Author: Marulić, Marko 1450-1524Editor: Bratislav LučinPrema kritičkom izdanju (2011).
I.1. Quum tu antiquitatis mirum in modum studiosus, Dominice charissime, multa me de litteris inscriptionibusque in marmore olim insculptis rogares et a me, quę tunc occurrebant, audires, nondum contentus petisti insuper ut eadem illa in papyro plenius descripta tibi traderem. Quanquam ea res quidem quum ingenii tum doctrinę meę uiribus impar uidebatur, ut pote coniecturis magis quam certa ueri cognitione enodanda, suscepi tamen me, quod postulabas, facturum, nequid esset in quo aggrediendo efficiendoque industriam meam tibi arcta mecum propinquitate coniuncto 1 optimeque 2 de me merito denegarem.
I.2. Deligere igitur pauca de multis curabo, quę magis memoratu digna uidebuntur. Cuncta enim persequi ociosi potius quam diligentis scriptoris esse puto. Plurima quippe ab aliis exscripta uidi in quibus Latinę orationis uenustas desiderabatur, in epitaphiis pręsertim, quę, ut cuique libitum esset, a doctis pariter et indoctis describi solebant. Mihi itaque propositum est non nisi probata exquisitaque decerpere, ut dignum tuis uotis munusculum tibi offeram. Mutilata uerba [p. 1v] singularesque litterę quid designent, ostendere conabor. Quicquid pręterea magis aperta expositione indigebit, prout potero, planum faciam, denique nihil omittam intentatum dum tibi satisfacere cupio.
I.3. Tametsi sciam non defuturos qui super eadem ista iam pene exesa obsitę uetustatis monumenta, quę tibi nunc instaurare noua interpretatione aggredior, aliter atque aliter et sentient et enarrabunt, nihil id equidem moror: libere proferant in medium siquid probabilius uerique similior inuenerint. Neque pudebit me unquam neque pigebit discere quod nesciam, sed ab illis dumtaxat quos in docendo, ut prosint aliis, cura solicitat, non quos alieni operis malignus liuor torquet. Sincere simpliciterque cuncta diiudicanti et quę propiora uero sunt promenti gratias agam. Inuidis autem ingenue respondebo scripta hęc, quę ipsi cauillantur, tibi placuisse, cui scripta sunt, si modo placuerint.
I.4. Tu uero inter legendum attendas uelim prisci illi uiri, qui uana idola adhuc, non Deum uerum colebant, quanti fecere uel animi uel corporis uirtutem. Etenim, qui illa pręditi erant, iis imagines dedicari, [p. 2] arcus columnasque erigi, sepulturas magnifice construi elogiisque exornari mos erat, ne simul cum uita defunctis gloria rerum gestarum interiret, sed posteris etiam nota foret. Scias tamen id illis proculdubio fuisse gloriosum qui non glorię, sed uirtuti studebant, hoc est quibus curę erat probos, modestos, constantes, pudicos, simplices, iustos, ex omni parte perfectos consumatosque esse magis quam uideri. Non est enim magni animi et ad ęterna tendentis gloriam ab hominibus, sed a Deo quęrere, non statuis, non signis, non titulis delectari, quę fragilia quidem et caduca sunt, sed cęlestia tantum, quorum nullus finis est, concupiscere. (Demetrius) Trecentę et sexaginta statuę Demetrio Phalerio Athenis positę olim fuisse memorantur et ab iisdem qui illas posuerant non multo post fractę atque contritę. (Marius) Caio Mario Romę omnibus uicis idem honos habitus, deinde in introitu Syllę per ignominiam sublatus euersis simulachris quę ipsi Mario erecta erant. 3 Quam ergo uani sunt, ne dicam stulti, qui eam expetunt gloriam quam hominum conciliat fauor et rursum dissipat inuidia! Profecto nihil firmum esse potest quod humanę tantum opinionis laude [p. 2v] celebretur et non sit etiam iudicio comprobatum diuino. Nos igitur solam quę a Deo est gloriam quęrentes (sola enim perennis est et ęterna) dicamus cum Apostolo: Qui gloriatur, in Domino glorietur. 4 Non enim, qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat. De hoc satis. Nunc, quod proposuimus, dicere incipiamus.
I.5. Iam primum, ne te lateat ista ueterum epigrammata, quę a me reponentur, quo locorum adhuc extent, loci prius nomen referetur, deinde succedent inscriptiones inscriptionumque interpretamenta, non fortasse qualia debent, at certe qualia debere credimus. Libet autem ab iis exordiri quę Romę reperiuntur, ut a pręcipuis incipiendo auspicatius cętera subsequantur.
.D. .M.
COLATINVS TAR. DVLCISSI-
MAE MEAE CONIVGI ET IN-
COMPARABILI LVCRETIAE.
PVDICICIAE DECORI ET MVLI-
ERVM GLORIAE. QVAE VIXIT
ANNIS. XXII. MENSIBVS. V. DIE-
BVS. XVI.
9
.M. ORATIVS CONSVL EX LEGE TEM-
PLVM IOVIS OPTIMI MAXIMI DEDI-
CAVIT. ANNO POST REGES EXACTOS.
A CONSVLIBVS POSTEA AD DICTA-
TORES. QVIA MAIVS IMPERIVM ERAT
SOLENNE CLAVI FIGENDI TRANS-
LATVM EST.
2.1. (Consules) Consules a consulendo dicti. Duo creabantur singulis annis. Summa totius imperii apud ipsos erat. Hi senatum per accensos et pręcones cogebant, exercitus ductabant, numerum annorum signabant, his prouincię scribebantur ac, ne sibi regium ius uendicarent, cautum est ut ab eis prouocatio esset. [p. 3v] Coercere poterant et in uincula publica duci iubere. 10 (Dictator) Summa deinde potestas ad dictatorem translata est. Dictator in summis reipublicę periculis creabatur. Summa illi potestate data non erat ab eo ius prouocandi. Lictores et uniuersa regum habebat insignia. Idem magister populi 11 cognominatus de patribus eligebatur, deinde primus de plebe dictator creatus est C. Marius Rutilius. 12 , 13 Semestris primo hic magistratus fuit, postea annuus. Dictator ex eo dicitur quod futuros magistratus dictare soleret. 14 , 15
2.2. DEDICAVIT. Consecrauit. (Clauis 16 annalis) SOLENNE CLAVI FIGENDI. Clauis 17 annalis dicitur qui singulis annis figebatur in pariete templi ut numerum annorum claui fixi indicarent, et id quidem in templo Mineruę, quod eius deę numerum putabant esse. 18
VTINAM VIVERES.
3.1. Hoc ideo Bruti statuę subscriptum fuisse aiunt 20 quia exacti sunt ab eo reges et nemo postea regis aut domini nomen sibi uendicauit pręter paucos. Qui quoniam contempta senatus autoritate dominari coeperant, optauit qui hoc subscripsit Brutum ad uitam redire ut eorum dominatum compesceret, ex eo innuens tales non esse imperatores, sed tyrannos, qui senatum [p. 4] populumque Romanum sibi parere compellunt.
BRVTVS QVIA PRIMVM RE-
GES EIECIT. CŌS. FACTVS EST
hic qVia coss. eiecit rex
postremo factVs est.
4.1. Et hoc cum superiore conuenit atque utrunque dictum apparet in inuidiam Iulii Cęsaris, qui imperium per uim occupauerat et, cum consules ante hac annui crearentur, ille se consulem perpetuum dictatoremque ęternum dici uoluit. Postremo in senatu occisus periit, ab iis qui pro libertate stabant. ( ) 22 Nihil enim iniuria partum esse potest diuturnum. Harum autem inscriptionum meminit Suetonius 23 in Vita Cęsaris . 24
ORBEM TERRARVM NOSTRIS
ARMIS NOSTRAQVE VIRTVTE
PERDOMITVM IN VNAM TAN-
DEM DEDVXIMVS MONARCHIAM.
5.1. Posset 26 aliquis non inepte respondere illi qui de sua uirtute ita gloriatus est: ‘Et te orbis terrarum in unam deduxit urnam.’ Minus quippe se iactaret superbus si uitę finem sibi semper imminere cogitaret.
CLAVDIVS TIBERIVS DESCRI-
BENS PVGNATORES CIVES RO-
MANOS INVENIT SEPTIES 28 DE-
CIES CENTENA MILIA NVNGENT.
ET. XLI. NVP.
6.1. Adde istis eos qui peregrinę conditionis erant et fortasse duplicabitur numerus. Ciues tantum recensuit, et eos quidem cęlibes. Sequitur enim ET XLI NVP., hoc est et quadraginta milia mille addito; NVP., id est nuptorum. Nupti autem dicebantur mariti. Nam in Plauto legimus: ‘Libet etiam Carinum quid agat obseruare, nouum nuptum.’ 29 Ex his considerandum quanta Romani populi tunc potentia fuerit, cum ipsa per se ciuitas satis esset ad expediendos exercitus, intactis aliis circa se urbibus, siue extra se prouinciis quibus dominabatur.
6.2. Note: (Nota) Sed omnis terrena magnitudo, quum ad summum peruenerit, ut retro cędat, necesse est. Ita Romanorum imperium, quum iam longe lateque diffusum alienis uiribus labefactari nequiuisset, suis ruere coepit. Continuo ciuilia exarserunt bella nullo externo hoste eos lacessere auso. Nequis igitur de uictoriarum [p. 5] multitudine glorietur, urbs domitrix uictrixque omnium uinci non poterat nisi uicisset.
DIVO CAESARI DIVI. F. AVGVSTO.
.TI. CAESARI DIVI AVGVSTI. F. AV-
GVSTO SACRVM.
DIVO CAESARI DIVI IVLII. F. AV-
GVSTI CAESARIS DIVI. F. AVGVS-
TI SACRVM.
8.1. Hęc ita, ut mihi uidetur, integre sunt pronuncianda: Diuo Cęsari, diui filio, Augusto; Tiberio, diui Augusti filio, Augusto sacrum. Augustus autem dictus est Octauianus a Iulio Cęsare adoptatus et Tiberius Cęsar fuit ab Octauio adoptatus. Vtrique igitur obeliscus iste dedicatus fuisse apparet. Altera inscriptio idem significare uidetur, quum et Iulii filium et Augusti filium nominet.
8.2. Hoc loco nostri temporis incusanda superbia est. (Superbia principum huius temporis) Quis enim nunc regum principumue et quorumcunque pręsidum se inscribi patitur absque additamento "serenissimi", "magnificentissimi", "sublimissimi" et his similium, ut omnes cęlo se ęquari uelint dum nominentur? Horum uero uetustiorum tam breuis, [p. 5v] tam circumcisa inscriptio nihil tale habens patris tantum filiique nomen indicat, nullo superfluę laudis fuco adumbrata, sed simplici narratione contenta. At modo siquis uel ecclesię uel urbis pręsidem affatus nomine proprio appellauerit, lęsę maiestatis reus agetur. Vt hoc uites et effugias, dicendum tibi erit: "Reuerendissima dominatio tua", "Magnificentia tua excellentissima". Barbaro itaque, non Latino more loqui cogimur solo timore ne publico munere fungentis animum offendamus. Octauius et Tiberius orbis terrę rectores erant, et tam breui titulo se satis insignitos iudicarunt; ex nostris uero hi etiam qui uni tantum uel minus quam uni prouincię pręsunt 32 indignari solent nisi cum omni glorię quę excogitari potest ambitu se referri audierint. Nec pudet eos minus uirium habere et plus ostentationis. Quid tamen iuuat tales reprehendere qui quanuis amice monentem odio habent atque contemnunt, et nullis omnino nisi assentatoribus fauere consueuerunt?
8.3. Ad ea igitur quę instituimus iter uertamus.
.M. AGRIPPA. L. F. COS. TERTI-
VM FECIT.
[p. 6] 9.1. Integre legendum sic: Marcus Agrippa, Lucii filius, consul tertium fecit. Tertium consul et tertio consul inter se differunt. Tertio locum innuit et duos ante factos consules significat, tertium ad tempus refertur et eundem bis ante consulem fuisse ostendit. 34
9.2. Templum autem cuius est ista inscriptio Pantheon est appellatum Gręco uocabulo, eo quod dedicatum esset omnibus diis pręsagio quodam quod tandem aliquando sanctis omnibus qui pro Christi nomine passi sunt consecrandum foret. In eo quippe nunc martyrum omnium memoria solennis celebrisque habetur.
C. IVLIVS CAESAR DEO SOLI
INVICTO ALTARE.
10.1 . Vera de deo sensisse uideretur dum et solum et inuictum appellat et eidem altare ponendum curat, nisi ad plurimos pertinere putasset quod uni tribuit.
IMP. CAES. LVCIO SEPTIMIO. M.
FIL. SEVERO PIO PERTINACI. AVG.
P. P. PARTHICO ARABICO ET PAR-
THICO ADIABENICO. PONTIFICI
MAX. TRIB. POT. XI. IM. XI. COS.
III. PROCOS. ET IM. CAES. M. AV-
[p. 6v] RELIO. L. FIL. ANTONINO AVG.
PIO. FELICI. TRIB. POT. VI. COS.
PROCOS. P. P. OPTIMIS FORTIS-
SIMISQVE PRINCIPIBVS OB
REM PVB. RESTITVTAM IM-
PERIVMQVE POPVLI RO. PRO-
PAGATVM INSIGNIBVS VIRTV-
TIBVS DOMI FORISQVE. S. P. Q. R.
11.1. Integrum sic: Imperatori Cęsari Lucio Septimio, Marci filio, Seuero Pertinaci Augusto, patri patrię, Parthico Arabico et Parthico Adiabenico, pontifici maximo, tribunicię potestatis undecimum, imperatori undecimum, consuli tertium, proconsuli, et imperatori Cęsari Marco Aurelio, Lucii filio, Antonino Augusto Pio Felici, tribunicię potestatis sextum, consuli, proconsuli, patri patrię, optimis fortissimisque principibus ob rem publicam restitutam imperiumque populi Romani propagatum insignibus uirtutibus eorum domi forisque senatus populusque Romanus.
⟨11.2 ⟩ (Seuerus, Antoninus) De hoc Seuero Eusebius Cęsariensis in suo Chronicon libro ita tradit: Seuerus prouincia Tripolitana oppido Lepti solus ex Affrica usque in pręsentem diem Romanis imperator fuit et in honorem Pertinacis, quem [p. 7] Iulianus occiderat, Pertinacem se cognominari iussit. 37 Parthos et Adiabennos superauit Arabesque interiores ita cecidit ut regionem eorum Romanam prouinciam fecerit, ob quę Parthicus, Arabicus et Adiabenicus cognominatus est. 38 Moritur Eburaci in Britannia. 39 Regnauit annos XVIII. 40 (M. Aurelius Caracalla) Marcus autem Aurelius filius eius fuit eique successit in regno, cognominatus Caracalla. Sed ante hac Bassiano nomen fuit. Porro pater eius per quietem monitus fore ut Antonino successore moreretur, Marci Aurelii Antonini cognomen ferre dedit. 41
11.3. Laudis amborum hoc epigramma extat, arcus 42 in quo erectum stabat euersus iacet, ( ) magnum mortalibus documentum nequaquam tam caducę mercedis gratia uirtutem colendam, sed ęternę.
DIVO ANTONINO ET DIVAE
FAVSTINAE. EX. S. C.
12.1. (S. C.) Ex senatus consulto: senatus consultum fiebat aut per discessionem, si consentiretur, aut, si res dubia esset, per singulorum sententiam. Hic Antoninus cognomento Pius appellatus est. Liberalem fuisse aiunt, ad commoda reipublicę [p. 7v] prouidum, boni et ęqui studiosum. Quidam externorum principum, quum armis inter se pro finibus decertarent, conuenisse feruntur eius iudicio stare, ratum habituri quicquid decreuisset. (Faustina) Anniam Faustinam duxit uxorem, quam tertio imperii sui anno defunctam consecrari passus est. 44 Senatus igitur, cum ipsi quoque consecrato arcus uel statuę honorem statuisset, dignam iudicauit quę glorię principi exhibitę particeps fieret. Magna profecto optimi uiri felicitas mulierem habere thori pariter uirtutisque consortem. Fuit et alia Faustina, huius Faustinę filia, quam multa libidinis respersit infamia. 45
IMP. CAESARI VESPASIANO. AVG.
PONT. MAX. TR. POT. III . 47 IMP. II X .
P. P. COS. III . DES. IIII . S. C. QVOD VIAS
VRBIS NEGLIGENTIA SVPERIOR.
TEMPOR. CORRVPTAS IMPENSA
SVA RESTITVIT.
13.1. Integrum sic: Imperatori Cęsari Vespasiano Augusto, pontifici maximo, tribunicię potestatis tertium, imperatori octauum, patri patrię, consuli tertium, designato quartum, senatus consulto quod uias urbis negligentia superiorum temporum corruptas impensa sua restituit.
[p. 8] 13.2. Quando hoc egerit, indicat dum ait "designatus quartum", id est in quarto eius consulatu. (Vespasianus) Hic apud Iudeam ab exercitu imperator salutatus bellum Tito filio commendans Romam proficiscitur. 48 Capitolium casu incensum orsus est ędificare. 49 Colonias deduxit. Ventris profluuione in uilla propria in agro Reatino uita decessit anno ętatis LXIX, quod fuit anno Domini LXXX. 50 Imperauit annos IX, dies XXII. 51 Pręsens autem epigramma docet statuam illi positam pro merito liberalitatis operi publico impensę.
13.3. Et nostra quidem ętate multa per pręfectos urbium construuntur ad ciuium commodum, sed qui id suo sumptu peragat, inuenitur nemo. Quęris quare? Quia nullo eiusmodi remunerationis exemplo prouocantur.
GALLIENO CLEMENTISSIMO PRIN-
CIPI. CVIVS INVICTA VIRTVS SOLA
PIETATE SVPERATA EST. AVRE-
LIVS VICTOR DEDICATISSIMVS
NVMINI MAIESTATIQ. EIVS.
14.1. (Gallienus) 53 Gallienus cum Valeriano pręfuit Romanorum imperio annos XV. In omnem lasciuiam effusus erat. Mediolani interficitur. Quidam ergo Aurelius Victor arcum ei erexit, suam erga ipsum beniuolentiam testatus. Coepit autem ille imperare [p. 8v] anno humanę salutis CCLVII.
L. CORNELIVS SCIPIO OREITVS.
V. C. AVGVR TAVROBOLIVM SI-
VE CRIOBOLIVM FECIT. DIE. IIII .
KAL. MAR. TVSCO ET ANVLINO
.COSS.
15.1. Integrandum ita: Lucius Cornelius Scipio Oreitus, uir consularis, 55 augur, taurobolium siue criobolium fecit die quarto Kalendas Martias, Tusco et Anulino consulibus.
15.2. (Consularis) VIR consularis dicitur qui consul fuit. (Augur) Augur autem sacerdotalis dignitas erat, cuius officium fuit ex auium uolatu coniicere futura. Taurobolium siue criobolium fecit : puto his uocabulis illud exprimi quod alii dixerunt taurilia. Ludi erant in honorem deorum inferorum facti, quos et boalia et bubetias dixerunt. Tarquino 56 enim Superbo rege in mulieres grauidas pestilentia grassata est. Putauerunt id accidisse quod taurinam per dies multos esitassent. Lege igitur lata ne amplius ea caro uenderetur, ludos diis inferis instituerunt ideoque ita appellati sunt quia, ut instituerentur, bouis caro fuit in causa. 57 Criobolium ergo quasi caro bouis dictum. Crios enim Gręce Latine caro dicitur. Possumus et aliter intelligere, [p. 9] quod uidelicet ea sacra ab illo facta fuerint quę Latinas ferias appellabant. (Latinę ferię) Hęc in Albano monte fiebant et inde carnem petere a Romanis populo Latino ius erat. Illic enim primitus Latini cum Romanis foedus percusserant et ex eo annua sacra instituta. 58
IMP. CAES. FL. CONSTANTINO
P. F. AVG. S. P. Q. R.
QVOD INSTINCTV DIVINITATIS
ET MENTIS MAGNITVDINE CVM
EXERCITV SVO TAM DE TYRAN-
NO QVAM DE OMNI EIVS FACTIO-
NE VNO TEMPORE IVSTIS REM
.P. VLTVS EST ARMIS ARCVM TRI-
VMPHIS INSIGNEM DICAVIT.
16.1. (Constantinus) Hoc quidem propterea quod Maxentium, Herculii Maximiani filium, a prętorianis militibus Augustum appellatum ad pontem Miluium uicit atque interfecit anno imperii sui VI. 60 Deinde idem anno XXVI pacem dedit Christianis, idolicolarum templa subuerti iussit. 61 Extremo uitę suę 62 tempore ab Eusebio, Nicomediensi episcopo, baptizatus in Arrianum dogma declinauit. 63 Quum bellum pararet in Persas, iuxta Nicomediam in Acirone, uilla publica, moritur anno ętatis suę LXVI [p. 9v] et anno salutis CCCXL. 64 Regnauit annos XXXI. 65 Tres eius liberi, Cęsares Augusti appellati, susceperunt imperium: Constantinus, Constantius et Constans. 66 Nihil illi baptisma Christi profuit si Arrianus et non Christianus decessit. Vtrum autem deposito errore obierit, incompertum habeo, nisi quod a Lactantio, uiro eloquentissimo, tanquam Christianus commendatur. 67
16.2. Inscriptio ita legenda: Imperatori Cęsari Flauio Constantino, Pii 68 filio, Augusto senatus populusque Romanus. Cętera integra sunt et aperta.
