum esse, quod Lucae 21 praedicitur, quod virtutes caelorum movebuntur, aut agitabuntur, vel concutientur. id est, astra: quae etiam alio qui crebro vocantur exercitus caeli: ita ut stellae non maneant dispositae ut antea. Ibidem additur, stellae cadent: Matth. 24. Nonnunquam denotat fortia facta et praeclara opera: ut [?: ] , victoria in bello, liberatio patriae, ac innocentum, et familia catorthomata. Sic dicitur dextera Dei facere virtutem: Psalm. 118, Dextera Iehovae facit virtutem. et Num. 24, Israel faciet virtutem. Ruth 4, Facies virtutem in Ephrata: id est, praesta te virum bonum, iustum ac strenuum. Sic accipiendum est quod dicit Psal. 110, Populus tuus spontaneus in die virtutis tuae. id est, in die victoriae tuae, postquam moriendo mortem devinces, et regnum tuum constitues. Sic etiam magna opera Christi et eius ministrorum vocantur δυνάμεις , virtutes: id est, praepotentes operationes. Per nomen tuum multas virtutes fecimus, Matth. 7. Sic Marci 6, Quod virtutes tales per manus eius fiunt. Et denique 1. Cor. 12, Alii facultates virtutum. id est, eximiarum operationem, miraculorum, et aliorum: in quibus et aliis plurimis locis, Virtus significat effectum virtutis aut potentiae. Alioqui saepissime Virtus pro causa efficaci et [?: po- ] [?: --mit-r ] . Act. 1, Accipite virtutem supervenientem [?: ] [?: ] , Spiritum sanctum. Sic Act. 3. Quasi nostra virtute aut pietate hunc claudum sanassemus. Actor. 4, Magna virtute dabant Apostoli testimonium resurrectionis Christi. Sic Iohannes baptista dicitur venisse in spiritu et virtute Heliae, Lucae 1. Sic Evangelium dicitur virtus Dei ad salutem credentium, Rom. 1. 1. Corinth. 1. id est, vis et efficacia quaedam Dei, seu per quam Deus est efficax aut operosus. Sic et Simon Magus, Act. 8, volebat vocari virtus Dei. 1. Corinth. 4: Cognoscam non sermonem inflatorum, sed virtutem: non enim in sermone regnum Dei est, sed in virtute. id est, non in externa garrulitate ac specie, sed in vera ac viva, et in omnes partes ac officia Christiani hominis efficaci pietate. 1. Corinth. 15, Virtus peccati est lex: id est, peccatum omnem suam vim accipit a lege. Nam ideo aliquid est peccatum, quia id Deus per legem suam damnat: ideo furari res Aegyptiorum, et interficere Cananaeos, non fuit peccatum, quia id lex Dei non prohibuerat, sed potius mandaverat. Ideo etiam peccatum affert poenam et mortem, quia iustitia ac lex Dei talia facta morte punit. omnis ergo efficacia peccatia lege, prohibente et damnante illud, est. Virtus Christi in infirmitate perficitur: 1. Corinth. 12. et 4. Ut eius virtutis excellentia sit Dei, non ex nobis. id est, potentia Christi est potissimum in nostris imbecillitatibus efficax. perficitur igitur, quo ad efficaciam, seu potius effectum, non quoad essentiam: aut etiam illustratur, ut vis eius tanto magis splendescat et effulgeat. 2. Pet. 1 est, Praestate in fide virtutem, in virtute scientiam. ubi aliqui intelligunt honestos mores: sed videtur potius dicere, Date operam ut sit viva, potens et efficax fides: quae porro efficacia, vigor ac feruor fidei non temere feratur, sed certa cognitione ac iudicio ex verbo et spiritu Dei sumpta gubernetur. Illa porro scientia, moderatione aut temperantia quadam regi debet, non tamen ut timore et impatientia calamitatum prorsus enervetur. Porro patientia illa sit ornata vera solidaque pietate, quae pietas se declaret per seriam charitatem et beneficentiam erga proximum.

VISCERA, sunt maiora vitaliaque membra: ut cor, pulmo, epar, lien, et forte etiam renes. In Novo testamento est Graecum σπλάγχνα , quod citra controversiam praedictas partes notat. At in Veteri testamento et Hebraea lingua est רחם rechem, quod proprie tum ipsam vulvam ac uterum, tum etiam secundinam (cui foetus in utero matris involutus est) significat. Rechem enim, matrix, aliâs etiam pia mater dicta est. Nam ut panniculus ille tenuior firmans ac tegens cerebrum, maternam custodiam cerebro impendit, ne laedatur, ideo piae matris nomen adeptus est: ita panniculus matricis, quia illi alteri et materia et officio est similis, etiam Hebraeis isto nomine רחם pia mater dicitur. Iudico autem, ipsum verbum, ac caetera quoque nomina ab isto nomine רחם esse derivata. Gen. 20, Concludendo conclusit Iehova omnem matricem domus Abimelech. Exod. 34, Omnis apertio matricis mea est. Iob 3. Quare non a matrice mortuus sum? Hierem. 5. A matrice sanctificavi te. Oseae 10. Da eis matricem abortientem, et ubera arentia. Psal. 110, Ex matrice aurorae ros, ita est pueritia tua. id est, pueri tui. Sumitur semel pro misericordia. Iob 24. Obliviscetur eius matrix. id est, ipsa misericordia. Credibile tamen est, quasi per quandam synecdochen etiam aliis visceribus hanc vocem attributam esse. Hinc est quod in plurali numero usurpatur, quodque etiam viris tribuatur. sicut de Ioseph. Genes. 43 scribitur, quod accendebantur viscera eius ob fratrem Beniamin, eoque se a fletu continere non potuerit. Quinetiam interdum clare Viscera videntur significare cor et adiuncta vitalia membra. Iob 38: Quis posuit in visceribus sapientiam? Hierem. 31, et Ezech. 11, promittit Deus, se daturum esse spiritum ac legem suam in viscera nostra: ubi cor intelligi necesse est. Sed est ibi in Hebraeo alia vox, nempe קרב Kereu, quod significat interiora. Porro ab hoc nomine materni uteri aut viscerum, fit verbum רחם richem, quod significat ex animo misereri alicuius: et nomen racham, ac in plurali rachmaiim, quod miserationes ac misericordias vertunt. Dubitari vero posset, an vocabulum hoc viscerum misericordiam significet ducto etymo a materno affectu, quo ea praedita est erga suum foetum in utero gestatum, atque adeo ab ipsa [p. 654] column 1283 sua vi mollique fovitione, qua secundina et uterus maternus fovet inclusum foetum: an vero, quia in vitalibus visceribus affectus sunt, ut sic continens pro contento, seu causa aut instrumentum pro suo effectu ponatur. Constat sane, in magna commiseratione gravissime interna viscera affici, ut non immerito ex illo sensu doloris viscerum, huic nomini significatio affectuum attributa esse videatur. Praeter sensum ac experimentum porro uniuscuiusque in suo corde ac visceribus, sunt etiam multa illustria exempla et loquutiones sacrarum literarum, talem viscerum affectionem indicantia, quale est in primis illud prius indicatum Iosephi, viso fratre Beniamin conturbati, Gen. 43: et illius mulierculae coram Salomone pro filio litigantis, quae putabat fore ut infantulus eius in duas partes dissecaretur. De utroque enim scriptum est, quod fuerint commota aut accensa viscera eorum, Nichmeru rachemau, נכמרו רחמיו . Talia dicta sunt etiam in prophetis, suum dolorem testantibus. Hier. 31: Annon filius preciosus est mihi Ephraim, et puer oblectationum? Ex quo enim loquutus sum cum eo, adhuc recordando recordabor eius. Propterea commota sunt viscera mea super eum, et miserendo miserebor eius, dicit Dominus. Talis in magna compassione aut misericordia viscerum excruciatio etiam Thren. 2 describitur: Intumuerunt viscera mea, effusum est in terram iecur meum, propter contritionem filiae populi mei. Simili forte ratione a sede affectuum ad ipsos affectus, vox σπλάγχνων etiam apud veteres Graecos translata fuit. Nam apud Euripidem in Medea, splanchnon misericordiam significat. Hinc fit verbum σπλαγχνίζομαι , ex intimis visceribus misericordia moveor, magis Sacris novi Testamenti literis et versione LXX usitatum, quam bonis Graecorum autoribus. Isai. 63: Ubi est multitudo viscerum tuorum et misericordiarum? pro, amor ille maximus, et plane maternus, quo prosequebaris olim populum tuum? Luc. 1 legitur, Per viscera misericordiae Dei nostri, quibus visitavit nos exoriens ex alto. id est, per summam ac intimam misericordiam suam, quae ex intimis visceribus suis profecta est. In illis autem visceribus dicitur nos Deus visitasse: id est, impellente eum summa illa interna ac plane materna misericordia: seu etiam visitavit nos beneficiis, tantae misericordiae convenientibus aut correspondentibus. 2. Corinth. 7, Viscera eius abundantius erga vos sunt, dum reminiscitur omnium vestrûm obedientiae, quomodo ipsum cum timore et tremore exceperitis: id est, etiam tanto vehementiore ac ex intimo corde profecto amore vos complectitur. Phil. 1. Testis enim mihi est Deus, quam propense amem vos omnes in visceribus IESU Christi. id est, summa et plane materna benevolentia ac dilectione spirituali, quam Christus in meis visceribus excitavit, et qua vos ob Christum et in Christo toto pectore complector. Phil. 2: Si quae est communio spiritus, si quae viscera ac miserationes, explete laeticiam meam. id est, si ulla vera ac plane materna dilectio est in vobis erga me, praestate quaeso mihi id officium, gratificemini quaeso mihi in hac re pro vestro summo ac tenerrimo in me amore. Colos. 3: Induite viscera miserationis. id est, sitis summo ac plane materno amore erga fratres praediti. In Epist. ad Philem. ter facit mentionem viscerum. Primum dicit, eum refocillasse viscera sanctorum: id est, tum alimento, veste, ac aliis rebus necessariis eorum interna aut ventrem recreasse, tum et animos eorum sua charitate ac humanitate instaurasse. Sic etiam sub finem accipitur, dum petit, ut amanter suscipiendo fugitivum servum suo voto satisfaciat. In medio autem ipsum servum vocat sua viscera: sicut et filium eum vocaverat, quia liberi sunt quasi pars quaedam viscerum matris, utpoteinde profecti: sive sic rem sibi valde dilectam nominat, ut Titus amor ac deliciae generis humani vocabatur. id est, res valde amata. Sic forte Paulus vocat Onesimum viscera sua, i. ex totis visceribus dilectum. Sic Penelope inquit: ‘Viscera nostra, tuae dilacerantur opes. ’ id est, quae sunt tanquam viscera nostra. Claudere viscerae 1. Iohan. 3: Si quis clauserit viscera sua a fratre egentei non vero amore eum complexus fuerit, nec beneficeatiam suam ex dilectione in eum effuderit.

VISIO. Videre verbum supra exposui: nunc sequitur nomen Visio, quod plerunque de prophetica visione accipitur. In Hebraeo est חצן chazon. Solebat enim Deus prophetis suam voluntatem revelans, simul etia quasdam externas species spectandas vel carneis vel saltem animi ac spiritus oculis exhibere. Inde factum est ut ali quando tum illae species visae, tum doctrina adiuncta, tum etiam nonnunquam totius talis liber visionis nomine indicaretur. Sic Isaiae liber incipit hoc titulo: Visio Isaiae, quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Uziae, etc. Sic Liber visionis Nahum: Visio Obadiae: Onus quod vidit Abacuc propheta. Dan. 7: Visiones eatem capitis eius in cubili eius: pro, vidit autem hoc somnium noctu iacens in lecto. Facere visionem cum aliquo: Isaiae 28, Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus visionem. i. infernus nobis apparuit. et promisit pace, sicut et cum morte transegimus: quare nihil est periculi nobis ab eis, sicut prophetae minantur. Intelligere visiones Dei. 2. Par. 26. Quaesivit Dominum in diebus Zachariae intelligentis visiones Dei, vel intelligentis ad viden-dum Deum. Invenire visionem. Thren. 2, Prophetae eius non invenerunt visionem a Iehova: i. nihil voluit eis Iehova respondere, nec quicquam indicare de tollendis praesentibus calamitatibus. Contrarium est, [?: ] revisionem. Oseae 12, Loquutus sum per Prophetas, et multiplicavi visionem, et per manus Prophetarum prope sui similitudines. Scribere visionem, Abacuc 2. Scribe visionem, et explana eam in tabulis, ut percurrat qui legerit eam: quia ad huc visio ad certum tempus. scilicet complebitur. ubi Visio dicitur prophetia de liberatione piorum, et malorum poenis. Cum non est visio, disci patur populus: Prov. 29. i. cum non adest vera doctrina. docens homines de vero Deo, eiusque voluntate ac [?: ] tu: tum quisque ad sua phantasmata, somnia et errores declinat. In visionibus Dei adduxit me in Hierusale, Ezech. 8. i. divina visione ac spiritu, non corpore, me [?: ] Hierosolymam. Visiones etiam in Novo testamento ferunt. Sic Dominus prohibet Apostolis, ne dicant visionem transfigurationis in monte Thabor. Sic videt Cornelius Centurio visionem angeli, et Petrus linteanem de caelo demissum, et Paulus nirum Macedonem invitantem se in Macedoniam, et in via versus [?: D- ] , ac in templo, et alias: de quibus visionib. 2. Cor. 11 gloriatur. Visio dura indicata est mihi, Isa 21: id est, [?: ] minae poenarum per visum denunciatae sunt mihi. Visio cordis sui, est falsa doctrina, non a Deo monstrata [?: ] mandata, sed a seductore e suo cerebro conficta. Hiere. 23. Sic dicit Dominus, ne audieritis verba [?: prophe- ] , qui prophetant vobis. Decipiunt enim vos, et [?: ] cordis sui loquuntur, non ex ore Domini. ubi textus est perspicuus. Sic et Paulus Colos. 2 dicit, seductores gloriari de visione angelorum. Mulierculae etiam narrant visionem angelorum in sepulchro. Ioel. 2, et Act. 2. Prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et senes vestri somnia somniabunt Quae congeries rerum ac verborum id proprie vult, quid tempore Christi erit ingens copia et lumen verae doctrinae passim per orbem terrarum. Visionum vallem, dixi supra, [?: ] ri saepius Hierosolymam, ob multitudinem revelationi et largiorem copiam virorum doctorum ac doctrinae ibi propositam, quam usquam alibi. Visio oculorum, et [?: audi- ] [?: ] , [?: -ficat ] externam speciem. Isaiae 11, Non iuxta visionem [p. 655] column 1285 oculorum iudicabit, neque iuxta auditum aurium [?: ar--- ] , sed iudicabit in iustitia pauperes: id est, non ex interna specie rei, sed ex interna veritate ac soliditate iudicabit, seu rem ipsam penitus perspiciet. Sic 1 Samuelis 16 dicitur, Homo respicit exteriorem faciem. Deus autem intuetur cor. Species tristis rerum. Deut. 28, Visio oculorum multo aliter accipitur cum dicit Moyses ad Israelitas: Dementaberis propter visionem oculorum tuorum, quam videbis. id est, propter tristissimum rerum statum aut aspectum, propter varia terribilamenta rumorum ac periculorum, aliaque quae tibi Dominus immittet. Eccle. 6 iterum aliter accipitur: Melior est visio oculorum, quam anima quae abit. id est, melius est esse contentum praesenti statu, qui coram cernitur, quam mirabilia et peregrina quaedam, magnasque opes ac dignitates votis ac cupiditatibus sectari. Visio, pro specie. Numeri nono: Vesperi usque mane fuit visio ignis super tabernaculum: id est, species similis igni, Secundae ad Corinthios duodecimo: Veniam enim ad visiones et revelationes Domini. ubi in ter visiones et revelationes hoc est discriminis, quod revelatio saepe contingit vel per somnium, vel per oraculum in quo nihil oculis appareat: visio autem nunquam ferme sine revelatione datur, hoc est, quin Dominus patefaciat quid sibi voluerit.

VISITO verbum varie accipitur, cum Deo tribuitur. Alias significat benefacere, alias punire, ut postea patebit. nunc quasdam eius loquutiones percurram. Tribuitur enim valde crebro etiam homini. Visitare homo dicitur aliquem, cum amice adit eum, cogniturus de [?: -u ] eius, eum consolaturus, suas res ei expositurus, de suam operam promissurus. 1 Samuelis decimoseptimo: Fratres tuos visitabis in pace. Isaiae vigesimosex- ta: In angustia visitaverunt te. id est, in adversis te imploraverunt. Visitare Dei aliquam explorationem significat. Psal. 17, Probasti cor meum, visitasti me nocte, excoxisti me, non invenisti. Visitat Iehova Saram, Genesis vigesimoprimo: Visitat Annam matrem Samuelis. 1 Samuelis 2: id est, foecundas facit. Sic etiam terram [?: vi- ] dicitur, cum pluvia rigat et foecundat eam. Visitat Israelitas, cum eorum calamitates cognoscit, eosque liberat Exodi 3. 4. et Genesis trigesimo: Visitatio tua custodivit spiritum meum: Iob decimo. id est, tua praesenta me servavit. Visitare significat etiam mori facere. Heremiae trigesimosecundo: Ibi erit Zedekias, donec visitavero eum, dicit Iehova. Numeri decimosexto: Si visitatione hominum visitabitur super eos, non misit me Iehova. id est, si morientur communi aut naturali quopiam morte. Visitare Dei saepissime significat punire ac perdere, aut certe duriter affligere. Hieremiae quinquagesimoprimo: Ecce dies veniunt, et visitabo sculptilia Babel. id est, perdam, destruam. Isaiae 24, A multitudine dierum visitabuntur. id est, post longum tempus. Psalm. 89. Si statuta mea prophanaverint, visitabo virga praevaricationes eorum. Sic et homines et peccata dicuntur visitari, sicut apud Latinos puniri. Isaiae 26, Iehova egredietur ut visitet iniquitatem habitatoris terrae. Et mox sequenti capite: Visitabit Iehova in gladio suo duro et magno, et forti super Leviathan. Sic 29, A Domino visitabitur in tonitru et concussione. Visitare aliquem iuxta eius vias, Oseae duodeci-mo, est punire pro ratione Tcelerum. Visitare iniquitatem alicuius super aliquem, est punire eum. Visitans iniquitates patrum super filios: Exodi. 34. id est, puniens posteros ob suorum maiorum enormia delicta. Visitabo super orbem terrarum malitiam, et super impios iniquitatem eorum. Is. 13. i. animadvertam in orbis terrarum peccata. Visitabo super eum vias eius. Oseae 4. Ibidem: Visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae. Exodi 32, In dio visitationis meae visitabo peccatum eorum. Appropinquaverunt visitationes civitatis. id est, iam prope sunt, qui sunt eam destructuri. Et contra habitatores visitationis, Isaiae 50. id est, loci puniendi incolae, nempe Babylonii. Dies visitationis aliquando significat tempus poenae divinitus infligendae. Isaiae 10. Quid facietis in die visitationis et desolationis, quae de longinquo veniet? Sic et annus ac tempus visitationis saepe in Prophetis accipitur. In novo Testamento tempus visitationis in meliorem partem accipitur, nempe quo tempore Deus accedit nos verbo suo, vocans nos ad poenitentiam et salutem. Lucae 19. Non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognovisti tempus visitationis. id est, adventum Meschiae, te benigne ad poenitentiam invitantis, et salutem suam offerentis. Sic Zacharias dicit, Deum visitasse nos per viscera misericordiae suae ex alto. id est, misisse filium suum, qui nos veram religionem doceret, et ex potestate peccati ac diaboli redimeret. 1 Petri 2 dies visitationis, est dies aut tempus, cum Deus aliquem convertit: ut in eo quod loquuntur adversus vos tanquam maleficos, ex bonis operibus, quae spectarint, glorificent Deum in die quo visitabuntur. id est, quando eos Dominus spiritu suo visitaverit, et ad filii sui cognitionem traxerit.

VITA: vide paulo post in verbo VIVO.

VITIS, habet quasdam metaphoricas aut parabolicas significationes, de quibus paulo post: nunc quasdam eius phrases percurram. Num. 6, Ex omni quod fit e vite vini, non bibat aut comedat Nazaraeus. Idem Iud. 13. id est, de omni vel cibo vel potu, quod fit e vite vinifera. Ad vitem praedicitur ligaturus asinum Iuda. Gen. 49. pro, magnam copiam vitium habiturus. nam asini delectantur vitium palmitibus, eoque vites laedunt, sed id damnum ob copiam non curabitur. Idem prorsus est ac si quis apud nos diceret, etiam capras in vinetis pascet. Psal. 128 comparatur uxor iusti viti frugiferae ac novellis ramusculis olivarum: ob foecunditatem enim perinde talis mulier liberis erit circumsepta, sicut illa duo suis fructibus. Vitis vacua Israel, fructum feretne sibi? Oseae 10. id est, erit'ne unquam fertilis? quasi dicat, minime. Lignum vitis, id est, arbor, aut frutex. Ezech. 15, Quid erit lignum vitis prae omni ligno, palmite, qui est inter ligna sylvae? id est, qua tandem re aut laude caeteris praestabit, si non feret fructum, ut Iudaicus populus est sterilis Domino? Iob 15. Perdet sicut vitis uvam suam acerbam. id est, deiiciet ad terram liberos suos iuvenes, nempe ante maturitatem. Sic Dionysius Halicar. narrat in gravi quadam sterilitate in Italia fructus ante maturitatem decidisse. Posuit vitem meam in desolationem: i. omnia mea, Ioel. 1. Vitis per similitudinem aut metaphoram significat populum Israeliticum. Psa. 80. ubi prolixe agitur, quomodo sit ex Aegypto traducta, locus ei repurgatus, plantata creverit, et denique sit horribiliter Deo connivente a feris vastata. Porro Deuteronomii 32. corrupta natura ac origo Iudaeorum, ipsum nempe originale peccatum, hisce verbis describitur: Quoniam de vinea Sodomae vitis eorum, atque de arvis Gomorrhae vita eorum, uvae fellis et botri amaritudinum eis. Solent plantantes vineta, summo studio conquirere optimas species vitium, etiamsi ex longinquo afferendae sint, quo inde etiam optimum genus vini copiosissime proveniat. At Israelitae fuerunt pessima vinea, pessimumque vinum aut fructum ferens, perinde ac si fuissent posteritas Sodomitarum. Similis prorsus est ille locus Ezech. 16, quod Hierosolymitarum pater sit Aemorita, et mater Chethea. Iohan. 15 comparat Christus seipsum viti, Christianos palmitibus patrem suum agricolae: quam parabolam ibi ipsemet Dominus satis prolixe exponit.

VITULI, et TAURI, significant impios potentes, qui miseris et afflictis perinde insultant, ut vituli iam grandes et pigues, et tauri reliquo imbecilliori pecori. [p. 656] column 1287 Psalmo vigesimosecundo: Circumdederunt me vituli multi. Et Psal. 68, Disperdidit congregationem taurorum cum vitulis populorum. id est, eos qui proterve insultant infirmis et afflictis piis. Vitulae similitudine declaratur regni Aegyptii potentia. Hiere. 46, Vitula formosa Aegyptus. id est, regnum Aegypti est florentissimum: sicut vitula tum formosa, tum robusta est, antequam pârere incipit. Sic et regnum Moabiticum comparat Isaias vitulae trienni: Profugi eius usque ad Soar vitulam triennem. Sic et Hieremias cap. quadragesimooctavo de eodem regno dicit, A Soar usque Horonaim vitula triennis: subintell. ibit eiulans. ubi vitulae ferocia et intractabilitas, populi contumaciam declarat. Oseae 4. Sicut vitula rebellis rebellavit Israel. Vitula assueta triturare, et non arare: Os. 10, Ephraim vitula assueta, diligens triturare. id est, potius alios conculcat et molestat Ephraim, quam ut alioqui aliquid boni faciat in communem usum populi Dei. Vituli, sacrificia interdum significant, et praesertim gratiarum actionem, quod est gratissimum Deo sacrificium, eoque interdum Vituli labiorum vocantur. Psalmo 51, Tunc offerent super altare tuum vitulos. id est, gratiarum actionem, cumignoveris peccata. Oseae decimoquarto: Omnem aufer iniquitatem, et affer bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum. id est, offeremus tibi loco brutarum hostiarum cor nostrum ac fidem, preces et gratiarum actiones.

