Epistolarum metricarum liber 3, versio electronica

Author: Ritter Vitezović, Pavao 1652–1713Editor: Violeta Morettiand Gorana Stepanić2017-09-18T08:27:00

III. Equitis Pauli Ritter Otia metrica – 1682/84

pagina 3

x

[1.] xi

[...]
Atque ut in obsequiis, ceu cuĵ nil charius illis,
Sustentem vitam, convaleamque, suis,
Annua demissa suffragia mente petebam,
Tanquam cuĵ nullae possideantur opes;
Dum jam centenis triginta circiter annis 5
Hoc ex Teutonica nobilitate genus
Dura vigil coleret nudis confinia telis
Inqúe suo fortem servat agone fidem.
pagina 3v
32 Cujus, cum meritis, hìc fortia gesta silebo,
Ne pariant longum taedia fortè metrum. 10
Nam neque materies tales hìc poscit honores,
Nec proprias laudes sponte poëta cano,
At miserum potiùs describere finibus illis
Deberem, vitae pro ratione, statum.
Nam praeter quàm quòd sterilis saxosaqúe tellus 15
Perferat hostiles undique cincta minas,
Et genitor semel est et bis mihi captus uterque
Nuper ab Otmanico patruus hoste fuit.
Hos Deus, et fortis licet hos industria solvit
Carcere Threicio, Threicioqúe jugo, 20
Non tamen absque Domûs sunt desolamine capti
Et natu minimus jam sua lytra tenet.
Caesaris Augusti stipendia quisque meretur,
Sed plures famulos Caesaris inde fovet,
Quales nempe student genitorum more fideles 25
Vivere in obsequiis Caesaris atque mori.
Sed, quod ego petii, si non satìs usque viderer
Congruus officio sufficiensque fore,
Cùm tamen Aoniae complures artis amantes
Collaudent raro facta labore metra: 30
Ipsa mihi crescit virtus crescentibus annis,
Corporis ut vires ingeniique mei.
Ad quae Caesareum prestabam carmina munus,
Praesto laturus laurea serta †tuus†. xii
pagina 5

3. Generoso Domino Georgio Horvat Kiseuics, Inclito Camerae Ungaricae Consiliario 33

Quam mihi misisti, velut optatissima pridem,
Grato animo fuerat littera lecta mihi.
Non propter mea, quae commissa negotia, curae
Ignotus cupij nuper inesse tuae
Notitiam tecum, fateor, sed propter amicam, 5
Quâ satìs optabam posse aliquando frui.
His quoque, cum nequeat pro nunc praesentia votis,
Interponantur mutua scripta, precor.
Littera me rebus verùm doluisse duabus:
Quam mihi visa dedit, quod mihi lecta dedit. 10
Visa: ut quod nigra claudatur littera cera,
Et quod te aegrotum littera lecta docet.
Sed pius hoc luctus in prospera gaudia vertet,
Aegrotoqúe dabit convaluisse Deus.
Haesisse in titulo tua me quoqúe littera fecit 15
[...]
Nescio quis vobis narrasset nuncius idem,
Haec mihi cum novitas est nec adusqúe palam.
Fors augur meus est Vernis ex floribus Aestas
Quòd capiet fructus foca leone docens.
pagina 5v
Hos quoque Romanus posset mihi reddere Caesar, 20
Tanquam post summos primus in Orbe Deos,
Idque patrocinio vel plus permotus eorum,
Contiguos Virtus quos sibi adesse facit.
Nunc ego, Caesareae quae Majestatis habetur,
Prae vestris manibus gratia facta mihi, 2534
Ut possit mitti Szalai curante Jacobo,
Per quem danda tibi est Syngrapha nostra pr [...].
Et rogo des veniam, sic me tibi fortè molestum
Esse, et amicitiam sic onerare novam.
Est, ut amor, fateor, res immoderata Necesse 30
Atque fide crescit consolidatus amor,
Al je zakon stari .. u ovomu gradu
Da prez pinez stvari .. najmanye nedadu.
Vix novitas est ulla mihi quam scribere possem:
Nil mihi de Patria, nil aliunde venit. 35
Nec tempus pro nunc indulget plura notandi,
Sed vice posthabita plura legenda dabo.
Hoc tamen addo petens: ut confidenter agendo
Viribus utaris per tua vota meis,
Et reliquis socijs Dominoque Gilani salutem 40
Dilectisque meam, dic, precor, atque vale.

Viennâ 12. Februarii 1682.

pagina 6

4. Generoso Domino Iacobo Szalay de Szalapach Paulus Ritter Salutem Plurimam Dicit

His tibi, Posonium quae discedente remansit
Te commendatur syngrapha clausa, notis.
Accipe de manibus Camerae, quoque ocijùs isthuc
Mittere Caesareum munus, Amice, velis.35
Esse salutatum Reverendus Te quoque Rector 5
Znika per has cupijt, quas citò scribo. Vale.
pagina 13v

xiv
2. Generoso Domino Francisco Ivannovich de Schitaro, Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis Croaticarum Compagniarum Regiminis Ceryani primario et Praesidij Pokupski Capitaneo etc. Paulus Ritter Salutem Plurimam xv 36

Accipe de Paulo missam, Francisce, tabellam,
Indefecturus quem tibi vovit amor:
pagina 16
xvi Sic etenim tecum cogor discurrere, tecum
Cum non possibilis sit modus ore loqui.
Postquàm Sopronio sibj te Carpona retraxit, 5
Est ad te ex nostris unica missa notis.
At quae, cùm tanto mihj fama nec ulla refertur
Tempore, vix oculis est, puto, visa tuis.
Namque per ignotum ferri commisimus illam:
Saepè fit ignoti parvula cura viri. 10
Ast nec idem timui, quòd non repetisse studebam,
Fors aliqua ex multis te sibi nacta foret.
Impediit sed vota mihi, non parva fatigans
Curarum moles hoc juvenile caput.
Et sic infelix videor, quòd nulla mearum 15
Effectum possit cura levare bonum.
Nosti quid petij proprio non suasus amore:
Id, quia censebam promeruisse satìs.
Per multos propter Patriae persuasus honorem
Expetij et sponso nec tamen usque fruor. 20
Inde Viennensem iam pridem ascendimus urbem:
Procedit lento res tamen usque gradu.
Hic Regi cecini Regnorum nomine grates,
Quod sit ijs finem nacta Dieta bonum,
pagina 16v
Ex quibus exemplar trinum tibi mittimus: unum 25
Ferpataky socio porrige, quaeso, tuo,
Cui pariter de parte mea deferto salutem,
Ut me inter charos connumerare velit.
Nulla mihi nostris veniunt ex partibus isthuc
Quae tibi censerem scribere digna nova, 30
Praeter quam noviter junior quod Sily Ioannes
Mutavit vitam cum meliore suam.
Rector Alumnorum Niclaus Znika salutat,
Iunctus amicitiae qui cupit esse tuae.
Te brevi cupiens ego Slavna in parte videre 35
Charus ut ante tibi, finio metra, vale. 37

Viennae die 1. Februarii 1682.

5. Generoso Domino Jacobo Szalay de Szalapoch Paulus Ritter Salutem Plurimam Dicit

Non dubito, quin nomen adhuc in mente reserves,
Scribentis licet est non tibi nota manus.
Illius, Adriaca qui delegatus ab urbe
Sempronium Vates missus Equesque fuit,
Cui penes Ivanovich, Generose Iacobe, dedisti 5
Invento dextram vota in amica manum.
Idem te brevibus cupiebam visere scriptis
pagina 14
xvii Deque statu proprio dicere, scire tuo:
His etenim novi quod delectentur amici
Et mage quo nova sunt talia fausta, novis. 10
Hic ego Caesareae semper moror urbe Viennae,
A quo Sempronij clausa Diaeta fuit.
Sum toto (laudes Christo sint) corpore sanus
Nec medicam neruus postulat ullus opem.
Sors desiderijs utinam tam fausta faveret 15
Fausta Viennensis quam favet aura mihi;
Sed lento mea res procedit tramite, lento
Justo, qui instandi nescio nempe modo.
Nuper ad Augustum, Regnorum nomine grates,
Quod transacta bono est fine Diaeta, dedi. 20
Ex quibus exemplar binum tibj mitto, precando:
Parce quod obductum non sit, ut esset opus.
Omnia Zagrabicis, productam nuper Alumnis
Bucholicam Dominisqui coluêre, dedi
Gratiaque Augusti, Sibi qua fovet ille fideles 25
Est penes has grates sola petita mihi.
Posonio centum florenos specto levandos
Ex Camera, quos Rex cessit ab ante mihi;
pagina 14v
Pro quibus, ut Cameram faciam restare quietam,
Spectatur manibus {Singrapha} scripta meis. 30
Inclusam praesente tibi commendo tabellâ
Atque meo summam nomine, quaeso, leves,
Quam mihi cum primum tutè transmittere posses.
Huc ad Alumnorum mittito claustra, rogo,
Quod spero, et facies, in quo mihi prima petenti 3538
Vis nec amicitiae signa negare tuae.
Atque vices, in quo tibi scis me posse referre,
Dic genus; officijs et studiosus ero.
Canonicus Te Znika cupit salvere, tuosque,
Sed penes hoscè suas iungit et ille notas. 40
Nulla mihi nova sunt, nisì quae de Szilly Ioanne
Vitales auras deseruisse ferunt.
Haec ex Illyrico, sed quae hac versantur in Urbe,
Digna notis equidem nescio, nulla noto.
Sume de propria certum faciendo salute 45
Consilijsque tuis exhilarando, vale.
pagina 17

6. Generoso Domino Georgio Horvath Cisevich, Inclito Camerae Hungaricae Consiliario, Paulus Ritter Salutem Plurimam Dicit

Spero quòd expressam calamo properante tabellam
Detulit ad vestras nupera posta manus,
Per quam pro tanto grates tibi reddo favore,
Utque velis talem continuare, precor.
Quo me prosequeris priùs àc me nôris, Amice, 5
Prosequitor notum, quaeso, deinde magìs.
Namque viri, fateor, simul ùt sapientis, honesti
Nil mihi amicitia charius esse potest,
Cujus ego scriptis laetor, laetatus ùt olim
Charus Thysbeo Pyramus ore fuit. 10
Hinc cùm materiam scribendi praebet amicus,
Est ad scribendum dextera prompta mihi.
Centum inter curas varios interque labores
Sit mihi vera licet vix aliquando quies.
Semper amicitiis animus, qua indulgeat, horam 15
Invenit, hocce bono laetus in Orbe fruor.
Hunc et ego verum puto cum sapiente thesaurum,
Qui mihi in immensas connumeratur opes.
Ut tamen exemplo demonstret gratus amicis
Inque pio videar reddere amore vices, 39 20
pagina 17v
Opto, ut sincerè mecum demandet amicus:
Ad sua meque sibi vota jubendo probet.
Quod, peto, tu facias, ut, quis sim, noscere possis:
Candida repperies pectora, crede mihi.
Facturum id posthac te spero, tuosque sodales 25
Parte salutabis, cum Szalajoque, mea.
Ad quem, danda tibi, [...]
Est mea cum reliquis syngrapha missa notis.
Quae si non placeat, sed quid spectetur in illa,
Indica, eo mittam, quo cupis ipse modo. 30
[...] xviii
pagina 25

7. Generoso Domino Iacobo Szalay de Szalapocs Paulus Ritter Salutem Plurimam Dicit

Percepi tarde nuper sub nocte tabellam,
Cum summa in pleno, Vir Generose, tuam,
Ob quod non poteram brevibus rescribere metris:
Impediit Soli sacra deinde Dies.
Iam quoque vix superest inter molimina centum 5
Hora, tuis possem qua satis esse notis.
Quid sit id, et tantum quod tempore molior isto,
Post aliquot poteris forte videre dies.
Sed breviter magnas volui tibj reddere grates,
Proque favore tuo proque labore pio, 10
Optans ut possim (pro quo conabor) eosdem
Protinus officiis promeruisse meis.
Sperabam sua quod mihi scripta Georgius Horvat
Redderet ad missas sole priore notas.
Attamen accepi nullas, timuique molestus 15
Illi ne tali carmine fortè forem.
Si quid erit, pulchris excuses obsecro verbis,
Dant mihi difficiles verba soluta modos.
Humanèque illum nostra cum voce salutes,
Cui pariter gratum munera gratus ago. 20
pagina 25v
40 In qua parte vices sibi me quoque reddere posse
Sciverit ad votum mandet ut ille suum
Sitque salutando reliquos peramanter Amicos,
Litterulae parcens in brevitate, vale.