16.3. Fuit autem hic Constantinus Constantini Pii et Helenę filius. 69 , 70
BETITIO PEREPETVO ARZV-
TIO. V. C. CONSVLARI THVSCI-
AE ET VMB. OB SINGVLARIA
EIVS ERGA PROVINCIALES
BENEFICIA ET OB MODERA-
TIONEM PRO DOCVMENTO
ETIAM POSTERIS RELINQVEN-
DAM AETERNVM STATVAE
MONVMENTVM THVSCI ET
VMBRI PATRONO PRAESTAN-
TISSIMO CONLOCAVERVNT.
17.1. V. C. Hoc est uiro claro. Consulari Thuscię et Vmbrię: id est qui fuit consul Thuscię [p. 10] et Vmbrię.
17.2. (Thuscia) Thuscia autem Tyrenia et mare quo alluitur Tyrenum dictum. Thuscia a thure appellata, quia ea gens sacrificiis dedita erat, uel quia Gręci θ υειν sacrificare dicunt. 72 (Vmbria) Thuscię Vmbria iungitur, loca iuxta Spoletum iugo Apenino exposita. Vmbria quod imbribus superfuerit dicta quando alia loca ei uicina imbrium inundatione cladem passa fuere. ομβροσι 73 autem imber dicitur. 74
17.3. Betitium: hunc uirum uirtutibus pręstantem fuisse statuę honos a prouincialibus exhibitus satis declarat. Nec ipsi sua laude fraudandi qui erga optimum pręsidem ingrati esse noluerunt.
IN LVDIO CYPHI PONTIFICVM
VOTIS ANNVANT DII ROMANAE
REI PVBLICAE ARCHANAQVE
MORBIS PRAESIDIA APOLLINIS
IVSSV. SVMA CVM VENERATI-
ONE EX HOC PALLADIS CYPHO
SACRAMENTA LIBARVNT. AN-
NVANT QVORVM NVTV ROMA-
NO IMPERIO REGNA CAESSERE.
18.1. Cyphus genus poculi est, quo in sacrificiis utebantur; idem scyphus dicitur. 76 Ludium [p. 10v] istrionem dixerunt. Valerius Maximus libro II: Venerabilibus, inquit, erga 77 deos obsequiis iuuentus rudi atque incomposito motu corporum iocabunda gestus adiecit eaque res ludium ex Etruria accersendi causam prębuit. Cuius decora pernicitas uetusto ex more Curetum Lydorumque, a quibus Hethrusci originem traxerunt, nouitate grata Romanorum oculos permulsit. Et quia ludius apud eos istrio appellabatur, scenico nomen istrionis inditum est. 78 In ludio ergo cyphi hic dicitur quasi in quadam istrionica gesticulatione ac ludo. Ludium Liuius ludionem nuncupat: Acciti, inquit, ex Hetruria ludiones qui ad tibicinis modum saltabant. Idem ait: Et quia ister Thusco uerbo ludio uocabatur, huiusmodi 79 artifices istriones uocati. Marcianus mulierem etiam ludiam dixit: Ludiam quandam, inquit, Gaditanam saltantem uidimus semicinctam. 80 Palladis autem cyphus dicitur quia Palladi sacer.
18.2. Annuant quorum nutu Romano imperio regna cęssere: hinc saltem discant Christiani principes regni successum ad Deum referre, non suę attribuere uirtuti.
[p. 11] LOCVS SACER IVSSV. Q. BRATONI
TELEPHORI. FECIT QVINTVS BRA-
TONIVS ONESIVS PATRONO PIO.
VIXIT ANNOS. LXXX. INTEGER
INTEGROS.
19.1. Lectio facilis, sed rarissimum profecto exemplum ut quis octogenarius senex tam prospera ualitudine utatur et integer dici queat, hoc est sanus et mente et corpore. Ex quibus si alterum est eligendum, optemus animo potius quam membris ualere. Corpus enim cum brutis commune habemus, animi autem sapientia hominis propria est.
RVBRIA. SP. FI. DONATA ET. C.
IVL. CONIVGES DVLCISSIMI HIC
SVNT. BENE VALEAS QVI LEGIS.
20.1. Integrum sic: Rubria, Spurii filia, Donata et Caius Iulius c. d. h. s. Bene ualeas qui legis.
20.2. Sed illum ego dixerim bene ualere qui talia legendo se etiam mortalem esse meminit et aduentantem uitę diem extremum paratus expectat.
C. NVMITORI CALISTRATO HO-
MINI OPTIMO DOCTISSIMOQVE
[p. 11v] ET VIRO RARISSIMO.
21.1. Magna uiri laus. Qui tamen hic fuerit, ad nostram memoriam non peruenit. Si tamen talis extitit, melius cum illo est actum quod cęlum petierit quam quod nomen eius saxo incisum legatur adhuc.
OVIDIANVS POETA HIC
QVIESCIT.
22.1. Non puto hunc esse Ouidium Nasonem. Ille enim in exilio diem obiit et iuxta oppidum Thomos fuit sepultus.
23.1. Mos enim erat ut emeriti militiam et a labore soluti in templo Iouis offerrent arma, et hi quidem post septuagesimum ętatis annum non cogebantur militare.
HEVS VIATOR MIRACVLVM.
HIC VIR ET VXOR NON LITI-
GANT. QVI SVMVS NON DICO.
AT IPSA DICAM. HIC BEBIVS
EBRIVS ME BEBRIAM NVNCVPAT.
[p. 12] NON DICO AMPLIVS. HEI VXOR
ETIAM MORTVA LITIGAS.
24.1. Lingulacas igitur et garrulas ducere uxores cauete, uiri, huius exemplo, quam ne mors quidem coercere potuit ne litiget, ne saltem mortua mortui mariti ossa inquietet. Et si tibi iam talis contigit, quid ages? Minus loquacem nulla ratione potes efficere: si linguam exemeris, manibus pedibusque loquetur. Vnicum tibi restat remedium: precare Deum ut surdus fias. Nam si etiam quoquam locorum fugeris, insequi te illa non desistet, et quocunque te reuerteris, post te tonabit furibunda, contra minas audacior, contra uerbera clamosior.
T. FLAVIVS VITALIS FEC. SIBI
POSTERISQ. SVIS. LIB. LIBER-
TABVSQ. QVORVM NOMINA. H. S.
POSTERISQ. EORVM. MERCVRI-
ALI. HILARO. CINNAMO. SATVR-
NINO. CRESCENTI. SER. RES-
TITVTAE. FORTVNATAE. FES-
TAE. CETONIDI. ANTILIAE.
25.1. T. Titus. FEC. Fecit. LIB. Libertis. H. S. Hic sunt.
25.2. Quisquis anguste se ha[p. 12v]bitare queritur, cogitet quam paruus locus quam multam excipiat familiam.
.L. HERENIVS AESOPVS CARVS
AMICIS.
26.1. Haudquaquam esset carus amicis nisi et ipse amicos dilexisset. Paucos autem inuenies qui et uere amant et uere amantur. Magna ubique copia simulatorum atque dissimulatorum est.
MITRIVS PIVS DIVES IAM HEBES
DECREPITVS ET MENDICVS. LV-
CE CARENS. A DVOBVS LIB. ET
DVABVS LIB. EXPVLSVS SITI PERII.
EGOMET MIHI SACRVM CONSTI-
TVI. IN HOC VT REQVIESCANT NO-
LO. SODALEM NEGO. PRIVO POSTE-
ROS. OMNES ME LEGITOTE.
27.1. Integrum erit: a duobus libertis et duabus libertabus.
27.2. (Liberti) Liberti et libertę sunt qui, quum essent serui, facti sunt liberi. Quorum ingratitudine Mitrius offensus cauit nequis eorum in suo poneretur sepulchro neque quisquam alius.
27.3. Mirum est tamen quomodo se siti perisse dicat, quum potius fame pereant inopes. Nam et aqua [p. 13] sitim sedat, quę omnibus est communis. Et quum ita sit, non ne qui de siti queritur ostendit sitire se malle quam aquam bibere? Quod quidem facit ut rear legendum esse: "situ operii", non "siti", id est illuuie 91 et squallore, ad egestatem redactus ab iis quibus benefecerat.
DIS MANIBVS SACRVM.
SECVNDVS ╛IXIT. MEN. IX. DIES
XXVI. PETRONIA NOE SOROR EIVS
╛IXIT ANNVM. MENS. III DIES. XII.
HIC SEPVLTI SVNT.
28.1. Facilis est lectio. ╛IXIT. Pro eo quod est: uixit. Gamma enim littera Gręca talis est: Γ, ex qua duplici constat F Latinum; ob hoc dictum est digamma. Digamma ergo inuerso aliquandiu usi sunt pro "u" consona, atque ita hoc loco reperitur scriptum.
[p. 13v] 29.1. (Faunus) Faunus agrestis deus erat. (Pythius) Pythius Apollo est dictus a Pythone serpente, quem interfecit. A Gręcis dicitur Phythius et Phython. 95 (Sphinx) Sphingos genitiuus Gręcus. Sphinx monstrosum animal fuisse poetę fabulantur, faciem habens uirginis, pennas auis, pedes leonis. De hac Sphinge ita est traditum. Laius, Thebarum rex, Apollinis responsum accepit ab eo se periturum quo Iocasta uxor grauida erat. Id uitare uolens puerum natum tradit pastori in siluis necandum. Pastor per pedes in arbore suspensum dimittit. Inuentum puerum sibique allatum Polybius, Corinthiorum rex, pro suo nutriuit et a tumore pedum, per quos pependerat, Oedipodem uocauit. (Oedipus) Oedipus autem grandior factus Laium, nesciens suum esse genitorem, interimit. (Sphingis enigma) Deinde Iocasta iubente Sphinx proposuit enygma quod qui soluet, Iocastam cum regno acciperet uxorem, qui autem se soluturum offerret et nesciret, capite mulctaretur. Ab eis itaque qui Iocastę nuptias petebant quęrebatur quodnam esset animal quadrupes, bipes et tripes. Oedipus hominem esse dixit, qui infans manibus pedibusque obrepat, adultus pedibus tantum incedat, senior titubantem gressum [p. 14] firmet scipione. Soluto enygmate Oedipus Iocastam matrem inscius capit uxorem et Thebarum regnum. Putabatur enim Polybii, Corinthiorum regis, esse filius. 96
29.2. Ideo hic dicitur: "Credis hoc quod refero esse enygmata Sphingos? Non est enygma, sed ueritas." Et postremis duobus uersiculis explicat quomodo uerum sit.
L. VOLVSIO VRBANO NOMEN-
CLATORI CENSORIO.
30.1. (Nomenclator) Nomenclator censorius is est qui censoris iussu nominatim citat reos, a nomine calando, hoc est uocando, dictus. (Viator) Qui uero in senatum ex agris patres euocabant, a uia uiatores dicti.
MEMORIAE. M. NONI PLACIDI.
VIX. ANN. XXV. ET. M. VI. D. XII.
AB ANNO AETATIS SVAE OCVLIS
PATENTIBVS VIDIT NIHIL.
31.1. Integrum sic: Memorię Marci Nonii Placidi. Vixit annos XXV, menses sex, dies XII. Ab anno ętatis suę oculis patentibus uidit nihil.
31.2. Miserum est amittere oculorum uisum, sed multo miserius uisum mentis. Si cęcus es, amisisti quod et brutis est datum, sed si turpiter uiuis, quę hominis propria est, amisisti sapientiam. [p. 14v] Cęci uitę probę oculos habent, quibus Deum uident, oculati autem in uitiorum tenebris uersantes Deum uidere non poterunt. De his enim in psalmis dicitur: Oculos habent et non uidebunt, 99 de illis uero in euangelio Saluator ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. 100
LOGIVS PATROCLVS SECVTVS
PIETATEM. COL. CENT. HORTOS
CVM AEDIFICIO HVIC SEPVL.
IVNCTO VIVOS DONAVIT. VT
EX REDITV EOR. LARGIVS
ROSAE ET ESCAE PATRONO
SVO ET QVANDOQVE SIBI PO-
NERENTVR.
32.1. COL. CENT. Collegio centurionum. SEPVL. Sepulturę. EOR. Eorum.
32.2. Diem natalem celebrabant antiqui et diem obitus. In huius ergo diei commemoratione floribus spargebant sepulchrum et 102 epulę parabantur ab eo collegio cui defunctus legauerat impensas.
32.3. Sed quid, quęso, proderat defuncto uel rosarum odor uel epularum gustus? Totum hoc non mortuorum, sed uiuorum erat. Satis est autem mortuis nostris si cum odore uirtutum [p. 15] decesserint: hoc solo delectatur ille qui mortalibus largitur immortalitatem.
VIRGINIVS FILIAE MEAE KARIS-
SIMAE VIRGINIAE NIMIAM OB
PIETATEM PROPRIIS MEIS MA-
NIBVS INTEREMPTAE. PROH 104
DOLOR. QVANTVM FVIT CARIS-
SIMA IN ANNO. XVI. IVVENTVTIS
EIVS. MS . V. D. III.
33.1. Patet lectio. Hac de re autem scriptores ita tradunt: (Apius Claudius) Apius Claudius decemuir Virginiam, Virginii centurionis filiam, in Algido monte militantis adamauit. (VIRGINIA) Quam quum corrumpere non posset, clientem subornauit qui eam in seruitutem deposceret, sic facile uicturus, quum ipse esset accusator et iudex. Pater re cognita, quum ipso die iudicii superuenisset et filiam iam addictam uideret, ultimo colloquio eius impetrato, quum eam in secretum abduxisset, occidit et corpus eius humero gerens ad exercitum profugit et milites ad uindicandum facinus accendit. Qui creatis decem tribunis Auentinum occupauerunt, decemuiros abdicare se magistratu pręceperunt eosque omnes aut morte [p. 15v] aut exilio punierunt. Apius Claudius in carcere necatus est. 105
33.2. (VIRGINIVS) O magni animi uirum Virginium! Filiam sibi charissimam suis ipse manibus necare maluit quam uiuam relinquere nequissimo iudici stuprandam. O pulchram populi Romani in scelestissimum hominem uindictam! Nec Virginia ipsa potuit honestius mori, nec Claudii flagitium iustius puniri.
33.3. (X uiri) Decemuiri autem anno ab urbe condita CCCVIIII creati sunt et tertio anno depositi ob istud Apii Claudii scelus. 106 Datum erat eis ius summum, a quibus prouocatio non erat, datum etiam ut leges corrigerent et interpretarentur. Per eos leges duodecim tabularum latę, Hermodoro Ephesio autore in Italia 107 exulante, ut quidam aiunt. 108
CLAVDI CLAVDIANI. V. C.
CLAVDIO CLAVDIANO. V. C.
TRIBVNO ET NOTARIO. INTER
CAETERAS VIGENTES ARTES
PRAE. GLORIOSISSIMO POETA-
RVM. LICET AD MEMORIAM
SEMPITERNAM CARMINA AB
EODEM SCRIPTA SVFFICIANT
[p. 16] AD TAMEN TESTIMONII GRATIA
OB IVDICII SVI FIDEM. DD. NN.
ARCADIVS ET HONORIVS FELI-
CISSIMI AC DOCTISSIMI IMPE-
RATORES SENATV PETENTE
STATVAM IN FORO DIVI TRA-
IANI ERIGI CONLOCARIQVE
IVSSERVNT.
ΕΙΝ ΕΝΙ ΒΙΡΓΙΛΙΟΙΟ ΝΟΟΝ
ΚΑΙ ΜΟΥΣΑΝ ΟΜΗΡΟΥ
ΚΛΑΥΔΙΑΝΟΝ ΡΩΜΗ ΚΑΙ
ΒΑΣΙΛΗΣΕΘΕΣΑ
34.1. V. C. Viro claro uel uiro consulari. PRAE. Pręsidi. DD. NN. Domini nostri. Duplicata enim littera pluralem numerum designat. Gręca uero subscriptio Vergilio et Homero eum comparat.
34.2. (Claudianus poeta) Claudianus enim quam excellens in poetica fuerit, opera eius testantur, quum priorum poetarum operibus conferenda, tum posteriorum pręferenda. Non immerito igitur statuam eius nomini dedicarunt Arcadius et Honorius imperatores.
34.3. Quod si nostri temporis principes imitari uellent, eruditos uiros digno honore prosequendo, haberent fortasse qui pręclare gesta eorum posteritati commendarent. Quę quamuis modo clara habeantur, in dies paulatim [p. 16v] obscurari necesse est, quia idoneis scriptoribus carent. Nemo autem lubenti animo eius laudi suum impendit laborem a quo nullo prouocatur beneficio. Recte itaque Martialis ad Flaccum inquit:
Sint Mecenates, non derunt, Flacce, Marones,Et tibi Vergilium uel tua rura dabunt.110
35.1. (Narses) Iste Narses heunucus (ut Eusebius 112 refert) a Iustiniano cum exercitu in Italiam missus Thotilam primum ac demum Theiam, Gothorum reges, superat atque interimit, et omnes Gothos Italia pellit eamque possedit annis XVII. 113 Bucillinum, Gallorum ducem, per Italiam infesto uagantem exercitu non longe a Tarento superat. 114 A Sophia, Iustini uxore, ad pensa per iniuriam reuocatus ingrateque ab administratione Italię a Iustino re [p. 17] motus Longobardos e Pannoniis prouocauit. 115 Et illi ingenti multitudine cum filiis et uxoribus et aliis barbaris nationibus sub Albuino, eorum rege, Italiam per Sirmium ingressi eam possederunt annis CCXL. 116
35.2. Hic igitur Narses uictis in Italia Gothis de manubiis pontem hunc ędificauit ante quam in suspicionem uenisset Iustiniano.
.EX AVTORITATE
TVRCI APRONIANI. V. C. PRAE-
FECTI VRBIS. RATIO DOCVIT
VTILITATE SVADENTE CONSV-
ETVDINE MICANDI SVBMOTA
SVB EXAGIO POTIVS PECORA
VENDERE QVAM DIGITIS CON-
LVDENTIBVS TRADERE. VT AD-
PENSO PECORE CAPITE ET PE-
DIBVS ET SEVO LACTANTE 118 ET
SVBGVLARI LANIO CAEDENTI-
BVS RELIQVA CARO CVM PELLE
ET INTERANEIS PROFICIAT VEN-
DITORI SVB CONSPECTV PVBLI-
CO FIDE PONDERIS COMPROBA-
TA. VT QVANTVM CARO OCCISI
PECORIS ADPENDAT ET EMPTOR
[p. 17v] NORIT ET VENDITOR COMMO-
DIS OMNIBVS ET PRAEDA DAM-
NATA QVAM TRIBVNVS OFFICI-
VM CANCELLARIVS ET SCRIBA
DE PECVARIIS CAPERE CONSV-
EVERANT. QVAE FORMA INTER-
DICTI ET DISPOSITIONIS SVB
GLADII PERICVLO PERPETVO
CVSTODIENDA MANDATVR.
36.1. V. C., id est uiri consularis.
36.2. (Pręfectus urbis) PRAEFECTI VRBIS. Pręfecti urbis officium erat crimina omnium in urbe cognoscere et quum Cęsares urbe abessent, eorum uicem gerere, de omnibus denique rebus ad urbem pertinentibus censere. 119 Hic igitur pręfectus laniorum fraudem in carnium uenditione corrigens interdixit ne trutina in ponderando uterentur, in qua digitorum supplosione decipiebant emptorem, 120 sed sub exagio uendi pecora iussit. Exagium puto libram dici, a qua geminę lances dependent atque exagitantur. Decernit etiam quę 121 pars lanio cędere debeat. Submouet prędam de pecuariis, id est de armentis, exigi solitam a tribuno, cancellario et scriba. Atque ita Apronianus communi ciuium utilitati consuluit, nemini priuatim [p. 18] indulgens, sed omnium nequitiam coercens.
36.3. Quotus nunc quisque est qui non tantummodo lucrum suum quęrat et commune damnum clausis oculis obturataque pertranseat aure? Ita fit ut magistratus, qui ad eorum commodum quibus pręsunt instituti sunt, ad solum sui quęstum conuertantur.
36.4. Sed ne quędam hic dicta sine enarratione pertranseant, hoc quod 122 dicitur micandi consuetudine submota per id declaratur quod sequitur: digitis colludentibus. (Micare) Micare enim per uices et sine ordine mouere est, ut illud Vergilii: Micat auribus et tremit artus. Micare etiam digitis sortiri dicitur. Varro: Micandum erit cum Gręco utrum ego illius numerum an ille meum sequatur. Cicero: Dignus est qui cum in tenebris mices. 123 Seuo lactante , 124 hoc est in pecude seuum, quod in aliis adeps. Seuo autem lactante, 125 id est eo quod circa lactes est. Lactes sunt per quas labitur cibus. Quę in cornigeris et in homine lactes sunt, hę 126 in aliis dicuntur ilia. 127 Subgulari : subgular pars colli est quę gulę subiacet. A pecuariis : pecuaria sunt armenta, pecuarii armentarii. 128
36.5. Hęc sunt, Dominice charissime, quę Romę incisis in marmore litteris adhuc extare memorantur. Ante autem quam ad aliorum [p. 18v] locorum exponendas inscriptiones ueniam, his adnectam militis cuiusdam testamentum in charta papyracea descriptum et nescio ubi inuentum. Cuius ego exemplum ab Italo quodam monaco nuper accepi et uetusta uerborum structura delectatus protinus exscripsi. Quod quidem tale est:
D. O. M.
( ) 130 Kłis Sext. L. Manlio et Q. Torquato con. Sempronius Tucidanus testament. iur. mili. quod ipse facio. LL. abesto. Ob Penum Italia pulsum fund. Baleares senat. P. Q. R. D. D. Aurelius Tucidanus tacitam pecu. Si uia lat. OSS. meis re. monument. suo sumptu aedificauerit habeto. Hermeti lib. Aug. uind. ma. aur. C. X. D. Da. sunto. Litiae Agresti uxor. beneme. mundum mulieb. quae ue. e. ca. Pa. D. L. Caius Tucidanus quod pupillam iussu meo cu. ge. contra decre. ampliss. ord. uxo. D. 131 ex. esto. Dodrant. Lucio Celso testament. quod Aepheso scripseram adi. Pamphilo uicario Pecu. It. Instrument. rusti. quod. Epiro parauer. uehere. D. D. sunto. Filiis si nepo. mihi non fecerint Marcellus [p. 19] Tucidanus ex dam. sunt. cohi. here.
