JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER
[Page 2]
[Page 3]
SATYRA I. AD C. CILNIUM MAECENATEM PROOEMIUM
Cui magis urbanum donare novumque libellum,
Quam tibi, Maecenas, deceat? quem optare patronum
Moratis Satyris malim, castaeque Camenae?
Primum ob amicitiam patris, atque tuam, patruique;
Tum quia tu vitia aetatis patienter, et urbis
Haud perferre vales, hominumque nocentia saecla
Odisti tanta merito correptus ab ira,
Ut miseros igni aut cupias deperdere ferro.
Quod simul et mecum facis, et Jove credis amico:
Atque hoc principium, hoc caput, haec mei origo libelli est.
Donec erunt homines, vitiorum uberrima semper
Messis erit: cognata lues mortalibus haec est.
Quam neque de virtute diu et praeclara locuti
Philosophi evellant animis, neque saeva securis
Lictoresve tui, Dictator, tollere possint;
Ut medici mortem et duros avertere morbos
Corporibus nequeunt, curvamque arcere senectam,
Etsi aliquem interdum casus sanaverit aegrum.
Sed nostra haec aetas mihi non peccare videtur
Improbitate adeo, pravorum et amore scelesto,
Multa licet toties multi, et foedissima peccent:
[Page 4]
Nec magis improbitas vitiis nos praegravat, audax
Quod fur est Verres, homicida Cethegus, adulter
Clodius, expilatque Deum quod fana Sacerdos,
Quam quia, non alias ullo umquam crassior aevo,
Stultitia incubuit domitum bacchata per orbem,
Pinguiaque ignavo diffudit regna veterno.
Hinc incerta animis vertigo, nullus honesti
Sensus, nec pravi, atque acies lentissima mentis,
Ut vix judicio dicas distare ferino.
Quod si stultitia errat non sanabile vulgus,
Tanto tene putas errori posse mederi,
Si gravia incessas scelerum probrosaque monstra,
Singulaque excutiens percurras, et reprehendas
Acriter, et latres, et clamando ilia rumpas?
Hoc tu non plus proficias sermone, juvesque,
Quam si fors caeco palantem errore viarum
Deprendas noctu hac illac discurrere turbam,
Et magna horteris moneasque capessere veram
Voce viam, sua si cupiant ad tecta reverti,
Nec tamen accensa dispellas lampade noctem.
Nempe sinistrorsum praeceps hic, alter abibit
Dextrorsum: hic nequeat plantas evellere coeno:
Incidit in fossam hic: rapit illum vortice flumen.
Quippe mali fuerant tenebrae causa. Ergo age missa
Cum vitiis pugna, ad causas accede malorum,
Si prodesse voles, et stultitiam pete telo,
Et caput Herculeo ritu septemplicis hydrae
Dejice, non longae fer vulnus inutile caudae.
Hoc Satyras tentare, tibique inscribere librum
[Page 5]
Me jussit, cujus ratio exponenda, priusquam
Ingressus pleno dem vela tumentia Nereo.
Non mihi consilium est, scelerum foedissima quaeque
Elatrare palam, aut saevum intorquere flagellum,
Deque Numae populo quemquam arripuisse viritim
Lucili ritu. Turpe et pariter facile hoc est.
Praeterea vetus haec nimium, cantataque pridem
Omnibus et lippis nota et tonsoribus usque est
Fabula, quis viduam praegnantem fecerit heros,
Quique fuit moechus post Stoica verba Sophistes,
Cetera de genere hoc seges est ditissima, semper
In promptu, solum messoris et indiga falcis.
An populo misso proceres mordere, patresque
Romanos suades? Igitur Praetoribus audax
Insiliam, atque triumphalem deponere laurum,
Et se a criminibus jubeam purgare patratis,
Confisus pedibus senis, et vindice Phoebo?
Hoc ego non faciam sanus: quamvis neque durum hoc,
Nec sit difficile. Atqui quod caput omne, reique
Totius est summa, hac re nil minus utile. Nulla
Notior in vulgus manavit fabula, quam Argis,
Persepoli, Romae, Thebis, Lacedaemone, Athenis
Persimiles proceres compto esse novoque libello,
Cui titulus minio est et pumice mundus et auro:
Quem si introspicias penitusque evolvere pergas,
Invenias priscis deplorata illa tragoedis,
Concubitum Oedipodis, mensas irasque Thyestae,
Unum et idem patres peccant, populusque Quirini.
Nonne haec Lucili post carmina prima poetae
[Page 6]
Dente Theonino rabieque momordit amara
Longe ultra legem senior Juvenalis honesti?
Perlege vatis opus, nostrique ediscito ab illo
Temporis historiam: modo tantum nomina mutes,
Res eadem mansit, rerum et mansere colores.
Visne haec ut repetam rursum, crambemque recoctam
Apponam, et stomachum moveam bilemque legenti?
Quid, quod et haec altis animo radicibus haeret
Dira filix, satyris et desperanda Poetis,
Neu ferro, sed vix igni cessura? Minores
Decertemus, age, e multis evellere spinas
Paulatim, tortis quae non ita plexibus haerent,
Vellentisque manum facile, digitosque sequentur.
Quippe aliis inhians non istis nostra libido
Indiget urticis, quas non natura creavit:
Atque adeo caecae vanissima somnia mentis
Et deliria sunt nulli cedentia monstro,
Exemplo quaecumque malo jam publicus usus
Sancivit, servumque pecus formidine risus
In vitam invexit. Tota haec de matre supellex
Stultitia est. Risu arguto compesce superbam
Stultitiam: solo malesana superbia risu
Frangitur: hanc tu ridiculam per compita traduc,
Per vicos, depectendamque dicacibus offer,
Ut sibi ne placeat, rideri ubi coeperit, atque
Monstrari digito, quam intus sit turpis et excors.
Hinc mihi non famoso incessere carmine quemquam
Mens est, aut opprobria rustica fundere, multo
Ut vino solet aut vappa prolutus agaso.
[Page 7]
Versibus obscenis quin nullus erit locus hic, nec
Ingenuam puer a nostris sermonibus aurem
Torqueat, aut natae timeat matrona pudicae.
Sed color urbanus Satyrae inducetur honestae,
Si parvis vitiis porro, et mediocribus illis,
Quorum vix pudeat quemquam, pigeatve parumper,
Adspersisse salem, Momo adspirante, licebit.
Quis vetat interea ridendo dicere verum,
Et quantum potero fungi vice vatis Horati,
Illiusque modis in corda irrepere sensim,
Salsaque furtivo praetexere carmina risu?
Comica materies Satyris et vis erit. Atqui
Argumenta jacent communis in ordine vitae.
Si dabitur pedibus soccos aptare decenter,
Urbanumque salem a lautis quaesisse Carinis,
Si nihil obscurum, durumque morabitur orsi
Coepta operis, si laeva excludat lucidus ordo,
Si facilis brevitate sua sententia constet,
Non ego te, Cilni, verear censore, nec uti
Judice, patrono pridem usus: nec mea scripta
In tunicas piperi, aut ibunt in pallia scombris.
Incipiam... Cecidere manus, viresque parantem
Defecere statim... Provisae copia frugis
Ante oculos jacet, et series rerum ordine pulcro
Digesta est, propriumque locum sortita tuentur
Singula: jamque parata mihi est extensaque tela.
At quonam, quaeso, tabula haec pingenda colore est,
Illius in solo quoniam stat vita colore?
Antiquo sermone novae res, et nova vitae
[Page 8]
Pandenda est ratio, veterique ignota Quirino.
Dandus mobilibus decor est immobilis: atque
Ad nova non facilis mihi traducenda vetustas,
Quae senibus similis praefracte temporis acti
Jura tuetur amans, paretque recentibus aegre.
Tentandum tamen est: laus in tentamine multa.
Ergo color prisco Latii sermonis ab auro
Ducetur, Flaccus quo Virgiliusque poetae
Duxerunt Grajas Romana ad carmina Musas,
Aurea quoque cohors scriptorum cetera lusit.
Sed mihi praecipue Charitum laetabile numen
Orandum, multo Charisin mihi ture litandum,
Et nudis solida est Charisin ducenda hecatombe.
Vos igitur, Divae, solae quia nempe potestis,
Ducite, si mereor, facilem in mea carmina Momum.
Vobiscum Veneres aderunt, aderuntque lepores,
Urbanique sales, festivi gratia risus,
Mundaque simplicitas, nudi et reverentia cultus.
Vestri fiet opus sic immortale Poetae.
Quod si non olli de vestro spiritus ore
Caelestisque vigor vestro continget ab igni,
Heu! quae mille modis indigna feremus inulti!
Vapparum risus, nebulonum opprobria, scurras...
Queis scelus auriculas est incestare Dearum.
[Page 9]
SATYRA II. PLATO
Si qua iterum, Cynicos inter lux prima, Menippe,
Remigium alarum praepes tibi sumere detur,
Et lunam atque ipsum rapide transcurrere solem,
Et Jovis ad solium medio consistere Olympo,
Suppositae circumspicias unde aequora terrae,
Montesque, et pronos summis de montibus amnes,
Non tu Philosophos sapientem pascere barbam,
Non sylvas Academi, argutaque somnia Stoae,
Neu temere Metrodori atomos volitare per hortos
Curares quidquam. Longe majora tuenti
Excuterent merito risum salsosque cachinnos.
Nam nunc nemo fores vetitas effringit ephebus,
Nec belli causa amplius est Venus: ipse resedit
Jampridem furialis amor, frigetque libido.
Mortales alios, alios, mea tempora, mores
Narro tibi: mixtos juvenes, mixtasque puellas
Castos exercere, Platonica somnia, amores.
Ferte rosas citius, manibus date lilia nostris,
Purpurei spargam meritos ut floris honores,
Atque his accumulem felicia saecula donis,
Quae cum fele putant mures impune vagari
O vere sani felicia saecla cerebri!
Femineas igitur mecum si forte cathedras
[Page 10]
Semivirumque vacat coetus adiise virorum,
Principio hellebori multo te providus haustu
Prolue, et epoto bilem compesce meraco.
Regia Stultitiae haec sedes est: araque Divae
Maxima tercentum fumat cumulata cerebris.
Hic tura, hic pingues ad pulvinaria pompae:
Ventosi folles, mixtisque cucurbita betis.
Templum it turba frequens: manibusque papavera gestant
Caule coronati: capita alta supervolat ingens
Bubo, atque obscenos cantus dat foeda volucris.
Quali progreditur stipata satellite Diva!
Quam vario atque levi! Eja agedum, turmae hujus honores
Vestigare juvat, Satyraeque intendere nervos.
Summa mali labes, quod nil Natura sapit, sed
Omnibus haec sordet, senioque effeta videtur.
Atque adeo indicit Naturae Ars nescio quaenam
Horrida bella, velut Romano Punicus hostis.
Jam nihil est Natura: Ars, omnia vincat, oportet.
Inficit hinc nigro flaventem pulcra colore
Galla comam, ferroque secat malesana capillos,
Horridulam affectans speciem, vultusque viriles,
Immeritasque genas minio, turpataque fuco
Inscripsit frontem rugis, et pulcra videri
Dum cupit, ore nigros edentula pandit hiatus,
Et Cois induta leves it nuda lacertos.
In manibus liber est. Desperet posse placere,
Sit formosa licet, quae non docta puella est.
Molliter illa caput pulvino effluta resedit,
Et legit, et librum intentis evolvit ocellis,
[Page 11]
Imbibit atque animo vitae praecepta futurae,
Historias turpes, quibus aut patre nata relicto
Furtivam ob venerem moechum comitata profugit,
Sive viro fraudes innectit adultera conjux.
Has mirata artes discit peccare, cupitque:
Et doctae famam venatur, seque legendo.
Enecat, ut vulgo dicatur, Lectitat Iris!
Quingentos huc usque vicennis Naevia libros
Furfuris ejusdem sibi lectos dejerat, et se
Fallendi sic mille modos callere mariti,
Mille patris, nimium fastu tumefacta fatetur.
Hoc doctrinarum correpta Lycoris amore
Magnum iter ad Venetos Patavîque peregit ad urbem,
Illa quidem nullis mimos visura theatris,
Nec citharis aures oblectatura canoris,
Sed semel alloquio vel bis fruitura Poetae,
Qui verso Italiam princeps donavit Homero,
O felix Ave, nepte tua gaude! atque tuae nunc
Instrumenta oculis fabrilia cerne tabernae.
Sed nox atra diem humenti jam surripit umbra:
Vespertina vagi jam post diludia Circi,
Heroes lecti, nuptae, innuptaeque puellae
Tecta petunt, temploque parant succedere Divae,
Alternis ubi nocturnas sermonibus horas
Ducant, et cassae superent fastidia vitae.
Nec mora: convenere Chloe, formosaque Phyllis,
Et senior puero cum Thyodamante Lachetes,
Et pariter Salii, Consul, Flamenque Dialis,
Atque alii permulti: ingens diversaque turba,
[Page 12]
Quam ingenio atque aetate, habitu tam vestis et ore.
Cetera dissimiles hoc consensere, quod una
Omnibus est ars, vitam impendere rebus ineptis.
Principio vigiles jentacula sueta ministri,
Ancillaeque ferunt: nullos jentacula in usus,
Eoas sed opes, et Eois pocula vasis.
Intus aquae calidi latices, quales faba nigra
Arboris Arabicae potu submittit amaro:
Illius aut fervet succus pretiosior herbae,
Quam Seres longinqui potant, quamque recoctum
Oceano immenso Batavi, aut vexere Britanni.
His stomachum, his falsi recreant praecordia nugis.
Indociles quid vina juvent, quid lacteus humor
Prosit, Pomonae quid simplice victus ab horto.
Mox postquam cujusque satis laudata superque est
Materies cyathi peregrina, operisque facultas,
Serici in Hesperios figuli labor improbus usus,
Atque Indis pictum mantile coloribus, utque
Mensa remota tripes, et amor compressus edendi est,
Tum sibi quisque magis jucunda ad munia pernix
Exilit. Hi ludo exercent dispendia vitae
Dimensi solo ingenium mentemque fritillo.
Altera ludentes pars ridet, et ingenium illis
Segne, et hebes tardumque bonas contendit ad artes.
Hoc Pholoe ipsa putat: majoraque pectore volvens
Se a populo, et lectos circum secernit amicos.
Scilicet emunctae naris, cordataque vere est
Et sapiens haec turba, viam quae affectat Olympo
Musarum per delicias, floresque Minervae.
[Page 13]
Illi inter sese aut Voltaeri frigida scripta,
Aut duri evolvunt obscena poemata Casti,
Putidulumque novae conclamant nomen Elisae
His quaecumque sapit Milesia fabula, nuper
Invito quam scripsit Apolline cyclicus auctor.
Miratur Pholoe, laudatque, et comparat. Ejus
Dicta bibunt densi circum juvenesque virique:
Mox eadem recitant aliis oracula passim,
Ridiculi fatuae contagia spsrgere crambes.
Ast opere in medio Claudina supervenit: illi
Assurgat nemo: nemo audeat hiscere verbum:
Sed tantum inflexa paulum cervice salutem
Reddat, et accipiat. Statua taciturnior ipsa
Assidet illa toro, sed opis nihil indiga vestrae,
Attulit in loculis non parva viatica secum,
Exiguum, lepida forma, lepidumque libellum.
Hunc legit, inque hunc sollicitis incumbit ocellis.
Atque ubi sat lectum est, claudit, gremioque locat, mox,
Arrepto scribit calamo. Non ulla lituris
Menda dedere locum, faciles fluxere lepores
Sponte sua, constatque sibi sententia sponte.
I, puer, et Balbo scriptas perferre tabellas,
I, propera. »Mittit Balbo Claudina salutem.
Me tibi donaram: pretii munuscula parvi
Nil ultra, infelix, habui. Tu vive, valeque. «
O Medici, Medici! Vobis en docta puella
Traditur, Anticyra caput insanabile tota.
Nunc servata diu Claudina silentia rumpit,
Et Pholoen, Pholoesque benigne affatur amicos.
[Page 14]
Frivola de levibus non hîc oratio rebus,
Sed gravis et facundus et ornatissimus atque
Auditus nulli, nullo dicendus et ore,
Sermo de amicitia exoritur. Quo femina pacto
Formosi juvenis placito teneatur amore,
Ignibus et blandis respondeat, iste puellae,
Nec turpi alteruter face succendatur amoris,
Aut casti cupiat legem fregisse pudoris:
Verum convictu in praeclaro quam pote uterque
Longa queat duxisse pudicae gaudia vitae
Ceu cum fratre soror, cum natis optima mater.
Legibus his belle sexum ingeniosus utrumque
Devinxisse Plato, et cineri nova pabula prisco
Suffecisse, novas meditando et dicitur artes
Invenisse. Platonica sunt servata reperto
Nomina, militiaeque Platonica castra moventur.
Victa Venus cessit plus aequa parte Platoni,
Et sua dimidio contraxit regna Cupido.
Hac quoque amicitia persaepe puella puellam
Dignatur, meliorque pari concordia sexu est.
Dicam: nec Pholoes exemplum Aeglesque tacebo.
Nobile amicarum par Aegle erat, et Pholoe: illis
Flebile dissidium instabat, quia protinus Aegle
A patriis longe abscessura penatibus oras
Debuerat late populorum adiisse remotas.
Verba de amicitia ut coram audivere loquentum
Multa gemunt miserae, lacrymarumque ubere vena
Ora sinusque rigant certatim heroides ambae.
Utque vale extremum dixerunt, suppositisque
[Page 15]
Plumea pulvinis ut sella excepit utramque,
Tum vero falsi devictae vulnere amoris
Moestius ex imo suspira pectore mittunt,
Atque aegra aridulis singultibus ilia ducunt.
Ah! nostri extremum, Pholoe, cape pignus amoris
Atque tui mihi redde! inquit cum fletibus Aegle:
Lacrymulisque statim e crysrallo vasculum obortis
Implebat. Pholoe flens flentem imitatur amicam:
Mox inter sese permutant dona vicissim,
Vitrea amicitiae insignis monumenta ferentes,
Spctantum assensu laetae, tragicoque reperto.
Altera post, desit ne quidquam forte Platoni,
Pars sequitur: docta et morata apteque petita
Ex hortis, Epicure, tuis. Hac laeta voluptas
Non ambage humili, vulgaribus aut tenebrarum
Explicitur nebulis. Huc, huc accedite quotquot
Nomine virtutem, sed nomine discere tantum
Labrorumque tenus cupitis: nulli excidit ore
Hîc aliud verbum, praeter virtutis. At ipsa
Virtutem inclamat, limisque adspectat ocellis
Thyodamanta Chloe: virtutem dum crepat, Aeglen
Furtivo Glaucus pressit pede: Phyllidos Aruns
Implicuit manibus digitos, teneroque revincti
Nexu ambo appellant virtutem: ita foedere certo
Virtutem virtus ipsa virtute rependit.
Qui sapit, exemplis mecum bene colliget istis
Nil, nisi amicitiae hoc addisci foedera ludo.
Certe ita stultitiae grex autumat, et docet. Olli
Credite postgeniti, urbanos et discite cultus.
[Page 16]
Interea vestris procul importuna facessat
Et rudis ex animis suspicio, posse aliquando
Ulla sub ampullis verborum, et nubibus istis
Interius latitare mali mala semina virus,
Quo cultus vitiis, et disciplina paretur,
Ut lenocinio et formae melioris honore
Per fatuas impune domos, et per fora lata
Incedant urbanorum pars maxima morum.
Me si forte rogas de re quid censeo, dicam.
Et me stultitiae assentire fatebor alumnis,
Quorum nec mores, nec vitam carpo maligne
Candidus ac verax factorum scriptor. Ego nil
Interpres pravus fingo, nil mentior, ipsa
Parco uti consulto libertatre Poetae,
Atque modum teneo in Satyris, et contraho vela,
Omniaque accipere in partem aeque pronus utramque,
Non oculis credo ipse meis, non auribus. Atqui
Personat e contra abnormi crassaque Minerva
Nescio quis pulsam sapiens mihi rusticus aurem:
Cui pater exemplo mores firmaverat, et cui
Casta domum servat mater, plenosque sorores
Lanificae torquent studia in muliebria fusos,
Communi sensu bene praeditus ille, fideque, et
Religione pia vicinos inter, et inter
Aequales omnes princeps, atque optimus audit.
Ille mihi pro mille incorruptissimus aequi
Est judex. Dictata viri nunc scribimus: ille
Evulgare jubet: mihi jussa capessere fas est.
Aggredior. Dic rustice, quae vis. Rusticus infit.
[Page 17]
Novi urbem, et dominam novi, dominosque minores.
Pol! per doctrinae vana instrumenta recentis
Usque libido nova gliscit malesana sub arte, et
Publica materies morum sic crevit, eundo,
Olim celandus non sani pectoris aestus,
Nunc vitae studium, et quovis ars aere paranda,
Urbanos si inter cupias urbanus haberi.
Si potes, o urbane, mihi dic rure moranti
Vestra haec vivendi ratio quid protulit? aut quid
Grande bonumque paravit! Quae vos copia ditat?
Nam si forte ineas summam totius acervi,
Invenias mecum, in manibus superesse tuis nil
Praeter consimiles vetulis, pictasque puellas,
Atque famem integram quaesitas impare censu
Post epulas, et dextro haud umquam tempore lectam
Molem librorum ingentem, scriptasque ad amantem
Ridicule, missasque tabellas, atque loquendi
Tortile nodosumque genus, quod psittacus aut vix
Reddere pica queat, vestros imitata lepores:
Adde vitro inclusas lacrymas, et inutile pondus
Sortitas nugas non sani incommoda saecli.
O nuptae, innuptaeque colum capite: abjice nugas
Turba virum, et terram potius versato ligone:
Vel si in deliciis sunt otia, nocte dieque
Carpito felices Bacchi sub numine somnos.
Utilius sic vestrae ierint oblivia vitae,
Solbria ineptarum quam tanta negotia rerum.
Fors nova praecipites reparabunt saecula mores
Haec nos inculto viventes rure putamus.
[Page 18]
Rustice, vicisses, risum si forte movere
Scisses: nunc tua te solum sapientia servat,
Non allis prodesse potest. Nos ipse Menippus
Vix servet, Grajos inter salsissimus auctor
Ridendi, et prisci facile urbanissimus aevi.
Qui si vidisset fanda haec infandaque, prorsus
Enerves animos risisset, degeneresque
Vivendi cultus. Vitiorum haec frigida moles,
Si quod forte virile fuit vitium, obruit omne,
Semivirosque homines, muliebria monstra, creavit.
At quid si patruos nunc, patres, atque magistros,
Quos penes est morum censura, Menippe, videres?
Dic, quidnam de illis sentires! Illud opinor,
Quod dixit, tragicam ut vidit vulpecula larvam:
Quale caput cerebro caret! Heus! haec formula vos o
Majores natu compellat. Ego ut redeam illuc,
Unde viam incepi, hoc majoribus occino carmen,
Stultitia vestra parvi periere nepotes.
[Page 19]
SATYRA III. ANGLOMANI-GALLOMANI
Rure suburbano primi sub vesperis ortum
Ibam forte redux, urbanaque tecta petebam.
Atque foro propior, quemdam visurus amicum,
Consisto paulum, nocturnaque frigora vitans,
Vicinae, dum hominem opperior, succedo tabernae.
Venditur hic calida: huc omnes equitesque, patresque
Conveniunt, sorbentque quaternis assibus emtos
Nigrae undae cyathos, Panchaeae lentis amara
Pocula, sed capiti et stomacho opportuna bibuntur.
Tunc ibi densa humeris, et confertissima forte
Turba aderat, mixti pariter juvenesque senesque,
Auribus arrectis omnes, omnes taciti, omnes
Sorbebant calidam, aut pendebant aera ministris.
Ingressus vacua ut scamni me parte locavi
Extemplo cubito me leniter officiosus
Vicinus premit, et, quid vellet? ubi rogo, primus
Occupat. Ignoras tu Vindobona quod in urbem
Cursor, et a Piceno advenit publica navis?
Gratulor incolumes venisse, repono: sed ille,
Hoc minimum est, inquit; nam res de Caesare magnas
Attulerunt: magnas de Gallis, deque Britannis.
Horrida bella mari: terra horrida bella geruntur.
Vix ea fatus erat, cum sede Ligarius alta
[Page 20]
Composuitque togam manibus, vestemque reduxit
Dicturus, dictisque exordia quaerit ab ovo.
Caelatamque prius nigra testudine et auro
Porrigit in gyrum late, cunctisque propinat
Urbane thecam. Digitis attingitur inde
Ater, et exiguae in morem contritus arenae
Pulvis, at aetherii ducuntur naribus haustus.
It tenuis, cerebroque intus penito involat alte
Spiritus, ac lenti recreantur odore meatus.
Baetica Semideis, Lutetia, et ultima Cuba
Dant volucres atomos, Pyrrhique Molossica tellus.
Pulveris hujus honos est, illo quod sine numquam
Nocturnum trepidi Patres potuere Senatum
Cogere, vel meliora sequi: saepissime ab illa
Sumta est utilior patriae sententia theca.
Orator nemo fuit hoc sine pulvere: doctis
Saepius haec etiam fuit unica Musa Poetis.
Ipse ego, qualiacumque rudis nunc carmina scribo,
Auspiciis parvae, fateor, me scribere thecae.
Haec fovet ingenium, reficitque in carmina nares.
Quanto rectius hoc, ungues quam rodere vivos,
Scalpere vel caput, aut muris impingere pugnum,
Difficiles numeris quoties haesere Camenae!
Omnia lecta mihi (sic nempe Ligarius infit)
Quotquot in urbem advecta hodie sunt acta diurna:
Tam quae Tergeste emittuntur, principe quam quae
Bibliopola Italum prelis excudit in urbe.
Praecipue quae Germanus de flumine Moeni
Scriptor tam bene Gallorum sermone recudit.
[Page 21]
Pol, scite docteque! Viri sapientia mira
Illius! Ille quidem regali dignus in aula
Publica ad arbitrium moderari commoda rerum!
Omnia perlegi, atque animo mecum ante peregi.
Liberius, quod visum est, dicam. Aut bellum erit, aut pax.
Rursum, vel sine sanguine pax erit: acria vel post
Praelia dictabit victo victoria pacem.
Res adeo humanas mergit caligo futuri,
Nulla hodie ut sapienti divinatio detur.
Haec ubi conticuit fatus, contra exilit acer,
Atque infit Mamurra. O quid censetis, an arctum
Transmisisse fretum queat, atque Britannica regna
Invadet Gallus? Quonam cessura putatis
Tanta novi haec, et inauditi discrimina belli?
Hoc opus, hic labor est. Surgit gravitate senili
Cotta, manuque silentia poscit utraque.
Atque repente sinu, senior dum surgit, aperto
Excidit excussum illi haud enarrabile textum
Chartarum, scissi farrago voluminis ingens.
Ingeniosus ibi ventura duella papyro
Bibliopola Italus, Gallus, Germanus, et Anglus
Crediderat, penito et rimata in pectore Regum
Consilia alta, regunt queis pacem, et bella ministrant.
haec populo paucis vulgaverat assibus emta,
Fata orbis terrae! Vento nunc rapta feruntur!
Vix discurrentes pueri, et sub scamna ruentes
Collegisse queunt, et hianti reddere Cottae.
Ille, ubi collegit sese, sic ore profatur:
Hanc testor cladem, mihi qua pretiosa supellex
[Page 22]
Nunc disjecta jacet, quali studio atque labore
Pervigil incumbo Europae dignoscere fata.
Usque diurna ideo acta lego, collectaque servo,
Inque vicem compono, ut mox depromere possim.
Hae mihi sunt nocte atque die artes: saepe legentem
Deprendit me sol ad vivam mane lucernam.
His studiis aevi res gestas addo vetusti.
Optima fax rerum sunt facta antiqua novarum.
Nil ego crediderim fieri non posse: sed idem
Pleraque difficile fieri contendo. Quid ultra?
Frumento naves trajecit barbarus olim
Rex, et Byzanti cecidit fortuna: mari ipsi
Frena dedit Macedo, Tyriaque est urbe potitus.
Euphrate averso Babylon fit regia Cyri.
Contra, nequidquam superatas Annibal Alpes
Jactat, et infractos Cannarum clade Quirites.
Nil ultra potuit. Frustra certasse Philippum
Novimus Anglorum Hispanos immittere terris,
Ipsaque victorem fregit victoria Pyrrhum.
Sunt animi, et vires, et Mars est acer utrisque.
Alea proposita est: nil miror, quod cadat. Atqui
Vix dubitem fictis Gallum nos ludere larvis:
Nec tam difficiles aditus discrimine tanto
Quaerere remigio fretum, Oceanoque quieto.
Talibus exarsit dictis violentia praeceps
Mamurrae, rabidoque fremens sic intonat ore:
Et dubia, et dubiis odi praetexere causas
Priscorum a fatis longe, obscureque petitas,
Tamquam antiqua novis possint exempla referri,
Aut clypeo nunc sit, decertandumque sagittis.
An, puto, de ignotis res est? Nos clara putamus
Omnia, et in media jam luce locata diei.
Excutiet Monitor mire dubia omnia, quotquot
Congerat explosus Pyrrhon. Monitore magistro
Utere, nulla super caligo incerta futuri est.
Sic ait, et laenam ex humeris, quam forte gerebat,
Deripit, extenditque solo: tum: Haec Anglica sunto
Littora: Gallorum haec: medioque Britannica ponti
Interfusa, ait, adversas dirimant freta gentes.
Hoc Caletum: haec Caleto contraria Dubris.
Mox armariolis cyathos raptasque patellas
Disponit per laenam, et vasis oppidulorum
Nomina dat, fragilique notans loca limite signat,
Ostenditque rei tempusque modumque gerendae,
Castra locat, parat insidias, et praelia miscet:
Invadit, pugnat, vincitque et vincitur idem.
Exitus hic belli, rerum hic est ordo futurus.
Discite, Mamurram multo haec vidisse prius, quam
Quidquam evenit. Humo dein pergit tollere laenam,
Atque loco cyathos rursum posuisse priore.
