pagina 2r
[...]
Nos modo, si quemquam dederit fortuna secundum,
Conquerimur, laeti si quis at hostis adest.
Iam nitidas nostris labris non tingimus undas,
Sed potius tristes nunc iuuat esse cibos.
Non aliter quam cum deserta coniuge turtur
Immemor escarum flebile carmen habet.
Carminibus uultur raucis mihi semper ad aures
Personat et cornix tristia signa canit.
Non nisi nocturnum fas est mihi cernere tempus:
Vtque fugit lucem noctua, nos fugimus.
Si genus horrendae sortis quis nescit iniquum,
Inspiciat nostrae fata seuera necis.
Rupibus in mediis animalia cuncta quiescunt,
Mollius haec trunco, frondibus illa cubant:
Ast ego uana deum sub diuo numina maestus
Conqueror et fractam spemque fidemque gemo.
En uiret omnis ager, tamen at mihi sicca uidentur
Omnia: nil maestos tempora laeta iuuant.
Si lacrimis uocem confundimus, hei mihi nullus
Mitiget alloquio tot mala nostra pio.
Huc age, Tartareus foedi regnator Auerni,
Huc tuus aduertat portitor ipse ratem
Meque per obscurum traducat ad infera pontum
Regna: decet maestos maesta tenere locos.
Signa iuuant alios felicia, Pallados arbor:
Nos cupimus Martis bella tremenda feri.
Vndique iam cupimus gladios a caede rubentes
Et simul horrisonas Martia signa tubas.
Splendida tecta iuuant alios; hi lacta fluentes
Exoptant fontes mellifluumque mare:
Ast ego, terra, tuis modo uellem degere fossis,
Aequora quam uellem sanguinolenta forent.
Nempe tulit multis cursus fortuna benignos
Et pietas multis non inimica fuit:
Ast mihi saeua dedit sors nigros undique casus,
Impia caelicolae fata dedere mihi.
Sunt quibus alma placet peruoluere lumina caeli
Quosque decet nitidi splendida forma poli:
Ast caderent uellem nunc mundi sidera, Phoebus
Lunaque uel totum frangeret axis onus.
Sunt et qui cupiant contentum cernere quemquam
Felicesque hilari uiuere pace uiros:
Ast ego ut inuadant omnes rabiesque furorque,
Discordesque sient uentus et unda precor.
Ignibus absumptos fluctus modo cernere uellem,
Vellem fulminibus scindier omne solum.
Tristis ubique gemat luctus, suspiria, tristis
Sit timor et lacrimis mixtus ubique dolor.
Hippotades soluat tumidos nunc impiger utres
Aeolus et uentis uim ferat ipse suis.
Sparsa cadant magnum nunc moenia cuncta per orbem,
Aethera serpentum peruolet omne genus.
Quisque foret Tityus renouato uiscere uellem,
Sisyphiis poenis omnia plena forent.
Exeat immensum Furiarum foeda barathrum
Turba, graues uolucres conueniantque simul.
Bis comes et rabidus ueniat Canis ore trifauci,
Qui uorat humanum dilaniatque genus.
Sitque Chaos nigrum nunc undique nubibus atris,
Atra uelim miseris sidera cuncta uiris.
Hesperus et fiant utinam modo Lucifer unum,
Quaque cadit Phoebus efferat inde iubar.
Inque caput cunctos uellem conuertere ferrum,
Verteret in patriam quisquis et arma suam.
O utinam caelum fieret Plutonia sedes
Et fierent summi Tartara regna Iouis.
Filius et patrem manibus trucidaret iniquis,
Interimat fratrem frater ubique suum.
Non aliud quicquam decimus circumsonet orbis
Quam mortem, mortem cuncta elementa sonent.
Si mihi saeua darent Oenidae fata sorores,
Illicet haec auidis ignibus ipse darem.
Tantalias uellem durus perdiscere sortes
Et Phaethonteae fulmina ferre necis.
Vtque Erysichthonius consumpsit uiscera quondam,
In proprium corpus dentibus ire uelim.
O mihi cuncta ferae laniarent membra dolenti,
Alter ut Actaeon et miser ipse forem.
Quas ego non poenas, quae non discrimina ferrem,
Dummodo tot mortes clauderet ima dies.
Quid dolor humanos non iussit ferre? Manerem
Nunc Ixioniis in miser ipse rotis.
Sint mihi signa deum contraria, nil ego curo
An fuerint Martis falciferique senis.
Ite procul Veneris felicia sidera faustae,
Ite procul placidi candida signa Iouis.
Augurium nigro sit nostrum nomine tinctum
Semper et auspiciis sint maledicta meis.
O mihi damna forent cunctis oppleta ruinis
Inque meum ruerent omnia bruta caput.
Rupibus, Aetna, tuis cudunt quae fulmina Brontes
Et Steropes: feriant in caput illa meum.
Gorgon saeua, ferox ueniat Mezentius in me
Centimanusque Gyas impius atque Nero.
Barbara corda feri uellem sentire tyranni,
Aeri Perilleo qui mea membra daret.
Quid Marium, quid te, crudelis Sulla, superbe
Quid Capaneu, quid te, Pyrrhe cruente, feram?
In mea nunc uestros conuertite fata furores,
Tydes in nostrum dente ruatque caput.
Denique, ne ueterum memorem monumenta uirorum,
Ipse miser paterer quot subiere mala.
Cur igitur, Lachesis, tantum mea stamina profers
Totque malis nolles ponere dura modum?
Fila precor frangas; iam fusos rumpite, Parcae:
Mors, uenias misero nil metuenda mihi.
Heu uarium, caecum, fallax, heu temporis aeuum
Mobilis. O mundi gloria uana, leuis.
Falsus amor, nostro contraria cura labori;
Vana est spes ueneris, uanior ipsa fides.
Nunc mihi delicias sperabam, nunc ego pacem:
In leuibus zephyris spes mea fixa fuit.
Conqueror heu ueneris falsae de pace caduca
Et lacrimans maesta proelia mente gero.
Hoc scelus illa iubet nostro quae funere gaudet,
Ingenio cuius nomen ad astra tuli.
Quid moror infelix? Quid enim mihi denique restat:
Mors, uenias misero nil metuenda mihi.
Impia fata deum, cur tantos ferre labores
Me sinitis? Saltem uos, rogo, detis opem.
Confiteor, superi, uos reddere praemia dignis
Et meritum nocuis, impia fata malis:
Ast ego quid merui? Quid nunc peccauimus ipsi?
Parcite, non digne tot mala nempe gero.
Di facerent uarias o possem sumere formas
Induere et uultus nunc miser ipse nouos,
Vt melius dulces possem perquirere amores,
Vt dominam peterem protinus ipse meam.
Sed quia caelestes non praebent talia nobis:
Mors, uenias misero nil metuenda mihi.
Non cuiuis liceat flauum simularier imbrem
Inque sinum dominae procubuisse suae.
Non taurum liceat cuiuis, non fingere cycnum,
Nec deus aut quisquis Iuppiter esse potest.
Quod si forte alios possem mihi sumere uultus,
Si facies posset nostra referre Iouem,
Ipse darem finem tam longo nempe dolori,
Nec fieret fletus ulla querella mei.
O mihi ceratas aptaret Daedalus alas,
Vt sequerer lumen protinus ipse meum.
Non mea planta tuas imitatur, Daedale, pennas,
Nec leuibus plumis praeda tenenda fuit.
Quid loquor infelix? Nil prosunt uerba dolori:
Mors o uenias misero nil metuenda mihi.
Hanc ego Tarpeiam nunquam confringere sperem,
Exclusit quae nos ad mala tanta foras.
Quo latites, Circe? Quo nos, Medeides herbae,
Aufugitis? Dominam reddite quaeso meam,
Quae mihi cor leuibus reddit penetrabile telis,
Quae rapidis flammis uulnera nostra fouet.
His nec Apollinea possit medicarier arte,
Hippolyto medicam quae tulit ante manum.
Hei mihi, cum nostrum non sit medicabile uulnus:
Mors, uenias misero nil metuenda mihi.
Quae mihi sola fuit tantorum causa laborum
Sola potest nostri finis et esse mali.
Sola meos poterit, si uult, compescere luctus,
Vulneribus nostris esse medella potest.
Haec est illa mali spiritus quae funera semper
Suadet: et hei finem mortis habere negat.
Auxilium petimus, nostra nos luce dolentes:
Dura manet surdis auribus illa tamen.
Immemor est nostrae quam durae sortis iniqua;
Me miserum! curat tot mala nostra nihil.
Non licet ulterius sine dulci uiuere amore:
Mors, uenias misero nil metuenda mihi.
Supplicium uideas modo lux tu candida nostrum,
Vndique tot lacrimas, tot gemitusque graues.
Qualiter et fugimus clarum modo cernere Phoebum,
Inspicias querulos quos facimusque modos.
Quamque piget lucis cernas rogo lumine grato
Cui misero et quoties uota fuere mori.
Verba damus leuibus uentis foribus quoque duris;
Fabula sum cunctis inde ego nota locis.
Ipsa manes surdis tamen at mihi surdior undis
Aegrotoque negas tu mihi ferre manum.
Proh scelus indignum! dilecta linquor amica:
Mors, uenias misero nil metuenda mihi.
Saeua precor uenias rabidarum turba ferarum,
Dentibus ut duris uiscera nostra uores.
Iam uenias nigrae moderator maximus aulae,
At querulis ponas fletibus ipse modum.
Cerberus immanis tandem tria guttura pandens
Faucibus accipiat uiscera nostra suis.
Quaeque fouet nostras auido nunc igne medullas
Accedat, nostram cernat ut illa necem.
Saeuus Amor, uenias: satiabere sanguine nostro;
Mors, uenias misero nil metuenda mihi.
Qui modo cumque meos felix imitabere amores,
Iam poteris damno cautior esse meo.
Quisquis is es, uerbis ne te modo demorer, audi:
Sit satis hoc speculum me tribuisse tibi.
Ille erit o quoties felix quotiesque beatus
Sumptibus alterius qui didicisse potest.
Nos tamen at nostrae ueniam praebebimus hosti,
Tot lacrimas et tot quae mala longa dedit.
Denique sit mea mors totum uulgata per orbem,
Damna per exemplum sint fugienda meum.
Vade, meum nigro uestitu flebile, carmen,
Ante pedes cuius non licet ire mihi.
Non sine honore tamen uolumus te cernere castam,
Contulerit quamuis tristia fata mihi.
Nec mora cum fueris perlectum; protinus illam
Desere: felices et loca laeta fuge.
Cum mare, cum terras lustraueris ordine longo,
Descendas nigri regna profunda Iouis.
Nos ubi tum cernes cum maestis uana gerentem
Saecula mundanam spemque fidemque leuem.
2. Ad amicam diutius expectatam
Ignis et expectet uanae promissa puellae,
Ludit amatorem quae male fida suum;
Quae toties in amore deos iurata fefellit
Et dixit: "Veniam, fac properanter eas.
Vade, sed incassum ne sim uentura uideto.
Festina, ne te serior hora uehat.
Quo possim, mea uita, tuo paulisper amore
Longius amoto non sine teste frui;
Quo medium possim cupidis amplectier ulnis
Figere et in collo stigmata blanda tuo;
Quo possim tecum iucundos carpere fructus
Et ueneris gratas enumerasse uices.
Et quid erit quod non tua sit factura Neaera,
Dummodo mentis ero non aliena meae.
Non ego Caucaseas renuam transcendere rupes,
Inter inhumanos dilaceranda lupos;
Iusseris ad Libycas Syrtes: ego iussa natabo,
Caeruleis audax associata feris;
Seu uelis ad Gangem? Ganges mihi terminus esto:
Si placeat, uiuam; si mea mors, moriar."
His ego pollicitis - quis enim non talibus esset?
Illectus miser, hac credulitate tumens,
Curro nec ardentem timeo Procyona, laborem
Sperno nec amotum me remoratur iter.
En uenit, ecce uenit promissae cura Neaerae -
Expecto; tandem nulla Neaera uenit.
At ueniet forsan paulum tardata: fidelis
Saepe fuit; forsan causa probanda sua est.
Aut fortasse patris grauior censura retardat;
Aut negat aduentus mater iniqua suos.
Quis scit an ipsa nouae resicet profluuia lunae,
Pallidula roseas tabe notante genas.
Posset et ad notum sese conferre sacellum:
Perfidiae non est sed tamen ille locus.
Rei miser, iniustae sunt haec commenta Neaerae
Vana; meum falso torret amore iecur.
Dic ubi uera fides? Vbi tot promissa? Cadentes
More niuis lacrimae? Dic ubi uerus amor?
Anne putas superos sine uindice perfida diuos?
Tardior est quantum poena timenda magis.
Fulmina missa time! Timens ne gurgite saeuo,
Cum mare sulcabis, te maris unda uoret.
Ah pereat quicumque fidem putat esse puellis:
Nulla puella meo tempore fida manet.
Non possum tolerare leues: sint gaudia uulgi;
Esse potest leuius qua leuitate nihil.
3. puellam quam uiderat laudat
Vidimus hesterna spatiantem luce puellam,
Credibile est qualem non rapuisse Parim.
Nec niueum Tyriis quondam uexisse iuuencum
Littoribus talem trans freta longa ferunt.
Et tunicas liceat non erat induta uagantes,
Aut manibus fuerat lucida gemma suis;
Non Arabo flaui spirabant rore capilli,
Non erat in uarios forma relata modos:
Digna tamen cuius fierent praeconia formae
Splendida, perpetuo carmine digna fuit.
Digna fuit merces pro qua uel obiret Achilles,
Herculeus pro qua sudor emendus erat.
Haec mihi Pisaei fieret si praemia currus
Quicquid et est duri muneris, instar erit.
Ismarios hanc ob cuperem transcendere montes,
Armenias tigres Maenaliosque lupos;
Visere seu nulla contactam nube Syenem
Iusserit et Scythicam seu uelit illa niuem.
Tantum cara mihi dicat: "Carissime, ueni:
Te uolo, tu nostro solus amore uige."
O nimium felix, felicior illa sed esset,
Quam facerent ueram carmina nostra deam.
Quid? Formosa tuas superasset, Cynthia, laudes,
Blandidulis quamquam sis celebrata modis;
Delia non tantos posset numerare fauores,
Quos adhibes formae, culte Tibulle, suae,
Ipse meis quantos canerem felicis amicae
Carminibus: turpis uel, foret illa decens.
5. Valerio cantilenam cuiusdam puellae laudat
Forte meo fueram nuper comitatus Achate;
Hinc illinc, Valeri, forte uagabar iners
Passibus ambiguis per amoena silentia lunae.
Multa sodalitio more sonabat amor:
Ille suam recitare mihi iucundus amicam,
Qualia contulerat basia quotue sibi;
Felices in amore moras, liuentia colli
Stigmata, Cecropiis labra refusa fauis;
Quid sibi uita dedit longi monumenta teporis
Nocteque praeterita gaudia quanta tulit.
Cum subito nostras peruenit talis ad aures
Vox, Sicula qualis rupe uenire solet;
Cum subito audimus cuiusdam forte puellae
Carmina, Threicios usque secuta modos.
Vltima funerei testatus dona sepulchri,
Non sic in herboso flumine cantat olor.
Quid? Philomela suas nollet recitare querellas;
Muta foret, si quid dulcius esse potest.
Accessi, ut melius possem sentire; uidebat
Inde tamen quoquam non tulit illa pedem.
O me felicem: modo constat carmina quondam
Posse peregrinas praecipitasse rates.
Carmine credibile est duros saliisse molares,
Flumina currentes substituisse gradus.
Carmine, contendam, Libycas posuisse leaenas,
Armenias animos imminuisse tigres.
Carmine Nestoream constat tepuisse senectam,
Cum Priamo statuas Laomedonta licet.
Si quis erit qui uult mecum certare, puellis
Omnia non flecti: credite, uictus erit.
Miraris? Vellem sentires. Fabula forsan
Et mihi, si non haec nota fuisset, erat.
Adde quod et pulchro formosa gerebat in ore
Sidera, pectoribus hei male nota meis.
Haec magis est multo socio populata medullas,
Qui totiens Paphios spreuerat ante iocos.
Dum laudat uultus, miratur brachia, gratum
Pectus et exigui crura rotunda pedis;
Dum rutilam redimita comam, suffusa rubore
Virgineo, niueos explicat orbe sinus:
Iurat in Arcadica tantum non esse decoris
Virgine, Maenalios dum remoratur apros.
6. Quod rarius sine amore scribat
Nondum saeua dei sentimus toxica caeci,
Toxica Thessalicis deteriora malis;
Pectoribus nondum uenenato cuspide telum
Sensimus, horrendae uulnera militiae.
Nostra Cupidineo nec adhuc summisimus oestro
Colla; Dionaeas spreuimus usque faces.
Scribimus iccirco rarissima carmina, Domni,
Otia libertas nam mihi blanda facit.
At mea si grauibus oneraret colla catenis
Mollia quae Gnidon, quae Paphos alma tenet:
Pagina multa mihi formaret nempe libellos.
Tum legeres sacri carmina Callimachi;
Tum mihi Naso foret superandus carmine blando
Ipse Philetaeos consequererque modos.
Historias molli narrarem carmine longas
Ex pulice et liber surgeret Iliados.
7. Hieronymo Martiniaco qualiter Cupidineis telis mederi possit respondet
Miles inexpertae referens noua proelia pugnae,
Quid quereris fixum uulnus habere iecur?
Quid gemis et duras detrectas ferre [catenas]?
Mollia credebas signa cruenta fore?
Credideras forsan placidum certamen inire:
[Page 12r]
Cum puero fortes conseruisse manus?
Ah, miser, ignoras pueri penetrabile telum;
Vt graue succensus uulnus ad ossa facit.
Vt ferus est domitor puer hic, praecordia quanto
Turbine discindit, quo modo bella gerit.
Implicat hamatis nudantia terga [sagittis]
Vndique, quis prorsus nulla medella datur;
Quoque magis tentas [morbo] medicarier isto,
Hoc mage crudescit uulneribusque nocet.
Vt leuis ardescit concusso stipite flamma
Et fuerat quae iam semisopita, furit;
Sauciat ut grauius renuentia colla iuuencus,
Ora negata iugo contudit asper equus:
Sic amor indomito crescit ferus igne, fauillam
Ingerit ulterius, quo magis ipse negas.
Qua ratione, petis, poteris cohibere dolores
Vulneris illati: cedito, sanus eris.
8. Insomnium de reditu Ioannis Victurii ad Musas
Per iuga montiuagas, Parnasia numina, nymphas
Vidi ego praeterita ducere nocte choros.
Dulcia dulcisonis nec non perstringere uerbis
Carmina, festiui maxima signa ioci.
Et dextras dextris coniungere quaeque uolebant,
Et roseo dulces excipere ore notas.
In medium tremulo pulsabat [pollice] Phoebus
Pulcher inauratae fila sonora lyrae.
Protinus accedens timida sum uoce profatus:
"Laetitiae causam dicite, quaeso, deae."
Vna deum [placidis] sic coepit reddere uerbis
(Nomen erat cuius docta [Thalia] reor):
"Cesserat a nostro duro coetu sacra Ioannis
Gloria, quae felix tempus in omne uiget,
Tristis erat Phoebus, tristes Heliconia Musae
Numina, Parnasus tristis et ipse fuit.
Nunc quoniam rediit celeberrima fama dearum
Castalidum, diuas gaudia tanta mouent."
[Page 13r]
Talia dum memorat quamprimum candida uirgo,
Languidus excutior et mihi somnus abit.