D. quae leg. o. esto.
37.1. Integrum sic:
Deo optimo maximo.
Kalendis Sextilibus. Lucio Manlio et Quinto Torquato consulibus. Sempronius Tucidanus testamentum iure militari, quod ipse facio, legibus abesto. Ob Penum Italia pulsum fundos Baleares senatus populique Romani dono 132 datos Aurelius Tucidanus tacitam pecuniam, si uia Latina ossibus meis reponendis monumentum suo sumptu aedificauerit, habeto. Hermeti, liberto Augusti uindicia manumisso, aureos centum decem dono data sunto. Litię Agresti, uxori benemeritę, mundum muliebrem quęue eius causa paraui do lego. Caius Tucidanus, quod pupillam iussu meo curam gerens contra decreta amplissimi ordinis uxorem duxit, exheres esto. Dodrantem Lucio Celso testamento quod Epheso scripseram adimo. Pamphilo uicario pecus, item instrumentum rusticum quod Epiro paraueram uehere dono data sunto. Filiis, si nepotes mihi non fecerint, Marcellus Tucidanus, ex damnato sumptus cohitu, heres designatur.
Quae lego omnium esto.
[p. 19v] 37.2. Kłis Sextilibus : die prima Augusti, qui et Sextilis dicitur. Consulibus : per consules tempora designabantur. Testament. iur. mili. : militibus liberam testamenti factionem primus quidem diuus Iulius Cęsar concessit, ut, quoquo modo testati fuissent, rata esset eorum uoluntas. 133 Alioqui testamentum non iure factum dicebatur, ubi solennia iuris deerant. 134 Fundos Baleares : Baleares insulę sunt in mari Hispanico, quod ab eis Balearicum denominatur. Hi fundi olim maioribus suis dati fuerunt, quando Hannibal, Carthaginensium dux, ab Italia fuit expulsus. Hos ergo fundos legat Aurelio Tucidano et simul tacitam pecuniam . Tacitam pecuniam intelligo uel quam ei tacite sine teste crediderat, uel quam ipse in numerato habebat, non in nominibus, ut tacita sit quasi non scripta nec in tabulis relata. Via Latina : qua in Latium itur. Porta etiam Latina dicitur quę ad uiam hanc spectat. Latium uero ea pars Italię est quę inter Alpes patet et Apeninum, Romaque ipsa cum finibus suis Latii pars est. (Libertus. Ingenuus) Liberto Aug. uindicia manumisso : inter libertum et ingenuum hoc differt quod libertus is est qui seruitute liberatus est, ingenuus [p. 20] qui liber natus est. Vindicia manumissus : id est manus correptione liberatus. Mos enim erat ut dominus tenens manu seruum diceret: "Hunc hominem liberum esse uolo" statimque de manu emitteret, 135 atque ita seruus uindicabatur in libertatem dicebaturque uindicia manumissus. Vindiciarum etiam actio erat quando inter se litigantes parum terrę de qua litigabant ad prętorem deferrent et eius possessionem sibi quisque uindicare niteretur. Quod etiam manus correptio dicitur et uindicatio et ex iure manu consertum. 136 Mundum muliebrem : ornatum mulieris, quo illa mundior, id est ornatior, in publicum procedat. 137 Contra decreta amplissimi ordinis : id est tribunitię potestatis. Lege enim tutelari cautum erat nequis tutor per simulationem pupillum fraudaret. 138 Hic autem pupillam, cuius curam gerebat, inconsulto illo a quo tutor appositus fuerat per dolum sibi copulauerat. Dodrantem : reuocat quod olim fuerat testatus. Hoc ut plenius intelligas, totum bonorum corpus as dicitur. As in XII uncias diuidebatur. Vncia duodecima pars assis erat, sextans pars sexta est assis, id est duę uncię, quadrans pars quarta, id est tres uncię, [p. 20v] triens tertia pars, id est uncię quattuor, quincunx quinque uncię sunt, semis dimidium assis, id est sex uncię, septunx septem uncię, bes octo, dodrans nouem, dextans decem, deunx undecim, as duodecim, id est tota summa. 139 Dodrantem ergo, hoc est ex duodecim partibus bonorum nouem, Lucio Celso quas ante legauerat, nunc adimit. Lege autem Falcidia, a Falcidio lata, cauetur ne plus dodrante legare liceret, propterea quod multi hęreditatem adire recusabant. 140 Instrumentum rusticum : aratra, ligones, sarculos, falces putatorias, bidentes et alia ad rus excolendum parata. Postremo filiis, si absque liberis decesserint, substituit heredem Marcellum Tucidanum.
37.3. Vide quam paucis uerbis ista omnia comprehensa sunt, quę nostri temporis tabellionibus si scribere contigisset, uix mille uersuum ambagibus meandrisque absoluissent, neque id quidem Latinę dictionis structura, sed inepta prorsus atque uulgari, ut dolendum sit nostros a ueteribus tantum degenerasse, tantum, inquam, et uerborum corrupisse usum et consuetudinem dictandi deprauasse. Quum enim doctissimus quisque ad conscribendas forenses actiones publicosque codicillos [p. 21] eligi deberet, scholastici ipsi, uix elementis grammaticalibus imbuti, quo impudentius quęstus gratia se se ingerunt, eo facilius cooptantur.
37.4. Hęc hactenus de antiquioribus Romanorum titulis electa, deinceps aliorum locorum eiusdem sęculi monumenta expedientur.
BACCHO DIONYSIO NYSEO. P.
LEPIDVS BIBVLVS. V. S. L. P. EA
LEGE VT BROMIO IACHO QVOT-
ANNIS ASELLVS PRO SILENO PA-
TRE HOSTIA LITETVR LIBERA-
TA LIBERO GENII INGENII ET
DEORVM PATRI INTONSO TYR-
SIS ORNATA HEDERAVE DIE
FESTO BACCHANALIVM SPECTA-
CVLO AEDITO PVBLICO EPVLO-
NIB. ET BIBVLIS EVCHII LYEI.
QVIS POTVS AB HEREDE DABI-
TVR OPIPARE AD EBRIETATEM
CLAMOSIS EVAN HOE BACCHE
ITA. P. LEPIDVS BIBVLVS HERE-
DEM GRAVAT.
38.1. Baccho Dionysio P. Lepidus Bibulus V. S. L. P., id est Publius Bibulus uotum soluit [p. 21v] legata pecunia ea lege ut Bromio, et reliquua.
38.2. (BACCHVS) Bacchi hęc nomina uel cognomina sunt. Bacchus ex Semele, Cadmi filia, Iouis filius, ut poetę fabulantur. Bacchus a βρομω, quod est insanio, dicitur. Vini enim inuentorem fuisse aiunt, quo inebriati homines furere consueuerunt. 142 Dionysius : nomen compositum ex dios et Nysa, urbe Ęgypti ubi colebatur, quasi Iouis Nysius. 143 Nyseus : ab eadem Ęgypti urbe, uel a Nysa, altero Parnasi colle ei sacro. Bromius : a βρομω, quod est consummo, quia uinum intemperanter sumptum debilitat uires. 144 Iachus : nomen compositum ex ιους, quod est uinum, et χεων, quod est fundens. Ebriosi enim non bibunt uinum, sed fundunt potu immodico. 145 Liber : quoniam ebrii et fandi et agendi quod uolunt libertate utuntur. 146 Euchion : a ποτης ευχις, 147 hoc est a uoto, quod ei uota et preces exhibentur. 148 Lyeus : a λυω, quod est soluo, eo quod mentem corpusque uino dissoluatur. 149 Silenus autem fuit Bacchi nutricius, qui super asello sedens Bacchum comitabatur. 150 Publius ergo Lepidus Bibulus uotum soluens legat pecuniam quę ab herede dari debeat quotannis ut sacrificia Baccho peragantur et asellus litetur Sileno. Tyrsis: [p. 22] id est hastilibus pampinis inuolutis et hedera. 151 Et epulonibus ac bibulis: id est Bacchanalia agentibus. Potus prębeatur opipare: id est abundanter, ab opibus deriuatum. 152 Bibentes uero Bacchum clamoribus inuocabant "Hoe Bacche".
38.3. Vide quam profana ueterum religio per uinum insanire et gulę uentrique se se in seruitutem dedere, et hoc putare deo gratum fore quod sobrii cuiusque hominis iudicio reprobatur. Excusatio tamen aliqua prętendi potest his qui Deum uerum pręceptaque eius ignorabant, nostris magis imputabitur ebrietas, quibus ab Apostolo dicitur: (Ad Ephesios V) Nolite inebriari uino, in quo est luxuria. 153 Et alibi: (Ad Corinthios prima, VI) Ebriosi, inquit, regnum Dei non possidebunt. 154
L. GRAECINO POMPEIANO ANI-
156 MVLAE IVCVNDISSIMAE. QVI
VIXIT ANNOS. XXIIII. MATER PO-
SVIT AEMILIA POMPEIA ET SIBI.
39.1. Pulchrum sane et maternę pietatis plenum 157 in funere filii epitaphium. Animulam iucundissimam uocat eum quo amisso se in morte et in dolore relictam testatur.
DIVO ANTONINO PIO. C. EGNATIVS
[p. 22v] FESTVS AEDILIS. V. VIR. HVIC CVM
PLEBS VRBANA LVDOS PVBL.
EDENTI AD STATVAM SIBI PO-
NENDAM PECVNIAM OBTVLIS-
SET. IS HONORE CONTENTVS IM-
PENSAM REMISIT. ET IMPETRA-
TA VENIA AB ORDINE PERVSIN-
OR. OPTIMO MAXIMOQ. PRINC.
DE SVA PECVNIA POSVIT. CVIVS
OB DEDICATIONEM 159 DARI IVSSIT
AB HERE. SVO DECVRIONIB.
SIGN. LLS. IIII . Ν. PLEBI. LLS. Ν. L.
.D. D. D.
40.1. In hoc elogio et Perusinorum gratitudo exprimitur et Egnatii liberalitas. Pecuniam quam illi offerebant ad statuam imperatori ponendam remisit et suam impendit. Eam dari iussit ab herede, signata sestertia quattuor milia numero, plebi sestertia numero quinquaginta, quę pecunia distributa est decreto decurionum et statua dedicata.
40.2. (Aediles) Aediles ab ęde dicti, quorum partes erant ędes sacras priuatasque procurare. 160 Hi quinque erant, Romę quattuor. Duo curules a solio eburno denominati, duo cereales a Cerere, id est anona quam cura [p. 23] bant dicti. 161
40.3. Singulares igitur litteras dimidiataque uerba ita lege: C. Caius. V. VIR. Quinque uir. PVBL. Publice. DECVRIONIB. Decurionibus. (Decuriones) Quales in urbe senatores, tales in prouinciis decuriones erant. 162 SIGN. LL S. Signata sestertia, ut pecuniam denotet, non aliquam rudem materiam. Ν . Numero. L. Quinquaginta. D. D. D. Distributum decreto decurionum.
40.4. De Antonino Pio principe superius est dictum ubi et de Faustina, eius uxore. 163
L. VETTIVS FLORENINVS EX
PRAESVLIBVS SINGVLARIS IN-
NOCENTIAE VIR. VIXIT ANN.
XXVII. MENS. VIIII. DIES. VIII.
41.1. Lectio patet et sensus. (Pręsules) Pręsules primi erant inter Salios, Martis sacerdotes, a pręsidendo Saliis dicti, (Salii) Salii autem a saliendo appellati. Ferentes enim ancylia, Martis scuta, saltitabant ibantque tripudiantes. 165
HIC LOCVS VTI MACERIA CLV-
SVS EST AD RELIGIONEM SEPVL-
TVRAE LOLLIARVM ATTICILIAE FI-
LIAE ET STACTES VXORIS. ET
.M. LOLLI AMARANTI.
[p. 23v] 42.1. Signatur locus sepulturę Lolliorum: mariti, uxoris et filię. Et quoniam diis consecrabantur, eleganter dicitur: "ad religionem sepulturę".
IVLIAE PRIMAE. VIX. A. XI. M.
C. IIII. D. XVII. C. IVLIVS CRESCENS ۉ.
FILIAE CARISSIMAE.
43.1. A. Annos. M. Menses. D. Dies. VIX. Vixit. A lateribus C. ۉ. fortasse notatur quanti emptus fuerit locus sepulturę: centum numero uel centum nummis.
Q. HORTENSIO. Q. F. COL. FAVS-
TINO ADVOCATO FISCI PRAES.
FABR. PATRONO MVNICIPI COL-
LEGIVM FABRVM TIBVRTIVM
OB MERITA. L. D. S. C. CVRANTI-
BVS. M. HAELVIO EXPECTATO ET
.C. ALLIANO TIBVRTINO.
44.1. Integrum sic: Quinto Hortensio, Quinti filio, colono, Faustino, aduocato fisci, pręsidi fabrum, patrono municipi, collegium fabrum Tiburtium ob merita loco dato statuam collocauit curantibus Marco Hęluio Expectato et Caio Alliano Tiburtino.
[p. 24] 44.2. (Aduocatus) Aduocatus fisci publicę defensor pecunię erat. Aduocatus quasi in subsidium uocatus, ut alteri adsit quoquo modo potest. Erat ergo Hortensius aduocatus fisci, pręses fabrum et patronus, colonus et municeps Tiburtium. (Tibur) Tibur oppidum est ab urbe Roma ad XVI lapidem distans, dictus a Tiburto conditore. 169
44.3. Fabri igitur Tiburtini Hortensio patrono, ut pro acceptis beneficiis gratiam referrent, loco dato statuam statuerunt, ut locus simul cum simulachro illi esset dicatus.
45.1. Aperta est scriptura et pręcipua uxori laus data in omnibus castissimę, hoc est quę pudica fuit in uerbis, in gestu actuque et perpetuam coniugii seruans fidem.
SEX. ATTILIVS. M. F. SERANVS
PROCOS. EX SENATI CONSVLTO
INTER ATTESTINOS ET VEICE-
TINOS FINIS TERMINOSQ.
POSVIT.
[p. 24v] 46.1. SEX. Sextus. M. F. Marci filius. PROCOS. Proconsul.
46.2. (Proconsul) Proconsules sex lictores pręcedebant, cetera habuit ut consul, statumque erat ut, qui consules uno anno fuissent, sequenti proconsules essent. Mittebantur in prouincias, sed in ea tantum prouincia potestatem exercebat proconsul quę ei decreta erat. Apud eum seruorum manumissio fieri poterat adoptioque filiorum. 173 EX SENATI CONSVLTO. "Senatus, senati", "domus, domi", "tumultus, tumulti" declinabant antiqui. Salustius: Senati decretum fit. Terentius in Hechyra : Quid sit tumulti? 174 VEICETINIS, id est Vicetinis; "ei" enim Gręca diphtongus est et in nostrum "i" conuertitur. 175
46.3. Vicetinis et Attestinis 176 fines posuit ne inter se pro finibus decertarent. Vicos fuisse reor Veronę proximos. 177
M. AVRELIVS ROMANVS ET AN-
TISTIA CHRESIME VXOR EIVS
FECERVNT SIBI ET LIBERTIS
SVIS POSTERISQ. EORVM. ITEM
LIBERTIS LIBERTABVSQ. EOR.
MONVMENTVM CVM AEDIFICIO
SVPERPOSITO. HOC AVTEM MO-
NVMENTVM CVM AEDIFICIO NE-
[p. 25] QVE VENIET NEQVE DONABITVR
NEQVE PIGNORI OBLIGABITVR.
SED NEC VLLO MODO ALIENABITVR.
NE DE NOMINE EXEAT FAMILIAE
SVAE.
47.1. Patent dicta. Pulchre autem concludit nequo modo monumentum alienetur nec de familia sua exeat.
47.2. Vos ergo qui in magna familia, in multis diuitiis, in amplis ędibus uitam uoluptuosam agitis mementote 179 quam angusto in loco, quam foedo ac turpi mox congregabimini, qualemue pro deliciis uestris mercedem estis accepturi, et tunc demum perpendere poteritis quanto pręstat bene ac pudice uiuere quam molliter atque luxuriose.
HIC CHIAE CVBAT AMPHORAE MARITVS 181
MOETIVS SVFFECIVS CORELIANVS.
PAVPER DELICIIS GVLA ATQVE LVXV.
DIVES. SI MEDIOCRITATE SCISSET
VTI. SOCRATICVS TAMEN IN RE VNA
QVOD SE SCIRE NIHIL SATIS SCIEBAT.
48.1. Huc animum aduertite, ganeones, parasiti, sichophantę, qui tuburcinato patrimonio egere coepistis! Nonne huic similes estis qui se scire nihil satis sciebat? () Nihil enim illo [p. 25v] imprudentius est qui pręsentibus utitur et futura non cogitat.
49.1. Hoc illi conuenit quod in pręcedentibus est recitatum, ubi uxor mortua cum mortuo litigat marito. 183 Et hic quidem talem expertus iam aliis consulere didicit. Fuge, iniquit, ducere uxorem et si ducta est, longe ab ea discede. Tale igitur dat ei consilium qui tumulo suo uota dixit.
M. ELVSIO. M. L. CA. O. H. S. S.
50.1. Integrum tale erit: Marco Elusio, Marco Lucio Caro uel Campano, subintelligitur: positum sepulchrum. Deinde infertur: ossa hic sita sunt.
50.2. Bene erit et ossibus si animo bene fuerit.
51.1. In urna marmorea incisum hoc epitaphium fuisse aiunt Scipionis Aphricani.
51.2. (Scipio Aphricanus) Hic enim in Hispania, qua die uenit, cępit Carthaginem, Hasdrubalem Magonemque, fratres Hannibalis, Hispania expulit, in Aphricam classe traiecit, Hasdrubalis et Siphacis castra una nocte perrupit, Hannibalem ex Italia reuocatum superauit. Victis Carthaginensibus leges imposuit. A Petilio Atreio, tribuno plebis (tribunorum enim plebis consularis potestas erat), repetundarum accusatus librum rationum in conspectu populi scidit. "Hac die", inquit, "uici Carthaginem. In Capitolium eamus et diis supplicemus." 186 Inde in uoluntarium exilium concessit, ubi reliquam egit ętatem. Moriens ab uxore petiit ne corpus suum Romam referetur et tunc aiunt eum dixisse: "Ingrata patria, ossa mea non habebis." 187
51.3. Ex quo constat magnorum uirorum gloriam multorum quidem patere inuidię, sed apud posteros celebrari.
T. ANNONIO MARCELLINO. V. C.
CONS. CAMP. PATRONO DIGNISSI-
MO OB INSIGNIA BENEFICIA QVI-
BVS LONGE POPVLI TABEDIA
SEDAVIT VNIVERSA PLEBS BE-
NEVENTANA CENSVIT PONENDVM.
52.1. T. Tito. V. C. Viro claro. CONS. CAMP. Consuli Campano.
52.2. (Tabedia) TABEDIA. Tabes morbus est; tabidus dicitur qui eo affectus est. 189 "Tabedia" ergo dixit animi morbum, id est dissidia et discordias. Nusquam alibi memini me legere "tabedia". Huic ergo, pro eo quod populi dissensiones sedarat, Beneuentani statuam posuerunt honoris laudisque gratia.
52.3. Nullum enim pręsidis in ciues beniuolentię maius testimonium est quam discordes ad concordiam reuocare.
.V. .S.
CLAVDIO IVLIO PAGATO. V. C. COS.
CAMP. OB AEQVITATEM IVDICIS
ET PATROCINIA IAM PRIVATI
ORDO BENEVENTANVS PATRO-
NO POST FASCES DEPOSITOS
CENSVIT CONLOCANDAM.
[p. 27] 53.1. V. S. Viuenti statuam. V. C. Viro claro. COS. CAMP. Consuli Campano.
53.2. Post fasces depositos, id est postquam defunctus est officio consulatus. Lictores enim uirgarum fascem cum securi ante consulem deferebant: iccirco fasces pro magistratu et honore interdum a scriptoribus ponuntur. 191
L. SCENNIO ANNEO AFRICANO.
FIL. DVLCISSIMO. QVI. VIX. ANN. XII.
MENS. VIII. D. X. PARENTES INFE-
LICISSIMI AMISSIONE EIVS PER-
PETVIS TENEBRIS ET QVOTIDIANA 193
MISERABILI VLVLATIONE DAMNATI.
54.1. L. Lucio. FIL. Filio. Qui uixit annos XII, menses VIII, dies X parentes infelicissimi.
54.2. Eleganter sane parentum dolorem perpetuum expressit ob filii amissionem. Sed nos Apostolus consolatur dicens: Fratres, nolo uos contristari de dormientibus ueluti qui spem non habent , 194 id est ueluti idolatrę, qui futuram corporum resurectionem non credunt nec aliam uitam pręter pręsentem fore sperant.
SILVANO STAIANO ILAVTIA FELICITAS
PRO FILIO CRESCENTINO VOTVM
LIBENS SOLVIT.
TVLLIA. T. F. POLLA TESTAMENTO
SVO FIERI IVSSIT VETVRIAE. M. F.
MATRI.
56.1. T. F. Titi filia. M. F. Marci filię.
56.2. Matri igitur uel superstiti uel tantum tumulatę legauit ut monumentum fieret suo sumptu. Suum enim peculium habebat quum testamentum conficeret, et quo amore matrem coluerat, moriendo indicauit.