VIVERE verbum non paucos Hebraismos gignit, quorum primus sit, quo admodum crebro utuntur in iurando. Deus enim plerunque iurat hac formula: Vivo ego. cuius sensus videtur esse, Quam verum est me vivere, tam verum est aut erit id, quod ego iam affirmo. Numer. 14. Vivo ego, et replet gloria mea terram, quod omnes illi viri qui viderunt mea miracula. Ezec. 33. Vivo ego, dicit Dominus, si volo mortem peccatoris. id est, quam verum est me vivere, tam verum est hoc quod dico. Idem est sensus horum verborum, cum homines iurant per vitam Dei: Vivit Iehova. Libro secudo Samuelis, capite secundo: Vivit Iehova, quod si loquutus fuisses. Sic libro primo Samuelis, capite decimonono: Vivit Iehova, si morietur, etc. Sic saepe porro cum homines iurant per alicuius vitam, videtur bene precantis esse significatio. Libro primo Samuelis, capite decimoseptimo: Vivit anima tua rex, si novi. id est, utinam ita sis felix, ac incolumis vivas, quam verum est quod dico iam. Vivere aliquando significat periclitantem in vita servari. Genes. 17, Utinam Ismael vivat coram te. id est, utinam ille maneat incolumis, et a te in hac vita servetur, tibique vicissim pie serviat. Gen. 31. Non vivat is, apud quem reperietur. id est, non sit incolumis,non servetur in vita. Gen. 42. Hoc facite, et vivite. Exod. 1, Si filia fuerit, vivat. Num. 14. Caleb et Iosua vixerunt ex hominibus illis. id est, incolumes adhuc permanserunt. Genes. 42. Ut vivamus, et non moriamur. id est, ex hoc tristi periculo famis evadamus. Convalescere aliquando significat. 2 Reg. 8. Nun quid vivam de infirmitate hac? et mox, Vivendo vives. pro, omnino convalesces. Sic Christus dicit regio illi ministro, Iohan. 4, Filius tuus vivit. Et mox idem servi occurrentes repetunt. pro, convaluit: crebro in hac significatione accipitur. Aliquando significat florere ac vigere, seu bene et feliciter vivere. 1 Sam. 10. Acclamavit universus populus, Vivat rex. Levitici 18, Roman. 10, Galatis 3, Qui fecerit ea, vivet in eis. id est, felix ac beatus erit per ea, seu per obedientiam ac iustitiam illorum. Psalmo 38, Inimici mei viventes roborantur. id est, florentes et prospere agentes. Hac significatione crebro hoc verbum et eius nomen usurpat novum Testamentum. Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit vivet. id est, etiam in ipsa morte anima eius bene habebit, et ipse totus erit in cura ac favore Dei. Sic et Latini aliquando id verbum usurpant. Vivamus mea Lesbia, [?: ] memus: Catullus. Sic apud Terentium: Vixit, dum [?: ] bene. Nonnunquam significat genus vitae agere, [?: ] ducere, seu viventis munia obire. Sic dicimur [?: V- ] Deo, aut Christo: Romanorum sexto et decimoquinto. et iustitiae: 1 Petri 2. id est, omnes nostras actiones et operationes vitae ad gloriam Dei dirigere, eique [?: ] lis servire. Sic quoque dicimur secundum carnem [?: ] vere. id est, omnes nostras actiones ad libitum orignallis malitiae instituere ac peragere. Contrarium est, spiritu vivere, Galatis 5: Iuste et pie vivere: ad Titum. 1 In viventibus vitam alicuius esse, Ezech. 7. Quoniam qui [?: u--dit ] ad venditionem, non revertetur, et adhuc in viventibus vita eorum. id est, etiamsi adhuc vivent, aut supersint. Lumen viventium, haec communis lux vocatur, in qua viventes versantur. Ut ambulem coram Deo in lumine viventium: Psalmo 56. Sic Iob trigesimotertio, Ut illustretur homo luce viventium. id est sit inter viventes. Verum Psalmo 142, Terra viventium videtur significare Ecclesiam: Clamavi ad te Domine. et dixi, Tu es portio mea in terra viventium. Contra Ezechielis trigesimosecundo videtur simpliciter significare hanc communem terram, in qua mortales victitant: Qui dederunt terrorem in terra viventium. Aquae [?: ] , sunt a quae perpetuo durantes, aut fluentes, quae quasi non intermoriuntur. Verum in metaphorica significatione usurpatur haec vox Hieremiae decimoseptimo: Dereliquerunt Iehovam fontem aquarum viventium. Dicitur autem Deus aqua vivens, quia sicut ipse vere vivit, et nunquam deficit: sic etiam nos vivificat temporaria et etiam aeterna vita. Contra, idola et idololatriae dicuntur fontes carentes aqua: quia licet speciem quandam habeant, et magnum quid polliceri videntur, tamen revera nihil sunt, multo minus suis [?: cu-ibus ] opitulari queunt. Tales sunt etiam omnes res ac praesidia humana. Christus paulo aliter utitur hoc vocabulo, cum Iohan. 4 ad Samaritanam dicit, se posse dare aquam viventem. intelligit enim veram religionem, et meritum iustitiamque suam, quae vere vivificat. Viva ergo aqua ibi idem est, quod quae vivificat. Eidem prorsus ratione ac significatione dicuntur Zach. 14 a quae vivae exiturae de Hierusalem tempore Meschiae, nempe vera religio ac salus. Sermo quoque Dei dicitur vivus et efficax, Heb. 1. potens ac vivificans. Hoc modo etiam vocat se Christus Panem vivum, Ioan. 6. Caeterum cap. 7, Qui credit in me, flumina aquae vivae fluetiam de ventre eius: ipsemet Evangelista exponit de spiritu sancto, quem erant accepturi credentes. Porro quomodo illa aqua viva Ioann. 4 saliat in vitam aeternam, supra in voce AQUAE dictum est. Deus crebro admodum dicitur Vivus. Aliquoties additur etiam Verus, ad differentiam nimirum falsorum et [?: ] tuorum deorum: et ut ostendatur per excellentiam solus vere vivere, cuius respectu alia omnia quasi [?: ] tua sunt: solus etiam omnium vitae autor esse, et [?: de--que ] solus spiritualem ac aeternam vitam dare. Matt. vigesimosecundo, et Marci duodecimo, ait Christus. Deum non esse Deum mortuorum, sed vivorum: id est, eorum qui sunt, quique Deum vel pietate vel poenis glorificare possunt: et non eorum qui plane nihil sunt, ut iumenta et aliae irrationales creaturae quae postquam semel extinguuntur, plane in nihilum rediguntur: qualiter etiam homines prorsus corpore et anima interire, ac in nihilum redigi, Saducaei sentiebact. Sic prorsus abolitis non est Deus eorum Deus. Ex hac igitur correlativa acceptione loquutionis, Deus est Deus viventis alicuius, argumentatur Christus Abraamum et alio pios, tametsi etiam impios, vivere. [?: Pri- ] igitur vox Deus in eo dicto ipsam essentiam Dei significat, [p. 657] column 1289 postea eius providentiam, ac quasi officium et functionem, seu correlationem ad creaturam. De iudicio vivorum et mortuorum in fine mundi futuro saepe Scriptura loquitur: ubi vicissim vivi ac mortui tum proprie de iis intelligi possunt, qui veniente illo iudice ad huc in hac vita deprehendentur: et contra mortui, qui iam erunt mortui ac sepulti, indeque resurgent, ut ipsemet Paulus 1 Thes. 4 exponit: tum de figurata significatione, de iis qui spiritualiter erunt vivi vel mortui, id est, pii aut impii. Spes viva, 1 Petri primo, sunt ipsa sperata bona, eaque viva, seu (ut mox sequitur) haereditas nunquam interitura. De qua re supra in voce SPES. 1 Peri secundo dicitur Christus et pii Lapides vivi, id est, vere viventes, de qua re supra in voce LAPIS dictum est. vivere in aliqua re, est ex ea, aut per eam vivere. Matthaei quarto, Deuteronomii octavo: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit ex ore Dei: id est, non solo cibo ac potu vivitur, sed potenti Dei operatione ac efficacia, etiam in ista carnali vita, nedum in illa spirituali, ubi verbo ac promissione Dei fovemur et vivificamur. Secundum carnem vivere, dixi significare ex libitu inhaerentis corruptionis vivere: sed in carne vivere significat, in hoc corpore vitam agere: Philippensium primo. Ego per legem legi mortuus sum: Galatis secundo. id est, lex ipsa me coegit desperare de legali iustitia, et a se abegit ut aliam iustitiam ac vitam seu iustificatorem ac servatorem quaeram, siquidem vivere velim. Ibidem: Ut Deo vivam, Christo concrucifixus sum. id est, mortificatus sum, seu meus vetus Adam iugulatus est, et novus in me conditus, ut Deo posthac spiritu novitatis serviam. Ibidem: Vivo autem non amplus ego, sed vivit in me Christus: et vitam quam nunc vivo in carne, per fidem filii Dei vivo. id est, tum iustitiam ac vitam, qua nunc spiritualiter fruor, habeo tantum ex fide et merito Christi, ut mox sequitur: tum etiam haec nova vita et obedientia, quam Deo praesto, non ex meis viribus ac bonitate naturae oritur, sed ex spiritus renovatione, ac gubernatione Christi. Agitur itaque hic de ipsa iustitia imputata simul ac inchoata, deque hoc spirituali vivere aut vitae operibus, non de Physica vita.

VITA nomen, haec eadem ferme significata retinet: in primis vero crebro denotat bonam ac beatam vitam cum temporariam, tum etiam aeternam. Psalmo vigesimo: Vita est in favore Dei. id est, suo favore nos felices reddit, quantumvis interdum ad breve tempus irascatur. Proverbiorum quarto: Prae omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso sunt egressus vitae. Psalmo quadragesimosecundo: Et orabo Deo vitae meae. id est qui est causa omnis boni ac felicitatis meae. 1 Sam. 25, Anima Domini mei erit colligata in fasciculo vitae cum Iehova: ubi plane ipsa vita aeterna intelligi videtur. Psalm. 16, Scire facies me semitam vitae. id est, deduces me ad vitam aeternam. Metaphora est a viatoribus ducta, qui praeeunt ignaris locorum ac viarum. Isaiae 4, Omnis qui scriptus fuerit in vita, erit in Hierusalem. Psalmo 34, Quis vir ille, qui vult vitam, diligit dies bonos. id est, qui cupit bene ac beate vivere, is pie agat, ut sequitur. Aliquando, et quidem crebro, etiam commutem istam vitam denotat. Psalm. 17. A viris de mundo quorum pars est in vita. id est, qui omnem felicitatem [?: ---inis ] collocant in commodis huius vitae, quique etiam hic sua bona accipiunt: ut Abraamus ad divitem [?: ep---nem ] dicit. Isaiae quinquagesimoseptimo: Vitam [?: ] tuae invenisti, propterea non es defatigata. Sic dicuntur addi anni vitae, Proverbiorum octavo. Psalmo sexagesimotertio: Melior est misericordia tua, quam vita. Genesis sexto, Et disperdam omnem carnem, in qua est spiritus vitae sub caelo. Psalmo centesimo quadragesimotertio. Attrivit in terra vitam meam. Psalmo septimo: Conculcet in terra vitam meam: id est, meipsum. Iob decimo: Excisa est anima mea ut vita mea. id est, vivens mortuus sum. Psalmo octuagesimo octavo, Et vita mea ad sepulchrum pervenit: id est, proximus sum morti. Psalmo sexagesimosexto: Posuit animam nostram in vitam. id est, servavit nos in vita. Deuteronomii vigesimooctavo, Erit vita tibi suspensa eregione. id est, quasi pendens, dubia, ac plane incerta. Videre vitam cum uxore quam dilexisti, Eccles 9 est amanter et suaviter vivere. De iurando per vitam alicuius, supra dictum est. Ephes. 4, Gentes alienatae â vita Dei, in quem locum sic quidam adnotat. Vita Dei bifariam accipi potest: vel quae censetur coram Deo ut gloria Dei, Iohannis duodecimo: vel quam Deus electis suis communicat per spiritum regenerationis. Utrovis modo sumas, eadem tamen sententia erit non diversa. Nam communis haec vita qua sumus homines, nihil aliud est quam inane simulachrum vitae: non modo quia cito praeterit, sed etiam quod animae nostrae vivendo mortuae sunt, cum Deo non adhaerent. Sciamus ergo, in hoc mundo tres esse vitae gradus. Nam una est vita universalis, quae motu duntaxat et sensu constat, cuius etiam participes sunt bestiae. Secunda est humana, qua sumus filii Adae. Tertia est supernaturalis, quam soli fideles obtinent. Atque omnes quidem a Deo sunt, ideoque potest unaquaeque Vita Dei nominari. Nam de prima, habetur Actorum decimoseptimo in Pauli concione: In ipso nos sumus, et movemur, et vivimus. Item Psalmo centesimo quarto: Emitte spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae. De secunda, Iob decimo: Vitam dedisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. Sed per excellentiam, regeneratio fidelium hic nominatur Vita Dei: quoniam tunc proprie vivit Deus in nobis, et nos fruimur eius vita, cum spiritu suo nos gubernat.

VIVIFICARE, aliquando significat, in vita conservare. Genesis sexto: Bina ex singulis introduces in arcam, ut vivifices tecum: masculus et femina erunt, id est, in vita servabis. Sic Genesis decimonono inquit Lotus: Ad vivificandum animam meam. Sic Iosephus dicit, Missus sum in Aegyptum, ut vivificarem vos, evasione magna. Exodi primo: Obstetrices vivificaverunt pueros. pro, vivos servaverunt. Exodi vigesimosecundo: Maleficam non vivificabis. id est, non permittes vivere. Iob trigesimo quarto: Deus non vivificat impium, iudicium autem pauperum dat. id est, non tuetur causam et vitam impiorum. Genesis quadragesimoseptimo: Tu vivificasti nos. id est, conservasti. Alias Vivificare est vitam dare. 2 Regum octavo: Narravit regi quomodo Helisaeus vivificasset filium viduae. Iob trigesimotertio: Et spiraculum omnipotentis vivificavit me. Sic ferme accipitur hoc verbum, cum filiae Iob dicunt: Et vivificabimus ex patre nostro semen. id est, posteritatem hominum excitabimus, servabimus. 1 ad Corinthios decimoquinto: Semen vivificari non potest, nisi prius seminatum fuerit: ubi verbum Vivificari resurgere significat. Nonnunquam etiam sanare. Psalmo 41, Iehova custodiet eum, et vivificabit eum. Psalmo 71, Reversus vivificasti me. Psalmo 119, In iustitia tua vivifica me. id est, recrea, refocilla iustificando. Ps. eodem: In via tua vivifica me secundum legem tuam. id est, serva me, vel potius recrea lege tua. Denique etiam vitam promittere significat, Ezechielis decimotertio, Ut vivificetis animam quae non vivet, et interficiatis animam cui vita debetur. id est, damnetis ac ligetis pios ac innocentes: et contra impios iustificetis, eisque vitam promittatis dicentes, Pax pax, ubi nulla est pax, sed ira Dei. Vivificare in medio annorum, est mature tueri ac servare, antequam plane pereat. Abac. 3, Domine audivi auditum tuum, et timui. Domine [p. 658] column 1291 opus tuum in medio annorum vivifica illud, in medio annorum notum facito, in ira memor sis misericordiae. Deuteronomii 6, Ut vivificaret nos secundum diem hanc. id est, ut augeret nos, sicut hodie videmus immensum esse nostrum numerum.

ULCISCI verbum crebrum est in Sacris literis, et multum Deo tribuitur, ac tum significat punire. nam nos peccando facimus Deo iniuriam. is igitur dum nos punit, recte acceptam iniuriam ulcisci dicitur. Describit ac testatur Deus saepe, se esse ultorem, ut celebret suam iustitiam. Nahum primo: Deus zelotes, et ulciscens Iehova: ultor Iehova, et habens iram. ulciscitur se Iehova de hostibus suis, et reservans inimicis suis. id est, serio ac severiter puniens peccata. Sic Deuter. 32 ostendit suum tantum esse iudicare et punire, inquiens: Mea est ultio et retributio. Idem bis dicit. Ulcisci alicuius ultionem, est illatam illi iniuriam vindicare. Hier. 51, Iudico causam tuam, et ulciscar ultionem tuam. id est, puniam graviter Babylonios de iniuriis tibi illatis. Isaiae 34. Dies ultionis Iehovae annus retributionum ad iudicium Sion. id est, adest tempus, quo Deus Assyrios sui populi hostes puniet. Dare ultionem suam in aliquo, est ulcisci seipsum de eo. Et dabo ultionem meam in Edom, per manum populi mei Israel. Ezechielis vigesimoquinto. Dare ultionem alicuius, est ei dare successum contra inimicos suos. Psa. 18: Deus qui das ultionem mihi. id est, efficis ut hostes meos pro voto meo castigem. Ulcisci se ultione. Ezeh. 25: Quando Edomitae ulti sunt se ultione magna de Iehuda: videturibi haec vox ipsam iniuriam, non eius vindictam significare.

ULTRA, עד ad vocula postposita Seculo plerunque aeternitatem significat. Ideo valde crebro legitur, In seculum et ultra vaad ועד . Locus Matthaei cap. 4, ubi dicitur, Terra Zabulon et terra Nephtali ad viam maris trans aut ultra Iordanem Galilaea gentium, etc. est obscurus. Qua enim ratione illa dicantur esse ultra Iordanem, cum respectu Isaiae, ex cuius nono capite ista citantur. Omnia illa loca sunt citra Iordanem Aliqui ergo respondent, quod vocula Hebraea eber simpliciter latus aut transitum significet: eoque respectu eiusdem hominis utrumque latus indicare ac denotare queat, ut docent et exemplis comprobant Hebraei vocabularii. Alii putant, esse congeriem vicinorum locorum terrae Zabulon, terrae Nephtalim Galilaeae, et terrae quae est ultra Iordanem, et non esse coniungendam illam praepositionem aut loci indicationem cum Galilaea: quasi dicat, illam esse ultra Iordanem. Mea vero opinione, illa est omnium commodissima explicatio, quod cum ibi proprie agat Isaias de captivitate et abductione populi per Assyrios facta, illorum hostium respectu dicat: Ultra Iordanem. quibus illa loca fuerunt ultra Iordanem. Alioqui et illud probo, quod singulae illae particulae ac nomina suam propriam regionem denotent, non plures unam circumscribant. Porro quod dixi Eber utrumque latus significare, diligenter est observandum propter multa dicta Deut. ubi Moses de aliquibus rebus dicit ultra Iordanem, cum ei fuerint citra Iordanem. Sed loquitur habita ratione Chananeae, de qua agit: sic ut si quis ultramontanus Gallus aut Germanus usitato Latinis nomine Lombardiam nominet.

ULULARE in cubilibus suis. Os. 7, Non clamaverunt ad me excorde, sed ululant in cubilibus suis: quod videtur de cultu idolorum dici, aut etiam alioqui de cantionibus, vel psalmis sacris in templo decantatis, sed ab hypocritis, sine fide, et ex solo opere operato.

UMBILICUS ponitur aliquando pro toto corpore, quia est in medio corporis. Iob 40, Fortitudo eius in umbilico ventris eius. id est, ipso corpore. Proverbiorum tertio: Sanitas erit umbilico tuo. id est, toti corpori, et tibiipsi. Umbilicum pro medio etiam Latini ponunt. Ezechielis trigesimo octavo: Populum habitantem in umbilico terrae. id est, in medio. Porro ludicum nono Umbilicus terrae videtur significare montem cum enim prius dixisset Gaal, Ecce populus descendit de cacuminibus montium: mox repetit, Ecce populus descendit de umbilico terrae, Ezech. 16, Umbilicus tuus non erat praecisus: significat extremam [?: im- ] diciem et deformitatem corruptionis humanae, [?: q- ] ibi per infantem â partu prorsus neglectum et [?: co- ] minatissimum depingitur.

UMBRA, varia significat in Sacris literis, iuxta varias suas proprietates, quae sunt: tueri contra aestum, de pingere aut delineare suum corpus, esse quiddam leve, inane ac fugax, esse speciem tenebrarum, et aliae, Primum autem per metaphoram significat praesidium ac defensionem contra omnis generis adversa ac mala, corporalia ac spiritualia. Isaiae 49 et 51. Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protexi te. Psalmo nonagesimoprimo: Qui habitat in [?: adiutori- ] aut latibulo Altissimi, in umbra Dei omnipotentis [?: ] morabitur. Iudicum nono: Venite et confidite in umbra mea. In umbra Aegypti fidere, bis dicitur Isaiae [?: ] In umbra tua vivemus. Threnorum 4. Umbra eorum recessit ab eis. id est, praesidium et auxilium eorum. Aliquando augetur haec significatio, addito nomine [?: R- ] pis: quia umbra rupis multo magis refrigerat, tum ob densitatem, tum quia quasi aliquid subterraneum aut cavernam petrae habent, ubi alioqui in ferventi [?: aest- ] frigidior aer est. Isaiae trigesimosecundo: Et erit vir ille quasi umbra petrae gratus in loco aestuoso. Aliquando conduplicatur huius vocis energia, etiam addita voce Alarum. Psalmo 17, Sub umbra alarum suarum proteget te. Et Psalmo 57, In umbra alarum tuarum sperabimus. Nam non tantum umbra per se grata ac salutaris, praesertim in illis aridis et aestuosis locis proponitur: sed etiam talis umbra, qualis pullorum sub [?: ] gallinae aut aliarum avium est, ut duplo maior [?: si- ] vis significati huius loquutionis. Umbra quia speciem [?: --tum ] , non etiam ipsam rei aut corporis veritatem, aut soliditatem continet: ideo per metaphoram ac similitudinem, omnes res fugaces et umbratiles denotat. Dies nostri sicut umbra super terram: 1 Paralipomennon 29. Iob 18. Psalm. 101, Dies mei sicut umbra [?: dec--naverunt ] . et Psalmo 144, Dies mei sicut umbra praetereunt. Esdrae 4, Fugite umbram seculi: id est, res fugaces ac inanes huius mundi ac vitae. Isaiae 16, Pone velati noctem umbram tuam in meridie. id est, vos Moabitae praestate meis afflictissimis Iudaeis in meridiano aestu persequutionum, summum ac benignissimum favorem. Typi quoque Veteris testamenti vocantur um brae futurorum, ac Novi testamenti bonorum:quia perinde illa adumbrant, ac utcunque delineant, sicut umbrae sua corpora. Colossens. 2, Quae sunt umbrae rerum futurarum, at corpus est Christi: ubi opponuntur illi [?: ] pi aut picturae, caeremoniae, sequenti vero cultui religionis, ac beneficiis Christi, ut corpori umbra. Hebraeorum 8, Qui exemplari et umbrae deserviunt rerum caelestium. Umbra mortis, praedicta ratione delineationis rerum dicitur: quia umbra corpus suum nonnihil exprimit ac depingit. Significat autem summa pericula, plena mortis ac terroris, sive ea sint temporaria, sive spiritualia ac aeterna. Plane eadem figura videtur dicere Poeta, ‘— Ubique est plurima mortis imago: ’ quia in tam terribilibus locis ac summis periculis, [?: qu- ] si ubique species mortis sese obiicit ac ostentat periclitantibus. Perinde ergo umbra, ut species, quasi figuram quandam aut picturam mortis sonat. Nisi [?: --te ] quis per umbram tenebras intelligere velit, quandoquidem umbra tenebrarum genus est, quae (ut supra [p. 659] column 1293 diximus) plerunque in deteriorem partem accipiuntur, et significant vel ignorationem Dei vel etiam ipsissimam iram Dei, ac exitium aeternum. Umbra igitur mortis tali ratione idem sonaret quod tenebrae [?: letife- ] aut ignoratio Dei exitialis. unde crebro simul ponitur vox TENEBRAE cum Umbra mortis, Isaiae nono, et Matthaei quarto: Populus qui ambulat in tenebris, [?: -dit ] lucem magnam: et qui sedent in umbra mortis, [?: -x ] affulsit eis. Sic Psalmo quadragesimoquarto: [?: O-eruisti ] nos umbra mortis. Psalmo vigesimotertio: Si ambulavero in valle umbrae mortis, non timebo, quia [?: ] mecum es. Solent quippe valles arboribus refertae [?: ] umbrosae, aut etiam tenebrosae. Quare reduplicatur significatio obscuritatis per vallem simul et umbram mortis. Verum huius Hebraismi vis magis etiam cognosci potest ex voce MORS, et TENEBRAE. est enim multiplex huius vocabuli usus. Amos quinto: Convertit mane in umbram mortis. id est, illud gratissimum tempus orientis solis convertetur in densissimas tenebras. Iob tertio, de die suae nativitatis inquit: Polluant illum tenebrae, et umbra mortis: habitet super illam nubes. Significat etiam sepulchrum: Antequam vadam ad terram tenebrarum et umbrae mortis terram obscuritatis, sicut caligo mortis. Per umbrae magnitudinem depingitur ipsius corporis magnitudinno. Sic Psalmo octuagesimo dicit: Operuit montes umbra eius. id est. vitis populum Israeliticum denotans maxima facta est. Matthaei. 14, Sub umbra eius aves Israeli nidificant. Eadem loquutio est etiam Ezechielis [?: ] Inclinatae sunt umbrae vespertinae, Hieremiae 6, id est iam vesperum imminet. Sic Poeta in Bucolicis: ‘Maioresque cadunt altis de montibus umbrae. ’ OBUMBRARE verbum in uno loco Lucae primo aliquid obscuritatis habet, cum inquit angelus ad [?: Ma--- ] : Spiritus sanctus veniet superte, et virtus Altissimi obumbrabit te. ubi illud Obumbrare aliqui putant [?: du- ] esse ex illa metaphorica significatione Umbrae, [?: ] qua supra diximus: quod crebro praesidium, auxilium et protectionem denotet. Sic etiam divae Virgini gratiam, favorem ac protectionem Dei promitti. Verum ego opinor, Spiritum sanctum voluisse hac metaphora Umbrae, utcunque adumbrare ac delineare illud ineffabile mysterium creantis Dei, humanitatem Christi de divae Virginis corpore, seu in eo efficientis. Qua [?: ] dubito idem esse Obumbrabit, quod praecedens [?: ] : ut ita consueto Hebraismo idem bis dicatur diversis verbis. Huic maximi momenti ἐπισκιάσες verbo in hoc loco, similimum est re ac significatione verbum [?: ] , quin et sono pene ipso convenire videntur.

Quo verbo utitur Apostolus secundae ad Corinthios [?: ---o ] , inquiens: Libentissime igitur magis gloriabor in infirmitatibus meis, ut habitet super me virtus Christi. Vertunt quidem ibi plerique, Ut virtus Altissimi inhabitet in me. Sed praepositio ἐπι ad dita ei verbo, omnino videtur non internam inhabitationem, sed [?: ex-m ] superhabitationem indicare: perinde ac si [?: La-m ] verbum Supertabernaculare fingas: id est, aliquem comprehendas ac complectaris, sicut tabernaculum aut domicilium aliquem circumvestit: sic sane etiam [?: ] obumbro, significat alicui umbram veluti [?: do-m ] circumfundi. Collatio igitur horum locorum et vocabulorum mirifice utrumque illustrat. Quibus et [?: ill- ] duo Lucae de eadem re loquentia recte adieceris, Lucae ultimo: Vos vero manete in civitate Hierusalem, donec induamini virtute ex alto. Accipietis virtutem Spiritus sancti, venientis super vos. Similia ergo sunt ista vocabula, et de eadem re in praedictis locis agunt: Spiritus sanctus aut Virtus Dei superveniet super vos, obumbrabit, ut umbra se extendet super aliquem superhabitabit et superinduet aliquem. UMBRACULUM vox eandem vim in figurata significatione habet, quin et in Hebraeo textu plerunque idem nomen צל zel est.

UNGERE verbum, per synecdochen aut metonymiam significat interdum, aliquem constituere in regem, aut etiam pontificatui inaugurare: quia tum sacerdotes, praesertim summi, tum etiam reges ungebantur quodam sacrato oleo aut unguento: ut de sacerdotibus prolixe legitur Exodi vigesimonono, et Levitici septimo: De regum porro unctione in libro primo Samuelis, et primo Regum saepe legitur, Quare etiam filius Dei ac redemptor humani generis, cum sit rex et sacerdos noster, vocatur unctus: hoc enim sonat tum Hebraea vox Meschias, tum et Graeca Christus. De cuius inunctione dicit pater caelestis Psalmo secundo: Ego autem unxi regem meum super Sion montem sanctum meum. et Psalmo octuagesimonono: Inveni David servum meum, oleo sancto unxi eum. Dicitur autem IESUS unctus in regem ac summum sacerdotem, non quod sit corporali unguento ab hominibus ad haec tam eximia opera unctus: sed a Deo, spirituali. Inquit enim ipsemet Lucae quarto, ex sexagesimoprimo Isaiae: Spiritus Domini super me, propterea quod unxit me, ut evangelizem pauperibus misit me. et Actorum quarto, et decimosexto. Haec igitur Christi unctio est, praesertim quod ad humanitatem attinet, quod eum pater ad ista tam eximia opera redimendi generis humani delegit et ablegavit, quodque eum ita Spiritu sancto imbuit, ut eum illi non ad mensuram, sed plenam copiam largiretur, ex qua omnes alii pii ac membra Christi haurirent. Porrô per participationem etiam omnes pii vocantur reges et sacerdotes, eoqua etiam uncti. Sic de Abraamo et aliis patriarchis, eorumque piis familiis dicit Deus Psalmo centesimoquinto: Nolite tangere unctos aut Christos meos, ut Vulgata versio habet. Sic primae Ioannis secundo aliquoties repetitur, quod unctio Dei, qua Deus nos ungit, omnia nos docere possit. intelligitur autem per illam unctionem Spiritus sanctus, quo ad cognitionem Dei et bona opera conditi ac renovati sumus. Idem indicatur secundae ad Corinthios primo: Deus autem est, qui nos confirmat vobiscum in Christum, et qui nos unxit. Sic et Psalmo 45. Dilexisti iustitiam, et odio habuisti iniquitatem: ideo unxit te Deus oleo laeticiae prae consortibus tuis: ubi oleum laeticiae est ipsemet Spiritus sanctus, exhilarans unctum: sicut passim Scriptura gaudium Spiritus sancti praedicat ac celebrat, ac in eo etiam ipsum regnum caelorum collocat. Eo igitur laetificante oleo, teste Psalmo et Epistola ad Hebraeos, unctus est Christus prae omnibus consortibus suis, quicunque unquam uncti fuerunt, sive sacerdotes, sive prophetae, sive reges: utpote cui Deus spiritum non dat ad mensuram sed in plenitudine, ex qua omnes alii hauriant et accipiant. Posset autem ibi recte exponi etiam, Propter consortes, seu in eorum commodum ac salutem: ut et ipsi ex ea plenitudine unctionis large hauriant. Spiritus sanctus Unctio appellatur Iohan. 2, Unctionem habetis a sancto illo, et nostis omnia: Unctio quam vos accepistis ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis ut quisquam doceat vos: sed sicut ipsa unctio docet vos de omnib. et verax est, et non mendacium et sicut docuit vos, manete in ea. Dicitur autem unctio, quia Christianos facit reges et sacerdotes Dei, eisque adest, et in habitaculum Dei coaedificat. UNGVENTUM clamat: i. odore aut fragrantia sua se prodit. Prov. 27. Abscondens mulierem contentiosam, abscondit ventum: et unguentum, quod est in dextera sua, clamabit. perstat in metaphora mulieris, cum dicit, Clamabit: et nocem ex re per similitudinem illustranda depromit, quasi diceret: Sicut mulier contentiosa compesci nequit, sed suo clamore se prodit, sic etiam unguentum sua fragrantia. [p. 660] column 1295 Unguentum unguenti, est preciosissimum unguentum: Exodi 30, Facies ex eo oleum unctionis, et unguentum unguenti, per appositionem id additur, et praestantiam summam significat. Prove. 27, Ut unguentum et suffimentum laetificat cor, sic dulcedo amici sui propter consilium animae. Unguento caput meum delibutum reddis: id est, suaviter foves ac recreas me, pars aut species deliciarum pro toto genere. Sic et 2 Sam. 12 omnem suaviorem et lautiorem vitae rationem per unctionem Scriptura declarat. Caeterum Psal. 133 dicit, perinde fratrum concordiam esse rem et gratam et salutarem, sicut oleum aut unguentum capiti infusum, et ad barbam stillans, tum penetratione, tum etiam fragrantia sua reficit ac exhilarat. Loquitur autem proculdubio de illo sacro ac preciosissimo oleo aut unguento, quo soli sacerdotes utebantur.

