Author: Toma Arhiđakon 1200-1268Editor: Olga Perićmense Augusto, 2008.
⟨1⟩Dalmatia secundum Ysidorum est prima pars Gretie et dicitur a Delmi ciuitate antiqua, que ibi fuit, sed ubi hec ciuitas Delmis in Dalmatie partibus fuerit, non satis patet. Verum tamen Dalmatia dicebatur olim largius, censebatur enim cum Chrouatia una prouintia. Est enim regio quedam in superioribus partibus, que dicitur Delmina, ubi antiqua menia ostenduntur, ibi fuisse Delmis ciuitas memoratur. Nunc uero Dalmatia est regio maritima, incipiens ab Epyro, ubi est Dirachium et protenditur usque ad sinum Quarnarium, in cuius interioribus est oppidum Stridonis, quod Dalmatie Pannonieque confinium fuit. Hec fuit patria tellus beati Hieronymi, egregii doctoris. Dicta est Dalmatia etiam alio nomine Liburnia a quodam genere nauis piratice, que in usu erat apud illos, unde Lucanus: ‘Pugnacesque mari Graia cum classe Liburnos’. Exercebant enim piraterium propter oportunitatem locorum, quia mare illud ob multitudinem insularum latebrosum et portuosum est ualde.
⟨2⟩Dicta est etiam hec prouintia Illiris a quadam regina Amazonum, que ibi regnauit, de cuius stirpe dicuntur illi populi traxisse originem. Per mare huius prouintie transiuit Antenor Troyanus, qui sue urbis euadens excidium, cum gente Dalmatica prelia multa commisit, ad ultimum peruenit ad partes Venetiarum. Et inde progrediens super oras Padi fluminis edificauit ciuitatem Patauium, que nunc Padua nuncupatur, sicut in Virgilio legitur.
⟨3⟩In istoriis uero Romanorum habetur, quod cum imperator Augustus in partibus Illyricis exercitum duceret et ipse alio properaret, misit quendam ducem, Venium nomine, contra Pannonios, qui duobus acribus fluuiis circumuallantur Drauo et Sauo, contra Dalmatas itidem misit ducem Vibium cum exercitu multo. Qui Dalmate commorantes in siluis circumadiacentes prouincias latrocinando uastabant. Qui Vibius congressus cum eis uictoriaque potitus gentem illam, licet esset efferum genus hominum, coegit ab armis discedere et terram fodere aurumque de uenis terre purgare.
⟨4⟩Secundum poetarum fabulas Cadmus dicitur in eandem deuenisse prouintiam, quando in serpentem mutatus est. Fuit autem ciuitas eius Epitaurus, que est iuxta Ragusium, in qua est magnum antrum et usque hodie opinio est, ibi habitare draconem, unde poeta: Cur in amicorum uitiis tam cernis acutum, ut serpens Epitaurius. Ob hanc causam populi illi dicebantur anguigene. Et etiam de beato Ylarione legitur, quod magnum ibi draconem peremit. Secundum ystoriam uero idem Cadmus rex fuit in Gretia, qui depulsus regno uenit in Dalmatiam factusque pirata seuissimus cepit quasi lubricus anguis per mare discurrere, nauigantibus insidiari et quoscumque poterat opprimere impotentes.
⟨5⟩Adria nichilominus hec prouintia nuncupatur ab Adrianne filia Minoys regis, quam rapuit Theseus et per mare nauigans, cum iam ipsam exosam haberet, reliquit in quadam insula solam et aufugit cum sorore ipsius Phedra, sed Bachus, qui et Liber pater dicitur, eam inueniens sibi in uxorem accepit. Quidam dicunt, quod Adria dicitur a quodam Adrio Ytali fratre, qui regnauit ibidem uel secundum quosdam Adria dicitur ab adra, quod est lapis, quia lapidosa et montuosa est hec prouintia. Vnde Ouidius: Subdita montane brachia Dalmatie.
⟨1⟩Fuit autem metropolis ciuitas Dalmatie Salona, urbs magna et antiqua, de qua dicit Lucanus: Qua maris Adriaci longas ferit unda Salonas. Dicta autem est Salona a salo, hoc est a mari, quia in litore maris sita est. Longa uero idcirco dicta est, quia modicum lata, sed in longum fere sex milibus uersus occidentalem plagam protendebatur.
⟨2⟩Hec ciuitas tempore bellorum ciuilium fidem inconcussam Romane rei publice obseruans dominium Cesaris respuebat. Quam ob rem ad subiugandum eam misit Cesar Antonium cognatum suum cum magno nauali exercitu, ipse uero insequendo Pompeium a Brundusio transuectus est in Epirum. Tunc Antonius premisit quendam ducem, nomine Vulteum, qui in insulis Salonitani litoris exercitum coadunaret. Sed ex parte Pompei erant in Salona duo duces Basilus et Octauius. Isti coegerant magnas populorum adiacentium cateruas, uidelicet Curetum, Dalmatinorum et Ystrorum, expectantes Cesaris partes, ut cum eis confligerent. Sed Vulteus famis sitisque coartatus penuria non potuit alterius in insulis comorari et licet esset undique hostium uallatus insidiis, tamen quandam nauem cum meliori sociorum manu conscendens uoluit latenter transponi in terram, sed hostium insidiis circumpositis nauis in medio transitu intercepta est. Cumque nauis hereret immobilis, uidens Uulteus, quod non pateret via diuertendi, cohortatus est suos, ut pro honore Cesaris mori fortiter parati essent antequam in hostiles inciderent manus. Sicque factum est: nam cum uiderent Pompeianos iaculis, lapidibus et sagittis instare, iamque paratos ad nauem manus apponere intusque insilire defessus iam Vulteus cum suis cum diutissime uiriliter restitisset, ne uiui ad manus hostium deuenirent, mutuis se uulneribus confoderunt et mortui sunt. Audiens ergo Antonius interitum Vultei et suorum comilitonum non apposuit ulterius uenire Salonam, sed ad Cesarem reuersus est. In tantum autem ciuitas hec fidem inuiolatam rei publice custodiuit, quod patrata Cesar totius orbis uictoria et iam solus ad mundi monarchiam prouectus adhuc ciuitati Salone minime imperabat.
⟨3⟩Quam ob rem post Cesaris necem Octauianus Augustus misit quendam illustrem uirum ex consulibus, nomine Asynium Pollionem, cum exercitu multo, qui Salonam Romano imperio subiugaret. Tunc Pollio in Dalmatiam ueniens multis bellis cepit impugnare Salonam. Vnde obsessa ciuitas et diutius nauali et equestri exagitata congressu tandem in manibus Romanorum tradita est. In qua obsidione natus est Pollioni filius, cui Saloninus nomen imposuit. Tunc uero magna pars ciuitatis illius destructa fuit, maiores etiam munitiones dirute, ne Romane rei publice rebellare ulterius posset. Peracta ergo uictoria Pollio cum quo exercitu reuersus est Romam, ubi cum magna gloria et laudis triumpho a senatu populoque Romano susceptus est, de quo in odis concinens Oratius dicit: Cui eternos honores Dalmatico peperit triumpho. Fuit iste Pollio non solum armis strenuus, sed etiam poetica facundia insignis librosque nonullos liricis metris composuit.
⟨1⟩Primus itaque beatus Paulus apostolus qui ab Ierusalem usque Illiricum repleuit euangelio Christi; non tamen ipse per se intrauit Illiricum predicare, sed misit Titum discipulum suum, sicut dicit ad Timoteum: Crescens abiit in Galatiam, Titus in Dalmatiam. Hic ergo beatus Titus ad Dalmatie partes adueniens, et uerbum salutis gentibus illis predicans, non longo illic tempore mansit, sed audiens, quod beatus Paulus a preside Festo iussus esset Romam pergere, statim omissis omnibus preueniens eum expectauit in urbe. Quo cum beatus apostolus accessisset ibique uerbum Dei diutius predicauit. Cum autem per spiritum sanctum cognosceret in eadem urbe suum martirium consumandum, de ecclesiis Gretie disponere curauit. Quam ob rem beatum Titum non remisit ad Dalmatias, sed ad Gretiam ubique magis erat notus, pontificem eum constituens aput insulam Cretam.
⟨2⟩Cuius loco beatus Petrus, apostolorum princeps, direxit quendam discipulum suum, nomine Domnium, natione Syrum, patria Anthiocenum, qui Dalmatie populis uerbum uite, quod per Titum inchoatum fuerat, predicaret. Hoc enim beatus Petrus statuerat, ut pontificia christiane religionis sic disponerentur per urbes singulas totius orbis, quemadmodum apud gentiles fuerat antiquitus constitutum. In illis enim urbibus, in quibus erant gentiles antistites, qui dicebantur protoflamines, fecit ordinari episcopos, in metropoles uero prouintiarum, ubi erant archiflamines, archiepiscopos censuit statuendos. Unde per horas Adriatici sinus tres direxit pontifices: Apollinarem Rauenne, que est metropolis totius prouincie Emilie, Marcum euangelistam Aquilegie, que preerat Venetie et Ystrie; Domnium uero in Salonam direxit, que caput erat Dalmatie et Croatie. In qua denique ciuitate diutius predicans, multosque per totam prouintiam a gentilitatis errore conuertens, non paruam Christo ecclesiam adunauit, ibique agonem sui martirii felici cruore peregit. Ab huius ergo preeminentia apostolice dignitatis omnes successores sui archiepiscopalia insignia per sedem apostolicam sortiuntur. Hic autem cum multis aliis passus est, qui eum uno mense ad martirii gloriam precesserunt.
⟨3⟩Postmodum uero tempore Diocletiane et Maximiane persecutionis alter simili nomine martir fuit, qui Domnionis uocabulo a nomine pontificis Domnii modicum differt. Sed hic fuit unus ex cubiculariis Maximiniani tiranni. Cum ergo iste Domnio maioris dilectionis aput imperatorem prerogatiua gauderet, ipse coronam imperii conseruabat et ipsam tempore debito super imperatoris uerticem imponebat, erat autem occulte christianus. Et cum uideret Maximianum adeo crudeliter in christianos deseuire, ut multos a sancto proposito deterreret, ipse utpote christianissimus et deuotus exortabatur martires in sancto proposito finaliter perdurare. Tunc fecit oportunitatem eis effugiendi tyranni rabiem et ad Romanam urbem diuertendi. Quod cum ad Maximiani deuenisset notitiam, acrius in eum persecutionis deseuit insania ita, ut ad primam confessionem christiani nominis, expoliatus regio habitu, nisi ydolis immolaret, illico susciperet sententiam capitalem. Sed beatus Domnio, tiranni declinans seuitiam, Romam fugiens properabat. Et dum iret uia Claudia prope ciuitatem quandam, que Iulia Crisopolis appellatur, satellites imperatoris post ipsum currentes inuaserunt eum et strictis mucronibus circumdantes amputauerunt caput eius. Ipse uero martir uirtute diuina propriis manibus caput suum de terra dicitur eleuasse et ibidem quendam fluuium, qui Sytirion nominatur, firmis gressibus transuadasse ibique sepultus aliquo tempore requieuit. Cum autem dominus multa per eum miracula operaretur, ex multis prouintiis pro sanitate adipiscenda ad locum ipsum confluebant. Tunc Salonitani ciues, quia equinomius erat beato Domnio pontifici, abeuntes rapuerunt corpus beati Domnionis, et cum magna reuerentia locauerunt Salone. Qua de re, propter nominis consonantiam, multotiens uocabulum Domnionis pro nomine Domnii et e conuerso confuse describitur. Eodem tempore beatus Anastasius Aquilegensis aput Salonam martirium pro Christi nomine suscepit.
⟨1⟩Per idem tempus Dioclitianus, pater Maximiani, qui ex Dalmatie partibus oriundus extitit, ob res ab eo pro re publica multum strenue gestas a senatu populoque Romano imperator fuerat constitutus. Hic super omnes alios predecessores suos immanissimus christianorum extitit persecutor. Qui cum per uniuersum orbem fideles Christi beluina feritate persequi non cessaret, uelut rabidus leo sitim sue perfidie christiano cruore non poterat satiare. Propter ipsius siquidem edicta pestifera tot milia christianorum cotidie trucidabantur, ut pene uideretur totius humani generis excidium iminere. Vnde a suis aulicis tiranno suggestum est, ut tam crudele reuocaret edictum, ne tanta hominum cedes cotidie fieret, quia timendum erat, ne forte toto mundo in exterminium dato non esset, cui posset ulterius imperare. Tunc Dioclitianus tale moderamen sue uoluit adhibere seuitie dans legem, ut qui nollet a christiana cultura recedere, non ut prius statim capite plecteretur, sed bonis omnibus expoliatus ad diuersa metalla et ad fodiendas arenas exul patria dampnaretur.
⟨2⟩Itaque in diuersis mundi partibus iussit imperator ob augustalem memoriam multa edificia erigi. Ad quorum laboriosas operas dampnaticios quosque, maxime christianos, mitti precepit. Preter alia quidem multa edificia Rome fecit fieri termas. In Pannonie partibus in confinio Rutenie quoddam construxit edificium ex lapidibus porfireticis satis excellens, quod adhuc, licet dirutum, magnum tamen inde transeuntibus admirationis spectaculum prestat, sicut legitur in ystoria quatuor coronatorum. In terra uero Getarum, que nunc Seruia seu Rasia nuncupatur, prope stagnum quoddam ciuitatem fecit construi, quam ex suo nomine Diocliam appellauit. Et quia Dalmatinus erat origine, nobilius edificium prope Salonam edificari iussit in modum urbis munitissime, quasi imperiale palatium, in quo templa facta sunt ydolorum Iouis, Asclepii, Martis, sicut apparet usque in hodiernum diem. In hoc edificio Dioclitianus matrem suam habitare fecit tradens ei Salonam cum tota prouincia. Hoc scilicet edificium Spalatum dictum est a pallantheo, quod antiqui spaciosum dicebant palatium.
⟨3⟩Huius temporibus Gaius, similiter natione Dalmaticus, summus pontifex factus est apostolice sedis. Fuit autem iste Gaius tempore Sebastiani martiris, qui cum Chromatio urbi prefecto, Marcelliano et Marco agonizantes martirio confortabat. Quamuis enim esset de genere Dioclitiani cesaris, non tamen pacem christianis optinere potuit, quin immo persecutionis turbo cum ceteris eum inuoluit martiribus. XII fere annis apostolice presidens ecclesie cum triumpho martirii perexit ad Dominum.
⟨1⟩Ea tempestate Salona optimo statu pollebat, magna ciuium et extraneorum populositate florebat. Persecutionis uero iam cessante procella ecclesia suum paulatim resumpsit uigorem. Multitudo cleri, que ibi erat, ecclesiasticis cepit institutionibus informari pluresque presules post beatum Domnium seriatim successerunt. De aliquibus, prout scire potuimus, ad posterorum memoria aliqua disseramus.
⟨2⟩Tempore Leonis imperatoris, cum Antonius tirannus fuisset imperator designatus, propter res infideliter gestas in palatio interemptus est. Idem Leo Leonem iuniorem, filium Nepotiani, copulata sibi quadam nepte sua in matrimonio loco Antemii aput Rauennam cesarem ordinauit. Hic ergo Leo regno potitus legitimo Clicerium quendam, strenuum uirum, qui sibi ante illud tempus tiranico more regnum imposuerat, caute ab imperio expellere uoluit. Vnde uolens eum extra regni negotia quasi priuatum manere aput Salonam Dalmatie episcopum fieri fecit.
⟨3⟩Temporibus uero Pelagii et Gregorii doctoris, Romanorum pontificum, fuit quidam archiepiscopus Salone, Natalis nomine, eiusdem indigena ciuitatis, qui cum multorum esset propinquorum potentia circumfultus, multum a pontificali honestate deuius incedebat. Cum enim esset inpos scientie, non lectioni erat deditus, sed epulis et cotidianis conuiuiis cum cognatis et amicis uacabat et quod erat deterius, thesauros ecclesie et uasa ministerii dando suis contribulibus et complicibus sacrilega dilapidatione uastabat. Et erat eo tempore archidiaconus quidam, Honoratus nomine, qui Deum habens pre occulis zelo nimio mouebatur, dolens de sui presulis insolentia. Hic quantum licebat, conabatur se opponere Natali archiepiscopo maxime, quia uidebat bona eccelesie tam indecenter distrahi. Qua ex re archiepiscopus ualde ipsum exosum habebat. Multas ergo machinationes et dolos contra archidiaconum cepit exquirere, ut eum ab archidiaconatus officio deicere posset. Sed cum causam opportunam minime inueniret, tunc simulare cepit, quasi maiorem dilectionem gereret circa ipsum et quasi honorem eius uellet fortius ampliare. Cepit itaque multis ei suadere sermonibus, ut ordinem sacerdotalem susciperet. Sed Honoratus suspicans dolum in causa uersari non acquieuit ordinari. Videns autem Natalis calliditatis sue uersutias non satis ad uotum procedere, protinus conuocato clero uerbum proposuit. Et quasi magne necessitatis pretensa occasione cepit archidiaconum pro suscipiendo sacerdotio compellere uiolenter. Sed cum archidiaconus in contradictione persisteret, archiepiscopus eum ab officio et beneficio suspendit. Tunc Honoratus ad papam Pelagium missa supplicatione postulauit, ut archiepiscopo preciperet, ne ipsum super hac re indebite molestaret. Insuper etiam prauam conuersationem archiepiscopi pape denuntiauit. Quam ob rem dominus papa zelo Dei commotus eidem Natali precepit districte, ut super promotione huiusmodi archidiaconum inquietare ammodo non presumeret, sed ad certam diem super suis excessibus responsurus apostolico se conspectui presentaret. Natalis ergo suscepto pape precepto contempsit et in sua pertinatia perdurauit.
⟨4⟩Interim autem summus pontifex Pelagius mortis debitum soluit, cui successit beatus Gregorius doctor. Iterum ergo Honoratus supplicauit beato Gregorio, ne a suo prelato super ordinis susceptione tantam molestiam sustineret. Papa uero, secundum quod decessor eius mandauerat, Natalem per epistolam suam comonuit et precepit, ut a molestatione sui archidiaconi iam cessaret. Sed cum Natalis sue peruersitatis non reuocaret habenas, Honoratus tot grauaminibus ac laboribus fatigatus demum suo archiepiscopo acquieuit. Cum ergo fuisset in presbiterum ordinatus, statim Natalis conceptam sui cordis nequitiam euomuit et Honoratum ab archidiaconatu deiecit dicens: ‘Non debet sacerdos in archidiaconatus ministerio deseruire’. Moxque alium moribus et uita sibi concordem in locum eius asciuit.
⟨5⟩Honoratus uero uidens sibi tam nequiter fore delusum ad papam se contulit proponens omnia, que archiepiscopus fraudulenter egerat contra eum. Tunc beatus Gregorius iterato scripsit Natali, ut Honoratum in honore pristino restitueret et nichilominus pro his, que insinuatio proclamabat infamie contra eum, ad sedem apostolicam accederet responsurus. Sed Natalis papalia mandata contempnens, utpote male conscius, in sue mentis peruersitate contumaciter persistebat. Dolens ergo beatus Gregorius de tanta obstinatione pontificis compatiens etiam tot erumnis archidiaconi quendam subdiaconum suum nomine Antonium Salonam direxit. Qui auctoritate fultus apostolica illuc accedens, cepit prius lenibus uerbis admonere pontificem, ut Honoratum in sui honoris locum reciperet et ab ipsius tam peruersa molestatione cessaret. Sed cum Natalis multa contra archidiaconum confingeret uias multiplices reluctandi exquirens, Antonius eidem Natali usum pallii interdixit interminans ut, si nec sic acquiesceret, excommunicationis in eum sententiam promulgaret. Hoc facto Natalis suas litteras ad papam direxit contra Honoratum. Honoratus nichilominus suas accusatorias contra archiepiscopum destinauit. Beatus uero Gregorius Natali rescripsit de multis excessibus redarguens ipsum et precipue de dolosa promotione Honorati dicens: ‘Quod ualde iniquum fuit, ut uno eodemque tempore una persona nolens ad ordinem sacerdotii promoueatur, que tamquam immerita a diaconatus officio remouetur et sicut iustum est, ut nemo crescere compellatur inuitus, ita censendum puto, ne quisquam insons ab ordinis sui ministerio deiciatur iniuste’. Honorato uero rescripsit dicens: ‘Volumus et precipimus te in officio archidiaconatus iure pristino ministrare, custodia uero thesaurorum tibi ex officio tuo competit, unde siquid uel ex negligentia tua uel cuiusquam fraude deperiret, tu Deo et nobis satisfacere teneris’. Eum uero, quem Natalis intruserat, ab archidiaconatu deiecit. Et quia in tantum scandali tumultum hec causa succreuerat, precepit papa Honorato archidiacono, ut ad sedem apostolicam personaliter accederet. Archiepiscopus uero non personaliter sed per procuratores legitimos se curie presentaret. Quod et factum est. Nam per sententiam apostolicam amborum causa terminata est.
⟨1⟩In diebus illis misit beatus Gregorius quendam responsalem suum, qui ecclesias Dalmatie uisitaret. Eo tempore Natalis archiepiscopus de hac luce migrauit.
⟨2⟩Maximus autem ambitionis ardore succensus ad pontificatum impatienter anelabat et tandem non sine symoniaca labe dicitur fuisse electus. Hic non, ut erat consuetudinis, ad sedem apostolicam consecrandus accessit, sed misit prius et ab imperatoribus Constantinopolitanis fauorem obtinuit. Qui tamen preceperunt eidem, ut domini pape se conspectui presentaret. Sed ipse conscius electionis iniuste non accessit ad papam nec requisiuit consensum responsalis eius, sed temeritate precipiti fecit se ibidem in archiepiscopum consecrari.
⟨3⟩Quod cum ad domini pape notitiam deuenisset, magno fuit dolore permotus statimque misit ad eum districte precipiens, ne missarum solempnia celebraret. Maximus uero scismatico scelere inuolutus obstinata mente contempsit pape preceptum, sed confisus de suorum potentia propinquorum et aliorum secularium uirorum, quibus denudata sua ecclesia multa donaria largiebatur, missas celebrabat et omnia pontificalia presumebat. Tunc beatus Gregorius scripsit clero et populo Salonitano precipiens, ut nullus communicaret eidem Maximo sacerdotium rapienti. Sed tantus erat metus ipsius et suorum complicum, quod nullus audebat eum palam uitare. Honoratus uero archidiaconus et quidam Paulinus episcopus, isti, quia discreti et constantes erant uiri, preceptum summi pontificis obseruabant, ipsum Maximum tanquam scismaticum et excommunicatum ubique uitantes. Demum uero, cum ab ipsis imperatoribus Maximus corriperetur, quod tam proteruus et rebellis contra Deum et pape preceptum existeret, ad se reuersus misit nuntios suos Romam promittens se satisfacturum de criminibus, unde fuerat infamatus. Hac denique beatus Gregorius promissione placatus remisit ad Maximum mandans ei, ut personaliter accederet usque Rauennam. Tunc Maximus preparato nauigio Rauennam aduenit expectans ibi pape preceptum. Misit itaque beatus Gregorius quendam notarium suum nomine Castorium precipiens Mariano archiepiscopo Rauenati, ut ambo pariter causam ipsius Maximi tali deberent fine concludere, uidelicet ut de symoniaca heresi, unde infamatus erat, suo iuramento purgationem subiret; de aliis uero excessibus ante corpus beati Apollinaris se esse innoxium uerbo simplici affirmaret; de hoc uero, quod excommunicatus celebrare presumpsit, penitentiam ei iniungerent competentem. Sicque huius Maximi causa sopita est.
⟨1⟩Interea Salonitana urbs propter barbarorum uicinitatem, qui eam cotidianis insultibus impugnabant, ad deteriora labi cotidie cogebatur. Erantque in ea ciuiles discordie, nec satis arguto moderamine res publica regebatur. Non erat rector sapiens, qui refrenaret superbiam, qui puniret nequitiam, sed uoluntas propria unicuique pro iustitia habebatur. Qui plus poterat, colebatur, impotentes prede patebant. Iustitia procul aberat, totum prauitas occupabat. Timor Dei, sanctorum reuerentia, misericordia et pietas expirauerant, odia, rapine, usure, periuria et alia facinora totam inuaserant ciuitatem. Relligio erat derisui, clerus contemptui, humilitas superbie succumbebat. Debita subtrahebant ecclesiis, indebita exigebant. Preterea rector ciuitatis non communiter, sed diuisim querebatur; nec qui prodesset omnibus, sed qui priuatim aut amicorum comodum aut inimicorum incomodum procuraret. Et sic in ciuitate multi erant domini, pauci subditi, multi precipientes, pauci obedientes, non quasi patriam diligebant, sed quasi hostilem terram predari rapaciter satagebant, sumptus reipublice potentiores quique diripientes totum opus communis seruitii miseris pauperibus imponebant. Preter hec uero improba Venus omnem ordinem, omnem sexum et etatem absque ullo pudoris uelamine sordidabat. Dissolutio uoluptatis marcebat in iuuenibus, obstinatio auaritie rigebat in senibus, ueneficia in mulieribus, peruersitas in omnibus abundabat. Iniurias illatas conciuibus pro gloria reputabant. Intra urbem multum feroces et audaces uidebantur, sed contra hostes exeuntes timidi et imbelles inueniebantur. Talibus et his similibus Salona corrupta uitiis, quid poterat nisi ad yma uergere? Quid restabat nisi ad interitum festinare?
⟨2⟩Qualiter autem finaliter euersa fuerit, non satis perspicuum est. Nos uero, ut in precedentibus, partim scripta, partim relata, partim opinionem sequentes conemur exponere.
⟨3⟩Gothorum tempore, qui Totila duce de partibus Teutonie et Polonie exierunt, dicitur Salona fuisse destructa. Etenim dux ipse, antequam arma inferret Ytalie, per partes Dalmatie uastando transiuit Salonamque urbem ex parte uastauit. Ipse intrauit prescriptum edificium Dioclitiani cesaris et imperiales titulos ibidem sculptos deposuit atque deleuit, aliquam etiam partem eiusdem edificii destrui fecit.
⟨4⟩Venerant de partibus Polonie, qui Lingones appellantur, cum Totila septem uel octo tribus nobilium. Hi uidentes terram Chroatie aptam sibi fore ad habitandum, quia rari in ea coloni manebant, petierunt et optinuerunt eam a duce suo. Remanentes ergo ibidem, ceperunt opprimere indigenas et ad suum seruitium subigere uiolenter. Chroatia est regio montuosa, a septemtrione adheret Dalmatie. Hec regio antiquitus uocabatur Curetia et populi, qui nunc dicuntur Chroate, dicebantur Curetes uel Coribantes, unde Lucanus: Illic bellaci confisus gente Curetum, quos alit Adriaco tellus circumflua ponto. Dicebantur uero Curetes quasi currentes et instabiles, quia per montes et siluas oberrantes agrestem uitam ducebant. Ex asperitate quidem patrie naturam trahentes armorum asperitatibus, inuasionibus, predationibus, ferino more gaudebant. Bellaces ualde et quasi pro nichilo ducentes se morti exponere, nudos se plerumque hostilibus armis obiciunt. Hi apud plures poetarum de quadam ridiculosa opinione notantur. Etenim quando luna ecclipsin patitur, putantes eam a spiritibus corrodi et consumi, omnia eramenta domorum pulsant, quasi per strepitum fugatis demonibus credunt lune succurrere laboranti, unde Virgilius: pulsantes era Curetes. Permixti ergo sunt populi isti et facti sunt gens una, uita moribusque consimiles, unius loquele. Ceperunt autem habere proprios duces. Et quamuis praui essent et feroces, tamen christiani erant, sed rudes ualde. Ariana etiam erant tabe respersi. Gothi a pluribus dicebantur et nichilominus Sclaui, secundum proprietatem nominis eorum, qui de Polonia seu Bohemia uenerant.
⟨5⟩Isti, ut predictum est, impugnabant Latinos, qui regiones maritimas habitabant, maxime autem Salonam, que caput erat totius prouintie. Hec ciuitas a statu sue potentie ualde iam erat collapsa, et in facultatibus nimis atrita. Rector etiam oportunus in ciuitate non erat, quam ob rem ab inimicis facile capi potuit et uastari.
⟨6⟩Igitur dux Gothus, qui toti preerat Sclauonie, coadunato magno exercitu equitum peditumque descendit de montibus et castra posuit ex orientali parte ciuitatis, sed et aliam turmam sui exercitus fecit castra metari ex occidentali parte supra mare cepitque ex omni parte oppugnare Salonam, nunc sagittis, nunc iaculis insistentes. Alii uero ex latere montis prominentis, ingenti strepitu fundis lapides ad menia intorquebant, alii uno agmine conglobati sensimque menibus propinquantes, portas infringere perquirebant. At uero Salonitani per menia diffusi hostium iacula nunc propugnaculis, nunc clippeis excipientes uiriliter resistebant. In hostes nichilominus ingentes lapides reuoluebant, ad eos uero, qui eminus dimicabant, alii e machinis lapides iaciebant, alii balistis et arcubus fortiter sagittabant sicque diebus non paucis utrimque frustra certatum est. Sed quid ualet annisus hominis, ubi diuine protectionis gratia deest? Cum pro multis piaculis communiter singulariterque commissis superne ultionis iudicio peccatrix ciuitas hostili foret gladio euertenda, periit mens et consilium a ciuibus, presul nullus erat, rector inutilis, populus dissolutus, quid esset consultius, nesciebant. Alii erant nimis timidi, alii plus equo securi. Sic labefactari ciuitas primitus a se ipsa incepit. Igitur hostium caterue non cessabant cotidie ciuitatem miseram impugnare. Salonitani uero languentibus iam et defessis uiribus, multitudinis impetum non sustinentes iamque posse resistere desperantes, ipsa etiam menia non ex corde seruabant tantusque metus incubuit, ut obrigescentes animis nil nisi de fuga singuli cogitabant.
⟨7⟩Factum est autem, ut die quadam aliqui ex ditioribus ciuitatis res suas latenter ad mare asportantes inferre nauibus properarent. Quod uidentes uniuerse ciuitatis uulgus, mulieres simul et paruuli, conglobatim omnes ad portum irrumpere, naues scandere, huc illucque diffugere moliuntur. Rapiebant certatim quicquid poterant de domibus, clamor matronarum et uirginum ingenti strepitu ferebatur ad celum. Nec quicquam miseri sarcinulis onerati ad portum properant, nauiculis se ingerere satagentes, alii autem uix nudi et uacui insilire in lembos poterant, alii innatare ad naues, alii conamine infelici inter ipsas perstrepentium turmas in fluctibus mergebantur.
⟨8⟩At uero hostes in ciuitatem subito irrumpentes fugientes a tergo cedere, prede instare, nulli occursanti parcere, ignem domibus apponere non cessabant. Mox ubi miserabilis ciuitas suorum destituta presidiis filiorum, hostili populo repleretur, non iam erat, qui ecclesiis parceret, non qui structuris antiquis et speciosis misereretur palatiis, sed totam succendentes in furoris impetu ciuitatem, breui hora in carbonem et cinerem redegerunt. De tot enim diuitiis paucas rapuere manubias, hoc pro maximis uictorie premiis reputabant, quod tam egregiam urbem absque ulla pene sui exercitus strage dare exterminio potuerunt.
⟨9⟩Quis autem enumerare ualeat, quot miseros ciues, quot puellas infelices, quot pueros abduxere captiuos? Quis comemoret eorum multitudinem, quos uorauit gladius, quos consumpsit incendium, quos mare obsorbuit fugientes? At ciues miseri rogum dulcis patrie inspectantes, non dolere poterant, non flere licebat super eam, sed singuli uite proprie metuentes classem abducere properabant. Nec uacabat conuocare consilium, nec quid de salute publica foret agendum deliberare ualebant, sed unusquisque de sua familia anxius, cum rebus, quas de funere patrie subripuisse poterat, quo diuerteret, cogitabat. Hoc etiam agere consulte nequibant, quippe in tam precipiti fuga confuse et inordinate ad naues conscenderant, quia nec pater inquirebat filium, neque filius patrem, uxor non respiciebat maritum, nec maritus uxorem: unica spes miseris patrios discedere fines. Qui ante recesserant, non expectabant extremos, qui extremi fuerant, non retardare poterant properantes. Quasi ebrii uel amentes, nonnisi in sola fuga presidium exquirentes, nesciebant quam tutius arriperent uiam. Heu quam triste erat spectaculum miserabilium mulierum crines lacerantium, pectora genasque tundentium! Quantus erat ululatus et planctus nescientium quid potius, ignem an gladium, euitarent.
⟨1⟩Postquam procul iam a litore rates subduxerant, sparsim alii ad alias insulas properabant. Alii uero nec in insulis se satis tutos posse fieri arbitrantes longius remigabant. Tandem pars aliqua tenuit insulam, que Soluta uocatur, alii ad Bratie, alii ad Faron, alii ad portus Lysie et Corrcire applicuerunt.
⟨2⟩Ergo de nauibus exeuntes ceperunt singuli familias suas inquirere, per alias et alias insulas mittere, seseque per tribus iungere; qui se inueniebant, letabantur tantum periculum euasisse, qui uero non inueniebantur, pro mortuis plangebantur. Vbi autem tanti mali dolor et mestitia conquieuit aliquantulum, ceperunt se ad inuicem consolari. Tunc omnes incipiunt tuguria ex frondibus uiminibusque contexere seseque per loca competentia collocare. Ceperunt alii alia negotia exercere. Hi terram incolunt, hi nauibus negotiantes per mare discurrunt. Pro dolor, quot opulenti et delicati in Salona fuerant, qui tunc ad aliena hostia panem miserabiliter mendicabant! Tunc electi iuuenes armatis liburnis ceperunt per Dalmatie litora discurrentes hostibus insidiari. Tantas enim cedes et predas de ipsis cotidie faciebant, quod nullus Sclauorum erat ausus ad mare descendere. His etenim modis Salonitani erumnosam uitam ducentes multo tempore in insulis comorati sunt.
⟨3⟩Eodem tempore Iohannes summus pontifex apostolice sedis, cum esset Dalmatinus natione, audiens sue gentis miserabilem casum ualde condoluit missitque abbatem quendam, Martinum nomine, cum multa pecunie quantitate pro redimendis captiuis. Qui ueniens ad partes Dalmatie multos redemit captiuos de Sclauis eosque ad parentes suos remisit. Iste Martinus ex apostolica iussione multorum sanctorum reliquias accepit in partibus Dalmatie et Ystrie et detulit eas Romam ad predictum papam Iohannem. Qui uenerabilis pontifex eas reuerenter suscipiens recondidit apud ecclesiam beati Iohannis Lateranensis, ubi est fons baptisterii et ibidem iuxta fecit depingi ymaginem beati Domnii cum pallio et ceteris pontificalibus indumentis totum ex musio aureo. Similiter fecit ymaginem beati Anastasii inter alios sanctos.
⟨4⟩Per idem fere tempus quidam aduene, ut ferunt, Romana urbe depulsi, non longe ab Epitauro ratibus applicuerunt. Erat autem Epitauros episcopalis ciuitas, Salonitane ecclesie suffraganea. Quod ex epistola beati Gregorii pape conicimus, quam misit Natali archiepiscopo Salonitano, arguens ipsum, quia absque auctoritate synodali quendam Florentium Epitauritane ecclesie episcopum pro quibusdam iniectis criminibus, sed non probatis, deposuerat. Cuius causam comisit predictus papa suo subdiacono Antonio, quem in Salonam fuisse missum superius memorauimus. Prenotati ergo aduene sedem sibi in illis partibus collocantes ciuitatem Epitaurum sepius impugnantes nimium atriuerunt, atritamque ceperunt et captam in solitudinem redegerunt. Homines autem cum eis permixti sunt et facti sunt populus unus. Edificauerunt Ragusium et habitauerunt in eo. Ex eo tempore conari ceperunt pallium suo episcopo optinere.
⟨1⟩Interea Salonitani in insulis commorantes magno afficiebantur tedio propter terre sterilitatem et propter aquarum penuriam ingenti etiam desiderio cupiebant ad patriam reuerti. Sed licet Salona deserta iaceret nullique hostes auderent in ea manere, Salonitanis tamen uidebatur non satis tuta statio ibi fieri posse. Hostile quippe incendium consumpserat omnia, turres et menia prostrata iacebant. Solum teatri edificium, quod in occidentali parte constructum fuerat, adhuc integrum remanebat. Sic ergo miseri ciues hinc rerum urgebantur inopia, illinc metus adhuc deterrebat hostilis. Et quia pars magna eorum per orbem erat dispersa et ipsi pauci et inopes remanserant, de reedificanda ciuitate deliberare non presumebant.
⟨2⟩Unde factum est, ut aliqui ex ipsis exeuntes de insulis per diuersas partes Dalmatici litoris oportuna sibi ad habitandum loca querebant. Quidam uersus occidentalem plagam nauigantes ad portum cuiusdam urbis antique sed dirute applicuerunt. Et uidentes locum satis habilem ad manendum parauerunt ibi aliquod munimentum et habitauerunt in eo. Et quia situs loci propter adiacentes insulas et propter comoditatem portus multum eis placebat, non habebant iam necesse ad Salonam redire. Nichil enim eis uidebatur deesse preter fluuium Yadrum, qui ex orientali parte Salonitane urbi multum delectabiliter influebat. De quo legitur in Lucano: Qua maris Adriaci longas ferit unda Salonas et trepidum in molles zefiros excurrit Yader. Hoc igitur sepius nominato urbi nomen impositum est Yadria uel, ut quibusdam placet, ab Yadrio conditore Yadria nomen accepit.
⟨1⟩Erat autem inter Salonitanos, qui ad proximas insulas seccesserant, uir quidam, Seuerus nomine, cuius domus fuerat iuxta colunas palatii supra mare. Hic quia pre ceteris maiori auctoritate pollebat, magnus Seuerus appellabatur. Iste cepit adhortari conciues suos, ut ad patriam redirent. Sed quia non erat tutum inter ruinas urbis antique habitacula ponere, consulebat eis, ut in edificio Dioclitiani se interim reciperent, ubi securius comorantes aliquam saltem particulam sui territorii incolere sine magno timore ualerent, donec rebus prosperius succedentibus Salonam reedificandi possibile foret. Et tandem placuit hoc consilium nobilibus et popularibus uniuersis et tale pactum inter se statuerunt, ut ditiores sibi domos propriis sumptibus edificarent, ceteri uero, quibus res non erat sufficiens pro domibus construendis, haberent turres circumpositas pro habitaculis suis, reliquum uulgus habitaret in fornicibus et in criptis.
⟨2⟩Tunc auferentes omnia, que habebant in insulis, ac nauibus imponentes transtulerunt se cum mulieribus et paruulis exceptis animalibus et uenientes intrauerunt predictum edificium, quod non pro ciuitate sed pro regia aula constructum erat. Et quia spatiosum erat palatium, Spalatum appellare ceperunt. Ibi ergo se collocantes posuerunt habitacula uilia, sicut temporis necessitas cogebat.
⟨3⟩Et sic illa populosa ciuitas Salona, nobilis et antiqua, pro multis peccatis, que in Deum comiserat, ad tantam extitit miseriam deuoluta, ut de illa magna sui populi frequentia non tot remanserant, qui possent illius parui oppidi ambitum ciuibus replere, sed in ea parte, que supra mare respicit, se componentes reliquam partem urbicule uacuam dimiserunt.