Sed dum vociferatur, dum huic respondet et illi,
Franguntur cyathi lapsi: scatet uncta lacerna
Immundis maculis. Coetu ridetur ab omni
Mamurra. At pueri poscunt sestertia centum
Fractis pro cyathis. Negat acriter ille, fremitque,
Ast illi secum facientia jura minantur.
Ille, ut nil erat in loculis, fugit ocyor Euro
Ludibriis clarus ridentum, unctaque lacerna.
[Page 24]
Mamurrae derisores mentis bene sanae
Censeret quisquam, atque ejus distare furori;
Praesertim audisset pressa qui voce loquentes.
Desipit ut parva in re, et fallitur egregius vir!
Heu quaenam est ratio! Verum hic mihi contigit illud,
Insanos inter geminos quod dicitur olim
Cuidam evenisse. Insanus narrabat amici
Morbum, quod sese Indorum Regem esse putabat,
Poscebatque coli Eois ut Regibus est mos.
Quae si vera forent, mene, inquit, quaeso, laterent
Usque adeo, Regis qui sum unus filius Indi?
Nam postquam a docta aufugit Mamurra taberna,
Sermones idem de Gallis, deque Britannis,
Vesanae lites, et vociferatio multa,
Cum par consensus nulla altercantibus in re,
Sed capitum qui esset numerus, foret et studiorum.
Forte tacens obscura in sede latebat Ofellus
Hiscere nil audens, verum, ut nemo magis, ardens
Resagitare novas, bellorum et discere casus,
At mentem dubitans ostendere, ni prius anceps
In praeceps egisset utramvis alea lancem,
Certa sequi, atque a sorte optans decernere causam.
Hunc ut forte latentem agnovit in angulo Avitus,
Elabi te posse mihi frustra, improbe, speras:
Nunc ventum ad verum est, ait. Haud te nota juvabit
Calliditas. Memini bene: praeteriit triduum illud,
Orati prece quod multa concessimus ultro,
Consilia ut posses recte componere tecum,
Et partes legeres certas, quaecumque placerent,
[Page 25]
Anglorum, vel Gallorum. Jamque ede, quod intus
Corde premis: tibi quae tanta est sententia de re?
Ille refert. Triduum elapsum est; haud inficior: sed
Quaelibet imprudens esset sententia nobis,
Cum nihil attulerit cursor, Gessoriaco utrum
Galli vela Notis dederint, an credita portu
Classis servet adhuc litus: speranda videtur
Pax, donec bellum incipiat: licet interea nec
Ulli fatorum incertos praedicere casus.
Evasti modo, Avitus ait. Sed tempore longo haud
Nos tua ludificet posthac solertia, Ofelle.
Ecce aliud triduum tibi largimur. Sapienter
Utere donis, neve magis vadimonia differ.
Nam si post triduum nullas delegeris anceps
Qualescumque voles partes, non nostra patebit
Amplius haec tibi, Ofelle, taberna. Extorris et exul
Famosum duces sub dio turpiter aevum:
Immundaeque jacens olido in nidore popinae
De scurra Rufino, et de nebulone Sorano
Res haurire novas foedo damnabere casu.
Rideres dejectum hac poena, ut fulmine, Ofellum,
Supplicibusque modis pacem, veniamque precantem,
Et praefinito se tempore promittentem
Lecturum partes: sit tantum uti atque frui fas
Optati coetus, et doctae luce tabernae.
Hic, quae alios inter tantisper prima quierat
Pugna, recrudescit rursum, dum mordicus unus
Quisque aliis contraria sentit, et acriter instans
Omnibus insultat violentus: non secus ac si
[Page 26]
Privata cujusque foret contentio de re,
Gallomani, Anglomani magnis clamoribus aures
Implent, et miscent verboso praelia Marte,
Certus quisque sui sensus. Insania praeceps
Quin excrevit eo, pars multa ut pignore pacto
Certarint, an trajiciant Galli. Haec ubi visa
Atque audita, mihi clamosa excedo taberna,
Atque domum repeto. Plures de more sodales
Hic aderant: audita, ut erant, his, visaque narro.
Tunc in Gallomanos multa, Anglomanosque jocati
Insanire putamus utrosque haud dispare morbo, et
Curatoris egere boni: dum publica curant
Atque ignota sibi, sua inepti commoda spernunt.
Quin sale ridiculo, multoque fricamus aceto
Inter coenandum illos, qui acta diurna parantes
Evolvunt multo laterum, capitisque dolore
Aequa in tonstrinis ut possint lance librare
Reges, et populos, legiones, praelia, classes.
[Page 27]
SATYRA IV. PEREGRINANTES
Haec quoque stultitiae accessit pars magna recenti,
Maecenas, longo et radices egit ab usu,
Imberbes pueri quod vix custode remoto
Trans mare mittuntur, multasque jubentur adire
Gentes, et peregre multas errare per urbes.
Nempe ubi vix Sophiae, atque opera est navata Mathesi,
Lineolaeque omnes, numerique, et calculi, et omnis
Formula ubi aequandi percursa est, atque ubi abunde
Barbara verborum est, atque importuna supellex
Collecta ad speciem, et linguae mandata volucri;
Ocyus implumis Sophiae de nidulo alumnus
Evolat, et caelum sublimi vertice tangit,
Materna in pluma, et Laribus si forte paternis
Doctorum repetendo imitetur verba Sophorum,
Radices, blateransque cubos, quadrata rotundis
Miscens, cumque acido et fixo gas aere jactans.
Psittacus humanas sic reddit gutture voces,
Et nostro infelix laudatur Simia gestu.
Jamque age, rumpe moras, puppim conscende paratam,
Fortunate puer: contraria littora carpe,
Mutatoque animum veterem simul exue caelo,
Atque alius, meliorque redi. Ne parce labori
Interea, et gentes properas dum visere, et urbes,
[Page 28]
Explorare hominum mores, artesque memento.
Quo censu populi, quali stent milite vires,
Servitione gravi duro sub Rege premantur,
An mage libertas jure omnibus imperet aequo:
Ecquis Apellea unicuique est finis in arte,
Disce, et Phidiaca quam magnus in arte Canova.
Quis lunae, solisque vias, quis sidera noctu
Vestigat prono percurrens tramite caelum
Astronomus. Celsas etiam tu scandere turres
Aude, ut Pleiadasque Hyadasque, et Orionis ensem,
Arcturumque scias liquido dignoscere caelo.
Sic te multa virum, multa et prudentia rerum
Tollet humo, et populo secretum parte locabit
Summa, primores inter, famaeque beabit
Nectare, erisque bonus, sapiens, et fortis, et acer.
Sed quid me vana lacto spe credulus? An non
Sensisti, quali ludamur imagine rerum?
Frontis prima fides simul et me decipit, et te.
Omnia quippe redux haec nostra fefellit alumnus
Auspicia, et monitus praeceps elusit inanes,
Nonne vides, quae illi circumdet fascia collum,
Comprimat elisas quantoque volumine fauces?
Et longum involvat mentum: propera, atque Machaon,
Si quis ades, fer opem: jugulum nam angina misello
Praefocat: velit hac quis bellulus arte videri?
Aspice ab auriculis ad malas usque genasque
Hispida tonsoris digitos ut barba refugit:
Cetera pars rasa est, vel vulsa, aequataque vitro.
Dimidio et verpus vultu procedit alumnus
[Page 29]
Judaei in morem, Solymis quem denique jussit
Vana superstitio vitae male facta piare.
Trajecto ingenuas auro quis perforat aures?
Caribus atque Syris olim venalia signa
Haec fuerant domino imposita a mangone sub hasta:
Nunc tu servilem circumfers laetus honorem.
Caesaries cur nulla caput componit honestum?
Tonsa coma est: serviliter hoc quoque: vertice raso.
Fallimur hic, magno hercle et fallimur intervallo!
Nunc forma nova forma datur: datur altera pulcri
Nunc species. Est haec hirto coma curta capillo
Docti opus artificis, cui non vulgare ciniflo
Quisquam de trivio studium, impenditque laborem.
Ille igni domuit crines, et finxit acu, ille
Crispavit, temereque dedit sine lege vagari,
Ille superfuso madefecit nectare citri.
Dextra manus duro moderatur robore clavam,
Gestamen, Polypheme, tuum, exuviasque latronum!
Quod si forte illam, qua Sequana labitur, urbem
Galligenas inter cupidis tantisper ocellis
Vidit, Sequanicoque ocreas si tingere coeno
Forte datum est, tunc ex omni jam parte beatus
Nugacis populi pueriles spongia mores
Combibit, atque refert primores veste cinaedos.
Ridiculus duplicem stupa confringere gibbum,
Atque soloecismos patria intorquere loquela
Undique quaesitos, patriisque innectere verbis
Murmure barbarico voces, et inhospita dicta
Nescio quid blaterans stridens discors et acutum,
[Page 30]
Quale manu resonant tironum exercita plectra
Nocturnique gemunt feles per tecta domorum.
Curta toga est etiam: summo toga poplite nodos
Vix aequat, femorisque decus juvenile recludit.
Pro tunica incipiunt longae ipso a pectore bracae
Demissae ad suram, talos et ad usque reductae.
In bracis belle puerili exercita ludo
Laeva latet clam, et odoratum bibit uncta teporem.
Denique in argento argutus pede calceus haeret,
Vel geminum crus nigra brevi tegit ocrea aluta.
Non visu horridior, non villis foedior atris,
Promissa barba, nodosae stipite clavae,
Crinibus impexis horrendo egressus ab antro
Semifer Ausonios Cacus terrebat agrestes.
Nullus et a gelida quondam deformior Arcto
Barbarus Italicas miles vastaverat urbes.
Hi tamen arrident cultus: atque hac sine veste
Nemo placet sibi: sunt ista nunc arte cinaedi.
Ergo his deliciis ornatus barbaricaque
Veste beatus, Romanam audes praepete lingua
Fastidire togam, cultusque horrere Latinos,
Romuleae media egestus de faece Suburrae?
Et propter barbam, et baculum, gibbumque coemtum
Vis Gallos inter numerarier hybrida? Pennas
Pavoni quae deciderant collegit, et his se
Graculus ornavit, mireque sibi placuit, ceu
Nunc tibi tute places, vel plus, sed versicolore
Speravit frustra Junonem fallere cauda.
Jamque tibi licuit cognoscere ab ungue leonem,
[Page 31]
Quaeque fuit longae utilitas et summa viae: sed
Nil te nosse putes, nisi verba audire loquentis,
Ingeniique aciem a dictis deprendere detur.
Magnum in primis, si meminit, quo quaeque theatro
Vocalis Phryne cecinit, saltavit Orestes,
Quosque procax egit decies Arbuscula mimos.
Nam neque Melpomene tragicis lacrymosa querelis,
Nec potis est ullo tetigisse Thalia lepore
Arcadici juvenis mentem, et Baetica corda.
Impuri vix mente sales mansere reposti,
Scurrilesque joci, et Davo dicteria digna,
Callidus in scena quae fudit servulus actor,
Ridiculus varium tunicae illevisse colorem,
Ligneo et accingi gladio, leporemque galero,
Et capiti nigrum personae imponere rictum.
Jamque age, si qua potes, visa aut audita referre
Ne pigeat. Nil vidit, nil sensit, meminit nil
Truncus iners! inter caupones et meretrices
Vita fuit misero, inter lustra interque popinas.
Sed ne cum puero dure, aut egisse severe
Forte tibi videar, jam illud concedo libenter,
Ut quaecumque velit nobis mendacia narret,
Fingat inauditas ut res, incredibilesque.
Hoc vetus est dudum, a longe venientibus ut sit
Jus, patriae postremo ubi in otia tuta recedunt,
Res, loca, personas omnes, et tempora in unum
Structa Chaos miscere, et per mendacia mille
Auribus, ut pecudes, indoctum ducere vulgus,
Seque suis ipsos dictis inducere testes.
[Page 32]
Delirae mirantur anus: it fabula discors
Inter nutrices trimis cantanda puellis,
Nocturnosque loco lemures depellere certat.
Quid miserande taces, oculisque errantibus alte
Suspicis in caelum interdum, modo lumina terrae
Defigis, patulique stupes hebete oris hiatu!
An ne hoc forte potes? Mentiri non datur uni
Ergo tibi? Quotus hoc sibi quisque negavit ineptus
Atque audax? Impune erit. Aude. Atque hoc quoque nescit.
O stipes vere ficulnus, inutile lignum!
Tunc ira pariter, motusque pudore superbo
Extemplo coenam multis indicit amicis
Magna sui pateras inter monumenta daturus.
Adveniunt plures: discumbunt. At pater et Rex
Coenae, Lucillae clam multa locutus ad aurem,
Multaque subridens, multa et ridere paratus,
Magna exspectanti similis jubet, ocyus illa
Ut patinae tollat majoris operculum, et intus
Servatas epulas in primis gnava ministret.
Vix patinae admovit digitos, vesica suilla
Evolat in caelum subito, et laquearia tangit.
Et nunc descriptos huc illuc fertur in orbes,
Pendula nunc medio libratur in aere, qualis
Stare loco visa est tellus, errare Cometes.
Alta supervolitat capita, affectatque lacunar
Fumosum sidus, caeli incrementa recentis.
O salvete sues! jam et vos dare sidera caelo
Fas, docti poterint quae dispexisse Conones.
Omnibus interea domini mens conscia vultus
[Page 33]
Deliciis perfundit: plaudit, et ore renidet,
Seque probat tacitus. Gas inflammarier aptum
Convivae inclamant multi: pars maxima rident,
Atque in herum multa, in Lucillam multa jocantur,
Et calices poscunt. Quidam ut memorabile factum
Vidit, et agnovit doctrinae exemplar acutum,
Servavit Satyris non vulgo digna reperta.
Impermissa negant Superi mortalibus aegris
Gaudia stare diu. Plausu in medio atque triumpho
Nam domini subitus pallor convertere vultus:
Ille graves gemitus ex imo mittere corde,
Questu implere loca, et flere ut puer. Heu furit acer
Ossibus, invalidosque dolor depascitur artus.
Intercepta jacent convivia. Cladem inopinam
Condoluere pii, lacrymasque dedere sodales.
Protinus accelerant famuli, stratisque reponunt.
Accersunt medicos. Exploravere jacentem
Ut medici, promunt ferrum, membrumque recidunt,
Quod laesum est, vitamque indigno vulnere servant.
It capitis minor, atque, ut iniquae mentis asellus,
Infelix dominus demissis auriculis, et
Transit ad eunuchos quondam vir, nunc spado factus.
Hic finis curarum, haec magnae meta viai!
[Page 34]
SATYRA V. PHILOSOPHI
Exstincti pellem arripuisse Leonis Asellus
Dicitur in sylva, exuviasque indutus opimas
Rugitum immanem misisse: repente paventum
Praecipiti dare terga fugae genus omne ferarum,
Atque insectantis rabiem vitare. Parumper
Una stetit, retroque oculos vulpecula torsit,
Compertisque dolis, fugientes avocat. Ardent
Protinus ultrices, posita formidine, in iras,
Et spolia eripiunt Aurito aliena trementi:
Partim mille modis insultant; parsque cruentis
Unguibus incutiunt, et acutis dentibus ictus,
Membraque certatim lacerant. Jacet ille, suosque
Flebilibus monet exemplis, temeraria quorsum
Stultorum coepta evadant, melioribus atque
Nasutis quoties se posse illudere sperent.
De quibus haec, quaeso, narratur fabula? Dicam.
Est insulsa, levis, comoedaque natio quaedam
Ridiculorum hominum, grex importunus, iners et
Futilis, ingenio nullo, nulla arte magistra,
Doctrinarum apices affectans atque leporum.
Nil populare sapit, verum arripit illico quidquid
Portento simile objicitur, vel prodigiosum,
Proque novis capit usque immania monstra repertis.
[Page 35]
Tantum in deliciis novitas est! Scilicet una
Haec placet, haec sapit, hanc laudant, mirantur, amantque.
Hos nosse in pretio est. Vulgi jam venit in usus
Nomen. Philosophos appellant plebs, Tu, Ego. Rides?
Philosophos rides, Maecenas? Anne tibi quis
Simius est visus? Doctorum prima virorum
Sunt hi, quos dico. Laudes disce ordine, et artes.
Non ego, Philosophos cum dico, dico Platoni
Quidquam, aut Stoicidum majoribus, atque Lyceo
Consimile: a Cynicis quam longe sordibus absunt,
A conscisso palliolo, pera, atque bacillo,
Tam quoque doctrina Grajis, pugnantque Latinis,
Omnia magna crepant, sublimia, et acria, acuta:
Aut subtile genus primo de flore leporum
Educunt, quali vixerunt rore cicadae.
Ille mare in terris ponit, pontoque fluenti
Isse rates olim, quo nunc tegit omnia tellus,
Credite jurato testi. Indignatur et alter
Humano bipedes homines incedere more,
Quatuor et jubet extemplo ingredier pedibus. Nunc
Ite manu, pedibusque simul, demittite pronos
In terram vultus, hominum gens, atque faceti
Baccare promerito nebulonis cingite frontem,
Mox nova cum brutis communi foedera in antro
Pangite, vivendique alias ediscite leges.
Fiet ita, errorum ut turpes, crassaeque tenebrae
Praeceptore lupo in melius mutentur, et urso.
Discite ab exemplis. Verum, an mediocrius ille
Insanit, vires qui nostrae mentis, et ignem
[Page 36]
Praeclarum ingenii, unde tot artes, totque reperta,
Vincere contendit pecudes, et bucera saecla
Non ratione ulla, manuum sed munere solo;
Flectere nam nequeunt digitos, quibus ungula duros
Continet articulos, cornuque rigente fatigat.
Unde haec hausta viris? Quis Doctor? Nemo; sed ipsi
Ingenium peperere sibi, nulloque labore,
Quod natura dedit, pepulere foras. Ita? Cornu
Sponte petit bos, dente canum vis: sponte filix, et
Urtica, et tribuli incultis nascuntur in hortis.
Induit atque novum idcirco Sapientia nomen,
Ambitioque novum tituli quaesivit honorem,
Quo minus in rebus solidi fuerat. Genii ergo
Atque Repertores passim audivere leporum.
Quilibet insanus jure hoc mactetur honore,
Qui coram populo, in buccam quod venerit, efflat.
Sunt alii, pars magna, quibus sapientibus esse
Tam facile, invidere Dii. Sapientia multo
Qualiscumque his aere stat, et multo emta labore.
His mire arrident peregrina, hi Gallica curant
Dumtaxat, Venus hoc percellit Gallica tantum.
Verborumque operosa superstitio patriis et
Maternis inimica opibus, quia non procul absunt,
Incessit misere, ridendo et torquet amore.
Gallica conquirunt, elementaque Gallica discunt
Toti in litterulis. Quantum diducere callet
Quis rictum, et circumflexum pronunciat apte
Ore, gravemque sonum, atque, ut Gallia jussit, acutum,
Tantumdem sapit. A Ligeri hinc peregrina supellex
[Page 37]
Verborum, notis hinc farta cucurbita dictis,
Arcadicum sal, et Boeoticae acumina mentis.
Inde penu instruitur jejuno nobile luxu
Undique diphthongis differtum, commate, punctis.
Hic jacet O, illic E, hic Alphae concurrit Iota,
Atque inter socias, veluti Regina, minores
Eminet, et blaesum elingui melos elicit ore U.
Anglica constricta quod si quisd sibila lingua
Dentibus infrendens nullo jaculetur hiatu,
Praestat collegas, quam cetera oluscula betae.
Ergo hoc e ludo, hac epulatus fercula crambe
Bubo aliquis, vel pingui effert se corpore vervex,
Indicibus pastus crudis et Lexica ructans.
Lexica; namque alios prohibet mens plumbea libros.
Lexica; non aliud nostro praestantius aevo.
Nec magis historiis dignum, Satyraque repertum,
Explicitur quo tota tribus Sapientia chartis.
Hic veteres fastos, figulisque ut testa paretur,
Coena coquis, pariter condiscas: qua arte Poeta,
Qua fieri Orator possis, Pictor, Geometres,
Scandat ut Astrologus paria, et funambulus astra,
Eluat ut sordes fullo vel spongia, mentem
Philosophi ut purgent recto sermone malignam,
Hinc haurire queas. Scite mediocria magnis
Et bene conveniunt, nec pugna est ulla, brevique
Clauditur in cista doctrinae cyclicus orbis.
Stant omnes facili digesti ex arte lepores.
De genere hoc multi pars vellunt montibus herbas
Graminaque, et foeno redeunt, malvisque beati;
[Page 38]
Pars saxa effodiunt, et lecto marmore fragmen
Se reperisse putant auri argentique metalla.
Felices saxo, vicisse ut Olympia credas.
Aucupium alter vicinis exercet in hortis,
Succintus tenerae in morem cultumque Dianae,
Par levibus ventis it, currit, semper et uno
Fixus in obtutu diverberat aera palmis.
Obterit et caules pedibus, betasque sequaces.
Magna viri merces, si pictis discolor alis
Papilio in praedam cedit, gracilisve cicada,
Transfigenda stylo, tectique in parte locanda
Splendidiore intus, plutei ornamenta capacis,
Furfuris ejusdem nugarum ubi copia dives
Stat congesta diu, et doctae monstratur amicae.
Hos leni otiolo interdum mutare labores
Juverit, et molli mentem recreare libello
Paulisper, gravibusque levem induxisse Minervam.
Hinc salis urbani leges, legesque jocorum, et
Gratia ab obscenis laudatur; nec lepidum, aut quid
Atticum et urbanum festivumque est, nisi forte
De Tusco veniat vico, mediaque Suburra.
Improbius sapiunt, multoque nocentius illi,
Qui emendant leges, et publica commoda curant,
Quos quid honestum sit, quid turpe, quid utile, quid fas
Fine voluptatis natura, docetque libido.
Arripuere vice (sit fas risisse) Solonis:
Jura domi scribunt, legumque volumina dictant
Non sano toleranda homini, prelisque ministris
Proponunt populo. Discordia garrula rerum!
[Page 39]
Nam Graeca assuitur Romano fimbria panno.
Calcei ab Aegypto veniunt, a Perside mitra;
Fervet opus Creta, Etruscis, Lacedaemone, Athenis;
Perpetuique movent Bruti et fastidia Cassi.
Juppiter! heu chaos! heu rudis, indigestaque moles!
Et tamen hac aliquis tanta de gente Sophorum
Prodire et sutor potuit bonus, et citharoedus,
Mercator, caupo, vel praeco, navita, fossor.
Audiat haec oculis si quis dispendia siccis,
Improbus hic fuerit, sanae vel mentis egenus.
Atque adeo digni vesica, aut caerite cera
Bella movent Oratores, et jurgia miscent
Fortiter insana pro libertate ruentes,
Pellere ridiculi Regews, plebique scelestae
Imperium, et fasces, saevasque dedisse secures.
Sceptra Jovi eripiunt; Divos, et fulmina rident
Cyclopes Sophiae! Sic imo vertere fundo
Humana aggressi, et vitam induxisse ferinam;
Ni victrix conantes dextra coerceat illa,
Alcidis quae ritu jam omnia monstra subegit.
Haec tamen ut rudibus possint praecepta probare
Omnia, discurrunt, disceptant, atque perorant
Per trivia urbis, per loca, per fora, compita, vicos,
Per lustra, unctas perque popinas, atque tabernas.
Dicentes stupuere coqui, meretriculae, et acris
Natio mimorum, tonstrinarumque gregales.
Nos missos facimus, quia gentis taedet ineptae.
[Page 40]
SATYRA VI. COENA
Nostro, si sapies, natali, (cras venit ille)
Maecenas, coenabis apud me. Lauta paratur
Coena tibi, {quiq} ego deliria Stoica nondum
Admisi circa patinas, nitideque colendum
Corpus, Aristippi potius praecepta sequutus.
Sed veto, regali speres convivia luxu.
Quantum Luculli, etcensu distamus Apicî,
Tantum etiam ingenio, natura, et discrepo mente.
Advenias tempestivus, non serior hospes.
Non placet occidui vesci sub lumina solis,
Perque diem proferre faces, ut callidus hac re
Rufus in una imitari Reges atque Tetrarchas
Ad convivarum fastidia: verum avido quem
Sumseris ore cibum, lassae male sederit alvo,
Longa ubi post jejunia bilis te acre momordit.
Excipient Lybicis non te suffulta columnis
Tecta, nec instructa aulaeis coenacula, et ostro:
In medium sed versa diem properante teporem
Sole dabunt: Hadriae objecti patuere fenestris
Aspectus, et seu placidum steterit mare, sive
Tollet hyems freta, tu alterutro recreabere visu.
Accipe nunc alios convivas. Candidiores
Nulla tulit tellus, mage nec tibi, nec mihi amicos,
[Page 41]
Uno de nido vetulos, notosque columbos,
Romanus veniet Cosintius: ille Vitruvî
Aedificare ad normam, et respondere Sabini
Doctus ad exemplar de jure: aderitque disertus
Higia, quem medicae prorsus sapientia multa
Artis humo tollit, doctrinaque, sed nihil aeque ac
Simplicitas animi, et praesens in pectore candor.
Nuper rure redux veniet Betondius acer,
Et bonus agricola, et caesa bonus helluo porca:
Cultor at egregius Sophiae, censorque leporum
Atticus, auriculas bene Grajum factus ad unguem.
Accedent, suaves animae! Appendinus uterque
Alter ob historiam, Euelidaeas alter ob artes
Nobilis, at dignos Musis et Apolline cantus
Ore movere pares. Lepidam coenantibus ex re
Ferrius interea fabellam narret ad illum
Germanum Phaedri, castigatumque saporem.
Seria rumpentur risu, cum plurima passim
Accipiet, reddetque catus dicteria Marcus.
Nemo foras dicta efferat: auribus omnia tritis
Commisisse licet, dicenda, tacenda locutos.
Jamque gradum celerare, viamque vorare memento.
Sed quaenam nostra excipiant te fercula mensa
Primum audi, ut si quid fortasse placet, quod omisi
Imprudens, monitus facile doctusque reponam.
Externas non nostra dapes, peregrinaque praebet
Instrumenta gulae diverso a littore mensa.
Nulla coquum mihi, nec structorem Gallia misit.
Non ego uti Galli, sed coenet ineptus Iolas
[Page 42]
Dalmata citra Alpes natus: male Dalmata pinguis
Externas affectat opes, alienaque frustra
Captat inurbanus, rudis, et prope dictus agrestis.
Ridiculus propria nescire in pelle quiesse
Majoresque humili pennas extendere nido.
Non scarus ergo tibi, squilla, aut peregrina lagois
Apponetur, nec curvas acipensere mensas
Exspectes, vel inerte pygargo: jam mihi nulla
Testa recludetur, fasces quae vidit Opimî,
Nullaque Pannonica promentur vina diota
Caesareis olim prelis elisa Tokai:
Divitis extrema neu quae Frons Africae in ora
Sole sub ardenti Batavum primoribus edit;
Aut Prytanaeo quae Consul Picenus in ipso
Diffudit Piceno de caupone coemta.
Non Cumaea Neapolis intra moesica nobis
Murrhina vasa manu pinxit solerte Venutus.
Omnia ab Illyrico, patrioque sub aere nata.
Municipes erimus convivae, fercula, vasa,
Excipias si pauca, quibus natura carere
Nos negat, urbane vivendi et cultior usus.
Nam mea uti vappae differt ratio, atque nepoti,
Ingluvie qui posse putant se vivere sola,
Munditiis etiam dissentit innanibus, in quas
Incubuere illi, species quos ducit inepta,
Non usus, nec res: qui nostro non sine risu
Ad bene vescendum jurant in verba magistri;
Queis sine butyro jentacula sumere mane
Religio est, patria qui odere siligine panem,
[Page 43]
Gallicus a furno nisi pistor miserit .Atqui
Est bene vescendi quoddam pretium, atque beate.
Quod Sapiens infra censum, finemque tenebit
Naturae, illecebrasque modesto temperet usu,
Parcus et interdum mediocris: nolit at esse
Immodicus: faber immodicis et mulio gaudent.
Quid sequimur, quaque ad convivia lege voceris,
Audisti, nunc ipsa accede ad fercula demum.
Fontibus lllyricis derivant omnia. Nostris
Grata olim proavis .Majoribus, ut puto, nostris
Nasus erat. Conviva illorum possit ad instar
Comis et urbanus laute et coenare beate.
Ostrea prima dabunt tibi juscula, cum pipere acri
Cumque oleo, et caepe, atque apii vivacibus herbis
Cocta, superfuso et Cressae cum munere vitis.
Altera mox praebent post haec obsonia caules,
Romana caules ab origine, mane recenti
Lecti, vicinae quos dat mihi villa Gravosae.
Byzantina gari diffunde liquamina supra
Non parce; Buthroti aut salsa ovaria misce.
Funde oleum: da sal: et succos exprime citri.
Parte alia molli geminus pinguedine capo
Lacteola cute, lactea et albus clune renidet.
Magna sed a salsa venit illi gratia lingua.
Egregias mensis Istri dant flumina linguas,
Sicca novos, mirosque quibus salsedo sapores
lndidit, atque adipem nimiam, solvitque saginam.
At pernae patinas onerent, hillaeque minores
Parva minutatim concisae in frustula: nobis
[Page 44]
Hillaei pernas, hillas dat Felsina molles.
Virgineusque labor de tosto crustula pane,
Cretica sub lentam penitus quae vina favillam
Imbiberunt: suavi afflarunt quae cinnama odore,
Et queis belle acidos dant Persica mala sapores.
Sed bimarem Stagni piscator cepit ad Isthmum
lnsignes barba atque jubis et pondere mullos:
Potavere, mari Naro quas intulit, undas,
Hinc sapor a dulci, et salsa venit optimus unda.
Nunc nitida, o pueri, mensas insternite mappa.
Ferte assum; Bacchi de munere plurimus assis
Venit honos. Pueri, calices et vina novate.
Creticum ab Umblensi quinquenne est. Poscito trulla,
Maecenas, majore. Datur tibi plurima perdix,
Non in lente natans, lardo at sapientius uncta
Tu in piper, atque oleum, mixtumque intingito citrum.
Non unus cluni stat Dalmata turdus obesa.
Marcentes recreat pleno cruda herba catino;
Intyba cum acri eruca inulis, et cum cichoreis.
Merge oleo: et veteri sal dilue parcus aceto.