UNICORNIS, aut MONOCEROS, anima laudacissimum et potentissimum, praebet quasdam similitudines. Ostendunt autem aliqui similitudinis rationem inter unicornem et persequutores, quod sicut unicornis nulla vi aut ratione vivum se capi patitur, sic persequutores nullis rationibus aut verbo Dei se expugnari sinunt. Alias enim significat potentes adversarios, et quidem persequutores. Psal. 22, A cornibus unicornium exaudias me. id est, exaudi et libera. Numer. 23, Sicut robur unicornis est ei. Porro Psal. 92, Et exaltabis sicut unicornis cornumeum, conspergar oleo viridi.

UNICUS, ali quando contemptum significat: quasi dicas, imbecillus, pauper, destitutus omni dignitate et opibus ac potentia. Gen. 19, Unicus venit ad peregrinandum, et iudicando iudicabit: id est, iste pauper et imbecillus, si ad nos conferatur, venit huc primum solum peregrini ius supplex petens: et ecce nunc vult imperitare nobis, tanquam indigena et rex. Aliquando contra misericordiae gratia dicitur aliquis Unicus. Psa. 25: Respice super me, quia pauper et unicus sum: i. ab omnibus desertus, omnique ope humana destitutus. Psal. 22, Eripe e manu canis unicam meam: i. animam et vitam, quae vel una tantum in me est, vel etiam omni prorsus ope destituitur. Sic Psal. 35, Erue a leonibus unicam meam. Luctus unici est, qui solet de unigenito haberi: Hier. 6, Luctum unici fac tibi, et planctum amaritudinum. Idem dicitur Amos 8: et Zach. 12, Planctus unigeniti. id est, vehementissimum et acerbissimum luctum. magis enim cruciat patrem unigeniti interitus. Unicos habitare in domo, est orbos, aut etiam steriles, conse qui amplam prolem. Psal. 68, Deus habitare facit unicos in domo. id est, facit ut habeant integram domum vel familiam, aut iustum numerum liberorum.

UNIRE, coniungere aut sociare significat. Isa. 14, Non unies te cum eis in sepultura. id est, sociabere illis seu non perinde aut similiter sepeliere, non erit una eademque tua ac illorum ratio. Uni cor meum Domine, ut timeat nomen tuum. id est, fac ut tibi cor meum uniatur timendo te: aut, distractum cor meum variis cogitationibus, curis et affectibus, denuo in unum collige ac congrega, ut totum tantum ad timorem tui feratur, teque solum respiciat ac colat.

UNIVERSITAS iniquitatis, Iacobi 3 habet Vulgata: ubi Graeca dicit, Mundus est iniquitatis, id est, iniquus, aut iniquitati deditus. Universitas formae, in Hebraeo michlol, quod rectius perfectionem redderes: Psalmo 50 Ex Sion universitate formae Deus resplenduit: id est, perfectissima, pulcherrima et absolutissima forma.

UNUS, vox numeri cardinalis, saepe pro ordinali ponitur, idemque significat quod primus. Sic Genesis 1 dicitur, Vespere et mane factam unam diem: id est, primam. Numer. 1, In una mensis secundi. Aggaei 1, Die una mensis sexti: pro, prima. Sic in Evangelistis saepe dicitur Una Sabbathorum: id est, prima die hebdomadae, aut festi. Genes. 2. Nomen uni phison: id est, [?: pr-- ] Sic illud Tibulli, Iamque tuum cum ausus es unus [?: -lorum ] omne aevum tribus explicare chartis. id est, [?: --mus ] ex Italicis Latinisve scriptorbus. Secundo, [?: -- ] quia in numeris est minimum, ideo per catachresis paucis ponitur Gen. 29, Visi sunt ei dies uni: id est [?: --ci ] : breve tempus visum est Iacobo esse illud septimum, quo pro Rachele servivit Labano. Gen. 27, [?: Ha-- ] cum eo diebus unis. i. aliquib. potius quam paucis, [?: -- ] nec resideat ira fratris. Unum aliquando pro quodam usurpatur. Unus ex antiquis prophetis surrexit: [?: -- ] 9. id est, quispiam. Matth. 21. Et cum vi disset arborem fici unam in via: id est, quandam. Dan. 10, Non est [?: ] qui praesumat se mecum in istis, nisi Michael [?: pri- ] vester. id est, non est quisquam. Unus aliquando idem [?: - ] quod solus, sicut prius dixi Sodomitas de [?: Loto ] [?: ] re: Unus venit, et vult iudex aut gubernator esse, [?: ] 35, Unus testis non loquatur in animam, ut [?: mor- ] id est, unus solus testis non testificabitur, ut accipietur eius testimonium ut sufficiens ad damnationem Ezek. 33, Unus erat Abraam, et possedit terram nos [?: ] sumus multi. Non unus, universalis negatio est: pro, [?: ] mo. Psal. 53, Rom. 3. Non est qui faciat bonum, [?: ] nus. id est, nemo. Dan. 10. Non unus qui confirmet mecum in istis, nisi Michael princeps vester: id est, non est qui ferat mihi opem. Unus pro 100, minor, et [?: ] pro mille: 1 Paral. 12. id est, minimus illorum [?: ob- ] poterat centum, et maximus aut valentissimus [?: ] hostibus. Tanquam vir unus. Iud. 20. Congregatus est coetus tanquam vir unus: id est, penitus nemine es coepto, aut etiam summo consensu. 1. Sam. 11. Et [?: egr--- ] sunt tanquam vir unus. Iob 33, Uno loquitur Deus, [?: ] duobus, ei qui non viderit illum: pro, multis modis Deus consulit saluti nostrae, uno modo per verbum, [?: ] per castigationes. Unus e populo. Genesis [?: viges- ] Parum abfuit quin dormiret unus e populo cum [?: ] re tua. id est, quispiam. Sic 1 Samuelis vigesimo [?: ] Venit unus e populo. Aliquando simpliciter [?: ] unus ponitur. Psalmo octuagesimosecundo: Sicut homines moriemini et sicut unus o principes cadetis. id est, sicut alius quivis homuncio. Alii vertunt, Unus [?: -- ] principibus. Unus, pro singulis. Numeri decimoquarto: Sic facietis uni: id est, singulis. Num. 17, Virga [?: ] erit capiti domus patrum suorum. pro, singulae [?: ] erunt singulis principibus. Sic etiam geminarum [?: -- ] nus interdum ponitur. Num. decimoseptimo: Pro principe uno virga, pro principe uno. id est, singuli [?: pr- ] pes virgam dederunt. Miserunt decem principes [?: ] eo principem unum per domum patris. Solet [?: ] bro ista repetitio distribuere, ut supra dictum est Unus ad unum, pro alius ad alium. Isaiae vigesimoprimo: Et vos colligemini per unum, unius vel [?: ] unum. id est, alius ad alium. Sic et in novo Testamento interdum usurpatur. Ioann. octavo: Unus [?: p- ] exibat. Galat. quarto: Unum de ancilla, et unum de libera. Ieremiae decimo: In unum, vel ad unum [?: des-- ] id est, omnes unum pusillum. id est, breve [?: ] Haggai secundo. Unum pusillum, et ego [?: ] bo. id est, post non longum tempus. UNUSQUISQUE, collectivum nomen, ponitur pro [?: distrib--uo ] singuli, aut alius et alius. primo Corinthiorum decimoquarto: Quid igitur fratres? quoties [?: conven- ] quisque vestrum canticum habet, doctrinam habet, revelationem habet, etc. id est, alius vestrum aliud [?: -ni ] habet, vel alioqui aliquid ad aedificationem [?: ] Unum, aliquando pro re certa aut comperta [?: p--- ] Ioann. nono: Unum scio, quod cum caecus [?: e- ] sum recepi. id est, hoc sane certo ac [?: indubitan- ] compertumque habeo. [p. 661] column 1297 Christus dicit Ioannis decimo: Ego et pater unum sumus. Id veteres interpretati sunt de divinitate Christi, [?: ] sit patri consubstantialis. Reprehendunt hunc [?: intellectum ] recentiores aliqui: verum [?: -um ] esse dicti [?: il- ] sensum, testatur etiam Iudaeorum intellectus: qui [?: -nt ] illum asserere, se esse Deum. Porro Ioannis decim-oseptimo, videtur simul coniungere Christus tum [?: -iae ] suae cum patre unitatem, tum consensum ac [?: con-ctionem ] efficaciae, quam habet in patre, et cum [?: pa- ] , in suo redemptionis mysterio: tum denique etiam [?: -rum ] inter se mutuo consensu doctrinae spiritus, et [?: -ctionem ] cum patre, cuius facti sunt cultores, ac [?: ] : et denique eum consensum cum Christo, quod eum [?: -duerunt ] , eiusque membra facti sunt. inquit enim, Ut omnes unum sint, sicut tu pater in me, et ego in te, ut et [?: -si ] in nobis unum sint. Et mox: Ut sint unum, sicut [?: -os ] unum sumus: ego in eis, et tu in me, ut sint perfe [?: ] in unum. De hac unitate fidei ac spiritus, etiam Paulus Ephes. quarto disserit: id est, de consensu animorum [?: ] sententiae ab uno Spiritu sancto proficiscente. Illam [?: -que ] perfectionem aut consummationem in unum, [?: ] [?: qu- ] Christus loquitur, videtur Apostolus [?: expone- ] illis verbis: Donec evadamus omnes in unitatem [?: ] , et agnitionis filii Dei in virum perfectum in men [?: -am ] staturae adulti Christi. Unum esse cum aliquo, signi [?: ] interdum parem esse, aut aequali conditione. Gala 3. Omnes vos, sive Graeci, Hebraei aut barbari, sive [?: -ri ] sive servi, sive masculi sive feminae, unum estis [?: ] Christo. id est, eadem aut perinde bona conditione. Corinthiorum tertio: Qui rigat, et qui plantat, unum [?: ] . D. Iohannes in quinto dicit, Tres testes in caelo, Patrem, Verbum, et Spiritum sanctum, unum esse: et [?: ] testes in terra, aquam, sanguinem et spiritum, in [?: u- ] esse: id est, unanimiter testari, consentire in [?: testifi-do ] . Dictum, Mille anni sicut dies unus sunt coram [?: -o ] , 2 Petri tertio, exposui supra in voce MILLE. [?: -o-eles ] varias species unitatis, aut etiam significa [?: -nis ] huius vocis recenset. Alias enim dici Unum, quod [?: ] continuum: alias, quod genere unum: alias, quod [?: spe- ] , aut etiam individuo est unum: alias, quod per [?: acci- ] est unum. ut, Petrum esse tum Apostolum, tum pi [?: -em ] , aut etiam abnegatorem. Alias etiam unum, [?: ] [?: -um ] vinum in diversis cyathis. Unum etiam dici, [?: -cunque ] unum quid agunt, patiuntur aut habent: [?: ] denique ad aliquid aliud, seu alterius respectu unum [?: ] quae significationes unitatis etiam in Sacris literis [?: -atae ] sunt.

VOCARE קרא kara verbum significat clamare, [?: con-ri ] , clare legere: et alioqui etiam legere, [?: nomina- ] , [?: -ocare ] , aut accersere: aliquando etiam esse aut [?: exi- ] Romanorum primo, Paulus dicit, se vocatum Apostolum. Saepe etiam pii omnes dicuntur Vocati. Et Christus dicit: Multi sunt vocati, pauci vero electi. Et Romanorum octavo: Quos praedestinavit, eos etiam vocavit: quos autem vocavit, eos iustificavit. ubi [?: Vo-are ] significat, verbo ac religionis doctrina ad Deum [?: ] veram pietatem accersere et convertere. Sicut enim paterfamilias subinde aliquem unum, aut etiam plures ex magno famulitio accersit aliqua eis negocia [?: iniun-ens ] : sic et Deus sibi alios homines ad alia opera aut vi [?: ] genera evocat, eisque aliqua munia decernit. Hinc [?: -es ] [?: -it ] mentio vocationum, sicut Paulus 1. Corinth. septimo inculcat: Unusquisque in ea vocatione [?: mane- ] , [?: ] qua vocatus est. id est, in eo vitae genere [?: permane- ] , in quo ad Christum conversus est: nec putet se per [?: -nismum ] cogi ad mutationem status, aut [?: gene- ] vitae suae. ubi Vocatio quidem significat gradum aut conditionem vitae externae. Vocari vero, adiunctum verbum significat conversionem seu adhibitionem ad spiritualem, Deoque acceptam vitam, pietatemque. Variae ergo sunt vocationes ac functiones tum externae, tum spirituales, ad quas Deus accersit homines. Aliquando etiam ipsam aeternae vitae haereditatem, vocationem Paulus nominat. ut cum inquit: Ad scopum contendo, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo IESU. ad Philippenses tertio. Vocare ex nomine, est nominatim evocare: id est, speciatim ac separatim, ac quasi immediate: ut si herus dicat ad turbam famulitii. Huc aliquis ex vobis advolet ocyus: minus est quam si nominatim dicat, Sosia adesdum, Petre sequere me. Sic Deus nominatim iubet sibi segregari Barnabam et Paulum ad opus, ad quod eos accersivit: Actorum decimotertio. non dicit, Seligite vos aliquos pro vestro arbitrio. Sic Exodi trigesimoquinto dicit. se nominatim evocasse Bezeleel ad opus tabernaculi. Sic Isaiae quadragesimotertio dicit Deus, se Iacobum ac Israelem nominatim vocasse: id est, patriarchas et posteros eorum, ex reliqua turba generis humani ad suum cultum et peculium evocasse ac separasse. Sic Cyrus dicitur Isaiae quadragesimoprimo et quadragesimosecundo, nominatim evocatus ad destruendam Assyriam, et constituendam Persicam monarchiam: quia longe ante nativitatem est a Deo erga Isaiam nominatus.

Quod indicat, Deum non tantum exacte illa omnia praescivisse, sed etiam ordinasse. Tribuitur verbum vocandi etiam rebus inanimatis: ut Deus dicitur vocare famem super terram, Psalmo centesimo quinto, et 2. Regum octavo. Sterilitatem, siccitatem, Aggaei 1. ac bellum, Ieremiae vigesimoquinto: Gladium ego voco super omnem terram. Vocare frumentum, Ezech. trigesimo sexto, est dare magnam eius copiam. Sic Romanorum quarto dicitur Deus vocare ea quae non sunt, tanquam si sint, aut sicut si coram adessent: id est, qui solo verbo aut mandato potest res creare. Videtur Apostolus alludere ad primam creationem, ubi Deus subito ac uno verbo res creat, ut compareant, et absolutissimae sint non aliter ac si quis subito evocaret ex aedibus aut proximo cubiculo servos ibi paratos, et mandata Domini expectantes, cum illae res nusquam in rerum natura reperiantur. Sic Isaiae quadragesimooctavo: Ego voco eos, et adstant pariter. Vocari aliquando, idque admodum crebro, ponitur pro esse, aut existere. Isaiae quarto: Residuum in Ierusalem sanctus vocabitur: id est, erit. Et mox 7. Vocabitur nomen eius Emanuel: id est, erit vere nobiscum Deus, tum ratione suae personae aut essentiae tum etiam ratione officii. Is. 62. Vocaberis nomine novo, quod nomen Domini nominabit. Et mox, Non dicetur tibi amplius derelicta, neque terra tua erit deserta: sed tu vocaberis voluntas mea, et terrae tuae maritatae. id est. eris culta et referta hominibus, nempe vere piis membris, et habebis Deum propitium. Ponitur ergo Vocari, pro esse. Isa. quinquagesimooctavo: Voceberis aedificata. Isa. quadragesimoseptimo: Tu Babel non vocaberis amplius tenera ac delicata. Non vocabunt te amplius dominam gentium: id est, non eris amplius talis. Sic et in novo Testamento saepe hoc verbum usurpatur. Matthaei quinto: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. id est, erunt, et hoc nomine tanquam ob eximiam quandam gloriam celebrabuntur. Ibidem: Minimus, aut contra magnus vocabitur in regno caelorum: id est, erit. Matthaei vigesimoprimo: Domus mea domus orationis vocabitur: id est, aut erit, aut esse debebit. Matthaei primo: Quod ex ea nascetur sanctum, vocabitur filius Altissimi. id est, erit. Romanorum septimo: Si mulier vivente viro sese alteri adiunxerit, adultera vocabitur: id est, erit. 1. Ioannis tertio: Videte qualem dilectionem dedit nobis pater, nempe ut filii Dei vocemur: id est, simul ab ipso habeamur ac foveamur. Vocare amicum sub ficum, aut sub vitem suam, est, invitare eum, seu tranquillo ac felici [p. 662] column 1299 tempore perfrui, cum amici sese invicem in loca amoenissima invitant. Zachariae tertio, In die illa vocabit quisque amicum subter vitem et ficum suam, seu invitabit in suum vinetum. Per huius externae vitae felicitatem indicat internam ac spiritualem, seu ipsius regni Meschiae aureum seculum. Vocari nomen alicuius super aliquem, est, eum cognominari de eo: non, invocari eum ab illo, ut Papistae intelligunt. Genesis quadragesimooctavo: Vocetur nomen meum (Iacobi) super pueros istos. id est, duo tui filii Manasses et Ephraim dicantur perinde esse mei aut Iacobi filii. sicut alii mei filii: eoque etiam in parem cum illis haereditatem veniant, et proprias tribus constituant. Sic Isaiae quinto dicunt mulieres septem ad virum unum, Panem nostrum comedemus, et veste nostra tegemur, tantummodo vocetur nomen tuum supra nos, aufer opprobrium nostrum. id est, de te cognominemur, tuaeve uxores dicamur. Verum de hac loquutione supra in voce Nominis, et verbo Invocari diximus. Vocare significat invitare: sicut et Christus dicit, Cum facis convivium, noli vocare amicos divites, etc. Numeri vigesimoquinto, Et vocaverunt populum ad sacrificia deorum suorum. Vocare praeteritum, est, clare indicare illud. Isaiae quadragesimoquarto: Et quis, sicut ego, qui vocet quod praeteriit, annuncietque illud? id est, qui potest indicare modum creationis universi, et similia, hominibus plane ignota. Vocare famem: secundo Regum octavo, supra exposui. Vocare formidinem in circuitum. id est, formidandos bellatores. Hieremiae quadragesimonono: Sic Contritionem vocari: Hieremiae quarto, Contritio post contritionem vocata est. id est, clades cladem sequitur, divinitus immissa. Vocare generationes, est, condere eas. Isaiae quadragesimoprimo: Quis operatus est, et fecit, vocans generationes ab initio. Vocare igitur hic est eas condere, quia per creationem veluti ex latibulo quodam in lucem proferuntur. Vocare nomen Dei, aut in nomine Dei: Isa. quadragesimoprimo: Ab ortu solis vocabit nomen meum, aut in nomine meo. id est, nomen meum profitebitur, seque a me excitatum, ad mea mandata peragenda, testabitur. Vocari nomen alicuius super aliquod opus: secundo Samuelis duodecimo. Ne forte capiam civitatem, et vocetur nomen meum super eum. id est, mihi id opus ac victoria adscribatur, non tibi. Isaiae sexagesimoquinto: Ecce ego ad gentem non vocatam nomine meo id est, quae non dicebatur populus meus. Ruth quarto: Voca tibi nomen in Bethlehem. Ibidem, Et vocabitur nomen eius in Israel. Psalmo quadragesimonono, Vocaverunt in nominibus suis super terras. id est, indiderunt sua nomina regionibus, ut ad omnem posteritatem celebrentur inde. Vocabitur tibi semen in Isaac, Genesis vigesimoprimo: pro, censebitur aut reputabitur. quasi dicat: Filii Isaac censebuntur tua posteritas, non filii Israelis: illi proprie dicentur filii Abraham, non perinde Israelitae. Levitici primo: Mose autem filii vocabuntur in tribu Levi. pro, aestimabuntur de tribu Levi. Levitici vigesimotertio: Solennitates quas vocabitis ipsas. id est, quas celebrabitis. Isaiae quinquagesimooctavo: Et vocabitur tibi sepiens rupturam. id est, hoc erit nomen, vel potius opus tuum. Et ut vocarem eos arbores Iustitiae, et plantationem Domini, ad glorificationem. id est, ut tales sint, et coram Deo censeantur.

VOLARE super pennas ventorum, est, velocissime progredi. Psalmo decimooctavo: Et volavit super pennas ventorum. id est, velocissime occurrit, ut mihi opem ferret. Volare oculos in divitias. An volare facies oculos tuos in divitias, quae mox nullae erunt? Nam faciendo facient sibi pennas sicut aquilae, et avolabunt in caelum. id est, coniicies defigesque oculos animumque tuum in opes huius mundi quibus nihil est fugacius et instabilius? Ioann. in sua Apocalypsi 14 capite inquit: [?: D- ] de vidi angelum volantem per medium caeli, [?: hab- ] aeternum Evangelion, ut evangelizaret incolis terrae, et omni genti tribui, populo et linguae: id est, praedicatorem propalam, aperte et maxima alacritate praedicantem Evangelion Christi omnibus gentibus.

VOLO, et VOLUNTAS, vide supra in Beneplacito.

VOLVO, verbum perspicuum est: duo tantum eius dicta annotabo. Amos quinto: Voluat se sicut [?: aq- ] iudicium, et iustitia veluti torrens vehemens: id est, [?: ] multa iustitia inter vos, ut instar torrentis fluat, et omnia inundet. Volve super Iehovam viam tuam, et spera in eum. Psalm. 37. id est, commenda curas. labores et [?: ] natus tuos Deo, et certo statue eum felicem exitum illis praebiturum esse.

VOMITUS, alias significat falsam doctrinam, et falsa iudicia, quae (sicut et Latina metaphora usitata est) impii temere evomunt ebriorum instar, non certo iudicio ac ratione pronunciant. Isaiae vigesimooctavo Omnes mensae sunt repletae vomitu et stercore, ut [?: --lus ] locus supersit purus. Quem igitur talis docebit scientiam et faciet intelligere? Aliquando vomitus et ebrietas (ut superius in Ebrietate et Vino exposui) significat perturbationem et vastationem horrendam, quae fit irruente hoste, ubi et animi ebriorum instar omni intelligentia carent, et corpora nihil recte agere queunt, et denique res ipsae externae penitus [?: con---- ] et perturbatae sunt. Exempla istius loquutionis aut metaphorae sunt, Isaiae decimonono, Hieremiae vigesimo quinto, et quadragesimooctavo. Eadem vis huius loquutionis est Habacuc secundo, Proverbiorum vigesimosexto. et 2. Petr. secundo. Canis reversus ad [?: ] suum: declaret foedissimam stulticiam eorum qui semel lapsi, peccatumque suum agnoscentes, denuo [?: ] revolvuntur.

VORAGO, seu barathrum, aut immensus hiatus omnia devorans, solet in Sacris literis significare per metaphoram quidvis immensum ac inexhaustum. Genesis septimo, in descriptione diluvii, in propria significatione accipitur: Ipso die rupti sunt omnes fontes voraginis magnae, et fenestrae caeli apertae sunt: pro, [?: ] immensae cavernae aquarum quae sub terra sunt. Deuteronomii trigesimotertio: Benedicta terra ob voraginem cubantem deorsum. id est, ob fontes ex voraginibus scaturientes, qui postea rigant superficiem eius et simul animalibus ac hominibus pluribus modis prosunt. Psalmo trigesimosexto: Iudicia tua vorago multa. id est, prorsus inexhausta sunt. Sic et Paulus Romanorum undecimo exclamat. O profunditatem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inexhausta sunt [?: iudici- ] eius? Idem valet Paulo Profunditas, quod Davidi vorago aut abyssus in praedicto Psalmo est. Calamitas. Psalmo quadragesimosecundo: Vorago voraginem advocat, aut abyssus abyssum. id est, alia terribilis calamitas accedit ad aliam, veluti penitus submersurae aut devoraturae nos.

VOTUM, vox notae significationis. Varia autem votorum et vovendi genera fuerunt in Veteri testamento, de quib. prolixe agitur in tertio et quarto Moysis libro. Aliquando autem Votum significat ipsam promissionem erga Deum factam. Aliquando rem promissam voto, aut votivam. Psalmo sexagesimosexto: Ingrediar domum tuam cum holocaustis, et reddi tibi vota mea, quae voverunt labia mea, et loquutum est os meum, dum esset in angustia mihi. Per metaphoram Votum ipsam gratiarum actionem denotat, [?: ] crebro cum voce Laudis coniungitur. Psalmo quinquagesimo: Immola Deo laudem, et redde Altissimo vota tua, id est, tuam gratiarum actionem. Psalmo 21. [p. 663] column 1301 Vota mea reddam coram timentibus eum. Psalm. quintogesimo sexto: Super me vota tua Deus, reddam laudes tibi. id est, meum est te celebrare, ideo id sedulo faciam. In eadem significatione dicitur aliquis Canere [?: vo-- ] Psalmo sexagesimoprimo: Sic canam nomini tuo in seculum, ut reddam vota mea quotidie. id est, gratiarum actionem. Psalmo sexagesimoquinto: Te expectat [?: De-s ] laus in Sion, tibi reddetur votum in Ierusalem. id est, tantum te ibi celebrari convenit. Non semper autem in Scriptura significat indebitum quendam cultum, ut Papistae somniant, quo suos electicios cultus tueantur. Nam ut ex praecedentibus exemplis audivimus, nihil magis Deo debetur quam celebratio eius, et gratiarum actio pro acceptis beneficiis. Sic David vovet Psalmo quinquagesimo primo, dicens: Docebo iniquos vias tuas. Et mox: Os meum annuciabit laudem tuam. Sic Psalmo centesimo trigesimo secundo dicitur David vocasse Deo structuram templi, quae tamen vel maxime ad eius officium pertinebat, et tertio praecepto ipsi iniungebatur. Filius votorum meorum, Proverbiorum trigesimoprimo, id est, dilectissimus filius, vel pro quo multa vota seci: Quid fili mi, quid fili uteri mei, quid fili votorum meorum? Vovete, et reddite vota vestra Deo, omnes qui in circuitu estis: Psal. septuagesimo sexto. id est, celebrate Deum, qui tam miranda facit. Isaiae decimo: Vota vovebunt Domino. id est, eum colent, non idola. Paulus dicitur votum habuisse, seque rasisse: Actor. 18 et 21: Videtur autem fuisse ceremoniale Nazaraeorum votum, quod in gratiam Iudaeorum servant, ut (sicut ipsemet scribit) Iudaeis Iudaeus, et gentibus gentilis fieret, atque ita ex omnibus aliquos Christo lucrifaceret.