⟨4⟩Tunc ceperunt paulatim exire et terras prope positas colere. Vbi autem Gothorum duces audierunt, Salonitanos ciues de insulis fuisse reuersos, protinus ceperunt exercitum ducere contra ipsos, uastantes omnia culta eorum nec permittentes eos extra muros exire. Tunc ciues inter se consilio habito legationem miserunt ad imperatores Constantinopolitanos supplicantes et petentes, ut liceret eis in Spalato habitare et territorium sue ciuitatis Salone iure pristino possidere. Quod et factum est. Nam impetratis omnibus, que uolebant, ad conciues suos legati redierunt portantes sacrum rescriptum dominorum principum. Iussio etiam ad duces Gothorum et Sclauorum missa est districte precipiens, ut nullam Salonitanis ciuibus in Spalato degentibus molestiam irrogarent.
⟨5⟩Accepta ergo iussione principum non fuerunt ausi ulterius contra Spalatenses arma mouere. Tunc inter eos pace composita ceperunt Spalatenses cum Sclauis paulatim conuersari, comertiorum negocia exercere, conubia iungere ac paccatos eos sibi et familiares reddere.
⟨1⟩Interea summus pontifex misit quendam legatum Iohannem nomine, patria Rauenatem, qui partes Dalmatie et Chroatie peragrando, salutaribus monitis christicolas informaret. In ecclesia autem Salonitana a tempore subuersionis presul non fuerat ordinatus. Venerabilis ergo Iohannes cepit clerum et populum exortari, ut archiepiscopatum ciuitatis antique intra se instaurare deberent. Quod illis ualde gratum extitit et acceptum. Tunc coadunato clero, ut moris erat, electio in persona predicti Iohannis concorditer ab omnibus celebrata est. Qui per dominum papam consecratione suscepta tamquam bonus pastor ad proprias oues accessit non animo cumulandi pecunias, cum ecclesia tunc esset pauperrima, sed caritatis studio de animarum salute lucrum spirituale querere satagebat. Ipsi concessum est a sede apostolica, ut totius dignitatis priuilegium, quod Salona antiquitus habuit, optineret ecclesia Spalatensium.
⟨2⟩Tunc cepit ecclesiam clerumque componere, instare doctrine, predicationi uacare curamque pastoralis officii multum sollicite exercere. Etenim per Dalmatie et Sclauonie regiones circuendo restaurabat ecclesias, ordinabat episcopos, parochias disponebat et paulatim rudes populos ad informationem catholicam attrahebat.
⟨3⟩Tunc prenominatus Seuerus domicilium suum, quod in Spalato sortitus fuerat, quando de insulis redierunt, donauit ecclesie cum turri angulari et palatio episcopium ibi fieri statuens ibique uenerabilis presul Iohannes primitus habitare cepit. Videns ergo populum in diuini cultus amore succrescere statim aggredi cepit opus laudabile et templum Iouis, quod in ipso augustali edificio excelsioribus fuerat structuris erectum, ab ydolorum mundauit figmentis ianuas in eo serasque constituens. Tunc solempnitate dedicationis indicta magnus undique populus coadunatus est. Fecit ergo ex phano illo ecclesiam consecrans eam in magna deuotione et tripudio omnium, qui conuenerant, ad honorem Dei et gloriose Virginis Marie. Clerum autem ibi statuit, qui diuini cultus obsequia diebus singulis exerceret.
⟨1⟩Eodem tempore Iohannes reuerendus antistes cepit tractare cum ciuibus, ut corpus beati Domnii pontificis, quod Salone remanserat, leuaretur translatumque in ecclesia, que nuper dedicata fuerat, locaretur. Et ualde placuit omnibus. Explorata itaque temporum uice, quando possent hoc comode atemptare, abierunt Salonam ingredientesque basilicam episcopii confusa et dissipata omnia repererunt. Repletus enim erat locus ille ruinosis tectis congestique incendiorum cineres uepres iam et uirgulta produxerant ita, ut quamuis adhuc aliqui superessent, qui locum sciebant, tamen quia tumba ipsius subterraneis fornicibus absconsa latuerat, non facile discerni poterat, unde corpus beati Domnii tolleretur. Effodientes autem terram locumque discooperientes arcam, que primo apparuit, leuauerunt et metuentes, ne forte impedirentur a Sclauis, cum celeritate magna Spalatum detulerunt. Quam aperientes non corpus beati Domnii, sed corpus beati Anastasii martiris inuenerunt. Protinus ergo die sequenti reuertentes Salonam de eodem loco sarcofagum beati Domnii effoderunt et cum summa festinatione Spalatum transferentes deuotione nimia amborum martirum pignora pretiosa locauerunt in prenominata Dei Genitricis ecclesia, ubi dante Domino usque hodie requiescunt.
⟨1⟩Igitur duces Sclauonie habere ceperunt in magna ueneratione ecclesiam beati Domnii donantes ei predia et possessiones multas, decimas et oblationes corde ylari offerentes.
⟨2⟩Fuerunt autem in ecclesia Spalatensi archiepiscopi multi, quibus ex priuilegio Salonitane ecclesie omnes episcopi superioris et inferioris Dalmatie obediebant utpote suffraganei ab antiquo. Ipsi autem archiepiscopi non Spalatenses sed Salonitani appellabantur. Postquam autem per predicationem predicti Iohannis ac aliorum presulum Salonitanorum duces Gothorum et Chroatorum ab Arriane hereseos fuerant contagione purgati, preter episcopos Dalmatie in Sclauonia fuerunt alique statute episcopales ecclesie: uidelicet ab oriente fuit episcopus Delmitanus, unde Dalmatia dicta est, ab occidente fuit episcopus Sciscianus, ubi beatus Quirinus martir quondam extitit presul.
⟨3⟩Denique post Salone interitum in Spalato hos inuenimus antiquiores fuisse antistites: Iustinus archiepiscopus extitit anno incarnationis octingentesimo quadragesimo, Marinus archiepiscopus fuit tempore Caroli regis et Branimiri ducis Sclauonie, Iohannes archiepiscopus fuit anno Domini nongentesimo quartodecimo tempore Tamislaui ducis. Martinus archiepiscopus fuit anno Domini nongentesimo septuagesimo tempore Theodosii imperatoris et Dirscisclaui regis. Iste Martinus fuit Spalatinus natione, hic fecit ecclesie unum calicem magnum cum sua patena de auro purissimo. Ab isto Dirscisclauo ceteri successores eius reges Dalmatie et Chroatie appellati sunt. Recipiebant enim regie dignitatis insignia ab imperatoribus Constantinopolitanis et dicebantur eorum eparchi siue patricii. Habebant namque ex successione sue originis patrum et proauorum dominium regni Dalmatie et Chroatie.
⟨4⟩Istaque fuerunt regni eorum confinia: ab oriente Delmina, ubi fuit ciuitas Delmis, in qua est quedam ecclesia, quam beatus Germanus Capuanus episcopus consecrauit, sicut scriptum reperitur in ea, ab occidente Carinthia uersus mare usque ad oppidum Stridonis, quod nunc est confinium Dalmatie et Ystrie, ab aquilone uero a ripa Danubii usque ad mare Dalmaticum cum tota Maronia et Chulmie ducatu.
⟨1⟩His fere temporibus pars aliqua gentis Massagetum egressa de regione sua, que Mageria nuncupatur, uenit in multitudine graui obstantia queque deuastans, totam Pannoniam ex utraque parte Danubii occupauit. Interfectis namque incolis regionis illius aliisque in seruitutem redactis posuerunt se in planitie illa, quia propter raritatem hominum abilis erat animalibus alendis, ex quibus maxime multitudo ipsa uictum habebat. Hec regio dicebatur fuisse antiquitus pascua Romanorum. Ceperunt ergo circumpositas regiones bellis assiduis infestare, ecclesias destruere, christianos affligere. Erant enim pagani crudelissimi, prius uocabantur Hunni, postea sunt Hungari nuncupati. Ante ipsa tempora dux Attila, ferocissimus persecutor christianorum, de predicta regione dicitur fuisse egressus.
⟨2⟩Petrus archiepiscopus, natione Spalatensis, fuit anno Domini nongentesimo nonagesimo, tempore Tripimiri et Mucimiri, filii eius, regum. Paulus archiepiscopus, etiam natione Spalatensis, fuit anno Domini millesimo quintodecimo, tempore Basiliii et Constantini imperatorum Constantinopolitanorum et Cresimiri, eorum patricii et regis Chroatorum. Pater uero eiusdem archiepiscopi uocabatur Prestantius, qui eodem tempore primarius erat, hoc est rector, ciuitatis Spalatine.
⟨3⟩His temporibus Geyza, quartus dux Ungarorum, christianus effectus, cepit gentem suam ad ritum christiane professionis paulatim atrahere dans libertatem christianis edificandi ecclesias et nomen Christi publice predicandi.
⟨4⟩Mortuo denique Paulo archiepiscopo, substitutus est Dabralis, Spalatensis natione anno domini millesimo tricesimo, temporibus principum predictorum.
⟨1⟩Factum est autem, ut illis diebus conuocarentur omnes suffraganei Dalmatie ad prouincialem synodum, que celebranda erat in ecclesia Spalatensi. Episcopis autem superioris Dalmatie uisum est, quod comodius suum possent iter peragere, si omnes uno nauigio ducerentur. Tunc preparata naui ex condicto accesserunt ad portum et imponentes, que erant nauigantibus necessaria, omnes fere episcopi eandem nauem conscenderunt, uidelicet Catariensis, Antibarensis, Doclinensis et Suacensis. Cum autem circa insulas uentis impellerentur non multum aduersis, ecce subito tempestatis turbo mediis fluctibus toto se fragore immersit statimque attoniti naute confusis clamoribus ad armamenta uelorum manus accurrunt apponere anitentes uela deponere, ancoras proicere, ne nauis in asperrima loca, que iam erant proxima, incideret. Sed antequam possent quicquam consulte agere, confestim nauis arrepta in siccum tota illysa est intumescentibusque procellis minutatim quassata est et confracta. Sicque diuino iudicio miserabiles episcopi et omnes, qui cum eis erant, perierunt.
⟨2⟩Tunc ciues urbium predictarum missa relatione ad summum pontificem nuntiauerunt de naufragio episcoporum suorum, suppliciter postulantes eximi a subiectione ecclesie Spalatensi satis probabilem pretendentes occassionem, quia periculosum illis erat tam remotam ecclesiam uisitare. Quam ob rem Romanus pontifex annuit petitioni eorum omnesque episcopos a Ragusio superius absoluit a uinculo, quo tenebantur antique metropoli Salonitane. Statuitque nouam metropolim in ciuitate Antibarensi et omnes episcopatus predictos ei subiecit.
⟨3⟩Inferior uero Dalmatia habuit episcopatus suos more antiquo sue metropoli Salonitane ecclesie subditos, uidelicet ab Apsarensi episcopatu usque ad Traguriensem. Vegliensis, Apsarensis et Arbensis episcopatus habuerunt parochias suas in insulis suis, sed Vegliensis optinebat maiorem partem parochiarum, quas nunc habet Signiensis ecclesia, que non erat tunc episcopalis sedes. Omnes enim ciuitates predicte ad regnum Chroatie pertinebant. Iaderensis episcopatus non magnam habuit parochiam propter uicinitatem Nonesis et Belgradensis episcopatuum. Cum autem Belgradensis ciuitas destructa fuisset a Venetis, mutauit sedem suam in Scardonam. Traguriensis episcopatus, quia sue metropoli uicinior erat, maiorem diocesim sortitus est, uidelicet castrum Sibinicense cum tota sua iupa, protendebatur enim fere usque ad fluuium Cetinensem. Fuit etiam episcopalis sedes apud Mucarum eratque sua parochia a confinio Craine usque Stagnum. In Stagno nichilominus fuit episcopatus suaque parochia erat in comitatu Chilmie. Voluerunt etiam Chroatorum reges quasi specialem habere pontificem petieruntque ab archiepiscopo Spalatensi et fecerunt episcopum, qui Chrouatensis appellabatur posueruntque sedem eius in campo in ecclesia sancte Marie iuxta castrum Tiniense. Hic multas optinuit parochias habuitque predia et possessiones per totum pene regnum Chroatie, quia regalis erat episcopus et regis curiam sequebatur eratque unus ex principibus aule et sua iurisditio usque ad Drauum fluuium extendebatur. Ecclesia nempe metropolis has sibi uoluit parochias retinere: comitatum Cetine, Cleune, Clisse, Massarum, Almisium et Corbauiam et ultra Alpes ferreas usque ad confinia Zagrabie totamque Maroniam.
⟨4⟩Nunc autem ad Dabralem episcopum redeamus. Hic enim cum esset potens et nobilis nec foret aliquis ausus ipsius acta reprehendere, quicquid sibi placebat hoc licere putabat. Habebat namque mulierem et filios quasi laycus, quos secum in archiepiscopali palatio tenebat, totum uero episcopium nonnisi uagitibus paruulorum et ancillarum tumultibus erat plenum. Negotiis quippe secularibus implicatus, modicum spiritualia procurabat. Cum autem tam enormis uita pontificis summo fuisset pontifici nuntiata, statim misit quendam legatum, Iohannem nomine, uirum ualde prouidum et discretum. Qui ad partes illas accedens congregata synodo inquisitionem cepit facere in capite et in membris. Et cum crimen Dabralis archiepiscopi esset notorium, cepit se friuolis allegationibus excusare. Ducebat enim predicatam mulierem sibi fore legitimam, quam ex consuetudine orientalis ecclesie secum poterat licite retinere. Sed legatus excusationes Dabralis nullius fore momenti considerans autoritate apostolica sententialiter remouit eum in perpetuum ab administratione ecclesie Spalatensis.
⟨5⟩His temporibus Stephanus Geyze filius per Romanum pontificem coronam regni adeptus, primus rex Hungarorum effectus est, uir strenuus et ad ampliandum christiane fidei cultum ualde intentus, totum regnum suum ita nobiliter episcopatibus, monasteriis et ecclesiis ordinauit tamque copiose dotauit, ut in toto pene mundo uix status ecclesie uigere melius et dignius uideatur.
⟨6⟩Denique post Dabralem fuit quidam Iohannes archiepiscopus Spalatensis de ipsa ciuitate oriundus. Ipse edificauit ecclesiam sancti Felicis super riuum. Et cum pre senectute iam factus esset inutilis, cessit ab onere pastorali et in eadem ecclesia non longo tempore degens ibidem mortis debitum soluit.
⟨1⟩Ea tempestate quidam apostolice sedis legatus ad ecclesiam Spalatensem accedens prouincialem synodum congregauit. Vbi cum omnes Spalatensis metropolis episcopi conuenissent, antequam dimitteretur concilium, tractatum est de electione metropolitani, quia Spalatensis ecclesia tunc uacabat. Et factum est diuina gratia inspirante, ut omnium mentes et uota in personam uenerabilis uiri Laurentii Apsarensis episcopi, qui cum ceteris suffraganeis ad synodum uenerat, concordarent, ipsum in patrem et archiepiscopum unanimiter proclamantes. Missa ergo relatione ad Romanam curiam postulationem de ipso factam domino pape presentauerunt. Et quia testimonium habebat bonum ab omnibus, facile admissa est petitio eorum. Deditque ei summus pontifex licentiam transeundi mittens ei pallium dignitatis cum confirmatione priuilegiorum metropolice auctoritatis.
⟨2⟩Fuit autem Laurentius iste Dalmatinus origine, statura quidem pusillus, sed sapientia magnus. Cepit ergo sua uigilanti industria ecclesiam in temporalibus et spiritualibus subleuare, per totam prouinciam predicando discurrere et sicut bonus pastor super gregis sui custodia tota sollicitudine insistere. Et quia talis erat uir, in magna reuerentia habebatur a regibus et principibus Sclauonie tribuebantque ecclesie sancti Domnii uillas et predia multa facientes confirmationes et priuilegia super nouis collationibus et antiquis. Ipse autem uenerabilis Laurentius non sibi aut carnalibus erat proximis intentus acquirere, sed omnia ad proprietatem ecclesie ascribebat. Tantum enim studiosus extitit ad ampliandum ac decorandum ecclesie thesaurum, ut quendam proprium seruum in Anthiochiam ad discendum fabrilia opera auri et argenti dirigeret. Qui cum iam bene instructus redisset, fecit uenerandus pontifex excudi ab ipso candelabra magna de argento et alia candelabra manualia. Fecit etiam urceum magnum et alium paruum et ciminile manicatum, calicem et capsam, uncum pastoralem et crucem et alia quedam, que omnia perfecit opere sculptorio artis ingenio Anthiocene.
⟨3⟩His temporibus Adam quidam Parisiensis, optime in artibus elimatus, pergendo Athenas ad Graecorum studia deuenit Spalatum. Et cum fuisset a Laurentio antistite honorifice susceptus, rogatus est ab eodem, ut passiones beatorum martirum Domnii et Anastasii, que inculto fuerant antiquitus sermone conscripte, luculenta faceret compositione nitere. Quod ille gratanti corde consentit sumptoque temate a ueteribus ystoriis legendas utriusque martiris lepido satis dictamine innouauit. Ymnos etiam composuit et quicquid de beato Domnio musice canitur metrico sermone conscripsit.
⟨4⟩Per idem tempus uacante ecclesia Traguriensi electus est quidam Iohannes, natione Ytalicus, et presentatus Laurentio episcopo munus ab eo consecrationis accepit. Hic pre ceteris episcopis aput Laurentium maioris dilectionis et familiaritatis prerogatiua gaudebat, quia erat uir litteratus et bonus. Pro amore siquidem celestis patrie cuncta carnis blandimenta contempnens asperrimam uitam ducebat et, sicut asserunt, ad tantam uirtutum gratiam excreuit, ut quedam in eo sanctitatis insignia eniterent. Vnde et in uita et post mortem in magna ueneratione habitus est a ciuibus suis.
⟨5⟩Temporibus domni Laurentii archiepiscopi quedam execrandi scismatis fuit suborta contentio in Dalmatie et Chroatie regno.
⟨6⟩Fuerat siquidem tempore domini Alexandri pape et Iohannis decessoris Laurentii supradicti a domino Maynardo quondam Pomposiano abbate, postea episcopo cardinali, quedam synodus omnium prelatorum Dalmatie et Chroatie multum solempniter celebrata, in qua multa fuerunt conscripta capitula. Inter que siquidem hoc firmatum est et statutum, ut nullus de cetero in lingua Sclauonica presumeret diuina misteria celebrare, nisi tantum in Latina et Greca, nec aliquis eiusdem lingue promoueretur ad sacros. Dicebant enim, Goticas litteras a quodam Methodio heretico fuisse repertas, qui multa contra catholice fidei normam in eadem Sclauonica lingua mentiendo conscripsit. Quam ob rem diuino iudicio repentina dicitur morte fuisse dampnatus.
⟨7⟩Denique cum hoc statutum synodali fuisset sententia promulgatum et apostolica auctoritate firmatum, omnes sacerdotes Sclauorum magno sunt merore confecti. Omnes quippe eorum ecclesie clause fuerunt, ipsi a consuetis officiis siluerunt.
⟨8⟩Factum est autem, ut quidam sacerdos aduena, Vlfus nomine, ad Chroatie partes accederet speciem pietatis uultu preferens, sed uenenum sue fallacie corde premens. Abiit ergo susurrando per populum simulans se a summo pontifice destinatum et, quasi eorum infirmitati compatiens, consilium se eis dare utile promittebat dicens: ‘Scitote, quod dominus meus pontifex summus multum condoluit audiendo, quia ecclesie uobis clause sunt uestrisque sacerdotibus diuina officia interdicta. Nunc ergo ad dominum meum legationem dirigite scientes, quod quicquid uolueritis, poteritis optinere.’
⟨9⟩Congregatis siquidem senioribus ac celebrato consilio eundem Vlfum presbiterum cum suis munusculis Romam mittunt. Mox presbiter arrepto itinere Romam uenit, munuscula Chroatorum cum eorum petitionibus ad pedes domini pape detulit eumque suppliciter rogauit, ut statum ecclesiarum et clericorum in regno Sclauonico in morem pristinum reuocaret. Tunc summus pontifex ei respondit quod non erat iustum, ut contra statuta legatorum apostolice sedis aliquid facili consilio ageretur: ‘Tu autem receptis nostris apicibus ad archiepiscopum et regem et ad ceteros prelatos illius prouincie perfer, ut duo episcopi pro his negotiis ad nos accedant, quia te, utpote ignotum, super his exaudire minime possumus.’
⟨10⟩Malignus ergo presbiter papalia scripta non quibus missa erant detulit, sed ad Gothos, qui eum miserant, reuerti otius properauit. Tunc percontantibus eum, quid de suis petitionibus apud sedem apostolicam actum esset, respondit dicens: ‘Ecce per Dei gratiam, quicquid uoluistis a domino papa impetraui, nam ecclesie uestre apperte sunt, sacerdotibus uestris officia restituta sunt. Insuper etiam hoc uobis optinui, ut de gente uestra et de littera uestra uobis pontificem eligatis mecumque ad eundem papa cum aliquibus muneribus consecrandum mitatis.’
⟨11⟩Quod audientes Gothi multum leti effecti sunt et illico quendam senem rudem, nomine Cededam, episcopum elegerunt eumque cum quodam abbate, Potepa nomine, et cum Vlfo presbitero, totius magistro nequitie, Romam properanter miserunt. Qui cum ante presentiam summi pontificis accessisset, percontatus est eos ipse, qui nam essent. Nefandus presbiter respondit: ‘Ex Dalmatie partibus sumus uestraque potest reminisci paternitas me dudum ad uestram accessisse beniuolentiam. Et istis ad pedes uestre sanctitatis uenire placuit, ut genti sue, sicut omnibus, gratiam faciatis. Nimirum et iste nobilissimus Gothorum uir ad hoc uenit, ut per uos plenius instructus ueritatis normam ualeat liberius predicare’. Rursus dominus papa:‘Quo honore fungitur?’ Responsum est, quod dudum in sua littera presbiter fuerit. Ad hec papa: ‘Et cur barbam radere secundum catholice ecclesie morem renuit?’ Sceleratus presbiter inquit: ‘Ideo, domine, ad uestram uenit presentiam, ut amodo uestram faciat obedientiam’. Illico autem uenerandus pontifex propria manu paucos pilos de barba illius precidit et mox astantibus, ut eum ecclesiastico more raderent, iussit. Ad presbiterum uero ait: ‘Non ego iusseram tibi hos uiros, sed pontifices pro tanto negotio ad me uocare.’ Presbiter ad hec: ‘Voluere, inquit, domine, sed minime potuerunt.’ Igitur dominus papa, consilio habito, taliter eis respondit: ‘Scitote, filii, quia hec, que petere Gothi student, sepenumero audisse me recolo, sed propter Arrianos, inuentores litterature huiusmodi, dare eis licentiam in sua lingua tractare diuina, sicut predecessores mei, sic et ego nullatenus audeo. Nunc uero euntes gentem illam obseruare facite omnia, que a uenerabili fratre nostro Maynardo sancte Rufine episcopo cardinali sinodaliter statuta sunt, quoad usque legati nostri illuc accedant’. His auditis ab aspectu domini pape sese gradu concito submouerunt ad suam prouinciam regredi properantes. Tunc Cededa Vlfum presbiterum requisiuit dicens: ‘Dic mihi, quid utilitatis nobis contulit domini pape adisse presentiam? ‘Cui Vlfus respondit:’Quod ardenti animo desiderasti me laborante adeptus es’. Ad hec Cededa: ‘Quid’? inquit. Vlfus dixit: ‘Quia te papa pontificem ordinauit’. Cededa ait: ‘Quo modo?’ Vlfus respondit: ‘Tante potestatis est dominus papa, ut cuicumque aliquos pilos de barba manu sua dempserit, continuo episcopus fiat’. Hoc audiens fatuus senex magno repletus est gaudio. Et mox uirgam pastoralem comparauit et anulum.
⟨12⟩Denique ingredientibus eis fines Chroatie compatriote audito eorum aduentu leti obuiauerunt suo pontifici eumque cum magno tripudio susceperunt. Et qui non pastor uerus erat, sed lupus rapax sub ouina pelle latebat, nimirum a suis erat fructibus cognoscendus. Etenim primo impetu Veglensem episcopum cum omni celeritate de sua sede fugauit eamque sibi quasi auctoritate apostolica usurpauit. Tunc, pro pudor, fantasticus pontifex cepit in consecrandis ecclesiis, in ordinandis clericis et aliis episcopalibus ministeriis exercendis diuina officia prophanare.
⟨13⟩Sed omnipotentis uirtus non diu passa est fraudem diabolice ludificationis animas decipere infelices. Statim namque cum hec impia gesta summi fuissent pontificis auribus intimata, graui merore confectus, absque omni mora quendam legatum Iohannem cardinalem mittere festinauit ad extirpandam nefandi scismatis fomitem de partibus Sclauonie. Itaque cardinalis ad illas partes adueniens multitudinem populi et cleri coadunari iussit ipsumque pseudoepiscopum coram suis Gothis de tante temeritatis nequitia durissime increpauit, denuntians omnibus, quod nullum sacri ministerii ordinem a summo pontifice datum ei fuisset. Quam ob rem ipsum Cededam et Potepam cum suis sequacibus perpetui anathematis mucrone a fidelium consortio detruncauit, Vlfum uero, tanti sceleris inuentorem tantique satorem erroris, usque Spalatum trahi iussit. Vbi congregata synodo eundem iniquum presbiterum ab omni ordine clericali deposuit multisque affectum uerberibus, atonso capite, adusta stigmate fronte, sicut papa iusserat, perpetuo carcere detrudi fecit. Sed cum malesanus Cededa ab incepta temeritate nullatenus resipisceret multaque scandali materia propter ipsum in toto regno fuisset exorta, preceptum est a summo pontifice, ut tam in Romana quam in Spalatina ecclesia et per cunctam prouintiam solempnis anathematizatio fieret super eum. Quod cum Rome bis, et in Spalatina synodo tribus uicibus factum fuisset, ecce repente diuina ultio in ipsum manifestata est. Nam cum nichil languoris nichilque doloris in corpore pateretur, secessum petiit ex consueta necessitate nature ibique subitaneo dolore correptus euulsis a corpore uisceribus omnia intestina in secessum effudit. Et sic homo impius Arrianam imitatus perfidiam, iusto Dei iudicio ignominiosa Arrii morte dampnatus est.
⟨14⟩His ita gestis dominus Alexander papa de hac luce migrauit. Cui substitutus est dominus Gregorius septimus. Hic ergo misit legatum ad partes Dalmatie uenerabilem uirum Gerardum archiepiscopum Sipontinum. Qui Spalatum accedens cum magno gaudio et honore a Laurentio archiepiscopo susceptus est. Misit igitur et conuocauit suffraganeos Salonitane metropolis uniuersos. Qui cum conuenissent, prouincialem cum eis synodum aput Salonam debita maturitate celebrauit. Interfuerunt autem isti suffraganei ecclesie Spalatensis: primo Laurentius archiepiscopus, secundus post eum Stephanus episcopus Iaderensis, Iohannes Traguriensis, Forminus Nonensis, Gregorius Arbensis, Theodosius Belgradensis, Gregorius Chroatensis, Basilius Absarensis et alii quidam. In hac synodo restauratus est episcopatus Nonensis, cuius episcopus Gregorius multas olim molestias Iohannem Spalatensem archiepiscopum sustinere fecit, debitam ei subtrahendo obedientiam et sibi ius metropolicum indebite uendicando.
⟨15⟩Interea uenerabilis Girardus legatus, Spalati positus, inuenit ibi supra memoratum Vlfum presbiterum, cui Golfancus agnomen erat, ab annis iam duodecim papali iussu grauissimis compedibus alligatum propter scismatis nefarium scelus, quod cum Cededa exercuerat in regionibus Dalmatie atque Chroatie. Hunc ergo fecit absolui dicens, quia dominus Alexander, felicis memorie, in suo decessu precepit uniuersos suo iussu incarceratos absolui. Prius tamen fecit eum super euangelium et super corpus beati Domnii subire corporaliter iuramentum, ut in abiuratam heresim numquam relabi deberet et de his partibus egrediens numquam rediret, sed cum eo Romam adiens apostolico se conspectui permitteret exhiberi.
⟨16⟩Denique his taliter actis ad Laurentium archiepiscopum redeamus. Ordinatus est in sede Salonitane ecclesie anno incarnationis millesimo sexagesimo, temporibus Michaelis imperatoris, regum uero Stephani, Cresimiri, et Suinimiri, qui fuit ultimus rex Chroatorum. Iste Laurentius inter multa alia pietatis opera fecit monasterium monialium sancti Benedicti quod satis abundanter temporalibus preditum subsidiis regularibus instituit disciplinis, ponens ibi religiosas feminas, que iuste casteque uiuentes, sancta conuersatione deberent deo et hominibus complacere.
⟨17⟩His temporibus celebrata fuit synodus in ciuitate Nonensi sub Iohanne cardinali apostolice sedis legato. Vbi proclamationem faciente Laurentio archiepiscopo illustris uir Demetrius, cognomento Suinimir, rex Chroatorum, restituit ecclesie sancti Domnii ecclesias sancti Stephani et sancte Marie in Salona cum omnibus earum bonis. Has siquidem ecclesias edificauit et dotauit quedam Helena regina, donans eas Spalatine sedi iure perpetuo possidendas. Que ob reuerentiam regalium sepulchrorum concesse fuerant quibusdam regularibus ad tempus, qui assidue in eis officiorum ministeria exercebant. Ibi namque magnificus uir Cresimirus rex, in atrio uidelicet basilice sancti Stephani, tumulatus est cum pluribus aliis regibus et reginis.
⟨18⟩Prefuit autem Laurentius Salonitane metropoli annis circiter quadraginta. Quo quiescente in Domino de subrogandi electione non potuerunt esse concordes. Quam ob rem uoluntas omnium extitit ad dominum papam legationem mittere, suppliciter postulando, ut Spalatensi ecclesie de pastore ydoneo prouideret. Tandem eorum petitionibus summus pontifex aquieuit, dans eis presulem Crescentium, natione Romanum, uirum ualde egregium et omni preditum bonitate.
⟨1⟩Eo namque tempore rex Suinimirus mortis debitum soluit nullumque sue posteritatis heredem reliquit. Sic ergo tota regalis sanguinis deficiente prosapia, non fuit ulterius, qui in regno Chroatorum rite succedere debuisset.
⟨2⟩Cepit itaque inter omnes regni proceres magna discordia suboriri. Et cum diuisim modo hic modo ille regnandi ambitione sibi terre dominium uendicaret, innumerabiles rapine, predationes, cedes et omnium facinorum seminaria emerserunt. Alter enim alterum insequi, inuadere, trucidare cotidie non cessabat.
⟨3⟩Verum his temporibus extitit quidam ex magnatibus Sclauonie, qui, cum a suis esset contribulibus multis lacessitus iniuriis multisque dampnis attritus, non sperans se posse aliter tantis resistere malis, in Hungariam profectus est. Tunc ad regem Vladisclauum ingressus, eum alloqui cepit, persuadens ei, ut ad capiendum Chroatie regnum et suo dominatui subiugandum exiret dans ei plenam fiduciam id facile posse complere, cum regnum illud uacuum et sine tutela regalis prouidentie remansisset.
⟨4⟩His ergo Vladisclauus rex inductus consiliis absque mora coadunato exercitu copioso uenit et occupauit totam terram a Drauo fluuio usque ad Alpes que dicuntur ferree nullo obice resistente. Post hec transiuit Alpes et cepit impugnare munitiones et castra multaque prelia comittere cum gentibus Chroatie. Sed cum alter alteri non ferret auxilium essentque diuisi ab inuicem, facilem uictoriam rex potuit optinere. Nec tamen usque ad maritimas regiones peruenit, sed audiens, quod quedam gens sui regni fines intrauerat, in Hungariam repedauit. Fuit autem rex iste non solum armis strenuus, sed relligione et sanctitate insignis.
⟨5⟩Huius temporibus gens Scithica in multitudine graui intra Hungarie fines irrumpens, magnas hominum strages fecerunt. Sed Vladisclauus rex coacto in unum sui regni exercitu in hostiles turmas uiriliter irruens, diuino protectus auxilio, maiorem partem barbarice nationis passim per campos strauit in mortem, alios uero extra regni confinia effugauit.
⟨6⟩Denique Vladisclauo rege migrante ad Dominum, Colomannus sibi in regno successit. Hic, cum esset uir ferocis animi, proposuit totam teram usque ad mare Dalmaticum suo dominio subiugare. Venit ergo cum multo armorum apparatu et optinuit ceteram partem Sclauonie, que a Vladisclauo fuerat pretermissa.
⟨7⟩Itaque ad mare usque peruenit, ut ciuitates maritimas occuparet. Tunc ad Spalatensem ciuitatem primo accessit, petens pacifice, ut sua se sponte dominatui eius subicerent, nec ante permitterent destrui se et sua. At uero Spalatenses obfirmatis bene portis per murorum circuitum cum armis diffusi, non acquiescebant regi, metuentes dominium gentis ignote et extranee experiri, quippe nescientes, quid rex de ciuitate uel de ciuibus cogitaret. Tum rex et eius principes indigne ferentes et se quasi contemptos a Spalatensibus arbitrantes ceperunt multa ciuibus cominari. Et positis castris non longe a ciuitate deuastabant campos predasque, quas poterant, faciebant. Vnde factum est, ut Spalatenses obdurato animo cuncta proponerent sustinere pericula et dampna potius quam iugum susciperent Hungarorum. Cum ergo sic aliquantum temporis pertransisset, intellexerunt tandem per internuntios, homines esse christianos, et quod rex uellet cum eis benigne agere, si se eius ditioni adhuc pacifice subiugarent. Tunc Spalatenses, inter se facto consilio, miserunt Crescentium archiepiscopum ad regem Colomannum pacem postulantes ab eo. Quem ille benigne suscipiens, annuit omnibus petitionibus, quas Spalatenses fecerant pro pacis federe componendo. Facta igitur conscriptione omnium, que hinc inde fuerant ex beneplacito stabilita, iurauit rex cum suis principibus, omnia firmiter obseruare. Postera uero die iurauerunt Spalatenses, primo quidem maiores, deinde iuniores, postea uulgus omne, ut Colomanno regi et eius posteris, ac regno Hungarie subiecti et fideles omni tempore permanerent. Tunc rex ciuitatem ingressus, ualde honorifice a clero et populo susceptus est. Et ea die procuratione affluenter a comuni suscepta confectisque ac traditis emunitatis priuilegiis, profectus est.
⟨8⟩Inde autem pertransiens uenit Tragurium et deinde Iaderam. A quibus ciuitatibus simili exemplo susceptus fecit eis libertatis priuilegium. Et sic in Hungariam est regressus anno Domini M.C.III.
⟨1⟩Defuncto autem bone memorie Crescentio archiepiscopo electio facta est ad instantiam laycorum in quendam clericum de curia Colomanni regis, qui erat gratiosus aput eum, nomine Manasses. Qui consecratus a summo ponitifice in ciuitate manebat et sepius in Hungariam proficiscendo regis curiam frequentabat.
⟨2⟩Dederant autem Spalatenses regi Colomanno turrem orientalis anguli. Rex autem posuerat ibi ducem quendam cum non parua militum manu, qui erat per Chroatiam exactor regalium tributorum.
⟨3⟩Contigit autem eo tempore, ut idem dux uellet ciuitatem capere eamque totaliter depredari. Habito itaque consilio cum complicibus suis deliberatum est hoc non posse oportunius fieri, quam si uellet archiepiscopus huic consilio consentire. Vocatus ergo archiepiscopus uenit, consensum prebuit, diem statuit, ut cum uniuersus populus ad solempnitatem consecrationis cuiusdam oratorii de more conflueret, Hungari, qui erant in turri, supergrederentur menia ciuitatis, ceteri uero, qui extra erant, uiso signo accurrerent et sic ciuitas suorum effeta subsidio ciuium facile capi posse ostendit. Et placuit duci consilium et cunctis collateralibus eius et omnia sunt ad nutum presulis preparata.
⟨4⟩Ea tempestate quidam egregie strenuitatis uir, Adrianus nomine, Latinus gente, patria Triuisanus, erat comes rectorque fidelissimus ciuitatis. Hic magis suorum ciuium saluti et libertati consulens quam proprie dignitati, tante fraudis nequitiam ciuibus patefecit et mox ad solum patrie fugiens repedauit. Spalatenses uero facta sotietate cum Tragurinis et aliis Dalmatinis ponentes usquequaque custodias sibi tacite precauerunt.
⟨5⟩Indicta igitur solempnitate consecrationis cuiusdam oratorii, quod erat in rupibus montis Kyrieleyson appellati, cuncti se ciuitatem simulauerunt exire, experiri uolentes an uerum esset, quod eis predictus comes Adrianus patefecit secretum. Protinus ergo circa horam tertiam ceperunt, qui in turri erant, tubas clangere, uexilla erigere, per menia ciuitatis diffundi. At uero Spalatenses e latibulis exeuntes concito gradu ad turrim currunt, ignem supponunt, menia supergressos precipitant. Quotquot itaque in turri erant, partim fumo suffocati sunt, partim uero infelici saltu se ad terram miserunt. Qui in ciuitate erant, gladio ceciderunt, qui autem ad eorum confluebant auxilium, ingenti pauore perculsi, trepidi confusique fugerunt. Videns ergo archiepiscopus sue fraudis facinus denudatum magno confusionis pudore obductus, ciuitatem exiuit numquam postea reuersurus.
⟨6⟩Quo fugiente dicitur uacasse ecclesia quam pluribus annis. Interim autem Dabro Ditii archidiaconus preerat capitulo, comes uero Cernecha ciuitatem regebat. Isti ambo, ut ferunt, uno consilio prouentus ecclesie suis usibus retorquentes, electionem pontificis friuolis dilationibus subplantabant.
⟨1⟩Eo itaque tempore Micha episcopus, Caloprestantii filius, preerat ecclesie Iaderensi. Huic promittebat Dabro archidiaconus archiepiscopatum ecclesie Spalatensis. Quam ob rem multa donaria et exenia consequebatur ab eo. Sed quod ei de pontificatu Spalatino promiserat, nolebat ducere ad effectum. Tunc instante episcopo promisit archidiaconus talique ipsum calliditate decepit. Statuit namque diem, qua Spalatum ueniens missam caneret, admonitionem faceret, ne tanto tempore sinerent suam ecclesiam pastore uiduatam manere. Et inter hec uerba pollicitus est archidiaconus primam se uocem electionis de persona episcopi emissurum. Quid plura? Venit episcopus, missam cecinit, admonitionem fecit, sed is, qui se in ipsius electionem proclamaturum promiserat, nichil dixit. Videns autem episcopus ab archidiacono sibi fore delusum, uehementer indignatus recessit proponens debitam subiectionem Spalatine metropoli subtrahere et ab ipsius iurisdictione se omnino eximere.
⟨2⟩Defuncto tandem Micha episcopo successit alter in ecclesia Iaderensi, qui decessoris sui sequens uestigia inobediens Spalatine ecclesie permansit.
⟨3⟩Tunc Spalatenses elegerunt quendam Gregorium clericum Iaderensem. Ipse edificari fecit ecclesiam sancti Iohannis, que est capella curie. Sed antequam munus consecrationis suscepisset, morte preuentus est.
⟨4⟩Erat autem eo tempore Gaudius clericus, natione Spalatensis, plebanus ecclesie sancte Anastasie, eleganti statura et inter ceteros litteratior habebatur. Erat autem filius Cotini, nepos Carochule, potens homo, multorum enim erat cognatorum et affinium populositate preditus. Hic ergo Spalatine ecclesie archiepiscopus est effectus. Plebanatum ero ecclesie sancte Anastasie contulit nepoti suo Madio primicerio, fratri Iohannis Mesagalia, quia patronatus iure spectabat ad eum.