Fricta ingens fervet solea. Hanc frigescere nemo
Qui sapiat, patitur. Lanx altera pisciculorum
Haud parvum lauto frictum e grege praebet acervum.
Dicitur iste maris vulgo ficedula, linguae
Propter egestatem, caruit quia nomine vero,
Sed bene deliciae et lauti meruere sapores.
Fac modico inspergas citro. Meus omnia frixit,
Cum flavente coquus butyri ignarus olivo.
Quod si forte tuum butyro fricta palatum
[Page 45]
Sollicitant magis, heu! nostra decede culina;
Et curre ad Fabium: butyro ibi frigere pisces,
Lenteque perdices dabitur coenare madentes.
Sed jam tempus adest assum removere, ministri,
Crudaque per totas instaurare ostrea mensas.
Illa recente maris rorent aspergine salsi,
Ne primo quisquam possit consumere morsu.
Ostrea potores impellunt: ostrea vino
Mergite, qui sapitis, convivae: mergite curas.
Hanc misit testam Veneri gratissima Cyprus,
Illam aliam multos purgavit faece per annos
Vinitor Hyllaeus. Rursum nova pocula dentur.
Vina coronemus: laetumque ex ordine carmen
Quisque propinantes patrio de more canamus,
Illyrica Illyrici convivae lege bibentes.
Fascennina datur, sed sumta licentia parce.
Pensilis ornabit mensam post uva secundam,
Punicaque excussis tibi granis mala rubebunt,
Omnia inemta mihi:veniunt Umblensibus hortis,
Et cucumis bonus, et Mutinensia poma dabuntur.
Tum concreta acido puls lacte, et nectare lactis
Mixta simul dulcis, concussaque: cinnama supra
Sacchari et inspergas mellitam pulvere nubem.
Nasutis hominum gratissima fercula liba.
Magna super magno porrecta placenta catino
Lactis de spuma, et lacte, atque recentibus ovis
Intus habet, dives quot Arabs fert littus odores.
Paulisper facto vescendi hîc fine quiesce.
Ingressusque aliud conclave, triclinia linque.
[Page 46]
Hîc vario mensa instravit mantile colore,
Et cyathis fumum Arabici jam nigra liquoris
Unda dedit, naresque halanti afflavit odore.
Crustula non deerint, bellaria cetera, ofellae.
Illa sed Alcinoi a patria et felicibus hortis
Ambrosia, haud modicum quae destillavit ad ignem
Aureolis ex citri educta expressaque malis,
Vobis digna dabit Jove pocula. Si pudor est; jam
Cedite Romani potores, cedite Graji.
Jamque ubi venturae didicisti fercula coenae,
Pone supercilium, et curam dimitte Senatus,
Maecenas, da ventis in mare seria ferri, et
Omnis decedat fronti nubecula. Prorsus
Crastina jucunde lux inter agetur amicos.
[Page 47]
SATYRA VII. AGRICOLA
Hortorum custos, et aviti, Villice, fundi,
(Quandoquidem missis urbana negotia curis
Omnia composui, et quantum est in rebus ineptum
Concessi Noviis, et procurare Mathoni)
Ad te confugi, nostrasque perosus Athenas
Omnibus Aspasiis, atque ipso Pericle fessus
Jucundi me ruris in otia tuta recepi,
Naufragus insanis ejectus ut aequoris undis
Littoris optati tutam pede tangit arenam.
Rure ego per somnum faciles explevero noctes,
Rure ego nascentis surgam sub lumina solis
Incisurus olus tecum, socioque labore
Succincti pariter pisumque, cicerque seremus,
Et cum caepe fabam, et longos, mea regna, phaselos.
Crescite felici, mea crescite oluscula cura,
Atque cibo dominum, somnoque juvate salubri.
Quid fragor insanae melius mihi conferat urbis?
Anne cucurbitulis mutentur deterius, vel
Caulibus hircini cantus citharaeque Tigelli,
Alea Crispini, verbosi exordia Rulli,
Depontanus amor Priami, gula pauperis Iri?
Ergo animo quia certa meo sententia sedit,
Quod superest vitae, totum traducere ruri,
[Page 48]
Extempo novus in vita mihi nascitur ordo,
Cui mature nos et nostra aptarier aequum est.
Dum post lustra decem felicis limina vitae
Prima ineo, inque oculi uno fio rusticus ictu.
Eja agedum interea circum pomaria et hortos
Dum visuri imus quod olus, quas severis herbas,
Villice, mitibus et quaenam sit gratia pomis.
Horti de recta, atque agri ratione colendi
Pauca loquar. Plenis docuit me lectio libris.
Forsan et haec olim rerum tibi copia profit!
Hei mihi! quale malum nostris hoc accidit hortis.
Non glacie saeva levius, nec grandinis imbre!
Nullo sevisti lactucas ordine: squalent
Telluri raptim immissae! Nullo ordine caules
Haeserunt scrobibus: nimioque cucurbita prave
Est saturata fimo. Cur nulla hic rapula, nulli
Asparagi surgunt? Ohe, tibi, Villice, dico,
Non olitor bonus es; taedet cultoris et horti.
Vill.Parce irae. Facile caules quocumque placebit
Ordine, lactucasque novo tu severis anno.
Rapula et asparagos aestivi ad sidera Cancri
Perdurare ars nulla dedit: nam rapula adulto
Autumno, atque hyeme, asparagi sed vere leguntur.
Quoque fimi biberit plus unca cucurbita, tanto
Laeta magis veniet foliis atque ubere fetu.
Po.Patrono mala causa malo fulcitur inepte.
A senibus quaecumque audita tenaciter haerent,
Ut furca expellas, jubeo: nisi protinus hoc fit,
Pol! Ego nostra tibi non sanus oluscula credam.
[Page 49]
Insumsisti horto aetatem, seniumque tibi instant,
Nondum prima tamen patuit ratio tibi rerum.
Turpe colono agri nescire elementa colendi.
Disce ideo nunc a me. Vill.Arrectis auribus asto.
Po.Non faba proveniet, non illi beta colono,
Qui sese prave solius egere ligonis,
Et rastri, falcisque putet, sed nesciat idem
Humanae qua parte rei natura locarit
Agricolas, quantoque olitor sit dignus honore.
Vobis, agricolae, fecundis esse dedere
Fata inter mortales solis, quippe labore
Omnia fecundo augetis. Labor improbus addit,
Et parat, et reparat. Lactucas tu sere, sive
Quercus; scito tuo capiti illam accedere summam,
Lactucis quale est pretium, vel quercubus. Atqui
Pingat Arachnaeum Phrygio subtemine linum
Andromache: duc aera, auri argentique metalla:
Praxiteles statuis, tabulis insudet Apelles:
Per mare mercator fragili trabe currat avarus,
Sericaque Hesperio bombycina murice mutet,
Nil ibi fecundum. Sterili labor interit arte:
Nil ortum est: coeunt molem congesta sub unam
Diversa quae parte olim disjecta jacebant.
Nemo putat laetos fecundo patre hymenaeos,
Filius unde unus mas prodeat, unaque tantum
Nata, patrem quia dumtaxat, matremque reponunt,
Non mortale novo ditarunt fenore saeclum.
Vill.O here! Tene interpellare licet? Po.Licet.Vill:Ergo
Dic, quibus Andromache in terris nascatur, Apelles,
[Page 50]
Praxiteles: oleri ne, an sunt ea nomina pomis?
Cum cicer inserimus, quid, quaeso, opus est hymenaeis?
Si modo sunt ea res, cum nostra quae mihi Caja est.
Stultus ego! Veniunt peregrinis barbara regnis
Forsan et haec mensis gratissima dona, secundis!
Po. Imbecilla rudisque olitorum, Villice, tecum
Agresti me forte joco plebs rideat: atqui haec
Nil, nisi quod vetus est, intelligit, aut probat, et se
Tollere humo nescit, misere sed reptat et haeret.
Jam dicas falsum, quod non intelligis? Heus tu,
Pocula cur medico praebente insuavia sorbes
Ignarus virtutis, sed mihi credere non vis
Dum tibi vera cano veri certissimus auctor?
Sic populi naso suspendebatur acuto
Rupibus Illyricis egit qui primus Asellum,
Et dorso imposuit clitellas, atque olitorem
Conduxit mercede, et civibus intyba parvo,
Betasque instituit divendere. Magna reperta
Postmodo Philosophus multo majoribus auxit.
Olli quippe foro ut betas olitoris Asellus
Exonerabat, ab urbe libris remeabat onustus.
Ibat et impositis doctissima bellua libris,
Sacra Deûm Matris veluti si Idaea tulisset
Feta omni priscorum, et feta lepore recentum.
Ordinis in primis esto memor: ordinis haec est
Virtus, pars belle ut parti et respondeat apte:
Ordine tu vites, porrum, caepe, ordine pone
Lactucas, helvellas, omniaque ordine poma.
Ordo dabit spatii plus: sic majoribus agri
[Page 51]
Finibus, et fructu catus uberiore frueris.
Visceribus secreta suis quae pabula tellus
Alma rapit, sic aequa in singula dividet arte;
Debita surripient nec vites pabula pomis,
Neu ciceri pugnent lactucae, rapula lenti.
Omnia fecundum agricolam fecunda sequuntur.
Proximus insano fuerit quicumque negarit
Agricolas fecundos. Intererit tamen hortos
Ad nostros, propiusque ad res accedere nostras.
Lenior ille mei qua clivus desinit agri,
Pars sequitur montis praerupta, at non ita vero
Scrupea, cultorem ut crebro haud admittat hiatu.
Hujus non provisa loci te copia ditet.
Castaneae mollis telluri semina crede
Defossa in scrobibus: teneras mox transere stirpes,
Quo vel terra, brevis vel findit rimula montem.
Caedua succrescet paulatim castanearum
Sylva foco utilis, et lamnas dare idonea cupis.
Quod si forte mola tereti ut fregeris ipsas,
Ut frumenta, nuces, quali te pulte farina,
Quali pane beet! Cereri vale dicere tuto
Jam liceat, bubus juga demere, frangere aratra.
Castaneae domina magni venduntur in urbe.
Incola Arupinus quantum non extudit inde?
Castaneis nucibus nescis quam mensa secunda
Gaudeat? Ut pueri cupiant cupiantque puellae?
Quin postquam ipse eques, atque omni matrona theatro
Assedit, tostas plenis de more canistris
Castaneas circumtulit institor. Histrio, sive
[Page 52]
Fabula si dederit fastidia ineptior, uno
Castaneae pelluntur morsu. Ecce unde paratur
Ingens solerti questus: modo strenuus ausis.
Nosti quantus honos vino est, et gratia: multum
Intererit, quali tu severis ordine vites.
Si jaceant humiles, modico potieris Iaccho.
Contra, proceras si adjungas vitibus ulmos,
Felici cornu vindemia laeta sequetur.
Nec placuere morae: veteres excindere vites
Perge statim: post recta ad normam linea totum
Metet agrum, et recto dispostas ordine gnavus
Insere pampineas ramis felicibus ulmos.
Talia nostrates mirentur forte coloni;
Plena tuis sed cum lacubus musta ire videbunt,
Heu! frustra alterius carpant ingentia dona.
Neve interjectas spatium quod dividit ulmos
Tu spernas: illic quamcumque intersere ruris
Copiam, olus, lapathum, radices: ubere fetu
Omnia provenient: tu gnavus parcito nulli.
Flore peregrino, fructuque est nobilis herbae
Non vulgare genus: crocei sunt floris honores,
Nullus odor, tereti speciesque simillima disco.
Ad solis cursum toto se vertit Olympo,
Inde datum nomen, solis dixere coronam.
Floreus ille cucurbitulae quasi semina discus
Multa tulit, tenui quae alia inclusere latebra
Et molem, et numeros aequantia semina arenae.
Gallinis, pullisque haud ulla est gratior herba, aut
Qua magis altilium pinguescant saecla volucrum,
[Page 53]
Dulcior est milio, et cocta cum furfure pulte.
Ipse meis statuam pullis de robore duro
Cratibus intextis, viridique aerugine septa,
Ne pluviae noceant; radii vel solis adurant.
Pavones, capo, gallinae, et plurimus anser
Hic maneant, secreta omnes in parte locorum.
Gallina intorto castretur stamine virgo:
Ova feret melius. Docuit me maximus Atlas.
Sexdenis gallina, quaternis assibus ovum
Venit: quid censes pavo, quid veneat anser?
Sed mihi nil aeque majori suscipe cura,
Nec magis aut alacri studio, aut properare labore,
Quam frumenta meis evellere stirpitus agris.
Heu! nulla incautos pestis praesentior umquam
Laeserit agricolas, numquam insidiosius alter
Traditus a priscis irrepet patribus error,
Munera quam Cereris, far, hordea, triticum, avenae.
Omnia fac jaceant ima a radice revulsa,
Ure igni, atque aliud contra, meliusque repone.
Jamque mei extremos fines hîc tango laboris.
Jure tamen dubites, an dicendo hactenus ullum
Majus opus movi, minimis quod commoda tanta
Impensis, minimaque tulit cum parte laboris.
Semine lecta suo tu manda terrea poma
Telluri: veniunt foliis, ut rapula, sursum,
Abdita. Sed latuit, pariter ceu rapula, radix.
O salvete mihi terrae felicia poma!
Neu Cereri priscae, neu cognita dona Maroni,
Sed nostri munus non enarrabile saecli!
[Page 54]
Quam bene inaccessi perrumpis turgida ponti
Claustra, novoque alios mortales quaeris in orbe
Audax utilium divine Columbe repertor!
Nempe illo latuere diu ditissima in orbe
Nostris poma ignota viris: fors obtulit: atque ars
Solerti cura nostras traduxit in oras.
Copia si juvat agricolas, non copia major
Frugibus est ullis: amplos mirabere fetus
Saepe immensa tibi cum ruperit horrea messis.
Respice ut utilium multo studiosior usus.
Primum grata tuis habeas obsonia mensis:
Frange mola: dulci semper recreabere pulte.
En certus superest, immo lautus tibi victus.
Uxori, natis, servisque. Quid amplius optes?
Et tamen ex illa si panis forte farina
Fiat, non umquam meliore siligine coctum
Atticus, aut edit Calpurnius. Optimus esu,
Triticeoque salubrior hic longe, meliusque
Lenierit stomachum latrantem, nec gravis olli
Insideat: recte pane hoc, mihi crede, valebis.
Vescitur hoc uno Caledonius incola pane:
Hoc Angli, et Galli: hoc Germania victitat omnis.
Nec tempestates illi, neque frigora saeva
Extimuere, famem certi depellere pomis
Agricolae, jucunda et certi explerier esca!
Improba nos tantum jussit Fortuna carere.
I nunc, et fanis segetem, aut Cerealis avenae
Hordea, triciteasque mihi cane, Villice, messes.
Vill.O here, quam puero mater narraverat olim,
[Page 55]
Fabula me terret. Domini communis eodem
In stabulo bos cum segni vivebat asello.
Incepit bos. Proh! vitam toleramus iniquam
Ambo! Ego ferre jugum, et curvo damnatus aratro.
Verbera dura pati, et dorso tu pondera ferre.
Admordere novam raro conceditur herbam.
Stat mihi servitii duras abrumpere leges,
Et, quo sollicitant Libertas, Gloria, Virtus,
Ire. Mihi bellum placuit. Sunt arma mihi, sunt
Vires. Divitias mihi bello, et sceptra parabo.
Tu sequere in partem praedae, imperiique vocatus.
Abnegat auritus. Solus praesepibus ergo
Erumpit bos, atque viam arripit. Obvia casu
Fit turba ingens. Incurrit bos impete magno
Praelia facturus teterrima. At agmine ab illo
Aptum forte locum quidam speculatus ad ictum
Transadigit cultro cervicem. Fusus humi bos
Infelix jacet: excoriatur: laetaque carnem
Turba vorat. Prudens mire gaudebat asellus.
Haec nova pro priscis, pro tutis vana sequutos
Fata manent, secum ajebat, fascemque ferebat.
Sic ego more meum prisco sapientius agrum
Exercebo satur, quam nondum experta sequutus,
Me temere ignoti mittam in discrimina casus.
Tu tibi habe tua: pro me alium et tibi quaere colonum,
Namque hortis excedo tuis ego. Vive, valeque.
[Page 56]
SATYRA VIII. APOLOGIA
Nempe ego inurbanus multis, et dicor ineptus
In Satyris, audax risus captare malignos
Urbanis a munditiis, cultuque leporum,
Artibus ingenuis et iniqua indicere bella;
At contra, vitium indigno palpare favore,
Dum fures, moechos, meretrices tangere parco,
Et patior Salios scortari vindice nullo.
Quid faciam, Maecenas, consule. Censeo versus
Ne facias. Ais omnino ut taceam? Ajo. Sed istud
Purgabo facile crimen tibi. Non ego mendax
Posse negem dormire, dabis nisi scribere versus;
Otia sed tolles liberrima, et omnia inertis
Vitae subduces oblivia: nulla voluptas
Blanditur mihi, ut hic mentis gratissimus error.
Nam si adversa valetudo incidit, acrior aut si
Cura premit, recreant dulces ante omnia Musae,
Atque malis revocant animum a praesentibus aegrum.
Musaeo utilius libatur guttula melle,
Integrea sorbentur quam pocula, pharmacopolae
Quae secta lepidi misere incincta papyro.
Praeterea discincto ubi jam nil restat agendum
Rure (licet media saepe hoc contingat in urbe),
Aedificare casas jubeas, par ludere et impar,
[Page 57]
Ut puerum, aut decimo cantare et psallere lustro?
Hercule dispeream, nisi versus scribere detur.
Quale malum nostris timeas a versibus, ede.
Anne ego forte meis aliquid si illevero chartis,
Illico libertas periit, venitque repente
Annibal ad portas? Voltaeri frigida scripta,
Putidulamque novae si dixi fabulam Elisae,
Cur mihi Maeviolus, quaeso, Baviusque poetae
Indignentur? inepta malorum ego carmina vatum
Helleboro potius, Satyris quam digna putavi.
Inde poetarum omnino de laude silemus.
Insano speravi insanos parcere frustra.
Hoc tamen invitis, adimant si cetera, certe
Extorquebo, meo nimirum carmine laedi
Neminem, ab hoc siquidem quia nigra calumnia longe
Exulat, et vitae nota nulla alicujus inusta est.
Dicere de rebus, personis parcere certum est.
Sentio concinne Satyram consistere posse,
Commode et urbano inspergi sale, commode aceto,
Nulla licet bellos moveat meretricula lusus,
Nec bis deprensi facinus joculare Libonis
Det risus, vetulique Venus pretiosa Metelli.
Haec melius leporum atque inter certamina murum
Rubrica in mediis picta, aut carbone tabernis
Admiranda suis dederint spectacula lixis.
Verum istis graviora malis, ut furta Petili,
Hispullae morbum, censum sumptusque Treboni,
Qui poterit Satyra, et Musa ridere jocosa;
Vexari hunc morbo sani dicemus eodem,
[Page 58]
Quo qui ridet ad exequias nati. Mala tanta
Judice, crede mihi, potius quam eguere poeta.
Cum turpi quoties Piso coenavit amica
Rancida terga suis, vappae et se proluit haustu
Innocuus Veneris, sed vilis gurges aceti,
Forsitan erubuit? Dicas nescire virum. Quam
Abjecte hoc peccarit? Ut omnia cetera donem,
Antejus monuit coram, et reprehendit. At ille
Neglecto Antejo ad silicernia nota revertit.
I nunc, et Satyram scripturus age, incipe carmen.
O cives, vidua est et virgo puerpera turpis:
Turpe est matronas, turpe est potare puellas.
Turpis amor mimae est Salio: intolerabile probrum
Si facit ille palam populo spectante Quiritum.
Hosne putes veteri facile decedere vitae,
Atque bonos, aliam ceu vestem, sumere mores
Ad Satyrae nutum? Quid enim fomenta podagrae,
Creta quid Aethiopi faciat, vel frictio gibbis?
Quis cessit Satyrae iracundus, amator, avarus?
Multa queas prudens mature anteire monendo,
Atque rudes peccandi ad frugi effingere vitam:
Ut puerum monitor si circumducat, et olli
Dum nihil haeret adhuc animo, dum purus adhuc, et
Integer est maculae, docilem sic occupet aurem.
O puer, ut matura tibi cum adoleverit aetas
A pravis olim facile caveasque libenter,
In vitas tu civium, ut in speculum inspice mecum.
Cernis uti pallet Sertorius? ut macer est, ut
Ejectat nigro mixtos cum sanguine dentes?
[Page 59]
Cur formosa olim, tremit artubus, atque senili
Tulliola emoritur tussi, properatque tricennis
Immaturi ad busta rogi? Male sana libido, et
Rapta Venus temere affert stultis cum nece morbos.
Si Quintillus eget, quid mirum est? Alea pernox
Perdidit hunc. Cane pejus vita tu aleam, et angue,
Nunc veteratorum nimia grex callidus arte est,
Naris et emunctae nimium, multique fritilli
Fortunam emendant digitis, stultisque relinquunt
Nil, praeter vanis mala deploranda querelis.
Nonne est Milo puer nuper fraudatus ab Aulo
Ingenti summa? rixas, convicia nosti, et
Fabula quanta ierit totam famosa per urbem.
Luxuriae studium, ac nimio quaesita voluptas
Sumtu, attrivit opes misere, famamque Tigelli.
Dum ludit semper, potgat, scortatur, amatque,
Incidit in Syrtes alieni naufragus aeris:
Mox victum ut coepit conductis quaerere nummis,
Furari et rapere omnesque expilare coactus,
Vultur uti, pirata, lupusque famelicus audit,
Fraxineos viden' ut sub pollice digerit orbes,
Templaque sollicitat Divum, lustralibus atque
Respergit frontem guttis, votivaque ab aris
Cerea suspendit, Superisque abnormia mittit
Oscula, cum spectator adest? at palpat amicam
Interea et populo illudit Catilina, sibi ipsi
Egregie mendax: at non ego credulus illi,
Mimica cui pietas, tortique est actio colli.
Haec exempla movent. Praeceptis arida contra
[Page 60]
Frigidaque est virtus. Pater olim vatis Horati
Sic natum instituit secum omnia circumcursans
Ostia, et exemplo praemonstrans digna caveri.
Fecerit haec si quis, potius, me judice, perdat,
Quam recti falsa sub imagine servet alumnum.
Rectius a teneris tu sane turpia celes.
Neve novam imbueris testam sapienter aceto.
Qui scit, an in pravum natura, et mobilis aetas
Non potius secum reputet? Proh! Quanta voluptas
Est vitiis si fama, valetudo, bona, vita,
Gloria queis emitur, mutantur amoribus, atque
Luxuria, et ludo! Haud dubie hic latet illecebra ingens.
I, monitor, vale: ego, ut dederit se occasio primum,
Experiar. Qui tunc revoces, retrahasque ruentem?
Nec vitiis sine magnis vixit Horatius. Ad nos
Immortalia pervenere poemata vatis.
Maxima sugilles igitur si opprobria rerum,
Aut magnum exitium integris hoc, quod mihi jactas
Tam vehemens, Satyrarum opus afferet, irrita sive
Torquebis jacula in sontes, quibus aerea frontem
Muniit et pectus triplici lorica metallo.
Hae sapiunt Satyrae Boeotica regna: ego Athenis,
Vatisque indignas puto naso, et corde periti.
Quas ego si coner tractare, absurdius errem
Immemor ipse mei, prima quid fronte libelli
Proposui, nomenque feram scriptoris inepti,
Vani, et mendacis, sibi qui contrarius ipsi,
Cogitat urbano dum risus carpere flore,
Vulnera sanguineis potius dat agrestia telis.
[Page 61]
In genere hoc tamen etsi quid peccavimus, omne id
Excidit invito, et judex ignoverit aequus.
Nam nos accusator acerbus adegit iniquo
Stare loco, tibi me et mea dum defendere conor.
Hac tamen in re, Maecenas, hoc juverit unum,
Obtrectator enim discet, livorque malignus,
Qualia, cum voluit, faciat mea vulnera dextra.
Jamque edico palam. Taceas male, livor: ego, si
Tu taceas, numquam intactus distringere ferrum
Coner, sed pluteo Satyrae, capsisque jacebunt,
Ensis uti tectus vagina. At si hiscere forte
Tantillum ausis, heu! flebis male, livor; ego nam
Protinus educam, Satyramque in viscera condam.
Sed tu forte moves litem mihi, livor, iniquam;
Nec nosti, quam sit tibi sensus hebes, neque uti te
Finxerit ingenio natura maligna pusillo.
Ecquid sensisti, quaenam sententia nostris
In Satyris lateat? quid et intus et in cute salsi?
Rusticus obloquitur palam aperteque omnia: contra
Tectior urbani est ratio: quae tangere gestit,
Innuit urbanus: clam irrepit: parvaque saepe
Tractantis similis magnas plerumque secat res.
Carminis hic si fors color est naturaque, non me
Poeniteat sanum Satyrae, neque carminis hujus.
Distamus primum scurris, quia nomine ficto
Ludimus, ut ficto comoedia nomine ludit,
Et vitam lepida, et mores risisse theatris,
Nescia personas per risum inducere veras.
Graeca Menandraeo fuit haec comoedia socco,
[Page 62]
Haec fuit urbani Romana Thalia Terenti,
Scipiadae res digna stylo: Venusina colorem
Praetulit hunc furtim, atque exemplo est pagina cunctis.
Phyllida, Calaudinam, dixique Lycorida, et Aeglen,
Ne appellaretur Sempronia, Polla, Catulla.
Sed quid sunt Phyllis, Claudina, Lycoris, et Aegle?
Illud idem, Chremes est quod scenae, Phormio, Davus.
Quo venit et delator, et omnis servus, avarusque
Omnis: jure mihi meretrix celetur eodem
Nomine, ineptorumque nimis studiosa puella.
Fallitur hic nemo cordatus: tu mihi tanti
Indocte obtrectator, non es, ego ut tibi scribam.
Si res ipsa minus tibi, vel quia parva, probatur,
Vel bona materies Satyra quod tangitur acri
Immerito, laudari, aut certe digna sileri,
Nescio quid tibi nunc oculos male fascinat aegros.
Stultitiae ante aram cum tot curamus inepta,
Atque in tonstrinis Europes fata movemus,
Cum peregrinamur nihilo sapientius, ac si
Vere grues validis tranarint aera pennis,
Absurde cum philosophamur, et esse videri
Cum volumus docti, sed pravi intus, vel inertes,
Haec tu parva putas? Musae his decernis honorem?
Et tamen his vitae totius vertitur error.
Cum legit historias Pholoe peccare docentes,
Cum scribit Claudina, Lycoris flava disertum
Vatem cum alloquitur, vitro cum Phyllis et Aegle
Illacrimant; cum vana viris, et vana puellis
Vita agitur, salse et possim ridere facete,
[Page 63]
Hos intra donec video consistere fines.
Distat enim Veneri Attica disciplina Platonis,
Publicaque est adeo, atque omnino criminis expers,
Officiosa jocos init, et ridetur honeste.
Nil tamen utilius ridebis, tum quia sensim
In Venerem ducet, quaeque est nunc Phyllis, et Aegle,
Lesbia paulatim fiet, Saufeja, Lycisca.
Tunc vero non ulla domus, non ulla mariti
Cura subest: faciunt eadem, curantque mariti.
Et nati, a teneris quae hausere, exempla sequuntur.
Dic, ubi mater, ubi hic genitor, vir, filius, uxor?
Desipit hic, toto hic disconvenit ordine vita.
Et domus infelix domini ruit in caput. Heus tu
Tunc Satyris incumbe, eversaque Pergama serva.
Dum vana exercet stultam socordia vitam,
Femineisque viros temere sedisse cathedris,
Femineasque juvat meditari et volvere nugas,
Dum celebrat coetus omnis matrona viriles,
Mutua dum sexus contagia spargit uterque,
Dum sapiunt solum minimis dare pondera rebus,
Artibus ingenuis quantum decedere censes,
Quantum doctrinae? Cui publica commoda, leges
Cui curentur, amicorumque negotia? Inerti
Quis ferat avelli mollis se ad seria lusu?
Perdendi nummos peregre, scabiemque ferendi,
Atque peregrino studium femoralia cinctu
Quem tenet, hic morbo pariter concedet eodem.
Si mansisset Cotta domi, tu, Villice noster,
Non herbam audisses solarem, et terrea poma.
[Page 64]
Quod si Philosophis barbam vulsisse reponas,
Et male voltaeri lepidam allatrasse puellam,
Me facite hoc patiar damnari crimine ab illis,
Quos apud ingenii vecors Inscitia nomen
Abstulit, et famam obscenus, laudemque pudici.
Illepidis ergo Satyris non utile salso
Miscui inurbane, non ulla arma impia sumsi,
Qui frontem primo pravorum aggressus in ortu
Respexi ad causas, nervosque incidere quaerens
Morborum, in vitam unde omnis diffunditur error,
Parvula dum vello, proscindo grandia, ut ova
Elidat si quis serpentum. Negligit haec ars
Lenones, moechos, scurriliter et meretrices
Semper in ore habuisse, os semper tundere furi,
Infandasque forum in medium producere noxas;
Stultitiam at risu contenta petisse jocoso
Non effert pravas, sed tutius innuit artes,
Plusque juvat specie ridentis vera monendo,
Sic iter ad penitas certum mollita medullas.
Rusticus hoc differt urbano, scurra faceto.
Haec mihi suaviloquis Satyra lusisse volenti,
Urbanisque modis Charites in vota vocatae
Annuerunt... Sed non hoc nostrum est dicere. Lector
(Haec si forte aliquando legentur) judicet aequus.
[Page 65]
SATYRA IX. BACCHANALIA
Jam longae incipiunt tamdem decedere noctes;
Brumaque diffugiet cito: jam redit ebria Bacchi
Turba, redit senior pando Silenus asello,
Ille scypho illecebras alacer praevertere pleno.
Pone patres titubant: titubat plebs pone sequendo
Cetera. Jam parvos omnis matercula natos
Imposita mittit larva invisisse propinquos,
Non minus illa aliis fore, quam sibi, credula pulcros.
Quin etiam octavo experrectus denique lustro
Cereus Endymion processit, seque procellis
Inseruit temere, non canos vertice crines,
Neve reformidans humeri curvamina lati.