VOX, non paucos Hebraismos gignit, qui explicandi sunt. primum enim significat interdum ipsum sensum, sententiam, aut doctrinam voce comprehensam. Sic saepissime dicitur populus audire, aut non audire vocem Dei: id est, doctrinam et mandata Dei. Sic et Deus dicitur audire vocem populi murmurantis, aut obedientiam promittentis, aut etiam hominum orantium. Dicitur in eodem sensu etiam homo hominis vocem audire, dum ei assentitur aut obedit. Exodi quarto: Ecce non credent mihi, nec audient vocem meam: sed dicent, Non apparuit tibi Dominus. Sic Deus Samueli inquit: Audi vocem populi in omnibus quae dicunt tibi. Ad hanc significationem pertinet, quod Christus [?: ] , oves suas audire vocem suam, et alienam non audire. Quae loquutio aliquoties repetitur Ioannis decimo et decimo octavo: Omnis qui est ex veritate, audet vocem meam. Vox clamantis in deserto, Isaiae quadragesimo, et Ioan. primo significat doctorem clamantem, nempe Baptistam, omnes ad poenitentiam invicem. Vox Dei significat interdum veram doctrinam, [?: ] modo dixi. Ioan. sexto: Nunquam vocem eius [?: au--tis ] , nec speciem vidistis. id est, doctrinam eius vere non cognovistis. Aliquando significat efficacem Dei [?: ] . Ioan. quinto: Veniet tempus, cum mortui audient vocem filii Dei: et qui audierint, vivent. Ibidem: Qui in monumentis sunt, audient vocem eius, et resurgent, [?: ] ubi, etsi primum de doctrina et eius efficacia dicitur, tamen postea de omnipotentia Dei necessario [?: in-gi ] debet, qua mortui resuscitabuntur. Sic in Psalmis quoque saepe accipi videtur de praepotenti efficacia Dei. Psalmo quadragesimo sexto: Tumultuantur gentes moventur regna. Dedit vocem suam, dissoluta est terra. Ioel. secundo: Dominus dat vocem suam ante exercitum suum. Crebro significat ista loquutio [?: toni- ] et fulmina Dei, et simul efficacem vim. Psalm. decimo octavo: Intonuit in caelis Deus, et Altissimus [?: de- ] vocem suam, grandinem et carbones ignis. Exodi nono: Satis est vocum, Psalmo vigesimonono, saepius ista loquutio iteratur. Vox Domini super aquas, Deus gloriae intonuit: vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia, vox Domini confringit cedros, etc. Vox Domini facit exilire flammas. Sic potentia vocis Iehovae accipitur Isa. 30. In hisce ac huiusmodi exemplis non tantum tonitru, sed etiam per hanc metaphoram aut similitudinem ipsa vis ac efficacia Dei ubique potenter omnia agens, celebratur. Quarto, admodum crebro additur vox aliis substantivis in genitivo possessoris positis, alias ut describatur illa vox de qua agitur: alias etiam plane ociose. Vox buccinae, describit genus vocis, indicans esse clangorem, Exodi decimonono. Vox casus, Ieremiae quadragesimonono, est strepitus. Vox columbae, gemitum significat. Ancillae eius ducebant eam iuxta vocem columbae: Nahum secundo. id est, gementes. Psalmo sexagesimo octavo: Edit in voce sua vocem fortitudinis: id est, dat vocem praevalidam. Vox gaudii et laeticiae: Ieremiae decimosexto, Cessare faciam vocem gaudii, et vocem laeticiae: id est, omnem cantum, omnemque musicam ac iubilationem. Vox iubilationis et salutis in tabernaculis iustorum, Psalmo centesimo decimo octavo. id est, iusti iubilant et celebrant Deum. Sic vox laudis: Psalmo sexagesimo sexto, Audire facite vocem laudis eius. id est, canite et resonate laudem ipsius. Vox pugnae, et vox vociferationis fortitudinis, et vox vociferationis imbecillitatis, Exodi trigesimo secundo. id est, vociferatio militaris, vincentium ac victorum. Vox vociferationis, est ingens vociferatio. primo Samuelis quarto: Audiens Philistim vocem vociferationis: pro ingentem illum clamorem. Aliquando pene ociose additur dictio Vox, aliis. Psalmo nonagesimo octavo, Psallite in cithara et voce cantus: id est, cantu. Sic Ieremiae quinquagesimo primo: Vox clamoris de Babel: id est, clamor. Sic et Zoph. primo: Vox clamoris a portu piscium. Vox formidinis, pro formidine: Isaiae vigesimoquarto: Qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam: id est, a formidine, seu formidato periculo belli, aut alius mali. Ierem. decimosexto: Cessare faciam vocem gaudii, et vocem laeticiae: id est, gaudium et laeticiam. Vox gemitus, Psal. 102: A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae: id est, prae gemitu. Audire facere vocem in excelso, est excelse clamare, seu valide: sicut forte et illud, Gloria in excelsis. Silentium et vocem audivi: Iob quarto pro, vocem silentem, aut tenuem et gracilem audivi. Dare vocem suam cum fletu, Genesis quadragesimo quinto. id est, clara voce flere. Sic Numeri decimoquarto: Dedit vocem suam populus. Proverb. octavo: Non Proverb. octavo: ne sapientia clamat, et intelligentia dat vocem suam? Sic et Dominus dicitur dare vocem suam, cum tonat: Ioel. 2. 2. Samuelis vigesimosecundo: Et etiam cum loquitur, Ioel. tertio: Iehova de Sion rugiet, et de Ierusalem dabit vocem suam. Dare vocem, etiam promulgare significat. 2. Paralipom. vigesimoquarto: Et dederunt vocem in Iuda et Ierusalem, ut afferrent donum Domino. Dare vocem suam alicui, est vocare eum. Proverb. secundo: Si intelligentiae dederis vocem tuam: id est, eam ad te vocaris eive operam dederis, aut pro ea oraveris. Iob trigesimo octavo: Nunquid elevabis nubi vocem tuam, et multitudo aquarum operiet te? id est, nunquid tuo imperio coges nubes, ut tibi pluant? Gratificari vocem suam, blandiri, Proverb. vigesimosexto: Cum gratificabit vocem suam, ne credideris ei: pro, cum gratiose aut blande te allo quetur. Sic Psalmus inquit, Levificaverunt prae butyro ora sua. Laudare voce magna in excelsum: secundo Paralip. vigesimonono. Transire facere vocem in castris: Exodi trigesimosexto: et secundo Paralip, trigesimo. Sic, Transire fecerunt vocem in Iuda: id est, proclamarunt voce praeconis. Esd. decimo, Nehem. octavo: Vox sanguinum clamantium ad me de terra. id est, clamat vox, seu accusat te caedes [p. 664] column 1303 fratris coram me. Vox galli, Matthaei vigesimosexto, Petrum arguens per allegoriam, significat quemvis pium doctorem, qui iubet homines in veterno peccatorum sopitos, per poenitentiam evigilare, et advenientem lucem, quae illuminat omnem hominem in hunc mundum venientem, ei praenunciat.

URES, aut civitas, sicut et supra monui, interdum significat Ecclesiam: sicut et Ierusalem ac Sion: contra vero Babylon, Synagogam malignantium ac persequutorum, praesertim vero regnum Antichristi. Sic Isaias cap. vigesimosexto depingit Ecclesiam per valde munitam civitatem: Urbs fortis est nobis, salutem ponet muris et antemurali. Sic et capite primo dicit: Quomodo facta est meretrix, civitas fidelis, id est, Ierusalem, et populus Dei? Sic et Paulus ad Galat. et Apocalypsis, per urbem denotat Ecclesiam. Urbs dirupta absque muro, vir cuius spiritui non est cohibitio: Proverbiorum vigesimoquinto. id est, sicut civitas carens moenibus, in omnes partes patet, et per omnia latera ex ea exitur: sic immoderatus et impotens affectib, agitatur, et modo huc modo illuc proruit sermone et actionibus, non veluti per portas et certo initio exit, et ad certum finem properat: aut etiam non potest suos motus cohibere, sicut civitas munita concludit cives. Caeperunt Hebron, et urbes aut civitates eius, Ios. decimo: id est, illi subditas. erat enim metropolis. secundo Paral. decimonono: Constituit Iudices in urbe: id est, per singulas urbes aut civitates. Nescire viam ad urbem. Eccl. decimo: Labor stultorum defatigat eos qui nesciunt viam ad urbem. id est, qui ignorant maxime nota ac necessaria, seu qui non habent certum scopum ac finem totius vitae, vel etiam singulorum consiliorum et actionum, illi temere ac incassum oberrant et laborant, ac sine fructu defatigantur, multa temere molientes.

URI, per metaphoram tam apud Latinos, quam in Sacris literis significat, tum cruciari, tum incendiis Venereis inflammari, secundae Corinthiorum undecimo: Quis scandalizatur, et ego non uror? id est, graviter de eius scandalo crucior. Porro primae Corinthiorum septimo: Melius est nubere quam uri, notam significationem habet. Sic etiam ardere, incendi et flagrare amore dicitur aliquis. Urens ventus Iudaeis fuit orientalis, quia ex aridis et aestuosis locis spirabat, et ad eos perveniebat: Sicut contra, Italiam Boreae penetrabile frigus adurit. Saepe huius venti mentio fit in Sacris literis. Vulgata versio aliquoties vertit verbum צרף Zaraph per uro, quod alioqui proprie significat ex coquo, vel liquo: sicut argentarii solent aes purificatum. Psal. 26. Proba me Domine, et tenta me: ure renes meos, et cor meum. pro, examina et purifica, sicut aurifabri solent. Psalm. 57. Anima mea est inter leones, iacet inter urentes serpentes. id est, inter eos qui ardent furore et saevitia.

URSUS, in Sacris literis ob ferociam et crudelitatem celebratur, secundo Samuelis decimo septimo: Amaro animo sunt sicut ursus orbatus in agro: id est, vehementer irati ob iniuriam, et desperati, eoque saevi. Sic Proverbiorum decimoseptimo: Occurrat, ursus orbatus in quempiam, et non stultus in stulticia sua. Sic Oseae decimotertio: Occurram eis tanquam ursus orbatus, et disrumpam clausuram cordis eorum. id est, crudeliter in eos saeviam. Isaiae quinquagesimonono: Vociferati sumus sicut ursi omnes nos: id est, dolentes gemuimus. Amos 8. Sicut si fugiat homo a facie leonis, et occurrat ei ursus. Daniel. septimo: Et ecce bestia alia secunda similis urso, etc. ubi regni Persici symbolum est Ursus, minus generosum animal leone, tardiusque et ineptius: carnivorum tamen, et in senecta perquam immite ac infidum. Unde in Scriptura, propter [insidias] et crudelitatem, leoni saepe iungitur. Proverbiorum decimo octavo: Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius. Amos octavo: Si fugiat homo a facie leonis, et occurrat ei ursus. In Thren. [?: V- ] insidiosus factus est mihi in via. Sperabant Iudaei iam extra teli iactum se constituendos regnantibus Persequi se in patriam remitterent: sed illos quoque [?: infest-- ] senserunt. Etenim, ut est iuxta Germanicum proverbium, Iunge herren, iunge beeren: alte herren, alte beeren: ita Cyrus principio quidem valde prudenter et humaniter Iudaeos tractabat, similis ursis, qui iuvenes tractabiliores sunt.

URTICAE multum in ruinosis, aut potius [?: evers- ] aedificiis crescunt. Zoph. duodecimo: Erunt exitus urticae. id est, evertentur.

USQUE, metam aliquam vel temporis, velloci indicat: quam tamen alias includit, alias excludit. ut in illo Christi: Ero vobiscum usque ad finem seculi: ubi non excluditur futurum seculum, quasi tunc sit desiturus Dominus esse nobiscum. Non est qui faciat bonum non usque ad unum: non excluditur ille unus, sed omnes dicuntur esse mali. Iob vigesimoquinto: En usque ad lunam non lucebit. pro, nec luna quidem lucebit, collata ad Deum. Aliquid esse usque ad perditionem, est, ad interitum destinari. Num. vigesimoquarto: Ideo novissimum eius usque ad perditionem. Et mox: Etiam illud usque ad perditionem. id est, tandem penitus destruetur Ab aliquo usque ad aliquid, universale dictum est, et omnia intermedia complectitur una cum illis metis. Sic dicitur a minimo usque ad maximum, a bono usque ad malum Primo Samuelis trigesimo: A parvo et usque ad magnum non defuit eis, et usque ad filios ac filias, et a spolio usque ad omnia quae abstulerunt sibi. Usque non numerus. Iob nono, Et mirabilia usque non numerus: pro, absque numero. Psalmo quadragesimo: Circundederunt [?: ] mala usque non numerus. pro, innumera. Usque valde idem significat quod vehementer. Oseae vigesimoprimo: Et amaritudine affectus est Esau usque valde. Primo Samuelis undecimo: Et laetatus est ibi Saul, et omnes Israelitae usque valde. id est, vehementer et supra modum laeti fuerunt. Non usque valde: significat penitus non, prorsus non: Latinis esset particularis negativa, sed Hebraeis est universalis, ac prorsus eandem rationem obtinet haec formula, sicut et illa Non omnis. Psalmo centesimodecimonono: Ne eripias verbum veritatis de ore meo usque valde, id est, prorsus ne eripueris. Ibidem: Ne derelinquas me usque valde. De qua locutione supra [?: ] Valde disserui. Sic Isaiae sexagesimoquarto: Ne irascaris nobis Iehova usque valde. Latinis auribus istae loquutiones id sonant, quasi tantum summum gradum irae aut desertionis Dei, aut privationis verbi deprecetur, inferiores autem non difficulter admittat: cum [?: ] deprecetur omnem, vel minimam quoque, desertionem. Significat igitur Non usque valde, idem quod prorsus non,, seu valde non. Posses hunc Hebraismum et hac sequenti Regula exponere tametsi magis praecedens ratio placeat: Usque valde, auget affirmationem aut [?: negat--- ] : Admeod, sicut omnino, prorsus, penitus: non autem gradus actionis aut verbi definit aut describit. Numer. 14. Certe expelletur Cain, usquequo Assur captivum ducat te. pro, expelleris, quousque captivus abducaris: seu ita expelleris, ut etiam captivus abducaris.

UT lemaan Hebraeis interdum significat consequens non proprie (ut ita dicam) causatum ex praecedenti, sed ultro ac sponte illud comitans. Ioan. 12. Non credebant in Christum, ut sermo Isaiae impleretur: Domine, quis credidit auditui nostro? Non quidem ad eum finem accidit [?: -lorum ] incredulitas, ut ille effectus consequeretur: sed tamen consequutus inde. Psal. 51. Romanorum 3. Ut iustificeris in sermonibus tuis, et sis purus cum [?: iudic-ris ] . Non peccavit David in eum finem, multo minus [p. 665] column 1305 Deus voluit id peccatum accidere, ut ille finis consequatur: sed tamen in de ultro consequutus est. Sic Romanorum primo: Ad hoc ut sint inexcusabiles, Matthaei vigesimotertio: Persequemini meos Apostolos, et alios doctores, ad hoc, ut veniat super vos omnis sanguis iustus, effusus super terram inde a sanguine Abel: Non sane accidet illa persequutio in eum finem, sed tamen illud ultro consequetur. Aliquando est adverbium temporis, et significat cum, aut quando, sicut et Latinum Ut: nisi quod illud denotat postquam, statim, post quamprimum. Ioannis decimoquinto: In hoc est glorificatus pater meus, ut fructum multum afferatis. id est, quando multum fructum attuleritis, tunc, vel ex eo, vel per id glorificabitur pater caelestis. 1. Ioan. quarto, est maximi momenti locus, ex quo Maior probareconatur, fiduciam in extremo iudicio in nostra opera collocandam esse: In hoc perfecta est charitas in nobis, ut fiduciam habeamus in die iudicii. Cuius dicti haec est vera sententia et genuina versio: Cum fiduciam habemus in die iudicii, per hoc, aut ex hoc perficitur charitas in nobis. De quo loco et Hebraismis plenius dixi in Refutatione Maioris, Anno 1563 Ratisbonae edita et supra in voce FIDUCIA.

UTER, similitudine sua aliquando in Sacris aliquid declarat. Sic proverbialiter videtur Christus loqui, cum dicit, Vinum vetus in utres veteres, et novum in novos infundendum: quo indicavit certam proportionem ac convenientiam inter auditores et disciplinam, instutionemve, observandam esse. De quare supra in Musto et vetere vino dictum est. Haec eadem similitudo adhibetur et Iob trigesimosecundo: Venter [?: ] tanquam uter vini, qui non est apertus: et sicut uter vini novi rumpitur. id est, refertus sum rationibus, et cupidus dicendi. Caeterum Psal. centesimodecimo-o iterum aliter adhibetur utris similitudo. Fuit sicut uter in fumo, Quia utres et alia membranacea nimium exuruntur calore, si supra ignem in camino suspendantur. Psalmo quinquagesimosexto: Pone lachrymas meas in utre tuo. id est, memor esto lachrymarum et calamitatum mearum, sicut qui in utre aut lagena aliquem bonum liquorem vini aut olei reponunt, vel etiam secum circumferunt. Mox sequitur, Certe in libro annotas. Oseae 7, Dies regis nostri aegrotare fecerunt principes utre vini. id est, natalicia regis [?: o-unt ] principes crapula et helluatione, unde morbus est consequutus.

UTERUS. Ab utero aliquem aliquid esse, significat semper inde a nativitate. Psalmo quinquagesimooctavo Abalienati sunt impii a vulva, erraverunt ab utero. id est, inde a conceptione ac nativitate sunt fueruntque semper mali: nimirum innata aut originalis malitia describitur, quae non sit consuetudine comparata. Esie. quadragesimooctavo: Transgressorem vocavi te ab utero. id est, semper talis fuisti. Psalmo septuagesimo primo: Tibi innixus sum ab utero. Isaiae quadragesimosexto: Qui portamini a me ab utero, et gestamini a vulva. id est, semper vos fovi ac defendi. Psalmo vigesimosecundo: Tu es eductor aut extractor meus in utero, confidere me faciens super ubera matris meae. id est, et obstetricatus mihi es, et postea semper me fovisti et iuvisti. Spiritus uteri, Iob trigesimosecundo: [?: ] sum sermonibus, coarctat me spiritus uteri mei. id est, instigat me desiderium dicendae sententiae. [?: Conclud-- ] veram, sterilitatis periphrasis est: primo Samuelis primo. Contra, Aperire. Psalmo centesimodecimo. Ex utero ex aurora ros nativitatis tuae, vel potius iuventutis: id est, perinde tibi divinitus, mirabiliter, sive humanis viribus ac incomprehensibiliter nascetur iuventus, seu cultores, ac ros mirabiliter generatur. lo [?: qu--tio ] ergo Iuventus ex utero, est idem quod iuventutem nasci.

UT quid, למה lama, vel potius Ad quid. Primo Samuelis decimonono: Ut quid interficiam te? id est, cur vis causam praebere tuo proprio exitio, si me vi detinere voles? Sic secundo Samuelis secundo: Ut quid percutiam te humi? Idem valet primo Paralipomenon vigesimoprimo: Ut quid erit hoc ad delictum Israeli? id est, cur hac re factoque Israel sibi accerset iram et poenas Dei? Matthaei vigesimoseptimo: Ut quid me dereliquisti?

UVA acerba, aliquas similitudines in Sacris praestat: quarum prima est illud celebre proverbium, Ieremiae trigesimoprimo: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. Quo dicto Iudaei accusabant Deum iniustitiae, quod se ob peccata et idololatrias suorum maiorum puniret. Verum Deus eos ibi redarguit, pronuncians fore, ut illius tantum dentes obstupescant, qui immaturas uvas comederit. id est, ut qui peccaverit, is etiam puniatur. Vuae in deserto, sunt res utiles ac gratae, ubi eas minime speres, maxime autem optes. Oseae nono: Tanquam uvas in deserto inveni Israelem. Iob decimoquinto: Perdet sicut vitis uvam suam acerbam. id est, suos liberos in prima iuventute perinde amittet, ac cum vites ante maturitatem botros suos abiiciunt, ut nihil inde commodi proveniat: sicut Dionysius Halicarnassaeus scribit, olim ante Romam conditam talem poenam in Italia grassatam esse.

VULNUS, alias significat quasvis calamitates populo alicui inflictas, sive bellum, sive caritas, sive quid aliud simile est. Isaiae primo: Non est in eo integritas, sed vulnus, livor et plaga saniosa. Sicut enim populus per hypotyposin unius hominis depingitur, sic et calamitates eius exprimuntur per affectiones, quae in uno corpore accidunt. Isaiae quinquagesimotertio, dicimur vulnere Meschiae sanati esse: id est, eius passione. VULNERATI, sicut et apud Latinos caesi, dicuntur aliquando interfecti. Secundo Samuelis vigesimotertio: Fuit super 800 vulneratos vice una. Iudicum vigesimo: Beniamin coeperunt percutere vulneratos ex Israel 30 viros.

VULPES, ob astutiam celebris est in omnibus linguis: quare per metaphoram astutos significat. Sic Christus Herodem appellat vulpeculam. Et Pharisaeos eodem nomine obiter notare videtur, dum ait: Vulpes habere suas foveas, in quibus latitent. Porro Psalmo sexagesimotertio est, Tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt: id est, interficientur foris in agris, ibique insepulti iacebunt, et a vulpibus, canibus, corvis et lupis absumentur. Ezek. decimotertio: Tanquam vulpes in desertis prophetae tui erunt. id est, sicut vulpeculae latitantes in maceriis et locis ruinosis, ut inde insidientur, et damnum dent animalibus, et etiam vinetis: sic seductores illi insidiantur religioni et saluti animarum.

VULTUS, animi sententiaeque index est, et in eo providentia et quasi omnis cura conatusque hominis cernitur. Saepe igitur iram indignationemque significat, quia ea in facie hominis conspicitur: et irati trucem vultum eis, quibus irascuntur, exhibent, eosque austere intuentur. Psalmo trigesimotertio: Vultus Iehovae contra facientes malum, ut succidat de terra memoriam illorum. id est, Deus convertit eo suam iratam faciem ac poenas, ut eos funditus perdat. Ieremiae vigesimoprimo: Posui vultum meum super civitatem hanc in malum, non in bonum. Contra, laeta serenaque frons aut vultus indicat laeticiam animi, et favorem, benevolentiamque erga eum, quem tali vultu aspicimus. Hinc crebro celebratur lumen vultus Dei, quia laeta facies quasi lumen quoddam, et sicut Latini dicunt serenitatem in se habet. Contra, irata quasi tenebras et nubes. [p. 666] column 1307 Psalmo quarto: Leva super nos lumen vultus tui: id est, laeta fronte nos aspicito, seu favore ac benevolentia tua nos complectitor, et prosequere. Similis plane loquutio est Psalmo sexagesimoseptimo: Lucere faciat vultum suum nobiscum, vel illuminet nos facie sua: id est, sereno ac fulgenti vultu nos aspiciat. pro, faveat nobis. Vicinum est quod Psalmo vigesimoprimo dicitur, Laetificasti eum laeticia vultus tui. id est, exhilaras eum benigno ac faventi tuo animo, beneficiisque, qui animus in laeta facie cernitur. Paulo longius videtur discedere illa loquutio Psalmo centesimoquadragesimo: Habitabunt recti cum vultu: id est, perpetuo fruentur aspectu patris caelestis (sicut Christus de angelis dicit) eumque a facie ad faciem intuebuntur, sicut est. Vultum Dei aut regis esse in medio populi, secundo Samuelis decimoseptimo, et Exodi trigesimoquarto. id est, ipsum Deum aut regem coram adesse. Vultus enim aut facies pro tota persona ponitur. Sic vultum alicuius deprecari, accipitur Psalmo quadragesimoquinto: Filiae Tyri cum munere vultum tuum deprecabuntur. id est, Tyrii erunt tibi supplices, tanquam gratiam ambientes. Ieremiae quadragesimonono et quinquagesimo: Quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? id est, mihi? Agnitio vultus eorum respondet eis. Isaiae tertio. id est, ipse eorum vultus confitetur ac testatur perditissimum illorum animum et scelera. Ibidem: Honorabilis vultu aut facie, significat venerandae faciei hominem. Dedit ei partem unam vultus aut faciei: primo Samuelis primo. id est, tristi moestaque facie. Ibidem: Non fuerunt illi amplius vultus, aut facies. id est, laeta facie praedita fuit, exporrexit frontem. Vultum avertere, significat iratum esse, et exaudire nolle: is enim iratorum gestus nonnunquam est, ut sicut mens eorum ab aliquo aversa [est,] sic et vultus ab eo cui irascuntur. Sic David non vult conspici faciem suam ab Absolone. Roborare, aut fortificare faciem, Proverbiorum septimo, est egregie impudentem esse, non erubescere, pudefieri, aut cedere. In Ieremia accipitur in meliorem partem, cum Deus ei pollicetur frontem aeream: id est, summam constantiam in oppugnandis idololatris. Vide supra FACIES.

VULVAM aperiens, primogeniti periphrasis est, Exodi decimotertio: Sanctifica mihi omne primogenitum, quicquid aperit vulvam in filiis Israel, tam in hominibus, quam in iumentis. Eadem vis huius loquutionis est Exodi trigesimoquarto, et Numeri decimooctavo. Aperire vulvam, aut uterum, significat reddere foecundam: contra, claudere. Genesis vigesimonono: Videns Deus quod odio haberetur Lea, aperuit vulvam aut uterum eius. id est, foecundam effecit eam. Contra Genesis vigesimo: Claudendo clauserat Deus omnem vulvam domus Abimelech, propter raptum Sarae. Oseae nono: Vulva orbans, est idem quod abortiens, non recte matureque pariens. Benedicet te benedictionibus vulvae, Genesis quadragesimonono. id est, ditabit te pecore simul et liberis. Vulva conceptus aeternus. Ieremiae vigesimo: Et vulva eius conceptus in aeternum. optat propheta, se nunquam a matre in lucem editum, sed in utero matris sepultum. Portamini a me ab utero, gestamini a vulva: Isaiae quadragesimosexto. id est, fovemini perinde a me ab ima infantia, ac si nutrix vestra essem, vosque in sinu foverem meo. Idem valet, Super te proiectus sum a vulva, Psalmo vigesimosecundo: Quis clausit ostiis mare, dum erupit ex vulva, et prodiit? id est, dum primum a me creatum est.