⟨5⟩Fuit autem Gaudius iste gratiosus satis aput reges Hungarie, quippe ut elatus homo eorum curias frequentabat. Ordinatus fuit anno Domini millesimo centesimo tricesimo sexto, tempore Cerneche comitis. Vixit autem in pontificatus culmine fere XL annis.
⟨6⟩Factum est autem, ut Desa Macarelli Traguriensi foret ecclesie in episcopum consecrandus. [Vocauit] ergo archiepiscopus ad consecrationem concelebrandam secum dumtaxat episcopum Chroatensem. Qui ueniens et uidens processum archiepiscopi contra canonicas institutiones fieri prohibuit eum dicens: ‘Non debet archiepiscopus cum uno episcopo solummodo electo consecrationis munus impendere’. Gaudius uero tante simplicitatis, immo temeritatis erat, ut diceret: ‘Quia pallium michi est loco alterius episcopi’. Tunc episcopus Chroatensis, utpote uir discretus et cautus, uolens honoris sui euitare periculum, ascendit in ambonem et coram omni populo protestatus est, quod non uoluntarius, sed inuitus et coactus metropolitano suo in hac parte parebat. Tandem consecratione huiusmodi celebrata, protinus apud sedem apostolicam factum Gaudii archiepiscopi diuulgatum est. Summus uero pontifex, misso apochrisario suo iussit tam archiepiscopum, qui ordinauerat, quam episcopum, qui ordinatus fuerat, ab administratione suorum ordinum perpetuo amoueri. Episcopum ero, qui protestationem fecerat, decreuit a culpa fuisse immunem. Quod et factum est. Post hec idem archiepiscopus longa paralisis egritudine dissolutus aput monasterium sancti Benedicti diu iacuit.
⟨7⟩Sed eo adhuc uiuente subrogatus est alius archiepiscopus Absalon nomine, Hungarus natione. Quo defuncto tertius quoque substitutus est archiepiscopus Petrus Lombardus. Qui, cum ad eundem Gaudium gratia uisitationis accederet, uidit eum adhuc episcopalem anulum gestare in digito, quam ob rem uehementer eum redarguens extraxit anulum de eius digito et abscessit.
⟨8⟩Fuit autem Petrus iste primo episcopus Narniensis, uir magne scientie et bonorum morum actibus decoratus. Erat autem precipue eruditus in scientia phisicali ita ut respiciendo in faciem sani hominis prenosceret, quo egritudinibus genere et quo foret tempore inuadendus quoue medele antidoto posset languoris euitare discrimen.
⟨9⟩Hic itaque, cum aliquot annorum curriculis Salonitane feliciter prefuisset ecclesie, profectus in Hungariam mortis debitum soluit sepultusque est in ecclesia sante Marie in Alba. Ob cuius laudabilis uite conuersationem in magna ueneratione ab incolis regionis illius eius tumulus habebatur.
⟨1⟩Interea uacante ecclesia Iaderensi tres eiusdem ecclesie clerici ad pontificatus honorem certatim aspirabant, uidelicet Lampredius Marichne, Petrus Camasii et Martinus Manzauini. Comes uero ciuitatis erat eo tempore Petrana. Hic cepit fouere partem Lampredii sperans se cum eo suauius uiuere, eo quod nec ipse per se superbus nec erat de superbo sanguine procreatus. Tandem Lampredius iste Iaderensis episcopus est effectus.
⟨2⟩Iste primus sub patriarcha Gradensi pallium obtinuit ab Anastasio papa anno Domini milesimo CXLV. Erat eo tempore quidam Lucarus filius Duimi Cicle archidiaconus ecclesie Spalatensis. Hic dolens quod Iaderenses a Salonitana metropoli se eximere laborabant, petiit a clero et populo consilium et expensas promittens se in persona propria ad sedem apostolicam accessurum et priuilegium Salonitane ecclesie contra Iaderensium molimina allegaturum. Sed tanta erat inuidia contra archidiaconum supradictum ut non acquiescerent dictis eius, immo absque omni pudore in faciem ei responderunt dicentes: ‘Nolumus, quod aliquid boni per te lucretur ecclesia Spalatensis’. Ad hanc responsionem perturbatus archidiaconus siluit nec de facto huiusmodi se ulterius intromisit. Et quia tunc uacabat archiepiscopo ecclesia Spalatensis, facile Iaderenses sine contradictore potuerunt exemptionem sue ecclesie optinere.
⟨3⟩Istis uero temporibus, sicut ab antiquo, insule Faron et Bratia erant dioceses ecclesie Spalatensis. Archipresbiter uero erat in eis quidam Cernata sacerdos capellanus de Spalato. Predicti autem clerici, qui ad episcopatum anhelauerant, ceperunt inimicari comiti ob fauorem Lampredii. Qui uolens eos sibi pacatos efficere uni consensit episcopatum Apsarensem, quem cum duobus aliis episcopatibus, scilicet Vegliensi et Arbensi a subiectione Spalatine ecclesie subtraxerat. Martinum uero fecit eligi ab insulanis, expulso archipresbitero ecclesie Spalatensis, nam comes predictus cum Venetis earundem occupauerat dominium insularum. Et quamuis Martinus potestate Iaderensis comitis fuisset electus, noluit tamen Iadere consecrari, sed profectus Ragusium consecrationem suscepit ab Andrea archiepiscopo Ragusino et ab episcopis Dulcinensi et Suacensi. Et nullam subiectionem faciebat Iaderensi ecclesie, sed Spalatensi debitam reuerentiam exhibebat quandoque.
⟨4⟩Vacante autem tunc temporis ecclesia Spalatensi quidam cardinalis, uir magne auctoritatis et eximie honestatis, per totum regnum Hungarie legationibus officio fungebatur. Hic cum non modicam fecisset moram Spalati residendo, effectus erat familiaris omnibus et amicus, singulos enim pro meritis caritatis uiscere confouebat. Factum est autem, ut eo tempore congregaretur clerus Spalatine ecclesie pro archiepiscopo eligendo. Et tandem premisso tractatu de electione cuiusdam in archiepiscopum, ut moris est, omnia uota in personam eiusdem cardinalis concorditer conuenerunt. Itaque electionis solempnitate deuote ab omnibus celebrata protinus Iohannes comes, coadunata populari multitudine, sicut solet interdum laycalis ruditas, notos contempnere, ignotos appetere, certa respuere, incerta diligere, ueniunt ad eundem legatum, labiis ex ira trementibus clamosisque uocibus et tunc concionari incipiunt dicentes, quod alias eum diligerent et uellent per omnia reuereri, sed non consentiunt, ut eorum archiepiscopus efficiatur. Tunc subridens cardinalis benigna eos allocutione sedauit, dicens: ‘Viri Spalatenses, non conuenit sapientibus pro nichilo concitare tumultum et quasi aliquod foret grande scelus admissum in tante seditionis scandalum tam facile prosilire. Nam super electionis facto, unde nunc turbulentis animis accessistis, opportet uos esse placatos, quia mea uoluntas magis concordat uobiscum, qui non uultis, quam cum clericorum uotis, qui me in suum desiderant pontificem promouere. Nec tamen propter uestras uoces electionem hanc respuo, sed quia maioris apud Deum meriti existimo hec esse uniuersalis ecclesie negotia, que exequenda comporto.’ Ad clerumque conuersus ait: ‘Quia me sincero affectu diligitis, gratias refero, electionem autem uestram in alium transferatis.’ Post hec cardinalis iste reuersus ad curiam transactis aliquot annorum curriculis summus pontifex est effectus nomenque fuit Gregorius octauus.
⟨5⟩Temporibus autem domini Alexandri pape tertii miserunt ad eum Spalatenses clerici humiliter postulantes, ut pastorem eis concedere dignaretur. Qui eorum petitioni benigne annuens direxit eis Girardum patria Veronensem et curie capellanum. Qui ab eodem summo pontifice consecratus ualde honeste decenterque accessit ad regimen ecclesie Spalatensis.
⟨6⟩Eo tempore Spalatenses et tota pene Dalmatia subiecerunt se Constantinopolitano imperio. Quam ob rem Spalatini ciues ceperunt rogare Girardum archiepiscopum, ut ad urbem regiam proficiscens fidem pro se et pro ciuibus imperatorie celsitudini iureiurando firmaret. Sed cum nollet acquiescere propter papale mandatum ciuesque instando quasi uim facerent, uenerabilis Girardus ad Alexandrum papam se contulit, petens ab eo consilium, quid super facto huiusmodi sibi foret agendum. Dominus uero papa ipsius indebite molestationi compatiens, prefecit eum ecclesie Sypontine retenta nichilominus administratione ecclesie Spalatine.
⟨7⟩Fuit autem his fere temporibus quidam Chrouatorum dux, nomine Reles, uir potens et ferox nimis. Hic quia Spalatensi ciuitati preesse ardentissime cupiebat, ciues eius nunc promissis sollicitans, nunc minis terrens laborabat multifarie, ut se assumerent in rectorem. Sed Spalatenses nullatenus flectebantur, detestantes prorsus regimen uiri Sclauigene experiri. Tunc dux ipse cepit palam aggredi ciuitatem, bellum inferens ualde durum ita, ut usque ad muros armatis equitum cuneis appropinquans, multas hominum et animalium predas agebat. Spalatenses uero exire contra tantam armatorum multitudinem non presumentes, sese intra menia tuebantur; aliquotiens uero clanculo exeuntes, hostibus ut poterant, offendebant. Factum est autem, ut tempore quodam dux Reles coadunato grandi exercitu castra posuit e regione ciuitatis, cepitque succidere uineas et arbores quasque fructiferas detruncare. Tunc Spalatenses tristes et gemebundi sua dampna eminus inspectantes miserunt ad ducem nuntios uerbis pacificis postulantes, ut a tanta Spalatensium uexatione cessaret, et cum eis amicabiliter de pacis compositione tractaret. Ipse autem, ut erat peruerse mentis homo multoque intumesceret superbie fastu, talia nuntiis uerba respondit: ‘Non cessabo, donec omnia uineta uestra ita prosternam, ut tantum uini non inferatur in ciuitatem, quantum poni possit in calice ad ministerium unius misse’. Reuersi autem nuntii retulerunt ciuibus tristia ducis responsa. At illi suspicientes ad celum dixerunt: ‘Deus omnipotens, superbie detestator, contere illorum arrogantiam nostramque afflictionem, quam ab eis iniuste patimur, misericorditer intuere’. Modico autem dierum transacto spatio et ecce dux ipse, ut erat solitus, uenit cum magno armorum strepitu et appropians usque ad menia ciuitatis insultansque armis et uocibus, ciues anxios et tremebundos ad prelium prouocabat. Mox autem quidam audatie spiritus incalescere cepit cordibus Latinorum et arreptis subito armis per portas constipatim errumpunt et diuinum inuocantes auxilium binas acies instruunt. Tunc duobus probioribus duo dantes uexilla preceperunt omnibus armatis, ut altera pars unum, altera uexillum alterum sequeretur. Hortantesque se ad inuicem protinus se hostibus ostenderunt. Videntes autem Sclaui ex insolito Latinos ex suis latebris exisse multum leti effecti, statim ad eos aties dirigunt. Nostri uero, ut erant premoniti, una pars paulatim hostibus a facie appropinquant; altera uero pars a tergo girantes ex insidiis speculantur. Tunc conserentes inter se manus ceperunt fortiter preliari. Subito autem hi, qui erant in insidiis, prodeuntes ad auxilium suorum accurrunt. At uero senes per plateam oberrantes supplices manus tendebant ad celum, mulieres uero pueri et puelle prospicientes per muros, ingenti pauore animis palpitabant. Sacerdotes et claustrales in ecclesiis prostrati diuinum adiutorium implorabant. Et ecce nutu dei dux ipse superbus primus iaculo cecidit. Et statim dissolute sunt aties eorum et coram nostrorum gladiis fugientes passim per campos prostrati sunt corruitque multitudo ex ipsis. Tunc Spalatenses de suis hostibus patrata uictoria cum gaudio redeuntes amputauerunt caput ipsius nequissimi ducis et in posturio suspenderunt. Et sic pestis illa quieuit.
⟨1⟩Mortuo tandem bone memorie Girardo archiepiscopo in hoc totius ecclesie Spalatine resedit consilium, ut neminem eligerent, sed a sede apostolica pastorem ydoneum postularent. Tunc miserunt legatos suos ad curiam, sacerdotem quendam Ionium sacristam et quendam alium. Qui accedentes ad pedes domini Alexandri pape petitionem Spalatensis ecclesie humiliter porexerunt.
⟨2⟩Erat autem tunc temporis magna controuersia inter clericos Callenses Tuscie ciuitatis ex una parte et Raynerium eorum episcopum ex parte altera super quibusdam iuribus ecclesie ipsorum, steterantque ambe partes diu in curia implacabiliter litigantes. Cumque non posset inter eos tumultus huius discordia mitigari, dominus papa hanc uiam inuenire uoluit fomitem tanti rancoris utiliter extinguendi. Itaque absoluit Raynerium ab administrationis uinculo, quo Callensi ecclesie fuerat alligatus et quia sciebat, eum uirum ualde habilem regimini pastorali, uocatis ecclesie Spalatine nuntiis, dedit ipsum illis in patrem et pastorem sue ecclesie deducendum. Tunc clerici Callenses, licet ipsum odiis et uexationibus prosecuti fuissent, multum tamen tristes de amisso pastore effecti ad propria sunt reuersi.
⟨3⟩Raynerius autem suscepto dignitatis pallio gaudens et letus cum nostris nuntiis iter arripuit ueniendi. Descenderunt ergo Rauennam. Habebat autem Raynerius archiepiscopus uasa argentea non modica, pecuniam et indumenta pontificalia pretiosa. Cum autem timerent in mari latrocinia piratarum, noluerunt predictas opes secum in naui portare, sed includens eas archiepiscopus in quodam dolio recommendauit seruandas apud sancte Marie monasterium de portu Rauennate, mandans ut nulli hominum illud depositum traderetur, nisi ad manus cuiusdam seruientis sui, quem eis presentem ostendit. Tunc conscendentes nauem profecti sunt.
⟨4⟩Cum autem peruenissent ad ciuitatem, cum magno tripudio cleri populique susceptus est. Cepit autem ecclesiam multa prudentia gubernare, emendare clericos, populum instruere salubribus documentis, facultates ecclesie uigilanti studio ampliare.//108
⟨5⟩Sed nunc ad Martinum episcopum insularum redeundum est. Hic cum esset senex, quadam ualitudine comprehensus, quasi amens effectus erat. Insulani uero eius amentiam non ferentes, expulerunt eum et accedentes ad ecclesiam Spalatensem elegerunt Lucarum, filium Duimi Cicle, archidiaconum eiusdem ecclesie. Qui presentatus Raynerio archiepiscopo consecratus est ab eodem.
⟨6⟩Per idem fere tempus dominus Alexander papa tempore scismatis nauigauit ab Apulia et uenit ad insulam Lissam. Statim autem, ut presensit Raynerius archiepiscopus preparatis nauibus multis cum magno comitatu cleri et nobilium ciuitatis uenit ad eum, defferens ei cibaria et exenia multa. Temptabat rogare ipsum, ut ad Spalatensem urbem, que prope erat, diuertere dignaretur, sed non acquieuit papa. Festinabat enim ire Venetias ad componendum cum Frederico imperatore. Nauigauit ergo inde et uenit Iaderam. Fuit autem Raynerius archiepiscopus cum eo.
⟨7⟩Tunc Martinus insularum episcopus recuperata sanitate iam compos mentis effectus, querelam domino pape de sua expulsione et de Lucari intrusione deposuit. Summus uero pontifex auditis et cognitis cause meritis Lucarum deposuit, Martinum uero ad suam sedem remisit.
⟨8⟩Eo tempore Emanuhel inclite memorie apud Constantinopolim imperabat. Tota autem Dalmatia et pene Chroatia uniuersa subiecta erat principatui eius. Ipse autem erat benignissimus circa omnes sibi subiectos, non tributorum exactor, sed diuitiarum suarum liberalissimus distributor. Omnes ad se uenientes honorabat, omnibus impensas ex fisco regio exhibebat. Recepta etiam computatione capitum ciuitatis Spalatensis, mittebat stipendia omnibus, infantibus etiam in cuna iacentibus singulos aureos dari faciebat. Mittebat autem duces suos cum magno apparatu armorum portantes pro sumptibus pecuniam copiosam. Qui ueniebant et tenebant ciuitates maritimas et magnam Chroatie partem.
⟨9⟩Itaque Spalatenses rogauerunt Raynerium archiepiscopum, ut pergeret Constantinopolim ad imperialem curiam uisitandam. Qui gratanti animo acquiescens assotiatis sibi aliquot de nobilibus ciuitatis Constantinopolim profectus est. Ingressusque ad Emanuhelem imperatorem ipsumque ex parte suorum ciuium multum reuerenter salutans ualde honorifice ab imperatore susceptus est et quamdiu ibi mansit, satis uenerabiliter impensis ex curia affluenter exhibitis procuratus est. Cum autem redeundi licentiam a principe postulasset, donauit ei munera pretiosa satis et non pauca. Sicque ad ecclesiam suam gaudens et locuples est reuersus.
⟨10⟩Fuit autem Raynerius uir ualde constans et intrepidus nec patiebatur aliquid de iuribus et facultatibus ecclesie deperire. Unde factum est, ut quodam tempore iret ad montem Massarum, ut exquireret quedam predia ecclesie, que a Sclauis occupata detinebantur. Et cum faceret circuitum cum his, qui terrarum illarum habebant notitiam, ambiendo et limitando eas per suas extremitates, ecce Nicolaus quidam cum fratribus et parentela sua, qui erant ex genere Cacitorum, de facto archiepiscopi ualde dolere cepit. Et conuocata populari multitudine in magno furoris impetu Raynerium circumdantes exclamauerunt: ‘Quid tu, pessime presul et inique, contra nos agere conaris? Numquid putas posse nos eicere de possessionibus territorii patrum et antecessorum nostrorum? Nisi incontinenti recedas, hic, hic dies uite tue ultimus erit.’ Raynerius autem, ut erat constantissimus, nil eorum minis perterritus, libera et intensa satis uoce respondit dicens: ‘Non uestrum est territorium, ut asseritis, sed possessio ecclesie beati Domnii, a uobis hactenus usurpata’. Ad hanc uocem omnis multitudo Sclauorum arreptis lapidibus in eum unanimiter proiecerunt tam diu dextris furrentibus debachantes, donec exanime corpus sub magno aceruo lapidum dimitterent et abirent.
⟨11⟩Viri autem illi, qui presulem fuerant comitati, uidentes Sclauorum rabiem in eius fore mortem succensam, cucurrerunt ad ciuitatem tantum malum ciuibus nuntiantes. Ciues autem subitaneo rumore attoniti repente ad arma concurrunt. Et alii quidem per mare, alii per terram ad montem Crassum, ubi scelus perpetratum fuerat, uenire accelerant properanter. Ut autem peruenerunt ad locum, ecce pontifex miserandus sub illa lapidum congerie quasi tumulatus iacebat, hostes omnes recesserant. Tunc extrahentes eum nauique extincta imponentes membra cum magno luctu et merore ad ciuitatem duxerunt. Clerus autem preparatis de more solempnibus exequiis una cum populo extulerunt corpus pontificis et sepelierunt eum in ecclesia sancti Benedicti.
⟨12⟩Erat autem eo tempore sacerdos quidam, nomine Micha. Hic, cum de suis excessibus a predicto antistite sepe argueretur, in magnum exarserat odium contra eum. Non enim erat homo, qui de correctione proficeret in melius, sed qui deficeret in deterius. Hic ergo uidens, quod mortuus erat insectator uitiorum suorum, letus effectus est. Et quasi insultans morti eius, dixit quibusdam complicibus suis: ‘Date mihi potum aque, ut possim dicere, quia superstes sum illi maligno presuli, qui me quiescere non sinebat’. Et cum datam aquam ex uoto bibisset, ita quasi miraculose contigit, ac si uenenum pro aqua illa bibisset, statim se iecit in lectum, a quo numquam surrexit, sed paulo post uita decessit.
⟨13⟩Spalatenses autem facta inquisitione de interfectoribus archiepiscopi, aliquos inuenerunt, quos statim patibulis suspenderunt. Sed Deus omnipotens non diu permisit tam nefarium scelus sine manifesta ultione manere, nam quotquot in effusionem innocentis sanguinis impias extenderunt manus, post modicum tempus alii fame, alii gladio, alii peste cum sua posteritate consumpti sunt. Obiit autem uenerabilis Raynerius secundo nonas Augusti anno Domini millesimo centesimo octogesimo. Prefuit uero ecclesie annis quinque.
⟨14⟩Post cuius decessum Spalatenses rogauerunt seruientem eius, quatenus Rauennam pergeret depositumque archiepiscopi ad ecclesiam Spalatensem deferret. Ipse autem, cum esset fidelis et bonus, acquieuit ciuibus. Et preparato nauigio perrexit Rauennam. Miserunt autem cum ipso quendam clericum, nomine Raddam Marule. Tunc ostenderunt depositariis quedam intersignia archiepiscopi. Et quia ille idem erat, ad cuius manus depositum illus iusserat archiepiscopus tradi, reddiderunt totum illud dolium, in quo fuerant opes ille recluse. Receptis uero omnibus reuersi sunt. De rebus itaque illis quedam ecclesie date sunt, de aliis fecit communitas uoluntatem suam.
⟨1⟩Post mortem uero Hemanuelis imperatoris, cum redissent Spalatenses ad dominium Hungarorum, electio facta est de quodam Petro Hungaro, filio Chitilen, qui erat nobili genere ortus. Cum ergo consecrationis munus fuisset adeptus, primo pontificatus sui anno conuocauit uniuersos episcopos suffraganeos suos, abbates etiam, et omnes ecclesie personatus habentes cum uniuerso clero. Et celebrauit prouincialem synodum in basilica sancti Andree, que dicitur picta. In hac synodo multa bona fuerunt statuta. Tunc limitate fuerunt dioceses cuiuslibet episcopatus. Corbauia, cum esset parochia ecclesie Spalatensis, uoluit eam archiepiscopus sibi detrahere et in ea episcopatum facere metropoli Spalatine subiectum. Quod et factum est. Nam ex uoluntate cleri illius prouintie, qui ad synodum uenerant, ordinatus est primus episcopus Corbauie Matheus Maurute, canonicus ecclesie sancti Domnii, iuuenis quidem etate, sed honeste conuersationis et sobrie uite. Denique peracto synodali conuentu quecumque ibi statuta fuerunt, apostolicis sunt auribus intimata. Dominus uero papa aprobans uniuersa, pondus auctoritatis Romane ecclesie eis imprimens, confirmauit.
⟨2⟩Igitur Petrus archiepiscopus modum pontificalis acrimonie paulisper excedens, cepit cum canonicis ecclesie sue contentiose agere. Volebat enim quedam iura eorum infringere propter quod ambe partes multum exasperate ad Romanam se curiam contulerunt. Cumque causam huiusmodi apostolico conspectui presentassent, quidam de cardinalibus auditor partibus datus fuit. Ventilatis ergo questionibus utrorumque pax et compositio inter ipsos reformata est et sic ad propria sunt reuersi.
⟨3⟩Post modicum uero temporis Petrus archiepiscopus in Hungariam profectus, nescio qua causa, ad archiepiscopatum Colocensis ecclesie translatus est. Prefuit autem ecclesie Spalatine annis duobus. Huic successit alter Petrus abbas sancti Martini de Pannonia uixitque in pontificatu Spalatine sedis annis quinque.
⟨4⟩His temporibus defuncto Martino insularum episcopo Nicolaus Manzauini, nepos eius, ambitionis ardore succensus, tantum sollicitauerat insulanos, quod ab eis in episcopum est electus. Presentatus ergo Spalatensi archiepiscopo manus consecrationis sibi postulabat imponi, archipresul uero eius deuitans uersutias, sciens eum callidum et dolosum, minime admittebat. Tandem instantia ciuium superatus, promisit se die dominica, que crastino futura erat, eorum satisfacere uoluntati. Nicolaus uero, indigne ferens dillationem archiepiscopi, ipsa nocte iter arripiens, perexit Veronam ibique dominum papa Lucium quibusdam machinationibus circumueniens consecrationem ab eo petiit et accepit.
⟨5⟩Vacante autem ecclesia Iaderensi Nicolaus iste in archiepiscopum est electus. Qui electionem temere suscipiens absque licentia apostolice sedis administrationi Iaderensi ecclesie se impudenter immersit. Quam ob rem dominus Innocentius papa eum utraque dignitate priuauit.
⟨6⟩Insulani uero Spalatum accedentes elegerunt in suum episcopum Micham nepotem Picii, canonicum ecclesie Spalatensis. Hic in Spalatina ecclesia consecrationem suscepit et pergens ad apostolice sedis presulem confirmationis rescriptum optinuit, ut deinceps episcopatus Farensis antique metropoli Spalatine, tamquam matri sue, iure perpetuo adhereret.
⟨1⟩Eo tempore illustris uir Bela Hungarie rex, missis apochrisariis ad apostolicam sedem, supplicauit domino pape Innocentio, ut iuberet reliquias beati Vladislaui regis subleuari et in loco decentiori componi ac ipsum in sanctorum cathalogo decerneret ascribendum. Cuius petitioni summus pontifex annuit et misit quendam uirum reuerendissimum Gregorium de Crescentio cardinalem, ut uoluntati regie satisfaceret condecenter. Tunc cardinalis apostolica legatione suscepta transfretauit et uenit in partes Dalmatie applicuitque Tragurium. Et quia yemis adhuc asperitas imminebat, uoluit ibidem per totam quadragessimam comorari. Erat autem in comitatu eius clericus quidam capellanus ipsius, Bernardus nomine, de prouincia Tuscie, patria Perusinus, uir litteratus et eloquens, statura procerrus. Hic quia frequenter in Hungariam fuerat missus, notus erat effectus regi Bele gratiamque ipsius et multorum principum et prelatorum Hungarie habebat, ita ut rex ipse filium suum Henricum ei nutriendum traderet et docendum. Cum ergo legatus in Hungariam profectus legationis sue peregisset officium, ad propria reuersus est.
⟨2⟩Itaque uacante ecclesia Spalatensi elegerunt Bernardum in archiepiscopum suum et quia regi carus erat, sperabant propter ipsum ciuitati et ecclesie multa comoda prouenire. Ergo fauore regio petito et facile optento miserunt Romam ad dominum Innocentium tertium petentes, ut electionem factam de Bernardo dignanter admittens consecrationis ei munus impenderet ipsumque ad regimen Spalatine ecclesie salubriter destinaret. Fuerunt autem nuntii Spalatensium: Vilcasius diaconus et Duimus nepos Gumay laycus. Sed non libenter summus pontifex petitionem huiusmodi admittebat, quin immo satis euidentibus inditiis dissuadere eorum desideriis uidebatur. Sed tanta fuit precum instantia, quod ad ultimum acquieuit. Precepit tamen eidem Bernardo, ut expeteret licentiam ab abbate monasterii sancte M. de Farneto Clusinensis diocesis, cui professionem fecerat regularem et resumeret habitum, quem reiecerat monachalem. Quod et factum est. Tunc consecratus ab Innocentio anno Domini millesimo ducentesimo uenit Spalatum satisque uigilanter cepit curam pastoralis officii circa subiectos impendere.
⟨3⟩Erat autem insectator hereticorum ualde sollicitus. Fuerunt namque eo tempore dui fratres, filii Zorobabel, quorum alter Matheus, alter uero Aristodius uocabatur. Hi quamuis essent ex patre Appulo, erant tamen a pueritia Iaderenses ciues effecti. Conuersabantur uero ex maiori parte aput Bosnam, quia erant pictores optimi et in aurifabrili arte satis exercitati. Competenter etiam Latine et Sclauonice litterature habebant peritiam. Sed ita erant fallente diabolo in baratrum heretice pestis immersi, ut non solum impiam heresim obcecato corde crederent, sed etiam scelestis labiis predicarent. Hos inuenit Bernardus Spalati comorantes multosque iam pestiferi dogmatis tabe ab eis infectos. Cepit ergo paulatim eos ad catholicam normam miti sermone allicere frequenter eos conuocans, frequenter exhortans. Sed cum illi heretica calliditate tergiuersantes dissimularent conuerti, statim archiepiscopus fecit omnia bona eorum diripi eosque anathematis uinculo innodatos cum magno opprobrio de ciuitate expelli. Tunc predicti fratres uidentes se maximis iniuriis dampnisque affectos ad mandatum ecclesie sunt reuersi fecitque eos archiepiscopus suam heresim, tactis sancrosanctis euangeliis abiurare ipsosque ab excommunicationis nexu debita solempnitate expediens, ipsorum bona restitui fecit. Sic autem omnes illi, qui per ipsos decepti fuerant, ab heretica sunt contagione mundati.
⟨4⟩Eo tempore mortuo rege Bela Henricus filius eius in solio regni successit. Quam ob rem Bernardus archiepiscopus frequentius in Hungariam profectus, multum honorifice tractabatur a rege multaque donaria consequebatur ab ipso. Quasi patrem enim rex eum uenerabatur et quicquid ab eo archiepiscopus poposcerat absque aliqua difficultate impetrabat. Ad ipsius ergo petitionem donauit rex ecclesie sancti Domnii sextalarios molendinorum Salonitani fluminis, qui septimanaliter pertinebant ad banum.
⟨5⟩Cum autem rex Henricus haberet filium paruulum cuperetque eum regni successorem habere, uoluit eum se uiuente in regem inungi. Inuitatus autem Bernardus a rege in Hungariam est profectus. Ibique cum aliis prelatis ecclesiarum regni Hungarie qui ad solempnitatem iocunditatis regie confluxerant, regis filium coronauit multisque a rege honoratus muneribus ad ecclesiam suam reuersus est.
⟨6⟩Eo tempore facta est dissensio inter Henricum regem et Andream ducem, fratrem eius fugatusque est bis Andreas ad maritimas regiones, cui Bernardus archiepiscopus satis bene et honeste obsecutus est. Post hec eo in Hungariam regresso maior cepit inter fratres discordiarum tumultus insurgere. Omnes enim regni proceres et uniuersa pene totius Hungarici exercitus multitudo regem deseruerant et Andree duci non legitime adherebant. Cum rege vero pauci admodum remanserant et ipsi tante seditionis metu perterriti, non regem uero ad sperandum hortari audebant, sed fugam potius suadebant. Factum est autem, ut die quadam ambe partes sibi cominus propinquantes ad conflictum ineundum se sollicite prepararent. Sed cum pars regis fere nulla esset comparatione alterius, cepit plurimum anxiari huc illucque mentem exagitans, querebat, quale consilium in tanto discrimine reperiret. Et tandem celitus inspiratus, multum solerti industria utilem uiam inuenit, qua et regni iura resumeret et ab effusione sanguinis innoxius permaneret. Tunc ait ad suos: ‘Nolite me sequi, sed paulisper subsistite’. Moxque depositis armis accepit dumtaxat uirgam in manu et ingressus leniter in agmina hostium, ibat per mediam armatorum multitudinem intensa uoce clamando: ‘Nunc uidebo, quis erit ausus manum extendere ad cruorem regalis prosapie?’ Quem uidentes omnes cedebant nichilque mutire audentes largam ei uiam hinc inde faciebant. Cum autem peruenisset ad fratrem, cepit eum et ducens extra aties misit eum in custodiam ad quoddam castrum. Et tunc omnes arma cum pudore et pauore deponentes ad regis genua prouoluti ueniam precabantur. Rex autem, ut erat clementissimus, uniuersos ad gratiam suscepit.
⟨7⟩Post hec autem non toto transacto anni spatio rex Henricus insanabile genus languoris incurrit. Cum ergo sciret diem sibi instare extremum, misit cum omni celeritate et fratrem suum fecit educi de custodia et ad se adduci. Qui cum presens adesset, rex coram eo testamentum condidit committens ei tutelam filii sui cum administratione totius regni, donec pupillus ad legitimam peruenisset etatem. Et sic Henricus rex mortis debitum soluit modicoque post hec transcurso dierum spatio etiam ille unicus eius paruulus morte extinctus est.
⟨8⟩Tunc Andreas uidens in se solum totius regni fore iura transducta, fecit se coronari a prelatis Hungarie uniuersis. Misit autem et uocauit Bernardum archiepiscopum Spalatensem, ut ad solempnitatem regie inuntionis accederet. Sed Bernardus exstimans puerum, Henrici regis filium, adhuc uiuere, ad conuocationem regiam ire neglexit. Propter quod rex non satis digne tulit archiepiscopi neglectum.
⟨1⟩Eo itaque tempore processit edictum a domino Innocentio summo pontifice, ut omnes Christiani ad succursum terre sancte se potenter accingerent fecitque indulgentiam omnium peccatorum, quoscumque ibi pro spe uite eterne mori contingeret.
⟨2⟩Tunc totus pene orbis commotus est et maxime de occiduis regionibus multitudo magna crucis suscepto caractere Venetias aduenerunt petentes dari sibi passagium ex classe conductitia Venetorum. Tunc inita pactione de quantitate pecunie pro nautis ac nauibus persoluenda, Veneti eis expediuerunt quinquaginta galeas et totidem magnas naues ac totidem alias ad subuectionem equorum et uictualium et armorum. Preter hec autem fuerunt et aliarum nauium expeditiones priuatim conductarum factusque est stolus naualis exercitus copiosus. Hoc etiam Veneti conditionaliter Francigenis studuerunt apponere, ut ubicumque ipsi uellent cum toto exercitu applicare, tenerentur ex pacto contra omnes homines Venetos adiuuare.
⟨3⟩Erant autem eo tempore Iaderenses Venetis multum infesti. Quacumque enim ex parte poterant, Venetos inuadebant, bona eorum diripientes, iniuriantes, trucidantes et quicquid mali exercere ualebant in ipsos, totis uiribus conabantur. Quippe diuitiis affluentes multa lasciuie insolentia raptabantur, erant enim superbia tumidi, potentia elati, de iniuriis gloriantes, de malitiis exultantes, deridebant inferiores, contempnebant superiores, nullos sibi fore pares credebant. Et cum pluribus essent uitiis deprauati, hoc etiam ad nequitie sue cumulum addiderunt, ut catholice fidei normam spernerent et heretica se permitterent tabe respergi. Nam pene omnes, qui nobiliores et maiores Iadere censebantur, libenter recipiebant hereticos et fouebant.
⟨4⟩Itaque uniuersa classium multitudo sustulerunt se a Venetiis anno domini millesimo ducentesimo tertio, mense octubri, et uenientes circa oras Ystrie, intrauerunt in Dalmatiam, applicuerunt prope Iaderensium ciuitatem.
⟨5⟩Erant autem insigniores duces ipsius exercitus: ex parte Francorum quidam Symon comes de Monteforti, ex parte uero Venetorum erat dux Henricus Dandolus, uir ualde strenuus et circumspectus. Qui licet corporalibus oculis cecutiret, mente tamen satis nouerat perspicaciter intueri.
⟨6⟩Igitur ubi se Iaderenses uiderunt ab exercitu circumuallari, timuerunt ualde, quid consultius agerent nescientes. E uestigio autem subsecuta est clades nimie mortalitatis ita, ut non tot uiui et sani in ciuitate restarent, qui sufficerent mortuos sepelire. Iacebant miserorum cadauera in domibus et in ecclesiis inhumata, nesciebant miserandi ciues, quid potius, funerea an publica officia, procurarent. Sicque factum est, ut infelix ciuitas, suorum presidiis indefensa, in breui et de facili ab hostibus caperetur. Die autem sancti Crisogoni, qui apud illos celeberrimus habebatur, diuina ultio patuit super eos. Nam Veneti tunc de ratibus egressi cateruatim in ciuitatem irruerunt, quam in momento captam et aliquamdiu hospitatam in recessu totam in solitudinem redegerunt. Dirruerunt enim omnes muros eius et turres per circuitum et uniuersas domos intrinsecus, nil nisi solas ecclesias relinquentes. Inde autem recedens omnis illa classium multitudo perrexit Constantinopolim et cepit eam.
⟨7⟩Tunc Iaderenses, patria exules, ceperunt per mare discurrere, magnas Venetorum cedes, ubicumque eos inuadere poterant, facientes. At Veneti missis galeis et nauibus edificauerunt quoddam presidium in insula ante Iaderam ubi plurima considens aties armatorum, prohibebant Iaderenses ciuitatem ingredi eos per mare undique insequentes.
⟨8⟩His diebus aduenerunt decem galee Gagetanorum ad Dalmatie partes. Tunc Bernardus archiepiscopus Spalatensis accedens ad eos, locutus est cum eis, ut darent auxilium Iaderensibus contra Venetos, qui presidium insidebant. Cum ergo Gagetani archiepiscopo acquiescerent, facta pactione de stipendio percipiendo abiit archiepiscopus Vranam, et accepit quandam argenti quantitatem, quam rex aput templarios deposuerat; et soluto stipendio coadunauerunt se Iaderenses cum Gagetanis et abeuntes ceperunt pugnare fortiter cum Venetis, qui erant in castro. Et tandem Veneti impares uiribus, defecti iam et languentibus dextris resistere nequiuerunt. Tunc Iaderenses cum Gaietanis potita uictoria, quotquot Venetos in castro illo inuenerunt, omnes gladio peremerunt destructoque totius munitionis illius edificio, Iaderam intrauerunt. Et tunc ruinas domorum suarum, ut poterant, instaurantes, habitauerunt in eis. Miserunt autem Venetias et fecerunt pacem cum ipsis, iurantes eis subiectionem perpetuam et fidelitatis constantiam obseruare.
⟨9⟩Eodem tempore uolentes Veneti de Bernardo archiepiscopo sumere ultionem, uenerunt cum galeis et destruxerunt turrem cum palatio, quam idem archiepiscopus construxerat in insula Hurania, que est ante Salonam.
⟨10⟩His ita gestis, quedam controuersia cepit inter Bernardum archiepiscopum et eius canonicos agitari. Erat enim archiepiscopus astutus et callidus, canonici uero simplices et incauti. Cepit itaque uerbis blandis eos circumuenire, suadens ut refutarent priuilegia iurium suorum, que olim facta fuerunt in Romana curia sub archiepiscopo Petro dicens ea falsa fore et friuola. Et tunc fere omnes resignauerunt. Erat enim eis largus in mensa, in munusculis liberalis et se familiarem ipsis plurimum exhibebat. Sed Andreas primicerius, Cataldus et quidam alii duo resignationi huiusmodi nullatenus assenserunt. Cum autem archiepiscopus a consueta munificentia paulisper manum retraheret, mox resignatores ipsi, ad se reuersi, penitere ceperunt et accedentes ad predictos duos, qui non resignauerant, adheserunt eis. Tunc archiepiscopum adeuntes cum magna instantia exposcant iura sua sibi restitui. Sed cum archiepiscopus denegaret, in tantum discordiarum excreuit procella, ut tam archiepiscopus quam canonici, fere omnes, ad Romanam curiam essent deuoluti. Qui cum illuc pariter conuenissent, preparabant se mutuis accusationibus impetere. Verum antequam cause huiusmodi coram summo pontifice in iudicitium deducte fuissent, amicis suadentibus et de pace consulentibus, eorum sunt animi mitigati. Nam archiepiscopus omnia ipsis restituit et sic cum pacis gaudio ad propria sunt reuersi.