Maecenas, ego quid faciam? juvat ire, togaque
Protinus horrificos mutata sumere vultus,
Annuaque immixtum turbae explorare Quiritum
Gaudia, spectatoris more modoque, latenter
Qui irrepsit. Quidquid videam dicemus aperte.
Obduxit vultum, et dempsit persona pudorem.
Ancillae e scripto recitant mala carmina, quae illis
Externus scripsit nostro sermone poeta,
Nec numeris sibi, nec recto constantia sensu.
Jam video totam prima sub nocte Suburram
Huc illuc Circo, atque via discurrere sacra,
[Page 66]
Quo matrona omnis spectatum, omnisque senator
Convenit pariter. Spectacula magna! Cicerri
Filia nam scurrae vestes induta viriles
Ostendit, stola per lucem quod longa tegebat.
Est operae pretium, propter quod frigora noctis
Uda feras. Caveas humeris, capitique: ferentes
Occurrunt geruli lances, crystallina, scamna,
Candelabra, toros: apud Icilium choreae cras.
Instrumentum ergo a vicinis omne, ab amicis
Colligit, et transfert: petit a Virrone matellas.
Scilicet ut sexagenaria saltet Iole
Auroram exspectans, ereptum et quaerat amantem
Mixta anus ordinibus saltatricum, magis illa
Tempestiva rogo, aversa et face dignior uri,
Quam Veneris tractare faces, natique sagittas
Pallore, et rugis, et anhela mittere tussi.
Si sapitis, vetulae, Venerem mutate Lyaeo,
Neu cineri extincto stomachum addite. Nulla colorem
Expulerit cerussa croci, cutis arida nullo
Mollescet fuco, nulla rugae arte linentur,
Condiat Aegyptus vestrum si tota cadaver.
Volvitur ille alia quis parte virum globus, et qui
Tollit se fremitus? Matrona, ancilla, manus quo
Servorum properat? Quo lecticarius, atque
Navita, et admixtus Salio propola senator?
Stridere autumno vesparum examina dicas.
Sentio: aperta vocat nostros jam scena Quirites.
Scena hominum porro est nostrorum insania princeps.
Patricias contra ut Coa pellucida palla
[Page 67]
Sessum eat in cuneos ex lege, et spectet Orestae
Nata coqui, vespillonis vel filia Sulli,
Vir quadringentos coram praetore professus,
Ementitur, et in tabulas descriptus equestres
Pallet ad Oceani, et pallet censoris ad umbram.
Votorum haec summa est Romae: haec via, qua itur ad astra.
In locuplete domo primum servire: merere
Aera aliena in navi haud longum. Splendidiorem
Lucullo aedificare domum: cuneisque locare
Uxorem. Cunei populo sunt unica nostro
Nobilitas. Cuneis tonsori et pharmacopolae
Lenones, servi distabunt, et meretrices.
Auro venit honos: aurum per crimina venit.
Exulat a cuneis ideo plebs prisca Quirini,
Lenonumque novos corrupit natio mores.
Ignoscas tamen. Est aliquid sese inter amicas
Vicinasque inter media jactare Suburra,
Et visam hesternae historiam describere scenae.
Invidiamque sui socrui, aut movisse sorori,
Atque obstetrices inter, pannosque lavantes
Extemplo fieri praeclarum ac nobile nomen.
Haec utcumque feras tunicatae gaudia plebis,
Sed teneas risum, aut parcas fortasse cachinnis,
Consulem et emptorem fricti ciceris videas cum
Gaudium idem gaudere, eadem mirarier, atque
Velle eadem ac nolle? Ergo adeo te purpura rubro
Murice decepit, nequeas ut noscere sanus
Sutorem dare verba tibi in trabea, atque curuli
In sella, quoties crepidis aequalia sentit
[Page 68]
Ad latum clavum consul, sellamque curulem
Damnatus? Non veste homini differt homo, verum
Ingenio plus, quam gregibus bos distat equorum.
Ingredior. Cuneis dispostas ordine matres
Romanasque nurus video: volitare cinaedos
Per vacuum in medio: extemplo instauratur ocellis
Et pilleo, atque flabello mutuus, et pede sermo.
Panditur hoc animus sermone: hoc hora notatur,
Et locus: hoc rident rivales: hoc odii, irae,
Bellique, et veniae, et pacis momenta ministrant.
Quicumque haec paulo attente spectaverit, ille
Plenius, ac melius, quam si ipsa Fabulla doceret,
Discat, quo Romana loco sit res. Sapienter
Commoda recluso fovet haec mea Roma theatro!
Triste supercilium, atque severo digna Catone
Quid sibi vult sententia, censor inepte, maligna
Qui male perstringis Satyra scenam, atque theatra?
Urbanaeque voluptatis purissima tollis
Gaudia, barbariemque meram, immundumque reducis
In vitam rus. Esto: peccarint duo, vel tres.
Sed tu ad communem respexeris aequius usum,
Vita memor Sophocli quid debeat atque Menandro.
Quid magis urbanum, quid scena est cultius? Unde
Purior hauriri et nullo emta pudore voluptas
Possit? quid mores emendet rectius? Anne
Cultior ulla datur socco illecebra, atque cothurno
Urbanis oculis, urbana et dignior aure?
Quandoquidem urbano tantum tibi scena lepore,
Deliciisque voluptatis placet illius, ad quam
[Page 69]
Socratici tendunt, Sophocles quam detque Menander,
Delicias has ipsas paucis, Atticum et hoc mel,
Quod tibi jam tantum placuit, scenaeque leporem
Romanae, et Charites, et Socrate gaudia digna,
Expendamus, age, haud censoris more severi.
Sed tamen ut liceat scribenti dicere verum,
Quodque neget nemo. Hoc primum, tenebris loca squalent
Immundoque situ: nares teterrimus afflat
Et Styge dignus odor. Nunc his, o Attice, belle
Difflue deliciis. Si quis tibi rusticus hospes
Uncto pavonem apponat, rhombumve catino,
Suaves res certe, fugias, vescique recuses.
Cum toleras haec, vix olidis quae scorta popinis
Ferre velint, dicas urbane te recreari?
Nimirum redoles ventre urbem, at mente merum rus.
Auriculas sed enim exercet tibi musica doctas.
Musica, si quidquam, risu dignissima Romae
Explodi res est. Manca est orchestra, chorusque
Dimidia plus parte sui. Tum semisopitus
Somno, atque absurdus chordis citharoedus oberrat,
Stridulaque exoritur quaedam et symphonia discors,
Quale dedere melos lima cum pondera ferri
Attrivere fabri. Hic summam dat tibia vocem,
Hic citharae resonant imam. Omnibus hoc placet, omnes
Plaudunt; suavidicoque sonorum abreptus amore
Quo fidicen reddit magis illaetabile murmur,
Quoque indoctius erravit, tanto acrius Io,
Atque Evoe plenis inclamat Corbulo buccis,
Et cupidus repeti plusquam vice postulat una.
[Page 70]
Ergo habet auriculas, quas rex Mida, doctus in arte
Corbulo, et est vere, quod dicitur, ad Lyram Asellus.
Hoc vocat urbane recreari Corbulo tecum.
Versilis ornatu laudas quod scena superbo
Discedit, capiuntque novas proscenia formas,
Nunc mare, nunc urbem, aut viridem simulantia sylvam
Illusae quo aures oculorum errore juventur,
Singula uti poscunt proprie: propiusque poetae
Ad verum accedant, quas fingit fabula, partes!
Ista peregrinis narrentur tutius, atque
Esse aliquid poterint inter mendacia Cottae.
Sed mihi cum narras, qui vidi, et qui modo specto,
Insanis. Desunt vestris haec omnia scenis.
Quae Circum, atque forum contentae ostendere solum
Et conclave, agitur res si qua domestica forte,
Pictoris Rutubae scelus omnia, rusticitate
Sordibus atque situ merito ridentur, et id sunt,
Quod rerum prima fuerant ab origine, quando
Prima ferunt plaustris vexisse poemata Thespin.
Urbanae nimium hae sunt res, homini et mediocri
Ut sum ego, vix aptae. Sapit hic Capitolia squalor!
Prodiit in scenam tamdem histrio. Roscius alter,
Aut Aesopus: mira homini vox, actio mira est.
Plaudite: at in scena recitat dum pulcra Cytheris,
O qui spectatis, vocemque animumque tenete.
Esto, ut vis. Sed cur dignus dum agit actor Athenis,
Servorum interea clamoribus, atque popelli
Rumpuntur strepitu subsellia? Cur prohibere
Non audet praetor, pacemque reducere lictor
[Page 71]
Quam dat cauponis? Quorsum mihi Roscius ille,
Mixta senatori si nutrix assidet ulnis
Infantem gremioque gerens (ridete legentes)
Qui mammam poscit jussus lallare? velis, vel
Non, longo hic oritur puerilis naenia fletu.
Altior at puero sexenni est sermo, magister
Quem instituit, cui fabellam explicat ordine totam.
Hic ille est Davus, qui argento emungere multo
Certat herum, juveni lenonem ut possit ephebo
Conciliare: haec Nice est fallere docta parentes:
Pamphilus hic, spirat qui veste unguenta comisque:
Tu quoque sic facies fies ubi grandior aevo.
Obtundor misere. At cunei graviora minantur.
Nescio qui me ros rigat inde, peritque lacerna,
Et toga. Quam spurcus distillat desuper imber!
Quod si forte in Aristarchum quem, aut Quintilianum
Incidi, ab antiquis sumens qui exordia Grajis
Expendit Davi dicteria quaelibet, atque,
Quidquid ait scurra, in trutina suspendit Homeri
Judicia exercens judex acerrima Talpa;
Tunc alia exoritur puerili naenia major,
Nutrice intolerabilior, ludique magistro,
Unde mihi optatam dederit fuga sola salutem.
Heu fuge! et aerumnae caput eripe Grammaticorum!
Fabula, vel minus tamen haec incommoda penset,
Dum teneat dulci te captum errore voluptas.
Putida nescio cui conscripta est fabula scurrae
De trivio, angustis quem dura in rebus egestas
Impulit, ut tunicas piperi, scombrisque pararet.
[Page 72]
Cui Charites, et sal, ipsaeque videntur Athenae
Quidquid ab illoto obscenum forte excidit ore.
Haec dos ingenii est, promitque hac arte lepores.
Sed puta Aristophanem, aut Plautum scripsisse. Quid inde
Actio Pantolabo qualis, qualisque Neaerae?
Si tragice insanit, minus est furiosus Orestes.
Comica si tractat, tam socci est hospes in arte,
Quam lanius, ferro si militis accingatur,
Desipit in jure aut praetor cum judicat Aulus.
Qui modo in immundae latuit squalore popinae,
Farsit ubi lardo tuceta salarius uncto,
Prodiit in scenam, atque repente est histrio factus,
Audax Romano plausus meruisse theatro,
Quatuor in Circo vix dignus jungere tigna,
Fabellas narrare, aut Codro evellere dentes.
Unde, Neaera, venis? flavam unde Cytherida habemus?
Unde incompositos das motus, et pede tardo
Pulpita saltatrix pulsas Arbuscula? Nempe
Luxuria atque fame abvsumtae maleolentibus ad nos
Sordibus egrediuntur, agresti et rusticitate
Obsita corda tenent. Gemini mirantur Atridae,
Nestor amat, plauditque Ajax, defendit Ulysses.
Quid censes faciat pars cetera faecis Achaeae?
Haec ego cum videam, pravum ridebo profecto
Judicium, atque bonis male sensibus artibus aptos.
Non minus ac si forte aliquis pro acipensere, sive
Apponat pro mulo viles helluo scombros,
Seque putet laute tamen et coenare beate,
Hunc merito insanum, aut morbo fecisse palati
[Page 73]
Jacturam dicas. Contra si coenet Acaetes
Sardus pro Sardis, sapere atque valere fatebor.
Non ego judicium vestrum ridebo, Quirites,
In Circo quoties ursum, aut saltare catellam,
Vel joculos turpis spectetis cercopitheci.
Sed quando haec bella et contenditis esse faceta,
Praebuit illotis manibus quae gaudia scurra, et
Quando homo simiolus vobis, non bestia foeda est,
Tunc Satyras acuam, Momi tunc scrinia pandam,
Tunc sal expediam, latices atque acris aceti
Diffundam, mediumque ostendam erroribus unguem.
[Page 74]
SATYRA X. EPISTOLA
Carmina si vates nonum premeremus in annum,
Sanior ut ratio, inconsulti et fama poetae
Flagitat, alta tibi per me servare liceret
Otia, nec te nunc noster turbaret Apollo.
Sed nosti, vatum genus ut sumus omne, ubi cordi
Scribendi versus illud tam dulce placensque
Irrepsit vitium, stimulosque potenter adegit,
Quos nulla ars, et nulla umquam sanaverit aetas,
Scribimus extemplo vates Venusinus, egoque.
Unum hoc dissimiles, quia scribit Horatius, omne
Aevum quod vincat, nos, quod piper ambiat, et sal.
Sed neuter potis est naturam expellere nostrum.
Ignosci hoc aequum est: non vates arma movemus,
Non caedes facimus, tantummodo scribimus. At tu
Forsitan exspectes priscis audire Camenis
Dignum aliquid, mentemque meo recreare libello,
Barbaricos inter populos dum degis et urbes.
Non sum qualis eram quondam, cum Brattius, et tu
Alternum nati numquam disrumpere foedus,
Cycnaeoque pares curam depellere cantu,
Docta vocabatis Latias ad plectra Sorores.
Tunc ego non impar dictus colludere vobis,
Tunc nonnulla inerat numeris quoque gratia nostris,
[Page 75]
Tunc ego, quid sit amor, poteram docuisse puellas,
Atque Elaphites celebrare nurus, seniumque
Conqueri, et a terra Brattum revocare Triquetra.
Nunc alios mores, alias mea pagina Musas,
Marce, sapit; Veneremque et cetera ludicra ponit.
Non quia non Venerem est dulcis tractare voluptas,
Sed quia mutatis jamdudum viribus impar
Mens animi est, dum omnes Veneres, omnesque lepores
Cogitat esse breves. Mene interitura voluptas
Mancipet, ut rumpar consectando? Vigilem cur?
Heredem postremis ut ditem tabulis, et
Ut mea post cinerem extendam imperia, atque minores
Legibus adstringam indociles vanis? Cui, quaeso,
Deterior stulto fasces, dominasque secures
Ambiam avaritiae instrumentum? Gloria me ne
Transversum rapiat? Num deberi omnia morti
Ignotum est? Cum moliri conamine tanto
Et properare homines video in vita, hunc ad honores,
Illum ad opes niti, hunc alium servire Lyaeo,
Atque voluptati, et tantos perferre labores
Propterea, ut tamdem detur vixisse beate,
Humani generis, fateor, miseretque, pudetque,
Quod magnas agitant magno conamine nugas.
In vita, atque in scena idem enim accidit. Interius clam
Ferramenta, trabesque latent, et machina, cujus
Truditur auxilio fabella: at templa Deorum,
Regumque apparent plaudenti tecta popello,
Qui si introspiciat rationem, qua illa geruntur;
Nae tanto nolit jam Roscius esse labore.
[Page 76]
Praeterea (memini nam etiamnum, Marce) videre
Te puto malleolos olim, clavosque gerentem,
Et praeclara minantem oculis, vultuque, fabrisque
Omnibus assidue, pictoribus atque loquentem,
Nobilior nostris ut posset scena theatris
Constitui, velisque intendi aulaea superbis.
Quorsum pertinuit tuus hic labor improbus? Horis
Ut peragi posset vernacula fabula binis.
Quid, postquam acta est? Num cui laetius, atque beate
Propterea magis est? Ubi nunc est illa voluptas?
Verum, quandoquidem scenam conscendimus, audi.
Fabula vita hominum est. Conducta resigno coactus
Vestimenta, et personam depono. Quid ad me,
Imponar feretro seu Davus, sive Agamemnon?
Quare cur vehementer contendam, atque laborem,
Si, quaecumque mihi fuerit fortuna, obeundum est?
Sumptibus in fundum periturum parcere sani est;
At stulti, vano fructum sperasse labore.
Quae illuc respiciunt, ut non, quia fluxa brevisque
Conditio vitae est, mortales turpiter omnes
Dispereant, ipsos se se sub funere flentes;
Verum ut rebus in humanis teres atque rotundus
Gaudia non nimio quaeram fugiamve labore.
Quae cecidere, utcumque feram: praesentibus utar
Ut mox dilapsuris: at labentia circum
Non valde indigner: si circum turba aderit, non
Declinem: soli sola inter vivere tesqua
Si cadat, haud graviter tolerabo, praecipue si
Non dedignetur nostros Pimplaea recessus.
[Page 77]
SATYRA XI. AD AMICOS PER PATRIA LOCA PEREGRINANTES
Insula quid vobis Melites, quid visa Ladestae?
Quid maria objectas inter currentia fauces
Visa, quid agrestum Respublica prisca virorum?
Nam neque vos amor argenti, nec caeca voluptas
Littoribus jussit patriis abrumpere funem;
Sed mores hominum noscendi plurium, et artes
Irrequieta sitis, discendi et multa cupido
Impulit Adriacos parva rate findere fluctus
Ipsarum sub iniquos ortus Vergiliarum.
Et bene habet: fuit haec Ithaci sapienta quondam,
Et fuit illius Doctoris, quo faba gaudet
Cognato, pecudum tigni qui sanguine pavit.
Sed vos jam reduces tempus narrare viai
Historiam, et coenam sermone extendere multo;
Quae geminis Melites lacubus natura, marique
Piscoso, utrum murenae, rhombi, ostreae, mulli
Forte ausint Umblae, aut bimari contendere stagno;
Pascua quanta locis, quae sylvae, quae sata, Baccho
Qualis honos; olera, an veniant felicius uvae:
Quam secura quies illic est portubus altis.
Si quae etiam superant veteris monumenta poetae
[Page 78]
Reliquiaeque domus, docuit qui nectere ponto
Piscibus insidias, et retia tendere sylvis.
Visane lentiscus vobis celeberrima, stratus
Ad quam infelices lamentabatur amores
Grande decus nostros inter Maruncus amantes?
Arbore num ex illa capiti decerpta tulistis
Serta, coronai qua frodne jacere queatis?
Ignotis specubus reptantes, antraque subtus
Abdita lustrantes multo stillantia rore,
Obscenae quaenam vos foedavere volucres?
Dicite quin etiam (quia multum nosse laboro)
Vester ut ille comes doctissimus heliodorus
Tam magni tulerit dira infortunia casus.
Nostis quem dico. Hunc qui sesquipedalia promens
Verba, penu curto, parvis exordia rebus
Longa facit; magnis quonam facturus hiatu!
Pandite praeterea, quae rupes, saxaque vobis
Nunc inventa notis Phoenicum inscripta vetustit,
Quas neque barbaries potuit delere, nec aevum.
Quae parvo leges populo, lugumque quis auctor?
An regni plures inter partita potestas,
Ordine majestas magis an concluditur uno?
Scripto ne, et tabulis farrago est credita legum,
Moribus an potius, naturae et vivitur usu?
Qui census parvi, specis quae et forma senatus?
Romanos referunt, an patres indole Grajos
Legum latores, Minoa, Solona, Lycurgum?
Haec juvat ex vobis cognoscere; nam mihi adhuc nil
Est audire datum, veluti si indoctus et excors.
[Page 79]
Stultorum omnio essem aliquis de plebe scelesta.
Sic mihi nulla fere vestrae accessere viai
Commoda, sed praestanus et demite grande repertum,
Ex acidis dana coena fabis. Hic terminus haesit
Doctrinae, atque etiam nunc finibus haeret eisdem.
Ominbus at quanto vobis sapientior unus
Archigenes, vobis non ut magis alter amicus,
Nec Veneri ignotus puer, ignotusve Minervae?
Dum vos doctrinae perculsi pectus amore,
Perque mare, et terras, et montes curritis altos
Avia quaerentes Musarum templa, domosque;
Ille sedens dominae blanditur, et oscula libat
Mutua: saepe jocos, teneri spe illectus amoris
Institut varios: hanc summo mane revisit,
Hanc aegre linquit, cum Phoebus mergitur undis.
Femineo student usque gregi; nam saepe frequentat,
Quas bene non operit vestis bombycina, quaeque
Pellucent in Cois, atque atrae comam, et hirtae,
Aestivum frigus captantes vespere primo
Incedunt humeros nudae, nudaeque lacertos,
Vesteque sublata gaudent ostendere suram.
Vos quoque, si sapitis , tam magna exempla sequutos
Somnia jam vigilis decet abjecisse Platonis,
Et quam philosopho, potius pallere puella,
Atque hoc, quod superest, quidquid superesse dabunt Dii,
Comissabundos traducere leniter aevum.
[Page 80]
SATYRA XII. SALSA CULINA
Incipe jam sapere, et salis assuesce palatum,
O juvenis, quem nec Romano semine caules
Pinguia nec bimaris delectant ostrea stagni;
Quique garum Scythico advectum indignaris ab amne,
Et vesco sale salmones, muriaque subactos;
Qui mullos horres cane pejus et angue bilibres,
Quos melle et veteri non parce incoxit aceto
Littoris Hyllaei piscator: et omnia gustus
Odisti qui sic irritamenta virilis,
Impia miscerent veluti si aconita novercae:
Contra avide nova mella voras, et cymbia lacte
Plena hauris, nimium suetus puerilibus escis.
Arabicos latices pateris frigescere linquis,
Mox lambis catuli in morem, parvaeque catellae.
Gaudet, et arridet puero matertera simplex.
Me contra monuisse decet, quae censeo, nilque
Quod prodesse queat tibi, praetermittere veri.
Absque cibo vixisse hominem natura negavit,
Indidit et gustu pollere. Comesse voluptas
Est. Heu! naturae nimium male serviet ille,
Qui esca perpetuo contentus vixerit una,
Nec mutare catus norit melioribus usque
Fercula, vescendique omnes libare lepores.
Scilicet hic vivet misere, et sensu minor uno.
[Page 81]
His ego, non tibi praecipio, statim ut helluo fias,
Aut capiti, et stomacho addas intolerabile pondus,
Praecidens spatium vitae tibi noxius. Illuc
Sed mea respiciunt praecepta, ut, si sapis, ullam
Non praetermittas parce, et ratione magistra
Vescendi in vita illecebram. Nam regua epularum
Salsamenta tenent homines inter. Viden' herbis,
Fontibus atque suis bruta ut contenta pusillum
Ligna super sapiant salis haud quidquam indiga turba!
Atque ideo, reduces prima sub nocte juvencas
Pastor ut excepit, potumque salemque ministrat;
Qui placet ille tibi, ut sapiat plus, lacteus humor?
Quare age, et usque magis consuence virilibus escis;
Sic fiet, Torquate, virilibus ut quoque factis
Assuescas. De te qui sperem grandia, donec,
Haedus uti primo depulsus ab ubere matris.
Fontes et virides per campos appetis herbas,
Intybaque, atque inulas elutis colligis hortis,
Atque novi adjungis puerilia pocula lactis?
Tempestive viris, puerorum desine nugas
Sectari. Mensis nam fercula salsa Lyaei
Excipiunt latices, majore et Bacchus honore
Salsamenta inter colitur. Proh! quanta Falerno est
Gratia Chaoniae post semina salsa Buthroti!
Incertum, illa magis nunc nobilis audiat ora,
Nobile quod mensis pretium intulit; an quia longo
Atticus hospitio quondam dignaverit urbem.
Sit quodcumque voles: magna est sapientia gustus,
Crede mihi, et salsae est sapientia magna culinae.
[Page 82]
SATYRA XIII. STOICI
Stultum omnem insanum Chrysippi porticus esse,
Judice me, veri interpres non falsa docebat.
Naviget Anticyram qui lamna expalluit auri,
Ambitione mala quisquis torquetur, et ira,
Qui metuit, vel sperat, qui cupit, invidet, odit,
Naviget Anticyram pariter. Sed amantibus omne
Miscete helleborum, medici, miscete poetis.
Mortales egit discort insania: at idem
Truncus uti varios propellit in arbore ramos,
Sic error variis illudit partibus idem.
An levis haec fortasse mei est insania morbi,
Quod Satyras scribo? Mihine ipsi ignoscere cogar
Corruptus judex? Primum non me esse poetam
Propterea evincas, satyras sermone pedestri
Quod scribo, pravos et risu perfrico mores,
Thetaque stultitiae nigrum praefigo procaci.
Dixeris, historiam potius me scribere; ad artem
Nullius tamen, ingeniumque accedere vatis,
Quandoquidem nobis mendacia more poetae
Fingere religio est, ungurem aut discedere latum
A veris. Tamen, ut dem me insanire libenter,
Scribendi versus haec nostra insanis morbi
Communis quota pars fuerit? Potare Corano,
[Page 83]
Deprendi liceat Dedio, jus dicere Crispo,
Haec ego si totidem verbis narravero, vel si
Quaeram e Crispo, unde illi doctrina repente
Affulsit nova : vel quonam tradente magistro,
Insanus fuero? At Crispo sum judice tutus.
Postremo ut sim insanus ego, non sanus eris tu.
Certe hoc dissimiles, quia me tua vina, venusque
Nil juvet: at contra, ceu clavo truditur alter
Clavus, fors Satyris tibi possim evellere morbum
Unum aliquem e multis. Saepe aeger profuit aegro.
Quas olim censor partes, nunc more recenti
Tutantur Satyrae. Facto censura notabat,
At scriptis adimunt Satyrae, et dant annulum equumque.
Nec nos ancipites nunc formae expendimus usus,
Aut quot habet Glaphyre dentes, aut Aelia crines.
Cetera de genere hoc prudens permulta silebo
Ulcisci properans, insanum me atque poetam
Quod dicis. Quotnam, nullos quod praebeat usus,
Enixe curant! Nihil esse insanius. Ajo:
Nil merito magis insanus quod rideat omnis,
Qui modo aperta queat vitare pericula, rupem,
Strictum ensem, et quot habet narrantem jugera Quintum.
Insani sanique pari risere cachinno,
Cum videre dies, totasque incumbere noctes
Millia tot capitum, miseroque parare labore
Quae congesta carent usu, vel parte lucelli
Vix operam pensent, ut emit cum Pollio libros,
Longinus senior primo cum flore puellam
Deperit, ignavorum aut ignavissimus unus
[Page 84]
Comparat arma sibi cum argentea, et aurea Fuscus.
Nescio, an ulla alia hoc detur vesania major,
Nescio, an ulla meos adeo vesania cives
Torqueat, et studio tenebras offundat inani;
Nec vos Chrysippi gravior tam porticus et grex,
Quam ratio, o miseri cives, naturaque damnat,
Omnia quae ad normam sapiens recti exigit usus.
Anne sapit veterum nummos Crispinus emendo,
Musarumque domi ponendo, et signa Maronis
Expers Musarum, atque adeo rudis artium, ut octo
Caesarea in serie Augustos effutiat, atque
Somniet Octavi Museo inferre numisma?
Est et quem torno faciendis cornua thecis
Collegisse juvat demota Hircis demptaque bobus,
Neve manus umquam pulcro admovisse labori
Hactenus. Interea salve o praeclara supellex
Artificis domini dextra meritura poliri!
Digna senatori curas avertere cura,
Leniter otiolum molli fallente labore.
Pellucent multae in Cois: pars corporis una
Nuda patet, male sub tenui latet altera veste,
Quilibet ut possit facile describere pictor.
Ignosco Catiae. Catiam mirantur et ardent
Centum imberbes. Sic pulcre illi palla locatur.
Hoc vitium est, parco vitiis. At culpo pudicas
Nunc ego, culpo bonas. Quorsum tibi Coa, Metelli
O nurus et tibi, Gracchorum Cornelia mater,
Aequavit priscis quas vita pudica Sabinis,
A quibus abstinuit nigrum ipsa calumnia dentem.
[Page 85]
Quis furor est turpi matronam incedere cultu, et
Affectare nefas, cui vita discrepat et re?
Quod si praesidium ratio fortasse negarit,
Nativo dabit opportuna superbia fastu.
Aut Catiae, aut insanae estis. Nihil extudit isthinc
Tertium Aristoteles, rabulae vel nasus acuti.
Permultis emitur Meliboeo purpura cocco,
Sericaque argento placet illita vestis et auro.
Rideat insanos aliquis, ceu sanior, horum
Qui tota insumunt una patrimonia veste,
Egregio satrapae quia magni Regis amictu
Gaudent, et Tyriam capiti imposuere tiaram.
Affectat Susas, portentaque regia Marcus
Dama crepat, cui vix primum tria nomina praetor
Addidit in titulos hodie, signumque Quiritis.
Proposito cecidere, ubi quisquam agnovit eos, qui
Larvati percurrunt Bacchanalibus urbem.
Quaere peregrinos, si veste illudere speras,
Furcifer e grege servorum notissime Dama.
Visne tui longa ut cives oblivia potent?
Mitte supervacuo damnosas murice lanas,
Atque illud restingue tibi intolerabile, quis, vel
Unde hic? Quod curare omnes, et quaerere cogis,
Cum longo verris lutulentam syrmate Romam.
Vos quoque, qui multum veri sermios egetis,
Ordine Romani juvenes accedite, tardi
Scipiadum heredes, Paulli, Scaurique nepotes.
Stultum est munditiis nullos imponere fines.
Purpura quid majus Lepidis, addatve Camillis?
[Page 86]
Si Carhago nequit, non est, quo scruta colore
Scipiadum faciant. Superat si purpura censum
Scipiadae, illa malas in apertum protulit artes.
Insanum est, temere nullo delectu imitari
Quodlibet exemplar, quod fors objecerit. Ecquis
Vestrum est, qui mecum effuse non rideat, aut qui
Insanisse neget, Venetorum si quis in urbe
Frena et equos emat, aurigas paret, esseda, currus,
Nempe ideo, quia camporum lato aequore Parthis
Et currus agitare, et equos est flectere ludus?
Non haec plus aequo a vobis abludit imago,
Quotquot gaudetis pretiosa incedere veste,
Quae majora nequit largiri commoda, quam quae
Det simplex toga: sed sumptum tamen atque laborem
Majorem affert, quem nullus pensaverit usus.