8. Generoso Domino Francisco Ivanovich De Schitaro, liberarum Compagniarum Kerian[i] Croaticarum Primario et Praesidij Pokupsko Capitaneo Paulus Ritter Salutem Plurimam Dicit

Percepi, Generose, tuam, Francisce, tabellam,
Qua mihi vix aliquid charius esse potest.
Non tantum quod tersa stylo foret illa Latino,
Verum scripta tua quod fuit illa manu.
Sed quòd sic tardè responsum profero, parce, 541
Formo quod assuetis dissimilesque notas.
Me gravis oppressit nuperno tempore morbus,
A quo me eripuit gratia magna Dei.
Octo dies iacui totidem perpessus agones,
Cùm mea lethalis concutit ossa febris. 10
Febris in aethneos conversa deinde calores
Non me praesentem passa manere mihi est,
pagina 26
Ex manibus pedibusque homines prodire videbam,
Inque meo multos adiacuisse toro,
Mutua continuo cum queis certamina gessi, 15
Nulla fuit noctu nulla diuque quies.xx
Sed multi potus, unguenta, et quatuor apertae
Venae pro vitae spem tribuêre gradu.
Ut decima tandem, medico vigilante fatebar
Incoepi praesens iam magis esse mihi, 20
Sic etiam melius coepi sentire deinde,
Coepit ubj sensim linquere membra dolor.
Accidit hoc ipso Ioachimi Sole Beati,
Qui post Iosephi prius inire solet
De factoque miser tristem custodio lectum 25
Dum nequeo infirmo stare nec ire pede.
Hoc non ante dedit tibi rescripsisse, vacillat
Inde etiam calamo debilitata manus.
Sideris amitto pulcherrima tempora verni,
Nec possum Musis invigilare meis. 30
Sed mihi nec Musae (fateor) nec pulcher Apollo
Ut condam sano complacuêre placent,
pagina 26v
Quarum in tam grandi morbo, Vitaeque periclo,
Proh nullam lassus sensit alumnus opem.
Attamen est animus reparatis viribus illas 35
Visere Pierijs Pegaseisque jugis.
Nec Velebichiades, Slaunae sacra numina gentis,
Vati (credito) erunt ultima cura suo.
Sed quoniam nimium nimium sum debilis aeger,
Est primum â Superis sollicitanda salus. 40
Fient ista dein. Sed ut ad tua scripta revertar,
Responsus brevibus dextra dat aegra notis.
Arguis, imprimis, miratus in urbe moratum
Oblitumque putans immemoremque Tui.
Erras et peccas, istud si credis, Amice: 45
Nec sum, nec possum non memor esse tui.
Saepè tibi quod non scripsi, quâ parte moraris
Pars ignota mihi, Numine, triste fuit.
Ad primas quoniam, quae te petiêre Capornae, 42
Est tua nulla mihi littera missa notas. 50
In Februoque aliam scripsi clausique tabellam,
Isthic occlusam quam modò mitto tibi.
Haec prius ad postam quod non commissa fuisset,
Venturum dixit Te Salay esse brevi,
pagina 27
Quod laeto spectavi animo scriptamque tabellam 55
Dispositos mitti detinuique libros.
Oblitum, Francisce,tui sic credere noli,
Verum nec dubia concipe mente, Tuum,
Nam quia te versus nostras extinguere flammas
Non possent Geticae Caucaseaeque nives, 60
Hoc quia sincerum iuro sine labeque pectus
Osque tibi perfert, indubiamque fidem.
Hic quid succedat poscis rescire notatu
Si quae digna forent, iam tibi scripta forent.
Praeterquam Belli quod terret fama futuri, 65
Quo Thrax Christiacas fertur adire plagas
Namque et Caesareus Legatus nuper ad illum
Huc per Dalmatiam fecerat ire notas,
Quae quid contineant non possum scire minores,
Attamen haud aliquid credimus esse boni. 70
Dicitur et Venetus dicto adhaesisse Tyranno,
Qui prohibet nostris cuncta marina plagis.
Nona in Loxenburg ivit cum conjuge Caesar
Augusta Augustus, Veris amore suum
Conventus Regni nonâ celebratus et isto 75
Scribitur in nostris mense fuisse plagis.
pagina 27v
Credo quod audisti pridem de morte Berislau,
Cuius in hac Sophiae Filius urbe studet.
Praeterea Szandrich sacrae qui Canonicatu
Ecclesiae functus Zagrabiensis erat, 80
In cujus Stridich successit Canonicatum,
Archidiaconium †Taska Paunus† habet.
Sole senex Vernich decessit Paschatis ipso,
Quâ Christus surgit, decidit ille die.
Druskoczi noviter, juveni consorte relicta, 85
Migravit mundum destituendo senex;
Jambrekovich parochus Vidoviczj mortuus, alter
In Vocsha Parochus dicitur esse Zidich.
Quos velutj plerumque senes non cerno dolendos,
Illis sed requiem donet in aeva Deus. 90
Haec sunt Illyricis quae transcribuntur ab oris,
Nec pro nunc dignè plura notanda scio.
Rerum, composui quam terno hic mense moratus,
Mittitur hìc Latiis pars tibi pressa typis.
Plura darem luci, sed avaros cerno patronos 95
Aereque bursa mihi jam spoliata iacet. 43
Illyrico textum versu desidero Librum
Perspexisse tuum; non, nisì quod sit opus?
pagina 28
Et cupio ut mittas, sed Slavnas ibit ad oras
Mecum: nam brevis est hic mihi habenda mora. 100
Quod meliùs fiet: nam res ea pressa Labaci
Ex facili in Schitar vecta venire potest.
Cura mihi fiet {ligere} et servare {poëmma},
Donec in Illyricas veneris ipse plagas.
Adjunxit nostris, ut te veneretur amicè, 105
Cum multis proprias Znika salute notas.

9. Ad Amicum Natalizantem

Hanc felix celebres, et post hanc pluribus annis,
Maxime, majori functus honore diem.
Cujus festa colis Patroni, facta sequaris:
Cùmque habeas nomen Maximi, et omen habe.

29xxi
10. Ad eundem

Ad me bis nona, quam scribis, Amice, Tabella
Chara sat hesterno tradita Sole mihi est.
Cùm qua percepi pulchrum te authore Libellum:
Et modicum, lecta qui mihi fronte placet.
Faustas ille mea cura prodibit in auras, 5
Ut tibj et ut populo complacuisse queat.
Nec tua nec Regni deerunt insignia Trini,
Omni perfectus namque erit ille modo.
[...]ino cum primùm partes accessero Slaunas,
Est mihi prima tuus cura futura liber. 10
Illam nupernè tibi quam {transmissimus} isthinc,
Est propera infirma littera scripta manu. 44
pagina 29v
Imo etiam (quoniam postae fuit hora movendae)
Illa fuit manibus littera rapta meis.
Ex hinc non scripsi quaevis, quae scire petebas, 15
Fine etiam nequij claudere scripta suo.
Parces, non dubito, vitium excusabis et ipse:
Aeger et in toto corpore lassus eram.
Ad quam, nunc primum, breviter respondeo [primam],
Temporis hoc brevitas poscit et aegra [manus]. 20
Scire cupis cur hocce moror faciamque [Viennae]:
Ut fateor, frustra, perficiendo nihil,
Nam neque promissis pridem minus insto petitis,
Daphnea sic Laurus, sicque cathena [latet].
Illa quidem promissa mihi est tituloque tabellae 25
Praecincti lauro iam mihi saepè ferun[t].
Alterius nequii successum scire petitae:
Impediit morbi perniciosa lues.
Nec mihi erat per quem potuissem inquirere men[tem]
Caesaris, illa licet fortè benigna fuit. 30
Sic ego iam credo nihil infelicius esse,
Quam morbo ignotos inter, Amice, premi.
pagina 30
Quis melius uellet vel quidnam ardentius optet
Dilectus fratri quam dare frater opem.
Quis potius quam fida viro vult sponsa salutem, 35
Nulla licet nostrum noverit usque thorum.
Maxima prae cunctis pariter censetur amicis
Fratri (quod late constet) amica soror
Vicinusque bonus morte est tibi saepè paratus:
Dulcis ô in Patria Vitaque morsque levis! 40
Perdulcis Patria est, et adhuc est dulcior ipsa,
Quae nos ventre tulit qua genuitque parens.
Vexatum indolui, Francisce, fuisse catharri
Uda paludoso quem parit aura loco.
Exhilarat sed me pulso reditura dolore, 45
Quam tibi confirment astra benigna salus.
Mirorque Hungaricis ita quid te oblectet in oris
Patria non posset quod tibi dare tua.
Ut sic ingenium Patriae praenobile fortem
Et Patriae noles suppeditare manum: 50
Quid tibi Slauna negat, negat aut quid terra Croata
Promeritus multum es satque in utraque potes.
Quam tua clementi gaudet Scataria Coelo,
Auraque frugiferum perstat amoena Rauen,
pagina 30v
Csanyevoque et reliquae, tibi quos fortuna colonis 55
Sat dites voluit grata subesse domos,
Nonne satis placido Coeli terraeque favore
Vicinasque penes respicit aura plagas?
Nonne Varasdino, Zagrabaeque salubrior urbe,
Est et contiguis aura benigna locis? 60
Ast ea cur doceo te, quae notissima longè
Sunt tibi, suntque magìs culta docente Tibi?
Sic satìs ipse bonum tibi persuadere, malumque
Disuadere: sapis quid iuvat, atque nocet.
Vtere iudicio propriamque sequare voluntam, 65
Idem, quod quis amat, credit et esse bonum. 45
Sic ego, qui cupio tecum convivere semper,
Ut possem, vellem semper, amice, loqui.
Sed ne te faciant juvenilia metra molestum,
Dilectum proprius quem tibi fecit amor, 70
Ovum plumato ne vel documenta parenti
Dicas [...] velle modumque dare,
Carmina praesenti levem, post pauca tabellae
Ponam, hoc et tempus dextraque lassa petit.
De novitate penes fieri quia certior optas, 75
Quae fit in hisce locis Illyricisque plagis.
pagina 31
Taederet minime, credas, describere quasvis
Et sic infirmam difficilemque manum,
Sed nihil Illyricis ad nos defertur ab oris,
Scriptaque quae veniunt, nil novi talis habent. 80
Hoc verum, Zagraba scripserunt nuper ab urbe,
Per tres quod fuerit sessio facta dies.
Et pro legato Pucz elegêre Ioannem,
Qui propria haud multum curat abesse domo.
Hic quoque contingi nihil audio: non eo multùm, 46 85
Judicio et medio praecipiente foras.
Sed Veneti quod (cum bis quina et nona nitente)
Ignis legati motus in aede fuit,
Ipsa, aliaeque decem propè quas vicinia ferit
Ille, erat in tristem sacrificata rogum. 90
In quatuorque locis etiam tunc flamma suborta,
Sed properè lymphis annihilata fuit.
Altera non; nimirum rapido perterruit igne:
Ortus erat bina Mulciber aede †diae†,
Sed citò praeventum liquida fuit ignibus undâ. 95
Quid velit hocce sibi, noverit ipse Deus.
Martinus Kostis non hinc discessit, et inde
Nulla aliquem possent exhilarare nova.
pagina 31v
Sed plures paci contraria multa loquuntur,
Non mihi, sed quidnam scribitur indè patet. 100
Hinc nec rumores prodar transcribere vanos,
(Scis meliùs forsque haec omnia) scribo nihil.
Cum multa inclusam mittit tibi Znika salutem,
Pro quali secum saepè phalerna bibo.
Res nequit esse magìs tua commendata Poëtae: 105
Propitio, accipiet quod petis omne, Deo.
Qui salvum {incolumenque} meum te servet Amicum,
Tuque tuo serves nos in amore. Vale.
P. S.
Parcito sic maculis vitiatae quaeso tabellae47

Est citò et infirma nam quia scripta ma[nu]. 110

11. Magnifico Domino Ioanni Carlo Portner ab Höffleni, Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis Supremo Vice-Capitaneo Segniae, Paulus Ritter Salutem Plurimam Dicit

Desine mirari tanto cur tempore nullis
Inviset, Portner, te mea Musa notis.
Causae id fecerunt multae, multique labores,
Propositum toties id quoque fecit iter.
Sed nec tam tacitus fueram: misisse recordor 5
Nam plus quam vicibus me tibi scripta tribus.
pagina 32
Saepè etiam volui cum tempore scribere nacto,
Materies scriptis nulla reperta fuit.
At postquam Hungaricas me Segnia misit ad oras,
Non visa est oculis littera vestra meis. 10
Quod patiendo tuli, velut et nunc perfero: vellem
Cùm praesentè (brevi tempore) posse loqui.
Hoc etiam spero: sic qualia vidimus isthic
Atque per Hungariam, dissimulabo notis.
Tunc totum meliùs patulo narrabitur ore, 15
Cum mea praesenti Te mihi Segna dabit.
Mitto exercitij tibi pauca pöemata nostri,
Quae, tibi cum venient otia, fortè leges.
Scriboque nulla penes properantem novalia pennâ,
Nam novus sic Abbas credo quod uber erit. 20
Me tua prima sibi commendet gratia, quaeso,
Cuj ego commendo me prior ille. Vale.

Viennâ 24. Aprilis 1682.