⟨11⟩Fuit autem Bernardus uir scolasticus, triginta annis et eo amplius Bononie in scientiarum studiis fuerat comoratus habuitque libros plurimos bonos et pretiosos, quos suis nepotibus largitus est emitque eis magnum domicilium et turrim iuxta portam orientalem Perusine ciuitatis satisque ditauit eos in uita sua. Fecit autem quandam compilationem contra hereticos, composuit etiam librum sermonum. Iste extraxit corpus beati Anastasii ab altari ueteri et collocauit in eodem loco in altari nouo anno Domini millesimo CCIX-o.
⟨12⟩Ordinauit autem uno die Iohannem nepotem Cucille Nonensem episcopum et Bartholomeum nepotem Titionis in episcopum Scardonensem. Hi ambo erant Iaderenses, nec satis legitime in eorum fuerat promotione processum, quippe in etate et in scientia non modicum patiebantur defectum. Unde quia Bernardus non qua debuit circumspectione ad eorum examinationem processit, nimisque festinanter manum eis imposuit, non sibi cessit impune. Nam delatus apud summum ponitificem, canonica fuit animaduersione punitus. Fecit autem Gruptium, filium Prodani, archidiaconum ecclesie Spalatine, archipresbyterum uero fecit eodem nomine Gruptium, nepotem Firme. Hi ambo manebant in eius obsequio, sequentes eum quocumque pergebat. Sed in controuersia illa priuilegiorum recessit ab eo archidiaconus et cum capitulo stetit, quam ob rem non equis eum oculis archiepiscopus aspiciebat, sed mutuis se odiis insectabantur. Archipresbyter uero perseueranti constantia adherebat eidem.
⟨13⟩Eo tempore uacante ecclesia Traguriensi electus est Treguanus natione Tuscus, patria Florentinus. Hic quia Bernardo archiepiscopo compatriota erat, duxit eum secum ab Hungarie partibus mansitque cum eo aliquanto tempore docens Spalatenses clericos in grammatica facultate. Cum ergo esset etate iuuenis et in his, que ad litterature peritiam pertinent, ualde utilis haberetur, ciues Tragurienses petierunt eum a Bernardo archiepiscopo, ut pro eorum necessitatibus deberet cum eis aliquamdiu comorari. Quorum postulatione a Bernardo concessa, abiit Treguanus Tragurium ibique cum ciuibus conuersando mutuum contraxit amorem cum eis. Factusque est primo eorum tabellio, postmodum archidiaconus, deinde in episcopum est electus. Presentatus ergo Bernardo archiepiscopo, munus ab eo consecrationis accepit. Tunc demum cepit Traguriensem ecclesiam a rudimentis sue uetustatis ad nouam informationis normam paulatim reducere eamque ecclesiasticis instituere disciplinis. Erat enim uir litteratus et eloquens suaque uigilanti industria breui tempore fecit clerum et populum ciuitatis illius in bonum statum excrescere.
⟨14⟩Per idem tempus uacante ecclesia Nonensi electus est quidam canonicus Spalatensis Nicolaus nomine, quem archiepiscopus Bernardus admittere noluit, sed fecit eligi a Nonensibus supra dictum Gruptium, archipresbiterum. Sed quia canonici Spalatenses aduersabantur ei, partem Nicolay fouentes, non in ecclesia metropoli, ut mos est, eundem uoluit Gruptium consecrare, sed pergens Vranam aput ecclesiam templariorum consecrauit eum cum altero electo Tiniensi, nomine Micuso. Qua de re magna fuit suborta contentio inter Nicolaum electum et Gruptium Nonensem episcopum, ita ut distractis patrimoniis suis pro sumptibus in prosecutione causarum huiusmodi faciendis, ambe partes ad magnam inopiam deuenirent.
⟨15⟩Cum autem Bernardus archiepiscopus iam in senium uergeret, paralisis morbum incurrit adeo, ut trementibus membris elinguis efficeretur. Et cum non posset uerbum nisi cum difficultate exprimere, flebat amare quando aliqui ueniebant ad eum. Sed cum nondum fuisset ex toto ui languoris absorptus, abiit Romam et interfuit concilio domini Innocentii, quod apud Lateranum celebratum est. Inde autem rediens, cum iam per omnia inutilis esset effectus, uix pauca uerba coram clero et populo proponere potuit. Sed Treguanus episcopus Tragurensis uno et altero die aliquot capitula ipsius concilii perlegit et exposuit.
⟨1⟩Per idem tempus Andreas rex Hungarie uotum patris exequi cupiens, crucis suscepto signaculo, ad auxilium terre sancte iter arripuit profecturus. Misit ergo, et conduxit naues magnas a Venetiis, ab Ancona et Iadera, et ab aliis ciuitatibus Adriactici sinus fecitque omnes applicare ad portum Spalatine ciuitatis. Premisit autem omnem apparatum armorum et escarum in multitudine curruum et iumentorum. Qui uenientes repleuerunt omnia per circuitum ciuitatis. Precessit autem regem et Hungaros ingens Saxonum multitudo, qui omnes pacifici et mansueti erant, cum deuotione ac desiderio nauigationem regiam prestolantes, omnes enim cruce signati erant. Ad petitionem uero domini regis dederunt Spalatenses totum suburbium ad hospitium peregrinorum, exeuntes enim de domibus illis expeditas hospitibus dimiserunt. Mox autem ita confertim replete sunt hominibus et iumentis, ut non pateret aditus transeundi. Sed non eos suburbane domus capere potuerunt, licet constricti et constipati manerent, plurima uero pars totius comitatus regalis curie morabatur extra in tentoriis per campum diffusa. Ciues uero alii pauebant, alii mirabantur inconsuetam multitudinis frequentiam intuentes.
⟨2⟩Itaque anno redemptionis nostre millesimo ducentesimo septimo decimo, mense Augusto, uicesimo tertio die, aduenit Andreas rex ad ciuitatem Spalatinam. Exierunt autem processionaliter obuiam domino regi uniuersi ciues, omnesque forenses totaque turba sui exercitus, laudes ei altis uocibus concrepantes. Deinde clerus omnis olosericis super comptas induti uestibus cum crucibus et thuribulis procedentes usque posturium, prout regie magnificentie dignum erat pariter, concinnebant. Ipse uero illustris rex, uiso processionis cetu solempni, statim descendit de equo, magnaque suorum principum uallatus caterua, tenentibus eum hinc inde episcopis, qui conuenerant, pedes usque ad ecclesiam sancti Domnii processit. Ubi celebrato missarum officio, et data oblatione super altare, ad hospitium secessit. Ea die comunitas exhibuit regi affluentissimam procurationem in domo, que dicitur Mata extra muros aquilonaris porte. Dicebatur autem tunc fuisse in comitatu regio plus quam decem milia equitum, excepta uulgari multitudine, que pene innumerabilis erat. Tunc rex cepit magnam benignitatem erga Spalatenses ciues ostendere, ita ut ipse ultro prouocaret eos ad petendum a se, quod eis ad publicum cederet comodum. Velle quippe regis erat, ut ad munimen ciuitatis sue reciperent castrum Clisse, uolebat nichilominus eis concedere comitatum insularum. Sed Spalatenses suo more ad publica nimis tardi, ad priuata comoda singuli intendebant. Neglectis siquidem regalibus beneficiis, que eis pie et liberaliter concedebat, rex proprio clementie sue prouocatus affectu, noluit castrum illud comittere alicui de proceribus sciens, quia multa infestatio Spalatensibus ex illo castro procedat, sed accersito quodam Pontio, qui erat magister militie domus templi per regnum Hungarie, comisit ad manus eius custodiam et tutelam ipsius castri, precipiens ut uicissim fratres sue religionis ibidem faceret insidere.
⟨3⟩Cum autem Andreas rex aliquantam moram faceret preparando nauigium, Bernardus archiepiscopus mortis debitum soluit. Sepultus uero est iuxta ecclesiam sancti Domnii. Protinus autem rex misit ad canonicos Spalatenses rogans et consulens, ut eligerent de clericis, qui circa ipsum erant, maxime quidem instabat pro quodam Alexandro fisico, qui erat uir litteratus et honestus, per quem ecclesie poterant multa commoda prouenire. Sed non fuit petitio regis admissa, quoniam aliorsum tendebat intentio seniorum.
⟨4⟩Interea rex naues ingressus dispositum arripuit iter. Spalatenses uero dederunt ei usque Diracchium duarum galearum conductum. Non potuit rex tantum habere nauigium, quod sufficeret ad passagium omnibus cruce signatis, quam ob rem necessitate compulsi alii redierunt ad propria, alii uero expectauerunt usque ad annum sequentem.
⟨5⟩Eodem tempore Stephanus dominus Seruie siue Rasie, qui mega iupanus appellabatur, missis apochrisariis ad Romanam sedem, impetrauit ab Honorio summo pontifice coronam regni. Direxit namque legatum a latere suo, qui ueniens coronauit eum primumque regem constituit terre sue.
⟨6⟩At rex Andreas ad partes Syrie transuectus, magnum metum incusserat Saracenis. Explicatis siquidem sue militie copiis, abiit satis procul a regione maritima, expugnans castra et uillas, et obstantia queque conculcans. Sed inuida fatorum series preclara principis prepediuit incepta nec bonos ipsius successus permisit ulterius progredi. Ecce etenim, nescio an suorum an extraneorum, nefaria temeritas regis machinatur in mortem, impiaque manus diabolicis armata uersutiis uenenatum ei haustum propinat, ex quo scelere uix mortis potuit periculum euitare. Necdum uero sanitate ad integrum recuperata, redeundi cepit habere propositum, uerens se suumque regnum in tantum precipitare discrimen credensque de suo uoto pleniter Domino satisfactum, incipit cum omni comitatu suo ad patrie regredi fines. Noluit autem ulterius marinis se comittere casibus, sed per terram iter faciens, uenit Anthiochiam, deinde transiuit in Gretiam, ubi affinitate contracta cum Lascaro rege Grecorum ultra progreditur. Accepit enim filiam eius suo filio primogenito Bele in uxorem. Exinde peragratis Gretie finibus, ascendit in Bulgariam, ubi ab Oxano Bulgarorum rege detentus est, nec ante abire permissus, quam plenam ei securitatem faceret, quod ei suam filiam matrimonio copularet. Sic autem Andreas rex peregrinationis sue completo itinere, ad sua regna reuersus est. Nos uero his breuiter prelibatis ad materiam redeamus.
⟨1⟩Erant autem tunc temporis maiores in capitulo Spalatensi Gruptius filius Prodani, archidiaconus, et Cataldus filius Formini et quidam alii pauci. Hos, quia digniores et maturiores erant, ceteri canonici sequebantur. Sed de substituendo pontifice non bene cogitabant hi duo, quia non recte emulationis compede trahebantur. Aiebant enim plerumque ad inuicem: ‘Quoniam quietius et utilius se res nostre haberent, si ecclesia sic sine pastore maneret, quam si subrogabitur aliquis, qui uitam nostram uexabit, super nos dominium exercebit’. Itaque cum aliqua fiebat mentio de electione facienda, ipsi astuta cauillatione uoces murmurantium comprimebant. Simulabant enim se uelle eligere et nominabant pueros filios nobilium de Hungaria, qui etatis imbecillitate ad pastorale fastigium prouehi non ualebant, occasiones subdolas pretendentes dicebant utile fore ecclesie et ciuitati, ‘si tales habuerimus principes in regis curia protectores’.
⟨2⟩Cum ergo his malignis dilationibus ecclesia Spalatensis foret iam biennio supplantata, diaconus quidam, Petrus nomine, erat ualde curiosus et impatiens. Hic cum esset de humili genere oriundus, non audebat se palam opponere parti archidiaconi et eius complicum nec eorum dolos ducere in apertum. Magnis tamen dolorum stimulis angebatur non tantum ob hoc, quod ecclesia pastore careret, sed quia fructus ipsius, ut dicebatur, ad suum usum seniores predicti deuoluebant. Murmurabat autem sepius et tacebat.
⟨3⟩Erat autem quidam clericus Hungarus, Guncellus nomine, filius Cornelii, nobilis quidam genere, sed non magni ualoris ipse. Hic cum esset iam prouecte etatis, nullam potuit in Hungariam dignitatem habere, sed assumpto cruciferorum habitu factus erat rector cuiusdam ecclesie sancti Stephani regis. Cum ergo Spalatensis ecclesia multo iam tempore pastore uacaret, iste Guncellus cepit se sollicite intromittere, ut in pontificem eligeretur. Factum est autem, ut quidam Yula banus, qui erat de eius genere, mitteret ad clerum et populum Spalatensem epistolam satis loquacem, commendando Guncellum, et suadendo, ut eligeretur, ac promittendo suum seruitium et amorem. Tunc predictus Petrus diaconus, ut erat uerbosus, nacta occassione, abiit susurrando per clericos et per laycos, laudando Guncellum de potentia, de honestate, de scientia, de quibus ipse nullam habebat certitudinem, sed ut seniorum intentionem elideret, modis omnibus satagebat, ut eligeretur Guncellus.
⟨4⟩Erat autem tunc temporis Domaldus comes ciuitatis Spalatine, uir satis circumspectus et prouidus. Hic quia bene Guncellum nouerat, ueritatem asserebat de ipso, quia pro suorum leuitate morum habilis non erat tanto sacerdotio fungi. Alii etiam multi tale de ipso testimonium dabant. Sed Petrus suorum procacitate uerborum omnes reuincebat. Et quamuis in ecclesia Spalatensi uel alibi non deessent persone, que tutiori uia et iustiori possent ordine ad eam prouehi dignitatem: uulgaris tamen inscitia hac uanitatis uentositate raptatur, ut notos contempnant, ignotos posse patrare miracula arbitrentur. Ast alii tanta inuidie tabe liuescunt, ut quod ipsi assequi non merentur, hoc meritos prohibeant adipisci. Aliorum enim profectum sibi reputant in defectum.
⟨5⟩Cum ergo instantibus laycis omnes clerici ad eligendum fuissent inducti, adhuc archidiaconus cum suis nullatenus consentire uolebant. Sed cum tumultus popularis seditionis insurgere uideretur, uix tandem acquieuerunt inuiti. Ante biduum uel triduum quam eadem celebraretur electio, quidam ex his, qui cum Petro promotionem electionis moliebant, uidit per uisum, quod pulpitum ecclesie dirutum erat et archiepiscopalis sedes euersa iacebat. Dicebat autem Petro: ‘Quid hoc esset?’ Respondebat ipsi: ‘Hoc nescis modo, scies autem postea’. Licet autem hec uisio non boni auspitii portendisset euentum, non minus tamen incepta improbitas insistebat, donec electio qualiscumque solemnizata est et peracta. Tunc miserunt ad eum Vulcasium diaconum nuntiantes ei electionem de ipso unanimiter celebratam et petentes, ut ad ecclesiam Spalatensem accederet incunctanter.
⟨6⟩Suscepta ergo legatione Guncellus ualde letus effectus est et mox ad summum pontificem pro confirmatione sue electionis nuntium destinauit. Ipse uero iter arripuit Spalatum ueniendi. Cum autem esset inops scientie, ambitionis uero stimulus eum acriter perurgeret, adhuc in itinere positus apud Vranam templariorum in uigilia Pentecostes se fecit in diaconum ordinari a Gruptio Nonensi episcopo, qui cum eo ab Hungaria ueniebat. Cum autem ciuitatem intrasset, satis officiose ab omnibus susceptus est. Et cum aliquantam ibi moram fecisset, tanta in eo leuitas uerborum et morum apparuit, ut omnibus in tedium deueniret, seraque penitudine ducti, qualiter ab ipso possent euadere, cogitabant. Sicque factum est, ut qui ignotus fuerat dilectus, notus foret exosus et quem non uidentes affectuose traxerant, uidentes eicere appetebant. Sed Guncellus papali confirmatione suscepta, optinuit nichilominus in partibus Hungarie consecrari. Siquidem dominus Honorius summus pontifex missa auctoritate Roberto Vesprimiensi episcopo precepit, ut examinatis diligenter tam electi persona, quam electionis forma, si nichil obstaret de canonicis institutis, munus ei consecrationis impenderet. Robertus uero suscepto apostolico mandato, quamuis esset uir discretus et relligiosus, non tamen de rerum circumstantiis, que in huiusmodi processibus inquirende sunt, curiosus extitit indagator. Vnde consecrationem ei facile tribuens, precepit sibi, ut pro petendo pallio apostolico se conspectui presentaret.
⟨7⟩Venit ergo Guncellus ad suam ecclesiam consecratus nimiumque ad exercenda pontificalia festinus et promptus nondum optento pallio ecclesias consecrabat, celebrabat ordines et se ubique archiepiscopum nominabat.
⟨8⟩His temporibus misit summus pontifex quendam apochrisarium suum, nomine Acontium, natione Biterbiensem, curie capellanum, uirum ualde discretum et bonum; misit, inquam, eum pro quibusdam arduis negotiis ad totum Hungarie regnum, dans sibi mandatum, ut ad Dalmatie partes descenderet piratasque Almissanos a latrociniis cohiberet. Sed cum non haberet plenam legationem nimioque succenderetur zelo multas enormitates in clero et populo corrigendi, Spalati positus, misit nuntios suos ad domini pape curiam postulans, ut perfecte sibi legationis auctoritas preberetur. Profectis ergo nuntiis Acontius in Spalatensi urbe permansit, donec redirent expectans. Videns uero archiepiscopi temeritatem et imperitiam, multum compatiebatur ecclesie Spalatine, quod tam insolentem fuerat sortita pastorem. Arguebat autem eum frequenter. Sed ipse, sicut onager, assuetus in heremo et ipsum Acontium et eius monita contempnebat. Interea nuntii redierunt de curia, legationis officium eidem Acontio plenissime perferentes. Tunc Acontius, sedis apostolice auctoritate suffultus, cepit multa circa clerum populumque corrigere, ecclesiam nouis studiis informando. Fecit enim a clero cunctas expelli focarias, de quibus archiepiscopo nulla suberat emendationis cura.
⟨9⟩Conuocauit autem totam Dalmatiam et Chroatiam in adiutorium suum contra hereticos et piratas, faciens indulgentias omnibus, quicumque zelo diuino succensi in personis uel expensis ad eorum interitum laborarent. Tunc congregato multo nauali exercitu et equestri, cepit eos undique impugnare. In tantum enim Almisanos in mari et terra insequendo contriuit, ut defectis uiribus desperarent ulterius se posse resistere. Venerunt ergo et corruentes ad pedes legati pacem et misericordiam humiliter implorabant, promittentes omnem emendationem et obedientiam ad eius beneplacita et mandata. Quos legatus suscipiens, fecit eos omnes piraticas naues exurere, promittentes interposito iuramento, ut a christiana iam infestatione cessarent.
⟨10⟩Eo tempore misit Guncellus archiepiscopus nuntium ad Romanam sedem pro pallio postulando. E uestigio uero legatus Acontius misit litteras et nuntios, excessus archiepiscopi summo pontifici nuntiando. Dominus uero papa misit pallium ad manus legati, committens sibi, ut in causa archiepiscopi, sicut uideretur, de iure procederet. Accepto siquidem papali mandato legatus pallium tradidit seruandum cuidam abbati de Rogoua, archiepiscopum uero ab omni pontificali suspendens officio, precepit ei, ut de suis satisfacturus excessibus apostolico se conspectui exhiberet. Tunc archiepiscopus dolens et anxius ad curiam est profectus. Comitati sunt eum: Vita diaconus, qui postea fuit primicerius, et Petrus, nepos Murigii, diaconus. Contra ipsum uero directus est Vulcasius. Pauci de canonicis fouebant archiepiscopum, plures et maiores erant contra eum. Itaque archiepiscopus Romam ueniens proiecit se ad pedes domini Honorii pape lacrimabilem proponens querelam de infestatione legati. Sed dominus papa de omnibus excessibus archiepiscopi plene instructus, cepit eum multum dure increpare de insolentiis et temeritatibus suis. Archiepiscopus uero nitebatur excusare se, imponens Roberto consecratori suo, quasi ex ipsius mandato presumpsisset sine pallio pontificalia celebrare. Sed non satis sibi credebatur a papa. Cardinales fere omnes aduersabantur ei, ita ut uix eorum auderet presentie comparere. Canonici uero qui eum fuerant comitati, uidentes causam archiepiscopi fore grauissimam et quia depositionis nota iam conscripta erat contra eum, relinquentes ipsum in curia ad propria sunt reuersi. Guncellus uero ibi remanens multa supplicatione pulsabat, ut de suis excessibus misericorditer ageretur. Tanta ergo fuit precum instantia, tam importunus labor, ut reuocaretur prior sententia, et conscriberetur altera mitior; uidelicet ut biennio maneret suspensus, postea de misericordia sedis apostolice fieret in omnibus restitutus. Quod et factum est.
⟨11⟩Interim uero legatus Acontius in Bosnam contra hereticos profectus, multo ibi tempore pro statu catholice fidei laborauit.
⟨12⟩His temporibus factus est terremotus magnus et orribilis in die Natiuitatis Domini circa horam tertiam, per Liguriam, Emiliam et per marchiam Veneticam, ita ut multa edificia ad terram ruerent, ciuitas uero Brixiana ex magna parte sui prostrata est multaque hominum multitudo et maxime hereticorum oppressa est et extincta.
⟨13⟩Eodem anno in die assumptionis Dei Genitricis, cum essem Bononie in studio, uidi sanctum Franciscum predicantem in platea ante pallatium publicum, ubi tota pene ciuitas conuenerat. Fuit autem exordium sermonis eius: angeli, homines, demones. De his enim tribus spiritibus rationalibus ita bene et diserte proposuit, ut multis litteratis, qui aderant, fieret admirationi non modice sermo hominis ydiote nec tamen ipse modum predicantis tenuit, sed quasi contionantis. Tota uero uerborum eius discurrebat materies ad extinguendas inimicitias et ad pacis federa reformanda. Sordidus erat habitus, persona contemptibilis et facies indecora. Sed tantam Deus uerbis illius contulit efficatiam, ut multe tribus nobilium, inter quas antiquarum inimicitiarum furor immanis multa sanguinis effusione fuerat debachatus, ad pacis consilium reducerentur. Erga ipsum uero tam magna erat reuerentia hominum et deuotio, ut uiri et mulieres in eum cateruatim ruerent, satagentes uel fimbriam eius tangere, aut aliquid de paniculis eius auferre.
⟨14⟩Sed iam ad propositum redeamus. Transcurso autem punitionis sue biennio, uenit Guncellus ad ecclesiam suam misitque ad curiam et restitutum est ei pallium, quod ab Acontio fuerat interdictum. Tunc archiepiscopus non equis aspiciebat oculis omnes canonicos, qui sibi fuerant aduersati.
⟨15⟩Eo tempore mortuus est Gruptius archidiaconus. In cuius locum canonici elegerunt Cataldum, intronizantes eum, archiepiscopo tunc absente. Regressus uero archiepiscopus indigne tulit promotionem Cataldi; numquam uero confirmationem archidiaconatus sui ab eo potuit optinere. Erat autem Cataldus iam etate grandeuus, nec toto peracto biennio mortis debitum soluit.
⟨1⟩Per idem ferme tempus Spalatenses eiecerunt Domaldum de comitatu et fecerunt sibi comitem quendam nobilem uirum de Luca, nomine Buisenum.
⟨2⟩Erant autem quidam Cetinenses, Budimir cum fratribus suis, homines feroces et qui numquam in pace uiuere sinerent Spalatenses, semper enim uelud rapaces lupi caulis ouium insidiantes, non nisi de sanguine uiuere appetebant. Vix enim dies unus immunis poterat transire ab eis, quo minus in campum nostrum irruerent, homines opprimerent, animalia predarentur. Nam quod erat immanissimi sceleris, cuncta hec perpetrabant facinora consilio et fauore quorundam pernitiosorum ciuium, qui emolumentum aliquod ex illis predonibus expectabant. Eorum etenim animalia signata erant, propter quod hostes ea pretereuntes ad rapienda alia conuolabant.
⟨3⟩Hoc est quod maxime ad communem spectat pernitiem, cum in una ciuitate dissimiliter uiuitur et cum hostis publicus priuatim habetur amicus, cum nec bellum communiter geritur nec pax unanimiter obseruatur. Illi siquidem urbi proximum paratur excidium, ubi regunt patriam patrie proditores, ubi celsiorem locum optinent ciuium predatores et cum in ipsos foret acrius uindicandum, ipsi e contra ad innoxios ciues uindictam retorquent. Tam misera tunc erat conditio Spalatensium, quia nullum intra se regimen opportunum habebant.
⟨4⟩Igitur Budimiro, qua dignus erat morte perempto, Chranislaus, successor fraterne nequitie, cepit in nostris molestationibus simili rapacitate crassari. Reliquerat autem Buisenus comes quasi uiginti equites ad auxilium Spalatensibus contra hostes. Ipse uero reuersus ad propria domi manebat.
⟨5⟩Factum est autem, ut die quadam Chranislaus armata equitum turma in campum irruerent diripientes et predantes quecunque occurrissent eisdem. Et tunc exierunt Spalatenses armati cum predictis equitibus Buiseni comitis. Predones uero uidentes multitudinem de ciuitate concurrere, receperunt se paulatim ad montes, predam, quam ceperant, coram se minantes. Postquam autem interpositis montibus disparuerunt, quidam ex nostris uolebant illos insequi, quidam non. Sed equites comitis et equites Spalatenses, qui erant fortasse totidem, cohortantes se inuicem, ascenderunt post eos. Secuti autem eos sunt et non pauci ex peditibus, qui audatiores et expeditiores erant. Et cum ascendissent et castrum de Clissa transissent, perambulantes ulterius inuenerunt hostes in quadam conualle, que erat undique collibus circumuallata nec satis libera patebat uia ad partem aliquam diuertendi. Descenderant autem iam securi et quiescebant in pratis. Ut autem uiderunt hostes sua uestigia insequentes, statim ascenderunt equos et sese ad pugnandum ordinare ceperunt. Nostri uero uidentes eos ad prelium preparari in se paululum substiterunt. Et primo quidem pauentes ancipiti se fato comittere cogitabant declinare potius quam pugnare. Quidam enim ex eis dicebant:‘Non consulte agimus, si propter modicam predam hanc nosmet ipsos ponimus in discrimen’. Alias autem instante metu hostili difficilius uidebatur eis posse descendere, unde ascenderant, quia ita erat locus conclusus, ut nulla daretur tuta uia cedentibus. Erat autem uir ille, sub quo militabant equites comitis, monoculus quidem, sed ualde strenuus multumque exercitatus in armis. Is ergo, ut uidit agmen suum aliquantisper musitando cunctari, facta corona stetit in medio et dixit: ‘Quid cunctamini, uiri prudentes? Ecce uictoria nobis in manibus est, si preliari uolumus, si uero declinare intendimus, spes nulla uiuendi. Deliberate igitur, quid consultius est, ignominiose mori an uincere gloriose? Maior nobis armorum copia, melior pugnantium turma. Ipsi etiam hostes hoc optime sciunt, nec proponunt se nobiscum fortitudine sed sagacitate pugnare. Impetum enim contra uos facturi sunt, quasi insuetos belli deterrendo, putant enim uos in fugam uertere. Sed si uidebunt uos ad conflictum stare fortiter preparatos, credite mihi, quia cito nobis terga ostendent. State ergo constanter et pugnate uiriliter, de morte intrepidi, de triumpho securi’.
⟨6⟩Talibus itaque dictis cohortatus suos, cepit ordinare pedites in turma sua, equites uero disposuit in acie sua, dans mandatum his, qui debebant precedere uel subsequi, ut omnes ad ducis uexillum respicerent. Igitur omnibus oportune dispositis, statim contra hostes signa uertentes, ceperunt paulatim incedere. At uero hostes uidentes nostrorum audatiam statim magno impetu admissis equis currunt fortiter contra eos. Nostri uero conglobati primo peditum turma ceperunt stare erigentes lanceas, alii uero uenabula terre affigentes, parati erant excipere uenientes, alii uero intentis arcubus parabant sagittas emittere, alii gladiis agere equites autem hinc inde stantes, astasque eminus intentantes, quasi turris fortissima et munitum presidium totius exercitus apparebant. Cum autem uidissent hostes, quod nostrorum acies immobiliter in suo loco constarent, non audentes irruere eminus substiterunt. Tunc dux nostri exercitus clamauit dicens: ‘Eia uiri fortes, hec est hora de hostibus uindicari’. Et cepit ipse precedere et totus exercitus ipsum sequi. Nec mora, statim in hostium phalangas irrupit, immixtique sunt simul et ceperunt manus inserere strictisque mucronibus dimicare. Stetit aliquandiu anceps uictoria. Tunc cepit dux ipse urgere Chranislaum, nunc claua, nunc ense ictus ictibus inculcando. Ipse nichilominus, ut bellicosus uir, modo ictus clipeo eludebat, modo hostem totis uiribus feriebat. Sed erigens se dux noster totus in ensem, percussit Chranislaum acerrime uenitque ictus inter cassidem et collarium deiecitque caput eius multum procul a corpore et mox truncus ab equo corruens iacuit prostratus in terra. Nec amplius pugna durauit, sed omnes Cetinenses in fugam uersi campum certaminis Spalatensibus reliquerunt. Qui eos a tergo insequentes cedebant passim per campos fugitantes persecutique sunt eos usque ad montis ascensum. Redeuntes autem patrata uictoria acceperunt caput Chranislaui et affixum aste detulerunt usque Salonam. Sicque cum exultatione maxima ad propria sunt reuersi. Et ita pestis illa a nostra infestatione cessauit.
⟨1⟩Post hec autem ingens bellum exortum est inter Gregorium comitem Berberiensem et Buysenum comitem Spalatensem. Manebat autem Buysenus in Suinigrado et licet esset uir nobilis, diues et potens, fautor tamen hereticorum erat. Cum autem dissensionum procella inter ipsum et Gregorium multo tempore deseuisset et assiduis congressionibus partes ad deteriora uergere cogerentur, pars tamen Buyseni superior uidebatur. Erant autem ambo una stirpe progeniti.
⟨2⟩Quodam namque tempore Buysenus cum exercitu suo erat circa Berberium diffusus, eratque Gregorius intra suum presidium undique coartatus ita, ut nulli egredi uel ingredi liceret. Gregorius qui nimis erat callidus et astutus, positis insidiis ualde diluculo, cum non bene uigiles precauissent, repente irruit in castra Buyseni et antequam arma bene capere potuissent, ceperunt magnam cedem ex hostibus facere, ipsumque Buysenum ceperunt uiuum. Et cum ante Gregorium adductus fuisset, cepit pro uita sua misericordiam deprecari. Sed Gregorius, ut erat uir austerus et ceruicosus, nil flexus ad supplicis uerba captiui, dixit astantibus: «Exuite ipsum lorica». Et cum seipsum exueret, Gregorius arrepto ense transfodit eum per media ilia dicens: «Talis misericordia fieri debet de Buyseno, qui me totiens armis hostilibus instigauit».
⟨3⟩Tunc Spalatenses prefecerunt sibi comitem Petrum quendam, qui erat dominus Chulmie. Erat autem idem Petrus uir potens et bellicosus, sed non sine infamia heretice feditatis. Quam ob rem non recipiebatur a clero. Sed layci, ut sunt ad temeritatem precipites, facto impetu uenerunt ad ecclesiam cum grandi tumultu et raptis clauibus a custode, introduxerunt eum in ecclesiam uiolenter. Que res, postquam ad aures Acontii peruenit, misit et totam ciuitatem interdicto supposuit. Cessatum est autem a diuinis fere per annum. Guncellus autem archiepiscopus erat eo tempore in Hungariam profectus. Sed ad ecclesiam suam rediens, non satis discrete absoluit interdictum legati.
⟨4⟩Interea legatus Acontius in Bosnam profectus pro exterminandis hereticis multo ibi tempore laborauit. Erat autem corpore imbecilus, sed zelo catholice fidei ualidus propugnator. Cum ergo forti fuisset languore correptus, ad extrema perueniens totum se domino commendauit. Ibique sue uite cursum feliciter peregit anno millesimo CCXXII.
⟨1⟩Per idem tempus quidam Chroate Tollen, Vilceta, filii Butco, cum parentela sua, inuaserunt uillam sancti Domnii, que appellatur Ostrog, ceperuntque contra prohibitionem ciuium munimen edificare, uolentes ibi cum familiis suis locum habitationis statuere, ut possent impune consueta latrocinia exercere. Dicebant autem, se esse coheredes loci ipsius. Archiepiscopus uero, ut eos colonos et coadiutores haberet, consensum corde simplici adhibebat.
⟨2⟩Tunc Spalatenses preparationem belli ceperunt facere contra eos. Miserunt ergo et aduocauerunt comitem suum Petrum, qui ueniens cum magno equitum comitatu fecit totam expeditionem exercitus per mare et per terram applicare ad castrum. Fuitque recensitus ciuitatis exercitus, et inuenta sunt plus quam tria millia armatorum. Tunc ceperunt pugnare fortiter circa castrum. E contra uero Chroate in rupibus circumfusi, lapidibus, iaculis et sagittis fortiter repugnabant. Spalatenses uero uidentes eos loci munitione defendi ad aliarum se pugnandi maneriem conuerterunt. Protinus ergo coadunata multorum lignorum frondiumque congerie ignem sub ipsis rupibus succenderunt, ex quo fumifera se subrigens flamma, hostes obcecat; crates et tabulata, que ad sui protectionem parauerant, exuruntur. Tunc audatiores iuuenes ex nostris uidentes eos uiribus armisque deficere conabantur ad eos inter ignes ascendere, gladiis ipsos inuadere perquirentes. Sed illi ex eminenti rupe ingentes lapides reuoluentes quosdam ex nostris miserabiliter deiecerunt ita, ut decidentes in ignem, confracti et perusti animas exhalarent.
⟨3⟩Taliter equidem aliquot diebus ab utraque parte pugnatum est. Sed deficientibus iam alimoniis, frustra miseri, uiribus corporeis destituti, repugnare posse confidunt, sed paulo post ad deditionem faciendam intendunt. Verum antequam deliberarent ad plenum, ecce cuneus unus ex fortissimis iuuenibus, alii reptantes manibus, alii per occultas semitas subito castrum inuadunt. Tunc comes Petrus cum tota militia, respicientes in altum, uident suos iam stantes in rupibus manu ad manum cum hostibus dimicare. Et statim comes exclamat: ‘Nunc currite uiri, quoniam uictoriam dedit nobis Deus de inimicis nostris’. Ad hanc uocem omnes irrumpunt castrumque per uiolentiam capiunt. Mox uero uniuersos hostes cum uxoribus et filiis apprehendentes uinctis post tergum manibus pertraxerunt ad suos. Tunc inito consilio cuncta, que eorum fuerant, diripientes, ecclesiam quoque, cuius se fundatores fore iactabant, ad solum diruentes, effoderunt sepulcra, extumulantes ossa progenitorum eorum, sparsim ea proiecerunt in campum, quatenus ius nullum eiusdem uille aliquando uendicarent. Tragurienses autem auxilium nostratibus impenderunt, sed modicum et exile. Tunc uinctis a tergo manibus ad ciuitatem duxere captiuos, artissima eos custodia mancipantes. Ubi triduo sine cura iacentes tum famis sitisque tabescentia resoluti, tum carceris squalore suffocati, plures eorum ibidem expirarunt.
⟨1⟩His ita gestis Petrus comes ad propria reuersus morabatur in Chulmia. Ciuitas uero Spalatensis, quia sine rectore manebat, in bono statu esse non poterat. Templarii autem, sicut rex preceperat, castrum Clisie tenebant. Spalatensibus autem, quibus plerumque solent utilia displicere et inutilia complacere, uerti cepit in tedium quietis pacisque bonum. Tunc multas oblocutionum calumpnias contra templarios concinnantes ceperunt multifarie moliri, ut de castro illis exeuntibus eorum uicinitatem modestam ac sobriam euitarent. Sicque factum est, ut illis egressis statim Domaldus Spalatensium auxilio et fauore castrum illud optinuit. Quis tam mente captus cecusque interioribus oculis haberetur, ut inermem relligionem contempneret, et armatum inimicum affectaret super caput sibi imponi? Cum ergo Domaldus castrum illud securus iam insideret, cepit a principio, utpote uersutus et cautus, simulare bene se uelle cum Spalatensibus uiuere. Attamen dolorem, quem pro sua delectione conceperat, callide dissimulans, explorabat tempus, quando suam posset iniuriam uindicare. Sed quia plura facinora Spalatenses communiter in Deum commiserant, que communi erant pena plectenda, idcirco Domaldi machinationes sortiri potuerunt effectum. Cum enim absque reatu periurii non potuissent ipsum Domaldum de comitatu eiecisse, nec sine sacrilegio Petrum comitem contra prohibitinem ecclesie intrusisse, ad ultimum hoc piaculum publice commiserunt.
⟨2⟩Erat autem quidam sacerdos pauper et simplex. Hunc cum quidam Sclauus forensis super debitis impeteret, curiam laycalem intrauit, querelam deposuit. Vocatus sacerdos uenit, priuilegium allegauit, sed quidam nobilis, Caceta nomine, surgens de consessu curie dedit alapam in faciem presbyteri et alligans eum in conspectu omnium, tradidit ad manus impetitoris sui.
⟨3⟩Et ecce, die tertio in festo omnium sanctorum rumor uenit ad ciuitatem, quod aliqui predones in campum intrassent. Subito autem tota ciuitas ad arma cucurrit. Et uenerunt trans pontem Salone. Descenderunt autem pauci admodum equites Domaldi de Clissa. Et statim multitudo illa in fugam uersa huc illucque dispersa est. Et tunc capti sunt plures de nobilibus et diuitibus ciuitatis, uidelicet Caceta, Duimus Formini, Leonardus Caualis, Jacobus Dusciza, Crisogonus et alii plusquam LX et non sine ignominia in castrum ad Domaldum delati sunt.
⟨4⟩Eadem nocte misit Domaldus ad caulas Spalatensium, et abstulit fere triginta millia ouium, homines uero compedibus astrictos custodie deputauit, quos longa inedia pressuraque seua torquendo plurimam ab eis extorsit pecunie quantitatem. Sic ergo Spalatenses per annum ferme incarcerati, uix tandem cum magno rerum detrimento euadere potuerunt.
⟨5⟩Post hec uero Colomannus filius Andree regis, dux Sclauonie, cum magno principum comitatu ad mare descendit et a Spalatensibus multum honorifice susceptus est. Erat autem adhuc puer adolescens, nec tale quid ab eo gestum est, quod dignum memorie haberetur.
⟨1⟩Post hec autem anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo uacante archidiaconatu capitulum et uniuersus clerus in summa concordia elegerunt Thomam canonicum in archidiaconum suum tricesimo etatis sue anno, archiepiscopo tunc absente Guncello. Cum uero fuisset reuersus, presentatum pro confirmatione petenda archidiaconum primo admittere noluit, quippe cui numquam pene canonicorum facta, licet honesta, placebant. Postmodum uero, uidens omnia de promotione archidiaconi rite ac canonice processisse et quia nulla erat scintilla discordie inter canonicos, ex qua posset refragrandi materiam finaliter inuenire, assensum prebuit et dans suam benedictionem ei archidiaconatum confirmauit propriaque manu installauit eundem.
⟨2⟩Erat autem archidiaconus competenti scientia preditus et in executione sui officii, prout ei possibile erat, satis feruidus et intentus. Amator iustitie, nequitie detestator nimioque zelabat affectu, ut sanctorum seruarentur statuta et in ecclesiaticis negotiis secundum Deum totius iustitie uigeret norma.