I, cape, et optatos Nireu pulcherrime amictus
Indue: sume supercilium non veste minus, quo
Dalmata Caesareis tiro se miles in armis
Extulit.A quibus exspectas te coetibus iri
Visum? Saturnalia nondum: non choreae, non
Nuptiae apud quemquam procerum, nec coena paratur:
Quorsum ergo ambitio haec cultus operosa, ubi ni te
Forte soror, calidae vel viderit institor, haud est
Quae te desertis Gabiis, vacuisque Fidenis
Errantem adspiciat tremere per compita turba?
Pictus acu clamydem, argentoque, et discolor auro
Per trivia incedis Romae, solosque per angi-
Portus imixtus lenonibus, et parastis
Nescius ipse tui huc illuc discurris humumque
[Page 87]
Communem calcas, et communem aera spiras,
Quo nemo aut laris, aut vestis prohibetur egenus.
Qui medicas pueris figulorum dividit offas,
Non secus ac tu purpuream circum fora vestem
Scurra tulit, quam olli propola triente locarat.
Sentio; qua insani ratione repellere speras
Posse notam a te. Nempe tibi est meretricula, quam tu
Deperis, aut, alio si mavis nomine, amica.
Huic tu veste placere studes, nitidusque videri, et
Bellulus: accedas ornatus oportet ad hanc: sed
Non ego nunc patruus fuero tibi, nec meretrices
Durius increpitem juvenumque coarguam amores.
Verum hoc est id, ubi insanis, quam qui pote apertum
Mittere se in puteum, ut laticis cyathum hauriat unum.
Quî differs insano, cum metuis, mala ne te
Ejiciat meretrix, si non urbanus amator
In tunica vigiles ostrina? Esset toga erassa
Si tibi, sordida palla, subucula trita, pedi si
Calceus haereret laxa male sutus aluta,
Non ideo exclusus caneres miserabile carmen
Ante fores, dum esset plenus tibi sacculus, et dum
Fenora non unum cumularet nomen in arca:
Sed tibi munditiis solis fors constat amoris
Pignus. An idcirco nil donas? an nihil a te
Corradit? tu continuo non munera mittis,
Nunc soleas, nunc fasciloas, modo crinibus aurum,
Aut capiti mitram? Das nummos saepe, domumque
Conduxisti, deque tuo ancillas alis. Heus tu!
Idcirco te crede admitti, non quia das, sed
[Page 88]
Purpura contexto quia belle te decet auro.
Ergo, age macte animis talem visurus amicam,
I, Phrygiam chlamydem, i, lini cape Belgica texta,
Atque illos cultus, quos te sumpsisse deceret,
Si Xerxis visenda foret, vel nata Darii.
Te ne igitur sanum contendis adhuc etiam, qui
Res, loca, personas nullo discrimine censes,
Quique tuimet amans nimium, Narcissus ut olim,
Decidis in flumen, neque te illi intelligis esse
Ridiculum, cui donas quidquid habes? Furere hoc, et
Insanire nisi est, jam vero sanus erit, qui
Ora senex minio pallentia fucat, et ille
Pygmaeo brevior, curto qui concutit ensem
Sesquipedalem in equo, et cujusvis militiae expers
Innumeras solus ciet in certamina turmas.
Circumfusa negat puerorum turba. Pari te
Ridet ut insanum puerilis naenia jure,
Curantem, et tot molitum res serio ineptas.
Nunc illum, a quo digressi, redeamus in orbem.
Insanire vides capitum tot millia, sana
Quae tu mente frui vecordi errore putaras.
At quota pars hominum nunc nostro est carmine tacta?
Eheu quot restant! quos optans parcere chartae
Praeterii indictos: puta eos, qui philosophantur,
Ut sapiant nihil: aut peregre disjuncta profecti
Per loca qui currunt, alio fastida caelo
Dira sui, et longo sperantes fallere cursu.
Adde negotia curantes aliena, serunt qui et
Excipiunt rumores: his adde ardeliones,
[Page 89]
Adde procos vetularum, et cetera multa, quibus vix
Garrula sufficiat dicendis Laelia. Porro
Invenies insanorum tot millia ubique
In vita circa latus, et circa caput, ut cui
Objicias vitium insani, cui nomina sani
Des, aegre dignoscas. Quos inter numeras te?
Te qui scriptores Satyrarum, quique poetas
Dixisti insanos? Nunc te docuere poetae,
Chrysippo praeeunte viam, memorabile carmen,
Insanire omnes pariter solemnia stultos.
Haec neque servorum capiti, neque formula regum
Dat veniam, tantum sapientes excipit. Ergo
Aut esto sapiens, aut posthac parcius istam
Insani cuicumque notam impegisse memento.
[Page 90]
SATYRA XIV AMAZONES
Quisquis Gratidiae et Glyceres pus, atque venenum,
Bella, inimicitias, rixas, et jurgia nondum
Audivit, nostra discat narrante Camena.
Insignes ambo forma, atque aetate puellae
Nobile amicarum fuerant par, atque gemellum
Urbanae formae et cultus nugacis amore
Gratidia, et Glycere. Melius componere mitram
Quae posset capiti, aut strophio zonaque fluentes
Collegisse sinus, vel nudo incedere cultu,
Argutaque pedem solea, aut vincire cothurno:
Hoc unum teneri fuerat certamen amoris.
Mille genas poterant duxisse coloribus, atque
Lilia perfacile illic diffudisse, rosasque,
Sevit ubi violas, ferrugineosque hyacinthos
Nocturnus capitis dolor, atque insomnia pernox.
Saepe tamen Charites coeptis in vota vocatae
Adfuerant, vel adesse videbantur. Venus ipsa
Arte sua, et juvit cinctu persaepe puellas.
Invida consensus tales Discordia rupit.
Formosae, studium formae quibus unica cura est,
Sic fidas coluisse solent, et amare sodales,
Dimidiumque vocare animae, et trito addere fuco
Cetera verba, recens quaecumque sacraverit usus,
[Page 91]
Quod cultus, formaeque putent sibi cedere laude.
Ut sensere pares, aut fors mage posse placere,
Totus amor, tenuem ut vanescit in aera fumus.
Inde facem propriae iratae deperdere formae
Extemplo veluti privignum odere novercae.
Unguibus hoc ulcus meditata Dea improba foedis
Sollicitare, novumque animis infundere virus.
Protinus in Clymenes vultus mutatur et ora,
Veraque fit Clymene. Clymene urbani arbitra cultus,
Et verbo cui posse datum nune vertere vittae
Ut libuit, nunc fata stolae, modo crinibus aurum
Demere, mox iterum posuisse, et quid decet, aut non
Definire, ut Pythia de tripode. At rudiores
Callida nulla aeque ridere puella puellas,
Errorumque apices, cultusque notare vetustos
Nulli ignoscendos, nulla et virtute piandos.
Ergo diva potens Clymenes sub imagine falsa
Forte ambas in coetu quodam nacta sodales
Ariculus hoc clam instillavit nescio cujus.
Ut bene Gratidiam mitra illa, decetque crocota!
Quam pulcra est hodie! Glyceren cur dedecet omnis,
Quem cirumposuit, cultus? Jam defluit aetas
Illi, jam vetulam vultus prodit. Mihi longe
Junior, et toto altera junior esse semestri
Visa, placetque magis: Glycere inconcinna videtur.
Ora puellarum per mille vagatur, et aures
Secretus primo rumor, mox publica fama
Judicium Clymenes Glyceres perduxit ad aures.
Ut misera audivit, plus ipso expalluit auro,
[Page 92]
Plus buxo, specumque, manu forte tenebat,
Excidit, it nervis extemplo frigidus horror,
Et tensor valido luctamine concutit artus.
Non comtae mansere comae, pulcherrima cervix
Nutat, jactatique pedes quassantur, et ulnae:
Diriguere oculi: vox haeret, filius ut si
Parvulus, aut dulcis periisset forte catella.
Judicium Clymenes, spretaeque injura formae
Exstimulant, mixtusque pudor: sed conscia formae
Mens, et adhuc primis aevi flos integer annis
Arbitria ostendunt Clymenes injusta. Sed ecquis
Non Clymene credat? Clymenen quis dicere falsam
Quisve ausit sentire aliter; quam protulit ore
Femineis Clymene judex lectissima nugis?
Sit quodcumque voles de forma, at nomina certe
Amisi formae, dicar formosa nec ulli
Posthac, hoc uno infelix male perdita verbo.
Exin Gratidiam nobis Romana juventus
Praeferat, et placeat plus illa quam ego? Spolia ampla
Illa habeat victrix? Me rideat improba et altos
E nostris sumat fastus insana ruinis?
Haec promissa fides? Me occulta fraude petisti,
Obrepsit Clymenes cum emta ad suffragia furtim.
Composito rupit vocem, quodcumque loquuta est.
His iram a Clymene in veterem detorsit amicam.
Ergo Gratidiam odisse, atque illi male velle
Occulto primum, post omni ambage remota.
Formosae irasci plus, quam dicuntur amare.
Certe meta in amore datur, sed nullus in ira
[Page 93]
Est modus, aut finis: quod si nocuisse potestas
Esset, quam vellent, miseris mortalibus; heu quae
Instarent caedes, et fuso sanguine bella!
Sustulit at melior, viresque coercuit intra
Exiguos natura modos, risuque pacisci
Posse dedit, misera quod erat fors morte luendum.
Quamquam enim in imensum Glyceres excreverit ira,
Atque atrox odium furiis stimularit amaris,
Et licet ad summum ventum sit, non tamen ultra
Processere irae, urbano quam frigidus usu
Mos praefinivit, muliebri et lege decorum.
Gratia dissiluit nam prisca, nec amplius illae
Osculo, et amplexu sese petiere puellae.
Jam garrire nefas simul aut ridere, nec una
Aut choreas juvat, aut notos invisere coetus.
Nullaque habent, flavae quae dant mandata puellae
Mane, ipsamque negant dare, et accepisse salutem.
Obvia in occursu, quasi tetrum offenderit anguem,
Quaelibet avertit vultus, et lumina torquet,
Infestoque odio subtilis texta flabelli
Praetendit, digitosque oculis. Majora sed istis
Quaedam fama tulit (famae Judaeus Apella
Credat) Gratidiae de habitu, et cultu clam, et ad aures
Secreto Glyceren quaedam, et vulgasse maligne.
Illam fasciolis aequare latus breve, et esse
Depygem, nisi suppositam det fascia pygam:
Et fultam talis male, et alterutro pede varam.
Credidit hoc juvenum nemo: excepere sed omnes,
Quotquot sunt, avido sensu, plausuque puellae.
[Page 94]
Nempe ratae propriae perbelle accedere formae
Quidquid detractum est alienae. Tanta malorum
Incrementa suo ut sensit Discordia ab astu,
Laeta domum repetit, tantum potuisse nocere,
Et tantum admirans minima consurgere de re
Iliada, ultro aliis sese parat impigra noxis.
Dissidia ista tamen, longique incommoda belli
Indignabantur pastores, Tityrus, Alcon,
Mopsus, Damoetas, et cum Corydone Menalcas,
Et veteres ardebant conciliare sodales,
Praesertim Lycidas. Lycidae sapientia nymphis
A teneris nota unguiculis, primaque juventa.
Nunc senior, sed cruda homini, viridisque senectus
Et praestantis adhuc mens flagrantissima formae.
Communis forte intererant convivio amici
Cum Lycida, cum Gratidia Clymene, et Glycere, atque
Complures alii, pastorum et multa puellis
Mixta cohors laeto ducebant gaudia risu.
Hic Lycidas thalamo effultas ut vidit eodem
Consedisse simul tres nymphas, potima censens
Haec oblata sibi et mollissima tempora fandi,
Accedit causae non infacundus agendae
Ante stolas orator, formosumque senatum,
Erectisque humeris, erecto et pectore, collum
Contrahit, inflexaque omnes cervice salutat,
Et pedis anteferens apte vestigia dextri
Incipit: O ego Dardania ceu Pastor in Ida
Uni si malum e vobis, quae pulcrior esset,
Donarem! vel terna in frusta aequalia sectum
[Page 95]
Dividerem, vel lis nondum composta maneret:
Tam anceps haererem, dubiusque animi, neque gnarus
Quid facerem. Audivit dicentem ut talia forte,
Non tulit, at contra sic protinus excipit Aegle:
Quid faceres tu? Tu malum, mihi crede, vorares.
Exoritur statim inexstincto suavissima risu
Vociferatio: laudantum clamore lacumar
Increpuit, salsisque jocis, juvenumque cachinnis
Atque puellarum, quae Aegles plausere lepori,
Et victum salibus Lycidam adspersere malignis,
Olim in femines nomen populare cathedris.
Infestas sed nulla coit pax inter amicas.
Bellum saevit adhuc, in longum et saeviet aevum.
[Page 96]
SATYRA XV SYLVANUS
Sylvani rabulae Arcadiam, plausumque forensem,
Saxosi quoties concredit in otia ruris,
Orat ubi ad ventos causam, quam nuper in urbe
Judicio magno de surrepto egerat hirco,
Maecenas, audi dum narro. Jocosa labori
Adspirasse novo ne dedignare, Thalia.
Principio villae locus est, scribendaque forma.
Montis praerupti dorso, et procul a maris ora
Caucaseas inter cautes, media in silice, ampla
Stat domus, atque opibus domini dignissima villa:
Multa tegunt circum virides spineta lacertos,
Sed nulli fontes adsunt, nullae arboris umbrae,
Nulli horti, via nulla, tamen Campania felix
Haec est Sylvano, Bajaeque, et Tuscula Tempe;
Hae latebrae dulces. Urbana hîc fessus opella
Ut semel a collega, et curis proripuit se
Mirum quam vivat laetus, regnetque beatus!
Hîc (quia non possis naturam expellere furca
Nec rabulae possunt non semper dicere causam
Rure, domi, media inter pocula, ut ante tribunal)
Se declamando exercet facundus, et acer
In primis orator, ubi sol montibus umbras
Decedens mutat, saxo et resupinus acuto
[Page 97]
Pendulus a Scytica infelix ut rupe Prometheus
Horrendo laterum conatu, Stentoreaque
Voce, simul, veluti pandat tria Cerberus ora,
Incipit hircinam longinqua ab origine causam,
Et tamquam subsellia, scribae, praetor adesset
Coram, supploditque pedem, dicendaque trinis
In digitis partitur, rubricas citat, atque
Annosi non intellecta volumina baldi,
Et Pandectarum nigro linit omnia jure.
Diluit, accusat, defendit, et instat, et urget,
Post multis lacrymis, ceu pro Milone perorat,
Flebilibusque modis affectus excitat, atque
Longaevum genitorem hirci e nigro excitat orco,
Et parvos flet natos, et sine dote sorores.
Dicenti auditor non deest; nam verba loquentis
Excipit et reddit salse, atque imitatus acute
Verna procax, flos ruris. Ad haec palus est prope putris
Sive lacuna (caret pagus melioribus undis),
Quo potum vemunt seri sub vesperis ortum,
Et Sylvano orante etiam, pecudesque, bovesque,
Immundique sues, et turba aurita rudentum.
Quorum ut dicentem sensit, pars subrigit aures,
Cornua pars tollit, pars caudam intorquet, et omnes
Respondent, plauduntque alacri clamore per umbram.
Praecipue auriti tollunt ad sidera vocem,
Saltibus et laetis juvenantur. Garrula voces
Alternat geminans vicinis montibus Echo.
Causa perorata est: victor discedit, et altis
Succedit tectis hirci patronus abacti.
[Page 98]
SATYRA XVI. DESCENSUS AD INFEROS POETA, ET AMICUS
Po.Umbrarum e latebris, nigrique e faucibus Orci
Advenio, procul a Superis ubi tristia Pluto
Regna habet, et moesto manes Acheronte coercet.
A. Hic insanit homo. Medicum accersam? an magis illum
Comiter appellans dictis affabor amicis?
Hoc melius. Salve longo post tempore, Salve.
Po.Te quoque laetari atque tuam bene rem gerere opto
A. Quaeso, ut sunt salvae tibi res?… Po. Laeta omnia.
A. Gratum est.
Quid tragico sublime hoc ampullaris hiatu,
Carminaque ad ventos recitas, non more tuo, sed
(Des veniam verbo) male sani more Tigelli?
Po. Dii meliora! Meis ratio stetit optima verbis,
Quaecumque audisti nuper: modo namque ego vere
Sedibus ex Erebi (credant utcumque minores)
Evasi ad Superos. Me magna cupido videndi
Heroas priscos incessit, et Heroinas;
Ergo iter arripui, et recta me contuli ad Orcum.
A. Mira licet narres, credo. Quin, si grave non est,
Et vacat, oro, viae rationem, et singula nobis,
Si fas, quae subtus tibi visa, auditaque, pandas.
[Page 99]
Po. Aequo animo faciam. Facilis descensus Averni,
Si modo solemnem serves ex ordine ritum,
Quo pius Aeneas olim, quoque usus Ulysses.
Hoc et Virgilii, hoc et Homeri e carmine noto
Perdiscas facile: repetitae ego taedia crambes
Non addo. Infernis me Tartara vallibus ima
Excepere, situ loca squalida, opaca tenebris.
In medio rupes: solido riget ardua ferro
Arx rupe in celsa, tenditque ad sidera moles
Ingens, aeria; infandas quo carcere poenas
Inclusi admissa solvunt pro fraude nocentes,
Quisque suas sortiti sedes. Orbis in orbem
Spira velut, rediens summa ad fastigia ab imo
Ascensus facilis dedit, ut dirimunt simul, atque
Pendulae uti educunt tecto conclavia scale
Aedibus in magnis. Delectus quilibet orbis
Suppliciis, noxisque suis non excipit omnes
Turmatim, proprio sed quisque addicitur orbi.
Nec semel adscriptos datur ulli excedere fines,
Nulla licet torto furiarum accincta flagello
Terreat, et nullas allatret cerberus auras.
Quas mihi quaerenti multum deprendere formas,
Ceteraque egregii quae fingunt monstra poetae,
Arte quidem nulla licuit vidisse nec urnas
Danaidum aspexisse, tuum neque, Sisyphe, saxum
Contigit, aut miseri rapidos Ixionis orbes,
Tantaleamque sitim, mendacia splendida vatum,
Femineas inter recitari digna cathedras.
Uritur hîc igni nemo: non ulla nocentes
[Page 100]
Vinela premunt: nullo caeduntur verbere terga.
Sed tamen intus agit nulli intellecta, manuque.
Nescia contingi vis quaedam, oculisve videri.
Posse reluctari haec adimit, cogitque sequi, quo
Aeternus rapit ordo, et ineluctabile fatum.
Acta semel caelo notos ut sidera cursus
Perficiunt paretque rotis horarius index,
Cuique sua fungi poenae sic parte necesse est.
Sed si suppliciorum omnes percurrere formas,
Quot vidi, infandosque velim memorare labores,
Non ego dicendo valeam, mihi ferrea si vox
Sit, solido chalybis rigeat vel lingua metallo;
Multa tamen datur e multis libasse potestas.
I. Primus, et est cunctis dejectior orbis ad imum
Fundamenta prope ipsa jacens. Has incolit aedes
Turba virum quaedam importuna, levissima, inepta
Qui se philosophos ausi jactare popello
Ignari sophiae. Nunc quanti audacia praeceps
Stat miseris, quali luitur petulantia luctu!
Nam quibus haec magni fabricari moenia mundi
Cura fuit, rerumque operosam hanc sistere molem
Marte suo, faber ut scamnum fecitve Priapum,
Hi sectam abietibus, trinoque foramine capsam
Trini ipsi, trino inflectentem lumina vitro
Circumquaque ferunt, illud solemne canentes:
Este faces procul: ecce novi nova machina mundi.
Nunc oculis opus. En Numidae venatio Regis:
Cernitis, ut jaceant ursi, caesaeque Jugurthae
Vi tigres! Indique gynaecea ecce tyranni;
[Page 101]
En cum pellicibus reginae, et regia gaza;
Eunuchi, atque elephanti, et equi. Nunc cernite, qualem
Condidit ad verum Babylona Semiramis olim:
Hîc ponte Euphratem domuit: stetit edita Beli
Illic arx, hîc regia. Acu rem tangimus! Euge!
At Labyrinthaei hi flexus, Cressique viarum
Errores, Minoa domus, tua Daedale, facta,
Et Minotaurus teterrima bellua. Sic tu,
Minotaure, pedes, sic cornua et ora ferebas.
Vos dignate obolo nunc vos tam bella docentes.
Queis homines tamen, atque animatia cetera eadem
Ascia, eademque ars fuit effinxisse dolabra,
Fortuitaque ejusdem ob origine ducere coeni,
Pendula suspendunt hi parvo pulpita tigno
Ludicrae ad effigiem scenae, parvique theatri,
Quo tenui bipedalis homunculus ex orichalco
Lignea suspensus colla haeret, lignea terga,
Ligneolamque exili inclamat voce Rosauram,
Bambaliona pari respondet amore Rosaura.
At quibus enectis fame, et unius assis egenis
Praeconum pueris, mimis, et pharmacopolis
Imperium, et dominas furor attrectare secures,
Et scripsisse fuit vecors sapientia leges,
His gallinarum data regna: ministeriumque
Turpe, viri atque operam mire funguntur anilem.
Illi alacres, si quae ovis gallina incubat, adsunt,
Ovaque subjiciunt, pultem, et frumenta ministrant;
Pullorumque gregem tenui compellere hibisco
Gaudent, et multas pipientum educere turmas.
[Page 102]
Interea legum conscripta volumina chartis
Accedunt Volusi, et caeco periere sub hoste.
Ast alii, quam densa cohors! Juvenesque, senesque
Faex sophiae, servum pecus, atque ignobile vulgus
Prisca novis, mirum! Mutati corpora formis
Abjecere hominum vultis. Hic simia factus
Obscenos pandit rictus, nuda et nate turpis
Saltu incomposito partes se versat in omnes,
Inceditque bipes, lepidum pecus! Hic habitum alter
Psittaci et ora gerens croceis super arbore celsa
Consedit pedibus, virides et concutit alas
In risum effusus, temereque per aera notas
Olim iterat voces, et sesquipedalia verba,
Extremos sensus, et verba cadentia tollens;
Verba, miser, nostras laeve simulantia voces!
II. Hoc egressi alium, qui supra est, scandimus orbem,
In quem detrusi quotquot, dum vita manebat,
Trans mare currentes, multisque erroribus acti
Externa exempla, externas et ponere leges
Optavere suis, externa et tradere sacra.
Follibus inflatis districti, et nubibus alte
Diductis equitant, ventoque feruntur, et auris
Nunc rapti sursum, nunc mersi folle deorsum.
Intima quin etiam caeci illa potentia fati
Cogit adhuc miseros vitae male sana prioris
Pandere consilia, atque palam de follibus altis
Testari, et magna nequidquam voce fateri.
Caeca pusillarum, ridendaque gloria rerum
Ut nocuit nobis! Haec una superbia adegit
[Page 103]
Pertaesos nostri misere, patriamque perosos
Ire tot atque redire vias, tot currere cursus
Trans mare, trans montes, veluti disjecta lateret
Hac illac longe patriis sapientia ab oris.
Illius integros mentiti accedere fontes,
Praecepta et vitae meliora haurire beatae
Secernebamur populo, unum atque unice aventes
Monstrari digito reduces, et dicier: Hic est.
Carus Aristippo, convivaque Parmenionis
Hic fuit: illum deperiit clam regia pellex:
Hic in deliciis regi fuit: ille bonarum
Artium amore diu doctis se inclusit Athenis,
Socratem ut audiret. Nugae porro omnia, nugae
Haec fuerant, tricae, et capitis non somnia sani.
III. Supplicia indigna, et sortem miseratus iniquam,
Flensque viros, alias propero accessurus ad oras,
Queis porrecta patent amplo loca limite; sed nox
Abstulit atra diem, tenebrisque involvit opacis.
Dant fungis moestam, et picea fuligine lucem
Exigui lychni, qualis lux squalida tetris
Carceribus, qualisque (haec si componier aequum est)
Illa solet nostris lux esse maligna theatris.
Quis numeret turbam, has servat quae maxima sedes?
Quae formosae olim primaevo flore puellae,
Quique olim juvenes primaevo flore fuerunt,
Queis, duce Petrarcha, casto suspiria amore
Mittere deliciae fuerant, vitaeque lepores
Attica signa simul culti movisse Platonis,
Incendique fuit studium, atque incendere forma,
[Page 104]
Defluxere illuc omnes. Contagia sexu
Dispare nulla manent: vetat, aeternumque vetabit
Interjecta illis solido pellucida vitro
Murorum moles, sed cerni, et cernere possunt.
Quid vidisse juvat miseros? Heu forma puellis
Quaenam illic, aut quaenam est forma viris? Date tantis
Funeribus lacrymas, duri miserescite casus,
Si qua fides vobis, pietasque! Senum, et vetularum
Sunt versi in speciem (titulis ad pectora scriptis
Nomina testantur, modo totam nota per urbem;
Quae vidi hisce oculis, titulosque in pectore legi)
Myrtillus, Corydom, Amaryllis, Lesbia, Phyllis:
Hi fuerant olim, nunc turpis ruga seniles
Contraxit, maciesque infecit lurida vultus.
Dedecorant tremulo cani nunc vertice crines,
Exstinctique oculi, nudataque dentibus ora.
Lanea vestis erat, qualisque Acheronta deceret
Sordidior cultus: deerat tota illa supellex
Olim instrumentum muliebris nobile mundi.
Non speculum, non pecten erat, digitive flabellum
Tortile, non pretiosa unguento pyxis, et auro.
Laeva colum, volucrem retinet manus altera fusum;
His data pensa trahunt, et plenis vellera qualis
Imponunt, servantque; aut telis lintea texunt
Omnes lanificae, omnes textrices. Ita sero
Denique femineam tetigere domestica mentem.
Ipsi etiam duros, indefessosque labores
Exercent, operisque viri fabrilibus instant
Ducere luctati validis incudibus aera.
[Page 105]
Maxima pars curvo terram molitur aratro,
Sive ligone fodit: scindit pars fissile robur,
Injunctumque humeris fascem fert atque reportat;
Aut urgent connixi adverso flumine lintrem.
It salsus sudor; quatit aeger anhelitus artus.
Nec mora, nec requies. Sic mollis pristina vitae
Otia inexhausto miseri sudore rependunt!
IV. Altior hinc aliis consurgit sedibus orbis,
Quo ex alia regione loci novus incola tendit.
Porticus est ingens sublimibus alta columnis;
Stat glacie paries; glacie laqueare pependit,
Constratumque pavimentunt glacie riget: intus
Exstructi cunei, glacieque sedilia viva.
Sive manu quid tangas, seu quo lumina vertas,
Asperum ubique gelu, glaciesque et frigidus horror
Intolerabilius Scythica subit ossa pruina.
Flabilis aer deest: locus omnino aeris expers
Voci iter eripuit, vetuitque audisse loquentem;
Omniaque aeterni demersit nocte silentî.
Frigida sed multi implerunt subsellia manes:
Multa et surda cohors, meditari callida acutum,
Et frustra conata loqui, nam nulla sequuntur
Verba, neque in vacuam se se vox explicit aethram.
Quisque manu tacitus non parva volumina libri
Ingentis volvit, fixisque pererrat ocellis;
Et totam haurit, doctis quae est sapientia chartis.
Hanc rerum speciem mirantem, et discere aventem,
Quod genus hoc hominum, quo solvant crimine poenam,
Opportuna monet foribus suspensa tabella.
[Page 106]
Nempe erat hic hominum grex, atque exercitus ille
Leniter omne quibus vacua tonsoris in umbra
Traductum est aevum, fueratque negotium, et una
Ars vitae, si forte novi quid contigit usquam,
Mature nosse, eque actis haurire diurnis
Anglica quo classis, Gallorum exercitus aut quo
Tenderet, Austriaca inferret quo Carolus arma.
Strenuus hic Bonapartiadum fuit assecla: favit
Anglis enixe ille olim, Neptunius heros.
Praelia quanta viris verbosa agitata taberna!
Quot motae classes! Hominum qui sudor, equûmque!
Quae caedes! Sed quanta simul prudentia rerum,
Quanta virûm! Dedit haec sensisse futura, et in aula
Suppositos cineri tutoincessisse per ignes,
Et procul innexam olfacere, aut innectere fraudem.
Consessu in gelido tacuit nunc garrula lingua:
Nunc surdae aures: nunc didicisse novas vetitum res:
Nec quaesisse juvat: patet actis nulla diurnis
Janua: sed veteres fasti, veterumque tenentur
Pollice nocturno historiae Heroum atque diurno.
Ad pugnam Arbellae subversaque regna Darii
Annales Stygii cum pervenere repente
Scribendi finem faciunt, fatale nec ultra
Tendit opus. Tam longe adscripta est meta diei!
Sic, quae adeo ardentes cupiere recentia facta
Fata negant, tantum vetera, et neglecta dedere,
Quorum in tonstrinis nulla umquam mentio facta est.
V. Ut superare datum ascensu loca frigida, muta,
Tunc alium, qui juxta est, deferor hospes in orbem
[Page 107]
Hîc strepitus, clamorque virum, turbaeque loquentis
Assensus, fremitusque una et dissensus, acuti
Et plausus, raucoque fragor ceu turbine venti, aut
Murmure si juncto rumpant arbusta cicadae.
Jejunaeque canes ululent, ranaeque coaxent.
Ingens augusto surgebat Curia templo,
(Hinc ille aeternus fragor, horrisonique tumultus)
Vestibulum ante ipsum sculpto stat marmore saxum:
Patres conscripti Abderitarum, atque senatus.
Miserat huc omnem sapiens Abdera senatum.
Concilium augustum! cano venerabile barbae
Et capitis cultu! Aequabat sapientia canos.
Pars equitat patrum huc illuc in arundine longa,
Pullam induta togam: suggestum scandere certat
Altera pars, prolixa et cum gravitate perorat.
Alta petunt omnes: muscas et inania captant
Aera per vacuum: et quas nectit aranea telas
Jejuni exercent, tenuisque sequuntor opellae
Texta, sacris titulos monumentaque pendula muris.
Punica bella procul venturi praescius ille
Herculeas circa Gades divinat, et oram
Extremae Hisperiae; et capiat Respublica ne quid
Abderitica detrimenti consulit, atque
Censet ad Antiochum legatos mittere. Contra
Alter decernit legatos ad Ptolemaeum.
Tertius ad regem scribi, depugnat utrumque
Ornate, inquam, et belle scribi. Tum dubitare
Quartus, utrum Seleucus, an Antiochus potius, vel
Sit Demetrius Assyriae rex. Littera quodnam
[Page 108]
Praetulerit nomen. Qui exploret, mittite printum
Dixisti pulcre! pedibus tibi, magne senator,
Ultro assentimur, conclamat turba patrum, et qui
Ibat arundineis in equis exercitus ingens.
Provoco, ait tum unus, plebisque appello tribunos.
Intercedite, et exitium prohibete, tribuni,
Si sapitis. Clamor concursusque ante tribunos
Undique fit magnus: contentio, jurgia, rixae,
Dissonae et affirmantum voces, atque negantum.
It capita, alta super scissa Discordia palla, et
Quem tetigit virga, huic rabiem sine fine loquendi
Immisit Dea noxia. Tum laquearibus altis
Plurima de sectis extemplo fistula cannis
Efflat spumifero sapone per aera bullas,
Quas pueri facuit ludentes. Vix volitare
Conscripti videre patres, variosque colores
Adverso pulcre bullas inducere sole,
Illico consulibus terga, et vertere tribunis,
Et fragiles equitant post bullas, pellere flatu
Oris certantes quocumque velint, nitidisque
Excipiunt sudariolis, agitantque per altum
Aera constricto insufflantes leniter ore,
Donec dissiliat tenuis diffracta repente
Bulla, omnisque leves humor disjectus in auras
Irroret cana guttarum adspergine fauces.
Haec sors Abderitarum est, haec poena senatus,
Mittere legatos, equitare in arundine longa,
Scribere litterulas, sed cui nescire, timere
Nil metuenda, perorare, appellare tribunos,
[Page 109]
Et semper tenues agitare per aera bullas.
VI. Linquimus hîc agmen puerile senum. Novus orbis
Consequitur, facili acclivis via tramite ducit.
Immensi hortorum hîc campi, clarissima caeli
Tempestas, et dulce strepentis murmur aquai,
Florum laeta seges, tepidumque et perpetuum ver.
Luctifer obscenos sed fausto hîc omine bubo,
Atticaque obscenos emittit noctua cantus,
Cycnaeosque vigil numeros immurmuat anser,
Nec solis radii, tremuilae neque cornua lunae
Defecere umquam: lucet, mirabile visu!
Ignis uterque, modisque infundit lumina miris.
Mira omnis rerum facies, natura nec illa est
Huic nostrae similis. Gratissimus ordo, vel error
Nescio qui diverso eduxit foedere leges
Diversas, moresque novos dedit omnibus. Errant
Delphines sylvis, liquidis nant fluctibus apri,
Serpentes avibus coeunt, et tigribus agni,
Pendent aeriae sublimi ex aere quercus,
Et fulgur suda placidus dat Juppiter aethra.
Temperat aestatem glacies densissima: bruma
Flant Zephyri molles: manat lac fontibus: edit
Nuda silex Cererem: fluxerunt flumina musto:
Hirci mulgentur, cum opus est: dant mellea dona
Muscae: saltantesque canunt in rupe catellae.
Singula quis memoret fando? Tu crimine ab uno
Disce magis. Videas congesta hîc omnia in unum,
Qualia saepe nimis fert monstra poetica tellus.
Sed laetae valles, umbraeque, et amoena vireta
[Page 110]
Felici nemore, et secessu alta otia tuto,
Elysiumque: malis, vulgo ut dixere maligni,
Post cinerem extremum statio servata poetis.
Hîc versus faciunt, ceu quondam, hîc carmina curant,
Noctua quae, et nullus detrectet bubo: beata hîc
Libertas, omnique soluta est fenore vita:
Discincti huc illuc discurrunt: carminis una
Cura tenet laetos: veteris deliria morbi
Nusquam decedunt, capitisque insomnia vani
Urticae, nubes, ampullaeque, et caprificus,
Vitae olim risus, placidae nunc praemia mortis.
Ergo incedentes ibant longo ordine vates
Caule coronati, betaeque virentis honore
Insignes capita alta, cucurbitinaque mitella,
Festivumque choro laeti Poeana canebant;
Quisque sui ad lunam fundentes carminis hymnum.
Maevius haec, Baviusque tenent mitissima regna,
Tranquillaque regunt placidos in pace poetas.
Tam multos numero, Lybicis quam magnus arenis
Est numerus, quantisque natantur piscibus undae.
Non his seditio regnis; non civibus ulla
Dissidia; absunt arma procul, procul impia bella:
Sed choreae, et cantus, et nectare plena Lyaei
Pocula, amataeque olim mentio multa puellae.
At Bavius magno vinum cratere coronans
Collegam alterni vocat in certamina cantus.
Obstupuit bubo omnis, noctuaque omnis, et anser,
Arrectisque ipsi auribus obstupuere poetae.
Incepit Bavius, respondit Maevius olli.
[Page 111]
B. »Nullam adeo bellam, ut nostram, decet esse puellam.
Haec candore nivem praestat, cycnumque colore:
Quantus honos naso! nemo inficietur agaso
Esse oculis nigris: ridet velut Indica tigris. «
M. »Major divini quis honos est nectare vini?
Hoc hilarat mentem, et facile facit esse furentem.
Dicite, fossores, vestros nunc invoco mores,
Quid Phyllis prosit, nisi pota est amphora tota?«
Tota, poetarum respondent agmina: tota.
Dat pennis plausum obscenarum turba volucrum,
Feralemque cient clangorem. Hoc acrius illi
Inceptos iterare modos. Mihi lumina somno
Tum cadere, et membris infusa repente soporem
Intulit alta quies, mortique simillima verae.
Defessus jacui, fateor, somnosque petivi.
Interea superas subito experrectus ad auras
Sentio me rediisse: nec unde, aut quomodo novi.
Visa tibi narro: memori tu pectore serva.
[Page 112]
SATYRA XVII. ACADEMIA
Vix ego crediderim micam salis omnibus esse
Nugis, quas tanto verborum turbine primi
Grajorum vendunt. Stoae paradoxa, Lycei
Somnia, Pythagorae commenta varfi, tua virtus
Nota, Epicure, ab haris minimum distare suillis,
Quid plus fabellis sapiant, nugisque canoris
Non video. Quis non aegrotus, dicite, quae non
Tantumdem nutrix deliret anicula? Acute
Cum sapit, incidit in multam nae Graecia febrim.
His tamen excipio revera expertus, et usu
Edoctus vitamque illorum, et munia, quotquot
In sylvis censent Academi existere verum.
His morum exemplar vita respondet in omni,
Fida repercussae crystalli ut fronte renidet,
Nec quidquam a veris simulata abdudit imago;
His nihil in rebus certi est: nil posse negari
His placet, aut affirmari, sed partem in utramque
Omnia perpendi. Curvo dignoscere rectum
Horum manca negat sapientia. Quisquis at haeret
Anceps, annuere est, et cudere dogmata parcus.
Proximior vero hic color est, haec formula falso.
Quid facias, bivio ignotas didictus ad oras?
Siste gradum lapsus memor, et compesce jugales.
Macti animis ergo, quorum sapientia victrix
[Page 113]
Sub pedibus tenet ampullas, et sesquipedalem
Fastum, et ventoso innatam capiti caprificum.
Sic ego, adhuc in vita cum essem tiro, videbam
Et linguae magno, et laterum contendere nisu
Omnes de se homines, et rebus saepe suis, et
Unumquemque fidem sibi haberi velle, scholarum
Possit ut in ludo sibi credi quisque magister.
Credideram primo deceptus; sed meliorem
Restituit nasam Arcesilae, sensusque Platonis,
Et didici tantis demum dubitare magistris
De omnibus, in vita fieri quaecumque viderem.
Non dicas, quorsum haec tendunt? Dicam hercule. Tu, si
Forte vacat, sequere, et totam discurre per urbem,
Civium et in vitas, et mores inspice mecum,
Emunctae naris spectatoe, visaque fari
Qui possis, dicenda et seposuisse tacendis.
Experiere statim, cecini quam vera, tibi cum
Principio veri plena, et falsi omnia dixi.
Anne putes aliter, vacua cum Virro taberna
Declamat, statuasque et rumpit voce columnas,
Divitiasque suas coram populo crepat? Audi,
Nunc audi, jactet quo maxima praedia censu!
Quantum frumenti! plusquam metit Africa. Quantum
Vini servatur cellis! jam cede Falerni,
Totaque Methymnae, atque Chii vindemia cede.
Non bene mille cadi capiunt vim dulcis olivi.
Quantis nominibus creverunt fenora! Ruptis
Quae congesta sibi est, et quanta pecunia in arcis!
Nil ultra exspectat! jam opus est numerare talentis.
[Page 114]
Adde super quam grande sonant et lauta culina, et
Lauta supellex: argenti quot millia, et auri,
Quae superare queant veteris patrimonia Croesi!
Hanc noctu atque diu ignotis, motis, et amicis
Virronis narrat praesens facundia crambem.
Non credas homini de se tam certa ferenti
Sponte sua? At grandis poscit jam filia dotem.
Dotem? sed Virro decise sesteria quae det,
Non habet, et scriptis perierunt signa tabellis.
Ille patrocinium, et coenae promittit honorem
Sponsori, vel Quintili de mense olearum
Emturo viva pendentium ab arbore casus
Incertos. Audin' Judaeus amicus Apellae
Alteri in occultam quid furtim immurmuret aurem?
Heus tu! Credere Virroni assem, obolumve caveto.
Non aliud tota est nomen damnosius urbe.
Conductis nummis coenavit heri, unctius esset
Hermogeni ut parasito, Gargilioque nepoti.
I nunc, et nullo firma discrimine lancis,
Divitibus ne magis, Virro an propior sit egenis,
Qui tanta in re tantum alieno mergitur aere.
In partem sapiens utramvis disputet aeque.
Verte oculos nunc ad Rhodopen. Quae forma! juventae
Qui flos! Quam bene crine caput crispare revincto,
Sublataque potest suras ostendere palla!
Ut mille incerdit stipata imberbibus! Illi
Ut circa latus assultant, glomerantque phalanges,
Et cupidi laeto assensu, fremituque sequuntur!
Quem vult, illa beat vultu, vel lumine torquet,
[Page 115]
Versilis aut ictu dat somnum, admitque flabelli.
Perge domum Rhodopen deducere: cumque cubile
Ingreditur cubitum, ancillam scitare reversam
Quo species ierit tanta, et flos ille juventae
Conscia narrabit, dicetque quibus phialis, quot
Pyxidibus servantur formae elementa, puellae
Cras alios vultus factura, aliosque datura
Pulveribus mixitis ancillae ex arte colores.
Crinem ancilla dabit, dabit aevum, lumina, dentes.
Gnara tibi Rhodopen Rhodopes: de matre creare.
Aequantue pulvillo humeri, tantaque magistra
Surae accrevit honos, lateri fultura, et odoro
Caesaries capiti cristata, superciluusque
Arcus, purpureusque genis minii color. Illa
Illa papyraceas aptavit pectore mammas.
Nec Rhodope sola est: hoc Phyllis, Cynthia pacto,
Hoc formosa Chloe est. Ecquae fuit illa, reperta
In Circo, cujus bombycina pyga puellae est?
Dic age, nam bene nosti, et eris mihi magnus Apollo,
Qua mulier forma, quo sit pede, quove colore,
Pulcra, an deformis, juvenisne, an grandior aevo,
Depygis, curva, aut clauda, aut nasutula, Romae
Ambigat, et judex numquam dijudicet aequus.
Nunc age, pallidulo juvenem vultu, macieque
Enectum, obstipa gressus cervice ferentem,
Et tacitum specta. Jam barbam cerne, caputque
Rasum, atque intexo femoralia barbara lino.
Quisnam hic? Agnosco vultus, exsanguiaque ora
Doctiloqui juvenis, primis sapientia quem annis
[Page 116]
Gymnasio, et doctae secessu exercuit umbrae in
Ludolo Athenarum. Quali nunc mole librorum
Implevit pluteos! Stant mundi pumice et auro,
Ordine dispositi, cedro incorrupta supellex..
Atque ille assidue nunc hos, nunc perlegit illos,
Inde sapit puer, et meditatus grandi pallet;
Nescio quae submissa infrendens voce loquutus
Nota mathematicis peregrina vocabula rerum,
Flos delibatus sophiae, Phoebique medulla.
Et si forte udo est correptus frigore noctis,
Tussit, ut aegrotus tussibat Horatius olim.
Miratur genitrix longaeva; soror bona: salsas
Sed crispat nares senior, ridetque Quirinus.
Quid facias tu? Longi fructum quaere laboris;
Annorum et tot ini rationem, et computa. Adhuc ne
Invenisti aliquid? Potuit defendere amicum
Sublimi eloquio, aut civi depellere litem?
Nil minus: omnino infans, nec potis hiscere verbum est.
Quippe horret causas, et ferrea jura perosus
Grande negat coeno ingenium mersisse forensi,
Crassus ubi sapit, et Tulli versatilis ardor.
Ergo, si spectas libros, doctissimum habes hunc:
At si rem magis anceps inter lauream, et inter
Aurita foedam haerebis cervice tabellam.
Sideribus quaenam haec moles, eductaque caelo?
Luculline domus? Stant atria marmore, cedro
Stant valvae; et septae solem exclusere fenestrae:
Arduaque inducto pendent laquearia gypso.
Ostro aulaea nitent: pictis conclave tapetis
[Page 117]
Sternitur, et mollem submittunt serica plumam
Pulvinaria. Quisnam has Juppiter incolit aedes?
Juppiter! Ecce herus hic. Nuper de rure paterno
Venit in urbem jam grandis, jam vertere aratro
Glebas, et durum doctus tractare ligonem.
Artem servitio mutavit, seque locavit
Scauro: filiolum ad ludum deducere Scauri,
Perferre huc illuc domini mandata per urbem,
Inter et ancillas unctam everrisse culinam,
Suffurari aliquid, quod fors objecerit, omnis
Vita fuit: vix litterularum prima elementa
Discere,epistolium ut posset conscribere matri:
Mox, quam opibus domini navim conductus agebat,
Imperio regit, audit dux. Navisque Magister
Lucius Aemilius civis Romanus; agreste
Cappadocis vetus illud nomen dicere non est,
Qui audeat; obliti sunt omnes: quippe secunda
Ille usus fortuna, ut nemo a Gadibus, aut ab
Euxino bene nummatus redit, impulit ex quo
Syrtibus, aut medio demersit in aequore puppim.
Nunc turpi ingentes exercit fenore quaestus;
Mercatur quidvis, mentitur, pejerat, atque
Conditione, domo, cnsu mjora volutans
Oblitorus patriamque casam, patriumque ligonem,
Affecatat caelum, risu mediocrita vellit,
Aedificat, luxu perit, hortos comparat, atque
Ex Asia reducem Lucullum furcifer aequat.
Quem dices hunc? Incipies mox noscere, postquam
De serta audieris vadimonia mille, solomque
[Page 118]
Versum. Venali domus at praeclara sub hasta,
Hortique Alphenum praeconis voce sequuntur.
A fure ingenuum praeco discriminet unus.
Hos tibi praecipuos delegi. At maxima turba est
Cetera, quam vellem si percensere, dies me
Et te deficeret. Quapropter praetereamus
Fallacem Nattam Vibii praesentis amicum,
Et coram omnigena palpantem laude: ubi vero
Secessit paullum, Vibio quis nequior, aut quis
Stultior, audieris si Nattam? Praetereamus
Fullonum Vulteji, et Maenae nobilitatem,
Quamvis non tanta ipsae Lentulitate Carinae, et
Appietate sonent: verbo complectar et uno
Quidquid Romae agitur. Discordia maxima secum est:
Unicuique, atque omnis homo est simul alter, [et] albus,
Ut dubitem quos corvis, quos tribuisse columbis.
Quot buccae calidum flantes, et frigidum eodem
Ex ore occurrunt, et Sphynge aegnimata digna?
Difficilem extricet quaenam prudentia nodum?
Quae dirimat litem cerebro Jovis orta Minerva?
Nulla quidem, a dubio si latum abscesseris unguem.
Heu! nisi jam nimium dubites, sapiasque cavendo,
Deperies Rhodopen, Virroni credere nummos
Cogeris, Gracchique loco, et Ciceronis habere
Elinguem, indoctum: sella sedisse curuli
Censebis fullonum atavos: et cetera multa
Quotidie occurrent. Ergo tibi formula sorte
Haec est proposita: aut in vita labier omni, aut
Mecum in pacatis Academi degere sylvis.
[Page 119]
SATYRA XVIII. ANATOME (*)
Maecenas, rapta meministi Phyllide nuper
Qui fletus, lacrymaeque virum sine fine dolentum,
Quo gemitu, quali steterit querimonia luctu:
Quippe ipso aetatis, formaeque miserrima flore
In medio ante diem cecidit, non lege senectae.
Hoc quamvis fuerit miserabile, non tamen extra
Communes hominum est casus, mortalia quando
Caelestes rapiunt inopino turbine Divi.
Sed minime commune est quod nos deinde canemus,
Et quod te fortasse latet: nam Phyllidos artus
Exanimos medici avertunt, doctisque secandos
Cultris supponunt, ut honos accresceret arti.
Ut ferro fecere viam, tum plurima mira
Et nova comperiunt, nulli quae visa priorum
Nunc primum dicenda meo sunt ore, mihi quae
De medicis quidam, Phoebaeae haud tiro palaestrae,
_______________________
(*) Anglicus Spectator n.º 281 in cerebro delicatuli cujusdam
adolescentuli per anatomiam inciso plurima exstitisse refert mulierosae
mollitudinis, et aestuantis amoris indicia. Poeta, quippe qui ad scribe -
ndum liber, idem de puella nimii ornatus, sibique conciliandae adole -
scentium venerationis studiosissima, narrat. Quo exitu id contigerit,
Lectoris sit judicare.
[Page 120]
Quique interfuerat, narravit amicus amico.
Principio tenui fibrarum nexilis orbe
Membrana, inclusum quae cor parte ambit ab omni,
Pera velut, loculique, aut tuto capsula septo,
Tota cicatricum signis distincta scatebat
Exiguis huc atque illuc, sed tam exiguis, ut
Quamvis arguto componas lumina vitro,
Vix subtile putes, quod opus vaga nevit Arachne,
Fixit acu in Phrygio mulier vel Lydia peplo.
Signa cicatricum sed prima haerentia fronte
Non intus subiere tamen: fueranque sagittis
Vulnera amatorum sicco pars lumine facta,
Pars lacrymis, pars risu etiam: durissimus omnia
Excussit clypeus, summoque umbone pependit
Omne sine ictu imbelle, et non penetrabile telum.
Flavus at ille latex, cui cor lente innatat ipsum,
Nunc alacri saltu mirabile! summa petebat,
Nunc infra, pressus quasi pondere, desiliebat.
Haud aliter tubulis argenti pondera vivi
Servata in vitreis designavere calorem
Aeris, alta petunt si quando, at frigore rursum
Devexo quoties recidunt per tenuia lapsu.
Non tamen iste vices ostendere tempestatum,
Sed rerum longe graviorum aptissimus humor.
Nam si quis juvenum pluma pulchellus ab ista
Urbana tunicae ventosus honore recentis,
Vociferans peregrinum ore increpitabat inane, et
Ridiculus ridere nihil ridenda subiret
Conclavi, et primum pedibus vix limen iniret,
[Page 121]
Tum leviore statim saltu supera alta petebat
Flavescens liquor ille, aestuque ardebat amico
Congeneris specie, et raptus dulcedine vultus.
At quoties aetate gravis, nec inania curans
Vir fuit, antiqui cui mores, priscaque vestis,
Sordidior toga, neve bene in pede calceus haerens,
Continuo (captum quodam moerore putares)
Dejectus lento casu piger ima petebat
Dissimilis similisque docens discrimina formae
Ad vitae exemplum, et normam, legemque prioris.
Haec externa tamen fuerant. Sed corculam, age, ipsum
Quale fuit? quam laeve manus digitosque sequentes
Effugere, et prono elabi per lubrica lapsu!
Frigidius nive, frigidius glacie, et, veniam si
Des verbo, ipso frigore frigidius: tamen arctis
Nervorum intortum nodis, plexuque tenaci
Fibrarum haerebat: validos dissolvere nodos
Nulla queat virtus, nulla ars: perrumpere possit
Sola acies ferri nodorum Gordia vincla
Daedaleos miris sinuantia flexibus orbes,
Accessus nulli ad linguam: commercia nulla
Cordi cum lingua: optabant contraria semper,
Semper et adverso urgebant discordia fluctu.
Ipsi etiam, a cerebro qui ducto tramite nervi
Cordi immittuntur, quibus aut odisse solemus,
Aut capi amore, vel ira, aut invidisse, duobus
Ex oculis moliti iter ad cor, intus et olli
Inserti, quanto aestu cor agitabile miscent!
Si doluit Phyllis, si quo est laetata lepore,
[Page 122]
Qualiscumque fuit vitae color, ira, voluptas,
Aut amor, aut odium, arbitrio nihil illa cerebri
Sensit, sed dicas oculis servire coactam
Vitam egisse ferae cicuris prope more modoque.
At lanci impositum innata levitate videres
Ascensu volucri sublime ad sidera ferri,
Ut pluma, aut tenues chartarum frusta per auras.
Nec quid mireris; cellis quia inanibus intus
Mille redundabat: sua cellis arma reposta
Servantur: strophium illo, alioque foramine mitra,
Hoc pecten, volucrisque hoc machina picta flabelli,
Unguenta, et minium, cerussaque, nomina mille
Nugarum, studio levitas quae fecit inepto, et
Ferre dedit rebus minimis, desiderium quae
Molle animi fuerant, ignavaeque unica vitae
Sollicitudo, rei dare pondus idonea nulli.
Mille petita procis captivos mille trahebat
Post currum, blandoque fovebat Phyllis amore,
Spemque dabat cunctis, et vultu, lumine, risu, et
Dulcibus alloquiis animos mulcebat inanes.
Urbe ferebatur quin tota, interprete fama,
Rivales alios felix vicisse Menalcas
Conjugio dulci, exuviisque potitus opimis.
Plane hoc credibile, et si non erat ille Menalcas,
Debuerat tamen esse aliquis, qui corde locatus
In medio victrici impleret imagine sedem
Aulae totius regnator. Cernere nullos
Vultus, ullius nec posses ora Menalcae,
Quin, quae praecipua, atque adytis est cellula in imis,
[Page 123]
Effigiem speculi, et fragili fidissima vitro
Praetendit simulacra, ad quae componere vittam,
Et crispare comam, capitique aptare mitellam,
Perque genas duxisse rosas, vel lilia Phyllis,
Ut lubuit, suerat, totasque insumere luces
Usque os contemplans, quod jussa retorquet imago.
Hic medici finem docto fecere labori,
Et me fas posuisse stylum. Tu Phyllide ab una
Uno disce modo metiri Phyllidas omnes,
Maecenas, memori mea dicta et pectore conde,
Et tibi habe: teneris cave sed vulgasse puellis.
[Page 124]
SATYRA XIX. AD LIBRUM SUUM
Siste pedem, Liber: invito genitore pudicum
Dedecet effugisse domo: patriis laribus quam
Tutius, et patriis tacitum requiescere capsis!
Cur temere vulgi properas incurrere in ora?
Verte pedem retro, atque sinu te conde paterno,
Dum licet, o Liber: emisso semel e manibus post
Utcumque optanti, haud erit ulla redire potestas.
Audi ergo docilis quae, Nate, pericula nunc te
Circumstant incautum, dum integra res tibi adhuc, dum
Consilia in melius potis es suscepta referre.
Quis natum, nisi vera, pater monuit? Tibi nemo
E populo faveat. Vitiis inimicus amicum
Ecquem apud offensos tibi tute pares? Capiti ne,
Dum vitia accusas, fustem te impingere nescis
Pravorum? At sibi dictum intellexere merentes.
Scilicet hinc veniam speres. Odere quoque ipsi
Dicentem vera intacti, mens conscia quotquot
Est, paucis licet, et fatuorum exercitus omnis.
O bone, qui populi procedis carpere vitam,
Qualis es introrsum, paulum, sine, perspiciamus;
Nec tua forte catus nobis peccata maligne
Objicias, alio quaerens divertere risus.
Tunc fanda infandis miscentur: et egregio ut vis
[Page 125]
Inspersi existunt aliquot si corpore naevi,
Ulcus in immensum excrevere, et crimina fiunt.
Sanius hanc ergo vitabis dicere causam.
Atqui animadverti. Jamdudum vera loquentem
Fastidis misere, quamprimum erumpere certans,
Longaevum censes et delirare parentem.
Ergo disce monendus adhuc,et ferre libenter
Disce me adhuc paulum: extremum quod te alloquor, hoc est.
Cerno, Deus qui te exercet. Teterrima pestis
Ambitio impulit in praeceps miserum: populares
Auras tu captas, Sosiorum et pumice mundus
Doctorum affectas volitare per ora virorum,
Et per serica pulvinaria formosarum
Aspasias inter graecari molliter unus
Voltairi quale, aut Russaei est nobile fatum.
Dic age, quali confisus virtute patere
Hos aditus tibi posse putes? Heu! candida morum
Simplicitas te, urbanae et pura modestia frontis,
Ingenuique animi castus pudor ejicit illis
Liminibus, nulli quae fas insistere casto!
Non tu Acheronta, invicta Jovis non fulmina rides,
Non tu mortales nullo Jove ducere vitam
Deliras, aut casu haec mundi elementa coisse,
Humanasve doces animas post funera inani
Devotas nihilo, recti discrimine nullo,
Nullo pravi, aeternae agitare oblivia noctis.
Praeterea rudis, indoctusque obscena movere,
Nec prurire, nec incestos accendere amores
[Page 126]
Audes, impurasque times contingere sordes,
Trimulus ut puer, aut dura sub matre puella.
Nempe tibi casti incorrupta modestia versus
Aegles, Quintillaeque fores pandat? Legat et te Note: 55
Nata Arri, excipiat vultu vel Polla benigno?
Credo equidem: frugi cum fiet Cotta, disertus
Amphion, verax Tertulla, pudica Lycoris.
Non sum divinus: coetu at pelleris ab omni,
Inque cucullatos miser ablegabere foede.
Esto praeterea, ut sis Sotade nequior ipso, et
Cunctis Sotadicis quotquot sunt gentium ubique.
Nobilium reserare tibi non Juppiter aedes
Ipse queat. Quonam loqueris sermone? Latino.
Gratulor. At quisnam juvenis bellissimus horum,
Qui nunc sunt, quibus est coma secta, intonsaque barba,
et frons mole latet villosi obducta galeri,
Barbarico fremitu velit exaudire strepentem?
Tu me plus sapias, quia prisca et barbara quaedam
mittis ab ore, Numae, et vix intellecta Cethegis?
Quidquid id est, jejunum est, longo et tempore putre.
Haec nova cur cedat priscis aetatibus aetas?
Deterior quonam? ingenio ne an moribus? Atqui
Pindaricos per se ipsa creat natura furores.
Scribere vis; sed non intelligi amas: ideo te
Involvis tenebris, elapsaque saecla reducis,
ut populum fallas. Nisi Polla intelligit, Aegle,
et Quintilla, Latine hoc quidnam aut dicere Graece est?
Nimirum ut Cicero mihi sis. Cicero ne Latine
Clam populo orasset? Perierunt tempore longo
[Page 127]
Hi mores, hae artes una cum gente Quirini,
Quaeque urbana olim fuerat, nunc barbara lingua est.
Cur Osce non scribis? Nemo intelligit. Atqui
Unum et idem est Osce, aut hodie scripsisse Latine.
Si veste indigeas, aliisque, heus dic, tibi quorsum
Virtus Virgilii, aut Calabri sapientia Flacci?
Quanta est calliditas, doctrinarum atque leporum
Flores, justa palam quos natura omnibus aeque
protulit utendos, velut auram, undamque fluentem,
Unius linguae sepire ambagibus, ut plebs
Excludatur inops, paucisque potentia crescat,
Immeritum conjurarunt qui perdere vulgus!
Vulgentur Cereris sacra: et esto hinc nemo profanus.
Nequidquam primo incipiens tu contra ab Homero
Contendes, priscos apicem tenuisse leporum
Acris ob ingenii, et praestantem judicii vim.
Quoque minus primo naturae a fonte remoti
Puros libarunt latices melioris aquai,
Hoc magis ad nos haustus demisisse salubres.
Quos si quis tollat fontes, imitamina pulcri
Omnia sustulerit: veterum haec quoque gratia tota est,
Quod jam de vestris vix unus forte magistris
Haud illos memoret, queis tanta est pagina rerum.
Haec utcumque tibi dixisse videbere docte,
Collecta in te ira longum, invidiaque furentes
Omnes incurrent violenti, et calcibus, atque
Fustibus exturbabunt. Tunc, tibi si dederint Dii,
Ut te surripias vivum, te vera monentis
et patris, et patriae tanget pietatis imago.
[Page 128]
Tristibus exiliis mox et solatia quaeres,
Divertens alio. Ad doctos migrare patronos
Ejecto a lautis jam spes erit una superstes,
Supplicibusque modis fomenta orare malorum,
Rursus ut ad populum erectos ostendere vultus
Illorum studiis, opibusque potentibus ausis.
Et bene habet: sunt multi, ad quos accedere possis,
Teque patris causa excipient: est Hygia doctus,
Egregius Bettera, est et Betondius acer,
Ferriadae vis, Appendinus uterque, leporum
Artifices incorrupti omnes, arbitri et iidem.
Hos facile expugnes, quali es virtute. Sed heus tu?
Dic, qua dote illorum demerearis amorem?
Non satis esse meum est, tu forte ut reris inepte.
Tu ne Latine coram istis orabis? et illis
Rusticiore tuo hoc speres illudere cultu?
Quam cito deprendere, styloque notabere verso!
Verum ut dem, te uno nihil esse urbanius usquam
In veteri Latio, sed adhuc quae, et quanta supersunt,
Queis sine concessum est extra prorepere nulli?