C. FABIVS PLACENTINVS SIBI ET
COELIAE OLYMPIADI VXORI AM-
ANTISSIMAE ET SVIS.
57.1. Patent dicta. Sed quod ait "uxori et suis", sui etiam adoptiui intelliguntur secundum Vlpianum. 200
I. O. M. DIS DEABVSQVE OMNIBVS
PLO. TERTIVS CVM SVIS. V. S. L. M.
58.1. Integrum sic: Ioui optimo maximo, dis deabusque omnibus, Plotius Tertius cum suis uotum soluit [p. 28] libero munere.
58.2. Quęri potest cur adiectum sit "libero munere". Vel quia libere uouerat, nulla necessitate compulsus, uel quia non ante factus est uoti reus quam solutor, ut ostendat eodem die se uouisse atque soluisse.
M. NAEVIO. M. F. PAL. MAGN. AVGVRI
COLLEG. FABR. PATRON. OB MERITA
NAEVII CERASI PATRIS IN QVORVM
HONOR. ISDEM CERASVS. LLS. X. ۉ .
ARCAE INTVLIT. ET IN TVTELAM
STATVAE. LLS. ۉ . ྯ. CVIVS DEDICA-
TIONE SPORTVLAS DEDIT. L. D. D. D.
59.1. Integrum tale est: Marco Nęuio, Marci filio, Palatino, magno auguri, collegium fabrum patrono, ob merita Nęuii Cerasi patris. In quorum honorem isdem Cerasus sestertium decemmilia numero arcę intulit et in tutelam statuę sestertium numero mille. Cuius dedicatione sportulas dedit. Locum designatum dono dedit.
59.2. (Augur) Augur: augurandi ars a Caldeis ad Gręcos, a Gręcis ad Hetruscos uenit, ab Hetruscis ad Latinos. Romę primum tres augures fuere, deinde quattuor ex patriciis, quibus postremo quinque plebei additi; nouem itaque augurum numerus mansit. Romulus instituerat [p. 28v] magistratus auguriis confirmari. 203 (Sportula) Sportula fiscella fuit ciborum. Sportula igitur dari dicebatur quum uel cibi uel ciborum loco ęra distribuerentur; ea erant centum quadrantes. 204 Porro quum Cerasus, Nęuii pater, talia contulerat, ob eius merita collegium fabrum Nęuio filio locum designatum dono dedit.
59.3. Sed certe pudere debet filios non hęreditare uirtutes patris, cuius meritum hęreditasse uidentur, quotiens accipiunt non quod sibi, sed quod patri debebatur. Qui si degeneres uixerint, duplici poena digni erunt, quod et se deprauent et paternam obterant gloriam.
M. LATRIDIVS. A. L. HILARVS SEX
VIR SIBI ET LATRIDIAE PHLEMAE
CONLIBERTAE ET CONCVBINAE SV-
AE ET CLEOPATRAE LIBERTAE
VIVOS FECIT.
60.1. Hoc est: Marcus Latridius Aulus Lucius Hilarus sex uir. Cętera patent.
60.2. (II uiri) Fuerunt Romę duum uiri classis ornandę reficiendęque causa creati; 206 item duum uiri primum qui inspicerent libros Sybillinos, deinde X, demum XV, quibus etiam cura data fastorum corrigendorum; 207 (III uiri) trium uiri monetales, quibus curę erat numismata fabricare auro [p. 29] argentoque; 208 trium uiri nocturni, qui in muris custodias curabant et nocturnas arcebant seditiones in ciuitate; 209 trium uiri capitales, qui carceris custodiam habuerunt, et quum in aliquem animaduerti oporteret, eorum interuentu puniebatur; 210 (IIII uiri) quattuor uiri, qui curam uiarum habuerunt; (V uiri) quinque uiri, qui cis Tyberim et ultra Tyberim uespertinis horis pro magistratibus officio fungebantur; 211 quinque uiri mensarii, a dispensatione pecunię sic appellati, ut plebi ęre alieno oppressę publica pecunia succurrerent in foenore soluendo; 212 (X uiri) decem uiri, qui litibus iudicandis pręerant legibusque rogandis atque interpretandis. 213 , 214 (Viri epulonum) Fuerunt et uiri epulonum, primo tres, deinde quinque, postremo septem, ut ludorum epulare sacrificium facerent; sacerdotale erat officium. 215 (C uiri) Fuerunt et centum uiri, de singulis tribubus, quę XXXIII 216 erant, terni 217 electi iudices: 218 unus eorum iudicii insigne hastam tenebat, unde apud autores legimus centumuirale iudicium et hastę iudicium. 219 (IIIIII uiri) Sex autem uiratum Romę fuisse non reperio, quorum arbitror prouinciale tantum fuisse munus.
60.3. (Concubina) CONCVBINAE SVAE: concubina dicitur quę cum cęlibe uiro sine nuptiis locum tenet uxoris; Gręci pallacem appellant. Suetonius de Vespasiano: Inde [p. 29v] quieti uacabat, (Pallaca) accubante aliqua pallacarum, quas in locum defunctę Genidis plurimas constituerat. (Pellex) Pellex uero uxoris pellex est, non mariti. 220
FLAVIAE. Q. F. SALVTARI CONIVGI
RARISSIMAE. L. PVBLICIVS ITALI-
CVS. DEC. ORN. ET SIBI. V. P.
HIC COLL. FABR. M . R . LL S. XXX . N .
VIVVS DEDIT. EX QVOR. REDDITV
QVODANNIS DECVRIONIB. COLL.
FABR. M . R . IN AEDE NEPT. QVAM
IPSE EXTRVXIT. DIE NEPTVNALI-
ORVM PRAESENTIB. SPORT. 𐆖. BI-
NI DIVIDERENTVR. ET DEC. XXVIII.
SVAE. 𐆖. CENTENI QVINQVAGENI
QVODANNIS DARENTVR. VT EX EA
SVMMA SICVT SOLITI SVNT ARCAM
PVBLICIORVM FLAVIANI ET ITALI-
CI FILIORVM. ET ARCAM IN QVA PO-
SITA EST FLAVIA SALVTARIS VXOR
EIVS. ROSIS EXORNENT DE. 𐆖. XXV.
SACRIFICENTQVE EX. XX. LLS. ET DE
RELIQ. IBI EPVLENTVR. OB QVAM
LIBERALITATEM. COLL. FABR. M . R .
INTER BENEMERITOS QVODANNIS
ROSAS PVBLICIIS SVPRA. S. ET FLA-
[p. 30] VIAE SALVTARI VXORI EIVS MIT-
TENDAS EX. 𐆖. XXV. SACRIFICIVM
FACIVNDVM DE. XX. LLS. PER MA-
GISTROS DECREVIT.
61.1. Hoc ita legendum censeo: Flauię, Quinti filię, Salutari, coniugi rarissimę, Lucius Publicius Italicus decurionatu ornatus et sibi uiuus posuit. Hic collegio fabrum municipum Rauennatium sestertia triginta milia numero uiuus dedit. Ex quorum redditu quodannis decurionibus collegii fabrum municipum Rauennatium in ęde Neptuni, quam ipse extruxit, die Neptunaliorum pręsentibus sportulę denarii bini diuiderentur et decurię uigesimę octauę suę denarii centeni quinquageni quodannis darentur, ut ex ea summa, sicut soliti sunt, arcam Publiciorum Flauiani et Italici, filiorum, et arcam in qua posita est Flauia Salutaris, uxor eius, rosis exornent de denariis XXV sacrificentque ex XX sestertiis et de reliquo ibi epulentur. Ob quam liberalitatem collegium fabrum municipum Rauennatium inter benemeritos quodannis rosas Publiciis super sepulturam et Flauię Salutari, uxori eius, mittendas ex denariis XXV, sacrificium [p. 30v] faciundum de XX sestertiis, per magistros decreuit.
61.2. Denarii bini sportula uiginti librę sunt; denarius enim decem librarum est. 222 Decurię uigesimę octauę suę : Plinius Italiam in regiones diuidens in octaua Rauennam, Sabinorum oppidum, posuit. 223 Singulas etiam regiones in decurias diuidi, ut credam, idem facit. Nam in Delmatię descriptione: Salona , inquit, colonia ab Iadera CCXXII milia passuum. Petunt in ea iura uiribus 224 descriptis in decurias CCCLXII Delmatę. 225 Rauennatium igitur decuria uigesima octaua erat in regione Italię octaua, quę decuria huius Publicii tunc erat, qui tam multa et decurię suę et fabrum collegio reliquit. Ob quam liberalitatem collegium fabrum inter benemeritos subintelligitur: eum habens. Sacrificium faciundum : nos dicimus: faciendum; moris autem maiorum fuit ut in 226 his quę a tertia coniugatione nascuntur, quoties "n" et "d" ipsum "e" sequebantur, loco "e" ipsum "u" scriptitarent, ut "faciundum", "legundum", "dicundum", "uertundum". 227 Ex denariis : fuit etiam denarius nummus argenteus XXIIII siliquarum. 228 Siliqua autem omnium ponderum minimum est. Hoc est granum ex ea siliqua quam fabam Gręcam appellant aut lothon. 229 Per magistros: magistri pagorum, [p. 31] societatum, uirorum, collegiorum, equitum, qui magis pręsunt, dicuntur.
T. CLAVDIVS DRVSI. F. CAESAR
AVG. GERMANICVS PONT. MAX.
TRIB. POT. II . COS. DESIG. IIII . IMP.
. III . P. P. DEDIT.
62.1. Integrandum sic: Titus 231 Claudius, Drusi filius, Cęsar Augustus Germanicus, pontifex maximus, tribunitię potestatis secundum, consul designatus tertium, imperator quartum, pater patrię, dedit.
62.2. (T. Claudius 232 ) Siue quod dederit muri siue templi fabricandi impensam, in quo insertum epigramma fuit, alioquin quid dederit mihi non constat. Hic autem natus e Druso, Tyberii fratre, et minore Antonia fuit triumphauitque de Germanis, quos sub Augusti exitum pręlio uicit. Periit secundo suo consulatu Antiochię, ut scriptores tradunt. 233 Fuit uir in omni laudis genere pręstantissimus. 234 Sed quomodo hic dicitur "consul designatus quartum", si in secundo suo consulatu periit? Igitur si huic inscriptioni magis quam historię autoribus [p. 31v] credimus, in quarto suo consulatu eum periisse dicemus.
D. M.
A. FABIVS ONESIMVS. V. F. SIBI
ET MARTIAE NYMPHAE. CON.
OPT.
63.1. Integrum sic: Aulus Fabius Onesimus uiuus fecit sibi et Martię Nymphae, coniugi optimę.
63.2. Commune sepulchrum esse uoluit ut, quorum animos amor iunxerat, eorum ossa mors non separet. Nostris tamen magis optandum est ut ossa ipsa, quanuis diuersis locis, in terra iaceant, dummodo animis una uiuere detur in cęlo.
AVRELIAE MATERNIANAE CON-
237 IVGI INCOMP. QVAE VIXIT ANN.
MECVM. XXII. SINE VLLA QVERE-
LA AVRELIVS 238 LIBERAL. MARIT.
.B. M.
64.1. INCOMP. Incomparabili. ANN. Annos. Liberalis maritus benemeritę.
64.2. Sine ulla querela: rara res profecto et omnium laude celebranda, cum uxore XXII uixisse annos et nullam inter se querelę causam habuisse. Felix ille maritus qui uel [p. 32] talem nactus fuerit ut minus domi quam foris litiget, nedum qui nunquam conqueratur.
P. F.
A. PRIMOPILO. SPECTATAE VIR-
TVTIS EQVESTRIS ORDINIS. V.
PATRIBVS ET PLEBI GRATO OB
CLARAM ADVLESCENTIS INDO-
LEM BENE MERITO SAXVM DEDIT.
65.1. P. F. Populus Fauentinus. A. PRI. Aulo primopilo. 240
65.2. (Primopilus) Centurio erat quem deinde p rimopilum appellarunt. Pręerat quattuor centuriis quę circum signa stabant primę legionis. Et hi ante dicti primopilares, postea pilani . Mos autem erat ut centuriones uirtutis causa a decima cohorte promouerentur ad nonam, a nona ad octauam et deinceps usque ad primam. 241 (Equester ordo) Equestris ordinis uiro : equester ordo erat medius inter patricios et plebem: his annuli aurei gestandi ius erat. 242 Saxum dedit : id est statuam siue scopulum aliquem datum arbitror, siue saxeum collem, ex quo uectigal aliquod caperet, siue locum sic cognominatum.
65.3. Porro unius uirtus iustis donis donata incitamentum multorum est.
NVMINI MERCVRII. SACR. P.
LICINIVS SATVRNINVS. P. S. F.
66.1. Integrum hoc modo: Numini Mercurii sacrum. Publius Licinius Saturninus pecunia sua fecit.
66.2. Fanum aliquod Mercurio posuisse illum credo atque ita inscripsisse. Inscriptio ipsa in quo fixa stabat illud ab eo factum esse indicio erat. (Mercurius) Mercurius autem, Iouis filius ex Maia, Athlantis filia, mercaturę deus putabatur et deorum interpres. Palestram docuit et lyram inuenit. 244
D. M. S.
BELLO SERTORIANO VVLNERE
SVSCEPTO A CALAGORITANO MI-
TIA QVEM MANV EXTEMPLO FO-
DI. ACQVIRENDAE VALITVDINIS
GRATIA BARCHINONAM PETII.
AESCVLAPIO VOTA VOVI. TEMP-
LVM INGRATO VT FIERET STA-
TVI. MORTE IMMATVRA ME IN-
TERCIPIENTE. ET A VALITVDINE
ET AB AVRA ADVLESCENTEM MI-
SERABILITER DESTITVTVM VIDES.
EQ. .M. .SP. POM. 246
[p. 33] 67.1. Bello Sertoriano : id est quando bellatum est in Hispania aduersus Sertorium. Vulnus suscepit a Mitia Calaguritano: Calaguritani sunt in Hispania cognominati (ut Plinius ait) 247 Fanularenses. (Aesculapius) Aesculapio uota uouit: Aesculapius, Apolinis et Coronidis nymphę filius, a Chirone didicit medicinam. 248 Ei morbo affecti uota faciebant.
67.2. Hic tamen Romanus iniuste de morte queritur, quam ab eo passus est quem ipse interemit. Ne autem nomen hic sepulti lateret, subsignatum est: EQ. M. SP. POM., id est equitum magister Spurius Pomponius siue Pompeianus. Pompeius enim prętor in Hispaniam pro consulibus missus Sertorium uicit. (Magister equitum) Magister autem equitum erat, ius in milites et accensos habens, a dictatore uel a consule constituebatur. 249
.OSSA.
TI. CAESARIS DIVI AVG. F. AVGVSTI
PONTIFICIS MAXIMI TRIB. POT. XXXII.
IMP. VIII. COS. V.
68.1. Integrandum sic: Ossa Tiberii Cęsaris, diui Augusti filii, Augusti, pontificis maximi, tribunicię potestatis XXXII, imperatoris VIII, 251 consuli quintum.
68.2. (Pontifex maximus) Pontifici maximo sacra publica priuataque curę erant, sub eo pontifices octo [p. 33v] minores. Pontificem Sceuola a "posse" et "facem" dictum putat. Marcus Varro a "ponte" et "facio", quod ab iis primum pons sublicius factus ac sępe restitutus fuisse perhibeatur. 252 (Tribuni) Tribunicia potestas: erant tribuni plebis et tribuni militum. Tribuni plebis consulibus non parebant, quum cęteri magistratus parerent. Acta senatus modo probabant, modo scindebant. 253 Tribuni militum omnem consularem autoritatem primitus habuerunt, deinde ius imperii ad consules rediit. Officium tamen tribunorum militarium erat in castris milites continere et ad exercitationem producere, uigilias circuire, rei frumentarię pręesse, querelas commilitonum audire, ualitudinarios inspicere. 254 Tribuni a tribu dicti, tribus autem appellata ex eo quod populus in partes tris erat distributus, in singulis uero partibus fuere tribus decem. Porro in hoc epitaphio de tribunicia potestate militari intelligendum puto. (Tiberius) Tiberius enim magis in militia foris uersatus est quam in republica domi. Fuit autem Augusti filius non natura, sed adoptione. Imperauit annos XXIII, obiit anno salutis XV. 255
OSSA
NERONIS CAESARIS GERMANICI CAE-
[p. 34] SARIS. F. DIVI. AVG. PRONE. FLAMIN.
AVGVSTALIS QVAESTORIS.
69.1. Legendum hoc modo: Ossa Neronis, Germanici Cęsaris filii, diui Augusti pronepotis, flaminis augustalis, quęstoris.
69.2. (Nero) Hunc esse Neronem mihi uidetur qui Germanici et Agrippinę, M. Agrippę filię, fuit filius. Quem Augusti pronepotem fuisse ita inuenio: Agrippa ex adoptione fuit Augusti filius; Agrippina, Agrippę filia, neptis Augusti; Agrippinę autem ex Germanico filii fuere Drusus et Nero, ideoque Augusti pronepotes. Sed quum Tiberius, Tiberii Neronis et Liuię filius, quę deinde nupsit Augusto, esset et ipse ab Augusto in filium adoptatus, suscepto imperio Agrippam, regni coheredem, interimi fecit et Germanicum, Drusi fratris filium, quem ipse iussu Augusti sibi adoptauerat, ueneno sustulit. Agrippinam quoque, Germanici coniugem, liberosque eorum Neronem et Drusum senatui damnandos obiecit ac mori compulit. 257 Succesit tamen Tiberio C. Caligula, Germanici filius, Caligulę autem Claudius Nero, eius patruus, Claudio Neroni Nero ille crudelitate et libidine nobilis, Domitii Neronis et Agrippinę, Germanici filię, filius, a Claudio tunc adoptatus quum hanc secundam Agrippinam [p. 34v] duxisset uxorem defuncto Domitio Nerone, eius uiro. 258 In isto autem Nerone postremo omnis Augusti familia finem accepit, 259 qui a senatu hostis iudicatus Roma fugiens semet interfecit et conditi fuere eius cineres Romę in campo Martio, in uetusto Domitiorum monumento. 260
69.3. (Flamen) FLAMINIS Augustalis: Numa Pompilius singulis diis singulos flamines dedit, per quos sacra fiebant. 261 Fuit ergo Iouis sacerdos flamen Dialis, Martis Martialis, Quirini Quirinalis, Augusti itaque in deos relati factus est flamen Augustalis. Dicti autem sunt flamines uel a pileo quem gerebant, qui pilamines, uel ab infulis, quas flaminea uocabant. 262 (Quaestor) QVAESTORIS: quęstores ab inquirenda et seruanda publica pecunia dicti sunt; duo creati qui rem militarem comitarentur et duo qui res urbanas curarent. Postea multiplicatus est numerus. 263
AGRIPPINAE. M. AGRIPPAE. F. DIVI
AVG. NEPTIS 265 VXORIS GERMANICI
CAESARIS. MATRIS. C. CAESARIS
AVG. GERMANICI PRINCIPIS.
70.1. (Agrippina) Hęc fuit M. Agrippę et Iulię, Augusti filię, filia. Ob hoc dicitur Augusti neptis. 266 Vxor autem fuit Germanici Cęsaris, qui ante extinctus est quam ad [p. 35] principatum peruenisset, relicto Caio filio superstite, qui cognominatus est Caligula, et hic Tiberio successit in imperium. Ideo dicitur mater Cai Cęsaris Augusti Germanici principis. Cui successit patruus suus, Germanici frater, Claudius Nero, qui Messalinam uxorem ob impudiciciam interimi fecit, sed non minus impudicam superduxit Agrippinam, Germanici fratris et Agrippinę filiam, quę ante Domitii Neronis fuerat uxor et eidem genuerat Neronem, qui a Claudio uictrico in filium adoptatus eidem successit in regno et postquam principatum adeptus est, omnium immanissimus euasit. 267
Q. F. MAXI. DICTATOR BIS. COS. Q. IN-
TERREX. II. AED. CVR. Q. TRIB. MILI-
TVM. PONTIFEX AVGVR. PRIMO CON-
SVLATV LIGVRES SVBEGIT. EX IIS
TRIVMPHAVIT. TERTIO ET QVAR-
TO HANNIBALEM COMPLVRIBVS
VICTORIIS FEROCEM SVBSEQVENDO
COERCVIT. MAGISTRO EQVITVM
MINVCIO CVIVS POPVLVS IMPERIVM
DICTATORIS IMPERIO ADAEQVAVE-
RAT EXERCITV PROFLIGATO SVB-
VENIT. ET EO NOMINE AB EXERCITV
[p. 35v] MINVCIANO PATER APPELLATVS EST.
CONSVL. QVIN. TARENTVM CAEPIT.
TRIVMPHANS DVX AETATIS SVAE CAS-
TISSIMVS ET REI MILITARIS PERI-
TISSIMVS HABITVS EST. PRINCEPS
IN SENATV DVOB. LVSTRIS FACTVS EST.
71.1. Q. F. Maxi., id est Quintus Fabius Maximus. COS. Q. Consul quinquies. Aed. cur. Q. Aedilis curulis quinquies. Trib. Tribunus. Cętera plena sunt.