12. Generoso Domino Stephano Jellacsich de Buzin , Vice-Comiti Comitatûs Zagrabiensis, Comiti Abbatiali de Topusska , Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis Praesidii Szredicski Capitaneo 48

Per Galÿuf nuper post scriptas saepè soluto
Una data est ad te littera nostra stylo.
pagina 32v
Et minimè dubito quòd non perceperis illam,
Bani namque notis associata fuit.
Hanc operum vates penes exemplare meorum 5
Hic quae composui versificando, dedi.
Ast ego iam quinto (ne plus) desidero mense
A te saltem aliquam posse videre notam.
Non ita sed felix potui spectando fuisse:
Scripta tua posset charta venire manu. 10
Quamlibet ad postam licet est spectato, nec illa
Verum visa mihi est quae mihi scripta fuit.
Post breve sed praesens cupio te cernere tempus,
Sors ubi verba dabit plurima posse loqui.
Nam nihil expecto, nisi queis hic debita solvam 15
Nummos, et tantum quos sibi poscit iter.
Rescivisse tamen cupiebam totus anhellans
Quae mihi rara tui littera verba ferat.
Et doleo; reliquis fuit infelicior illa,
Huc quae ex Illyrico pertinuêre solo. 20
Sed cum non aliter fieri patientia possit,
Saepè alit et fallit spes ita, sorsque vaga.
Det Deus ut salvos cito teque Tuosque viderem,
Transiret totus spe meliore dolor.
pagina 33
Quòd dabit Omnipotens: et me post pauca venire 25
Tempora, et Incolumem te reperire tuos.
Interea cunctos benedicat ab axe benignus
Nos Deus, his calamo deficiente. Vale.
P. S.

Haec penes exemplar bis trinum iungo metrorum,

Quae noviter cecini tempore dante metra. 30

Ex quibus Illyrici veniat Proregis in aulam:

Unum ad Proregis vel magis opto manus.

Cujus in heroum me commendare favoremxxii

Eloquii cupio dexteritate tui.

P. S. aliud

Hanc mora detinuit portantis longa tabellam, 35

Unde et scripta diu jam tibi tarda venit.

Communis sonat hìc Patriarchae fama recentis, 49

Quem proprium statuit Gallica terra sibi.

Haeresis ò utinam nova ne nascatur ab inde,

Peste nova justos inficiatque greges! 40

pagina 33v

13. Generoso Domino Francisco Ivannovich de Schitaro Paulus Ritter Salutem Plurimam Dicit

Quod mea tarda nimis tibi nuper epistola venit,
Arguito Tompam, clam quia fecit iter.
Illum spectabat, qui se promiserat ultro,
Ante abitum certò nos reperire suum.
Tutius has ipso portante venire putavi, 5
Nec volui postae commoditate frui.
Sed tuus â tanto spectatus tempore Tompa,
Nec mihi nec verbis sat facit usque suis.
Praeteritóque die solis {commitere} tandem
Illam Kostisio deinde coactus eram, 10
Ad quam responsum de te spectabo cupitum:
Quo citiùs fuerit, gratius illud erit.
Numquam mansurum me isthic hucusque putabam,
Contra animum juvenis, contra ubj vota [moror],
Delicijs locus iste suis licet attrahat omnes; 15
Ast oculis fecit jam satis ille meis.
Vellem frugiferos iam nunc equitare per [agros],
Quos Dravo ad Savum Slavnia nostra colit.
Vellem frondosis venando incedere sylvis,
Quas sibj pro patria Nympha Croata [tenet]. 20
Et tandem Adriacum recreari nave per aequor,
Dalmaticos vellem iam revidere sinus.
pagina 34
Specto tamen donec mittat mihi Segnia sumptus,
Ad mare tam longum quos sibi poscit iter,
Ex quibus hic tanto rata tempore debita solvam, 25
Quod potuit, pridem namque crumena dedit.
Partibus ex nostris pro nunc nova nulla feruntur.
Fors aliquid, cum Pucz venerit, ille feret.
Tunc, quidcumque feret, tibi per mea scripta patebit.
Interea felix incolumisque vale. 30

Viennâ 7. Maij 1682.

14. Admodum Reverendo Domino Stephano Selischevich, Archidiacono Beksin et Canonico Zagrabiensi Paulus Ritter Salutem Plurimam Dicit 50

Tandèm non passus notulis quejscunque Patronum
Te meus est animus praeteriisse suum.
Sed pauco multas rupit pro tempore curas,
Ut, Tibi cùm nequeat dicere, scribat: «Ave».
Quod Tibi, candidulo depromptum pectore, luce 5
Qualibet addictus dicere vellet Eques,
Dum tibi mille bonas, faustas, longasque salutes,
Semper ab aetheriis opto precorque Diis.
Nec Tibi deficient hunc indulgere favorem,
Per Tua facta quibus votaque nostra places. 10
pagina 34v
Atque hucusque meas legisses fortè salutes,
Legissesque mea carmina scripta manu,
Ni ferus ad tristem me deduxisset agonem
Morbus, & oppressum cura labore caput.
Ast quoties ad Te Rectoris epistola scripta est, 15
Parte mea, petii, qui tibi scribat: «Ave».
Hoc quoque praesenti pono pro fine tabellae.
[...]

Viennâ 8. Maij 1682.

15. Generoso Domino Francisco Spolarich, Tricesimae Nedelicensis Supremo Contrascribae, Paulus Ritter Salutem Plurimam Dicit

Obvia Zagrabiae cupiens Tibi litera Vatis
Post «Vale» missa recens dicere quaerit: «Ave».
Ob quas hoc faciam, binas te reddere causas
Extemplo (constat sic mihi) velle scio.
Prima est, „Quas noviter“ (dices) „contraximus [ambo], 5
Gaudet amicitiis ille poëta meis“.
Altera: „Promissi vellet jam compos haberi,
Impatiens properis visitat ergo notis“.
Nec secùs est, fateor: causis sunt cuncta duabus,
Ex quibus unus Amor ritè duobus erit. 10
pagina 35
51 Sola potest primâ me reddere patria certum,
Innatam praeter cum pietate fidem,
Cùm fuerint semper druʒina lyublyena vocati,
Segnensis juvenes quos generavit humus.
Cumque alia Tibi me facies in saecla ligatum, 15
Et domui ad votum semper adesse tuae.
Nempe tuo valeam tantum arridente favore
Promissi vates certior esse tui.
Facque rogo, ut nostros inter numerêre patronos,
Dentque tuum nostri nomen in aeva libri. 20
Munere condigno tali, Francisce, favori
Vir ego, teque ipso judice, gratus ero.
Munere pro quali tuque ut securior esses
Per mea Catholicam scripta ligabo fidem.
Dummodo perscribas Rectori, quid cupis: illud 25
Omnino fiet me tibi dante. Vale.

Viennâ 17. Maij 1682.

16. Generoso Domino Stephano Jellacsich [...] Paulus Ritter Salutem Plurimam Dicit xxiii

pagina 35v
Nuntium mihi à Dominatione Vestra Generosa mediante Domino Vernich missum, minimae verò opinioni meae expectatum, tristissimâ animi passione debui percepisse: cùm vix aliud ex illo, quàm grav[em] Dominationis Vestrae Generosae indignationem, tam diuturnâ meâ in hisce partib[us] commoratione factâ, vel potiùs taciturnitate servatâ, caus[a]tam, et conceptam elicere potuissem; unde et liberalem hactenus D. V. G. dexteram, parcam jam mihi brevibus eti[am] notis, sinistra fortuna quòd verterit, animadverto:
Jer jos ni navadda .. Tvôj Millosti bila,
Dab' tako ne-radda .. v pismu govorilla:
I neokripilla .. verna slugu svoga,
Koga je lyubilla .. kot sina jednoga
Nit sam se ja toga .. nâdal zasluʒitti, 5
Koi iz sërca moga .. ʒelim ti dvoritti.
Znaduch precinitti .. vsako dobriçinstvo;
Ako j' prem suditti .. jos v' meni ditinstvo.
Arguit insontem dominatio Vestra profectò,
Hujc est sufficiens nam data causa morae. 10
Buzina jam pridem lustrassem rura profectò
Quaeque suis lambit littora Savus aquis,
Nuper at infandus non parvo tempore morbus
In tristi fecit me jacuisse toro.
Postea continuo nos isthic tempore sumptus 15
Spectati à patriis detinuêre plagis.
pagina 36
xxiv Saepè tamen scripsi sensu tibi (crede) soluto,
Metrica sed, fateor, non nisì verba semel.
Sunt infelices, ego quas transmitto, tabellae,
Atque illa mitti quae mihi parte solent. 20
Quae non alterius pergit mihi clausa tabellis,
Illa meas tangit litera nulla manus.
Nescio cur, et quis spoliat mea carmina latro,
Carnificis pereat (det Deus) ille manu.
Ast ego quamprimum missos percepero sumptus, 25
Vitare hostiles tendo, voloque dolos.
Intereaque tui primo commendo favori
Me, qui sum, cupio semper et esse Tuus.
In quo etiam minimè {difidens}, corditùs omnes
Te sibi dilectos patre saluto. Vale. 30

Viennae 17. Maij 1682.

17. Dobro-plemenittomu, i Viteskomu Gospodinu Ferencu Ivannovichu od Schitara, Cesarove i Kralyeve svitlosti Slobodnih Seregov Hervatskih Cerievih përvomu i Grada Pokupskoga Glavaru Paval Vitezovich Sladko i Drago Pozdravljen'je

Prieh pismo tvoje .. iz Nitre poslano,
Od duʒnosti moje .. lipo postovano
Ko buduch prostano .. oni hip (morem rech)
Sto je v' nyem' zdërʒano .. razumih, i jos vech.
pagina 36v
Ia dara neglyedech .. kot priately pravi 5
Tvojoj chu se trudech .. posluʒit lyubavi.
Içinit sto k' slavi .. bitti hoche tvojoj:
Da reçes; je pravi .. priately ovo moj.
Stosi skërbi mojoj .. pustil uçinitti,
Opravlyeno (nedvoj) .. diçno hoche bitti. 10
Gdi nechu kratitti .. skërb ni trud takoje,
Neg hochu lyubitti .. kako pravo moje 52
Jer ono dello je .. k' Domovine pruddu,
Co do hvale tvoje .. raddi çtali buddu.
Zpoznaje da trudu .. neoprastyas nì tí 15
Ki trudti za ludu .. verruj, neche bitti.
Pocelsi saditti .. kripost v' domovinni,
Plod 'z cvita raditti.. sebi i druʒinni.
Nakon sinov sini .. od Hërvatske vlasti
Isusedi ini .. odkud primu slasti 20
Koje prez napasti .. cvallo budde simme,
Iù viçnoj çasti .. raslo tvoje imme.
Grad, i Orsag vrime .. najsrichnie çuje,
Doklese s' mudrime .. lyudmi odiçuje.
Nì kraly nekralyuje .. dobro prez Mudrost[i,] 25
Nit' preʒ nye stanuje .. Orsag v' slobodnost[i.]
pagina 37
Zamansu tvërdosti .. Gradóm i zidine,
Ako né sloǯnosti .. i Mudrosti Ciné.
V' Reziku nezgine .. koga Mudrost voddi:
Mudrost do visine .. Nebeske prohoddi. 30
Jako Kralyu skodi .. Orsagu i Gradu,
Da Mudrim Narodi .. precimbe nedadu.
Ní çuddo, da padu .. vechekrat ù sluʒbu,
Iplakati znadu .. na zle sriche druʒbu.
Tere plaçnu tuǯbu .. na zle rokke mechu, 35
Zapustyenu druǯbu .. mudrih neodmechu.
Srichu s' niçim vechu .. lyuctvo nedobavi,
Neg dërʒech kot zrechu .. Mudrost ù lyubavi.
Jer Mudrost naravi .. od zlih staz odlucsa,
Mudrost k' viçnoj slavi .. voddi, i priuça. 40
Lyudem priporuça .. i Boga Çlovika;
Cise nyoj izruça .. procvitta mu dika:
Pak, Dobrota nikka .. nima vechu Cinu,
Neg kad se çiní ka .. za pomoch veksinu.
Lyubav Domovinnu .. nad vsake dragosti 45
Priporuça sinu .. ki jest ke Mudrosti;
Da svoje kriposti .. Orsagu obrati,
V' komga na svitlosti .. svita podda Matti. 53
pagina 37v
Napridak iskatti .. svoje Domovine
Tribaj' htit' i znatti .. neglyedech teʒine 50
Da prem neprecíne .. Lyudi sega svita
Nit za dobre çine .. daju dobra mita.
Ali stanovitta .. je placha Kriposti
V' Nebbu, gdi procvitta .. v' neumërtelynosti,
Tebi Bog Mudrosti .. dalje dobru merru: 55
Dalti je Jakosti .. i v' sablyi, i v' perru.
Branis s' rukom verru .. i uçis takoje.
Nevernim zlu smerru .. à vernim pokoje.
Neg ti ove tvoje .. kripostne teʒine,
Obrati za svoje .. kripost Domovine. 60
Znas da skoro ginne .. ona zemlya malla
Ca je mnokrat sine .. lyutom' Marçu dala
Odtud ní imalla .. pokoja zadosti,
Dabiih pustyalla .. nastojat Mudrosti.
Zato i vridnosti .. zadërʒanja svoga, 65
Cih uçìni dosti .. za Dom i za Boga,
Pera zuçenoga .. ní mogla imatti,
Za moch do ovoga .. naroda pisatti
Itako nam zkrati .. sricha po toj silli,
Dà ní moch kazatti .. s' çimbise diçilli. 70
pagina 38
Dab' druggi imilli .. Puki nasse Ratti,
Zlatom bije htilli .. v' knyige pritiskatti.
Sto je meni znatti .. dala Narav moja,
Nechu prepustyatti .. truda nì pokoja;
Il Mira, il Boja .. Hërvatsko dërʒanje, 75
Dattichu nisto ja .. svitu na poznanjé.
Ali zadërzanje .. malla oblast çini.
Ubogo je stanje .. v' tesnoj domovini.
Ce pak sricha hini .. ù Blagu moguche,
Oni jesu sini .. skuposti kipuche. 80
Zaman jest i vruche .. sërce dom pomochi
Od nikud tekuche .. kada nie mochi.
Pak Vila v' samochi .. najradya pribiva,
A kad je v' tesnochi .. teskom volyom spiva.
Imoju zadiva .. Vilu, deh skërb mnoga, 85
Redkokrat poçiva .. do naslada svoga.
Al uffam ù Boga .. da jos pomoch hoche,54
Ipomanysat moga .. stana potriboche.
Zaç moje dragoche .. ke prossim dami dá:
Domovini voche .. nosse do napridda. 90
Dà prem k' ruki sidda .. Kraguly, kaga vabi,
Isvogase gnyizda .. v' polaçah pozabi:
pagina 38v
Pri meni nerabi .. vab, nì visnyi krovi,
Ijaki, i slabi .. leté v' hum orlovi.
Bog neg' blagoslovi .. nas Orsag ù miru, 95
(Za koga gotovi .. jesmo umrit Virru)
Dàse neraztirru .. v' nyem zlih glasov vlasti,
Idà ne zadirru .. v' nyem Turske napasti
Dobitche glas çasti, . i vidyena dika
Nechemu opasti .. od vika do vika. 100
Lipaje prilika .. tebi od naravi
Za vçinit velika .. Domachoj Dërʒavi.
Dabite lyubavi .. tudjih nederʒalle.
S' tobom bi ù slavi .. nasse Zemlye cvalle.
Ja sam glavé malle .. i malle jakosti, 105
Dabimise dale .. gannut tve mudrosti:
Tvoj nauk je dosti.. i tva volya tebi,
Nì ove lahkosti .. nebi pisat meni.
Vsaki zna pri sebi .. Sto? i zaç sto çiní?
Pamet dana 'z Nebbi .. razumne nehini. 110
Adda htij, i çini .. stote ʒelye nudde:
Jeda Domovini .. vse na diku budde.
Za moje pak trude .. i nemoj skërbitti:
Med ke godar lyude .. dojdem, tvojchu bitti.
pagina 39
Illyricis jam Pucz venit legatus ab oris 115
Sanus & incolumis, sed nova pauca tulit.
Cuzmince Makario, Golubocz quoque, Mulciber igne
Absumpsit rapido, caetera cuncta silent.
Idem te, et Rector, Szalai Vernichque salutant
Teque salutat Eques quintus, Amice. Vale. 120