Cur, quod scripsisti, est sine nervis? Cur tua non est
Luminibus distincta oratio? Quo Satyrarum
urbana novitate sales? Cur aridus es, cur
Inconcinnus et exsanguis? Facundia quonam
Excellens rebus, dicendi cuspide tecta?
Aut facilis multi ars non deprendenda laboris?
Quo demum Charites toties in vota vocatae?
Queis sine nulla umquam subiere poemata vulgi, aut
Doctorum auriculas. Quarum contraria quando
[Page 129]
Numina es expertus, quinam te servet Apollo?
Dicendi nam sicut in arte est actio primum,
Actio postremum; in scribendo ita gratia totum est.
Gratia nescio quid: donum at caeleste Deorum
Spiritus ut, pulcro et veniens in corpore vita.
Hac sine nil multae labor improbus extudit artis,
Sed tantum informis sine succo et sanguine vultus
prodiit, umbrarum simulacra ut luce carentum.
Sic tu cujusdam speciem scriptoris inepti
Rursum instaurabis, qui cum emendanda sodali
Scripta suo ferret, censor fortissimus ille
Posse emendari desperans singula, crevit
Totum atramento lepide delere libellum.
Quare agedum, et causas etiam tu propter easdem
Collige sarcinulas, ab amicis et fuge doctis.
Exitus hic quanti fuerit tibi, Nate, pudoris!
Laudatus nulli, nullique aliquando receptus
O quantum ad latebras cupies remeare paternas!
Mature at moneo, mea cui servare licebat
Tecta, patet fugitivo ad me via nulla revert.
Quin tu, si quidquam est animi, aut in pectore laudis,
indorum sophiam, et viduas imitatus Eoas
extructos i, scande rogos, atque exue honestis
Ignibus innatum laeva ambitione furorem.
Sed non haec tibi vis: potius tibi mollia quaedam
Nota malis optabo, extremaque fata poetis.
Verior et Dodonaeis ero quercubus augur.
Te propola aliquis, manibusque salarius unctis,
Aut coquus hospitio (avertant Dii turpius omen)
[Page 130]
Excipiet, lautisque feres obsonia mensis
Discerptus misere, sectusque in frustula putres
Accipies, pariterque dabis male pinguis odores.
Fors etiam in nostram irrepes quandoque culinam, et
Infelix! patrias violabis funere lances!
Atque ego jam satis ad sanum sum multa loquutus.
Nil reliquum est, nisi tu ut sapiens vestigia retro
Flexa legas, patriaeque domus, securus honorum
Et populi, tacitam secedas tutus in umbram.
At tu mente mala, tu Diis agitatus iniquis
haudquidquam minus in praeceps ruis, atque domo jam
Egrederis, pedibusque viae divortia carpis
Publica: jam vulgi liberrima praetereuntis
Ridet te indignatio: tergaque vertit et ora huc,
Illuc. Heu! nulla amplius es revocabilis arte!
Quare age, qui immeritae properasti ad somnia laudis,
O patris oblite, atque obliviscende parenti,
Vade, liber, quo vis. Verbum non amplius addam.
[Page 131]
SATYRA XX. AD MAECENATEM
Absentem quod me sponte, et defendis amice,
Nonnulli quoties culpant, mordentque maligni,
Candide Maecenas, humaniter, atque benigne, et
Pro tua amicitia facis, atque fide, ut tuus est mos;
Statque tui vivax, et stabit gratia facti
Semper apud memorem. Nunc, ipse ut non mihi desim,
Non quia me obtrectatori purgare laborem,
Sed tibi me cupiens magis, et mea facta probari
Contentus te uno, et pendens te totus ab uno,
Accedo dicturus apud te, quomodo quidquid
Culpant, aut rectum est, aut saltem criminis expers.
Quid tamdem est, vitio mihi quod vertunt? Duo nempe:
Scribere quod Satyras decrevi, et vivere ruri.
Quod scribam Satyras, qui norunt? Num recito illis?
Num cuiquam, praeter te, et paucos praeter amicos?
Quorum ego judicio, si illi quid forte probarint,
Delector; sin, tum docilis mea scripta retexo.
Non ego censuram, nec formidare lituram
Pugnax, aut lentus meliora sequi, monuere
Cum quid forte mihi. Hygiane, aut Betondius umquam,
Aut tulerit Bettera inhonesta, et turpia ineptis
Ipsorum ante oculos me impune immittere chartis?
Cujus ego dente, atque stylo mordere maligno
[Page 132]
Aggressus vitam, dicenda tacenda loquutus
Traduxi ad populum immeriti, aut meriti? Pater ecquis
Nati facta sui audiit ex me? Quis, rogo, furti
Damnetur me teste? Fabullam ego quando, ubi, dixi
Moecham? deprensum vulgavi ecquando ego Plancum?
Sermone effertis vos qualia quotidiano,
Nempe agitis cum inter vos jucunde atque jocose.
Nil nostris ergo nigrum reprehenderit aequus
In Satyris judex, nil cujus poeniteat me,
Qui vitium nulli objeci, tantum illa minora
Cautus delegi salse et ridenda facete,
Facta sibi quae nemo neget, quae imo sibi pulcre
Facta putet: qua de re ego multum discrepo ab illo,
Festivaque puto Satyra, sed non cruce, dignum.
Tota nec a me hoc, quanta est, porticus extorquebit,
Illum ego tantumdem ut sanus peccasse putem, qui
Olim Ephesinae igni succendit templa Dianae,
Et qui Luculli pomum decerpsit ab horto.
Dignus servari modus hic in moribus, inde
In Satyras dignus traduci, finibus et res
Quaeque notanda suis ita, ut admittentia risum
Libero et urbano risu exagitentur honesti;
At si quae excessere modum dignissima fletu
Judicibus potius sint, quam excutienda poetis.
Exulet hoc omne a Satyris genus: exulet, atque
Scurrarum in trivio pingues exerceat aures.
Regia scribendi fuit haec nobis via: ab ista
Trans versum digitum ecquando discessimus? Aut quid
Peccavi infandum, in Satyra si forte negavi
[Page 133]
Quemquam non hodie temere, aut coenare pusille,
Nec satis ad verum exacta ratione saporum,
Qui non calleat, ars quales sibi chymica vires Note: 55
Vindicet in coenas? Nulla est sine pharmacopola
Mensa paranda. Coque o veteri decede culinae, et
Esto pharmacopola vicarius archimagiri.
Stultitiam risisse, gulamque recentis Apici,
Ad coenam lepide procedit ab his qui elementis,
Cur dignum est mulcta? Num fortasse hoc ego dixi?
An non te primum narrante audivimus, atque
Non ne leves homines simul ambo irrisimus aeque?
In quo ego deterior? Nisi forte ego pecco, lepores
Quod nostros numeris, pedibusque coerceo senis:
Omnibus at vinclis contra, omni et lege solutus
Libera tu, quocumque impellit splendida bilis,
Infers per vacuum temere vestigia passim.
Cur ergo placuere tibi tua, displicuere
Nostra tibi tantum? Dic, dic, corruptissime judex,
Si qua potes. Potius sed dicam ego, et excutiam te
Totum, intus nudis rimatus viscera venis.
Quidquid livoris tetri usquam est, invidiaeque
Omne mala hoc largita tibi est natura venenum,
Nativumque vomis, ceu vipera, in omnia virus,
Non quia sunt mala, sed potius quia sunt aliena.
Sed quantum sceleri concessit, provida tantum
Natura ingenio detraxit, foedaque honestis,
Pinguiaque urbanis secernere posse negavit.
Inde times Satyras, urbanorumque leporum
Spicula, certus quidquid non intelligis, illud
[Page 134]
Implacato odisse odio: nec enim tibi parcet,
Sed non praevisa cor figet arundine. Quod si
Acrius intendas, mens haec sibi conscia culpae est.
Inde fit, illa statim ut coeant contraria in unum,
Quod Satyras maledictis dum ipse facis, tamen idem
Improbus odisti Satyras, latrasque poetas
Hostis et eversor, non censor et arbiter artis.
Vis triduo mecum rediisse in gratiam, amicus
Et fieri extemplo? Naturam, si pote, pravam
Helleboro expelle, aut furca. Sic fiet, ut olim
Odisti quaecumque probes mutatus, amesque,
Nam tua non illic agitur res amplius ulla.
Haec satis ad pravos. Verum est, quod me male torquet
Maecenas intus: quod nolim in publicum ego ullo
Adductus pretio exspuere... Atqui nescio quis clam
Irrepsit!... Nemo est... Sed acutas subrigit aures:
Num quid inaudivit?... Nil dixti. Qui audiat?... Ergo
Parva quidem, multi sed res est plena pericli,
Quam, dicam, quamque opto tuas demittere in aures.
Scribere enim Satyras adigit me magna voluptas
Scribendi, fateor, proprioque errore notandi
Singula, quae in vita culpa evenere magistra.
Hoc mihi deliciae. Hoc permitte, oro. Hoc placet unum,
Et melli est. Hoc ambrosiae, hoc mihi nectaris instar.
Quod si urgere voles me et cogere pluribus, illud
Ultro etiam puerile, atque esse fatebor ineptum,
Sed placitum defendam, et vi expugnabile nulla.
Quid mihi plus sapiat, teneras subeatque medullas
Mollius, occurit quam quod salis, atque leporis
[Page 135]
Arrepto calamo perituris tradere chartis
Carpentem veterum gemmas, longoque imitantem
Intervallo illorum salse aut scripta facete
Ut tibi (Dii faciant!) possint quandoque placere,
Maecenas, lectos cum inter recitentur amicos?
Denique, dicatur si hoc esse insania, morbus,
Annuo, sed nullo morbum medicamine muto.
At vivo ruri. Forte hoc mihi non licet uni?
Nec video satis, hoc mihi cur est invidiosum,
Quod factum est saepe et multis et fortibus, atque
Me melioribus. At ruri me detinet illud
Primum quod revocant me nulla negotia in urbem,
Quod calor extrudit, laureta et quaerere cogit,
Et platanos, et lene strepentis murmur aquai.
Naturae servimus in hoc. Tum me loca sola
Mire delectant, umbroso et silva recessu,
Importunus quo accedat nemo, mihi nemo
Illa urbanae elementa ubi narret suavia vitae,
Queis vos languiduli fomentum, et molle levamen
Oti ducentes vacuas componitis horas,
Et lenta aridulo vobis sermone movetis
Taedia. Cui fuerit tolerabile quaerere sano,
Jugeribus quot Cottae excedit jugera Crassus?
Quis rem mercando, quis fenore strenuus auget?
Unde Libonis opes? Sicci jejunia nasi
Quantum contulerint Capitoni, pulveream ex quo
Nasorum in tabulas manceps digessit arenam?
Cui non decoxisse lucrosum? Quisve recentes
Fecit Amyntae ocreas, et quali sutor aluta?
[Page 136]
Quis vestem, Mancina, tibi donaverit, et cur?
Quis peregrinantum tulerit mendacia, inepti et
Gloriolam fumi, gentes, loca, factaque nugis
Cum male corrumpunt puerilibus, et nihil ore
Emittunt praeterquam reges, atque tetrarchas?
Forte superveniens haec inter Galba facetus
Enarret. Luxu deperdita Phryne ab eo, qui
Nummos crediderat, mulum sex milibus emit
Sic expilato illudens. Mediocriter atqui
Non haec sunt tangenda sine Archilocho, et sine iambis!
Hoc ego, sive lepos, sive est sapientia, nullo
Ferre modo possum; meque his exsolvere vinclis
Mirum, quam propero, et quam illinc erumpere conor,
Atque mea me libertate involvere ruri!
Praecipue quia possum etiam nescire libenter
Quid rex Parthorum moveat, quid Seres et Indi,
Aethiopesque nigri, aut Japonius incola volvat.
Ex his postquam ego me in rus conjeci, et mea in antra
Otia nactus ibi vacuo liberrima regno,
Libris me immergo, sitiens ut fontibus hydrops,
Grajorumque patres multo veneratus honore,
Multo Romanos, quorum est sapientia princeps,
Exemplo arreptus, Musaeque pedestris amore
Deferor in Satyras, pravos expendere mores,
Ridiculisque jocosum adspergere laetus acetum
Partim odio errorum, partim dulcedine risus.
Sed tamen usque mei memor officii, atque pudoris
Extenuans vires consulto urgere peperci
Acrius, et risum quam educoere malo cruorem.
[Page 137]
Sic bene totius pateant incommoda vitae,
Naturaeque viam possim secernere ab arte.
Quo verum incipiat, quo pulcrum fonte, decensque,
Incertis ubi certa, absurdis congrua pugnent,
Non alio melius, Satyrae quam discitur usu.
Ipse etiam scopulos Satyra vitare magistra
Mille queas vitae latitantes angulo in omni,
Si doctor tibi fias, si tibi tutor eidem,
Ad Satyras vitam ipse tuas componere certus:
Ne, dum aliena sagax adeo mala cernis acutum,
Improbus ignoscas tibi, caecum aut te tua fallant.
His ego praecipue studiis me alo, et artibus hisce
Mirifice oblecto, seniumque, et fallere curas
Instituo, expertem ambitionis, avaritiaeque
Vitam agitans, me ipso contentus, nec tibi forte
Maecenas, nec paucis injucundus amicis.
Sic omnes placidi illuxere dies mihi, eunt sic
Soles post solem, et noctem altera consequitur nox.
Denique quidquid ago verbo claudatur ut uno,
Sponte mea lecto, scripto, ambulo, coeno, quiesco.
[Page 138]
SATYRA XXI. POETAE
Orem ridiculam, Maecenas, atque jocosam,
Quae nuper mihi contigit, et quam ego protinus ad te
Scribere maturo festivi more poetae.
Discinctus nostros erro dum mane per hortos,
Et versus facio, et mecum loquor, omnibus ut mos
Vatibus est, atque interdum scalpens caput, ungues
Vivos interdum rodens huc cursito, et illuc,
Quo me cumque tulere pedes, molli modo in herba
Fusus humi jaceo tacitus, similisque quieto,
Taliaque alternis repetens; quo nescio casu
Villicus observans vidit, cunctisque maligne
Narravit. Narravit? Quin etiam, Jove teste,
Addidit illud, herum misere insanire, teneri
Jam non posse, salutis spem nullam esse. Quid ultra
Exspectas? Credunt omnes. Ea fama vagatur
Ocyus, et toti factus sum fabula pago.
Fortiter, ut decuit, primum risi, atque libenter.
Mox me ubi collegi, et discusso ubi seria risu
Pervidisse datum est, paene exanimis jacui, atque
Confectus moerore gravi, dum cogito, iniqua
Quem fructum miseris servarit Musa poetis,
Ludibrium populo ut sint, insani et videantur.
Res fletu nostro, et tragico dignissima questu.
[Page 139]
Si tamen ex aequo, prout est, meditabere rem, te
Cogam, Maecenas, invitum agnoscere, quod nec
Judicium populi falsum, nec iniqua camena
Est, jubet insanos quod dici, atque esse poetas.
Tu modo paulisper versus facientis, et aestu
Abrepti caput explora, cerebrumque poetae.
Quae capiti, emoto et qualis fortuna cerebro est!
Quantum et quale chaos! quae forma sine ordine rerum!
Quam dispar species, et inextricabilis error!
Mille ubi Marte pari, prodire in luminis auras
Decertant, vasta et se agitant deliria mole:
Nulli causa subest, ratioque rei: ordine nullo
Nascuntur passim, intereunt discrimine nullo,
Et tantum temere pugnant, temereque vagantur.
Seria ridiculis certant, gravibusque jocosa,
Miscentur lepidis scurrilia. Nil ibi amicum,
Nil concors, caeco at victrix discordia bello.
Quorsum haec erumpant certamina, nescio et ipse.
Qualia ventorum Arcturi sub sidere laevo
Extemplo magna si tempestate coorta
Vidisti nigro pendentia nubila caelo,
Nunc oculis speciem saevi simulare leonis,
Nunc hominis: mox disjectae interiere figurae,
Atque novae priscas rursum excepere Chimaerae
Ventorum flabris conflatae, atque aere inani;
Sic quoque apud vates pariter fit, cum nova priscis
Succedunt semper, cum veris falsa, bonis et
Miscentur mala: naturam cum monstra sequuntur,
Ut formae nec pes reddatur, nec caput uni.
[Page 140]
Hoc nostri reperire, hoc insanire medentes
Dixerunt. Utri, Maecenas, credimus horum?
Proximius visne ad speciem tu accedere veri?
Nil usquam insano propius, geminumque poetae
Comperias meditatus, quam si nomine claro
Philosophus majori aliquis de gente Deorum,
Lumina cui vitrum, dextram cui obarmet amussis,
Aggressus laevo educit, conflatque cerebro
Orbem terrarum, et magni primordia Mundi,
Caeli templa, auras, solis jubar aureum, et astra:
Mox homines, pecudumque genus creat, alituumque
Dat volitare gregas, et pisces nasse per undas,
Omniaque ad certae normam delirat amussis
Circino aberranti captus, miseraque Mathesi.
Nempe quia arte valens, fortunatoque labore
Simiolus vafer, et, si Diis placuit, quoque acutus
Parva tempus acu, celeresque notaverat horas!
Heu! monstri cerebro quid non ebullit in illo!
An Chaos antiquum, an quidquid jam fabula mendax
Audet in historiam, veteris deliria saecli,
His rerum monstris conferre ex parte valebis?
Philosopho ergo eadem, atque eadem est sapientis vati.
Quippe pari indigestarum ex farragine rerum
Per contraria tot, per inepta volutus uterque
Informem expromit post haec fastidia fetum.
Atque id amicorum est quod dicimur ore poetae,
Parvarum instar apum, per florea prata volantes
Huc illuc puros libare, et ducere succos,
Hyblaeoque cavas distendere nectare cellas.
[Page 141]
Unde laboranti vix tamdem excreta cerebro
Prodiit ad Rhodopen passis elegia capillis,
Aut ode ad Bacchum, emunctae vel epistola naris
Ad Calabrae fumum belle deducta lucernae.
Accidit at quali, Maecenas, hoc quoque fato
Insanorum, sive poetarum in grege toto
Nil insanius, et nil aerumnosius ut sit,
Quam nos, qui Satyras sequimur, Musasque pedestres?
Queis etsi est facile, et clare dixisse, et aperte
Optamus quaecumque; puta: Verrutius est fur:
Plancum ajunt nocte hac deprensum, quotidie ceu
Diisque vetantibus et tonsor facit omnis, et omnis
Mane redux a furno ancilla, lacuque, negatur
Hoc nobis, Belle nos ut dicamus, oportet,
Et lepide, non communi ratione, modoque.
Quare omnes Divos primum, Divasque precatus
Experiar dixisse venuste: ita: quam miserum sit
Deprendi, Plancus nimirum intelligit unus!
Hoc placet; hoc homines naris mirantur acutae
Qui sibi caudam hic olfecisse videntur Horatî.
Scilicet hoc est, cur vigilet quis, cur sine coena
Noctes, impransusque dies agat, enecet et se
Quaesitos carpendo, expiscandoque lepores
Per labyrinthaei ambages, ductusque cerebri.
Hoc dignum est vano, aut puero. Majora sed audi,
Et quo rem ulterius deducam. Quis ferat? audax
Exagitat quoties moechas Laevina rapaces,
Ipsa etiam moechatur quam pote maxime, et aufert,
Vel cum in avaritiam Vibius bacchatur Ofelli,
[Page 142]
Sic natum instituens oblato sordidus asse:
Assem, nate, vides. Argento hic constat, et aere,
Maxime abundare his vitae sapientia princeps,
Atque opus, et labor est. Assem servare memento,
Et tenuisse tibi. Re nulla egeat, qui habet assem;
Vita stat asse: cibum dabit assis, et assis amictum:
Ille etiam servos, vel conciliabit amicos:
Nil refert utros, quando bene emuntur utrique.
Assem, quem tibi nunc ego do, cave, ne dederis cui:
Mendico hunc nega, amico: ipsi, et si egeam, mihi ne des.
Mox experturus quantum profecit alumnus,
A puero petit assem. Dat puer ocyus. Ille
Tot sibi susceptos deplorans flensque labores
Immanem queritur vappam, et genuisse nepotem,
Qui sibi congestas male perdat opes. Species hae
Affines nobis sunt: nec minus aut aliter, quam
Laevina, et Vibius, peccarunt saepe poetae,
Sexcentis cum aeger vitiis fractusque poeta
Virtutis speciem arripiens, censorque repente
Effectus morum, Curium indutusve Catonem.
Socratico vitia increpuit sermone, malosque
Audaci Satyra, et morsu perstrinxit iniquo
Numquam respiciens post tergum. Insania certe
Digna coerceri vinclis: audacia quippe
Numquam huc processit, ni addat dementia calcar.
Nonne furor demens hominem vitaeque, salutisque
Oblitum caput omnibus objectare periclis?
Dum Vates studuit salsos captare cachinnos,
Futilibus movit contra se odia aspera verbis,
[Page 143]
Illorumque iras, laesos qui se esse putant, vel
Qui metuunt iri laesum. Hinc vindictaque tristis,
Poenaque inexorabili ab hoste; hinc ingeniosi
Verbera sunt tergo merces data saepe poetae,
Certior Anticyrae medicina virentibus hortis.
Quin tu, si quid adhuc dubitas, agedum aspice me, me
Imprimis, qui dum doceo insanire poetas,
Scribo tamen versus, scribendi et captus amore
Nec possum veterem, Maecenas, ponere morbum,
Nec volo. Si possim. Tanta est insania versus.
A qua nec vigiles insomni nocte labores,
Nec me dimoveat vulgi rumor, nec amarae
Sit licet Anticyrae sorbendum olus omne patellae.
[Page 144]
SATYRA XXII. MUSICA
Omnibus hoc studium est pictoribus atque poetis
Carmine naturam, aut vario simulasse colore:
Idem sculpendi fons, idem est aedificandi;
Naturaeque bonas imitatio protulit artes,
Quas inter merito magnorum gloria vatum
Praecellens caput inter nubila condit honestum.
Nec mihi Maeonidae, Romanaque Musa Maronis
Eloquii praeter reliquos dulcedine mira,
Vel numeris tantum laudis meruisse videtur,
Quam quod eorum habuit nullos provincia fines;
Sed caelum et terram, et circumfusi aequora ponti,
Quadrupedumque genus, Divumque, hominumque suo sub
Imperio retinet, placidisque coercet habenis,
Quidlibet audendi compos. Seges altera surgit
Dum varios animi motus interprete versu
Effert et mores, ipisque simillima vero
Subjicit ante oculos ficta exemplaria veri.
Sic delectandi, atque ars opportuna docendi
Conspirat mire simul, et conjurat amice.
Praxitelesne minus, minus est complexus Apelles?
Cecropia sed enim qui fulmina torquet ab arce
Juppiter, ac subito caelum tonat omne fragore,
[Page 145]
Iratos numquam Junonia ad oscula vultus
Demisit: nec quidquam aliud potis est, praeterquam
Leda suo semper docilis concumbere cycno:
Serpentumque miser validos evolvere nodos
Laocoon: niveosque pedes intonsus Apollo
Et vivo similis crines incingere lauro.
Praxiteles ferro, mixtisque coloribus alter
Uno naturam potis est inducere vultu,
Non varias mutare vices. Verum adspice contra
Longius ut vatis Pimplaea vagatur, apud quem
Navigat Aeneas, excisaque Pergama narrat,
Instaurat ludos, bellatur, foedera jungit,
Elysiasque subit valles, Romanaque fata
Inchoat egregius pacis, bellique laborum.
At Dido infelix caeco jam carpitur igni
Paulatim, caecoque obnixa resistit amori,
Et sperat, metuitque simul: mox victa fatetur,
Conjugiumque tenet, desertaque non sibi deest, sed
Dardanium incumbit, funestum munus, in ensem,
»Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras«
Sic alios alio solers traducere mores
Suspendit jucunda animos novitate legentum,
Et modo sub terris, medio modo sistit Olympo
Lectorem vates, Divumque, hominumque labores
Percurrens cunctas obiter praetervolat artes.
Altera uti scenae succedit scena theatris,
Et nova vivendi fortunam vita priorem
Excipit in vita, quin sint eadem ultima primis.
Dormit nunc juvenis, vigilat nunc, potat, amatque
[Page 146]
Venatur, mercatur equos, persaepe virorum
Invisit coetus, et miscet seria ludo.
Sic quoque vita virûm non ordine constant in uno.
Excipit ambitio, aut ardor male sanus habendi
Spem longam utilium rerum, dubiosque timores:
Invidiam, atque odium furor exitiabilis irae
Post sequitur, praefert ventosa superbia gressus.
Haec tibi praefari quodammodo oportuit ante
Quam argumentum operis tangam, suavissime Sorgi,
In quo non dubie te aequum est mî ignoscere multa,
Digne nepos patruo, juvenis dignissime patre,
Imprudens tua si caedam vineta parumper
Ignarus laudandi, si quae non placet, artem.
Quid peccem, quaeso, coram te de arte loquutus
Musica, uti revera sentio? Non ego dignus
Dissimulare, animi quae sit sententia nostri,
Nec tu mendaci dignus sermone teneri.
Primum ego, flexanimae quoties discrimine vocis
Pyrrha Metastasii versus, et nobile carmen
Nectarei cantus numeris modulata cycnaeis,
Ut libuit, versat nostras quasi turbine curas,
Non carpo, miror magis, et vestigia adoro.
De citharis mihi sermo est, et sententia mutis,
Ipse lyram sine voce Deus si tangat apollo.
Quo minus ars naturam imitatur musica, ad istam
Quove magis tendit crassa ac rudiore Minerva,
Tanto infra reliquas artes depressa jacebit
Quo servi ritu, quo humilis plebecula censu.
Illam posse minus, quam fit saxo, aere, colore,
[Page 147]
Si vinco, palmam Phoebo dabis, atque Camenis.
I, tabulam pinge, o pictor: duc marmore signum,
Quod jubeam, sculptor. Primo me fingito mane
Excitum somno Arabii sorbere liquoris
Pocula: circum Dorida, Cochettamque catellas
Ludere amabiliter, seque inter multa jocari,
Dulciaque intincto praelambere crustula succo.
Hanc, quae, ut cernis, res est de mediocribus una,
Timotheo injungam frustra, Sardique Tigelli
Discipulis: oleum perdant, perdantque laborem.
Interdum vehemens, interdum flebile concors
Musica, et iratum resonat, ridetque [frequenter],
Atque adeo humanis affectibus imperat, ut jam
Tyrtaei sint trita, et Gracchi exempla minoris.
Non equidem inficior: ridere, et flere potestis:
Sed quidnam excutiat risum, volvantur inanes
Cur lacrymae, quid vos subitas impellat in iras,
Auditor nemo est, qui intelligit. O bone, quid fles?
Si quaeram, natus ne tibi est, an mortua mater,
Uxor, amica? Doles incendia, furta, dolosve
Cognatorum? Nescio, ais, verum doleo. At te,
Quid doleas, ego, si nescis, ridebo dolentem.
Nam neque conjicio, utrum sit tibi causa dolendi,
Nec si intra tragici finemque modumque doloris
Consistas. Alio funus miserabile nati,
Ducitur ore, alio uxoris, genitoris, amici.
Singula quae bene ni norim, quid noscere dicam?
Ni loca, personae, res, tempora quamlibet orsi
Designet operis partem, nitideque notarint,
[Page 148]
Ni res quaeque rei, et parti pars haereat apte,
Monstrum informe odi, quoniam neque lucidus ordo,
Nec rerum series, junctura nec apta tenebras
Discutit, unde queam obtutu dignoscere claro,
Utrum agitur vere tali res digna dolore.
Ad fletum frustra speres me posse moveri,
Si non subjicias oculis miserabile factum,
Unde mali sensus lacrymis se prodat obortis.
Scilicet humanam mentem tetigisse necesse est
Antea, ut affectus erumpant divite vena.
Occupat auriculas, mentem citharoedus in arte
Non tetigit, ducit sensum, impellitque potenter,
Nervorumque ima compagem a sede revulsam
Sollicitat modo lenius, interdum acrius, at non
Hercule dissimili multum ratione, vetustis
Aenea quam reboant cum tintinnabula tempis.
Usque adeo nihil est lacrymas potuisse movere?
Corporea tantum dolor hic ratione cietur,
Non animo elicitur: nec tu potis arte popellum
Fallere, nec falsis miscere simillima vero,
Nervorum at patulam sequeris vestigia ad aurem
Fertilis ingenii non indigus, atque Minervae,
Sed levibus digitis, et dextro pollice fidens.
Si posses digitis nervos impellere nudis
Absque ministerio auricularum, atque aeris unda,
Riderem, flerem experrectus simplice sensu
Non animo perturbatus, sed corpore tactus.
Qualis apud molles est molli more voluptas
Indorum populos, Gangetica corpora, miri
[Page 149]
Artifices operis! floccis qui exilibus, atque
Vellere acum tenui docti obvolvisse pusillam,
Sollicitare cavos anfractus auricularum
Sic audent, blandi ut sensu, ac prurigine frictus
Saepe voluptatis medio in languore cadentem
Vitali subito te linquat spiritus aura.
Sic citharae risum sonitu, fletusque dedere,
Ut cum epulas gustare datur, potare Falernum,
Delectat sapor ille, fovet, mulcetque palatum,
Dirus at absinthî lacrymas expressit amaror.
Mentis opus dicas, quod sentis vivus, et omni
Laetitiae sensu percelleris, atque doloris.
Nec tecum reputas oblitus, quam bene dictum est,
Quod qui tantum sensit, adhuc nil cogitat? Hîc hîc
Mentem animi a sensu tu discrevisse memento.
Verum quo pacto instituat citharistria mores?
Foedere quo male facta coarguat? Utile plane
Deficit, egregiis qui est rebus, et artibus unus
Propositus finis. Desperes posse docere,
Quisquis es, o fidicen, verso qui pollice vulgus
Occidis populariter, in vitia omnia rerum,
In quodcumque nefas miserandam vertere plebem
Callidus, emollire animum, imbellemque tenellis
Sensibus instillare, malumque cupidinis aestum,
Virtutemque agere extorrem radicitus omnem.
Plaudite! opus praeclarum, industria nobilis haec est!