71.2. De magistratibus qui hic commemorantur tractatum est supra, 269 pręter quam de interrege. (Interrex) Spacium temporis a defuncto rege usque ad creationem sequentis interregnum dicebatur et qui interim pręerat cum regia potestate, interrex fuit dictus. 270 Porro de ipso Fabio Plinius Primus ita refert: ‘Quintus Fabius Maximus, ’inquit, ‘consul de Liguribus triumphauit. Hannibalem mora fregit. Minucium, magistrum equitum, imperio ęquari passus est et nihilominus periclitanti subuenit. Hannibalem in agro Phalerno inclusit. Marium Statillium transfugere ad hostes uolentem equo et armis donatis retinuit et Lucano cuidam, fortissimo uiro, ob amorem mulieris infrequenti, eandem emptam dono dedit. Tarentum ab hostibus recępit, Herculis signum inde translatum in Capitolio dedicauit. De redemptione [p. 36] captiuorum cum hostibus pepigit, quod pactum quum a senatu improbaretur, fundum suum ducentis milibus uendidit et fidei satisfecit.’ 271 Per illud autem quod supra in epigrammate dicitur: PRINCEPS in senatu duobus lustris factus est, bis censorem fuisse arbitror. Quinquennale enim officium erat, quod est lustri tempus. (Censor) Censoris autem censione, id est arbitrio, censebatur populus post lustrum: notabantur mores ac pro merito puniebantur. 272
CAIVS MARIVS. C. F. COS. VII. PR. TR.
C. Marius PL. Q. AVG. TRIBVNVS MILITVM EX-
TRA SORTEM BELLVM CVM IVGVRTA
REGE NVMIDIAE. COS. GESSIT. EVM
CAEPIT. TRIVMPHANS IN SECVNDO
CONSVLATV ANTE CVRRVM SVVM
DVCI IVSSIT. TERTIVM COS. ABSENS
CREATVS EST. IIII. COS. TEOTONO-
RVM EXERCITVM DELEVIT. V. COS.
CIMBROS FVDIT. EX IIS ET TEOTO-
NIS ITERVM TRIVMPHAVIT. REM-
PVBLICAM TVRBATAM SEDICIONI-
BVS. TR. PL. ET PRAETOR. QVI AR-
MATI CAPITOLIVM OCCVPAVERANT.
VI. COS. VINDICAVIT. POST. LXX. AN-
NVM PATRIA PER ARMA CIVILIA
[p. 36v] PVLSVS. ARMIS RESTITVTVS. VII.
COS. FACTVS EST. DE MANVBIIS
CIMBRICIS ET TEOTONICIS AE-
DEM HONORI ET VIRTVTI VIC-
TOR FECIT. VESTE TRIVMPHA-
LI CALCEIS PATRICIIS. MVLACI-
VS ME FECIT.
72.1. Legendum ita: Caius Marius, Cai filius, consul septies, prętor, tribunus plebis quinquies, augur. Tribunus militum extra sortem, id est non per comitia creatus, sed in exercitu. (Tribuni militares) Vnde Pedianus ait tribunorum militarium duo genera esse, primum eorum qui Rusulei 274 dicuntur et in exercitu creari solent, alterum eorum qui comitiis designati comitiati appellantur. 275 Reliqua patent legenti.
72.2. De magistratibus quorum hic fit mentio alibi est explicatum, 276 de prętore tamen nondum est dictum. (Prętores) Post tribunos plebis anno quinto creatus est prętor, a pręessendo sic uocatus. Prętoris insignia erant sella curulis, trabea, lictores sex, cętera consulum insignia. Quum consules ad bella proficiscerentur 277 neque esset in ciuitate qui ius reddere posset, creatus est prętor urbanus, qui in urbe ius redderet. Postea creatus est prętor peregrinus, qui [p. 37] peregrinis ius diceret. Postremo prętores creati sunt numero captarum prouinciarum, qui partim urbanis rebus, partim prouincialibus pręessent. Ab honore qui pręturę debebatur ius honorarium appellarunt prętorum edicta. 278
72.3. Quę uero hic de Mario dicuntur, cuncta eadem ferme breuitate testatur Plinius Primus commentario quod De uiris illustribus inscripsit, 279 sed plenius Plutarchus in Vita Marii. 280
72.4. De manubiis Cimbricis et Teotonicis ędem Honori et Virtuti uictor fecit: discite, Christiani principes, hoste superato non insolescere, sed Deo gratias agere et quod uicistis ei potius quam uestrę uirtuti tribuere. Marius, quum idolatra esset, de hostium spoliis diis suis templum posuit, quod nequaquam fecisset nisi ipsis autoribus se uictoria potitum putasset. Quod ergo ille honori et uirtuti contulit, deos esse ratus, uos Deo uero reddite, 281 cuius donum est et honor ipse et ipsa uirtus.
72.5. Illud quod in fine apponitur, MVLACIVS ME FECIT, nomen fabri est, a quo arcus ipse se structum fatetur.
IMP. CAESARI DIVI NERVAE. F.
NERVAE TRAIANO OPTIMO AVG.
[p. 37v] GERMANICO DACICO. PONT. MAX.
TR. POT. X VIIII . IMP. I X I . COS VI . P. P.
PROVIDENTISSIMO PRINCIPI SE-
NATVS. P. Q. R. QVOD ACCESSVM
ITALIAE HOC ETIAM ADDITO EX
PECVNIA SVA PORTV TVTIOREM
NAVIGANTIBVS REDDIDERIT
PLOCINIAE AVG. .DIVAE MARCINIANAE
CONIVGI AVG.
AVG. SORORI AVG.
73.1. F. Filio. AVG. Augusto. PONT. MAX. Pontifici maximo. TR. POT. Tribunicię potestatis. IMP. COS. P. P. Imperatori, consuli, patri patrię. P. Q. R. Populusque Romanus.
73.2. Humanę salutis anno centesimo Nerua post Domitianum imperauit. Anno imperii sui secundo morbo periit, (Traianus) quum iam Traianum, genere Hispanum, qui ei successit, adoptasset. 283 Hic, ut Eusebius refert, de Dacis et Scythis triumphauit, 284 Hyperboreos, Sarmatas, Agarenos, Arabes, Bosphoranos, Colchos in fidem accepit, Seleuciam et Thesiphontem Babylonem occupauit, misit classem in Mare rubrum, qua Indię fines infestabat. Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam fecit prouincias. 285 Ex rebus pręclare gestis a senatu [p. 38] Optimi cognomen accepit. 286 Morbo periit Seleucię. 287 Ossa Romam translata et in foro sub columna posita, solusque omnium intra urbem et in foro sepultus est. 288 Imperauit annos XIX, menses VI, 289 uixit annos LXIII. 290
C. VOLCASIVS. C. F. PERTICA. Q. AT-
TIVS. Q. F. CAPITOL. VOLCASIVS. C.
F. SCAEVA. V. VIR. S. C. MVRVM RE-
FICIVNDVM CVRARVNT PROBARVNTQ.
74.1. Integrum sic: Caius Volcasius, Cai filius, Pertica, Quintus Attius, Quinti filius, Capitolinus, Volcasius, Cai filius, Scęua, quinque uir, senatus consulto murum reficiundum curarunt probaruntque.
74.2. (Senatus consultum) Senatus autem consultum est quod senatus constituit, (Plebiscitum) plebiscitum quod plebs. 292
IMP. MIL. TIRO. ARMATE QVISQVIS
ES. HIC SISTITO. VEXILLVM SINITO.
ARMA DEPONITO.
NEC VLTRA HVNC AMNEM RV-
BICON. SIGNA. ARMA. EXERCI-
TVMVE TRADVCITO.
SIQVIS ERGO ADVERSVS IERIT.
FECERITVE. ADIVDICATVS ESTO
HOSTIS. P. R. AC. SI CONTRA PAT-
[p. 38v] RIAM ARMA TVLERIT.
SACROSQVE PENATES E PENET-
RALIBVS ASPORTAVERIT.
SANCTIO PLEBISCITI SENATVSQV.
CONSVLTI.
VLTRA HOS FINIS ARMA PRO-
FERRE LICEAT NEMINI.
75.1. Rubico fluuius finis olim fuit Cisalpinę Gallię et Italię. Hic proximo amni aquis et nomine confusis in Adriam inter Ariminum et Rauennam euoluitur. (CAESAR) Ad hunc cum cohortibus adueniens Cęsar (ut Suetonius refert) parumper constitit ac reputans quantum moliretur (ad imperium enim aspirabat) conuersus ad proximos: 294 "Etiam nunc", inquit, "regredi possumus. Quod si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt." 295 Deinde ostento quodam confirmatus: "Iacta est alea", inquit traiectoque exercitu Picenum, Vmbriam, Hetruriam occupauit atque hinc secutum est ciuile bellum. 296 Sanctio igitur ista plebisciti senatusque consulti fuit ut dux militum ibi successori suo cęderet exercitum nec ultra amnem traduceret.
75.2. IMP. MIL. TIRO. Imperator, miles, tiro. Imperator dicitur tam qui militum dux est quam qui pręest imperio. 297 [p. 39] MIL. Miles. De ueteranis intelligit. (Tiro) Tiro autem miles nouus est et uox Gręca fortem sonat. 298 Fortes enim oportet esse qui ad militiam exercentur. RVBICON. Rubiconem. P. R. Populi Romani.
C. IVLIO NICOSTRATO. FIL. PIIS-
SIMO ANN. XVIII. M. VIIII. D. XII. 300 C. IVLIVS
NICOSTRATVS ET IVLIA NYMPHE
PARENT. INFELICISS. V. F.
76.1. Hoc est: Caio Iulio Nicostrato, filio piissimo, annorum XVIII, mensium VIIII, dierum XII, Caius Iulius Nicostratus et Iulia Nymphe, parentes infelicissimi, uiui fecerunt.
IMP. CAESAR. CONS. DESIGN. TERT.
III. VIR. R. P. C. ITERVM MVRVM
TVRRESQVE FECIT.
77.1. Integrum hoc modo: Imperator Cęsar, consul designatus tertium, trium uir, rei publicę constituto 302 iterum murum turresque fecit.
77.2. Iulii Cęsaris opus hoc fuit. Sed quota pars glorię eius, uictorias triumphosque quos adeptus est si ęstimabimus? Qui quum omnia sibi subiecisset, in senatu cęsus occubuit. Hic fere finis eorum qui patrię libertatem suo [p. 39v] conantur opprimere dominatu.
77.3. (III uiri) Trium uir: Trium uiri etiam creati fuere qui agros nouis colonis diuiderent, urbes designarent, ędificare uolentibus areas partirentur et alia in urbe rite disponere curarent. Hi dicti trium uiri colonię deducendę. 303
MANLIA PIA. Q. MANLIO HERMETI.
ET MANLIAE EPIGONAE PAREN-
TIBVS. V. F.
78.1. Hinc discant filię atque filii honorem deferre parentibus et quos uiuos debita pietate colunt, his officium pręstare etiam defunctis. Qui defunctorum parentum manes nullo prosequuntur obsequio, ne uiuos quidem uere atque ex animo dilexerunt.
78.2. Q. Quinto. V. F. Viua fecit.
ET MARTI. AVC. ET CET. DD. OMNI-
BVS INMORTALI. VLP. MARTINVS
PRO SE SVISQVE LIBERIS EX VOTO
.P. V. S. L. M.
79.1. Ita legendum: Et Marti auctori et cęteris diis omnibus immortalibus Vlpianus Martinus pro se suisque liberis ex uoto pecuniam uolens soluit libero munere.
79.2. Hic idolatra arguit illos Christianos qui uero Deo uota soluere negligunt, quum ipse soluat fallacibus diis. Et piis [p. 40] quidem, non impiis, lex pręcipit diuina: (Deuteronomium XXIII) ‘Quum uotum uoueris Domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum.’ 306 Et in Ecclesiaste est scriptum: (IIII) ‘Siquid uouisti Deo, ne moreris reddere. Displicet enim ei infidelis et stulta promissio. Sed quodcunque uoueris, redde. Multoque melius est, ’inquit, ‘non uouere quam post uotum promissa non reddere.’ 307
Q. LVRIVS. Q. L. APOLLOPHANES
HEIC CVBAT.
80.1. Sic lege: Quintus Lurius, Quinti libertus, hic cubat.
80.2. Heic pro hic; "i" productum per "ei", Gręcam diphtongon, scribere solebant. 309
CARIVS. C. F. MONVMENT. SIBI
FIERI IVSSIT. SEX. ACILIVS. C. F.
HERES FECIT.
81.1. Hoc est: Carius, Carii filius, monumentum sibi fieri iussit. Sextus Acilius, Carii filius, heres fecit.
81.2. Optimi heredis fungitur officio qui legata soluit.
A. RITIVS. A. L. TERTIVS AVGVSTA-
LIS TESTAMENTO VIAM STERNI
IVSSIT. IN QVOD OPVS EROGATA
SVNT. LL S. XXX . 312
DOMVM AETERNAM IVLIA AGAPE
POSVIT OBSEQVENTI MARITO.
83.1. Sepulturam putauit domum esse ęternam mulier infidelis, rata eos qui sepeliuntur nunquam inde exituros. Nobis uero, qui credimus futuram corporum resurrectionem, non est domus ęterna sepulchrum, sed temporalis. Piis enim et fidelibus nulla alia ęterna habitatio est pręter cęleste regnum, nulla impiis pręter infernum. Ibunt hi (sicut in euangelio est scriptum) 316 in ignem ęternum, iusti autem in uitam ęternam.
.D. .M.
SAVFEIA THREPTE. V. F.
H. M. H. N. S.
84.1. Singulares litterę hoc habent: Diis manibus. V. F. Viua fecit. Viua enim sibi fabricauit sepulchrum et quum neminem secum iacere uoluit, subiunxit H. M. H. N. S., id est: hoc monumentum heredes non sequitur.
84.2. Timuit scilicet ne [p. 41] nimis arcte hinstaret si alii ibidem ponerentur. Sed meminisse debebat quia nemo unquam mortuorum de loci in quo positus est angustia conqueri sit auditus.
DIS DEABVSQVE SACR. EX VOTO
VICTOR AEDITVVS.
85.1. Victor hoc loco nomen est proprium. (Ędituus) Aedituus autem is dicitur cui cura iniuncta est ędis sacrę, ab ęde tuenda. 319
85.2. Votum se soluisse fatetur et inscribi uoluit ueritus fortasse ne dii deęque quos coluit solutionem factam inficiari uellent, si soluti cautio non extaret.
Q. SVLP. VXORI TERENTIAE NON
LVBENS. F. FATVM F.
86.1. Id est: Quintus Sulpicius uxori Terentię non lubens fecit, fatum fecit. Quasi dicat: ipse tristis de morte uxoris, atque ideo non lubens fecit ei sepulturam, sed fato coactus fecit.
ISIDI SACRVM EX MONIT. EIVSD.
.D. L. VALERIVS MEMOR. VI . VIR. AVG.
L. D. P.
87.1. Id est: Isidi sacrum ex monitis eiusdem deę. Lucius Valerius Memor, sex uir Augustalis, locum dedit publicum. In quo uidelicet ei ędes [p. 41v] poneretur.
87.2. (Isis, Io) ISIS autem fuit Inachi, Argiuorum regis, filia, dicta prius Io, quę a Ioue stuprata fugit in Ęgyptum. (Osiris) Hanc Osiris, Iouis filius, quum Phoroneo auo in Argiuorum regno successisset et regnum Aegilao fratri reliquisset Ęgyptiosque subiugasset, sibi copulauit. Illa Ęgyptios litteras docuit, ipse agriculturam. Deinde Osirim a Tiphone fratre clam laniatum Isis perquisiuit flens ac moerens et tandem iuxta Syenem in loco Philas inuentum fleuit acerbe. Eum in insula Abaton sepeliuit iuxta Memphim et paludem Stygem. Apparuit Ęgyptiis de improuiso bos. (Apis) Illum Osirim esse putauerunt adorabantque ut deum, Apin uocantes, alii Serapin dixerunt. Apis enim eorum lingua bos dicitur. Hunc bouem annuis temporibus (ut aiunt) cum luctu quęsitum et casu compertum per annum alunt, certoque tempore Memphim adductum, sequentibus sacerdotibus et populo et pueris cum sonis et cantibus musicis, in fonte sacro submergunt et alium ei similem cum luctu quęrunt, inuento letantur et post annum similiter mergunt, atque ita annua sacra Osiridi persoluunt. 322
87.3. (Templum Isidis) Erat Romę templum Isidis iuxta campum Martium, cui sacra faciunt sacerdotes. 323 In ueste linea uagantur et lugent, deinde gaudio exultant et Salomonis illud implere uidentur: [p. 42] (Prouerbia XIIII) ‘Risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat.’ 324 Neque aduersa enim neque prospera in hac uita diuturna sunt.
TVLIAE SEPTIMINAE ANIMAE IN-
NOCENTISSIMAE. QVAE VIXIT ANNIS
VI. MENS. VIIII. DIEBVS. VIII. TVLIA
PRIVATA MATER INFELICISSIMA.
88.1. Aperta est lectio. Non sunt tamen infelices dicendi illi qui innocentes amittunt liberos. Si enim innocentes et fideles fuerint, corpore exuti ad Deum transmigrant, apud quem ipsis etiam parentibus adipiscendę beatitudinis gratiam et orabunt erga suos grati et exorabunt Deo accepti.
L. CALPHVRNIVS CVPITVS. V. F. SIBI
ET. L. CALPHVRNIO DEXTRO. F. ANN.
VIII. ET CALPHVRNIE. SP. F. PROCV-
LAE VXORI.
89.1. Legendum sic: Lucius Calphurnius Cupitus uiuus fecit sibi et Lucio Calphurnio Dextro, filio annorum VIII, et Calphurnię, Spurii filię, Proculę uxori.
89.2. Viuus, inquit, fecit: prodest utique uiuentibus sepulchra ędificare. Fit enim ut de morte cogitent et dum se Dei iudicio mox excutiendos nouerint, peccatis abstineant, [p. 42v] si modo sepulchra ipsa non ad inanis glorię pompam, sed ad fati necessitatem ędificent.
PAPIRIA PRIMA VIVA POSVIT SIBI.
90.1. Sciebat enim se esse mortalem et prouidit ponendis ossibus suis locum.
AVIDIA MAXIMINA G DOMVM 329
AETERNAM VIVA SIBI POSVIT. SI-
QVIS ALIVM CORPVS SVPERPOSVE-
RIT. DET FISCO. 𐆖 CCC . MILIA.
91.1. Verita (ut reor) ne alio superposito corpore ipsa pondere oppressa respirare non possit, et superponere uolentes poenę denunciatione deterrere uoluit. Alium corpus, inquit: nos dicimus aliud. Denarii nota est 𐆖.
91.2. Dent fisco, inquit, denarium trecenta milia. Vbi nunc est fiscus iste? Nunquam profecto: pertranseunt omnia, multi nunc ibidem sepeliuntur et poenam soluit nemo.
.I. .O. .M.
C. IVLIVS CRYSOGONVS EX
VOTO FECIT.
92.1. I. O. M. Ioui optimo maximo. Aram aut templum posuit Ioui, soluens quod uouerat.
[p. 43] Q. SIRTIVS CALLISTVS. VI . VIR.
AVG. V. F. SIBI ET LAECANIAE PRI-
SCAE CONIVGI OPTIMAE LIBER-
TIS LIBERTABVSQ. SVIS OMNIBVS.
93.1. Ergo breuis urna eos suscepit, quos ampla uix capiebat domus. Recte itaque satyricus poeta: ‘Mors sola fatetur quantula sunt hominum corpuscula.’ 332
PATER CVM FILIA. FRATER ET
SOROR. SOCER ET NVRVS. HIC
TANTVM DVO IACENT.
94.1. Hoc simile est illi quod de Hersalo et Merhalla superius recitauimus, 334 sed aliter exponendum. Filius de matre filium genuit et filiam. Hęc fratris facta est uxor: pater et filia hic sepulti sunt. Pater ergo et filia ex parte matris frater et soror sunt, ex parte filii socer et nurus sunt. Socer enim uiri et uxoris pater est, nurus filii uxor est. Atque ita hic tamen duo iacent.
94.2. Quod facinus, si non ad ostentationem ingenii confictum sit, nemo negabit quin fuerit maxime omnium execrabile atque detestandum. (Cymon) Quanquam legimus et Cymonem, principem inter Athenienses uirum, Elpenicem sororem habuisse in matrimonio, [p. 43v] patria lege tunc istud concedente, 335 (Garamantes) et apud Garamantas nullam certam fuisse uxorem, 336 sed filios cum matribus, filias cum patribus coire consuesse, Romanos tamen talibus ac tam foedis coniugiis nunquam fuisse usos. (Neruę lex) Nam si Nerua imperator fratris sororisue filiam haberi uxorem lege prohibuerit, 337 satis constat ante illum sororibus copulari nefas fuisse. Quanto parentibus magis? Equum quendam admissarium detracto oculorum operimento (Plinius autor est) cognito cum matre coitu petisse pręrupta atque exanimatum. 338 Bestię igitur sanguinis cognationem sentiunt, homo non intelligit? Non ne, qui talis fuerit, bestiis omnibus et insipientior et impudentior erit habendus omnique damnabilior deuotione?
94.3. Verum enim uero tam abominandum flagitium multo magis imputabitur illis quibus matrimonii sanctitudo diuina lege commendatur quam his qui Deum ignorantes suę ipsi libidini frena permittebant. Excusabiliores enim sunt qui pręceptis cęlestibus nondum instructi peccauerunt et licet naturalis quoque legis rationem peruerterint, longe deterius est cognita diuinę reuelationis ueritate summę maiestatis autoritatem contemnere quam non obe[p. 44]disse naturę.
94.4. Sed dum nefando uitio irascor, sentio me egredi interpretis modum; igitur propositi nostri ordinem compressa tandem indignatione repetamus.
.L. AVRELIO COMMODO VICTORI
NEPESINI DIANENSES AERE CON-
IACTO.