Quare age, qui fueras Musarum uerus alumnus,
Da Musis uerae munera laetitiae.
9. Ad Franciscum Martiniacum ut elegiaco carmini se totum tradat
Sacra Venus puerum cum corripuisset Amorem
(Quod sine uate nihil tot sua regna forent),
Protinus assumpta pharetra [Cythereius] ales
[Dicitur] ante tuos aduolitasse pedes.
Inde ubi conspicuum ueluti cum numen adorat
Inferius, supplex talia uerba dedit:
"Hactenus excultus uiguit, Francisce, Catullus;
Nasonis uiguit gloria, Gallus erat.
Tot prius excelsi modo conticuere poetae,
Quadriiugis quorum fama triumphat equis.
Nunc mea regna uides, totum [diffusa] per orbem,
[Page 21v]
Turpiter obducto contumulata situ.
Nullus adest tantum pulchro qui carmine numen
Ponere flammigera (proh dolor!) arte uelit.
Imperium sine fine mihi, mea regna sub aequor;
Iura damus, gemini sunt mea sceptra poli.
Et tamen exquiro, titulos cui dicere nostros,
Cui liceat tanti gesta referre ducis.
Proh scelus! imperium cuius non despicit aether,
Cum Ioue Neptunus quem timet: ecce rogat.
[Myrtea] serta geres, genetricis praemia nostrae,
Praemia funereos non subitura rogos.
Quae modo nos ad te [misit], sacrate poeta,
Vnus ut e nostris uatibus esse uelis.
Esto Cupidinei felix tutela triumphi,
Esto meus uates, signifer esto meus."
Dixit et ornauit doctam diademate frontem;
Imposita est capiti sacra corona tuo.
Ergo age, luctificos [omitte], poeta, tumultus,
[Page 14r]
Desine grandiloquo bella tonare sono.
Effera Dalmaticis quotiens Coruatia campis
Irruerit, Turcae quam nocuere feri.
Mille per Adriacas fluctus memorare carinas
Desine cur Veneti signa leonis agant.
Sanguineis Bellona comis procul, ira furorque;
Classica terribiles effugiantque tubae:
Dulcis amor, dulces tibi sint in [mente] puellae:
Sit coma, sit niuei grata rapina pedis.
Argutos cantet, cantet tua [mollis] ocellos
Musa, papillarum quam duo poma tument;
Iurgia nocturno rixantia tempore amantum
Scribito, liuentes, lactea colla, notas.
Docta corymbiferis ornabis tempora sertis,
Hac tua nobilitas scandet in astra uia.
Inter honoratos felix cantabere uates,
Spalaetum per te nomen ad astra feret.
10. ad Alexim quod forma sine moribus sordescit
Nunc formosa tibi facies fulgebat, Alexi
Candide, nunc Phrygius, nunc puer Ilus eras.
Conspicuam tenero mirabar corpore formam;
Pulchrior Hippolyto, pulcher Adonis eras.
Et bene, nam studiis fueras comitatus honestis,
Viuebat claro pectore clarus honos.
Et bene, nam liquidi Parnasia numina fontis
Pallidulos latices ad tua labra dabant.
Te Charites blando stringebant pectore, Nais
Texebatque tuis florea serta comis.
Quo fugit illa tui praestantis gratia uultus?
Heu periit cur nam tam bona forma tibi?
An quia clara tuo discessit pectore uirtus,
Turpior iccirco tu mihi forsan ades?
Qua sine, forma nihil. Iuuenes, ne credite formae:
Forma fluit, probitas, ni sua iura regat.
[Page 15r]
Quam mihi misisti, uatum celeberrime, nuper,
Sit tibi perpetuo munere missa salus.
Nam tua fama uiget, longae dignissima uitae,
Conuenit ingenuis moribus aucta dies.
Conueniunt studiis longissima saecula claris:
Tam facili quid non conuenit ingenio!
Scire uelis fortasse meam quae gaudia mentem
Sollicitant: [scriptis], dulcis amice, tuis.
Grata fuere nimis, sed quot numerauimus, inquis.
Multa cupis: stellis, si potes, adde modum.
Aequore quot pisces fluitant, quot in arbore frondes,
[Plumigerae] siluis quot modulantur aues;
Magna racemiferos quot habet uindemia fructus,
Grana quot in sicco tempore messis habet;
Corpora parua niuis uolitant quot in aethere caro,
Florida quot uiolas uere remittit humus.
Saepe igitur facias tali me munere dignum,
Talia si dederis saepe, beatus ero.
[Page 15v]
Artibus ingenuis, patriae lux clara iuuentae,
Gratulor. Ecce meo tempore Musa uiget;
Ecce biceps nostra uiget en Parnasus in urbe,
Cumque Caballino flumine mons Helicon.
[Amodo] degeneres uocitet quis temporis annos
Huius: habent magnum saecula nostra decus.
Carmina misisti, totiens ego missa relegi,
Quae mihi, [mellifluis] condita nempe modis,
Quis neget Aonias Phoebo dictasse sorores
Illa suo, Phoebum concrepuisse lyra.
Doctiloqui tibi sint curae oblectamina uersus;
Hos decet ingenio semper inesse tuo.
Tenditur ad superos studioso tramite calles,
Palladia aetherius scanditur arte polus.
13. ad Gilibertum Grineum, poetam eximium, pro magnifico Vrsato Iustiniano responsio
Nobilium decus o uatum, celeberrime uates,
Grineu, Musarum rector, alumne, pater.
Cuius honoratae uolitant monumenta Camoenae
Iam super Hesperias Mygdoniasque domos;
Nomen erit cuius mansurum semper in aeuum,
Destituent cuius saecula nulla sophos.
Carmina misisti mihi quae dulcissima nuper,
Legimus: haec animo grata fuere meo.
Pro quibus innumeras grates tibi non ego solus
Debeo: debebit Iustiniana domus.
Haec mihi perpetui gratissima muneris instar
Semper erunt medio condita nempe sinu.
Non quia cuncta uelim de me mihi credere, quae tu
Concinis, ast illo sed quod ab ore fluunt,
Quo resonante lyra lapides mitescere possent,
Posses montiuagas sollicitare feras.
Felix o totiens cui di tribuere sonoro
Carmine terrigenas tollere ad astra uiros.
Cunctarum cedant rerum diademata solis
Carminibus, semper carmina sola manent.
14. in detractores pro magnifico Petro Triuisano, Spalatensium rectore
Mens mala, corrupti mores, ignobile uulgus
Et cum periura lingua canina fide:
Hei duo pacificam turbantia carmina mentem,
Nescio quod dedecus conuiciumque nefas,
Ausa fuere modo genuinos frangere dentes
Nomen et illius uelle notare uiri,
Qui tulit huic miserae tantum solaminis urbi,
Aegroto quantum ferre medella potest;
Qui populos ratione feros grauitate coercet,
Conspicua cunctos qui pietate fouet;
Quo melius quicquam uoto exoptarier ullo
Haud potuit, probius iustitiaque prius.
Nil nocuit sed enim foedae petulantia linguae,
Iccirco mala mens uicta dolore iacet.
Victa iace, mala mens: mala dis tribuantur iniquis
Cuilibet, exemplo corruat ipse suo.
[Page 17r]
Non potis est claram uirtutis rumpere famam
Improbo: stat titulis non uitiata suis.
15. ad amicam crudelem Nicolae Cippici
Lydia cara, tui tandem miserere Nicolae,
Qui nimium pro te nocte dieque gemit;
Qui totiens in amore mori uoluisse fatetur,
Sed sine consensu non potuisse tuo.
Aspice pallenti languentia membra colore,
Vt miser absumpto corpore tardus eat;
Vt tua forma sibi graciles tenuauerit artus,
Vsserit ut miserum [flamma] corusca iecur[,]
Qualiter [aduersos] oculos in fronte reduxit,
Lapsus in extrema conditione miser.
Saxea, dura, ferox, crudelior aequore saeuo,
An tibi magnificum mors sua munus erit?
Quandoquidem cupias iuuenili caede [laudari],
Improba, quid cessas: utere sorte tua.
Si sua uita tibi, felix o Lydia, sordet,
Trade neci: ingrato mors in amore bona est.
16. de naufragio Lodouici Luchari
Vade quis insanis et credat fluctibus, i nunc,
Puppe per Adriacas currat auarus aquas!
Aera profana uigent, scelerata pecunia regnat;
Mors emitur nummis et uenit ante diem.
Mercibus externas uariis Lodouicus ad urbes
Nauigat; obstructa iam rate uela dabat,
In patriam remeare uolens patriosque penates
Visere et heu pietas quos cupiebat, amor.
Proh scelus! inuidit Boreas crudelis et unda
Mersaque concussae terga dedere ratis.
Dumque procellosis moreretur fluctibus, aequor
Mergeret et feruens ora natantis, ait:
"Parcite, Nereides, parcas, Neptune, rogamus,
Et quaecumque meis obstrepis unda malis.
Haec uolui ipse miser, dum me mea uota morantur,
Dum uolui in uestris fluctibus esse ferox.
Debebam patrio non soluere littore funes,
Debebam uestrum non perarasse fretum.
Iure igitur patior male fidi uerbera ponti,
Iure tuis uoluor nunc periturus aquis.
Ah, quanto melius patria considere terra,
Iucundae fuerat pacis amore frui
Et mandare suis mandata nouissima uitae,
Non disperata conditione tamen.
Piscibus esca natet, bibula tumuletur harena:
Ah, pereat merito cui sua terra parum est!".
Dixit et exsurgens irrupit guttura uortex
Illius, Adriacis spiritus exit aquis.
Intereat quicumque cauas construxerit aluos
Primus et aequoreas sollicitauit aquas;
Quicumque ille fuit, primas qui trans mare merces
Vexit, erat dignus morte perire graui.
17. in detractorem fratris Dominici Buchiae, sacrae theologiae magistri
[Page 18v]
Dux Minyae gentis per saecula uiuet Iason:
Aurea Phrixeae [uellera] uexit ouis,
Igniuomos domuit tauros uigilemque draconem,
Phasiacas postquam sollicitauit aquas.
Troius Aeneas, dum conderet altera Phoebi
Pergama, sidereos transiit ille polos;
Per mare, per terras uentos [perpessus et imbres],
Hic profugus tandem plurima bella tulit.
Hoc mortale decus, sunt haec mortalia famae
Praemia, semidii quae meruere duces.
Domnice, quae tibi dant caelestia munera diui,
Haec sunt humanis nobiliora bonis.
Fulgura diuino, cum uis, tibi ab ore coruscant
Et uitium quotiens corrigis, ipse tonas.
Ipse Giganteos terres formidine fastus,
[Page 19r]
Destruis infelix ambitionis onus.
Turpis auaritiae quae sunt discrimina, monstras;
Quid ualeant leges, quid pia iura monent.
{lurrida} [Lurida] Tartareo depellis corde uenena,
Fumiferos motus tu ratione domas.
Eloquio superas praecordia ferrea grato,
Moribus expellis, religione, fide.
Proh scelus! et tantus, stimulis obnoxius, atrae
Vir gemit inuidiae: quae sibi cuncta rapit.
Nil facis, o liuor; dentes constringier in te
Conuenit: hic multo celsior inuidia est.
18. in laudem Ioannis Baptistae Mullini, Spalatensium praetoris dignissimi
Bella, fames, morbus totum sub legibus orbem
Constituisse suis, cum uoluere, queunt:
Spalaetum tribus his mundoque potentius ipso
Exsuperat felix haec tria damna tamen.
Quo duce tam saeuos miraris uicerit hostes,
Vis recitem? Superant quae, rogo, scripta lege.
Tempore quo nostram Mullinus praetor ad urbem
Applicuit, dextra non sine uectus aue,
Ferrea belligeri patuerunt limina Iani,
Omnia terrifico plena fuere metu.
Clausit at horrendum postquam prudentia templum
Huius, adest placidae pacis amoena quies.
Rura colonus arat, feruent cultoribus agri,
Liber agit saturas undique pastor oues.
Non Turcae insultant portis, non arma minantur:
Dalmata iucundae munera pacis habet.
Hinc suberat Cereris non parua penuria flauae,
Dura fames, rigido durius ense malum.
Hanc bonus extinxit propria uirtute Ioannes,
Ingenio, studio consilioque graui.
Ecce uides tibi quid felix uindemia profert:
Vina Maroneis nobiliora cadis.
Vndique subuectant celeres uitalia nautae
Commoda, diuersis trans mare uecta plagis.
Post bellum saeuamque famem saeuissima pestis
Ausa est in nostrum sumere tela caput.
Sed quia finitimos circum lustrauerat omnes
Felle suo, rabiem perdidit illa trucem.
Nam bene dispositis uigilanti pectore rebus
Dispulit in tumidos saeua uenena notos;
Dispulit obscurae tam saeua pericula mortis
Praetoris clari nobile consilium.
Ergo luem superas, superas bellumque famemque
Viribus atque animo, clare Baptista, tuo.
Omnia magnanimae uirtuti incommoda cedunt,
Haec domina humanis casibus imperitat.
19. ad Angelum, Dominici Manlipetri, classis Venetae prouisoris, logothecam fidissimum
Non si Corycii pateret antri,
{Secesus}, foribus mihi reclusis
Ad sacras, uenerabilis, cohortes,
Phoebe, Castalios et ad liquores;
Non si Pindaricam chelym ferirem,
Sublatus Getici fauore plectri,
Lesbois modulantior libellis,
Dircaeum superando uoce cycnum;
Non si tergemino ferar uolatu
Caelum, Dulichii Camena uatis,
Quo uel Pierii decus Maronis
Felix aetherias adiuit auras,
Musarum preciosior corona:
Princeps Angele, gloriose uatum,
Felix Ausonii leporis auctor,
Possem tot tibi gratias referre,
Grates tot meritas habere possem.
In nostrum refoues amore fratrem,
Quo non Tyndareos ferunt calores
Arsisse, Haemoniae fidem fauillae.
Vincis, Pirithous tibi relinquat
Exemplum ueteris fidele flammae.
Defessum tumidis leuas procellis,
Tali sed catus allocutione,
Quali Marmaridum feros leones,
Saeuos Leucadii furoris aestus,
Posses Bistonias mouere quercus,
Pectus seu tetricae uelis nouercae.
Tu mentis dubiae bacillus et tu
Nostris pectoribus serena Phoebe:
Omnis terrificos motus repellis.
Tecum raucisonae Charybdis aequor,
Gaetulis liceat uadis; Cerauni
Addantur scopuli timorque Graium
Scribit mellifluos habere portus.
Ne fractis humeris onus recumbat
Tantum continuo labore, curas.
Ingratum domino facis benigno,
Seu mauis Curio, Numae, Camillo;
Illum si nomina potentiorum
Laedunt, qui titulos, decus, triumphos
Condonat patriae libens beatae;
Qui rerum dominos scelus nefasque
Accusat, lacerat, fugat, refellit.
Famae quadriiuga leuatus aura,
Nunc ad fluctiuagae caput Maleae,
Qui nunc occiduis uidetur undis,
Seu uolt aerisonis mouere rostris
Bellum, tabifico cruore taetrum.
Viso magnanimi ducis leone,
Diffidit solio tumens auito
Rector caerulei maris; profundo
Exsurgit tubicen chorusque Phorci;
Miratur gelido pauore Tethys,
Horrens insolitum uenire numen.
Seu uult pulueream citare nubem
Hic, o belligeri ducis uideres
Quid pectus ualeat, quid alta uirtus.
Quanto compositis decore signis
Prudenti uidet hic et inde cura
Quid sit conueniens, quid arma queant.
Mox celsa generosior cohorte
In partes celer aduolat priores,
Exemplum reliquis uirile monstrat.
Illo quis melior toga, senatu
De tanta referente mole rerum,
Seu fors barbaricos mouet tumultus,
Quo maior Venetis fauor triumphis
Accedat, Latio corona regno;
Aestus quo Rhodani Padus furentis
Demergat grauius potentiusque.
Stant patres solito frequentiores,
Flammas magnifici uomunt penates,
Omnis sollicitus uidetur ordo.
Consultant uario tenore quorsum
Diffundet grauidos aquosa Plias
Nimbos, terribilis globum procellae;
Qua possint remouere laude tantos
Incursus rabidi ruentis hostis.
Hic splendet, ueneratur inter omnes;
Solus Dominicus uiget, probatur.
Vt Phoebi uigor arduus minores
Praelustri faculas coma renidet.
Fasces purpurei nitent, curules
Hinc sedes. Tituli beatiores,
Crescunt stemmata nobilisque famae
Ardor perspicuae. Decus perenne
Hinc et Mygdonias opes flagellat;
Sors quamquam renuit caduca, dicens:
"Non sunt perpetuo premenda fructu".
O si laurigerum caput reuincta
E sacris penetralibus faueret
Nostro Calliope benigna plectro.
O possem celebrare, sancta Clio,
Nomen perpetui ducis uerendum,
Claros, Inachium genus, triumphos,
Sed non degeneri superbus oestro.
Esset Threicio canore plenum,
Quid non Cecropio maderet imbre!
Audirent dociles maris procellae,
Coetus plumigerum uagus uolucrum,
Quid blanda canerem lyra sonaret,
De te quid gladius meus feriret.
Per frondes, hederas sacrasque lauros,
Flores per uiolas, rosas crocosque
Cantarem didicit Minerua uulgi
Quod non multiforae pater cicutae.
Cantarent Satyri simul bicornes
Et cum uirginea Diana turba.
Implerem pelagus solumque caelum
Et montes, fluuios cauasque ualles
Grato pectine, dulcibus loquellis.
Laudes Dominici tonaret orbis.
Sed tantum melioribus relinquo
Non nostris humeris onus ferendum.
Ne forsan tenebris serena densis
Inuoluam uitio suis premendo,
Quam si rancidulae chelis magister
Nequaquam modulos fuisset orsus.
Quid tandem? Meritis, benigne, fratrem
Vincis, tot cumulans perambiensque,
Quot in sidereo micant Olympo
Stellarum globuli nitente caelo;
Quot in fluctiuago natant meatu
Pisces, quot querulae canunt uolucres;
Verno tempore rosidas per auras
Quot in florigera uidentur Hybla
Depicti uario colore flores.
Quare non tenuis uelim camena
Persoluat tibi muneris leporem.
Di dent Nestoreos, precamur, annos,
Felices hiemes decente uere
Et cum pacifica quiete Ditis
Fortunae lepidos sinus beatae.
Seu quidquid tibi gratius uenire
Velles, pro meritis habenda tantis.
Thraces perpetuo prius calore
Sudabunt, Babylon niuosa fiet
Et Memphis glacie rigebit hirta
Phoebus nigriferas prius quadrigas
Et Nox chrysocomas mouebit atra;
Excellens Veneti prius leonis
Voluent imperium solo ruinae:
Quam nostro tenebrosa corde Lethe
Expellat meriti tot acta grati,
Quam non continuo fatebor ore
Quae tu continuo benignus auges.
20. in laudem clarissimorum uirorum Marci Antonii Mullae nec non Bernardini Nauagerii,
Dalmatiae censuram gerentium hendecasyllabon
Censura exoriens Catoniana,
Qualem non homines prioris aeui
Senserunt, oculis nec ista uidit
Nostrorum generatio parentum,
Decreto Veneti uolat senatus
Vrbes per medias sinumque totum,
Saeuis Adria qua tumet procellis,
Fluctus Illyrici maris retorquens;
Lites ut dirimat, dolos refringat,
Poenas dent meritas scelestiores,
Mulctas, exilium, flagella, caedes,
Perpendat trutina seueriore
Quid sit conueniens, malum, quid aequum,
Quid sit discutiat pium nefasque,
Cunctis ius tribuat reosque damnet.