Z

ZELUS usitatissima in Sacris literis vox, tum Deo, tum piis, ac etiam impii tribuitur. Porro varie usurpatur, praesertim in novo Testamento. Zelus igitur ὁ ζῆλος , et alia ab eo derivata, ut [?: ] et ζηλώτης observavi variis significationibus in novo Testamento usurpari: quas omnes placuit compendii causa semel annotare. Interdum igitur ζῆλος honestum illud ac laudabile studium declarrat, quo accendimur ad alicuius virtutes imitandas aut etiam superandas, sine ullo tamen ipsius odio: [?: ] 1. Corinthiorum 12. 14. 2. Corinthiorum nono, Galat. quarto, Tit. secundo. Interdum vero invidiam ac livorem: ut Actorum 5. 7. 13 et 17. Romanorum 3. 1. Corinthiorum 3. 13. 2 Corinthiorum duodecimo, Galat. quinto, Iacob 3. 4. Tertio, accipitur pro sancta quadam zelotypia, quae non proficiscitur a cuiusquam odio: verum ab eorum amore, quos non nostri, sed ipsorum potius causa amamus. ut 2. Corinthiorum undecimo. Quarto, pro sui ipsius amore, cui sancta illa zezelotypia praetexitur: ut Galat. quarto. Quinto, pro animi aestu ex indignatione de iis concepta quae idigne fiunt, adversus eum quem amamus: puta, vel adversus homines nobis charos (ut 2. Corinthiorum septimo. Colossens. 4) vel adversus Deum ipsum. Est autem hic zelus duplex: unus nimirum, cum voluntatis Dei cognitione ac vera in eum fide coniunctus: qualis est Christi zelus, de quo hic agitur: item qui commendatur 2. Corinthiorum 7, et Apocalyps. 3. Alter vero, qui non est secundum scientiam, et caecus potius impetus ac furor dici debet. Romanorum decimo. Philippens. 3. Actorum secundo. Galat. 1. Hinc demum sexta significatio orta est, cum ζῆλος ad ignis ardorem transfertur. Hebraeorum decimo. Zelotypia amatorum per metaphoram zelum Pseudapostolorum notat. Galat. 4 inquit Apostolus: Zelantur vos non bene: sed [?: --dere ] vos volunt, ut se depereatis. Est autem ibi metaphora sumpta a procis zelotypis, quam etiam sequentibus versiculis duobus persequitur. Duplex autem est zelotypia. Una, cum nostri causa diligimus, ideoque non possumus rivalem pati: ut assentatores, qui in talis principum degunt, nec principis commoda proprio quaerunt, sed quatenus cum sua ipsorum utilitate sunt coniuncta: ideoque id unum solicite student, ut caeteros quantumvis principi utiles arceant, quo scilicet ipsi ex eo maiorem soli utilitatem capiant. Hoc vero non est principem, sed seipsum amare. Itaque istorum amor tum evanescit, cum sublata est illius causa. id est, cum ea est principis conditio, ut nullum commodum amplius ab eo expectent. Altera zelotypia prorsus est illi contraria, cum amicos ipsos rei honestae causa in illis amandis spectamus: ideoque non modo soli [?: n---- ] mus diligi, sed potius quamplurimos sinceros amicos illis cupimus conciliare: quod eorum commodis magis, quam nostris ipsorum delectemur. Hic vero demum verus et honestus ac perpetuus est amor. Illam zelotypiam Pseudoapostolis tribuit Apostolus, ut qui sui commodi causa Galatas diligerent: ideoque summo studio niterentur Paulum, ut rivalem, excludere. Hanc vero sibi etiam tribuit. 2. Corinthios decimo: eiusque argumentum adfert, quod cum rei honestae causa eos dilexerit. id est, non lucri aut gloria studio, eundem animum erga eos, quamvis procul absens, conservet. Caeterum cum inquit, Excludere vos, ἐκκλεῖσαι ἡμᾶς : observandum quod Excludendi verbum mire convenit metaphorae a zelotypis sumptae, in ille quidem sinistra et minus honesta zelotypia. Porro Zelus saepe dicitur vehemens ira Dei, qua vel populum ac ceu sponsam suam peccantem, vel eos qui eam laedunt punit. De ira in laedentes suam Ecclesiam, in [p. 667] column 1309 Ezechiel. trigesimo octavo: In zelo meo, in igne irae in eae loquutus sum: dicit de poenis Gog et Magog. Ut vir bellicosus excitabit zelum, Isaiae quadragesimosecundo. id est, provocabit semetipsum ad iram et vindictam. De ira vero contra suam sponsam peccantem, saepissime haec vox in veteri Testamento usurpatur. Ezechiel. primo dicit Deus, se daturum in ipsa praevaritrice sanguinem irae et zeli. Mox dicit, se sumptis poenis desiturum a suo zelo. Zoph. 3 inquit, Igne zeli mei consemetur tota terra. Sic Ezechiel. 23: Dabo zelum meum contra te, et facient in furore contra te. id est, puniam te acerbissime sicut qui deprehendunt uxores suas in adulterio. Ob hanc causam crebro dicitur Deos esse zelotes. id est, puniens peccantes. Exodi vigesimo: Deus zelotes, visitans iniquitates patrum super filios. Exodi trigesimo quarto: Non incurvabis te Deo alteri. nam Iehova zelotes nomen eius. Significat zelus aliquando amorem Dei ardentissimum erga suam sponsam Ecclesiam. Ioel secundo: Et zelabitur Iehova terram suam. Zachariae primo: Zelo Ierusalem et Sion magno zelo. Zachariae octavo utrumque, et amorem et iram significat: Zelatus sum Sion zelo magno, et in magna zelatus sum eam. id est, ob ardentem amorem, quo eam amavi, nunc vehementissime irascor eius praevaricationi. Tribuitur porro zelus Dei etiam piis praevaricationibus Deum, et irascentibus illis qui eius gloriam violant. Numeri vigesimoquinto: Pineas avertit iram meam a populo, quia zelatus est zelum meum in medio filiorum Israel. Secundo Regum decimosexto: Veni mecum, et vide zelum meum pro Iehova, dicit Iehu. id est, quam severiter vindicem gloriam Dei in idololatrias. Psal. centesimo decimonono: Consumpsit me zelus meus, quod obliti sunt verbi tui. id est, dolor de neglects tua religione. Sic Elias dicit primo Regum decimonono: Zelando zelatus sum pro Iehova Deo exercituum. Sic et de Christo ipso dicit Psalm.Evangel. et Paulus: Zelus domus tuae consumpsit me. Zelare facere Deum, est, ad zelum eum per idololatrias et peccata provocare. Deuteronomii trigesimosecundo: Zelare fecerunt eum in externis. subintellige, diis, aut idolis. Sic Ezechiel. octavo dicitur: Ubi erat habitatio idoli zeli, zelare facientis: id est, irritantis et provocantis Deum, ad indignationem contra populum. Ezechiel, trigesimonono: Zelabo pro nomine sancto meo: id est, vindicabo nomen meum, et asserat eius gloriam contra prophanatores eius. Zelari est aliquando, imitari alios. Psalmo decimo octavo: Ne zelaveris facientes iniquitatem. Psalmo septuagesimo tertio: Zelavi insanos, pacem impiorum videns. Hic videtur potius significare dolorem de eorum successu. Zelus est furor viri, Proverbiorum sexto. pro, zelotypia excitat iram et indignationem vehementissimam furoris instar. Verum quoniam haec vox tum Sacrarum literarum propria, tum et in multo earum usu est, adscribam etiam alterius cuiusdam accuratam eius expositionem. Est vox Graeca ζῆλος, ἀπὸ τοῦ ζηλοῦν . Significat autem istud verbum diligere, sed vehementer, ita ut dilectionem sequatur admiratio, admirationem imitatio, atque dolor, si re amata potiri non detur vel si admittantur alii in consortium. Haec est propria vocis significatio. Sic ergo rem definire possumus. Est sane zelus affectio, quae in parte animi consistit concupiscenti: ad quam sequitur ob vehementiam dolor, cum ex consortio aliorum, tum ex defectu rei quae desideratur. At non simplex eius ratio. est enim quidam zelus bonus, quidam vero malus. De bono loquutus est Paulus, cum diceret: Aemulor vos Dei aemulatione: despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Item meliora. Ipse quoque Deus perfectissimo zelo erga nos afficitur, ut Scriptura saepius docet, quamvis ei affectus proprie tribui non possunt. De zelo autem pravo ad Galatas ita Paulus inquit: Pseudo apostolos zelo eos prosequi, ut in eorum carne gloriarentur, utque illos abducerent a Christo in servitutem legis. Et in plerisque aliis locis fit eius mentio. Causa autem propter quam zelus vel bonus vel malus oriatur, sic assignari potest. Est par ratio in hac affectione, quae et in aliis. Unde quemadmodum audacia, cupiditas, ira, tantisper bona sunt vel mala, quoad intra certos fines sese continent, a prudentia praescriptos, vel illos egrediuntur: ita in zelo accidit. Sed sciendum, iuxta moralem doctrinam, prudentiam ex naturali usu seu disciplina provenire: sed ea, revera, ut huc spectat, non potest colligi nisi a flatu spiritus e divinis Scripturis. Zelus ergo tum bonus erit, quando iusta et pia noticia per fidem frenabitur: Malus autem, si noticia huiuscemodi non cohibeatur: quemadmodum navis praesente gubernatore servatur, eo autem absente mergitur. Ideo Paulus Romanorum decimo, loquutus est prudentissime. nam cum istorum zelum damnaret, scientiam ei subtraxit: et uno verbo, quod poterat esse virtus eximia, ut vitium, et quidem periculosum notavit. Ut vero est discrimen ingens inter bonum et malum zelum: ita effecta quae utrinque derivantur, maxime sunt diversa. Bono zelo accensus est Christus, quando templum repurgavit a mercatoribus, eorum mensas et cathedras evertendo. Eodem Phinees adductus, foedissime scortantes confodit. Quid ediverso malus efficiat, in Paulo videre possumus, qui propter zelum Ecclesiam Christi persequebatur. Et in Ioanne scribitur, tempus fore, quando arbitrabuntur se obsequium praestare Deo, qui Christum fideles affligent. Petrus etiam immoderato zelo accensus gladium eduxit, ut eos caederet, qui manus iniecerant in Christum. Est et alia differentia. Malus zelus odium parit, bonus vero maxime coniunctam habet charitatem. Samuel enim licet magno studio Deum coleret, Saulem tamen diutius luxit. Et zelo pravo nihil magis adversatur, quam charitas: veluti bono repugnat praecipue φιλαυτία . Contrario etiam affectu illi tenentur, qui vel adeo stupidi sunt, ut nullo studio bonarum rerum incitentur: vel tam corrupti, ut de flagitiis et sceleribus non vereantur gloriari. Haec ille. Thomas in 3 Iacobi adnotat, quadruplicem esse zelum: quorum primus sit, Ignarus. Rom. 10, Secundum aliam literam legem habet, sed non secundum scientiam. Secundus, Amarus. Iac. 3, Quod si zelum amarum, etc. et 1. Cor. 3. Tertius. Malignus. Sapientiae 1. Nolite zelare mortem in errorem vitae vestrae. Quartus, Bonus est: de quo in Psalmo, Zelus domus tuae comedit me. Haec Thomas. Porro iam dictus Psalmi locus Germanice significantissime sic reddi poterat: Der eifer den ich deiner Kirchen halben getragen, hat mir mein herz verseeret, gebrendt, genaget, und gefressen: ita ut non potuerim hic mihi temperare, quin animadverterem in impuros illos prophanatores: nec ullam senserim quietem, nisi reformata tua Ecclesia, quam cernebam omnibus modis corruptissime esse depravatam.

ZION, tumulum sonat. fuit autem collis in quo arx in Ierosolyma sita fuit. Eam postquam David caepit, incoluit, ut sit dicta etiam civitas David. In eadem etiam arcam collocavit. Fuit igitur ibi ministerium religionis verae. Inde factum est, ut saepissime ipsam veram Ecclesiam ac regnum Christi significet, sicut et vox Ierusalem. Sic Psalmo secundo dicitur Christus unctus et constitutus esse a patre rex super Sion montem sanctum eius. Porro cum ex Sion dicitur exitura lex, et verbum Domini de Ierusalem, Isaiae secundo, [p. 668] column 1311 et Micheae quarto. ipse met locus indicatur. Ostendit enim Deus, ibi passurum esse Meschiam, ibi daturum esse suis Apostolis Spiritum sanctum, et inde in orbem terrarum eos ablegaturum, ad propagandam veram doctrinam.

ZIZANIA, genus frumenti, vel verius noxiae herbae, in quam aliquando siligo, hordeum, et etiam triticum, vitio soli potissimum degenerare solet. Christus Matthaei decimotertio, in parabola boni seminis et zizaniae, per hanc vocem designat (ut ipsemet exponit) impios seu filios diaboli. Sub qua tamen significatione necessario etiam falsa doctrina comprehenditur, quae impiorum est semen aut radix, Germanice zital vocatur. Magnam vero habet similitudinem proprietatum Zizania cum falsa doctrina: quarum tamen illa est praecipua, quod dementat et veluti ebrios reddit ea utentes. Sic enim etiam falsa doctrina adimit sanam mentem suis auditoribus. Eôdem facit etiam, quod tum in herba, seu crescens, similis videatur esse tritico, nisi adsit valde peritus ac oculatus: qui eam discernat tum etiam farinam efficiat similem siligini. Sicut igitur famelici, sperantes se eo pane, aut etiam potu (si hor+. deo sit admixta, indeque cervisia confiat) famem, aut etiam sitim sedaturos, longissime falluntur, ac tum intellectum, tum et corpus laedunt suum. Sic etiam accidit sectatoribus falsae doctrinae. Nec etiam illud caret mysterio, quod bonum quoque semen soleat vitio soli degenerare in lolium. sic enim et pii fiunt impii, et multis vera doctrina est odor mortis.

CLAVIS SCRIPTURAE S. PARTIS PRIMAE FINIS.

[Page 669]
column 1313

APPENDIX.

Hoc opusculum D. EUCHERII, veluti Appendicis loco huic nostrae singulorum vocabulorum ac nominum expositioni adiicere volui: quo Lector etiam in hac parte veterum sententiam cognoscere queat. Hoc enim putavi consultius esse, quam eius scriptionem distractam meae admiscere, praesertim cum eius tractatio sententiaque in quibusdam a nostris variet.

EUCHERII EPISCOPI LUGDUNENSIS IN LIBRUM FORMULARUM SPIRITALIS INTELLIGENTIAE PRAEFATIO, AD VERANIUM.

FORMULAS spiritalis intelllgentiae componendas, tibique mittendas pro studio paternae erga te solicitudinis existimavi: quibus perceptis, in omnia Scripta divina facilime, ac in intellectum reliquorum sensus intenderetur. Nam cum litera occidat, spiritus autem vivificet: necesse est, ad illa spiritualium interiora sermonum, spiritu vivificante penetrari. Universam porro Scripturam tam Veteris instrumenti quam Novi, ad intellectum allegoricum esse sumendam, admonet nos vel illud, quod in Veteri testamento legimus: Aperiam in parabolis os meum, loquar in aenigmate antiqua. Vel illud quod item in Novo testamento scribitur: Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas, et sine parabolis non loquebatur eis. Nec mirandum, quod sermo divinus, Prophetarum, Apostolorumque ore prolatus, ab usitato illo hominibus scribendi modo multum recesserit, facilia in promptu habens, magna in interioribus suis continens: quia et revera fuit congruum, ut sacra Deo dicta â caeteris scripturis, sicut merito, ita et specie discernerentur: ne illa caelestium arcanorum dignitas passim atque indiscrete cunctis patesceret, sanctumque canibus et margaritas porcis exponeret: ut vere ad illius columbae argentatae modum, cuius posteriora specie auri splendentis irradiantia, Scripturae divinae prima quaeque argento fulgerent, et auro occultiore rutilarent. Recte itaque procuratum est, ut eloquiorum illa castitas a promiscuis cunctorum verbis, abdito suo quasi quodam velamine pudicitiae contegeretur: ac divina optime dispensatione provisum est, ut Scripta ipsa ita tegerentur, caelestibus obumbrata mysteriis, sicut secreto suo divinitas operiebatur. Igitur cum in libris Sanctis, oculi Domini, uterus Domini, pedes Domini, arma etiam Domini scripta reperiantur: longeque absit a catholica Ecclesiarum fide, Deum corpore determinari, qui sit invisibilis, incomprehensibilis, infinitus: requirendum est, qualiter ista per Spiritum sanctum figurali expositione referantur. Hic enim inveniuntur illa Dominici interiora templi, hic illa Sancta sanctorum. Corpus ergo Scripturae sacrae, sicut traditur, in litera est: anima, in morali sensu, qui tropicus dicitur: spiritus, in superiore intellectu, qui Anagoge appellatur. Quam triplicem Scripturarum regulam convenienter observat confessio Trinitatis, sanctificans nos per omnia, ut integer spiritus noster et anima et corpus sine querela in adventum Domini nostri IESU CHRISTI, iudiciumque servetur. Sapientia mundi huius philosophiam suam in tres partes divisit, Physicam, Ethicam, Logicam: id est, naturalem, moralem, rationalem: sed naturalem illam, pertinentem ad causam naturae: moralem, quae respiciat ad mores: rationalem vero, quae de sublimioribus disputans, Deum omnium patrem esse confirmet. Quam tripartitam doctrinae disputationem non adeo abhorret illa nostrorum in disputatione distinctio, qua docti quique hanc caelestem Scripturarum philosophiam secundum historiam, secundum tropologiam, secundum anagogen disserendam putent. Quapropter Historia veritatem nobis factorum, ac fidem relationis inculcat: Tropologia, ad vitae emendationem mysticos intellectus refert: Anagoge, ad sacratiora caelestium figurarum secreta reducit. Sunt etiam qui allegoriam in hoc scientiae genere quarto in loco adiiciendam putent, quam gestorum narrationis umbram praetulisse confirment. Haec vero ipsa ex subiectis plenius manifestentur exemplis. Caelum est, secundum historiam, hoc quod intuemur: secundum tropologiam, vita caelestis: atque secundum allegoriam, baptismus: secundum anagogem, angeli. Omnis igitur disciplina nostrae religionis, ab exemplo duplicis scientiae manavit: cuius primam Practicen, secundam Theoricen vocaverunt: id est, actualem et contemplativam. unam, quae actualem vitam, morum emendationem consummet: aliam, quae in contemplatione caelestium et divinarum Scripturarum disputatione versetur. Ergo actualis scientia in diversa studia diffunditur. Contemplativa, in duas derivata partes. id est, in historica disputatione, et spiritalis intelligentiae interpretatione consistit. Sed his nunc remotis, formulas intelligentiae spiritalis, quas spopondimus, proponamus, currentes per singulorum nominum figuras, quibus ista in illo divinae lectionis inserta textu accipi solent. Oremus itaque Dominum, ut revelet abscondita Scripturarum suarum: et proferamus, quomodo secretiore intellectu sentiendum sit.

  • 1 De his quae appellantur membra Domini vel quae de eo significantur.
  • 2 De supernis creaturis.
  • 3 De terrenis.
  • 4 De animantibus.
  • 5 De variis nominum appellationibus.
  • 6 De interiore homine.
  • 7 De his quae in usu atque in medio habentur.
  • 8 De variis verborum vel nominum significationibus.
  • 9 De Hierusalem, vel adversis eius.
  • 10 De numeris.

Ergo ipsas iam nunc nominum atque verborum significantias, secundum quas vel maxime in allegoriam trahuntur, prout donum Dei suggesserit, explicemus.

[p. 670] column 1315

De his quae appellantur membra Domini, vel quae de eo significantur. I.

Oculi Domini, intelliguntur inspectio divina. In Ps. Oculi Domini super iustos. Aures Domini, cum exaudire dignatur. In Psal. Et aures eius in preces eorum. Os Domini, sermo ad homines. In Proverb. Os Domini locutum est. Verbum Domini, filius. In Psal. Eructavit cor meum verbum bonum. Brachium Domini, filius, per quem omnia operatus est. In Propheta: Et brachium Domini, cui revelatum est? Dextera Domini, idem quod supra. In Psal. Dextera Domini fecit virtutem. Uterus Domini, secretum, ex quo filium protulit. In Psal. Ex utero ante luciferum genui te. Pedes Domini, stabilitas aeternitatis. In Psal. Et caligo sub pedibus eius. Vestigia Domini, operum secretorum signa. In Psal. Et vestigia tua non cognoscentur. Gressus Domini, adventus vel visitatio Domini. In Psalm. Visi sunt ingressus tui Deus. Arma Domini, adiutorium eius in sanctos. In Psalm. Apprehende arma et scutum. Scutum, protectio Domini. In Psal. Domine ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Framea, ultio divina. In Psalm. Effunde frameam, et conclude. Arcus, intentio comminationis divinae. In Psalm. Arcum suum tetendit, et paravit illum. Sagittae, praecepta divina, Apostoli, vel Prophetae. In Ps. Misit sagittas suas, et dissipavit eos. Gladius, vindicta, vel sermo Domini. In Apostolo. Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Romphaea, idem quod supra. Tuba Domini nox manifesta Domini. In Apostolo: In iussu et in voce archangeli, et tuba Dei. Currus Dei, sedes Dei, vel quadriformitas Evangeliorum. In Psal. Currus Dei decem millibus multiplex. Virga Domini regni significatio, vel correptio disciplinae. In Psal. Virga aequitatis virga regni tui. Baculus Domini sustentatio consolationis Domini In Psal. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.

De supernis creaturis. II.

Carbones, ignis charitatis, aut exemplorum, aut poenitentiae. In Psalm. Cum carbonibus desolatoriis. Fumus, initia compunctionis futurae, vel ipsius comminationis Dei. In Psal. Ascendit fumus in ira eius. Item in aliam partem, sicut fumus oculis noxius: id est, vanitas. Ignis, Spiritus sanctus. In actibus Apostolorum: Et apparuerunt illis dispartitae linguae tanquam ignis, seditque supra singulos eorum, et repleti sunt omnes Spiritu sancto. Caelum, Apostoli, sive Sancti, ideo quod Dominus inhabitet in eis. In Psalm Caeli enarrant gloriam Dei. Nubes, Prophetae, sive Sancti, qui pluant verbum Domini In Esaia: Mandabo nubibus desuper ne pluant. Tonitrua, voces Evangelii, eo quod de caelo intonent. In Psalm. Vox tonitrui tui in rota. Coruscationes, splendores Evangelii. In Psalm. Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrarum. Fulgura, virtutes vel verba IESU CHRISTI. In Psal. Et fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. Throni, angeli, vel sancti, vel ipsa regnandi potestas. In Psalm. Thronus tuus Deus in seculum seculi. Item in aliam partem, de diabolo: Ponam thronum meum ad Aquilonem. Sedes, idem quod supra, angeli, vel sancti, eo quod in his Dominus sedeat. In Psalm. Deus sedet super sedem sanctam suam. Sol, Dominus IESUS CHRISTUS, qui fulgeat terris. In Salomone, Ergo Sol iustitiae non luxit vobis. Luna, Ecclesia, eo quod in hac mundi nocte resplendeat. In Psalm. Fecit lunam in tempore. Stellae, Sancti, sive docti. In Daniele: Docti tanquam stellae fulgebunt. Nebulae, velamentum mysteriorum Dei: interdum et angeli Dei. In Propheta: Et nebulae pulvis pedum eius. Caligo, divinorum secretorum operimentum. In Ps. Et caligo sub pedib. eius. Abyssus, profunditas Scripturarum, In Psal Abyssus abyssum invocat. Ros, verbum Domini. ideo quod madefaciat homines corda. In Psalm. Sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Pluvia, praecepta vel mandata Domini, eo quod terram. id est, homines irriget. In Psal. Pluvii voluntariam segregabit Deus haereditati tuae. Nives, pro candore iustitiae. In Ps. Lavabis me, et super nivem delbabor. Grando, comminationes Domini, quib. contamaces everberat. In Psal. Grando et carbones ignis. Item in aliam partem: Et occidit in grandine vineas eorum. Pruina, abstinentia, eo quod per hanc frigescat calor corporis. In Psal. Factus sicut uter in pruina. Tempestas, persecutionum vel tribulationum impetus. In Psal. Qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate. Glacies, duricies peccatorum. In Salomone: Sicut in sereno glacies, ita solventur peccata tua. Venti, animae sanctorum. In Psal. Volavit super pennas ventorum. Item in malam partem, in Matthaeo: Flaverunt venti. Aquilo, diabolus, vel homines infideles, aut mali. In Propheta: Ab aquilone exardescent mala super terram. Dexter idem quod supra. In Salomone: Aquilo durus ventus. Nemine autem Dexter vocatur, eo quod diabolus nomen sibi Dextri praesumat, tanquam boni: sive quod occidentem, id est peccatum respicientib. dexter fiat. Auster, calor fidei. In Psal. Sicut torrens in austro. Aer, inanitatis enunciatio. In Apostolo: Sic pugno, non quasi aere verberans: id est, non inania consectans. Tempora, opportuna distributio voluntatis divinae. In Psal. Fecit lunam in tempora. Ver, vitae renovatio, vel per baptismum, vel per resurrectionem. In Psal. Aestatem et ver tu fecisti ea. Aestas, venturae iucunditatis praefiguratio. In Psal. [?: ] supra. Hyems, persecutio vel tribulatio. In Evang. Ut non fiat vestra fuga hyeme, vel sabbato. Anni, aliquando pro aeternitate accipiuntur, ut ibi: Et anni tui non deficient. Interdum et pro brevitate, ut hic: Anni nostri tanquam aranea meditabuntur. Dies et nox, iustitia et iniquitas, fides et infidelitas, prospera et adversa. In Ps. [?: ] die mandavit Dominus misericordiam suam, et in nocte declaravit. Lumen et tenebrae ita maxime accipiuntur, ut dies et nox. In epist. Ioan. Qui diligit fratrem suum, in lumine manet: qui autem odit fratrem suum, in tenebris est. Umbra, protectio divina. In Psal. Sub umbra alarum tuarum protege me. Hora, quingenti, ut putant quidi, anni, si quando dies pro toto mundi istius seculo accipitur. In epist. Ioan, Filioli mei novissima hora est. Oriens, Salvator, maxime in Luca: Visitavit nos oriens ex alto. Et in Zach. Ecce vir, Oriens nomen eius. Occidens, vitae melioris defectus. In Propheta: Occident vobis sol in meridie. Mane, lux actuum bonorum, vel baptismum, vel resurrectio. In Ps. Mane astabo tibi, et videbo. Meridies, plana doctrinarum factorumque charitas. In Salomone: Ubi cubas in meridie? Et in malam partem, in Psal. A daemonio meridiano. id est, manifesto. Vespere, finis vitae, vel seculi, vel poena. In Psal. Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laeticia.

De terrenis. III.