95.1. Lucio Aurelio statuam, puto, statuerant, uictis ab eo hostibus, ęre collato, ut pro accepto beneficio gratiam referrent.
qVod fas erat filiVm facere
parentibVs morte inmatV-
ra. q. serg. et sex. r. filio fe-
cere parentes infelicissimi.
96.1. Q. SERG. ET SEX. R. Quintus Sergius et Sexta Roscia 341 siue Ruffa, parentes infelicissimi, queruntur quod filium sepelierint quum per ętatem filius debuisset sepelire parentes.
96.2. (Mors) Sed mors cęca neminem internoscit et dum passim quosque rapit, neque ętatis neque sexus neque personę habet rationem, aliis quidem tardius, aliis citius occurrit, parcit nemini.
AVR. RVFINAE ALVMNAE PIENTISSIMAE
[p. 44v] ET INCOMPARABILI QVAE VIXIT
ANN. XXVII. M. X. D. II. FIDE COGNI-
TA MEMOR OBSEQVII. EIVS AV-
RELIA SOTERIA PIETATIS PLENA
POSVIT. B. M.
97.1. Patet lectio. Alumna ea proprie dicitur quam quis aluit et educauit. 343 Hoc autem epitaphio et alumnę obsequia commendantur et altricis pietas et amor utriusque mutuus.
97.2. AVR. Aurelię. B. M. Benemeritę.
PRO SALVTE COLONIAE ET OR-
DINIS DECVRIONVM ET POPVLI
TVDERTIS. QVOD IS SCELERA-
TISSIMI SERVI PVBLICI INFAN-
DO LATROCINIO DEFIXA MONV-
MENTIS ORDINIS DECVRIONVM
NOMINA NVMINE SVO ERRVIT
AC VINDICAVIT. ET METV PERI-
CVLORVM COLONIAM CIVESQ.
LIBERAVIT. L. CANCRIVS CLE-
MENTIS LIB. PRIMIGENIVS SEX
VIR. ET AVGVSTALIS 345 ET FLAVIALIS
PRIMVS OMNIVM HIS HONORI-
BVS AB ORDINE DONATVS VOTVM
SOLVIT.
[p. 45] 98.1. In omni negocio quicquid prospere cesserit ut Deo acceptum referamus, hoc exemplo admonemur. Lucius Cancrius, Clementis libertus, sex uir et Augustalis et Flauialis (dignitatum quibus functus est hęc nomina sunt) uotum diis soluit quod Tudertes ab infestatione cuiusdam latronis, qui uias cum armis insidens ne ipsis quidem decurionibus parcebat, liberauit eo fugato uel interempto. Hoc itaque uoto soluto ostendit se et de patria benemeritum et erga deos non ingratum.
98.2. (Colonia) COLONIA dicitur ad quam habitatum missi erant maioris urbis ciues. 346 Libertus primigenius : qui primus inter libertos libertatem est consecutus.
MELLIA ANNIANA IN MEMOR.
Q. LEPICI. Q. F. SERG. BASSI MA-
RITI SVI EMPORIVM STERNI
ET ARCVM FIERI ET STATVAS
SVPERPONI TEST. IVSS. EX. LLS.
. DCD . XX. P. R.
99.1. IN MEMOR. In memoriam Quinti Lepici, Quinti filii, Sergii Bassi. TEST. IVSS. Testamento iussit. Ex sestertiis centum milibus. P. R. Ponderis Romani uel pecunię [p. 45v] Romanę.
99.2. Emporium sterni, id est forum mercaturę 348 lapidibus tegi. (Emporium) Emporium enim dicitur locus ubi exercetur mercatus, quem Gręci εμπωριον appellant, nos forum nundinarum. 349
C. BEGNIVS CASSIAE VXORI
SVAE OPTATAE NON LVBENS
FECIT. SED FATVM FECIT.
100.1. Non lubens, sed inuitus et fato compulsus. Mallet enim eam uiuere quam mortuę funus honorare.
DIVO IVLIO PRIMIGENIO QVI VIX.
ANN. XXV. IVLIA PALLAS FECIT
CONIVGI CARISSIMO ET PIEN-
TISSIMO DE SE BENE MERENTI.
CVM QVO VIX. ANN. XV. MENS. VI.
DVLCITER SINE QVERELA.
101.1. Nondum ergo decennis erat Iulius iste quum duxit uxorem. Sed qui congruum nuptiis tempus nosse cupiunt, audiant Platonem libro quarto De legibus dicentem: (Ętas nubilis) Vxorem quisquis a trigesimo anno usque ad trigesimum quintum ducat. 352 Idem libro VI: Nuptiarum tempus puellę sit, inquit, a sextodecimo in uigesimum, idque sit longissimum tempus ad hoc institutum; masculo a trigesimo ad quintum et trigesimum. 353
L. PVDENTI. HIC QVOM ESSET ANNOR.
XIII. ROMAE CERTAMINE SACRO IOVIS
CAPITOLINI LVSTRO. VI . CLARITATE
INGENII CORONATVS EST INTER PO-
ETAS LATINOS OMNIB. SENTENTIIS
IVDICVM. HVIC PLEBS VNIVERSA
MVNICIPVM ISCONENSIVM STATV-
AM AERE CONLATO DECREVIT
CVRAT. R. P.
102.1. Mira profecto in tam tenera ętate ingenii maturitas, ut puer tredecim annorum in poetarum certamine uincat et coronetur. Et quoniam hoc honore adepto patriam nobilitarat, non immerito patria illi statuam curauit erigendam.
102.2. Porro quum in ciuitate benemeritis digna pręmia impenduntur, cęteri omnes ad uirtutem capescendam excitantur, non tam mercedis cupiditate quam honestę laudis affectu.
102.3. CVRAT. R. P. Curante republica.
T. FL. T. F. CVL. ISIDORO EQ. ROM. PA-
TRI DVORVM EQ. PVB. OMNIBVS
HONORIBVS HONESTE FVNCTO.
COS. QVINQ. II. AVGVRI SACER. PONT.
PRAEF. SACROR. PATRONO MVNICI-
PI INTERAMNAT. CAVSENTINORVM
VINDEMNATIVM. V. B. ET QVIDQVID
IN EGREGIVM HOMINEM LAVDIS
DICI POTEST. IN HOC SIT BENEFI-
CIO NATVRAE CONLATVM. POSSES-
SORES. INQVILINI. NEGOCIANTES.
VIAE STRATAE CVLTORES HER-
CVLIS RARISSIMO. L. D. D. D.
104.1. Sic integrandum: Tito Flauio, Titi filio, Cultori Isidoro, equiti Romano, patri duorum equitum, publicis omnibus honoribus honeste functo, consuli quinquies, bis auguri, sacerdoti, pontifici, pręfecto sacrorum, patrono municipii Interamnatum, Causentinorum, Vindemnatium, uiro bono, et quę sequuntur. [p. 47] L. D. D. D. Locum dedicarunt decreto decurionum, ut tanquam diuini hominis memoria conspiceretur essetque in oculis omnium. Equiti Ro⟨mano⟩: uel quod equestris ordinis esset uel quod equo meruerat.
104.2. Erat etiam sacerdotali pontificalique dignitate pręditus pręfecturaque sacrorum, et ut his dignum ostenderet, probitatem naturę eius extollit, denique locum eius memorię assignatum dicit ab omnibus qui uiam stratam frequentabant prope fanum Herculis, et id quidem decurionum decreto. Non enim hoc agere poterant nisi ex autoritate decurionum.
A. POMPEIO A. F. CVL. Q. PATRONO
MVNICIPI INTERAMNAT. NAHARTIS.
QVOD EIVS OPERA VNIVERSVM
MVNICIPIVM EX SVMMIS PERICV-
LEIS ET DIFFICVLTATIBVS EXPE-
DITVM ET CONSERVATVM EST. EX
TESTAMENTO. L. LICINI. T. F. STATVA
STATVTA EST.
105.1. A. Aulo. A. F. CVL. Q. Auli filio Cultori Quinto. INTERAMNAT. Interamnatum. PERICVLEIS. Periculis. L. LICINI. T. F. Lucii Licini, Titi filii.
C. RVSTICVS. C. F. FLAVOSISTER. L.
OCTAVIVS. L. F. VITVLVS. IIII . VIR. D. S. S.
[p. 47v] VIAM INTEGENDAM CVRAVERE.
106.1. Legendum sic: Caius Rusticus, Cai filius, Flauosister, Lucius Octauius, Lucii filius, Vitulus, quattuor uir designatus, suo sumptu uiam integendam curauere.
106.2. Diximus supra 364 quattuor etiam uiros fuisse creatos qui uiarum curam agerent.
LELILLAE CLEMENINI VXORI INCOM-
PARABILI. Q. FVRIVS SECVNDVS MA-
RITVS ET SIBI VIVVS FECIT.
107.1. Ita igitur Lelilla se in uita gessit ut bis uxor et a primo marito meruerit amari et a secundo laudari honorarique defuncta.
SEX. VIBIO GALLO RICINARIO 368 PRI-
MOPILARI PRAEF. KASTROR. LEG.
XIII. GEM. DONIS DONATO AB IMPE-
RATORIBVS HONORIS VIRTVTISQ.
CAVSA. TORQVIBVS ARMILLIS PHA-
LERIS CORONIS MVRALIBVS. III. VAL-
LARIBVS. II. AVREA. I. HASTIS PVRIS. V .
VEXILLIS. II. SEX. VIBIVS. COCCIANVS
PATRONO BENEMERENTI.
[p. 48] 108.1. Huic Vibio Vibius Coccianus libertus peregre defuncto posuit sepulturam titulosque eius descripsit et ab imperatoribus delata dona. Fuit igitur Vibius primopilaris, id est miles primę legionis, deinde castrorum pręfectus legionis tertiędecimę. 369
108.2. (Pręfectus castrorum) Pręfecti autem castrorum uel alarum uel cohortum a duce militię creabantur ut ea regerent et disponerent. 370 Quum itaque militare officium strenue obiret, promotus est ad pręfecturam castrorum, in qua ita se gessit ut dona quę commemorantur dignus fuerit ab imperatoribus recipere. Donatus est ergo gemmis, id est annulis gemmatis, torquibus – (Torques) torques colli ornamenta erant –, armillis, quibus brachia ornabantur, 371 (Phalerę) phaleris, quę non tantum equi ornamenta sunt, 372 sed etiam hominis, quum Vergilius dicat: (IX) phaleras Rhamnetis et aurea bullis cingula , 373 coronis muralibus tribus, uallaribus duabus, aurea una. (Corona muralis) Muralis corona ei dabatur qui primus obsessę urbis inscendisset, 374 (Corona uallaris) uallaris qui primus pugnando uallum transcendens castra aduersariorum introisset. 375 (Corona obsidionalis) Aurea autem corona erat obsidionalis: ea donabantur illi qui obsidione ciues liberassent. 376 (Hastę purę) Hastis puris quinque: hoc donum eius erat qui [p. 48v] in pręlio uicisset. 377 Hastis puris, id est sine ferro, ut Seruius ait 378 super illud Vergilii in VI: Ille, uides, pura iuuenis qui nititur hasta. 379 (Vexillum) Vexillis duobus: uexillum dictum quasi paruum uelum; 380 est enim uelum in summo hastę suspensum. Et his ergo uirtutis merito donatus fuit Vibius.
108.3. Egregium hoc sane et uiri uirtuti datum. Meminisse tamen debemus quia fortes uiros remunerat imperator, bonos Deus, et illis quidem terrena bona et caduca conferuntur, his uero cęlestia et ęterna.
OLBIO ET NICANORI SVAVISS. 382 FI-
LIIS SVIS. L. LVCVLLO MILITIAE
DVCE INTERFECTIS DOLENTISS.
PARENTES POSVERE. ΧΑΙΡΕΤΕ
ΜΝΗΜΗΣ ῎cΝΕΚΑ 383
109.1. Lucius enim Lucullus contra Mithridatem, Ponti regem, bella gessit eumque regno expulit. Hoc quod Gręce 384 subscribitur nomina parentum sunt.
OLYMPI VERTEX EX QVA PARTE
EST APOLLINIS PYTHII TEMPLVM
ALTITVDINEM HABET AD SVB-
IECTVM EXAMVSIM MENSVRA-
TVM. X. INTEGRA STADIA ET VN-
[p. 49] VM PLETHIO 386 MINVS QVADRVPE-
DALI. XENOGORAS CELENTI
FILIVS MENSVRAM POSVIT.
TV VALE APOLLO. ET DA NOBIS
BONA.
110.1. Olympus mons in Thessalia, ubi Pellion et Pyerus et Ossa et Pindus et Othris. Olympi huius uerticem nubibus celsiorem esse aiunt. Est et alius mons Olympus in Gallogręcia, 387 alius apud Mysios, in cuius radice est urbs Prusa, alius est secus Mare rubrum in Ęthiopia, haud longe ab Heliopoli oppido, qui oriente sole usque ad horam quintam diei flammas emittit. 388 Hic de illo qui in Thessalia est dici certum est, alioqui Latinam non haberet inscriptionem.
110.2. Examusim , id est examinate ad regulam. (Amusis) Amusis enim regula fabrorum est quam architecti, quum opus probant, rubrica illiniunt. 389 (Stadium) Stadium octaua pars miliarii est. Vndecim ergo stadia sunt mille trecenti et septuagintaquinque passus. PLETHIO minus quadrupedali : mensurę genus est quattuor pedum. Plethii tamen uocabulum nusquam alibi memini me legere, nisi forte harundinem significet, quam Plinius (liber XVI, caput XXXVII) inter harundinum genera non plethium sed plociam appellatam ait, graciliorem [p. 49v/] cęteris. 390 Harundo autem apta est ad aliquid metiendum, unde in Ezechiele legimus: Et calamus mensurę in manu eius. 391
110.3. Potuit iure suo gloriari Xenogoras 392 et, sicut fecit Thales philosophus ęquilatere circuli triangulo descripto, bouem immolare, 393 nisi quidam promere ausi fuissent quot stadia totius terrę ambitus contineat, quantum a terra distet nubium altitudo atque uentorum, quantum inde spacii sit ad lunam, ad solem, ad cętera errantia sydera.
110.4. Sed certe his omnibus longe pręstabilius est mensuram nosse uitę atque morum. Est enim modus in rebus (ut Lucretius 394 inquit), sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum. 395 Non hoc dicimus ut geometrię rationem improbemus – utilis est multis –, sed ut bono melius pręferamus.
111.1. L. Lucius. Q. Quintus. V. F. Viuus fecit. In fronte pedes XXXV, in agro pedes X: in quo spacio aliis sepulturam ponere ius non est nisi domino loci permittente.
111.2. Frons autem illud sepulchri latus est in quo litterę [p. 50] incisę sunt. Quod terrę circa alia latera patet, ager dicitur.
L. STALLIVS SECVNDVS. VI. VIR.
AVG. ET STALLIA CALIROHE VXOR
CVM LIBERIS AEDEM MATRI MA-
GNAE EX VOTO SVSCEPTO FECE-
RVNT. S. P.
112.1. L. Lucius. VI. VIR. AVG. Sex uir Augustalis. S. P. Sua pecunia.
112.2. (VI uir Augustalis) Sex uir Augustalis dicitur decreto Augusti extra ordinem constitutus. (Cybele) Magna mater Cybele est, quę Ops dicitur et deum mater et Berecinthia et Rhea et Bona dea et Pales. Eam terrę pręesse fabulantur. Magna ergo mater quę mortalibus pręstat alimenta; Cybele a Cybelo, Phrigię oppido, in quo colebatur; Ops quod opem ferat agricolis; deorum mater quia Saturno Iouem et alios deos genuisse dicitur; Berecinthia a Berecintho, monte Phrigię; Rhea Gręce Ops est Latine; Bona dea quia fruges largitur; Pales quia gregibus pabula subministrat.
IV.1. HACTENVS externa tibi interpretatus sum, Dominice Papalis charissime, nunc maiorum nostrorum aperiemus monumenta, quę sępe tecum per Salonarum rudera parietinasque uagatus passim iacentia spectaui et interdum, patrii soli nostri quanta quondam gloria fuit mecum animo reuoluens, Vergilianum illud ingemiscendo repetebam: Fuimus Troes, fuit Illium et ingens gloria Teucrorum, 399 nunc nulla.
IV.2. Qualis enim quantaue urbs ista extiterit, quę a Gothis solo ęquata esse desiit, non modo reliquię eius testantur, uerum etiam ueteris historię scriptorum indicat autoritas. (Strabo) Nam et Strabo in suo Geographię libro Delmatarum emporium Salonas esse asserit ac de ipsis Delmatis Ea gens, inquit, annos compluris aduersus Romanos bella gessit. 400 (Plinius) Plinius quoque Secundus ait: Salona colonia ab Iadera CCXXII milia passuum. Petunt in ea iura uiribus 401 descriptis in decurias CCCLXII Delmatę, 402 quos ibi nominatim recenset. Inter eos autem Ardeatum 403 meminit et Italię quondam populatores appellat. (Cęsar) Pręter hęc in Cęsaris Commentariis relatum legimus quod M. Octauius cum nauibus Salonas peruenerit, ubi concitatis Delmatis reliquisque [p. 51] barbaris Clissam a Cęsaris amicicia auertit, conuentumque Salonensem quum neque pollicitationibus neque denunciatione periculi permouere posset, oppugnare instituit. 404 Est autem oppidum, inquit, et loci natura et colle munitum. 405 Octauius quinis castris oppidum pręmere coepit, illi se defendere. Tandem dispositis per muros pueris ac mulieribus portis egressi Octauii castra inuadunt expugnantque, deinde et reliqua, cędeque non parua facta eos qui superfuerant ad naues fugere compellunt. Atque talis fidei talisque in bello uirtutis tunc fuere Salonenses nostri!
IV.3. (Diocletianus) Huc accedit quod Diocletianus imperator, Salonis natus, uirtute rebusque gestis ad Romanorum imperium meruit promoueri. Deposito deinde imperio priuatam uitam peregit in patria. Et quum Romam ad pristinam dignitatem reuocaretur, maluit hic consenescere priuatus quam Romę imperare: usque adeo coeperat eum et amoenitas loci et tranquillum in secessu ocium.
IV.4. Extat ędificium eius Salonis proximum, quod maiores nostri post urbis euersionem incolere coepere: (Spalatum) nunc nostrum natale solum est, quod Spalatum appellant, sed et ipsum semirutum quidem atque in parte deintegratum, murorum tamen ac turrium pulchritudine portarumque affabre structarum decore [p. 51v] ostendens qualia etiam illa fuerint quę uel uetustate uel inimicorum iniuria defecere. (Templum S. Domnii, archiepiscopi Salonensis) Stat adhuc templum Ioui quondam sacrum, nunc Domnio martyri dedicatum, magnę turris instar, rotunda specie angulatum, cuius murus (ut uides) quadrato lapide rethiculataque structura constat. Octo columnis ingentibus intus fulcitur, quibus alię insident minores, quorum quattuor e marmore porphyrite cum aliis ad testudinem usque tecti eriguntur. Exterius circa se magnarum duarum et uiginti columnarum peristylium habet, et id quidem Sinadico marmore nobile. Porro ante templi limina uestibulum ipsum atriumque patet spaciosum, columnis grandibus, et ipsis e marmore Phrygio dolatis, circumseptum, quibus arcus impositi fulciuntur, ita ut nusquam Romę tot, tantas talesque columnas uno in loco compositas reperies. E regione templi sacellum est, eodem tempore parique structurę genere elaboratum. Pręter ista erant et alia tria templa, reliquo ędificio (ut apparet) uetustiora atque ideo magis dirruta. In his tessellarum pictura, qua exornata fuerant, alicubi adhuc uisitur. Extant et chryptoporticus plurimę, ita ut non minus miremur subterranea ędificia quam quę in aperto spectantur.
[p. 52] IV.5. Sed ne plura intempestiue replicem, tibi pręsertim, qui cuncta quidem et sępe uidisti, et adhuc inspicere (in tantum te delectat antiquitas) non satiaris, uide tandem quanta rerum humanarum mutatio sit, quanta uolumina, uel ludibria potius, nunquam simpliciter indulgentis fortunę. 406 Nihil usquam firmum habetur in terra, nihil stabile, nihil in eodem statu permanens, non urbes, non imperia. Extra terram igitur, extra anni Solisque uias 407 quęrenda hominum felicitas est. Quam pie iusteque uiuentibus omnium potens Deus super cęlum perennem perpetuamque largitur.
IV.6. Sed iam quod proposuimus prosequamur.
L. LIBVRCIO FELICI. V. ANN. XXIIII.
PATRIA MIRA FORTITV. DEFEN.
INTERFE. ET CVM COMMV. LACH-
RI. AD ROG. DVCT. IVLLIOLA MAR-
CELLA. V. PI. POST. III. DI. OBIIT.
113.1. Integrum sic: Lucio Liburcio felici. Vixit annos XXIIII. Patria mira fortitudine defensa interfecto et cum communibus lachrimis ad rogum ducto Iulliola Marcella uiro piissimo. Postea tertia die obiit.
113.2. Vixit annos : deest qui. Sic tamen et apud historicos et apud poetas usurpatum inuenies, ut est illud: Vrbs antiqua [p. 52v] fuit, Tyrii tenuere coloni, 409 quem dicendi modum epexegesim uocat Seruius. 410
113.3. Hic igitur quattuor et uiginti annos natus pro patrię salute fortiter pugnando occubuit dignusque uisus est cui a ciuibus cum lachrimis iusta persoluerentur. Eo ammisso et iam sepulto uxor prę animi tristitia tris tamen dies superuixit, posteris relinquens non minus certum sui erga uirum amoris testimonium quam Getharum foeminę, quę super mortua coniugum corpora interfici simulque sepeliri expetisse feruntur. 411 Potest quidem esse audacior quę se perimendam sponte offert, sed non ista amantior quam uis extinxit doloris.