Vt seruet ueneranda iussa patrum,
Sceptro qui populos beatiore
Semper sunt soliti fouere caros,
Offensam minimo nec exhibentes.
Felix o populus, superbiore
Vultu qui tetrici cares tyranni.
Clemens est dominus deusque noster,
Excellens, humilis, pius, benignus.
Aspectum cupiunt uidere cuius
Gentes barbaricae plagaeque mundi
Exustae, quibus est domus Syenes
Et quorum Scythicae niues rigescunt,
Ganges qua Nabataea regna transit,
Qua stant Herculei laboris axes.
Exornent, generose Gritte princeps,
Di te perpetuo tuosque patres
Collegis sophiae, uiris peritis,
Qui nos auspicio bono prosectis
Ornasti. Vigeat per omne tempus
Regnum pennigeri leonis almum,
Quod nostras placide tuetur oras
Tantorum miseretur et laborum.
Quo terris nihil est magis benignum.
Illud nec spatio ruentis aeui,
Nec possit grauibus perire bellis,
Semper sed titulis nouis uirescat,
Illius penetret polos cacumen.
O sors auspicio secunda laeto,
Consulto hoc superi bonum dederunt.
O factum bene quod paterno amore
Vrbes Dalmatiae fidelioris,
Res tantas, populos remotiores
Librata moderando lance tractet
Mullae progenies et Nauageri.
Longa multorum series malorum
Hactenus crebris cumulata damnis
Dalmatas laesit miseros amaro
Non sine planctu.
Hactenus nostrae regionis urbes
Barbaras multum timuere turmas;
Moenibus quarum cruor, arma, bellum
Semper inhaesit.
Fructibus tellus caruit creatis,
Partior uictus Cereris negatae,
Sordidus nullum Bromius liquorem
Sub pede pressit.
Litibus iunctae dubiis querellae,
Hactenus rixae, dolus affuerunt,
Luctus, infandum scelus ac rapinae
Conuiciumque.
At modo laetas nouat urna sortes,
Candidum pullus subit in colorem,
Fata fortunam uariando uersant
In meliorem.
En Nauagerus bonus, ecce Mulla
Prouidus, iustus, sapiens, benignus,
Nobilis, constans et uterque rarus
Censor in orbem.
Non metus adsunt, furor, ira questus;
Litium cessit genus omne: pax est;
Exulant fraudes, uitium recessit
Seditioque.
Clodius nusquam, Catilina nusquam,
Sisyphus, Gracchus, Sinis et Procrustes,
Exhibent poenas sceleris Cethegus
Cum Dolabella.
Adriae feruens mare nunc quiescit,
Illyris diuo statuit leoni
Templa, centenas agit ecce grates
Dalmata felix.
Ille per totum celebrandus orbem
Praepotens ordo Veneti senatus
Fungitur uotis iubilans et ambas
Dormit in aures.
Dum nidet tantos meruisse alumnos
Clarus, aeternae monumenta famae,
Qua uigent illi quibus alma monstrat
Sidera uirtus.
Principis altus honos conspexit lumine Gritti
Subdita quo mundi cernere regna solet:
Dalmatiam innumeris turbatam litibus, urbes
Illyriae totas Adriacumque sinum.
Dixit et: "O Veneti, sociis consulite, patres:
Est opus addictis uelle iuuare pium".
Protinus elegit patrum sententia concors
Censores, quibus haec tam pia cura data est.
Quare agite, o soboles generosi stemmatis alma,
Exhibitas populis reddite quaeso uices.
Rem date cuique suam, statuit sanctissima legum
Sanctio; libratis lancibus aequa date.
Iustitiae seruare modum pulcherrima res est,
Iustus honoratae praemia laudis habet.
Eia agite, o iuuenes, animis concordibus altum
Scandite iter meritis accumulando noua.
Marce, tibi, Antoni, decus immortale paratur;
Bernardine, tuus non morietur honos.
Fama per aetherios uolitans memorabilis axes
Impleuit rutili solis utramque domum:
Censuram grauitate nouam, compescere lites
Lancibus aequatis et trutinare libram;
Omnia metiri recta ratione modoque
Consilio, affectu, religione, fide.
Qualiter haec populos tractat dulcedine toruos
Cogit et hos leui subdere colla iugo.
Mulla, tuum decus hoc, decus hoc, Nauageria proles,
Suggerit aligero grata trophaea Ioui.
Felices quibus est concessum sidere fausto
Munera tot patriae ferre beata suae.
Astra subire paras claro molimine, Mulla;
Perpetuo uiuent quae, Nauagere, geris.
Nauibus exercet Nauagerius inclita censor
Gesta; rigent si quae, mollia Mulla facit.
26. ad illustrissimum principem Venetiarum Augustinum Barbadicum pro Dominico Manlipetro,
classis eiusdem prouisore, elegia
Littera, barbarico fundata palatia saxo,
Ibis ad augusti tecta superba ducis,
Qui tenet immensas largae ditionis habenas,
Exsuperat cuius nomen utrumque polum;
Cuius inextinctum crescit decus, undique nostris
Aurea temporibus quo duce saecla uigent;
Quo nihil in toto uiuit clementius orbe,
Imperium profert iustitiamque colit.
Plurima Synnadicis quoniam decorata columnis
Inuenies, Phrygiis plura referta notis,
Accipe pauca, sacros ne perdas forte penates,
Te Latii fallant limina neue Iouis:
Ingrederis dominam nitidae regionis, onustam
Fascibus, imperiis, nobilitate uiris;
Reginam intrabis terraque marique potentem,
Classibus extensam militiaque grauem.
Hinc loca praeteriens remorantia, mercibus orbem,
Innumeris dices huc coiisse bonis.
Tota Tyros dibaphas uestes huc nobilis affert,
Sidon Agenorei uellera tincta gregis;
Balsama diues Arabs Panchaica mittit, Eoas
Huc plaga Mygdonii contulit orbis apes.
Quidquid fundit Hiber, flauas Harimaspus harenas
Huc uehit, Illyrici diues et ora soli.
Quaere ubi conspicuos intraueris aduena campos,
Vnde togatorum, principis unde domus.
Tunc fora monstrabunt feruentia litibus, auctas
In melius leges patriciumque decus.
Tunc tibi sidereis certantia templa colossis
Occurrent, Libycis nobiliora tholis.
Vndique regifico lucescent atria luxu
Splendida, cum domibus tunc tibi uitra suis.
Haec tibi miranti dextraque in parte trahenti
Lumina, tam nitidos laeta uidere locos,
Aurea magnanimi succrescet imago leonis,
Imperium princeps quo duce noster habet.
Hic domus, aetherio penetralia digna Tonante,
Haec erit optatae meta tenenda rotae.
Arte gradus Libyco structos de marmore clara
Ascendas, superos ut subitura polos.
Neue reformida tanges cum limina, si te
Obruat illustris fama corusca uiri:
Non erit id fulmen, populos non fulmine terret
Ille suos, placida sed pietate fouet.
Haud grauat inuita renuentia colla catena,
Libera sed socia compede regna tenet.
Non erit id nitidus fulgor praediuitis aulae,
Non tantum flaui lumina chrysolithi,
Quam decus et dignum tam claro caesare lumen,
Conspicui mores tergeminumque sophos;
Quam facies, ueluti rutilanti Phosphorus igne
Irradiat Latium qua Venetumque solum;
Qua fert Hesperii confinia clarus Hiberi,
Vltima Gangetici qua ferit arua poli;
Parrhasiam glaciale solum qua conspicit Arcton,
Seu Nasamoniacae rura perusta plagae.
Te petet: "Vnde uenis? Quid portas, littera? Cui tu
Talia, succiduo poplite? Quaeso, refer."
"Edite principibus princeps uenerande, salutem
Domnicus Hesperio mittit ab orbe tibi.
Quem mala ter denos menses uariosque labores
Spes bona sollicito cogit amore pati.
Ne mirere potens uersat si numine diua
Quemque: coronatis undique regnat equis.
Haec facit agricolas, exhaustos uomere duro
Ilia, duritiem non meminisse grauem.
Suggerit haec uires sulcantibus aequora nautis
Persica, raucisonum dum ferit astra fretum.
Hac duce Neritius tandem penetrauit Vlixes
Fessus ad optatae limina casta domus.
Hac duce Dardanius superatis fluctibus heros
Obtigit Ausoniae uota petita suae.
Mi quoque se comitem praestat Patientia, tantum
Perpetuo faueat annumeranda bono.
Vsque tamen finem, finem patientia cuius
Attigerit, meritis praemia digna feret.
Haec grauis et tetricis primum se nubibus offert,
Aspera, terribilis, tristis, amara, ferox.
Sed quoniam domitrix rerum, Patientia, uincis
Omnia: dura licet, tu mihi laeta ueni.
Te uolo, tu nostris amplexibus utere, uirgo
Candida, terrificis dulce leuamen aquis.
Finis habet palmam, finem patientia cuius
Attigerit, meritis praemia digna feret.
Molis inauditae, nulli tolerabile pondus,
Vt potui, longo tempore nempe tuli.
Spe iuuat accensum constanti pectore semper
Indomitum sed enim sustinuisse iugum.
Postquam scire datur pietatem, uiuere laetor,
Laetor, inest pietas principe clara pio.
Fine coronatur, finem patientia cuius
Attigerit, meritis praemia digna feret.
Si facit extremo patientia fine beatum
Sola uirum, fateor, stat mihi cuncta pati.
Virere dum dabitur, dum me mea conteget urna,
Perficiet Lachesis dum mea pensa grauis:
Hoc onus, hoc uario patiar discrimine pondus,
Hac graue suscipiam conditione iugum.
Fine triumphus adest, finem patientia cuius
Attigerit, meritis praemia digna feret.
Qui mala continuis tolerando laboribus explet,
Ille laboriferum fortius ardet iter.
Qui patietur, aget iucundae tempora lucis,
Post modo composito tempore laetus erit.
Euehat optatas tandem patientia sedes
Me mea sidereo constituatque polo.
Finis habet totum, finem patientia cuius
Iam tetigit, meritis praemia digna feret.
Iam ferat, o Veneti celeberrima cura leonis,
O decus excelsi spesque salusque throni.
Sic tua barbaricis reuirescant arua trophaeis,
Saepius Ausoniam sic tua signa regant.
Sic ueneranda patrum concordi pace tuorum
Semper in immensas gloria crescat opes.
Iam ferat, aetheriam superes sic tardior aulam
Imperites populis longius atque tuis.
Sic generosa tuum uolitent uexilla per orbem,
Obtineant summum perpetuumque decus.
Sic tibi quae uelles ueniant, generosa propago;
Sic tua sidereis fama triumphet equis.
Finis adest, finem spectato, fine precamur:
Eueniat miseris saepe petita salus.
27. ad Dominicum Manlipetrum Venetae classis prouisorem celeberrimum sapphicum
Herculis sudor, decus et perenne
Nomen extensum uolitat per aeuum;
Herculis curru uolitabit alto
Fama superstes.
Quod nouercali stimulatur oestro,
Nubium pressit genus et furentes
Cerberi crines quatientis auras
Ore trifauci.
Virgines aruis Scythicis morantes,
Quod ferum uictor domuit leonem,
Nescio quot nam rapuit quod olim
Terga ferarum.
Magnus extensum meruit triumphum,
Nobilem palmam, titulos superbos,
Reddidit nautis mare quod quietum
Littore ab omni.
Lucidum Liui celebrat uolumen,
Axibus miscent superis poetae
Mucios, Paulos, Decios, Camillos
Corneliosque.
Hi nisi dextras posuere flammis,
Sortibus uitas, patriae leuamen,
Quid nisi largis opibus bearunt
Martia regna.
Dignius nomen, grauior magister
Nescio quid iam uenit ecce maius;
Sit tua, felix, tamen hoc relatum
Pace, uetustas.
Verberat iam iam refluos marinae
Tethyos fontes Syriosque campos;
Hic ad Eoos penetrat recessus
Auspice fama.
Num taces, Clio ueneranda? Plectrum,
Quo duces claros canis aut triumphos,
Quo sonas hymnos sophos et deorum,
Diua resume.
Domnicum pulchris titulis nitentem,
Prole sublatum, meritis perennem,
Effer, erectas recines ad aures
Dulcius Orpheo.
Ille ter denos renouantis orbes
Pertulit lunae, mala, tot labores,
Tot graues soles dubiasque noctes
Aequore toruo.
Ille Scyllaeos totiens leones
Et sues iunctis canibus minaces,
Mille terrentes domuit figuras
Ille ferarum.
Ille piratas relegauit omnes,
Mercibus feruet mare subleuatis,
Somnium fessus leue nauta carpit
Vndique tutus.
Dum studet tantis patribus placere,
Num bonus ductor renuit coruscis
Et manus ambas caput et uerendum
Subdere flammis?
Hostium classi religatus uncis
Dentibus, quamquam sua iam triremis
Arserat, uoti nisi compos olim,
Nescit abire.
Adde quod patrum uenerandus ordo
Credidit tantum tibi, fortis, heros,
Vt parum curet fabricare classem,
Te duce fidens.
Ingruit quamquam grauius periclum,
Solus infestis resides procellis,
Tu famem Pisis releuas molestam,
Hoste seratis.
Quid facis tandem? Venetos reformas
Latius fines, patriae trecentas
Exigis uitas, tolerando uincis
Mille triumphos.
Alma salus patriae, meritis habitura triumphos,
Viue Manlipetrae lucida gemma domus!
Fama per aetherios uolitat memorabilis axes
Enumerans meriti, Domnice, facta tui.
Qualiter Hesperii seruaueris aequoris oras
Conspicua Venetae non sine laude togae.
Qualiter imperium praecelsi nominis auges
Non ope mille ratum tot numeroque uirum:
Pectore belligero, sapienti corde, benignis
Moribus, eximia sed grauitate, fide.
Audiit haec Veneti postquam reuerenda senatus
Curia, teque tuas uexit ad astra rates.
Per freta longa simul celeri uectarier aluo
Iussit et Eois te superesse locis.
Quo tibi summa cadat tantarum praebita rerum
Et domites meritis orbis utrumque polum.
Quo melius generosa tui stent signa decoris
Augeat et titulos quo tibi fama nouos.
Suscipe, nam pulchrum est nitidis extendere factis
Nomen ad Eoas Hesperiasque plagas.
Classibus immodicis Veneti cur saepe senatus
Iussa tot Eoos composuere locos;
Cur iuuat Hesperios modo, tanta negotia, fines
Exigua nimium sustinuisse trabe?
Scire uelit forsan celebris memoranda leonis
Fama peregrinas cunctaque regna plagas:
Qua fluit Indus aquis, Ganges, qua Bosphorus alget
Thracius, Herculeae qua tetigere rotae.
Gloria quod Venetum felix non marmore constat
Aerisono, grauidae non in honore manus:
Sed grauitate uirum tantorum, Domnice, quantus
Ipse nites, celso celsior Hannibale.
30. de aegritudine eiusdem
Mirabar quid maestus eras, Gradiue; rubentes
Abstulerat cristas quae tibi causa, pater;
Dextra Pelethroniam cur exarmauerit hastam,
Quae tibi Lemniacas fregerat ira rotas.
Sanguinea Bellona manu discussa Medusam,
Cur tua luctifico fleuerat ore soror.
Anxia Dalmatiae trepidarint corda fidelis,
Vnde tot heu gelidi signa pauoris erant.
Publica sollicitus peragebat uota senatus,
Mirabar ueneta cur erat urbe metus.
Vndique Marcicolas mirabar feruere Pisas
Vrere et in sacris thurea dona focis:
Aeger in occiduis medicamina Domnicus oris
Quaerit, Apollineas sustinet ecce manus.
Fortibus assuetus semper prouisor in armis -
Proh scelus! - intensis febribus ecce iacet.
Ecce iacet ueneranda tui, Mars, gloria belli,
Vnica Palladii numinis aura silet.
En fauor Illyriae mutat regionis honorus,
Dalmata quo felix, quo duce tutus erat.
Imminet en grauis Veneto iactura leoni,
Infirma est Venetae uita salusque togae.
Nobilis ille tui seruator, Pisa, fauoris
In dubio uitae membra grauata fouet.
Vnda maris quem non, non mille pericula terrae
Prostrarint quondam: febris acerba domat.
Saeuiat usque licet, nullo tamen eximet aeuo
Praemia perpetuo nobilitata bono.
Quis grauior fuerat morbus Tirynthius olim,
Quo super Oetaeos arserat usque rogos:
Obtinuere tamen diuae praeconia laudis
Inclita stelligeri regna subire poli.
Multiplici liceat cecidisset uulnere Caesar
Et graue sacratum corpus haberet onus:
Fama tamen uolitat, felicia Caesaris acta
Dicentur donec maximus orbis erit.
Domnice, pennigeri felix tutela leonis,
Nil uereare mori: quid tibi febris aget?
Maior eris rumpent postquam tibi stamina Parcae,
Iniciet nigras cum Libitina manus.
Fortibus atra uiris non est obnoxia Clotho,
Nil longinqua dies inuidiaque minus.
Si quid inexpertum committere, si quid inausum
Vellet at in nostrum mors uiolenta decus:
Improba non illi quicquam nocuisset amaris
Morsibus, at patriae damna suisque feret.
Damna feret nostro sed qualia quantaque fratri,
Perpetuo seruus qui cupit esse suus,
Munere cuius habet uitam placidumque leuamen
Et quicquid larga de pietate fluit.
Di, quibus est cordi pietas, quorum insidet aure
Excelsum Veneti nominis imperium:
Instituam Libycis solemnia templa columnis
Et cadet ad uestros uictima grata focos:
Hunc seruate, precor, patriasque remittite ad oras
Incolumem, patribus excipiendus eat;
Hunc seruate, precor: patriam seruabitis, orbis
Applaudet, frater sic mihi saluus erit.
31. ad augustissimum dominii Veneti decemuiratum de laudibus Ioannis Antonii Danduli,
Spalatinae urbis prouisoris dignissimi
Curia sancta uirum bis quinque, tremenda potestas,
Cuius in arbitrio stat dicionis apex,
Illud et imperium Venetorum nobile patrum,
Quo nihil in toto clarius orbe uiget,
Quod super Hesperios fines protenditur et quod
Iam super Eoos fert sua signa polos:
Di tibi barbaricos, ut consueuere, triumphos
Dent, precor, et celsum tollere in astra caput;
Dent tibi uictrices uolitare per aequora puppes
Terrarum et titulis subdere regna tuis;
Di tibi Romuleas praestent superare secures
Fascibus aetherios et penetrare polos.
Longa tuis superi concedant saecula rebus,
Sit tua perpetuo fama decore nitens.
Quandoquidem nostris tanta est conatibus impar
Gratia, mortali non referenda sono;
Quandoquidem gerimus non sufficientia uento
Carbasa, tam tumidis quando grauamur aquis:
Auspice te tali, prouisor Dandulus urbem
Missus in hanc nostram tot bene facta gerit.
Auspice te felix ridet Fortuna benigne
Aspalato, fuerat cuius acerba modo.
Moenia semirutis pendebant turribus, ecce
Quae modo consurgunt tempore structa breui.
Credendum est Phoebum nec non Amphiona muros
Argutae ad numeros aedificasse lyrae,
Suspicimus si nos miro properamine molem,
Surgere inauditae nobilitatis opus;
Suspicimus si nos annorum mille laborem
Sumptibus et modicis crescere forte breui.
Quem non tempus edax, tormenta nec hostica laedent,
Nec poterint falsi uertere ad ima doli.