18. Ad Excellentissimum [...]

Missus ab Adriacis nuper qui Nuntius oris
Conventûs membrum Soproniensis erat,
Nunc Tua supplicibus conscendit in atria votis,
Devotèque humiles te jacit ante, preces.
Quas cùm, magne Comes, placida perceperis aure, 5
Nec tuus his desit subveniendo favor.
Postquam Sopronii, Leopoldi festa colenti
Praebueram summo Pindea vincla Duci,
Protinus, ùt Procerum me pars non parva movebat,
Subditus Ejusdem laurea serta peto. 55 10
Post haec aeternas cecini sub nomine Regni 56
Hungari grates, Illyricûmque trium.
pagina 39v
Horum quòd celebrem fausto cum fine Diaetam
Solvisset dicta Caesar in Urbe Sacer,
Quas penès, aeternùm subjecto, Gratia Vati 15
Caesaris Ejusdem sola petita fuit.
Et nutritivo Christi dum festa parenti
Iosepho nuper luxit ab axe dies,
Iosephi Archiducis Romano Caesare Nati
Auspiciis sacrum duxi Helicone Chorum. 20
Quem Chorum (ùt exemplar te perspiciente docebit),
Agnosces rarum sat cecinisse melos.
Tunc à Caesarea mihi Majestate petebam
Aurato pendens torque numisma dari,
Cernens, quòd simili subjectos munere servos 25
Ornare, et fidos condecorare solet.
Sed cùm saevities violenti maxima morbi
Concuterit vires debilitando meas,
Non poteram Regis sacram rescire voluntam,
Nec poteram votis invigilare meis. 30
Quare, si interea talis commissa fuisset,
O Comes, Augusti Gratia, magne, tibi,
Oro demissè; dignere benignus eâdem
Et me inter servos exhilarare tuos,
pagina 40
Ut magìs his audax meritis tua tecta frequentem, 35
Excelsaeque colam nomina clara domûs.
Si necdum foret illa tuae sed tradita dextrae,
Patrocinari, quaeso, deinde velis.
Ut, cùm Caesareum supplex accessero Numen,
Mollius auxiliis id mihi verte tuis. 40
Sicque Patronalis reddat me gratia vinctum,
In cuncta ut fiam debitor aeva tuus.
Utque meis fautor semper celebrere Camaenis
Clarus in Ausoniis, Illyricisque plagis.
At, ne paeniteat nostrum te egisse patronum, 45
Efficiam studii sedulitate mei.
In quo spero tuum mihi, praestolorque favorem,
Omnia subjectus gratiae in aeva tuae.

Viennae 25. Maij 1682.

19. Ad Excellentissimum ac Illustrissimum Dominum
[...]

Non timeo mihi, Celse Baro, quòd sorte sinistrâ
Exciderint animo nupera verba tuo.
Per quae spem certam famulanti verba Poëtae
Nempè Sopronensi nuper in Urbe dabas.
pagina 40v
Scilicet ut clemens et primus ab axe Monar[cha] 5
Praebuit assensus ad mea vota suos.
A quo vatidicam Parnasseus incola laurum57
Quaerebam: rarum sed penès artis opus.
Et quia florenos Camera percepimus Hunna
Centum, qui summi Gratia Regis erant. 10
Inter at ipsius meritos hucusque Poëtas
Specto mihi lauri nomina, specto locum.
Quod cùm, demissè factis, succedere votis
Ex facili possit te mediante meis:
Admonitum cupii, motumquè favere [patronum] 15
Ut divae facias hoc pietatis opus,
Cùm sit nullus ob[ex], pariter cùm plurima possit
Dos [l]inguae, ingenii dexteritasque tui.
Et quoniam [...] Regnorum nomine grates
In latium expressas obtuleramque melos, 20
Archiducique chorum deduxi postea sacrum,
Patroni coleret dum sacra festa sui,
Auream ab augusto petii mihi Caesare torquem,
Qua sibi subiectos promeritosque ligat.
Pro qua etiam mihi te patronum quaero benignum, 25
Quatenus et famulus glorier esse tuus.
pagina 41
xxv Supplico propterea deflexo poplite vates,
Fiat ut auxilio laeta Camaena tuo,
Utque tibi toto laudabile nomen in Orbe
Excolat, atque illud suadeat illa coli. 58 30
Quod cùm devoto fieri mihi pectore spero,
Ocius auxilijs praestolor idque tuis.

Viennae 25. Maij 1682.

pagina 42

20. Generoso Domino Francisco Spolarich etc. Paulus Ritter Salutem Plurimam Dicit

Tam mihi, Praeposito quàm, mi Francisce, Belensi
Ex Srelis placuit litera missa tuis.
Namque tui constans pietas nitet inde favoris,
Emicat in tenero fortis amore fides.
Pro quo, cùm meritas, tum summas reddere grates 5
Obligor, ad mortem vinctus et esse meam.
Ac precor ut coepto me prosequiteris amore,
Nec tuus absistas continuare favor.59
Ut nec ego tibi, nec Domui, Francisce, tuorum
Deficiam, teste at continuabo Deo. 10
Imò, ubi non poterit mea sat contendere Virtus,
pagina 42v
Flectam Patronos ad tua vota meos.
Compellamque meos, tibi ut affectentur, amicos,
Ad mea letha tuus denique totus ero.
Aeternumque canent nostri tua nomina libri, 15
Famaque erit meritis non moritura tuis.
Haec penès orabo: majorem si mihi rerum
Reddere noticiam, quo citiùsque potes,
Nec calamo, nec adhuc modico tu parce labori:
Omnia servitiis sunt reparanda meis. 20
Saepiùs ut jurans coram Rectore spopondi,
Impius haud cuculus, grata Ciconia ero.
Et velut ex servo factus tibi filius, omni
Teque, domumque tuam cum {pitetae} colam.
Quo patronalem cùm praestolor atque paternum 25
In passu affectum, [...]
Cum Ciculino te Praesule Znika salutat,
Et veniam ob nullas poscit uterque notas:
Namque hodie Praesul medicinam sumpsit, et alter
Totam habet in curis, atque labore diem. 30
Articulis Hunnae conjuncta hìc Acta Diaetae,
Accipe grato animo: terque quaterque vale.

Viennâ 9. Iunii 1682.

pagina 43

22. Generoso Domino Georgio Horvat Cissovich etc. Paulus Ritter Salutem Plurimam Dicit

Quae nunc exmitto, priùs exmittenda fuissent
Carmina, ni morbus praepediisset iter.
Haec ibi Collegisque tuis, nostrisque Patronis
Mitto salutandis distribuenda. Vale.

Viennâ 17. Iunii 1682.

21. Admodum Reverendo Domino Stephano Shelischevich etc. Paulus Ritter Salutem Plurimam Dicit

Parce, precor, nostros inter venerande Patronos,
Quòd tibi sic crebras mittere fido notas.
Non aliis confido viis, nam littera certè,
Quò mea mandatur vix aliquando venit,
Unde sibi talem tua gratia, quaeso, favorem 5
Assumat, meritis gratificanda meis.60
Jellacsichiacas ambae mittantur ad aedes,
Unde comes queat, et Frater habere suam.
In reliquo, cùm nil habeam novitatis, amori
Me commendo tuo, chare Patrone. Vale. 10

Viennâ 14. Iunij 1682.

pagina 43v

43'xxvi

[...]

24. Generoso Domino Francisco Ivannovich Paulus Ritter Salutem Plurimam Dicit

Tradita sunt tua scripta mihi, Francisce, salusque,
Per condiscipulum Delisimona meum.
Ad quae cum multa rescribo pauca salute,
Curarum moles quod mihi magna facit.
Cujus partem aliquam curae sermone soluto 5
In missis poteras nuper habere notis.
Maxima Segnensi me cura molestat ab urbe,
Prolongatque meam partibus hisce moram.
Illam namque magìs Capitaneus opprimit urbem,61
Quàm premeret telis hostis uterque suis. 10
pagina 44
In quorum rigidis mea Segnia faucibus haeret,
Infelix ducibus Segnia facta suis!
Durior est Turco Capitaneus ille tyranno,
Nam fera Romani corda Neronis habet.
Illius, est vix, qui non à feritate doleret, 15
Est etiam vix qui non male dicat ei.
Christorum nunquam veros injuriat hostes,
Sed Christi et populo Caesaris ille nocet.
Hej mihi quot lacrymas sitibundo devorat ore,
Quas ea Dalmatiae pars miseranda movet! 20
Quem propero non hìc calamo depingo, sed illum
Iustus & omnipotens judicet, ipse Deus.
Commendata magìs tua res nequit esse profectò,
Quàm per nupernas extitit illa notas.
Omninò faciam quod saepiùs ante spopondi, 25
Primùm ubi in Illyrica parte quietus ero.
Te Pucz et Rector per me resalutat uterque,
Sic etiam Vernich, sic Berislava tuus.
Tu quoque Ferpatacum scriptoris parte salutes,
Cum quo, sinceris cum reliquisque vale. 30

23. Generoso Domino Martino Vernich, Postae Zagrabiensis & Tellonij Berdocensis Magistro Paulus Ritter Salutem Plurimam Dicit

Deberem missas tibi scribere mille salutes,
Si mora, si vati pristina vena foret.xxvii
pagina 44v
Multa sed innumeros addit mihi cura labores,
Ut modo scripturo sit mihi nulla quies,
Ergò ego, quod multis deberem scribere metris, 5
Ad metra scribendum digero pauca.
Te Praesul, Rector, te Pucz, Martine, salutant,
Te Convictorum, te quoque Alumna cohors. 62
Te coquus, & Pongracz, et uterque salutat ephebus
Cocsis, et à porta saepè patente senex. 10
Te muri, camerae, cellaria, tecta, culina,
Quaeque fenestra domûs, janua quaeque domus,
Teque gradus cuncti, stabulum te, fonsque salutat,
Nec non stercoribus plena cloaca suis.
Te cunctae matulae, te pocula cuncta salutant: 15
Cuppae, olae, calices, dolia, vasa, scyphi.
Rectoris braccae, Vice-Rector teque salutat,
Et Vice-Zuppani binum occulare senis.
Teque barocka Equitis, sed non Barouka salutant
Osmani salvum teque tanekko cupit. 20
Te Catus ipse levans ut Martia spicula caudam
Teque salutaret si canis ulla foret.
Ergò brevi multas versu, Martine, salutant
Accipe congestas, atque jocando vale.
pagina 45

45xxviii
25. Generoso Domino Georgio Horvath Cissovich Paulus Ritter Salutem Plurimam Dicit

Carmina quae celebri nuper modulabar Amico,
Sunt mandata, cui cùm placuêre, typis.
Illa tibi, sociisque tuis, nostrisque Patronis
(Complaceant utinam!) distribuisse placet.
Quorum materies tibi si, nec forma placeret, 63 5
Affectus placeat sed meus, opto. Vale.