⟨3⟩Cum autem archiepiscopus in corrigendis subditorum excessibus se remissius ageret, archidiaconus, prout poterat, emendare enormia satagebat. Sed cum non satis cohertio archidiaconi circa morosos proficeret, nonnunquam pontificem desidie arguebat ipsum incitando et monendo, ut sicut pastor bonus super gregis sui custodia magis sollicite uigilaret. Sed quia iam ipse in torpore segnitiei sue senuerat, durum ei uidebatur atemptare noua et suis moribus insueta. Sic ergo sollicitudo archidiaconi ad onus erat presuli, non ad leuamen uidebatur ministerii pastoralis. Unde non libenter cum ipso de causis ecclesiasticis conferebat, sed eos potius ad sui familiaritatem admittebat, qui de uanitate conueniebant in idipsum.
⟨4⟩Sicque factum est, ut aliqui clericorum, hi maxime, qui defixi erant in fecibus suis, archidiacono infesti oppido haberentur. Eo enim odiorum hec causa succreuerat, ut quos archidiaconus secundum debitum sui officii pro excessibus puniebat, archiepiscopus ueniens in oprobrium archidiaconi absque ulla cause cognitione absolueret. Archidiaconus uero magnis dolorum stimulis angebatur, non pro eo quod presul ad derogationem dignitatis eius intenderet, sed quia euacuando ministerium archidiaconalis officii totus ecclesiastici ordinis cursus turbari et confundi uidebatur. Erat enim certum animarum periculum et patens oprobrium ecclesie Dei, cum hi, qui pro enormitate sue uite puniendi erant, abiecto pudore de insontibus sumerent penas et ipsi licentius sua ludibria exercerent.
⟨5⟩Factum est autem, ut quadam uice congregatis canonicis archiepiscopus diceret: ‘Volo, ut nullus uacet in ecclesia personatus’. Et tunc ordinatus est archipresbyter quidam Petrus, nepos Murigii. Hic, quia erat factiosus homo et inquietus, cepit aperte derogare archidiacono persuadens simplicioribus et indiscretis et se quasi caput eorum constituens nitebatur debitam obedientiam subtrahere archidiacono et se ipsum quasi superiorem reuereri querebat ab eis. Et sic feda nimis dissensio in capitulo est suborta. Archiepiscopus uero, cum se deberet tamquam murum opponere exardescentibus odiis ex aduerso et fraternam caritatem in filiis reformare, cepit factioso archipresbyteri conuenticulo fauorem impendere, partem uero archidiaconi auctoritatis sue mole deprimere, quantum posset. Hoc enim magis placere sibi uidebatur, si canonici sui dissiderent ab inuicem, quam si forent in unitate concordes. Videns autem archipresbyter, quod Guncellus sue parti accederet, ab archidiacono uero tota mentis esset intentione disiunctus, cepit eum magis ac magis in archidiaconum odiorum facibus inflamare. Ille uero, ut erat facilis ad credendum, et quia rancoris huius scintilla iam in eius erat corde perflata, libenter aures susurrationibus inclinabat. Et sic in archidiaconi periculum facti sunt cum archipresbytero concordes ad inuicem, qui prius numquam poterant concordare. Tunc ceperunt palam aggredi archidiaconum et post appellationem a se factam interdicti et excommunicationis in eum iacula intorquere. Et facta conspiratione, ad nihil aliud nisi ad ipsius perpetuam deiectionem laborare ceperunt. Ut autem in eum popularem concitarent tumultum, fecerunt omnes ecclesias claudi et ab omnibus cessare diuinis. In tantum enim scandali huius excreuerat malum, ut intra ecclesiam et extra ecclesiam non solum clamosis uocibus decertarent, sed etiam temerarias in se manus inicerent populique furentis insania modo hanc modo illam insequens partem, acerrimam seditionem in totam concitauerat ciuitatem. Canonici pene omnes contra archidiaconum erant. De nobilibus uero ciuitatis hi maxime, qui meliores et discretiores erant et maior pars cleri, archidiacono fauebant.
⟨6⟩Cum ergo propter dissensionis huius materiam tota uideretur ciuitas in seditionem commota, metuens archidiaconus, ne forte aliquod inter ciues facinus oriretur, cedendum tempori ratus, ad apostolicam sedem profectus est. Secuti sunt eum quattuor canonici fautores sui. Videns uero archiepiscopus, quod archidiaconus ad curiam proficiscitur, statim persuasus a complicibus suis iter post ipsum arripuit profecturus. Secuta est eum canonicorum turba, que de malignitate cum ipso conueniebat. Preuenit autem eos Thomas diebus octo, non credens adhuc, quod tam uehementer odiorum flamma in eorum cordibus estuaret, ut tantum uellent se insequendo subire laborem. Quamquam ex precepto Guncelli condixissent inter se, ut nullus eum archidiaconum appellaret, sperabat autem, ut impetratis ab apostolica sede litteris ad propria remeans posset materiam scandali mitigare. Sed cum uidisset tantam multitudinem zelo nequitie inflammatam contra se uenientem, pauefactus a principio terreri cepit. Quid miri, cum ipse quasi solus esset, aduersariorum uero tam numerosus exercitus, tanti nominis cetus, ut in his solis tota Spalatensis metropolis auctoritas dependeret. Erant enim archiepiscopus, archipresbyter, sacrista, primicerius et alii quam plures litteris muniti, testificationibus armati, nil aliud nisi archidiaconum toto ore glutire parantes. At ipse nullam habens aliunde fidutiam nisi ex Deo, qui facit iudicium omnibus iniuriam patientibus, de sola enim innocentie sue causa confisus, bono animo rerum exitum expectabat.
⟨7⟩Erat autem tunc temporis dominus Gregorius papa nonus apud Perusium. Itaque Thomas archidiaconus consilio et fauore quorundam, quos numquam nouerat, intromissus est ad papam, quando solus erat in camera cum uicecancellario tantum. Et flexis genibus coram eo cepit cause sue seriem exponere diligenter. Ipse autem clementissimus pater benignam ei exhibuit audientiam et tanquam certus de omnibus multum ei de tot molestationibus est compassus. Et requisiuit ab eo, an uellet cum archiepiscopo de his omnibus in curia experiri. Respondit archidiaconus: ‘Vtique, pater sancte’. Tunc papa dixit uicecancellario, qui astabat: ‘Precipe Otoni cardinali, ut causam utriusque partis audiat diligenter’. Tunc archidiaconus gratias agens deosculatis eius pedibus letus egressus est.
⟨8⟩Videns autem archiepiscopus cum turma sua tam facilem audientiam archidiacono fore datam et quod auditorem impetrauerat contra eos, contristati sunt ualde. Et intrantes ad papam conabantur, ut Raynerius cardinalis, de quo multum confidebant, eis daretur auditor. Sed dominus papa nullatenus acquieuit. Vocatus itaque archiepiscopus cum sua multitudine ad Otonem cardinalem accessit et iam mitior factus uolebat, ut sine iudiciario strepitu causa de plano procederet et quasi in forma compositionis totius litis negotium tractaretur. Sed noluit a principio cardinalis, cauens ne forte super aliquo crimine collusio fieret inter partes. Denique archiepiscopus uidens propositum suum non satis sibi ad uota succedere uehementer cepit penitere incepti. Tunc seorsum ad archidiaconum ueniens latenter a sotiis blandis temptabat eum demulcere loquellis timens, ne qua criminalis actio contra se intentaretur ab eo. Sed archidiaconus parum credulus blanditiis archiepiscopi sciens eum consuetum esse cum tempore uerba uultumque mutare, causam suam coram cardinali sollicite promouebat. Sotii sui omnes recesserant preter unum.
⟨9⟩Itaque die statuta ambe partes ad iudicium accesserunt. Tunc archidiaconus conscripto libello cepit in archiepiscopum quedam crimina denuntiando intentare. E contra archiepiscopus cum suo cetu inepta quedam et nil iuris habentia in archidiaconum confingebant dicentes ipsum in officii sui executione transgredi terminos a patribus diffinitos. Et cum diebus pluribus huiuscemodi altercatio haberetur, cardinalis, ut erat uir discretissimus, uidens quod non aliunde in archidiaconum consurrexerant nisi ex rancorum scandalis et fomite odiorum, tunc cepit multum dure increpare archiepiscopum, quod seminarium tante nequitie pullulare permiserat in ecclesia Spalatensi. Et quia non ut pastor bonus, qui animam solam ponit pro ouibus suis, se insidianti lupo opponeret, sed potius se actore inter fratres passus erat tanta scandali certamina excreuisse. Tunc requisiuit a partibus, an uellent ante diffinitionis calculum in pacis ac dilectionis redire consensum. Guncellus absque ulla cunctatione aquieuit, nil enim aliud affectabat, nisi pedem suam de laqueo eruere, in quem ipse inciderat, dum aliis prepararet. Sui uero complices, ut erant in peruersitatis proposito indurati, ceperunt contra archiepiscopum tumultuari consensum adhibere negantes. Contra quos cardinalis multum aspera uerba intorquens uix eorum sedauit tumultum. Tandem facta promissione altrinsecus, quod ad omnia starent auditoris precepta, presul cum suo agmine merentibus animis et obducta facie sese hospitio receperunt. Et non expectantes arbitrium cardinalis unus post unum, quasi de naufragio, iter arripiunt ad propria redeundi. Tunc uenerabilis Otto, absoluto prius ad cautellam archidiacono et eodem in plenitudine sui offitii restituto, precepit archiepiscopo, ut eum quasi sotium et filium paterna charitate pertractet, nec umquam aduersus eum patiatur tam praua imperitorum machinamenta uigere. Guncellus autem demisso uultu in terra respondit se uelle omnia deuote et efficaciter adimplere.
⟨10⟩Tunc apparuit nuncius cum litteris uenerabilium episcoporum: Treguani Tragurienis, Nicolai Farensis et aliorum duorum, quas domino pape mittebant in accusationem archiepiscopi et excusationem archidiaconi. Quod cum uidisset Guncellus, nullam ulterius sustinens moram necdum plene licentiatus recessit. Quas litteras cum cardinales uidissent, uolebant archiepiscopum reuocare ad iudicium, si archidiaconus causam uoluisset resumere contra eum. Sed dominus Otto, compositionis conficiens instrumentum, distincte expressit omnia, que secundum statuta canonum singulis ministeriis pertinere noscuntur. Expletis itaque omnibus negotiis uenerabilis cardinalis traddidit conscriptiones arbitrii, unam procuratoribus archiepiscopi, alteram archidiacono eumque ad patriam cum sua gratia et benedictione remisit, confirmato sibi archidiaconatus offitio ex papali rescripto. Acta sunt hec anno Domini MCCXXXIIII sub Ottone cardinali sancti Nicolai in carcere Tuliano.
⟨1⟩Illis temporibus mortuo comite Petro Spalatenses prefecerunt sibi in comitem nobilem uirum Gregorium Berberiensem. Hic erat uir potens et diues et in administrandis rebus satis circumspectus et strenuus, ualde siquidem fortune prosperitas in prolis fecunditate et in omni rerum felicitate sibi arriserat. Nec erat in tota prouintia Chroatie qui tanta potentie prerogatiua polleret, omnes enim inimicos suos superauerat nec erat qui ad res ipsius et fratrum suorum extendere manum auderet.
⟨2⟩Cum ergo factus fuisset comes, satis secure sub eo Spalatenses aliquo tempore laborabant terras gregesque pascebant. Sed quia homo erat multis negotiis implicatus, non poterat Spalati facere moram sed dimisso ibi quodam suo uicario, qui iura colligeret comitatus, ipse in locis sibi oportunis manebat. Et si quando, quod rarissimum erat, uocatus ueniret, non pro statu ciuitatis erat sollicitus, sed de suis prouentibus maxime contendebat. Quam ob rem, quia ciuitas quasi uidua sine rectoris gubernatione manebat, non ante sed retro ire debebat. Superbie pestis precipue uigebat in ea ita, ut qui potentiores esse uidebantur, uel rectores seu consules, paruam curam de communi utilitate haberent, immo pro modico sui lucri emolumento maximum communitatis commodum uenundabant. Preterea furta, cedes, rapine et omnia mala perpetrabantur impune. Non enim unicus erat, qui gubernationis moderamen super omnes teneret, sed uniuerse ciuitatis uulgus pro sua uoluntate singillatim dominos sibi de potentioribus fecerant, quorum iniquo freti patrocinio, multa scelera presumebant. Et propter hoc inter ipsos magnates multorum emerserat materies odiorum ita, ut in nequitiis perpetrandis sibi emulatores existerent et ille reputaretur maior et melior, qui plus gloriari poterat in malitia, qui potentior erat in iniquitate. Sic dissipata et lacerata erat ciuitas, ut nullum rigorem iustitie curia exercere ualeret, nisi in illos dumtaxat, quia nimia paupertate et imbecillitate sordebant.
⟨3⟩Tunc ciues, ex licentia malitie quasi effrenes effecti, ceperunt in communem pernitiem mutare dominia: modo pars una illum facere comitem, modo pars altera alium, non metuentes crimen periurii, non uerentes iura patrie pestiferis factionibus temerare. Tunc eiecerunt Gregorium de comitatu et fecerunt comitem Domaldum, qui erat inimicus eius capitalis. Rursus eiecto Domaldo fecerunt comitem Marcum, filium Gregorii. Et hoc non communiter sed diuisim ex mutuis odiorum infestationibus presumebant. Propter hoc magnas inimicitias, dampna et pericula patrie conquirebant.
⟨4⟩Illis temporibus, ut ferunt, quidam pestilenses ciues in odium eorum, quos Gregorius diligebat, abeuntes instigauerunt quendam Tollenum, qui erat nepos comitis Petri de Chulmia, ut exiens ueniret ad predam Spalatinorum pecorum et Tragurinorum. Qui armata equitum turma non modica clam equitauit ad locum, qui dicitur Basilen, ubi magna ouium multitudo pascebatur et abstulit de ouibus Spalatensium octoginta fere milia et abduxit eas in terram suam nichilque Spalatenses recuperare potuerunt. Verumtamen armato sepius nauali exercitu magnam partem terre ipsius depopulati sunt.
⟨5⟩Eo tempore erat quidam senex Duimus nomine, qui licet esset etate maturus, crudis tamen erat moribus insuauis. Hic cum putaret sibi factam fore iniuriam a filiis Vitalis pro eo, quod in quandam eius ancillam manus iniecerant, indignum putauit adire curiam et iudicum sententiam expectare, sed iratus uenit cum duobus filiis suis et primo quidem uerbis agressus est predictos iuuenes filios Vitalis. Hi etiam, cum essent ad fatuitatem et superbiam multum precipites, noluerunt dare locum ire, sed procaci ore uerba tumentia responderunt. Sic post uerba tendunt manus ad uerbera, dehinc diabolo instigante tractis pugionibus iam res non ciuiliter sed hostiliter agitur. Tunc tota ciuitas in seditionem commota, alii lapidibus alii gladiis debachantur. Itaque die ipsa iacuerunt more porcorum despicati in platea Duimus Drasce cum duobus filiis suis. Eodem modo unus de filiis Vitalis, nomine Domitius, et multi alii saxo uel ferro uulnerati sunt. Post multos tamen dies superuixit filius Duimi iunior et filius Vitalis. Tunc congregata communitas iudicauit expelli de ciuitate homicidas illos domibus illorum ad solum destructis.
⟨6⟩Exierunt ergo de ciuitate filii Vitalis et filii Gallone cum sequacibus suis, et abierunt Iaderam. Et cum ibi aliquantam moram fecissent, perquirebant, qualiter per uim saltem eis liceret ad patriam remeare. Conduxerunt ergo in auxilium sibi aliquantam sotietatem Pisanorum, qui erant boni pugnaces, sed ad malum satis ueloces. Tunc armatis duobus lignis uenerunt et media nocte applicantes ad portum consilio amicorum et parentum suorum clanculo intrauerunt in turrim quandam, que est super portam aquilonarem. Et quia inopia rei familiaris premebantur, ceperunt consilia pessima machinari, disponebant enim armata manu quorundam diuitum domos inuadere et bona eorum diripere uiolenter. Ob hoc uero in huius se presumptionis audatiam erigebant, quia nullum caput, nec regimen inter ciues uidebant. Cum autem in ciuitate auditum fuit, quod filii Vitalis cum sotietate hominum externorum aduenissent, et quod ad talia facinora perpetranda sui cordis relaxarent habenas, mox inimici eorum pauefacti totam concitauerunt ciuitatem contra eos. Unde facta coadunatione totius communitatis miserunt ad eos, ut statim recederent, unde uenerant, alioquin impetus uniuersi populi in ipsorum mortem fureret incunctanter. Tunc consilio suorum fautorum exierunt et usque ad monasterium sancti Stephani secesserunt ibique occassione quadam biduo comorandi indutias petierunt et optinuerunt. Infra quod spatium appropinquabant ad ciuitatem et cum amicis et propinquis per ortos comedebant et bibebant securi. At uero eorum inimici manebant inclusi in turri Calende. Factum est autem, ut quadam die, aduesperascente iam hora, cum uiderent quosdam eorum quasi insultando eis prope ciuitatem accedere, magnum sibi oprobrium fieri extimantes, si in conspectu inimicorum suorum tota die manerent inclusi. Exierunt ergo de turri: Iohannes Cegaida, Lampridius filius Duimi cum ceteris complicibus suis, et uenerunt uersus montem, non quasi pugnandi animo, sed gratia spatiandi. Et ecce, inimici eorum sedebant absque pauore post ecclesiam sancti Felicis. Videntes autem inimicos suos contra se uenientes illico surrexerunt et, ut erant audatiores, licet pauci essent, ibi ceperunt urgere ipsos lapidibus et non permittere eos ulterius progredi. E contrario uero pars aduersa lapides contra lapides iactando suos aduersarios ex loco illo expellere nitebatur. Cum ergo inter eos aliquantisper eminus pugnatum esset, pars filiorum Vitalis in tantum ualidior fuit, ut eorum inimici compellerentur retrocedere usque presidium suum. Sed cum fragor pugnantium in ciuitate audiretur, factus est popularis concursus contra filios Vitalis una uoce clamantium, ut recederent uel perirent. Tunc uidentes hi, qui erant ex parte Duimi Drasce, quod in auxilium eis de ciuitate confluerent, resumptis uiribus ceperunt contra hostes reuerti. Et concurrentes aduersus eos, non iam instant lapidibus, sed telis et ensibus in hostes feruntur. Et cum ipsis ignominiosum uideretur cursim ad suos fugere, cum essent pene inhermes, lentis gressibus recedebant. Et ecce repente inimici eorum irruerunt super eos et primo inuadentes Gregorium, filium Gallone, totum iaculis et mucronibus confoderunt, alterum uero Domitium ei succurrere properantem cede simili mactauerunt. Et sic sui sanguinis ultione patrata ad turris sue presidium sunt cum exultatione reuersi munientes se undique, ne qua ex parte ab aduersariis possent inuadi. Iohannes uero, maior ex filiis Vitalis, cum sua sotietate apud portum monasterii positus audiens miserabilem casum fratrum suorum cepit tristis et anxius ad ciuitatem reuerti.
⟨7⟩Tunc communitas congregata cepit fouere partem alteram, partem uero Duimi compulit ire Tragurium destructis eorum domibus omnia bona ipsorum Iohanni et eius complicibus adiudicauit, cum ergo ambe partes assidue armate incederent et ex uicinitate ciuitatum sese ad inuicem oculte ac palam crebrius infestarent, ita ut homicidia, rapine, cedes in eos etiam comitterentur, qui neutri parti fautores erant.
⟨8⟩Erat autem tota ciuitas in pessimo statu posita, quia tanta erat disensio, ut fieri solet, quod nullus pene remaneret, qui non pro alterutra parte contenderet. Tunc ceperunt parentes timere pro filiis, pro rebus, pro uita etiam sua. In tantum enim omnes procliui erant ad facinus, ut generalis uideretur interitus ciuibus iminere.
⟨9⟩Iste metus causam dedit nostratibus de Latino regimine cogitare. Tunc ceperunt relligiosi uiri fratres minores in suis predicationibus suadere ciuibus, ut potestatem de gente Latina aduocarent. Precipue autem Thomas archidiaconus conuocato clero frequenter populum comonebat multis ostendens rationibus, quod non alio modo poterat ciuitas ad bonum statum reduci, nisi per regimen Latinorum. Et tandem acquieuerunt omnes, ut de gente Latina potestas eligeretur. Facto autem uniuersali consilio quesitum est, ex qua ciuitate Ytalie potestas aduocari deberet. Et tunc omnium in hoc resedit uoluntas, ut ad ciuitatem Anconitanam pro potestate mitteretur. Tunc elegerunt duos, qui legationis huius perferrent negotium, uidelicet Thomam archidiaconum et Micham filium Madii, dantes eis per publicum instrumentum plenam auctoritatem, ut abeuntes Anconam, quoad melius uideretur eis, factum huiusmodi promouerent, obligantes se iuramenti uinculo uniuersa pro rato habere. Itaque archidiaconus cum suo collega suscepto legationis mandato, quamquam cernerent quosdam ex ciuibus penitere, post festum Epiphanie iter arripientes nauigauerunt multosque ac diutinos passi labores tandem prope festum Pasce Anconam applicuerunt. Et cum iam rumor processiset, quod uenturi essent Spalatensium nuntii pro potestate eligendo satis honorifice suscepti sunt a nobilibus ciuitatis, alacri animo prebendo eis hospitia et grata seruitia impendendo. Tunc nuntii primitus accesserunt ad potestatem Anconitanum, qui erat Lombardus genere, patria Bergamensis. Et porrigentes ei salutatoriam Spalatensium, exposuerunt ei causas legationis sue petentes, ut necessarium eis consilium impendere dignaretur. Ipse uero, ut erat uir legalis et bonus, duxit eos seorsum cepitque multis suadere loquellis, ut super tam arduo negotio nichil incaute, nichil agerent properanter sed relligiosorum dumtaxat et fidelium uirorum utentes consiliis in facti executionem procederent. Nominauit eis expressim personas paucas, quarum debebant consiliis adherere dicens: ‘Quia tanta uiget hic hominum malitia, ut plerique priuato amore non laudanda laudarent, alii uero priuato odio non uituperanda uituperarent, nec consulendo sinceriter ad uestre respicient utilitatis profectum, sed ad sue carnalitatis affectum.’
⟨1⟩Sic et factum est. Nam accedentes ad quendam religiosum uirum, qui erat de ordine fratrum minorum, qui fidem et conuersationem omnium perspicue cognoscebat secumque diutius conferentes, taliter deliberauerunt, ut neminem alium pro potestate eligerent, nisi nobilem uirum Garganum de Arscindis, qui testimonium habebat bonum ab omnibus. Tunc nuntii eundem Garganum adeuntes, ceperunt alloqui ipsum, exponentes ei suum propositum, quod de ipso habebant et querentes, an uellet ad unum annum uenire pro eorum regimine ciuitatis. Quibus ipse benigne respondit, quod deliberaret primo cum propinquis et amicis et tunc demum certum quid responderet. Facta autem deliberatione per aliquot dies, reuersus ad eos acquieuit uoluntati eorum. Et pacti sunt cum eo in quingentis libris Anconitane monete pro salario unius anni. Et multis coram positis pactionem firmauerunt et ipse iuramentum prestitit super quibusdam articulis. Et sic potestatis officium suscepit.
⟨2⟩Confectis autem publicis instrumentis cepit se preparare ad iter. Cum ergo denuntiata fuisset electio Gargani apud potestatem et consilium Anconitanum, ualde commendantes factum Spalatinorum pulsu campane ac preconis uoce populum conuocarunt. Et facto grandi conuentu iuerunt nuntii cum Gargano ad palatium publicum. Et intrantes curiam, perorauit archidiaconus processum legationis et electionis, quam fecerant de Gargano, petens ex parte suorum ciuium, ut cum eorum beniuolentia et fauore dirigant eum ad regimen ciuitatis Spalatine. Tunc potestas Anconitana surgens prolixe contionatus est grates multiplices referens, quod tantum honoris a Spalatensibus eis foret impensum. Et accipiens Garganum per manum posuit eum ad manus nuntiorum ipsum multipliciter recommendans.
⟨3⟩Garganus uero necessarie sotietatis comitatu parato nauem ingressus est. Habuit autem militem unum et unum notarium, clientelam bonam, duos dextrarios et armorum non modicum apparatum. Comitati sunt eum multi nobiles cognati sui, alios misit communitas pro nuntiis ob honorificentiam persone ipsius. Nauigantes autem non paucis diebus, tandem quinto decimo die mensis Maii ad Spalati portum leti applicuerunt. Ut autem rumor in ciuitate perstrepuit, quod potestas aduenisset, mox tota ciuitas prorupit ad portum factusque est concursus utriusque sexus et etatis uidere cupientium, quem longo desiderio fuerant prestolati. Egressus autem de naui ab uniuersa cleri populique frequentia in magno tripudio et honoris obsequio susceptus est.
⟨4⟩Altera autem die misit et fecit inspici plura hospitia, ubi uideretur commodius sui regiminis officium exercere. Et tandem placuit habere domum comitis Grubesce pro publico palatio et pro hospitio suo. Tertia uero die fecit coadunari uniuersum populum ciuitatis et facta curia primo expediuerunt se nuntii exponentes sue legationis processum et exitum ostendentes. Deinde nuntii Anconitanorum Matheus de Girardo et Albertus legationem ciuium suorum, que erat pro Gargano, coram populo multis laudibus perorarunt. Post hec autem surgens Garganus, ut erat eloquens uir, multum lepide contionatus est. Et prestito sui regiminis iuramento, fecit uniuersam multitudinem tam nobilium quam popularium uinculo sacramenti astringi, ut essent suis preceptis obedientes per omnia et sequaces. Iussit autem omnes iuratos in scriptis redigi et inuentus est numerus fere duum milium uirorum. Tunc ordinauit curiam statuens iudices, camerarios et precones. Totum namque regimen disposuit ad exemplar Ytalicarum urbium, que per potestatum regimina gubernantur. Cum enim nihil pecunie in fisco publico reperisset, per sue discretionis industriam cito ipsum abundare fecit absque grauamine alicuius. Siquidem tantam ei gratiam concessit Deus, ut ab omnibus timeretur et audiretur, quasi quidam sanctus a Deo missus. Nec solum ciuibus uenerationi erat sed de tota pene prouintia ueniebant audire ipsius sententias, quasi diuinas. Erat enim quam maxime intentus cum omnibus pacem facere factamque fideliter obseruare, superbis resistere, pacificos quasi filios confouere. Sicque breui tempore tota ciuitas ueluti de magnis tenebrarum squaloribus exiens ad lucem deuenit.
⟨5⟩Tunc illa cruenta et orribilis discordia, quam supra descripsimus, sopita est. Nam filii Vitalis cum parentella Duimi contractis inter se conubiis pacem perpetuam tenuerunt. Sclaui etiam, qui inplacabiliter contra ciuitatem seuiebant assiduis predationibus laniantes eam, ad pacis concordiam reducti sunt. Tanta namque fuit eo tempore securitas intus et extra, ut numquam maior ibi memoraretur fuisse. Hoc ideo contigerat, quia potestatis metus omnes ciues in unitate constrinxerat. Omnes autem, quasi per unum funem trahentes, robur ciuitatis integrum conseruabant nec erat ausus quispiam ciuium priuatas amicitias seu inimicitias cum extraneis facere, sed qui erat amicus publicus a singulis amabatur; quem uero ciuitas pro inimico habebat, quasi omnium hostem omnes insequebantur.
⟨6⟩Et hoc ceu miraculose eo tempore contigit, ut duo implacabiles hostes Spalatensium uiuendi finem facerent, uidelicet Tollen de Chulmia et alter Tollen Politianus, qui nunquam poterant cum Spalatensibus pacem habere.
⟨7⟩Per idem tempus, anno domini millesimo CCXXXVIIII die tertio intrante mense Iunio, facta est eclipsis solis mirabilis et terribilis. Totus enim sol obscuratus est et tota serenitas aeris obtenebrata est. Et quasi noctis tempore stelle apparuerunt in celo et quedam maior stella micabat iuxta solem ex occidentali parte. Tantusque pauor in omnes incubuerat, ut uelud amentes huc illucque clamando discurrerent mundi finem adesse putantes. Erat autem dies Veneris luna tricesima. Et quamuis solis iste defectus per totam aparuisset Europam, in Asia tamen et Africa non dicebatur fuisse. Eodem anno uisa est stella crinita, id est cometa, que imminebat septentrionali regioni, quasi supra regnum Hungarie, et mansit diebus multis satisque magne rei portendi uidebatur presagium. His etenim diebus crebrescebat iam per aures hominum tristis rumor, quod pestifera Tartarorum gens fines iam Christianorum inuaserant in Ruthenie partibus; sed quasi pro ludo reputabatur a multis.
⟨1⟩Interea Garganus in administrandis rebus publicis ualde circumspectus et cautus, ubicunque opus erat pro tractandis consiliis, pro disponendis negotiis, pro expendendis foralibus causis, multa prudentia ducebatur. Amator siquidem honestatis, quos laudabilis fame ac bone conuersationis esse nouerat, hos amicos et familiares habebat, quos uero superbos, elatos infamesque cognouerat, his nunquam faciem ylarem hostendebat. Iuniores more pii patris ad se frequenter conuocans instruebat, hunc de rebus iusta negotiatione augendis, alium de militia exercenda, alium de causis ciuilibus fideliter exequendis. Et quid plura referam? Nunquam erat quietus sed semper intentus et feruidus statum singulorum et omnium ad meliora transferre. Qualiter autem ciuitatis honor et commodum ampliori possit mensura excrescere, mentis aciem undique circumferebat, dando operam solerti studio seruare habita et lucrari habenda, expendenda pro utilitate expendere et tenenda ex discretione tenere. De rebus propriis satis erat curialis et largus sed de communibus multum tenax et parcus.
⟨2⟩Facta est autem tunc collatio inter ciues, et peracta taxatione omnium bonorum mobilium et immobilium. Soluit unusquisque de centenario tria fuitque summa totius collecte quasi quatuor milium ypperperorum. Ex hac pecunie collatione expedita sunt debita communitatis, et redempta fuerunt uasa aurea et argentea, que de thesauris ecclesie suscepta a longo fuerant tempore pignorata.
⟨3⟩Nempe uir catholicus ecclesiam et ecclesie ministros in magna ueneratione habebat. Si quando a peruersis et malignis ciuibus ad ipsius aures persuasio sacrilega contra clericos fieret, ut in depressionem clericalis priuilegii aliquod eis commune seruitium imponeret, seu datium ab eis exigeret, numquam audire uolebat. Immo uelud defensor ecclesie et aduocatus cleri contra omnium se obloquia opponebat. Denique tanto amoris studio de uita et moribus singulorum ciuium perquirebat, ut ante annum actus et nomina predisceret senum et iuuenum, puerorum etiam, ita ut omnium haberet notitiam ac si natus et nutritus in hac urbe fuisset. Preterea in exibendo honore hospitibus ita liberalis erat, ut plerique antea ciuitatis inimici, propter ipsius curialitatem amicissimi efficerentur. Veraces amabat, mendaces uitabat, ambulans in uia immaculata hic sibi ministrabat. In bello magnanimus et audax, in pace mansuetus et blandus, nullus poterat esse ita pauper et uilis qui non facilem ingressum haberet ad eum et qui propere sui iuris non consequeretur effectum. In penis autem pro maleficio inferendis non erat tepidus sed rigidus, ut nullus daretur criminibus locus. Ad uindictam siquidem malefactorum laudem uero bonorum portabat gladium iudiciarie potestatis. Tunc etenim ueraciter uidebat bonus bonitatem sibi prodesse, quando suam malitiam malis cernebat obesse. Multi namque ex habilitate sue nature fierent boni, sed ex impunitate criminum efficiuntur mali. E contrario uero quidam ex quodam temeritatis impulsu fierent mali, qui timore penali discunt fieri boni.
⟨4⟩Voluit autem Garganus, ut non solum suo tempore, sed etiam inposterum Spalatensis ciuitas iusto moderamine regeretur. Fecit ergo quoddam uolumen fieri, quod capitularium appellauit, in quo iussit conscribi omnes consuetudines bonas quas ciuitas habuerat ab antiquo, superaddens multa alia iura, que uidebantur necessaria in actibus publicis et priuatis, uidelicet in causis expediendis, in maleficiis puniendis et pro iustitia equo libramine omnibus exhibenda. Quem libellum curia semper habebat pre manibus nec absque eo iudices uel aduocati ad discutienda causarum merita procedebant. Hoc capitulare transcripserunt Tragurienses et alii, quos emulatio nostri regiminis ad bona studia prouocabat.
⟨5⟩Denique transcurso iam ex maiori parte anni spatio uentum est ad electionem anni sequentis. Et cum super hoc uniuersale agitaretur consilium, non fuit contradictio aliqua sed omnium proclamatio, ut idem Garganus ad alterius anni regimen assumi deberet. Erant tamen aliqui insolentes, qui nec ipsum nec alium pro potestate uolebant, ut absque rectoris terrore uiuentes consuetam possent nequitiam exercere, sed non presumebant palam resistere, metuentes popularem tumultum contra se concitari. Statutum enim fuerat et sacramenti religione firmatum, ut nemo assumeretur pro comite, sed per potestates de cetero ciuitas regeretur, nec prima potestas ante recederet, nisi cum altera aduenisset. Factam autem electionem suscepit Garganus auctumque est ei salarium in tanta quantitate pecunie, quod accedebat ad summam mille librarum nostre monete. Eodem modo electus in tertio anno suscepit regimen, sed quasi inuitus, habuitque salarium mille trecentarum librarum, sotietatis tamen numerum ampliauit.
⟨6⟩Itaque Garganus non minus in duobus sequentibus quam in primo anno feruidus, circa prouectionem rei publice intentissime uigilabat. Fecit autem fieri quoddam munimentum, ubi dicitur ad petram, ut esset tutelle refugium contra predones, qui consueuerant maxime de Massari monte descendere, predasque abducere ad montana. Sed multis aliis negotiorum incursibus prepeditus inceptum edificii opus intermittere coactus est.
⟨1⟩Anno autem secundo sui regiminis opus ualde commendabile aggressus est. Etenim quia uir erat detestator nequitie, cepit uigilanti studio cogitare, quonam modo fieri posset, ut tam uesanam piratarum seuitiam refrenare ualeret uocatisque non multis ex ciuibus cepit cum eis secrete tractare et eos inducere, ut bellum Deo gratum et hominibus in Almisanos inferrent. Et quamquam cerneret quosdam in facto huius negotii uacillantes nec assensum pleno corde prebentes, ardebat tamen eius animus aliquod suo tempore Deo prestare obsequium, si Dei inimicos disturbare et insequi conaretur. Tanta enim desiderii auiditate in eorum ferebatur perniciem, ut cum esset in omnibus circumspectus, non satis consulte, ut uidebatur multis, in bellum processit. Nam antequam sufficientem preparationem lignorum atque armorum Spalatenses haberent auxilio fretus diuino pugnandi materiam adinuenit.
⟨2⟩Nactus uero occassionem congruam contra ipsos ex eo, quod quidam Tollen, nepos Malducis, predam fecerat in campo Spalatensi, palam arma parari constituit. Et cum pecuniam pro ipsa preda soluere pacti fuissent eamque soluere denegarent, tunc facta est Spalatensibus iusta occassio insurgendi unanimiter contra eos. Tunc potestas, ut erat sagax homo, cepit dissimulare aliquandiu, temptans si foret possibile insidiose inuadere castrum. Sed positarum insidiarum conatus frustra processit, nam castrensium uigiles presenserunt; ceperunt ergo manifeste bellum eis inferre. Itaque armatis lignis que habebant, quamuis non satis forent ad bellum habilia, nauigauerunt et applicuerunt ad insulam Bratiam. Et recensitus est numerus naualis exercitus, et inuenti sunt ex Spalatensibus fere mille ducenti armati. Dederunt autem Tragurienses auxilium, sed pigrum satis et tenue.
⟨3⟩Tenebant autem eo tempore insulas Faron et Bratiam Pribislaus et Osor, filii Malducis de Almisio. Tunc potestas misit ad insulanos precipiens, ut statim ad eos accederent, et spreto dominio Almisanorum recipiant dominium Spalatensium. Illi autem ualde gratanti animo accesserunt et iurantes omnimodam subiectionem tradiderunt ex potestatis precepto omnia bona Almisanorum, que erant in insula, greges, armenta et sata et uniuersa, que pertinebant ad ipsos. Que omnia receperunt Spalatenses et transposuerunt ea in terra, alia in Appuliam uendenda miserunt, alia in eadem insula custodiri fecerunt. Osor autem, qui erat comes eiusdem insule, eo tempore aberat, Almisani uero armatis clanculo lignis nauigauerunt latenter ad insulam et inuaserunt quatuor barcusios Spalatensium, qui erant missi ab exercitu ad aliud insule caput. Verum tamen nec unum hominem capere potuerunt. Tunc potestas, relictis ad custodiam insule duobus nobilibus uiris, Lampredio et Stephano, tradita eis sotietate quinquaginta bonorum iuuenum ex popularibus ciuitatis, ipse cum toto exercitu repedauit ad urbem. Auxit autem exercitum et abiit ad uineta hostium cepitque ea passim destruere, succidere arbores et culta omnia deuastare.
⟨4⟩Interea quadam die aduesperascente iam hora ecce Osor belli nescius cum armato ligno ab insula uersus Almisium remigabat. Spalatenses uero uidentes et cognoscentes ipsum esse festinanter preparauerunt se circumdare ipsum et capere. Factum est autem et appropinquante Osor, Spalatenses cum sua numerositate lignorum subito prorumpunt ex portu et sparsim remigantes circumuallant equor, ne qua parte uia pateret hostibus euadendi. Videns autem Osor hostilibus se circumseptum cateruis, non potuit diuertere sed cohortatus suos, inter omnia Spalatensium ligna irruens, ulterius remigauit. Et dum iam constringi, dum teneri putatur, ipse, uelud anguilla lubrica, de manibus comprimentium elapsus est et euasit. De cuius euasione Spalatenses multum tristes effecti, ad propria sunt reuersi.
⟨5⟩Tunc Osor, qui ceteris erat fratribus insolentior, cepit toto suo conamine preparare se ad defendendum et resistendum contra Spalatensium incepta. Et ut erat consuetus, conuocauit ad se omnes uiros sanguinum et dans eis stipendia cum fratribus suis, quia piraticis erant opibus admodum locupletes, omnes, quas habebant liburnas, multo plures et meliores quam Spalatensium armauerunt. Et exeuntes ab Almisio, ceperunt oculte et manifeste et quacumque arte poterant offendere Spalatenses.
⟨6⟩Cum ergo Spalatenses cernerent, quod inimici eorum a rigore sue nequitie ceruices nequaquam flecterent sed ad nocendum essent totis uiribus preparati, ceperunt penitere incepti contra potestatem maxime obloquentes, quod improuide et inconsulte ante sufficientem preparationem lignorum et armorum bellum uoluit atemptare. Tunc Garganus curarum pondere inquietus huc et illuc mente rapiebatur pertractans, qualiter hostium audatiam suppeditare ualeret. Fecit autem fieri unum lignum trireme in modum galee, quod esset ceteris uelocius et eminentius, quod infra uiginti ferme dierum spatium totum de nouo fabricatum est et expletum. Sed hoc erat, quod maxime potestatem affligebat, quia uidebat ciues non ex corde contra hostes arma mouere uix enim cum magna difficultate cogere eos poterat ad ligna intrare.