Improba quin adolescentes quoque musica vappis
Permiscet, scurris, balatronibus, et nebulonum
Corrumpit foede convictu: deque Metello
[Page 150]
Cappadocem, Damamque Syrum facit, aut pote si quid
Nequius in tota servorum extare caterva.
Temporis at quaenam ars impensi damna rependat,
Seria quo poterant fingi tot, tantaque rerum?
Quare age, Antoni, et sana praeeunte Minerva,
Projice plectra manu: meritis da cymbala flammis,
Mentis et egregium studia ad meliora vigorem
Transfer, et Hermogeni cithara concede placere.
Atribus ingenuis, verisque impendere vitam
Te fac, non studiis marcescere inutilis otî,
Et mea si quidquam potuit facundia, posthac
Hae tibi erunt artes, Solis perdiscere cursum,
Astrorumque vias: geminum cur diffidit orbem
Aurea luna, coit pleno cur menstrua cornu;
Sanguinei caelo vel cur arsere cometae,
Quac sola vis moveat terrarum, ac subruat urbes;
Pabula quae flammis, segetes quinam educet humor,
Frena quis imperii posuit, quis libera jussa
Invexit populo princeps; et prima tyrannis,
Num per vim posita, an verbis, Suadaeque medulla,
Divitiis ne magis mores, an paupere censu
Serventur: magis expediat quidve urbibus altis,
An mutare mari procul et transmittere merces,
Anne suo potius terrai incumbere fructu.
Quanto rectius haec, quam scurras inter, et inter
Ambubajarum collegia segniter aevum
Ducere, non hos concessum tibi munus in usus!
[Page 151]
SATYRA XXIII. AD LECTOREM
Incidet in nostrum Lector quicumque libellum,
Sentio, noscendi me quanto ardebit amore,
Scire volens haec qui conscripsi carmina vates,
Quis fuerim, et qualis, quo vultu, quove colore,
Quo naso, divesne, an pauper, quo patre natus,
Plebejone, an patricio, quos denique mores
Sortitus, quem animum, et quali virtute notandum.
Hoc ne petis, Lector? Videor mihi poscere honesta,
Et facile quae possis, et concedere tuto.
Improvisa coit cum foedere gratia quodam,
Scriptorem inter, Lectoremque suum, unde benigne
Qualiacumque bibunt oculis, in verba magistri
Jurant Lectores (cerebrosos excipe quosdam,
Sed valde paucos). Huic te tua commoda prorsus
Dissimulare nefas est, atque incommoda amico.
O Lector, sit quale voles mecum tibi foedus,
Nec sapienter ego, nec me laudabo modest,
Nec me accusabo, fuero dum sanus, acerbe.
Qualis ego fuerim, vel qualis sim, oro, quid ad te?
Si tibi forte meum placuit legisse libellum,
Bibliopola statim dat, tu aufers aere soluto;
At de te nemo quaerit, quis tu, unde et es. Ergo
Si tua non hilum mihi nosse negotia curae est,
[Page 152]
Si nihil exquiro de te, jam disce, licere
Perbelle Satyram scripsisse mihi, licet usque
Ignorem, qualis, qua sura, dente, capillo
Obtingat mihi Lector. Tu quoque sic age mecum, et
Si placeat, lege; si non, abjice. Nodus at hic te
Altior implicuit; te extricari inde necesse est,
Sint bona, sint mala, sint mediocria carmina demum,
Displiceant, placeant populo, haud intelligo sane,
Quidnam prosit eis tibi cognita vita poetae,
Ingenium vel qua ratione tuum haec acuat cos.
Frivola qui captas, et seria negligis idem,
Communi sensu plane te ostendis egere, et
Semper ego tali caream Lectore libenter.
Quod si forte alius quidam latet anguis in herba,
Affectasque prope ad mores accedere nostros
Nequitia, malo et obtrectandi raptus amore,
Quo possis vitam Satyris conferre maligne,
Atque uno mores, versusque notare obelisco
Pejor Aristarcho judex, garrire solutus:
Haec male respondet vatis sententia vitae,
Moribus haec pugnat, rationibus atque poetae:
Hic alios culpare volens se prodidit ipsum
Fortasse ingenue, sed non belle atque perite.
Non sum adeo rudis, ut de me tam libera cuiquam
Permittam arbitria, aut aliquem introducere ut optem
Davum, qui nota usus libertate decembris
Quavis me palam aqua, et quovis perfundat aceto.
In Satyris sed forte meis si quid tibi, Lector,
Aut etiam mihi respondet, nil mirum est. Ego numquam
[Page 153]
Conductum pretio circum tua scrinia misi
Exploratorem, tua qui mihi facta referret.
Naturae sed prima humanae elementa sequutus
Ex istis, quaecumque palam fiunt, et aperte,
Exitum, et indubium finem eduxisse sategi,
Stultorum salso jaculatus viscera risu.
Tanto ergo in pretio tibi sunt stulti? Stipem egeno
Si dem, cur latres? Stipe quando eguere beati?
Seria sed stultis nocuit medicina. Negarunt
Pondus iniquum ferre humeri infirmi. Tamen apto
Si risu experiare, tenes levitatis alumnos,
Melle ut ludificat pueros, absinthia tetra
Non ignara boni cum praebet turba medentum.
Quare ni meliorem animum ad mea scripta tulisti,
A Satyris secede meis. Alios ego posco
Lectores, ad quos brevis est mihi sermo futurus.
Huc ergo faciles animae, huc accedite suaves,
Quotquot nec mendax fastu doctrina fefellit,
Nec naso tamen, ingeniove caretis acuto,
Sed sani ad legem sapitis, moremque pudoris,
Queis nec adulari, nec sunt mordere lepores,
Vos de me, rebusque meis cognoscite pauca.
Aetate a prima, primisque ineuntibus annis,
Semper cum primis vixi, et melioribus urbis,
Illos sectatus, quorum aut sapientia princeps,
Aut usus rerum, et cultura urbanior esset
Aptior ad virtutem animum informare tenellum.
Sic mea non ludo est, scortisque exacta juventus,
Dum audire illos, cum illis vivere, quotidianae
[Page 154]
Essent deliciae, quorum et peccare pudore
Deterrer. Adhuc memori quam pectore servans,
Maxime Ragniadum, te flebo! Quis mihi reddat
Sorgiadas geminos? Quis te, miserande Basille?
Illum aetate gravi, immatura hos morte peremtos!
E numero hoc plures restant, longumque supersint!
His non dissimiles, arcto mihi suaviter usu
Cogniti amicitiae, quos non laudare necesse est
Laudatos alibi, et nostrae nil laudis egenos.
Hoc in convictu ingenuae incrementa Minervae
A libris quaesivi, Graeca, Latina diurna
Nocturnaque manu vigil exemplaria versans,
Usque novis condire operosus prisca repertis.
Inde bona olim fortuna non pravus abuti,
Inde etiam adversam didici lenire ferendo,
Haec me sponte sua tamen, et nil tale parantem
Addicunt Satyris, cum audere aliud quoque possim.
Quippe sodalitio in praeclaro dum optima quaeque
Audio, et egregiis scriptoribus insto legendis,
Sanis assuevi stomachum. Idcirco modo nostra
Vulgarem natura nequit perferre libellum,
Atque homines mire aversatur, et odit ineptos,
Quotquot odorata est. Vix, si narravero, credas,
Quantum ego quotidianas has fastidio faecis
Urbanae formas, quis nulla est mica salis, queis
Stupea saecla hominum, lapidique simillima gaudent,
Audio dum noctes ergo atque dies, videoque
Nil praeter stulta, inconcinna, amentia, vana,
Communis veluti sensus longe exul abisset,
[Page 155]
Inter tot nugas hominum, et fastidia rerum.
Mireris, mea quod Satyram indignatio fecit?
Sint satis haec. Venia indignus, si plura referrem.
Sed plura ad vitam, et mores facientia nostros
Plenius a Satyris liceat didicisse legentes.
Nulla etenim veros ita vultus picta tabella
Rettulit, ipse licet tabulam tibi pingat Apelles,
Quam scripto expressit sua Vates, seque libello.
[Page 156]
SATYRA XXIV. CACODAEMON, ET ARTES AB EO INVENTAE
Egressus Stygio Cacodaemon fertur ab antro
Nescio cui Monacho occurrisse, ministerioque
Hujus, et artifici usus confecisse labore
Exitiale novi quoddam genus instrumenti
Horrendum, indignum! quo ferrea fistula nitro, et
Sulphuris accensi, et carbonis pulvere mixto
Fulmineo missam jaculatur turbine glandem.
It volucris glans, et tenues dum trajicit auras
Sternit quodcumque objectum est, hominesque, ferasque,
Roboream quercum, ipso et propugnacula saxo.
Protinus e castris miser est ejectus Achilles,
Virtutisque locum Thersites occupat heres.
Quare dimidia coeptorum parte potitus,
Quantum corporibus perdendis nempe sat esset,
Non requievit adhuc, donec pars altera regno
Incolumis staret, mores qua perdere detur,
Et vitiis hominum foede corrumpere vitam.
Ergo hominem invadit Germanum, infusus et olli
Ingenii specie, et subtilis imagine mentis
Fatalis dat posse modis componere miris
Machinae opus novum, inauditum, tot nobile ad usus.
Exsculptas chalybis lamnarum in mole minuta
Litterulas cavat introrsum, et verso ordine (postquam
[Page 157]
Non bene prima rudi cessere pericula ligno)
Componit, delecta queant ut reddere verba.
Mox nigrum atramenti illevit sepia rorem:
Verbaque fida refert prelis inscripta papyris
Formarum interpres speculo constantior omni
Atque adeo doctrinarum primi, atque leporum
Delecti auctores, proceres Graji, atque Latini
Vulgantur prelis. Quis non exordia laudet?
Scilicet his vitam, aeternaeque haec praemia famae
Maeonidae ac Tullî victrix facundia debet,
Servataeque tot heroum illustres animae, tu
Imprimis periture Maro, et periture Lucretî,
Barbara opem nisi summo in tempore dextra tulisset!
Mirantur docti grande, indoctique repertum:
Conquirunt omnes, imitantur; totaque fervet,
Et tamdem tot victa typis Europa fatiscit.
Prodit et Aldorum, et Gryphiorum natio quaedam,
Praesertim Batavûm, meliori cudere forma
Litterulas certans, et doctae commoda frugis
Transmutare sagax, cupidum et diferre per orbem.
Germanus laetari, et se mirarier ipsum
Ante omnes, artesque suas: ridere malignus
Ille opifex Cacodaemon, dum sua praemia quorsum
Evadant, agitat secum, tacitusque revolvit.
Continuo immensum in numerum exemplaria passim
Excrevere: libri crescunt, crescuntque lepores,
Ut fungi ad pluviam: tolerat bene copia sumptum.
Mox ubi philosophi asse, obolo venire poetae
Incipiunt, data Suffenis audacia, e torti
[Page 158]
Annales Volusi sunt. Quis, nisi prela fuissent,
Exscripsisse tuos mallet, Philodeme, tragoedos,
Quam mulgere caprum, aut Ulubris conducere fumum?
Posset ephemeridum quis inepto pascere foeno
Stultorum primores? Verbo exercitum et uno
Ad nutum aeria eduxisse via? mare totum
Classibus adversis opplere, et tristia ubique
Praelia quotidie miscere triente redempta?
Quodque magis lepidum est, indorum, Arabumque tetrarchas
Proferre in medium, penitusque latentia Serum
Rimari, vulgique efferre arcana per aures.
Quid ni! vix uno haec constat sapientia nummo!
Doctrinarum apices etiam, mersasque profunde
Rerum notitias abstrusarum, atque latentum,
Forte leves, si vis, sed certe difficiles, quas
Propter philosophi certant adeo, et tot iere
In sectas nulli ut liceat componere litem,
Humanasque artes, confusaque sacra profanis,
Detrudunt in ephemeridas. Male sana movebat
Scribendi ambitio, at cacoethes mira legendi
Tonsorum invadit collegia, pharmacopolas,
Mendicos, scurras. Meretrix placuisse legendo
Discit, et affectat juvenis peccare legendo.
Quaque magis quisquam est rudis, atque indoctus in arte
Majore arbitrii de illa ardet amore ferendi:
Sic coiere novi illa incommoda pessima saecli
Lexica, doctrinaeque omnes per Lexica , tamquam
In digitis ratio est digesta. Recede, magister:
[Page 159]
Jam triduo sapiens fiet, doctore libello,
Cotta cinaedorum flos, et meretricula Phyllis.
Sic etiam absurdo Milesia fabula amore
Languorem nervis, capiti dare idonea somnum,
In magnam excrevit molem. Sed maxime amica
Prela vetant peregrinantes mori. Ahenea signa
Non adeo stabunt, quam horum mendacia vivent.
Quas illi historias, quae monstra, animantia, facta
Ignotos per montes, per maria invia vecti
Narrant, et scribunt! It felix naenia, vulgi
Occupat auriculas: coemunt venalia monstra
Creduli, et acclines falsis aeque, ac bibulas cum
Narranti nato praebet Pomponius aures.
Fescennina per hunc invecta licentia morem,
Donec ad imberbes facile pervenit ephebos,
Nota nec innuptis etiam, neque parcere nuptis.
Fescennina rudes frugis melioris, et artis
Afficiunt. Fescenninis, mihi crede, pusillum
Ingenium lector misere, obvolvitque poeta:
Longe aliud sectaturus, si posset, uterque.
Tu quoque nequitia, Voltairi, hac scandere caelum
Affectas, pennisque bono, doctoque negatis
Praetervectus Parnassum, et felicia Tempe,
Ut passer, matrisque columbulus ut Cythereae
Urbanum omne petis, circumvolitasque cubile,
Publicus ut placeas intonsis scurra cinaedis.
Infelix studium! veluti magnum qui epos orsus,
Non numeris facere id, verum sermone pedestri,
Atque oratoris conetur more, styloque
[Page 160]
(Sit licet ille ipsius Telemachi aureus auctor)
Se versus faciendi artem nescire fatetur.
Hoc rerum motu paulatim, et grandibus orsis
Defluxere ad inane typi: ceu cum pareret mons,
Magna olim in terris erat exspectatio, at ecce
Ille parit murem. Primum praeclara minati
Invexere typi mediocria, inepta, pusilla,
Exitiosa, agrestia: quae constant quia parvo,
Invenere viam facile mala commoda ad illos,
Quos sane indociles, ignorantesque leporum
Seposuit magno in vulgo natura, deditque
Servitio vitam, duroque juvare labore:
Unde bonus miles, bonus et fit navita, arator,
Fullo, mercator: sociae qui publica vitae
Commoda fabriles meriti excoluere per artes.
Primi hominum caelo nullum posuere Platonem,
Nulla Maeonidem, sed te, o Vulcane faber, teque,
Alma Ceres potius, lanaeque, oleaeque Minerva
Inventrix, teque auctor vini, et potor Iacche.
Contra postgeniti diversa exempla sequuti;
Queis pulcrum fuit a media revocare taberna
Sutorem, et fabros librum adjecisse dolabrae.
Pastores adeo, et duros miserata colonos
Luce nova invisit docti sapientia preli,
Ingentesque urbes emensa perambulat agros,
Montanasque vetat Nymphas nescire per hortos.
Anne putas homines medio in novitatis amore
Forte Stagiritae, aut praecepta optasse Platonis
Virtutis vere cupidos, puroque bibisse
[Page 161]
Fonte voluptatem Graeci de […]mite rivi
Unice Athenarum studiosos? Noni ta pol! non,
Sed pertaesa statim pars maxima quaerere vera,
Quorum est ad vulgi mer[…] exiguissima captum,
Otia dum certant, longumque levare laborem,
Heu! propere digressi ad ludicra, inepta librorum
Mirati, pretium vanis populare dederunt.
Erroris lapsi mox flebiliore tenebra
Extremae in pejora gradum struxere ruinae:
Prava secundavit funestum lectio virus,
Et tamdem ars facta est ridendo perdere mores.
Sic quidquid vulgo pueri aut didicere puellae
Aut pravum est, aut falsum et stultum: totaque doctis,
Credite debetur, quaecumque ea gratia, prelis.
Quorum ope decessit chartis pretium, exiguoque
De prelo librum pauperrimus aere ferebat,
Sollicitatque typos parvo pauperrimus auctor.
Sic ad inaccessos fontes, atque abdita sacra
Indignis patuere fores, quas prima vetustas
Sumptu, et scribendi servaverat usque labore,
Ingenii ut fretus vena vix unus, et alter
Prodire indociles vellet mediocrium ad aures,
Praeterea auditor rarus. Discrimina prelis
Haec sunt fortunae sublata, aequataque priscae.
Sic nova frigidulo infelix te insania morbo
Correptam algenti male, Julia, torquet amore,
Praecipitemque in prela vocat. Farrago libelli
Stoica epistoliorum ad moechum mittitur, et fit
Juliola. Heu! vulnus belle morientis Elisae.
[Page 162]
Plumbeus heu! gladius, verbosae et lenta puellae
Garrulitas, castaeque pu[…(di)]caque licentia culpae.
Sume stylum: ardentes i p[…]ne, Cupido, sagittas,
Extinctasque faces hominis […]m merge lemani
Dictatis, et quantus es obriguisse memento,
Si vis esse aliquis. Turba o fi[…] […]ulnea vatum,
Qui Venerem glacie colitis, procul, o procul ite,
Turpiculis obolo sellis cessura supellex!
Per vos heu! purae vestis detracta Minervae est,
Et Charisin Charites ereptae, sanus et ille,
Quo nituere prius, color. Horrida turba procaci
Barbarie, coenoque, meris et sordibus, atque
Immunda illuvie invadit Permessia templa,
Musaeos flores, lectum et sibi visa leporem
Ferre manu, infelici impressas aere papyros
Congerit urbanos imitari insana lepores,
Illa nihil sani potis, et nihil assequi honesti.
Aonio summi, miserae vix vertice clivi
Stipatae objiciunt extremo in tempore pectus,
Ut periturae, acri et contendunt Marte Camenae
Scandentes furcillis dejecisse poetas.
Sic nostro in populo, et forte in majore videtis
Accitus quoties medio quis rure, repente,
Invento velut argento ditescit, et auro,
Urbanorum hominum mores, captatque lepores,
Diffluere et luxu certat, sumptuque perire,
Dum cultos non parce imitatur. Rustica luxus
Sed facies, pinguis sed multa opulentia sorde est,
Sed laevum urbani fastidivere leporem,
[Page 163]
Ejectumque suis hominem risere palaestris.
Heu! quantum est prisci fortuna beatior aevi!
Cum neque tot ranae, nec turba canora cicadae
Rumpebant somnos meliorum, cum sine prelis
Corda quiescebant curarum expertia, vates!
Quanti nunc culices, et quantus nunc strepit anser!
Nunc velut effusos primo in certamine currus
Aurigae egissent, scriptores atque poetae
Certatim properant rauco clamore, ruuntque
Felices tetigisse typos, felicia prela
Rore beare suo, si nomen mittere grande
Trans Arabas detur, trans ultima littora Thules,
Et prima nitidi proscriptam fronte libelli
Effigiem ad seros transmittere posse nepotes,
Cum plectro, et fidibus, laurique virentis honore.
Tempora quis retro me nunc deducat ad illa, aut
Quis Deus in placidis me collibus Exquilini
Nunc sistat, queis Flaccus, Virgiliusque poetae
Carmina scribebant, Maecenas scripta legebat,
Tota quiescebant magnae at pecuaria Romae
Arte Palatinus quae nulla excepit Apollo!
Evenient. Olim magnus cum iterabitur orbis,
Omnibus atque iterum in se cum redeuntibus annis
Exactis magnus procedet mensibus annus,
Sideraque, et rapidi species haec aurea caeli,
Quem primo coepere locum nascentia in ortu
Conversis illum spatiis volventur in orbem.
Ascensus rota, descensusque ita semper eosdem
Integrat, et pariles agitat versatilis orbes.
[Page 164]
SATYRA XXV. FORMICAE
Rebus in humanis o quantum vidit acuti:
Quicumque ille fuit, primus qui protulit illud:
»O nugas hominum, o quantum est in rebus inane!«
Quale Nihil misero urgemus, struimusque labore!
Si dubitas, animo, et paulisper mente moratus
Mortalis mecum perpende negotia vitae.
Quo curas acuant causae desiderio, aut quo
Torqueat infelix mortalia corda cupido.
Ridendo, vel flendo disrumpare necesse est.
Si me audis, jubeo risu, non suadeo fletu.
Ergo locum sublimem alta in regione capesse,
Unde queas, summa veluti speculator ab arce,
Una omnes homines, hominumque videre labores.
Tu quoque fac, quod magni olim fecere poetae,
Versiculis tribus; evulsas radicitus Alpes
Tauro impone super, vastique juga addito Atlantis:
Scande gradus quasi structos scalarum, et supera alta
I, pete; Te sequar usque, O quam bene! quam cito factum est!
Dicere mendacem quis te nunc ausit, Homere?
At mihi nunc, quaecumque vides, edissere. Prorsus
Nil video, praeterquam quosdam avium quasi nidos
Huc illuc passim disjectos, atque pusillos.
[Page 165]
Recte vidisti. Hi sunt oppida niduli, et urbes,
De quibus inter eos est tantus sermo deorsum,
Quos inimica vetat natura evadere in altum;
At contra, recte, atque apta e regione tuenti
Regia Persepolis, Tyrus alta, et regia Memphis,
Illaque centenis Thebe celeberrima portis,
Romana ipsa etiam Capitolia nil aliud sunt,
Quam vaga quod fruticum in laetis ficedula silvis,
Lusciniaeque suis stravere cubile, nec ultra
Contendunt quidquam. Contra mortalis at error
Ipse suas cupidus verbis obducere sordes,
Urbem appellavit, quod nidi accepit in usus,
Et sua ab ingenio brutorum nomine, non re
Commoda discrevit fandi temerarius auctor.
Praeterea adspicio, ut nebulae in caligine densa
E nidis repentes, ad nidum redeuntes,
Acriter instantes, properantesque agmine facto
Atque laborantes nimium. Dixisse libenter
Vellem formicas. Tam parva, pusillaque forma est!
Quidnam hoc, quaeso, aut quid sibi vult labor improbus ille?
Quas cernis, formicae, homines: labor improbus iste
Vita hominum est. Spectanti ex alto parva videntur
Esse tibi, propria quia de statione tueris.
Singula cum disces, quam parva fateberis esse!
Ecce vides, illud formicarum agmen, acervum
Ut populant farris certatim, et grandia morsu
Frusta legunt, instantque paratis condere nidis:
Utque struunt acinorum immensa volumina cellis,
Atque ferunt semper, truduntque, cavisque reponunt.
[Page 166]
Numquam cessat amor, studium et furiale ferendi.
Sordida avarities haec est. Illa impia turba
Est hominum argento nequidquam, auroque litantum:
Divitiis quotquot pallescunt, quotquot habendi
Plura sint pereunt, vanae dana tempora vitae
Qui argento insumunt quaerendo, opibusque struendis
Intendunt misere. Requies non ulla labori
Insano datur: accendit male sana cupido
Acriter intorquetque facem. Servare, parare
Cura est, et labor; at curae prudentia nomen.
Tu ne ergo sapiens, formica, vocabere, cum usu
Quae finem stulte confundis, servitiumque
Ultra usum extendis, nec metam imponere calles?
Quorsum tot structis, et tot, formica, struendis
Incassum frumenti inhias, et farris acervis,
Cum duo frumenti tibi vel tria frustula in anni
Sufficiant coenas? De magno, dic mihi, acervo
Quid praeter coenam speras? Cur transilit usum
Insanus furor? aut quid habes, formica locuples,
Plus quam acinum in coenam, veluti pauperrima si quae est?
Ergo quid vitio, et perdendi caeca timore,
Naturae oblita, infinita senescis amando?
Nec venit in mentem, natura sospite, numquam
Mensas posse tuas siliquarum, et farris egere?
Inter formicas tritissima fabula regis
Persarum est, qui dum discinctus in aedibus altis
Forte vagatur, in ignotum incidit, et qui etiam ipse
Non norat regem. Dum percontatur ab illo
Quisnam esset, regi se, audit, servire. Quid ergo
[Page 167]
Rex tibi mercedis dat? Idem, quod rex habet ipse,
Victum, et amictum. Quam servus sapienter eamdem
Et penui exiguae, et magnis dat formulam acervis
Intra illum finem, quem nulli excedere fas est;
Stultorum quamvis frustra tot millia certent.
Ast alia qui parte meant, remeantque vagantes,
Cur nidos subeunt laete; egredientibus iisdem
Frons dejecta stati mest, multo et querimonia fletu.
Sunt quaedam formicae aliis non candidiores,
Quae posito sibi nomine magnifice vocitantur
Lucullus, Crassus, Pompejus, Scipio, Caesar,
Congessere cavis plures quia farris acervos,
Horrea dicantur jam ut honesto nomine acervi.
Formicae hos mire observant, celebrantque minores,
Officiisque colunt, et primo mane salutant,
Praeficiat si forte suo Lucullus acervo,
Unde minutatim possint corrodere grana,
Et convecta suis furtim componere cellis.
Hoc regnum est miseris: operosae haec machina vitae.
Inde hilares gaudent, si quae obtinuere: repulsam
Quae tulit, accepto demisit vulnere vultum.
Atqui artes hujus quis narret faecis, et astus,
Seu versare dolos, duplicive occurrere lingua,
Ambiguoque viam placeat si insistere calle!
Rivalem nigro, aut ficto violare colore,
Si tendit clam, et molitur, mendacia quae non
Coram rege suo, quae non perjuria miscet
Graeculus esuriens ausus de Socrate Verrem
Efficere, et quodcumque nefas invadere certus,
[Page 168]
Dum ne alius quis praeter se Crassi occupet aurem,
Ut vacuae solus rex fiat, et arbiter aulae?
Hoc studium erga Crassum, et amor cito vitreus iste
Dissiliet puncto unius mutabilis horae,
Defuncto Crasso. Tunc alta oblivia Crassis;
Tunc benefacta, cliens, patronus, gratia, amicus
Vento, ceu paleae, cedent portanda fugaci.
Cur? Crassi interiit quia morte potentia Crassi;
Atque aliam traducta statim migravit in aulam
Aedibus e vacuis ita, consumptaque penu jam
Diffugiunt mures confestim plena petentes.
Unde autem hic, quidnam et sibi vult novus hic, subito qui
Aurem impellit formicarum clamor hiantum?
Vociferari, et de magnis contendere dicas.
Hoc plenum est risu. Sapientes esse putabant
Sive videri olim formicae. Vere inimici
Hunc morbum Superi, hunc immisere furorem.
Quippe repente omni triviorum e faece per urbem
Ingenio quisquis tardo est, linguaque volucri
Absque domo, absque foco, lare nudus scurra paterno,
Jejuni hunc rabies, et desperatio ventris
Propulit in medium populum, mediosque Quirites.
Vendere qui poterant tunicato verba popello
Simiolo freti, docilisque leporibus ursi,
Barbam submittunt, sophiaeque repente magistri
Invitis fiunt Diis, invitisque columnis
Densa et inepta phalanx! garrire exercita, acute
In nugis sapiens, nil apta expromere sanum.
Illi de fato, de Diis, de mente, animisque;
[Page 169]
De vitio, et virtute, bonique, malique loquuntur
Finibus, et coram, atque procul sua praelia miscent,
Ponere ridiculi linguae in prurigine totum
Vivendi finem sapienter. Tetra venena
Mirum est, quam populo placuerunt. Fluctibus illi
Et laus, et species venit prope justa triumphi,
Ambitioque potens, et plenis arcula fiscis.
Nec Phryne satis una: libidine, mersaque vino
Altius assurgit sapientia, ut eruta ferro
Flamma micat. Tunc nomina facta virisque, locisque
Et data fama scholis. Haec picto porticus arcu
Stoicidis cessit. Paradoxo dimicat hirto
Durum a stirpe genus: facit ipsa superbia fortes.
Secessu hortorum in medio, arboribusque Lycei
Regna Stagiritae. Rex ambulat, et docet. Hujus
Ingenio e primis sententia certa duabus
Tertia succrevit, gradibusque, ut scala, pependit,
Notas perque vias se ignota sistit in ora.
His nodis jugulum petit, hoc laqueo implicat hostem
Callidus, et media moribundum extendit arena
Affectans regnum sophiae, regnoque potiri.
Certus Aristoteles Arabas, sociasque Gothorum
Cogit in arma manus. Inter sylvas Academi
Divinus dubitat Plato, et aurea somnia nectens
Melle soporato delirium amabile ludit
Carminis egregii. Tantum sibi proxima vero
Deligit, et servat, nec veris flectitur ille
Nec falsis, solum inter tanta probabile captat,
Et, Cohibe assensum, nocte increpat atque die. Illi hoc
[Page 170]
Militiae signum, et totis data tessera castris:
Sic picta in tabula, sic sculpto in marmore vultus
Stare vides, at pulcra deest in imagine vita.
In folia, et flores haec belle se induit, et ver
Laetum agitat, nec pomis, nec fructu utilis arbos.
Hinc nova seditio. Dubitandi hinc nomina magna
Arcesilas, rerum et Pyrrhon extrema sequuti
Edicunt: Sciri nil posse omnino. Academi
Scinditur in geminas studiorum factio partes.
Ecce coronatus, Syrio et caput unctus amomo,
Effultusque latus violis, et flore rosarum
Inter aquae fontes se Epicurus molliter infert,
Concilioque locat sapientum. Est dia voluptas,
Tartaraque explosi mittuntur in ima dolores.
Interpres Divûm falsus! Casu ille, atomisque
Victitat. Heu stomacho non esca ferenda valenti!
Quis te praetereat tacitum, te maxime doctor
Orte Samo, totius at orbis paene viator.
Fraude Paraetonia, et coxae qui nobilis auro
Scurra, et sacrarum es consanguinitate fabarum.
Euphorbus quondam sub Trojae moenibus, at nunc
In novum ab Iliaco trajectus corpore corpus,
Et tot Pythagoras prodis post saecula rursum.
Cras quid eris, nescis. Non te jejunia longa,
Non te quinquennis lex importuna silentî,
Nec tergo et vitae pecudum sententia mitis
Edocuit, quam sit mentiri turpe, et iniquum
[Page 171]
[Page 172]
[Page 173]