Terra homo ipse. In Evang. Aliud cecidit in terri bonam. Item in malam partem, de peccatore: Terram edes omnib. dieb. vitae tuae. Arida, infructuosi homines. In Salomone: Cooperire aridam malitia et dolositate. Pulvis, peccatores, vel carnis vanitas. In Ps. Sicut pulvis quem proiicit ventus. Lutum, peccatorum glutinum. In Psal. Eripe me de luto, ut non infigar. Item in aliam partem, in Ioan. Lutum fecit, et linivit oculos meos. Montes, Dominus. Ecclesia, Apostoli, sive Sancti, a celsitudine virtutum. In Psal. Qui descendit super montem Sion. Item in aliam partem, in Propheta: Ne quando offendant pedes vestri ad montes caliginosos. id est haereticos: Colles, Sancti, sed minoris meriti. In Ps. Montes, et omnes colles. Item in aliam partem, in Evang. Omnis mons et collis humiliabitur. Valles, contritiones [p. 671] column 1317 cordis humilis. In Ps. Et convalles abundabunt frumento. Item in aliam partem, in Propheta: Vallem filiorum Ennon. Petra, Christus, a firmitate. In Apostolo: Petra autem erat Christus. Lapides, interdum Christus, aut Sancti. In Psal. Lapis quem reprobaverunt aedificantes. Item in alia partem: Potens est Deus de lapidib. istis suscitare filios Abrahae. Ager, hic mundus. In Evangelio: Ager est hic mundus. Campi, Sancti, sive Scripturae divinae, eo quod pastum animarum praebeant. In Psal. Et campi tui replebuntur ubertate. Item in malam partem: In campo Taneos. Pascua, refectio spiritalis. In Psal. In loco pascuae, ibi me collocavit. Cultura, Sancti qui excoluntur in Deum. In Apost. Dei cultura estis. Agricola, Deus. In Evang. Ego sum vitis vera et pater meus agricola est. Sulci, corda sanctorum. In Psal. Sulcos eius inebrians. Semen, divina praedicatio. In Evang. Exiit qui seminat seminare semen suum. Messis, ubertas vel copia fidelium. In Evang. Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt ad messem. Et aliter. Messis consummatio seculi, sicut messores angeli. Manipuli, fructus iustitiae. In Psal. Portantes manipulos suos. Stipula, aridi ad fidem, vel inanes In Apostolo: Ligna, foenum, stipulam. Et in Propheta: Heu mihi, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, hoc est, nullos boni operis fructus inveni. Area, Ecclesia. In Evang. Et permundabit aream suam. Ventilabrum. examen iustitiae Dei. In Evang. Cuius ventilabrum in messe sua. Triticum, sancti, vel electi Dei. In Evang. Congregabit triticum suum in horreum. Hordeum, legis litera. In Evang. Est puer unus hic, qui habet 5 panes hordeaceos. Palea, peccatores. In Evang. Paleas autem conburet igni inextinguibili. Et Hiere. Quid paleis ad triticum? dicit Dominus. Zizania, scandala, vel male viventes. In Evang. Venit inimicus, et superseminavit zizania in medio tritici. Vinea, Ecclesia, vel populus Israel. in Psal. Vineam de Aegypto transtulisti. Item in malam partem: Ex vinea enim Sodomorum vitis eorum. Vitis, Christus. In Evang. Ego sum vitis vera. Item in aliam partem. In cantico Deut. hoc quod supra. Palmites, Apostoli, vel sancti. In Evang. Ego sum vitis vera, vos palmites. Et in malam partem, ubi supra. Et palmes eorum ex Gomorra. Uvae, fructus iustitiae. In Esaia. Expectavi ut faceret uvam. Item in malam partem, ubi supra. Uva eorum, uva fellis. Botrus, Ecclesia, sive corpus Domini. In Num. Eo quod botrum inde portassent filii Israel. Vindemia, consummatio seculi vel vindicta in populum. In Psal. Vindemiant eam omnes qui transgrediuntur viam. et Iohel. Mittite falces, et vindemiate vineam terrae, quia maturae sunt uvae eius. Torculis, altare, ab eo quod ibi oblationes tanquam fructus conferantur, ut in Esaia. Et torcular fodi in ea. Et aliter: Torculat tribulationum pressura, in qua fideles probantur. In titulo. Psal. In finem pro torcularibus. Foenum, caro, vel [?: -a ] gloria, In Esaia: Omnis caro foenum, et omnis gloria eius sicut flos foeni. Herba, iucunditas quaedam proficientis animae. In Genes. Producat terra herbam virentem. Item in malam partem, Mane sicut herba transeat. Flores, Christus, vel specimen iustitiae. In Psal. Iustus ut palma flurebit. Lilium, Christus, vel angeli candore iustitiae In Salomone: Ego flos campi, et lilium convallium. Rosae, martyres, a rubore sanguinis. In Salomone. Sicut rosa germinat super humida fluenta. Violae, confessores, ob similitudinem lividorum corporum. In cantico [?: cantico--- ] flores in terra visi sunt. Sylvae, gentes. In Psalm. invenimus eam in campis sylvae. De his sylvis egressi sunt [?: d- ] ursi, Vespasianus et Titus, reges Romanorum, ad praecepti figurati Helisaei, et post 42 annos ascensionis eius ad caelos, Iudaicos pueros comederunt. Condensa, opaca, vel contecta Scripturae divinae. In Psal. Et revelavit condensa. Ligna, peccatores igni deputandi. In Eccles. Qui scindit ligna, periclitabitur in eis. Item in bona parta: Et erit tanquam lignum, quod plantatum est. Radix, origo. In Apost. Quod si radix sancta, et rami. Et in malam partem: in Psal. Et radicem tuam de terra viventium. Arbor, homo a fructu operum. In Evang. Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum. Et in malam partem: Aut facite arborem malam, et fructum eius malum. Quidam in hoc testimonio, arborem hanc voluntatem hominis magis, quam ipsum hominem accipiendum putant. Ramus, successio In Apost. Quod si radix sancta, et rami. Item in aliam partem, in Daniele: Praecidite ramos eius. Folium, sermo doctrinae In Psalm. Et folium eius non defluet. Et aliter: Folium vestitus, et decor cum protectione divinae gratiae. Poma, Sanctorum in virtutibus fructus. In Cantico canticorum. Et manducet fructum pomorum suorum. Palma, perfectio vel victoria In Psal. Iustus ut palma florebit. Cedri, excelsioris potentiae viri. In Psal. Ut cedrus Libani multiplicabitur. In alio Psal. Et confringet Dominus cedros Libani. Olea, Sanctus misericordiae abundans fructib. In Psal. Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini. Oleaster, homo sine fructu, vel gentilis. In Apost. Si autem tu ex naturali excisus es oleastro. Ficus, Synagoga interdum. In Evang. Et arefacta est continuo ficulnea. Et in Abacuc: Ficus non adferet fructum. Mala granata, Ecclesia de multis gentib. sive diversas gratias habens. In Canticis canticorum: Emissiones duae paradisus, mala granatorum cum fructu pomorum. Arundo, peccator, vel fragilis in fide. In Evang. Arundinem quassatam non confringet. Item arundo, infirmum auxilium. In Esaia: Quid confidis in baculo isto arundineo Aegyptio? cui si quis incubuerit, conquassabitur, et perforabit manum eius. Rubus ut quidam opinantur, Mariae virginis praefiguratio, eo quod quasi de humani corporis rubo Salvatorem, tanquam rosam emiserit: aut quod vim divini fulgoris sine viri assumptione pertulerit. In Exodo: Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi, et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. Spinae, interdum noxiae divitiarum curae, animum suffocantes. In Evang. Aliud cecidit in spinas. Tribuli, aculei vitiorum, vel tentationum. In Gen. Spinas et tribulos germinabit tibi. Fontes, baptismum. In Psal. Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum. Aquae, populi vel tentationes. In Psalm. Forsitan ut aqua absorbuisset nos. Item in bonam partem, In Hierem. Mode reliquerunt fontem aquae vivae Et in Isa. Qui sititis, ite ad aquam id est, ad doctrinam. Torrens, persecutionis incursus. In Ps. De torrente in via bibit. Et in bonam partem: Et torrente voluntatis tuae potabis eos. Flumina, infidelium populi. In Psal. Super flumina Babylonis. Item in bonam partem: Fulmina de ventre eius fluent, aquae vivae. id est, gratiae spiritus. Lacus, infernum. In Psal. Posuerunt me in lacu inferiore. id est, illo inferni loco, in quo peccatores soli poenali custodia detinentur. Mare, seculum, sive populi. In Psal. Hoc mare magnum et spaciosum. Pisces, sancti. Interdum peccatores, In Evang. Et traxerunt plenum re te piscibus magnis. Item in malam partem: Malos autem foras miserunt. Fluctus, tentationes. In Psal. Omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt. Unde, idem quod supra, in Cantico: Gelaverunt unde in medio mari. Insulae, animae, vel Ecclesiae Dei, quae diversis tentationum tunduntur fluctibus. In Psal. Laetentur insulae multae. Littus, finis saeculi. In Evang. Et secus littus sedentes elegerunt bonos in vasa. Arena maris, innumerae gentium multitudines. In Genes. Et multiplicabo semen tuum (id est, sanctos) sicut stellas caeli, et sicut arenam (peccatores) quae est ad oram maris.

De animantibus. IIII.

Aves, Sancti, quod ad superiora corde evolent. In Evang. Et fecit ramos magnos, ita ut possent sub umbra eius aves caeli habitare. Volatus, sanctorum excessus in Deum, vel in Scripturis intellectus, In Psalm. Et volabo, [p. 672] column 1319 et requiescam. Alae, duo testamenta. In Ezech. Unumquodque duabus alis velabat corpus suum. Pennae, Scripturae. In Psal. Pennae columbae deargentatae. Nidus, Ecclesia, aut requies excelsa sanctis. In Ps. Et turtur nidum sibi, ubi reponat pullos suos. Et aliter, nidus bona conscientia, in qua bonarum cogitationum foetus foventur, atque in opera pariuntur, ut postea filii appellentur. In [Psal.] Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. Pulli, Sancti. In Psal. ut supra. Et in malam partem, in Solomone: Et pulli aquilarum devorent eum. Aquilae, Sancti. In Evang. Ubi fuerit corpus, illic congregabuntur aquilae. In malam partem: Pulli aquilarum devorent eum. Struthio, haereticus, vel philosophus, quod quasi cum pennis sapientiae, tamen non evolet. In Esaia: Erit cubile draconum, et pascua struthionum. Pelicanus, Dominus Christus in passione, aut vir sanctus solitudini deditus. In Psalmo: Similis factus sum pelicano solitudinis. Corvus, nigredo peccatorum, vel daemones. In Solomone: Effodiant eum corui de convallibus. Item in bonam partem. In Canticis canticorum, de sponso: Crines eius, ut abietes, nigri sicut corvi. Perdix, diabolus. In Propheta: Clamavit perdix, congregavit quae non peperit. Columba, Spiritus sanctus. In Evang. Et vidit spiritum Dei descendentem sicut columbam. Item in aliam partem: Et factus est Ephraim quasi columba sine sensu, non habens cor. Turtur, Spiritus sanctus aut vir sanctus, aut intelligentia spiritalis. In Canticis canticor. Vox turturis audita est in terra nostra. Sed tunc columba Spiritus sanctus dicitur, quando scripturae Sacrae manifesta dissertio est: tunc vero turtur Spiritus sanctus intelligitur, cum Scripturae altis atque obscuris mysteriis elevantur. Milvus, significat (ut puto) rapacem, vel elatum. in Iob, secundum Hebraeos: Milvi abies domus est. Accipiter, interdum sanctus. ut puto, rapiens regnum Dei. In Iob: Nunquid in sapientia tua plumescit accipiter? Nycticorax, Christus, vel vir sanctus infidelibus despicabilis. In Psal. Factus sum sicut nycticorax in domicilio. Passer, nonnunquam Dominus, aut vir sanctus. In Psal. Etenim passer invenit sibi domum. Et aliter, passer de quo dicitur ad sanctum: Transmigra in montem sicut passer. Gallus, Dominus, ut puto, aut sanctus. In Solomone. Et gallus ambulans inter gallinas laetus: Et in Iob. Quis dedit gallo intelligentiam? Et in alteram partem: Et asportari te faciam, sicut asportatur gallus gallinaceus. Gallina, sapientia, sive Ecclesia, sive anima. In Evang. Sicut gallina congregat pullos suos sub alis suis. Vespertiliones, idolorum monstra tenebris dedita. In Propheta: Ut adoretis talpas et vespertiliones. Scarabaeus, Propheta: Et scarabaeus de ligno clamabit, ut putant quidam, de Domino. Locustae, populi. In Evang. Esca autem eius erat locusta. Apis, forma virginitatis, sive sapientiae. In Salom. Vade ad apem, et disce quam operatrix sit. Et in malam partem, in Propheta: Et apis quae est in Assur. Musca, diabolus. In Salom. Muscae moriturae exterminant olei suavitatem. Bestiae, diabolus, vel homines feri in Psal. Ne tradas bestiis animas confitentes tibi. Leo, Dominus: Vicit leo de tribu Iuda. Item in aliam partem: Ne quando rapiat ut leo animam meam. Pardus, diabolus, vel peccator moribus varius. In Proph. Sicut Aethiops non mutabit pellem, et pardus varietatem. Elephas, peccator immanis. In Reg. Et adducebant ad Salomonem simias et elephantos. Ursus, diabolus, aut duces saevi, In Reg. Et egressi sunt duo ursi, et comederunt eos. Cervus, Christus, vel sancti. In Psal. Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum. Lupus, diabolus, vel haereticus. In Evang. Intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Item in bonam partem: Beniamin lupus rapax. apostolum Paulum significans. Aper, diabolus. In Psal. Exterminabit eam aper de sylva. Tigris feminea interdum arrogantia. In lib. Iob, secundum Hebraeum: Tigris pereunt, eo quod non habuerit praedam. Monoceron, hoc est unicornis. In Psal. Et dilectus quemadmodum filius unicornium. id est singularis potentiae, vel sanctorum qui teneant unicum Dei verbum. Et in aliam partem: Et [?: ] cornibus unicornium humilitatem meam. Unicornes hic superbos, vel unum testamentum tenentes. Rhinoceron, fortis quique, vel in bonam vel in malam partem In lib. Iob, secundum Hebraeum: Nunquid volet rhinoceros servire tibi? Onager, eremita. In Iob: Quis dimittet onagrum liberum? Potest et populus ille Iudaeorum onager dici, quia sequitur in eodem libro: Ex vincula eius quis solvit? Vincula utique praecepto-rum. Hinulus, Christus, aut sancti, pro gratiarum varietate. In Solomone: Similis es tu fratruelis meus damulae aut hinulo cervorum. Dama, idem quod supra. Lepus, timens Deum. In Psalm. Petra refugium leporibus et erinaciis. Erinacius, idem quod supra et Erinacii gens invalida, qui fecerunt in petris domos sibi. Vulpes, haereticus, vel diabolus, vel peccator callidus. In Evang. Ite, dicite vulpi illi. Animal homo carnalis. In Apost. Animalis autem homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Iumentum, intellectu vel el oquio carens. In Psalm. Ut iumentum factus sum apud te. Equus, vir sanctus. In Abac. Qui ascendens super equos tuos. Et in malam partem: Fallax equus ad salutem, irrationalis quisque. In Ps. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Asinus, corpus humanum, vel populus gentilium. In Evang. Et adduxerunt ad IESUM asinam, et pullum eius, et eum desuper sedere fecerunt. Asina, caro, vel plebs carens Dei noticia. In Evang. idem quod supra Camelus, divites rebus seculi onusti, vel moribus [?: ] stori. In Evangelio: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regna caelorum. [?: -- ] ri, principes populorum. In Psalmo: Tauri pingues obsederunt me. Boves, Apostoli, qui suscepto iugo Christi, Evangelii vomere mundum exaraverunt. In Psalmo: Offeram tibi boves cum hircis. Vaccae, carnalibus vitis pleni. In Psal. Inter vaccas populorum. Vitulus, Christus, sive sancti. In Psal. Tunc imponent super altare tuum vitulos. Et in aliam partem: Circundederunt me vituli multi, hoc est lascivientes. Sues, peccatores immundi. In epistola Petri: Et sus lota in volutabro luti. Arietes, Apostoli, vel Ecclesiarum principes. In Psal. Adferte Domino filios arietum. Oves, populi fideles. In Evang. Oves meae vocem meam audiunt. Pecora, simpliciores, quique minus praedici ratiocinandi subtilitate. In Solomone: Pasce animas pecorum tuorum. Hirci, peccatores, sive gentiles. In Daniele: Ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente, super faciem totius terrae. Item in bonam partem, Offeram tibi boves cum hircis. Caprae, iusti. interdum ex gentibus venientes. In Solomone: Capillatura tua sicut grex caprarum, quae revelatae sunt de Galaad. Agni, Christus, vel Apostoli aut sancti. In Evangelio: Pasce agnos meos. Hoedi peccatores. In Evangelio: Hoedos autem â sinistris. Talpae, idola, vel haeretici, qui non vident veritatem. In Esaia: Ut adoretis talpas et vespertiliones. Canis, diabolus, vel Iudaeus, vel gentilis. In Psalmo: Et de manu canis unicam meam Et in aliam partem, in Ecclesiaste: Melior est canis vivus leone mortuo. Hic leonem diabolum, canem vero gentilem vel hominem peccatorem accipiendum putant: quod ille ad fidem vel poenitentiam possit venire, ille non veniat. Ranae, daemones. In Apocalypsi: Et vidi de ore draconis spiritus tres immundos in modum ranarum. Sunt autem spiritus daemoniorum. Item ranae, haeretici, qui in coeno vilissimorum sensuum commorantes, [p. 673] column 1321 vana garrulitate oblatrare non desinat. Formica, providus, vel operarius. In Solomone: Vade ad formicam o piger. Vermis, Christus pro humilitate assumpti hominis. In Ps. Ego autem sum vermis, et non homo. Item in aliam partem. In Esaia: Vermis eorum non morietur. [?: ] sive ipse vermis, sive peccati conscientia. Aranea, humana fragilitas. In Ps. Et tabescere fecisti, velut araneam animam meam. Serpens, diabolus, vel maligni homines. In Evang. Serpentes, genimina viperarum. Item in aliam portem, in Evang. Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto. Draco, diabolus, vel apertus persecutor. In Ps. Tu confregisti caput draconis, dedisti eum in escam populo Aethiopum. Scorpio, diabolus, vel ministri eius. In Evang. Dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones. Vipera, idem quod supra. In Evangelio: Genimina viperarum.

De variis nominum appellationibus. V.

Homo, aut homo totus, aut mens. In Gen. Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam. Et in malam partem. In Ps. Exurge Domine, non confortetur homo. hoc est, caro, vel diabolus. Vir, spiritus. i. mens. In Apost. Caput mulieris vir. Item, Vir in malam partem. In Gen. Bona facie valde virgo, quam vir non cognoverat. i. diabolus, qui plerunque mentem cogitatione corrumpit. Mulier, anima, sive caro humana. In Apost. Caput mulieris vir. Virgo, Eccles, vel sanctae animae. In Apost. Despondi n nos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Rex, Dominus. In Apost. Rex regum, et Dominus dominantium. Regina, Eccles. In Ps. Astitit regina a dextris tuis. Et item Regina, anima imperans corpori. Pater Dominus. In Propheta: Et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens. Mater. Eccles. vel Hierusalem caelestis. In Apost. Illa autem quae sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater nostra. Frater, Christus, vel proximus. In Ps. Narrabo nomen tuum fratribus meis. Soror, Ecclesia synagoga, vel Christi anima. In Canticis canticorum: Soror mea sponsa. Vir et uxor, Christus et Ecclesia, intellectus spiritalis et historia scriptu earum. In Apost. Viri diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Sponsus, Christus, ideo quod a patre ab initio sit promissus. In Ps. Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Sponsa, Eccles. quae utique divinis sponsionibus sit promissa. In Canticis canticorrum: Veni a libano sponsa, veni a libano. Filius populus credentium. In Apostolo: Iam non est servus, sed filius quod si filius, et haeres, per Deum. Filia, anima fidelis, sive Ecclesia. In Ps. Audi filia, et vide. Proximi, fide propinqui. In Solomone: Venite, manducate, et bibite, et inebriamini proximi. Amici, concordes in Deum. In Evangelio: Vos amici mei estis. Senes, consummatae iustitiae. In Gen. Et mortuus est Abraham senex et plenus dierum. In Solomone: Cani sunt hominis sensus, et aetas senectutis vita immaculata. Et in alteram partem, de Solomone: Cumque iam senex esset, depravatum est cor eius. Iuvenes, alacres in Deum. In epist. Iohannis: Scribo vobis iuvenes, quia fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis malignum. Et in malam partem, in Regnorum libro de Roboam: Derelicto consilio seniorum locutus est secundum consilium iuvenum. Parvulus, mente humilis, et simplex. In Evangelio: Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelatio ea parvulis. Item in alteram partem, in Apostolo: Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus. Meretrix, [?: ----a ] peccatrix, quae relicto caelesti viro suo, id est, Christo, adulterinos de diabolo iniquitatis fructus concepit. In Hierem. Facies mulieris meretricis facta est tibi Operarii, Apostoli, vel praedicatores. In Evang. Messis quidem multa, operarii autem pauci. Pastor, Dominus: Ego sum pastor bonus. Item pastor, Apotolus. In Evangel, Pasce oves meas. Mercenarii, servientes Domino non pro amore tantum divino, sed pro temporali retributione. In Evang. Quanti mercenarii patris mei abundant panibus? Piscatores, Apostoli, vel doctores. In Evangel. Et faciam vos fieri piscatores hominum. Medicus, Christus, vel doctus. In Solomone: Mansuetus vir cordis est medicus. Item: Non egent sani medico, sed male habentes. Dives, fidelis, abundans spiritualibus bonis. In Apostolo: Quia divites facti estis in illo, in omni scientia, et omni verbo. Et in malam partem in Evangel. Vae vobis divitibus. Pauper, humilis. In Evangelio: Et erat quidam Lazarus pauper. Et iterum: Beati pauperes spiritu. Et in malam partem, in Ps. Quia pauperes facti sumus nimis. Vestitus, habens baptismi vel fidei integritatem. In Evang. Et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. Nudus, carens baptismi sacramento, vel divino adiutorio. In Apoc. Tu autem nudus es, et miser. Et in bonam partem, in Evangel. Et reiecta inquit, syndone, nudus profugit ab eis. id est, nudus terrena facultate. Vivi, iusti. In Ps. Placebo Domino in regione vivorum. Et in alteram partem, in Solomone: Et laudavi magis mortuos quam viventes. Mortui, peccatores, vel infideles. In Evang. Sine mortuos sepelire mortuos suos. Et in bonam partem: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Item, Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cadavera, infidelium corpora. In Propheta: Et impleam vallem Iosaphat cadaveribus mortuorum. Item in aliam partem: Posuerunt cadavera servorum tuorum. Sepulchrum, corpus peccatoris, mortuam vitiis animam intrinsecus retinens. In Evang. Similes estis sepulchris dealbatis, quae a foris patent hominib. speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum.

De interiore homine. VI.

Interior homo, anima rationalis. In Apost. In interiori homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Caput eius, Christus. In Apost. Caput viri Christus. Vertex, summitas iustitiae. In Solom. Coronam enim gratiarum accipiet tuus vertex. Item in aliam partem: Verticem capilli perambulantium in delictis suis. i. summa nequitia. Capilli, ornatus iustitiae, vel sensus. In Evang. Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Oculi, intellectus fidelis et simplex. In Evang. Vestri autem beati oculi qui vident. Et in malam partem, in Evang. Si oculus tuus nequam fuerit. Aures, obedientia fidelis. In Evang. Et aures vestrae quae audiunt. Nares, spiraculum fidei, bonarumque virtutum. In Iob: Et spiritus divinus in naribus meis. Item in malam partem: De narib. eius procedit fumus, i. diaboli. Fauces iudicium intellectus. in lib. Iob: Et fauces meae nonne sapientiam meditantur? Et in malam partem: Raucae factae sunt fauces meae. Os, sermo ipse. In Ps. Os iusti meditabitur sapientiam. Lingua, idem quod supra. In Ps. Et lingua eius loquetur iudicium. Manus, opus. In Ps. Et lavi inter innocentes manus meas. Dextera, opera bona. In Evang. Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Sinistra, opera non bona, ut supra. Pectus arcanum intelligentiae. In Evang. Discumbebat autem super pectus Domini, discipulus quem Iesus amabat plurimum. Venter, capacitas rationis. In Abac. Venter meus turbatus est in me. Renes, interiora sensus. In Ps. Insuper et usque ad noctem erudierunt me renes mei. Lumbi, fortitudo animi. In Apost. Accingite lumbos mentis vestrae. Umbilicus, appetitus concupiscentiae. In Iob: Et virtus eius sub umbilico ventris. i. quod feminae genitalia per hoc significet, sicut in lumbis virorum. Adeps, pinguedo gratiae divinae. In Ps. Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Item in malam partem, adeps crassitudo malitiae. In Ps. Adipem suum concluserunt. Ossa, firmitas animae. In Ps. Omnia ossa mea dicent, Domine quis similis tibi? Et in malam partem, in Iob: Ossa eius velut fistula aeris. Viscera, affectus pietatis et misericordiae. In Apost. Si qua viscera miserationis. [p. 674] column 1323 Et in alteram partem, in actib. Apost. de Iuda: Et diffusa sunt omnia viscera eius. Pellis, signum mortalitatis. In Gen. Et fecit eis tunicas pelliceas. Sanguis, operatio carnalis. In Ps. Libera me de sanguinib. Deus, Deus salutis meae. Et item: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Caro, homo exterior. In Apost. Caro. n. cocupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Genua, confessio humilitatis. In Cantico: Et nunc flecto genua cordis mei. Aliquando virtus fidei, in Propheta: Reliqui mihi 7000 virorum, qui non curvaverunt genua Baal. Pedes, cursus vitae, vel stabilitas mentis vel fidei. In Ps. Stantes erant pedes nostri. Et in malam partem, in Propheta. Cur claudicatis utroque pede? Et, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Calcaneum, supplantatio vitiorum. In Gen. Ipse tuum observabit caput, et tu illius calcaneum. Gressus, profectus operum. In Ps. Perfice gressus meos in semitis tuis. Vestigia, signa virtutum. In Psa. Ut non moveantur vestigia mea. Et in alteram partem, in Solomone: Et transiet vita (impiorum) tanquam vestigium navis. Stola, indumentum baptismi, vel fidei. In Evang. Cito proferte stolam primam. Cilicium, poenitentiae testimonium. In Evang. Olim in cinere et cilicio poenitentiam egissent. Cingulum, spiritualis operis accinctus. In Psa. Et praecinxisti me laeticia. Calceamenta, praeparatio pacis. Apostolus: Calceati pedes in praeparationem Evang. pacis. Arma interioris hominis, in Apostolo: Induti loricam iustitiae, et scutum fidei, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei.

De his quae in usu atque in medio habentur. VII.

Panis, Christus, vel sermo Dei In Evang. Ego sum panis vivus. Vinum, idem quod supra. In Solomone: Et bibite vinum quod miscui vobis. Oleum, misericordia, vel Spiritus sanctus. In Ps. In oleo sancto meo linivi eum. In aliam partem: Oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum. i. adulatio. Porcina, peccata. In Ps. Saturatus sum porcina. Azymum, sine fermento malitiae. In Apost. In azymis synceritatis et veritatis. Similago, puritas mentis, et fortitudo charitatis. In Levit. Si autem anima offert munus sacrificium Deo, similago sit munus eius. Subcinericium, humilitatis oblatio. In Gen. Festinanter conspergetres mensuras similaginis, et fac subcinericios. Lac, mentis synceritas. In Epist. Petri: Rationabile sine dolo lac concupiscite. Item in aliam partem: Lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis. Hic lac exiguitas sensus. Coagulatum, vitiis concretum. In Ps. Coagulatum est sicut lac cor eorum. Sal, condimentum sapientiae. In Evang. Vos estis sal terrae. Mel, dulcedo praeceptorum Dei. In Psal. Quam dulcia faucib. meis eloquia tua Domine, super mel et favum ori meo. Item aliter, in Solom. Inveniens mel, manduca quod satis est, ne forte satiatus evomas. i. Altiora te ne quaesieris. Fel, amaritudo malitiae. In Psalm. Dederunt in escam meam fel. Acetum, asperitas corruptae mentis. In Ps. Et in siti mea potaverunt me aceto. Pix inquinamentum et nigredo delictorum. In Solom. Qui tangit picem, inquinabitur ab ea. Sicera, confectio quaedam malitiae et nequitiae. In Evang. Vinum et siceram non bibet. Calix, Domini passio. In Ps. Calicem salutaris accipiam. Merum, synceritas iudicii aut veritatis, vel calor fidei. In Ps. Vini meri plenus mixto. Fex, ultimum iudicii. In Ps. Veruntamen fex eius non est exinanita. Cibus, sermo vel voluntas Domini. In Evang. Cibus meus est, ut faciam voluntatem eius qui me misit patris. Potus, idem quod supra. In Ps. Et torrente voluntatis tuae potabis eos. id est, Spiritu S. Item in aliam partem: Non est regnum Dei esca et potus. Promptuaria, cordis receptacula. In cantico Deut. In promptuariis eorum timor. Pera, victus solicitudo. In Evang. Non peram in via. Sacculus, thesauri, ratio in Deum. In Evan. Facite vobis sacculos qui non veterascant. Et in aliam partem: Sacculum communem possideamus. i. avariciam. Pecunia, verba divina. In Evang. Oportuit ergo te mittere pecuniam meam numulariis. Vellus, populus. In Psalmo: Et descendit tanquam pluvia in vellus. Linum, spiritualis fortitudo vel candor. In Exod. Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis. Utres, [?: ] humani corporis. In Evan. Vinum novum in utres novos mitti debet. Farina, opus bonum, vel scientia. In Evan. Abscondit mulier in farinae sata tria. Mola, vitae conversatio. In Evan.Duae molentes in mola. Possunt et duo testamenta lapides molae significare, per quos labore disserentium [?: ] cum veteris instrumenti in farinam Evan. convertare.

¶ Haec igitur nomina cum in textu Sacrae lectionis occurrunt, ita vel maxime ut exprimuntur, apertioribus accipienda traduntur, licet in diversas plerunque significationes pro persona vel tempore vel loco exeant, atque in figuras locis congruas, pro ratione allegoricae interpretationis erumpant. Nam et abyssus intelligitur, sicut supra diximus, profunditas Scripturarum: et item abyssus, aquae immensitas: Et rupti sunt fontes abyssi magnae. Item abyssus, ineffabilia iudicia Dei. In Psal. Iudicia tua abyssus multa. Item abyssus, infernus. Aut quis descendit in abyssum? i. Christum de mortuis revocat. Item abyssus, corda hominum facinorib. tenebrosa. Abyssus, dixit, non est mecum: i. sapientia. Ignis, sicut superius commemoravimus, accipitur Spiritus S. et iterum, Ignis charitas circum septa eius, circum septa ignis flammae eius. Ignis, tribulatio. In Psal. Igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum. Ignis, ira, Et consumam eos igne irae meae, ait Dominus. Ignis, voluptas: omnes adulterantes sicut clibanus corda eorum. Umbra, ut indicavimus, significatur profectio divina. Item, umbra aliquando peccata: Sedentes in tenebris et in umbra mortis. Umbra, aliquando poena, in Iob: Umbra mortis, et nullus ordo. Et quia umbra non longe est ab ea re cuius est umbra, ita et mors non longe est a poena quae infert mortem. Umbra, aliquando est delectius peccatorum. in Iob. de diabolo: Sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus. Et rursus species aliquae, specie una res multas significant. Duo testamenta, eo quod hic duo illi lapides molares possint significare, memoravimus. Et item duo testamenta, duo Cherrubin, in Exod. duo animalia, in Abac. duae petrae, in Exod. et in Canticis cantic. quarum velamento sponsa et Moses proteguntur: duo montes aenei, in Zach. de quorum frutetis myrtinis et obscura opacitate egrediuntur quadrigae cum equis rufis, nigris, albis, et variis. Sed has tam multimodas significationes in singulis prosequi nominib. non solum laboris immensi, verum etiam impossibile arbitrati sumus. Nunc ergo ad eum interpretationis modum atque ordinem, quem paululum per necessitate disputandi interrupimus, revertamur.