Viennâ 22. Iulij 1682.

26. Admodum Reverendo Domino Stephano Selischevich, Canonico Zagrabiensi, Paulus Ritter Salutem Plurimam Dicit

Hìc mandata typis noviter mea carmina mitto,
Ut Capitolinis distribuantur heris.
Quorum quandoquidem pars es, nostrique Patroni
Protinus officium semper amanter agis,
Ausim missa tibi committere carmina, quęso, 5
Fratribus ut ueniant distribuenda Tuis.
Fasciculumque, meo Fratri quem dirigo, junctum,
Cum Iellacsichii fasciculoque, dabis.
Qui si jam Zagraba non plùs reperitur in urbe,
Ad Jellacsichium mittito utrumque, rogo. 10
Quatenus illo notis absentis fratris apertis,
Quod frater faceret, perficere ipse velit.
pagina 45v
Haec precor; atque meum nunquam desiste patronum
Te dici semper posse, jubensque vale.

Vienna, 3. Augusti 1682.

27. Generoso Domino Stephano Jellacsich de Buzin, Vice-Comiti, Paulus Ritter Salutem Plurimam Dicit

Scripsit herì parvam calamo properante tabellam,
Attamen haud, dicis, versibus usus Eques.
Sed neque iam possum, velut opto, pluribus [...],
Musa licet calamum carmen arare jubet.
Nam mihi continuò plures mea Segna labores 564
Dans onerat curis hoc juvenile caput.
Sed spero in Christum, qui nos à morte resolvit,
Deponet Decium Segna soluta jugum.
Aequus non ultrò dextram permittet iniquam,
In justo populo posse ferire, Deus. 10
Sublimem currus montem jam tangit onustus,
Vel rota rumpetur, vel via vertet onus.
His ego Sclavoniam versùs intendo peractis,
Vertere in optatam taedia longa viam
Et Buzinenses nisum gestando per agros 15
Pingue coturnicum dilaniare caput.
Nec non exiguas, quas dant mihj Numina, dotes
Impendam patrijs utilitate plagis,
Multa licet juveni misera pro morte minentur
Pro nunc eximio praediti honore viri. 20
pagina 46
Sed quia justitiam tueor causatus est insons,
Quam Deus omnipotens condidit atque fovet,
Nil timeo sontes insons, justusque nefandos,
Sum quoniam justo tutus ubique Deo.
Quae nova mitto, meo vel des (rogo) carmina Fratri, 25
Vel mitte, ad quem sunt carmina scripta, viro.
Caetera fasciculo, quà vis, converte soluto,
Cumque tuis felix, incolumisque, vale.

Eâdem ibidem

28. Ad Eundem

Lata mihi tua, Vir Generose, est litera: Mensis
Buzini primo litera scripta die.
Qua post plura mihi transmissa novalia: Banum65
Illyrii, clarum Marteque et Arte genus,
Inter praesidium Legrad, urbemque Caproncam, 5
Cum valida, scribis, castra locasse manu,
Ut fera Bosnensis fraenet molimina Bassae,
Vertat et à nostris Turcica tela plagis.
Qui nil ausus erit licet attentare Tyrannus,
Banus erit Turcos aggrediturus agros. 10
Fortunent superi coeptum quo strenuus heros
Praeclarum Thomae nomen adaequet avi!
Ut queat hostili tantum de caede triumphum
Ducere, Cuppia duxit ut ille vado.
Utque etiam priscum renovet gens Illyra nomen 15
Sub tam magnanimo gens Vice-Rege potens.
pagina 46v
Quae sitit hostilem plùs multò haurire cruorem,
Quàm Tokajanum, quàm Caneense merum.
Hostem cùm impetimus, confinia ab hoste tuemur,
Est quia in hostili paucula pace salus. 20
Sat docet exemplo tellus hanc Pannona tristi
Damnosam pacem semper ab hoste fore.
Hisce bis undenos paci confisa per annos
Pagis ter decies mille tributa luit.
Quod vix per bellum sibi Thrax vicisset apertum, 25
Naturali hosti nulla tenenda fides.66
Cujus Roma fuit, donec bellaverat, orbis,
Pace triumphando desijt esse, caput. 67
Armis vincuntur, quibus armis regna tuentur,
Immortale solent arma parare decus. 30
Extera prudenter regit atque domestica Prorex,
Ipso est libertas nostra tuenda Duce.xxix
Auxiliumque dabit populo Deus ipse fideli,
Qui pro aris justè militat atque focis.
Ille, precor, nostrum benedicat ab aethere Banum, 35
Et sua fortunet coelitùs arma. Vale.

Viennâ 9. Augusti 1682.

29. Excellentissimo ac Illustrissimo Domino, Domino Comiti Nicolao Erdeödy de Monyorokerek , Montis Claudii et Comitatûs Varasdiensis perpetuo Comiti, Inclytorum Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae Proregi, Confiniorum pagina 47 Colapianorum Supremo Capitaneo, ac Sacrae Caesareae Regiaeque Majestatis Consiliario Camerario etc. etc.

Ad tua nunc facili descendit castra cothurno
Cum venia vates, Bane supreme, tuus.
Quem tuus excepit sub herilia tecta togatum
In famulos uber cum pietati favor.
Certa per Austriacam portatur fama Viennam, 5
Nominis eximia non sine laude tui,
Martia pro Patria quòd suscipis arma salute,
Utque pias aras, ut tueare focos.xxx
Niteris Illyrici spatium defendere regni,
Fortis et hostiles Dux cohibere minas, 10
Extollens Patriae curas, virtutis honores,
Antiquum ut renoves militiaeque decus.
Vis imitatus eos heroes, strenuus heros,
Virtutem meritis tollere ad astra tuis.
Romano fuerat victoria digna triumpho, 15
Quam tuus in Colapis littore fecit avus.
Tali te Superi fortunent, quaeso, trophaeo,
Ut redeas spolijs plenus abinde domum,
Ut te captivis victum super esseda Turcis
Excipiat laeto nympha Croata sinu. 20
Hostibus incutias aeternum, Bane, timorem,
Quoque labor major, gloria major erit.
pagina 47v
Quae semper justo faverunt Numina bello
Illa volunt coeptis prompta favere tuis. 68
Cum quibus effectum celebris sortire {Trophoei}: 25
Quo exhilares Patrium, dux generose, solum.

Eâdem ibidem

30. Ad Mappam Hungariae à Reverendo Domino Georgio Matthiae Fischer delineatam et Serenissimo Archiduci Austriae Leopoldo Caesaris filio dedicatam Auctoris nomine Carmen

Mensus Apostolici spatium praenobile Regni,
Ad cunas, Princeps, dirigo, Magne, Tuas,
Melle fluens et lacte solum, quod protulit olim
Tot Bello magnos et Pietate Duces.
Id Tibi cum sacra debetur jure Corona, 5
Ad quod nascendus, natus in illo es, eras.
Nascitur hìc, ubi quis primum vitae accipit esse,
Quod Tibi Sempronii Regia in urbe datum,
Cum Pax Ungaricos inter tractata tumultus,
O Utinam toti, te Duce, Pax sit humo! 10
Iureque succedis Patrio, succedis Avito,
Ante coronatus, quàm sibi natus, eras.
Accipe nunc cunis Regnum in Regalibus istud,
Postea quod regnes, quod tueare manu.
Ut quod, quamque fuit Stephano sub principe florens, 15
Reflorescat idem, te sibi Rege, solum.
pagina 48
Barbara Threiciae fugiat contagio sectae,
[Pr]istinus et Christo restituatur honor69
Tu quod Apostolici reddes spes inclyta Regni,
Quod faxint Superi, quod videatque Pater. xxxi 20

31. Ad Effigiem Domini Georgii Matthiae Fischer Geographi

Haec est effigies Fischeri externa Georgij
Nuper ab artifice sedulò facta manu.
Omnia sed pro apto miscere elementa colore
Posset, ubi internam pingere Apollo volet. xxxii
pagina 76
xxxiii M.DC.LXXX.III
[...]
pagina 76v

32. Generoso Domino Francisco Ivannovich, Capitaneo

Non mirere, suis, quòd te (jam tempore longo)
Rariùs invisat Ritter, Amice, notis;
Cuj priùs ex imo pandebat grandia corde
Secreta, ùt verum devenerando patrem,
In quo ne penitus quidquam diffidere tentes, 5
Neve alium, volo, quàm qui fuit ante, putes.
Nam vestes licet atque comam mutavit, amorem
Et priscam mutat non tamen ille fidem.
Sed quia longinquis adeo reperitur in oris:
Nec suus ex curis saepiùs esse potest. 10
Ex quibus haud solùm charis servire patronis,
Sed nequit & summo saepiùs ille Deo.
Dînde quòd hinc abitum quovis quasi sole parabat:
Ut propè amicorum possit adesse latus.
Cum quibus et totam cupiit consumere vitam70 15
Semper, et hac pro illis deficiente mori.
pagina 77
Iamque in praesenti non plus tibi scribo tabella.
Quàm propè cernendum dilige me, atque vale.

33. Generoso Domino Stephano Iellacsich Vice-Comiti, Capitaneo

Quae missis toties feci promissa tabellis,
Explebo in paucos, axe favente, dies.
Scilicet Austriaci caput urbs insigne Ducatûs,
Postremum accipiet vate abeunte vale.
In qua sat degi, tredecim propè mensibus, urbe: 5
Fortunae et vitae maxima damna probans,
Hoc sola Patriae pro libertate; sed illa
Parvùm erit in tanto grata labore mihi.
Sed spero in Regni (cujus pars Segnia) Patres,
Quòd non sim quovis destituendus oro. 10
Ast ultrò illorum studeam servire favore,
Et Patriae, & Regnis utilis esse tribus.xxxiv
Feci quae potui, satìs est, plus nemo tenetur:
Nec calamo fueram, nec fueram ore piger.
Ipsa ut pars possit contraria dicere; quantum 15
Tota priùs timuit Segnia, fecit Eques.
Quòd tamen effectum non portem ad vota: potestas
Non stetit in manibus tanta, profectò, meis.
pagina 77v
Effectuque etiam non tanto fortè carerem
Si Vice-Span, id quod debuit esse, foret. 20
Non despero tamen, potiùs quin solor: amicosxxxv
Expertura brevì est Segnia fortè deos.
Interea in primos tibi me commendo favores, 71
Regnorum trium te mediante Duci.
Inque bona cupio jam teque tuosque salute 25
Ad Buzin, Fautor mi, reperire. Vale.

Viennâ 11. Ianuarii

34. Generoso Domino Petro Prasinski de Prasno xxxvi

Carmen ab ignoto legitur tibi fortè poëta:
Stabilis Patriae, Petre, columna tuae.
Fortè nec ignoto tantum, quin nomine saltèm
Antè oculos possim quando venire tuos.
Usque tamen cupii notus, vel notior, esse 5
Ex aliqua officii sedulitate novi,
Cùm mihi tu pridem, multum notissimus esses:
Nempe per ingenii magna tallenta tui
Saepe in judicijs, etenim Regnique diaetisxxxvii
Mirabar tanti verba modumque Viri. 10
pagina 78
xxxviii Totus ab ore Tuo, Prassinski, loquente pependi,
Non secùs àc Vates Delphici ab ore dei.
Cùmque suo pariter virtutum lumine claros
Semper amore colam, semper honore, viros.xxxix
Hactenus at nostro tempus non favit amori, 15
Segnius in Prasnoquo legeretur Eques.
Sed mea, spero boni tandem quòd, tristia semper,
In melius Superi vertere fata velint,
Ut mihi patronos, ut plures lucrer amicos,
Quos per delicijs regna ducesque tenent. 20
Tu sed materiam praebe, qua noscar alumnus
Per ventura tuae saecula, Petre, Domus.
Forsitan nigratum tibi me, ceu spero, labore
Non reddat pietas officiosa, suo.
Ter mihi jam quintus concepit currere mensis, 25
Hic quod in Austriaca scilicet urbe moror xl 72
Post binos morbos, post binos dixero agones:
Tantùm me Patria [...] morata fuit.
[...]
pagina 79
xli

35. die 2. Febr. Viennae

Fingere te gracilem, te desine fingere pulchram,
Et rapere ex oculis, bestia fęda, meis!
Quaerito agazones, divos non tangito vates,
Iste diis sacer est spiritus, atque caro.
Namque etsi gracilis, formosa, et blandior esses, 5
Te mea non caperet, propter amare, manus.
Qui Musas celebrant, puros decet esse poëtas,
Hinc fontes Musis, hinc loca celsa, dicant.
Nulla novenarum cùm sis Celiandra sororum,
Appage (!), quaecunque es: non mihi, crede, places. 10
_______xlii

35.a

Proh, quàm succedit rerum miserabilis ordo,
Quàmque manet tristis tempora nostra status!
Iam quia vera loquens mentitur: munera donans
Perdit, & est vera dictio falsa prior.
pagina 79v

36. Ad Benignam, die 12. Februarii 1683.

Iure Benigna fores dando dicenda, Benigna:
Nam nil, {quiquid} habes, pulchra Benigna, negas.
Sed quia nil frustra das, dandum quaeris: amico es
Semibenigna tuo, semimaligna tuo.