⟨7⟩Itaque comes Osor cum sua classe in uigilia Apostolorum adnauigauit in insulam Soltam, quam percurrentes hostiliter ceperunt obuiantia queque uastare. Custodes uero insule cum colonis atiem struentes, ut poterant, aliquandiu restitere. Sed cum essent hostium respectu paucissimi, consultum uolentes esse uite sue, campum hostibus relinquentes ad tutiora loca se contulerunt. Tunc Almisani liberum se cursum habere uidentes, ceperunt ad predam undique debachari, inuadere rusticos, mulieres opprimere, comburere segetes et mala omnia perpetrare. Venientes autem ad ecclesiam beati Stephani, diripuerunt quicquid in domo erat, flammis eam succedentes. Ad ultimum uero ecclesiam ingressi, paganorum more altariola fregerunt, spargentes reliquias, ac ausu nefandissimo ipsam sacrosancti corporis eucharistiam, que super altari pendebat, sceleratis manibus contingentes deiecerunt in terram. Mox uero, quasi leta potiti uictoria, cum exultatione ad propria remearunt.
⟨8⟩Sed benedictus Deus, qui non in longum passus est tanti sceleris dormire uindictam, die namque tertia iterum multiplicatis suarum apparatibus copiarum exierunt ab Almisio et nauigauerunt ad insulas occupandas. Et primo quidem medio noctis tempore applicuerunt ad Bratiam et exeuntes de lignis optime se armarunt. Et exstruentes aties ascenderunt summo diluculo ex orientali capite et adhuc soporatis hominibus repente irruerunt in uicos capientes homines, predas rapientes, domos ignibus concremantes.
⟨9⟩Et ecce rumor huius pestis per totam insulam subito euolauit gelidusque tremor per omnium membra cucurrit. Tunc quinquagenarii illi, qui ad custodiam insule fuerunt deputati, preparauerunt se uiriliter ad pugnandum. Miserunt autem, ut omnes insulani accurrerent ad auxilium impendendum. Ipsi uero ceperunt paulatim incedere uersus eos. Et ecce turma quedam apparuit eminus in conualle, quam multitudo cetera sequebatur. Nostri uero desuper intuentes substiterunt et ceperunt deliberare inter se quid facto opus esset. Nondum enim ex insulanis nisi pauci conuenerant. Hostes uero uidentes nostrorum turmulam quasi pauidam non crediderunt eos fore ausos ad conflictum accedere; quam ob rem putabant eos primo insultu in fugam uertere. Vnde omnes simul conglobati ceperunt uociferando contra eos incidere. Nostris uero quamuis temerarium uideretur, cum pauci essent, contra multitudinem dimicare, fedum tamen et ualde ignominiosum esse putabant, si absque belli impulsu et solo uisu pauefacti eis cedendum putarent. Tunc ipsis cunctantibus et suum consilium in diuersa uoluentibus, hostes magis ac magis appropinquabant. Mox uero quasi quidam constantie spiritus in eorum uisceribus incalescere cepit statimque unus eorum, qui preerat quinquagenariis illis, Stephanus nomine, factus audatior dixit: ‘Eia uiri, nonne scitis, iustam nos bellandi causam habere? Non recordamini, quod hii, qui contra nos ueniunt Deo et hominibus odibiles pirate sunt? Numquid non a tota christianitate anathematizati et execrati habentur? Nos Deus et iustitia proteget, illos sua iniquitas confundet. Nulla ergo sit trepidatio, uiriliter agite et confortamini, quia Deus dabit uictoriam de inimicis suis’. Ad hanc uocem omnes exilarati ceperunt commendare se Deo et beato Domnio. Tunc ordinantes se ceperunt contra hostes audacter incedere. Factum est autem, ut ambe aties minimo iam essent interuallo propinque, exclamauit Stephanus:‘Vindica, Domine, sanguinem seruorum tuorum, qui ab his canibus effusus est.’ Tunc ceperunt altrinsecus sagittis et iaculis magno strepitu dimicare. Cum autem manu ad manum coniuncti iam gladiis et pugionibus commixtim instarent, parua mora utrinque certatum est. Et ecce, pars Almisanorum, quasi celitus percussa, repente disrupta est. Et cum non multi uulnerati, non multi trucidati fuissent ex eis, subito terga uertentes fugati sunt attonitique uelud amentes huc illucque discurrunt.
⟨10⟩At nostrorum uictrix sotietas, gratias agens Deo, qui percutit impios, et saluat sperantes in se, a tergo percutere fugientes, ligare captiuos, arma diripere non cessabant. Sed quia pauci erant, non poterant eos usquequaque insequi oberrantes. Persecuti autem eos sunt usque ad puppes biremium suarum. Ecce autem inuenerunt comitem Osor, utraque manu debilitatum, sub armis anelantem et diffugium ad mare querentem. Statim ergo, ut cognouerunt eum, circumdederunt ipsum. Et cum unus eorum eleuato gladio super caput ipsius uibrasset, Lampredius, super ipsum toto corpore se prosternens, non permisit eum interfici, sed captum et ligatum ad descensum ducentes in custodia posuerunt. Ceperunt autem et ex melioribus multos, quos omnes ergastulis mancipantes, potestatis arbitrio seruauerunt. Porro hi, qui ad mare euadere potuerunt, concite se impellentes a terra tremebundi et anxii raro remigio ad propria se traxerunt. Sequenti uero die exierunt nostri, ut inuestigantes caperent, qui latebant. Et ecce inuenerunt multos ex melioribus absque ullo uulnere iacentes exanimes inter uepres. Et hoc quasi miraculose contigit, ut absque humana percussione a sua nequitia perfracti iacerent. Nam et ex eis quidam, qui ad ligna confugerant, antequam applicarent ad terram, spiritum exhalarent. De nostris uero nec unus quidem occubuit. Cum autem nuntios ad ciuitatem misissent, triumphum uictorie referentes, non credebat Garganus pre gaudio, admirans quomodo fieri potuit, ut parua manus hominum et ipsa modicum bellandi exercitatione perita tantam potuit superare multitudinem, que frequenti inebriata cruore, pro nichilo consueuit ducere mortis periculum in pugne conflictu. Tandem certificati de leto euentu uictorie cum magna festinatione et exultatione armauerunt liburnas et ad insulam nauigauerunt.
⟨11⟩Miserunt autem et fecerunt omnes captiuos ad mare adduci. Cum autem ductus fuisset comes Osor cum ceteris maioribus coram potestate, cepit Garganus dicere insultando: ‘O comes Osor, ubi tantus elationis fastus? Ubi tante preminentie potentatus? Ecce, quo deuolutus es, qui nec imperatores, nec reges credebas esse pares potentie tue! Disce iam, quia plus potest diuina iustitia quam humana temeritas’. His dictis fecit omnes uinctis a tergo manibus introduci ad ligna et sic ad ciuitatem uenerunt. Mox autem ut ciuitatem ingressi sunt, fecit potestas omnes duci ad carceres et constringi ligno pedes eorum posuitque custodias circa ipsos, comitem uero et maiores ferreis compedibus uinctos fecit sub palatio suo arctissime custodie mancipari. Mitius a principio cepit agere cum eis, expectans si forte emollirentur corda eorum et ad ipsius uenirent mandata. Sed cum uideret eos in sua malitia obduratos, ita ut ad bonam pacis conditionem aliquo pacto flecti nequirent, cepit eos carcerali squalore affligere, inedia macerare, quosdam etiam uerberibus torquere. Sic autem extorsit ab eis non paruam pecunie quantitatem.
⟨12⟩Tunc cepit pacis colloquium fieri inter ipsos. Promittebat siquidem comes omnia ligna piratica in manibus tradere potestatis et quod numquam alia facerent ad cursum denuo exercendum. Et cum talis pactio Spalatensibus complaceret, statim Almisienses resiliebant, adeo durissimum uidebatur eis a consueta nequitia ex toto cessare. Sed potestas non aliter eorum relaxationi acquiescere uolebat, nisi ex eorum manibus excuteret gladium, quo in insontes latrocinando grassari solebant. Conabatur quippe potestas tota cordis intentione pestem piratice uesanie prorsus extinguere, magnum se Deo prestare obsequium arbitratus, si tante impietati finem imponere potuisset. Inducebat autem eos ad iuste uiuendum, nunc blandis uerbis comonens, nunc terrores incutiens. Ipsi uero, ut peruerse mentis homines, callida simulatione deducebant consilia potestatis, mallentes penaliter seruire diabolo, quam iustam et tranquillam secundum Deum agere uitam. Talibus ergo uersutiis utentes promissis decem mensibus in carcere iacuerunt. Tandem uero uidentes fratres comitis cum ceteris, quod nullo modo de potestatis manibus euadere poterant eorum captiui nisi ligna Spalatensibus traderent et cursum penitus resignarent, tunc acquieuerunt ad omnia et miserunt Spaletum sex ligna, que habebant maiora, et alia quedam, que ceperant, minora. Pacti sunt autem, quod numquam ad latrocinandum exirent, iuramenti se uinculi astringentes et obligantes, quod, si quando in contrarium facerent, tenerentur soluere Spalatensibus duo millia iperperorum, et quod ab offensione istorum precipue abstinerent, uidelicet Spalatensium, Venetorum et Anconitanorum; imperatori namque obsides dederant, ut nullam in toto regno Appulie lesionem inferrent. Iurauerunt etiam, ut omnibus amicis et iuratis Spalatensium eadem pacis federa obseruarent. Et sic eorum captiui relaxati sunt omnes.
⟨1⟩Anno quinto regnante Bela, filio Andree regis Hungarie, secundo anno Gargani, genus pestifera Tartarorum ad partes Hungarie propinquauit. Etenim a pluribus iam annis rumor et timor gentis ipsius in totum processerat orbem. Venerant namque ex partibus orientis depopulando prouincias, per quas habuerunt transitum, usque ad confinia Rutenorum. Sed Rutenis fortiter resistentibus non potuerunt ulterius progredi, multotiens enim conflictum habuerunt cum gentibus Rutenorum multumque cruoris fusum est hinc et inde, longe tamen fugati sunt a Rutenis. Quam ob rem diuertentes ab eis uniuersas septentrionales regiones pugnando circuierunt ibique uiginti et eo amplius annis demorati sunt. Postea uero multiplicatis legionibus exercitus sui ex gentibus precipue Cumanorum et ex multis aliis nationibus, quas deuicerant, reuersi sunt ad Rutenos. Et primo quidem ciuitatem maximam Christianorum, nomine Susdalium circumdantes obsederunt et obsessam diu non tam ui quam fraude ceperunt et destruxerunt regemque ipsius, nomine Georgium, cum magna multitudine sui populi neci dederunt. Inde autem uersus Hungariam proficiscentes obuia queque uastabant. Eo autem tempore, anno uidelicet incarnationis millesimo CCXLI sexto die intrante Octobri, die dominica, iterum factus est solis defectus totusque aer obscuratus est, fuit orror magnus in omnibus, uelud in ea ecclipsi, que facta est tertio anno precedente, ut supra tetigimus.
⟨2⟩Igitur cum rumor exitialis aduentus Tartaree gentis ad aures perstreperet Hungarorum, quasi ludus quidam uel inane sompnium uidebatur eis, tum quia tales rumores frustra sepe audiuerant, tum etiam quia de copiosa sui regni militia confidebant. Erant tamen longa pace dissoluti, armorum asperitate desueti, non nisi carnalibus gaudentes illecebris ignauie torpore marcebant. Etenim terra Hungarica omnibus bonis locuplex et fecunda causam prestabat suis filiis ex rerum copia immoderatis delitiis delectari. Quod enim aliud erat iuuenilis etatis studium, nisi polire cesariem, cutem mundare, uirilem habitum in muliebrem cultum mutare? Tota dies exquisitis conuiuiis aut mollibus expendebatur iocis. Nocturnos sopores uix hora diei tertia terminabat. Cuncta quidem sue uite tempora in apricis siluis et amenis pratis cum uxoribus transigentes non de bellorum strepitu cogitare poterant qui non seria sed ludicra cotidie contrectabant. At uero, quibus erat mens sanior, feralibus nuntiis excitati pestifere gentis metuebant incursum. Quam ob rem regem et principes crebris sollicitabant alloquiis, ut tanto precauerent malo, ne forte subita fieret impie gentis irruptio et maiorem pernitiem inferrent incautis.
⟨3⟩Vix tandem rex his pulsatus clamoribus comouit se et abiit ad extrema sui regni uenitque ad montes, qui sunt inter Ruteniam et Hungariam et usque ad confinia Polonorum, inde circuiens et circumspectans cunctos infirmiores terre ingressus, cesis ingentibus siluis, longas fieri fecit indagines obstruens transiectis arboribus uniuersa loca, que ad transeundum facilia uidebantur. Et tunc reuersus misit et congregari fecit omnes principes, cunctos barones et proceres regni sui cunctumque robur Hungarici exercitus contraxit in unum. Venit autem Colomannus rex, frater eius, cum omni potentatu suo. Venerunt et presules Hungarie, qui et ipsi non contenti sobriam ecclesiastice moderationis habere familiam, immo pre diuitiarum magnitudine magnas militum aties ductitabant. Affuit Mathias Strigonensis, accessit Hugrinus Collocensis archiepiscopi, uterque cum suffraganeis suis. Quos secuta est magna multitudo prelatorum et relligiosorum, qui omnes ad castra regia congregati sunt, quasi oues ad uictimam. Tunc ceperunt uniuersale consilium agitare diebus non paucis contractantes, qualiter aduentantibus Tartaris esset consultius occurrendum. Et cum diuersi diuersa sentirent, nullum uolebant consilium concorditer stabilire. Alii terrore torpentes nimio dicebant cedendum eis fore ad tempus, nec esse confligendum cum eis, utpote cum hominibus barbaris et desperate salutis, qui non pro regnandi cupiditate sed pro predarum auiditate per mundum pugnando discurrunt. At uero alii securitate fatua dissoluti dicebant ad primam ostentationem nostre multitudinis eos esse in fugam uertendos. Sic autem quibus repentinus parabatur interitus, non ualebant in unum consilium concordare.
⟨4⟩Illis ergo consulendo cunctantibus, morasque inaniter protrahentibus, ecce nuntius inopinatus ad regem cucurrit, nuntians ex certo, quod infinita iam multitudo Tartaree gentis regnum intrauerat et iam prope esset. Tunc omisso consilio rex et regni principes ceperunt arma parare, ordinare duces super legionibus, maiorem pugnantium copiam conuocare. Exeuntes autem a Strigonii partibus transierunt Danubium et uenerunt uersus Pestium, que erat maxima uilla. Igitur peractis iam fere diebus quadragesime, prope Pasca, uniuersa multitudo Tartarei exercitus in Hungarie regnum irrupit. Habebant autem quadraginta milia securigeros, qui preibant exercitum siluas cedentes, uias sternentes et omnia offendicula ab ingressibus remouentes. Quam ob rem indagines, quos rex parari fecerat, tam facile transcenderunt, ac si non ex ingentium abietum et quercuum fuissent exstructe congerie sed ex leuibus essent stipulis preparate, ita breui spatio contrite sunt et combuste, ut nullum foret obstaculum transeundi. Venientes autem ad primos terre colonos non totam sue atrocitatis seuitiam a principio ostenderunt, sed discurrentes per uillas predasque facientes non magnam stragem ex hominibus faciebant.
⟨5⟩Erant autem duo fratres duces illius exercitus, quorum maior Bath, minor uero Caydan uocabatur. Miserunt autem ante se quandam equitum manum, qui ad Hungarorum castra propinquantes et se ipsos frequentius ostentantes, eos ad prelium prouocabant experiri uolentes, utrum Hungari pugnandi haberent animum contra eos. At uero Hungarorum rex selectis militibus imperat in eos exire. Qui armatis cuneis et bene dispositis ceperunt egredi contra ipsos. Sed Tartarorum aties non expectans manuale certamen suo more sagittarum iacula emittentes in hostes cursu precipiti fugiebant. Tunc rex cum uniuerso exercitu suo, quasi fugitantium insequens terga, uenit usque ad flumen Tysiam, quam transuadentes, leti iam et uelud hostiles turmas extra sua confinia propellentes, uenerunt usque ad aliam aquam, que uocatur Solo. Uniuersa uero multitudo Tartarorum castra posuerat ultra aquam illam in locis abditis inter condensas siluas, unde non totaliter, sed in parte ab Hungaris conspici poterant. Videntes autem hostilia agmina ultra fluuium descendisse, castrametati sunt citra. Tunc precepit rex, ut non sparsim sed confertim tentoria figerent. Composuerunt ergo sese quasi in quodam artissimo stabulo cuncti, circumponentes currus et clipeos undique quasi pro munimento castrorum. Ita uero tentoria constipata fuerunt et eorum funiculi in tantum connexi et concatenati ad inuicem stringebantur, ut uia esset omnino perplexa nec liceret per castra discurrere, sed omnes essent ueluti quodam retinaculo intercepti. Hoc reputabant Hungari munimen, sed in maximum eis cessit discrimen.
⟨6⟩ Tunc Bath, maior dux Tartarei exercitus, in quendam collem conscendens, speculatus est diligenter omnem dispositionem exercitus et reuersus ad suos dixit: ‘Bono animo nos esse oportet, o sotii, quia licet magna sit multitudo gentis istius, tamen quia improuido reguntur consilio, non poterunt effugere manus nostras. Vidi enim eos quasi gregem sine pastore in quodam artissimo stabulo interclusos’. Tunc eadem nocte uniuersis legionibus suo more dispositis iussit aggredi pontem, qui inter utramque fluminis ripam distentus non multum ab Hungarorum castris distabat. Quidam uero transfuga ex Rutenis ad regem cucurrit et nuntiauit dicens, quod ‘Hac nocte ad uos transituri sunt Tartari. Estote itaque cauti, ne forte subitanei et improuisi irruant in uos!’ Tunc Colomannus rex armatis suorum cuneis e castris processit, quem secutus est Hugrinus archiepiscopus cum agmine suo. Erat enim et ipse uir bellicosus et ad pugnandum satis promptus et audax. Venerunt autem medio noctis tempore ad predictum pontem. Et ecce iam pars quaedam hostium ultra transierat. Quos uidentes Hungari statim irruerunt in eos et satis uiriliter pugnantes cum eis plurimos trucidauerunt, alios uero urgentes ad pontem in flumen submergi fecerunt. Et positis custodiis ad caput pontis, cum magna exultatione redierunt ad suos. Hungari ergo ex euentu uictorie ualde letificati, quasi iam omnino uictores, abiectis armis tota nocte dormierunt securi. At uero Tartari in pontis capite septem erigentes machinas custodes Hungarorum longius abegerunt, ingentes in eos lapides intorquendo et sagittarum iaculis insistendo. Fugatis ergo custodibus libere et secure alii per pontem, alii per uada aluei transierunt. Et ecce summo diluculo apparuit uniuersa multitudo Tartarorum per campum diffusa. Custodes uero fugientes ad castra magnisque clamoribus perstrepentes uix excitare poterant securo somno sopitos. Tandem tristi nuntio expergefacti non, ut oportebat in summo discrimine, concite arma arripere, equos ascendere et in hostes exire, sed lente e stratis surgentes querebant potius suo more capita pectere, manicas suere, faciem lauare, de comittendo prelio modicum cogitabant.
⟨7⟩ Attamen Colomannus rex et Hugrinus archiepiscopus et quidam magister militie templi, ut strenuos decebat uiros, non ut ceteri se quieto sopori dederunt, sed totam noctem sub armis ducentes peruigilem mox ut clamorem persentiunt, statim e castris erumpunt. Tunc militaribus armis accinti et in unum cuneum conglobati, audacter in hostiles aties irruerunt et cum eis aliquandiu multa fortitudine pugnauerunt. Sed cum essent paucissimi respectu infinite multitudinis Tartarorum, qui locustarum more paulatim ebulliebant de terra, pluribus iam de sua societate peremptis redierunt ad castra. Hugrinus ergo, ut erat uir constanti libertate intrepidus, eleuata uoce cepit regem de negligentia increpare et omnes barones Hungarie de ignauie torpore arguere, quod in tanto periculo constituti non sue uite consulerent nec toti regno subuenire pararent. Qui ergo parati erant, exierunt cum eis, alii uero inopinato pauore perculsi, quasi amentes, nesciebant ad quid manus tenderent et quo tutius se conferrent. Itaque tres duces predicti nullas sustinentes moras iterum exeuntes, prelium cum hostibus commiserunt. Tanta denique fortitudine inter confertissimas hostium cateruas ferebatur Hugrinus, ut uelud fulminis ictum magno cum clamore uitarent. Similiter et Colomannus et templarius cum suis commilitionibus Latinis magnas strages ex hostibus faciebant. Sed impetum multitudinis iam non ualentes sufferre, Colomannus et archiepiscopus acriter uulnerati uix euaserunt ad suos. Magister uero templarius cum tota atie Latinorum occubuit, multi etiam Hungarorum in illo certamine perierunt. Hora autem diei quasi secunda et ecce uniuersus exercitus Tartaree multitudinis, ueluti quadam chorea, circumdedit omnia castra Hungarorum et intentis arcubus ceperunt undique saggittare, alii uero in circuitu castrorum ignem apponere properabant.
⟨8⟩ Videntes autem Hungari ex omni parte hostilibus se cuneis circumseptos, periit mens et consilium ab eis, nil iam de explicandis suis copiis aut de ineundo uniuersali certamine poterant cogitare, sed tanto malo attoniti ibant circumquaque, uelud oues in stabulo luporum morsus euadere perquirentes. Hostes uero undique circumfusi non cessabant iaculis et sagittis instare. At uero miseranda Hungariae multitudo omni salutis consilio destituta, quid faceret non uidebat neque enim alteri cum altero colloquium habere licebat, unusquisque sibi sollicitus de communi salute nullus prouidere ualebat. Sagittarum et iaculorum imbrem non armis oppositis excipiebant, sed dorsa uertentes ad ictus cadebant passim tam crebri, ut de concussa ylice diffluere glandes solent. Et cum omnis spes uite foret adempta, mors uero in omnium oculis yando per castra uideretur discurrere, rex et principes relictis signis ad fuge presidium se conuertunt. Tunc reliqua multitudo hinc crebris mortibus territa, hinc flamme deuorantis in giro metu attonita, nil nisi ad fugam totis precordiis estuabat. Verum cum tantis se posse malis eripere fugiendo intendunt, ecce aliud malum domesticum et familiare incurrunt. Etenim cum uiarum aditus funiculorum conexione et tentoriorum densitate forent periculosissime prepediti, dum cursim exire festinant, alter ruebat in alterum nec minor uidebatur ruina, quam ex sui pressura exercitus faciebat, quam ea, quam hostes sagittarum ictibus inferebant.
⟨9⟩ Videntes autem Tartari, quod in fugam uersus esset exercitus Hungarorum, quasi hostium quoddam aperuerunt eis et permittentes eos abire, non impetuose, sed pedetentim insequebantur eos ex utraque parte non sinentes eos huc aut illuc diuertere. Iacebant autem per uias infelicium opes, uasa aurea et argentea, purpurea indumenta et arma copiosa. Sed Tartarorum inaudita crudelitas nil curans de spoliis omnem pretiosarum rerum parui pendens predam in sola hominum cede crassatur. Cum enim uiderent iam itineris labore defessos nec posse ad arma manus extendere nec pedes ulterius ad fugam laxare, tunc ceperunt hinc et inde iaculis infigere, gladiis obtruncare, nulli parcere, sed omnes feraliter trucidare. Cadebant a dextris et a sinistris ybernalium foliorum instar, iacebant per totam uiam miserorum prostrata cadauera, fluebat sanguis more torrentis fluuii. Infelix patria filiorum infecta cruore longe lateque rubebat. Tunc miserabilis multitudo, quam nondum deuorauerat gladius Tartarorum, ad quandam paludem uenire compulsa, non est permissa diuersam ingredi uiam, sed urgentibus Tartaris in eam ingressa est. Pars maxima Hungarorum ibique ab aqua et luto pene omnes absorti sunt et extincti. Ibi ille famosissimus uir Vgrinus periit, ibi Mathias Strigonensis, ibi Gregorius Ioriensis episcopus, ibi multa prelatorum et clericorum turba occubuit.
⟨10⟩Heu, heu, domine Deus, cur ecclesiastica dignitate preditos tuoque ministerio deputatos, tam acerbo fine concluseris, tam uili sepulchro dampnaueris? Vere iudicia tua abyssus multa. Infelices et miseri, qui multo melius se suumque populum piis uotis intentisque precibus iuuare poterant, in sacris edibus supplicando, quam materialibus armis accinti in castris laycalibus pernoctando.
⟨11⟩Factus est ergo sicut populus sic sacerdos, et quos unum agmen commisit ad pugnam, unus interitus inuoluit ad penam. Igitur si qui ex illa uoragine euadere potuerunt, nullam spem habebant diffugii a facie gladii imminentis, cum tota terra quasi locustis esset repleta hostilibus turmis, quibus nulla erat pietas parcere prostratis, misereri captiuis, preterire lassos, sed uelud agrestes belue nil nisi humanum sanguinem sitiebant. Tunc uideres omnes uias, cuncta diuerticula densis cadaueribus repleta.
⟨12⟩Transierat iam prima communis exitii dies, quam alie nichilominus acerbiori sunt auspicio secuture. Etenim facto uespere defessis iam et cessantibus Tartaris non patebat liber transitus uolentibus fugere quocumque mediis tenebris diuertebant, impingebant in corpora miserorum spirantium adhuc aut sub uulnere gementium. Iacebant ex maiori parte letali sompno immobiles, uelud utres flatibus tumefacti. Horror ingens erat prima nocte cernere tam multa cadauera hominum, uelud ligna et lapides ubique iacentium. Sed diebus sequentibus assuetudo mali horrorem in tutelam mutauit. Nonnulli etenim, tota die diffugere non audentes, semetipsos interfectorum sanguine inuoluebant et inter cadauera latitabant et sic uiui a mortuis tutele refugium optinebant. Quid uero commemorem de immani seuitia, quam in ciuitatibus et uillis diebus singulis exercebant? Cum imbellem turbam mulierum, senum et infantium congirantes faciebant uno ordine consedere et, ne uestes macularentur sanguine, neue carnifices lassarentur, indumenta prius omnibus detrahebant et tunc missi carnifices singulorum brachia eleuantes figebant leniter telum in corde et extinguebant omnes. Preterea mulieres Tartarorum uirili more armis accinte in pugnam audacter ferebantur, ut uiri, he in mulieres captiuas atrotius seuiebant. Si quas enim uenustiores uultu cernebant, ex quibus zelotypie motum possent aliquatenus formidare, statim extracto gladio perimebant uel si quas uidebant ad seruiendum habiles, preciso totaliter naso, deturpata facie seruili ministerio deputabant. Pueros quoque captiuos ad se uenire iubentes, tale de ipsis ludibrium faciebant: primo seriatim eos consedere iubebant, deinde uocatis paruulis suis, dabant eis uiridium lignorum uectes singulas et tunc precipiebant, ut in capita percuterent miserabilium paruulorum, ipsi uero sedentes et crudelibus oculis intuentes, corridebant ad inuicem collaudantes eum, qui melius ictum uibrasset et qui unica percussione cerebrum collidere poterat et corpus extinguere puerile. Quid pluribus opus est? Nulla erat reuerentia feminei sexus, nulla pietas puerilis etatis, nulla miseracio senectutis, uno cunctos impietatis genere trucidantes, non homines, sed demones uidebantur. Ad relligiosorum habitacula cum uenirent, procedebat eis clericalis cetus, sacris stolis induti concinentes ymnos et cantica, quasi debitam honorificentiam uictoribus exhibentes et parantes munera et exenia, ut eorum circa se misericordiam prouocarent. Sed ipsi totius pietatis et humanitatis ignari relligionis obsequia contempnentes et piam eorum simplicitatem deridentes, extractis gladiis absque ulla miseratione ipsorum capita detruncabant. Tunc irruentes in claustra diripiebant omnia domos succedentes, ecclesias prophanantes, dirruebant altaria, spargebant relliquias, ex sacratis uestibus concubinis et uxoribus redimicula preparabant.
⟨13⟩At uero Bela rex auxilio protectus diuino, tantum euadens excidium cum paucis secessit in Austriam. Rex uero Colomannus, frater eius, deuenit ad magnam uillam, que sita est super ulteriorem ripa Danubii, nomine Pestium. Ad quem locum maxima multitudo Hungarorum et aliarum nationum, que ultra citraque Danubium habitabant, audito infausto belli euentu et cognoscentes interitum totius exercitus confugerunt. Habebant enim fiduciam in numerosa plebis multitudine, que ex aduenis et incolis ibidem fuerat congregata. Sed dissuadebat eis Colomannus rex temeraria ausa molientibus et celesti gladio se posse resistere arbitrantibus. Consulebat autem eis, ut potius ad alia loca diuertentes salutis sue quererent munimentum. Sed cum non acquiescerent salubri consilio, discessit ab eis Colomannus et uenit trans Drauum fluuium, ubi habitationis sue habebatur locus.
⟨14⟩Predicta uero popularium turba, ut talium se habet presumptio, ceperunt locum munire, uallum effodere, componere aggerem, uimineas crates circumplectere et inaniter omnia preparare. Sed antequam ad medium operis processisset principium, ecce repentini adsunt Tartari, timor et ebitudo mentis peruadit multitudinem Hungarorum. Tunc truculenti duces, ueluti rapaces lupi, quos rapide famis exagitat ingluuies, caulas solet ouium ad predam inyando lustrare, ita isti beluino more furentes totam uillam trucibus oculis circumspiciunt, feroci animo pertractantes, qualiter Hungaros uel ad exteriora traherent uel ad eos ingredi per atiem gladii preualerent. Igitur Tartarorum acies suis castris circa totam uillam defixis, ceperunt eam undique impugnare sagittantes acriter et telorum ymbrem interius iacientes. E contrario uero Hungarorum infausta rebellio totis se uiribus defendere conabatur intendentes balistas et arcus plurima in hostiles cuneos iacula emittebant multos e machinis lapides intorquendo. Sed letifere Tartarorum sagitte infallibiliter penetrantes certiorem inferebant mortem. Non enim erat torax, clipeus, uel lorica quam non transfoderet ictus Tartarea manu uibratus. Cum ergo altrinsecus duobus aut tribus diebus pugnatum fuisset et plurima iam strages ex miseranda plebe foret peracta, ne quicquam infelices dextris languentibus resistebant. Et quia locus non satis erat munitus, die quadam uno impetu Tartari irruperunt, nec fuit ultra congressio, nec resistentia ulla.
⟨15⟩Tunc furor et impietas, ultra quam dici potest, in miseros deseuire cepit. Reuera in Pestio tota se pestis immersit. Ibi diuine ultionis gladius in Christianorum cruore quam maxime debachatus est. Introgressis itaque Tartaris, quid misere plebi restabat consilii, nisi complicare brachia, ponere genua, flectere sub mucrone ceruices? At uero cruenta barbaries non satiabatur inundatione sanguinis copiosa, non deficiebat cedis instantia indefessa. Tantus audiebatur fragor cedentium, ac si ingentium siluarum robora securium multitudine detruncarentur ad terram. Tollebatur ad celum rugitus et ululatus plangentium mulierum, uociferantium puerorum, qui tam acerbe mortis furiam coram oculis discurrere sine cassatione cernebant. Non uacabat tunc funereas agere pompas, non flere super caris extinctis, non sepulchrales exequias celebrare. Generalis interitus omnibus imminens non de aliena sed de sua morte quemlibet plangere compellebat. Mares enim et feminas, senes et paruulos letalis gladius deuorabat. Quis infelicissimam illius diei effari ualeat lucem? Quis stragem tam numerosi populi recensere queat, cum plusquam centum milia hominum seua mors unius diei spatio et breui loci termino deglutiret? Heu, quam effera corda pagane gentis, que sine ullo pietatis affectu totas Danubii aquas humano sanguine rubere cernebat!
⟨16⟩Postquam patrate cedis atrocitas sufficere uisa est, exeuntes de uilla ignem undique posuerunt, quam totaliter in conspectu hostium absque ulla mora uorax flama consumpsit. Ad locum predicatorum pars quedam miserande plebis cum uxoribus et filiis confugerant putantes se murorum ambitu interclusos summum frustrari discrimen. Sed nil profuit loci munitio, quibus non aderat diuina protectio. Nam uenientibus Tartaris et locum fortiter impugnantibus communi exitio traditi sunt appositoque igni ad decem milia ferme hominum cum loco et rebus miserabiliter conflagrarunt. Huius tam grandis et orribilis cedis testis est multitudo inhumatorum ossium, que in magnos coadunata tumultos, magnum spectaculum cernentibus prestant.
⟨17⟩Interea Tartarorum exercitus depopulata omni regione Transiluana, cesis ac fugatis Hungaris ex Transdanubialibus horis, composuerunt se in locis illis totam ibi estatem et yemem peracturi. Et ut metum incuterent his, qui erant ex altera parte Danubii, collectam multitudinem occisorum in aceruos plurimos super ripam fluminis locauerunt. Alii uero puerulos lanceis affigentes, quasi pisces in ueru, per horas aluei baiulabant. Iam uero captarum predarum non erat numerus uel mensura. Quis extimaret inumerabilium equorum et ceterorum animalium multitudinem? Quis diuitias et thesauros? Quis spoliorum copias infinitas, quibus hostes locupletati gaudebant? Quanta erat hominum captiuitas, uirorum et mulierum, puerorum et puellarum, quos diuersis seruitiis subigentes sub arta custodia detinebant!
⟨18⟩ Cum quidam relligiosus uir nimio afficeretur dolore super tanto casu populi christiani admirans et ardenti desiderio causam scire cupiens, cur omnipotens Deus permiserit terram Hungaricam deuastari gladio paganorum, cum fides catholica ibi uigeret et ecclesiarum honor optimo statu polleret, audiuit nocte per uisum: ‘Noli admirari, frater, nec diuina iudicia tibi uideantur iniusta, quia licet multa facinora huius populi summa Dei clementia supportasset, scelus tamen nefande libidinis trium episcoporum nequaquam potuit tollerare.’ De quibus tamen hoc dictum sit, mihi non est compertum.
⟨19⟩Tunc Bela rex de Austria reuersus uenit cum omni familia sua et demoratus est in partibus Zagrabie. Congregati uero sunt circa eum omnes, qui effugere poterant gladium Tartarorum et erant ibi per estatem rei exitum prestolantes.
⟨1⟩Nunc uero de natura et habitu gentis illius, prout ab his audire potui, qui rem curiosius indagarunt, pauca narrabo. Est enim regio illorum in ea parte orbis sita, ubi oriens coniungitur aquiloni, gentesque ille secundum proprietatem lingue sue Mangoli appellantur. Ferunt tamen, quod terra illorum confinis sit ulterioris Indie nomenque regis eorum Cecarcanus uocatur. Hic ergo cum habuisset bellum cum quodam rege sibi contermino, qui quandam ipsius sororem stupratam occiderat, deuicit eum et extinxit. Filium autem eius ad regem alium fugientem insecutus est et facto conflictu contriuit eum et ipsum, qui ei tutelam auxilii preparauerat in regno suo. Ad tertium quoque regnum cum armatus accederet, comisit prelia multa cum eo et uictor existens ad propria repedauit. Et uidens, quod tam prospera sibi in omnibus bellis fata successerant, cepit cor eius uehementer intumescere et ad superbiam eleuari. Ratus autem, quod non esset in toto orbe gens aut regnum, quod eius potentie resistere posset, proposuit ex cunctis nationibus tropheum glorie reportare. Voluit ergo potentatus sui magnitudinem toto stentare mundo demonum fretus auspiciis, quibus uacare solebat. Itaque uocatis duobus filiis suis Batho et Caydano tradidit eis robur exercitus sui precipiens eis, ut ad debellandas totius mundi prouincias exire deberent. Exierunt ergo et triginta fere annis perambulauerunt omnia regna orientalium et aquilonarium regionum, donec uenirent ad terram Rutenorum et demum ad Hungariam descenderunt.
⟨2⟩Hoc autem nomen Tartari non nomen est gentis proprium, sed a quadam aqua, que illorum preterfluit regionem, sic appellati sunt uel secundum quosdam tatar idem sonat quod multitudo. Licet autem maxima esset multitudo eorum, maior tamen in illo certamine fuisse dicitur copia Hungarorum, sed non est gens in mundo, que tantam habeat bellandi peritiam, que ita sciat, maxime in campestri conflictu, hostes euincere siue uirtute, siue sagacitate pugnando. Preterea nec christiana, nec ebrea, nec saracenica se lege constringunt et ideo nulla ueritas reperitur in ipsis, nullius iuramenti fidem obseruant. Et contra morem omnium gentium nec de bello nec de pace legationem recipiunt aut mittunt. Terrificum ualde exhibent faciei aspectum, breues habent tibias, sed uasta pectora, lata est facies et cutis alba, imberbis gena et naris adunca, breues oculi spatio longiori disiuncti. Arma eorum sunt quedam tegmina ex taurinis coriis laminarum more compacta, impenetrabilia tamen et ualde secura. Cassides gerunt ferreas et ex coriis factas, falcatos enses, faretras et arcus militariter cingunt. Sagitte eorum nostris sunt quattuor digitis longiores, ferrea, ossea et cornea cuspide conspicate. Teni uero sagittarum ita stricti sunt, ut cordas nostrorum arcuum minime capiant. Vexilla breuia, nigro alboque colore distincta, quendam lane globum in summitate habentia. Equos breues sed fortes, patientes inedie ac laboris more equitant rusticano, per rupes uero et lapides absque ferramentis ita discurrunt, ac si capre forent siluestres, tribus enim continuis diebus labore quassati paruo stipularum pabulo sunt contenti. Homines simili modo, nil pene de alimentorum perceptione curantes sola crudelitate pascuntur. Usum panis aborrent, mundorum et imundorum carnibus indifferenter utuntur. Et lac concretum cum sanguine potant equino. Habent autem ex diuersis nationibus, quas bellis edomuerunt, multitudinem maximam pugnatorum et precipue Cumanorum, quos ad pugnandum subigunt uiolenter. Si quem uero ex his paululum trepidare conspiciunt nec in mortem sese tota mentis insania precipitare absque ulla cunctatione eius amputant caput. Ipsi Tartari non se libenter morti exponunt, sed si quem eorum in bello mori contingat, statim rapiunt et efferentes in occultissimo loco terre infodiunt complanantes tumulum et locum equorum pedibus conculcantes, ne quod sepulture appareat signum. Nulla pene rapidorum fluminum eis aqua obsistit, quominus equis transeant insidendo. Si qua uero immeabilis unda occurrit, continuo in modum lemborum ex uiminibus cistas intexunt superducentes crudas animalium cutes, quibus sarcinas inferentes intrant et transeunt absque metu. Tentoriis utuntur filtrinis et ex coriis factis. Equos ita bene habent edomitos, ut quotcumque unus habeat homo, omnes ipsum tamquam canes secuntur. Cum autem tanta sit hominum multitudo, quasi muti nullam fere uocem emittunt, sed taciti ambulant et taciti pugnant.
⟨3⟩His ergo breuiter prelibatis, nunc ad materiam redeamus. Patrata denique ex Hungarica gente uictoria, cum fama mali tanti celeri ubique percurrisset uolatu, totus pene mundus intremuit tantusque metus in omnes prouincias incubuit, ut nulli uideretur eorum se posse impias effugere manus. Ipse etiam Fredericus Romanorum imperator non de resistentia sed de latibulo dicitur cogitasse. Tunc plerique litterati uiri ueteres scrutantes scripturas, coniciebant maxime ex dictis Methodii martiris, has fore illas gentes, que precedere debent Antichristi aduentum. Ceperunt autem munire ciuitates et castra suspicantes quod ad urbem Romam uellent omnia uastando transire.
⟨4⟩Porro Bela rex ueritus, ne Tartari transuadato Danubio reliquam regni partem contererent, misit ad ciuitatem Albensem et suscepto corpore beati Stephani regis, susceptis etiam multarum ecclesiarum thesauris, misit omnia cum domina Maria uxore sua et cum paruo filio Stephano, adhuc bimulo, ad maritimas regiones, rogans et mandans Spalatensibus, ut hec seruanda susciperent reginamque cum filio in sue fidei tutela tenerent. Sed domina regina ueniens a quibusdam Spalatensium emulis persuasa noluit intrare Spaletum, sed composuit se cum omnibus regalibus gazis et consedit in castro Clisse. Venerunt autem et multe nobiles mulieres cum ea, que suis erant uiris per Tataros uiduate. Garganus uero potestas et nobiles Spalatenses ad dominam accedentes multa precum instantia exorabant eam, ut mansionem ciuitatis aspernari minime dignaretur sed non acquieuit regina. Spalatenses tamen multis eam afficientes honoribus crebris exeniis et donariis eius curiam frequentabant.
⟨5⟩Eo tempore Colomannus rex ad Dominum feliciter de hac luce migrauit. Fuit enim uir pietate magis ac relligione preditus quam in administrandis publicis rebus intentus. Sepultus est autem in loco fratrum predicatorum apud Cesmam, latenti mausoleo infossus. Etenim gens nefandissima Tatarorum sepulchra christianorum et maxime principum sceleratis manibus uiolantes confringebant ossaque spargebant.
⟨1⟩Itaque transacto Ianuario hyemalis asperitas solito magis inorruit, omnisque aquarum cursus, glatiali frigore constrictus, liberam uiam hostibus patefecit. Tunc cruentus dux Caydanus recepta parte exercitus regem insecuturus exiret. Venit autem in multitudine graui, obuia queque conculcans. Primo ergo concremata Budalia, Strigonium accessit, cepitque uillam totis uiribus impugnare, quam non satis difficulter capiens succendit omnesque in ea peremit in ore gladii paucasque manubias asportauit, quoniam in munitionem editam res suas Hungari subuexerant uniuersas. Inde discedens recto cursu deuenit ad urbem Albensem et continuo cuncta suburbane habitationis domicilia concremauit, ciuitatem uero aliquot diebus obsessam factis insultibus inuadere satagebat. Sed quia locus circumfusa palustrium aquarum copia satis erat munitus, quem optima Latinorum presidia erectis undique machinis tuebantur, dux impius uano frustratus labore discessit. Properabat autem regem attingere, idcirco non tantam uastationem transcurrendo facere poterat, sed adinstar estiue grandinis ea dumtaxat loca demoliti sunt, per que transitum habuerunt.
⟨2⟩Itaque antequam Draui fluminis gurgitem transmearent, rex persentiens eorum aduentum relictis stationibus Zagrabiensium partium cum omni comitatu suo ad mare descendit. Tunc diuersi diuersa querentes diffugia per omnes ciuitates maritimas, que propinquiores uidebantur ad fugam, dispersi sunt. Rex uero et totus flos reliquiarum Hungarie ad Spalatinas partes deuenit. Erant autem in comitatu regio multi ecclesiarum prelati, plures principes et barones, reliquum uero uulgus utriusque sexus et etatis pene innumerabile erat. Appropinquante autem domino rege ad introitum ciuitatis, uniuersus clerus et populus processionaliter exeuntes debito uenerationis obsequio susceperunt eum, dantes ei hospitia infra muros, quotquot uoluit ipse. Venerunt etiam isti magnates cum eo: Stephanus episcopus Zagrabiensis et alter Stephanus Vacciensis et idem in Strigoniensem archiepiscopum postulatus, Benedictus Albensisprepositus, aule regie cancelarius et idem ad Colocensem sedem electus, Bartholomeus Quinqueecclesiensis episcopus et quidam alii episcopi. Affuerunt nichilominus Hugrinus prepositus Cesmensis, Achilles prepositus, Vincentius prepositus, Thomas prepositus et alii quam plures prelati, quos enumerare superuacaneum duximus. Proceres quoque curie isti erant: Dionisius banus, Vladislaus comes curialis, Matheus magister tauernicorum, Orlandus magister agasonum, Dimitrius, Mauritius et alii multi illustres uiri omnes cum domibus et familiis suis. Garganus autem potestas circa regium obsequium ualde sedulus et deuotus, curabat sollicite, ut et ciues in executione mandatorum regalium prompti existerent et regalis clementia uniuersitatem ciuium affectu dilectionis et gratie confoueret. Fecerunt autem Spalatenses omnia ad regis placitum hoc excepto, quod ei quandam galeam minime potuere tam celeriter preparare, quantum rex declinans Tatarorum rabiem expetebat. Quod factum non satis equanimiter tulit regius animus. Noluit autem rex residere Spaleti, sed abiens cum uxore et cum omnibus gazis suis demoratus est Tragurii, putans se ibi contra hostium incursum fortiorem habere tutelam propter uicinitatem insularum. Composuit autem se cum omni curia sua et mansit in insula adiacente.
⟨1⟩Porro dux impius nil intemptatum relinquere uolens furioso constipatus exercitu post regem cucurrit, nil nisi regium sanguinem sitiens in regis pernitiem totis furiis raptabatur. Paruam autem stragem de Sclauis facere potuit, quia latuerant homines in montibus et in siluis. Venit autem non quasi iter faciens, sed quasi per aerem uolans loca inuia et montes asperrimos supergrediens unde numquam exercitus ambulauit. Properabat enim impatienti festinatione arbitrans se regem posse inuadere, antequam descendisset ad mare. Sed postquam resciuit, quod rex iam in maritimis tutus maneret, lentius gradi cepit. Et cum totus exercitus ad quandam aquam, que dicitur Sirbium, descendisset, parumper consedit ibidem. Tunc truculentus carnifex iussit omnem captiuitatem, quam ex Hungaria duxerat, congregari in unum, multitudinem magnam uirorum et mulierum, puerorum et puellarum fecitque omnes in quandam planitiem duci. Et cum omnes quasi quidam grex ouium coadunati fuissent, missis spiculatoribus omnium fecit capita amputari. Tunc ingens audiebatur ululatus et planctus totaque terra moueri a uoce pereuntium uidebatur. Iacuerunt autem omnes in illa prostrati planitie, quemadmodum spicarum manipuli sparsim solent in agro iacere. Et ne cui uideretur, quod cedis huius immanitas spoliorum sit auiditate patrata, nullas ab eis uestes detrahere uoluerunt, sed tota multitudo funeste gentis in circuitu occisorum illorum per contubernia discumbentes ceperunt in magna letitia comedere, choreas ducere, magnosque chachinos ludendo mouere, quasi multum aliquid perpetrassent boni.
⟨2⟩Inde surgentes ceptum iter per Chroatie partes carpebant. Cum autem prope iam essent, adhuc Spalatensibus incredibile uidebatur. Sed cum pars aliqua descendisset de monte, ecce subito apparuerunt pauci sub menibus ciuitatis. Spalatenses autem non eos a principio cognoscentes et credentes eos esse Chroatas uolebant armati contra eos exire. Sed Hungari uisis eorum signis diriguerunt animis tantusque pauor eos corripuit, ut omnes ad ecclesiam confugerent, cum tremore magno percipiebant eucharistie sacramentum non sperantes lucem huius uite ulterius intueri. Flebant alii in uxorum et filiorum ruentes amplexus diris eiulatibus complangentes dicebant: ‘Ve miseris, quid profuit tanto fugiendi labore quassari? Quid contulit tanta terrarum spatia percurrisse, si persecutorum gladios effugere nequiuimus, si hic expectauimus iugulari?’ Tunc oppressio magna facta est ad omnes ianuas ciuitatis fugientium intra muros. Relinquebant equos et animalia, uestes et utensilia, ipsos etiam filios non prestolantes mortis urgente stimulo ad tutiora currebant. At uero Spalatenses magnam eis humanitatis gratiam exhibentes recipiebant hospitio et eorum inopiam, quantum poterant, releuabant. Sed tanta erat fugitantium multitudo, ut domorum eos non caperent diuerticula, sed manebant in uicis et in uiis. Nobiles etiam matrone circa septa ecclesie sub diuo iacebant. Alii in fornicium tenebras se abdebant, alii purgantes munditias de andronis et criptis, alii ubi poterant etiam sub tentoriis comanebant.
⟨3⟩Tatari uero uniuersos, quos in campo reperire poterant, sub gladio trucidantes, non parcebant muliebribus uel pueris, senibus uel debilibus, ipsis etiam lepre morbo tabentibus ferro uitam eripere barbarica feritate gaudebant. Tunc quedam turma illorum menibus appropinquans tota ciuitate undique perlustrata eodem die recessit. Spalatenses autem ceperunt fabricare machinas et eas per oportuna erigere loca. Ecce autem paucis diebus elapsis uenit Caydanus cum aliquota parte sui exercitus, quia non erant herbe pro toto equitatu sufficientes, erat enim principium Martii asperis frigoribus inhorrescens. Credentes autem Tatari, quod rex in Clisse presidio consideret, ceperunt undique oppugnare castrum iacientes sagittas et iacula intorquentes. Sed quia locus erat natura munitus, modicam poterant inferre iacturam. Tunc descendentes de equis ceperunt reptantes manibus ad superiora conscendere. Castrenses uero ingentes lapides reuoluentes in ipsos aliquot ex eis neci dederunt. Ipsi uero ex casu ferociores effecti usque sub magnas rupes manu ad manum pugnando uenerunt diripientes domos predasque non modicas asportantes. Sed cum cognouissent regem ibi non esse, dimiserunt oppugnare castrum et ascensis equis uersus Tragurium equitarunt. At Spaletum autem non multi diuerterunt ex eis.
⟨4⟩Tunc uero ciues non tantum proprio titubantes pauore, quantum ex eo, quod uidebant Hungaros desperabili metu constringi, cogitabant aliqui ciuitatem deserere et cum rebus et familiis ad insularum presidia se conferre. Ceperunt autem uanos agitare rumores, confingentes opiniones uarias et inanes. Dicebant alii, quod ingentes machinas et plurima instrumenta bellica Tatari fabricarent, quibus ciuitates has deicere conabuntur. Asserebant alii, quod ad montis instar terre ac lapidum congeriem aceruabant et sic ciuitatibus supereminentes facile eos esse capturos.
⟨5⟩Sed Tatarorum agmina cum duce impio in Traguriensi litore consederunt. Porro rex uidens Tatarorum exercitus ante asilum sui diffugii descendisse, non satis tutum sibi fore arbitrans in insulis prope positis comorari transposuit dominam cum sua prole et cum omnibus thesauris ad naues, quas conduxerat, ipse uero in quodam residens ligno aduehebatur remigibus, inspectans aduersarias aties et rei euentum expectans. Ceterum dux Caydanus omnibus loci illius circumstantiis perlustratis temptabat, si posset sub menibus equitando transire. Sed cum cognouisset, quod aqua illa, per quam ciuitas a terra dirimitur, propter limi profunditatem inuadibilis erat, retraxit se inde et ad suos reuersus misit quendam nuntium ad ciuitatem mandans, que uerba effari deberet. Qui ueniens prope pontem, exclamauit uoce magna Sclauonice dicens: ‘Hec dicit uobis diuinus Caydanus, inuicte militie princeps. Nolite reatum alieni sanguinis uobis apropriare, sed tradite aduersarios ad manus nostras, ne forte inuoluamini uindicte eorum et pereatis frustra.’ Sed murorum custodes nil ad eorum uerba respondere sunt ausi. Mandauerat enim rex, ut nullum eis redderent uerbum. Tunc uniuersa multitudo eorum inde consurgens uia, qua uenerat, reuersa recessit. Sic ergo per totum fere Martium in Chroatie ac Dalmatie partibus commorantes, quinque aut sex uicibus ad ciuitates has descendebant et postea ad sua castra redibant.
⟨6⟩Igitur relinquentes Chroatie regionem transierunt per ducatum prouincie Bosenensis. Inde descendentes abierunt per regnum Seruie, que Rasia nuncupatur ueneruntque ad ciuitates maritimas superioris Dalmatie et pertranseuntes Ragusium, modicam enim illic potuerunt lesionem inferre, uenerunt ad Catariensem ciuitatem, quam ignibus concremantes processerunt ulterius hasque ciuitates aggressi: Suagium et Driuosten, depopulati sunt eas in ore gladii non reliquentes in eis mingentem ad parietem. Iterum autem totam Seruiam percurrentes in Bulgariam deuenerunt. Ibi enim uterque dux Bathus et Caydanus condixerant suarum turmarum copias recensere. Illi ergo ibidem coadunati curiam celebrarunt et simulantes gratiam exhibere captiuis fecerunt per totum exercitum preconis uoce clamari, ut quicumque esset in comitatu eorum spontaneus uel captiuus, qui uellet redire in patriam, liberam se sciret habere licentiam ex clementia ducum. Tunc multitudo magna Hungarorum, Sclauorum et aliarum gentium nimia exultatione repleti data die de exercitu exierunt. Et cum omnes conglobatim duobus aut tribus milibus processisent, statim misi equitum cunei irruerunt in eos, quos simul gladiis detruncantes in ipsa planitie prostrauerunt.
⟨7⟩At uero Bela rex missis exploratoribus cum cognouisset certius, quod impia gens ex toto iam regno recesserat absque omni cunctatione in Hungariam est profectus. Regina autem cum regio puero in Clisse castro remansit fuitque ibi usque ad mensem Septembrem. Mortue autem sunt due filie ipsius puelle uirgines, et in ecclesia beati Domnii honorifice tumulate.
⟨8⟩Licet autem barbarica rabies totum regnum Hungaricum immoderato gladio attriuisset, e uestigio tamen famis subsecuta pernities miserabilem plebem tabo inedie deuastauit. Instante namque furore Tartareo, non licuit colonis miseris aruis semina tradere, non ualuere preterite messionis recolligere fruges. Sic ergo non extantibus alimentorum subsidiis cadebant infelicium corpora clade famis absorta. Iacebant per campos, per uias innumera uulgi cadauera, ut non minus credatur hec acerba lues inedie gentem Vngaricam deuastasse, quam pestilens immanitas Tatarorum. Post hec uero rabidorum luporum multitudo, quasi de diaboli cauerna emersit, qui nonnisi humanum sanguinem sitientes, non iam occultis insidiis, sed palam irrumpebant in domos et de matrum gremiis paruulos rapiebant; nec solum paruulos, sed ipsos etiam armatos uiros facto agmine inuadentes seuis dentibus lacerabant. Tribus ergo cladibus antedictis, uidelicet ferro, fame, fera totum regnum Hungarie continuato triennio flagellatum ex diuino iudicio penam suorum expendit non mediocriter peccatorum.
⟨1⟩His ita gestis, regina adhuc considente in castro, Guncellus archiepiscopus ab hac luce migrauit. Vir senex et plenus dierum et ipse prefuit Spalatensi ecclesie annis uiginti duobus. Hos autem episcopos eiusdem ecclesie suffraganeos suo tempore consecrauit: Nicolaum Scardonensem quo defuncto alium ibidem consecrauit episcopum nomine Bartholomeum. Fuerunt autem ambo isti de Spalatensi ciuitate assumpti. In episcopatu Farensi consecrauit Nicolaum, qui erat canonicus Spalatensis. In episcopatu Seniensi consecrauit Borislaum, quo defuncto substituit ei Iohannem. In Nonensi ecclesia consecrauit Samsonem. Omnes hi tres fuerunt Hungari natione. In Corbauia fecit episcopum quendam iuuenem, qui erat de parentella Domaldi comitis, nomine Sarracenum.
⟨2⟩In illis diebus coadunato capitulo et clero ecclesie Spalatensis factus est tractatus de pontifice subrogando. Tunc laycali importunitate et maxime Gargani annisu, modesto tamen et discreto, facta est ellectio de domino Stephano, Zagrabiensi episcopo, in Spalatensem archiepiscopum postulandum, qui tunc temporis Spalati morabatur. Erat autem episcopus ipse in auro et argento locuplex ualde, aliis etiam diuitiis opulentus. Mundana pompositate largus et curialis benignum se omnibus et affabilem exhibebat. Totus enim extolli fauoribus et efferri hauris popularibus cupiebat. Regressus autem Zagrabiam misit ad Romanam sedem pro sue postulationis expetendo assensu. Sed tunc temporis mortuo bene memorie Gregorio papa, facta est dissensio inter cardinales ita, ut subrogatio summi pontificis foret ferme biennio protellata. Sic ergo causa electionis ipsius episcopi toto illo tempore indeterminata permansit.
⟨1⟩Interim autem Garganus completo regiminis sui triennio ad propria repedauit. Spalatenses uero fecerunt potestatem quendam iuuenem de domo Vegliensium comitum, nomine Iohannem. Hic, quantum sibi dabatur scire, per Gargani uestigia gradiens rem publicam gubernabat, sed etatis fluide mobilitate lasciuus facile ad inscitiam flectebatur.
⟨2⟩Eo tempore uacante monasterio sancti Stephani rogatus est Thomas archidiaconus et capitulum, quatenus illuc accedentes de subrogatione abbatis cum eiusdem loci fratribus prouiderent. Archidiaconus ergo, associatus capitulo uniuerso, ad monasterium perrexit. Et cum bono zelo et sollicitudine debita de abbatis subrogatione tractarent, monachi secedentes seorsum et inter se aliquandiu conferentes omnes in quendam confratrem suum, nomine Leonardum, conuenerunt, ipsum in abbatem unanimiter eligendo ipsumque archidiacono et capitulo presentantes petierunt eundem uice archiepiscopi confirmari. Videns autem archidiaconus cum capitulo, quod omnia rite procederent, habito consilio approbatam electionem confirmauerunt.
⟨3⟩Statim ergo, ut in ciuitate auditum est, irruerunt a maiore usque ad minorem ad potestatem clamantes: ‘Succurre, domine potestas, quia archidiaconus cum quibusdam clericis in uestrum oprobrium et totius ciuitatis detrimentum abbatem ordinare presumit.’ Et ecce, concursus factus est omnium confusa uociferatione perstrepentium. Alii etiam seditionis ignorantes causam, potestatem simpliciter sequebantur. Sed quidam, qui archidiaconum malignis insectabantur odiis, nocendi occasionem repperisse gaudebant. Currebant passim omnes, ueluti predonum afforet aties uiolenta. Armabantur non gladiis et iaculis, sed acerbis odiis et mendacibus linguis. Non retrahebat eos pugnandi formido, cum scirent hostes expectare inhermes.
⟨4⟩Sedebant canonici in claustro quieti, utpote nullius mali conscii, nichil suspicabantur sinistri. Et ecce uesanus iuuenis cum furiosa cohorte per ianuas monasterii uiolenter irrupit. Adsunt pueri, senes et iuuenes impulsu uecordie concitati, garrulis uocibus perstrepentes. Spumant labra, anelant pectora iracundie flammis succensa. Tum totas furoris relaxantes habenas canonicos inuadunt, quosdam uerbis, quosdam uerberibus impetentes. Precipue in archidiaconum impias inicientes manus totam eius tunicam lacerarunt. Mox in monachorum cellulas irrumpentes diripiebant sarcinulas, uasa frangebant, scrutantes, si dictum possent inuenire Leonardum, ut eum cederent uel forsan morte punirent. Erant tamen nonnulli ciues, quibus tanti facinoris temeritas displicebat, tam stolida facta corde et animo detestantes. Sed quia stultorum infinitus est numerus, necesse erat multitudini cedere et eam coniuentibus oculis supportare.
⟨5⟩Reuersi tandem de claustro, quasi deuictis hostibus gloriantes, coadunati sunt in palatio publico et facta contione sapiens potestas proloquens iactabat se dicens: ‘Viri prudentes, hodie opus ualde laudabile a nobis patratum est, quod ad statum ciuitatis et honoris nostri cumulum non est dubium prouenire.’ Sed quia rectore puero puerili consilio ciuitas agebatur, non erat, qui condoleret prostrate iustitie, qui murum se pro domo Israhel opponeret ascendentibus ex aduerso, cum, pro pudor, ipsi etiam clerici odio archidiaconi tantum maleficium excusare malitiose nitentes presumptionem peruersorum ciuium uanis assentationibus demulcebant.
⟨6⟩Porro quesitus Leonardus per multa latibula demum inuentus est et quia furoris calor aliquantulum iam tepuerat, non enormiter manus in eum miserunt, sed tractus ad palatium multisque minarum iaculis impetitus uiolenter coactus est resignare. At uero capitulum, quia pastorali carebat presidio, iniuriarum suarum dissimulauit opprobria tum, quia iure cautum reperitur detrahendum esse seueritati, quando multitudo excedit, tum quia tale tempus instare cernebant, quod peruersitas hominum ex rigida correctione non in melius sed in deterius mutaretur. Denuntiatis ergo et exclusis ab ecclesia paucis quibusdam personis, que in commisso facinore fuerant principales, dimiserunt laycos abbatem querere pro sue arbitrio uoluntatis.
⟨7⟩Tunc miserunt quendam laycum in Apuliam cum monachis mandantes eis, ut per monasteria terre illius quererent quem preficerent in abbatem. Sic et factum est. Duxerunt autem quemdam ex Cauensi cenobio, nomine Bysantium. Hic quia ignarus erat admissi facinoris et bona uidebatur fide uenisse, abbas monasterii creatus est.
⟨8⟩Sed non dormit neque dormitat, qui custodit Israhel. Impie namque contra legem Dei agere impune non cedit. Unde quasi miraculose actum est, ut quando layci gaudebant, quod quasi superiores effecti, optinuerant contra ecclesiam suum placitum expleri, diuina ultio manifestata est. Etenim eodem die et eadem hora, qua dictus abbas de nauigio egressus pedem in monasterio posuit, castellanus, qui presidebat castro Clisie, cum suis ad Salonam descendens duos iuuenes nobiles Spalatenses sagittis traiectos in flumine suffocauit. Quod scelus seminarium extitit grauissime discordie inter Hungaros et Spalatinos bellumque acerimum exortum est, per quod ciuitas amissione personarum et rerum grauiter est punita. Quadam namque die Hungari confederati cum Chrouatis, qui erant de Tiniensi castro, armatis cuneis descenderunt et nullo rumore preambulo fere usque ad muros predaturi cucurrerunt. Spalatenses uero improuisis ac repentinis turbationibus excitati exierunt ad arma congressum cum eis facturi. Stetit autem eminus Hungarorum et Chroatorum acies constipata, ex aduerso autem potestas cum sua cohorte stans et deliberans expectabat, donec ex ciuitate maior accurreret copia armatorum. Sed potestatis miles, qui secundus erat ab ipso, uir plus quam decebat impetuosus et audax, non passus longiores moras certaminis admisso equo ferri cepit in hostes. Sperabat enim prospere sibi succedere, quia de ipsis palam uictorie pluries reportarant. Cuccurrerunt et alii post ipsum, quibus ardentius extuabat animus ciuitatis iniurias uindicare. Potestas uero cum ceteris nolentes in dubiis rebus ludum attemptare fortune a longe substiterunt. Tunc permixti hostium cunei ceperunt uiriliter preliari. Sed quia non habuerunt succursum a suis, facile pauci a multis superati sunt. Nam quos diuina ultio punire decreuerat, non uniformiter audere poterant uel timere, sed cum essent ab inuicem corde et corpore disgregati, animosos obruit gladius, timidos uero pusillanimitatis sue obprobrium in despectum deiecit. Sic ergo predictus miles gladiis confossus occubuit et cum eo nobilis uir Theodosius et inter optimos ciues primus hostilibus mactatus est armis, de cuius morte tota ciuitas maximum perpessa est detrimentum. Nonnullis etiam aliis trucidatis infelix dies luctuosa satis nobis et nimis amara transiuit. Neque tunc finem habuit infausta congressio, sed multis postea dampnis et doloribus affecti luximus et uix tandem flamma huius discordie restincta est et finita.
⟨9⟩Transacto autem sui regiminis anno Iohannes potestas recessit, cui successit Bernardus Tergestinus, uir etate maturus, sed quem assuetudo bellandi asperum effecerat et inquietum. Erat enim homo magnanimus et glorie cupidus, ad arma promptus, ad ciuile regimen tardus.
⟨1⟩Hoc tempore Iaderenses ciues, letis successibus subleuati, ceperunt animos ad insolentias retorquere et contempnentes uetera, quibus optimo statu florebant, uoluerunt noua et incerta moliri. Etenim Venetico dominatui rebellantes cupiebant se ab ipsius iugo prorsus subtrahere. Cum enim inter ceteros comprouinciales suos terra marique forent potentia et diuitiis sublimati, fastidio habere ceperunt nauticis lucris incumbere, uoluerunt militie pompas inaniter experiri. Constructis nempe uillis et oppidis gaudebant militari equitatu uolare. Quam ob rem rupto federe dominationis antique, iuramenti religione contempta, manifestos se hostes Venetis ostenderunt.
⟨2⟩Sed Veneti, ut circumspecti et solertes uiri, a principio dissimulantes iniurias et dampna equanimiter supportantes traxerunt prius cunctos captiuos et pecunias, quas Iadre habuerant, receperunt. Deinde paulatim preparauerunt naualem exercitum fortem et magnum et multis machinis fabricatis, pluribus instrumentis bellicis adaptatis, circa festum beati Petri in magna classium multitudine Iadre applicuerunt. Quam undique impugnantes machinis et balistis acre certamen eis iugiter inferebant. Fecerunt etiam Iaderenses machinas contra machinas Venetorum habebantque magnas oppugnantium copias Sclauorum et Hungarorum cum quibus, quantum poterant, hostili uiolentie resistebant. Octo autem siue decem diebus elapsis contigit banum Dyonisium saggitte ictu paululum uulnerari. Hunc rex ad auxilium Iaderensibus miserat, ut esset dux et signifer exercitus militaris. Quo uulnere pauefactus fecit se extra ciuitatem a militibus deportari. Quo uiso Iaderenses timor et ebetudo mentis cecidit super eos putantes banum esse mortuum nec sperabant absque Hungarorum adminiculo posse resistere uiolentie Venetorum. Qua de re statim relinquentes pugnam terga uertunt et quicquid poterant de domibus rapientes cucurrerunt ad portam et infringentes ianuas exierunt. Et quia magna erat oppresio multitudinis fugientium, ceperunt alii murum scandere et religatis ad propugnacula funibus dimittebant se certatim ex menibus et abibant. At uero Veneti uidentes suos hostes in fugam uersos continuo armati de ratibus descendunt et incedentes pedetentim nullamque cedem facientes ex eis permiserunt omnes abire. Et sic tota ciuitas capta est ferme absque ulla strage alterutrius partis.
His breuiter prelibatis ad materiam redeamus.
⟨1⟩Itaque temporibus istis inter Spalatenses et Tragurienses bellum ex ea causa emersit quod Tragurienses occasione cuiusdam priuilegii, quod Bela Tragurii positus super quibusdam regalibus terris eis concessit, uolebant manus extendere ad quasdam patrimoniales terras Spalatensium, que includebantur intra metas eodem priuilegio comprehensas. Itaque Bernardus potestas armatis lignis a Spalato exiuit cepitque ex Traguriensibus quasi homines quinquaginta, quos Spaletum adductos ergastulis mancipauit.
⟨2⟩His diebus superuenit quidam relligiosus uir de ordine minorum, nomine Gyrardus, origine Mutinensis, homo ualde famosus et magne sanctitatis titulo reuerendus, per quem Deus multa dicebatur iam miracula ostendisse. Hic uidens inter has ciuitates crudele odium agitari ualde condoluit. Et uerens, ne forte instigatione dyabolica intestini et nefarii belli succrescens incendium, inter consanguineos et uicinos sanguinis effusionem induceret, cepit benigna partes allocutione demulcens eas ad concordiam multifarie inuitare. Unde factum est, ut ob tanti uiri reuerentiam utraque ciuitas de facili ad concordiam declinaret. Resignantes itaque Tragurienses quicquid ex bonis Spalatensium iure priuilegii uendicabant suos recepere captiuos.
⟨3⟩Sed antequam relaxatio ad integrum fieret captiuorum, ceperunt Spalatenses penitere crebris mussitationibus ad inuicem sussurrantes, quod huiusmodi compositio in derogationem honoris et iuris urgeret ciuitatis. Quod cum audiret Gyrardus, multum moleste ferebat, nec tamen cessabat obsecrando et monendo eorum animos allicere ad amorem dicens, quod per quam partem pacis huius uiolabitur bonum, non erit super sed subter. Verum quia iuramenti relligione interueniente compositio extitit celebrata, omnes captiui relaxati sunt et discordie procella parum perquieuit.
⟨4⟩Sed non quiescebat soccordia popularis, quin pro reformatione concordie obtrectarent maioribus, relligiosos derisionibus et oblocutionibus insectantes. Recedente uero predicto uiro sancto modica temporis intercapedine mediante, uulnus in antiquum rediit malesana cicatrix. Nam quibusdam modicis offensionum interuenientibus causis, obtectum odium ex fictis cordibus cepit in propatulum ebullire. Natura enim feralis odii solet esse huiusmodi, ut nisi proprio pondere collidatur, nisi dampnis et doloribus atteratur, nesciat habere quietem ad instar maris procellosis fluctibus concitati, quod non prius ad tranquillitatem reducitur, nisi missis desuper imbribus quadam uiolentia comprimatur. Sed Spalatenses peccatum peccato addentes grauamen sue parti non modicum ex subsequenti facinore induxerunt.
⟨1⟩His namque temporibus predictus Zagrabiensis episcopus missa relatione ad Romanam sedem nitebatur obtinere sue postulationis assensum cum quibusdam conditionibus, quas admittere noluit dominus Innocentius, nuper ad summe sedis apostolice apicem sublimatus. Quam ob rem dictus episcopus misit Spaletum et renunciauit postulationi de se facte dans licentiam de persona alia prouidendi.
⟨2⟩Aliquantis autem elapsis diebus coadunatum est capitulum et clerus ciuitatis apud palatium episcopii et facto grandi conuentu uocati sunt fratres utriusque ordinis, minorum et predicatorum, et cepit de subrogatione pontificis consuetus haberi tractatus. Affuit potestas cum populo, ultro se ingerentes, non enim extimabant aliquid ratione procedere, si non ipsi suas interponerent partes. Itaque a principio propositum est uerbum Dei et ceperunt religiosi uiri obsecrare et suadere, ut sine seditioso tumultu canonica electio fieret secundum Deum et secundum formam concilii generalis. Allatum est autem uolumen in medium, et perlectum capitulum illud, quod exprimit formas in electionibus obseruandas. Sed stolidis mentibus ea, que Dei sunt, displicent et ea, que ordinate fiunt, nil habere rationis uel ordinis suspicantur dicentes malum bonum et bonum malum, ponentes tenebras lucem et lucem tenebras reputantes. Hi suas uoluntates precipites et obscuras sanctorum constitutionibus preponentes dicebant scripta esse respuenda et solam uoluntatem sectandam contra sapientes et bonos uerbis procacibus contendentes. Et cum non modica fieret perturbatio, surgens Prodanus, qui erat inter presbyteros primus, benigno cepit concilium sermone alloqui monens, quatenus auxilio Sancti Spiritus implorato, uniuersorum in hoc resideret assensus, ut non diuersarum sequentes discidia uoluntatum, sed sacrorum canonum preuio documento ad electionem iuste et canonice celebrandam unanimiter et concorditer procedatur. Et ymno solempni uoce ac deuoto corde cantato consenserunt omnes, ut electio canonica fieret. Tunc electi sunt tres de senioribus capituli fide digni, quibus dato sacramento commissum est, ut perscrutatis uoluntatibus singulorum in scriptis eas redigerent et post hec in conuentu omnium publicarent. Sic et factum est. Nam predicti tres cameram ingresi conuocauerunt singilatim canonicos, qui erant numero uiginti et dantes eis ad sancta Dei euangelia iuramentum iusserunt, ut postponentes eas affectiones, quibus ad ueritatem dicendam sepe humanus animus prepeditur, et sine amore et odio uel inuidia seu temporali comodo exprimerent, quem magis scirent ydoneum in archiepiscopum assumi et eundem eligerent nominantes. Quod cum factum fuisset, exierunt tres iurati de camera scriptum scrutinii deferentes. Et cum eis iussum fuisset, ut quicquid singuli secreto dixerant, coram omnibus publicarent, aperientes scriptum legerunt in auditu omnium et inuentum est, quod omnes pari uoto et concordi uoce Thomam archidiaconum eligebant exceptis quatuor, quorum unus cum eodem archidiacono Traguriensem episcopum nominauit, reliqui tres neminem eligere uoluerunt. Quo facto iterum residentes et ad inuicem conferentes omnes sedecim in eundem archidiaconum consenserunt. Sed archidiaconus ipse miratus, quod preter opinonem suam tanti a fratribus habitus erat, ut ipsum tanta dignitate crederent dignum, eis gratias retulit. Nullum tamen suscipiendi oneris gerens propositum dixit se electioni nec consentire nec dissentire ad presens.
⟨3⟩Tunc quidam layci, quos inuidie liuor et odii exagitabat insania, hoc audientes exarserunt in iracundiam magnam. Et adeuntes potestatem plurimis eum uerborum aculeis stimulantes incitauerunt dicentes, quod si hoc fieret, tota ciuitas in seditionem comota grande foret periculum incursura. Potestas ergo conuocata multitudine populari edictum proposuit, ut nisi clerus a sua intentione desisteret, uel si archidiaconus electioni insisteret, nullus eis auderet in emptione et uenditione participare nec amicitiis et familiaritatibus adherere. Sed archidiaconus natura lenis et quietus et quem ambitionis aura ad dignitatum desideria modicum inflectebant, non de sue uexationis tristabatur molestia, cum se non gereret pro electo, sed de illorum peruersitate dolebat, qui ueneno inuidie tabescentes decorem matris ecclesie iniurarum neuis inficere satagebant. Ibant per uicos et plateas iracundie facibus inflamati, nil nisi in clericos obloquentes, minarum in eos iacula intentantes, in minores et predicatores conuitia plurima iacientes. Simulabant alii rationes allegare iuris asserentes ex eo electionem constare non posse, quia scrutinium ex solis clericis et non etiam ex laycis extitit celebratum. Alii uero abiecto pudore palam dicebant se inuidentie saniem, que cordis fibras corrodit acrius, sustinere non posse. Inde uero archidiaconum turbulentis animis adeuntes, cum ei, quid obicerent, non haberent, rogabant alii, alii minitantes bona diripere, domum diruere insistebant uiolenter, ut ab electione cessaret. Et cum prope esset, ut uim facerent, tractus in medium furentis multitudinis archidiaconus yronice resignare se dixit. Quamuis enim uideret quosdam clericos timoris pondere uacillantes, non tamen desistebat archidiaconus, quominus uigorem ecclesiasticum manutenens, aperte et intrepide protestaretur nichil de electionibus ad laycos pertinere. Volebat autem electionem aliam per clericos dumtaxat fieri, ut sanctorum precipiunt instituta.
⟨4⟩Erant autem in presbyteris seniors: astutus primicerius Prodanus, nepos quondam Gruptii archidiaconi et Nicolaus sacrista. In leuitis uero erat Martinus, Vitus, nepos olim Andree precentoris et Radosius, cognomento Daniel, qui tiranicam potestatis rabiem parui pendens, furorem quoque minacis plebecule despiciens pro honore ac statu ecclesiastici iuris libere satis et intrepide contendebat. At uero impie factionis dux et signifer erat quidam presbyter, nomine Fuscus, qui uere moribus niger totius modestie uirtute carebat. Hic quibusdam fatuis complicibus sotiatus, qui rebus erant hostes honestis, non cessabat circuendo per ciuitatem subuertere hominum mentes sussurando ad aures, conuenticula de sanguinibus congregando. Plus morte timebant, ne is, qui eadem erat patria oriundus cum eis se yma tenentibus, ad tante conscenderet fastigium dignitatis. Postquam ergo furor cecus sue uesanie optinuisse arbitrabatur effectum, ne qua prioris electionis archidiacono restaret fiducia, conuenerunt omnes ad ecclesiam et capitulum importunis clamoribus infestantes, non sinebant celebrari diuina nec sumi corporis alimenta, instantes et garrientes, ut incontinenti secum electionem de altero celebrarent. Veritus autem archidiaconus, ne odiorum proterua temeritas eorum stultitie relaxarent habenas, ut obstinate mentis homines in desperationis baratrum precipitatos, ad aliquod seuum facinus impelleret perpetrandum, dimisit ergo eos secundum desideria cordis eorum et abierunt in uoluntatibus suis. Unde factum est, ut denominationi de Treguano Traguriensi episcopo facte preberent assensum, non quod eum optarent in archiepiscopum prefici, cum ipsum et omnes Tragurienses pro hostibus reputarent, sed ut archidiaconus ab omni electionis iure prorsus uideretur exclusus et se gauderent de clericis triumphasse.
⟨5⟩ Verum quam graue sit statum matris ecclesie iniustis facinoribus conculcare, pena euidenter docuit e uestigio subsecuta.
⟨1⟩His ita gestis Bernardus potestas in pernitiem Traguriensium cepit fabricare machinas magnasque belli copias preparare. At uero Tragurienses scientes se impares esse potentia nec sperantes se posse resistere uiolentie uicinorum ceperunt magno pauore dissolui. Tunc legationem mittentes uerbis ualde lenibus et submissis pacem postulabant, satisfactionem omnimodam pollicentes. Sed potestas, ut erat ferocis animi, auditis humilitatis sermonibus in tumorem superbie maxime leuabatur et consiliis quorundam iuuenum usus nolebat declinare ad mitia, sed ingentia minabatur.
⟨2⟩Unde factum est, ut Spalatenses, preparata expeditione, exirent in multitudine classium, quas habebant, et uenerunt adnauigantes insule uersus Tragurium, non quidem pugnandi proposito, sed facta ostentatione animos hostium deterrere uolebant. Sed Tragurini uisa parte Spalatini exercitus, metu, quem habebant, paulatim exsufflato, ceperunt animis incalescere arbitrantes pulcrius mori per uulnera quam uite ignominiam sustinere. Et nullo premisso deliberationis tractatu subito ad mare concurrunt, ligna remigibus complent, armis exornant. Erat autem ibi quedam trieris magna et excelsa, quam rex Bela discedens eis reliquerat conseruandam, quam pubes selecta stipendiariorum ac ciuium conscendens in mare procedunt. Armarunt et duas liburnas cum aliquot paucis et breuibus lignis. Et erat eis auxilio lignum quoddam magnum ex bonis iuuenibus stipendiariis, ex profugis Iaderensium. Omnes hii exeuntes a portu ad spatium unius milii remigarunt. Et uidentes numerosam classem expeditionis Spalatine sparsim litora insule perstringentem timuerunt. Et uersis ad ciuitatem proris cursu retrogrado fugiendo redibant. At uero Spalatenses preter opinionem suam uidentes eos in mare exisse, gauisi sunt ualde. Et putantes eos, si attingi possent, nulla euadere ratione, fortiori annisu incubuere remis et totis uiribus remigantes conabantur, antequam ad sua euaderent, eos iaculis prepedire. Et ecce, dum Tragurienses euadere moliuntur, magna eorum trieris in uadosa incidens loca hesit terre stetitque fixa immobilis. Turbati ergo et perteriti Tragurienses nesciebant, quo diuertere possent. Et tandem resumpto constantie spiritu cohortati sunt semet ipsos et connectentes ambas liburnas a latere herentis galee ceperunt stare parati, insultum hostium expectantes. Ecce autem Bernardus maiori ligno inuectus, ut erat impetuosus et preceps in arma, noluit sotios prestolari, sed irruit repente in hostes et intentis arcubus ceperunt sagittis insistere, pilis et contis acriter imminere. E contra uero Tragurienses de puppi sue trieris eminentius impendentes, quasi ex arce, non cessabant lapides super lapides in hostile agmen immittere et crebra iacula contorquere. Sed Spalatenses nullum lapidem intra sua ligna posuerant sed lapidum grandinem scutis excipientes instabant fortiter e puppibus gladiis et lanceis preliantes. Et cum tanta fortitudine res ageretur, cadebant hinc et inde quidam uulnere, quidam morte prostrati.
⟨3⟩Heu dirum et nefarium bellum, ubi spreta lege nature pater in filium et filius in patrem armabatur, frater in fratrem, amicus in amicum scelestis manibus crassabatur! Non illud erat hostile sed domesticum et ciuile certamen.
⟨4⟩Ubi autem pars magna diei armorum stridoribus et contrariis congressionibus fuisset expensa, euentus uictorie hinc inde dubius oberrabat. Sed eo iam certamen erat deductum, ut Spalatensium preualentibus turmis excussa esset pugnantium aties de puppi hostilis galee et usque ad medium depulsa. Et cum prope iam esset, ut Spalatina iuuentus insiliret ad eos, ecce una ex liburnis Spalatensium, in qua melior pugnantium erat manus, fortiter remis impulsa percussit unam ex liburnis Traguriensium, que religata erat a latere maioris galee uenitque rostrum per mediam ratem inter remos. Tum hi, qui erant in Traguriensium ligno, insultu hostium tremefacti ascenderunt ad galee presidium et lignum, cui insederant, subleuatum est rostrumque Spalatine liburne ita tenaciter hesit tamque fortiter stetit ac si clauis ferreis fuisset afixum. Cumque multo conatu temptaretur auelli, nil profuit, sed sic non homine, sed Deo capta permansit. Hostes uero desuper imminentes non desistebant homines obruere lapidibus, prosternere iaculis, donec insilientes in eam totalem ex ipsa uictoriam optinerent. Interim autem mare ad incrementum suo more surgens fecit enatare trierim et prospero aquarum cursu cum insperate prede tripudio ad propria deuecti sunt. Sed cum Spalatensium classis iterum uellent prelium uictoribus instaurare, ingruentibus iam nocturnis tenebris intercepta, tristis et merens ab hoste discessit. Capta est tunc Spalatensium ratis et LX fere de melioribus ciuitatis et omnes artis compedibus astricti carceris sunt custodia mancipati.
⟨5⟩Ecce, quomodo fatorum series non opinione humana sed diuina dispositione procedat, ut de sua uirtute confisi bello succumberent et de suis uiribus desperantes ex hostibus triumpharent. Quia non in multitudine exercitus uictoria belli, sed de celo est fortitudo. Discant posteri, quam durum sit contra stimulum calcitrare! Cum hi, qui nuper conculcando statuta ecclesie quasi uictores de imbellibus clericis exultabant, nunc a despectis hostibus deuicti probroso carcere penas luunt. Nichil enim, ut ait Scriptura, in terra sine causa fit. Sic namque succedentibus rebus completum uidetur, quod in persona ecclesie dicitur per prophetam: Misit de celo et liberauit me, dedit in oprobrium conculcantes me.
⟨6⟩Quid uero de aliis male gestis referam bellis? Cum propter ipsius potestatis insolentem temeritatem, immo propter peccata ciuium, quot capti, quot gladiis trucidati, quot equore submersi tunc fuerint ciues, flere magis libet, quam aliquid dicere. Etenim cum quibusdam Sclauis confederati Tragurienses nunc clam, nunc palam nostratibus offendentes, cedes et predas plurimas faciebant et quorsum se terra marique uertebant, letis successibus exultabant. E contrario Spalatensibus cuncta cedendo sinistre de die in diem ad deteriora uergebant. Nam quasi miraculose gestum est, ut recte tricesimo die, quo ecclesie iura perturbare temere presumpserunt, in illo nautico bello succumberent. Et cum die Iouis post Epifaniam temeratus ab eis fuerit status priuilegii clericalis, die Iouis in carnipriuio, die Iouis in Albis Pascalibus, die Iouis in octauis Pentecostes, pessimos belli euentus et infelices casus personarum et rerum passi sunt. Et quorum antecessores nudis pedibus a Spalatensibus pacis federa olim rogauerant plurima seruitia et honoris obsequia tamquam maioribus impendentes, nunc uice uersa ciues nostri, dati eis in predam, eorum pacem coacti sunt exoptare. Sic ergo completum est in eis illud prophete Zacharie oraculum, ubi de clericis dicitur: Qui tangit uos, tangit pupillam oculi mei. Et post hec, quasi quereretur, quo genere uindicte tales sunt puniendi, subiungit dicens: Extendam manum meam super eos et erunt in predam his, qui seruiebant sibi. Cesset ergo gloriari uanitas humana, cum in rebus bellicis sola uirtus operetur diuina dicente domino per prophetam: Numquid gloriabitur securis aduersus eum, qui secat in ea? Et cetera. Unde enim euentus ille inopinabilis, nisi Deo disponente processit, ut in illo certamine cum piratis nuper gesto, quod nulli pene placuit, leta successit uictoria et in hoc, quod nulli pene displicuit, tristis casus euenit?
⟨7⟩His itaque gestis potestas ad propria recessurus ad ecclesiam accessit et seditionis scandalum, quod in electionis processu per prauos homines nasci permiserat, humiliter est confessus et ueniam postulauit. Hoc idem confessus est in plena contione publici palatii asserens, quod capituli factum fuisset legitimum, sed praua et peruersa importunitas laycorum.
⟨8⟩Tunc Spalatenses de suis uiribus diffidentes, de Ninosclaui bani Bosenensis potentia plurimum sunt confisi. Quem aduocantes et sumptus ei ex publico ministrantes etiam ciuitati in comitem prefecerunt. Ipse autem ueniens multis et fortibus constipatus uiris abiit cum Spalatensibus ad campum Traguriensem, ubi per duas fere ebdomadas considentes succiderunt uineas, secuerunt arbores omnia sata et culta uastantes.
⟨9⟩Inde uero recedens abiit in terram suam tradita sui regiminis uice cuidam cognato suo, nomine Ricardo, qui erat Calaber natione. Reliquit etiam pro ciuitatis tutela unum de filiis suis cum optima equitum turma.
⟨10⟩Sed Tragurienses obduratis animis noluerunt relaxare captiuos, sed missa legatione ad regem narrauerunt ei cuncta, que facta fuerant per banum cum Spalatensibus in campo eorum. Rex uero his auditis iratus est ualde statimque uocans quendam ducem suum, nomine Dionisium, uirum potentem, qui erat banus totius Sclauonie et Dalmatie, misit eum cum B. Quinqueecclesiensi episcopo et cum quodam comite Michaele et cum multis aliis Hungarie proceribus imperans eis districte, quatenus in Dalmatiam uenientes, quantumcumque possent, rigidam de Spalatensibus exercerent uindictam. Alium exercitum misit ad ulciscendum bani Bosenensis ob temeraria facta.
⟨11⟩Spalatenses etiam miserunt legatos ad regem excusantes se et factum, quanta uerborum lepiditate poterant, palliantes. Sed rex dolorem sui cordis callida responsione dissimulans finxit se non multum curare de talibus, remisit eos ad propria. Et quia ecclesia pastore uacabat, petiit, ut eligeretur Hugrinus Cesmensis prepositus in archiepiscopum ecclesie Spalatensis asserens, quod propter ipsius nobilitatem et scientiam tota florebit ecclesia et ciuitas eius suffulta consiliis de multis anxietatibus indubitatum consequeretur solamen.
⟨12⟩Reuersi nuntii responsa regis cum gaudio retulerunt, nullum tamen super facto huiusmodi regale tulerunt rescriptum. Ciues uero hec audientes et credentes omnia ueritate constare, statim ad archidiaconum et capitulum accesserunt et imperantes potius quam consulentes petebant, ut incontinenti celebraretur electio cum eisdem. Archidiaconus uero, quia non ignota sibi erat insolentia Hugrini, non acquiescebat laycali instantie dicens, quod electio non est celebranda precipitanter et cum secularium tumultu, sed matura deliberatione fratrum et relligiosorum uirorum. Sed layci suo more in iurgia prorumpentes conabantur hec a clericis per uiolentiam extorquere. Verum dimisso conuentu comes Ricardus, Murgia iudex et ceteri de consilio abeuntes ad cameram ecclesie per uim acceperunt bullam capituli, conniuente eis Fusco presbytero cum tribus aut quatuor nequitie sotiis et asportantes eam conscripserunt litteras sub nomine capituli, bullantes eas falso miserunt duos ex nobilibus, qui se procuratores capituli asserentes electionem ad regis libitum celebrarent. Sicque factum est. Abierunt ad regem nuntii false legationis prosequentes mandatum. Et quia tunc erat rex in partibus Sclauonie, cito reuersi sunt dicentes electionem se de Hugrino fecisse et regem ciuitati esse placatum et magnam ab eo gratiam fore ciuibus repromissam.
⟨13⟩Sed uulgo dicitur mendatium curtos habere pedes, parum potest procedere, cito deprehenditur. Non enim bono peraguntur exitu, que malo sunt principio inchoata. Nam qui regem placatum dixerant, uerius dicere poterant regem regum Deum ausibus fore talibus ad iracundiam prouocatum. Qui enim gratiam se iactabant ciuibus detulisse, dirum magis incendium et excidium fere toti patrie detulerunt.
⟨14⟩Etenim non duabus ex integro elapsis ebdomadibus descendit dux Dionisius cum principibus supradictis et coadunato exercitu copioso Hungarorum, Dalmatinorum et Sclauorum uenit et castrametatus est in Salona. Tunc Spalatenses accedentes ad eos multis exeniis et blandis alloquiis eorum demulcere pectora satagebant. Sed ipsi regium exequentes edictum non rectis oculis aspiciebant ciues, sed aspera cominantes petebant obsides et magnum pecunie quantitatem. Sed cum graue uideretur ciuibus a statu sue cadere libertatis, allegabant priuilegia, quibus eorum ciuitas a tali exactione debebat esse libera et immunis. Ceterum ipsi priuilegiorum lege contempta ad exhibitionem dictarum rerum tota ciues instantia perurgebant. Verum cum Spalatenses omnino facere denegarent, comouit se uniuersus exercitus et prope ciuitatem accessit. Anno Domini millesimo CCXLIIII, quarto Idus Iulii factum est ingens prelium in suburbio Spalatino. Totus namque exercitus, per aties ordinatus, cepit circa maceriam preliari. Diuiserunt autem se Hungari per cuneos et steterunt cum bano procul, episcopus cum atie sua, Philetus prepositus cum sua, Tragurienses cum sua, castellanus et Clisienses cum sua et alii plures. Tunc appropinquantes macerie querebant aditum, unde intrandi facultatem haberent. Sed Spalatenses undique circumfusi hostilem impetum iaculis et lapidibus longius propellebant. At uero Tragurienses, qui erant gnari locorum, circueuntes ex occidentali parte ascenderunt ad pedem montis et ceperunt in ea parte committere prelium macerie, que secundum loci situm inualidior erat et pauciores oppugnatores habebat. Tunc stantes ex aduerso macerie excelsiores fuerunt his, qui maceriam defendebant et lapidum multitudinem proicientes in eos compulerunt interius ad planum descendere. Et quia conciues non audebant alia loca deserere, per que fuerant ordinati, non potuerunt illis prestare succursum. Mox ergo Tragurini maceriam conscendentes ceperunt instare acriter his, qui iam inferius stantes non sinebant eos descendere et ulterius pertransire. Sed cum multitudo magna confuso ordine et cum impetu ascedisset, statim maceria sub eorum pedibus diruta est et in planum redacta. Videns autem uniuersus exercitus, quod uia esset latius patefacta, cateruatim omnes ad loci illius aditum confluxerunt et in suburbium irruentes usque ad muratas edes cum ciuibus manu ad manum pugnando uenerunt. Cesi autem fuerunt ex Spalatensibus usque ad X uiros, de Hungaris uero et Sclauis mactati fuerunt ferme homines triginta. Sic autem, quoniam debile fuit macerie munimentum, non potuit tante multitudini obsistere peccato ciuium pregrauante. Tunc introgressi hostes statim apposuerunt ignem ex parte occidentali et zephyri aura perstrepente asperius omnes domos ligneas et uimineas breui spatio combusserunt uentoque flammarum globos uiolentius deprimente aduste sunt domus lapidee quasi XX. Et ita die illo quingente et eo amplius edes intra septa macerie conflagrarunt. Videntes autem ciues uirtutem ignis uehementius excrescere flamarumque copiam de domo in domum uorando transire ingenti sunt pauore perculsi metuentes, ne forte domibus suburbanis exustis totam ciuitatem uorax flamma corriperet.
⟨15⟩Ille dies putatus est Spalato ultimus illuxisse. Tantus enim quosdam inuaserat metus, ut Murgia, qui erat inter ciues ditior et loquatior, asportatis pecunie sacculis ad quasdam naues diceret deditionem Hungaris faciendam. Alii uero uigore spiritus confortati timiditatem eius uerbis asperis increpabant. Aduesperascente iam hora et inimico cessante incendio miserunt Spalatenses ad Hungaros pacem suppliciter postulantes. Sed banus de uictoria letus, de suorum uero cede non modicum mestus, adhuc minaciter respondebat. Sic dies illa luctuosa satis tristisque discessit. Sequenti uero die uidens banus et ceteri principes, quod inter structuras murorum non sic foret tuta congressio, sicut hesterno fuerat inter maceriarum fragilia et uilia munimenta, uocatis Spalatensibus cepit cum eis de pace tractare. Spalatenses uero uidentes se in arto positos, hinc hostilibus circumseptos cateruis, inde Tragurii ducentos ciues carceribus mancipatos, condescenderunt ad omnia ineuitabili necessitudine coartati. Pacti namque sunt dare fisco regio sexcentas marcas argenti et sex filios nobilium in obsides tradere ad sue fidelitatis constantiam comprobandam. Principes uero promiserunt firmiter, quod reformata pace cum Traguriensibus totalis relaxatio fieret captiuorum, aliis quibusdam interpositis articulis, quos hic inserere opus non fuit.
⟨16⟩Et sic predicti principes infecto negotio ad propria sunt reuersi. At uero Spalatenses de Hugrini potentia freti credebant per ipsum omnes casus suos ad integrum restaurari. Tunc adeuntes archidiaconum cum capitulo instabant, ut electioni assensum prebentes pro electo mittere festinarent. Sed non acquiescebat archidiaconus cum ceteris scientes, quod talis electio nullius erat ualoris, cum foret in maximum oprobrium ecclesie attemptata. Sed hi, qui pestifero adhuc inuidie ulcere tabescebant, non putabant archidiaconum iustitie zelo moueri, sed credebant, quod ad se rem traheret et adhuc electionis preterite spei sibi fiducia superesset. Tunc iudex Murgia, Fuscus presbyter et ceteri, quos praue intentionis uexabat inscitia, concitantes populum ceperunt urgere archidiaconum, ut ipsemet personaliter ad ducendum electum proficisci deberet. Archidiacono ergo, licet displiceret electi persona et maxime false electionis processus, ne quia tamen malitie cauillatio crederetur, condescendere decreuit, sed nullo modo prius ire acquieuit, donec ipsimet temeritatis auctores proprio confiterentur ore, quod in subreptione bulle et in cunctis falsitatis processibus contra Deum et contra animas suas presumpsissent. Sic ergo abiit archidiaconus non tam uoluntarius quam coactus et sociatus Iohanne Vitalis layco in Hungariam est profectus. Ibi in presentia domini Bele regis et eius curie qualitercumque Hugrinum denuo elegit. Cui rex ibidem concessit comitatum ciuitatis Spalatensis et dominium insularum cum quibusdam aliis rebus.
⟨17⟩Reuersus igitur archidiaconus ad propria non inuenit uiuos Fuscum et Murgiam et quosdam alios, qui in depressionem ecclesiastici iuris nequiter et perperam plus ceteris contendebant. Rex uero apud Vranam positus circa Pascale festum susceptis a Spalatensibus quinque milibus librarum relaxari fecit cunctos captiuos. Et dominus Hugrinus archielectus cum magna familia equitum et clientum ueniens archiepiscopale domicilium habitaturus intrauit. Postea uero toto elapso triennio iste Hugrinus ex mandato apostolico consecrationem suscepit in ecclesia beati Domnii per manum istorum suffraganeorum suorum: uidelicet Treguani Traguriensis, Nicolay Farensis, Bartholomei Scardonensis et Philippi Seniensis episcoporum anno Redemptionis millesimo ducentesimo quadragesimo septimo, XII Kal. Octub., gerens annos natu circiter XL. Fuit autem utraque preditus dignitate, archiepiscopatus et comitatus, nec his contentus ad altiora semper et ditiora toto mentis desiderio hanelabat. Erat autem sanguinis nobilitate turgidus, iuuenili calore pomposus, stature proceritas et faciei uenustas, quibus ceteros precellebat, non permittebant eum mediocria de se sentire. Secularibus quidem negotiis totus intentus, ecclesiastica uelud superflua quedam et minoris cure indigentia segniter procurabat. Ita demum omnia studio mundane deditus cenodoxe, non sapientum, non relligiosorum appetebat consortia, sed armatorum circa se cateruas habere gaudebat. Verum cum pro militaribus stipendiis domestice sibi non sufficerent facultates, tendebat manum ad aliena et illicita, cupiens in uictu, uestitu et multitudine clientele Hungaricorum prelatorum se copiis coequare. Sic autem tam clericis, quam laycis atque monasteriis durus exactor et onerosus dominator erat. Temptauit autem omnia iura canonicorum subtrahere totasque quatuor decimales portiones ad usum proprium retorquere, sed obsistente archidiacono cum ceteris non ualuit, nisi portionem pauperum dumtaxat contra predecessorum suorum consuetudinem usurpare. Et quia non permittebatur de rebus ecclesie suam ex toto explere cupidinem, nulla caritatis conexio eorum animos in consensum mutuum constringebat, sed dira discordie pestis eos sepius in contentionum scandala concitabat. Layci uero nichilominus de ipso sua spe fuere frustrati, nam cum putarent eum contra inimicos ciuitatis fortem ac bellacem futurum, ipse e contrario mitem et pacatum se gerens cum eis omnem austeritatis sue rigorem in ciues suos exercere uolebat. Erat autem bonis turbulentus et minax, prauis uero munificus et amicus. Ita quidem contigit, ut omnibus grauis et intolerabilis uideretur, ob quam causam ipse semper contra ciues et ciues contra ipsum maliuolentie suspitiones gerebant. Consecratus tandem, ut predictum est, misit prenominatum episcopum Seniensem ad domini pape Innocentii curiam, qui tunc manebat Lugduni, petens suppliciter, ut pallium ei mittere dignaretur. Quo optento reuersus est episcopus palliumque tradidit ex mandato apostolico in manibus Bartholomei Scardonensis episcopi eidem archiepiscopo asignandum. Idem tamen episcopus, licet iam relicto seculo fratrum minorum religionem intrasset, uocatus tamen Spalatum uenit pallioque, ut ei mandatum fuerat, Hugrinum archiepiscopum inuestiuit.
⟨18⟩Hiis diebus contigit quemdam fratrem Iohannem natione Hungarum, de ordine predicatorum, eligi in episcopum ecclesie Scardonensis. Qui presentatus archiepiscopo in illis tunc partibus existenti, confirmationem ab eo suscepit secumque duxit ad metropolitanam ecclesiam consecrandum misitque et uocauit suffraganeos, cum quibus eadem erat consecratio celebranda.
⟨19⟩Eo autem temporis articulo infelix Hugrinus graui languore corripitur et ingrauescente paulatim morbi feruore undecimo die ad extrema uite peruenit. Sic autem contigit, ut pridie quam prima uice decoratus pallio, consecrationem eiusdem episcopi celebrare uolebat, cum eodem pallio ad tumulum est delatus et ita dumtaxat funereas pompas, non autem diuina, potuit sacramenta pallio decorare. Illis autem diebus, cum in lecto infirmitatis decumberet et iam de uita pene penitus desperaret, uocauit fratres de capitulo et in eorum presentia satis bene et ordinabiliter condidit testamentum. Coram quibus et coram aliis religiosis uiris mirabiliter de peccatis compunctus publice de quibusdam excessibus est confessus. Nichilominus autem cum multis lacrimis et gemitibus ualidis secreta confessione coram suo confessore penitendo, uehementer afficiebatur de omnibus, si superuiueret, satifactionem omnimodam promittendo nec semel, set pluries in ipsis diebus confitebatur. Fuerat enim uir litteratus et naturali facundia preditus et maxime in diuina pagina eruditus. Studuerat enim aput Parisios annis fere duodecim in theologica facultate subministrante sibi scolasticos sumptus Hugrino Colocensi archiepiscopo, patruo suo. Emerat enim sibi cum multa quantitate pecunie totum corpus Biblie cum commentis et glosis, sicut solet legi a magistris in scolis.
⟨20⟩Quo defuncto et aput ecclesiam fratrum predicatorum honorifice tumulato suffraganei, qui ad consecrandum Scardonensem episcopum conuenerant, eiusdem archiepiscopi exequias celebrarunt et frater Iohannes, qui in episcopum uenerat consecrari, per electionem unanimem in archiepiscopum extitit postulatus. Prefuit autem Hugrinus a die consecrationis sue usque ad diem sepulture anno uno, mensibus duobus, diebus decem.
⟨1⟩Cum autem ad prosequendum electionis negotium ad domini pape curiam nuntii quererentur, uix inuenti sunt duo, qui hoc onus assumerent: Desa Corui canonicus et Dragus nepos Sabaci, Spalatensis ciuis. Adeo uidebatur omnibus graue et periculosum usque ad Gallias pergere, quia dominus papa Innocentius Lugduni eo tempore morabatur. Propter discordiam siquidem, que inter ecclesiam et Fredericum imperatorem agitabatur acriter, grande uiarum discrimen illuc pergentibus imminebat.
⟨2⟩Tunc predicti nuntii iter arripientes, abierunt per Lombardiam cum multa cautela. Illuc tandem peruenientes et legationem, sicut eis iniunctum fuerat, procurantes, per totum ferme annum in prosecutione negotii occupati fuerunt. Quia uero periculosum ac sumptuosum erat iterato pro facto huiusmodi legationem mittere, metuentes, sicut et contigit, ne forte, quod factum fuerat, non deberet admitti, hoc electores in petitione adiecerunt, ut si postulatio facta summo pontifici non placeret, alium ad regimen Spalatensis ecclesie cum plenitudine pontificalis officii mitteret secundum sue arbitrium uoluntatis. Sicque factum est, ut cassata postulatione predicta, mitteret Apulum quemdam de partibus Beneuentanis, Rogerium nomine, ex oppido, quod Turris Cepia uocatur. Fuerat autem clericus, capellanus cuiusdam cardinalis Iohannis Toletani, quem frequenter pro suis et ecclesie negotiis procurandis in Hungariam mittere solitus erat. Idem autem Rogerius tempore Tatarorum ibidem inuentus est, et in eorum manus incidens et inter ipsos per biennium fere sub spetie alicuius uilis et pauperis serui delitescens uix euasit mortis incursum. Cum autem ad suum dominum reuersus fuisset, cepit idem cardinalis ad ipsius promotionem satis uigilanter intendere, et ipsum in notitiam et gratiam domini pape deuenire fecit.
⟨3⟩Consecratus tandem et palliatus recessit de curia et transiens per Lombardiam deuenit Venetias, ibidem aliquantam faciens moram emit, que sibi erant necessaria. Viginti fere annis in Romana curia commorando non paruam cumulauerat pecunie summam. Inde iter arripiens uenit per Carinthiam et transiens per partes Aquilegie a domino Bertoldo, patriarcha, honorifice susceptus est. Quem curialiter pertractans dedit ei conductum per totam suam diocesim, expensas affluenter subministrando, quousque fines regni Hungarie attigisset. Ingressus autem partes Pannonie uenit in Hungariam et pergens ad domini Bele regis curiam cum commendaticiis domini pape litteris, exposuit seriem negotii, qualiter ad regimen Spalatine ecclesie fuerat destinatus. Non autem placuit regali celsitudini, quod factum fuerat circa ipsum, non modicum ferens indigne, quod promotus fuerat preter ipsius conscientiam et assensum. Dissimulato tamen indignationis motu ad sedem suam archiepiscopum pacifice abire permisit.
⟨4⟩Venit autem cum uiginti equitibus, cum capellanis et familia et secunda dominica de quadragesima ciuitatem ingrediens, cum magna cleri et populi alacritate susceptus est.
⟨5⟩Fuit autem iste Rogerius archiepiscopus uir satis industrius et in augendis rebus temporalibus multum sollicitus et intentus. Cepit autem reparare domos et cameras episcopii easque studiosius decorare. Forinsecus autem fecit cenacula et solaria trabibus et asseribus satis artificiose compacta, que magis ad apparentiam, quam ad indigentiam uidebantur fuisse constructa. Cellas uero uinarias necessariis et nouis utensilibus adornauit. Edificauit in Salone fluuio molendina, posuit aratra, acquisiuit equos et animalia et quia propter inopiam rei familiaris non sufficiebat ad omnia, multis ecclesiis et monasteriis erat plurimum onerosus. Multum denique conabatur honorifice uiuere, preciosam habebat suppelectilem, sumptuosas uolebat uestes et lectisternia. Pro maiori parte anni domi residebat, nec facile egrediebatur ad publicum, nisi clericorum et clientum honesta comitante caterua. Mundam nitidamque uolebat tenere mensam, maxime quando hospites aderant. Solebat namque aduentantes ex diuersis ciuitatibus nobiles ad conuiuium inuitare eisque satis affluentes preparationes apponere satagebat. Quando uero ad uisitandam prouinciam egrediebatur, uolebat semper aliquos de canonicis et de ciuibus in sua sotietate habere.
⟨1⟩Per idem tempus rex Coradus, filius quondam Frederici imperatoris, exiens de Germanie partibus, ad capescendum Sicilie regnum properanter iter agebat. Is cum non paucis trieribus navigans per ora Dalmatici litoris pacifice vehebatur. Suscipiebatur vero magnifice a civitatibus, ubicumque applicare volebat, et tamquam prepotens rex honorabatur a cunctis. Sed quia pater suus ab Innocentio papa in concilio Lugdunensi fuerat condempnatus et imperiali dignitate cum omni sua prole privatus ac anathematis mucrone percussus, cum idem Coradus ad portum Spalatine civitatis applicuisset, Rogerius archiepiscopus ipsum sentiens, quod vellet ingredi civitatem, fecit claudi ecclesias, et ab omnibus cessare divinis. Ipse autem festinanter foras egrediens cum Thoma archidiacono et cum quibusdam de senioribus secessit ad uillas ibique tamdiu demoratus est, quamdiu rex ipse in ciuitate resedit. Videns autem rex, quod archiepiscopus eum uitabat, non modicum tulit indigne ex eo maxime, quod de suo regno natus in his partibus presulari dignitate fuerat sublimatus. Cum autem ciues Spalatenses ipsum gratanter suscepissent et fecissent eum in domibus episcopii hospitari, rex idem uersando scrinii cartulas, quas ibidem reperit, multum sollicite perquirebat, si forte aliquod inueniretur scriptum, ex quo posset ipsum de infidelitate sui regis infamie neuo notare. Alias autem non modicas minas intentabat eidem. Verum illic paucorum dierum moram faciens uento flante secundo in Appuliam est transuectus. Et archiepiscopus ad sedem suam reuersus est.
⟨1⟩ Rex autem Hungarie Bela sui regni reuisendo confinia descendit per Chroatiam ad Dalmatie ciuitates fecitque sibi parari hospitium aput ecclesiam sancti Petri, que est inter Salonam et Tragurium ibique resedit non paucis diebus cum magno diuersarum gentium comitatu. Confluebant autem ad eum, tamquam ad dominum, undique multitudo populi propter diuersas causas aput ipsum expediendas. Tunc ascendens galeam uenit ad portum ciuitatis Spalatensis ingressusque in eam cum multa ambitione, sicut rex regalia gerens insignia, magna cleri et populi exultatione susceptus est. Mansitque die illa et nocte in palatio Nicolai Duimi, ciues uero ad ipsum frequenter accedentes ualde benigne suscipiebantur et audiebantur ab ipso affabilem se ac serenum eis plurimum exhibendo. Tunc cepit eis, non animose sed moderata allocutione, improperare de promotione archiepiscopi, uidelicet quod hominem alienigenam et ignotum, non de suo regno et preter ipsius conscientiam et assensum uoluerunt antistitem habere. Sed cum ciues se multiformiter excusarent, rex factum equanimiter tulit mandans eisdem, dumtaxat laycis et eosdem astringens uinculo iuramenti, quod de cetero tale quid facere nullatenus attemptarent. Verumtamen eundem archiepiscopum, quamdiu hic stetit et quotiens ad ipsum in Hungariam est profectus, debita semper ueneratione tractabat ipsum ad se crebro uenire faciens et cum eodem amicabiliter colloquia faciebat. Demoratus est autem Bela rex apud sanctum Petrum multis diebus. A ciuibus autem nostris pluribus est honoratus delitiis, quos regratians affatim eosque cum plenitudine sue gratie relinquens ad Hungariam reuersus est.
⟨1⟩Aliquantis autem transcursis annorum curriculis domina Maria regina, Grecorum imperatorum stirpe progenita, descendit ab Hungaria per Pannonie et Chroatie partes iter faciens ex ea uidelicet causa, quia fidelitatem requirebat ab illis gentibus filio suo Bele, adhuc in puerili etate constituto, quem super illas partes ducem prefecerat. Quod dominium ei naturali iure competebat, utpote qui secundus erat regis filius, primogenito iam Stephano Hungarici regni dyademate insignito. Venit ergo cum magno principum ac militum comitatu et in castro Tiniensi resedit. Ibique conuocatis omnibus illarum regionum proceribus habuit cum illis de predicta causa colloquium.
⟨2⟩Illis autem diebus contigit, quod quidam de custodibus castri Clisie tempore messium descendentes Salonam, ceperunt in aliquibus locis diripere Spalatensium fruges. Quod cum in ciuitate auditum fuisset, cucurrerunt aliqui indiscrete audacie iuuenes non ex ciuitatis mandato, sed stultitie calore succensi, quasi ad propulsandam iniuriam et uiolentiam uiolenter repellendam exierunt. Peruenientes ad ipsos ceperunt rixari cum eis, in qua rixa duo Hungari perempti sunt.
⟨3⟩Quod cum ad aures regine personuisset, irata est ualde statimque Tiniense deserens castrum, turbulenta nimis et minax, ad summendam de Spalatensibus uindictam totis uiribus properabat. Sed cum ipsi presensissent, quod regina pessimum gestaret propositum, miserunt ad eam nuntios, supplicantes et satisfactionem ad ipsius beneplacitum promittentes postulabant, ut non indignatione comota, sed placata et pacifica ad fideles suos accedere dignaretur, cum facinus illud non ex deliberatione communi, sed casu contingente perpetratum fuisset. Nec ad eorum culpam referendum erat, qui pro defensione suarum rerum exierant, sed ad illorum potius nequitiam imputandum, qui aliena diripere satagebant. Sed ipsa nichil ad rationabilem nostrorum excusationem flectens sui animi rigorem uenit et posuit se in Clisie castro. Inuentus autem ibi est Rogerius archiepiscopus, qui ascendens ad eam nitebatur pro se et pro ciuitate pacem et gratiam impetrare. Sed ipsa ex uerbis eius seuior facta ad ipsius et ciuitatis odium multo fortius inflammabatur, suspicans de ipso, quod esset omnium incentor malorum, et nisi amicorum subsidio recessisset de castro, paratum iam sibi regina periculum imminebat. Destinabant ad eam Spalatenses cotidie uiros religiosos, et nuntios mittentes exenia et delitias, si forte aliquo modo placari potuisset. Sed ipsa obfirmato ad ultionem animo ferocitatem sui pectoris ad clementiam nullatenus relaxabat. Erat autem cum ipsa exercitus magnus Hungarorum, Sclauorum, Cumanorum, quibus precepit arma capere, ad ciuitatem descendere, predas animalium facere, domos incendere, uineas et agros inuadere et cuncta, que possent, absque remedio deuastarent.
⟨4⟩ Spalatenses uero uidentes tam magnum sibi instare periculum ceperunt uigilanter ad custodiam ciuitatis insistere, armis se ac oportunis obstaculis premunire non foras quidem egredientes, sed ferro armati pro menibus excubantes. Post dampna uero multa, que sui exterius intulerunt, uidens regina, quod nil posset contra ciuitatem ex uiolentia proficere, ad uersuta se contulit argumenta. Finxit enim se iam fore placatam nichilque curare amodo de homicidio perpetrato responditque benigne nuntiis ciuitatis, quod uellet de cetero cum eis ad pacis concordiam declinare et quod iam non debent aliquem timorem habere. Misitque cum eis tres uel quatuor comites et triginta fere milites gladiis tantummodo circa femur dependentibus, sicut eis mos est ubique incedere, precepitque secretius ipsis, ut blandis uerbis ciues seducerent, et eos extra muros, quocumque possent ingenio, prouocarent et quotquot possent, caperent et ad castrum traherent, alioquin sine misericordia gladiis trucidarent. Venerunt autem nuntii cum gaudio nuntiantes dominam iam esse placatam, bona fide suaserunt ciuibus, ut exirent, quia dixerant Hungari, quod nollent ingredi ciuitatem, ne forte aliqua seditio oriretur, sed exeant maiores, ‘ut cum eis pacis federa roboremus’. Crediderunt ciues uerbis pacificis et dolosis nullas insidias suspicantes pro eo, quod regina uultu sereno uerba suasoria nuntiis protulisset. Exierunt nichil metuentes, uidelicet iudices et consiliarii et alii non pauci ueneruntque per orientalem portam iuxta locum fratrum predicatorum. Sedentes autem cum eis et uerbis pacificis de concordia contractantes Hungari mox dato signo insiluerunt et extractis gladiis arripuerunt quinque de ciuibus, uidelicet Desam Michaelis, iudicem, uirum senem et grandeuum, cum suo filio Nicolao ac nepote Michaele, filio Leonardi, iudicem Iohanem Vitalis et iudicem Petrum, filium Cerneche. Quibusdam uero uulneratis alii omnes Deo prestante auxilium de manibus illorum elapsi sunt et euaserunt.
⟨5⟩Audiens autem Bela rex omne malum, quod regina Spalatensibus irrogauerat, ualde indoluit et protinus misit duos uiros sapientes et religiosos de ordine fratrum minorum, qui eam a seuitia sua compescerent et ad Hungariam celeriter reuocarent. Sed ipsa in suo rigore perdurans captos nobiles et ignobiliter ac inhumaniter ad castrum tractos in obscuro carcere fecit detrudi. At Spalatenses mestiores effecti, quod de talibus fraudulentiis oportunam nescierunt adhibere cautelam, cum eis sepius ab amicis persuasum fuisset, ut sibi circumspectius precauerent, tristes iam et confusi miserunt et remiserunt ad eam suppliciter postulantes, ut nobiles, quos absque culpa capi fecerat, misericorditer relaxaret. Sed ipsa nullatenus acquieuit, uerumtamen, ut uidebatur aliquantulum mitigata, dedit consilium, ut ad dominum regem nuntios idoneos destinarent, spondens se apud ipsum efficaciter intercessuram. Tunc ipsos captiuos de castro Clisie transferens ad Tininum ibidem eos artissime custodie mancipauit. Et sic ipsa ad Hungariam est regressa.
⟨6⟩Spalatenses uero miserunt Thomam archidiaconum et Marinum, cognomento Bonaiunctam, in Hungariam illico post reginam. Qui uenientes illuc et data copia coram domini regis presentia constituti, ibidem residente regina cum legationis seriem, ut erat congruentius, perorassent. Regina, que se spoponderat pro captiuorum liberatione apud maiestatem regiam intercedere cum effectu, cepit Spalatenses accusare de multis. Rex autem nimis credulus uerbis sue uxoris respondit, quod non acquiesceret petitioni Spalatensium, nisi darentur ei uiginti quatuor obsides de melioribus ciuitatis. Archidiaconus autem allegans tenorem priuilegii, quod ab antiquis regibus ciuitas obtinuerat, de obsidibus dandis consentire nullatenus uoluerunt. Et sic infecto negotio ad propria sunt reuersi.
⟨7⟩Post hec missus est Rolandus banus tractare cum ciuibus. Qui ueniens aperuit eis regale propositum, quod non aliter conciues suos de carcelari poterant erumna eripere, nisi traderentur ad regis custodiam ad minus duodecim obsides, quos rex ipsemet delegisset. Videntes autem se Spalatenses tali necessitate constrictos, acquieuerunt regie uoluntati. Et cum rex et regina descendissent per Sclauoniam et uenissent et consedissent in oppido, quod Bichicium appellatur, miserunt Spalatenses duodecim pueros per manus archidiaconi Duimi Cassarii et Nicolai Duimi. Qui uenientes illuc in die sancto Pasce asignauerunt pueros ad manus regis et regine recipientes ibidem pro comite, secundum quod a ciuibus electus fuerat, predictum Rolandum banum. Pueros uero susceperunt alacri animo rex et regina pollicentes se benigne agere cum eis et quod non diutius ipsos detinerent. Et sic captiui, qui per biennium fere in carcere non meritam luerant penam, liberati sunt et ad propria redierunt.
⟨8⟩Iam uero de transitu Rogerii archiepiscopi disserendum esse censentes ad narrationis ordinem redeamus. Prefuit autem annis fere sedecim. Ad ultimum quidem podagrico languore correptus toto pene bienio in doloris stratu decumbens, non nisi alienis manibus poterat se mouere. Intumuerant denique pedes eius et profluenti sanie tabescebant ita, ut membris omnibus destitutus solo lingue officio utebatur. Cum autem omnis spes salutis prorsus recessisset ab ipso sentiensque sibi diem instare postremum, uocauit aliquos de maioribus capituli et ciuitatis et coram eis condidit testamentum distribuitque omnia sua nepotibus et seruientibus: argentum, libros, uestes, preter duo uascula argentea et duos anulos aureos, que reliquit ecclesie ob memoriam sui. Capitulo uero dedit unum scifum argenteum deauratum et quosdam lebetes de metallo et aliquam pecuniam fecit distribui pro anima sua precepitque executoribus testamenti omnes fruges, uinum, equos et reliqua, que remanserant in domo, distrahi et quedam sua debita expediri. Prohibebat autem archidiaconus dicens, quod non deberet prelatus testamentum de iure condere, nisi de rebus dumtaxat non ratione ecclesie acquisitis. Sed ciues miseratione comoti permiserunt ipsum suam facere uoluntatem.
⟨9⟩Istos uero episcopos, dum uiueret, consecrauit in prouincia ecclesie Spalatensis, uidelicet dominum Iohannem Scardonensem, dominum Ladislauum Tiniensem. Dominus Columbanus consecratus est in Romana curia, sed ueniens, ut moris est, metropolico iure sibi prestitit iuramentum. Consecrauit etiam dominum Dobroniam episcopum Farensem.
⟨10⟩Obiit autem octauo decimo Kalendis Mai, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo sexto fecitque se consepeliri domino Crescentio ante fores ecclesie.