113.4. Huiuscemodi exemplum in adolescentia nostra uidimus, Dominice, Perinę, consobrinę tuę, quę Gorgio marito a Turcis interfecto moerore superata efflauit animam. Tunc ego amborum sortem miseratus tale (ut et tu meminisse potes) illis apposui epitaphium, dum adhuc Tydei, pręceptoris mei, scholam frequentarem: 412
(Epigramma)Ausus confertos incurrere Gorgius hostesIpse suo cęsus 413 sanguine sparsit humum.Non potuit lethum perferre Perina mariti:Hic demum nimio uicta dolore iacet.Hęc quicunque legis, sęuę maledicito dextrę[p. 53] Vna quę fecit cęde perire duos.
P. FVNDANIVS PHILOLOGVS AV-
GVSTAL. 415 T. F. I. SIBI ET FVNDA-
NIAE EGLOGI LIBERT. ET VXO-
RI. ZOSIMVS ET FELIX LIBERT.
ET HERED. FACIVND. CVR.
114.1. Integrum ita: Publius Fundanius, philologus Augustalis, 416 testamento fieri iussit sibi et Fundanię Eglogi, libertę et uxori. Zosimus et Felix, liberti et heredes, faciundum curarunt.
114.2. Philologus Augustalis: officii nomen fuisse coniicio ab Augusto concessi. Philos enim Gręce Latine amorem sonat et logos ratio uel oratio dicitur, ut quasi procurator alicuius Cęsaris Augusti sit qui eius rem curet et expensi acceptique rationes in prouincia dispungat atque cognoscat.
.D. .M.
PANES FILIAE INFELICISSIMAE
.TTT. P. A. F.
115.1. Hoc est: Panes filię infelicissimę Tertullę [p. 53v] parens afflicta fecit, ut sit Panes mater et Tertulla filia; utriusque enim nomen fuit exprimendum. Tertullam autem in quibusdam epitaphiis integre descriptam legi, quare adducor ut credam hoc loco per tria T. Tertullam significari.
.D. .M.
CASSIO MINERBINO DEF. ANN.
XLVII. AELSVPERA CONIVX
MARITO INCOMPARABILI CVM
QVO VIXIT ANN. XXVII. B. 419 M.
ET SIBI.
116.1. DEF. ANN. Defuncto annorum. ANN. Annos. B. M. Benemerito.
116.2. Coniux: obseruandum sicut hic, ita in aliis multis legi coniux, non coniunx. Nam neque in obliquis habet "n". Dicimus enim: "coniugis, coniugi, coniugem", non "coniungis, coniungi, coniungem". 420
C. CLODIVS FELIX. IIIIII . VIR. AVG.
V. F. SIBI ET CLODIAE PRIMIGE-
NIAE FILIAE POSTERISQ. SVIS.
117.1. Hoc est: Caius 422 Clodius Felix sex uir Augustalis uiuus fecit. Cętera integra sunt.
[p. 54] 117.2. Diximus sexuiratum in prouinciis esse, non Romę. 423 Primigenię filię: nos dicimus primogenitę. Sed etiam grammatici ea primigenia uerba uocant quę per se inuenta sunt, nec aliunde deriuantur. Non igitur incongrue sicut primogenitos ita et primogenios dixerimus illos qui primo nati sunt. 424
.D. .M.
ISICIAE FIRMINAE CONIVGI
FL. FORTVNATVS MARITVS
.B. M. P. D. ANN. P. M. XXXV.
118.1. Legendum sic: Isicię Firminę coniugi Flauius Fortunatus maritus benemeritę posuit, defunctę annorum plus minus XXXV.
118.2. Plus minus, id est circiter. Incertum enim erat siue parum plus siue parum minus ętatis haberet quando uita decessit.
L. POMPONIVS EXTRICATVS. V. F.
SIBI ET SVIS ET COPPIO VIVIANO
AMICO. B. M. IN. FR. P. VI. IN AGR.
.P. VI.
DEP. IVLII ZACONI DIE. IIII. NO-
NAS NOVEMBRES. DECIANO
ET CEREALE. COSS.
FL. IVLIVS ZACONVS ET AVRE-
LIA MERIA CONIVX EIVS. HOC
SARCOPHACVM SIBI VIVI POSV-
ERVNT. SIQVIS POST NOSTRAM
PAVSATIONEM HOC SARCOPHA-
CVM APERIRE VOLVERIT, INFE-
RAT ECCLESIAE SALONARVM
CENTILIBRAS 430 QVINQVAGINTA.
120.1. DEP. Depositio. COSS. consulibus. FL. Flauius.
120.2. Pausationem, id est requiem. (Pausa) Pausa enim (ut Nonius ait) requies est. 431
120.3. Inferat, inquit, ecclesię Salonarum centilibras L. Ex hoc patet iam tunc 432 Christianos fuisse Salonis. Ecclesia enim Christianorum est, non infidelium. Centilibrę quoque nouitium monetę genus, non uetus. Sarcophagus autem (ut Plinius ait) lapis est fissili uena; corpora defunctorum condita in eo absummi constat intra quadragesimum diem. 433 Ideo nomen habet a carne edenda. σαρξ enim caro est et πατων edo. Hinc quidam sarcophagum pro sepulchro usurpant. Quod autem hic scribitur "sarcophacus", manifestum est [p. 55] in multis "c" loco "g" usurpari.
DIS SYRIS.
C. ALBVCIVS. CL. RESTITVTVS.
121.1. Hunc Syrum fuisse arbitror et cum ęgrotasset, a suis diis se restitutum ratus uotum soluit. Syri autem et Ęgyptii animalium effigies adorabant et magis (ut Pomponius inquit) ipsa animalia, apim pręsertim, hoc est bouem nigrum certis maculis insignem et cauda linguaque dissimilem aliorum. 435
121.2. CL. Clementer.
.D. .M.
ATANIA MARCIA MARCELLAE
FIL. DEF. ANN. VIII.
122.1. Hoc est: filię defunctę annorum octo.
IMP. CAES. MA. AVR. ANTONINO
AVG. PONT. MAX. TRIB. POT. XX IIII .
P. P. COH. I . CXƆ. DEL. SVB. CVR.
GRANI FORTVNATI. TRIB. COH.
EIVSD. MVRI. P. DCCC. IN HIS
TVRR. VNA.
[p. 55v] 124.1. Legendum ita: Imperatore Cęsare Marco Aurelio Antonino Augusto, pontifice maximo, tribunicię potestatis quater 440 et uigesies, positi per cohortem primam mille Delmatarum sub cura Grani Fortunati, tribuni cohortis eiusdem, muri passuum octingentorum, in his turris una.
124.2. (Antoninus Verus) Hunc imperatorem fuisse reor Marcum Aurelium Antoninum cognomento Verum, qui post Titum Antoninum Pium 441 imperauit annos XVIIII, mensem unum. 442 Quo in Germania aduersus Quados pugnante exercitui 443 siti oppresso pluuia (ut Eusebius refert) diuinitus missa pręstitit potum, Germanos autem et Sarmatas fulmina persecuta sunt. 444 Extant eius litterę (ut idem testatur) quibus ipse confessus est pluuiam illam, quę tunc 445 contigit, precibus militum Christianorum fuisse impetratam. 446 (Commodus) Hic Commodum filium regni consortem fecit, cum eo de hostibus triumphauit, multa largitus est, pecuniam quę fisco debebatur debitoribus remisit, legum ueterum seueritatem nouis constitutionibus temperauit. 447 In ęditione ludorum centum simul leones exhibuit. 448 In Pannonia 449 morbo periit, 450 Commodo filio relinquens imperium.
124.3. Ab hoc igitur missa fuit Delmatarum [p. 56] cohors (Murus) ad ędificandum murum Salonarum, cuius fundamenta adhuc extant, ingentibus saxis posita prope fluminis ripam et inde ad maris littora Tragurium uersus longo admodum ordine tendentia. (Delmatarum militum uirtus) Delmatarum autem uirtus ex eo declaratur quod primę cohortis fuisse memorantur. Prima quippe cohors cęteras et numero et dignitate superabat. 451 Quam rem ut melius intelligas, paulo plenius explanabo.
124.4. (Legio) Legio una ex sex milibus peditum centum additis et ex septingentis triginta equitibus constabat. Ea diuidebatur in cohortes decem. (Cohors prima) Prima cohors cum imperatore erat circa uexillum, homines mille centum et quinque pedites, centum et quadraginta duos equites, (Secunda) secunda uero cohors quingentos et quinquaginta duos pedites, sex et sexaginta equites habuit. (Reliquę octo) Hunc eundem numerum reliquę cohortes habuerunt. Ex his decem cohortibus, quoties pręlium immineret, duę acies ordinabantur. (Acies prima) In prima acie prima cohors dextrum cornu tenebat, quinta leuum, tertia locum medium, (Acies secunda) circa quam secunda et quarta erant. 452 Idem ordo secundę post primam aciei fuerat. Iccirco igitur primę cohortis Delmatę fuere quia et corporis [p. 56v] robore et animi magnitudine alios antecesserant.
124.5. Inscriptio autem ista indicat sub quo imperatore et per quos murus iste cum turri fuerat ędificatus. (Quando urbs Salonarum facta latior) Ex quo etiam coniici potest urbem ipsam non ita amplam tunc fuisse quum a M. Octauio Pompeiano est oppugnata. Tunc enim et loci natura et colle munita dicitur quia latus montis occupabat, 453 postea uero cum muro hoc, de quo loquimur, in tantum fuit dilatata ut maior pars eius in planicie quam in cliuo sedisse appareat.
IMP. CAESAR DIVI VESPASIANI
F. DOMITIANVS AVGVSTVS GER-
MANICVS PONTIFEX MAXIMVS
TRIBVNIC. POTEST. X II . IMP. XX II .
COS. XVI. CENSOR PERPETVVS.
P. P. PEDITIBVS ET EQVITIBVS
QVI MILITANT IN COHORTE. III .
ALPINORVM ET IN. VIII . VOLVN-
TARIORVM CIVIVM ROMANORVM.
QVI PEREGRINAE CONDICIONIS 455
PROBATI ERANT. ET SVNT IN DEL-
MATIA SVB. Q. POMPONIO RVFO.
QVI QVINA ET VICENA STIPENDIA
AVT PLVRA MERVERVNT. ITEM
[p. 57] DIMISSO HONESTA MISSIONE EME-
RITIS STIPENDIIS. QVORVM NO-
MINA SVBSCRIPTA SVNT. IPSIS
LIBERIS POSTERISQVE EORVM
CIVITATEM DEDIT ET CONVBI-
VM CVM VXORIBVS QVAS TVNC
HABVISSENT CVM EST CIVITAS
IIS DATA. AVT SIQVI CAELIBES
ESSENT CVM IIS QVAS POSTEA
DVXISSENT DVMTAXAT SINGV-
LI SINGVLAS. A. D. III. IDVS IVLIAS.
M. LOLLIO PAVLINO VALERIO ASI-
ATICO SATVRNINO. C. ANTIO IV-
LIO QVADRATO. COS. COHORT. III.
ALPINORVM. CVI PRAEST. C.
VIBIVS MAXIMVS.
PEDITI.
VENETO DITI. F. DAVERS ET
MADENAE PLARENTIS FILIAE
VXORI EIVS DERAMISI. ET
GALLO. F. EIVS.
DESCRIPTVM ET RECOGNITVM
EX TABVLA AENEA. QVAE FIXA
EST ROMAE IN MVRO POST TEM-
PLVM DIVI AVG. AD MINERVAM.
[p. 57v] A. VOLVMNI EXPECTATI.
Q. ORFI CVPITI.
CN. EGNATI VITALIS.
SEX. MANLI CINNAMI.
L. PVLLI SPERATI.
P. ATINI AMERIMNI.
L. PVLLI VERECVNDI.
125.1. Hoc ita descriptum in tabellis ęneis intra Salonarum ruinas repertum uidimus, legimus, exscripsimus. (Tabellę ęneę) Has autem tabellas nunc tu, Dominice, dono tibi datas in deliciis habes, quasi heres eorum quibus olim in testimonium uirtutis ab imperatore traditę fuere. Nec iniuria id facis, quando quidem auorum gloria ad nepotum redundat laudem, tantoque ad te magis quanto plenius eos expresseris et militię studio et animi uigore. Dum enim uirenti adhuc ętate floreres, equos alere, arma tractare et nunc hasta, nunc ense pugnę simulacra cum ęqualibus ciere magnopere te delectabat. Quin etiam, quoties incursiones pati contigit, toties obuiam hosti cum armatorum manu prodibas, contempto uitę periculo pro patrię honore. Post hęc in classe Veneta triremis pręfectus Ottomanico bello ita te gessisti ut iam [p. 58] emeritis stipendiis domum reuersus domesticis laudem attuleris, amicis lętitiam, patrię decorem.
125.2. Non uereor nequis me adulari existimet: omnibus nota loquor magisque timeo ne uerecundiam tuam offendam quam ne aliorum aures grauem. Te enim tuo merito et summi diligunt et medii amplectunt et infimi colunt. Sed quoniam ea modestia es ut ostentari opera tua et coram efferri non satis ęquo animo pati soleas, his omissis reuertar ad tabellas et scripturam istam, quę de terrę puluere erruta et fato quodam tibi exhibita in tuo seruatur scrinio, interpretari pergam.
125.3. Domitianus imperator Delmatis quibusdam, qui sub eius auspiciis frequenter militauerant, pręter 456 stipendia quę meruerunt, priuilegium facit quo ipsis uxoribusque eorum, liberis posterisque eorum ciuitatem donat, id est ut ciuium Romanorum iure utantur et pro ciuibus habeantur. Atque hoc ipsum principis priuilegium descriptum fuisse Romę dicitur in tabula ęnea quę muro affixa erat post templum Octauiani Augusti ad Mineruam, loco uidelicet conspicuo, ut legentes illorum qui sic [p. 58v] honorati erant exemplo ad uirtutem exercendam accenderentur.
125.4. IMP. CAESAR. 457 Quinam hic fuerit, quid egerit, quomodo finierit, breuiter tibi expediam. (Domitianus) Domitianus Vespasiani fuit filius. Tito fratri successit in regno. De Dacis et Germanis triumphauit. 458 Statuas aureas et argenteas sibi in Capitolio poni iussit. 459 Primus dominum se et deum appellari pręcepit. 460 Christianos persecutus est, Ioannem apostolum in Pathmos ipse relegauit. 461 Sicut Quintilis mensis a Iulio Iulius et Sextilis ab Augusto Augustus dicti sunt, ita ille Septembrem Germanicum, Octobrem Domitianum nuncupari edixit; sed nomina ista cum ipso simul desuerunt. 462 Philosophos et mathematicos Roma expulit. 463 Iudeos, qui de stirpe Dauidis erant, interfecit, regium genus suspectum habens. 464 Ipse occisus in palatio periit 465 anno ętatis suę XXXVI. Tunc clypei imaginesque eius in terram deiectę et ab omnibus conculcatę. 466 Quod contigit anno humanę salutis XCVIIII. Regnauit annos XV, menses V. 467
125.5. Hic igitur ea quę dicta sunt concessit 468 Peditibus et equitibus qui militabant in cohorte tertia Alpinorum : (Alpini) Alpini sunt qui sub Alpibus habitant, Ligures. De cohortium [p. 59] autem generibus diximus. 469 (Romani) Et in octaua uoluntariorum ciuium Romanorum : id est eorum qui ultro se obtulerant in militiam, uolones olim dicti quia post Cannensem cladem serui in militiam recepti acceperunt libertatem quum sponte se obtulissent. 470 , 471 Qui peregrinę , inquit, conditionis probati erant : (Delmatę) id est non Itali noscebantur, sed Delmatę. Qui quina et uicena stipendia aut plura meruerunt : id est qui quinquies et uicesies uel pluries in expeditione belli fuerunt. (Tria missionum genera) Item dimisso honesta missione : triplex fuit missionis ratio: honesta, quando exacto militię tempore miles dimittebatur; causaria, quando uitio corporis uel mentis parum idoneus putabatur; ignominiosa, quum ob delictum aliquod exautorabatur. Emeritis stipendiis : id est persolutis. Emeriti enim dicuntur militia soluti. Singuli singulas : per hoc intelligimus uni uiro nefas fuisse plures habere uxores. A. D. III : a die tertio Idus Iulias. Marco Lollio : hęc equitum nomina. Pediti : et hęc peditum. In fine ponuntur nomina liberorum posterorumue. De magistratibus autem qui hic Domitiano tribuuntur in pręcedentibus est tractatum. 472
125.6. Nihil aliud hoc loco explicandum restat nisi quod et te ius Romanę ciuitatis possidere credi par sit, [p. 59v] quum et priuilegium possis ostendere et Papalis cognomen geras. Papam enim Romę modo pręesse nouimus, cui tunc Cęsares Augusti pręfuerunt.
.D. .M.
L. CORNELIO. L. F. BEATISSIMO.
QVI VIX. PL. M. 474 ANN. XXIX. FVIT. ORDI-
NIS MILIT. COH. I . HABVIT. VII .
SPOL. X I . CORON. CIVIC. A CLAS-
SE ROMAN. CVM EORVM NOTA
INTERFECTVS PERIIT. ET A SO-
CIIS CONCLAMATVS EST. S. C.
EX AERARIO CIVI NOBILISSIMO
ET. B. M. P. III. IDS. IVLIAS.
126.1. D. M. Diis manibus. L. Lucio. L. F. Lucii filio. Ordinis militaris cohortis primę.
126.2. Habuit septem spolia quia ex prouocatione septies singulari certamine uicerat. Vndecim coronas ciuicas: toties ciue in pręlio seruato. Ciuica enim corona donabatur qui ciuem ab inimicorum oppressione liberasset. Ea erat ex fronde querna, quoniam cibus uictusque e quercu capi quondam solebat. 475 A classe Romanorum fuit interfectus: tunc, opinor, quum Marcus Octauius (ut dictum est supra) 476 [p. 60] Salonas cum nauibus ueniens obsedisset et quum per dolum ex insidiis fuit interceptus. Ideo cum eorum nota, id est ignominia, fuit interceptus dicitur. A sociis conclamatus est, id est deploratus atque defletus et ad rogum usque deductus et decreto senatus uel decurionum sepultura honoratus ex ęrario collata pecunia.
126.3. S. C. Senatus consultum. B. M. P. Benemerito posuit. VIX. ANN. XXIX. PL. M. Vixit annos XXIX plus minus, id est circiter. III Idus et cętera.
L. HELIO CAESARE IMP. P. COELIO
ET VIBVLIO PIO. COSS. VII. IDVS
OCTOBRES.
C. DOMITIVS VALENS. II . VIR. I. D.
PRAEEVNTE. C. IVLIO SEVERO
PONTIF. LEGEM DIXIT IN EA VER-
BA QVAE INFRA SCRIPTA SVNT.
IVPPITER. O. M. QVANDOQVE TIBI
HODIE HANC ARAM DABO DEDICABOQ. 478
OLLIS LEGIBVS OLLISQ. REGIONI-
BVS DABO DEDICABOQ. QVAS HIC
HODIE PALAM DIXERO. VTI INFI-
MVM SOLVM HVIVS ARAE EST.
SIQVIS HIC HOSTIA SACRVM FAXIT
QVOD MAGMENTVM NEC PROTOLLAT.
[p. 60v] IDCIRCO TAMEN PROBE FACTVM
ESTO. CAETERAE LEGES HVIC 479
ARAE EAEDEM SVNTO QVAE A-
RAE DIANAE SVNT IN AVENTINO
MONTE DICTAE. HISCE LEGIBVS
HISCE REGIONIBVS SICVTI DIXI
HANC TIBI ARAM IVPITTER OP-
TIME MAXIME DICO DEDICOQVE
VTI SIS VOLENS PROPICIVS MIHI
CONLEGISQVE MEIS. DECVRIONI-
BVS COLONIS INCOLIS COLONIAE.
MARTIAE IVLIAE SALONAE CON-
IVGIBVS LIBERISQVE NOSTRIS.
127.1. Helius Pertinax septuagesimum ętatis excedens annum, quum esset pręfectus urbis, ex senatus consulto imperare iussus est. 480 Obsecrante senatu ut uxorem suam Augustam et filium Cęsarem appellaret contradixit et sufficere testatus est quod ipse regnet inuictus. 481 , 482 Occiditur in palatio, Iuliani iuris periti scelere; quem postea Seuerus apud Miluium pontem interfecit. 483 Helius imperauit menses sex. 484
127.2. Eo igitur imperante Caius Domitius Valens duum uir apud Salonas Ioui aram dedicat hac lege ut siquis ibi hostia sacrum faxit, id est pecude ita sacrificet, quod magmentum [p. 61] – magmentum antiqui maius augmentum dicebant 485 – nec protollat, id est nec proferat, 486 quędam quę augeri solent sacrificium, libamenta, etiam sine his probe factum esto et rite sacrificatum putetur. Pro arę autem dedicatione Iouem postulat ut sibi ac suis uolens propiciusque sit. Hostia dicitur pecus quod in sacrificio occiditur, hostire enim dicebant ferire. Ollis antique dictum pro illis; 487 dico dedicoque: pontificale uerbum, significat: ęternum trado. In Auentino: Romę collis, ab Auentino, Albano rege, ibi sepulto dictus. In eo colle fuit templum Dianę, 488 cuius leges huic arę communes esse iubet, ut eodem sacrificandi ritu utatur qui hic Ioui sacrificat quo utuntur qui in Auentino sacrificant Dianę.
127.3. II. VIR. Duum uir. I. D. Primo die uel imo die. O. M. Optime maxime. Cętera patent.
VARIVS VALENTINVS ET ELA-
VIA LICENTINA IVLIO CYRANO
ET VARIAE ELAVIAE SALONAE.