In somnis magico seu quis cantamine talem
Cerneret, erectus cernitur iste labor.
Nil mirum: ueteres quod constituere canoris
Fidibus, ecce facit, Dandule, lingua tibi;
Dulcedo et populus facit hoc tibi deditus iste,
Hoc faciunt mores ingeniumque tibi.
Quo loca tam tetricae regionis dura gubernas,
Gentis inhumanae quo fera corda domas.
Maxima continuae facit hoc uigilantia curae,
Hoc labor, anxietas, sollicitudo facit.
Qua struis haud aliter nostri fundamina muri
Perpetuo quam si sint habitanda tibi.
Quisque salute sua iam desperauerat: ecce
Viuimus amoto tam procul urbe metu.
Otia Danduleo blandissima munere pacis
Arbore sub patula carpimus ecce bonae.
Nusquam Turcus adest pictos nec cernimus hostes,
Quis satis est proprias si tuerentur opes.
Pignora diripimus quorum patriosque penates,
Quosque timebamus, saepe timore pauent.
Ecce perhorrescunt confinia nostra latrones,
Sollicita capti sedulitate modo.
Hac regione locus nocuis fuit: ecce tremiscit
Mens mala, criminibus noxia poena datur.
Vir probus et si quis fuerit uirtutis amator
In pretio nusquam nobiliore manet.
Laudibus aetheriis prudens uir ponitur astris,
Quibus in propria conditione manet.
Dandulus aequata sustentat pondera lance,
Hic cui plus iusta, parte rependit onus.
Omnia clementia, summa grauitate magistra,
Qui ratione, fide consilioque facit.
Lucida frons et quae possent hilarare tenebras
Lumina nil nigrum nos meminisse sinunt.
Omnia magnifico facit hic clarescere uultu,
Omnibus arridens, omnia laeta facit.
Fata uices uersant: non semper nubila caelum
Obducunt, iugibus non ruit imber aquis;
Horrida non semper furiantibus aequora uentis
Spumescunt, uno non furit unda modo.
Sic miseris non est fortunae numen acerbum
Semper, at obruerat quo magis, ecce fauet.
Post pluuias nitidi spectanda est gratia solis
Et solet a maesto laeta uenire dies.
Ecce fouet nostras fortuna benignior oras,
Laeta Salonaeum possidet hora solum.
Carior est quando res frumentarias nobis
Dandulus accepit. Vix bene nauis adest,
Exsultant sine fine senes puerique puellae,
Congeminant faciles ad sua uota deos:
"Dii te felicem praestent, felicia nobis
Saecula multiplici qui facis officio.
Di faciant, patrias postquam remeabis ad oras
Et perages quae tu gesseris ante ducem,
Dandule, sublimis surgat tibi tota senatus
Curia et excelsi principis altus honos.
Collaudent generosa tuae gestamina famae,
Hinc referant meritis praemia digna tuis."
Quid bona tot tandem, felix o curia, narrem,
Hunc populum uinxit Dandulus iste quibus.
Disiecerat quanta sed cum pietate penates
Et nonnullorum, lignea tecta, domos
(Publica priuatis praeponens commoda damnis,
Vt faciunt hi quos durius urget onus).
Ordine dehinc alias recto construxerat aedes,
Pro quibus ecce lares et noua tecta dedit.
En tabulata nitent, miseris solacia rebus,
Candidae perspicua stant regione casae.
Est locus Adriaca nulli penetrabilis ora,
Arduus excelsis undique culminibus;
Terribilis, longo porrectus in aera dorso,
Horrifer aeterna stat niue cuius apex.
Vnica Dalmatiae spes et tutela salutis,
In primis nostrae pacis amoena quies.
Separat hinc nostras montanis collibus oras,
Inde tenet Turca cum regione solum.
Est ubi continuis exercita corpora bellis
Mos dare seu celeres exagitare feras.
Stramineis habitare casis et uiuere rapto
Alpe sub aeria gens truculenta solet.
Gens assueta diu nulli parere, leonis
Ante pedes tandem concidit illa boni.
Politiam ueteres quondam dixere parentes,
Haec fuit externum nescia ferre iugum.
Venerat hos inter colles saeuissima quaedam
Seditio, nobis heu nocitura tamen.
Nam timor omnis erat, ne dum discordibus armis
Bella gerunt, hos in barbara turba ruat.
Sic nostra ex horum pendebat uita ruina
Forsan et Illyrici littoris omne solum.
Dandulus hanc dulci leniuit uoce, quietam
Restituit Veneta sub dicione plagam.
Eualuit populos e duro robore natos
Dandulus alloquio conciliare suo.
Horum discordes grauitate coercuit iras,
Ardebat quae iam flamma, sepulta iacet.
Res mira, o nullos aetas moritura per annos,
Praemia posteritas fac precor ista legat.
Saxea magnificus lapidosi culmina montis
Dandulus ecce regit, corda ferina domans.
Mittere deberes, celeberrima curia, tales
Saepe duces nostris urbibus immo patres.
Nam sumus in misera positi quam sorte, uidetis,
Mergitur et quanto nostra carina salo.
Firma satis fuerat quondam Pagaseia puppis:
Fracta sub aequoreis haec tamen isset aquis,
Ordine clauigeri si non prudentia Tiphis
Vela daret, tumidis exsinuanda notis.
Dic ubi Thessalici non exeat gloria currus,
Gloria Dardania sanguinolenta nece:
Automedonteis nisi concitaretur habenis,
Illius forsan mentio nulla foret.
Nos quoque qui liceat non sumus in ordine tales,
Grandibus ut paruas aequiperemus opes:
Quid sine conspicuo faceremus munere tanti
Rectoris, tanto quid foret absque duce?
Oppida, regna, plagae, cunctarum culmina rerum
Scitis ut attendunt a sapiente regi.
Hoc tibi longa dedit summi experientia regni,
O decus, o Venetae firma columna togae.
Quare age, consensu mundi, quo sceptra gubernas
Et facis addictam Solis utramque domum,
Quo socias sacrum diadema binominis Istri,
Quo ducis ignoti Persica Bactra reges:
Effice, supplicibus palmis, procumbimus, oro,
Effice quam potis est, gens Spalatina rogat,
Ne bonus a nostra discedat Dandulus urbe
Tam cito, si populi quae tibi cura tui est.
Sin autem nequeas, ipsum ad maiora reseruans,
Di faciant patriae magna daturus eat.
Felix, o nimium felix, cui sorte sub umbra
Contigerit tanti uiuere posse uiri!
Quem Spalatum, donec stabunt monumenta Salonae
Clara Dioclitiae, tollet ad astra uetus.
Donec honorati stabunt uestigia muri,
Nulla dies, nullus quem reticescet honos.
Dandulus iste quis est? Veneti generosa senatus
Curia quem iactat. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Clarum Choruatia cuius
Nomen ad astra uehit. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Praestanter uiuida uirtus
Quem superis miscet. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Splendet clementia cuius,
Fulget ubique decus. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Sceleratis poena, bonorum
Perpetuus fautor. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Speculas qui uertice montis
Imposuit celsas. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Sanas componere rixas
Qui didicit solus. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Quo protegente nec hostem
Spalaetum uidit. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Bis senis mensibus amplum
Struxit opus qui tam. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Pulchram qui subdidit alto
Planitiem muro. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Miseris solamen, egenis
Qui noua tecta dedit. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Numerosae dulcia genti
Qui dare festa iubet. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Duro qui tempore nobis
Iussit abire famem. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Quo nos hic uiuimus omnes.
Quisquis is est, uiuat Dandulus iste precor.
33. in laudem Aloysii Capelli, praetoris Spalatensium dignissimi
Parcite caelestes, non solum curia diuos
Vestra tenet: Veneta sunt et in urbe dei.
Credimus ex diuis Venetum constare senatum,
Credibile est Venetum numen habere decus.
Iustitiam si quaeris, habet; pietate meretur
A dominis mundi principibusque coli.
Nobilis excedit dominae fastigia Romae,
Adiciens titulis regna beata nouis.
Iam Rhodanum uincit, Gangem superabit et Indum;
Iam Scythicus Tanais sub sua iura fluet.
Credere quis posset tam magni cura senatus
Quod sumus, o nullo tempore notus amor.
Cura sumus quarum subter molimina rerum,
Nostra uident Veneti commoda cuncta patres.
Gaudeat o felix Spalatum Spalatinaque turba:
Caesaribus nostris maxima cura sumus.
Plurima quid dicam praetorum nomina, quanta
Felici auspicio missa fuere tibi!
Venisti nobis, celeberrime Dandule, post te
Bernardi fulsit gloria Hieronymi.
O bene prouisum, dignus successor ut illis
Missus adest, cuius transilit astra decus.
Cuius ubique fauor nitida crebescere fama
Cernitur, immensus conciliatur honos.
Felix, o nimium felix Aloysius, ecce
Iura tuis populis, urbs Spalatina, dabit.
Iam secura potes dormire sub auspice tali:
Nil tibi defuerit, reddito uota deis!
Diues eris rerum cunctarum, bella recedent
Impia, iucunda stat tibi pace frui.
Iurgia nulla forum, nullas disrumpere leges
Sentiet: aequa suum libra rependet onus.
Libera quaeque domus, nullis obnoxia furtis
Viuet. Adulter erit si quis, acerba luet.
Nulla erit incerti lasciua licentia uulgi:
Supprimet affectus poena tremenda malos.
Praemia laudatae fuerint si maxima uitae
In pretio, surgent nunc magis atque magis.
Ferrea cessistis, uenerunt aurea nobis
Saecula, multiplici laude canenda mihi.
Dum modo patricium decus, o ueneranda Capellae
Gloria, sufficit dicere Musa rudis.
Hanc tibi perpetuo Natalis munere donat;
Parua sit an grandis, seruiet usque tibi.
34. de infantulo a porco occiso
Paruulus in cunis - scelus o - dum luderet infans
Ederet et blaesos lingua tenella sonos,
Cum sue quem solo miseri clausere parentes,
De feritate ferae nil metuendo mali,
Corripuit rabidis puerilia dentibus ora,
Ex sue mansueto tam cito factus aper.
Hinc lacerum tenero diuulsit fronte cerebrum
Et capite exeso sic male pastus abit.
Hoc ubi persensit nostri pia cura Capelli,
Non tulit indignae crimina saeua necis,
Iussit et occisum rabido consumier igni,
Vt, fera sit quamquam, facta nefanda luat.
Conueniens quid sit tali sub praeside, ciues,
Discite, qui nocuas non iubet esse feras.
35. Francisco Raynerio amicae suae nomen declarat
Quae, Francisce, tuos puella uultus
Exarsit teneros, candide, scire cupis.
Addam pollicitis fidem libenter,
Ne rigidus uidear Caucaseusque nimis.
Non mortalis amor decente forma,
Virgo sed supero de Ioue nata fuit.
Haec dum florigeros odore campos
Perlustrat similis Persephonae et Triuiae,
Vidit te uiolas rosis legentem
Pulchrum, purpureo lilia mixta sinu.
Miratur faciem comis nitentem
Et teretes digitos marmoreasque manus.
Quis tum praecipuos Adonis artus
Praeferet, Idaliae sit procul ira deae!
Illi uisus eras fauore tali,
Endymion dignus quo tibi, Luna, tuus.
Te spectans oculis perambit usque
Virgineis, rabidas concipit illa faces.
Nomen scire uelis tui furoris
Et faciem, patria qua sit et ortus. Habe:
Caelestis patria, beata forma,
Euphrosyne nomen dicitur esse suum.
Haec tibi mala parat manu feraci
Aurea, conspicuo munera digna deo.
Felix ne nimium superbulum et
Tollas, Euphrosynae tam cito factus amor:
Florum depereunt cito colores
Et iuuenem subito curua senecta rapit.
Hei cita saecla uolant: iam tertia uertitur aestas,
Iam teritur spatiis ultima meta suis:
Tu patriam, generose, tuam, tu pectora fratrum
Visere, tu socios iam comitesque paras.
Ast ego quid faciam? Scribam cui carmina? Solus
Destituor, sordent hei mea fila lyrae!
Plectra iacent nobis foedata rubigine turpi,
Liuet et ingenii lucida cura mei.
Quid mihi cum studiis? Dulcissima cura legendi
Me fugit et mentem detrahit illa meam.
Amplius, ut fueram, scribam non carmina laetus,
Castalius tinget nec mea labra liquor.
Parcite montiuagae, Parnasia numina, nymphae:
Non dabimus uestris thura, cremanda focis.
Hi mihi, discedet quondam mea sola uoluptas,
Solus amor nostri carminis atque decus.
Discedent quondam turgentia carbasa uento,
Carbasa luminibus uda futura meis.
Me miserum! gelidi sentimus signa pauoris
Concrepuit gracilis seu lenis unda noti;
Fulserit aut nitidi tantum clementia caeli,
Protinus est curis cura grauata meis.
Seu nautam quisquis monstrauerit ... ille
Tristia uulneribus fert alimenta meis.
Seu mihi forte ratis fuerat conspecta, timemus,
Ne mihi praesentes auferat illa deos.
Ah, Neptune, tuo figam quae dona sacello;
Tyndaridae, uobis, quae tibi, Leucothoe?
Ni cito dulce meum Francisci nomen amici
Littoribus soluat stupea uincla meis.
Ni bona signa fugae celeri tam sidere fausto
Annuerint, rapidum ni mare radat iter.
Nunc mihi qui Triuiae studuit uim ferre Dianae,
Pleiades faueant Oleniumque pecus.
O utinam totis hiemarent astra diebus
Tristia, pro geminum Parrhasidumque face!
Ne mihi dilectus posset discedere Achates;
Patroclus, Pylades Hyrtacidaeque comes.
Tunc mihi fata darent felicia saecla beato,
Tunc ego perpetuo laetus amore forem.
Quid loquor infelix? Quid inania uerba, querellas
Fundimus? Hei steriles non facit ille sonos.
Per mare ueliuolas festinat tendere pennas
Ferreus et nostrum curat amare nihil!
Vade magis gratos forsan petiturus amicos,
Non puto sic fidos. Dulcis amice, uale!
37. Spalaeti discessum magnifici uiri Iacobi Raynerii, iusti praetoris sui, lugentis
consolatio
Fama Salonaei nunquam reticenda palati,
Regia littorei deliciosa soli,
Dalmaticas inter celeberrima gloria sedes,
Spalaetum, priscae nobile gentis opus:
Cur ita caelestes furibunda uoce fatigas,
Sauciat heu superos cur tua lingua deos?
Quae noua causa mali? Vesanis pectora pugnis
Nuda quid incessas? Quid sine fine premis?
Ah gemis et tantos dic cur profundis in imbres?
Pallida quid facies, quid sibi maesta uelit?
Me miserum, laceras sparsos sine lege capillos,
Mollia sanguineis unguibus ora notas.
Sera nimis longae latitant monumenta Salonae,
Alta ruinosas contegit herba domos.
Aequor in immensum curuus designat arator:
Hic erat antiqui principis alta domus.
Hac super inducto crepitabat lympha meatu,
Conueniens oculis hic puto scena fuit.
Amphitheatralis fuit hic pulcherrima circi
Forma, cauernosis eruta fornicibus.
Obliterata diu lacrimis te spargere regna
Si iuuat et turpi flere subacta situ,
Longior emineat maioris copia luctus,
Protinus adueniat causa dolenda tibi.
Moenia semiruto prodibunt Martia uultu
Et Capitolini limina quassa Iouis.
Tum ueteris fractae surgent Pandionis arces,
Cecropis hospitium Palladiumque uetus.
Inde draconigenae monstrabunt uulnera Thebae,
Innumeras misera conditione fores.
Laomedontis opus Phrygii, lacrimabile regnum,
Exseret euersum Troia superba caput.
Num cinerem precor esse putas Carthaginis altae;
Nil habet ostendat quid superesse sui?
Sunt aliae centum deleti nominis urbes,
Quas erit insanus credito flere labor.
Oppida mille iacent uariis tumulata ruinis:
Omnia sunt aeuo comminuenda graui.
Longa dies tanti prohibet reminiscier aestus;
Imminuunt quod non saecula longa malum?
Contrahe lora precor, lacrimarum pelle dolores,
Omnia sint habitu candidiora tuo.
Cernimus, ut maestum paterno in funere natum,
Hic stetit Aspalatum, talia uerba gemens:
"Non mihi sollicito priscas deflere Salonas
Est animus tristis, non ego uana queror.
Regna uetusta fluant: grauius sub corde fouemus
Vulnus et est gemitus altera causa mei,
Altera cura; dolor non hic mea pectora uersat;
Parcimus excidiis funeribusque rogis.
Saeua iubes nostri retegam monumenta doloris,
Haec gemebunda mei signa doloris habe:
Ramnerius Veneta praetor modo missus ab urbe,
Sedibus e superis uenerat immo deus.
Traxerat hic secum comites, moderamina clari
Caesaris, Herculeum Romuleumque decus.
Erigones habitus formosae, sancta Catonis
Nomina, Cornelios, Paule, tuosque sales.
Hic Lycias secum sortes, Dodona uolucres
Quas alit, horrendae uexerat antra deae.
Traxerat hic secum caeci pia facta Metelli,
Pectora sacrifici religiosa Numae.
Hic Nasamoniacis docuit quae corniger aruis
Hammon Apollineo sanctus ab ore dabat.
Hunc fuerat comitata biceps prudentia Iani,
Regule, uelle tuum propositumque tenax.
Hunc si uidisset tenebroso in carcere quondam,
Credibile est uinctus Cimber in arma ferox
Diceret: "Heu Marium nequicquam nostra ferire
Dextra potens: uincor nobilitate uiri."
Omnia iura, decem tabulas, callebat Athenas,
Huic medio clausum pectore numen erat.
Si Samium perhibent, prisco si tempore constat
Egeriam sacro consuluisse Numae,
Quis Lacedaemonium dubitat didicisse Lycurgum
Te fora, te leges, diue Iacobe, tuas!
Qua fera corda trucis populi grauitate regebat,
Consilium uiduis qua pietate dabat!
Vt fuit oppressi felix tutela clientis,
Omnibus hic miseris quale leuamen erat.
Fur erat innocuus duce quo, nemus omne silebat;
Castior Hippolyto turpis adulter erat.
Hoc duce miluus erat tenuis gallina, molossus
Parua catella, ferox agna nouella lupus.
Clodius hic grauior semper grauiorque Milonum
Turba fuit, nocuis hac regione locus.
Mansueuere quidem feritatis pectora, nullo
Pressa metu, nulla lege uetante tamen.
Aurea saecla puto fuerant quo tempore, talis
Hic stetit; extabant horrea plena mihi.
Vndique uitifero faciebant munera Baccho
Agricolae, Cereri rustica liba dabant.
Tot Campanus ager nec habet Methymna racemos,
Prela tot Albanis non maduere iugis.
Gargara tot segetes, Libycis non area campis
Diues hiulca terit dum Canis ora rigent:
Musta sub autumno calcabat turbida rubro,
Quot meus agrestis farra tegebat humo.
Forte famem, nullam norant sua tempora pestem:
Ah peream si non hic puto numen erat!
Nil nisi Laetitiae restabat condere sacrae
Templa, Diocletio constituenda foro.
Gaudia tot fuerant quo cum, felicia quo cum
Vota, reor uotis fertiliora meis.
Quam cito laeta fluunt, subitas mutantur in horas,
Tempora praecipiti flant leuiora noto.
Heu heu Ramneriae discessit gloria prolis
Inclita, turbauit tot bona nostra modo.
Aurea saecla, fidem, probitatem, gaudia nobis
Abstulit exigua cimba cauata trabe.