Cophini, Apostoli. In Evang. Et tulerunt reliquos 12 cophinos fragmentorum plenos. Item in aliam partem Manus eius in cophino servierunt. i. in servitute, vel tribulatione, quam Aegyptii intulerunt. Cathedra, doctrina. In Ps. Et in cathedra seniorum laudent eum. Irem in aliam partem: Et in cathedra pestilentiae non sedit id est, in doctrina haereticorum. Scabellum, humiliatorum subiectio. In Ps. Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Statera, aequitas, vel divinae gubernationis potentia. In Esa. Et libravit in pondere montes, et colles in statera. Cinis, humanae fragilitatis inanites In Solon. Quid superbis terra et cinis? Olla, prosapia. In Ps. Moab olla spei meae. i. quod de Ruth Moabitide, Christi secundum carnem prosapia, descenderit. Item in aliam partem. Olla, tribulationis excoctio, in Propheta: Et vidi ollam [?: su- ] sam â facie aquilonis. Lampades, animae iustitia fulgentes. In Evan. Et paraverunt lampades suas. Lucerna, Ecclesia, vel anima. In Evan. Sint lumbi vestri accincti, et lucernae ardentes. [p. 675] column 1325 Aliquoties Iucernae, opera bona: Sic luceat lumen vestrum, ut videant opera vestra bona. Modius, corpus humanum, vel legis litera, vel populus Iudaeorum. In Evang. Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio. Candelabrum, Ecclesia, vel corpus Domini, aut sancta Scriptura. In Propheta: Et vidi a dextris altaris candelabra duo ardentia. Mensa, altare, vel refectio spiritalis. In Psal. Parasti in conspectu meo mensam. Clavis, adapertio scientiae spiritalis. In Luca: Vae vobis legisperitis, quia tollitis clavem scientiae: ipsi non introiistis, et eos qui introibant prohibuistis. Item Claves, iustitiae, misericordiae, pietaisque virtutes. In Evan. Tibi dabo claves regni caelorum. Serae, repagula, adversus impios divinorum praeceptorum. In Psal. Quoniam confortavit seras portarum tuarum. Ascia, pravorum persecutio. In Ps. In bipenne et ascia deiecerunt eam. Bipennis, geminata afflictio. In Ps. ut supra. Navis, Ecclesia. In Evang. Navicula multis in medio mari iactabatur fluctib. Solet et homo navicula dici, ut tantae cogitationes hominum gubernantes advertantur. Retia, praedicatio. In Evang. Et mitte retia in capturam. Trabes, peccatum gravius. Evangelium: Eiice primum trabem de oculo tuo. Festuca, peccatum [?: le- ] . In Evang. Et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui. Laqueus, dolus. In Ps. Laqueum [?: par-nt ] pedibus meis. Funes, sors vel haereditas. In Ps. Funes ceciderunt mihi in praeclaris. Item, Funes, peccata: Vae qui trahitis peccata velut funem longum. Et iterum: Funes peccatorum circumplexi sunt me. Rota, orbis, aut vita humana. In Ps. Vox tonitrui tui in rota. [?: ] , Deus meus pone illos ut rotam. i. volubiles vel instabiles effice in malitia sua. Spongia cava, infidelitas Iudaeorum. In Evang. Illi autem spongiam plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Scala, fructorum profectus. In Gen. Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes super eam Scopae, cura superstitionis per vanam gloriam. In Evang. Et veniens, inveniens vacantem, scopis mundatam et ornatam. Margarita, doctrina Evangelica: vel spes regni caelorum. In Evang. Inventa autem una preciosa margarita, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. Annulus, signaculum fidei. In Evang. Et date annulum in manum eius. Item de hoc in Psal. Signatum est super nos lumen vultus tui Domine. Chlamys, laudis ornatus. In Solomone: Chlamydes fecit viro suo. i. vestimentum, quod tanquam de duobus testamentis confectum sit. Aurum, interior Scripturarum intellectus. In Ps. Et posteriora dorsi eius in specie auri. Argentum, elo quia divina, sive intellectus literae vel historiae. In Ps. Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum. Lapides preciosi, Apostoli vel sancti, sive opera ipsa virtutum. In Apoc. Fundamenta muri civitatis omnia lapide precioso ornata. Aes, vanitas, vel inanitas fidei. In Apostolo: Factus sum velut aes sonans. Item in aliam partem: Posuisti ut arcum aereum brachia mea. Hic aereum, fortem, vel firmum. Ferrum, tribulatio, vel homo ipse. In Ps. Ferrum pertransiit animi eius. Plumbum, pondera peccatorum. In Propheta: Et vidi iniquitatem super talentum plumbi. Fictile, fragilitas carnis. In Apost. Habemus thesaurum hunc in vasis fictilib.

De variis verborum vel nominum significationibus. VIII.

Aedificare, bona opera facere, vel bene docere. In Apost. Si quis autem aedificat supra fundamentum hoc aurum, argentum, lapides preciosos. Destruere, mala opera exercere, vel male docere. In Solom. Unus aedificans, et unus destruens. Mundare, vitiis expurgare. In Evang. Tetigit eum Iesus, dicens: Volo mundare. et confectim mundata est lepra eius. Stare, fide consistere. In Apostolo: Stare in fide. Ambulare, ad Deum tendere. In Ps. Et ambulabam in latitudine. Sedere, in Deum humiliter resumere. In Evang. Vos autem sedete in civitate. Iacere, aut vitiis, aut tentationib. succumbere. In Evang. Et invenit eam iacentem in lecto. Currere, in operibus bonis properare. In Apost. Sic currite, ut comprehendatis. Vigilare, custodiam cordis adhibere, vel in Deum resurgere. In Psal. A vigilia matutina usque ad noctem. Dormire, transitum apud Deum requiescere. In Psal. Nunquid qui dormit, non adiiciet ut resurgat? Et aliter, Dormire, peccatorum sopore torpescere. In Apost. Surge qui dormis. Ascensus, profectus in Deum. In Psal. Ascensus in corde eius. Descensus, defectus a Deo. In Evang. Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho. Via, Christus. In Evan. Ego sum via, veritas, et vita. Et aliter, Via, vita hominis. In Psal. Vias meas enunciavi, et exaudisti me. Spaciosa, vitiorum illecebris dilatata. In Evang. Lata porta et spaciosa via, quae ducit ad perditionem. Arcta, districta, vel tribulationibus pressa. In Evang. Quam angusta porta, et arcta via, quae ducit ad vitam. Directa, praeceptis Dei ordinata. In Esaia: Rectas facite semitas eius. Prava, a Dei praeceptis devia. In Esaia: Et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. Plana obedientia praeceptorum exaequata. In Esa. ut supra. Aspera, inobedientiae asperitate horrida, ut supra. A dextris, a parte iustitiae. In Evang. Statuet quidem oves a dextris, hoedos autem a sinistris. A sinistris, a parte iniustitiae. In Evang. ut supra. Fovea, dolus, vel lapsus in mortem. In Psal. Foderunt ante faciem meam foveam. Puteus, diabolus, vel infernum. In Psal. Neque urgeat super me puteus os suum. Et in bonam partem, in Genes. Ad puteum iuramenti. id est, ad aquam fidei. Sanitas, mentis integritas. In Psal. Clamavi ad te, et sanasti me. Languor, vitiorum morbus. In Psal. Qui sanat omnes languores tuos. Lepra, peccatorum contaminatio. In Evangelio. Et confestim mundata est lepra eius.

De Hierusalem, vel adversis eius. IX.

Hierusalem, Ecclesia, vel anima. In Psal. Lauda Hierusalem. Et notandum, quod quaecunque in Ecclesia generaliter conveniunt, haec et ad animam referri possunt. Sion. idem quod supra, in Psal. Lauda Deum tuum Sion. Filii Sion, filii Ecclesiae. In Ps. Et filii Sion exultaverunt super regem suum. Filiae Hierusalem, idem quod supra. Tabernaculum, corpus Domini, vel Ecclesia. In Psal. In sole posuit tabernaculum suum. Arca, caro Dominica, vel corda sanctorum Deo plena. In Ps. Tu et arca sanctificationis tuae. Item arca, Ecclesia, intra quam salvanda clauduntur. In Genes. Remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca. Tabulae lapideae duae, ut puto, propter testamenta duo, vel propter duo praecepta dilectionis, Dei et proximi. In Exodo: Et dixit Dominus ad Mosen: Excide tibi duas tabulas. Lex, praecepta divina. In Psal. Lex Domini immaculata. Chirographum, conscriptio hominis peccatoris cum diabolo, per manum iniquitatis. In Apost. Chirographum peccati, quod erat contrarium nobis. Pactum, confoederatio gratiae divinae cum homine. In Ps. Vidi non servantes pactum. Testamentum, confirmatio voluntatis divinae. In Propheta: Et confirmabo testamentum meum super domum Iuda. Praeputium, vita gentilis. In Apost. In praeputio aliquis vocatus est, non circumcidatur. id est, etiam qui ex gentib. ad fidem Christi veniunt, corpore non circumcidantur. Circumcisio, expoliatio vitiorum. In Apost. Circumcisi estis circumcisione non manu facta, in expoliatione corporis carnis. Cornu, fortitudo, vel regnum. In Reg. Et exaltavit cornu Christi sui. Purpura, martyrii species per cruorem. In Exod. Omnis qui percipit corde, adferet initia Domino, aurum, argentum, aeramentum, hyacinthum, purpuram, coccum netum et byssum. Coccus, idem quod supra, vel charitatis ardor, vel crucis mentio. [p. 676] column 1327 In Exodo, sicut supra. Byssus, castitatis vel continentiae candor: in Exodo, ut supra. Hyacinthus, confessorum livores: in Exod. ut supra. Superhumerale, operum ab humeris significatio. In Exod. Et fecerunt superhumerale de auro et hyacintho, et purpura et cocco neto et bysso torta. Rationale, doctrinae, vel rationis a pectore declaratio. In Exod. Et fecerunt rationale opere textili, secundum opus superhumeralis. Poderis, doctrina secretior atque perfectior. In Exod. Et fecerunt vestimentum poderem sub umbone, opus textile totum hyacinthinum. Lamina aurea in fronte, crucis praefiguratio. In Exod. Et fecerunt laminam auream, et inscripserunt in ea literas deformatas, signaculum sanctitatis Domini. i. nomen tetragrammaton Domini. Templum, corpus Domini, vel Sancti. In Apost. Vos enim estis templum Dei vivi. Altare fidei altitudo. In Ps. Tunc imponent super altare tuum vitulos. Sacrificium, oblatio iustitiae. In Psal. Sacrificate sacrificium iustitiae. Holocaustum, totus fide accensus. In Ps. Holocausta medullata offeram tibi. Hostia, Christus, vel anima dicata Deo. In Apost. Oblationem et hostiam Deo. Myrrha, mortalitatis indicium. In Ps. Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis. Unguentum, diffusa nominis Christi gratia. In Solomone: Unguentum diffusum nomen tuum. Sancta sanctorum, interiora quaeque mysteria Domini, vel regna caelorum. In epist. ad Hebr. Non. n. in manufactis sanctis Iesus introivit exemplaria verorum, sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Sabbatum requies spiritalis. In Gen. Et requievit Dominus ab omnib. operib. suis. Quadragesima, figura praesentis vitae ac laboris. In Evang. Et cum ieiunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctib. Pascha, praenunciatio Dominici transitus. In Evang. Ante diem autem festum Paschae sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad patrem. Quinquagesima, manifestatio futurae beatitudinis, vel remissionis. In Levit. Numerabitis ergo septem hebdomadas plenas usque ad alteram diem, et infra. i. quinquaginta dies. Iubilaeus, venturae quietis significatio. In Levit. Annus remissionis signum sanctum erit vobis. Civitas Dei, Ecclesia, vel anima. In Ps. In civitate Dei nostri. Cives, fideles. In Apost. Sed estis cives sanctorum, et domestici Dei. Muri, munimenta scripturae divinae, vel Prophetae, vel Sancti. In Ps. Aedificentur muri Hierusalem. Item in aliam partem: In Deo meo transgrediar murum. Turres, Apostoli, vel perfecti quique In Ps. Et abundantia in turrib. tuis. Portae, scripturae sanctae, vel iustitiae, vel Apostoli, aut angeli. In Ps. Et elevamini portae aeternales. Item in aliam partem: Quia lata porta et spaciosa via quae ducit ad mortem. Plateae, altitudo dilatata sanctorum. In Apoc. Et plateae civitatis aurum mundum tanquam vitrum perlucidum. Fundamentum, Christus, vel fides: In Apost. Fundamentum. n. aliud nemo potest ponere, quam id quod positum est, Christus Iesus. Maceria, lex, vel angelorum custodia. In cantico Esaiae: Et maceria circundedi, et calamos affixi, et plantavi vineam. Domus, anima, in qua Christus habitat: vel Ecclesia. In Ps. In domum Domini ibimus. Coenaculum, altitudo meritorum, vel scientiae. In Evang. Et ipse vobis ostendet coenaculum magnum. Ostium, adapertio fidei. In Apost. Ostium. n. mihi apertum est magnum et evidens. Columna, firmamentum, vel stabilitas spiritalis. In Apost. Iacobus et Ioannes et Cephas, qui videbantur columnae esse. Paries, interdum structura bonorum operum. In Cantico canticorum: Ecce hic retro post parietem nostrum prospiciens per fenestras. Fenestrae, visus et auditus, vel caeteri sensus, ut supra: Prospiciens per fenestras. Item in malam partem: Mors introivit per fenestras. Gradus, spiritalis assensus. In Ps. titulo: Canticum graduum. Pavimentum, humiliatio, vel afflictio animae, sive in terrena declinatio. In Ps. Adhaesit pavimento anima mea. Psalterium, opera bona. In Ps. Psalterium iucundum cum cithara. Cithara, pectus [?: de--tum ] , in quo tanquam nervi sunt virtutes: hoc est, spiritalia bona. In Psal. Exurge psalterium cum cithara id est, opera cum fide. vel de ipso Domino, resurrectio carnis cum divina virtute. Decachordum, praecepta decem, vel geminati quinque sensus hominis exterioris cum interiore. In Psal. In decachordo, psalterio cum cantica et cithara. Organon, homo, vel ille qui est assumptus a Domino. In Psa. Laudate eum chordis et organo. Tympanum, attenuatum corpus ieiunio. In Psal. Laudate eum in tympano et choro. Chorus, concordia. In Psal. ut supra. Tuba, vocis exaltatio in praedicatione divina. In Propheta: Exalta ut tubam vocem tuam. Cymbala, labia Dominum confitentia, vel dilectio Dei et proximi. In Psa. Laudate eum in cymbalis bene sonantib. Iubilatio, clamor spiritali feruore expressior. In Ps. Laudete eum in cymbalis iubilationis. Aegyptus, mundus hic, vel gentilium populus. In Ps. Venient legati ex Aegypto. Aethiopia, Ecclesia ex gentib. In Psal. Aethiopia praeveni et manus eius Deo. Item in aliam partem. In Ps. Dedisti eum escam populo Aethiopum. Babylon, aut mundus, aut Roma. In Apocal. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare ei calicem vini indignationis irae eius. Inimici, diabolus, vel vitia. In Ps. Non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta. Fures, haeretici et pseudoprophetae. In Evang. Omnes quotquot venerunt ante me, fures fuerunt, et latrones. Gentes, vitia. In Pentateucho: Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te. Item in aliam partem: Omnes gentes plaudite manibus. Pugna, certamen adversus nequitias spiritales, vel adverius vitia conflictus. In Apost. Sic pugno, non quasi aerem verberans. Pax carnis in bonum et spiritus concordia In Ps. Rogate quae pacis sunt Hierusalem. Item Pax, Christus. In Apost. Ipse enim est pax nostra. Victoria, de diabolo, vel de adversis triumphus. In Apost. Deo autem gratia, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum IESUM CHRISTUM. Bravium, consummatorum praemium meritorum. In Apost. Ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei. Corona, aeternae gloriae pro iustitia merces. In Apost. De reliquo reposita est mihi corona iustitiae. quoniam spiritalium profectuum consummatio provehit ad coronam. Recte horum quoque spiritalem nominum interpretationem corona consummat. Quae tamen nomina universa complecti arduum duximus: sicut etiam illud, ut depromerentur cuncta quae se in utramque partem gemina significatione diffundunt.

De numeris. X.

Sane his nominibus absolutis, numeros quoque breviter digeramus, quos mystica exemplorum ratio inter sacratos celebriores fecit. I. Hic numerus ad unitatem Deitatis refertur. In Pentateucho: Audi Israel, Dominus Deus tuus unus est. II. Ad duo testamenta. In Regnorum: Et fecit in Dabir duo Cherubin, decem cubitorum magnitudine. III. Ad trinitatem. In Ioi epistola: Tria sunt quae testimonia perhibent, aqua. sanguis, et spiritus. IIII. Ad quatuor Evangelia. In Ezech. Et ex medio eorum similitudo 4 animalium. V. Ad quinque libros Moisi. Apost. In Ecclesia volo 5 verba sensu meo loqui. VI. Ad diem sextum, quo Dominus hominem cum universis terrae animantibus fecit. In Gen. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Item paulo post: Et factum est vespere, et factum est mane, dies sextus. VII. Ad septimum diem, in quo perfectis omnib. Dominus requievit. In Gen. Et requievit Deus die septimo, ab omni opere quod patrarat. VIII. Ad diem Dominicum resurrectionis, id est, octavum. In titulo Psal. In finem pro octava. [p. 677] column 1329 IX. Ad Sacramentum, quod hora nona Dominus spiritum emisit. In Evang. Et circa horam nonam clamavit IESUS voce magna. X. Ad Decalogum, id est, decem verba, quae in Tabulis duabus scripta sunt. In Psal. Decachordo psallam tibi. XI. Ad Apostolos. In Evang. Undecim autem Apoli abierunt in Galilaeam. XII. In Evang. Duodecim autem nomina haec sunt. XIIII. Ad sacramentum Dominicae generationis. In Evang. Abraham usque ad David generationes sunt quartuordecim. XV. Ad quindecim gradus templi.

XVI. Ad numerum prophetarum. XXII. Ad sacramentum divinorum voluminum, secundum literas Hebraeorum. XXIIII. Ad mysterium numeri seniorum in Apoc. Et super thronos viginti et quatuor seniores. XXX. Ad fructus fidelium coiugiorum. In Evang. Et dabunt fructum aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. XXXIII. Ad mysterium aetatis, qua Dominus in carne versatus est. In Apost. Sicut quibusdam ex hoc videtur, donec occurramus in unitate fidei, et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. XL. Ad quadragesimae sacramentum. In Evang. Et agebatur a spiritu in deserto diebus quadraginta. XLII. Ad numerum in eremo mansionum, vel ad numerum generationum quae ab Abraham sunt usque ad Dominum IESUM Christum. L. Ad Pentecosten. In Act. Apost. Et cum complerentur dies Pentecostes. LX. Ad fructum viduis sive continentibus debitum. In Evang. Et dabunt fructum, aliud sexagesimum. LXXII. Ad numerum presbyterorum Moisi, vel discipulorum quos Dominus elegit. In Evang. Posthaec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos. C. Ad martyrum fructum, sive virginum. In Evang. Dabunt fructum aliud centesimum. Hos igitur certos sacratosque numeros exempli tantum causa protulimus. Sunt verô praeter hos plurimi, vel pene omnes sacrati: qui quomodo fiant, ipse divinae lectionis scrutator invenies.

EUCHERII EPISCOPI LUGDUNENSIS IN LIBRUM SECUNDUM INSTRUCTIONUM, PRAEFATIO AD SALONIUM.

QUONIAM, fili charissime, superiore libro propositionibus tuis se retulit crebra responsio: et vereor ne assiduae interrogationes, ut fit plerunque, legenti generent ex satietate fastidium: meo nunc nomine ea quae spoponderam, opus variaturus, adnectum: singula quaeque, ut ordine ipso magis clareant, perspecies suas dividens, ac titulis suis subdens. Et primo veniam ad Hebraeorum nominum interpretationem, de quibus certa quaeque et celebriora brevitatis causa ponam.

CAPITA LIBRI SECUNDI.
  • 1 Hebraeorum nominum interpretatio.
  • 2 De variis vocabulis.
  • 3 De expositione diversarum rerum.
  • 4 De gentibus.
  • 5 De locis.
  • 6 De fluminibus.
  • 7 De mensibus.
  • 8 De solennitatibus.
  • 9 De idolis.
  • 10 De veste sacerdotali.
  • 11 De avibus vel volatilibus.
  • 12 De bestiis et serpentibus.
  • 13 De ponderibus.
  • 14 De mensuris.
  • 15 De Graecis nominibus.

HEBRAEORUM NOMINUM INterpretatio. 1.

Adonai, in Latinum sonat Dominus. Sabaoth, exercituum, sive virtutum: aut, ut aliqui volunt, omnipotens. IESUS, Salvator. Nazarenus, sanctus, sive mundus. Messias, unctus. id est, Christus. Michael, quis sicut Deus. Gabriel, fortitudo Dei. Raphael, medicina Dei. Adam, homo, sive terrigena. Eva, vita, sive calamitas. Miror unde apud Hebraeos interpretatio huius nominis tam diversa sit; nisi forte ideo, quod eadem et edendo homini vitam attulerit, et transgrediendo calamitatem: aut quod mulier aliis interdum vita, aliis est calamitas. Abel, luctus, vel miserabilis. Cain, possessio, vel lamentatio. Enoch, dedicatio. Mathusalem, mortem suam misit. Noe, requies. Sem, nominatus. Cham, callidus. Iaphet, latitudo. Loth, declinans, sive unctus, Melchisedech, rex iustus. Abram, pater excelsus. Abraham, pater videns populum, vel pater multarum scilgentium. Sarai, princeps mea. Sara, princeps. Notandum, quod utriusque nominib. scil. Abrahae et Sarae tantum a literam Dominus addiderit, quae tamen apud Hebraeos per e legitur. Agar, advena, vel conversa. Ismael, auditio Dei. Isaac, risus: non tamen, ut quidam putant, ideo sic appellatus, quia Sara riserit: sed quôd Abraham, qui tunc utique prior risisse indicatur. Rebecca, patientia, sive quae multum acceperit. Iacob, supplantator. Israel, vir videns Deum: sed melius. princeps cum Deo. Lia, laboriosa. Rachel, ovis, vel videns Deum. Ruben, videns filios, sive fidens in medio. Simeon, audiens tristicias. Levi, appositus, sive additus. Iuda, confitens, sive glorificans. Zabulon, habitaculum pulchritudinis. Ischachar, est merces. Dan, iudicium, aut iudicans. Gad, tentatio. Aser, latitudo, sive beatus. Neptalim, conversantes. Beniamin, filius dextrae. Ephraim, frugifer, sive ubertas, vel auctus Latine. Manasse, oblitus. Esau, rubens, sive acervus lapidum. Cedar, tenebrae, vel moeror. Iob, magus, vel dolens. Amalech, populus lambens, sive restinguens.

Moises, assumptio, vel liniens. Aaron, mons fortitudinis. Pharao, denudans eum, sive dissipator eius. Sed Pharao nomen est non hominis, sed dignitatis: sicut et apud nos Augusti appellantur reges, cum propriis nominib. censeantur. Pharao tamen ille submersus in mari rubro, proprio vocabulo Cencres vocitatus est. Iosue, Salvator. Athoniel, tempus eius Dei, vel responsio Dei. Aod, gloriosus. Semegar, nomen adveniens, sive ibi colonus. Barach, fulgurans. Delbora, apis, vel loquax. Gedeon, tentatio iniquitatis eorum. Abimelech, pater meus rex. Thola, vermiculus ad tincturam vel coccinum. Iair, illuminans. Iepte, aperiens, vel apertus. Esebun, cogitatio, sive cingulum moeroris. Achilon, vivens Deo, vel videns Deum. Abdo, servus eius. Samson, sol eorum, vel solis fortitudo. Dalila, pauperculavel situla. Eli, Deus meus. Samuel, nomen eius Deus. Saul expetitus, sive petitio. Iessai, insulae holocaustum vel sacrificium. David, desiderabilis, sive fortis manu. Ionatan, columbae donum, vel Domini donum. Abesalom, pater pacis. Salomon, pacificus. Idem Ecclesiastes: id est, concionator. Idem et Idida, id est, dilectus Domini. Roboam, latitudo populi. Abia, pater Dominus. Asa, tollens, sive sustollens. Iosaphat, Domini iudicium. Ioram, qui est excelsus: sed melius sublimatus. Ochozias, apprehendens Dominum. Athalia, tempus Domini. Ioas, sperans, sive temporalis. Amasias, populum tollens. Azias, fortitudo Domini. Azarias, auxilium Domini. Iotham, perfectus. Achaz, apprehendens. Ezechias, fortitudo Domini. Manasses, obliviosus, quia oblitus est. Amon, fidelis vel nutricius. Iosias, ubi est incensum, vel Domini salus. Ioachas, robustus. Ioachim, cuius est praeparatio. Eliachim, Dei resurrectio. Iechonias, praeparatio Domini. [p. 678] column 1331 Sedechias, iustus Domini. Ieroboam, diiudicans populum, vel diiudicans supernos. Nave, latratus. Baasa, pinguedo. Helam, seculi vel orbis. Zambri, psalmus, vel canticum meum. Omri, crispans meus. Achab, frater patris. Iesabel, fluens sanguine, vel sterquilinium. Iehu, ipse, vel est. Ioatha, robustus. Zacharias, timor Domini. Sella, umbra eius, vel petitio. Manaem, consolans. Facee, aperiens. Helias, Deus Dominus. Helisaeus, Dei mei salus. Osee, Salvator. Ioel, incipiente Deo, sive est Deus. Amos, potens, vel fortis, aut populum debellans.Abdias, servus Domini. Iona, columba vel dolens. Micha, quis iste? Naum, germen sive consolatio. Abacuc, amplexans. Sophonias, abscondens eam. Aggaeus, festus, sive solennis. Malachias, angelus meus. Esaias, salus Domini. Hieremias, excelsus Domini. Ezechiel, fortitudo Domini. Daniel, iudicium Domini. Iudith, laudans, aut Iudaea. Ioseph, auctus. Maria, illuminata, sive stella maris: sed sermone Syro, domina. Simon, pone moerorem, vel obediens. Petrus, agnoscens. Bariona, filius columbae: Syrum pariter, et Hebraeum. Cephas, petrus: Syrum est. Paulus, mirabilis. Saulus, tentatio respicientis, vel tentationis securitas. Andreas, virilis: Graecum est. Iacobus, supplantator. Iohannes, Domini gratia. Philippus, os lampadarum. Bartholomaeus, filius suspendentis aquas. Thomas, abyssus, vel geminus: unde et Didymus Graece dicitur. Matthaeus, donatio. idem appellatus est Levi, Lebbeus, corculum: id est, a corde. ipse est et Taddaeus, ipse est Iudas Iacobi. Chananaeus, possidens, sive possessio. Ita autem dictus Simon, a vico Cana: ipse est et Zelotes. Scarioth, memoriale Domini, vel memoria mortis. Hoc vero nomine appellatus est Iudas, a vico in quo natus est. Marcus, excelsus mandato. Lucas, ipse consurgens, sive ipse levans. Stephanus, norma vestra: Graeco autem sermone coronatus. Augusti, solenniter stantes. Caesar, possessio principalis. Cyrenaei, haeredes. Bethsaida, domus frugum. Bethphage, Syrum, domus vallis. Bethania, domus afflictionis. Genesar, ortus principis. Amaus, populus abiectus. Capharnaum, ager consolationis. Sarepta, incensa, sive angustia panis. Gethsemani, vallis pinguedinum.Golgatha, calvaria. Nazareth, flos mundiciae, vel virgultum. Ninivitae, nati speciosi. Sidon, venatio. Zacchaeus, iustificatus. Idumaea, rosa. Lisama, nativitas tentationis. Iordanis, descensus. Martha, provocans Deum. Magdalena, turris. Susanna, lilium. Saba, captivitas. Caiphas, investigator, sive vomens ore. Pontius, declinans consilium. Pilatus, os malleatoris. Herodes, pellicius. Barrabas, filius patris: vel magistri eorum, absque dubio Iudaeorum magistri, qui est diabolus. Edem, in Gen. deliciae. Iudaea, confessio. Hierosolyma, visio pacis. Sion, specula: et recte. nam haec civitas David in monte constructa est. Babylon, confusio, sive transitio. Aethiopia, tenebrae. Aegyptus, tribulatio, sive tenebrae. Tyrus, angustia. Romani, sublimes, vel tonantes. Sinai, mensura, sive mandatum. sive tentatio, vel amphora mea. Gehenna, vallis gratuita. Quidam aestimant appellatam hanc a valle Gehennon, quae est iuxta murum Hierusalem. Hebraei, transitores. Sadducaei, iustificati. Pharisaei, divisi. Galilaei, volubiles. Samaritae, custodes, eo quod â Babyloniis illic ad custodiam collocati sint Iudaeorum.

