Ad illustrissimum inclytumque imperatorem Carolum Hieronimus Bertucius Atticus Dalmata
Pharius
Undique turbati Caesar spes unica mundi,
Quo nihil in toto clarius orbe nitet,
Quantam uirtutem possunt demittere coelo
Sidera, te exemplar nobile terra tenet.
Cuncta fuere duces quibus et sunt nunc quoque clari
Exuperas solus, singula solus habes.
Omnia cunctaque habeas, uni tibi deest tamen unum
Quod pro se tantum detinuere dei.
O si prospiciens orbi terraeque saluti
Ex superis aliquis, quem mala nostra mouent,
Hic immortalem faceret te: nec tibi cęli
Invideo summum perpetuumque bonum.
Ne cadat at quoniam timeo te terra perempto,
Exorare opto: talia parce, Deus!
Hanc modo nutantem clare nam cernimus, at tu
Ne ruat in preceps, una columna tenes.
Talibus hinc suplex iusti mitisque piique
Oravi pręcibus numina sacra Iouis:
"Dii sua respiciunt", dixi, "si comoda, cive
Fraudare hoc coelum magnaque damna putant
Rumpere falaces nexosque hinc ordine nodos
Nolunt qui, fieri talia posse vetant,
Iuppiter, his saltem nostris precor annue uotis:
Hoc tibi tam grato protrahe saecla duci,
Europę ex Thracum domita feritate triumphis
Addat dum Lybicis parta trophea locis,
Immani tutum fratrem dum reddat ab hoste,
Liberet instanti dum Latiumque malo,
Dumque fidem ueram confirmet dogmate uero
Quam lacerat summo gens inimica Deo,
Dum Petri in portum quassatam turbine et undis
Ingentem mira deuehat arte ratem.
Duxerit in terris cum sospes Nestoris annos,
Saecla noua his sęclis, Iuppiter adde, precor,
Quo mare, quo felix sub Caesare terra quiescat,
Quę longo optata tempore pace caret,
Ah, loca que Oceanus passim circumfluit hosti,
Communi in praedam tradere cuncta iubes,
Solis ad occasum, ue nobis, solis ab ortu
Vix ulla est diro quae plaga Thrace uacat.
Traiectis Istro, Sauo, Drauoque fluentis
Innumero Ungarię milite strauit humum.
Quo penetrare audet, cernis, iam classibus Helles
Egressum ponto Galica terra tenet.
Proh scelus, est portus tranquillus, debuit esse
Que merito huic hosti saeua Malea fero.
Dispudeat tandem scelerati federis illum,
Abrumpat foedę vincula amicitię.
Unde abiit mea musa redit. Mortalia libras
Tu deus astriferi iustus ab arce poli:
Si tibi cura tui mundi est, sic consule mundo
Vt nostra hic suplex te modo voce rogat."
Haec ego; tunc sacro nutu, quo cuncta gubernat,
Vultu mortales quoque beare solet,
Annuit his iustus precibus regnator Olympi,
Iustis et Parcis talia iussa dedit:
"Ducite concordes felicia stamina mundo,
Prospera sint Carolo numine cuncta meo."
His breviter dictis tacuit tonuitque sereno
Caelo; letitię signa dedere poli.
Sic modo quassanti qui spes es, mox eris unus
Pacati dominus, mox pater orbis eris,
Tamque tibi Ganges quam seruiet ultima Thile,
Tam Phrix, Persa, Cilix quam Scytha, Parthus, Arabs.
Nunc sine more furens Thrax et sine more superbus
Iam sua deuictus sub iuga cola dabit,
Perfidus atque tibi, Caesar, cum cedet in armis,
Cum cedent castris Thracia castra tuis,
Libera terra malis tua nomina tollet ad astra
Et te mortalem dicet adesse deum
Innumerosque tibi tribuet cum laeta triumphos,
Caesaribus quales inclyta Roma dedit,
Hinc tibi diuinos uiuo praestabit honores
Foelix et ductu facta beata tuo.
Que poterit dabit hec, non que tua gesta requirent,
Sed tandem tribuet pręmia digna polus.
Lęti te expectant Polux Castorque iubente
Sic foue ut excipiant te mediumque locent.
Vade age, rumpe moras, fatalia castra moueto,
Iusta tibi causa est, sunt pia et arma tibi.
Vade age, ne haec laniet crudelis diraque mundum;
Immanem leto det tua dextra feram!
Vade age, mortales iam iam "Saturnia" dicent
"Saecla sub Hesperio Caesare mundus habet!"