Num tibi iusta mei patuerunt signa doloris?
Num queror in cassum? num leuis esse feror?
Gaudia num fundes uideam cum flere puellas
Cum puerisque senes, compita, saxa, solum?"
Haec ait, alloquio subiunxi pauca benigno
Tuncego: "Confiteor, iusta querella tua est
Confiteor, titulis fuit hic generosus auitis,
Vir erat ingenua quis probitate neget?
Viuit at et dulces uiuunt sua pignora, nati,
Praesidio Venetae saepe futura togae.
Viuit amor patriae, pietatis forma supernae,
Viuit natorum maximus ille pater.
Eximium laudis specimen, castissima coniunx,
Magnificae uiuit gloria rara domus.
Crescit honos passim, crescunt propaginis altae
Stemmata, iam generos, iam uidet ille nurus.
Iam tenet in gremio decus imperiale uerendum,
Monstrat auum simili iam ore suus nepos.
Inclita pennigeri uolitant uexilla leonis,
Vndique iam Venetum transilit astra decus.
Indica purpureus Titan qua regna colorat
Et nitidum rutilo fundit ab ore iubar;
Qua patris Oceani nympharum turba iugales
Solis anhelantes excipiendo leuat,
Torrida zona rubet Scythiae qua stagna niuosae
Sarmaticis plaustris exagitata rigent.
Cura sancta patrum felici brachia motu
Explicat et latius imperitata patet.
Hac cum Rhamnerium surgit decus, alta per aeuum
Fama uolat, uolitet sed sine fine precor."
38. Francisco Raynerio, patricio Venetiarum
Fama decusque domus patriae uenerabile sidus,
Vnica Pierii gloria, docte, chori:
Quid, Francisce, facis, librosne amplecteris ulnis?
An sedet in gremio mollis amica tuo?
Nectit adoratas circum tua tempora laurus
Delius, an Paphius myrtea serta puer?
Pallados arma magis tibi sunt in pectore doctae,
An celebras Guidiam corde tepente deam?
Haec simul illa tuo contenta est munere forsan:
Quid mirum? Vincis doctus utramque deam.
Vna dat ingenium uelox uiresque secundas,
Altera materiam suggerit ingenio.
Currere longa tuis dicendi copia debet,
Sic modulis longas condere Amazonidas.
Quid mihi? Nulla Venus, Veneris non filius ad me
Peruenit, iratae iurgia nulla deae.
Non coma, turgiduli, non candida pectora, ocelli
Aut rubor; expressus Xanthia nulla liquor.
Num promissa fides, num sunt haec carmina mille,
Carmina pollicitis facta minora tuis?
Non ita Quintilios celauit Caluus amores,
Dum memorat feruens, docte Catulle, tibi.
Saepe tuas solitus retinere Propertius aures,
Conticuit socius non tibi, Naso, tuus.
At poteris nostris uafer obiectare querellis;
Carmina non mittis: carmina nulla damus.
Et tibi Musa fauet; promisti carmina, debes
Pollicitis dubiam non adhibere fidem.
Me tenet Adriaci maris interclusior ora,
Vlla Venus quam non, rarus et hospes adit.
Gens habitat truculenta, ferox Coruatia muros
Inde premit, Scythicis horridiora locis.
Quid tibi uis scribam? Nulla est mihi Xanthia, nullus
Hic amor aut digno carmine causa patet.
Si qua tamen placuit, non stilo, carmine, nardo
Ad dominam rutilo, sed datum ire uia.
Id faciant fortes, Mauortia pectora Achillis,
Herculis, Antaei semiuirique bouis.
Femina non tanti dabitur mihi. Femina quodam
Vertit Apollinea moenia structa lyra.
Femina Martigenas mansuri nominis urbes
Cumque Palatinis traxit ad ima iugis.
Mollibus assuetus studiis tenuique Camena,
Dissidet armifera noster ab arte furor.
Ingenio tantum facili meo gaudeo si quod
Esse potest miseris, dulcis amice, locis.
Id quoque post abitus minuit mihi gratia tristes,
Maius opus tibi quos accelerare dedit.
Infueras mecum, domine carissime rerum,
Ingenium stimulis claruit egregiis.
Nunc iacet exesum ueluti rubigine ferrum,
Vt iacet atra, domus contumulata situ.
Tu tua celsus habes Capitolia celsa Tonantis:
Quis neget aetherios regna subire polos?
Qua Venetis praelustre nitet regionibus aurum,
Qua micat albus onyx Synnadicusue lapis.
Tu comitum, numero, felix ostroque superbus,
Nunc has, nunc illas aspicis orbis opes.
Quicquid ab auricomis eiectat Hiberia fossis,
Dalmaticis quicquid conuehiturue locis.
Quicquid Erythraeo fulget sub littore, quicquid
Sidonio tincti fulget in aere gregis.
Quicquid ab Assyricis diues Panchaia campis,
Comparat, in Libycis quicquid aratur agris:
Dat tibi terra potens, Venetae celeberrima gentis
Gloria, dat grauidae sarcina structa ratis.
Tu modo sidereos spectas, Francisce, ministros,
Nunc oculos retinet uncta palaestra tuos.
Hic tibi materiam nitidi formosa puella
Carminis, eximium dat in amore decus.
Hic Venus et Veneris facundas filius artes
Perdocet, egregiae munera militiae.
Cypriacas dilecta domos et moenia nati
Deseruit, Venetum quod petat hospitium.
Scribe age, materiam tibi dat longissima rerum
Copia, Phoebeam docta Thalia lyram.
39. Tabellas alloquitur, ut eundem Franciscum secure adeant
An quia magna times intrare palatia forsan
Et domino mixtis oscula ferre iocis,
Retrahis iccirco, fidissima littera, passus,
Fida ministerii munera ferre mei?
Num pudet? Ipsa rogo uanum depone timorem:
Est leuitas quod non cuique timere nocet.
Altiuolas igitur felicibus excute pennas
Ominibus, uento curre secunda tuo.
Ni mihi nota forent uirtutis praemia clarae
Illius, ingenium, sors, probitasque fides,
Non ego per dubios uario discrimine casus
Te traherem, nocuis haud mihi missa fores.
At quoniam facilis noster deus ille perennis,
Phoebe, tuus cultor conspicuumque decus,
Qui mea facundo carpsit praecordia uersu,
Cuius in extremo funere seruus ero,
Te manet, acceptam perstringet et aurea labris
Adiciens roseis basia multa dabit.
Tum leget et releget formoso saepius ore
Te meus aeterno tempore factus amor.
Tum niueis manibus nimium retinebere fausta,
Tum domini blando suscipiere sinu.
Quam fortuna tuum clarescet candida fatum!
Tunc eris accepto munere laeta nimis.
Sis precor at memori, placeat si, percipe mente,
Quae referas domino, pauca sed apta dato:
"Non tibi pauca meis possunt, Francisce, libellis
Reddere condignas carmina facta uices.
Nam tua tanta seges cumulati muneris explet
Ingenium nobis exiguumque latus.
Littoribus conchas, coaceruas gramina campis;
Obruimur meritis undique nempe tuis.
Qui modo pro uersu quaerebam mittere uersus
Proque sonis tenues, mollia uerba, sonos.
Nunc in amore tibi non tantum uerba licebit
Mittere, purpureis, ut fit, operta comis,
Vera sed ex animo uerum testantia amorem
Promere, dulciloquo mutua scripta sono.
Tanta suo nunquam concepit pectore Bacchus
Gaudia Gangeticis cum traheretur equis.
Tanta nec, Hectoreae caderent cum moenia Troiae,
Audiit Haemonium Graiugenumque decus.
Tanta Giganteus Phlegraea ualle triumphus
Nec meruit, superi parcite quaeso dei,
Quanta meas nunc oh penetrarunt nata medullas
Prospera, quod domino tantus amicus ero.
Per uada, per Libyes mecum, per curua Maleae
Littora, per Stygias est aditurus aquas.
Sauromatas, glaciale solum qui uisere pro me,
Nec timet extremis qua fluit Indus aquis.
Cui ueterum cedunt arctissima uincla uirorum,
Qui Phrygiam uincit Tyndareamque fidem.
Haemonius cui sum fidus, cui Theseus ipse,
Scipio, Patroclus Castoreusque comes.
Ah tua magna nimis, dulcissime, littera nobis
Pollicita est, meritis haud agitata meis.
Ast ego quid merui? Qualis mihi munera confert
Heu dominus? Quae sunt haec benefacta rogo?
Militis en princeps, dominus tu munera serui
Exigis at mores hoc meruere tui.
Hoc genus e celsa demissum postulat aula,
Hoc sibi perpetui nominis altus honos.
Non mea, quae nulla est, uirtus, non praemia grati
Muneris, accenso non in amore fides.
Attamen utcumque est, sic habetur epistula, quam tu
Misisti, extremo pectore fixa mihi.
Vt nec Erythraei pretiosum gurgitis aequor,
Fulua nec auriferi fluminis uada Tagi,
Non opibus Persae, felicia munera Croesi
Hanc mihi de nostris, eriperent manibus.
Hanc ego pectoribus perstringam uiuus, eandem
Mortuus obliquo substituam capite."
40. ad eundem Franciscum Raynerium
Seruet chrysocomos suos paratus
Croesus, purpureos Tyros amictus
Extollat, uiolae, colore tincta.
Reges Mygdonias eruant columnas
Celsas dum statuunt domos nepotum:
At nuper, gracilis poeta, uersus,
Quos tu dulcisonos mihi dedisti,
Non tantum proprio sinu tenebo,
Francisce, Aonidum decus sororum,
Discam sed, totiens benigne lectis,
Et tangam citharae canora fila,
Quo possim melius placere Phoebo,
Quem tu perpetuo fauore curas.
Dulcis amice, fauet nouenarum turba sororum,
Suggerit ingenium pulcher Apollo tibi.
Ipse manum facilem, digitos ad pectinis usus
Doctus habes, doctae consona fila lyrae.
Percute meque tuis, dulcissime, dulcibus exple
Carminibus, fieret copia nulla licet.
42. ad eundem, quod eius carmina cogant ipsum de amoribus scribere
Esse quid hoc narrem? Quid tam tua carmina nobis
Blanda cothurnatos eripiunt animos?
Xanthia cara tuos rapuit quae nuper ocellos,
Quid uenit ad nostras terque quaterque manus?
Quid tua nocturno recitantur murmure nobis
Scripta? Puellares quid cano luce modos?
An amor et ueneris placidissima cura morantes
Acrius exustis corripiunt facibus?
Sic erit asper equus: contunderit ora lupatis,
Non detrectantem frena minus cruciant.
Vomeris urget onus tenerorum colla iuuencum
Durius: haud sentit qui patienter arat.
Charolus Astraea deducens Alpe cohortes,
Mole canant alii qua uenit Ausoniam.
Agminibus quantis occureret Itala uirtus
Protinus, hi dictent qui sibi saeua uelint.
Turcus ut armigero bellum terraque marique
Suscitat in miseros milite christicolas,
Enumerent alii, Venetorum mille carinas,
Venit ab occiduis quantaque classis aquis.
Belliger, aduersus Turcas Vngaria quantis
Viribus exsurgit, Calliopea, refer:
Nos Venus et Veneris gratissima cura Cupido
Seuocat a duro carmine: blanda canam.
Quare ego sacra sequar sacrae uexilla Diones,
Deponam tumido bella cruenta sono.
Phoebe pater, ualeas, ualeant Heliconia diuum
Numina, Mars, ualeas uosque ualete, duces.
Iam mihi mens rigidae surgit recitare puellae
Lumina, luminibus insidiosa meis;
Proelia ficta, iocos, commixto melle uenena,
Oscula, liuidulas, lactea colla, notas.
Iam mihi nocturnae ueniunt ad carmina rixae,
Murmur et in tunicis poma reclusa suis.
Iam mihi Phaedra uenit, formosa Semiramis et quae
In rigidos fertur mollius isse uiros.
Quid mihi cum uestro, Cocytia turba, cerastae?
Ite procul tristes: dulcis Amor, uenias.
Cur mea Musa silet, iuuenum doctissime Briti,
Versibus excultis, Albinouane, petis.
Ipse licet taceam, poteris cognoscere quare
Elinguis facta est Musa repente mihi.
Accipe pauca tamen, tua me ne gratia forsan
Obliti culpet carminis esse reum.
Otia carmen amat. Fuerant haec otia nobis,
Currebam quando liberiore rota.
Solus eram, soli fuerant satis omnia quaeque;
Nil nisi uas simplex panis et unda foret.
Nunc alia est ratio, Briti carissime: plures
Circumeunt curae distrahimurque magis.
Hinc ancilla petit, famulus uult inde, subintrant
Nuctricum expensae continuusque labor.
Vxor, ab Eois quicquid rate transuehit oris
Mercator, uellet ponere in articulis.
Viderit haec uestem, si qua est hyacinthina, dicit:
"Dos emat hanc saltem, non inhonesta mihi!"
Stat inaratus ager tenuis uindemia supra est,
Hoc opus est, poscit iam sibi uterque puer.
Maeonidem si quis perfecerit hisque Maronem,
Vergilius mutus, mutus Homerus erit.
44. ad Nicolaum Albertum pro Christophoro Papale, sororio suo, {ENDECASYLABON} [hendecasyllabon]
Tu quae Christophorum uocas peritum
Iuris, dulcisonis Camena plectris,
Paeligno modulantior poeta,
Illi multiplices ferens {corolas} [corollas]:
Non quae sunt recinis sed in fauorem
Fortassis loqueris cliens patroni.
Non est Vergilius, {Catulianis} [Catullianis]
Non dignus numeris, Apollo non est.
[Page 60r]
Arpinas minus et licet stuporem
Astanti soleat monere turbae.
Haec quid sunt? Minima mutantur hora.
Laudantur: subito minora fiunt.
Stant nunquam ueluti forent {loquta} [locuta].
At tu nobilium iuuenculorum
Felix gloria, sidus o serenum,
Quicquid carmine dixeris manebit
Semper, perpetuo uigebit aeuo,
Nec umquam poterit subire Lethem.
45. in laudem Marci Antonii Canalis, urbis Spalatinae praetoris dignissimi
Splenduit cuius celebris per orbem
Fama, seu diuus fuit ille seu uir;
Nobilem prisci posuere uates
Hunc super astra.
Quisquis humano generi fauorem
Praestitit quondam, meruit triumphum;
Viuus augustos meruisse honores
Dicitur immo.
Lucidum nomen, decus atque uirtus
Si quibus clari patribus senatus
Fulxerit, nunquam tacitura Lethe
Hunc superabit.
Sed faces tamquam rutilantis astri
Nubila expellent pluuiosa, quorum
Nomen aeternum memorans per aeuum
Fama loquetur.
Nos tibi ciues Spalatensis urbis
Mente deuota modulantis oestri
Dicimus laudes merito decentes,
Marce Canalis.
Iste Turcarum prohibet tumultus,
Exhibent cuncti sua lege sancta;
Iste dat nobis fluat ut benigno
Copia cornu.
Nobilis, fortis, comis iste, clemens,
Prouidus, constans, pius et seuerus;
Hercules, Ianus, Fabius, Camillus,
Iulius iste.
Fulget Illustri iubar ut refundens
Axe ridenti radios decorum;
Gemma concluso rutilans in auro
Sic nitet alba.
Antoni princeps uerecunde, dormi.
Dormias tutus, bone nos Canalis;
En regit, pascit, fouet atque seruat
Te duce Marcus.
46. ad Franciscum Raynerium de laudibus Aloysii Capelli, praetoris Spalatensis dignissimi
Hanc tibi Franciscus mittit, Francisce, salutem,
Vernula Dalmaticis, si petis unde, locis.
Quisquis is est nescis, audito nomine forsan.
Tam breuis est pietas, tam breuis omnis amor?
Excidit ex animo tibi num quod uiximus una?
Affueram puero quod tibi nempe puer?
Tam cito, care, tui iamne es oblitus amici,
Qui uenerabatur teque tuamque domum?
Immemor es totiens num quae dictauerit olim
Seu tua Musa mihi, seu mea Musa tibi?
Ille ego sum quocum studium conferre solebas,
Pieriis quocum fontibus ora dabas.
Quo sine non libri, non gratae cura puellae,
Dicebas quicquid posse placere tibi.
Ille ego sum, laudum nostrarum maximus auctor:
Grandibus in rebus si uoluisse, sat est.
Nonne fui tecum totis, generose, diebus,
Mansit in hac mea dum tuus urbe pater?
Illyricis populis amplissima frena gubernans
Iustitia, meruit qua super astra locum.
Cuius erunt donec uiuet praeconia mundus,
Imperium Venetae dum dicionis erit.
Tertia messis adest forsan uel quarta quod ad te
Scripsit inornatis nil mea Musa iocis.
Quid miser heu feci? Debebat carmina mille,
Mille tibi uersus mittere noster amor?
Non erat absurdum fideique uolumina nostrae
Non inconueniens grandia posse legi.
Dicere ne posses quod te tua cura fefellit,
Credideras in quo non habuisse fidem.
Heu scelus! hoc dubiae posset tibi surgere menti;
Quid tua Lethaeis pectora dantur aquis!
Oblitus non sum rerum, Francisce, tuarum,
Oblitus non est quem pius urit amor.
Desinet insiliens aurata palatia circum
Vnda prius Venetae nobilitatis agi.
Saxea montanos ponet Dalmatia colles
Illyris in Latium uertet et ora solum.
Cuncta prius coeptos reuocabunt flumina cursus
In caput, alba prius nox erit atra dies:
Quam tua de nostris exibit imago medullis,
Quam tuus e nostro dissoluetur amor.
Tempora sed quia sunt nimium distantia primis,
Continuo uariis obruor ecce malis.
Auferor assiduis nunc huc, nunc flatibus illuc,
Vt rapitur tumido cimbula parua noto.
Non potui iccirco tibi carmina mittere nostra:
Carmina, uis dicam? mens nisi laeta facit.
Pulchra serenatae componunt otia mentis
Carmina, carminibus debet abesse malum.
Flamina discerpunt animum contraria nostrum:
Anxietas, dubium, sollicitudo, labor.
Vndique perturbor, series me longa malorum
Iactat et ex duro durius urget onus.
Hinc premit angustae praegrandis inopia uitae,
Hinc inhiat falsis caeca cupido bonis.
Mille procellosos in me consurgere motus
Sentio, proh Lachesis fila seuera meae.
Gramina quot flores, quot habet tua curia patres,
Cum subeant triplici sollicitati gradu;
Quot leuibus uolucres pertentant aera pennis,
Aequora quot pisces, sidera Olympus habet:
Tot mala commotis in me calcaribus extant,
In mea certatim pectora tela ferunt.
Publica priuatos praecedunt damna labores,
Attamen iratos sensimus esse deos.
Credibile est superos his aduersarier oris,
Tam misero quae sunt extenuatae modo.
Quicquid ab exhaustis Turcarum forte procellis
Restitit, id nobis Martia turba rapit.
Haec solet in siluis, inter truculenta ferarum
Saxa, latebrosas gens habitare casas.
Inde soporiferae quamprimum tempore noctis
Opprimit instanter quos tenet alta quies.
Alligat ignotos trahit et per deuia montis:
Libera uenduntur corpora, capta dolo.
Hoc leuius sed enim, quamquam grauis imminet horror:
In laribus propriis non ualuisse mori.
Ad mala tot nostris accessit partibus ingens
Terribilisque fames, durius ense malum.
Monticolae ex altis coierunt rupibus, hi quos
Quam procul edendi saeuus adegit amor.
Vix pedibus sistunt, turgentia membra uideres,
Spiritus his tantum dura sub ossa uiget.