¶ Cum in caeteris, tum et in hoc abundanter liquet, scriptura omnis sacra quam vere divina sit, ac plena mysteriis, quando ita congruant reb. nomina, effectibusque respondeant. Sicut David, quam exprimitur in Latinum fortis manu: utique fortiss. omnib. fere bellis extitit. Solomon, pacificus: utique in pace regnum administravit. Daniel, iudicium Dei utique in presbyterorum iudicio sententiam divinae disceptationis exhibuit. Unde quid mirum, si hi futura praedicaverint, quorum ent nomina, sicut res edocent, prophetiam sonant? Sediam de variis vocabulis interpretationem ponamus.

De variis vocabulis. II.

Alleluia, Latine est, laudate Dominum. Ia. n. unum est de [?: ] nominib. Dei, quae apud Hebraeos habentur. Amen, [?: ] re, sive fideliter. Diapsalma, semper: eo quod illa quibus hoc annectitur, sempiterna esse cofirmet a Deo. non commutationem metri significat, ut quidam existimant: vel [?: ] ritus prophetici refectionem. Sunt etiam, qui Diapsalmas [?: ] deo inscribi putent, ut ex hoc sive personarum, sive sensum intelligatur esse conversio. Osanna, salvifica, sive [?: sal- ] me fac. Osi enim, salvifica interpretatur: anna, interiectio est deprecantis. Ergo integre dicitur, Osianna. Sed dum corripitur, aut corrumpitur, sonat Osanna. Est autem sensus, Salvum fac: subaudiatur, vel populum Israel, vel totum mundum. Rhama, excelsa, In Evangelio Vox in Rhama audita est: id est, in excelsis. Est tamen et civitas quae Rhama appellatur. Racha, vanus, aut inanis. Rabbi, magister. Syrum est. Man, quid. Manna quid est hoc? Abba. pater: et hoc Syrum est. Anathema, perditio. Maranatha, sicut quidam dicunt, perditio in adventu Domini. Mammona, divitiae. Theraphim, figurae vel imagines, melius quâm incendia. Seraphim, vel Seraphin, ardentes, vel incendentes: iuxta illud. Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem. Ergo Seraphin, virtutes in caelis esse confirmant, quae Deum laudent, et in ministeria diversa mittantur. Cherubin, scientiae multitudo. Caeterum Cherubin ipsum in Sancta sanctorum, duo tantum significantur animalia. Aliis vero locis, ubi hoc nomen legitur, aut picturam aliquam indicat, aut varietatem.

De expositione diversarum rerum. III.

Mandragora in Genesi, genus pomi similimum parvo peponi, specie vel odore. Mazaroth, Zodiacon, quae 12 signa Mathematici adserunt. Fath, clima: id est, plaga meridiana, vel occidentalis. Rhamnus, in Psalterio non rubus est, sed spinarum genus, sentib. [?: pe-stum ] . Rhomphea, gladium in Latinum sonat. nam ubi in Gen. dicitur, gladius flammeus atque versatilis, in Graeco Rhomphea ponitur. Frameae, hastae longissimae. Sunt qui [?: ] ent nunc armorum vice utentes, hoc nomen tribuunt. Quid etiam ita gladios significari putant. Capparis, in So [?: -mone ] , fruteti genus in Oriente, simile lentisco. Palatae, in Regnorum: massae, quae de recentib. ficis compingi solent. Palatae, Graecum est: Debelaim, in Osea Propheta, palatas dicunt. Dabir, in Regnorum, oraculum quod erat factum in medio interiori parte templi in quo et arca Domini erat: hoc appellabatur Sancta sanctorum. Brisus, genus Serici grassioris pariter, et fortioris. [?: S- ] quidam, qui et genus lini esse byssum putent. Faenicium, in Esaia, coccinum. Lutheres, in Regnorum, conchae, vel canthari aquarii. Sed et Cantharus Graecum nomen est. Latomi, in Regnorum, lapidum caesores: et hoc Graecum est. Creagrae, in Paralip. fuscinae, ad carnes de caldariis proferendas: Graecum est. Sambura, in Musicis genus symphoniarum. Nablum, quod Graece appellatur Psalterium, quoque a psallendo dictum est. Ad similitudinem est citharae barbaricae, in modum deltae literae, Δ. Tympanum. quod extenta pelle vel cor o efficitur. Cinari, ut quidam putant, acetabula, quae [?: -c- ] in modulos concitantur. Thyna, ligna. de his Solomon gradus fecit in domo Domini, incognita, ligna ent pentiorib. Iudaeorum. Sethim, spinarum in eremo genus est, e quae+. bus lignum imputribile. Sabeth, virgulti apud Hebraeos nomen est, in Gen. Ecce, inquit, aries post tergum eius tenebatur in virgulto Sabeth. Lebetae, aenei minores, in usa coquendi paratae. In Paral. Pacificas vero hostias coxerunt in lebetis, et cacabis, et ollis. Cophinus, corbis. Hadria, vas aquarum. Condi, in Gen. poculum, vel scyphus. [?: L- ] thus, in Regnorum, ampulla olearia. Lenticula, in libro Regnorum, vasculum ex aere, habens oleum, quo ungebantur in regnum. Paropsis, acetabulum maius. Aliqui et catinum ita appellari [p. 679] column 1333 putant. Epistylia, in Reg. quae super capitella confinarum ponuntur: Graecum est. Mechonoth, in Reg. fulturae, suas bases appellamus. Topazion, lapis preciosus, in [?: ] (sicut aliqui affirmant) omnium lapidum colores refulgent. Corbana, gazophylacium. Corbona autem interpretatur oblatio. Chasma, in Luca, hiatus: Graecum et. Erisybe, in Propheta, aerugo: id est, rubigo messium: Graecum est. Zizania, lolium. Sicera, succus ex [?: dastylis ] et omnis praeter vinum liquor, qui ad bibendum aut e pomis, aut quolibet genere conficitur, sicera nun capitur. Nardum pisticum, nardum fidele: id est, sine impostura: Graecum est. Nardum spicatum ab eo quod species ipsa nardi in modum spicae sit, quae infusa conscitur. Alabastrum, genus marmoris preciosi, ex quo Evangelici illius unguenti vasculum erat. Stadium, in Evangelio, spacii certa dimensio. Octo stadia, mille passus efficiunt Haec nomina quae subsequuntur, in Exodo, vel in Reg. lib. his reperiuntur locis, quae arcae vel tabernaculi aut templi Domini relationem continens. Quorum nominum vocabula, ad haec quae obscuriora sunt, in translatione veteri habentur. Haec vero quae lucidiora apparent, novae translationis textu continentur. Vetus ergo translatio habet, Sperateres: [?: no- ] , ferulas. Calamiscos, calamos. Troiscos, vel cariscos, quasi in nucis modum deformatos. Anconiscos, incastraturas. Aspidiscas, uncinos. Fimbrias, catenas. Scitalas, vectes. Lapidibus acrotomis, dedolatis. Degrapidem, caelaturam. Petalis, laminis. Perimetrum, lineam. Spiras, capitella columnarum, vel (sicut puto) facturam earum. Elam, porticum: sed melius interpretatur Ante fores, sive vestibulum. Ergo Elam Hebraicum est Caetera quae superius sunt, Graeca sunt maxime. Item in Ezech. extrema parte, in visione civitatis, in veteri translatione habet Pasto foria, in nova Gaxophylacia: i. cellulas parvas. Thee, talamos. Aileu, frontem. Aelaucooth, vestibulum. Polyandron, multitudines. Spitamis, palmus. Gissus, definitio. Maraa, sacrificium. In Regum: Cinotasia, simulachra, quae Graece μορφώματα . Sed haec hactenus. Nunc etiam illud accipe, ut quaedam nomina prius Scriptura [?: ] , et ut nunc vocentur.

De Gentibus. IIII.

Gomor, in Genesi, Galatae, id est Galli: qui a candore corporis primum Galathae appellati sunt, e quibus populi quondam in Orientis longinqua migrantes primum Gallograeci, nunc antiquo Gallorum nomine Galatae vocantur. Magog, Scythae. Quidam Gog et Magog Gothos putant. Iubal, Iberi, qui et Hispani. Thuras, Thraces. Thogorma, Phryges. Madai, Medilanan, lones: qui et Graeci. unde et mare Ionium. Cethei, Citii, iidem Cyprii, apud quos et urbs Citrium vocitatur. Donanim, Rhodii. Ex his Graecorum nationibus extitêre, qui a Tauro monte usque ad Occidentalem Oceanum maritimam oram occupaverunt. Hae omnes gentes de Iapheth stirpe descendunt. Chus, Aethiopia. Mesraim, Aegyptus. Casloim, qui postea Philistini, nunc Palaestini. Iidem tamen et Allophyli: iidem et alienigenae appellati sunt. Horum civitas Ascalon. Saba, Arabia. Saba vocitatur et regio. in qua nunc Sabaei. [?: ] , Getuli. Labain, nunc Libyes, quondam Futhei appellabantur. Tharsis, sive Carchedon, Carthago est: quidam Tharsos Ciliciam arbitrantur, quia et civitas Tharsus illic sita est. Aphrica, appellata ab uno ex posteris Abrahae, de Cethura, qui vocatus est Afer. Ismaelitae vocati ab Ismaele, filio Abrahae. Iidem et Saraceni, et Sara iidem et Agareni, ab Agar. Nabathei, a Nabath filio Ismaelis appellati, qui ab Euphrate ad mare rubrum porriguntur. Cananaei, appellati de Canaan, filio Cham. Horum terram Iudaei expulsis incolis possederant. Hi omnes de origine Cham veniunt. Assur, Assyrii, ab Assur filio Sem. Hi urbem Ninum exnomine Nini regis condiderunt, quae nunc Ninive vocatur. Syros appellatos quidam asserunt ab Asurim, filio Abrahae ex Cethura. Us, quae et Auxitidis regio, circa Caelesyriam: ita ab Us, Sem pronepote appellata. Elamitae, Persae, ab Elam filio Sem. Hebraei cognominati sunt ab Heber, qui pronepos fuit Sem. Casdei, nunc Chaldaei vocantur: et Casdei, a Cased filio Nachor, fratris Abrahae. Hi omnes de Sem posteritate procedunt.

De Locis. V.

Iebus, ipsa est Hierusalem, ipsa est Salem, in qua regnavit Melchisedech. Haec nunc ab Helio Adriano, vocatur Helia. Babel, in Genesi, nunc Babylon vocatur. In hoc loco cum turrem quondam homines aedificare adversus caelum aggressi essent, dispersi sunt, immissa divinitûs confusione linguarum. Achar, nunc Nysibis vocatur. Reblatha, nunc Antiochia appellatur, eadem est Epiphania. Sycem, haec est et Sycema: nunc Neapolis, civitas Samaritanorum. Olibama, in propheta, civitas in qua Edom principes habitaverunt. Ariel, in Esaia: hanc quidam esse putant Ariopolim, ab idolo Martis. Ariel, leo Dei, Hierusalem figuraliter significans. Ararath, Armenia, in cuius montibus post diluvium arca consedit, adeo ut illic aliqua indicia nunc usque permaneant. Arbee, quae Arbos in nostris codicibus corrupte legitur, in qua tres patriarchae sepulti sunt, Abraham, Isaac, et Iacob: et praeterea Adam ipse, Haec est etiam Hebron, in qua David regnavit. Lod, ipsa est Lydda, ipsa est Diospolis. Decapolis, in Evangelio, regio est, habens civitates decem. Accaron, urbs Palaestinae. Antilibanus, loca appellantur quae supra Libanum montem, orientalem plagam respiciunt. Effrata, civitas Bethlehem. Euphrates vero, fluvius de Paradiso. Mesopotamia idcirco dicitur, quod Tigride et Euphrate fluminibus ambiatur. Samaria, ipsa nunc Sebaste appellatur. Emaus, in Evangelio, nomen quondam castelli, nunc civitas quae Nicopolis dicitur. Calvaria, locus ob hanc causam dictus, quod de consuetudine in eodem loco damnati capite truncarentur. Ariopagus, curiae apud Athenienses nomen est, quae a Marte nomen accepit.

De Fluminibus, vel aquis. VI.

Geon, fluvius est Aethiophiae, de Paradiso emergens, quem Nilum usitato nomine appellant. Phison, fluvius Indiae, idem quoque a Paradiso fluens: hunc alii Gangen vocant. Siloe, fons est in Hierusalem, de radice montis Syon bulliens: qui non semper, sed in certis horis diebusque emanat, per antra saxaque decurrens. Iordanis ideo dictus est, quod duo fontes in unum confluant, quorum alter dicitur Ior, alter Dan appellatur. Mare Galilaeae, idem et mare Tiberiadis, idem et stagnum Genesar, idem et lacus Genesareth. Mare Salinarum, hoc vocatur et mare Mortuum, vel Asphalti: id est, bituminis, ab Hiericho haud longe abest. Bethsaida, piscina in Hierusalem, in quam et aegri deferebantur: ideo et Probatica, id est pecualis appellatur, quod hostias in ea quondam sacerdotes lavabant.

De Mensibus. VII.

Nissan, in libro Esdrae mensis quem dicunt Martium, quique in Scripturis appellatur mensis primus. Elul, in Machabaeorum libro, Augustus: qui apud nos mensis Sextus appellatur. Casleu, in Zacharia propheta, November: qui est Nonus. Thebeth, in libro Hester, December: qui est decimus. Sabath, in Zacharia propheta, Ianuarius, qui apud nos undecimus. Adar, in libro Esdrae, Februarius: qui apud nos duodecimus. Quod sic etiam reliqua Hebraea mensium vocabula, quae in Canone non reperi, scire voles: Iar, vocatur [p. 680] column 1335 mensis secundus: Sivan, tertius: Thamus, quartus: Alo, quintus: Tisri, sextus: Mareson, septimus.

De Solennitatibus. VIII.

Annus Iubilaeus, annus quinquagesimus, qui erat annus remissionis, quo in Israel unusquisque rei suae venditor, ad ius eius, etiam absque precio revertebatur. Pascha, transcensus: Hebraeum est, non Graecum. Transcensus vero idcirco dictus est, quod Hebraei ab Aegypto in terram repromissionis transcenderunt. Certe Pascha nostrum est, quod Salvator ab inferis resurgens, caelorum regna transcenderit. Phase, itidem Pascha est, transcensus, vel transitus. sunt qui magis transcensum, vel transitum ex hoc appellatum affirmant, quod eadem nocte Dominus per Aegyptum transierit, cum Aegyptiorum primogenita cuncta percussit. Pentecoste, quinquagesima, Graecum est. Huius quinquagesimae figuram annus Iubilaeus gessit, quique nunc iterum futurae repromissionis aeternam requiem praefigurat. Scenopegia, cum tabernacula a Iudaeis figuntur, ob memoriam tabernaculorum. σκηνὴ enim Graece tabernaculum dicitur. Haec Iudaeorum solennitas, Septembri mense celebratur. Encaenia, novae aedificationis observatio, vel dedicatio. καινὸν namque in Graeca lingua novum significat. Ergo in hac solennitate Iudaei, Octobri mense, dedicationis templi colebant diem. Epiphania, Graecum est, quod significat apparitio, vel ostensio: sive quod eâdem die Dominus et salvator noster in baptismo suo populis fuerit ostensus: sive quod stella Magis, sive quod primo signo Domini aqua in vinum versa tunc apparuerit. Neomenia, hoc est quod apud nos Calendae. Sed quia apud Hebraeos secundum lunae cursus menses supputantur, et μηνοῦ Graece Luna appellatur, idcirco Neomenia nova luna accipi potest. Parasceve, praeparatio: Graecum est. Parasceve enim, sexta sabbati appellatur. Hinc vero praeparatio dicitur, quod a Iudaeis eâdem die, quae in Sabbato sunt necessaria, praeparentur. Sabbatum, requies, Hebraeum est. Idcirco autem requies, quod in eadem die Dominus ab opere, perfectis omnibus, absolutisque, requieverit.

De Idolis. IX.

Idola, simulachra: Graecum est. Beelphegor, quod interpretatur simulachrum ignominiae: idolum est Moab. Hunc Latini Priapum appellant. Beel, quod interpretatur vetustas, idolum est Babylonium. Fuit vero hic idem Belus, pater Nini regis Assyriorum. Adramalech, idolum Assyriorum, quod etiam Samaritae coluerunt. Astarten, quod in Latinum sonat factura superflua, idolum Sidoniorum dicunt. Beelzebul, interpretatur vir muscarum. Diabolus, deorsum fluens, Graece vero criminator dicitur. Satan, in Latinum sonat adversarius, sive transgressor. Syrenae, in Esaia, daemones, aut dracones magni, cristati pariter ac volantes, ut â quibusdam putatur. Ululae, in Esaia, ab omni translatione nomine ipso Hebraeo Iim appellantur. Septuaginta tantum interpretes pro his Onocentauros in translatione posuerunt. Sunt qui ululas putent aves esse nocturnas, ab ululatu vocis, quem efferunt, quas vulgo cavannos dicunt. Lamia, genus monstri, ut quidam adfirmant. Pilosi, in Esaia, genera daemonum. Hos nonnulli etiam doctissimorum Incubones, vel Satyros, aut quosdam sylvestres homines putaverunt.

De Vestibus. X.

Ephod, vestis sacerdotalis, quae Superindumentum, vel Superhumerale appellatur. Est autem velut in caracallae modum, sed sine cucullo. Cuius vestimenti duo sunt genera: unum, lineum et simplex, quod sacerdotes habebant: aliud diversis coloribus, de auro, purpura, et bysso, hyacintho, gemmisque contextum, quo sensu pontifices utebantur. Poderis, sacerdotalis linea, corpori penitûs adstricta, eademque talaris: unde et poderis appellata. haec et subucula dicitur. Logion, quod et Rationale, pannus exiguus, ex gemmis, auro, coloribusque variis, qui superhumerali contra pectus pontificis adnectebatur. Cidaris, pileus sacerdotalis ex bysso. Hunc Graeci et nostri tiaram, quidam etiam mitram vocant. Petalum, aurea lamina in fronte Pontificis quae Dei nomen illud ineffabile Tetragrammaton, quatuor literis Hebraeis gerebat scriptum. Penula, in Apostolo, Latinum est, est autem quasi lacerna, descendentibus clavis. Baddim, in Daniele, vestes lineae, quibus feminalia, ut arbitror, significantur. Bad enim apud Hebbraeos linum dicitur. unde et in quibusdam locis legitur, Ephod bad, hoc est, Ephod lineum: non autem Ephod barud, ut quidam corrupte legunt. Diplois, in Regum libris, sagum vel chlamys, ἀπὸ τοῦ διπλόω , quod duplicatur: et omne indumentum quo dupliciter ambimus, diplois appellari potest. Melotae, in Regum libris [?: pe- ] simplex, qua monachi Aegyptii etiamnum utuntur, ex uno latere dependens. Theristrum, in Genesi, apud Arabes genus pallii muliebris. Periscelides, in Esaiae ut quidam dicunt, apud feminas crurum ornamenta.

De Avibus, vel volatilibus. XI.

Pelicanus, avis parva, quae solitudine delectatur. Est et aliud Pelicanorum genus in Nilo, pene cygnis simile, nisi quôd paulo maiores sunt. Quidam ita et onocrotalos vocant. Nycticorax, noctua: multi bubonem esse contendunt. Sunt etiam qui asserunt, esse orientalem avem, quae nocturnus corvus appelletur. Ibis, in Pentateucho, avis Aegyptia, obscaenitate oris immunda, quo alvum purgare consuevit. Herodius, in Psalmo, ardea a quibusdam putatur. Larus, in Pentateucho, gaviam significat. Coenomyla, non musca canina, ut quidam putant, in Psalmo accipienda est: sed musca onimoda. et ideo non per y Graecam literam, sed per diphthongum oe scribi debet. Cyniphes, culicum genus est, aculeis permolestum.

De Bestiis, vel Reptilibus. XII.

Rhinoceron, fera terribilis, gemina in naribus gestans cornua. Monoceron, in Psalmo, Unicornis appellatur. Tragelaphus, in Deuteronomii platoceros: id est, cornibus latis. Erinacii, cyrogrilli nuncupantur, prope magnitudine mediocrium cuniculorum, de cavernis petrarum procedentes gregatim: in eremo, quae est contra Mare mortuum, depascuntur. Hericii, qui et Echini dicuntur, ita spinoso defenduntur tegmine, ac nec contingi quidem possint. Bruchus, in Psalmo, locustae quae nondum volant: quam Olbam vocant.

De Ponderibus. XIII.

Talentum est pondus LXII, quod faciunt LXXX librae Atticae. Mina est libra una, et semuncia. Talentum habet minas LX. Mna Graece, Latine mina dicitur. Drachma habet scrupula tria. Didrachma, drachmae duae sunt. Unde miror, quomodo in libro Hebraicarum Quaestionum, Semuncia scribatur. Stater, est nummus habens (ut quidam affirmant) unciam unam, id est, aureos sex: ut alii putant, tres. In Evangelio enim pro duobus didrachmis Stater datur. Sic ei, qui in Latina lingua corrupte Siclus dicitur, ut in Quaestionibus supra scriptis indicatur, unciae pondus habet: ut alibi scriptum reperi, scrupula decem, quod et ipse arbitror. nam Siclus ipse, vel Sicel, de propinquitate ponderis quasi sicilicus sonat. Obolus, est scrupulum dimidium, quod facit siliquas tres: in Ezechiciae Siclus autem, XX obolos habet.

[p. 681] column 1337

De Mensuris. XIIII.

Corus, est modii XXX. Batus, ampliora una: id est, modii tres. Cadus, Graeca amphora est, habet urnostres. Ephi, sine opha, modii tres. Ephi idem mensurae habet in aridis, quod in liquidis Batus. Metreta una, ut quidam dicunt, habet sextarios centum. Mensura autem Graece μέτρον dicitur unde Metreta appellatur Notandum vero quod mensura Hebraeum nomen est Artabe, in Esaia, Aegyptiorum mensurae, quae tres faciunt modios, X. Sata, idem sunt quod Ephi: id est, modii tres. Gomor, mensura est Attica, habens (ut quidam opinantur) Choenices tres: id est, sextarios XII. Alii. Gomor dicunt paulo minus a sextariis quinque: quod etiam ipse sequor, eo quod Gomor sit decima pars Ephi, Nebel, quidam putant modios tres. Sextarius est dimidium Cotylae, in liquidi specie. Cotyli, hemina est, in Ezechiele: Decem, inquit, Cotylae sunt Gomor.

De Graecis nominibus XV.

Accipe nunc caeterorum nominum significationes, quae Ecclesiae ore celebrata, in sermonem nostrum convertuntur ex Graeco. Thebos, Deus. Theos, ut quorundam opinio habet, ἀπὸ τοῦ θεάομαι , id est a spectando: id est, omnia prospiciendo. Homousion, unius substantiae. Homoeusion, similis substantiae. Christus, rectas. Paracletus, consolator, sive advocatus. Hagios, sanctus. Angelus, nuncius. Thronos, sedes, vel solium. Apostolus, missus: ideo quod a Domino ad evangelizandum missi sunt. Propheta, praedicator. Matyres, testes. Episcopus, superinspector. et ideo proheta ait: Speculatorem te posui domus Israel. Presbyter, senior. Diaconus, minister. Clerus, sors. Ecclesia, nocatio vel collectio. Catholica, universalis, ἀπὸ καθαλίκον , quod est secundum totum. Synagoga, conventus, vel congregatio. Ethnicus, gentilis. Hypocrita, simulator. Haeresis, secta. Monachus, solitarius. Eremus, desertum. Paroecia, adiacens domus, scilicet Dei. Dioecesis, gubernatio: et hoc non secundum proprietatem et potestatem verbi, sed secundum effectum. Laicus, popularis, ἀπὸ τοῦ λαοῦ : hoc est, a populo. Catechumenos, instructus, sive audiens. Neophytus, novella plantatio. Baptisterium, tinctorium. Holocaustum, totum combustum: ideo, quia integra hostia igni tradita consumebatur. Chrisma, unctio. Eucharistia, gratia. Symbolum, collatio aut pactum, vel complacitum, quod sit homini cum Deo. Hymnus, carmen in laudem Dei. Antiphona, vox reciproca. Pentateuchum, quinque volumina: id est, Moysi libri quinque, de quibus dicit Apostolus, Quinque verbis velle se in Ecclesia loqui. Exodus, exitus, vel egressus, scilicet populi Israel. Deuteronomion, secunda lex, in quo est Evangelicae legis praefiguratio. Paralipomenon, praetermissorum, vel reliquorum: id est, quod historiae inibi contingantur, quae in Regum libris praetermissae sunt. Evangelium, bona annunciatio, sive bonum nuncium. Apocalypsis, revelatio. Gazophylacium, divitiarum custodia: compositum de lingua Persica et Graeca. Synodus, comitatus, vel coetus. Canon, regula. Theuchos, volumen. Apocrypha, recondita, vel occulta. Hexapla, sex simplicia. Apologia, excusatio: unde Apologeticos appellatur, vel, sicut quibusdam videtur, purgatio, seu defensio. Anagoge, superior sensus. Tropologia, moralis intelligentia. Parabola, similitudo. Anacephalaeosis, recapitulatio.

¶ Habes opusculum, mi fili charissime, in omne fere Scripturarum corpus, quasi quoddam intelligentiae seminarium, quod in duobus voluminibus, non parum (ut arbitror) instructionis ad edocendum te, ex rebus variis necessariisque congessi.

EUCHERII FORM. SPIRIT. INTELL. FINIS.

[Page 682]
column xx

Appendix A VOCUM ET PHRASIUM, QUAE IN HOC OPERE AB AUTHORE EXPONUNTUR, INDEX.

In quo prior numerus columnam Paginae, posterior versum indicat.

A
B
C
D
E
F
G
H
I
L
M
N
O
P
Q
R
S
T
V
Z

VOCUM ET PHRASIUM INDICIS FINIS.

[Page 715]
column xx

Appendix B LOCORUM SACRAE SCRIPTURAE VETERIS ATQUE NOVI TESTAMENTI, QUORUM PAULO UBERIOR EXPLICATIO IN HOC OPERE HABETUR, INDEX.

Primus numerus Paginam, secundus Versum significat.

GENESIS.
EXODUS.
LEVITICUS.
NUMERI.
DEUTERONOMIUM.
IEHOSUA.
IUDICUM.
1. SAMVELIS.
2. SAMUELIS.
1. REGUM.
2. REGUM.
1. PARALIPOMENON.
2. PARALIPOMENON.
NEHEMIA.
HESTER.
IOBUS.
PSALMI.
PROVERBIA SALOMONIS.
ECCLESIASTES.
CANTICA.
ISAIAS.
HIEREMIAS.
THRENI
EZECHIEL.
DANIEL.
HOSEAS.
IOEL.
AMOS.
IONAS.
MICHEAS.
NAHUM.
HABACUC.
SOPHONIAS.
HAGGAEUS.
ZACHARIAS.
MALACHIAS.
MATTHAEUS.
MARCUS.
LUCAS.
IOHANNES.
ACTORUM.
AD ROMANOS.
I. AD CORINTHIOS.
II. AD CORINTHIOS.
AD GALATAS.
AD EPHESIOS.
AD PHILIPPENSES.
AD COLOSSENSES.
I. AD THESSALONICENSES.
II. AD THESSAL.
I. AD TIMOTH.
II. AD TIMOTH.
AD TITUM.
AD PHILEMONEM.
AD HEBRAEOS.
I. PETRI.
II. PETRI.
I. IOHANNIS.
IACOBUS.
IUDAS.
APOCALYPSIS.

LOCORUM SACRAE SCRIPTURAE INDICIS FINIS.

[Page 735]
column xx

Appendix C VERBORUM ET RERUM IN HOC LIBRO PRAECIPUE NOTABILIUM INDEX.

Primus numerus Paginam, secundus Versum significat.

A
B
C
D
E
F
G
H
I
L
M
N
O
P
Q
R
S
T
V
Z

FINIS.

[Page 748]
column xx

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica