Author: Hesiodus and Zamanja, Bernard 1735-1820Mense Junio, 2014.
Postquam Homeri Odysseam latinis expressi versibus, eamque in lucem edidi, me ad Hesiodum converti, eiusque primum Herculis Scutum, tum Opera et Dies poetica latinitate donavi, dedique hoc utrumque carmen in manus hominum. Nunc vero eodem modo Theogonia, seu Deorum Generatione adornata, tertio Hesiodi carmine, absolutam antiquissimi poetae operam, quae e multis ab eo conscriptis supersunt sola, editionem aggredior. Et quoniam graves viri eruditique complures, quorum auctoritas apud me valet plurimum semperque valebit, non defuere, qui cum mea versione ipsos graecos Hesiodi versus coniunctos desiderarent, ut uno tamquam intuitu possent inter me et Hesiodum comparationem [p. RA1-PR2] instituere, deque fide, qua in eiusdem sententiis alia lingua poetice exprimendis sum usus, iudiCare; eorum cessi voluntati, praesertim quum et iure uterentur suo, nec aliena a me, aut iniusta flagitarent. Quare habes heic et graeca Hesiodi carmina, quemadmodum impressa exstant in editione Graeviana, quae ceteris multo habetur accuratior, et simul eadem versibus a me latine reddita atque illustrata eo studio, quo certe potui maximo, pro ingenii mei tenuitate ac exigua eruditionis copia. Scio (1) quidem id operis et ab aliis viris doctissimis, quos apud Fabricium videre potes, fuisse iamdiu factum, et ipsorum ego sollertiam nec parvi facio, nec contemnendam puto, quamvis videantur aliqui perfectius quiddam desiderare, si ad graecae linguae latinaeque scientiam maior Virgilianae dictionis imitatio, et quidam carminum veluti concentus, quae duo fortasse deerant, adiungerentur. Suus tamen per me cuique ex his scriptoribus sit honor, sua
(1) Vide Fabricii G. Bibl. lib. ii, atque adde alteram editionem praetermissam ab eo et Nicolai de Valle (Brixiae 1499), et Bonini Mombritii (Lugduni 1550). Alter horum Opera et Dies , alter Theogoniam vertit; exstantque Venetiis in Bibl. Apost. Zeni eaedem editiones.
[p. RA1-PR3] fama stet atque laus: nihil a me cuiquam celebritatis, quam consequuti sunt, imminutum volo. Id unum ego, quod nemo facile non concedendum arbitrabitur, peto, ut quod illis bona doctorum hominum venia facere licuit, mihi etiam sine cuiusquam invidia atque offensione liceat experiri. Si quam forte singularem in me animadvertant diligentiam, latineque scribendi elegantiam, laudent hasce litteras fere intermortuas suscitandi desiderium, curamque in optimis poetis legendis imitandisque non frustra positam. Sin autem oscitantem videant ac sine numeris lutulentumque fluere, despiciant arrogantiam, ac turpissimam temporis otiique, quod institutae mihi concedit vitae ratio, iacturam vituperent. Verum hisce omissis, quae ad aliorum iudicium spectant, aliquid heic dicendum arbitror de Hesiodi primum vita, de qua nihil scripseram, quum Opera et Dies, Scutumque Herculis edidissem, tum de ipsius Theogonia: in qua utraque re ita me geram, ut brevitati maximopere consulam, eorumque perstringam summa veluti capita, quae ab aliis iam dicta sunt. Novi enim parum aut fere nihil, quod dicam, in tanta hominum copia, qui iisdem ante me de rebus conscripserunt, relictum est. Itaque a primo exordiamur.
Natus est Hesiodus Dio patre Ampelidis filio, qui ex Menalopo Ithogenaeo Critonis filio originem ducebat, et matre Pycimede; Cumaene, quae urbs inter Aeolicas est, an in Ascra Boeotiae vico ad Heliconis radices, omnino incertum. Cumaeus et Ascraeus ab antiquis dicitur scriptoribus. Dio quidem eius patri Cuma patria est: qua relicta vel quod esset alieno oppressus aere, nec haberet, unde nomina dissolveret, vel quod aliquo crimine, et fortasse caedis, cui fuga atque exilio consulendum, teneretur, vel denique quod loci mutatione speraret fortunarum etiam mutationem consequuturum, in Ascram Boeotiae se contulit, ibique consedit cum fratre seu Atella seu Moeone. Fieri igitur potest, ut prius quam ex antiqua sede Dius demigrasset, ei fuerit iam natus filius Hesiodus, idemque tunc recte Cumaeus, uti pater, appellaretur: sed aeque facile, immo etiam si Plutarcho fides, qui Ascraeam facit Pycimeden, verosimilius fieri potuit, ut in Ascram non sit puer deportatus, at ibidem et generatus et natus, ob eamque caussam Ascraeus potius habendus sit. Verum haec minutiora: seu [p. RA1-PR5] natus in Ascra sit Hesiodus, seu tantum educatus, parum refert. Vixit certe in eo vico prius obscuro, postea maximam eius carminum gloria celebritatem adepto. Exiguas habuit fortunas: nam et humili loco, et pauperibus natus erat parentibus, et praeterea bona (1), quae ipsi ex patris haereditate obvenerant, a fratre (2) seu patruele Persa homine maxime rapaci ac litium cupido magna ex parte fuerunt adempta. Eam autem exercuit facultatem, quae admodum paucos quovis tempore locupletavit, poesim nimirum, divinam artem sed inopem. Pastoritiam in ipso aetatis initio vitam egit: quod iis temporibus, quibus et ipse vixit et Homerus, nec ipsis regum filiis
(1) Ita ipse Hesiodus Oper. et Dier. v. 46 inquit:
Iam patrios census divisimus: ipse tulisti
Praeterea rapiens tibi multa, invertere hiantum
Muneribus largis aggressus pectora regum,
Nos inter voluere ortam qui cernere litem.
(2) Dixi a fratre seu patruele; nam vates ad Persam loquens v. 784 Oper. et Dier. ait obscurius:
„ Non aliter genitorque meus, stultissime Persa,
Atque tuus pelagi sulcabat caerula pinu.
Ubi quum non dicat noster pater, sed meus et tuus, videtur distinctionem facere, et potius significare Persam non e Dio, cuius Hesiodus erat filius, sed ex eius fratre natum.
[p. RA1-PR6] turpe erat facere aut inhonestum. Quo antiquiora nempe tempora, eo et mollities rarior, et mores hominum simpliciores. Adolescens vero, quod a natura, credo, ad poesim maxime ferretur, ingenioque abundaret acutissimo, vel suo ipse ductu compulsus, vel a parentibus amicisque ita iussus, totum se contulit ad litterarum studia, vatesque, quantum nunc admiramur, evasit. Ille quidem se, ut id faceret, a Musis, quas impense coluit, dicato etiam in Helicone (1) earumdem honori tripode, quem dono victor acceperat, fecisse persuasum refert: nos vero poetae, qui a Musis mentiri etiam se didicisse testatur, sine ulla urbanitatis offensione nequaquam tenemur credere. Quod eius carmina elegantissima ac multis
(1) Sic in Oper. et Dier. v. 813 ait:
Meque adeo dulci victorem carmine vidit
Auritum tripodem ferre admirata iuventus,
Quem rediens sacrum Musis Helicone dicavi.
Porro et inscriptio tripodi apposita ab Hesiodo circumfertur, et apud Dionem, interque graeca legitur epigrammata:
HoioSog "Nlovoccig Yikiymvioi rbvt aveQwe
Y/xvw viwoccg ev XaA>u& Sreiov O"p.n^0V'
Sed eam ego fictam ac suppositam duco, quemadmodum et viri docti complures. Vera enim si esset, nulla iam controversia haberetur de utriusque aetate.
[p. RA1-PR7] non vulgaris doctrinae luminibus distincta liquido ostendunt, id solum pro comperto habeatur. Haec autem maximos eum fecisse progressus et in ea philosophiae parte, quae ad astrorum pertinet scientiam, quamque in rebus georgicis pertractandis passim adhibet; et in ea, quae ad res divinas mundique spectat opificium, quamque allegoriis involvit potius quam exornavit in Deorum generatione; et in ea demum, quae versatur in moribus vitaque recte instituenda in hominum societate, cuiusque praecepta optima ubique tradit, clarissime certissimeque docent. Fuit praeterea in rerum nominumque antiquitate scientissimus, et in carminum sono ad aurium voluptatem accommodando plane admirabilis: ut eum recte dixerit Dionysius Halicarnassaeus et voluptatis et aequabilis dictionis et verborum collocationis vehementer studiosum; et Velleius Paterculus vocaverit perelegantis ingenii virum et mollissima dulcedine carminum memorabilem; et ipse Fabius Quinctilianus, quamvis neget eumdem crebro assurgere, quod Homeri proprium est, tamen fateatur utiles habere circa praecepta sententias, lenitatemque verborum et expositionis probabilem, palmamque in illo mediocri genere [p. RA1-PR8] promereri. Ionica plerumque dialecto est delectatus, quae ut aliis vocalium concursu abundantior, ita est pronunciatu audituque mollior. Multa scripsit ac varia (1): sed ex sexdecim operibus, quae scripsisse dicitur, solum tria nec ea integra ad nos pervenerunt. Ea tamen huiusmodi sunt, ut multiplicem exquisitamque, quae in iis continetur, doctrinam multi admirati non dubitarint memoriae prodere, ipsi opus fuisse multas suscipere peregrinationes, quemadmodum et ab Homero factum accepimus, et longinquas erudiendi sese mysteriisque praesertim Aegyptiis imbuendi gratia regiones petere. Quod ego nec concedere, nec omnino negare ausim: nam quamvis ipse profiteatur se numquam navigasse, nisi quando ex Aulidis portu (5) in Euboeam traiecit
(1) Praeter Tkeogoniam et Scutum Herculis, de quibus aliqui dubitasse videntur, an essent genuina Hesiodi carmina, ac Opera et Dies, nominantur a Tzetze, aliisque grammaticis alia carmina, de Heroum nempe et Heroidum Genealogiis, de Vaticinandi arte, de Mulierum laudibus, de Pelei et Thetidis nuptiis, de Dactylis Idaeis, de Medicina, de Herbis, de Batracho amico, in quem scripsisse dicitur Epicedium, de Chirone, de Astronomia, de Telluris periodo, de Theseo, de Aegimio, de divinis Sermonibus etc., quae omnia in Fabr. Bibl. Gr. videre potes lib. iI cap. 8, ubi multo plura invenies.
(2) Lege Oper. et Dier. v. 804 et seq. in mea versione.
[p. PR9] illuc invitatus ad ludos, qui in funere Amphidamantis regio instruebantur, in quibus et vicit cantu; tamen id fecit fortasse post absolutum Operum et Dierum carmen, in quo ita de se testabatur. Magnam certe Graeciae partem invisisse credibile est, sapientissimorumque hominum usum esse consuetudine. Ctemenen Physigei (1) filiam sororemque Amphiphanis et Ganyctoris duxisse uxorem a quibusdam dicitur, a qua filium, ut fama est, suscepit Stesichorum poetam et ipsum celebrem. Quidam autem hanc non eius coniugem, sed tantum amicam fuisse putant. Certe filius videtur ei natus esse: filii (2) enim mentionem facit in Operibus. In Ascra ut plurimum latuit, Ascraeisque suis popularibus non usus est amicissimis, a quibus et mulctatus fuisse fertur
(1) Quam Ctemenen multi dixerunt, alii vocant Climenen vel Archiepen . Sed male, ut animadverterunt et Giraldus, et alii. Male etiam et Mnaseas intrusus Hesiodi filius, qui per aliquos non Mnaseas est, sed Mnasea filia. Quos vero dixi fratres Ctemenes et Physigei liberos, dicuntur ab aliis Ganyctoris Naucletii filii Ctimenus et Antiphus. Ita omnia implicata, quae de Hesiodi coniugio et mortis caussa narrantur.
(2) Versu enim Oper. et Dier. 315 id ipse innuit inquiens:
... non ego iustus,
Non amet et natus meus esse, heic omnia quando etc.
[p. PR10] sive invidia in ipsum concitatis, sive Persae accusationibus. Quapropter Ascram (1) quocumque anni tempore incommodam iis, qui in eo vico habitabant, non dubitavit dicere, contra quam fieri solet ab omnibus fere poetis, qui nidulos etiam in saxis rupibusque affixos, qualis erat illa Vlyssis Ithaca, quam vir sapientissimus immortalitati praetulit, dummodo in iis nati sint aut educati, maximis celebrare laudibus atque extollere non desinunt. Quod non ideo solum, quod incredibilem in hominum animis habeat charitatem patria, faciunt, sed ne etiam de eorum patria, quemadmodum de Homeri natali solo, ambigatur. Qua in re non modo patriae, verum suae quoque ipsorum laudi serviunt. Sed horum plerosque, si id reticuissent, facile pateretur respublica. At revertamur ad Hesiodum: sane male sentiebat de patria, quaecumque fuerit illi caussa. Nam multa passim in Operum et
(1) Lege v. 790 Oper. et Dier. Hinc et Ovidius lib.iv De Ponto Eleg. xiv dixit:
Esset perpetuo sua quam vitabilis Ascra,
Ausa est Argolici Musa docere senis.
At fuerat Terra genitus qui scripsit in illa,
Intumuit vati nec tamen Ascra suo.
[p. PR11] Dierumcarmine de iudicum iniquitate, iudiciorumque, quae tum temporis in Ascra exercebantur perversitate iratior effundit. Ceterum moribus videtur fuisse suavissimis; simplicique quadam sapientia, ac virtutis amore plenus. Proditum est autem non naturae conditione, sed violenta (1) morte decessisse in ultima senectute, ut non solum passim a poetis appelletur senex, verum etiam in proverbium abierit Hesiodia senectus, quam ei apprecamur, quem diutissime
(1) Pausanias quidem in Boeoticis, Filii, inquit, Ganyctoris Ctimenus et Antiphus
in Molycrian ex Naupacto fugerunt ob Hesiodi necem, ubi in Neptunum impii existimati
sunt, deque illis facta est quaestio. Quod lege apud Giraldum. Plutarchus autem in
Dioclis convivio paullo aliter, quam est apud ipsum Lil. Giraldum, rem narrat. A Milesio,
inquit, Troilo Hesiodi amico apud Locros, ubi hospitabatur, vitiata fuit Hospitis
filia: rei conscium Hesiodum rati puellae fratres, sed reticuisse crimen, utrumque
in nemore nacti occiderunt, et cadavera in mare proiecerunt. Troili quidem corpus
ad oras fluminis Daphnes adhaesit scopulo, qui et nomen ab eo accepit; Hesiodi vero
delatum a Delphine in littus, quo tum Locri Neptunalia agebant. Qui quum agnovissent,
extulerunt ad humandum, conquisitisque occisoribus, inventisque, vivos aquis suffocarunt.
Alii tradunt occisores mari fugam tentasse, sed coorta tempestate omnes naufragio
periisse. Itaque primum Hesiodus sepultus fuit a Locris: hinc Alcaeus poeta graecum
scripsit epigramma, quod quum fere in omnibus exstet Hesiodi editionibus, latine a
me redditum tantum subiiciam: Hesiodi corpus nemorosa in Locridis umbra
Naiades irriguis fontibus abluerunt,
Ac tumulum statuere, albo quem rustica pubcs
Lacte, et commixto mellis honore rigat.
Tam dulcis vox namque seni spirabat ab ore
Assueto puro rore frui Aonidum.
[p. PR12] vivere cupimus. In Nemea Locridos primum sepultus perhibetur, ut est in Alcaei carmine; deinde ab Orchomeniis, ita oraculo monente, ferunt eiusdem ossa Orchomenum translata, ibique in medio foro honorifice condita, addito etiam in tumuli fronte ad posteritatis memoriam elogio (1).
(1) Admonitus, inquit Plutarchus, ab oraculo Delphico fuerat Hesiodus, ut Nemeam fugeret vitaretque, quumque ipse intelligeret id de Nemea Peloponnesi, venit imprudens in Oenonem Locridis, ubi templum erat Iovis Nemeaei, ibique mortem invenit, sepulcrumque. Orchomenii autem, qui acceperant ab oraculo non prius pestem, qua afflictabantur, cessaturam, quam Hesiodi corpus Orchomenum deportaretur, diligenter inquisierunt a Locris occultatum, deprehenderuntque teste Pausania indicio non hirundinis, ut legit Fabricius et Menagius, sed cornicis, ut constat auctore etiam Luciano Samos. in emendatiore vita Pellegrini. Elogium vero illud graece passim legitur; dabo solum latine:
Ascra quidem patria est foecunda, sed ossa perempti
Rapta equitum longe servat humus Minyum,
Hesiodi, cuius fama it sublimior inter
Spectatos aequo iudicio Sophies.
De qua Hesiodii corporis translatione illud etiam Pindari:
Salve et pubescens, salve et bis nacte sepulcrum,
Hesiode, ante alios laude micans Sophiae.
Sed (1) pleraque, ut quod sentio fatear, quae de eius morte narrantur et a Plutarcho et a Pausania, fabulosa censeo. Quo vero post mortem ubique esset in honore, et ingens interpretum copia, qui eius scripta illustrarunt, inter quos et Zeno est Philosophus, et signa ac monumenta in multis Graeciae urbibus eiusdem nomini erecta, satis luculenter demonstrant. Horum unum a se visum in Iovis Olympii templo Pausanias memorat in Eliacis, alterum in Thespiorum foro, tertium in Helicone sedentis habitu citharamque inter genua continentis efformatum. In publico praeterea Byzantino gymnasio seu Zeuxippo eius ex aere statua visebatur. Quibus honoris non incertis significationibus sat eius fama tuta est contra Cleomenis Anassandriadae, et Pythagorae iniuriosa dicta: quorum alter illum vilissimum servorum vocat, alter eiusdem animam vidisse testabatur ad aeream columnam apud inferos vinctam miserandos eiulatus effundere, quod multa impie atque falso de diis vivus conscripserit.
(1) Inepta enim et illa cornix, quae Orchomeniis sepulcrum detexit, mihi videtur, et pestis, a qua, huiusmodi re facta, liberati sunt ii populi; ne dicam de delphine, qui corpus Hesiodi in terram detulit, deque oraculo etc.
[p. PR14] Quam eamdem ob caussam nec apud Platonem bene audit, quamvis hic philosophorum disertissimus Hesiodi nostri et doctrinam saepe admiretur, et sententias adhibeat. Hinc non moror Cercopem, qui excellentis ac prope divini ingenii virum dicitur fuisse solitus exagitare ubique, atque adversus eumdem iniquas exercere controversias, quod victus fortasse ab eo fuerit in carminum concertatione; nec Lucianum, qui etsi multa de eius laudibus dicat, tamen ut est scriptor subsannandi deridendique cupiditate plus iusto flagrans, variis in locis in eius doctrinam invehitur potius, quam iocatur. Vsque adeo verum illud, neminem umquam potuisse omnibus placere. Heic autem petet quispiam, quot annis ante Olympiadum initium vixerit Hesiodus; fueritne aetate Homero posterior, an prior? Plutarchus eum Homero dicit et gloria et tempore proximum, nec Velleius multo aliter sentit, nec Philochorus et Xenophanes apud Gellium. Suidas autem Homero posteriorem centum annis dicit, Solinus centum triginta, Tzetzes quadringentis, et M. Tullius multis ante illum saeculis Homerum vixisse arbitratur. Quare et Giraldius et Salmasius et Clericus et Dodvellus, et ipse Fabricius, [p. PR15] aliique Homerum Hesiodo antiquiorem statuerunt. Sed pace tamen tantorum virorum videamus, num altera sententia, quae Hesiodum vetustiorem (1) asserit, quaeque ipsa Hesiodia etiam scribendi ratione mihi semper niti visa est, verisimilior sit. Ille quidem historiae pater Herodotus de Hesiodi atque Homeri aetate disserens ait Hist. libro secundo, eos quadringentis annis sese antiquiores exstitisse. Quare quum Halicarnassensis Herodotus Lyxi vel Xyli filius, Pamphila teste apud Gellium, in Xersis transitu in Graeciam quadriennis esset, ut Dionysius et ipse Halicarnassaeus natum paullo ante Persicum bellum superstitemque usque ad bellum Peloponnesiacum testatur, anni erunt circiter quadringenti ab eodem ad Hesiodum atque Homerum. Itaque principes hi poetae annis circiter centum, si principium Olympiadum iuxta communiorem supputandi rationem anno ante Christum IDcclxxvi et Romae cond. xxIII statuatur, ante Olympiadas floruisse debuerunt: tot enim anni sunt ad Olympiadis quinquagesimae quartae exitum, qua
(1) Vide hac de re doctissime disserentem Ioan. Rinaldum Carlium in Epistola ad Hieron. Tartarottum data, a qua ego fere haec omnia mutuatus sum; et Prideauxium in Notis ad Marm. Arund.
[p. PR16] Herodotus natus videtur. Sit igitur hoc primum, Hesiodum ab Herodoto priorem nominari cum Homero, et ipsum Homerum quadringentis ante se annis prodidisse. Sed idem, inquies, in Homeri vita, ad Xersis transitum, pugnamque Salaminiam sexcentos et viginti duos annos enumerat ab Homero nato. Pugnat ergo, nec sibi constat Herodotus. Atqui vel illa vita non est, ut multi existimarunt, ab Herodoto Halicarnassensi scripta, sed ab Herodoto Olophyxio; vel si ab eo scripta est, Scaligeri emendatio, ut monet Corsinius (1) in Fastis Atticis, legentis non kfcoLY.baioL eixott Svo, at simpliciter erea, T£t%ol>i6mol , adhibenda est. Huiusmodi errorum multa passim exempla. Verum si libet progrediamur, inspiciamusque, quid illa ferunt Oxoniensia marmora graecae eruditionis e Paro advectus thesaurus locupletissimus. In iis dicitur Homerus vixisse ante illorum marmorum conscriptorem annis sexcentis quadraginta tribus. Archon enim Agathocles annis tribus et nonaginta ante ipsum consignatur. Meursius autem dicit, Pausaniam ostendere, Agathoclem Athenis imperasse anno quarto
(1) Tom. III Fast. Attic. edit. Flor. pag. 158.
[p. PR17] Olimpiadis centesimae quintae, idest annis ante Christum Ccclv . Ergo marmorum scriptor ante Christum annis Cclxiii , et Homerus iDccccvI pariter ante Christum vixit, quamvis Petavius, qui haec marmora videre non potuit, eum dicat floruisse annis ante Ch. circiter M, et Harduinus (1) vero propius Dccccxx . Quod discrimen profecto tenue est in tanta temporum antiquitate, praesertim si animadvertamus, et illam particulam circiter a Petavio appositam, et ab eodem annum duodecimum imperii Megaclis assignari ad dccccvi annum ante Christum, quo tempore iuxta marmorum consignatorem Diognetus Athenis imperabat. Hinc Petavium inter et graecum Chronologum annorum decem et octo spatium discrepat: nam inter Diognetum et Creontem anni a Petavio ducenti quinque numerantur; contra a graeco Scriptore viginti duo et ducenti. Verum quum Petavius anno ante Ch. dccccvi , quod tempus a nobis Homeri aevo iam est tributum, annum duodecimum notet Megaclis, si alii anni decem et octo addantur, integrum Megaclis imperium, quod triginta annorum fuisse
(1) In Adnot. ad hist. Plinii.
i
[p. PR18] dicitur, complebunt, initiumque dabunt imperii Diogneti. Hoc vero anno eadem Oxoniensia monumenta unum ex duodecim perpetuis Archontibus Diognetum signant nec Corsinio dissentiente. Fixum ergo ratumque maneat, Homerum ante Christum vixisse, ut supra diximus, annis DccccvI et Diogneti primo. Iam vero in his ipsis Oxon. marmoribus Hesiodi etiam, cuius gratia haec omnis a nobis instituta ratio est, aetatem habemus. Ita enim illa adnotant: Ex Qvo TEMPORE HESIODVS POETA VIXIT, ANNI DLXX.... Athenis Imperante .... Reliqua invidit vetustas, quae notas abolevit. Sed quidquid desit, non pauciores esse possunt a marmorum conscriptore ad Hesiodum, quam anni saltem sexcenti et septuaginta. Hinc Hesiodus annis ante Homerum ad minimum viginti septem mortuus esse intelligitur, Megaclis nempe imperii tertio. Haec propterea assignanda Hesiodo nostro aetas est, quam verae proximam etiam Harduinus agnoscit, statuamusque oportet antiquiorem fuisse Homero hunc poetam, utpote qui annis ante Ch. DccccxxxII vixerit: quibus si alii adiungantur MDicclxxxii quum haec scribimus, erunt nos et illum inter MMdccxv anni. Quare non sine ratione et ab [p. PR19] Herodoto, uti vidimus, quum dicit Hesiodum et Homerum docuisse Theogonias, prior Hesiodus nominatur; et a Platone in Socratis apologia , ubi poetas antiquissimos memorat, Musaeus primum, tum Orpheus, tertius Hesiodus recensetur, deinde Homerus. Nec aliter et a Plinio factum est, et ab antiquo Pindari Scholiaste, et ab Heraclide Pontico, et a Cyrillo, et a Iulio Caes. Scaligero, et ab aliis multis, quos et Sextus Empiricus, et Tzetzes referunt, quibusque in primis L. Accius poeta est accensendus, et Ephorus Historicus, et M. Varro ab A. Gellio commemorati. Mitto iam ea, quae ipse Hesiodus de Arcturi apparitione in Operibus scripsit, quaeque accidisse anno ante Ch. dccccliii circiter debuere, inita a Ricciolio astronomica supputatione; et ea item quae Suidas e nonnullorum sententia affert, fuisse nimirum Hesiodi consobrini filium Homerum,- et quae demum alii Scriptores memorant de eius cum Homero concertatione (1) in Oelyci Thessali exequiis et Amphidamantis Chalcidensis. Haec enim omnia, si etiam essent
(1) Versus, qui tunc dicuntur ab Homero recitati, hi sunt:
hique alii ab Hesiodo, qui maiori laude digni visi sunt:
quos et latine habeas a me versos ita:
Musa mihi dic illa canens, quae facta nec ante
Exstiterunt, nec secla ferent venientia etc.
Ast ubi cornipedum certans vis excita equorum
Circum busta Iovis rapido quatit impete currus etc.
[p. PR20] vera, non aliud evincerent, nisi aliquanto tempore simul vixisse duos hosce poetarum principes ac quasi parentes; qui quum tam ingenti annorum serie ante nos exstiterint floruerintque, mirandum sane est, poeticam facultatem deinceps excultam semper aut parvum aut nullum accepisse incrementum. Sed de his hactenus: veniamus nunc ad Theogoniam, de qua mihi secundo loco dicendum aliquid proposueram .
Multae quidem in Graecia ante ipsum Hesiodum Theogoniae traditae vulgataeque ferebantur, Lini in primis Chalcidensis, Orphei Thracis, Musaei Atheniensis, Thamyris, ut fama est, ex Agriopa nympha in Thraciam profuga nati, Melampodis Phoenicum mysteriis initiati, Abaris, aliorumque veterum Theologorum. Postea vero a Theologis tum graecis, tum aegyptiis, chaldaeisque hoc studium ad alios poetas transiit, [p. PR21] Theogoniasque docuerunt et Epimenidas Cretensis, de quo multa Cretes mendacius effuderunt, et Homerus, et Aristophanes, aliique. Sed poetis hac in re omnibus Hesiodus praeferendus est. Nam et totus est in hoc argumento pertractando, quod obiter alii et quasi cursim fecerunt; et quum Philosophorum, aut potius Theologorum scripta ex parte maxima perierint, eius integrum ad nos pervenit Theogoniae carmen. Dignus propterea videri potest, qui diligentius expendatur, vetustissimae inter graecos traditionis de rerum, hominumque originibus vestigia continens non contemnenda. Verum in eo explicando summa est difficultas: nam et multa confundit, et non pauca ad versuum ornatum atque elegantiam fingit; et ordinem, quo rebus maxima lux affunditur, narrandi non ubique servat; et diversos Theogoniarum Auctores nulla habita temporum, locorumque distinctione sequitur, in unumque doctrinae veluti corpus quidquid vel e Thracia, vel e Phoenicia, vel ex Aegypto, vel ex aliis barbaris regionibus a diversis coloniis in Graeciam commigrantibus advectum acceperat de diis, rerumque principiis, conflare conatur. Religioni vero in primis, quae eius tempore foeda late [p. PR22] dominabatur, clarosque vetustatis viros in deorum numero accensebat, ut ipse erat ea superstitione obcoecatus, servire non invitus videtur. Quare mirandum non est, si nec omnia cohaerere, nec unum ad finem multa in huiusmodi labyrintho unius Ariadnae ope nequaquam pervestigando tendere videantur. Vix enim exitum e Phoenicum doctrinae filo aliquem invenisse credis, ecce aulim in errorem delaberis, ni Aegyptiorum auxilium implores; quumque hos exoraveris, tramitemque ostenderint, quo progrediaris, adiumenta alia petenda sunt vel e Thracia, vel e Ponto, vel e Syria arcessita. Multarum gentium annales consulendi, multiplex dispicienda theologia, vetus philosophia, atque astronomia excutienda, graeci demum poetae dissonas de rebus iisdem sententias ferentes inter se conciliandi, qui quum eas fabularum involucris etiam comprehendant, nae is Aethiopem, quod aiunt, lavet, Sisyphiumque laborem suscipiat, qui uni omnes, eidemque argumento aptare velit. Hanc potissimum ob caussam, qui mythologiam omnem vel ad veteris historiae rationem, vel ad philosophiae, astronomiaeque placita exigi posse crediderunt, vehementer falsi sunt. Quamobrem nec veteres [p. PR23] Grammatici, nec eruditi fabularum Interpretes recentiores, Heinsii, Vossii, Bocharti, Clerici, Huetii, Pluchii, Dupuisii, sexcentique alii, qui magno ingenio instructi, parique eruditione hac de re diligentius quaesiverunt, alacresque hoc in studio impedito admodum atque anfractuoso decurrerunt, metam credendi sunt contigisse. Vt enim iis multa feliciter evenisse concedantur; tamen quis non videt in aliarum rerum, nominumque quamplurium explicatione eosdem haerere, quod necesse est, angi, torquerique, atque ad extremum quadam animi desperatione correptos, quia quod intenderant, consequi non potuissent, in alienas omnino coniecturas, atque a communi sensu remotas fictiones, hypothesesque redigi? Itaque fateri satius duco, fieri a nobis nequaquam posse, ut quae ab hominibus ingenio foecundissimo, effroenataque fingendi libidine, ac licentia praeditis pro libito, arbitrioque scripta sunt, ea videantur fuisse, quamvis et allegoriis spolientur, et poeticis ornamentis exuantur, cum ratione semper caussaque scripta, et ad unum veritatis scopum collimare. Sed ad graecorum theogonias propius accedamus: earum si non omnium, plerarumque certe, ut observat Brucherus[p. PR24] in Historiae philosophicae institutionibus, haec videtur fuisse summa. Praeter deum Chao gravidum, sive Chaos deum in se complectens, initio nihil exstitit aliud; adeoque in deo sive universo cuncta latuerunt. Illud autem sua vi agitatum impressit amorem, ut homogenea sociarentur, separarentur heterogenea. Is motus sive amor, quum e sinu dei profluxerit, et ratione et sapientia fuit plenus. Ita agitata materiae mole, leviora ascenderunt, graviora descenderunt in tartarum. Hoc autem pacto dispulsa nocte ex levioribus emicuit aether atque lux, ex hisque sol genitus: ex gravioribus terra atque montes exstiterunt. Terra vero nupta et coniuncta Caelo pelagus genuit exhalationibus atque imbribus in se decidentibus, divinae mentis vestigia hisce omnibus mundi partibus conservantibus communicata. Hinc enata sunt ex Caeli Terraeque coniunctione animalia ratione praedita, homines nimirum, eorumque primi maximique insidentis numinis magnam vim hauserunt, qua instructi beneficiis et inventis utilissimis humanum genus sibi ita devinxerunt, ut post condita imperia mortalitatemque depositam ad sedes divinitatis reversi divinoque honore digni passim a populis crederentur. [p. PR25] Huius autem opinionis ne falsitas teneretur, a sapientioribus, id est a magis fraudulentis, quibus erat bono, obscurissimis involucris monstrosisque allegoriis, quae ad religionem pertinebant, omnia obtegebantur. Haec fere cuncta, quae e Brucheri doctrina attuli, illud evincunt manifeste, graecos theogoniarum scriptores, imo et barbaros, quum eas traderent, non unam deorum generationem, sed rerum omnium huius universitatis, quam mundum appellamus, et originem et opificium et progressum et statum tradere voluisse. Quo fundamento veluti posito, totam Hesiodiae fabricae molem breviter contemplemur, cuius, ut mihi quidem intuenti obversatur animo, cur et aliis dubitem inspiciendam imaginem proponere? Id vero timide faciam, ut quod est, fatear; sed audendum tamen est, ac faciendum. Prima igitur huiusce Theogoniae pars ad naturalem mihi, seu physicam mundi constitutionem pertinere videtur, altera ad socialem seu politicam, tertia ad religiosam, quarta demum ad historicam usque ad belli Troiani tempora. Pergin vero ita serio desipere, inquies? Atqui profecto sic animo fixum est, bene nec ne an male, tu iudicabis, postquam fabulam audieris. Incipiamus [p. PR26] ab ea parte, quam primam proposui. Mundum hunc, qualem nunc intuemur, non fuisse aeternum, Hesiodum legenti patet: sed nulla opificis dei in eius constructione seu constitutione ab eodem fit mentio. A quo igitur ipsa materies seu rerum principia exstiterunt? A deo certe, quem quum non omnino neget Hesiodus, potius supponere dicendus est; ita enim vetus ferebat traditio. A celebri autem Chao, ut ceteri omnes theogoniarum scriptores, initium facit, terramque ubi nominavit, tartarumque et amorem, erebi atque noctis e Chao, rursumque aetheris dieique ex nocte atque erebo generationes auspicatur. Tellus rite iam efformata ac ab aere segregata caelum produxisse, id est aspectui hominum exhibuisse, dicitur, quumque eadem in quaque sui parte non est aequabilis atque plana, hinc iure montes et valles genuisse fertur, ingentemque vim aquarum, quae sparsae erant prius per omnem terrarum faciem cumque rebus ceteris confusae, in maximas fecit defluere cavitates velutique crateres, unde maria ab eadem generata affirmantur, eque illis flumina fontesque varii. Hisce ita digestis rebus ordinatisque coeperunt et venti aera perflare, et ipse sol cum luna [p. PR27] reliquisque sideribus splendescere in caelo, et dies mensesque stato ortu obituque distinguere. Homines item primi, nimirum Titanes, quos antiquitus creatos lateque terram inhabitasse fortissimos audierat Hesiodus, uti et bruta ex eadem telluris caelique coniunctione, quod simul, opinor, cum iis exstiterint, prodiisse finguntur. Vides haec perbelle quadrare omnia ad singulas mundi partes, et ad hanc omnem rerum creatarum efficiendam seriem. Quid vero ille Hesiodi Saturnus falcifer, eiusque iussu matris telluris in Caelum patrem saevitia? Graecis Chronos, qui Latinis Saturnus, tempus est. Nonne autem homines, et terram habere generandi vim, et caeli irrigatione et calore indigere, et curam praeterea adhibendam in colendis arvis, ferroque proscindendis, usu processuque temporis didicerunt? Nonne solum maria fluviosque, quum iam alia nova fieri desiissent, iidem maximam sibi ad vitam victumque utilitatem conferre coegerunt? Hoc illae e caeli foedo vulnere guttae sanguineae in terram decidentes ac coalescentes, et illa in mari spuma concrescens vitaque praedita, quae Venus est appellata, significabant: quocumque enim apta inciderant semina, uberrimae foecunditatis [p. PR28] indicia habebantur. Porro homines arte parandi producendique ea, quae ad vitam alendam conservandamque pertinebant, satis iam instructi multiplicatique varias sese in regiones insulasque diviserunt, quo quemque vis aut tempestas adegerat: Graeci autem et potissimum Athenienses se oivrox&oyots gloriabantur. Deinde aerumnis premi ac labore, curis agitari, caedibus vexari invicem, morbis ac senectute deficere; quae mala cuncta cum ipsis hominibus mundique ortu recte ab Hesiodo dicuntur nata. Habemus ergo hunc terrarum orbem et physice constitutum, et hominibus aliisque animantibus refertum: sed nulla adhuc in eo reipublicae, nulla imperii forma, quae sine aliquo moderatore summo atque rege recte factis praemia laudemque tribuente, maleque factis mulctam poenamque irrogante nequaquam haberi potest. Virus adhuc ubique erat Saturnium. Iupiter igitur imperio potitur, Saturnum Titanasque vincit, efferos nimirum hominum primorum, qui Graeciam incolebant, animos moresque contundit, leges fert ac servare iubet, modestiam, aequitatem, pietatem, aliasque virtutes colendas proponit, vitia, quibus antea tenebantur, severissimis interdictis coercet ac prohibet, [p. PR29] industriam excitat, artes promovet, omnia denique ad prudentiae iustitiaeque normam dirigit, confirmat, quae bene erant instituta, quae secus, abolet. Id certe ea, quae ab Hesiodo de Iove praedicantur, si fabularum pigmentis poeticarumque fictionum ornamentis spolientur, quis non videat significare? Nihil enim de caeli Saturnique nobis providentia nihil de iure, nihil de legibus iudiciisque a poeta dictum. Quare homines ante Iovem nullius imperio subiecti vixisse videntur: quo quisque erat fortior, eo magis viribus in aliorum perniciem abuti, aliena rapere, alternis iniurias ulcisci caedibus consueverant. Contra vero quum Iupiter rex, quisquis is tandem fuerit, maximam Graeciae partem in suam ditionem redegit, et coercita populorum licentia, et vivendi in hominum societate praescriptae leges, et iudices delecti, et iusiurandum institutum, et indictae de reis quaestiones, et virtuti praemia destinata. Quod quum fieri non posset sine magna et prudentia et iustitia et potentia, hinc illi et fulmen datum, et fortissimi apparitores designati, et prima uxor Metis tributa, deinde Themis, tum ceterae coniuges, quae fere omnes ad aliquam vel virtutem vel laudem rege dignam [p. PR30] spectare facile videntur. Statuatur igitur, in Hesiodi Theogonia non unam mundi physicam constitutionem, sed politicam etiam contineri praesertim in iis, quae de Iovis imperio perhibentur. Iam vero quum haec esset a veteri traditione accepta fama, magnique facerent homines benefacta, quibus eos affecisse Iupiter eiusque socii liberique ferebantur, vero non absimile est, eosdem fuisse ab iis creditos in caelum elatos, et immortalitate potentiaque summa praestantes. Neque tamen is ego sum, qui ab hac dumtaxat re invectam credam in Graeciam multoque minus in alias terrarum regiones foedissimae superstitionis illam Idololatriam (,), quae humanum genus turpiter deformavit, teterrimisque ignorantiae tenebris infecit. Quamcumque ista originem habeat, quae, quod necesse est in tanta rerum temporumque obscuritate, a diversis diversa scriptoribus assignatur, est omnem extra dubitationem, Hesiodi aetate eam in Graecia viguisse ita, ut
(i) Dignus est praeter ceteros Comes Carlius, qui inter recentiores hac de re legatur in epistola data ad March. Gravisium eruditissimum virum, et ad suam italicam Theogoniam praefixa, in Veneta Recurtii editione.
[p. PR31] innumerabilis quaedam atque incredibilis simul cum Iove deorum turba vulgo coleretur. Hanc vates enumerat, huius facta celebrat, generationes explicat. Iovem statuit fato subiectum hominum deorumque regem Iunonemque reginam, omnium principes; Neptunum mari imperantem, inferisque Plutonem; Martem bellorum praesidem, sapientiaeque Palladem; itemque Latonam cum duobus filiis Apolline ac Diana, quibus postea Sol atque Luna, in quae astra post mortem fortasse ascendisse credebantur, tamquam sedes propria attributa est; Bacchumque et Mercurium, hunc vini laetitiaeque datorem, illum mercaturae lucrique dispensatorem; ceterosque huiusmodi deos, quos, ne et ipse videar facere, quod ad satietatem iam ab Hesiodo factum est, satius heic esse iudico silentio praetermittere. At fierine potuit, ut vir ingenio florentissimo praeditus iudicioque acerrimo, uti erat Hesiodus, tam foedam tam incredibilem tam variam deorum turbam colendam esse duceret atque ex animo sentiret? Id vero dolendum magis quam curiosius investigandum et de ceteris philosophis quaeri potest, quos quum sapientissimos multis in rebus iure admiramur, in hac re maxime deceptos errantesque [p. PR32] videmus. Quid? an et Hesiodum et alios viros doctissimos agnovisse quidem dicemus vanissimae huiusce religionis falsitatem, sed quum non haberent, ubi tuto consisterent, quod veri, uniusque esset numinis species fere abolita, se cum vulgo passos abripi, eiusdemque opinioni deservisse? Ita opinor profecto. Vt enim respublicae recte institutae haberentur, populique continerentur in officio, videbant alicuius esse numinis metum omnino necessarium; quumque iam invaluisset polytheismi doctrina, essentque ab hominum, si non omnium, saltem plurimorum recepti sententia dii, quos recensui, philosophi etiam poetaeque in primis, ne reip. status turbaretur, aut ipsi displicerent, palam non aliter quam vulgus de diis patriis sentire poterant. Sed haec non huius loci nec instituti, praesertim quum non disputamus heic de philosophorum poetarumque de diis opinione, verum illud videre contendimus, utrum Hesiodus, postquam rerum omnium universitatem primo physice informatam, deinde politice docuisset, ad religionem describendam, quae tum dominabatur, gradum faceret. Id autem manifeste constare nemo sanus negabit. Restat propterea ut videamus, an et historicum hoc[p. PR33] in opere nostrum vatem possimus dicere? Qua re perspecta absoluta erit, quam proposui, disquisitio. Age iam, quid totum oro hoc Hesiodi carmen, nisi quaedam antiquissimorum nominum factorumque congeries, quorum tum fama vigebat, dicendum est? Nonne ab ipso narratur, quaeque habuerit principia mundus, a quibusque res singulae, quoque modo efFectae sint? Quae forma, qui status, quae vis cuiusque erat partis? Nonne hominum generationes a Chao atque Caelo incipientes ad Saturnum usque recensentur; ab hoc autem ad Iovem, ac demum a Iove ad Herculem, ad Memnonem, ad Iasonem, ad Peleum, ad Aeneam, ad Vlyssem aliosque huiusmodi viros heroicorum temporum, quae in Troiani belli aetate desiisse scimus, perpetua successione deducuntur? Quid illa Echidna, quid Typhon, quid Chimaera, quid Sphynx, quid Harpyae, quid Gorgones aliaque poetica monstra, nisi facta veterum hominum magis illustria, casus admirandos, varias expeditiones, bella, victoriasque in diversis terrarum orbis regionibus innuere et significare dicentur? Sane haec omnia ad historiam pertinent; quae si non loco et tempore et nominibus suis distincta referuntur, danda haec poetae venia, [p. PR34] qui portentis miraculisque quidquid scribebat explere atque exornare studebat, quo legentibus mirabilior videretur. Itaque finem faciam satis, quae dixi, futura sperans, ut tute ipse pervidere possis in hac Hesiodi Thcogonia, quamvis obscura sit et implexa, et mundi constitutionem, et politicam formam, et religionis statum, et veteris historiae traditionem contineri. Neque vero me fugit, e doctis hominibus futuros fortasse aliquos, qui hunc in partes quatuor divisum Theo goniae prospectum, heic a me adumbratum magis, quam demonstratum, et ineptum esse arbitrentur et vehementer improbent. Sint ii sane; neque enim pugnabo cum hominibus praeconcepta alia quadam opinione preoccupatoque iudicio. Erunt certe alii et fortasse aequiores, qui sedulo perpendentes excutientesque quae a ceteris interpretibus dicta sunt, quamque impeditas alienasque abierint in sententias, pervidentes, hanc meam si non tamquam certam, quam timidius proposui, at probabiliorem saltem verisimilioremque putent coniecturam. Omnis profecto, si quid intelligo, ex ipsa carminis, quo de sermo est, natura diligenter inspecta, et mysteriis plena vatis antiquissimi doctrina perlecta per se mihi [p. PR35] effluere quodammodo ac sponte exhiberi videtur, quam idcirco et his versibus complexus sum, ut memoria facilius retineretur.
Vnde satae res quaeque, fuit quis primus in orbe,Qui summum rector gesserit imperium?Quae stata relligio, quibus et genitoribus ortiDiique hominesque, sacro carmine Musa docet.
Vers. 1 Principium nostri etc. Vti carmini Operum et Dierum priores decem versus ab amiquissimis iam temporibus assutos fuisse credidit et Pausanias et Scaliger et Heinsius et Clericus; ita et Theo goniae priores hos cxv versus suppositos esse censuit Guietus. Illi Opera et Dies a contentionum divisione incipere affirmarunt; hic a Chao Theogoniam auspicatus est. Verum huic Guietiano placito non solum antiquitas tota adversari videtur, sed et poetarum consuetudo, qui antequam rem ipsam aggrediuntur, de qua scribere constituerunt, solent aliquid praefari, Musasque invocare, ut quidquid canunt, earum afflatu incitati canere videantur. Multo magis id Hesiodum fecisse credibile est, qui se a Musis edoctum non uno in loco gloriatur .
2 Heliconis et umbras eto Quas nisi patrias Boeotus vates Musas invocet? Helicon enim Boeotiae mons est Ascrae imminens. Porro si Sam. Bocharti coniecturae fidendum, phoenicia vox hhalik vel hhalikon, unde videtur Helicon fluxisse, montem altum significat, uti re vera est.
4 Stagna Iovisque aram etc. Heliconem esse 7roXvv^ov nemini non notum. In eo autem et aram Iovis fuisse ab Hesiodo discimus •
5 Permessove, Olmiove, aut etc. Clericus Olmium Permessum atque Hippocrenem a vocibus phoeniciis deducit, ut Olmius sit ab hhol majo, quod valet dulcis aquis; Permessus a pheer-metso , quod est puteus aut fons purus; Hippocrene sit happhigran, hoc est fons erumpens . Haec ille e Bocharti doctrina, a quo tantum dissentit in interpretatione Permessi, qui per ipsum derivandus est a beer-metso, idest fons processus . Sed ego quamvis sciam graecos a phoenicibus multa didicisse, quae uti sua posteris venditarunt, tamen plus iusto phoenicissantes, si ita loqui fas est, graecos fuisse factos et a Bocharto et a Clerico suspicor. Ad rem redeamus . Permcssus ex Helicone ortus cum Olmio confluit in Copaidem lacum, uti docet Strabo lib. ix . Hippocrene autem graecis est equi fons, quem a Pegasi ungula excitatum ferunt Poetae; quamobrem non immerito fortasse addidi in versione illud Pegaseo.
9 noctis caligine septae etc. Musas noctu incedere, ne videantur ab hominibus, passim legere est apud Poetas. Nec vero id, uti pleraque alia, absurde ab iis fictum; ne mendacii scilicet convincerentur, si aliter dixissent: plurimos enim testes falsitatis habuissent .
11 Aegida qui etc. Iupiter dictus est Kiylo-/cq, quod a capra enutritus, e cuius pelle Aegis postea compacta, horrendum nempe Iovis scutum, quo et Minerva utitur, iuxta illud Virgilii:
„ Aegida terrificam turbatae Palladis arma etc. Sed hac de re etiam alibi.
12 te, Iuno argiva; etc. In Argo potissimum Iuno co
lcbatur, passimque eadem a poetis argiva dicitur. Hinc Horatius Od. vil inquit:
„ Plurimus in Iunonis honorem „ Aptum dicit equis Argos etc.
13 Caeruleo insignem etc. Nempe y\ctVKwmv, quod est glaucis oculis intuentem. Porro olaucum caeruleum ac cacsium idem ferme sonat apud latinos poetas, quum de oculorum colore sermo est; licet aliqui discrimen agnoscant.
17 oculorum Cypridis ictus, etc. EcA/Jt0ioA£<pa£ov Clericus interpretatur volubilibus palpebris id est paetam, ut latini vocabant Venerem; additque lasciviae esse indicium nictare frequenter et signum amantium. Scholiastes autem docet esse metaphoram desumptam ct-nro rwv iv rcuq ajJ^eXoiq kxUw* Guietus ita dictain existimat, quod Venus in arcum sinuata habeat supercilia. Sed quidquid sit de voce, ego rem ipsam saus apte, opinor, explica^vi.
23 pascentem in saltubus agnos etc. Ergo Hesiodus et
pastor fuit et pastoritiam vitam egit; quod nullam tum natalium infamiam denotabat, sed tantum vigentem adhuc antiquissimorum temporum auream illam vitae simplicitatem, quam et in loeupletissimis Hebraeorum Patriarcliis admiramur, et in maximorum regum filiis apud Homerum . Quid quod
„ Pavit et Admeti tauros formosus Apollo etc? Caeterum ego crediderim, fuisse Hesiodum a puero pascendis gregibus destinatum, sed quum maximum a natura ad poeticam facultatem habuisset ingenium, litteris deinde sese excoluisse diligentcr, atque artium disciplinis imbuisse, quas illa ferebant tempora.
27 probra virorum, etc. Haec certe Musarum alloquu
tio minime urbana videri possit, nisi velit Hesiodus significare, Musas et ex pastoribus, qui x.cuc e\ey%e& et yxare^eg solum sunt, maximos vates efficere posse, ut de se ipso nulla antea doctrinae laude florente vatem suavissimum effecerunt. Nam quod Clericus ait, gratulari sibi poetam, quum primum alloquutae sunt ipsum, conviciis esse usas Musas, quod id proprium fuerit primaevae simplicitatis atque amoris indicium, non placet. Scio quidem et ab amantibus
dici solita convicia; et de hac re sibi gratulari Catullum in eo lepidissimo epigrammate:
„ Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit etc. Sed haec admodum diversa sunt; et quod attinet ad epigramma, illud praescnte viro tollit omnem dubitationem, quam ob caussam gauderet iis conviciis Catullus.
28 imitantia yerum etc. Perperam heic incusant He
siodum, diis mendacia tribuisse, perinde quasi dii Hesiodii non homines fuerint, et iisdem, quibus homines sunt, vitiis obnoxii. Quid quod et illa verba possunt accipi de mendaciis non omnino veris, secl de poeticis fictionibus, uti sunt apologi, metaphorae, allegoriae et cetera huiusmodi, quae si tollantur, maxima poeseos venustas evanescat necesse est? Vetet haec interdicto in sua Rep. Plato, dummodo maiora ac graviora his non permittat vitia.
32 Me lauri iussere virens etc. Mitto quae vetus Scholiastes parum 'ad rem hoc loco dicit, quaeque itidem multis docet Salmasius in Solini Polyhist. pag. 609. Duo heic dicit sibi poeta munera a 4 Musis data, insignia nempe poetarum et ipsam poeticam facultatem, quam qui profitebantur, laureum gestare in manibus rarmim consueverunt. Id vero Hesiodo maxime fuit peculiare, ut docet praeter alios Pausanias Boeotic. lib. ix, ubi loquitur de Hesiodi imagine male picta cum cithara, quae non erat proprium ipsius gestamen: Ma nifestum enim est, ait, etiam ex ipsis eius versibus, eum.ad lauri ra mum cecinisse. Integrum in hanc rem habemus epigramma in An
thol. lib. iv. A'urcu 7roijJ-a.ivovra, etc. Lauri etiam ramum gerebant, et folia admordebant, qui vaticinandi scientiam profitebantur.
34 venturaque vates etc. Lucianus, in haXe^ei 7rqog
Hv/o&jv i eum furtive de more interrogat, quae et quando futura cecinerit detexeritque hominibus? Vide Hesiodi responsionem; et illud in primis tibi persuadeas, non quaerendam esse a poetis nimis religiose rationem rerum omnium, quas dixerint; sed sciendum, multa a poetis et metri caussa et aurium voluptatis proferri. Sed Lucianus his dictis minime aquiescit, eumque ludibundus exagitat.
36 Seque adeo primo etc. Virgilius Eclog. vnl:
„ A te principium, tibi desinet etc.; et Horatius etiam multo pressius ep. I lib. I:
„ Prima dicte mihi, summa dicende Camoena etc. Porro hinc sese totum effundit Hesiodus in Musarum laudes, quarum et suavitatem et scientiam et potentiam celebrat, ut parem accepto beneficio gratiam referre videatur.
37 Cur tamen haec quercuque super etc. Optime quidem haec explicat Scholiastes inquiens: Quid haec ad rem quam aggressus sum? Quem sequutus ego, illa avius a coepto addidi, ut clarior sententia sit. Homerus habet huiusmodi loquutionem Hiad. X et Odyss. Y. Primo loco ea utitur ad inanes sermones, quos Achilles latuius non erat, significandos; in secundo ad fabulam respicit, qua homines a quercubus lapidibusque nati ferebantur, Penelopemque inducit alloquentem Ulyssem, quem adhuc, unde et quis esset, non cognoscebat. Dixi
autem quercuque super petraque etc. usus praepositione super pro usitatiore de, auctore ac duce Virgilio, qui in fine lib. iv Georg. ait:
„ Haec super arvorum cultu, pecorumque canebam,
„ Et super arboribus etc.
40 Quae sunt, quae venient, etc. Eodem ferme modo et Virgilius haec Hesiodi et Homeri loquens de Proteo lib. iv Georg. extulit:
„ Quae sunt, quae fuerunt, quae mox ventura trahuntur.
41 Suavidico cantu etc. Hesiodus inquit (ptovrj Gjj.ri(>£v<TCU , quod est simul voce concinere; nam Hesychio ojj.nqev£LV est ovjj.cpcuv£iv ex hji.au simul et igeio dico. An hinc et Homeri nomen? Non certe male Clericus suspicatur, id ei nomen fuisse inditum, postquam divinis carminibus per totam Graeciam vates maximus inclaruit, quum prius Melesigenas appellaretur a Melete fluvio non procul a Cumis aeolicis fluente, de quo et Moschus in Epitaph. j3ionis, et Herodotus loquitur in Homeri Vita; iuxta quem, ait, eum mater Critheis pepererat. Notandum, Cumaeos dicere ojj.r\qisq caecos fuisse solitos. Hinc fortasse tota de Homeri caecitate exorta fabula, de qua et M. Tullius vehementer dubitat, et multo certe verisimilius est, eum ab artis excellentia, quam ab infortunio cognomen invenisse. Quin et Hesiodi nomen Ttol^. To nmv ccSw*
44 Qua ridet perfusa etc. Retinui illud ysXcc ' nam et graecis et
latinis poetis sollemne est rebus etiam inanimis risum tribuere. Sic praeter alios Lucretius lib. I:
„ tibi suaves daedala tellus
„ Submittit flores, tibi rident aequora ponti.
46 illae cantu genus omne deorum etc. Ii, qui divi sint, postea docebit Hesiodus. Heic tantum observandum, terram caelumque plurimos deos progenuisse, ex iisque alios enatos, ut mox videbimus, donec ad Iovem deveniamus, in quo tertia quodammodo deorum aetas consistit. Caelus enim prius regnavit, deinde Saturnus, tum ultimus Iupiter.
58 Pieria in viridi etc. Pieria mons est et regio eidem subiecta ad Thermaicum usque sinum producta, qua clauditur Thessalia ad septemtriones, ad austrum Macedonia . Heic et Pimpleus mons,
unde et Pimplaeae et Pierides Musae dicuntur. An vero Musae a Motsa, voce phoenicia, quae inventricem sonat, nomen antiquitus acceperunt? Certe ab omnibus carminis inventrices celebrantur.
59 ubi se tollit Eleuther etc. Eleuther urbs Boeotiae
a quodam rege eius urbis sic dicta, inquit Scholiastes, pergitque docens; est etiam mons, ut perhibent, cognomento Herois. Ad Citheronis radices sitae erant Eleutherae, de quibus in Atticis ita Pausanias: „ Eleutherarum adhuc cum muri tum aedium erant vestigia . „ Manifestum autem ex his urbem paullo supra planitiem ad Cithe„ ronem fuisse conditam etc. „. Itaque quamvis Musas in Pieria natas Hesiodus concedat, matrem tamen ex Boeotia fuisse, quum Eleutheri imperasset, contendit, ut hanc etiam gloriam patriae vindicet, quemadmodum et Scholiastes observavit.
60 Solamenque malis etc. Quanto sunt curarum levamento Musae, ii tantum nesciunt, qui numquam ad huiusmodi studia animum adplicuerunt, aut severioribus litteris toti occupati omnem animi hilaritatem voluptatemque aurium exuerunt morosi ac tetrici, et digni( sententia Pindari, qui in Tartaro cum Iovis osoribus torqueantur.
64 circumvolventibus horis etc. Horae et apud Graecos
et apud Latinos varias anni tempestates significant. Exempla multa invenies et in Ios. Scaligeri lib. I De emend. Temp., et in Vossii EtymoL ad vocem hora, et in alioruin Scriptorum libris, in quibus etiam videbis hanc vocem horam sero fuisse traductam ad vige
b
simam quartam diei nocusque partem distinguendam. Saepe sunt venustatis praesides.
70 Sedibus adiunctae Charitum etc. Recte quidem vicinae Musis habitare dicuntur Gratiae, uti et Cupido. Quid enim Musae valeant, nisi accedat Gratiarum lepos, et Cupidinis non lascivientis, sed animorum motus honeste excitantis, hilaritas?
74, Tum quoque siderei etc. Iupiter, uti omnibus notum, habitus est summus caelorum rex; sed idem, quum homo antea fuisset, ut multa de eo nobis ab antiquitate tradita persuadent, Thessaliae imperavit. Quare Olympus Thessaliae mons ab aliis poetis, et ab Hesiodo praesertim, pro ipso saepe caelo accipitur, et vice versa caelum pro Olympo monte, foeda quadam rerum nominumque confusione, qua id manifeste constat solum, nihil certi antiquos Theogoniarum scriptores habuisse, sed hac illac parum sibi consentientes errasse.
80 .... Saturno iam vi genitore subacto etc. Qua id ratione acciderit, multi iam memoriae prodiderunt, et mox videbimus, ubi ad Titanum pugnam egregie ab Hesiodo descriptam perveniemus.
84 Clioque, Euterpeque etc. Haec sunt novem Musarum nomina, quarum singula aliquod e poeseos officiis seu effectis significant. Calliope autem idcirco praestantior ceteris dicitur, quod illi Epopeia tribuitur genus poeseos omnium maxime excellens, quo nempe heroum laudes celebrantur.
106 Ab Iovc sunt reges etc. Quemadmodum primus inter deos honore Iupiter est, ita reges inter homines. Idcirco etiam dicti sunt SloyeveHg quasi geniti love, et hoTPEtteiq & Iove nutriti.
108 Olli vox dulcis etc. Homerusne ab Hesiodo, an Hesiodus ab Homero hanc loquutionem accepit, qui in Iliad. A. ait de Nestore iuxta versionem vere Virgilianam mei Cunichii:
» Cui vox manabat ab ore
» Suaviloquo iucunda, ipso dulcis mage melle etc.
119 Dicite, qui Terra etc. In hoc, et in sequentibus versibus videtur Hesiodus, quod saepe facit, Theogoniam cum Cosmogonia confundere. Immo quid aliud tota ferme eius Theogonia est, nisi quaedam rerum in mundo conditarum prosopopoeia, quae non ficta ab inani vulgo postea habita est, sed vera, quum maxima huiusmodi rerum atque nominum et in astronomia, et in scriptis hieroglyphicis vestigia expressa nec satis intellecta admiraretur.
130 Principio magnum Chaos exstitit etc Hoc totius Theogoniae fundamentum est Hesiodo, immo potius, ut dixi, Cosmogoniae, si Chaos ab Ovidio Metamorph. lib. I recte fuit descriptum: ita enim canit:
» Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum, » Vnus erat toto naturae vultus in orbe, » Quem dicere Chaos, rudis, indigestaque moles, » Nec quidquam nisi pondus iners, congestaque eodem » Non bene iunctarum discordia semina rerum. Postea, aliquot versiculis interiectis, pergit idem vates: » Hanc deus et melior litem natura diremit, » Nam caelo terras, et terris abscidit undas, » Et liquidum spisso secrevit ab aere caelum etc. Ita Ovidio Chaos non aliud est, nisi quaedam confusa rerum congeries, quam deus, quum voluit, suas in partes divisit ordinavitque, ex eoque ordine rerum haec summa, quam oculis usurpamus mundumque dicimus, exstitit. Hoc et Hesiodi Chaos sit oportet, nisi quod apud ipsum nescio quid animatum esse videtur Chaos et quaedam aeterna veluti persona, quae non solum rebus in se collocandis spatium praeberet, imo esset ipsum spatium; sed quae rerum omnium faciendarum semina aut vhnvi ut graeci dicunt, contineret. Simile quid affirmat Bruckerus in Instit. hist. phil. edit. Lips. pag. 108 colligi ex fragmentis orphicis, quae satis luculenter systema emanativum, ut vocant plulosophi, supponunt. Itaque dicit: statuendum esse ab initio deum et Chaos unum fuisse, illumque hoc velut animam informasse, exque hoc universo sua activitate rebus omnibus originem dedisse etc. Ergo Chaos habitum est et animatum, et productivum, et ab alio non factum, quamvis contrarium auctor Clementinarum homiliarum evincere conetur, illud Hesiodium yever interpretando iyevero, quasi sit iyevnQn, nirairum genitum est. Haec
ille Homil. vl. Sed si hoc cogitasset poeta, dicit optime Clericus, caussam aliquam commeatus esset, a qua genitum Chaos dixisset. Addo ego, si et vitam ipsi denegasset, quiddam aliud in scenam produxisset, cuius efficacia atque vi omnia prodierunt: saltem adduxisset fortuitam illam Epicuraearum atomorum concursationem, de qua passim Lucretius. Nec tamen defuerunt, qui heic veram Moysis de mundi opificio doctrinam allegorice adumbratam ostendere conati sunt; cuius etsi aliqua vestigia apparere possint, tamen pleraque coacta sunt atque absurda, quae afTeruntur. Nisi creatio, quam e sacra Scriptura didicimus, mundi adstruatur, semper caecutiemus eque uno errore in alium perpetuo deferemur. Ex illo unice fonte doctrina vera petenda est.
131 Terra domus sedesque etc. Altera a Chao Terra est; sed a quo ipsa facta sit, quum sileatur, eam etiam iuxta Hesiodum dye— vvrriv dicere necesse est, saltem quod pertinet ad eius informem originem, qualem fortasse et Aristoteles statuebat. Quomodo autem ea esse potest sedes deorum, quum dii non in terris, sed in caelo habitare credebantur? Ideo nimirum, quod ii qui postea dii habiti sunt, homines erant, superstitiosaque aliorum hominum vel benevolentia, vel inscitia in caelum post mortem fuerunt evecti. Videbimus autem terram ipsam esse quamdam personam, et ex caeli congressa, velut feminam ex mare, producere quamplura. Id fortasse allegorice fictum, quod terra pluviis irrigata ac sole calefacta fit frugifera.
133 Tartaraque immenso etc. Quid Tartarus? Guieto est v7to rm yrjv iiegog rov xaaq; immo potius per Hesiodum terrae pars nobis aversa, quum sit jxu%w %0<jvo? evqvoleiriq • Sed alio in loco ab eodem Hesiodo sub terra, seu, ut clarius dicam, trans terram Tartarus col
locatur. Vbicumque sit, Clericus docet vocem phoeniciam tarahh tarahh derivari a radice hebraea et arabica tarakh, et sianificare mo lestiam creare et longe amovere. Itaque Tartarus erit molestissimus ac remotissimus locus, quum repetitio radicalium sit apud Hebraeos superlativi loco. Huic explicationi ea, quae Hesiodus de Titanum carcere dicit, favere maxime videntur.
134 Atque Amor, ille etc. Amor iste caussa est, opinor, generationis, seu rerum omnium, ut ita dicam, vis generatrix, et per quam, quemadmodum et Lucretius canit, „ Genus omne animantum concipitur, visitque exortuni lumina solis „. Vide autem apud Bruckerum Instit. hist. philos. pag. 67, quae ex Thooti annalibus descripsisse in quodam fragmento Sanchuniathon dicitur: nimirum „ Huius universi principia fuisse aerem tenebricosum et spiritualem, et Chaos turbidum atque caligine involutum, quae quum ab infinito tempore nullo termino definirentur, spiritum, principiorum suorum amore exardescentem commixtionis auctorem fuisse, et ex hoc nexu ortam cupidinem fontem exstitisse creationis, spiritu suam gencrationem ignorante. Inde vero etc. Haec ad Cosmogoniam phoeniciam pertinent, in qua suum Amor locum obtinebat, ut in aliis plerisque. Aristophanes autem in Avibus, ubi de mundi creatione aves loquentes inducit, haec habet:» Chaos erat et Nox Erebusque niger primum et Tar» tarus latus. Terra vero neque aer, neque caelum erat. Erebi vero » in infinito sinu parit primo Nox nigris alis praedita ventosum ovum, » ex quo circumactis tempestatibus pullulavit Amor desiderabilis etc. » Deinde sic pergit: » Hic autem Chao alato mixtus nocturno in Tarta» ro lato fecit genus nostrum, et primum reduxit in lucem. Prius au» tem non erat immortalium, antequam Amor commiscuit omnia etc. » Quamvis ergo comice heic aves glorientur sese esse antiquissimas; tamen manifeste constat, Aristophanem haec e veteri aliqua Cosmogonia descripsisse, in qua vis rerum effectiva Amori tribuebatur. Sed
et ipse apud Aristophanem productus est ab ovo illo ventoso: apud Hesiodum improductus est, ut Chaos, ut Terra, ac Tartarus. Quae quatuor a quo sunt genita, plane ignoramus ope huius Theogoniae, nisi fortasse ipsa statuantur r\ $ti]Uaf>y{x.7) Svvccjak; , quum ex nihilo nihil etc.
137 Nigra Chao sata Nox etc. Prima haec est omnium generatio sine ullius, ut apparet, admixtione. Neque enim necesse erat, ut res quae in privatione lucis consistunt, ab alio quam a solo Chao, informi illo ac tenebricoso spatio, exordium ducerent. Porro Nox et Erebus idem est, si vocis vim spectes; nam et Moysi hereb aut erbo tenebrae sunt.
138 Atque Dies e Nocte etc. Aether seu serenitas et dies ipse ex Nocte Ereboque prodierunt. Ne quaeras, qua ratione ex rebus, immo ex non rebus, res omnino contrariae ac diversae exstiterint? Satis est scire, lucem post tenebras exortam ita, ut diei nox respondeat, ereboque aether.
140 Terra autem etc. Id recte, inquit Clericus, nam et Moy— ses post terram caelum formatum docet. Videtur autem Terra per Hesiodum nullius concubitu indiguisse, ut caelum montes speluncas pelagus, pontumque produceret, contra quam factum est in ceterarum rerum productione.
146 Et Pontum dulci sine amore etc. Distinauit Hesiodus Pelagus ac Pontum, fortasse ut significet mare, quod Tyrrhenum dicimus et Euxinum. Cur vero hic Pontus sit dulci sine amore, nihil dixerunt, aut Guietus, aut Clericus, aut ipse Graevius; nam nihil de Euxino suspicati sunt. Iohannes Rinaldus Carlius, quem ego virum honoris caussa nomino tum ob eius singularem doctrinam eruditionemque, tum etiam ob eximiam, qua me complexus est, humanitatem, quum in italica huius poematis versione adhuc adolescens hunc locum interpretatus esset de Euxino mari, illud are^ (piXorriTog dicit maxime convenire Euxino, quod antiquitus Axenos vocabatur, quasi inhospitalis et propter insulas Cyaneas naufragiis famosas, et propter barbararum gentium, a quibus incolebatur, feritatem. Id et Ovidii testimonio pluribus in locis et Plinii Hist. lib. vl cap. 1 facile esset confirmare.
147 Concubuit Caelo etc. Quid est concubuit Caelo, nisi quod Terra, quae prius tota aquis tegebatur, quum in varias cavita— tes vallesque dehisceret, locumque aquis efficeret, ipsa quodammodo emerserit, ac proindfi caelo propinquaverit? Illa autem aquarum congregatio, quae in maximum telluris hiatum resedit, Oceanum efTecit, cuius nomen vel repetatur ab antiquissima graecorum voce Q^yriv vel ab hebraea Aggan, vel a chaldaica Ogan, sonat lacum , crate— rem, cavitatem etc. Vide adnot. Clerici, et Bocharti cap. xxxvl lib. I, Chanaan, et Cudvohortum, et alios Scriptores, qui de tellure primitus aquis cooperta egerunt. Hoc obiter animadverto, Caelum esse mihi masculini generis , quum numen quoddam fingitur, uti est
et M. Tullio, et passim Scriptoribus latinarum veterum inscriptionum •. soli Hygino Caelum dicitur, non Caelus .
148 Caeumque Creumque etc. Sic et Virgilius lib. I Georg., ubi quintam mensis diem superstitiose docet esse vitandam, ait:
» tum partu terra nefando
» Caeumque, Iapetumquc creat saevumque Typhoea, » Et coniuratos caelum rescindere fratres. Quisque autem per se videt, quod heic innuitur, antiquissimam nempe fuisse traditionem apud populos, homines e terra prognatos seu potius effectos esse. Haec vero nomina, ut bene monet Clericus, partim sunt hominum mulierumque, partim poeticarum personarum, de quibus suo loco iterum sermo erit.
151 Vltimus hos inter etc. Saturnus a Caelo Terraque ultimus in lucem emissus esse, non quod ipsa natu minimus fuerit omnium fratrum, sed horum tantum, quos hucusque recensuimus, dicitur. An YLfJovoq appellatus, quod tempus mutat omnia? Certe ipse re— rum ordinem mutavit, regnumque in se transtulit, Caelo patre male mulctato; induxitque secundam quamdam vel deorum, vel hominum aetatem aut dynastiam. Quod qui acciderit, paullo inferius videbimus.
154 Quin et produxit Cyclopum etc. Cyclopes viri Chek-Loub , idest viri sinus Lilybaetani, qui antiquissimi fuerunt Siciliae cultores
aliarumque finitimarum insularum. Vide lib. I cap. xxx Chanaaa Sam. Bocharti. Quod vero ait Hesiodus, eos ideo fuisse dictos Cyclopes, quod unum instar circuli oculum in fronte haberent, id omnino graecorum poetarum fabulis tribuendum, qui hoc nomen sua lingua interpretantes, non phoenicia, cuius est, uti aliarum etiam rerum, veterem historiam traditionemque nugis foedissime corruperunt. Diis autem similes Cyclopes dicuntur, inquit Clericus, quod essent
similes usfia^uoig dvfyaatv bl 7rqooTQi rhv E'AAa^a exTtauvTO • Nam ipse contendit vocem Seog antiquitus apud graecos significasse non solum naturam aeternam ac divinam, sed etiam eximiam ac venerandam, et hominibus supra vulgus evectis tribui solitam. Vide part. ll Art. crit. sect. I cap. nl apud eundem. A ®eoq autem verbum est 6rieo]j.ui admiror; unde illud Evangelii dii critis significat fortasse, eritis admirabiles, clari, spectandi etc. Negari tamen non potest, decursu temporis hanc vocem designasse naturam quamdam humana praestantiorem adeoque immortalem nempe deum.
161 vis multa incrat etc. Cyclopes fuisse non modo
viribus sed et arte pollentes, Hesiodum heic voluisse significare, auctor est Clericus. Sed Homerus, ubi in Odyssca de Cyclopibus sermonem habet, videtur contrarium sentire, et genus hominum ferum omnino atque agreste depingere, ut pote qui neque iura haberent, neque agriculturam exeicerent, neque navigationem co
gnoscerent, neque hospitalitatem colerent. Ita enim, ut ego veni, ipse ait lib. ix:
» proramque Cyclopum
» Vertimus ad terras. haud est affabilis ulli » Effeia gens, fastuque tumens etc et post pauca
» . . . nec frangit glebas neque conserit arva; » Non populi coetus agitant, nec iura, nec ulla » Foedera: in aerio praerupti vertice montis » Antra tenerrt. sua quisque regit etc Itaque si heic ab Hesiodo iisdem artis aliqua praestantia tribuitur, malim id intelligi dictum de Bronte, Sterope, aliisque vulcaniae officinae administris, de quibus Virgilius ait:
» Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro » Brontesque, Steropesque et nudus membra Pyracmon etc. quam gen eratim de universa Cyclopum gente.