Limina circumeunt, per limina cuncta frequentes
Ore petunt querulo nocte dieque cibum.
Corpora quin etiam prostrata, iacentia passim,
Exonerant animas exonerata graues.
Numina surripiunt humanae pabula uitae:
Proh dolor! heu laesos turba piate deos.
Deucalioneis genus est mortale sub undis,
Exitiale nefas persoluisse satis.
Nunc aliud surgit damnum, grauiora timemus
Supplicia iratum constituisse Iouem.
Iam Phaethonteas meruerunt nostra fauillas
Crimina, tormentis perdimur ecce nouis:
Semen abit iactum; tellus deludit arantes
Sicca; latent Hyades Oleniumque pecus.
Imbribus aspergi noluere salubribus agri
Iam totiens et stat sole perusta seges.
Herba uiret nusquam, solet ut, non gramina rident;
Et tamen aestati uer dedit ecce locum.
Quid tibi commemorem tantos, Francisce, dolores.
Nostra quibus crescens multiplicatur humus?
Quid mala tot numerem, gemebundi maxima luctus
Signa, quibus possent indoluisse ferae?
Sunt alia et liceat multo grauiora fuissent:
Praetor adest nobis qui tamen ista leuat.
Hic requies, nostro sola est medicina dolori,
Solus adest fessis rebus amica salus.
Cuius honoratae propter gestamina famae
Haec placuit nobis scribere, amice, tibi.
Quo celebris Veneta magis exornetur in urbe,
Quo suus in Spalatum clarior extet amor.
Nam quoties praetor, digno se gessit honore
Fecit et in populos munia iusta suos,
Est mihi mos patrius, quis possum laudibus, illum
Ferre, nefas tamquam sit reticere decus.
Vrbe licet Veneta probitas cognoscitur omnis,
Accipe, nam dubitas forsitan iste quis est:
Fulgida lux patriae, regit hanc Aloysius urbem,
Ille Capelleae gloria summa domus.
Quem puto miserunt caelestia numina nobis,
Ne tot ab aduersis obrueremur aquis.
Missus ab augusto non est, mihi crede, senatu:
Decidit e supero sanctus at iste polo.
Iustitiam si quaeris, habet; pietate triumphus
Huic dabitur, meruit religione coli.
Magnanimus, grauis est, constanti pectore, prudens;
Peruius et pronae dexteritatis amans.
Omnia clementer, summa ratione, benigno
Sustinet aspectu consilioque domat.
Tristia quaeque quo facit hic clarescere uultu,
Damna lauat nostros discutiendo metus.
Haud aliter Titan, radiis ubi splenduit albis,
Nebula purpureo lumine nigra fugat.
Sic solet aduersis Thaumantia nubibus Iris
Exhilarare tuas, dure colone, genas.
Puppis ab aequorea rapitur si forte procella,
Sidere Amyclaeo laeta sic esse solet.
Nunc bona promittit, nunc mollia tempora dicit
Affore, constanter tot mala ferre iubet.
Iura petit si quis, geminas sibi porrigit aures,
Ceu quodam numen postmodo uerba refert.
Litibus auditis nunc hos, nunc increpat illos,
Disona concordi pectora pace ligat.
Illius o quotiens actor fuit ante tribunal,
Sponte sua tandem fertur abiisse reus.
Non fora clamosis feruentia litibus augent
Probra, furibundas comprimit ira minas.
Quisquis adit, reuerenter adit; non opprimit Irum
Croesus, auaritiae stat procul inde sitis.
Munera nil prosunt, aequas turbantia leges;
Non prece, non pretio iudicis ardet amor.
Lancibus aequatis examine ponderat ille,
Libra suum nulla parte rependit onus.
O quotiens res est ciuilibus optima rebus
Quando cliens causam non dubitanter agit!
Iudicis arbitrium quod non corrumpitur auro
Nescio quid mixtum cum deitate tenet.
Adde quod hic nobis confinia libera fecit,
A male tranquillis non habitanda uiris.
Semper ab innumeris infesta latronibus ora
Haec fuit, hac nocuis est regione locus.
Cur nisi terribiles quia subsunt ordine colles,
Sunt nemora et frondes, sunt puto causa rubi.
Haec ubi sollerti persensit mente Capellus,
Non potuit tantae crimina ferre necis.
Explorata prius quo sunt factura ruinam,
Nomina, praedonum non inhonora capit.
Sustinuere malae spectacula turpia uitae
Haec etenim meritis praemia digna suis.
Haud minus hic meruit laudis abolendo malignos
Impia quam sceleris gens onerando bonos.
Quid dicam quanti fuit hic solamen egenis?
Hi referant quantis praestita uita fuit.
Tot bona miramur, quae diuidit iste misellis,
Vnde habeat, pietas sed sibi donat opes.
Gratius est superis nihil hac pietate putamus,
Numina nil tantum quam pie facta uident.
Nauita, terrifico ueluti cum sidere nimbus
Ingruit, aspiciens, uela minora parat.
Consilio tetricum tempus praeuiderat olim
Haud aliter nostri maxima cura ducis.
Vndique conflauit uictum prudenter et inde
Instituit ne quo possit ab urbe uehi.
Quod nisi fecisset, puto sic moreremur ad imum,
Aut fierent saeuae saeua pericla necis.
Viuere quis nostrum tam duro tempore posset
Ni uigil hic, qui nos praemonuisset, erat.
Ergo salus nostra est, columen, tutela Capellus,
Vita, fides, animus, dux, medicina, quies.
Huic Spalatum meritos semper debebit honores
Porriget et uictas ad sua dona manus.
Hoc duce Politiae non desperauit iniqua
Conditio, Clysium sub iuga nostra fugit.
Effera Choruatiae populorum nomina toruae
Hoc duce iam Venetos in sua regna uocat.
Et uocitet sine fine precor, quia digna triumphis
Efficit hic, populos qui pietate fouet.
In manibus mors nostra suis fuit, ergo salusque;
Omne bonum dedit hic, reppulit omne malum.
Di sibi concedant quod nos non possumus ipsi,
Quicquid e laurigero principe dignus erit.
Di faciant uobis, quis consultantibus iste
Venerit, externas conciliare plagas.
Libera purpurei supponant colla tyranni
Mundus et, o uestros procidat ante pedes;
Subdita qui meritis loca, qui tractatis amore,
Perpetuus uobis est dicionis honos.
Ista coronatis sunt nobiliora triumphis
Facta, metu quae, ui quaeque cruore carent.
Qua fluit Indus aquis, Ganges, qua Bosphorus alget
Thracius, extremi qua Garamantes arant;
Qua perhibent roseis pronum Titana quadrigis
In mare purpureas abdere nocte rotas;
Proferat imperium Veneti reuerenda senatus
Curia, Romuleis fascibus egregior.
O, utinam uideam Veneti uolitare leonis
Signa, fouent populos nam pietate suos.
47. in laudem Augustini Mullae, censuram seu legationem gerentis, sapphicum
Praemia ob clarae celebrata uitae
Quod magos Persae posuere caelo,
Semper augustos monumenta tradunt,
Indite censor.
Glorians famae, celebrata currum
Solis occasus iubar et ad ortus,
Iactat excelsos sapiens alumnos
Graecia septem.
Cecropis doctae memorant Athenae
Theseos, Codros simul Aristippos;
Quos quidem cunctos eleuasse uirtus
Dicitur alma.
Regulos, Brutos, Fabios, Camillos,
Nulla Marcellos reticescet aetas,
Subdidit mundum sibi quod triumphans
Martia Roma.
Et tibi surgit Veneto leoni
Gloria, ad seros remeans nepotes,
Quas queas partes alias tuis iam
Subdere regnis.
Mulla commissum facit ecce munus
Iam probe, iuste, comiter, benigne.
Illyris gaudet patiens ut ora,
Nec mala sentit.
Iam magos Persas, sophiae magistros,
Iudice uincit tuus ecce Mulla.
Graeciae septem sapientiores
Mulla subaequat.
Cecropem, Codrum, Phociona uincit.
Iliae claros superat nepotes,
Regulos, Drusos, Decios, Camillos
Corneliosque.
Semper extento catus orbe uiuet;
Donec aeterni rutilent Olympi
Sidera et fiet mare procellosum,
Mulla uigebit.
48. ad Gregorium Caballinum Sibenicensem poetam eximium
Felices docto cognomina docta parentes
Crediderim casu quod tribuere tibi,
Nunc maiora fide tua cum dictamina cerno,
Qualia uix prisco tempore saecla dabant,
Qualia credibile est non sacros ante poetas,
Collibus Aoniis nec cecinisse deas,
Nil dubito, constat Parnasia numina facto
Concilio nomen constituisse tuum.
Inde corymbiferam capiti imposuisse coronam,
Munera non ulla deperitura die.
Ergo Caballino donatus nomine uates
Laurigeros inter tu quoque notus eris.
Inter honoratos non ultima gloria uates,
Ergo Camenarum tu quoque lumen, aue!
Candida fama prius mihi te, Francisce, poetis
Cantabat nostri temporis esse parem.
Carmen ubi ardiua formatum incude recepi,
Quale Meleteus fecerat ante senex,
Fama, tace, dixi, non est hic temporis huius
Vates: umbra sub hoc corpore prisca latet.
Si sunt uera satis Samii documenta magistri,
Ad noua fata iterum Maeonis umbra redit.
Iamque iterum qui cantat, erit grauiore cothurno
Committetque truces ad fera bella uiros.
Smyrnaeusque Meles quantum Calaberue Galaesus,
Dalmaticus tantum notus Iader erit.
Nunc tamen ad nostrum ludis quae carmina nomen,
Siue patres illud seu posuere dei,
Stesichori Philomela tuo cantauit in ore
Et congesserunt mella Platonis apes.
50. de fide Modonei populi erga dominium Venetum
Non tot in Actiaco numerauit rostra tumultu
Nereus, ex imis sollicitatus aquis:
Non Agamemnoniae tot conflauere Mycenae
Vela, Phrygas pateret cum grauis ira nurus;
Itala non tellus, non Persia protulit horrens
Belligeratorum tot fera corda uirum.
Quis tot in Haemoniis uidit tentoria campis
Cum tremefacta suas Roma timeret opes,
Quot centum uenere rates, quot in agmina Turcae
Conuenere feri praecipitata manu.
Quo melius tibi, sancta Fides, pia thura darentur
Esset et hospitibus dignior ara tuis.
Gens Modonea tuum melius quo numen adoret
Et ferat ante tuos munera grata focos.
Haec circumsessos armato milite muros
Vt uidet intrepida mente, uirilis agit.
"Nunc opus est dextra, socii; nunc pectoris ardor,
Emineat uestri nobilitandus honos.
Arma parate: graues circumstant undique turmae;
Classis en ab alto gurgite saeua uenit.
Barbarus haud aliter truculentus obambulat hinc nos,
Inde petit muros, quaeritat inde gradum.
Martius occluso lupus instat ut omnis ouili
Rostra cruentauit si stimulante fame.
Et licet horrificus Caesar terraque marique
Sit prope: terrificas spernite quaeso minas.
Robora magnanimae spernant insignia laudis
Cuncta, dat aeternum mors generosa decus.
Tempus adest fidei monstrandae clara per aeuum
Praemia, pro dominis quos decet esse suis.
Tempus adest fidam quo te non sola Saguntos
Iactabis: meritum tale duabus erit.
Stat dare pro Venetis diuo duce et auspice Marco
Vxores, uitam, pignora, tecta, solum."
Dixit et exustis cara cum coniuge natis
Omnia fert rapidis conicienda rogis.
Res mira et nullos umquam moritura per annos,
Indiga Maeonio carmine tanta fides.
Opposuere uiri pugnantia pectora Turcis,
Sit quasi pro dominis mors inacerba suis.
Tunc Mahumetanae ceciderunt corpora gentis
Obuia pectoribus quot coiere suis.
Hic gemitus, graue murmur erat, suspiria, luctus;
Hic dolor, hic tetricae tristis imago necis.
Quocumque aspiceres, duro sub Marte cadebant;
Omnia liuentis plena cruoris erant.
Tanta fuit strages, quod nec manus unde ferire,
Nec ubi possit habet sistere planta pedem.
Rubra coloratas uoluebat riuus in undas
Sanguineus mixtis busta cadaueribus.
Hostibus at postquam cessit uictoria, Caesar
Dixit: "Honoratae gens erat ista necis.
Inclita gens erat haec, meritis cumulanda beatis,
Perpetuas si non praeposuisset opes.
Felix, o nimium felix Modoneia pubes,
Vela feret donec Graecia, semper eris.
Dicet, ad Aegaeas si quis rate tenderit undas:
Haec nimium Venetis terra fidelis erat."
51. de aduentu Petri Cyppici, patricii Spalatensis, hecatonstichon
Buxea multiforas nunc nunc age, tibia, uoces
Concine; Threiciis concordent aurea neruis
Plectra; coronato prodeas, cantator Apollo,
Vertice, non humeris desit genialis amictus
Purpureis, Phrygiae sed habens contegmina pallae.
Talis ades, celsi qualis ueneranda Tonantis
Exhilaras sacro nitidus conuiuia cantu.
Eia age Castalio coeant e fonte sorores
Sicelides, nimio quatiant age uerbere terram.
Applaudantque simul iuuenes puerique puellae
Et matrona, graues uultus sed ponat opertae
Frontis ac obductas hilarent pia carmina rugas.
Permutentque genas tantum dum munera diuis
Rite celebrati reddantur debita uoti.
Dum niuei centum maculentur caede iuuenci,
Dum tibi turicremis cumulentur cinnama flammis,
Iupiter, astrigeri residens qui uertice Olympi
Cuncta regis, decimum prospectans lumine mundum;
Qui mare ueliuolum, terras qui lege gubernas
Perpetua et liquidus quicquid complectitur aether.
Quod Petro dilecta suum remeasse penatum
Limina, quod reduci licuit tetigisse carina
Optatos patriae portus, dulcissima natos
Pignora facundi constringere pectora fratris
Moribus et nulli cessurae coniugis almam
Conspicuamque fidem, superat quae nobilis omnes
Hesperias Graiasque nurus probitate decori
Corporis. Hanc niueam contendat quisque Lacaenam
Esse, peregrinis tamen at remorarier oris
Nil timuit placidi constans reuerentia Petti.
Nec timuisse procos decuit telasque retextas
Coniugis absentis. Felix cui casta pudicum
Praeseruat fortuna torum taedasque iugales,
Seu licet ad Gangem, gelidas seu tendat ad arctos,
Vel super Hesperiae loca disiunctissima Thules,
Amne Canopaeo uel qua fluit aequore Nilus.
Nulla timoris erit spiritus in pectore fixa
Composito, nullis libeat mihi ponere lustris
Temporibusue modum semper tibi fida manebit
Vxor, amica tuae seruabit munera uitae.
Nec properare domum fama cogeris iniqua:
Eximium patriae decus et generosa nepotum
Gloria, Petre, tuum, properauit publica gressus
Cura tuos, propriae postponens munera causae.
Dum miseris conferre putas, dum quaeris amicis
Obsequium patriam firmo munimine fulcis
Dumque tuam, dignis patriae te quisque parentem
Laudibus ad summi perducit sidera caeli.
Perducantque precor uicturi semper in aeui
Saecla. Nec immerito: quis enim grauitate Catonis,
Religione Numae, Bruti pietate perennis
Moribus aut Laeli meruit maiora diserti.
Num Ciceronis honos, diui num Caesaris almum
Nomen, an excelsi praestantia clara Metelli
Tot meruere, sacrae quot habet praeconia laudis
Noster Amyntorides, nostri prudentia Iani,
Qui ratione moues geminas in uertice frontes,
Praeteriti retinens quicquid praecesserit aeui
Quicquid et est subita uenturum clade repellis.
Ingenio uoluens quid sit tolerare, negandum
Quidue, per aduersos truculenti numinis aestus
Magnanimus calcas, sapienti corde refrenas
Fumiferos animi motus tenebrosaque mentis
Damna, sub Hectoreo possunt si talia cerni
Pectore. Tot oculi tibi sunt, quot, maxime, summis
Rebus agis, cauda, quot habet Iunonius ales;
Clara serenato fulgent quot sidera caelo,
Littore Mygdonio numerantur quotue lapilli.
Non amor aut odium certant, non muneris in te
Praemia, uaniloquae non fallax gloria pompae,
Non dolus aut dubiam lacerantia fulmina mentem;
Ast honor et pietas, cordato pectore uirtus
Nobilis, egregium decus et ueneranda deorum
Religio placidi simul et mens conscia recti.
Qua soleas, iusta perpendens omnia lance,
Soluere quid deceat, turpi quid distet honestum,
Quid sumus et quantos humana negotia motus
Exagitant, - scelus oh! - uariat quam caeca rebelles
Alternans fortuna uices, quo turbine fertur
Vita hominum, breuibus nimium conclusa diebus.
Quis modo diuini memoret reuerenda Platonis
Dogmata? Num Samii docuerunt talia uatis
Scripta? Stagireo num sunt haec digna magistro,
Quae tibi longa dedit rerum experientia, longus
Vsus et ex summis prudentia condita libris?
O quantum et quotiens felix, o mente benigna,
Qui procul amota causas caligine rerum
Perspicis, heroas contemnens, sceptra, tyrannos,
Diuitias Fului uel crimina sacra Metelli.
Hoc melius quam si Gadibus remeare subactis,
Litus ad Eoum properes, Rhodopeia Martis
Regna, simul Babylon, uel quae spolianda trophaeis
Ausoniis inuicta manet; si sub iuga mittas
Tot populos, quot Roma suis submisit alumnis
Martia. Praecipui sunt haec monumenta triumphi
De propria uirtute suos quod quisque parentes
Subleuat ac titulos statuat non caede rubentes,
Vrbibus euersis non ui neque fortibus armis,
Laude sed aeterna, facis ut, meritisque togaque,
Nestoreos Phrygiosque precor uicturus in annos.
52. ad eundem, pictas urbes ementem
Pro quibus immensus bellum ciet urbibus orbis
Dantur et alternae uulnera mille neces;
Pro quibus argentum, fuluum uacuatur et aurum:
Ecce nouem nummis octoue Petrus habet.
Proh scelus! humanae quanta est stultitia uitae:
Quo pereunt reges unicus assis emit!
53. Marco Marulo in ualle Surda commoranti
Cultor et antistes Surdae, celeberrime, uallis,
Marule, perpetui regis amator, aue!
Cuius in auxilium fidei dictamina nostrae
Plura uigent, scriptis annumeranda sacris.
Cuius honoratae uolitant insignia famae
Praemia, Pieriis digna referri modis.
Scire uelis fortasse tui quid Marce, sodales,
Quid faciant fratres, quid pia mater ait?
Ipsa tuos patria infelix qua mente recessus
Pertulerit? Num quid fleuit amica cohors?
Barbarus haud aequo dictus cognomine quaestor
Te loquitur, de te somnia fera refert.
Si quis ait scriptum quod te misisse, "Salutat -
Interrogat - num me Marulus anne meus?"
Huic, ubi pro certo missam uidet esse salutem,
Labuntur lacrimae maesta per ora piae.
Moribus excultis Aloysius atque Marinus
Heu ueluti amissum te sibi uterque dolent.
Hi prece sollicita sacratum numen adorant,
Vt possint tecum uiuere siue mori.
Nicoleon sine te Petrarcha nec incubat aris,
Vt prius: oranti tu sibi in ore sonas.
Te meminit superos tacita si uoce fatigat,
Te licet absentem nocte dieque refert.