QVI. VIX. IVLIVS ANNOS. XXVIII.
MENSES. II. SALONA ANNOS. XVI.
MENSES. VIII. PARENTES INFE-
LICISSIMI FILIIS CARIS POSVERVNT.
C. TESPRIO mascelioni
Visellia felicla marito
incomparabili posVit.
129.1. Facilis quidem horum ac plana est lectio, sed nuda nomina. Tam enim nescitur qui fuerint isti aut quid egerint quam si nulla omnino de illis littera hic extaret.
129.2. Ex quo constat neminem inscriptionibus clarum fore quem nobilem non fecerit uirtus. Soli memorantur illi qui memoratu digna gessere, aliorum nomina simul cum corporibus mortua iacent: illa obliuione, hęc terra obruta. Nobis tamen non ideo colenda est uirtus ut posteritati noti simus, sed ut Deo placeamus.
L. IVLIVS. C. F. TRO. CLEMENS
NEGOTIATOR. T. F. IVSSIT SIBI
ET. C. IVLIO. C. F. TRO. MAXIMO
PATRI. ET NONIAE LACRI. F.
MARVLIAE MATRI. ET. L. IVLIO
L. F. TRO. MAXIMO FILIO. ET. IV-
LIAE. L. F. MARVLIAE. F. ET IV-
LIAE. L. F. CLEMENTILLA. F. F.
[p. 62] 130.1. Hęc apud te in saxo ingenti incisis litteris habentur, quę nos de fundamentis Salonarum littoralis muri erruta ad tuas ędis transferri, sicut pleraque alia, nuperrime uidimus. Nec sumptui enim nec labori parcis dum ueterum monumenta undequaque tibi comparas. Hęc igitur in fine opusculi descripta ita exponere libuit:
130.2. L. IVLIVS. C. F. TRO. CLEMENS NEGOTIATOR. T. F. IVSSIT SIBI, id est Lucius Iulius, Cai filius, Troezenus, cui Clementi agnomen fuit. Externus enim fuit, ex Troezene, 492 Achaię 493 oppido, et Salonis residens negotiabatur. Is testamento fieri iussit sibi: iussit quippe fieri sibi sepulchrum cum ędificio superposito et parentibus et filiis iam uita defunctis, unde dicitur: et Iulio, Cai filio, Troezeno Maximo patri, et Nonię, Lacri filię, Marulię matri, et Lucio Iulio, Lucii filio. Ipse atem Lucius est dictus. Troezeno Maximo filio: ideo Troezeno quia quum maximus natus esset, in patria eum genuerat, reliquos Salonis. De quibus dicitur: et Iulię, Lucii filię, Marulię filię, et Iulię, Lucii filię, [p. 62v] Clementilla filia fecit.
130.3. Clementilla ergo, filia superstes, quod pater Lucius Iulius Clemens fieri iusserat, hoc faciundum curauit, ut ostenderet quantum uiuo obsequens fuerit genitori quę mortuo quoque obediuit.
V.1. Hęc habui, Dominice iocundissime, quę de ueteribus collecta monumentis tuo rogatu tibi exponerem. In quibus (ut uides) manifesto apparet illis qui aliquo uirtutis studio claruerunt et uel foris uel domi magni habiti sunt honorem publice exhibitum laudemque litteris, quo perennior fieret, marmore insculptis memorię mandatam.
V.2. Sed nos pręmia ista, quę momentanea sunt et tam uulgi quam temporis obnoxia iniurię, contemnentes ad illam tantum totis animi corporisque uiribus capiendam mercedem contendamus quę nobis ab ipso omnium rectore ac dominatore Deo promissa est. Sola enim neque uetustatis sentit situm neque sui status mutationem formidat nec ullum suę felicitatis finem futurum expectat. Eam autem assequemur si, sicut Romani [p. 63] imperatores contra inimicos magno animo dimicabant, ita nos aduersus prauas cupidines boni et ęqui rationem tuendo depugnabimus acriterque resistemus.
V.3. Gloriosum est profecto aduersariorum conatibus reluctari, reluctando superare, superando uel tropheum uel ouationem uel triumphum demereri; nulla tamen gloriosior est uictoria quam se ipsum uincere et affectibus imperare, et non ea quę corporis uoluptas suggerit facere, sed quod lex pręcipit diuina: illud meditari, illud exequi uelle, ad illud perficiundum tota animi affectione niti atque contendere. Eos enim qui sic agunt non terrena manet remuneratio, sed cęlestis, non laus in marmore incidenda uel in chartis describenda, sed illa inęstimabilis atque ineffabilis gloria in cęlesti regno perpetuo permanenda diuinęque destinationis immobilitate stabilienda, neque minuenda unquam neque finienda. Non hanc acceperunt ueteres Romani, non Carthaginenses, non Macedones, non Athenienses, non Thebani, non Lacones, non alię nationes quę [p. 63v] diu multumque dominatę sunt, quoniam quos uera latuit religio, ueri boni mercede indigni fuerunt.
V.4. Solis itaque in Christum credentibus et unum Deum pie sancteque colentibus ea impenditur. Quę quidem tanta ac talis est ut (sicut Paulus apostolus ait) omnem sensum superet humanum, 494 omnem uincat mundanę opulentię taxationem. Nec oculus uidit igitur, nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit quam grande bonum illud sit quod pręparauit Deus iis qui diligunt eum. 495 Nihil enim aut maius cogitare aut pulchrius cernere aut dulcius gustare aut suauius audire aut iocundius odorari aut perennius possidere quam eum possumus in quo uno sunt omnia et a quo omnia et per quem omnia. 496 Semel denique statuendum est, qui Deum habet, eum nullius unquam boni indigere, qui uero Deum non habet, eum habere nihil. Deum autem habent qui iussa eius perficere student atque conantur, cauendo a uitiis uirtutibusque inhęrendo. In Deo enim manent, et Deus in illis, hic per fidem firmam, illic per charitatem perpetuam atque sempiternam.
FINIS
.I. O. M.
Q. RAONIVS DIODORVS EX
VOTO POSVIT LIBES MERI-
TO. IIII . IDVS MAIAS. PRONI-
ANO ET BRADVA. COSS.
131.1. Ioui optimo maximo. Libes pro libens: quędam enim huiusmodi uocabula subtracto "n" scribebant antiqui.
131.2. Hic Quintus Raonius Diodorus posita Ioui ara siue templo uotum soluerat. Quando autem id egerit, per Idus diem, per consules annum ostendit. Nos autem tunc Deo gratissimum soluimus uotum cum uitę cursum ita ut ipse pręcipit dirigere studemus.
A. TER. PANTERA.
.AGO. FECIT.
132.1. Puto sic legendum: Aulus Terentius pantherarum agonium fecit.
132.2. Agonium ludum esse ait Festus Pompeius, ob hoc dictum quia locus in quo ludi initio facti sunt fuit sine angulo. Cuius ludi festa agonalia dicebantur. 499 Hęc factitata 500 ait Romę in monte Quirinali. Est enim Quirinalis Agonius et Collina porta Agonensis. 501 [p. 64v] Agoniorum meminit Ouidius libro Fastorum primo dicens: Et prius antiquus dicebat agonia sermo. 502 De pantheris autem Plinius libro VIII, capite XVII sic scribit: Pantheris, inquit, in candido breues macularum oculi. 503 Has a pardis ait solo candore discerni et id animal gigni in Aphrica Syriaque. 504 Idem ait: pantheras primus Scaurus in ędilitate sua uarias CL uniuersas misit, deinde Pompeius Magnus quadringentas decem, diuus Augustus quadringentas XX. 505
132.3. Aulus igitur Terentius apud Salonas Romano more in agonali ludo pantheras exhibuit et qui id fecerit, ut posteris quoque notum foret, litteris in marmore sculptis testatus est. Hoc equidem in illo amphiteatro factum reor cuius adhuc uestigia extare cernimus.
132.4. Et satis certe magnificum fuit tam procul petitas bestias in ludum adduxisse, sed ego multo magnificentius esse dixerim hominum bestiali ritu uiuentium licentiam legibus coercere. Illud enim ad uoluptatem pertinet oculorum, hoc ad morum censuram.
C. SEXTIO QVOD. C. BELLO.
CONF. RELIQVIAS NON DE-
SERVERIT POMPEIANORVM.
VICTORIS IVSSV. M. K. D. MVL-
TATO. ET IN EXIL. ACTO. C. SEX-
TIA VXOR PARVVLIS CVM LI-
BERIS OBSERVARI IVSSA. SEQ.
IPSOSQ. REPENTI PRAECIPITIO
VINDICAVIT IN LIBERTATEM.
VIXIT LIBERA. ANN. XLVI. SER-
VA NEC DIEM.
133.1. C. bello conf., id est ciuili bello confecto. M. K. D. Maxima capitis diminutione multato. Caius iuris consultus: Capitis, inquit, diminutio est status permutatio. 507 Paulus etiam ait: Capitis diminutionis tria genera sunt: maxima, media, minima. Tria enim sunt quę habemus: libertatem, ciuitatem, familiam. Igitur quum hęc omnia amittimus, hoc est et libertatem et ciuitatem et familiam, maximam esse capitis diminutionem; quum uero amittimus ciuitatem et libertatem [p. 65v] retinemus, mediam esse capitis diminutionem; quum libertas et ciuitas retinetur, familia tantum mutatur, minimam esse capitis diminutionem constat. 508 Cętera in epitaphio posita patent.
133.2. Nequis autem ulla unquam de causa sibi ipsi manum inferendam putet, Platonis in Phedone sententia est nemini fas esse sibi mortem consciscere. 509 Animam enim dei, omnium domini, depositum esse in corpore, quam qui excluserit illo inuito, grauiter peccabit. 510 Photinus 511 quoque philosophus animam corporeis passionibus liberam exire oportere ait, quam qui de corpore uiolenter excludit, liberam esse non patitur; aut enim metu aut odio id agit et animam talium passionum sordibus inquinat. 512
133.3. Quod si philosophis diuinę legis ignaris hęc sententia sederit, quanto magis Christianis Deo cui seruiunt id ipsum asserente placere debet? Ait enim: Non occides, 513 et si alios occidere uetamur, quanto magis nos ipsos? Longe autem satius est seruitutem, exilium, proscriptionem et quęque aduersa inuita pati quam malis istis quę temporaria sunt euitatis in malum ęternum incidere, et post corporis animęque solutionem ad inferos relegari. Diuini quippe mandati pręuaricatoribus talis proposita est poena.
[p. 66] Salonis
CONSENTIO DEORVM.
MARC. AN. A. SOZOMENE
IMPERIO FECIT.
134.1. Marcus Terentius Varro de re rustica scripturus deos inuocat consentes eosque XII nominatim enumerat. 515 Festus quoque Pompeius ait consentia sacra dici quę multorum consensu sunt statuta. 516 Consentes ergo deos illos appellasse uidetur Varro a quibus terrę fruges iuuari ex multorum consensu creditum sit. Hinc ego consentionem deorum hoc loco ędem cognominatam reor quę diis illis dedicata erat quos populus Salonensis inter se consentiens magis religiose uenerabatur. Hanc igitur ędem Sozomene, mulier sic dicta, fabricandam curauit iussu et imperio Marci Antonini Augusti, de quo dicendum restat.
134.2. (Marcus Antoninus Augustus) Marcus Antoninus ab Antonino Pio adoptatus eo defuncto ex senatus autoritate reipublicę regimen suscepit. Cum Lucio Vero fratre primus ęquo iure imperauit. Vxorem habuit Anniam Cornificiam, deinde Faustinam iuniorem, amitinam suam. 517 Gręcis Latinisque perdiscendis litteris operam dedit philosophięque incubuit studiis. Pio ipsi [p. 66v] morum 518 uitęque probitate persimilis fuit. Marcomanos, Germanię gentem, in Danubii transitu uicit. Cum Commodo filio, quem de Faustina genitum Cęsarem nuncupauerat, triumphauit. Aufidio 519 Cassio a senatu hoste iudicato post eius necem Antiochenis, qui cum illo coniurauerant, ueniam indulsit. Marcomanos bello repetiit tertioque anno quam ad eam expeditionem profectus est uita decessit, Commodo filio relinquens imperium. Luxit eum ciuitas, quisque omnium optimum fuisse prędicauit. Imperauit annos XVIII, 520 uixit LXI. 521
135.1. De Flauio Constantino Cęsare superius inter Romanas inscriptiones est relatum. 524 Huic ob merita collegium fabrorum ędis Veneris statuam erexerat atque ita insculptis in marmore litteris inscripsit: [p. 67] Flauio Constantino nobilissimo ac beatissimo Cęsari collegium fabrum Veneris. Subintelligitur: posuit.
135.2. Collegia erant quę nunc fratalię uulgo appellantur. Dicebantur eius dei cuius ędem frequentabant. Fabrum sincopa est pro fabrorum. Faber commune nomen est eorum qui manibus opera exercent. Beatus dicitur cui cuncta prospere succedunt. Sed quoniam mortalium beatitudo fluxa atque fragilis est, beatum non putabant nisi quem usque in finem uitę beatum fuisse constabat. Vnde Iuuenalis: 525 Dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet. 526
135.3. Nos uero illum beatum esse dicimus qui iam illam beatitudinem quę amitti non potest est consecutus. Quid enim iuuat usque ad diem extremum prosperitatibus perfrui et post hęc ęternis subiici suppliciis?
.D. S. P.
FEL. VR. QV. TE. CI. Q. L. SEV.
AB. INI. INT. AN. XX. S. C.
DEC. B. M. ST. P.
136.1. Integrum sic: [p. 67v] Felix urna quę tenes cineres Quinti Lucii Seueri, ab inimicis ineterempti, annorum uiginti. Salonarum ciues decurioni benemerito statuam posuerunt.
136.2. Decurię (ut Pedianus ait) nobiliorum sunt, centurię inferiorum. 528 In municipiis idem est decurio quod Romę senator. 529 Pomponius iuris consultus, De uerborum significatione, decuriones inquit dictos ex eo quod initio, cum colonię deducerentur, decima pars eorum qui deducebantur publici concilii 530 gratia conscribi solita erat. 531 Is ergo Seuerus ex nobilioribus fuit et iuuenili ardore feruens cum inimicis congressus periit. Ob quam animi fortitudinem statuam a ciuibus meruit, titulus habet.
136.3. D. S. P., hoc est diis sacrum perpetuum.
VIBIVS PIVS DEO SOLI INVIC-
TO ARAM DEDICO. VT SIS
MIHI PROPICIVS MILITIB.
CENTVRIONIBVSQ. MEIS.
137.1. Vibius deo soli aram dedicat. Deo inquit soli inuicto uel quia deus solus superior omnium sit uel Solem deum putauit quia suo splendore cuncta illustrat, suo calore omnium causa est gignendorum. Primi [p. 68] Ęgyptii (ut Diodorus ait) Solem et Lunam deos putarunt et Solem quidem Osirim, Lunam Isim nuncuparunt. 533 Vibius iste ductor Salonitani exercitus fuit et cum hoste conflicturus 534 deum sibi propicium optauit.
137.2. Hinc reprehendenda est quorundam Christianorum temeritas, qui suę solertię uirtutisque confidentes Deo supplicare negligunt ideoque a paucioribus interdum superantur et pereunt. Ignorant utique Dei potentiam humanis uiribus esse maiorem.
MART. INVIC. DOMIC. POMPE.
SAL. CV. CENT. SIG. MIL'. ET.
ARMA POSVER.
138.1. Sic legendum: Marti inuicto Domicius Pompeianus saluus cum centurionibus signa militaria et arma posuerunt.
138.2. Offerebant gentiles diis arma atque signa siue hostium siue sua: hostium cum uictores reuerterentur, 536 sua cum emeritis stipendiis salui in patriam redissent; hi pro salute, illi pro uictoria gratiam referentes.
138.3. Is mos etiam apud Christianos inoleuit: [p. 68v] pendere uidemus nostris in templis uexilla, scuta, thoraces 537 aliaque arma. Id iuuentuti bellicę uirtutis incitamentum est, ut uidelicet cęteri ad eandem acquirendam gloriam pro uiribus nitantur, sui memoriam posteris relicturi.
A. IANIO SATYRO DELMINIO
DECVR. LEG. II. VIRTVTISQ.
CAVSA DONIS DONATO. GEM.
TORQ. CORON. MVRALIB. AVRE.
.II. VEXILL. III. VIBIVS PIVS. MIL.
SVO. B. M.
139.1. Legendum sic: Aulo Ianio Satyro Delminio, decurioni legionis secundę, uirtutis causa donis donato, gemmis, torquibus, coronis muralibus aureis duabus, uexillis tribus, Vibius Pius militi suo benemerito.
139.2. Ianius iste uidetur Delmata fuisse et quidem Delminius, hoc est a Delminio oriundus. De quo oppido Strabo libro suę Geographię VII: Delminium, inquit, ampla ciuitas, a qua cognomen gens illa uendicat. Eam Nasica exilem reddidit agrumque desolatum pecori pascendum reliquit. 539 Ianius ergo Delminius, dum sub Vibio Pio militaret, ita strenue se gessit ut his donis quę hic memorata sunt [p. 69] 540 affici mereretur. De coronis autem militaribus superius a nobis tractatum est, 541 et qui plenius uult discere, legat Auli Gelii libro quinto caput sextum. 542 Ibi idem ait muralem coronam, etiam castrensem et naualem, ex auro fieri solitam.
139.3. Porro Vibius Pius tertio citra hoc epigrammate aram dedicat Soli inuicto, ut sit ipsi propicius, militibus centurionibusque suis. 543 Inuenies in hoc libello inter externa et alium Vibium, Gallum, primipilarem pręfectumque castrorum, et ipsum quidem donis donatum honoris uirtutisque causa. 544 Noster uero Ianius Delminius nequaquam posthabendus Vibiis istis, uel etiam Sicinio 545 illi Dentato, quem Plinius in libris Naturalis historię donatum refert hastis puris duodeuiginti, phaleris XXV, torquibus III et LXXX, armillis CLX, coronis XXXVI: ciuicis XXIIII, aureis VIII, muralibus III, obsidionali una. 546 Fit enim plerumque ut aliquis plura dona referat, non quia uiribus alteri 547 pręstet, sed quod sępius rei gerendę nactus sit occasionem. Quę si Ianio nostro toties daretur, sicut uirtute ita et donorum merito Sicinium ipsum forsitan ęquasset.
139.4. Huic militi bene de se merito Vibius Pius imperator siue sepulturam siue statuam posuit, ut in epigrammate apparet.
M. IVL. M. F. VOLT. PATERNVS.
[p. 69v] AQVIS SEXTIIS. MIL. LEG. VI . VIC.
TRI. C. LEG. VIII . AVG. 7. LEG. XIIII .
G. M. V. 7 LEG. X I . C. P. F. EI EX. LL S.
.X. LVLIA. T. F. MAXIMA VXOR. ET
M. IVL. MIL. DOCIMVS. H. F. C.
140.1. Sic legendum arbitror: Marcus Iulius, Marci filius, uoluntarius paternus, Aquis Sextiis miles legionis sextę uictricis, 549 centurio legionis octauę Augusti et legionis quartędecimę 550 gregariorum militum ueteranorum et legionis undecimę primipilus fuit. Ei ex sestertiis decem Lulia, Titi filia maxima, 551 uxor et Marci Iulii miles Docimus hoc faciundum curauerunt.
140.2. Hic Marcus Iulius uidetur sub Augusto militasse. Quibus officiis tunc functus fuerit, describitur. Ideo infertur quod iure ac merito ei mortuo hoc (subintelligitur: sepulchrum) faciundum curauerunt ex decem sestertiis uxor ipsius Lulia et miles Docimus. Quod autem dicitur uoluntarius paternus, uidetur patri in ea militia defuncto successisse. Qui unus ex uoluntariis militibus fuit, qui dicti sunt olim uolones, quod uolentes ac sponte se offerrent, cum non tenerentur. 552 Hic igitur Iulius Aquis Sextiis primum iniit militare munus. Locus est in Gallia sic dictus, ubi Caius Marius consul Cymbros uicit. Deinde uicarius tribunus fuit, hoc est tribuni absentis uices [p. 70] gerens, dum esset centurio gregariorum militum ueteranorum. Gregarii milites erant extra ordinem asciti et humilis militię milites. Postremo fuit centurio primipilus, idest pręfectus legionis quę circa imperatorem erat.
140.3. Huic monumentum est factum ex decem sestertiis. Sestertius 553 erat duarum librarum et semis, idest et dimidii librę. Ideo notatur per duo L et unum S, sic: LL S. 554 Porro ubi dicitur: Lulia, Titi filia maxima, uxor, maxima non ad uxorem referas, sed ad filiam. Erat enim natu maxima filiarum Titi, in hoc satis laudanda quod in celebranda mortui mariti memoria sumptibus non pepercit. Nec parum commendari debet miles Docimus, qui illam adiuuit, ut suo centurioni plus adderetur honoris in construendo sepulchro uirtutisque eius gloria conseruanda.
1.1. D. M. Diis manibus, id est bonis; manum enim ueteres bonum dicebant. 6 Dii manes autem dii inferi sunt, quibus monumenta consecrabant, unde integrum interdum legimus: Diis manibus sacrum. LVCRETIAE. Hanc Tarquinus Sextus 7 stuprauit, Tarquini Superbi regis filius. Illa uocatis uiro Collatino et patre Tricipitino, reddita necis sibi inferendę causa, se ipsam interemit. Ipsi cum Bruto coniurantes regem cum filiis Roma expulerunt.
1.2. Lucretię mors pudicicię testimonium fuit: nequanquam enim adultero consensisse uidetur quę uiolata uiuere noluit.