37. Ad Tulipanam. Februarii 15. xliii

Res ego non verbis emo, quas tibi dono, sed aere:
Re fac te gratam: verba nec aera peto.
Accipis ùtque à me, mea, rem, Tulipana, libenter:
Des non dura mihi rem, Tulipana, velim.
Aere tibi si rem constantem donet amicus, 5
Rem sibi da, quę te constat, amica, nihil.
Namque dari sibi vult à te, tibi qui dabit ante:
Munera muneribus restituenda puta.
pagina 81

42. Illustrissimo Domino Comiti Adamo à Zrinio, Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis per Hungariam Agazonum Magistro

Quam legis, Adriaca missam tibi ab urbe, salutem
Littera de famulo nuntia facta refert.
Haec me jam reducem Dravanis Patria castris
Vexatum adversa sorte, viaque tenet.
Promissis ne fortè meis ferar immemor, isthinc 5
Scribo aliqua paucas pro novitate notas.
Rectè, qua Comiti Lesle sociatus abîsti,
Illa et ego pransus castra relinquo die,
Plurima cum pluvio perpessus tempore damna,
Pars sua quae famulus profugus inter erat. 10
Aegra tuli, patria curandaque membra quiete,
Unde novum, at coeptum promoveatur iter.
Hic mala tempestas, nupernis orta diebus,
Saevit confuso valde nociva polo,
Ut, qui ibant nuper mittentes semina flendo, 15
Seminaque & falces nunc periisse dolent.
Nam quibus intenso Ver frigore fortè pepercit,
Has aestas gelido grandine pressit opes.
Saepè fames bellum sequitur. Deus auferat illam.
Non cessant nostris Bella tonare plagis. 20
Nuper montanos vigiles {amissimus} isthìc
Quos Perusitiacus jam sibi carcer habet.
Irruerant etiam rura in Gazkensia Turcae,
Propulsi indemnes sed rediêre tamen.
Multa in vicinis Janko facit Illyrus oris, 25
Tecta prope exurens Udviniensis agri.
pagina 81v
Dimicat is Veneto bene pro Duce strenuus: ante73
Pro Regni facere id Rege paratus erat.
Nunc ad Tinninium (quod Knin dixêre Croati)
Fortia in instructo praelia Marte movet. 30
Attamen expectant Parmensia Principis arma,
Atque aliquos Belli, navigiique Duces.
Ast ego credo magìs Venetum expectare Senatum:
Qualis Budanae terminus Arcis erit?
Quamvìs Christiadum nunc arma movere deceret, 35
Pluribus ut dextris allevietur opus,
Hinc pars militiae cum Carlociensibus ivit
Ut Turcorum aliquem depopuletur agrum.
Ne mala (sed vereor) quae sunt nunc, tempora ijsdem
Impediant caeptae prosperitatis iter. 40
Qualem cunque tamen vertent îjs numina sortem,
Illa aderit per me notificata tibi.
Interea fausta multos tibi sorte triumphos,
Successusque bonos opto, precorque. Vale.

43. Domino Iulio Henrico Libero Baroni ab Apfeltrern

Hasce tuus, Iuli, Ritter divertit in oras,
Nominis illius mentio si qua tibi.
Ut Bogenspergam primùm pervenit in arcem,
De te mox petiit dicier ille sibi.
Maestaque ubi sensit praeclarae fata maritae, 5
Illustrem luctu deperiisse domum,
Ex niveo traxit sincerum corde dolorem,
pagina 82
Flevitque ùt propriae fata parentis, amor.
Sed quia sic voluit fati insuperabilis ordo,
Dent illi aeterna Numina pace frui. 10
Et te, sive novo viduum solentur amore,
Sive diu primas continuisse faces,
Attamen incolumem, felici et sorte beatum
Vivere cum natis fausta per aeva tuis.
Te priùs, hinc quàm abeam, reverebor, amice Magister, 15
Interea maneo, qui tuus ante. Vale.
pagina 83
xliv

40. Reverendissimo ac Illustrissimo Domino Doymo Gaudentio, Episcopo Arbensi

Ante unum cum aliquot (reminiscor) mensibus annum,
Carminibus, Praesul, te coluisse piis,
Quamvìs ignotus fuerim tibi carminis author,
Oblatorque ejus carminis alter erat,
Plùs quia delector clarorum laude Virorum, 5
Quàm proprio laudem quaero labore mihi. 74
Attamen optabam tibi charos inter haberi,
Commoditas votis nec fuit ulla meis.
Nunc, quia non finit, quisquis non incipit, ista
Mitto breves ad te commoditate notas. 10
Illyricumque penès patria pro gente libellum,
Sempronicas Grates, mitto, Sacrumque Chorum,
Scilicet in quaedam devoti signa tributi,
Quod Vates teneor pro pietate novus,
Quandoquidem divo multum cum fratre tenentur 15
Pierides, Svada et sacra Sophia tibi.
Haec in me via sint jussorum plana tuorum,
Haecque meae sint in te via prima spei.
Quando tuos inter numerarier opto clientes,
Opto bene atque diu teque valere. Vale. 20

84xlv

39. Ad Comitem Zrinium Adamum

Annua jam primi rediêrunt festa Parentis, 75
Natalique Tuo, Zrini, sacrata dies.
Qua, preciosa mihi debebant munera quini,
Per vincla manibusque ritè ferenda tuis.
Sacra deinde dies totum est celebrata per orbem, 5
Qua peperit summum casta puella Deum
Tuncque ego [...] gentis (veteri de more) tenebar
Lenia patrono poma sacrare meo.xlvi
Nulla tamen misi Natali vincula festo,
Nulla salutifero do tibi poma die.xlvii 10
Iamque novis veniunt primordia mensibus anni,
& xenium poscunt haec quoque festa novum
[...] jam fateor, mea nec delicta suborno,
Arguor et Vates criminis [...] mei.
Sed si quis veniam peccata fatendo meretur, 15
Hic venia est Equiti danda perfectò Tuo.
pagina 84v
Inter nulla etenim pergrandes otia curas
Crede, meus nequij, Zrini, nec esse Tuus:
Hoc tamen à xenio venturi haud liberat anni:
Facta †solens† Parci, non facienda, mala. 20
Vellem quod teneor, sed sors mihj Parca et iniqua
Illud quod vellem, quod teneorque, negat.
At suppono meam te ipsum defendere causam, 76
Cum facit ille satis qui sibi posse facit.
Solvereque incepit qui se debere fatetur, 25
Effectum affectus supplet ubique bonus.
Spesque aliunde tenet, quod magni more parentis
Prae cunctis opibus nomen honoris ames.
Ergo ego, quae possum, producere munera possim,
Quae, ùt grata tibi, munera laudis erunt. 30
Paucula sunt: multoque, Comes, potiora mereris,
Cum merito haud penses sed mea dona tuo.
Nam miseris quid sors, nisi vota et verba, poetis,
Et vacuum toto nomen in orbe dedit?
Vota Tibj paucis dono contenta figuris, 35
Audiat illa deus tuque lubenter habe.
[...]lentus discedis laetus in urbe.
Prima tibi ut dulcis festa ministrat Amor.
Vade, et iter faciant Tibi Caelica numina faustum,xlviii
Fortunentque novum cum mea sorte torum. 40
Cum qua danda brevi patrios accede Penates.
Auge et in Illyricis nobile stemma plagisxlix
pagina 85

[41.] 7bris 1684. in Castris Campi Barcsa Comiti Adamo Zrinio

Littera parva meum per me visura Patronum
Tecta verecundo sub tua fronte venit.
«Quid sit id,» exquires, «pudor isteque pervenit unde?
Hae primae non sunt ad mea tecta vices.
Torrentem tua, Paule, timet fors littera Dravum? 577
Quid, cum Adrium patriae [...] vivit illa meae.
Vel fors candorem quocunque errore notavit?
Errare est hominis. Fare, quid istud habet».
Non timet auricomum, Zrini, mea littera Dravum,
Assueta Adriaci fluctibus illa meis. 10
Nulla etiam primum candorem culpa notavit,
Perstat & in nigra candida veste fides.
Nascitur ex alia, Comes, ista prudentia causa,
Dicere quam (rogo) plùs, quàm tolerare juvet.
Quartus adest Lincense solum quòd desero mensis, 15
Et procul à Patria, Militiaque moror.
Postquam Equitum titulo sum partus reque Majorum,
Justa Sigethani persolvique ducis. 78
Bisque iter assumpsi, totiesque reversus ab illo:
Isthaec castra modò sunt mihi tertium iter. 20
[...] turbae nuper Bani sociatus adivi:
Gricium, non Budam dum fore credo meum.
pagina 85v
Sed nec in hoc favit fallax fortuna meatu:
Spem longè Buda sentio abesse meam.
Sic moror hìc exspes quasi tam procul aede, meisque, 25
Longinqua ardentem non tegit unda focum.
Temporis experior casus; succurrere semper
Rebus in humanis deteriora solent.
Nam quidcunque domi non est [...] tempore non est,
Non eadem violet hora [...] parit: 30
Insperata mihi castra haec longinquaque sat sunt,
In nova quod portat tecta, quis illud habet.
{(1)} Hactenus expendi multa & penè omnia: restet
Ut per nunc, quatuor nil mihi, praeter equos
{(2)} Quod si veridicus famuli dominusque jubentur 35
(ò Equitis sortes) ire profecto pedes.
{(3)} Sed, moror in Patria, nil castris miles in istis, 79
Non tolerant longam munia nostra moram.
{(4)} Forte brevi socias adibo videre cohortes,
Atque ideò castra haec fortè relinquo brevi. 40
{(5)} Ad te curro meum, Comes ò generose, Patronum,
Quô genius mihi spem, quô mihi Musa dedit.
{(6)} Subvenias aliquo Vati, famuloque favore,
Ut melius nostrum permoveatur iter.
Aut his Virtutum vetuit dilectio Nostrum 45
Ad Te Patronum me {recurisse} pium.
pagina 86
Sed quoniam verè est res, immo puta necesse:
Illa nihil legis, nilque pudoris habet,
Majore venio, sed supplex (semel ùt) ausu:
Patronus magnus, spes quoque magna mihi est. 50
Sic narrare tui (fateor) benefacta Parentis
Audivi nostrum plurima saepe patrem.
Ille toga, ille sago praeclarum nomen adeptus,
Nec minus adeptus dapsilitate fuit.
Hinc charus Regi, et Patriae, dilectus amicis, 55
Perpetuum toto nomen in orbe tenet.
Id quoque tu facies ultrò pro vate ligando,
Parva tibi res est, quam peto, magna mihi.
Ut te nulla meae sileant per otia Musae,
Quod toties vovi semper adesse tibi. 60
Qui digno sua dat, Maecenas [...]
Sat bene: nam recipit dona ita dando sua.
Frangitur ex proprio laus quae venit ore; loquentur
Post {aliij}, nec pro nunc ego plura loquar.
Atque ita me qualem vis, qualem feste spopondi, 65
Me tibi conabor reddere Paulus Eques.
P. S.

Parce tot insertis scriptam {mississe} tabellam:

Sunt Vati in castris otia {nula} tuo.l

pagina 87

38. Ad Dominum Comitem Adamum à Zrinio 12. Xbris 1683. 80

O patriae spes magna hi [...] comes, inclyte Zrini,
Magni olim Bello paceque nate Patris,
Ad lauta hesterno tecum [...] prandia sole
Cum Consorte sua, gloreque Banus erat.
Attente moresque tuos et verba notabas 5
Omnia quae magni signa fuêre Viri.
Attamen ex reliquis, quibus es virtutibus uber,
Es mihi Pierias visus amare Deas.
Quod summe laetor, invitoque in Pectore dixi:
„Patronum inveniet nostra Camena suum“. 10
Sed quòd heri nequii mensales promere versus:li
Tota nimis sumptus causa Lyaeus erat.
Nam Musis tantum fontes et stagna sacrantur:lii
Solus in hac prestat Ennius arte meus.
pagina 87v
Hinc precor ut parcas, nam quod tunc deficit ori, 15
Supplebant jussis corda dicata tuis.
Et posthac non os tantum, sed dextera, Zrinj,
Et Domui ut titulis serviet ista tuis.
Patronum (ut dixi) nostrae te spero Camaenae,
Commeruit Zrinam quò magìs illa domum, 20
Nempe sigethanas tristis dum plangit ad arces,
Hectoris Illyrici funus et arma canens.
Quae non me solo, nostrum quocunque legente
Dicta est Slavonicos promeruisse typos,
Illi Slavonicam studiò quia texui vestem, 25
Ut ducis ipsius patria et arcis erat. 81
Nam magìs Illyricae, quae cantavere puellae
Quàm Latiae juveni metrica in arte favent.
Interea felix ter, Zrini, quaterque valeto.liii
Meque tuum habeto, meos [...] liv 30
Et tua me servet [...] quaeso tuum.
eX obreX festo DIVae LVCIae MartyrIs

Cum {anagramate}

diva Lucia

Lucida via 35

Disticon

Amissis oculis sequitur pia lucia sponsum,

Est via nam coeli lucida, castus amor.lv

Notes
32.

1,6 ex Teutonica nobilitate genus: odnosi se na njemački rod Ritterâ.