Carmen ubi accepit factum de Virgine Sancta,
Hieronymus de te, Marule, mira canit.
Hoc sonat ad citharam; laudat per compita, stringit
Pectoribus; grates hoc tibi semper agit.
Incolumes tibi sunt fratres, carissima mater
Viuit adhuc, sine te si tibi uita foret.
Heu patria altisonas subicit gemebunda querellas,
Vulsa comam, lacerum pectus et ora notat.
Nam modo qui fueras Spalatensi solus in urbe
Omnibus exemplar consiliumque decus,
Tam cito raptus abis, abiit tecum omnis honestas
Et probitas uitae religioque fides.
Nos sine te laeti nequaquam uiuimus; auget
Tot mala nostra tuae facta ruina fugae.
Viuimus et si uis nostram cognoscere uitam,
Accipe, pars animae maxima, Marce, meae:
Egredere e muris nihil est nisi Turcicus horror,
Praeda cruenta, neces, flamma, querella, fuga.
Villicus accurrens albo et sine sanguine uultu,
Dat captiuorum nomina, bella refert.
E speculis custos trepidi dat signa tumultus:
"Heu fuge, - conclamat - praecipitato fugam!"
Quisquis ad arma uocans se praeparat, arma resultant;
Arma gerit iuuenis, currit ad arma senex.
"Pax intra muros tamen est laudanda, sed, inquis,
Haec solet externum saepe leuare malum."
O utinam pax ista foret! Maiora sed intus
Bella tument, odiis heu maledicta nouis.
Qualia Romulei nunquam uidere nepotes;
Aetas non uidit qualia nulla prior.
Natus it in patrem, saeuissima filia matri est;
In socerum dirus suscitat arma gener.
Frater in auxilium fratris non sperat, amico
Nullus amicus adest; nunc nepos odit auum.
Cognatum, cognate, caue! Stat quaeque sorori,
Tamquam priuigno saeua nouerca, soror.
Iurgia, si rixas, si quis conspexeris iras;
Saeuitiam, lites, conuiciumque dolum.
Protinus accurrit populi non parua corona;
Interroga, quid sit? - Ista propinquus agit.
Nullus amor; quae sunt miseris solacia rebus?
Prospicis arma foris, prospicis arma domi.
Interea felix tu laeta mente reponis
Otia, candidulis candidiora rosis.
Integer expectans aeternae praemia uitae,
Irrides nostri temporis exitium.
Inconcussa fides suffert tentamina mundi,
Concilias Christum dum tibi, Marce, tuum.
Quem pro Francisco uelis exornare misello,
Perpetuo sic te donet, amice, bono.
54. Marci Maruli responsio
55. ad statuarium, Marci Maruli effigiem formare procurantem
Vana cupis: gypso longum protendere in aeuum
Effigiem tanti nominis atque uiri,
Nobilis o fictor! Fabrili fictier arte
Non potis est uirtus uiuida: uana cupis!
Marmora Praxitelis frangentur et aera Myronis;
Durat Apelleis nec color in tabulis.
[Page f. 81v]
Certius est signum, quo se {deffendit} [defendit] ab aeuo
Marulus, aeternis clarus ad astra notis.
Quis Maro, quis meruit diuinum nomen Homerus
Et plures quorum fulget imago recens.
Quare age, uane, precor, uanum {depone} [sepone] laborem:
Quod manus ipsa facit, debilitatur opus.
Ingenio decreuit opes cum uatibus almas
Quaerere Pieriis Marulus iste meus;
Inter honoratos sublimia scripta cothurnos
Huius ubique tenet quisquis in orbe legit.
56. ad Marcum Marulum de obitu Valerii fratris
Marule, Socraticae non dispar gloria uitae,
Praeualido fultum robore pectus habens,
Exemplar uirtutis, honos, lux, Marule, nostri
Temporis, o patriae uita salusque tuae!
Tramite qui recto diuinae sedis ad urbem
Tendis et inuitans dirigis hinc alios
Quid mandata Dei iubeant; qui solus ad unguem
Obseruas plures, deinde docere cupis;
Sub pedibus Fortuna tuis regina triumphans
Terribiles uinclis ferre coacta manus;
Mors et fata deum, quid sint caelestia nosti
Iura, quid humana conditione subest;
Quam miserum est mortale genus fluitansque caducum,
Vt rosa florigero languet adempta iugo;
Nosti quam subito mutantur gaudia luctu,
Alitis acta modo quam breuis hora fugit.
Confiteor graue sit damnum, grauior quoque poena
Nonnullum ex caris occubuisse tuis.
Frater erat, dices: carissima pectora fratris
Heu miser ipse gemo perpetuoque gemam!
Huius nomen erat quanta probitate fideque
Te docet et quali laude ferendus honos!
Quis dubitat clarae quod erat uirtutis amator,
Nobilis in bello nobiliorque toga?
Huic inerat gratae quaedam praestantia formae;
Ingenium, probitas consiliumque decus.
Non sibi sed patriae carisque uigebat amicis;
Iuuerat ignotos auxilioque suos.
Doctus, honoratae meruit praeconia uitae,
Mellifluum fundens semper ab ore fauum.
Adde quod ille quies studiorum, Marce, tuorum,
Ille tuis curis dulce leuamen erat.
Dum fuit hic, dulces Musarum expromere fetus,
Aonidum poteras sollicitare nemus.
Sed quid ego haec referens uulnus in uulnera condo,
Et lacrimas lacrimis associare parem?
Oceano fluctus, frondes cur frondibus addo;
Aequoribus pisces, sidera curue polo?
Viuit adhuc neque enim mortales exuit artus
Ipse tuus uita frater amabilior.
Improba mors cuius corpus dum dente maligno
Stringeret, horrisonas incutiendo minas,
Sic ait: "Obsequium uideor, non uulnera ferre
Huic ego. Cur? Morsus non timet iste meos.
Sollicitat quem non duri uiolentia fati,
Diruet imperium forsitan iste meum."
Cui Valerus placida compostus mente, quieto,
Imperturbato reddidit ore sonos:
"Omnibus esse soles rabida truculentior ursa
Quis placuit uitam labe notare suam.
Ferrea qui subeunt prauae retinacula mentis,
Ferentur semper turbidiore metu.
Ast quibus aetherei feruens in uertice caeli
Astrigero mens est, cura perennis, amor;
Ast quibus immensum decus immortale per aeuum
Fulget et aeternum praemia clara uigent;
Pace tua nunc sit, mors o saeuissima, dictum:
Hi tibi nil debent, non meruere mori.
Mortem nemo timet nisi qui cum crimine uixit:
Qui bene uiuit habet sub ditione necem."
Dixit et in uerbo medium sibi protulit unguem
Intrepidus caecae probra futura deae.
Ergo, age continuo non indulgere dolori,
Marce, uelis! Lacrimis, Marule, parce piis!
Ex quo nil timuit leti discrimina frater,
Certa haec fraternae signa salutis habe.
57. Marci Maruli responsio
58. Nenia ad Petrum Petrarcham, in extremis laborantem
Imbribus uda piis spargebam lumina tristis
Nuper ad aegrotum corpus, amice, tuum.
Tu modo certa tuae stringebas limina uitae,
Heu tibi fatiferae quae statuere deae.
Et modo maesta mei tandem suspiria cordis
Excipis, inuito lumine quemque notans.
Dulcis amor tibi erat nostros cognoscere fletus,
Sed tamen incassum, membra grauante malo.
Mors aderat Stygio cum remige saeua, profundus
Et sopor, exesa cum face dira soror.
Astiterat comitum fidissima turba, sorores,
Mater et heu fratris pectora cara tui.
Astiteramque tibi pro caro pignore matris
Ipse ego, qui socius, qui tibi frater eram.
Hi lacrimis, gemitu, summissa uoce profusis
Questibus obruerant teque tuumque torum.
Ast ego uoce magis complebam tecta, remissis
Ordinibus, mens ut rapta dolore solet:
"Quo fugis? - exclamans; - patrias ne desere sedes;
Moenia neu studiis consolidata tuis!
Quis remanet iusti custos, seruator honesti?
Quis pius aut constans, ore disertus erit?
Te sine, Petre, decus mutum, facundia nusquam;
Gloria nodosi te sine nulla fori.
Orba iacent sine te Musarum numina; Phoebo
Sordet inauratam sollicitare chelym.
Vrbis adaucta tuae seruasti moenia prudens:
Quassa cadunt humeris exonerata tuis.
Heu domus alta ruit, domus inclinata recumbit;
Quo fuerat maior, hoc erit illa minor.
Quid faciam sine te? Facient quid cetera: matres,
Maesta parens, comites innumerusque cliens?
Omnia te meritis lacrimarum fontibus urgent,
Et crepitant flammis ultima dona tuis.
Martia non tantum defleuit Roma Camillos;
Pompeios, Brutos Aemiliumque Numam.
Hectoreum corpus tantum cum fregit Achilles,
Laomedonteae non doluere nurus,
Turba tuas quantum lugebit moesta fauillas,
Concipiet quantam mentis amaritiem."
Haec ego. Tum tacitis respondet uocibus ille:
"Quid quereris? Fletus comprime lora tui!
Credideras forsan per saecula uiuere cunctos
Semper et in terris terrea membra fore?
Nil facis! Euge meam tandem uexare quietem
Desine; cuncta trahunt quae sibi fata, sequor.
Falleris. Atra suis mors omnia uersat habenis:
Illa rapit iuuenes et rapit illa senes.
Diuitis unda Tagi non illam frangit, Orontis
Balsama, non flauo lumine chrysolithos.
Illa nec ostrinas uestes nec curat honores,
Sed ruit in quemquam dentibus atra feris.
Hanc timet innocuus, nocuus pauperque beatus;
Stemmate conspicuo, sit licet ortus humo.
Omnia sub caelo quae sunt, obnoxia fatis
Nempe iacent: nulli parcit amara dies.
Lege reguntur aues, pecudes; lex orbe gubernat
Cuncta: deum leges me uoluere mori.
Mortuus uel Libyae Mauors, qui castra subegit
Martia, qui totiens contudit Ausonios;
Croesus ad auriferas et qui se contulit oras:
Vincere diuitiis non ualuere necem.
Herculis altus honos periit, cum Caesare Magnus:
Vrnula parua capit nomina tanta ducum."
Dixit et obliquans oculos cum uoce premebat.
Pallidus ora tamen paucula uerba dedi:
"Vade per Elysios duce sacra Virgine campos;
Numina fausta tua sint precor officio!
Ver tibi perpetuum, uernantia semper inundent
Prata nec irriguis sit procul humor aquis;
Turba tuos uado nympharum flore capillos
Componant uiolis purpureisque rosis.
Vrna crocos graciles fundat tibi semper, amomum,
Cinnama nardino cumque liquore fluat.
Dent tibi fata manu facili conuellere ramum,
Quoi nimium splendent flaua metalla, precor.
Vt melius, sedes sacer intrature beatas,
Accipias uitae praemia casta tuae.
Vade nec horrendas tenebrosi gurgitis undas,
Nec Phlegethonteas sis aditurus aquas.
Quandoquidem nostro te subtrahit inuida collo
Sors, inimica meum cum rapit hora decus:
Vade, sed immemorem cari ne gratia fratris
Arguat e superis te rediise mei.
Accipe parua mei testantia munera amoris,
Frater ut a fratris nomine missa legat."
59. ad beatam Virginem pro remotione pestis panegyricus
Tabida pestifero lanientur corpora morbo.
Esto: uenenosi feriant mala sidera cancri.
Vndique finitimis tot inundent gentibus arma
Tristia. Defecti Bromii Cererisque negatae
Nullus honos. Modicae stent oblectamina pacis.
Non ego laurigeri supplex celeberrima Phoebi
Numina, fatidicae uexem non sacra Sibyllae
Lintea. Philyrio procul absint docta magistro
Antra. Salutiferi ualeant delubra draconis,
Quaeque colit ueterum demens insania uatum:
Tu mihi, Christe, faue; faueas, dulcissima Christi
Mater. Honora meo concedas tympana plausu,
Plectra Meleteas praestes resonantia cordas.
O mundi regina, mihi tua fama cothurno
Clara Maroneo uix est contenta. Precamur,
Quo tua pro tantis exorem numina damnis.
Si merui quo uota tuas reuolutus ad aras
Annua concipiam, tenui quo uoce fatigem
Teque pias licet pro nostris ciuibus aures
Indignis: miserere tamen, pia Virgo, reatus
Neue notes mortale genus quod semper iniquos
Congeminat. Terrena lues quod spurca nefandis
Criminibus caeleste decus, placidissima laedit
Fata deum, merito pateremur tot mala, celsi,
Et patimur, lucina poli. Meruisset in undas
Surgere, Pyrrha, tuas hoc detestabile uulgus.
Haec Phaethonteas meruissent saecla fauillas
Phlegraeasque faces. Tua sit clementia nati,
Mollior ira tui. Non nos neque crimina cernas
Nostra, sed, oh miseri proprio qui sanguine mundi
Abluit omne scelus. Cernas quod nostra creauit
Corpora more sui, qui nos in sede locauit
Elysia, ualidi confringens claustra barathri.
Semina tolle precor laedentia, lurida pestis
Contrahe tela trucis, generosum lucida caeli
Virgo decus. Rabidi fugiant mala toxica morbi;
Sarmaticis Geticisque procul regionibus instent.
Nos tibi turicremis faciemus munera uotis
Plena; peregrinis statuet tibi templa columnis
Aspalatum; uario resonabit carmine laudes
Turba senum iuuenumque, graui seiuncta flagello.
Sola potes potuit quod non Podalirius olim
Ad Danaos, medica potuit non arte Machaon.
Non Perimedeae fallacis gloria, Circes
Gramina uirilegae, Colchi non licia rhombi
Thessala, Persephones carmen, Temesaea nec aera.
Alma nites nituit quod non Priameia uirgo;
Fama Therapnaeae nituit non clara palaestrae;
Thermodonteae celeberrima turba catenae.
Nulla Diana simul. Superat tua forma beatum
Et mortale decus, superantur sidera luce
Clara tua. Roseis rutilans Aurora quadrigis
Vt, superinductae remouet cum pallia noctis
Nigra, rubet niuei uerax praenuntia Phoebi:
Intemerata micas. Pauitantibus aequore nautis
Ipsa faues, dulcis condonas praemia portus.
Grata procellosos hilarant tua splendida nimbos
Lumina et Iliacae depellunt astra sororis.
Fida Palaemonio subigis pro munere cunctis.
O bona Leucothoe; miseris mortalibus una
Tiphys ades; tumidis uigilans Palinurus in undis.
Tuque laboriferis Semeleia cura colonis
Es Ceres; exulibus requies, bona Iuno; tremendis
Belliger agminibus Mauors; Tirynthius heros
Militibusque pates; rutilo tua fulminat ense
Dextera, pro nobis quoties depugnat in hostes.
Anguigeris Bellona comis perplexa lacertos,
Tempora Romuleae uictricia subdita lauro.
Tu patris aetherei coniunx placidissima, mater
Vnica, fatiferi dulcissima filia regis;
Gloria caelicolum, fidissima parma reorum.
Quae dea quisue deus tibi erit par, gemma dearum?
Quemue tibi conferre queam? Tua numina uincunt;
Vincit honos, geminus quicquid complectitur orbis;
Quicquid humus uariat, refluus circumsonat humor.
Saecla triumphatae deducis candida uitae.
Perpetuo Cumaea tholo uiridante iuuenta
Virgo sedes. Manibus retines uexilla tonantis
Summa dei, pauitant cuius miracula, caeli
Sidera flammigeri; ueniam mortalibus auges.
Angelici regina chori, miserere precamur.
Sancta, precor miserere. Precor, dulcissima, nostri
Sis memor: hos rabidae pestis contundito morsus.
60. ad Marcum Natalem, fratrem suum
De numero fratrum remanens, carissime frater;
O mihi pars animae maxima, Marce, meae.
Cultior a teneris annis qui crine dicato,
Christe, tibi et Petro domnica templa regis.
Gratia miraris quonam fugit illa iuuentae,
Qua uelut hesterno tempore notus eram.
Pallida cur macies graciles abduxerit artus;
Cur faciem nobis ruga senilis arat.
Nostra quod albescunt imitantia tempora cycnum;
Ostendit Scythicas cur mea barba niues.
Quae quoque causa meam uitiauerit aemula formam;
Aetatis quare est facta ruina meae.
Anne uides quod cuncta rota properante senescunt,
Quodque uices primis posteriora ferunt.
Omnia diuino uoluuntur ab ordine, mundus
Et cum mundanis forma caduca bonis.
Anne uides quod nos nostri genuere parentes,
Nos sumus inde patres, filius inde nepos.
Publicus hostis ad haec nulla oblectamina uitae
Suggerit, horrisonas incutiendo minas.
Nocte dieque dolor, circum discrimina mille,
Mille sonant; hinc nos angit et inde metus.
Tempora temporibus subeunt grauiora; moramur
Vix intra muros, nec licet urbe mori.
Adde quod et natis non ultima cura leuandis
Est mihi, res tenuis forsan et apta minus,
Qua numerosa domus possit tractarier et qua
Omnimoda possit commoditate frui.
Scis bene quod nostrae placuerunt otia menti
Semper et in studiis molliter esse meis.
Insueto noua colla iugo corrumpere taurus
Dicitur, inuitum dum toleratur onus.
Fortius indomitas durissima frena lupati
Excruciant fauces quadrupedantis equi.
Sic me, quem docuit patientia nulla laborem
Posse pati, patior sic mage, crede mihi.
Num tibi causa leuis? Num sunt haec taedia parui?
Visa satis Lachesim sollicitasse meam.
Heu Lachesim tetricam, quae me iubet esse senili
Confectum forma, nec tamen esse senem.
Hanc mihi si demas, Pylio sim Nestore maior;
Mygdonio liceat sim seniore prior:
Illicet extentis rugis uulsisque capillis,
Canities per quos, signa futura, damus,
Exsurget mea forma recens, reuirescere primum
Incipiet iuuenis; sic tibi frater ero.
61. ad Franciscum Martiniachum
62. in laudem Bernardini Rippae, praetoris Spalaeti dignissimi
Innuerit si quis Rippam secedere iusto
Exuere et ueri iudicis officium:
Artibus humanis tentet discindere caelum;
Oceanum paruo stringere in amne paret;
Hesperio Phoebum consurgere credat ab axe,
Quaque refert nitidum, condere et inde iubar;
Eridano Tanaim commisceat, Inda Timauo
Arua; Paraetonium flumen inundet Arar;
Floriger autumnus, uer sit glaciale necesse est;
Aeternus mundi corruat ante globus.
63. in laudem Dauidiados Marulianae
Aeneis in toto memorabitur orbe perennis
Tolleturque tuum nomen in astra, Maro.
Tetrica Maeonio uiuet dictamine semper
{tebais} [Thebais]: aeternum Statius inde uiget.
Nec minus hac inter Dauidias alma nitebit;
{quod} [Quod] si non primus, Marce, secundus eris.
64. in laudem Symonides Basantii
Iupiter horrendo celebratur fulmine, Mauors
Cuspide, dulcisona pulcher Apollo lyra;
Frugibus alma Ceres; uiridi stat Pallas oliua
Nobilis; eximio nectare, Bacche, nites;
Alcinous pomis, cantatur floribus Hybla:
Perpetuo uiuet carmine Symonides.
65. ad Petrum Cypicum, pictas urbes ementem
Pro quibus in toto concurritur urbibus orbe
Dantur et ad uotum uulnera, mille neces.
Pro quibus argentum, fuluum uacuatur et aurum:
Ecce nouem nummis octoue Petrus habet.
Proh scelus! humanae quanta est stultitia uitae:
Quo pereunt reges unicus assis emit!
66. ad Franciscum Bolanum, comitem Brachiae
Inter auos nitidae prolis memoranda, Bolane,
Gloria; magnanimi summe leonis honos!
Sic, Francisce, tuum uiuat decus, optima coniunx;
Sic tibi sint nati, saluus uterque parens;
Sic domus et patriae crescant uexilla superbae;
Sic tua quadriiugis fama uehatur equis;
Sic generosa patrum praestent subsellia fasces;
Sic tibi purpureos constituant titulos:
Adde modum nostris; nodosas stringito leges:
Litibus ingenium molle Thalia uocet.
Quid mihi cum uerbis? Verbosas odimus artes:
Otia sunt animo continuanda meo.
[Page 94v]
Astra, racemifera redimitus tempora lauro,
Transiget Hectorea Caesar in arte potens;
Inachus Argolico tumefactus sanguine uiuet
Semper et a proauis tot numerabit auos.
Dum dabit orbis opes, felicia munera tellus,
Aether aues, conchas aequora: Croesus erit,
Gadibus ad Tanaim, qua currit Nilus ad Istrum:
Annibalem pulchro carmine fama canet.
Principibus laurus, quod praestitit aula beatis,
Stemmata nobilibus: carmina dant Lutio.
68. epitaphium Hieronymi Srichiae
Hieronymus iacet hic, fausto cognomine diues;
Re tamen innumeris ditior atque bonis.
Pulcher erat, pulchra gaudebat coniuge, felix;
Vestibus, argento, nobilitate potens.
Candida lanificae uersant sibi lustra puellae,
Bis quatuor uitae cum statuere modum.
Proh scelus! inuidit Lachesis felicibus annis
Quae subito laetas turbat acerba uices!
Prospera quisquis habes igitur confidere noli:
Tempora saepe solent deteriora sequi.
Fortunae titulum [beati oris],
[Sculptum] sarcophago superbiore,
Suspirans lege, nobilis uiator:
Srichiae Hieronymus columna gentis,
Spes, flos, delitiae, decusque fulgor;
Dilectus domina potentiore,
Hoc sum conditus quo uides sepulchro.
Omnes ad numeros benignioris
Vitae defuit nil mihi, fatebor,
Praeterquam tetrici libido fati
Diuulsum thalamo pudiciore
Seiunxit, scelus oh! nimis maligna.
Non morte opprimerer tenebricosa,
Si mecum, Lodouica, nunc iaceres:
Fida coniuge nil magis beatum est.
70. epitaphium Marci Maruli
Irrita res fatum est: non sunt obnoxia fato
Corpora, si semper uiuere posse datur.
Marulus aeternum diffusus nomen in aeuum,
Viuere post cineres incipit ecce magis.
Viue igitur quicumque sapis uirtute magistra,
Funereo cupias si superesse rogo.
Quis iacet hic? Marcus. Quis Marcus? Marulus ille,
Cuius honos terras, spiritus astra tenet.
Tanta quibus meruit tantus uir dotibus? Orbem
Vindicat eloquio, religione polum.
Vix, puto, credibile est dominis placuisse duobus;
Hic placuit: tanto uir fuit ingenio.
Macte, uiator ades quisquis, uirtutibus esto,
Si cupis et mundo gratus et esse deo.
72. de catello a molossis dilacerato
Dum sequitur dominum gratissima cura catellus
Luderet et morsu liberiore miser,
Incidit in rabidos - heu dispar pugna! - molossos,
A quibus instanter dilaniatus obit.
Dentibus his pereunt apri taurique leones,
Inter quos uiuet mors tua, blande canis.
Credere quis posset catulos quoque quaerere famam
Post obitum: studuit sic potuisse mori.
73. epitaphium Francisci Martiniaci
Curtius, ut rupto patriam seruaret hiatu,
Armatus fouea praecipitanter obit;
Codrus, Athenarum foret ut solacio quondam,
Dicitur ante alios oppetiisse libens:
[Page 97r]
Tabida pestiferi cernens contagia morbi
Franciscus patriam corripuisse suam,
Constituit certo caput obiectare periclo,
Quo foret huic propria morte redempta salus.
Si qua fides uero est, non est mors ista, sed inter
Romuleos uiuet Cecropiosque patres.
74. epitaphium Marini Capitanei eremitae
Mundi gloria uana, cui uoluptas
Neglecta est ueneris libidinosae;
Viuens qui uitium cauebat omne
Et quicquid dominus deus uetauit:
Antistes eremi remotioris,
Marinus iacet hac sepultus urna.
75. epitaphium Catherinae Papalis
Tyndaris, Andromache, Niobe, Lucretia, Pallas
Hic Catherineo corpore sunt positae.
Haec nouies matrona decem compleuerat annos.
Nec mirum: semper uiuere digna fuit.
76. de optima spe Ascanii, filii Leonardi Bicharini, Apuli
Ascanius, Leonarde, tuus consurgat, Iulus
Quantus erat Phrygia nobilitate puer;
Instauret patriae renascentia moenia lapsae,
Qualiter in Latio fecerat ille solo.
Collocet imperium felix tibi Daunia tellus,
Romuleos fasces transferat inque tuos.
Nomen ab exculto deductum nomine claros
Sortiri effectus, credito, saepe solet.
Dent. modo fata tibi natum informare colendis
Artibus, in caelum qua uia monstrat iter.
Di tibi dentque sibi longaeuae saecula uitae,
Saecula multiplici non caritura bono.
77. ad Apollonium de Grandis eucharisticon
Grandis Apolloni, priscorum regula morum,
Temporis o nostri fama decusque recens.
Qui perplexarum enodas aenigmata legum,
Rectius examen cui trutinare datur.
Pectore qui niueo nil ficti nilque dolosi,
Nil retines quod non cum probitate foret.
Veridico tibi ab ore fluunt pietasque fidesque;
Os tibi corde sedet, pectus in ore geris.
Vir bonus astutam non fert sub pectore uulpem;
Vir bonus est docta simplicitate fruens.
Munus ob acceptum Natalis deditus ille,
Ille tibi grates milia mille refert.
Et referet donec procellosis fluctibus aequor
Saeuiet, astrigeri stabit imago poli.
Dum uolucres liquidum tentabunt aethera pennis
Praepetibus, fuero dum memor ipse mei.
78. epitaphium Lucietae, filiae magnifici Ioannis Diedi, prouisoris Dalmatiae dignissimi
Hic Lucieta iacet, natalibus edita claris,
Vt rosa, quae uerno tempore lapsa fluit.
Vix puto ter denos compleuerat paruula menses,
Et uetulos tenero dabat ab ore sonos;
Talia uerba dabat, tales dabat ore profatus,
Vt merito quisquis dicere posset anum.
Si uixisse diu potuisset, moribus istis
- Proh dolor! - huic similis femina nulla foret.
Inuidit tantis fortuna parentibus; hinc est
Dictum de fatis quod meliora legunt.
pagina 99r
79. Ad sanctissimum dominum d. Paulum tertium, totius Christianae rei publicae diuino
nutu pontificem maximum, quod oppidum Chlissae conseruando plurimae sacrosanctae fidei
nationes saluabuntur elegia
Paule, triumphalis non ultima gloria Romae;
O Capitolinae nobilitatis honos!
Alme pater, toto nihil est quo sanctius orbe;
Pontifices inter lux ueneranda sacros.
Clauiger aeternae deitatis maxime, salue;
Pontificae dignitatis laus:
Cui Deus in terris ius dedit omne suum.
Omnimodas tribuere uices cui numina sancta,
Flaminis ut summi nobilitetur apex.
Quem penes est nostrae felix tutella salutis,
Ad superos per quem leue patescit iter.
Optimi pastoris erga commissum gregem vigilantia:
Cymba procellosis Petri non fluctuat undis
Quo duce, praecipites nec timet illa notos.
Quo pastore lupus clauso non instat ouili,
Grex satur at circum pascua laeta salit.
Suppliciter tristis caelestia numina uexas
Fundis et ad superos uota precesque tuos.
Pro populi feritate tui, pro crimine, ut Abram,
Niteris offensum conciliare Deum.
pagina 99vSordidiora lauas tu nostra piacula, Moses
Vt sacer humanum lauerat ante nefas.
Ergo salutiferi decus immortale magistri,
Illyricis populis auxiliare, precor.
Adria deserta est, subiecta potentibus armis;
Turcarum insidiis Adria paene perit.
Dalmatia infelix uacua est opibusque uirisque;
Vrbibus euersis nocte dieque gemit.
Sensimus aduersam diuini numinis iram;
- Proh dolor! - iratos sensimus esse deos.
Christicolarum ob eorum delicta afflictio:
Barbaries truculenta, ferox, immanis, acerba
Continuam nobis praebet amaritiem:
Virginibus raptis trucidantur paruula matrum
Pignora, pectoribus dissociata piis.
Insolita feritate senes trepidaeque puellae
Hoste lupis tamquam dilacerantur oues.
Ducimur heu miseri captarum more ferarum
Per iuga, per salebras insuetasque uias.
Prouehimur nudi, uinctis post terga lacertis,
Quam procul a patrii nos regione soli.
pagina 100rOmnia plena madent lacrimarum fontibus, urgent
Nos mala tot, luctus perpetuusque dolor.
Turcarum erga cultum veri Dei irreverentia:
Turba ferox urunt rapidis quaeque obuia flammis:
Frugiferos cultus et cereale satum.
Vndique sanctorum fumant delubra deorum;
In laribus propriis undique flamma micat.
Prostibula in templis, sordes altaria circum
- Proh scelus! - alipedes et stabulantur equi.
Carmen intercalare:
Christe, nefanda tuis committit turba sacellis:
Affer opem, Christi qui geris alme uices!
Viuimus et uitae desunt alimenta misellae:
Quicquid abest gladio, subtrahit aucta fames.
Adde quod accedunt saeuae contagia pestis
Saepius his damnis temporibusque locis.
Comparationes:
Haud secus expertum iam saepe pauescimus hostem,
Quam pauet iratum quassa carina fretum.
Turcarum obscenis nostrates [uultibus] horrent,
Horret ut inspectis agna tenella lupis.
Non minus incursant hostes truculentibus armis,
Terrificas nobis incutiendo minas,
Pinifero aduersis Pindo quam flatibus instat
Eurus et hinc boreas, hinc zephyrusque notus.
pagina 100vChristicolas uendunt miseros per compita Turcae:
Affer opem, Christi qui geris alme uices.
Distrahimur, premimur trans aequora mittimur, heu heu
Libera uenduntur corpora capta dolo.
Fidei Christianae indignitas:
Proh dolor! - ut pecudes agimur ratione carentes,
Pro quibus est caeli gloria passa crucem.
Crux ueneranda quibus summum patefecit Olympum,
Pollicita est nullos posse timere metus.
Confessio delictorum:
Crimine sed quoniam diuina potentia laesa est,
Tam foedum fas se crimine crimen alit.
Iam Phaethonteas meruissent nostra fauillas
Crimina, criminibus accumulata nouis;
Deucalionis aquae non possent tergere nostrum,
Nec maris Oceani tolleret unda nefas.
Christicolas quoniam delicti paenitet, oro:
Affer opem, Christi qui geris alme uices!
Ignoscunt quodcumque scelus pia numina prauis,
Si, quid agant, prauos paenituisse patet.
Criminibus parcit cunctis clementia diuum,
Crimine peccantes si doluere suo.
pagina 101rParcere commissis non dedignabere nostris,
Omnipotens, fateor, nos meruisse necem.
Veniae exoratio:
Da potius letum quam tot dispendia uitae:
Non licet ulterius tanta pericla pati,
Qualiter anne uides in nos tua uiuit imago;
En tua sub nostra stigmata fronte nitent.
Nos tua forma sumus, diuino semine nati;
Ipse suum nomen, Christe, tuere precor.
Auxilii per detestationem[?] mysteriorum postulatio:
Christe, precor, miserere, precor, uiden' ecce perimus:
Affer opem, Christi qui geris alme uices!
Affer opem, sic te crucifixi gloria Regis
Sistat ad excelsi regna beata poli.
Corona spinea:
Affer opem, tibi sic spinis redimita corona
Ornet honoratum terque quaterque caput.
Concreti sanguine crines:
Affer opem, sic te concreti sanguine crines
Illaesum praestent caede, cruore, nece.
Extensio manuum:
Affer opem, sic te passis amplexibus orbis
Accipiat contra barbara signa ducem.
Fixura pedum et manuum:
Affer opem, fixura pedum fixura manumque
Figat in hostiles sic tua uota manus.
pagina 101vLancea:
Affer opem, sic te sanctissima lancea semper
Protegat a cunctis liberet atque malis.
Affer opem, sic te durissima uincula stringant
Ad commune bonum propositumque tenax.
Spongia:
Affer opem, tenui sub arundine spongia sic te,
Ad superos tumidum nobilis ardor agat.
Poculum fellis:
Affer opem, tibi sic tristissima pocula fellis
Admoneant animum tristia posse pati.
Columna:
Affer opem, tua sic capitolia sancta columna
Fulciat, exitii non subitura luem.
Vexillum crucis:
Affer opem, uexilla crucis ueneranda beatae
Signiferum statuant te super astra suum.
Omnia sic demum passi mysteria Christi
Auxilio tibi sint: auxiliare tuis.
Anne uides quantis miseri submergimur undis,
Quam tetrica positi conditione sumus?
Anne uides quantis premimur nos casibus ecce,
Damnorum extremus quam prope limes adest?
Quod petimus dabitur; uotorum summa piorum
Cedet et afflictis affluet omne bonum.
pagina 102rCastrum fore tuo defensum numine Chlissae,
Ni cadat hostiles deueniatque manus.
Quod quia nescitur, paucis, aduerte, docebo;
Admoneam mentem quo, pater alme, tuam.
Chlissae descriptio:
Montibus Illyricis locus est in uertice celso
Arduus; ipse suo prouocat astra iugo.
Praecipuam posuit stabili munimine sedem
Cui natura loco, daedala, larga, potens.
Viribus haec hominum non est superabilis ulli,
Arx auibus uix est, uix adeunda feris.
Chlissae etymologia:
Hanc ueteres Graio dixerunt nomine Chlissam,
Quod bene finitimos clauderet illa locos.
Clauis enim tamquam remorantia limina claudit,
Chlissa uiam reserat, Chlissa uiamque serat.
Laus virtusque comitis Petri Crusich:
Audierant hostes aberat quod praetor ab arce,
Crusicius clara nobilitate potens.
Vir probus et prudens totiensque expertus in armis;
Dextera magnificum quem facit atque fides.
Hic quia defendens contruserat omnia castrum,
Forte peregrinam circumiebat opem.
pagina 102vRestitit hoc castrum spoliatum munere uitae;
Cui nec erat potus, nec cibus ullus erat.
Protinus aduersum conflatis uiribus agmen
Venit et hanc circum castra superba locat.
Commissarii strategema et laus:
Praetulerat quoniam sollers uigilantia castro
Praesidium, tribuit quod tua sancta fides;
Numina magna deum, pater o sanctissime, pectus
Admonuere tuum, quod cito misit opem.
Qua nisi iuuisset te committente Iacobus
Hermoleos, certe perdita Chlissa foret.
Hic quia consilio praeuiderat omnia miro,
Praesidium castro nocte dieque tulit.
Hoc ubi cognouit uana spe lusus at hostis,
Fortiter accensus, castra leuare iubet.
Gratiarum relatio:
Talia Chlissa uidens animis plaudentibus tolli,
Exhilarant curas, thurea dona cremant.
Te celebrant uotis laetum paeana canentes;
Te seruatorem constituere suum.
Nos quoque uitales Chlissa qui ducimus auras
Pendet et a cuius nostra salute salus,
Offerimus dignas tanto pro munere laudes,
Mille tibi grates turba recepta refert.
pagina 103rDona dedere tuae pietatis maxima nobis,
Quod liceat uita prosperiore frui.
Vna dies Chlissam seruauit sola, salutem
Omnibus et nobis praestitit una dies.
Viuimus hic quod nos, tribuit tua mansuetudo;
Quod procul hostis abest, haec tua cura fuit.
Quod sperare tuus suasit meliora Iacobus,
Illius et praestans sollicitudo tuum est.
Hic parat, aduersis extinguat ut hostibus alas
Addat et ut nostris spemque animumque fidem.
Portus Salonitani descriptio qui est prope Chlissam:
Firmius hic castrum ualido munimine firmat,
Obstruit obstructum calce uirisque locum.
Subiacet huic portus castro tutissimus; omnes
Acciperet classes, quas reor orbis habet.
Stant in eo latices fracti maris, insula circum
Claudit et oppositum temperat illa fretum.
Funibus hic tortis non est opus, ancora fessas
Non retinet curuis dentibus ulla rates.
Quod spatio XX horarum Salonis Anchonam hostes transfretari possent:
Ostia per medium gratissima fluminis extant,
Ex quibus haud subitis exit Iader aquis.
Haec loca si raperent Turcae (procul omen abesto!),
pagina 103vIn gremio Latii barbarus hostis erit.
Litus in Hesperium, qua Dorica cernitur Anchon
Hora uehet Turcas hinc duodena rates.
Tota Liburna cadet sedes, si Chlissa peribit;
Illyris, Istrenses Adriacusque sinus.
Dalmatia imprimis Segniensis et ora, tot urbes,
Tot Choruatorum regna beata ducum.
Additur Italiae regio regionibus istis
Armisona, innumeros haec habet orbis equos.
Haec est ora Tagum uincit quae uincit et Hermum;
Diues opum, celebri classe uirisque potens.
Sola ducum genitrix, regnorum sola potestas;
Sola triumphatrix, sola perenne caput.
Turcarum potentia:
Barbarus hostis habet Scythicas orientis et oras
Quaque tepet Mediae zona perusta plagae.
Conclusio cum adhortatione in Turchas:
Restat ad occiduam sibi nunc protendere Thulem
Nomen, et hic princeps totius orbis erit.
Quare age barbariem Latio depelle superbam;
Finibus Ausoniis Turcica bella moue.
Sanguinolenta feri procul hinc, procul arma tyranni,
Pellito magnanima signa profana manu.
pagina 104rPorriget alma fides animosae praemia dextrae
Grandia, subsidium Virgo beata dabit.
Commendatio Chlissae, a qua salus nostra pendet omnis:
Omnipotens clipeum, traddet tibi Filius ensem;
Aegide concludet pectora Pneuma sacrum.
Clauiger o caeli, clauem defendito terrae,
Quae uarios populos et tua regna serat.
Donec erit castrum Chlissae sub nomine Pauli,
IIlyris, Ausoniae nec ruet imperium.
(Finis laus Deo)
[...]
pagina 107v
80. epitaphium Marci Maruli per Franciscum Natalem
Irrita res mors est: non sunt obnoxia morti
Corpora, si semper uiuere posse datur.
Marulus aeternum diffusus nomen in aeuum,
Viuere post cineres incipit ecce magis.
Viue igitur quicumque sapis uirtute magistra,
Funereo cupias si superesse rogo.
81. aliud epitaphium per eundem
Quis iacet hic? Marcus. Quis Marcus? Marulus ille,
Cuius honos terras, spiritus astra tenet.
Tanta quibus meruit tantus uir dotibus? Orbem
Vindicat eloquio, religione polum.
Vix, puto, credibile est dominis placuisse duobus;
Hic placuit: tanto uir fuit ingenio.
Macte, uiator ades quisquis, uirtutibus esto,
Qui cupis et mundo gratus et esse deo.
[...]
pagina 108v
FINIS