164 Cottusque Briareusque Gygesque etc. Quid tria haec monstra? Phoenrcia vox Kot, fastidiosum et rixatorem sonat; Briah-jiri, creatura. time; Gog denique ducem improborum, si irrterpreteris ex arabica radice agag. Hinc recte Clericus opinatur, hos fuisse tres antiquissimos latrones, et corporis validitate, et praedonum, quibus imperabant, numero terribiles. Hosce mox videbimus in pugna deserere TitanoS, et sequi Iovis partes. Homerus etkm Jliad. lib. I haec habet de Briareo, ut cl. Cunichius vertit, ubi Achilles Thetidem matrem alloquitur, dicitque ex eadem audiyisse, eam solam avertisse quondam Tonanti
» Exitium, cum vincla olli di, vimque pararent, » Neptunus pater et Iuno, et Tritonia Pallas: » Solam atrox turbasse nefas, subitoque vocasse » Centimanum, divi Briareum quem nomine dicunt, » Aegaeona homines. advenitj robore praestans » Ille suum patrem, multo qui laetus honore » Caelicolas inter magna in Iovis aede sedcbat.. » Hunc veriti abstiterunt coepto di: vincla trementum » Excussa e manibus, libertas parta Tonanti est. 17 3 Namque illos etc. Ne sibi imperium ab his tribus fortissimis ferocissimisque natis eriperetur, eos pater, ut primum pubertatem attingebant, vel teterrimo mandabat carceri, vel longe a se in alias regiones mittebat custodiendos. Sed a Iove liberati fuere.
177 Intus Terra gemens etc. Aegre nimirum ferebat mater tantam patris in liberos crudelitatem: matrum enim ingenia procliviora plerumque quam patrum erga filios.
182 O mea nequidquam soboles etc. Quum nullum saeviendi modum Caelus adhiberet, nullaque re lacessitus furere pergeret, mater natos adhortatur, ut extremo in malo extremum capiant remedium. Vides opinor, quam haec plena periculosae cuiusdam pravitatis exempla sint.
195 Dat falcem ingentem etc. Terra igitur invenit usum falcis, ut homines, quos ipsa ferebat fructus, haberent, quo meterent. Sed eam tum Saturno dedit ad alium omnino finem longeque diversum.
Qua ex re videlicet falcatus et falcifer a poetis postea Saturnus clictus est, ut maxime improbitatis indicium perpetuo exstaret.
198 Coniugis in gremium properat etc. Hinc fortasse illud Virgilii Georg. lib. II.
» Tum pater omnipotens foecundis imbribus Aether » Coniugis in gremium laetae descendit, et omnes » Magnus alit magno commixtus corpore foetus. Itaque, ut alias monui, si quis dicat, hanc omnem caeli cum tellure commixtionem nihil esse aliud, quam terram a pluviis irrigatam iisdemque foecundatam, Virgilii etiam auctoritate se tuebitur.
200 Excitus insidiis gnatus etc. Habitus heic metentis optime describitur: laeva enim aristas comprehendimus, dextraque falcem suppouimusquae quum resecantur, non amplius pubescunt; grana vero quae excutiuntur, rursum in terra adolescunt. Hinc illa, credo:
*» . nam quotquot in alvum
» Sanguineae erupere atro de vulnere guttae, » Suscepitque omnes terra, ac vertentibus annis » Edidit immanes et Erinnyas, et fera monstra etc. Sed Clericus ingeniose rem aliter explicat, allegoriamque interpretatur. Quaenam sunt haec jj.r$eoL, inquit, quae abscidit Saturnus? Omnino existimo Hesiodum, et qui eum hac in re antecesserant aut sequuti sunt, lusisse in ambiguo. Vox u,ri$o$ duo significat pudenda et consilium, quumque audissent dici Saturnum a7roTe]J.eiv jj.n^oq, data opera ita rem acceperunt, quasi narraretur ei pudenda resecuisse, ut reqoLToKoyixiq, quas habebant, locus daretur; quamvis piobe
scirent consilium seu consiliarios intelligi, quorum impulsu Thessalia excedere coactus fuerat Saturnus. Hosce igitur consiliarios fugavit, et navibus in Asiam redire coegit. Sic Clericus: ipse enim in ea est opinione, quae et verisimilior et communior, primos Graeciae incolas sive Bosporum transfretantes, sive Euxinum circumeuntes ex Asia venisse, sedesque in Macedonia et Thessalia fixisse, quandoquidem illic erat Saturnus, quum a Iove victus est, ipseque postea Iupiter ibidem regnavit e Creta devectus. Haec vere digna sunt quae dicantur, nugae canorae. An hinc etiam antiqua illa Venus sine concubitu, et recens Spallantiana confirmabitur?
207 Eiid.it immanes ct Erinnyas etc. Nihil heic aliud fortasse, ut Clerico placeamus, nobis innuere videtur Hesiodus, nisi maxima bella caedesque exstitisse per terras Caelo devicto a filio Saturno . Erinnyes enim furiae sunt bellorum comites pugnarumque asseclae; Gigantes fortissimi milites, qui bellum contra Saturnum reparantes caedibus longe lateque saeviebant; nymphae autem Maliae hominum occisorum animae. Nam Clerico Nephaschoth Mlouoth hebraice vel phoenicie, seu Naphschon Malcjon syriaca inflexione, sunt animac plcnae , seu quibus expletum est vitae tempus. Porphyrius etiam antrum illud seu nymphaeum in Odysseac lib. xul, de quo sic Homerus:
» Desuper umbrosis complectens frondibus antrum, » Antrum horrendum, ingens, nympharum humentia templa » Naiadum. solido excisi de marmore circum » Crateres, ansisque utrinque exstantibus urnae, » Mellaque apes stipant, vivoque baerentia saxo » Stant iuga, ubi resono percurrunt pectine nymphae » Puniceo tenues variatas murice telas etc. animabus sacrum credit, quas veteres ait vocasse Melissas, seu potius iuxta Hesiodum Melias. Sed quam parum fidendum buiusmodi etymologiis, satis omnibus opinor notum.
210 Quin ferro postquam etc. En aliud e Saturni jj,ri$£ffl multo magis mirandum prodigium. Illa enim ferebantur ponto spumantia, eque ista thaumaturga spuma dearum pulcberrima concreta est Venus. At quid hoc monstri? Clericus opinioni, cui semel adhaesit, insistens, ait Caeli consiliarios a Saturno expulsos marique expositos Cythera pvimum appulisse, ex eaque sinus Laconici insula in Cyprum Veneris cultum seu Aphrodisia attulisse. Sed per Herodotum Cyprii non a Cytheris, sed e Syria hunc sacrorum morem accepe— runt, ubi antiquissimum Veneris Vraniae templum erat in urbe Ascalone, eodemque teste Iib. I c. 105 templum, quod est in Cytheris, condiderunt phoenices ex ipsa Syria devecti. His etiam Pausanias sufFragatur. Porro norunt omnes, plures inveniri Veneres apud mythologos diversis nominibus pro diversitate locorum appellatas, quarum et diversa generatio fingitur. Certe haec Caeli filia, non Iovis.
228 Protinus huic sese etc. Amor et Cupido cum Venere heic societatem iniisse dicuntur. Ergo et ipsi inter se distincti sunt, et ante Veneris ortum existebant; ergo non eius filii, ut posteriores poetae multi finxerunt. Amor quidem tam antiquus est, quam ipsum Chaos, uti vidimus. Cupidinem pariter vidimus Musis proximum habitare; sed Musae a Iove sunt genitae; quapropter hinc antiquitas Cupidinis nequit affirmari. An vero hae duae personae allegorice explicandae sunt, quod nimirum Venus quum in deorum hominumque conspectum se primum dedit, maximum sui amorem desideriumque mira formae pulcritudine excitarit? Ita profecto opinor. Erit ergo Amor caussa, Cupido effectus.
231 Hae subito laudes etc. Idest ante Iovis regnum haec illi fuit cura demandata, ut iuvenum puellarumque voluptatibus praeesset, resque amatorias administraret. Multa enim munera Saturno devicto antiquissimis deorum a Iove conservata, multa etiam addita, quae ante non habebant, ut mox videbimus, ubi de Hecata sermo erit.
235 At gnatos genitor etc. Docet Hesiodus, a patre Caelo filios esse dictos Titanes a,7to rov rirctiveiVy quod est plectere, quod nimirum ausi sunt in patrem manus iniicere. A Callimacho autem multisque aliis poetis Titanes dicti sunt ynyeveiq et 7tr\\6yovoi e terra seu luto geniti, quod cum phoenicia explicatione nominis consentit nam Tit est lutum. Quum addit porro:
» Quod sanguine quondam » Vltus, et ingenti miserorum caede piabit. alludit ad bellum, quod contra Iovem gessuri erant, et in quo victi fugatique aeternis erant in Tartaro suppliciis cruciandi.
240 Nox autem Fatumque ferum etc. Si haec tot tantaque monstra regnante Saturno Nox edidit, recte petit Clericus, quando illa
exstiterit aurea hominum aetas ab Hesiodo in Oper. et Dieb. descripta, ac post illum ab aliis passim poetis? Vide quae ipse ad hunc locum illustrandum affert; ubi illud in primis placet, quod dicit, sic homines a natura esse factos, ut praesentia dumtaxat mala sentiant, praeteritaque facile oblivioni mandent: quapropter scnes ea, in quibus vivunt, tempora vituperare, exacta iam, laudare solent. Omnes enim, qui suam cum praeteritis aetatem couferunt, antiquio— rem praeferre suae consueverunt.
241 ... sopor quoque natus ab illa etc. Praeter Fatum Parcain Mortemque Nox genuit Somnum atque somnia suapte virtute. Nox enim, in qua propter tenebras ereptumque solis lumen a labore diur110 desistimus, nos ad somnum allicit, facitque ut dormientes somniemus diversis rerum caussis agitati. Hinc etiam illa Virgilii: » Et consanguineus lethi sopor et mala mentis » Gaudia, mortiferumque adverso in limine bellum etc. 243 ... . exin Momum plenamque dolorum etc. De Momo satis luculenter disserit Lucianus in deorum conventu, ubi suos ipsum mores naturamque inducit explicantem, omniumque deorum vitia non minus libere quam lepide carpentem. Nemo autem est qui non videat, eum idcirco Noctis filium dici ab Hesiodo, quod magis in usu sit aliena clam mordere quam palam allatrare . Clericus autem, phoenicissans de more, hoc nomen a voce phoenicia Moum aut Morn, quae vitium sonat, derivat. Quare et adiectivum a,u.ciOjj.o;, quod habetur inferius, recte explicabitur sine vitio seu quod ab ipsa maledicendi libidine carpi nequeat. Aerumna item Noctis filia ex eo credo, quod curae noctu augentur; est enim per Ovidium Nox curarum maxima nutrix, quod mens in iis defixa, nec a sensu rerum
aliarum distracta, insomnis magis haereat quodammodo in ea re, quae sibi displicet, tenaciusque insistat.
244 . . . Hesperidasque, quibus etc Nymphae Hesperides omnibus notae, uti et fabulae, quae de ipsis circumferuntur. Locus magis, quem incolebant, incertus: nam quidam scriptores eum fuisse in Africae continente, quidam in mari perhibent, iuxtaque Atlantem ad Occasum . Graevius immerito contendit, locum hunc fuisse insulas Gorgadas, quae sitae contra EWi^s Ke^ag a Pomponio Mela lib. 11I c. x olim descriptum, nunc a recentioribus geographis dictum Caput viride. Itaque nec iuxta Plinium horti Hesperidum statuendi in Berenice Cyrenaicae urbe, nec in Lixo urbe Mauritaniae Tingitanae; ubi, ait, regia Antaei certamenque cum Hercule et Hesperidum horti; sed in Oceano atlantico. Quod vero Oviedus lib. il Hist. affirmat, insulas Antillas esse veterum Hesperidas, itaque fuisse dictas ab Hespero xil hispaniarum rege, qui regnavit anno Mdclviii ante Christum, nullius profecto momenti est. Non enim videtur is locus nomen ab ullo rege Hespero accepisse, sed a stella, quae noctem praecedit. Itaque graecis Hesperia est et Italia et aliae etiam regiones, quae ad noctem seu occasum solis respectu ipsorum sitae sunt. Vide Ovidium prope flnem lib. iv Metamorph., et Pontanum iu Hort. Hesp. et Diodorum Siculum lib. iv Biblioth. qui omnes Hesiodo aliquid acldidere.
245 Malaque, et optatis etc. Athenaeus lib. 11I scribit, mala Hesperidum Lacedaemone diis apponi solita, ac grati esse odoris, sed non comedi etc. Rursusque eodem loco Aemilianum dixisse docet, Iubam Mauritaniae regem virum doctissimum in commentariis de Libya meminisse citri, et affirmare vocari a Libybus malum hespericum; a quibus etiam Herculem tulisse in Graeciam mala, quae ob
colorem dicuntur aurea etc. Diodorus autem Siculus lib. iv haec habet: In regione quae appellatur Hesperitis, aiunt fuisse duos fratres Hesperum et Atlantem; hos vero habuisse oves incredibilis pulcritudinis, colore rutilo, et ad aurum accedente: qua de caussa poetae cum oves jj^rsKct vocarent, appellasse eas %^u<ra jjjxa, • Hinc et Bochartus in Chan. lib. I: Aurea mala, quae draco observabat, fuisse vult opes vel ab eodem vel ab alio congestas, ex eo potissimum, quod pecora maximae fuerint veterum opes. Sed huic opinioni omnium ferme poetarum consensus adversatur. Quid autem heic venit in mentem Guieto nos docere x&QTtbv xctr k^oyyv rov cnrov esse per Hesychium. Sit ita sane: sed heic ab Hesiodo non alterius fructus fit mentio, nisi earum arborum, quarum fructus sunt mala aurea.
247 Ipsa etiam immitesque deas etc. Hesiodus quidem habet x,ai jjA^aq, x.a< vSnqctq kyeivaro vriXeo7roiV8g, quod valet genuit Sortes et Parcas immites. Sortes autem et Parcae unum idemque sunt, tan— tumque rebus diversis , quibus praeesse credebantur, distinguuntur, ab iisque nomen accipiunt. Parcae enim non solum vitam hominum curare, tempusque vivendi omnibus praefinitum tueri dicebantur; sed omnia, quae iisdem in vita, seu laeta seu adversa contingebant, efficere atque administrare; ac tum proprie erant Sortes. Hinc ea quae sequuntur:
» Hae bona didunt, » Atque mala exortis primum mortalibus aegris. Nomina autem earum sunt, Clotho a KKco&etv, seu nere singulis ro kijj.oiqjj.kvov; Lachesis a Kayyaveiv , sortiri seu dividere rw jxlv ctycc Cov, rw $e kvocvriov; Atropos ab c\r%e7teiv, idest non mutare quod destinatum est .
250 Haeque hominum pariterque deum etc. Quid hoc? An dii etiam peccare possunt? An et poenis esse obnoxii? Quidni? In tota poetarum mytbologia plurima huiusce rei exempla sunt. Hesiodi vero dii quum fuerint antiquissimi Graeciae incolae, priusquam essent in deorum numerum relati, iisdem, quibus ceteri homines, vitiis afficiebantur. Rem secus explicare sane difficile. Nam quod Scholiastes ait, haec esse idcirco dicta, ut homines intelligant, si Parcae deos etiam ausos fortasse peccare graviter punire queant, quanto magis homines, quorum vires nulio modo deorum viribus comparandae, punient; coactum omnino est ac pro arbitrio affirmatum.
254 Et Nemesin, cladem mortalibus etc. Nemesis duplex numen. aliud poenas irrogare ac reos persequi credebatur; aliud in hominum animis pudorem excitare et quemdam metura, quo retenti a culpis abstinerent. De prima videsis quae collegit Rob. Constantinus in Le xico; alterius ipse meminit Hesiodus in Oper. et Dieb. v. 200, ubi, illam cum pudore coniungit. Catullus ad Calvum Licinium scribens
Nemesim inimicam etiam superbis docet:
»> Nunc audax cave sis, precesque nostras
» Oramus, cave, despuas ocelle,
» Ne poenas Nemesis reposcat a te;
» Est vehemens dea; laedere hanc caveto.
255 Monstra, et concubitus etc. Sequuntur aliae quatuor Noctis
generationes, Fraus nimirum seu deceptio, (piKornq, et non ^oKornq, pro SoXt&rrig, ut contendit Guietus, qui ideo expungebat (piKornrct, quod nullo modo videret conciliari posse amicitiam cum fraude. Sed (piKornq beic non est amicitia, verum cum mulicrc congressus , et quidem saepe fortuitus, et apud Homerum et apud Hesiodum, qualis est meretricius. Itaque ego libenter dixissem boc loco vulgivagam Venerem hanc (piKomra, nisi displicuisset Veneris nomen. Hoc pacto clarum est, eiusdem debere esse matris filias et «,7rxrnv et tpiKornrx Senium d^inde est atque Discordia, cuius filii, alia monstrorum turba, quae subsequitur.
263 Horcus et illc super etc. Horcus, et non Orcus; quemadmodum scribendum esse hoc numen animadverti in Operibus ac Dieb, est deus iurisiurandi sacramento praeses, poenasque exigit gravissimas ab iis, qui ausi fuerint peierare . Verti etiam potuisset fortasse iusiurandum, sed placuit magis Horci nomen adhlbere, quod est personae, non rei.
26$ Pontus item eduxit etc. Suspicatur Clericus, Nerei nomen esse a phoenicio nomine Naharo, quod est fluvius; hinc non maris
deum sed fluviorum esse vult Nereum, recteque dici Ponti filium, quod fluvii originem trahant a mari. Sed ego video fere ab omnibus poetis ac mythologis Nereum maris deum esse habitum, ducoque omnino supervacaneum, testimonia poetarum id confirmantia afferre . Quin si liceret uti coniecturis, ut certe licet his potissimum in rebus, ego Nereum non maris cuiuscumque, sed Ponti, idest maris Euxini filium statuerem . Pontum enim superius v. 131. Hesiodus et a Pelago et ab Oceano discrevit. De laudibus autem quas vates in Nereum congerit, nihil habeo, quod dicam, nisi velim ineptire cum Iohanne Diacono, qui ideo Nereum a poeta dictum veracem placidumque putat, quod ii qui in mari degunt, quum sibi quotidie mortem instare timeant periculis usque maximis agitati, re-. cte vitam instituere soleant eo metu perterriti. Bonus iste Diaconus minime sane norat nautarum mores, qui, ut leviter dicam, non optime solent audire. Clericum ipsum hoc loco non moror, qui has laudes repetit ab iis phoenicum vocibus, quae aliquam habent similitudinem cum Nerei nomine: nimis enim videntur coactae.
270 Post hunc Thaumantem etc. Thaumas est Iridis pater. Ideo autem eumdem Ponti Terraeque filium esse dictum credo, quod vapores quos Terra Pontusque exhalat, concrescunt in pluviam, ex qua a Sole illustrata reflexis rite refractisque radiis Iris exoritur. Ei autem Thaumanti nomen inditum puto, quod eius filia Iris illa
» Mille trahens varios adverso sole colores formosa est, maximaeque omnibus admirationi. Ceterum si antiqui poetae hac aetate vixissent, non Tbaumantem, sed ipsum Solem Iri
dis patrem statuissent, quod elegantissimo carmine praestitit Carolus Nocetius. Eodem autem versu mentio flt Phorcynis. Hic nauclerus fortasse quidam navigandi fuit peritissimus, qui cum inter deos ab hominibus eamdem artem profitentibus relatus fuerit, portuum orarumque variarum praeses habitus est, in iisque colebatur, ut non semel Homerus in Odyssea testis est.
271... Cetoque decentem etc. Cur Ceto decens seu mavis formosa, quae natas maxime deformes edidit, heic dicatur, plane fateor ignorare . An illud additum jtaAA/Tra^sv est unum e perpetuis mulierum additis? Graeci sane poetae hac in re liberiores quam latini. Eurybia vero ideo fortasse ferreum babere animum dicta est, quod late terra marique violentiam exerceret: evqvq enim est latus, a, um; et ffiog vis. Sed hoc est divinare aut potius desipere.
273 At Nereo genitore etc. Foecundissimae Nerei, Ponti filii, et Doridis filiae Oceani fuere nuptiae, ex quibus quinquaginta Nereides, quarum heic nomina recensentur, exortae sunt. An haec nympharum multitudo Nerei proles dicitur, quod Pontus Euxinus, cuius ipse filius, multis magnisque fluminibus in se confluentibus celebris est? Clericus suspicatur, quemadmodum alias nymphas statuerat animas defunctorum, ita etiam hasce animas eorum esse, qui aut in mari vitam amiserunt, aut insulas primi coluerunt. Ne mirere autem heic Oceanum ab Hesiodo dici fluvium; nam et ab Homero saepe hoc nomine insignitur, propter aestum, credo, quo agitatur moveturque.
276 Protoque, Eucrateque, etc. Animadverte multa nympharum
nomina, quae in hoc Hesiodi catalogo leguntur, diversimode scripta esse et apud Hyginum et apud auctorem Bibliothecae, qui Apollodorus esse creditur; complura etiam esse omissa. Notum est autem omnibus, qui graece sciunt, haec Nereidum nomina pro arbitrio poetarum ficta, sed ita tamen, ut singulis sua sit significatio et munus aliquod inditum, quo nautae aut indigere aut gaudere aut etiam adiuvari possint. Videsis singulorum nomiuum explicationem diligentem apud Hesiodi graecum Scholiasten.
281 Dotoque, Crantoque, etc. Textus vulgatus habet Dotoque, Protoque etc.; sed quum Proto superius iam fuerit nominata, aut illic corrupte hoc nomen legitur aut heic. Habemus Cranto Nereidis nomen, ut bene. observat Graevius apud auctorem Bibliothecae: hinc expungendam JProto iudicavi, et substituendam Cranto, ne temere nomina repeterentur eadem .
299 Oceani duxit etc. De Thaumante Terrae Pontique filio paullo superius diximus. Heic dicitur Electrae Oceani filiae nupsisse, atque ex ea suscepisse Irim atque Harpyas. Iam de Iride pauca innuimus; restat animadvertendum aliquid de eiusdem nomine. Iris deorum est nuncia, uti notum, quae res ex eo fortasse ficta, quod Iridis arcus ad caelum usque a terra pertingere \idetur, quamdamque liominibus cum diis communionem efficere. Clericus notat ab Hebraeis vocari Hirim vel Irim vigiles aut monitores, quos eosdem esse vult, ac eos, qui Angeli a Graecis appellantur. Ego Iridis nomen malim derivare cum Scholiaste Oltto Tou eiqoo 1 quod est dico seu nuncio . Cuius significationis luculentissimum me habere puto exemplum lib. xvnl Odyss. in ipso initio, ubi Homerus de Iro illo, qui cum Vlysse Procorum impudentia incitatus pugnavit, ita dicit iuxta latinam meam versionem:
» Interea stetit ante fores tonquirere victum
» Vndique suetus homo vastaque voragine ventris
» Notus inexpleti, cui nullae in corpore vires,
» Nullum et robur erat: tantum se mole ferebat
» Arduus ingenti. primis hunc mater ab annis » Dixerat Arnaeum; post Irum nomine cives, » Nuncia quod referens ibat, dixere vocantes. Et paullo post, ubi Vlysses paratus ad pugnam magnos membrorum artus lacertosque exutus ostendit, subiicit Homerus:
» At pubes mirata stupet, mussatque vicissim » Respiciens: iam non Irum gravis exitus Irum » Accipiet; tam plena etc. Ille nimirum qui nuper nuncia hac illae cursitans ferebat in urbc, male mulctatus ab Vlysse pristino fungi munere non poterit, ex Iraque fiet non Irus. Quod vero pertinet ad Harpyas, ego dixerim ab azn&Zp dictas, quod rapaces maxime sint habitae. Locustas vult esse Clericus, idque dicit se multis ostendisse in Dissert. Dc Statua sa lina, quod opus non legi. Earum nomina sunt Aello et Ocypete, quod nimirum turbinis aut procellae in morem celeriter volant.
304. Hinc Graeas Phorcyni etc. Ceto ipsam ego dictam ab Hesiodo 7ta,Kki7ta,^r\ov duco, non eius filias. Sic et Seleucum Scholiastes hunc locum intellexisse scribit: ay.eivov §1 yqatpeiv y,cCKKi7ik^oc, iv v em K.vt6~us To im&ETOV' Alii enirh interpretes id ipsis tribuunt Graeis. Itaque verti candida Ceto: nam candidus apud latinos poetas saepe valet ac pulcher, ut in illo Virgilii versu:
» At Venus aetherios inter dea candida nimbos etc. Graeae vero sunt graecis vetulae: earum nomen Pephredo Enyoque, quod (p^tWf/y Tijxocg Kocl Kqxvycc%eiv noiovn. Scholiastae autem
Phorcys est 77 7rs^<po^oc rwv U&xtwv, Ceto ro jSa^, Graeae vero 0 atyqog- Quod autem altera dicatur t\j7i&iKoq, altera ^ovJo7tm\o<;, ideo est, ait Iohannes Diaconus, quia interdum ad optimum exitum fluctus propellunt navesque deducunt in portum; interdum -vero in scopulosum locum periculique plenum nautas redigunt vi tempestatis. Vides opinor non sine risu, in quas ineptias allegoricae saepe desinunt interpretationes.
3 1 o Gorgonas , extremis etc. Gorgones nymphae seu mulieres , quae in Oceano iuxta Africam in insulis Gorgadibus habitabant, Hesperidesque et ipsae dicebantur, quod ad occidentem solem incolebant, habitaeque sunt, ait Pomponius Mela, adeo efferis asperisque moribus, ut quaedam retineri, ne reluctentur, vix vinculis possiat. Id ille ex Hannonis Poeni periplo accepit: sed quae pseudo-Hanno, ud notat Clericus, retulit de insula, in qua huiusmodi mulieres inveniebantur, et ex quibus nata fortasse Gorgonum fabula, melius quadrant in insulam Gambiam inter duo ostia Nigri fluvii e regione Gorgadurn sitam. Haec omnia incerta.
315 Haec mortalis. erat . glaucij Neptunus etc. Huius rei paullo
aliter mentionem fecit Ovidius prope finem lib. iv Metamorph. inquiens de Medusa:
» Hanc. pelagi rector templo vitiasse Minervae » Dicitur. aversa est, et castos aegide vultus » Nata Iovis texit; neve hoc impune fuisset » Gorgoneum crinem tuipes mutavit in hydros. » Nunc quoque ut attonitos formidine terreat hostes, » Pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues. 318 Desetta cervice etc. Fabula notissima, de qua vide ipsum Hesiodum in Scuto. Clericus latere heic aliquid veri suspicatur de equis nimirum ex ukima Africa in Asiam avectis a Persis, quod facinus graeci de more argivo suo Perseo tribuerunt nominis similitudine adducti. Certe Pegasus alatus equus habitus est, nempe pernicissimus, quales sunt Numidarum equi» Sed an etiam Chrysaor aliquod simile fuerit monstrum? Minime enim vero; quamquam Ovidius sine ullo discrimine ita de utraque scribat lib. iv Metamorph.:
» pennisque fugacem
» Pegason, et fratrem matris de sanguine natos. Chrysaor enim Iovi fulmen ministrare, quod certe equorum non est, et ensem tenere ab Hesiodo dicitur. Pegasi nomen a poeta deducitur a.7To rvg Trrryvg nimirum fonte; Chrysaoris autem ab aureo ense, quem manibus tenebat: uoe enim est ensis. Desiderandum esset, ut plura de eodem nobis dixisset Hesiodus.
326 Post etiam triplici etc. Chrysaor ex nympha Calliroa Oceani filia Geryonem suscepit, qui forte triceps ideo fuisse dicitur, quod fuerit dux trium agminum, quae ab Hercule, quum in eius regnum incursionem fecisset, victa ac profligata sunt.
330 Iuxta armenta boum etc. Haec in Erythia gesta: Erythiam autem Strabo docet lib. nl Georg. Gadira videri vocare Pherecydem, in qua quae de Geryone dici solent, fabulantur contigisse. Alios vero eo nomine vocare insulam obiectam huic urbi, et freto unius stadii diremptam etc. Posteriores etiam scriptores eamdem insulam statuunt Hispaniae proxfmam, de cuius pascuorum bonitate vide eodem loco Strabonem. Samuel Bochartus negat Erythiam fuisse aptam alendis saginandisque bobus, sed ovibus, contra quem, si vacat, Clericum disserentem in edir. sua ad hunc versum consule. Volunt praeterea quidam, hanc postea insulam dictam fuisse Aphrodisiadem, et insulam Iunonis a templis Astartes deae Tyriorum, quam et Venerem et Iunonem graeci interpretabantur. Porro recentioribus plerisque geographis Erythia nunc Barlenga dicitur, cui adiacet aUa minor insula Barlengota dicra etc.
f
333 Tirynthum, Orthoque etc. Tyrinthus Herculis patria, de qua in Scuto , unde Tirynthius heros. Orthos vero, seu Orthoos, ut ab Apollodoro vocatur, canis est natus ex Echidnae et Typhonis concubitu, quemadmodum inferius videbimus. Eurytion autem custos pastorque armentorum Geryonis.
335 Ipsa aliud peperit etc. Postquam Hesiodus ea quae ad Chrysaorem et eius filium Geryonem pertinebant, breviter retulit, iterum ad Medusam relabitur, eamque matrem Echidnae commemorat nulla habita vel temporum vel locorum ratione . Echidna autem, de qua multis vates, erat monstrum biforme, partim puella formosissima, partim draco terribilis.
346 Terra habitans Arimos iuxta etc. Arimi sunt Syri. Ergo
Echidna habitabat in una e regionibus, quae dicebantur a syris lingua patria Aram . Addit Clericus, has oras omnes fuisse ad Orientem maris interni circa Euphratem, ut auctor est et Seldenus in Proleg. Operis de diis syris, et Bochartus in Phalego, et multi alii scriptores .
348 Cui perhibent etc. Singulare sane connubium semiserpentis et venti vehementissimi. Si scholiastas audias, heic allesorice Hesiodus diversas ventorum sub terra generatorum commotiones innuit; si astronomos, tempus hyemale seu solem in signis hyemalibus; si vero Clericum audias, veram historiam a Phoenicibus auditam sed male a Graecis intellectam heic fabulis involvit poeta. Is enim, et recte quidem, Arimos vult esse tractum Palaestinae, in quo erant urbes Sodoma, Gomorra, Adma et Tsebohimi, quarum incolae voce patria Tipho signabantur, quia submersi erant in lacu Asphaltite; nam ea vox submersum sonat. Vox vero Echidna est interpretatio per eumdem Clericum vocis Tscboah, unde factum nomen urbis Tse bohim; nam Tscboah serpentis genus est, ut docet etiam Sam. Bochartus in Hicro\ part. il lib. nl cap. vil. Hinc sequitur, Graecos, quum audissent a Phoenicibus, Tscbohitam cum submcrso d&scendisse in terrae cavernas in Aramaca, vertisse vipcram cum Typhone descen disse etc. Tota in eo aequivocatio est, quod nomen incolarum urbis Tsebohim crediderunt esse nomen serpentis, et nomen appellativum Tipho , quo significabantur omnes submersi in lacu Asphahite, nescio cuius monstri esse proprium nomen putarunt. Ita rem digerit ingeniose atque erudite Clericus. Ceterum Strabo qui lib. xvl docet Ari mos per Posidonium esse non locum aliquem Syriae vel Ciliciae vel alterius terrae, sed Syriam ipsam, addit Orontem fluvium nomen ab illo, qui in eo pontem fecerat, Orontis mutasse, quum antea voca
retur Typhon . Huic autem loco, quae de Typhone a fulmine icto et de Arimis fabulae docent, afficta esse. An et illa Campaniae insula Inarime , sub qua Virgilius aliique latini poetae Typhoeum degere dixerunt, facta est ex male intellectis vocibus iiv K^ijxoiq? Ita sane videtur coniuncta praepositione cum ipso nomine.
350 Concubitu ex isto etc. Ex Echidna et Typhaone, duobus monstris teterrimis, quid nisi monstra nascerentur? Orthus et Cerberus canes, alter Geryonis occisus ab Hercule, de quo superius iam dictum est; alter Plutonis, de quo plura fortasse, quam oportebat, passim dixerunt poetae. Hunc tricipitem multi finxerunt, sed Hesiodus quinquaginta capitum turba vallatum facit, iisque non contentus Pindarus alia addit quinquaginta capita, ut sit kK&ToyHetyaXoq • Variat et Simonides.
355 ffydram tum genuit etc. Tertia Echidnae soboles Hydra, quae et ipsa centum capitum fuisse dicitur, Lernaeamque paludem insedisse, fatumque ex Herculis manu invenisse. Sub hoc nomine , ut aliqui suspicati sunt, significantur fortasse a poeta vel incolae paludis Lernaeae, vel serpentes, quibus ea loca scatebant, ferocissimi, vel septem turrium arx quaedam ab Hercule excisa. Lerna est palus in Argis, quam iuxta alios pestiferam Hercules exsiccavit. Hydram Pla10 sophisten quemdam dicit, ut notat Bannierius pag. 275 .
358 Amphitryoniades mavortio Iphiclidae etc. Iolao nimirum Iphiclei gnato, cuius aurigatione, et in pugna contra Cycnum Martis filium usus est Hercules. Vide Scutum etc.
359 .. . Ageliae Pallados etc. Quemadmodum Herculi Iuno semper infesta fuit, ita Pallas propitia. Porro KyeXeict Graecis dicitur Pallas, quod praedatrix est ab aya) nimirum et Xetct •Hoc vero adiunctum, quum sollemne fit Palladis, placuit retinere in latina etiam vevsione .
361 Mox eadem etc. Echidnae proles etiam Chimaera, cuius multi poetae meminerunt, ac in primis Homerus Iliad. lib. vl, ubi haec habet de Bellerophonte:
» mora nulla, profectum
» Indomitam iussit prosternere morte Chimaeram, » Monstrum horrendum, informe, atrox, nec semine cretum » Mortali. ante leo, postremo corpore serpens » Squameus, in medio capra ingens, ore vomebat » Caeruleam vasto flammam. crudele peremit » Ille tamen monstrum etc. Heic autem velim animadvertas, Hesiodum, quum in huius monstri descriptione dixerit tria eidem capita fuisse, leonis nempe, serpentis, atque caprae, repetere eamdem descriptionem duobus versibus, qui nullo mutato verbo et in Homero leguntur: HqocrGe Xecov, 07r(6ev $e ^xkcov etc., quos quidem duos versiculos Clericus opinatur, Hesio
dum, aut ab Homero mutuos sumpsisse, aut quum vulgo ferrentur ore hominum, suo poemati impune inseruisse. Quod quum dicit, Hesiodo Homerum antiquiorem putat, cui sententiae, ut et alias monui, non ftcile assentior. Ego potius dixerim, duos hosce versus amanuensium negligentia huc intrusos, quod illos forte in codicis, quem exscribebant, margine signatos invenissent ab aliquo viro erudito, quasi illustrationem hoc loco appositam. Nihil enim habent novi, quod dictum non fuerit; et contra Hesiodia haec Chimaerae descriptio duobus hisce Homeri versiculis recte illustratur. Vide recentissimam Graeciae historia^n a cl. Denina conscriptam lib. I cap. 4.
368 Hanc tamen aggressus etc. Equo Pegaso nimirum usus Bellerophon cepit Chimaeram monstrumne verum, an montem trium iugorum formam aliquatenus animalium superius dictorum referentium in Phaselide, quae est Lyciae pars, quam et Ovidius Chimaeriferam appellat? Montem certe: nam Ctesias Cnidius apud Photium habet haec verba, quae Plinius Hist. nat. lib. il venit: Flagrat in Phase Ude mons Chimacra et quidem immortali diebus ac noctibus flamma. Strabo autem de iisdem Lyciae montibus loquens lib. xiv ait: His montWus fabula Chimaerae affingitur. Nec sane novum est monstra fingere e montibus; nam et Homerus ex duobus siculi freti scopulis duo monstra effinxit, famosam illam Scyllam et Charybdim. Nonne et ipsa Sicilia in numis siculis quasi quoddam muliebre monstrum cum
tribus cruribus femineo capiti adnexis exprimitur ad significanda tria eius insulae promontoria, propter quae etiam triquetra dicta est? Hinc patet, cur flammas efflare Chimaera dicebatur, cum ille mons ita dictus, quemadmodum alia loca, in quibus etiam num Vulcani visuntur, continuo arderet. Praeterea observandum est, Homerum Iliad. vl, ubi a Bellerophonte Chimaeram excisam memorat, continuo subdere:
» Hinc Solymam genti ( nec durior ulla
» Vsquam pugna fuit ) regis iussu intulit arma.
» Fudit Amazonium post haec interritus agmen.
» Huic aliam struxit rex fraudem: namque rediret
» Quum bello victor etc. Hae certe sunt bellicae Bellerophontis expeditiones, quas heros fortissimus Proeti iussu suscepit. Nihil igitur facilius, quam et in Chimaera monte altissimo ac praerupto gentem aliquam ei fuisse domandam, quod ut faceret, pene alis indiguisse; ideoque Pegaso equo illuc vectus esse dicitur, quemadmodum Clerico hunc locum illustranti visum est.
370 Sphinga luem diram etc. A Chimaera vates ortam esse ait Sphingem, quam Apollodorus JBiblioth. lib. nl dicit: Habuisse quidem faciem mulieris, pectus vero, pedes et caudam leonis, ac pennas avis. Didicisse autem aenigmata a Musis, Phiceumque montem insedisse: haec Thaebanis solitam proponere, atque eos, qui solvere nequiebant occidere. At scholiastes inquit: Sphinx revera fuit mulier latrociniis dedita, et habuit multos secum qui una rapiebant. Huic opinioni consentire videtur Pausanias in Bocot. Nam agrum Thebanum describens, mentione iniecta templi Herculis Hippodoti, ait: Progredientibus occurrit mons, unde ferunt erupisse Sphiugem in perniciem eorum, qui rapiebantur, aenigma cantantem. Alii vero latrociniis
deditam, et cum copiis navalibus errantem aiunt eam tenuisse mare usque ad Anthedonem: deinde hoc monte occupato latrocinia exercuisse, antequam Oedipus eam interfecisset, superatam multitudine copiarum, quibus instructus Corintho venerat. Caeteras fabulae circumstantias vide apud Clericum distinctius explicatas, et si non rem ipsam, certe hominis ingenium laudabis, quorum si abuti otio mihi liceret, cur dicere non possim, hanc feminam ducem fuisse reliquiarum gentium illarum, quas Bellerophon in monte Chimaera devicerat, postque varios errores in agrum Thebanum devenisse eumque latrociniis caedibusque infestasse? Sic aliqua saltem caussa haberetur, cur Sphinx a Chimaera generata esse dicatur. Alii Spbingem Laii filiam dixerunt, ut et Denina lib. I c. 4 Gr. hist.
371 ... Nemeaeque malum etc. Proles altera Chimaerae et Ortbi canis Geryonaei, leo Nemeaeus. Docet Pausanias in Corinth. a Cleonis Argos duas esse vias; alteram expeditis hominibus et breviorem; alteram vero Treti ita dicti angustam et ipsam, montibus undique cingentibus, sed aptiorem vehiculis. In hisce montibus, dicit, speluncam etiamnum ostendi leonis, a quo Nemea vicus stadiis abest circiter quindecim. Mox subdit: In hoc etiam tractu est mons Apesas supra Nemeam. Quoniam vero semel non ineptire solum, verum etiam somniare coepimus, cur non dicamus, missis vulgarium mythologorum explicationibus, hunc ipsum Nemeaeum leonem fuisse aliquem Jatronum principem, qui a Chimaera devectus hunc tractum montium circa Nemeam insederat, atque ea loca omni crudelitatis immanissimae genere, uti Sphinx insidiis, vastaverat, antequam victus atque caesus cum sociis fuerit ab Hercule? At Dupuisius in Mern. de orig. Constell. addita tom. iv. Astron. Delalandii haec omnia ad astronomiam refert, ubi Herculis labores astronomice explicat.
378 Ceto autem cupidi etc. Cetus et Phorcynis superius etiam mentio incidit. Hic vero serpens, qui ortus a Ceto dicitur, nihil aliud est, nisi custos arborum, quae mala aurea ferebant, et de quibus iam egimus. Serpentibus res pretiosae custodiendae ab antiquitate assignabantur, quemadmodum et Delphis oraculum servabat Python serpens, et alius Martium fontem Thebis vicinum, et Colchis vellus aureum, et sexcenta huiusmodi. Recte enim coniicit Clericus voces Ccp/c et A^ajtwv esse ab o^]ojj.ai et teqxojj.cu, quae verba significant viderc ; adeoque non inverisimile, idem significare, esse in aliquo loco divitiarum pleno serpentem, ac custodem bene oculatum.
383 Fudit at Oceano etc. Bene fluvii dicuntur Oceani Tethyosque filii, vel quod a mari originem ducant per intimos terrarum meatus, vel quod a pluviis solutisque nivibus, quae ipsae a maris vaporibus aliisque exhalationibus in aere concrescunt, ortum habeant. Haec autem fluminum ennumeratio est omnino vaga ac sine ordine digesta. Eridanus pertinet ad Insubriam in Italia, Nilus ad
g •
Aegyptum, qui ab Homero Aegyptus dictus est, Alphaeus ad Peloponnesum, quem curn Arethusa Siciliae fonte immisceri vates prodiderunt, Strymon Orphei cantu celebris ad Thraciam, Ister ad Scythiam, Maeandrus ad Lydiam seu Cariam, Rhesus ad Troiam, Phasis ad Colchos, Achelous ad Acarnanes, Nessus ad Thraces, Rhodius ad Troadem, Halicmaon ad Macedones, Heptaporus, Granicum seu Granicus, Aesapus, atque Simois ad Troadem, Peneus ad Thessaliam, Hermus ad Lydiam, Caicus ad Mysiam, Sangarius ad Phrygiam superiorem, Ladon ad Arcadiam, Parthenius ad Paphlagoniam, Evenus ad Aetoliam, Ardescus ad Scythiam, Scamander ad Troiam. Sic scholiastes, quem si placet, adito.
391 Praeterea et natas etc. Fluviis fontibusque sacri sunt adoleseentes, quia iisdem terra irrigatur, emittitque a sole calefacta fructus, quibus vescimur atque alimur. Videmus etiam solitos fuisse adolescentes in Graecia comas alere, easque quum primum tonderent, Apollini aut fluviis offerre. Notum illud, quod Homerus Uiai. lib. xxnl in funere Patrocli fecisse dicit Myrmidones ipsorumque ducem Achillem. » Heic aliud caro designat munus amico » Aeacides. busto secedens namque parato » Ipse comam ferro secuit sibi, pulcra nitentem, » Sperchio sacram fluvio quam intonsus alebat:
» Dehinc pontum aspectans moerenti haec pectore fatur. » Sperchie, incassum Peleus pater hanc tibi vovit, » Me patrias reducem ad sedes post bella daturum » Sectam rite comam, magnorum et pinguia centum etc. deinde subdit paucis interiectis verbis quasi veniam petens a Sperchio » .... dulcem nunc tristia quando » Fata negant reditum, dccisum hunc vertice crinem » Patroclo extremos praestat dare munus in ignes. notandum vero est: vocem jcy^/^str/v, qua Hesiodus utitur, duplicem posse habere significationem, nempe alant et tondent, ut Hesychius animadvertit. Quamcumque sequaris hoc loco, fere in idem interpretatio recidet.
394 Pithoque, Admeteque etc. Haec omnia nympharum nomina diversis fontibus praesidentium, aut saltem pleraque, facta sunt ab Hesiodo aliisque «,7ia rav imaujjfictivovrcov rouq 7rnycug, inquit Iohan. Diaconus. Apud eumdem tolerabilem ferme singulorum invenies explicationem.
418 Interea Solem magnum etc. Ex Thia atque Hyperione natus est Sol, Luna, atque Aurora. Porro, nisi fallitur Clericus, Thia est a phoenicio Thohou, quod inanitatem significat, convenitque rw Xaw, a quo illam genitam tradiderunt mythologi. Hyperion vero ideo Solis, Lunae, atque Aurorae pater dictus est, quod in summa Chaus parte haec nata esse videantur. Heic autem distinguuntur a Sole et Luna, Apollo ac Diana Latonae Iovisque filii: nam hi exstiterunt posterius, et fortasse quum homines fuissent supremumque obiissent diem, e mundo demigrantes illa astra insedisse crediti sunt.
422 At Crio Eurybia etc. Nihil inveni probabile, quod dicam, cur a Crio atque Eurybia nati dicantur Astraeus, Pallas atque Perses. Nam quod affert Iohan. Diaconus plane insulsum est atque ineptum. Nec multo melius vult Clericus id esse fictum a poeta, ne tribus notissimis deabus, uti mox videbimus, mariti deessent. An haec ad astronomiam referemus? Consule Dupuisii Commentarium .
424 Aligeros Aurora etc. Astraeo Ciii filio nupta Aurora primum Zephyrum, Boream atque Notum edidit, deinde Luciferum aliasque stellas. Sed quum tres praecipuos ventos Hesiodus dicat ab Aurora genitos, mirum sane, cur omiserit quamim, et eum quidem, qui ab iis flat regionibus, ex quibus ipsa oritur? Nam illa vox oiqyhrnv certe heic Caurum non significat, sed est Zephyri Int&eTov-, ut ipsa ratio versus ostendit, qui claudicaret, si particula coniunctiva adderetur. Quid quod et inferius inquit:
Nocr^p/ Vqth fioqecore ■> xai kgykirm Zetyvqoto etc. et Homerus Iliad. lib. xl habet similiter:
KqyeaTOLo Noro/o jSa^f/}] XoLtXotm TV7p\m etc. idest: Celeris Noti vehemente procella verberans, queinadmodum scholia explicant et Strabo ipse; quamquam Hesychius kpyko-rm Noroy contendat esse ventum a Graecis dictum XeuKOVoTov • Luciferum autem atque astra ideo credo dici ab Hesiodo prodiisse ab Aurora, quod ipsa sit Astraei couiux, quasi patris astrorum.
429 Styx quoque Pallantis etc. Styx est fons in Arcadia, de qua inferius aliquid dicemus . Liberi vero eiusdem fortasse sunt ipsi Arcades, qui Iovi cum patre pugnaturo suppetias tulere, fortissimique viri semper habiti sunt, quod ipsum nominibus iisdem impositis Hesiodus nobis innuere voluit. Hi vero Stygis filii semper adsistunt Iovi, eumque et domi et foris observant; quia forte Thessaliae reges antiquissimi Arcades habere solerent regii corporis stipatores.
436 Sideream in sedem divos etc. Heic dii, uti et inferius, ubi agitur de Iovis pugna contra Saturnum, a Titanibus distinguuntur: quamvis enim a Titanibus dii sint geniti, tamen hoc honoris nomine Iupiter ceterique, qui cum eo victores exstiterunt, affecti sunt Ymt itoxw, nam victos despicere, victoribus adulari solemus.
444 Nam statuit, quidquid etc. Styx quod prima omnium Titanidum Iovi adstiterit cum filiis, retulit sollemne illud ac ab omnibus celebratum munus, ut ratum esset firmumque semper, quidquid per ipsam et Iupiter et alii dii iurassent. Quae vero poena diis fuerit, si peierassent, indicta, alibi videbimus ab Hesiodo luculenter commemoratum.
450 Phoebc autem Coei etc. Ergo Phoebe non eadem ac Diana Phoebi soror. Haec Titanis est ac Latonae mater, quae postea Phoebum Dianamque peperit. Heschylus in Eumenid. loquens de oraculo Delphico, eidem primum Terram praefuisse docet, deinde Themin, tum aliam tertiam Titanidem filiam Telluris Phoeben . Asteriam item Phoebe genuit, quam Perses sibi coniugem delegit, ex eaque Hecatam suscepit, in cuius laudes excurrit poeta.
459 Immcnsique maris etc. Nemo est qui nesciat in hac philosophiae luce quantam habeat vim luna in maris aestum inque alias aeris affectiones. Satis est ea legere, quae praeter alios cl. Toaldus Patavii scripsit in doctissimo Commcntario de astrorum infiuxu, et multorum annorum diligentissimis observationibus confirmavit.
462 Nunc quoque namque aliquis etc. Hecate nocturnis fere omnibus sacrificiis atque incantationibus praeesse credebatur, eique unoquoque mense, quum Luna esset nova, solebant Graeci coenam apponere, quae coena Hecates vocabatur, et revera pauperum erat coena. Sic scholiastes ad Plutum Aristophanis, ubi de hac re sermo. Nova, inquit, Luna divites vespere coenam quasi sacrificium Hecatae offerentes in compitis ponebant. Pauperes vero veniebant esurientes, et eam comedebant, dicebantque Hecatam comedisse. Adi Clericum ad hunc Hesiodi locum, qui demonstrat ibidem, Hecatam fuisse etiam orientalium populorum numen, praecipuoque honore apud eosdem cultam.. Illud vero non omittendum, quod heic poeta animadvertit; hanc nimirum deam omnia omnium retinuisse munera, quae ante Iovis regnum obtinuerat, fuisseque praeterea multis atque magnis auctam ab ipso Iove, quod illi fidissima exstiterit periculosissimo in bello.
474 Nec quia et unigena etc. Dictam esse ab Hesiodo Hecatam Msvoyevrjy Clericus ait, quod a Phoenicibus baec dea dicitur Echa tha, idest unica . Id quidem recte; sed velim, rationem reddidisset aliquam, cur eadem quod unica sit aut unigena, dicatur non idcirco minus bonoris accepisse? Scboliastes inquit, banc ipsam ob caussam, quod esset unigena, maximos ei contigisse bonores: 01 yaq jAovoysveig 7r\eovex.Txm Ttxvrore • At male, ut opinor: nam quamvis id ubimum verum sit, si de patria baereditate sermo sit; tamen beic quum de bonis acquisitis seu de bonoribus ob merita eiusdem praeclara in Iovem agatur, contrarium omnino videtur significare poeta; nimirum £11 i nibil obstitisse ad tantos honores adquirendos, quod non *fratrum filiorumque, quos nullos habuit, opera, sed sua tantum Iovem iuvisset, tantique banc eius unius opem esse habitam, ut iis beneficiis, quae multis deberentur, ea fuerit sola afTecra . Sic opinor .
Ii
478 Auxilio praesto est etc. Hinc novimus Hecatain praeesse legum latoribus, exercituum ducibus, iudicibus, luctatoribus, equitibus, piscatoribus atque pastoribus; ut vere sit, quod ait Virgiliire, caeloque ereboque potens.
499 Post etiam vitae iuvenum etc. Non mirum certe, eamdem Hecaten, quae cum Luna saepe confunditur, esse KxqoTgoQov , quum sciamus intra novem aut decem lunas formari edique in lucem pueros. Hoc quidem munus non habebat sub regibus prioribus Caelo ac Saturno: Iovis est beneficium.
502 Aec minus a magno etc. Heic Hesiodus auspicatur maximam illam deorum turbam, qui a Rhea Saturnoque prognati sunt, Vesta nimirum, Ceres, Iuno, Pluto, Neptunus, atque ille fuhninator Iupiter omnium rex. Vesta quidem, uti notum est, ignis focorumque praeses habita est, quae summa apud Romanos potissimum religione a Vestalibus servabatur. Huius deae nullum simulacrum fuisse in eius templo Ovidius docet Fast. lib. vl:
» Esse diu stultus Vestae simulacra putavi,
» Mox didici curvo nulla subesse tholo. » Ignis inexstinctus templo celatur in illo,
» Effigiem nullam Vcsta nec ignis habent. Et Pausanias idem affirmat lib. il: nam de Hermoniensium templo loquens, ingredientibus, inquit, in Vestae, signum quidem est nullum; tantum autem ara, in ipsaque Vestae sacrificant. Sed fuerit ita de his templis; Spanhemius tamen Dissert. xnl nummum piotulit, in quo templum et signum eminet cum ara, ad quam Vestalis maxima quinque sociis adstantibus pateram tenens libat thus. Aliis etiaiu in nummis frequens Vestae imago visitur; clarissimumque inter cetera signum illud erat, quod Piinii aetate Romae in hortis Servi— lianis videbatur, opus Scnpae. De eadem dea videsis Lipsium, Giral
dumque. De Cerere autem satis ea sint, quae in eiusdem hymno habet Callimachus sic eam alloquens:
» Matura fer omnia campis;
» Pasce hoves, et pasce pecus: da spicea dona, » Da messem, pacemque; ille ut metat arva, lahore » Qui coluit. tu magna fave regina dearum, » Et bona sis facilisque mihi etc. itaque ad eam fere omnis arvorum proventus pertinehat, ideoque a Graecis ^njj.rirn^ dicta quasi $noo jj.nme ■> cuius historiam, si lihet, vide tom. vl Biblioth. Vniy. a Clerico conscriptam. Quid de Iunone dicemus? Si phoeniciae voces Hira aut Harah, aemulam aut \e lotypam sonant, egregie Clericus profecto docuit, ab iisdem factum esse graecum nomen If^y; nihil enim Iunone, quemadmodum nobis illam veteres scriptores ac poetae maxime effinxerunt, rixosum magis esse pote$t_ ac zelotypum. Aeris etiam ac serenitatis dea habita est.
505 Et fortem, sub terra habitat etc. Hi tres dii sunt illi fratres celeberrimi maximique, qui inter se caeli, maris, atque inferni imperium omne diviserunt, devicto fugatoque patre Saturno. Sed ea mitto, quae de ipsis mythologi vulgares scripta reliquerunt; Clericoque potius assentior docenti, Plutonem quidem fuisse Epiri regcin, opibusque maximis abundasse, quod in ea regione locupletissimae crant auri atque argenti fodinae, quas optime dicas mortuorum se
des, quemadmodura ille adolescens e fodinis rediens loquitur apud Plautum in Capt. En versus:
» Vidi ego multa saepe picta, quae Acherunti fierent, » Cruciamenta; verum enim vero nulla adaeque est Acheruns, » Atque ubi ego fui, in lapicidinis. et Posidonius apud Strabonem de Turditaniae fodinis lib. nl dicit: Certe apud eos subterranea loca non Hades sed Pluton habitat. Quae ego tantum delibavi, vide fusius a Clerico tractata in Adnot. ad hunc versum, et praesertim in Cereris historia, quem ipsum conscripsisse iam monui. Sit nobis igitur Epiri Pluto rex. Quid autem fuerit Neptunus, qui mari pracesse credebatur? Non aliud certe, ut conscn— tanea loquamur, nisi rex potentissimus, qui quod vivus maximis classibus longe lateque mare tenuerit, insulasque quamplurimas possederit, mortuus inque deorum numcrum relaius mari praecsse ac fluctibus imperitare creditus est, tota fabulis corrupta vctcri historia • Idem de Iove dicendum, cuius ct sepulcrum in Creta visebatur, et circa Olympum, idest in Thessalia, quo ex Creta cum copiis advenerat, regnum exstitisse censebatur. Hinc illa perpetua Olympi aequivocatio nunc montem, nunc caelum significantis et apud Hesiodum et apud alios poetas. Itaque mortalis fuit et ipse profecto ille deum pater atque hominum rex, divinosque honores ab hominibus, quos vivus fortasse beneficiis affecerat iuste clementerque imperando, mortuus accepit. Lege sis Luciani Dial. De Iove tragoedo, si velis ridere.
509 Sed genitor natos etc. De hac Saturni immanissima voracitate nihil eorum dicamus oportet, quae Graeci cnarratores interpretcsque scripserunt: nugis enim plena sunt omnia, et ineptiis referta • Ilesiodus mentem satis aperuit suam, poetica poeta usus loquutione. Quid igitur significare voluit, quum dixit, solitum fuisse devorare filios Saturnum? Niniirum quum timeret, ne ab aliquo filiorum ipse regno privaretur, solitmn fuisse, ut qui>que illorum nascebatur, eos»
dem in custodiam dedere, ibique diligentissimc asservare, ne profugerent, novasque res in sui perniciem molirentur. Id vero tyrannorum proprium est, metuere semper, ne quod ipsi in praedecessores ausi sunt perfeceruntque, hoc ipsum in eosdem alii aggrediantur, quemadmodum saepe factum audivimus et apud Turcas et Persas, et apud alias barbaras nationes per caedem ac proditionem solitas in regnum involare. Non nego tamen, si verba attendamus . haec intelligenda esse atque adeo fuisse a superstitiosa antiquitate intcllecta perinde ac si revera consuessent devorari a Saturno filii. Hoc enim et illos socios magnae deorum matris Curetas tripudiantes dicit Lucretius significare, quamvis ipse, ut philosoplnim decebat, et maxime Epicuraeum, rem aliter intelligat. Sic ille eleganter de more lib. il:
» Heic armata manus ( Curetas nomine Graii » Quos memorant Phrygios ) inter se forte catenas » Ludunt, in numerumque exsultant, sanguine laeti, »> Terrificas capitum quaticntes numine cristas: » Dictaeos referunt Cureias; qui Iovis illum » Vagitum in Creta quondam occultasse feruntur, » Quum pueri circum puerum pernice chorea » Armati in numerum pulsarent aeribus aera, » Ne Saturnus eum malis mandaret adeptus, » Aeternumque daret matri sub pectore volnus. 5 13 Namque olim a Terra auiierat etc. Oraculum heic a Terra Caeloque suis parentibus dicitur accepisse Saturnus, quod ferebat statuisse nimirum fata, imperium sibi regnumque olim a gnato ereptum
iri. Hinc optime animadveriit Clericus cum aliis, licere colligere, iam tum ab antiquissimis temporibus traditum fuisse atque notum, esse nescio quam naturam superiorem illis diis ipsis, qui colebantur, ex cuius immutabili voluntate pendebant, quod et ipsi mortales fuerint, divinaeque providentiae subiecti, quemadmodum ceteri homines. Itaque Fatum, cui tanta vis tribuebatur, summa est atque immutabilis aeterni numinis voluntas. Hanc vero doctrinam Stoici potissimum auis de Fato disputationibus foede corruperunt.
519 At quando iam foeta Iovem etc. Rhea quidem de natis omnibus, sed praecipue de Iove sollicita describitur. Cur ita? quia Iovem sciebat, ut oraculum Telluris ferebat, fatis designari, qui rerum rriaxime potiretur. Porro notum est antiquissimos tyrannos appellari folitos cognomento Iovis: hinc illi tot Ioves.
528 Ergo ubi complerat etc. Parentum consilio, quo filium Iovem secura pareret, Rhca Lyctum seu Littum, ut mavult scribi Clericus, unam e Cretae urbibus ire iubetur. Sed priusquam illuc advenisset, in itinere natum edidit, quem incolae loci et benigne susceperunt et diligenter servarunt. Hoc enim illud iM^otro yaict, quod ego verti verbum de verbo referens suscepitque ipsum tellus significare videtur.
533 Noctc tulit fugiens etc. Cretensesne Lyctum noctu Iovem deportaverint, an ipsa Rhea, non satis liquet ab Hesiodi verbis? Ego matrem id fecisse arbitror: namque ea quae consequuntur hoc factum, ita videntur persuadere. Itaque Iupiter in Creta natus est; quo in loco, plane incertum, sed non longe ab urbe Lycto. Deinde Lyctum fuit asportatus; tum demum ex hac urbe in montem Aegaeum, non Argaeum, qui nullus est in Creta, sed in Cappadocia, cuius et Claudianus et Plinius et alii meminere, delatus est. Vetus Hesiodi scholiastes habet A?iycda Jv oqei 1 dicitque sic Cretam dictam olim ab Olenia illa capra Iovis nutrice, quasi caprae montem; atque hinc Iovem etiam dictum esse Aegiochum, quod caprae ubera suxerit, ipsumque montem Idam a nonnullis vocatum fuisse Aegaeum, quod pars Idae fuerit Aegaeus collis. Sed Homerus Iovem vocat Aegiochum non ab Aegaeo monte, sed a propria eiusdem armatura, nirnirum aegida. Non defuere tamen, qui Aegaeum non collem, sed campum dixcrint. Siephanus enim de urbibus haec habet: Est et
Aegaeus campus adnexus Cirrhae, ut apud Hesiodum. Dicitur autem a fluvio A?£ » qui descendit a monte ad Pythium, a quo et campus Aegaeus. Quare Graevius in Lect. Hesiod. docet hunc campum late patuisse, ut et Pythium et Govtyna in illo fuerit sita. Sed quid illa Cirrha, quae a Stephano nominatur? Nulla Girrha est in Creta, sed Cybra urbs; adeoque loco Cirrhae legendum est Cybrae. Plura, si cupis, apud Graevium invenies, sed et haec fortasse ad satietatem, ut Graeci loquuntur.
537 Tum demum, ingentem lapidem etc. Heic enimvero risum teneatis amici; nam multo magis id ridiculum, quam si humano capiti cervicem iungat equinam pictor. Rhea pro filio lapidem fasciis involutum Saturno offert devorandum. Quod Clericus explicans dicit, Rheam alienum filium pro suo supposuisse, eumque Saturno obtulisse, ut in carcerem, in quo et alii eiusdem degebant liberi, coniiceretur . Vox enim Eben tum in lingua phoenicia, tum in arabica aeque lapidem ac filium significat: cui voci Eben si dir adiungas erit Eben-dir seu filius alienus . Haec quidem scite: Nam Priscianus lib. v haec habet: Abadir deus est. Dicitur et hoc nomine lapis ille, quem Saturnus fertur devorasse pro Iove, quem Graeci fiouruXov vocant. Addit Graevius et Pausania in Phocicis, in templo Delphico inter ctvctQriiJ.XTot fuisse hunc fiot'nv\ov . En eius verba latine reddita: Ascendenti autem ab eo monimento lapis est non magnus, quem et oleo quotidie perfundunt, et lana circum amiciunt rudi. est autem fama, eum esse ipsum lapidem, qui datus fuerit Saturno pro puero, quemque rursus evomuit Saturnus. Quod vero oleo perfundebatur,
lanaque hic lapis ornabatur, argumento est, sacrum fuisse habitum. Et Lares enim et fores et arae templorum laneis vittis cingebantur; unde illud etiam Propertii:
» Costum molle date et blandi mihi thuris honores, » Terque focum circa laneus orbis eat. Quin et Plato Homerum caput unguento delibutum lanaque coronatum e sua Rep. in aliam civitatem dimittendum putat, ut nimirum simul et illi deorum honor adhibeatur, quod Platoni sacer ac divinus^ fuerit Homerus, et eius reip. cives nullum detrimentum capiant, quod non recte maximi poetae fabularum mysteria intellexerint. Hoc iis dictum sit, qui Platonis auctoritate contra poetas abutuntur.
547 Nec mora longa : cito etc. Nescio cur hi novem aut decem versus subdititii Guieto visi sint? Si ob eam fortasse caussam, quod pleni sunt quadam incredibili re^OLroXoyla., parum aut nihil e tota fere hac Theogonia retinendum iudicabit. Ego etiam emollivi hanc ipsam crescendi celeritatem, quam non uno factam anno esse dixi, itd mensibus certos circumvolventibus annos.
551 Vi domitus gnati etc. Idest Saturnus Iovis insidiis atque vi compulsus filios, quos in carcere detinebat, liberos emisit.
554, Hunc autctn terra etc. Vide quod supra diximus de hoc lapide, quem Pausanias narrat fuisse in templo Delphico sanctissime asservatum. Iupiter autem non solum suos e custodia fratres eduxit, sed et patruos e vinculis solvit: quamobrem ab iisdem fulmen accepit supremi quoddam imperii insigne, quod a poeta sub terra latuisse dicitur, nulli deorum nimirum ante quam Iovi datum.
565 Iapetus nympham etc. Ad Iapeti generationes gradum facit
Hesiodus, ex quo et Clymena ortos docet Atlantem, Menoetium, Prometheum atque Epimetheum, de quibus in adnotationibus sequentibus dicam. Iapetus autem, si viros eruditos quamplurimos consulas, non alius est, quam Iaphetus Noachi filius, cuius posteri longe lateque propagati sunt. Id et Apollodorus Biblioth. lib. I et Hyginus fab. Cxlii , ubi de Prometheo, innuere videntur. Hi vero quatuor fratres diversas orbis terrarum regiones incoluerunt.
568 Magnanimum Atlantem fudit etc. Atlantem, qui et in montem cognominem postea mutatus fertur, verisimile est fuisse conditorem Atlantiarum gentium, quae ultimam Africam incolebant. De his Herodotus lib. vl inquit: Hisce nomen est Adantibus, qui sine nomine ( scilicet singulorum proprio ) sunt soli hominum. Plato vero in Tim. narrat, auditum a sacerdotibus templi Heliop., exstitisse quondam et insulam maximam Atlantidarum dictam, cuius incolae astronomiae erant peritissimi, lateque ac longe dominabantur. Horum Atlantidarum mentionem etiam fecerunt Baillyus in Vct. Astron. hist., et praecipue in epistolis ad Voltaerium datis, ac Iohannes Rinaldus Carlius vir omni eruditione perpolitus toro. nl Epist. Americanarum edit. Cremon.. Gallus quidem scriptor BufFonii theoriam sequutus de telluris refrigeratione hanc insulam collocat in Oceano septentrionali a Spitzbergio Americam versus; Carlius vero ab Africa per Adanticum Oceanum sese Americam usque protendentem conatur ostendere, docetque per hanc insulam, quum parum distaret et ab Africae et ab Americae continentibus, uti etiamnum toto eo tractu sub mari cominuata montium vestigia demonstrant, facilem fuisse transitum iis gentibus, quae primae oras Americae occuparunt. Quid vero factum de hac insula? Ingenti quodam terrae motu disiecta prorsus ab ho
minum conspectu, quemadmodum multae aliae et regiones et insulae,
disparuit; ac eo tempore fortasse, quum Oceanus diffractis Gaditanis
montibus eoque freto aperto in Mediterraneum se infudit mutata late
telluris superficie. Tantum aevi mutare valet longaeva vetustas, inquit
Viroilius Aeneii. lib. nl, ubi Siciliam ab Italia abscissam memorat: o
» quum protinus utraque tellus
» Vna foret, venit medio vi pontus etc. Sed quum baec omnia valde incerta sint, ad Atlantem redeamus. Ex ea veteri traditione de eiusdem astronomica periua hausit, opinor, Virgilius illa, quae lib. I Aen. scripsit in Didonis coavivio:
» Cithara crinitus Iopas
» Personat aurata, docuit quae maximus Atlas. » Hic canit errantem lunam solisque labores, » Vnde hominum genus, et pecudes, unde imber et ignes: » Arcturum, pluviasque hyadas, geminosque triones, » Quid tantum Oceano properent se condere soles » Hyberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. Quod autem pertinet ad fabulam, in qua Atlas caelum sustinere dicitur, nisi et id velimus referre ad astrorum scienuam, qua pollebat, ad montem commode referri potest. De illo enim Herodotus lib. vl c. Clxxxiv sic ait: Est angustus et undique rotundus, et, ut fertur, adeo excelsus, ut eius summa iuga nequeant cerni: numquam enim iis desunt nubes neque aestate neque hyeme. Hunc columnam caeli esse dicunt incolae.
569 Ac multo terrore Menoetion etc. Alter Iapeti filius, qui quod fuerit malus, a Iove dicitur ad Erebum detrusus. Nescimus autem ubi habitaverit.
570 Vafrum animum etc. De Prometheo et Epimetheo iam dixi
aliquid in Oper. et Dieb., ubi de Pandora. Quam fuerit vafer Prometheus, ex pluribus eiusdem gestis satis constat: admissio autem Pandorae minime cautum ostendit Epimetheum. Hoc et eorum nomina significant. Nam Prometheus est 0,7:0 Tqu TrqofJLCivQciveiv , quod est praediscere aut praevidere , et ad prudentiam pertinet: Epimetheus vero Olizq Tou ivu]j.a,vdctveLV ■> id est in ipsa re discere, quod est minime prudentis. Hinc factum, ut non viderit, qiiae mala consequutura erant, si Pandoram suscepisset, id est si sese suasque gentes formosarum mulierum, quibus regiones, quas incolebat, inter mare Caspium et Euxinum, abundant maxime, amori mancipasset. Heschylus autem de Prometheo haec habet notatu -digna:
B^a%£ 1 $e Jj.c&w , 7ra,VTCc <ru')k.fifi$riv jjA&e •
TioLtou Te%vxi fiqoToiaiv £JC U^o]j-rj6eoog • qui videtur a Iove profugiens sedem in Scythia circa Caucasum fixisse, ibique ex fodinis magnam sibi vim opum comparasse, quod et ab Heschylo in eius Tragoed., et a Sam. Bocharto in Phal. lib. I disces .
582 Ad mediam fixit etc. Id est Iupiter vetuit, ne umquam posset in patriam seu Graeciam redire, postquam ab eo aufugerat Prometheus. Quid vero illud iecur immortale, quod quantum ab aquila vorabatur interdiu, tantum noctu sponte enatum crescebat? Iecur Phoenicibus dicitur Chabed, et efferri etiam potest Chabod, quae vox non raro divitias significat, inquit Clericus . Itaque quum a Prometheo fodinae exhauriri non possent, sed quantum metalli suam in rem educebat, tantum continuo renasci uberrimis illis videretur in venis, iecur eiusdem seu divitias quotidie augeri fictum est a fabulis.
587 Sed diram Alcmenae etc. A graecis poetis omnia fere miranda, quae usquam terrarum contigerant, graeco Herculi tribuuntur, quum notissimum est plures exstitisse Hercules. Thebanus vero, de quo heic Hesiodus, aetate Promethei multo posterior est. An forte hic Hercules, quisquis fuerit, vel Tyrius mercator, vel quis alius, e Caucasi regione in Graeciam Prometheum reduxit, eique Io\is amicitiam conciliavit? Id non absurdum omnino videtur.
597 Certavere homines ac di etc. Saturni nempe filii eorumque socii dii appellantur heic; homines vero sunt incolae Peloponnesi, quos forte suam in potestatem redigere volebat Iupiter. Nam Mecona est Sicyon antiquissima Peloponnesi urbs, cuius primum regem Aegialeum Eusebius facit aequalem Nino et Abrahamo.. Vide et Strabonem lib. vnl.
614 Hanc quoque cognovit etc. In ea heic opinione Clericus est, irt putet reapse Iovem fuisse deceptum a Prometheo, quamvis id Hesiodus non sit ausus dicere invidiam civium pertimescens , quasi impius foret. Ego vero, si quid intelligo, omnino diversum iudico. Manifeste enim videtur mihi Hesiodus declarare, Prometheum quidem et tentasse Iovem decipere, et maxima id calliditate esse aggressum; sed Iovem, qui occulta etiam norat, fraudem agnovisse, quamvis ut reum criminis manifestius teneret, rem dissimulasset. At enim, inquies cum Clerico, nisi fuisset Iupiter deceptus, caussam non habuisset, cur usque adeo vehementer indignaretur Promedieo? Habuit enimvero maximam: nam qui certam habet voluntatem patrandi criminis, aeque peccat ac qui voto potitus est. Ceterum id videtur factum in aliquo convivio post diremptum iam certamen.
622 Candida odoratas etc. Nescio quam bene ex hoc Promethei facto videtur Hesiodus ossium adolendorum diis invectam repetere consuetudinem, quum prius id non fieret, sed adeps tantum aut viscerum pars aliqua combureretur. An haec Holocautomatum institutio? Alii quoque ita putayerunt.
628 Percitus eripuit etc. Non id intelligendum quasi Iupiter hominibus universis usum ignis vetuerit, sed vel Peloponnesiis tantum, vel aliis populis, qui rebellaverant: ne scilicet in officinis ferrariis alia arma excuderent, quibus in Iovem uterentur.
630 lapeti decepit etc. Quid hoc? An ustoriorum speculorum usu vim magnam solis primus docuit colligere Prometheus, eorumque ope metalla colliquefacere? An illa verba, quibus dicit Hesiodus, eumdem solis flammam in ferula esse furatum, significant id effectum esse valida lignorum confricatione, iuxta illud Lucretii lib. v: » Et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans » Aestuat in ramos incumbens arboris arbor, » Exprimitur validis extritus viribus ignis, » Et micat interdum flammai fervidus ardor, » Mutua dum inter se rami stirpesque teruntur: » Quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem. Quidquid sit, Iove invito Prometheus ferrarias officinas iterum videtur instituisse, ut bene animadvertit Clericus. Ad sinistram enim manum Caucasi, ubi vinctus detinebatur Prometheus, id est ad Ponti Euxini orientalia littora, ab Aeschylo dicuntur fuisse ^i^oreKroveg XaAujSe?? quos ferri tractandi peritissimos novimus, et de quibus Tzetzes Chil. x ait: Chalybes sunt gens proxima Trapezunti; hi dicun
tur ferrum invenisse: aes etiam vocant et Cbalybon et aes, quasi hoc quoque sit inventum Chalybum. Vnde et Virgilius Georg. lib. I canit:
» India mittit ebur, molles sua thura Sabaef, » At Cbalybes nudi ferrum, virosaque Pontus » Castorea r Heliadum palmas, Epirus equarum. 6^36 Nam monitu ipsius etc Pandorae creationem multis exponit v. 60 et seq. in Oper. et Dieb. Hesiodus, ubi ego reiecta Heinsii opinione de Fortuna, dixi cum Clerico aliisque sub Pandorae allegoria raolhtiem turpium feminarum intelligi, qua factum est, ut Colchidis populi finitimaeque gentes libidini efTroenatae in primis se dederent. Notum illud Croesi consilium datum Cyro postulanti, qua arte Lydi in potestate retinerentur: Edicito, inquit, illis, ut liberos citharam pulsare r psallere, et cauponari doceant; et brevi eos, o rex, videbis mulieres pro* viris factos . Ita Herodotus lib.- I iterumque subiungit: Tou A.vhw ^fi^a cct SvyxTeqeq l7ro^V£voyro 710.00.1, Gvfkkyxaoii atylat (peqviu; • Vide et Iustinum de eadem re lib. I . Quidni idem contigerit Epirnetheo eiusque popularibus?
656 Femineum venit etc. Non haec dicta, quasi ante non exstiterint mulieres; sed quod nondum solitae fuerint honestatem pudoremque turpiter proiicere. Quam vero sint hominibus vitanda huiusmodi lenocinia, satis, ut arbitror, legenti hanc Hesiodi descriptionem patebit. Optima est et ex ipsa rerum natura desumpta illa fucorum. similitudo, rapaciura nimirum animalium aeque ac inertium, uti videre est et apud Virgilium Kb. iv Georg.. Hinc ad commoda et incommoda quae e matrimonio praveniunt, digreditur poeta. Vide in. rem similera duo epigrammata, akerum Posidippi vel Cratetis, alterum Metrodori in Anthologia .
686 Sic quoque, ubi contra etc. Iam supra tres hosce Titanes vidimus; a patre Caelo coniectos in carcerem. Heic vero liberantur a Iove atque ab aliis Saturni filiis, monitu Telluris, quae eosdem praedixerat magno usui Iovi futuros.
700 Discordi siquidem etc. Duplex bellum Iovis cum Titanibus videtur distinguere Lactantius lib. I c. xiv Inst. Div. dicit enim: Iovem adultum, quum audivisset patrem atque matrem custodiis cir
cumseptos atque in vincula coniectos, venisse cum magna Cretensium multitudine, Titanumque ac filios eius pugnando vicisse, parentes vinculis exemisse, patri regnum reddidisse; atque in Cretam remeasse. Post haec deinde Saturno datam sortem, ut caveret, ne eum filius e regno expelleret •. illum, elevandae sortis atque eflugiendi periculi gratia, insidiatum Iovi, ut eum necaret. Iovem, cognitis insidiis, regnum sibi denuo vindicasse ac fugasse Saturnum, ex Thessalia nimirum. Hactenus Lactantius. Itaque primum bellum Iovis fuit pro Saturno ac Rhea coatra Titanes -, alterum pro se contra eosdem Titanes Saturnumque eorum regem: utrumque videtur gestum in Thessalia, quae erat victoris praemium. De primo bello nihil Hesiodus; de secundo longam heic atque elegantem subiicit descriptionem. 714 O Terrae ac vasti etc. Iovis alloquutio ad Titanas et prae
cipue ad Briareum Cottum atque Gygem, quos ad defectionem vocat, ut relictis nimirum Saturni partibus memores beneficiorum, quae a sese acceperant, hoc in bello sibi opitulentur. Nec Iovem fefellit spes: Cottus pro aliis etiam respondet, suamque fratrumque operam Iovi ultro pollicetur.
737 Quam prius inctnd.it etc. Iupiter sibi adiuncto hoc auxilio acrior cum Titanibus Saturnoque congreditur, ipse ex Olympo profectus, Saturnus ex Othry, qui Phthiotidem a meridie claudit. Id placuit animadvertere, ne quis incautius crederet, copias Iovis in ipso Olympo directas pugnasse cum Titanibus longe dissitis, in monte Othry nimirum; quemadmodum videtur Hesiodus voluisse nobis persuadere, ut maior credo appareret miraculi vis. Huius autem pugnae descriptio plane Homerica est, plena scilicet evidentiae ac dignitatis, quamvis desint illi montes superimpositi a Titanibus, quos et Homerus in Odyssea, et Virgilius in Ceorgicis, et alii passim commemorant poetae, irridetque salse Lucianus sub Mercurii persona Charontem alloquentis iu dialogo, qui inscribitur Xa^wy, n ^^Knto^ovyrsg •
1
761 Nec sibi iam genitus etc. Quid hac Iovis pugnantis descriptione magis poeticum atque illustrius excogitari fingique potest? Terribilis sane est et Hector ad naves Graecorum pugnans, et Achilles ad Xanthum Troianos persequens; sed haec heroum pugna. Iove autem crebro fulminante, caelum, tellus, maria, omnia denique concuti ac conflagrare videntur. Nae illi, qui ad poesim se dedunt, maie sibi consulunt, si negligant exemplaria graeca nocturna versare mavn, versare diurna.
776 Corripuere Chaos etc. Hesiodus quidem heic habet Chaos, non Erebum aut Aerem: quare aut ubique Graevius Cliaos inferorum sedes vocet, et Clericus aeris immensitatem, aut Chaos patiantur esse Chaos. Scio quidem hoc nomen apud Ovidium Metamorph. x. inferos significare, ubi Orpheus dicit:
» . . . per ego haec te plena timoris,
» Per Chaos hoc ingens, vastique silentia regni; ct apud Aristophanem in Avihus:
A/a rrtq TToXeuq rvg a,>koT^a.g, xat roi Xasc
T«y jj,r\qim rhv xvtffactv ou hoityofaeTE • vocem illam rov XaVc a Suida aliisque magistris intelligi de aere. Id ego non impugno, immo vehementer probo. Quum tamen ab Hesiodo saepissime distinguatur Chaos et ab inferis et ab aere, in mea versione eamdem retinendam vocem et proprie intelligendam iudico, ut ipsum Chaos incendio correptum cjuasi quaedam animata persona et ignem coram aspiciat, et strepitum audiat, quemadmodum si Tellus iterum cum Caelo commisceretur, quod non sine ingenti quodam fragore fieri consuesse credibile est.
797 Concidere ac passim etc. Titanes a diis victi in carcerem caliginosum coniiciuntur, cuius ut horrorem squalloremque magnum esse doceat poeta, dicit eos tantum sub terra. fuisse demersos, quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum, ut verbis utar Virgilii. Vnde etiam constat, Hesiodum tartara non intra terram, sed infra
constituere in quibusdam tenebricosis spatiis, quorum opinor ne ipse quidem claram sibi effinxerat notionem, fortasse propter ignorantiam formae Telluris eiusdemque constitutionis, quam et hemisphaericam, ut videtur, non sphaericam arbitrabatur, et non circumquaque septam ab aere ac a sole illustratam, sed basi quadam veluti insistentem tartaro atque Chao, lucique imperviam.
819 Heic terra et pontus etc. Mens poetae est his verbis significare, hinc nimirum omnia incipere, ac pariter huc desinere, ut vox ■nriyr) initium rerum exprimat, 7rei%a,TX finem, quod ipsum in versione satis me explicuisse puto, quamvis obscurius ab Hesiodo dictum sit. Hinc forte illa Senecae in Hercule furcnte: » Sterilis profundi vastitas squallet soli, »> Et foeda tellus torpet aeterno situ, » Rerumque moestus finis et mundi ultima: » Immotus aer horret, et pigra sedet » Nox atra mundo. •queis adde illa Iovis ad Iunonem Iliai. lib. vIII:
» non si digressa beatis
» Aedibus e divum, terraeque extrema capessas, » Et maris, Iapetusque et Saturnus iacet atro » Exul ubi longe in barathro; nec luce fruuntur » Laetifica solis supera in regione vagantis, » Nec dulci ventorum anima. nam tartarus ambit » Inclusos tenebris, alta et caligine pressos. unde et Virgilius Aen. lib. vl ait:
» tum tartarus ipse
» Bis patet in praeceps tantum, tenditque sub umbras, »> Quantus ad aetherium etc. Ex quibus omnibus patet, quod iam superius monui, et Hesiodum et alios veteres poetas in ea fuisse opinione, ut unam tantum mundi partem seu hemisphaerium quod nos incolimus, putarent a sole illuminari sideribusque distingui: quae vero sub hoc hemisphaerio iacent, aeterna caligiue, atque nocte horrescere.
828 Quam propter curvo etc. Supra hoc immane barathrum, im quo degebant Titanes, noctis sedem constituere videtur poeta. Iuxta hanc Atlantem caelum sustinentem, quod in ultimo occidente situs fuerit, a quo nox exire credebatur, quemadmodum dies ab oriente. Haec sane minime sibi consentiunt: nam ut Atlas caelum possit aliquomodo sustinere, non est collocandus sub terra, sed potius supra. Quare mihi Guieti opinio probabilis admodum videtur existimantis hos versus incipientes Ka/ Vwjtoc i^su.vric usque ad atrri/Atyeojc esse supposititios, aut saltem e suo loco huc temere illatos. Melius enim sententia constaret, si ita diceretur:
» Monstrum horrendum, ipsis visu admirabile divis » Scilicet est: nox atque dies ubi limina portae » Aerea linquentes propius se voce salutant. » Haec redit ingrediens sedem etc. relictis illis quatuor intermediis versiculis, qui in versione habentur.
841 Nec procul hinc gemini etc. Lethum et Sopor fratres sunt, ac Noctis filii, dicunturque a poeta habitare iuxta sedem noctis eiusdem ac diei, et numquam a sole illustrari, quasi aut illuc non descendat sol, aut in ea regione lucem amittat suam fons ipse lucis.
850 Heic quoque et inferni etc Vide haec quam magnifico verborum apparatu lib. vI Aen. a Virgilio efferuntur. Omnibus autem notum est, Plutonem e Siciiia rapuisse filiam Cereris Proserpinam, quae fTTfx/va dicitur sollemni apud Graecos adiuncto, quod sacrum
ac terribile habebatur. Hinc Plato in Cratylo eo prolato: TLo)k.oU inquit, xcci Touto tyofioljVTai ro ovo/jia. Legesis apud Dupuisium tom. iv, Delaland. Astron. qua ratione tota Proserpinae fabula in Astronomia locum habeat.
859 Iuxta autem Superis etc. Styx Oceani filia dicitur, quemadmodum et ceteri fontes. Quae vero heic de eadem praedicantur miracula partim vera sunt, partim ficta a poeta. Si Pausaniam audias, ille in Arcadicis facta mentione oppidi, cui Nonacri nomen erat, subiungit: Non procul ab his ruderibus est alta montis crepido; non aliam vidi quae in tantam altitudinem attollatur; aqua vero Asecun— dum praeruptam stillat rupem. Vocant Graeci hanc aquam Stygis . Esse autem Stygem, Hesiodus in Theogonia cecinit. Haec Pausanias. Quare recte noster poeta dicit: t
» claras 6ola incolit aedes
» Intectas saxis ingentibus undique, et actis » Argento e solido caeli ad convexa columnis. Quod vero in inferis collocatur, ex eo opinor est, quia, ut idem docet Pausanias, lethalis erat haec aqua et hominibus et omnibus aliis animalibus. Fortasse et opinio invaluerat, si quis cuiuspiam sceleris accusaretur coactusque esset innocens illam aquam degustare, id
m
cum potuisse sine noxa facere: cuius superstitionis plurima habemus exempla, quae innocentiae iudicia seu experimenta dicebantur; erantque potius dicenda stultitiae ac ignorantiae singularis indicia barbarorum, quae praecesserunt, saeculorum; quum hisce saepe rebus innocentia opprimeretur, triumpharet scelus. Simile quiddam de Palicorum fonte narrat Macrobius lib. v Saturn., et alii Scriptores.
864 Non illuc celeri lapsu etc. Iris Iovis nuncia, quum opus erat, ad hunc fontem descendebat, inque aureo quodam vase haustam in caelum aquam deferebat. Quisquis deorum de aliquo crimine accusatus, addito iureiurando, factaque libatione, si reus erat, in subitum incidebat lethargum, ac sine voce membrorumque usu per annum integrum perseverabat. Annua poena hac expleta per novem alios annos a concilio mensaque deorum arcebatur exul. Post anno tandem decimo, omnibus rite persolutis, revocabatur, honoresque amissos recuperabat. Ceterum huius fontis eam solam aquae partem fuisse exitialem, quae e rupe prosiliebat, non quae subtus defluebat, animad•verte diligenter, et simul admirare pootae levitatem, nisi forte voluerit ipse significare, fatalem esse in ipsa eruptione hanc aquam, deinde omnem, decursu per campos, virtutem amittere. Scimus enim complures aquas, quae salubres habentur, si alio transferantur, aut omnino, aut saltem partim salubritatem deperdere. Pausanias autem ideo Hesiodum id scripsisse dicit; quod ipse viderit aquam Stygis stillantem.
890 Di superi, Ogygio etc. Ogygio: hoc adiunctum Graeci interpretantur antiquum, quasi ab Ogyge nescio quo rege antiquissimo, cuius temporibus maxima terrarum inundatio perniciesque acciderit. Graevius autem ex Hesychio antiquum item et magnum , esseque vult non aquae imQeTOV ■> sed iurisiurandi, quod maximum diis erat. Ego vero graecam vocem retinui, eamque fonti accommodavi; quod nulla fiat sententiae mutatio, sive adiungatur fonti, sive iuriiurando. Consule, si vacat, Clericum in adnot. ad hunc versifrn de aqua zelotypiae apud Hebraeos; de qua et Prideauxius loquitur in Hist. Iud.
892 Fontibus, heic fincs etc. Eosdem hosce versus paullo aliter, quam extuleram superius, heic extuli, ne eadem frigidiuscule verba repetam, quod a Latinorum consuetudine prorsus est alienum, quamvis apud Graecos in usu sit. An etiam hi versus huc intrusi? Certe £os ab Hesiodo bis repetitos sine ulla probabili caussa vix crediderim.
900 Quos prope, in oceani etc. Iam supra vidimus tres hosce acerrimos Titanas a Iove fuisse quasi custodes additos devictis Tita
nibus et in carcerem coniectis. Hoc novum atque indictum antea, fuisse Briareo a Neptuno in coniugem datam suam filiam Cymopoliam ob egregiam eius virtutem.
906 Titanas victor etc. Typhoeus ultimus Telluris filius e Tartaro susceptus, cuius heic a poeta fit descriptio, maxima fuit vi corporis animique praeditus, se*d scelestissimus idem atque impudentissimus. De eodem ferme omnes loquuti sunt poetae et mythologi. Nos autem, quoniam alibi de Typhone agentes Clerici opinionem sequuti sumus, heic item sub eodem fere nomine describi scelestos Iordanis incolas*, quorum historiam et excidium Graecis forte narraverant Phoenices, opinamur.
916 Rauca fremunt super ora etc. Hesiodus quidem inter alia quae ad hanc Typhoei vocuin diversitatem pertinent, haec habet: aTkore /a£v yct(> tpSeyyovSr, ware Seoiai avviey.ev, id est ut diis li ceret intelligere ; quod fere idem sonat, ac quod ego dixi voce deum, nam dii deorum voces nequeunt non intelligere. Guieto tamen hic versus est omnino supposititius ac delendus, quod non facile persuadet; neque enirff caussam video.
922 Ac vero miseranda etc. Typhoeus nimirum, ni Iupiter qua erat providentia praeditus, prior ipsum supplicio mulctasset, sibi arripuisset imperium. Haec autem Iovis pugna tligna est profecto, quae legatur ab omnibus actis poeticae studiosis: est enim tota Musarum non fucatis distincta luminibus, interque Longini exempla de Sublimi referenda.
954 Flammeus, ac saltus etc. Situs est lacus Asphaltites in valle profunda inter montes Moabitidis et Chananaeae regionis. Si igitur sub Typhoei nomine intelligendi sunt inferioris Iordanis incolae, qui quod dei essent hominumque contemptores atque osores, utrisque bellum indixisse credebantur, heic recte tellus, quae stamni instar aut ferri liquitur, lacum illum plenum bitumine ac tetrum odorem exhalantem indicabit. Ceterum si quis curiosius petat, quid Iovi in Thessalia regnanti cum Iordanis incolarum duce, primum respondebo, nimiam hanc in fabulis consensionem praeposteram esse ac importunam; deinde dicam, nil vetare, Iovem etiam illuc imperium extendisse, praesertim quum et in Creta regnasset.
964 Humida vis autem ventorum etc. Venti, ut ita dicam, seeundarii dicuntur heic geniti a Typhoeo, ubi nequidquam se torquent interpretes, cur Hesiodus non et Eurum exceperit cum aliis tribus, quum et ipse /xa^au^a nequeat vocari. Idcirco quidam illam vocem ctqy&rrriv, de qua alibi dixi, volunt esse AVrjX/iorrjv seu Sub solanum, quum tamen constat esse ventum occidentalem, qui et Co~
rus vocatur. Vide Plinium lib. II: Quid igitur dicendum? Sollemne illud Horatii, irasci nempe oportere, quandoque bonus dormitat Homerus.
981 Ac primum iunxit etc. Hinc tertiam deorum aetatem proprie auspicatur Hesiodus. Iupiter Saturno Titanibusque devictis summoque imperio potitus deam Metim, prudentiam nimirum, sibi coniugem primam delegit. Id politice fictum. Nihil enim regibus carius coniunctiusque esse debet prudentia, qua qui utuntur diligenter, rempublicain sapientissime administrant. Quae vero heic de Pallade sub
n
iiciuntur, ab aliis mythologis paullo aliter narrantur, deamque hanc e Iovis capite seu cerebro ortam dicunt, unde et a Romanis Capita vocabatur, ut Fast. lib. 11I suspicatur Ovidius:
» Parva licet videas Capitae delubra Minervae,
» Quae dea natali coepit habere suo .
» Nominis in dubio caussa est: capitale vocamus
» Ingenium sollers, ingeniosa dea est.
» An quia de capitis fertur sine matre paterni » Vertice cum clypeo prosiluisse suo? Certe haec ultima explicatio ceteris praeferenda videtur; nam et TqiToyeveitx. dicitur heic ab Hesiodo eodem non bene secum consentiente. Hesychius enim habet: T^/rco, N/xgy^o? 0 K.oAop'oviog (pY]7i, rr\v KetyxXnv xxXeiv K&x\lxvxc;; idemque hac voce significari apud Cretenses, docet Eustathius ad Iliad. iv . Qua de re vide et Callimachum in elegia de lavacro Palladis; et, si vis ridere, Lucianum festive iocantem in dialogo Iovis capite laborantis cum Vulcano.
996 Post niveam casto Themidem etc. Altera Iovis coniux Themis, quae iustitiae praeses, immo ipsa Iustitia. Et id sapienter commentum. Etenim regibus non minus prudentia necessaria est ad bene regendam conservandamque remp. quam iustitia. Ex hac natae sunt eidem filiae Horae, Eunomia nimirum, Dice atque Irene, ut nomine ipso prae se ferunt, maxime utiles mortalium generi. Itaque Pindarus Olymp. xnl, beatam ac omnium rerum copia afHuentem Corynthum describens; in hac, inquit, Eunomia habitat sororesque, fundamenta urbium, firrha Iustitia et iisdem moribus praedita Pax, dispensatrices hominibus divitiarum, aureae filiae Themidis bonae consultricis. Sed graeca multo meliora. Hinc Horae et pulcritudinis omnigenae praesides habitae sunt et ab Hesiodo et a Theocrito. Aliae autem fortasse sunt Horae, quas et Homerus et Ovidius et Val. Flaccus esse dicunt caeli ianitrices. Verum cur heic Parcarum fit mentio? Nonne illis superius alii sunt parentes a poeta tributi? Vsque adeone oscitantem Hesiodum dicemus; an potius culpam in aliquem inficetum atque ineptum hominem, qui primus istos huc suae inscitiae testes intrusit versiculos, omnem transferemus? Omnino ita statuendum.
1004 Tres autem Eurynome etc. Eurynome Oceani filia, uxor Iovis tercia, ex qua tres Gratias suscepit. Neque id sine ratione: quidquid enim boni pulcrique est in rep. a summo imperii moderatore derivari censetur .
1009 Frugiferae hinc Cereris etc. Iupiter e Cerere quarta uxore Proserpinam generavit. Ceres autem non aliud significat nisi fi ugum copiam, a qua in omne genus homirrum manat illa, felicitatis principium, abundantia. Hinc et Plutoni data fingitur Proserpina; quod Cereris filia apprime convenit divitiarum regi .
1014 Mnemosynen fiavis etc. De Mnemosyna quinta Iovis uxore deque Musis satis diximus in primis huiusce operis adnotationibus. Musas autem ego vittis ornatas dixi rton mitra, ut quidam expHcant ZjAVtoMt • Mitrae enim barbarae habebantur, et a graecarum matro
narum puellarumque reticulis erant diversae, quamvis eaedam fasciae quaedam fuerint, quibus comae religabantur . Ovidius inquit: » Simulavit anum, mitraque capillos » Presserat. Et Iuvenalis:
» Ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra. Quod vero ille vetulis, hic meretricibus ornamentum dat, quis Musis florentissimis casussimisque puellis tribuat?
1018 Praeterea ipsius quondam etc. Latona sexta Iovis uxor Phoebum et Dianam peperit: ex quo vides utrumque distingui a Sole ac Luna, qui Hyperionis ac Thiae filii. Postea vero haec nomina confusa sunt, quod nimirum quum ex hac vita ambo decesserunt interque deos abierunt, Solem Apollo insederit, Lunamque Diana: quid simile et Aegyptii de Horo ac de Iside commenti sunt. Plura si velis hac de re, vide Macrobium in Saturn., et Hyginum lib. il De si gnorum caelestium historiis. Lege etiam Homeri hymnum in Apollinem, si omnia Phoebi gesta, quae a mythologis narrantur, amas cognoscere.
1022 Postremam vero etc. Haec illa Iovis et soror et coniux Iuno, quae coniugis in culpa flagravit quotidiana, ut ait Catullus, quamvis numquam dimissa fuerit. Heben peperit, iuventutis deam, cuius nomen deducit Clericus a voce hebraica Eb, quae est viror, et probe iuventuti convenit. Peperit etiam Martem bellorum praesidem, qui quod fortasse inter Thraciae populos ferocissimos vixerit, post mortem iisdem habitus est deus praecipuus ac omnium praesen
r
tissimus. Ac sane Thracum mores cum Martis religione consentiunt: nam, ut Herodotus ait lib. v., est apud Thraces, otiosum esse, honestissimum; agricolam agere, contemptissimum; e bello atque rapto vivere, pulcherrimum. Iuno deinde peperit Ilithyam partuum praesidem, quae cum Diana postea confusa est seu Luna, quod mensibus praesit. Sed male, nam optime Iuno apud Lucianum: qui potest credi, inquit, parturientibus obstetricari Dianam, quum virgo sit? Clericum adito in edit. Graev. Hesiod. ad hunc versum. Cererae sive deae, sive mulieres, ex quibus Iupiter fertur suscepisse liberos, pellices habendae sunt, non coniuges.
1026 Ipse autem e sacro etc. Ergo male paulo ante dixit Hesiodus, Minervam fuisse in alvo a Iove repositam, quum heic dicat ortam e capite. At Hesiodus facile respondebit, dicetque ex alvo, ubi concreverat, in caput Iovis migrasse, atque ex illo demum in lucem prodiisse Minervam. Affirmat Clericus, ideo Iovem dictum hanc filiam ex se ipso solum peperisse, quod sibi adoptaverit, quam ipse solus educare atque erudire voluerit. Et re quidem vera, multos habuit communes cum Iove honores haec dea, uti videre est apud antiquos scriptores.
1031 Auxilio, magno cupiens etc. Quemadmodum Iupiter sine
matre Minervam in lucem edidit, ita Iuno, qua erat ambitione praedita, ne ista quoque in re minus potuisse Iove videri voluit, Vulcanumque ex se sola et concepit et peperit. Nam illa iy (piXorr\Ti ■> ut est in textu vulgato, sine dubitatione legenda sunt ou (pi\orr,Ti uAynaa., id est sine concubitu . Aliter non haberet comparatio locum. Scholiastes habet TtquToq ouToq 1 nimirum Hesiodus, rov CLGTOV £•/. jj.6vr\q IT^ac ems • Quare videtur legisse ou non |y •• additque hoc esse animadvertendum, nam Homerus eumdem facit etiam ex Iove. Idem docent et Apollodorus lib. I Bibl. et Clericus et Graevius et omnes ferme huiusce loci interpretes . Itaque uti diximus, Iovem adoptasse sibi Minervam in filiam, sic Iuno dicenda erit Vulcanum atloptasse, fabri cuiusdam filium, fabrum et ipsum futurum celeberrimum.
1036 Lucern hausit validus erc. Triton filius Amphitritae et Neptuni deus maris habitus est insignis, praesertim in inflanda buccina seu chonca
» Quae medio concepit ut aera ponto, » Littora voce replet sub utroque iacentia Phoebo, ut ait Ovidius. Virgilius autem de illo Miseno aeolide, quo non praestantior erat alter, aere ciere viros, Martemque accendere cantu , inquit: » Sed tum forte cava dum personat aequora chonca, » Aemulus exceptum Triton, si credere dignum est, » Inter saxa virum spumanti immeiserat unda. Dii nimirum aemulos gloriae eiusdem ac laudis homines habere non patiebantur. Vnde et Marsyae supplicium, et Arachnae, et Euryti, et alia sexcenta .
1040 Terroremque Metumque etc. Terror ac Metus, poeticae pcrsonae, filii dicuntur Veneris atque Martis, quod in bellis aut aliis terrorem incutimus, aut nos ipsi timore afficimur. Hi semper et ab Homero et ab aliis poetis Marti comites tribuuntur, eumque in bellum sequuntur .
1043 Harmoniamque super etc. Martis item Venerisque filia Harmonia Cadmo nupsit. Admodum vero ingeniose, ut dicam cum Clerico, Sam. Bochartus Chanaan. lib. I. nomen Cadmi coniecit significare eius patriam, quae erat eorum Cadmonaeorum, de quibus Moyses Gen. XV, Harmoniam vero dictam ex monte Hermone, qui pars fuit Antilibani ad ortum fontium Iordanis. Sed Graeci aliter Harmoniam explicant. De Cadmi vero praestantia, eiusque cantus excellentia, qua Thebas condidit, et Propertius et passim alii poetae multa dixerunt. Hic e Phoenicia litteras in Greciam attulit; Palamedes aliique deinceps auxere usque ad xxiv.
1045 Mercurium , qui certa etc. Maia, una Pleiadum, Iovi peperit Mercurium, de quo lege hymnum, qui inter homericos recensetur, plenamque eius fraudium furtorumque historiam cognosces.
1047 Progenies Cadmi etc. Semele Cadmi filia, mortalis omnium prima, ex Iove Bacchum concepit. Sed num Cadmo posterior Bacchus censendus est? Imo multo antiquior fuit, ut multis ostendit Bochartus Chan. lib. I. Ideo autem Thebanus creditus est, quod conditores Thebarum eius cultum in Graeciam ex Oriente attulerant. Hinc et Dionysus dictus ex Mog et NtW urbe Arabiae, in qua fuit educatus. Sed Bacchi mythologia maxime implexa est ac tenebris involuta. Nonnus in suo poemate quam plura potuit de eodem collegit lectu digna. An etiam idem cum Nemrodo? Lege Bochartiun et Clericum de eodem disserentes. Fabula autem, quod ortus sit ex Iovis femore, matre a fulmine exanimata, fortasse ficta, quia et Phoenices et Syri, quos ab aliquo generatos afErmant, dicere solent, eos e femore illius egressos.
1051 Nec minus Alcmene etc. Mortalis altera mulier cum Iove congressa, Alcmena nempe illa Amphitryonis uxor, Herculem protulit in lucem. Et Bacchus et Hercules et ceteri eiusmodi deorum filii ex mulieribus generati pro nothis haberi debent, quemadmodum illi omnes fuisse censendi sunt, qui in templis lucisque sacris aut propter flumina a fraudulentis hominibus ornatu saepe cultuque varios deos imitantibus generabantur; utque honori puellarum, quae vim erant passae, consuleietur, in vulgus proferebatur a diis fuisse genitos. Plena est exemplorum huiusce fraudis vetustas, nihilque erat familiarius, quam deorum superstitione nefariam obtegere impro
bitatem ac libidinem . Tu lege sis Dionysium Halic. lib. I. Ant. Rom. de Ilia vel Rhea Numitoris filia Vestali; lege Iosephum Ant. Iud. lib. xvnl de Paullina a Decio Mundo decepta; lege denique Herodotum lib. I Dc templo Iovis JBcli, quod erat Babylone, disserentem, huiusque rei manifesta deprehendes indicia. Commodum erat id credere, ideoque facile credi simulabatur.
1053 Ille pcde ignipotens etc. Homerus cum aliis poetis mythologisque multis Venerem Vulcano tribuit uxorem, non Aglaiam Gratiarum primogenitam .
1055 Bacchus itcm auricomus etc. Ariadna a Theseo in insula Dio derelicta, ibique a Baccho inventa, fuit ab eodem in caelum avecta. Nupta eidem, immortalitatem est consequuta. Vide Catullum in carmine: » Peliaco quondam etc. Et Nonnum in primis, cuius fabulas mire Dupuisius ad astronomiam transfert.
1060 Alcides, proles etc. Hebe, de qua supra diximus, Herculi deorum iam honores consequuto data est. Hanc Iovi ad poculum solitam stare dixerunt, antequam Ganymedes ille Troianus puer ex Ida ab aquila raptus in eius locum successit. Porro Heben deam iuventutis Herculi datam ideo coniugem non immerito opinatur Cleri
cus, quod quum Graeci unum hominem fuisse crederent, nec intelligerent, qui vita unius hominis sufficere posset ad eas res gerendas, quas et tempore et loco diversissimas gessisse dicitur, aeternam ei iuventutem a diis concessam arbitrati sunt. Harokel, unde HVaxXr\^ 1 Phoenicibus est mercator; quare fortasse hoc nomen non proprium est, sed appellativum.
1067 Soli autem , assiduo etc. Perseis oceanine Soli nupta Circem atque Aeetam genuit. Quae de Circe dicuntur, notissima sunt. Nota pariter historia regis Aeetae, qui ex Iclya Medeam suscepit, uti constat et ex Apollonio Rhodio, et ex Valerio Flacco in Argo naut., quos tute adito, si horum desiderio teneris. De hac re inter recentiores agit cl. Denina in Graec. Hist. lib. I cap. 7, ubi de Argonautis.
1077 Quaeve, quibusve deae etc. Huc usque Hesiodus de iis loquutus est, qui ex diis et mulieribus nati dicebantur; nunc aliquot enumerat, qui ex deabus hominibusque procreati ferebantur. De quibus idem sentiendum, quod diximus de superioribus.
1079 Prima Ceres etc. Cum Iasio aut Iasione, ut eum vocat Theocritus, commixta Ceres edidisse dicitur Plutum, de quo Lucianus in Timone , et Aristophanes in eius nominis comoedia. Apud Homerum autem sic queritur Calypso cum Mercurio Odyss. lib. v . » Di, genus adversum nobis, quaenam improba tantum » Invidia, haud vacuo divas requiescere lecto, » Si qua virum placito carum sibi iunxit amore? » Sic roseos ornata sinus ut Oriona cepit » Aurora, invidiae stimulis ingentibus actos » Vos doluisse polo memini, nec desiit ira, » Donec in Ortygiae sylvis latonia virgo » Perculit aggressum numquam fallente sagitta. » Sic etiam quum victa animi Iasiona petivit » Flava Ceres, dulcemque ardens saturavit amorem » Mixta viro per culta soli, non inscius illum » Iupiter ardenti iaculatus fulmine stravit.
1087 Harmonia idaliae Veneris etc. Ad Harmoniam relabitur poeta, ut eius prolem e Cadmo susceptam enumeret, cum unam antea Semelem nominaverit. Itaque praeter hanc narrat genuisse Ino Agaven et Autonoen, cui nupsit Aristaeus; et praeterea filium Polydorum, Thebis iam conditis. Hae sorores gravissimum sumpserunt supplicium de Pentheo orgia Bacchi contemnente, de quo Ovidius Metam. lib. III prope finem .
1092 Magnanimum valido Chrysaori etc. Hi versus suo de loco moti sunt, res enim et dicta est, et omnino aliena heic a poetae proposito. Chrysaor non mortalis vir est, sed immortali natura praeditus per Hesiodum, quare eius proles non est censenda in numero filiorum, qui ex deabus cum hominibus coniunctis oni sunt.
1097 Memnona Tithono genuit etc. Aurora e Tithono duos heic
filios suscepisse affirmatur, Memnonem et Hemathionem, quos ideo cum aliis interpretibus Aurorae filios dictos esse puro, quod ambo in superiori Aegypto, aut Aethiopia, quae regiones collatae Graeciae ad solem orientem spectant, regnaverint. Fortasse et Hemathionis nomen est a Syriaca appellatione Hhemat, inquit Clericus, ut vocabatur Syriae urbs, ad quam pertingebant septentrionales fines Palaestinae. Sed ego potius hoc nomen deduxerim ab rijta,Toq seu die, quod ab oriente nascatur dies. Memnonis et Homerus in Iliade , et Virgilius in Aen. mentionem fecerunt. Eadem autem Aurora e Cephalo protulit Phaethontem, sed, ut videtur, diversum ab illo, qui Solis, et Climenes filius ab Ovidio Metam. lib. il dicitur, quique mundum conflagrare fecit, ictusque a Iovis fulmine in Eridanum decidit. An hic Phaethon est sidus Veneri sacrum, nimirum Phosphorus? Lege quae de illo dicat Dupuisius in opere alias citato pag. 521. An potius ille, quem in Sole regnasse dicit Lucianus Hist. Ver. lib. I, bellumque gessisse cum Lunicolis?
1104 Natam autem Aeetae etc. Medeam, uti notum, Iason dux Argonautarum et Aesonis filius, uxorem duxit, eamque secum in urbem Iolcum deportavit. Res est omnium sermone vulgata, ut non operae pretium sit in ea diutius morari. E Medea vero et Iasone Medaeus heic tantum ab Hesiodo natus dicitur, quem a Chirone facit educatum, quod et de Achille accepimus, et de ipso Iasone, qui
antea Diomedes dicebatur. Multi alii Medeae et Iasonis fuere filii, quos mater crudelissime interfecit. Vide Diod. Sic. et Bannierium.
1123 At proles Nerei etc. Psamathe Nerei filia Phocum peperit Aeaco, Thetis Peleo Achillem, quas ego Nymphas esse arbitror duas puellas deprehensas in aliquo fluvio sese lavantes, ibique compressas ab Aeaco et Peleo. Quum vero prolem ediderunt, fuisse hanc in fano aliquo Neptuni aut Nereidum delubro depositam, et verum matrum nonien occultatum. Vana tantum religio malorum suadere potuit.
1128 Aeneam in riguis etc. Quod de Phoco et Achille diximus, dicendum pariter de Aenea, cuius quum mater ignoraretur formaque csset omnibus admirationi a Venere ortus iactabatur, mendacio antiquissimis illis temporibus frequenter ad prolem cohonestandam usurpato. Vide inter homericos Hymnum in Venerem, quem admodum
belle atque eleganter italicis versibus extulit ac luce publica donavit inter alia sua doctissima carmina Gasto Comes Rezzonicus ille flos merus omnium Italorum, delectae et pater eruditionis. Vtinam et Musaeum seu Herus et Leandri amores cito nobis proferat!
1131 Gnata hyperionidae Solis etc. Vlysses e Troia rediens per varios errores etiam apud Circem aliquo tempore mansisse narratur ab Homero, ex qua duos per Hesiodum suscepit liberos Agrium et Latinum . Clericus vellet legi Adrium non Agrium propter mare Adriaticum, ut nimirum intelligatur, hos utriusque maris superi et inferi regionibus in Italia imperasse. Animadverte tamen Hyginum non Vlyssis sed Telemachi filium Latinum facere; Dionysium vero Halicar. eundem Latinum Herculis filium memoriae prodidisse, cuius mater puella quaedam Hyperborea Fauno Aborigenum regi postea nuptum data fuit, quo factum ut plerique Latinum Fauni non Herculis filium esse putarint, quemadmodum et Virgilius lib. vII Aen. Sed idem lib. xII Latini avum Solem vocat, quasi fuisset Circes filius . Ad quem locum vide Servium, qui Virgilium in varietate historiae fatetur dicta aliquando variare. Quidam etiam Telegonum Vlyssis dicunt e Circe filium Tusculi conditorem, quem Horatius in Ode xxix lib. III parricidam appellat, quod imprudens patrem occiderit, ut Vlyssi Tiresias vaticinatus erat lib XI Odyss. inquiens:
» post funus ab undis
» Adveniet tibi Parca ferens, quum longa senectus
» Canitie placida confectum cernet, et omnes
» Otia te circum peragent felicia gentes.
1135 Olli Nausithoum pariter etc. Nausithous et Nausinous ex nympha Calypso item Vlyssis filii. Libenter quidem Clerico assentior, hos ita fuisse vocatos, quod Vlysses animum seu cogitationem haberet semper in nave celeri. Alius fuit Nausithous ille, de quo Homerus Odyss. lib. VII dicit:
» Primum Nausithoum fudere in luminis oras » Neptunus terrae domitor Peribaeaque forina » Egregia, extremi clarum genus Eurymedontis, » Qui quomdam imperio tenuit fera regna gigantum. Ex hoc enira ab Homero dicitur natus Alcinous, qui Phaeacibus seu Corcyrae imperabat, quum in eam insulam Vlysses naufragio compulsus appulit.
1137 Hanc sobolem divae etc. Hactenus generationem illorum, qui ex hominibus ac deabus nati putabantur, recensuit Hesiodus. Heic vero Theogoniae finem faciens videtur polliceri, se feminarum illustrium laudes celebraturum: cuius fortasse carminis ea nobis pars una superest, quae Scutum Herculis inscribitur, incipitque, ut nunc exstat, a laudibus Alcmenae; pertinetque ad quartum Catalogum. Vide Fabr. JSibl. Gr. lib. il cap. vnl, ubi veteris auctoris scholium quod in Aldina editione subiicitur, integrum legitur: rrig
AW/Sof h h rw $ KXTxXoyu) (peqercu etc.
P
Si quae veteres Scholiastae recentioresque latini interpretes in Hesiodi Opera et Dies (1), quod ego carmen latinis heic tibi versibus a me expressum iterum exhibeo, humanissime lector, commentati sunt, velim enumerare, dies profecto me deficeret. Nam quum et Aristoteles et Xenophon et Plato, et qui eorum voce loquitur Socrates, omnisque fere antiquitas Hesiodum semper habuerit tamquam optimum moralis philosophiae praeceptorem; mirum sane non est, plurimos deinceps scriptores in eo tempus operamque collocasse, ut poetae tanti tantorumque virorum laudibus commendati vel scripta iniuria temporum foede depravata corrigerent expurgarentque, vel
(1) Carmen hoc in deliciis olim Seleuco Nicatori ita fuit, ut eius mortui capiti suppositum fuerit inventum teste Ptolemaeo Hephaestione lib. v apud Photium Cod. 190 vocaturque x,ccr i£o%r]v Hesiodi opus. Boeotii autem hoc eius tantum genuinum carmen putabant. Sed male.
[p. PA118] mentem omnem scientiamque allegoriis, quibus vates hic vehementer delectabatur, quasi involucris quibusdam conditam, evolverent atque explicarent. Itaque quemadmodum Homerum disciplinarum omnium, praesertim earum, quibus ad actionum singularum prudentiam facile pervenire possemus, patrem exstitisse voluerunt; ita Hesiodum aptissimum esse statuerunt, a quo politica, ethica atque oeconomica praecepta peteremus. Nec ego quidem aliter sentio: hos enim duos totius antiquitatis poetas maximos doctissimosque praestantissima philosophiae documenta versibus tradita reliquisse fateor. Vnum tamen est illud, in quo vehementer dissentio a quibusdam graeculis, qui Hesiodi scripta illustrantes non versum non syllabam non literam unam mysterio carere arbitrati sunt. Ita scelus a se commissum esse ducunt, nisi a singulis vocibus, tamquam e sacris Eleusinae Matris, aut Bonae Deae caeremoniis, reconditiorem aliquam sententiam eruerint. Quamobrem eorum in hunc poetam commentarios legenti mihi ridere saepe contigit, quum viderem, eos tam longe studiorum aciem intendisse, ut multa, quibus non poeta, quum scriberet, sed ipsorum mens aestuabat, quum legeret, [p. PA119] prospicere putarent. Fit enim interdum, ut nos praeconcepta aliqua opinione, praeoccupatoque falsis notionibus, aut saltem temere arreptis, iudicio ad legendum dati ea in antiquis praecipue scriptoribus credamus invenisse, quae invenire sperabamus; vidisse, quae videre optabamus; hausisse ab iisdem, quae multo ante in nobis existebant. Huc accedit, plerosque huiusmodi homines, quod fere omnium grammaticorum proprium est, non scriptoris tantum, quem explicandum susceperunt, laudem famamque undequaque conquirere, verum etiam eruditionem suam doctrinamque venditare, quam maxime cupere. Qua in re magnopere falluntur: nam et a poetae sensu non semel longissime aberrant, et se ineptos inanisque gloriolae plus iusto cupidos apud cordatos homines ut plurimum exhibent. Atque ego sane non dubito, quin si ab inferis et Homerus et Hesiodus et multi alii auctores, repente excitarentur, dicturi essent, quod Virgilium dixisse scribit in elysiis vates ille festivissimus Diodorus Delphicus; se quidem minus doctum, quam a Dante Aligherio fingatur, sed multo sapientiorem fuisse. Praeclare ille quidem ac vere: quid enim tam insulsum ac rectae [p. PA120] minus rationi consonum, quam eas aliis cognitiones tribuere, quas nec habuere umquam nec habere potuerunt? Modus igitur adhibendus est, ac ingenio temperandum. Quod quum dico, nolim quispiam credat, me doctissimorum hominum labores industriamque, qua in explicandis illustrandisque antiquissimorum auctorum scriptis usi sunt, vituperare. Hoc et alienum a me est et summae esset ignorantiae ne dicam dementiae indicium. Illorum conatus curamque singularem ego maximi facio semperque feci, ac palam dico, eos optime de omni literarum genere meritos me existimare; lucemque maximam antiquitati attulisse, ultro fateri. Quare et Scaligerum et Danielem Heinsium et Clericum et Guietum et Graevium aliosque, qui post Proclum, Tzetzem, Iohannem Diaconum ceterosque graecos sunt Hesiodi carmina commentati, maximopere et suspicio et admiror. Quin immo tanti eorum labores duco, ut desperaverim omnino me hac ingenii eruditionisque tenuitate posse aliquid afferre, quod eorumdem curam effugerit: contraque fateor, me plurimum ab iisdem in hac versione poetice adornanda adiutum esse, et pleraque, quae in adnotationes tum Theogoniae tum Operum ac [p. PA121] Dierumversibus subiectas congessi, ab iisdem hausisse. In quibus tamen ita me gessi, ut quod necessarium esse ad explicanda obscuriora poetae loca arbitratus sum, ab immensa eorum veluti sylva excerperem; reliqua omitterem, quae tantum ad ostentandam eruditionis famam pertinere iudicavi. Sic et farragine quadam ac ingenti doctrinae quasi pondere te, amice lector, liberavi; et ne me alienis plus iusto ornatum coloribus, tamquam illam corniculam grex avium, tot tantorumque virorum turba exueret, providi. Itaque et quid illa aetatum quatuor sibi succedentium descriptio facta in hoc carmine a poeta, et quid Pandora, quid Prometheus, eiusque frater Epimetheus significent, Heinsio diligentius docendam reliqui. Item an haec sint illa Hesiodi carmina de agrorum cultu tot laudibus ab antiquitate celebrata, et de quibus apud M. Tullium Cato querebatur, serio opinor, nihil in iis dictum de stercoratione; perinde quasi cetera omnia ad rem rusticam pertinentia et ab eodem singulari studio, ut ea tempora ferebant, pertractata, continerent. An Virgilius, quum gloriaretur sese carmen Ascraeum canere romana per oppida, haec imitanda sibi proposuerit tantum, an [p. PA122] et alia quaedam Hesiodi, quae interierint carmina, et de quibus Manilius ait; ubi ita de Hesiodo:
Quin etiam ruris cultus legesque sacravit
Militiamque soli: quod colles Bacchus amaret,
Quod foecunda Ceres campos, quod Pallas utrumque,
Atque arbusta vagis essent quod adultera pomis;
Sylvarumque deos, sacrataque numina nymphas,
Pacis opus, magnas naturae condit in usus.
Nam ex his versibus apparet manifeste Hesiodum egisse et de arborum plantatione ac insitione, et de soli natura tum Cereri apta tum patri Libero, et de aliis rebus plurimis ad agrorum curam spectantibus, quae in hoc poemate, ut ad nostra tempora pervenit, frustra quaeras. An demum Servius et Scaliger, quum Hesiodi Opera ac Dies cum Georgicorum libris Virgilii contulerunt, iniusti fuerint in Hesiodum res inter se diversissimas conferentes, ut ei quem adamabant maxime, victoriam facilius referrent. Certavit quidem Virgilius et cum Hesiodo, et cum Homero et cum Theocrito; sed alia indoles graecorum, alia scribendi ratio, alia quibus floruerunt tempora: romanus ille vates aevo vixit augustaeo in ea urbe, quae orbem terrarum imperio complexa nihil nisi grande nisi magnificum atque exquisitum [p. PA123] ferre poterat. Sed ego haec omnia ab aliis, ut aiebam, discenda reliqui, quum non aliud mihi proposuerim, quam Ascraei vatis, placidissimi suavissimique senis, ita versus latinis versibus exprimere, ut sine taedio, aut fortasse aliqua etiam cum voluptate, quod a nemine satis bene factum adhuc noveram, a graecae linguae imperitis legi possent. Qui autem P. Virgilio aureum illum nitorem, admirandas digressiones, elegantissimam varietatem georgicarum rerum, in quibus thesauros poeticorum ornamentorum omnes musarumque delicias vates divinus effudisse videtur, in hisce versibus desiderabit, ille certe et mecum iniuriose aget, et Hesiodo non levem importabit calumniam. Nam et mihi illa tantum dicenda erant, quae non a Virgilio, sed ab Hesiodo dicta sunt; et ipse Hesiodus, quum magna ex parte in hoc opere de iustitia, de religione, de industria, deque rebus universis, quae ad vitam recte administrandam pertinent, cum fratre disserat, quem ad laborem exhortatur, ab otioque removet, saepe styli severitatem ac prope philosophorum spinosam illam austeritatem sequatur necesse est. Nec vero omnis fert omnia tellus, nec omnis eodem modo res ornanda; suus cuique [p. PA124] color, sua cuique forma, quae deceat, tribuenda, quumque poesis rerum hanc universitatem, quam naturam dicimus, referat, rebus quas pertractat, habitus accommodat, singulisque eum adhibet cultum, quem singularum species requirere videatur. Alia est amoenitas florum virentiumque camporum, alia sylvarum asperrimarumque rupium: in illis placet venustas, in his horror non displicet. Possum tamen fere dicere, et Hesiodum habere multa, quae si diligentius inspiciantur, nequaquam rebus a Virgilio pertractatis cedere videantur; et me ita animum ad hanc versionem applicuisse, ut quotiescumque liceret, purissimam illam Virgilii dictionem versuumque numerum suavissimum imitarer, ac quasi meam ad rem non invite transferrem. Hoc et in Homeri Odyssea conatus sum facere, et in iis carminibus, quae de Echo navique aeria adolescens scripsi, iudicioque non meo, sed virorum doctissimorum sum confirmatus, mei non me debere laboris poenitere; hoc etiam in ipsius Hesiodi operibus vertendis me nunc effecisse puto, speroque futurum, ut aequi iudices, quorum in manus hi mei studiorum industriaeque fructus pervenerint, idem mecum iuxta fateantur. Iam [p. PA125] vero nihil me attinet dicere, quam in tanta de optimo genere iudiciorum varietate sequutus sum interpretandi rationem, quum hac de re et alii multi luculenter loquuti sint, et ego in praelectione ad Homeri Odysseam satis disseruerim: eam facto potius, quam verbis cupio omnibus ostendere. Quae si tibi, erudite lector, placebit, iudicium a te meum probari, vehementer gaudebo: sin autem non omnino placebit, illud a te petam, ut dum habeas meliora vel a me ipso, vel potius ab aliis et otio et ingenio et elegantia abundantioribus, hisce patienter utare, iisdemque qualiacumque sunt, contentus fruare. Heic autem, postquam duas exhibuero Elegias, quae in priori editione leguntur datae ad Iosephum Spergesium virum nobilem multisque literis perpolitum, quarum una eidem opus dedicavi, altera luctuosissimam acerbissimamque M. Theresiae Imper. semper Augustae mortem, quae tum acciderat, deflevi, iampridem a Daniele Heinsio exaratum atque huic poemati praepositum, quo difficile erat quidquam distinctius pressiusque conscribere, argumentum tibi subiiciam, ut uno ferme intuitu, quid Hesiodi Opera ac Dies contineant doceantque, videre possis et iudicare.
Facto a contentionum divisione initio, Poeta alteram quam esse reprehensione dignam et vituperio ostendit, reiicit; alteram vero ut rebus prae ferat omnibus, fratrem suum Persen monet: quod altera in fori molestiis omne fere tempus ponit ; altera autem quae honesta est et bona, solo labore cum iustitia, quae ad vitam requiruntur, sibi comparat. Postquam enim mentis, ut Poeta loquitur, vaferrimae (1) Prometheus, Iovi ignem, hoc est, vitae abundantiam (sicut huc alludens ait alibi divinus Plato) furtim surripuisset, Iupiter hominibus quos industrios vocat ac solertes,
(i) Quae heic Heinsius de Promethei, Iovis, ac potissimum Pandorae allegorica interpretatione habet, fusius explicat in Introductione in doctrinam, quae libris Hesiodi EP]f,QN Kcci HMEPI2N continetur. Sed lector per se animadvertet, eum ingenio magis, quam veritati indulsisse, fortunamque illam suam non esse admodum fortunatam.
[p. PA138] hoc est de comparandis facultatibus sollicitis, malum magnum, Pandoram nempe, hoc est Fortunam, quae omnia deorum dona, id est beneficia naturae, sibi vindicare coepit, in medium produxit. Ita tota vitae comparandae ratio, Fortunae est commissa: prudentiae autem hominum ac curae ea sibi comparare coepit esse difficillimum. Olim ergo ante vafrum hoc Promethei factum, omnia, quae ad vivendum erant necessaria, facile comparabantur et ad manus erant, Saturnus enim primum omnium genus quoddam aureum fabricabat hominum, cui sua sponte omnia suppeditabat terra. Hoc genus leni ac iucunda morte, quum hac vita defungeretur, vitam daemonum et nomen post obitum consequebatur. Hoc autem alterum est sequutum, quod argenteum dixerunt : quod ut aureo in omnibus deterius, ita purius fuit quam sequentia. Iupiter ergo, hoc est, Fatum, etiam hoc genus aufert : quod defunctum, vitam eorum ducit, quos Beatos subterrestres vocat. Ita ad tertium, aereum nimirum transit, quod scelestum esse et impetuosum docet, qui quidem homines caede mutua et imprudentia cecidere : caeterum nec nomen, nec ut alii certam vivendi post obitum consequuti sunt rationem, ut qui funditus exstincti ad inferos [p. PA139] descenderent. Hoc tertium iam genus, Heroes sequuntur ( ita tum Eteoclem ac Polynicem, reliquosque qui primum et antiquissimum Thebanum bellum, tum Agamemnona et Menelaum, reliquosque qui Troianum bellum constituerunt, vocat ) quos Homerus describit. Quorum alii morte sublati, penitus interierunt ; alii eorum etiam nunc Beatorum insulas colunt. Hinc ferreum eiusque iniustitiam describere pergit : maxime autem tangit iudices, quorum brevi ac venusta fabella corruptelas taxat. Reliqua pars libri, iustitiae ac iniustitiae praemia ob oculos ponit, tum et monita quaedam sapientissima Persae proponit. Maxima ex parte autem ratio scribendi, quae praecepta continet, parum inter se cohaeret, ita, ut soluta quasi et nihil minus quam adstricta sit oratio. Quae subinde quoque antiquitatem spirat, et non semel idem repetit; prorsusque a scribendi ratione, qua recentiores sunt usi, qui nudas orationi sententias inserunt, abhorret. Non raro et digreditur ; ut videlicet taedium fratris, quod ex admonitionibus haurire ac praeceptis poterat, dilueret. Post haec ad Oeconomicam transit, cuius rationem, initio ab agricultura facto, praescribit. Tota autem haec doctrina, in describendo tempore ad arandum idoneo, tum [p. PA140] delineando messis et vindemiae, et serendi, secandique ligni tempore versatur. Praeter haec, tum eorum quae recte ac ordine geruntur, successum et exitum tum eorum quae negliguntur, damna ac noxas ostendit. Huc accedunt, tempestatum anni distinctiones, tum quibus quaeque rebus sit idonea, usque ad viginti et octo aut triginta et quatuor fere versus. Atque hactenus quidem prima Oeconomiae pars. Caeterum quum homines, partim temporis progressu, partim acriore lucri desiderio, non unum tantum aliquem lucrandi modum amplecterentur, verum omnia, quaecumque modo lucrum aliquod promitterent, adorirentur, alteram Oeconomiae aggreditur partem : qua occasione de natura ac ratione maris loquitur. Ita enim tempus ad navigandum maxime idoneum, videtur vocare. Post haec rursus in praeceptis desinit. Quum autem de debita diis reverentia inter alia loquatur, divisionem eius subiungit; et quum initium a genere, hoc est, deorum veneratione fecisset; ad singula, hoc est, eius species pergit. Atque ita quidem totum Operum ac Dierum argumentum absolvitur. Quod autem est reliquum, de bonorum, ac malorum, tum vero mediocrium dierum observatione agit: tum qui eligendi, qui reiiciendi sint, breviter praecipit.
Vers. 1 Musae, clarisonae etc. Multi omni tempore dubitarunt, utrum Hesiodi esset hoc exordium: nam et Aristarchus et Plutarchus et Pausanias aliique scriptores decem priores versus in vetustissimo codice deesse affirmant. Accedit etiam, Rhapsodos alienis poematibus adsuere consuevisse prooemia; quod et Pindarus docuit Od. II Nem. Quid igitur? Dicemusne poetam a duplici contentionum genere sine ullo exordio, contra quam fit plerumque a graecis etiam in minimis poematibus, carmen esse auspicatum? Mihi sane id vehementer incredibile videtur.
3 Per quem mortales etc. Potestas supremi numinis egregie per has hominum fortunae vicissitudines declaratur; quemadmodum saepe factum in sacris etiam paginis legimus. Mitto illa Horatii: Valet ima summis mutare.
12 ......................... sanctoque tuens etc. Vt a iudicibus serventur iura, recte quidem poeta a Iove postulat, non enim id in poetae potestate: quod ad ipsum attinet, est veritatem dicere, idque se facturum pollicetur fratrem exhortans ad eamdem amplectendam. Ceterum scio adversari hanc interpretationem Danieli Heinsio, cui, re melius expensa, etiam Graevius assentitur; mihi tamen communior placet sententia.
14 Non unum etc. Duo contentionum genera esse docet poeta, quorum alterum dignum etiam sapientis laude, alterum vero vituperandum. Primum homines ad honestam aemulationem excitat, torporemque luem animorum acerbissimam excutit; secundum malam quamdam in nobis invidentiam creat, aliorumque inimicos nos facit, non ut eodem modo nobis sit bene, sed iis ut male sit, contra excitans. Duo exempla afferuntur: primum ad bonam contentionem referendum, alterum ad pravam videtur.
36 Triste genus etc. Reiecta mala contentione, primum, veluti quoddam totius oeconomiae fundamentum, poeta heic laborem fratri commendat, quo maxime inopia suWevatur; eumque ab inani rerum forensium cura avocat. Ex quo loco apparet, Persam fuisse plus iusto litium amantem, vatique hac de caussa plurimas attulisse molestias, quod semper aliquid, tamquam ab haereditate patria sibi debitum, malis artibus iudices ambiendo, exposceret. Quolibet tempore rara fuit concordia fratrum, ut ad aliam rem Ovidius animadvertit.
47 Praeterea rapiens etc. An credendum poetae? Quidni; generi hominum videlicet minime mendaci; Hesiodo in primis, qui alio dicit in loco, se a Musis didicisse multa loqui et vera et falsa.
.... invertere hiantum etc. Apud graecos poetas Bao/Afuff
non semper est proprie rex: habemus enim eodem in regno plures aliquando huiusmodi reges, quos iudices melius aut senatores dicas quam reges, quales ii, quos apud Phaeaces Homerus extitisse memorat. Acoqotyayoi vero ab Hesiodo appellantur, quod et publice mercedis loco dona exigebant, et privatim a litigantibus avidius accipiebant. Iustitiae maxime contraria auri sacra fames, a qua longissime tota forensis nauo abesse debet, ne mala fama laboret.
50 quanto magis utile etc. Plato lib. v De Rep. hoc
praeceptum avidioribus magistratibus ingessit, ut eos coerceret, et lib. iv De Leg. idem agens de regibus Argivorum et Messeniorum, qui rapacitate se et universam Graeciam pessum dederant, addit: numquid illud ideo accidit, quod ignorarent, Hesiodum rectissime diccre, dimidium toto saepe praestare? quandoquidem damnosum est rem totam accipere, dimidium tantum accipere mpderatum est, mo
deratum vero immodico et immoderato, tamquam potius peiori, antecellit etc. Quare recte Clericus hunc locum explicans: nesciunt, inquit, satius esse iis exiguo lucro et tenui victu esse contentos, adeoque leviora munera exigere a civibus, quam dum nimium lucrum concupiscunt lautiusque aequo vivunt, bonis omnibus cives spoliare: primum quia pauca exigentes et modeste viventes amorem sibi civium conciliant, quum odio sint secus agentes; deinde quia ex non exhaustis civibus, nimia et subita rapacitate, lapsu temporis alia dona accipere possunt, quae a penitus spoliatis non amplius dantur. Haec Clericus, eademque confirmat exemplo Ciceronis desumpto e Verr. 11I quod vide apud Graevium.
51 malvaeque salubres etc. In malva et asphodelo vi
tae simplicitas a poeta commendatur. Ita et Horatius, quum exquisitas aliorum epulas luxumque descripsisset: me, inquit, pascunt olivae, me cichorea levesque malvae. Homerus autem mortuis ajcpo— §e \ov Keijj.ma. tribuit, quod victu in Elisiis simplicissimo vivant, idest facillimam quamdam vitae rationem nacti sint, ut ait Heinsius, multaque addit ingeniose potius quam vere. Vide quae Clericus senserit Plutarchi usus testimonio in Convivio septem Sapient., ubi ille, postquam dixit bonam esse ad edendum malvam et scapum asphodeli, et versum Hesiodi protulit, statim subiicit: existimas vero tale quid Hesiodo in mentem venisse, ac non potius eum, ut est assiduus parsimoniae laudator, ad cibos vilissimos nos, quippe dulcissimi qui sint, voluisse adhortari?
53 Divitias vitae etc Auream nempe illam Horatii Flacci mediocritatem, et simplicem vivendi modum dii ab hominibus abstulerunt.
55 in annum etc. Apud Graecos venustissime divites bi Lg iviavrov exovreg dicuntur,, et pauperes bi hg kjjJqxv • Hoc autem in loco monet poeta, fieri posse, ut quis vel ex unius diei labore, vel piscando vel aliter industriam exercendo, lucri tantum referat, quantum sit oiioso satis in annum integrum.
58 Pcrdidit has curas etc. Iupiter hominum generi iratus ob scelus Promediei utilissimum laboris hunc amorem ex eorum mente abolevit, insevitque luxum ceteraque vitia, de quibus inferius, ubi de expeditione Pandorae.
— fraude Prometheus etc. Promethei seu fabula seu allegoria notissima. Samuel autem Bochartus ait, nomen verum Promethei fuisse Magog; quia i° ut Iapheti filius Magog, ita Iapeti Prometheus; 20 Caucaso Prometheus affixus fuisse fingitur, quod vel ipse, vel gens Scytharum ab ipso oriunda Caucasum incoluit; 30 dicitur ignem e caelo detulisse, quia, metallis circa illum montem effossis, artem metalla igne excoquendi illic aut invenit aut restituit. Confirmat haec ex Aeschylo et ex ipsa nominis magog hebraica significatione nimirum moug vel magag, quod est liquefieri, contabescere etc. Itaque si haec vera sunt, Epimetheus erit Gog, ut recte animadvertit Clericus; vel si mavis allegorice, erit pars inferior cupiditatum, id est, vis animi humani inconsulta et praeceps, quae non obsequitur aliquando parti superiori meliorique mentis et rationis sub Promethei nomine designatae.
69 scilicet omnes etc. Magnuni quidem suppliciurn, ut
quis putet se tum gaudere maxime, quum prudens et sciens, queinadmodum Ioquitur M. Tullius, in exitium ruit voluntarium.
70 sua damna sequentes etc. Pandoram videlicet, quae
quid sit, imo potius quid cuique esse videatur, lege inter se dissi-» dentes digladiantesque tum veteres tum recentiores interpretes. Sua sit Heinsio fortuna, sua singulis- monstra: mihi non aliud Pandora nisi amor immoderatus mulierum seu ipsa muliebris luxuries, qua homines in perniciem ruunt, ut videre est in Hesiodi Theogon. v. 590 etc.
71 Sic fatus risit etc. Indignantis etiam est ridere, si sciat facile se ulcisci posse. Ita Homerus, Virgilius, aliique poetae saepissime. Sequitur vero elegans Pandorae descriptio, ubi Vulcano cura datur effingendi e limo corpus formosissimae virginis, vocemque animumque infundendi; Palladi eamdem artibus femineis excolendi; Veneri plenam venustatis reddendi, eamdemque tum in corporis cultu im
modico, tum in animi motibus ardentiorem efficiendi; Mercurio demum, ut est effrons ac deorum vaferrimus, cura datur astu impudentiaque Pandoram imbuendi. Ad quae omnia quum etiam Gratiae eademque Suada suas contulerunt illecebras, dolendum potius quam mirandum, ab hujusmodi monstro deceptum fuisse Epimetheum, a quo vel prudentissimi homines decipi potuerunt, quotidieque capiuntur. Vide sis etiam M. Garbitii explicationem allegoricam huius fabulae in adnot. ad verbum Hjpa/crrov pag. 102 editionis Hesiodi Patavinae: quae tota fere in eo est, ut ostendat hominis fuisse primum puriorem naturam; deinde lascivia mentis abusam ingenio et cognitionis vi degenerasse quodammodo ab illa veteri simplicitate -> seseque effudisse ad rerum etiam noxiarum inventionem etc.
103 Namque olim etc. Nimirum priusquam sese homines effroenato mulierum amori dederent, meretriciamque vitam decepti amplecterentur. Nil aliud certe superiora significare videntur: nam suspicari, Hesiodum viros heic mulieribus antiquiores voluisse fingere, plane desipere est. Quis autem dubitet, hinc mala vel maxima in hominum vitam derivari potuisse?
109 spes una relicta etc. Ideo flrtasse, ut vel esset aliquo in malis levamento, vel eadem freti homines facilius darent se vitiis: magna enim et malorum medela et vitiorum illecebra spes est. Illud Lini, apud Iamblichum de Vita Pythagorae, notum:
EWfffScW %fi TtLlT, £7T£< OUK t<jf Ouhh Ocbk7t]ov ttC.
Omnia fas sperare ; haud insperabile quidquam est.
113 mala cetera sese etc. Hinc illa Horatii: post ignem
aetheria domo subductum macies et nova febrium terris incubuit cohors etc
123 Vt simul exorti etc. Non supremum quidem numen illud, quod et primum et aeternum et potentissimum extitisse ante omnem rerum naturam veteres multi et philosophi et poetae fatebantur; sed
illa incredibilis deorum turba, qua caelum, graeci potissimum, impleverunt.
124 Aurea. prima etc. Haec illa aetatum variarum enumeratio, de quibus interpretes antiqui recentesque tot tantaque commenti sunt. Otio abuterer, si quid adderem. Hesiodus incipit ab aurea aetate: qui homines in hac vixerunt, post mortem dii facti sunt aut quidam benefici genii, illisque cura demandata homines custodiendi, iudiciisque praesidendi, quod regium est. Quid vero de illa aetatum divisione, quae fertur et a Sybilla facta, dicendum? Quaecumque ea sit, nihil profecto habet commune cum hac hesiodia. Vide Fabricium in Graec. Bibl. lib. I cap. 30.
150 Altera caelicolis etc. Sequitur aetas argentea, de qua multa obscure interpretes Hesiodi. Illud certe peculiare: tardus apud matrem etc. Quid hoc monstri? An diutius apud matrem velut in quadam morum custodia pueri detinebantur, ut serius ad vitia prolaberentur, quemadmodum contendit Heinsius? an potius quod ob ingenii stupiditatem, quamvis aetate iam grandes, nihilominus pueri tunc homines videri possent? Haec mihi verisimilior videtur explicatio, quum praesertim et in proverbium abierit Puer centum annorum de homine dici solitum, qui tardius consilii maturitatem est assequutus. Ceterum huius etiam aetatis homines post mortem etsi secundum, tamen sunt aliquem honorem nacti. Ex his maleficos quosdam genios suspicor factos, quibus, ne nocerent, litabatur.
168 Tertia magnanimi etc. Argenteae aetas aenea successit, cuius homines penitus deleti sunt, nullumque post mortem nomen aut dignitatem obtinuerunt.
176 Arma illis ex aere etc. Nota usum aeris antiquiorem quam ferri.
u
186 ....... quartum Saturnius etc. Quarta sequitur heroum aetas, qui Thebanum Troianumque bellum gesserunt. His ab Hesiodo sedes laetissima in beatorum insulis tribuitur. Vide Homerum in iv Odyss. libro, ubi Menelaus Telemacho Protei vaticinium narrat, et Lucianum lib. II Hist. Ver.
193 ....... capras armentaque propter etc. In his antiquissimorum hominum divitias fuisse, nemini non notum.
205 Ipse utinam etc. Ergo Hesiodus post Troianum bellum seu quinta aetate vixit. Haec ferrea dicitur aetas ab Hesiodo, quae non aliam ob caussam deterior omnibus ab eodem statuitur, nisi quod vetera omnia laudare homines, ac nova vituperare solent, irascique iis quibuscum versantur iam senes.
210 tamen his quoque finem etc. Hincne illa Virgilii in Salonini genethliaco? Vltima cumaei venit iam carminis aetas, et quae sequuntur. Certe et carmen cumaeum esse Hesiodi potest, cuius pater e Cuma, et ex hac aetatum continua mutatione heic a poeta descripta versibus Virgilii multa lux affulget, qui, hac adhibita veluti clave, recte omnes explicantur. Saecula enim mala, perpetua temporum vicissitudine, per nostrum poetam paullatim ad bona atque adeo optima regrediuntur, quod futurum in Salonini ortu, vel eius
potius, de quo non satis noto disseritur in illa ecloga, Virgilius auguratur.
229 Tum demum ad caelum etc. Recte quidem: nam in tanta morum perversitate ac omnium flagitiorum colluvie et impunitate qui locus esse poterat Pudori ac Nemesi? Videtur autem mihi poeta quum haec scriberet, atra bile vehementer laborasse. Tum temporis fortasse aliquam acceperat iniuriam, quam ulcisci volens generatim in saeculi, quo vivebat, improbitatem invectus est.
239 Quid strepis o frustra etc. Notissima haec fabella, qua docemur ius fortioris validissimum esse; et qui in alterius est potestate, si iniuste puniatur, dolendum illi quidem, sed ferendum tamen: potentiori enim resistere, insanum est. Ceterum ii etiam, qui praesunt, quales non esse debent, ex eadem fabella discant.
241 quamvis tam dulcia etc. Ideo haec a poeta addita, ut ostendat nullum esse tantum meritum, quod valeat contra vim.
254 an Horcus non subito etc. O"^x,og heic diversus et
a Plutone et a iureiurando: nomen proprium est numinis, quod Hesiodus fingit religioni iudiciorum praesse. De eodem etiam in Theog. v. 231 et inferius hoc ipso in Opere. Dicitur autem sequi prava iudicia, ut periuros iudices plectat. Sed in oraculo Pythiae, quod est in lib. vl Herodoti, Orci seu iurisiurandi filius dicitur sine nomine, neque ei adesse manus, neque pedes; celeriter tamen consequi, donec corripiens universam perdat sobolem, et domum totam.
258 quae moesta sequens etc. Quemadmodum Horcus,
sic et Iustitia, afHicta quamvis et laesa ab iniustis hominibus, scelestos insequitur, nec improbis parcit minitari.
262 Tellus illa mihi etc. Elegantissima felicissimae regionis descriptio, in qua omnibus recte administratur iustitia. Elucet heic nativa quaedam venustas cum mira naturae simplicitate coniuncta graecorum poetarum omnino propria. Quid illa quercu glandifera et api
fera, si ita loqui fas est, evidentius? quid iis verbis: non caerula ponti etc. aptius ad significandam navigationem iis gentibus potissimum esse necessariam, quae soli foecunditate carent, quum periculi plena sit?
282 Vnius ob culpam etc. Rectene heic a Clerico impietatis arcessitur Hesiodus, an iniuria, videant theologi. Mihi plane videtur, dicam pace tanti viri, omnino absolvendus, quum etiam non in uno
sacrae Scripturae loco quid simile habeatur. An haec meticulosior Clerici Theologia quiddam aliud respicit? enexa) • Certe illud apud Ecclesiasten idem est: saepe universa civitas mali viri poenam luit.
294.... neque enim longe etc. Vt reges ipsos, quorum sumfnum est in homines imperium, ab iniustitia deterreat, eis recte poeta deorum praesentium timorem insinuat. Itaque ni velint sponte, quae sua cuique tribuere, faciant id saltem eorumdem reverentia, qui vident, quaecumque fiunt, et regum etiam culpas facile ulciscuntur, quippe optime Horatius dixit: reges in ipsos impcrium est Iovis.
297 Ter dccUs etc An mysterium aliquod in hoc numero? nullum opinor. Ita dictum esse credo ad significandam maximam eo— rum multitudioem.
302 Astraea etc. Postquam terras reliquit, in caelo Iovi assidet, eumque admonet, ut poenas praemiaque hominibus tribuat pro cuiusque merito.
313 Omnia dispiciens etc Hunc et sequentes sex versus, teste Proclo, expungit Plutarchus; et re quidem vera quid sibi velint, non satis liquet. Respicit fortasse poeta ad iniurias, quae sibi a fratre per iudices parabantur.
315...... non ego iustus etc. Sane Clericus non satis recte videtur ob hanc sententiam quasi virum minime bonum damnare Hesiodum. Heic, ni fallor, non aliud poeta vult significare, nisi quod
iusti homines in iudiciis, quae tum exercebantur, detrimenta saepe patiebantur: hi enim iure tantum decertabant; mali autem artibus omnibus, ac dummodo ipsis bene res cederet, fas atque nefas miscere non dubitabant. Itaque haec poetice dicta ac per quamdam animi iracundiam accipienda esse duco. Nam ut honestum utilitati praeferamus, passim admonemur ab eodem vate.
322 Dicta. tuo infandos etc. Fuge nimirum utilitatem, quam sine vi ac iniuria consequi nequeas; illam tantum sequere, quae a iustitia venit. Nihil enim homine indignius, quam in aliorum perniciem opibus et facultate abuti.
324 Imposuit legem etc. Quum homini datum sit ab auctore naturae quid aequum quid iniquum sit, dignoscere, debet quisque non quantum possit, sed quantum illi iure liceat, in rebus attendere. Belluarum est utpote rationis expertium tantum ad vires respicere. Quid heic Hobbesius, et Machiavellius? Ridebunt profecto, et ad exempla, quae non raro acciderunt, provocabunt.
343 Vsque sibi ad finem etc. Supposititius a plerisque interpretibus habetur hic versus, indignusque Hesiodo a Graevio ducitur. M. Tull. in Orat. pro Cluent. sic habet: » Sapientissimum esse dicunt » eum, cui quod opus sit veniat in mentem; proxime accedere il» lum, qui alterius bene inventis obtemperet ». Livius etiam melius hanc poetae expressit sententiam ita: » Saepe egoaudivi, milites,eum » primum esse virum, qui ipse consulat quid in rem sit; secundum » eum qui bene monenti obediat: qui nec ipse consulere, nec alteri » parere sciat, esse extremi ingenii ».
351 Ignavo namque atra etc. Iam superius dixerat, ignaviam, quamvis in promtu omnibus, fugiendam; virtutem, quamvis principio difficilem, comparandam, quod felicitatis plena. Iterum heic ad ignaviam relabitur, ab eaque ut absterreat fratrem, eiusdem pemiciosos enumerat effectus, laboremque quam maxime potest commendat, ut omnium bonorum, quae homini in vita desideranda, largitorem amplissimum.
365 Quin operi incumbens etc. Ne id quidem postremum in la
boris laudibus, quod alii intuentes ad fructus, quos a labore percepimus, nostro excitantur exemplo ad exercendam industriam, ut et ipsi tandem ditescant remque augeant
» Labor omnia vincit
» Improbus, et duris urgens in rebus egestas. 368 JEr virtus comitatur opes etc. Hoc certe philosophiae contrarium; nihil enim adiumenti opes ad virtutem afterunt, nisi forte boc loco virtus animi quamdam generositatem ac nobilitatem significat. Vide quid Vlysses Alcinoo dicat de muneribus, Odyss. lib. xl.
374 Heu malus est etc. Hi duo versiculi etiam in Homero leguntur, an huc intrusi, an legitimi? Certe plerique versus Homerici in Hesiodi scripta nescio quo pacto commigrarunt. Sententia vero est, prodesse pudorem, si loco ac tempore adhibeatur; obesse, si eo ignavia praetendatur. Igitur inertium tantum pudor improbatur.
385 Parta male etc. Vetus est, et experientia saepe comprobatum illud: male parta cito dilabuntur.
387 Hospitii haud veritus etc. Vide quo in numero criminum Hesiodi tempore habebatur hospitii violatio.
405 Hoste procul misso etc. An etiam hac de re monendus erat Persa, utpote stultissimus; an frigidum id senectuti dictum tribuendum est?
407.... namque repente etc. Qui haec negat, nae ille parum in ea, quae accidere quotidie videmus, intendit mentis aciem. Vera item et sapientiae plena, quae de mutuo, de largitionibus, de liberalitate, de parsimonia, de re augenda conservandaque, deque ceteris ad vitam recte in hominum societate administrandam pertinentibus heic a poeta congeruntur.
432 Si parvis etc. Haec et quae sequuntur, inter proverbia reponenda, quemadmodum multa alia Hesiodi dicta, ut videri potest in Chiliad. apud Erasmum.
442 Incipiet etc. Dicunt aliqui, heic Hesiodum voluisse monere, vitanda esse extrema liberalitatis, ut neque prodigi simus neque sordidi. In summo, addunt, vinum esse tenuius, quod sit aeri proxi
mum; in imo foeculentum, in medio autem esse purum. Igitur in medio probatur parsimonia. Non displicet.
450 Ante alia etc. Haec de malis feminis intelligenda, turpique, addictis quaestui, quibus fidere quam sit periculosum, utinam quamplurimi nescirent.
457 natumque relinquas etc. Videtur hic Proclo versus reiiciendus, Heinsio transponendus, Guieto emendandus, et pro ere qay legendum ccracXov nempe tenerum. Ego nil ausim mutare, suspicorque heic Hesiodum voluisse dicere, ex senis esse felicitate, ut non solum post se haeres filius relinquatur, sed etiam filii filius seu nepos.
y
461 lamque age etc. Absoluta ethices parte sibi ad oeconomiae praecepta tradenda viam sternit Hesiodus, initiumque ab agricultura desumit, quae est omnium artium antiquissima ac nobilissima.
464 Pleiades ostendunt etc. Hunc versum aliqui ita distinguentes a superioribus scribunt, ut sit quasi initium alterius libri eiusdem poematis: videtur autem continuo ductu totum hoc carmen Opera ac Dies esse conscriptum, nec in libros divisum, quemadmodum postea Virgilius aliique fecerunt didactici poetae. Sed ad Pleiadum ortum veniamus. Petavius Var. Dissert. lib. il cap. ix Pleiadum ortum heliacum, de quo tantum heic sermo, factum esse docet Hesiodi saeculo in i° gradu Tauri, et incidere circa 11 Maii diem, quod tempus solet esse circiter initium messis in Graecia. Hae vero septem Atlantis filiae idest Maia, Electra, Taygeta, Asterope , Merope, Alcyone et Celaeno. Diod. Sic. lib. 11I.
466 ubi vero rutilantia etc. Non est abs re, ea heic fu
sius exscribere quae idem Dion. Petavius habet Disscrt. Var. lib. il cap. ix. Matutinum ortum <pcuvojJ.£Vov seu rjKiaKOv significari, ac ^Ctxiv iooxv seu occasum cosmicum ne pueri quidem nesciunt. Hesiodi saeculo ortus ille contingebat, uti nota in superiore dictum est, in Tauro. Stellae sunt Vergiliae plures: una est ex eis lucidior ceterir-, magnitudinis tertiae. Ea, tempore Hesiodi, occidebat heliace in gradu Arietis 4, 8'' oriebatur in Tauri gradu 11, 4' at prima stella,
versus occidentem, occasum heliacum faciebat in gradu Arietis o, 51'. Intervallum inter occasum primae Pleiadum et ortum lucidae gradus 40. Merito itaque diebus abscondi quadraginta Vergilias canit Hesiodus. Sol in Arietem vero motu subibat, Hesiodi tempore, Martii 31. Quippe anno periodi Iul. 3714 verus locus solis in Arietis iniuio fuit Athenis Martii 31 hora post mediam noctem 1, 24'. Itaque Taurum ingrediebatur Aprilis 30; Maii proinde 11 die lucida Pleiadum oriebatur; ultima vero Pleiadum ad orientem Maii 16 quo rempore messis incipiebat in Graecia. Occasus earumdem matutinus in Librae gradu 19, verus non aspectabilis. Ideo circa initium Scorpii e-aTiKxra^ucrig (pctivojjJvr) accidit ineunte Novembri. Nam aequinoctium autumnale, per idem tempus, incidit in Octobris initium. Tunc igitur arationis ac sationis tempus aperit, quod Virgilius hisce versibus expressit:
» Ante tibi eoae Atlantides abscondantur, » Gnossiaque ardentis decedat stella coronae, » Debita quam sulcis committas semina etc. Ex qua cl. Petavii doctrina et ex iis quae idem contra Salmasium disputat lib. vil infert Clericus: in verbis Hesiodi fieri mentionem unius ortus heliaci Pleiadum, et duplicis earum occasus. Ortus tempus referendum esse ad 11 Maii. Priorem occasum, qui arationis tempus indicabat, fuisse cosmicum, cum oriente Sole una cum Scorpio, in quo est, Pleiades in Tauro sitae horizontem ex adverso subeunt. Quod circa initium Novembris factum tempore Hesiodi. Posteriorem vero occasum obscurius indicari, esseque heliacum occasum, qui fiebat 3 Aprilis, et post quem in radiis solaribus per quadraginta dies latebant Pleiades. Ita vero, dicit, loquutum esse Hesiodum,
quasi confunderet utruraque illum occasum: benignius tamen eius verba esse explicanda, quum et poeta esset, et non ignoraret, quantum sit tempus arationem inter et messem.
4,69 Noctibus occultant sesc etc. Docet Scaliger, astrologos veteres ft&nv riXicczyv occasum solarem dixisse, quando stella radiis est solaribus involuta, idque dici vulgo stellam combustam. Illam autem hvsiv debere dici Kqtyiv • est enim occultatio potius quam occasus. Quando vero stella explicatur e solis radiis, quod proprie dicitur kfyxvya.vixoq, hoc vocare avaroXriv 'r\Kia,Kr)v • Hoc autem intervallum esse iuxta eosdem astrologos quindecim graduum seu totidem circiter dierum. Heic autem per Hesiodum non quindecim, sed viginti dierum est occultatio, et totidem emersio.
470... circumvolventibus annum etc. Principium anni hesiodaei videtur intra hos quadraginta dies collocandum, et referendum fortasse ad initium Tauri, a quo et Virgilius annum auspicatur, quum dicit:
» Candidus auratis aperit cum cornibus annum <
» Taurus etc.
Per Scaligerum vero annus Thebanus tempore Hesiodi erat idem cum Delphico, et idem principium habebat a mense, qui incidebat in Geminos, Athenisque dicebatur Thargelion vere iam adulto. Haec ex Graevii adnotationibus. Si plura desideras vide Petavium in libris Variar. Dissert., et Corsinium in Fast. Attic. etc. Ceterum quanta fuerit Hesiodi astronomica scientia videre est in Hisu Astron. anti quae Baillyi, qui eumdem et Homero hac in re praefert, et summis laudibus eius peritiam extollit, ut etiam non dubitet eiusdem auctoritate Atlanticae cjiiusdam nationis astronomiae peritissimae interitum, quae antiquissimis tcmporibus floruerit, confirmare.
476 Nudus aratra etc. Ita et Virgilius: nudus ara, sere nudus ; hyems ignava colono etc. quod praeceptum in utroque poeta, eo intelligendum sensu, non ut agricolae omnino nudi labores huiusmodi aggrediantur, sed ut leviter de more vestiti et arationem ante frigus exerceant, et messem colligant aestate iam coepta, et ipsam sationem maturius quam fieri possit, conficiant in autumno.
482 Vidi te venisse etc. Patet ex hoc versu Persen auxilio fratris saepe indiguisse, quamvis et patris haereditatem acceperit, et maiorem tulerit bonorum partem vel rapina vel iudicum etiam sententia, quos sibi malis artibus conciliare studebat. Quid Hesiodus? Dabatne petenti? dabat enim vero; sed amplius negat se daturum non avaritiae caussa, sed ne fratris pigritiam confirmet.
496 Quaeque boves ducat etc. Multa interpretes in has voces Kr/jr^ ov yctjjJrriVt quae vide in Graevii editione. Mihi ancilla est innupta. Boves vero dixi vaccas: est enim bos hic et haec. Eas porro ancillae sequebantur; cura autem taurorum praecipue ad viros pertinebat.
501 Crastina lux fallit etc. Praeclara certe sententia, quae si recte ab hominibus servetur, maximarum rerum esse fons et origo solet. Si quis vero mihi irasci voluerit, quod Hesiodi vocem lq f ev vrifyiv 1 quae seu in perendinum seu in extremum mensis seu in aliud quidquam potius debuisset efferri, ego in horas inque dies verterim poetice usus hac circumloquutione, is certe mecum iniuste aget. Etsi enim non vocem , in qua haerent et Harpocration et Hesychius et Proclus aliique Grammatici; vim tamen vocis , ut M. Tul
lius faciendum praecipit, ac poetae mentem satis me arbitror reddidisse. Vide autem Columellam lib. xl cap. I quantum agriculturae noceat dilatio, ubi ipsius huiusce loci Hesiodaei mentionem facit.
506 Quum minus igniti etc. Autumno appropinquante hominum corpora firmiora sunt quam aestate; quod a continuo sudore relaxantur fibrae extenuaturque vis.
511 Sidus inardcscit solis etc. Etiam Guieto et aliis ^el^ioq a,arrtq hoc loco idem ac sol. Non ignorabat porro Hesiodus iis post aestivum solstitium, qui sunt cis aequatorem, minorem esse arcum diurnum solis; iis autem qui trans aequatorem incolunt, maiorem.
514 Tu ferro etc. Eo tempore ligna caedenda monet poeta, ut minus sint obnoxia vermibus, quo arbores mlnus tenerae sunt, minusque abundant humore.
518 Incipe : frangendis etc. Multa heic, quae magno sunt agricolis usui enumerantur. Ea autem enumeratio si cui minutior videbitur, illud Virgilii ad mentem revocet:
» In tenui labor, at tenuis non gloria, si quem
» Numina laeva sinunt, auditque vocatus Apollo etc.
529 temone faber etc. Lignariis etiam fabris Pallas
praeesse credebatur: hinc Virgilius de ligneo equo Troiano
» divina Palladis arte aedificant.
5 31 Bina domi etc. Duplex aratri genus: alterum ccuroyuov di— cebant Graeci idest nativum non compositum; alterum dicebant 7rr)x,T0V scilicet non simplex et ex uno ligno factum, sed compositum et compactum ex pluribus. Vide utriusque formam, ut et aliorum instrumentorum quae superius nominata sunt, in editione Hesiodi Graeviana.
536 E quercu dentale etc. E\Cjj,a Graecis, quod Latinis dentale. Male vero dentale cum buri, aliqui interpretes confuderunt: illa enim Tvr\ •
537 quos nona inviserit etc. Aristoteles ait de bove:
kttjjA^ei $e jj.akidra 7tevraerr\q wv' paulloque post subdit: xul rov fioog evveooqoto ' SvvaSai ya% rccvrov • Quae Aristotelis verba in lib. vl cap. xxl Hist. anim. ex Hesiodi loco lucem accipiunt, voluitque philosophus, ut bene Clericus explicat, indicare bubulam carnem optimam esse in quinto anno, robur vero corporis ac pellis firmitatem circa nonum^ quod 7-0 ^vva^rai significare videtur.
543 Quadrifidae octono etc. Panes apud Graecos et Romanos, quemadmodum etiam hodie fit multis in locis, variis incisuris signari solitos constat. Athenaeus lib. 11I cap. xxix, ut observat vertitque Clericus, haec habet: Blomilios vocari dicit (Philemon) panes incisuris divisos, quos Romani quadratos vocant idest in quadras incisos. Itaque ni fallor, Hesiodus duabus quadris seu octo frustis ara
torem explendum praecipit. Herculani a Fossoribus inventus est panis cum inscriptione: Siligo C. Cyrani, e Cicere ox,Tctj3\u)}J.os sive octo buccellarum. Gorius Symb. Rom. tom. il pag. 159«
553 Contemplare, gruis etc. Adverte heic sermonem esse de gruum emigratione, non vero de adventu. Plura si cupis in hanc rem, consule Sam. Bochartum Hier. P. il lib. I. cap. xl.
555 fert tempus arandi etc. De variis arationibus vide
copiosissime disserentem Claud. Salmasium in suis ad Solinum exercitationibus.
558 Tunc instans camuros etc. EC'A/Ka<;> ait Guietus, idest boves curvis seu reflexis cornibus. Ita Virgilius, et camuris hirtae sub comibus aures etc.; ad quem versum Philargyrus: Camuri boum sunt, qui conversa introrsum cornua habent: quibus contrarii Patuli, qui
cornua diversa habent: Laevi quorum cornua terram spectant. His contrarii Licini, qui sursum versum cornua habent. Eadem ferme docet et Servius.
559 non ardua dictu etc. Simplicissima quidem sententia, sed verissima et ab ipsa natura usuque rerum desumpta; quo loquendi venustissimo genere quanto antiquiores sunt, tanto delectantur magis poetae.
585 In manibus longum etc. Idest ]j,xyJXr]V ■> quam non ligonem, sed malleum ad occas frangendas vult esse Scaliger. Sed falli videtur; quod heic Hesiodus de tertia aratione, non occatione, loquitur. Igitur Ja,%/ja7) ad invertendam seminibus terram heic inservit, quod non malleo sed Iigone flt.
586 aviumque rapinas etc. Dicit quidem Hesiodus, ne
gotium seu potius laborem avibus facessat. Ego vero non presse ac de verbo ad verbum efferendum duxi: avibusque laborem augeat; sed virgiliana sum usus loquutione, quae rem ipsam eleganter exprimit. Delector enim vehementer, uti lector eruditus facile potuit animadvertere, virgilianas voces, ubicumque possum, adhibere, quibus quasi quibusdam gemmis mea distinguatur versio: sic in Odyssea feci, sic facere nunc hoc ipso conor in opere.
587 industria caelo etc. Ylu%y\]J.O(Suvr\v ego verti indu
striam seu bonum ordinem; ■/.xy.o%rr)]J.oauvY]V inscitiam seu malum ordinem. Guieto enim est eu^rs^oauvt) ro xxXcog Xum&eScu v.xi OLy.ovojj.eiv rx kxurou * et contra; quod certe potissimum in industria situm est, ac contrarium in inscitia seu mavis temeritate. Hanc mihi sane dabit veniam Graevius.
591 sublimis aranea etc. Eleganter dictum de vasis,
quae implenda sunt: nam vacua plena esse solent aranearum telis, quemadmodum de sua crumena lepide iocatur Catullus inquiens: nam tui Catulli plenus sacculus est aranearum etc.
597 Quod si devexo etc. Hoc est circa brumam: nam ut Salmasius animadvertit pag. 517. Exerc. Plin. legitimum sementis tempus praecipue triticeae, de qua ferme sola loquitur Hesiodus, in Africa et Graecia omni erat ab occasu Vergiliarum usque ad Solstitium hibernum ita, ut quae in ipso occasu incipiebat meliorque satio habebatur, festinata diceretur; quae circa brumam deteriorque, serotina.
599 residens male pinguis etc. Nimirum nulla erit caus
sa, cur festines, quamvis otium in metendo vetent, festinationemque rei rusticae periti maxime suadeant, ut videre est, apud Columellam lib. il cap. xxl qui huius etiam rei tradit rationes. H"yx£y<jv a//.av Graevio est otiari messis tempore; quod expressi per illa verba residens despicies.
600 et inaequales etc. Guietus ita interpretatur ro avria
$£!7/x£C(ov 1 ut propter inaequalitatem spicarum aliae altius, aliae inferius in manipulos componantur, prout ad manus veniunt, nullo ordine servato. Alii explicant ex adversa parte ligans; sed ipsi videant quid hocce sit, mihi sane ignotum.
607 aliis aliud magis etc. Aliquando etiam ea, quae
intempestive aguntur, proveniunt melius, quam ea, quae suo acta sunt tempore, praesertim si varient temporum circumstantiae.
610 Quum primum querna etc. Veris scilicet initio, quum apparet Cuculus; docetque Plinius lib. xvnl cap. xxvl ante putandas esse vites, quod dedecus habebatur opprobriumque meritum, falcem ab illa volucre in vite deprehendi.
6 1 a Per triduum assiduo etc. Huius pluviae triduanae beneficio, ait Guietus, sera aratio tempestivae aequalis fuerit.
621 fuge plena pigris etc. Antiphon in Oratione contra Nicoclem ait, xi<r%a? publica vocabant loca, in quibus otiosum vulgus desidebat. Vide quae Clericus ad hunc ipsum versum ex Cleanthis libro de diis affert. Officinas autem ferrarias etiamnum, praesertim in pagis, plenas hyeme cernimus otiosis rusticis inter se ad ignem vicinum colloquentibus. Porro verum illud Columellae, homines nihil agendo, male agere discunt.
626 tenuatis cernere palmis etc Id famelici indicium; et Aristoteles docet in Problematis, famelicis superiora arescere, inferiora tumescere.
635 Iani mala tempora etc. Hesychius ad vocem Xyvaiuv ait, nullum mensem ita Boeotios vocare; suspicari autem Plutarchum esse fiouxxTiov, quod frigidus est, eratque primus apud Thebanos mensis, Atticoque Gamelioni respondens. Itaque ego Lenaeonem pro Ianuario habui Moschopulum sequutus, qui de Lenaeone dicit, ovTiq ifjTiv 0 I'xvoux^loq • Ioannes etiam Tzetzes interpretatur Ianuarium, Lenaeumque dicit vocari ab Ionibus, Oti Tx mSotyix ev rourw gytV£To-> rj Oti rw hovuaw eo^Thv Tvv Keyojj.evr\v ajjfitjorixv eTeKouvSed alii Lenaeorum celebrationem referunt ad finem autumni.
652 at teneram etc. An quod puellae praecipue calore abundant, an potius quod domos servant, nec foras egrediuntur? Secundum placet.
658 exossi animalia tergo etc. Hesiodus absolute dicit avoareog, nimirum 0 -noXvTtovq, ut infra etiam <pe%eoi&oq, scilicet 0 y.o-)(Kia,q, et alia similiter. Plinius autem lib. ix cap. xix auctor est, polypo esse proprium, ut fame laborans sibi pedes arrodat: qua re maxima hyemis saevitia notatur.
662 Aethiopum supra etc. Bene Clericus notat, eum antipodas esse, intelligere debuisse, qui solis arcum diurnum tempore brumae intelligebat minorem apud' Graecos, maiorem esse in Aethiopia. Admissa tamen hac notitia, alterum, quamvis necessario consequeretur, negabant veteres. Hoc autem fit, quum Sol est in Sagittario.
669 pedibus qui ternis etc. Alludit poeta ad aenigma Sphingis: rt Ijtiv ro avra Mirouv 1 T^7tovv, Xou rer^o(.iTovy\ Oedipus autem declaravit, ut narrat Diodorus, hominem esse-quod propositum erat: infantem enim quadrupedem esse, auctum vero bipedem, senem denique factum tripedem scipione utentem propter infirmitatem. Bipedesne homines natura an quadrupedes? Etiam hac de re, si diis placet, disputatum est, ut nulla suos non haberet insania patronos tribus Anticyris insanabiles.
683 at vertice summo etc. Aut simili in veste aut cer
te non admodum diversa narrat Homerus in lib. xxIII Odyss. fuisse Laertem inventum ab Vlysse in praedio res rusticas exercentem, postquam interfectis procis ille heros se ad patrem contulit ex urbe profugiens.
686 diffusus et aer etc. Aeris voce nebulam illam intelligit Hesiodus, quae frigidissima iuxta lacus, roremque in terram demittit. Ceterum post nebulas plerumque aut solet pluere, aut flare.
696 quo tempore bobus etc. To "i\\M3v hoc est, ut docet Guietus, dimidia pars cibi ordinarii bobus detur 5<a rhv aeq yiocv; homini vero plus dimidia, ut puta dodrans ex asse, hoc est, tres quartae partes cibi ordinarii, quod hyeme ventres calidiores, longarumque noctium quies diuturnior, ac propterea minor cibi indigentia.
700 noctesque diesque aequato etc. Obscurus Guieto locus, quem ita interpretatur: cibos praebe ad mensuram laboris diurni et quietis nocturnae ita, ut per totum annum dies et noctes aequentur; hoc est, labori dierum alimenta debita quietique noctium respondeant. Nullane heic de aequinoctio verno esse possit suspicio?
705 Arcturus honestum etc. Per Scaligerum tempore Hesiodi bruma erat circa 7 aut 8 Ianuarii, circaque 10 Martii consequenter oriebatur Arcturus. Ex calculo autem Petaviano bruma incidebat in 30 Decembris, ortusque acronychus Arcturi fiebat in Piscium gradu 14 qui in Calendario Martii v convenit. Ortus autem vespertinus, quem Petavii tabula exhibet, verus, posterior est apparenti propter luminis refractionem. Ricciolius autem quum supputasset tempus, quo id contingere debuit, invenit fuisse circa annum ante Ch. n. 953. Vide Freretium etiam in Defens. Chron. pag. 479 et seq. ex quo colligere poteris omnes stellarum observationes, quae hoc in carmine nominantur, in tempus, quo Hesiodus vixit, perbelle quadrare.
707 Pandionis ales etc. Hirundo, de qua multa passim poetae, quae collegit Sam. Bochartus Hieroz. p. II lib. I cap. x quem tu adito.
722 scolymos se floridus etc. Malui dicere Scolymon graeca voce servata quam ut vulgo fit, carduum latine vertere. Nam Clericus haec affert ex Salmasio ad Solinum p. 161. Graviter errant huius aetatis eruditi ferme omnes herbarii, qui Gk6\u}j.ov Graecorum persuadere nobis volunt fuisse, quem latini proprie carduum vocabant, nos articactum. Hanc saltem differentiam agnoscunt, quod aKoXujj.oq agrestis sit, carduus sativus. Ego genere distingui censeo. ^Koku]J,oq vox graeca est, quae nomen in Latio non habet; ideo scolymus latine sua voce vocandus est, non carduus, ut faciunt vulgo apud Theophrastum et Dioscoridem. Graeci omnes non solum Paullus et Aetius, verum etiam Dioscorides ipse x/va^av et Gkq Kujxov separant. Atqui certum est jc/ya^av Graecis dici, quem Latini vocant carduum, Siculi K&ktov • Scolymus Graeciae notissimus, unde illud Hesiodi etc. et ex eo Aristotelis Stti Gkoxujaw • Hoc florente mulieres libidinis avidissimae. Scolymum in cibos Oriens et Graecia receperat. Plinius lib. xxil cap. xxil. Scolymum quoque in cibos re cipit Oriens etc et alio nomine Limoniam appellavit. Frutex est numquam cubitali altior cristisque foliorum ac radice nigra sed dulci. Eratostheni quoque laudata in pauperis caena. Edulis est potissimum radix, sed et herba adhuc tenella etc. Itaque per hunc fruticem et cicadae cantum aestatem denotat Hesiodus, ut et Aristoteles in Problematis ad hunc ipsum respiciens poetae locum.
730 et Biblina vina etc. Byblinum vinum, inquit Sca
liger, cuius meminit Festus et Theocritus, est vinum, cuius vitis delata erat ex urbe Syriae Byblo, ut Romae Nitiobrix. Sed tanti viri pace ego edoctus a Luca Holstenio ad vocem B/j3a/v>ji quam Steph. Byzantius docet fuisse nomen regionis Thraciae, a cjua vinum Biblinum dictum, scribo non J3cj3a/v<5v sed J3/j3a/vov • Ita vir doctissimus Athenaei fretus auctoritate dicentis lib. I pag. xxxl. Achaeus Biblinum commendat: Excepit Biblini vini poculo. vocatur autem ita a loci cuiusdam nomine. Dicit etiam Philinus:
» Praebiturum me tibi Lesbium, Chium; papae!
» Tliasium, Biblinum, Mendaeum, ita ut tu non
» Inebrieris etc
Epicharmus a quibusdam biblinis montibus vocatum ait. Armenides vero tradit Thraciae partem vocatam esse Bibliam, <juam Tisaram et Oesymam dicunt. Thracia quidem ob vini, quod fert praestantiam et vicina ei omnia loca, admirationi fuit: Naves ex Lemno aderant vinum vehentes etc. Hippias Rheginus, quam vitem tortuosam vocabant, Biblinam dictam fuisse ait, eamque argivum Pollin, qui regnavit Syracusis, primum ex Italia Syracusas invexisse. Quamobrera quod dulce vinum Siculi nuncupant, Biblinum fuerit. Haec Holstenius ex Athenaeo, quae et Clericus exscripsit, et multis aliis confirmavit. Tantum insuper hoc animadvertendum, ex versibus Philini rationem etiam patere, propter quam Hesiodus hoc vinum aestate bibendum admonet, quod tenue esset, nec facile inebriaret. Ceterum erunt, qui generosius vinum aestate praeferant, quod discutere ad medicos pertinet, utrum expediat.
739 Infundes quartam etc. Temperatus quidem potus. Sed in Graecia potissimum finitimisque Thraciae regionibus vina sunt quamplurima, quae magnam aquae possunt vim ferre. Vide Homerum Odyss. lib. ix disserentem de illo vino, quod ab Ismaro tulerat secum Vlysses, quoque Polyphemum inebriavit.
741 Fulstrit ut primum etc Docet Clericus, Theophrastum in libro de ventis Orionem dicere oriri |y o\%yr\ OTrcoqocg, Svysiv $e h rov •x.EijJ.woc;, ibique 07rco^av pro aestate iam inclinata su
mere, diebus aliquot a confecto Solstitio. In laterculo Petaviano lucida pedis Orionis heliacum ortum facit Carcinonis xvnl Iulii xil. Sed addit, Theophrasti aevo et Athenis maturius id factum esse. alia etiam si velis ex doctrina Petavii, ipsum adito.
742 perfiataque mollibus auris etc. Et Varro et Colu
mella docent, aream esse oportere in agro, loco sublimiore, qua perflare possit ventus.
748 Nec te cura canis etc. Vt multa alia, sic etiam hoc Virgilius imitatus est inquiens: Nec tibi cura canum fuerit postrema etc
758 Aurora Arcturum etc. Hesiodus ita autumnum significat. Intelligitur vero per Clericum aliosque Arcturi ortus heliacus, qui incidit in Virginis 27 gradum, hoc est Septembris xxl, quique Hesiodi aevo tempus id aliquot diebus praecedebat. Is est verus ortus; nam apparens aliquanto serius flt.
759..... denasque ex ordine etc. Animadverte antiquissimam Graecorum diligentiam in uvis curandis vinoque conficiendo. Hinc factum credo, optima habita fuisse eorumdem vina et laudatissima, uti etiamnum maximo sunt in pretio apud multos. Quis tamen huiusmodi curam adhibeat in ingenti uvarum 'copia? Fortasse et He— siodus id de selectiori vino praecipit.
b b
765 Pleiadesque Hyadesque etc. De occasu Pleiadum superius dictum est. De Hyadum vero occasu haec notat Clericus e Petavii doctrina. Palilium id est lucidissima hyadum in oculo Tauri posita mane occidit in gradu ix Scorpii Romae, id est Novembris il; quo die Columella Tauri caput occasum facere scribit. At in Aegypto matutinus occasus fiebat in gradu Scorpii xl, Novembris iv. Sed idem Columella Suculam mane occidere ait Novembris xxl, qui est apparens occasus matutinus, posterior vero etc. Vides heic omnia intelligenda esse de occasu matutino seu cosmico. Ita et lucida pedis Orionis stella mane occidit, Scorpii v Octobris xxix Zonae mediae Scorpii xil Novembris v Humerus eiusdem dexter Scorpii xxl Novembris xiv. Igitur initio hyemis vere occidere dictus est.
767 heic desinet annua cura etc. Incredibile dictu, quae
et quanta in explanando hoc versiculo.... mh£iu>v $e Xcctoc %6o vo± aej^evog etr)-, graeci Scholiastae effiniverint, quos et Latini quamplures sequuti sunt, sed ineptissime. Hesiodi mens clarissima: ab hyeme incoepit agriculturam: tum quae vere facienda sunt, docuit; absolutis vero quae ad aestatem pertinent, in autumno desinit; sicque totius anni agrorum cultum concludit, viamque sibi aperit ad alteram oeconomiae partem id est ad navigationem. Vide Heinsium in libro singulari contra Tzetzem, et in animadversione ad ipsum hunc versum.
768 Quod tibi si placeat etc. Tertia oeconomiae pars seu navigatio, quam fieri vetat Hesiodus Pleiadibus mane occidencibus, quod ut habemus etiam apud Quintum Smyrnaeum lib. v v. 367. Pleias indefessi oceani fluenta subit timens inclytum Orionem: aerem pertur bans : pontus vero procella furit etc. Hoc vero hyeme fit.
771 Omnia ventorum etc. Non absimile illud Virgilii: omnia ventorum concurrere flamina vidi etc. et illud non illa nocte per altum ire, neque a terra moneat convellere funem etc. Simplicior in tradendis praeceptis Hesiodus; multo festivior venustiorque Virgilius.
778 Velorumque legens alas etc. Neof TtTt^a.' sic etiam Virgi— lius; et velorum pandimus alas. et alio loco remigium alarum dixit etc. Sollemne enim poetis ea, quae sunt volucrum propria ad naves transferre, et vice versa, non sine elegantia.
786 Acoliden linquens etc. Cuma una ex urbibus Aeolicis, de qua passim Geographi veteres.
non ipse bonorum etc. Hi duo versus Clerico videntur gallica nive fiigidiores et indigni tanto poeta; adeoque iugulandos delendosque censet, si Aristarchi more in malos versus saeviendum est. Atqui si poeta intellexisset, patrem suum non luxu quodam, ac taedio, quo homines etiam ditissimi afficiuntur, patriam reliquisse; sed paupertatis vi compulsum, qua sua sine culpa opprimebatur, quid in hac re tam vehementer vituperandum esset, plane non video. Negari enim non potest, multos homines incommoda maxima, quae secum fert navigatio, ob solam etiam visendarum regionum cupiditatem, libenter suscipere, qui alioquin beatam in patria vitam commodisque omnibus abundantem possent securi degere. Hinc male dicerentur divitiarum opulentiaeque pertaesi? Nonne etiam antiquis illis temporibus piraticam exercere apud Graecos, ut ex Homero aliisque constat, ipsis regibus gloriosum erat? Ceterum alii alia de emigratione Dii patris Hesiodi; quidam debitum, quidam caedem caussantur.
789 Exigua vero etc. Ascra vicus Boeotiae in ipso monte Helicone, qui quum immineat Ascrae ita, ut hyeme non a solis calore tepefiat, contraque aestate maximos colligat reflectatque calores, quem
admodum habemus ab eorum locorum peritis, nil mirum toto anno habitam esse incolis Ascram incommodam. An etiam dictum id a poeta irato propter iniuriam aliquam ab Ascraeis acceptam? certe poetae omnes patriam laudant. Vide grammaticos veteres, et Pausaniam in primis, qui Ascrae situm conditoresque memorat.
794 non grandia lauda etc. Virgilius contra dixit: laudato ingentia rura, exiguum colito . uterque iure in sua re, uti patet.
798 Jamque adeo, versa in peius etc. Hesiodus heic manifeste agriculturam mercaturae praeferre videtur multoque esse praestantiorem et securiorem agrorum cultum nemo sanus negabit, quamvis fortasse citius ad opes maximas mercaturam exercendo perveniatur.
804 Carbasa in Euboeam etc. Euboea continenti vicina: Aulidis vero portus celeberrimus apud poetas propter expeditionem Graecorum ad Troianum bellum, et Iphigeniae Agamemnonis filiae sacrifi
cium. Vide Euripidem in huius nominis tragoedia. Notissimi et illi versus Lucretiani:
» Aulide quo pacto triviai virginis aram » Iphianassai turparunt sanguine foede » Ductores Danaum delecti, prima virorum etc. 808 Amphidamantis ego etc. Hic Amphidamas erat Chalcidis rex in Euboea; quumque in bello navali Eretriensium occidisset, eiusdem filii maximo apparatu funus celebrarunt variis propositis certaminibus de more ludisque. Hesiodus vicit cantu, praemiumque victoriae tripodem, quem redux in patriam Musis ille heliconiadibus dicavit, retulit. Si esset inscriptioni credendum, quam inter alios profert Dion Chrysost. orat. 11 de Regno, non dubium foret, quin divinus fuerit Homerus ab eo victus. Sed totum hoc cum Homero certamen inter fabulas amandandum, ut iamdiu viri doctissimi observarunt, quamquam et versus proferantur et ab Homero et ab Hesiodo tum recitati, et Panides qui erat Chalcidis rex, huius concertationis iudex memoretur, de quo proverbium etiam <na,^ov -^v^og, quod solet in eos iactari, qui minus sapienter iudicant. Quid? ut alia omittam, tantumne laudis gloriaeque contemptorem Hesiodum fuisse arbitrabimur, ut aemuli a se victi nomen fama per totam Graeciam celebratissimum hoc loco reucuisset modestia videlicet impeditus? Minime sane. At vixerene eodem tempore Homerus et Hesiodus? Certant scriptores, et adhuc sub iudice lis est, quam si ego non satis excussi, fortasse dirimet Aloysius Lantius in suis eruditissimis, quas iamdiu parat in hunc poetain, disquisitionibus. Quidem posteriorem
Homero Hesiodum faciunt, quidam supparem, quidam etiam anteriorem statuunt, quorum mihi placet sententia. Si enim quo quisque simpliciori scribendi genere, nativoque colore quodam, illo quidem purissimo ac minime fucato, crebrioribusque apologis proverbiisque delectatus est, eo antiquior poeta existimandus, plane vetustior Homero mihi Hesiodus habebitur. Vide Epist. doctiss. Com. Carlii ad italicam suam Theogoniae versionem, et quae ego in praelectione ex eadem exscripsi.
814 Qua me seie prius etc. Vide an id contrarium iis, quae in principio Theogoniae de se ipso narrat poeta.
816 Ipse Jovis metuam etc. Omnis a Iove musisque scientia. Itaque recte dicit Hesiodus, quamvis experientia navigandi careat, tamen se posse de arte navigandi bene disserere a Musis edoctum.
818 Luces quinquaginta etc. Clericus suspicatur heic omissos esse a librariis duos versus iam ab antiquis temporibus eo facilius quo per idem verbum incipiebant. Sibi enim persuadere non potest, tam fuisse Hesiodum rei nauticae imperitum, ut omnem navigationem coercuisset intra quinquaginta dies, quorum initium sumatur ab aesti
vo Solstitio, quum praesertim ante id Solstitium per totidem dies non minus tuto navigari omnes norint, nec ipse potuerit Hesiodus ignorare mari finitimus. Quamobrem ita supplet.
H/y,ara 7tevTr\K0VTct 7T(>o hekioio T^07rcuov Katyotkecoq ykctvKriv e^ycurrji aura^ £7reiTct H//.ara 7reVTWKovTct etc. ut est deinde in textu. Qui versus si adessent, ita essent a me latine reddendi:
» Luces quinquaginta, ante altum Phoebus Olympum » Quam tetigit, glaucum mare tutum; aliaeque sequentes » Quinquaginta, alto postquam sublimis ab axe » Vertit equos etc. Sed nihil muto, quamvis sciam huiusmodi omissiones a librariis plerasque factas, Hesiodumque in primis foede corruptum ac depravatum.
842 Est anima illa avido etc. Pecuniam avaris dominari, ante virtutem esse, reginam haberi, et similia passim apud scriptores invenias: ipsam vero esse animam, elegantissime dictum a solo, quod sciam, Hesiodo.
8 5 1 Atque onera inttrcant etc. Displicet Clerico ro ajj*au(>aSreiri, quod est proprie obscurentur, vertere intereant, malletque dicere corrumpantur. Sed non persuadet: itaque nihil de vocula sollicitor.
— medium re cautus etc. Quamquam jj.er^a (puXaa
asSou dictum putet Heinsius heic de tempore tantum opportuno ad
navigandum; ego tamen generatim hoc praeceptum accipiendum duco, praesertim quum poeta proxime vetuerit et navim plus aequo onerare, et nihil domi relinquere et similia, quae sunt omnia damnis periculisque obnoxia maximis, si fiant.
853 Accipe et haec etc. Hunc ego versiculum addendum putavi, ne ullo sine nexu transitus fieret a rebus nauticis ad res diversissimas. Latinorum poetarum minor, quam Graecorum libertas aut potius quaedam audacia, qua subito in ea, quae dicenda sunt, insiliunt. Pindarus inprimis huiusmodi est, ideoque obscurior vulgo habitus.
854 thalamo tibi iungere etc. Absolutis breviter quae ad
navigationem pertinere videbantur, iterum ad praecepta moralia delabitur poeta, quae non agricolis solum, sed omni hominum generi sunt accommodata, incipitque a statuenda idonea ad matrimonium aetate, quam annorum triginta in homine requirit, annorum quindecim in muliere. Pollux rero^ illud in textu graeco quatuordecim exponit. Plato vero et Aristoteles constituunt puellae decimum octavum nubendi annum.
865 Nil certe melius etc. Hinc illud Simonidis apud Clementem Alexandr. strom. lib. vl.
Tuvollhoc; ouSev *v^" W?£W
EVl^Atfc afjLeivov-, ouSe qtyiov KdKVg etc. passim etiam apud alios similia.
866 mensas quae sequitur etc. Turpe habebatur apud
Graecos, uti et nunc apud orientales omnes, si conviviis mulieres interessent; nec in aliorum domos, nisi propinquissimorum, ducebantur. Quae contra faciebant, eae putabantur inhonestae. Lege Corn. Nepotem in Prooemio.
867 frustra facibus sine etc. Suspicor dictum de impo
tenti mulieris impudicae complexu, quae sine facibus idest sine fructu hominem fatigat. Nihil melius invenio. Nisi forte sit illud sine face intelligendum, huiusmodi mulierem, quamvis nihil in aperto et luce faciat, suo quod viro noceat; tamen multa clanculum audere, quae viio possint displicere, et esse etiam detrimento.
869 Vsque deos colito etc. Diis reverentiam adhibendam, amicitias non temere faciendas, factas autem, servandas praecipit; multas enim ob caussas nocent, si dirimantur.
873 Quod si quis fuerit etc. Id non placet: meliora illa, quae de amicitia et auctor Pythagoraeorum versuum et M. Tullius docuerunt, quorum alter inquit, non esse odio habendum amicum propter exiguum peccatum 5 alter vero, quae tolerahilia erunt, ferenda esse; et hunc honorem veteri amicitiae tribui vult, ut is in culpa sit, qui faciat, non qui patiatur iniuriam. Isti recte quidem; nisi forte et Hesiodus benigniorem quamdam mereatur interpretationem.
876 namque alias etc. Haec non referenda ad superiora
dicit Guietus, sed ad sequentia. Non video qua ratione. nam quod sequitur: numquam mentem color arguat oris seu quocumque modo graeca interpretemur, semper obscurum erit ac dubium, dictumne id de dissimulatione, an de falsa amicitia etc.
878 Non multum indulge etc. Idest ne nimius sis. haec autem digna, quae etiam in hac morum optimorum luce imitemur.
882 Obiice ludificans etc. Sapienter. Nam quid amarulentius esse possit quam iocari in aliorum miseriam? Sapienter etiam quod sequi
tur de lingua. Nam qui multum loquitur, fieri non potest, ut semper optime loquatur.
888 Quod pretium fors cuique etc. De symbolis poeta loquitur non importune exigendis. Id enim vehementer inurbanum.
890 Mane lovi etc. Diis caste sacrificandum: hinc illae veterum frequentissimae ablutiones apud Homerum et Virgilium. Illotis autem manibus etiam in proverbium abiit in eos dici solitum, qui aut imparati aliquid facere aggrediuntur, aut eius rei quam suscipere volunt, omnino ignari sunt.
894 Spernere quis tentet solem etc. Haec paucula verba a me addita, ut latina clarior fiat sententia. An hoc proverbium in eos, qui quum nulla in re praestant, potentioribus nobilioribusque non dubitant obtrectare; an quaedam potius superstitio? Certe Claud. Salmasius male intellexit hunc locum, atque idcirco a Petavio castigatus est. Sed heic diutius immorari non operae pretium mihi videtur. Itaque alios si placet interpretes adito, multumque cuiusdam
eruditionis videlicet reconditae referes perlecta Part. I lib. il cap. 56 Hitro\. Samuelis Bocharti.
903 Ante focum etc. Nam apud hunc erant dii Penates, focusque, ut ait Proclus, habebatur tamquam ara domestica, in qua fiebant libationes.
904 Sed potius divum etc. Male ominosum erat liberis operam dare post funus; faustum post aliquid laetum. Sed haec et quae sequuntur plena superstitionis.
906 lam fiuvios etc. Et ipsi erant sacri, et numen habere credebantur: idcirco iisdem supplicandum iter facienti, ut bene fausteque omnia procedant.
912 Nec siccum a viridi etc. Reddere hunc volui versum ipsa usus Hesiodi metaphora, addidi autem conversus ad ungues, ut esset minus obscura. Ceterum non modo id in convivio sollemni deorum nullo pacto faciendum, sed ne in familiari quidem mensa inter cognatos aut amicos. Uevro^ov vocat manum quinque digitis constantem quasi quinque ramis.
914 Nec calices umquam etc. Si haec ad urbanitatem referantur, fortasse toleranda sint; sed quum ad religionem spectare videantur, anili superstitione digna sunt. Multum quidem laborat Proclus , sed frustra, ut aliquam commodam afferat explicationem. Animadverte etiam ollas et cetera vasa, quibus utebantur huiusmodi homines, lustrari solita. Illud etiam superius, de non imponendis calicibus crateri, intelligi forte possit oeconomiae praeceptum: si enim crateri impositus sit calix, quicumque velit, facile haurire potest, seque largius, quam deceat, exhilarare.
921 Ne puer annorum etc. Proclus rcc ax/yrjra interpretatur sepulcra, quae movere nefas erat. Hunc ego sequutus sum haud ignarus eodem iure posse, ut ait Clericus, terminos significare. Hac de
re plura, quam oportebat, veteres Scholiastae. Heinsius autem sus deque vertit hos versus: corruptos enim esse et male dispositos arbitratur. Itaque sic interpungit: » neque super immobilibus locato » (non enim bonum est) neque muliebri lavacro corpus purgare » puerum sinas duodecennem, quia masculos enervat, neque duode» cim mensium: nocet et illud aequali modo viro: dura enim suo » tempore et hanc rem sequitur poena etc. ». Quorsum haec vul— gatae lectionis tanta turbatio? ut probabilior clariorque eniteat sententia. Atqui profecto, quidquid affertur de balneis in Atheniensium institutione, eodem modo et obscura est et inanis, cuius numquam certa reddi poterit ratio, nisi ad meram superstitionem confugias, Tam enim est insulsum ac ridiculum praecipere non deponendos sepulcris pueros duodecennes et duodecim mensium, quam in hac omnino aetate non lavandos in muhebri balneo. Igitur niliil mutandum censeo.
926 Femineo in solio etc. Hoc praeceptum viguit fortasse apud Graecos Hesiodi tempore: nam Clemens Alex. contrarium in usu fuisse postea docet, exprobratque Paedag. lib. 11I cap. v inquiens: » Licet » autem aliis volentibus, quae domi sunt inclusae, nudas videre in » balneis; heic enim se exuere spectatoribus tamquam corporum cau» ponibus non erubescunt. Sed Hesiodus quidem corpus femineo » non exhilarare lavacro suadet. Viris autem et feminis communia » aperta sunt balnea etc. » sic ille, ubi etiam videtur receptae favere lectioni, quum nullam puerorum duodecennium aut unius anni
culi, sed virorum mentionem faciat. Dictum vero id fortasse ab Hesiodo, quod aqua, quae lavandis mulieribus inserviebat, erat tepidior, ideoque poterat minus fortes ac vegetos efficere mares nondum adultos, sed etiamnum pueros, et communem cum matribus habentes Mxitccv , rqotyhv , olxov, idest Gynaeceum.
931 Seu properet fiuvius etc. Proclus ait, Plutarchum hosce versus delendos censuisse. Atqui fortasse saniores, quam alii multi, quum possit aliqua probabilis afferri caussa, cur id faciendum vetet poeta, praesertim si fluvii sint aut fontes, ubi incolae aquantur.
935 In primis moneo etc. Malam esse hominibus vitandam famam, omnes norunt; at in eamdem recta etiam facientes et quae a nobis virtus postulat, exsequentes incurrimus. Hinc illud Virgilianum: Fama malum quo non aliud mortalihus ullum etc.
940 Interea servans etc. Vltima carminis huiusce pars de dierum
d d
doctrina, quam licet aliqui ab hactenus dictis separent, ego tamen continuandam arbitror, quum totum poema sit Opera et Dies. Sed haec omnia superstitiosis astrologis et philoseleniacis fortasse donanda philosophis, quibus in tanta etiam philosophiae luce haec nostra aetas ipsa non prorsus caiet.
941 rite tuis etc. Petronius memoriae tradidit c. 30
fuisse apud Romanos etiam in nonnullorum tricliniis tabellas affixas, in quibus qui dies boni quique mali essent, notatum erat.
944..... quum populis iudex etc. Tempore nimirum antemeridiano; ut ex Homeri Odyss. aliisque scriptoribus evincit Scaliger.
946 Ipse deum gaudet etc. Heic interpretes diversi in diversa abeunt. Egone menrem poetae assequutus? timeo vehementer, ut quod sentio, fatear. Hoc tantum dicam: in mea interpretatione constare integram sententiam, si hic versus ad superiores referatur, quemadmodum illa caussalis particula ya^ in textu graeco referen— dum monet. Quid enim prohibet dicere, Iovem gaudere hominibus veritatem seu ius agitantibus in foro? Vide quae ad hunc locum habet Heinsius contra Politianum, Proclum, et Tzetzem. Sua cuique placent.
947 Prima tibi etc. Guieto 7T(foTov evr\ est Tpiomjix^ seu dies tricesima: sed Scaliger liquido ostendit, evrjv vocatam esse tempore Hesiodi primam mensis; Solonem autem omnium primum dixisse
Ttiv TqioL-mSa, svr\v Kcci veccv- Porro Graeci tres in decades mensem dividebant ita ut dies priniae decadis Ittccjjjvov dicerentur, secundae Jjjzouvtoc , tertiae (b6ivov]og etc. Placet id in antecessu adnotasse.
Apollo hac satus etc. Diogenes Laert. in Vita Pla
tonis ait: nascitur Plato Thargelionis septimo, quo Delii natum Apollinem dicunt etc. Idcirco omnium mensium septimus dies Apollini sacer.
954. namque aere pendens etc. Araneum in aere suspen
sum nere fila r\u.a,Toq ix, 7rK£iov idest die pleno seu adulto, dicit poeta. Ego illud die adulto seu pleno omisi, quod satis intelligatur fieri in diebus aestivis, qui non dimidiati sed pleni dicebantur. Guieto est meridies quemadmodum et Scaligero. Sed quis dicat meridie tantum et araneos nere et formicas grana colligere? Ineptiis non sunt ineptiae addendae: absurdum satis, eo fieri haec potissimum die, affirmasse poetam.
958 Hac iuvet ordiri etc. Hesychius dicit, Igtqvc; vocare Graecos erecta illa ligna, quibus stamina intenduntur ad teLun faciendam.
Latinis est iugum, et Catoni tela iugalis. Itaque in ordienda tela oportet primum telae pedes erigere, et iis iugum iinponere, quod Ovidio est, telam iugo iungere, Hesiodoque lajov fffiaxScci etc.
959 decimam post mensis tertia etc. Cur haec omnia,
videat Hesiodus, et qui cum ipso velit desipere.
967 prima creando sexta oritur etc. Idest sexta dies
primae decadis seu mensis i<^ajjJvou •
974 lenes quando etc. K^ixpwuc f ox^io-jiovg ego intel
Jexi iuxta illud Horatii Flacci:
» Lenesque sub noctem susurri » Composita repetantur hora etc. Quae de quarta die dicuntur, aliter verti quam ceteri inteipretes latini, optimam Graevii explicationem sequutus.
992 Sed fugito quintas etc. Virgilius in eamdem rem habet: quintam fuge ; pallidus Orcus, Eumenidesque satae etc. An et in Virgilio scribendum Horcus, non Orcus, quemadmodum putat Clericus, et ego iam superius animadverti? Sane ita faciendum: nam Virgilius videtur habuisse prae oculis hunc Hesiodi locum, quum ea scriberet; nullus poetarum Plutonem seu Orcum esse Eridis filium dixit et et iurisiurandi praesidem. Itaque distinguenda ea nomina, Orcusque seu Pluto sine aspiratione scribendus, filius hic Discordiae cum aspiratione.
1002 Nona autem etc. Adverte, non solum dies omnes non esse aeque felices, sed eosdem etiam dies alios post meridiem feliciores alios mane. Quo quid ridiculum magis?
1024, Saepe eadem mater etc. En uno pene versiculo aut destructam omnem de fastis diebus, ac nefastis doctrinam, aut inutilem eorumdum dierum observationem redditam. Recte igitur Heraclitus reprehenderat Hesiodum, inanes huiusmodi fabellas merasque nugas, ut sapientior caeteris hominibus videretur, voluisse populo tamquam res alicuius momenti venditare. Apparet etiam Plutarchum, in quodam commentario ad hoc ipsum poetae carmen, egisse de hac controversia, utrum scilicet alii sint habendi dies fausti, alii vero infausti, in vitaque Camilli ostendit iisdem diebus et laeta saepe et adversa contigisse.
1027 Et sciat et servet etc. Optima sententia, si a vano deorum cultu ac superstitione ad veram sanctamque religionem transferatur: pietas enim si negligatur ut est infortuniorum caussa, ita si diligenter excolatur, maximae certaeque felicitatis origo est.
Constat quidem, ait Clericus, hoc poema esse dutefotXay, quomodocumque primam voculam legamus; sed quaenam desint et quam multa minime constat. Docet nos Hesiodus ipse duobus ultimis Theogoniae versibus, se scripsisse de altero illo Heroum genere, qui a diis ex mulieribus geniti credebantur, eiusque operis non raro meminerunt veteres, ut vel ex fragmentis liquet. Horum autem heroum quum longe praestantissimus esset Hercules, non absurde forte quis coniecerit hoc poema, cuius maxima parte describitur Clypeus Herculis, esse maioris illius Omqg 7toc(j/jloltiov ; quod tamen fragmentum, quasi opusculum distinctum ab eo quod dixi, ad nos pervenit. Certe tria potissimum poemata Hesiodi [p. PA220] solent memorari, inter quae Heroogonia recensetur, non Scutum. Maximus Tyrius Dissert. xvl haec habet: Hesiodus quidem seorsim Heroum, a mulieribus initio facto, recensuit genera, et ex quanam quisque natus fuerit. Seorsim vero poemate descripta ab illo est Theologia una cum Theogonia. Seorsim denique vitam iuvant opera quae facienda, et dies quibus facienda . Hactenus Clericus, amice Lector, cuius verba exscribenda putavi: eadem fere reliqui omnes interpretes habent, ex (,) quibus etiam nonnulli dubitarunt, utrum esset Hesiodi, an alterius antiqui scriptoris hoc poema. Sed ego omissa huiusmodi controversia, quae certo dirimi dissolvique nequit, ad meam venio interpretationem. Haud primum nunc latinis versibus a me redditum hoc poema in lucem prodit: aliquot iam elapsi sunt anni, ex quo Senis in Etruria vulgatum est, ut antequam Odysseam in manus hominum emitterem, haberetur aliquod meae rationis interpretandi exprimendique Graeca latinis carminibus specimen, ac veluti tentamen. Integrum tunc imprimendum, prout exstat nimirum in Hesiodi
(i) Vide eorum nomina diversasque sententias in Bibl. Graec. lib. il cap. viil apud Fabr.
[p. PA221] editionibus, curavi, inscripsique Alfonso Marsilio doctissimo viro mihique amicissimo. Post autem mutato consilio, priores versus quinquaginta septem, qui ad Alcmenam Iovisque et Amphitryonis cum eadem congressu pertinent, relinquendos duxi; multoque satius incipiendum esse arbitratus sum ab iis versibus, quibus narrat poeta Herculem, quum ab eodem Cycnus esset visus in luco Apollinis, sese ad pugnam parasse. Sic enim duo consequutus esse videor, ut relictis prioribus illis versibus et integrum legentibus appareret poema, et commodius haberet initium. Ego quidem iamdiu in ea sum opinione, eodem modo nimirum fuisse hanc Heroo goniae (,) partem dictam Scutum Herculis, quemadmodum Iliadis pars illa, quae graecarum navium enumerationem habet, est appellata Boeo tia. Partem hanc esse novimus IUadis, quod maximo musarum bono tota superest legiturque Ilias ; Heroogonia Hesiodi seu aliud huiusmodi
(i) Heroogonia in plures erat distributa catalogos: Aspis seu Scutum ad quartum fortasse pertinebat, ut est in Scholiis, quae in Aldina editione Aspidi subiiciuntur. An vero Heroogonia diversum opus a mulierum catalogo? Hoc etiam dubio non carere videtur. Vide Fabr. in lib. il c. vnl Bibl. Graec. Quid quod et Eustathius et Pseudo-Didymus postremam partem Iliad. 2' vocant AWiWcwav?
[p. PA222] carmen, cuius erat pars pugna Herculis cum Cycno, quum iniuria temporum perierit, fragmentum quod superfuit, Scutum Herculis inscriptum fuit. Ceterum ne et priores versus, quos resecandos putavi, desideres, heic subiiciam, quales in Senensi exstant editione.
Qualis agenoreas patria procul urbe relictaAmphitryona sequens Thebarum venit ad arcesEgregii Alcmene clarum genus Electryonis;Femineo quae pulcra choro praestabat in omniOre habituque? olli mortali sanguine nullaIngenii laudes poterat contendere virgo,Spirabatque nigris oculis nigroque capilloTale decus, spirat paphio quale aurea lucoIpsa suos Cytherea adiens quum visit amores.Atque eadem, quanto non arserat ulla priorum,Sollicito cari flagrabat coniugis igne,Ille licet miserae stravisset funere patremIrascens in caede boum. quo tempore supplexFinibus e patriis Cadmaeam venit ad urbemHospitio exceptus pulcra cum virgine, ubi aegramDuxit acidaliae Veneris sine munere vitamAmphitryon. neque enim carum fas ante cubileScandere erat, geminos nymphae quam maximus ultorPlacasset bello fratres, ferroque superbasTeleboum Taphiumque arces vastasset adortus.[p. PA223]Sic animo fixum: promissi numina testesAdfuerant, quorum veritus contemnere numenMaturabat opus, quod Iupiter ipse probarat.Ergo illum studio pugnae succensa iuventusOmnis equum domitrix sequitur Boeotia, et omnesCertatim Locrique viro se adiungere gaudentPhocensesque una: una tantas dux ipse catervasLaetus agit, mediisque ardens exsultat in armis.At pater ille hominum divumque aeterna potestasSecum aliam tacito volvit sub pectore curamProgeniemque parat, possit quae vincere Martem.Id meditans celansque dolos discedit Olympo,Furtaque nocturnus veneris molitur. ad altumIamque Typhaonium, iam Phicion alite cursuCelsus abit, residensque opera admiranda volutat.Nec mora fit: captus nymphae Mideatidis igneConcubuit furtim votoque potitus amato est,Amphitryon qua nocte redux victricia belloArma domum referens devicto venit ab hoste.Non famulos prius ille suos, non visere gaudetPastores, quam nota adeat penetralia nymphae:Tantus amor cupido gliscit sub pectore regis!Ac veluti saevo qui longi elapsus ab aestuConvaluit morbi, captiva aut vincula fugit;Sic alacer laetusque animi iam marte solutusIntulit optato longum vestigia tecto[p. PA224]Amphitryon, fruiturque datis non ante hymenaeisIdalium carpens florem, cythereia dona.Iamque adeo magni revolutis mensibus orbisNympha simul furtim summo Iove plena, simulqueEgregio commixta viro duo germina partuEdidit, haud uno prognatos robore fratres,Deterior namque alter erat, qui sanguine cretusMortali; longe contra praestantior alterMagnanimusque, ingensque. tuo de semine IphicleusProdiit, Amphitryon : dia Iovis editus alterDe stirpe Alcides heros, qui te quoque, Cycne,Marte satum quondam crudeli caede peremit.Viderat hunc Phoebi etc.
Tu ipse profecto his perlectis versibus consilium laudabis, opinor, meum, industriamque probabis. Quod si et placebit, ut hoc poema imposterum non Scutum Herculis, sed Pugna Herculis cum Cycno inscribatur, minime pugnabo, immo potius libenter assentiar. Meo tamen arbitrio id facere non ausim: vereor enim antiquitatis auctoritatem. Itaque idem nomen servetur, forma tantum mutetur. Haec habui, de quibus te admonerem, amice Lector; tu me ama valeque.
Vers. 2 In nemore etc. Hoc Apollinis nemus erat in agro Pagasaeo ad septentrionem sinus Pelasgici.
--- Cycnum etc. Heroem nempe ex muliere et deo Marte genitum, qui rapinis et caedibus in eos saeviebat, qui Apollini dona ferre per ea loca consueverant.
f f
17 Iolaus et acer etc. Iphicli filius, et Herculis auriga hac in pugna.
23 Peccavit pater etc. Amphitryon occiso Electryone exsul venit Thebas cum Alcmena: a qua urbe profectus cum exercitu vicit Taphios et Teleboos. Quo tempore Iupiter concubuit cum Alcmena, Herculemque generavit. Idcirco Iphiclo fratre melior Hercules; ille Amphitryonis, hic Iovis filius. De hac re tota lege Mythologiam Bannierii pag. 267 et Deninam lib. I cap. VI Hist. Graec.
34 Consilium etc. Iis apud poetas mens a Iove eripi dicitur, qui male aliquid aggrediuntur, ruuntque in exitium.
35 Praetulit Eurysthei etc. Iphiclus patria relicta domo ad Eurystheum sese contulerat. Eurystheus erat Peloponnesi rex, Herculemque continuis certaminibus periculisque exponebat: illi enim heros invictissimus decepto Iove a Iunonis fraudibus servire ac parere coactus erat.
38 At me caelicolae etc. Iuno, an potius Apollo, cui Cycnus invisus magnopere?
62 nec Ariona nigrum etc. Arion hic equus: porro usitatum equis nomina imponere, ut et canibus.
70 volucresque sagittas etc. Animadverte elegantissimam sagittarum descriptionem, quae, qua parte vulnus infigunt, lacrymas ac mortem continere dicuntur; mediae laevissimae sunt, qua nervo aptantur, pennis armatae sunt, ut directius tendant.
79 Deinde capit clypei etc. Iure sane Ioannes Diaconus iam adnotavit, hoc Herculis Scutum exhibere nobis totum terrarum orbem et quae in eodem fiunt, pugnas nimirum, sollemnes hominum coetus, ludos, certamina, bella, urbiumque direptiones, morientiumque gemitus. Tum arantes ac metentes frugesque in aream congregantes, t um racemos secantes ac ferentes ad torcularia. Sunt et venatores, et leporem canes insequentes, et equi cursores, et adolescentes saltantes et canentes ad tibiam, et cetera huiusmodi quamplurima; quae omnia circum coronae in modum ambit oceanus. Non absimilis est illa apud Homerum in Iliade scuti Achillaei descriptio, multique versus iidem omnino sunt. Cur id acciderit, grammaticorum est diligentius inquirere, et an pseudo-Hesiodi sit hoc poema? Ceterum si quis erit, qui putet multo plura in hoc scuto congesta esse, quam quae ipsum scutum capere potuerit, is Popii Animadversiones ad Scutum Achillis in Iliade adeat, videbitque solutam penitus, exhibita ibidem figurarum mensura, hanc omnem diflicultatem.
94 Adsunt Incursusque etc Haec omnia quasi quaedam viva corpora videbantur: sua cuique facies constabat.
102 ore cientes etc Fortasse horum serpentium ora atque dentes ita a Vulcano conflati erant, ut qiiocumque motu impellerentur, interque sese collisi resonarent. Sequitur ipsa corporum descriptio, quae quia diversis coloribus efficta exprimitur, non male quis fortasse hinc coniecturam faciet, non sculptas tantum fuisse huius clypei figuras, verum etiam coloratas: itaque pingendi arti
nobilissimae accedet antiquitas, quam illi videntur quidam denegasse parem Homeri temporibus.
115 Parte quoque in clypei etc. Cui non nota Lapitharum Centaurorumque pugna? Vtrique Thessaliae populi ferocissimi ac pugnacissimi; Centauri etiam equitandi peritissimi, unde partim equi partim homines ficti a fabulis.
7T£(>i okfioq kms.i^iroq quid heic significet, satis constat. An o'x\oq pro ohfioq legendum? Sed Clericus huic lectioni mmime codices favere observat. Ego suspicor, eam posse intelligi vocem de praemiis a diis Apollini et Musis pro cantu propositis.
143 At subter portus etc. Ingens quidem saltus, at pictoribus non inusitatus: qui pictores habent sane multa, quae in hoc poemate admirentur et imitentur.
152 Praeterea Danaes etc. Si quo in loco oportebat meminisse hoc Scutum fuisse opus Vulcani, certe id iu hac Persei descriptione faciendum erat: nihil enim illo, eiusque statu magis admiratione dignum, ne dicam incredibile.
g g
166 Gorgones efusae etc. Stheno et Euryale post Perseum fugientem sororis Medusae mortem ulturae ruebant. Certe haec pictura, non poesis est; ita oculis omnia, ut Horatius ait, fidelibus subiecta sunt.
172 Magnus at horrifico etc. Supra Gorgones acerrima pugna insculpta erat: ante urbem milites praeliabantur pro coniugibus natisque; matres e moenibus exitum praelii sollicitae despectabant, senesque diis preces ac vota offerebant pro incolumitate natorum.
185 Insequiturque furor Parcarum etc. Parcae sanguinis effusi avidissimae semper inter caedes versantur. Earum praesides, nam multae sunt, Clotho, Lachesis et Atropos. Quae heic diversa fieri describuntur, non ab iisdem sed a diversis fieri intelligenda.
202 Tristitia infelix etc. Bene post cruentam pugnam describitur tristitia; multi enim necesse est tristentur ac doleant. Porro quid tristius hac tristitia scribi aut etiam excogitari potuit?
210 ... non hinc procul urbis imago etc. Cuius urbis? quae septem habebat portas. ergo Thebarum mentio fit.
214 Sponsa rotis etc. Sollemnis heic describitur pompa, qua sponsa ad sponsum apud Graecos deducebatur. Iuvenes ac puellae in duos choros dividebantur, sponsorumque laudes alterno cantu celebra
bant, saltabantque ad tibiam. Vide Theocritum in Helenae ac Menelai Epithalamio. Qui vero Echo in sculptura resonabat, sane nequeo intelligere. Sed non unum hoc parum verisimile in hac descriptione, quamvis summa est in versibus venustas, quod satis erat poetae placendi in primis studioso.
230 Laeta seges etc. Animadverte quatuor anni partes heic eleganter descriptas per arationem, per messem, per vindemiam ac venationem.
239 Argento e niveo etc. Quid hac vite formosius, quid magis affabre fictum? plena sane evidentiae descriptio ita, ut oculis ipsis, tantum perlectis versibus, omnia mihi videre videar.
255 ... ex auro tripodes etc. Praemia certaminum ludorumque apud Graecos tripodes plerumque; quamvis et alia proponeren
tur victoribus. Vide Homerum ad Patrocli funus ab Achille celebratum, et Virgilium ad Anchisae exsequias ab Aenea insrauratas.
257 Haec circum etc. Has omnes hactenus descriptas tam multiplices variantesque figuras Oceanus coronae in modum per summas clypei oras discurrens claudebat; et ne ipse etiam inornatus esset, cycnos cum piscibus in eodem ludentes effinxerat Vulcanus.
262, Spectaclum Iove dignum etc. Quid mirum, hunc fuisse clypeum tam affabre a Vulcano elaboratum, quum ab ipso Iove sic iussus erat?
265 ... nec mole gravatur etc. Recte quidem haec a poeta animadversa, ut ingens illa vis Herculis magis appareret.
272 Salvete, o Lyncei etc. Abantis pater fuit Lynceus, Abas Acrisii, Acrisius Danaes, Danae mater Persei, Perseus pater Alcaei, Alcaeus Amphitryonis, Amphitryon vero Herculis et Iphicli, cuius filius Iolaus.
278 ... tu qua se parte videndum etc. Mars et Pallas ambo pugnarum praesides, sed plerumque adversi a poetis finguntur: ille enim furore, haec sapientia regitur. Porro sic eadem Dea et Diomedem in Iliade in Martem incitat.
283 ... victoria divae etc. Nam cui Pallas auxiliatur, victor evadat necesse est.
296 Cycne, quid etc. Initio allocutionis conatur Hercules Cycnum a pugna deterrere, admonens se et Iolaum esse pugnis periculisque iamdiu adsuetos. Ex quo constat non venisse illuc Herculem data opera, ut eum occideret, sed potius ut cum Ceyce de iniuriis a Cycno Apollini illatis conquereretur.
299 Trachinem tendimus etc. Vrbs Thessaliae est Trachina non procul a sinu Maliaco. Itaque Hercules, ut iam animadvertit Clericus, ex regionibus Pelio Thessaliae monti subiectis ad Oetam iter habebat.
300 Ad magnum Ceyca etc. Ceyx rex Trachines erat, pater Themistonoes, et Cycni socer.
h h
313 ... spoliisque relictis etc. Cur igitur supra Pallas dixit, nefas esse Martem spoliare? In Pylo fortasse licuit, hac in pugna non licet. Vide quid Plato dicat in lib. II De Rep. de non recte mentientibus, ubi invehitur in Homerum et Hesiodum.
328 ... late omnis Iolcus etc. Vrbes Thessaliae inter se vicinae, quarum Phthia Achillis patria ad troianum bellum Myrmidonum ducis celeberrima. Absurdum videtur Clerico voce duorum virorum tot tractus terrarum personuisse. Atqui si id absurdum, pleraque et in Homero et in Virgilio absurdissima; immo tota poesis absurda. Quid de Alecto illa Virgiliana tam longe personante?
332 Iupiter intonuit etc. In honorem Sarpedonis filii occisi a Patroclo fingit Homerus in Iliade sanguineas a Iove guttas demissas e caelo. Ergo prave Hesiodus fecit, qui ab eodem Iove, non a Marte Cycni patre, heic delapsas memorat. Darem quidem id Clerico, nisi optimo iure Hesiodo aliter facere licuisset. Homerus ob Sarpedonis occisi commiserationem sanguinis guttas demittere facit Iovem, Hesiodus in signum victoriae, quam eius filius Hercules erat de Cycno relaturus. An utrumque nequeunt illae sanguineae guttae significare?
364 ... sed non perrumpere etc. Iam superius admonuerat Hesiodus, hunc Herculis clypeum nulla vi ferrove potuisse frangi: qualia sunt arma omnia, quae a Vulcano fiunt.
374 Opperiens Martem etc. Sic enim praeceperat Pallas, ne occupatum in Cycno spoliando Mars aggrederetur.
376 Forte leo etc. Haec omnis similitudinum comparationumque coacervatio plane Homerica est. Vbi enim vatum ille maximus incalescit, frequentissimas adhibere solet similitudines, ac veluti coacervare.
396 O cohibe etc. Sic et apud Homerum saepe Martem verbis castigat Pallas; nec ille tamen sapientiori acquiescit, atque idcirco non semel mulctatus abiit.
412 Continuo currumque agilem etc. Aurigae Martis Terror et Pavor, quod hostibus iniecti eosdem facile in fugam convertunt. De his vide Theog.
418 ... dumque alta petunt Trachinia etc. Herculem et Iolaum Trachinem quidem divertisse dicit Hesiodus, non vero dicit Ceycem petiisse; quare desinat mirari Clericus, quomodo Hercules occiso genero ad socerum ivisse ab Hesiodo fingatur. Quod si etiam ad Ceycem ivisse diceretur, honestam caedis excusationem Hercules habuisset; quod et illatam vim propulsasset, et iniurias a Cycno Apollini illatas suadente Pallade vindicasset.
421 Cycnum autem etc. Sepulcrum exsequiaeque Cycno hominum concursu maximo a Ceyce adornantur.
424 Myrmidonumque etc. Nomina urbium paullo immutata ab iis, quarum superius poeta meminit.
FINIS.
426 ... cari gaudens Ceycis honore etc. Ideo credo haec apposita, ut appareret, tantam hominum frequentiam non convenisse Cycni gratia, qui omnibus fortasse invisus erat, sed Ceycis optimi, regis, ac propterea dilecti superis.
427 Sed molem illius etc. Anaurus Thessaliae fluvius ita volente Apolline, ne crudelissimi iniquissimique praedonis honor aut memoria exstaret, tumulum Cycni evertit. Ceterum credit Clericus, ut initio multa desunt, ita nec finem poematis heic fuisse, quod verisimile est.