___________________________

1,10 pariant] pariat |1,18 exp. Pa post Otmanico

33.
1,29 artis] corr. e art[[e]]s | 3,2 littera] corr. e litera | 3,3 negotia] corr. e negoti[[ae]] | 3,6 optabam] corr. e optaba[[t]] | 3,10 mihi] suprascr. 3,16 nuncius] nuncitius | 3,18 exp. [.]post meus
34.

4,4 Caesareum munus: isplata za hvalospjev caru Leopoldu (v. dalje), cf. 1,33; 4,5-6 Rector Znika: Nikola Znika.

___________________________

3,22 permotus corr. e p[[..]]motus |3,23 V. suprascr. pro exp. Quos illi Virtus vult magis esse prope. | 3,27 pr [...]] suprascr. | 3,28 sic me] suprascr. pro quod sim | 3,28 molestum] molesti | 3,33 najmanye] corr. e najma[[j]]nye

35.
36.
2,23 Regi cecini Regnorum nomine grates: hvalospjev kralju i caru Leopoldu povodom sabora od 20. prosinca 1681., u kojemu hrvatske pokrajine zahvaljuju caru za uspješan ishod sabora. (cf. Klaić 1914: 43).
____________________________
2,tit. exp. pr post Compagniarum | 2,6 exp. missa post nostris | 2,7 At quae] Ad qua | 2,15 videor] corr. e viderer | 2,22 exp.usque post res
37.
2,36 ut] suprascr. | 5,5 Ivanovich] Ivavanovich |5,9 amici] amicis
38.

5,39 Cannonicus Znika: Nikola Znika.

______________________________

5,18 nescio] corr. e nescio[[r]] | 5,21 precando] corr. e pr[ [...]]ando | 5,34 mittito] suprascribendo it corr. e mitto

39.
6,20 videar] corr. e vide[[rear]] | 6,30 eo] suprascr. pro ut ex
40.

7,4 Solis sacra ... Dies: nedjelja.

___________________________

7,dat. 19.] corr. e 1[[.]] | 7,1 tarde] tardae

41.

8,3 tersa stylo ... Latino: Ivanović također piše latinske poslanice. Cf. 8,97-98 i 10,3 i d.

_____________________________

8,tit. Francisco] Fracisco| 8,4 tua] suprascr. | 8,7 oppressit] corr. e oppresit | 8,8 magna corr. e [.]agna | 8,17 unguenta] corr. e unguent[[arum]] | 8,27 ante dedit] suprascr. pro vacillat

42.
8,49 Ad] At| 8,55 scriptamque] corr. e s[[p]]... | 8,57 Francisce] Fracisce
43.

9,tit. Ad amicum Natalizantem: Franjo Ivanović.

______________________________

8,96 Aereque] pro exp. Diuqúe | 8,101 exp. sel post meliùs | 9,3 exp. exempl post Patroni | 10,tit. exp. die 23 Ejusdem | 10,8 initio v. exp. O

44.

10,24 Laurus: odnosi se na Vitezovićevo traženje da mu car dodijeli titulu ovjenčanog pjesnika.

___________________________

10,12 littera] corr. e littera[[s]] | 10,19 nunc] cunc | 10,32 morbo] corr. e morbo[s] | 10,36 noverit] noveris | 10,37 pariter censetur] suprascribendo numeros mut. e censetur pariter

45.
10,66 Idem] pro exp. Verum | 10,66 credit] suprascr. pro decet | 10,67 convivere] convire | 10,69 te] suprascr. | 10,71 plumato] corr. e plumat[[is]] | 10,72 exp. cenari post Dicas
46.
10,85 non] pro exp.nec | 10,94 diae] ipse in d. marg. add. | 10,98 exhilarare] subscr. pro exshilarare | 10,103 tibi] suprascr.
47.
10,109 P. S.] e l. marg. | 10,110 et] suprascr. pro nam | 11,tit. exp. Confiniiqúe post Segniae | 11,9 At] pro exp. Ac | 11,19 properantem] corr. e pr[[.]]perantem
48.
12,1-2 post scriptas ... soluto, / Una data est ad te littera nostra stylo. V. spominje svoja pisma u prozi.
___________________________
12,12 exp. sp post mihi
49.

12,37-38 Patriarchae fama recentis, / Quem proprium statuit Gallica terra sibi: vjerojatno se odnosi na proklamaciju četiriju galikanskih članaka u ožujku 1682., kojima su Luj XIV. i francuski katolički kler željeli ograničiti vlast Rima nad Crkvom u Francuskoj.

___________________________

12,26 exp. et post te | 12,31 Illyrici] corr. e Illyrici[[s]]

50.
13,9 Praeteritoque] Praetritoque | 13,20 Quas] Quae |14,3 exp. multis post Sed | 14,3 exp. p post multas
51.

14,15 Rectoris: Nikola Znika; 15,25 Rectori: idem.

____________________________

14,10 initio v. exp. T | 14,14 corr. e op[[r]]... | 15,2 quaerit] suprascr. pro [ [...]] | 15,5 quas] corr. e quam | 15,13 pr. m. subl. druʒina lyublyena | 15,14 initio v. exp. Hactenus, in [...]

52.
17,12 initio v. exp. Kako dabi b | 17,13 exp. k' post Domovine | 17,36 exp. [...] post druǯbu ..
53.
17,48 svitlosti .. svita] subscr. pro szvitlo svita | 17,68 exp. [...] post Za | 17,75 Mira corr. e [.]ira
54.
17,87 exp. Bog [...] post ù
55.

18,10 laurea serta peto: Vitezović je nakon šopronskog sabora za svoje pjesničke pohvale kruni caru Leopoldu predao molbu da ga proglasi ovjenčanim pjesnikom (poeta laureatus) i primi kao dvorskog pjesnika za stalnu plaću; 18,12 grates: «Grates pro Gratiis, quas ... Leopoldo I ... Hungaria, Dalmatia, Croatia, & Sclavonia ... agunt», u «Pauli Ritter Nova musa sive pars artificiosa operum poëticorum Anni MDCLXXXII.» (1682; tisk. Beč, 1683); 18,20 sacrum ... Chorum: «Sacer chorus seu applausus metricus a Phoebo et Musis celebratus ... qui ... Josepho ... Leopoldi I filio ... offerebatur a Paulo Ritter» (Beč, s.a. = 1682); 18,22 rarum sat ... melos: zbirka donosi niz neklasičnih pjesničkih oblika i tehnika, kao što su kronogrami, rebusi, akrostih, mezostih, telestih, rima i sl.

_______________________________

17,119 Vernichqúe] corr. e [...]

56.
18,11 exp. grates post nomine | 18,33 exp. quò post Oro | 18,33 eâdem] corr. e eâsdem
57.
19,7 laurum: cf. 18,10; 19,19-22 Regnorum monime grates ... Archiduci chorum: prigodnice «Grates pro gratiis», «Sacer chorus». Cf. 18,12 i 18,20.
58.
19,30 exp. [.] post illa | 19,32 Ocius] Ocjius | 20,8 ita, sed per anacoluthum
59.
60.
21,6 Asummat] Assummat
61.

24,9 Capitaneus: omraženi senjski kapetan J. J. Herberstein.

____________________________

24,14 Nam] suprascr. pro Qui

62.

23,8 Comes ... et Frater: Stjepan i Ivan (Janko) Jelačić.

___________________________

24,28 Sic etiam] suprascr. pro Et junior | 24,28 sic] suprascr. | 23,6 sic, sed claudicante metro | 23,7 salutant] corr. e salutent | 23,11 exp. [...] post tecta | 23,17 Vice-Rector teque] suprascr. pro teque [...] | 23,18 binum] binunum | 23,18 binunum occulare] suprascr. pro [......]

63.
25,5 Si non materies, nec eorum forma placebit] Versus eadem manu in margine additus | 26,10 exp. preco post utrumque | 26,12 perficere] corr. e per[[c]]i[[p]]ere | 26,14 jubensqúe] corr. e jube atque
64.
27,2 Attamen haud dicis, versibus usus Eques] suprascr. pro Perqúe soluta, tibi verba dicatus Eques | 27,3 v. subscr. pro Pluribus [......]jam plura tamen, quod exp. et scripsit Nec jam plus tamen quae vellem, scribere possum, quod etiam exp. | 27,3 exp. plus tamen, quae (hoc loco suprascr. velut) vellem, scribere possum: | 27,9 Aequus non ultrò] suprascr. pro Non Deus, ac aequus | 27,12 exp. [......] post vel | 27,16 initio v. exp. Opto cothurnicis | 27,21 tueor causatus est insons] suprascr. pro exp. [...] cujus Deus intjmus actor| 27,26 viro] corr. e vir[[um]]
65.
28,3 exp. pa post mihi | 28,4 Illyrii] suprascr. pro Cum plena (suprascr. valida) Regni (suprascr. scribis) castra locasse [...] | 28,5 exp. [..] post Legrad | 28,14 Cuppia]suprascr. pro quem Colapis | 28,14 duxit ut] mut. e duxerat | 28,17 plùs multò haurire] suprascr. pro potius potare | 28,22 exp. f post pacem | 28,25 vicisset] suprascr. pro potuisset | 28,26 init. versus exp. Subdere
66.
67.
28,28 desijt] corr. e desiad | 28,31 Extera] e laev. margine pro exp. Publica | 29, tit. exp. nec non ejusdem Regni Sclavoniae post Proregi, | 29,1 descendit] corr. e descendere | 29,2 vates] suprascr. pro exp. liceat | 29,3 exp. utrum(?) post tuus| 29,12 Initio versus exp. Antiquum ut renov, suprascr. Et vetus et expunxit | 29,13 eos] corr. e eoos
68.
29,24 prompta] suprascr. pro [...] |29,26 exhilares Patrium] suprascr. numeris corr. e Patrium exhilares
69.
30,18 exp. verus post Christo | 30,19 exp. P post Apostolici | 31,4 exp. [...] post ubi | 32,5 penitus quidquam] suprascr. pro minime qui | 32,5 diffidere] difidere | 32,5 difidere corr. e difid[..]re | 32,7 comampro exp. togam | 32,11 charis suprascr. | 32,13 quovis quasi] suprascribendo numeros mut. e quasi quovis
70.
32,15 exp. cup. post cupiit | 32,16 exp. illis post hac | 32,17 Iamqúe] suprascr. pro exp. Atque | 32,18 exp. [...] post Quàm | 33,3 urbs] suprascr. pro exp. [...] | 33,7 sed illa] pro exp. profecto | 33,10 e d. marg. pro exp. tam penitus damnificatus ero | 33,10 quovis] quavis | 33,12 utilis] mut. e utilib | 33,15 exp. tàm(?) post dicere | 33,16 initio v. exp. Quod | 33,16 timuit] suprascr. pro nequiit | 33,18 profectò] suprascr. pro nec ore | 33,19 ut] suprascr. | 33,20 initio v. exp. Si Pucz, qui | 33,20 foret] suprascr.
71.
33,23 initio v. exp. Me tamen | 33,23 favores] subscr. | 33,24 trium suprascr. pro Bane, Duci | 33,25 exp. te post cupio suprascr. pro exp. , & longe | 34,2 Stabilise l. marg. pro exp. O fortis | 34,3 quin] suprascr. pro ne | 34,7 multum] pro exp. [...] longe| 34,8 e l.marg. pro exp. Ingenii magna dexteritatè tui | 34,9 etenim Regnique diaetis] suprascr. pro exp. [......] | 34,13 exp. tales post suo
72.
34,26 v. e d. marg pro v. exp. Tam [......] | 34,26 moror] suprascr.| 35.a,1 rerum] suprascr. pro rebus, quod erat suprascr. pro exp. [...] | 35.a,3 exp. [.] post vera | 36,dat. pr. m. subl. die 12. Febr(uarii) 1683. | 36,3 amico es] pro exp. amicis
73.

42,27 Veneto ... pro Duce: Marcantonio Giustinian (1619-1688), mletački dužd

_____________________________

42,30 movet] pro exp. gerit | 43,tit. Apfeltrern] Apfeltrem |43,3 pervenit] suprascr. pro exp. descendit

74.

40,10 Illyricum libellum: vjerojatno rukopisOdiljenja sigetskog; 40,11 Sempronicas grates ... Sacrumque Chorum: «Grates pro gratiis» i «Sacer Chorus», v. bilj. uz 18,12 i 18,20.

______________________________

40,6 mihi ] pro exp. meam | 40,17 plana] pro exp. strata

75.

39,1 primi ... festa Parentis: blagdan Adama i Eve slavi se na badnjak; 39,10 salutifero ... die: tj.die Natalis Christi; aludira na običaj da se za Božić poklanjaju jabuke.

____________________________

39,4 rite ferenda] suprascr. pro sacrificanda | 39,4 claudicat versus | 39,6 e d. marg. pro v. exp. Virque ipsum reperit quâ sim [...] (suprascr. sed exp. labe) Deum | 39,7 Tuncque] suprascribendo que corr. e Tunc. | 39,7 gentis] suprascr. pro patriam) | 39,10 die ] pro exp. tamen | 39,12 suprascribendo numeros mut. e & poscunt xenium | 39,13 [... ] pro exp. misi | 39,17 nulla] suprascr. pro mult, | 39,17 pergrandibus] suprascr. pro exp. pergnantibus

76.
39,23 At] pro exp. Sed | 39,25 Solvereque [...]] subscr. pro Et bene jam soluit | 39,30 ùt]suprascr. pro si | 39,31 potiora] suprascr. pro […] | 39,32 haud] suprascr. | 39,32 sed suprascr. pro haud | 39,32 donec] suprascr. pro [...] | 39,32 exp. […] post donec | 39,37 lentus] suprascr. pro G [...]exp. | 39,37 urbe] pro exp. oras | 39,42 exp. [...] post in | 41,tit. 5] pro exp. 4 | 41,1 sic, claudicante versu | 41,1 Patronum] Pronum | 41,2 fronte] suprascr. pro nocte | 41,3 id] suprascr. | 41,4 exp. sub [...] post sunt | 41,6 exp. [.] post Quid | 41,6 suprascribendo numeros mut. e sterilem patriam; versus claudicat
77.
41,18 Justa suprascr. pro Busta(?) | 41,24 longè] suprascr. pro procul à | 41,28 suprascr. pro vix meliora | 41,29-30 e d.marg.
78.
41,18 Justa suprascr. pro Busta(?) | 41,24 longè] suprascr. pro procul à | 41,28 suprascr. pro vix meliora | 41,29-30 e d.marg. | 41,33-44 numeris ante versus additis ordinem distichorum mut. ita, ut versus 33-36 versibus 37-44 anteposuit | 41,34 mihi] suprascr. pro [...] | 41,34 propter] suprascr. pro quatuor | 41,34 quatuor] suprascr. pro propter | 41,35 dominusque]corr. e dominumque et exp. [...] post dominusque) | 41,35 jubentur] pro exp. perfectè
79.

41,49-50 ausu ... Patronus: moli Adama Zrinskog da potpomogne tiskanje «Odiljenja sigetskog».

______________________________

41,37 exp. quia post Sed | 41,39 socias] suprascr. pro exp. […] | 41,44 Ut] suprascr. pro Quô | 41,45 vetuit] pro exp. prius hac | 41,47 e(st)] suprascr. | 41,47 exp. e(st) post necesse | 41,51 fateor]suprascr. pro crebro | 41,52 initio v. exp. De proprio | 41,52 n(ost)ro] suprascr. [...] | 41,52 plurima saepe] suprascribendo corr. e plures alijsque | 41,55 exp. et post Regi | 41,61 Maecenas] suprascr. pro vendit bene munera; | 41,61 suprascr. sed exp. dona post munera | 41,61 venditsuprascr. pro Vatis venundat sed exp.| 41,62 Sat bene: nam] suprascr. pro Maecenas | 41,63 venit] suprascr. pro perlabit

80.
38,14 Ennius: prema tradiciji, rimski pjesnik Enije je samo pijan mogao pisati epiku. Cf. Hor. Ep. 1,19,6-8.; 38,22 Hectoris Illyrici: odnosi se na naslovljenikova pretka Nikolu Šubića Zrinskog; Ritter ovdje po drugi put moli Adama Zrinskog da mu financira tiskanje Odiljenja sigetskog (Linz, 1684).
_______________________
38,tit. Ad] ad | 38,3 exp. Bo post prandia |38,11 m [...] ] suprascr. pro exp. [...] | 38,12 e l. marg. pro v. exp. Multa meus [.]bant vina pro[......]. | 38,16 initio v. exp. Supplebant [......] | 38,19 exp. [...] post (ut dixi)
81.
38,26 exp. illis quid illique(?) post ducis | 38,27 quae [......]m] subscr. pro quam metricam in arte Latino | 38,30-31 Meque tuum habeto, meos(?) [...] / Et tua me [......] pro exp. Lu [...] ad festum(?) quod feci anagramma / [......] | 38,33 exp. Die post obro[.] | 38,34 diva Lucia] mut. ordinem e Lucia diva
Notes
x

OTIA METRICA MANUSCRIPTA ET IMPRESSA – NSK, manuscr. R 3461

Ritter propria manu sublineavit: 23,19: barocka et Barouka; 23,20: tanekko; 28,27: orbis; 28,28: caput; 38,34: diva Lucia.

Recentior manus sublineavit: 8,8: Me gravis oppressit et meet in l. marg. verticali linea sign.

In p. 1 prosa Croatice scripta Ad Librum Bushany [.]tvo Cërbave;p. 1v-2 Alphabetum encomii Mariani; 2v De morte (versus echoici)

xi
Hoc loco expunxit 10 versus, quos postea interpunctione aliquantum mutata translocavit in p. 39r, in initium epistolae 18. Ad Excell(entissi)mum: Missus ab Adriacis nuper qui Nuntius oris / Conventûs membrum Soproniensis erat; / Nunc Tua supplicibus conscendit in atria votis: / Devotèque humiles, Te jacit ante, preces. / Quas cùm, Magne Comes, placida perceperis aure: / Nec tuus his desit subveniendo favor. / Postquam Sopronii, Leopoldi festa colenti, / Praebueram Summo Pindea vincla Duci. / Protinus (ùt procerum me pars non parva movebat) / Subditus Ejusdem laurea serta peto.
xii
Vv. 1,33-34, i.e. ultimi duo versus, scripti sunt litteris minus lepidis, ex quo videntur postea additi esse. In fundo paginae, in d. marg., exp. quae?et scripsit Ad
xiii
4-4v textus impressus cum titulo Corona lauro-palmaris a Phoebo et musis connexa (...)
xiv
In p. 6r, post epistolam Latinam, carmen Croaticum ad puellam quam (Croatice) Vilam nominat, sine titulo et datatione; p. 6v vacua; 7r-7v carmen Honori (…) domini Ioannis Pauli Hacher; 8r -13v: Novus Jason Hungariae in hexametro.
xv
Haec epistula scripta est in pede paginae 13v, sub textu impresso. Post eam paginam sequuntur pp. 14r-14v, quae sunt per errorem hoc loco ligatae; dicta epistola in p. 16 v continuatur (de errore admonet reclamatio in p. 13v et commentarius in indice bibliothecae (Katalog rukopisa nacionalne i sveučilišne biblioteke u Zagrebu, knjiga 1., Nacionalna i Sveučilišna biblioteka, Zagreb 1991, obradio prof. Šime Jurić, str. 201-202.)
xvi
p. 15r: Mesopustyca (...) Predgovornik (titulus, sine textu, apud quem rec. m. addidit: 9/II 1682; p. 15v vacua; 16v: sequitur epistola e p. 13v
xvii
In p. 16v epistola est nondum perfecta 5. G(ene)roso D(omi)no Jacobo Szalay de Szalapoch (...) (fortasse initium epistolae e p. 14r-14v); in fundo paginae nulla est reclamatio; tamen p. 16v finit hexametro et 14r incipit pentametro
xviii
Haec epistola non est perfecta, sed interrupta dimidio paginae
xix
18r-24 v: textus impressus Sacer chorus seu applausus metricus a Phoebo et musis celebratus (…)
xx
Post hunc exp. v: Defectoque miser tristem custodio lectum
xxi
P 28v vacua. Initio p. 29 exp. 8 versus, qui fuerant pars cujusdam epistulae: Et cupio ut mittas; sed Slaunas ibit in oras / Mecum nam brevis est hic mihi habenda mora. / Et melius fiet: nam res ea pressa Labaci / Ex facili in Schitar vecta venire potest. / Cura mihi fiet legere et servare poema / Donec in Illyricas veneris ipse plagas / Adiunxit nostris ut te veneretur amice / Cùm multa Rector Znika salute notas / Viennâ 17. Aprilis 1682.
xxii
Post hunc v. exp.: Ore patrocinium concu [...]qúe tuo
xxiii
Haec epistula partim in oratione soluta, partim metrice scripta; continet etiam versus Croatice compositos (in metro et lingua Croata)
xxiv
Paginae 36r-38r comprehendunt epistolam Croatam ad Franciscum Ivanovich de Schitaro designatam, quae concluditur versibus Latinis in p. 39r (apparet reclamatio prima manu scripta confirmare istam partem Latinam finem epistolae Croatae esse)
xxv
In p. 41r epistola stylo soluto scripta ad Stephanum Iellacich, data 25. 5. 1682, quae continet 4 versus Croatos et occupat p. 41v usque ad initium p. 42r.
xxvi
In p. 43v est epistola in versu Croatice scripta sed cum titulo Latino: Egregio D(omi)no Martino Cosʒtis Incl(itae) Cancell(ariae) | Hung(aricae) Iurato Notario, Paul(us) Ritter S(alutem) scripta U beču 14. Lipnya.anno 1682. Post eam, in eadem pagina, epistola Latina quae sequitur
xxvii
44v: reclamatio Sed, sed altera p. incipit cum Multa sed
xxviii
45r reclamatio Car-, sed altera p. incipit titulo Generoso (...). Primus versus incipit in Carmina (...), ex quo patet titulum postea additum esse
xxix
Post hunc v. exp.: Quae semper justo faverent Numina Bello:
xxx
Post hunc 2 vv. exp.: Atque immitere duces, patrem paucos [...] (patrem paucos [...] ] suprascr. pro et [...] cum [...] priores:) / Vitam pro patria qui posuere suam.
xxxi
Epigramma, quod sequitur, ipse expunxit.: Ad Insignia Ivannovichiana / Regia, quae genuit praestantes Marte nepotes; / Stirps, haec signa suae Nobilitatis habet. / In quibus ascendunt fortes sublime Leones. / ***** / Condalio aeternas condignas aethere laudes / Inque aquilae pennis alba columba fovet.
xxxii
In p. 48 ipse exp. epigramma: In Effigiem Illustris Domini | Comitis Petri Riçardi perpetui de Lika, & | Dominij Udvinye hereditarij D(omi)ni / Hectora dant vires, Paridem forma, ars dat Ulyssem, / Et Turnum gravitas, cum pietate Phrygis. / (continuatur in p. 48') Hujc Virtus animum, corpus Natura venustat; / Fortunâ, ingenio, viribus, iste valet. / Dalma dedit cunas, Thraces rudimenta, valorem / Hesper, ab Austriacis culmen honoris erit. / Fortia sed famam diffundent gesta perennem: / Spem dedit ex factis: spe quoque major erit:. In p. 48v, post epigramma expunctum, est etiam epigramma Croatice scriptum : Hroma Pravicca / Gdi je Juno dare vĕrgla, / Pravicca je noggu vtërgla: / Al kakogod idde hroma, / Dojtche josche nigda doma.
xxxiii
49r-54v textus impressus Pietas honorata (...) Pientissimo Principi, Praesuli Honoratissimo; 55r: epigramma Ad mensam (...); p. 55v. vacua; 55r-63v: Nova Equestris imago (...); 64r-75v: Novus Skender-Beg (...)
xxxiv
Post hunc v. exp.: Quòd non effeci cunctis ad vota:
xxxv
Post hunc v. exp.: Segnia fortè brevì èst ex
xxxvi
Verba illegibilia supra epistolam: Hic(?) restant sequentia [...]. In l. marg. eadem manus annotavit aliquid quod haud legi potest.
xxxvii
Post hunc v. exp.: Arduam cùm à (à]suprascr.) Patribus, [......] (subscr. sed exp. [.....])
xxxviii
Initio p. exp. 6 versus: Totus ab ore suo Prassnissii, loquenti pependi: / Delphici (utsuprascr. sed exp.) ab illa forent amica verba Dei. (suprascr. sed exp. Non se secus ac Vates Delphici ab ore Dei.) / Cùmqúe viros tales, te virtutum lumine claros, / Ut puto incepi, semper honore colam / Semper oportunum nostro sed tempore, amori / De [...] Martinus
xxxix
Post hunc v. exp.: Usque tamen juveni deerat sed tempus amanti
xl
Post hunc v. exp.: Tum longe patria gravis est [...]
xli
P. 78v vacua
xlii
Auctor ipse lineam hic posuit.
xliii
Epigramma; post quod sequitur carmen De Somnio Febr(uarii) 17(?); P. 80-80v: De Ingratitudine (epigramma videtur, nondum perfectum); Die 19. Febr(uarii) et unum epigramma sine titulo; 80v: carmina et epigrammata
xliv
P. 82v vacua
xlv
P. 83v vacua
xlvi
Post hunc v. exp.: Sed [....] dedi natali congrua festo.
xlvii
Post hunc v. exp.: Dignuntur venia [......] et 5 versus qui haud legi posunt
xlviii
Post hunc v. exp.: Et Tibj teque felix gaud
xlix
Epistola imperfecta videtur; charta multo minor quam aliae
l
P.86v vacua; In prima parte p. 87v epistola oratione soluta sine initio vel titulo
li
Post hunc v. exp.: Nulla meum opplebant vina perfecta caput.
lii
Post hunc v. exp.: Ennius Haec laudat solus in arte meus.
liii
Post hunc v. exp.: Sintque, precor vatis castra benigna tuis. (suprascr. sed exp. [...]) / Meque tuum [...] (subscr. sed exp. [...]) / P. S. [...]
liv
Hoc loco Ritter versus aliquoties correxit et expungebat ita, ut difficile legerentur. Ultimus versus bis scriptus est: altera solutio erat Et tua me [...]
lv
Pp. 88r-94r: Genetliacum, Genethliacum; 94v: ratio definita et mappa caeli

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica