[Page ir]
MARCI MARVLI SPALATENSIS
EVANGELISTARIVM.
[Page iir]

Iesus Christus. Venerabili Presbytero Francisco Lucensi Cantori ecclesiae Venetae sancti Marci. M. Marulus. S. P. D.

Librum, quem de imitatione Christi ędidi, Tibi mittere pollicitus fueram, et certe misissem, sed is mihi (ut nosti) ab illo fuit interceptus, cui reluctari non potui | neque si possem debui. Scriptum est enim: ‘In tota anima tua time Dominum et sacerdotes illius sanctifica!’ Ne uero ista tua expectatione a me omnino frustratus uideare, mitto Tibi aliud opus, quod nuper composui, similis quidem cum illo materię, sed tamen multa, quę ante non attigeram in se habens et licet nonnullis in locis eadem quę in illo tractari contingat, non tamen iisdem uerbis expressa habentur, necui stomachum moueat | iuxta Gręcum prouerbium | ‘repetita crambe.’ Eo quoque magis a me Tibi satisfactum iri confido, quod illud etiam quo Te fraudatum quereris, tandem aliquando sis habiturus, nisi aliquid pręter spem euenerit. Interim hoc ipsum Euangelistarium meum Tibi commendo | et si sua dignum inscriptione iudicaueris, ut quam primum imprimendum cures oro; hac etiam de causa, quod magis e re librariorum Tuorum erit, si prius [p. 411] ista in lucem uenerint | quam illa alia, quę mihi inuito (ut dixi) necdum satis emendata de manibus exciderunt. Ex libris autem, quos imprimi feceris, aliquot ad me nihil moratus transmittas uolo. Tunc enim me Tibi satisfecisse putabo, cum impressos intellexero. Interim archetypum meum Tibi habe, Tibi utere. Quando quidem mea quęque non parum Te delectant. Delectare autem ista quę mittimus debent non tam quia mea sint, quam quod salutaria doceant | ac de rebus ad religionem spectantibus ratiocinentur. Sancta quippe lectio sanctum decet sacerdotem, qualem Te esse non dubito | Vale.

[Page 412]
[Page iiv]

Index librorum capitulorum-que Euangelistarii.

Liber I. fidei
  • De fide Deo pręstanda c. 1
  • De fidei constantia et uirtute c. 2
  • De fide sine operibus c. 3
  • De perfidia c. 4
  • In illos qui de miraculis quę scripta sunt dubitant c. 5
  • De Ecclesia fide fundata c. 6
  • In eos qui in ecclesia nequiter se habent c. 7
  • De Lege et Euangelio c. 8
  • In contemptores Legis uel Euangelii c. 9
  • De conuersis ad Deum c.10
  • De auersis a Deo c. 11
  • De animi constantia c. 12
  • De animi inconstantia c. 13
  • De animi fortitudine c. 14
  • De animi imbecillitate c. 15
  • De contemptu glorię c. 16
  • De glorię appetitione c. 17
  • De mortis conditione c. 18
  • De uitę cupiditate c. 19
  • De perfectione uitę c. 20
  • De uita solitaria c. 21
  • De bono sacerdote c. 22
  • De malo sacerdote c. 23
  • De studio lectionis c. 24
  • De auditionis cura c. 25
  • De contemplatione c. 26
  • De loco et tempore contemplationis c. 27
  • De prauis cogitationibus cauendis c. 28
[Page 416]
Liber secundus spei
  • De spe uenię c. 1
  • De desperatione c. 2
  • De decem pręceptis c. 3
  • De mandatorum consyderatione c. 4
  • De pręuaricatorum poena c. 5
  • De uigilia c. 6
  • De malo somnolentię c. 7
  • [p. iiir]De somniis c. 8
  • De oratione fructuosa c. 9
  • De oratione infructuosa c. 10
  • De peccatorum poenitentia c. 11
  • Qualem oporteat esse poenitentiam c. 12
  • De obstinatione non admittentium poenitentiam c. 13
  • Ad desperantem exhortatio c. 14
  • De peccatorum confessione c. 15
  • De iis qui confiteri negligunt c. 16
  • De sacramento corporis Christi c. 17
  • In eos qui sacramentum male sumunt c. 18
  • In eos qui sacramentum sumere recusant c. 19
  • De ieiunio et refectione c. 20
  • Quale debet esse ieiunium et quanta sit eius uirtus c. 21
  • De uitio uictum delicatiorem exigentium c. 22
  • De uitio male ieiunantium c. 23
  • De uitio ieiunare nolentium | uentri-que indulgentium c. 24
  • De remedio crapulę c. 25
  • De perseuerantia uirtutum c. 26
  • De leuitate ad uitia relabentium c. 27
Liber tertius Spei
  • De prudentia et simplicitate c. 1
  • De prudentia uitiosa et simplicitate stupida c. 2
  • [p. 417]Quid sit sapientia et ubi quęrenda c. 3
  • De scientia diuinitus tradita et sapientis officio c. 4
  • Quod sapientia donum Dei sit | et uera sapientia Christum imitari c. 5
  • Quod sola Dei sapientia efficit beatos c. 6
  • Quę sapientia est uitanda c. 7
  • Quod sapiens docere alios debet c. 8
  • De demonum natura c. 9
  • Quare creatus diabolus c. 10
  • De nominibus demonum propriis c. 11
  • De nominibus demonum brutalibus c. 12
  • De nominibus demonum publicę dignitatis c. 13
  • De nominibus demonum priuatę conditionis c. 14
  • De denominatione demonum a rebus inanimatis c. 15
  • Quod tentationes pati necesse sit, maxime circa principia conuersionis c. 16
  • De duobus tentationum generibus c. 17
  • Quod diabolo imminutę sint uires c. 18
  • Quomodo uincitur tentatio diaboli c. 19
  • De tentationibus carnis c. 20
  • [p. iiiv]De remediis contra carnis tentamenta c. 21
  • De reparatione lapsi c. 22
  • Oratio contra tentationes carnis: et post uictoriam actio gratiarum c. 23
  • Quod oportet nos conformari Christo c. 24
  • De consortio fugiendo c. 25
  • De consortio habendo c. 26
  • De paupertate colenda c. 27
  • De diuitiarum confidentia c. 28
  • De diuitiarum malo et paupertatis bono c. 29
  • Nequis timeat necessaria sibi defutura c. 30
[Page 418]
Liber Quartus charitatis.
  • De charitate erga Deum c. 1
  • De charitate erga proximum c. 2
  • De charitate erga inimicos c. 3
  • De malo odii c. 4
  • De pace publica et priuata c. 5
  • De pace seruorum Dei c. 6
  • De pace animę et corporis c. 7
  • De pace simulata c. 8
  • De bonitate c. 9
  • Quod bonitas et perfectio donum Dei sit c. 10
  • De moderatione uirtutum c. 11
  • De fructibus bonitatis c. 12
  • De pręmio iustorum c. 13
  • De peccatis principalibus per septem leprę genera significatis c. 14
  • De peccatorum differentia c. 15
  • Quę mala peccato accedant c. 16
  • Quę peccata sunt pręcipue damnabilia c. 17
  • Vnde tanta peccantium multitudo c. 18
  • De quinque sensibus c. 19
  • De uisu c. 20
  • De auditu c. 21
  • De odoratu c. 22
  • De gustu c. 23
  • De tactu c. 24
  • De remedio contra sensuum uoluptatem c. 25
Liber V. charitatis.
  • De temperantia c. 1
  • De uirginitate c. 2
  • De castitate uiduali c. 3
  • [p. ivr]De consortio diuersi sexus uitando c. 4
  • De remediis aduersus tentamenta libidinis c. 5
  • [p. 419]De matrimonio c. 6
  • De uiri uxoris-que officio c. 7
  • De coniuge diligenda tempore-que continendi c. 8
  • De coniuge eligenda c. 9
  • De filiorum educatione familia-que regenda c. 10
  • De fornicatione uitanda c. 11
  • De triplici elemosinarum genere c. 12
  • Quibus danda est elemosina c. 13
  • Quantum pauperi sit largiendum c. 14
  • Pro quibus facienda est elemosina c. 15
  • De elemosinę utilitate c. 16
  • De uitio auaritię c. 17
  • De uana diuitum spe c. 18
  • Quod auaritia multorum causa sit malorum c. 19
  • Ad diuites exhortatio c. 20
  • De beneficiis conferendis, ut Deo similes simus c. 21
  • De beneficiis dispensandis c. 22
  • Qualiter nos gerere debemus in dandis beneficiis c. 23
  • De beneficiis accipiendis c. 24
  • De beneficiis reddendis c. 25
  • Vtrum debemus pro beneficio, cui successit iniuria c. 26
Liber sextus Charitatis
  • Vtrum Deo reddi possit beneficium c. 1
  • De gratis erga Deum in Testamento Veteri c. 2
  • De gratis erga Deum in Testamento Nouo c. 3
  • De ingratis ante diluuium c. 4
  • De beneficiis Iudeis collatis post diluuium c. 5
  • De ingratitudine Iudeorum in Deum | et quę pro idolatria passi sint c. 6
  • Mala decem tribuum c. 7
  • Mala duarum tribuum c. 8
  • [p. 420]Mala Iudeorum post Christi passionem propter incredulitatem c. 9
  • De ingratitudine hereticorum et Iudę proditione c. 10
  • De officio catholici prędicatoris c. 11
  • Quid potissime prędicandum sit c. 12
  • Qui prętermittendi et qui docendi et qualiter corripiendi c. 13
  • [p. ivv]Vt prędicator ab adulatione procul sit et prędicandi tempora obseruet c. 14
  • De prędicantium meritis c. 15
  • De prędicantium beatitudine c. 16
  • Quantum prodest habere prędicatorem c. 17
  • Quantum nocet prędicatorem non habere c. 18
  • De corporis manuum-que labore c. 19
  • De ocio inutili et infructuoso c. 20
  • De humilitatis uirtute c. 21
  • De exaltatione humilium in Lege c. 22
  • De exaltatione humilium in Euangelio c. 23
  • De humilitate Christi c. 24
  • De humilitate uitiosa c. 25
Liber septimus Charitatis
  • De superbię uitio c. 1
  • Quanta mala pariat superbia c. 2
  • In eos, qui sanctitatis ostentatione alios carpunt c. 3
  • Quod superbi succumbant passionibus | et quę sint illa per quę notantur superbi c. 4
  • Quod alii dignitate, alii humilitate laudari appetunt , alii Deo quoque se audent comparare c. 5
  • Quod sancti quandoque lapsi sint per superbiam c. 6
  • De superbia diaboli et superborum damnatione c. 7
  • De superborum poena c. 8
  • [p. 421]De obedientia Deo pręstanda c. 9
  • Quorum imperio parendum sit c. 10
  • De obedientium pręmio c. 11
  • De inobedientię poena c. 12
  • De patientia calumnię c. 13
  • De patientia persecutionis c. 14
  • De patientia ingratitudinis, percussionis et bonorum ablationis c. 15
  • De patientia morbi et aduersitatum c. 16
  • Quantum prosint res aduersę c. 17
  • De patientia Iob | et quare bonis accidant mala c. 18
  • De patientia martyrii c. 19
  • De exhortationibus ad patientiam martyrii c. 20
  • Verba sanctorum martyrum ad tyrannum in ipsos sęuientem c. 21
  • [p. vr]Quod non debemus ultro se offerre suppliciis c. 22
  • Quod multum prodest in calamitatibus recolere passiones Christi c. 23
  • De impatientię uitio erga Deum c. 24
  • De impatientię uitio erga proximum c. 25
  • De ira non uitiosa sed utili. et de ira Dei c. 26
  • De remediis iracundię c. 27
  • De benedicendi studio c. 28
  • De maledicendi nequitia c. 29
  • De calumnia et detractione c. 30
  • De delatorum malignitate c. 31
  • De maledicentię uitandę cura c. 32
  • In fine operis peroratio c. 33
  • Cantilenam Beatę Marię virginis.
  • FINIS
[Page 422]
[Page vv]

M. Maruli Praefatio in Suum Euangelistarium.

Quemadmodum inter marmora ophites, inter gemmas adamas, inter metalla aurum | ęstimatione precio-que pręstare putantur, et sicut sol omnium syderum fulgentissimus pulcherrimus-que habetur, ita supra omnes scientias eminet illa, quam ethicen uocant, quia de morum uitę-que cultu pertractat. Cum enim nihil in homine laudabilius uirtute sit, nihil uitio detestabilius, quid ea doctrina magis egregium magis-que amplectendum uideri debet, quę hominem ipsum instruit ac erudit, qua ratione et a malicia declinet | et studeat probitati? Sed licet in isto tam pręclaro docendi genere multa quidem sapienter et acute a philosophis inuenta tractata-que ferantur, quis tamen tanta desipit temeritate, ut illa cum his, quę nobis diuinitus tradita sunt, ulla ex parte audeat conferre? Errare utique ipsi philosophi potuere, sicuti et errarunt in plurimis, quoniam homines erant | Deus autem quia solus consumatissimę sapientię est, falli aut errare nullo modo potest. Eius ergo quo nihil est uerius, nihil sapientius, leges pręcepta-que uiuendi et nobis suscipienda proponimus | et alios ut suscipiant hortamur. Quibus profecto si obtemperare curabimus, non erit ipsa sibi precium uirtus, ut Stoici dixerunt, sed uirtuti merces accedet: pro mortalitate immortalitas, pro corruptione incorruptio, pro miseria beatitudo. Denique Deo ipso frui licebit, cum Dei iussa peregerimus, eius-que perpetuo gaudebimus [p. 413] conspectu, qui sua luce omnia illustrat, sua sapientia omnia gubernat, sua potentia omnia sustentat. Nihil nobis ad perfectam consummatam-que felicitatem deesse poterit, cum ab ipsius maiestate atque gloria, quam eloqui uel excogitare nemo potest, recepti atque assumpti fuerimus. Vt igitur ad tam immensum et incomprehensibile bonum peruenire tandem ualeamus, Veteris Noui-que instrumenti, quorum Deus est autor , acta institutiones-que perscrutabimur. Tria pręcipua sunt, quę in his obseruanda nobis mandantur: fides, spes, charitas. Fides, ut credamus uerissima esse quę Moyses et prophetę, quę Christus et apostoli diuino afflati spiritu locuti sunt. Spes, ut exequendo ea quę iubentur, illa quę promissa sunt, accepturos nos minime diffidamus. Charitas, ut nihil agamus | neque dicamus, nisi quod Deo gratum et hominibus credimus profuturum. Et quoniam quicquid uel agendum | uel fugiendum precipitur , ad hęc tria satis commode referri queat, ex iis quę scripturi sumus, alia sub fidei, alia sub spei, alia uero sub charitatis titulo expediemus. nihil omnino asserentes a Scripturarum sensu autoritate-que alienum. Non erit itaque meum quod docebo sed diuinum. et de ipso sanctorum uoluminum thesauro fideliter sincere-que depromptum. ut quicquid dixero tam uerum sit | quam ipsa ueritas. Etenim statui atque decreui | nusquam a Lege, nusquam ab Euangelio discedere, sed per utriusque Scripturę spacia discurrendo, quę magis necessaria nobis uidebuntur, passim colligere | et in septem digesta libros, quam diligentissime potero explanare | discere-que uolentibus offerre. Nihil in his inseretur externum, ne alienis indigere uideamur | nostra tantum, quę nobis in omni disserenda de moribus [p. vir] materia satis abunde-que suppetunt, in medium proferentur, nullo exotici coloris fuco linita, sed sola sui puritate contenta. Porro opus ipsum Euangelistarii nomine consecrabitur. quamuis non solum Euangelii | sed etiam Legis dicta exempla-que continebit. Nam quoties per synecdochen a parte totum designare uolumus, ab ea parte quę insignior [p. 414] uidetur, uocabulum imponi debet. unde et puppim pro naui: et animam pro homine quandoque legimus apud autores. Pręstat autem Legi Euangelium. quia in Lege futurorum signa erant, quę in Euangelio impleta uidemus. illic typus et umbrę, hic ueritas et umbrarum caliginem dissipans desiderata lux. Illic pręterea per seruos suos nobis locutus est Deus: hic per filium. et tunc quidem in Adam mortui eramus, nunc uiuimus in Christo. Explicata tandem rerum: quas aggredimur, propositione: inscriptionis-que ratione ostensa | reliquum est: ut Spiritu Sancto aspirante uela pandamus: et ab ipsa, quam Deo debemus fide: illo beneiuuante institutum opus auspicemur.

[Page 415]
[Page viv]

Euangelistarii Liber primus fidei.

[Page 1r]

De fide Deo pręstanda. Caput I

Primus igitur sperandę beatitatis gradus fides est. Credamus Deo, credamus Dei Filio | et quicquid Spiritu Sancto instructi diuini homines de iis quę non uidimus, nobis testati sunt, indubitatę credulitatis assensu suscipiamus. Ut iacto rectę fidei fundamento | cęteras quibus beata uita comparatur, uirtutes superędificare possimus | et de nobis dici queat: Jo. 20. ‘Beati qui non uiderunt, et crediderunt!’ Vnde etiam sacramentum corporis et sanguinis sui Dominus sub panis uini-que specie instituit, ut non quod cernimus | neque quod tangimus, sed quod credimus in terra adorantes, hoc ipsum uidere [p. 423] in cęlo mereamur exultantes. Et quoniam unus fidei nostrę finis est, diuino frui conspectu, consulens nobis ipse Saluator noster ait: Mar. 1. ‘Penitemini et credite Euangelio.’ Tunc enim plurimum prodest Euangelii fides, cum nos delictorum, quibus Deum homines-que offendimus, penitet . Idem alibi pręcipit dicens: Mar. 10 ‘Habete fidem Dei’. qui fidem Dei habent, hi non humanę solertię callide inuentis argute-que conclusis credunt, sed soli ueritati diuinitus reuelatę firmiter adhęrent, humanam doctrinam diuinę semper posthabentes. Iccirco quidem et ad Samaritanam mulierem, id est ad animam per fidem saluandam ipse ueritatis magister Christus dixit: Jo. 4. ‘crede mihi mulier’ quasi diceret: mihi crede qui Dei sapientia sum, non philosophis qui humana sapiunt, non poetis priscę fatuitatis scriptoribus, qui in deorum vix numeranda multitudine delyrant . neque Iudeis qui Trinitatem denegant | non intelligentes in una simplici-que substantia personarum pluralitatem, quam et ipse sanctus propheta Dauid uidit dicens: ps. 109 ‘Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis.’ et alibi: ps. 41 ‘verbo Dei cęli firmati sunt | et spiritu oris eius omnis uirtus eorum.’ Quod si recte acciperent, etiam in ueteribus Scripturis mysterium sanctę Trinitatis contineri faterentur | et nobiscum simul sentirent. ‘Crede mihi’ inquit. distantiam quidam faciunt | inter credere Deo | et credere in Deum , ut credere in Deum sit per fidem operari | et eius cui credimus pręcepta exequi. Hinc idem ait: Joan. 6. ‘hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille’ Prius tamen credimus, deinde operi accingimur. alterum sine altero nihil proficit ad salutem. Cęterum fieri solet, ut ad sectę huius professionem accedentes nonnihil suspensum animum primitus gerant, deinde (si tamen dignoscendę ueritatis proposito hoc agunt) magis illuminati | nihil uerius esse existimant quam quod Sacrarum Litterarum monumentis contineri cognoscunt. Qui ita in fide stabiliri cupiunt (omnes autem cupere debent) Deo supplicent | et hominem illum imitentur, qui in Euangelio ait: Mar. 9. ‘credo Domine adiuua incredulitatem meam.’ [p. 424] Simul enim et credebat | et quasi incredulus nutabat. Et quoniam experimento iam didicerat | suam credulitatem omnino infirmam esse et imbecillem, nisi auxilio iuuetur diuino, a Domino opem petiit, ut perfectius crederet. Porro qui iam de religione nihil dubitant, continuo de Iudea ad montes transmigrare cupiunt, ad altiora [p. 1v] uirtutum culmina conscendere nituntur | et credendo in Filium peruenire festinant ad Patrem | ipso Filio dicente: Jo. 12. ‘Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me’. Fide enim penetramus usque ad inuisibilia Dei. Ne autem ipsum qui est missus, minus aliquid habere putares | quam eum qui mittit, rursum ait: Jo. 14 ‘creditis in Deum, et in me credite!’ ęqualem se illi testatur, dum eandem ipse de se fidem exigit, quę habetur de Deo Patre. Cui sententię et illud dictum congruit: Jo. 10. ‘Ego et Pater unum sumus;’ non propter assumptam humanitatem, in qua minor sum Patre, sed propter substantię unitatem, in qua illi ęqualis sum. Cum ergo Patris et Filii et Spiritus Sancti unam eandem-que deitatem confessi fuerimus, consequens est, ut de ipsius Filii doctrina nihil hęsitemus. Postquam autem omnes prorsus ambiguitatis tenebrę cordis latebras excesserint, tunc reliquum erit, ut nobis ad bene beate-que uiuendum et cupiditas accendatur | et detur facultas. Quod quidem futurum pollicetur Dominus dicens: Matth. 13 ‘Qui habet, dabitur ei et habundabit .’ hoc est, qui habet fidem, merebitur gratiam | et fructibus exuberabit uirtutum. 15 Sic et luxurioso prodigo-que filio, post offensam ad patrem reuertenti petenti-que ueniam non solum ignoscitur, sed etiam datur stola, ut ueteri homine deposito nouum induat. annulus in manu, ut iustitię operibus incumbat. calciamenta in pedibus, ut ipse firmiter incedens | aliis quoque se itineris, quo ad Christum peruenitur, ducem pręstet | atque alios doceat, quod ipse prius et didicerit et fecerit. Semper tamen meminerit | ad fidei perfectionem non nisi Deo adiuuante se posse peruenire. cum Saluator dicat: Joan. 6. ‘Nemo potest uenire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum.’ Illi ad Christum trahuntur, qui [p. 425] trahi uolunt | qui-que orant ut trahantur. nemo saluatur inuitus. Vt uelimus nostrum est, ut autem uelimus et possimus, Dei est. Joa. 7 ‘Siquis sitit inquit, ueniat ad me et bibat.’ Sitiant igitur et esuriant iustitiam, qui iustitię pabulo saturari uolunt | et tunc demum ex abundantia cordis os loquetur. Ipse enim subiungit dicens: ‘qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de uentre eius fluent aquę uiuę.’ quod exponens euangelista ait: ‘hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum’. Fidelis ergo Christianus ueritatis et intelligentię impletur Spiritu, quo iam plenus saluberrimis uitę pręceptis incipit scaturire. Minime quippe ociosi sunt, qui diuino aguntur Spiritu. Hic idem Christum Dominum in se manentem habet | dicente illo: Jo. 15. ‘manete in me, et ego in uobis.’ et rursum: ‘qui manet in me, et ego in eo.’ Quantum autem boni ex hoc consequamur , continuo declarat dicens: ‘hic fert fructum multum.’ Ne quis tamen quicquam suę libertatis arbitrio magis | quam gratię tribuat diuinę, subiunxit: ‘quia sine me nihil potestis facere.’ Itaque ut possimus, ut ualeamus ad uitę melioris perfectioris-que statum peruenire, futuri ędificii fundamenta non alibi ponenda sunt | quam supra firmissimam petram Christum , qui de semet loquens ait: Matth. 16 ‘Et super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam.’ Quam petram ille qui primus confessus est, Petri nomen accipere meruit. et inter apostolos tenere principatum. Hoc igitur quod Iudeis dictum est: Jo. 8. ‘Si filii Abrahę estis, opera Abrahę facite,’ nobis quoque dictum putemus. gen. 15. ‘Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam’. Fides sola nunquam ei ad iustitiam reputaretur, nisi congruis fidei uirtutum ornamentis sese excoluisset. Et hoc est quidem quod alibi ait Dominus: Jo. 14. ‘Qui credit in me, opera quę ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet.’ Maius enim est | pie iuste-que uiuere | quam miracula facere, quę etiam per impios quandoque fiunt. Sed Jo. 18. ‘qui ex ueritate est inquit, audit uocem meam.’ hoc est, qui in me credit, qui sum ueritas, hic pręceptis meis [p. 2r] obtemperat | et me imitari pro uiribus contendit.

[Page 426]

De fidei constantia et virtute. Caput II

Cęterum nisi rectę religionis fides semel suscepta constanter teneatur, uirtutes quoque effluere ac dissipari necesse est. Conuulso quippe fundamento | quicquid superędificatum fuerit, corruet. Firma sane fides fuit cęcorum illorum, qui increpati ut tacerent, magis clamabant: Luc. 18. ‘Domine miserere nostri fili Dauid.’ Mar. 10. Matth. 20. Chananeę quoque mulieris inconcussa permansit credulitas, quam ipsa ne contempta quidem dimisit, et quod credendo atque sperando poposcerat, perseuerando impetrauit. Inuicta denique fuit ipsorum martyrum in credendo constantia. Cęde, ure, occide inquiunt. cuncta quę homini inferri possunt tormenta | prius in corpore nostro perferemus | quam Christum negabimus. Matth. 15. Hi ergo fuere, qui domum sibi non in terra, sed in cęlo ędificare uolentes, fidei suę fundamentum supra firmam petram posuerant. atque ideo domus illa nec fluminis illisione | nec ualidis uentorum flatibus potuit moueri. Sed hanc quoque in credendo constantiam a Deo petendam esse docet Dominus, dum ad Petrum conuersus ait: Luc. 22. ‘Ego rogaui pro te, ut non deficiat fides tua.’ Stabilitę autem in Deo fidei quanta uis uirtus-que sit, quis explicet? Matth. 15. Chananea credens responsum accipit: ‘Fiat tibi sicut uis.’ quod multo plus est, quam si audisset: fiat tibi sicut petisti. Minus enim interdum petimus quam uolumus, ne impudens uideatur petitio. Et illud profecto ad credulos est dictum: Io. 8. ‘cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit uos’. Casso nimirum labore tota gentilium philosophorum schola desudauit in quęrenda ueritate, quam sola Christi aperuit fides. Frustra Romani liberos se [p. 427] esse iactitarunt, dum orbi terrarum dominarentur. Fidei enim Christianę ueritas uere liberos reddidit credentes, non potentię fastus terrenę. Sola quippe ex corruptibilibus incorruptos et ex mortalibus facit immortales. Virtus etiam fidei in eo enituit, quod ex tam infirmo principio tantum roboris concepit, ut humiles homines, pauperes, inermes | neque persecutionibus | neque cędibus cohiberi potuerint, quin longe late-que reuelatę diuinitus ueritatis uerba disseminarent. ps. 18 ‘In omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrę uerba eorum.’ Matth. 15. Hoc sane fuit granum illud synapis quod minimum erat omnium seminum, postquam autem creuit, maius factum est omnibus oleribus | euasit-que arbor grandis, in cuius ramis uolucres cęli habitarunt. Nusquam enim alibi cęlestia contemplantium mentes iocundius conquiescunt | quam in ipsa euangelicę doctrinę lectione. Matth. 17 Mar. 4 Luc. 13. Luc. 17 ‘Si habueritis inquit fidem | sicut est granum synapis.’ Ad naturam seminis referendum est, ex quo fit arbor magna. Magna igitur fide opus est, ut magna operemur, et credentibus nihil impossibile sit. Etenim perfecte credentes nihil inutiliter petent | ideo nec montes transtulisse feruntur, non quia nequiuerint, sed quia non expedierit. Non minus autem mirabile fuit | mortuos suscitasse, quod quidem fecerunt, quam montes transtulisse; quod fecissent, si utile fore censuissent. Vnde alibi etiam Dominus ait: Mar. 9. ‘Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.’ Sed uideamus quę-nam sunt ista omnia quę factu possibilia dicat. Centurionis fides seruum suum paraliticum sanat, dum ipse a Domino audit: Matth. 8. ‘vade et sicut credidisti fiat tibi!’ Fides mulieris emoroidas patientis ipsam morbo liberauit: fimbriam tetigit Saluatoris nihil de omnipotentia eius hęsitans, et meruit audire: Luc. 7 ‘Filia fides tua te saluam fecit.’ Fides [p. 2v] leprosos mundauit, et ei qui reuersus pro beneficio accepto gratias egit dicitur: Luc. 8 ‘surge uade quia fides tua te saluum fecit.’ Fides cęcum illuminauit. qui dum misericordiam implorat ut uideret, statim audiuit: Luc. 17 ‘Respice, fides tua te saluum fecit ’ | Luc. 18 et confestim uidit. atque ut benefactori [p. 428] gratiam quam poterat referret, sequebatur illum (ut euangelista ait) et magnificabat Deum. Matt. 9 Fides Iairi synagogę principis filiam eius mortuam uitę restituit. Domino enim iubente ut surgeret, quę iam exanimis plangebatur, uiua in pedes se erexit . Fidei denique merito Martha et Maria Lazarum fratrem, quem mortuum sepultum-que et iam fetentem fleuerant, iterum uiuum receperunt. dicente Domino: Joan. 11 ‘qui credit in me, etiam si mortuus fuerit uiuet.’ et rursum: ‘Si credideritis inquit, uidebitis gloriam Dei’. Pręcessit ergo fides, et subsecutus est tam grandis miraculi effectus. Omnium tamen quę per fidem Christi facta sunt | quę-que fiunt fient-ue, hoc maximum quidem est, quod per eam ipsi credentes de mundi huius miseriis ad cęlestem transferantur beatitudinem | perpetuo-que felices efficiantur. Matth.10 Mar. 8. Luc. 12. ‘Omnis inquit qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in cęlis est’. Si ergo in terra, ut oportet crediderimus, illic certe in cęlesti gloria coronabimur, ut optamus. Luc. 7. ‘Beatus inquit qui non fuerit scandalizatus in me!’ Scandalizantur illi qui dubitant | nec satis credunt. Vnde Apostolus: Ad Corin. prima 1. ‘Nos ait prędicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam , ipsis autem uocatis Iudeis atque Gręcis Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam.’ Sed post Christum quid quęso beatius matre Christi? et ipsa tamen ideo beata prędicatur, quia de nuncio sibi cęlitus allato nihil dubitauit . Sic enim Spiritus Sanctus per os Elisabeth eius cognatę ad eam dixit: Luc. 1. ‘beata quę credidisti quoniam perficientur ea quę dicta sunt tibi a Domino’. Porro nequis quasi propinquę ad propinquam dictum cauilletur, audiat ipsum Dominum dicentem: Joan. 5. ‘Amen amen dico uobis, quia qui uerbum meum audit | et credit ei qui misit me , habet uitam ęternam, et in iudicium non uenit, sed transit a morte in uitam.’ Vnde etiam latroni in cruce credenti atque confitenti respondit: ‘hodie mecum eris in paradiso.’ In paradiso utique omnium bonorum pleno | et nulli unquam obnoxio molestię, nulli quęrelę. Cum [p. 429] iterum Veritas Dei dicat: 1 ‘Qui uenit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet in ęternum.’ et paulo post: Joan. 6. ‘Hęc est inquit uoluntas Patris mei, qui misit me, ut omnis qui uidet Filium et credit in eum habeat uitam ęternam, et ego resuscitabo eum in nouissimo die;’ ut uidelicet non solum in anima beatus sit, sed etiam in corpore. Atque ut se esse Filium hunc, in quem credere oporteat ostenderet, postea intulit: Joan. 6. ‘qui credit in me, habet uitam ęternam.’ Pręsentis temporis uerbo utitur, ut credentes | et secundum ea quę credunt uiuentes iam beatę ęternitati prędestinatos monstraret. Ne autem minus recte credendo ab ipsa Patris diuinitate Filium separemus | Arrianę impietati assentientes, alibi idem ad Patrem conuersus dixit: Joan. 17. ‘hęc est autem uita ęterna: ut cognoscant te solum Deum uerum et quem misisti Iesum Christum.’ Pater igitur et Filius | et utrique communis Spiritus Sanctus solus uerus Deus est, trinus in personis, unus in substantia. Et si hoc credere uita ęterna est, profecto qui sanctę Trinitatis fidem non tenent, licet unum Deum, unum Dominum et credant et prędicent, uitam ęternam habere non poterunt.

De fide sine operibus. Caput III

Vt autem fides nostra ex omni parte perfecta sit, operibus compleatur iustitię. Vt quid enim Euangelio credimus, si secundum Euangelium non uiuimus? quid [p. 430] Christum confitemur, si pręceptis eius non obedimus? Talis fides | iuxta Iacobi apostoli sententiam mortua est. Mortui sunt ergo illi, qui quod uerbis credere se aiunt, factis non probant. de quibus Dominus ait: Matth13 Dicunt, et non faciunt. Illis utique comparandi, qui Christum spinis coronatum genuflexi adorabant, non ut eum uenerarentur, sed ut deriderent; uel etiam illis simillimi, qui eidem sitienti uinum quidem porrigebant, sed felle mixtum. 27 Quare autem ille uinum illud gustauit et bibere noluit? quia licet diligat confitentium fidem, fidei tamen pręceptis aduersantes non recipit. 22 Quanuis enim aliquis ad nuptias fidei inuitatus ueniat, uestem tamen nuptialem, hoc est uirtutum ornamenta non habens | de ędibus eliminatur | et quod deterius est, manibus pedibus-que ligatis proiicitur in tenebras exteriores. ‘ Ibi erit inquit, fletus et stridor dentium;’ ut discas eos damnandos esse, qui uel per ocium | uel per malitiam | beatitudine fidelibus promissa se fecerint indignos. 25 Quos etiam cum fatuis uirginibus in Euangelio conferre possumus. virginitatem quippe fidei habent, quia sincere credunt, sed pię rectę-que actionis oleum, quo fides ipsa illustratur, non habent. Frustra itaque clamant: Matth ‘Domine Domine aperi nobis.’ ipso Domino aditum pręcludente ac respondente: Matth ‘Amen dico uobis nescio uos’. Quid quęso infelicius, quid calamitosius | quam ab illo ignorari, qui solus nouit omnia? Illos autem nescire dicitur Deus, quos a se reiicit | et procul a beatorum repellit consortio. vnde ait: Matth 7 ‘Non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum cęlorum, sed qui facit uoluntatem Patris mei, qui in cęlis est, ipse intrabit in regnum cęlorum’. Nemo itaque sibi de sola fide plaudat. iustitiam iungat fidei, si uitę ęternę pręmia consequi desyderat. alioquin ne miracula quidem aliquando fecisse illi proderit, a quo abest iustitia. Ideo subditur: Matth7 ‘Multi dicent mihi in illa die: Domine Domine nonne in nomine tuo demonia eiecimus? et in nomine tuo uirtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis quia nunquam noui uos | discedite a me omnes qui [p. 431] operamini iniquitatem!’ Hoc idem Apostoli uerba docent dicentis: Cor1.13 ‘Si fidem habuero, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum.’ Cęterum hoc quoque mali credentibus et non operantibus contingit, quod cum sese ocio dederint, etiam fide deficere incipiant. Matth21 Hoc in illa fici arbore apparuit quę quoniam fructibus carebat, maledicto Domini arefacta etiam folia quę sola habebat amisit. Exiccato autem omni humore | nulli usui apta nisi ignibus fuit. Ita nonnulli qui Christiano censentur nomine, cum sese ignauia corruperint, siquid Christianitatis conceperant, totum consummunt | ęternis-que ardoribus digni efficiuntur | cum infidelibus cruciandi nisi poenitentiam egerint | et ante uitam correxerint | quam iusti Iudicis sententiam subire cogantur. Sed si neque fides actionibus bonis carens a morte liberat, quanto damnabiliorem putabimus perfidiam?

De perfidia. Caput IV

Nunc ergo quam perniciosum sit | ab euangelica ueritate dissentire, ipsorum Euangeliorum testimoniis probare conabimur, ut cum aduersariorum mens [p. 3v] pertinacior nullis argumentis flecti queat, saltem nostri ea secum consyderantes | in proposito fidelis professionis [p. 432] intentius perseuerent fortius-que stabiliantur. Mar16 ‘Qui non crediderit inquit, condemnabitur;’ ne uidelicet bona consequatur fidelibus promissa, sed poena infidelibus proposita puniatur. Poenę autem uel maxima pars erit meminisse ęternę beatitudinis quam amiserunt | minas Domini contemnendo dicentis: Luc9 ‘Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum uenerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum.’ et iterum: Luc12 ‘Qui negauerit me inquit coram hominibus, negabitur coram angelis Dei.’ Hoc ipsum est, quod de illis qui inuitati uenire neglexerant dixit: Luc14 ‘Nemo uirorum illorum qui uocati sunt gustabunt coenam meam.’ Et cum summi boni participes esse nullo modo possunt increduli, additur dolori cumulus, quod continuo post uitę huius finem summum malum subire cogantur. Matth22 Hoc quoque tibi indicat ille in Euangelio, qui non habens uestem nuptialem, idest fidei lauacro carens non solum propellitur e conuiuio, sed etiam ligatis manibus ac pedibus in tenebras mittitur exteriores | Luc17 veh etiam illi dicitur, quo fidei aduersante fideli alicui scandalum oritur, et melius cum ipso actum iri, si molari lapide ad collum alligato in mare proiiciatur. Etenim remissior poena eum manet, qui per incredulitatem se solum perdit | et peruersa suasione alios non inquinat. Quamuis autem leuius crucietur, ęternę tamen morti, sicut et illi, qui alienę subuersionis autores sunt, obnoxius est. ‘ Si non credideritis inquit, quia ego sum, in peccato uestro moriemini.’ Quid sit ita mori, Ioannes in Apocalypsi ostendit dicens: Apoc21 ‘timidis et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et ueneficis et idolatris et omnibus mendacibus | pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda. ’ Qui ergo in peccato incredulitatis moriuntur, inferni ardoribus traditi sunt. Hoc ut magis manifestum faceret Dominus ait: Io15 ‘Siquis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes; et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.’ Tritici pręterea et zizaniorum parabola [p. 433] distantiam fidelis et infidelis demonstrat. dicente Domino: Matth13 ‘Colligite primum zizania | et alligate in fasciculos ad comburendum. triticum autem congregate in oreum meum’. Alteri ergo in ignem proiicientur, alteri ad usum Domini in thesauris cęlestibus translati seruabuntur. Quamobrem de nobis solicitus Saluator noster, ut hereticorum doctrinam deuitemus hortatur et ait | Matth16 ‘cauete a fermento phariseorum et sadduceorum!’ ‘ Parum enim fermenti (ut Apostolus inquit) totam massam corrumpit’. Idem rursum ait: Mar13 ‘Videte ne quis uos seducat. Multi enim uenient in nomine meo | dicentes quia ego sum, et multos seducent.’ Cum hęreticis igitur et bonarum mentium seductoribus perniciosa est conuersatio. Mar14 Si quos ergo diuinitati Christi derogare uideris, eos non Christianos esse existima, sed Antichristos, non minus execrandos illis, qui in domo Caiphę in eum spuere et faciem eius uelare | qui-que caput ipsius et spinis compungere | et harundine ausi sunt uerberare. Nam Christi caput Deus, Christus autem caput nostrum est. Rursum siquem circa humanitatem eius errare senseris, eum sic existima, quasi qui ipsum uestibus exuat et nudum extentum-que affigere cruci non dubitet. heretici. Talis Manicheorum fuit impietas, qui Christum non ex Virgine natum dicebant, sed tantummodo in phantasmate uisum. Horum profecto et his similium fugiendum est consortium. Sunt enim in pellibus ouium lupi rapaces, dum simulatione credulitatis fidelibus insidiantur. Sunt abominatio desolationis stans in loco sancto. Fingunt enim se cum Ecclesia Christi sentire, et tamen malignę argumentationis [p. 4r] machinis eam destruere et euertere conantur | et sancta eius prophanare. Male interpretantur Scripturas diuersi-que sensus dogmata conscribunt, et se ueritatis assertores esse prędicant, ut Iudam imitati osculo Christum prodant | et spongiam fellis calamo impositam ori eius offerant, illis ipsis qui olim hoc egerunt deteriores. Siquid eos petieris, porrigent tibi pro pane lapidem, pro pisce serpentem, pro ouo scorpionem. pro bono uidelicet malum, pro ueritate [p. 434] mendacium, pro antidoto uenenum. Quo autem facilius illos declines, audi Dominum dicentem: Matth 7 ‘Ex fructibus eorum cognoscetis eos.’ Aut enim terrenarum rerum studiosi cęlestia contemnunt | ociosi-que in foro negociantur, et in uinea Domini operari nolunt. Matth. aut uoluptatibus et impudicicię seruiunt | porcis illis similes, qui receptis intra se immundicię spiritibus in profundum maris pręcipites iere. Aut auaritię student | cum Iuda uendentes Dominum | et cum custodibus accepta pecunia negantes eius resurrectionem. aut de omnibus dubii atque animo suspensi nihil affirmare audent. quibus dicitur: Mar4 ‘Quare timidi estis? Necdum habetis fidem?’ aut procaces sunt | ut illi qui prętereuntes Christum in cruce pendentem blasphemabant. aut iniqui et in omne scelus proni, Sathanę primogeniti, quibus dicere possis: ‘ Vos ex patre diabolo estis.’ aut prorsus in errore ita obdurati, ut nec ratione | nec autoritate | nec miraculis moueantur, facti lapides, in quibus semen uerbi Dei arescit, et spinę in quibus pręfocatur, et uia in qua conculcatur. quibus Dominus ait: Io3 ‘Quod scimus loquimur, et quod uidimus testamur, et testamentum nostrum non accipitis.’ Hi sunt qui lapides cordis sui tollunt, ut his obstinationis telis Christum repellant | et ipse abscondit se, nequando ueritatem agnoscant, qui mendacio iam occalluerunt. quibus si ipse sua uoce dixerit: ‘ Ego sum,’ retrorsum abibunt | et in eodem corruent luto uitiorum, quo tam nequiter infecti sunt. Et quoniam obcęcauit eos ipsa animi malignitas, cum etiam ab aliquo fideli doctore quę uera sunt audierint, non satis intelligunt, et tenebris repleti lucis disciplinam suscipere nequeunt. In tenebris ergo et in umbra mortis sedent | et diligunt magis tenebras quam lucem. quibus ait Dominus: Io 13 ‘quęritis me, et non inuenietis.’ Quęrentes quippe eum in Scripturis, dum sanę intelligentię sensum peruertunt, minime ipsum inueniunt | terrenarum-que rerum impediti curis cęlestia capere nequeunt. mundum-que magis quam mundi dominum diligentes | non iam mundani, sed mundus appellantur . Domino ita de illis ad Patrem dicente: [p. 435] ‘ Pater iuste mundus te non cognouit.’ Huius mundi dominus diabolus est. Apostolus enim cum de diabolo loqueretur, ‘ Princeps mundi huius’ inquit. et ne incertum esset de quo mundo diceret, addidit: Eph6 ‘Mundi tenebrarum harum.’ Ille itaque qui pertinaciter errat, et mundus tenebrarum est | et diaboli seruus. Dei creatura es, o homo, Dei iuris es, cur auerteris ab eo cuius es, et illi te tradis cuius non es? Dictum est: ‘ Date Deo quę Dei sunt.’ Et tu quę Dei sunt, porrigis diabolo? Quid tunc dicturus es, cum ipsum, cuius doctrinam contemnis, te iudicantem uideris? tibi-que dicentem audieris: Jo. 1 ‘In propria ueni et mei me non receperunt.’ Qua fronte, qua fiducia tunc rogabis, ut ipse te recipiat, quem omnino negare non poteris | abs te receptum non fuisse? Quid de illorum incredulitate dicam, qui ne miraculis quidem mouentur. quos tamen admonens Dominus ait: Jo. 10 ‘Si mihi non uultis credere, operibus credite.’ quę si ab homine fieri nullo modo possunt, cur non creditis in me aliquid esse supra hominem? Cęci uident, claudi ambulant, leprosi mundantur, mortui resurgunt, et uos me hominem esse confitemini, Deum negatis. Talia et ab hominibus [p. 4v] facta sunt inquiunt. sed qui hoc fatentur, nonne uerius dicerent | non ab hominibus sed per homines facta fuisse, si consyderare uellent, in cuius nomine, quo inuocato facta sint. Quod si hęc miracula, ut debent, facta esse a Deo credunt | et per quos ea ipse fecerit, ueraces et sanctos fuisse non negant, dicant quis unquam illorum | se uel Deum | uel Dei filium esse confessus sit? Et si eum se esse Christus affirmauerit, cur ei non credunt? cur eius uerbis fidem non pręstant? cum etiam ipsi homines, quibus talia agendi data fuit potestas, in nomine Christi ea se egisse nunquam dissimularint. Quibus certe si crederent, et in Christum, qui ab iisdem prędicatus est, crederent. Porro cum nec operibus uolunt credere, audiant inclamantem: Matth 11 ‘Veh tibi Corozain, veh tibi Bethsaida | quia si in Tyro et Sydone factę fuissent uirtutes, quę factę sunt in uobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. veruntamen [p. 437] dico uobis | Tyro et Sydoni remissius erit in die iudicii quam uobis.’ Tyrus et Sydon ciuitates idolatrę erant | uitiis-que deditę, et tamen his acerbius punientur illi, qui cum per inuocationem Christi non pauca prodigia facta uiderint, Christum non ut Deum recipiunt | et minus aliquid Patre habere affirmare non dubitant.

In illos qui de miraculis quę scripta sunt dubitant. Caput V

Sunt qui signa illa quidem facta fuisse legunt, sed an uere facta fuerint, animo suspensi sunt | ac simile aliquid suis ipsi oculis | intueri spectare-que affectant. quibus respondens Dominus ait: Matth. 12 ‘Generatio praua et adultera signum quęrit.’ et quoniam qui dubitant, indigni sunt ut tale aliquid cernant: ‘Signum inquit non dabitur ei nisi signum Ionę prophetę.’ Quęri potest, cur dictum sit: ‘et signum non dabitur ei’, cum Iudeis incredulis multa signa data fuerint? Sed qui signo, id est miraculo Dominicę resurrectionis, cuius typus Ionas fuit, non crediderunt, quod maximum erat , multo minus aliis non ita magnis credere poterant. Maius est enim semet a morte reuocare ad uitam quam alios, et ad [p. 437] uitam incorruptibilem atque immortalem | quam ad corruptibilem et mortalem. Non est ergo eis datum signum efficacius ad credendum Christo | quam ipsa resurrectio Christi. quam tamen subornatis per largitionem custodibus denegare conati sunt. Eorum perfidiam imitantur, qui miracula ipsi cernere quęrunt | et de illis quę in Euangelio recensentur dubitant. Matth. 16 phariseis quoque et Saduceis infidis comparandi qui de cęlo signum sibi ostendi petierunt | non satis habentes ea, quę facta coram se in terra uiderant. Iure igitur et merito talibus exprobrauit Dominus dicens: ‘Nisi signa et prodigia uideritis, non creditis.’ ‘Et, si non credideritis inquit, quia ego sum, moriemini in peccato uestro.’ mori autem in peccato (ut supra ostendimus) omni alia morte peius est. Qui dubitat, Christi aduersarius esse conuincitur | ipso dicente: Io.4 / 8 ‘Qui non est mecum, contra me est.’ Matth. 12 Petrus dubitando coepit mergi. discipuli non potuerunt eiicere demonium. Zacharias factus est mutus. et hi quidem quod dubitando amiserant, credendo recuperarunt. Tu quoque nisi dubitare desieris, non poteris euitare demonum dolos | nec loqui ea quę tibi saluti esse possent, nec iam emergere de abysso inferni si modo cum corde isto dubio tibi decedere contigerit. Quod si cum Thoma hactenus dubitasti, iam et cum eodem credens Christum confitere dicens: ‘ Dominus meus et Deus meus!’ Alioquin ne illa quidem quę bene egeris, prodesse tibi poterunt ad salutem. Nisi enim [p. 5r] firma petra, quę est Christus fundamentum tui ędificii fuerit, quicquid operis extructum erit corruet. Vt autem operis tui labor non sit irritus, crede Deo non hominibus, Apostolis non philosophis, ecclesię dei non diaboli synagogę. cum dei filius dicat: ‘ Omnis plantatio, quam non plantauit Pater meus cęlestis eradicabitur.’ hoc est omnis religio, omne dogma, quod alio pręterquam Deo autore inductum fuerit, diu stare non poterit. [p. 438]

De ecclesia fide fundata. Caput VI

Per hanc ergo fidem diuinitus nobis reuelatam ędificata est Ecclesia supra firmissimam petram Christum, Dei Filium, Dominum nostrum. Si fideles simus ipsi sanctę Dei Ecclesię | cujus caput est Christus, membra corporis Christi sumus. Qui autem non credit Ecclesię | nec potestati eius subjicitur, ille abscisus et abiectus est | atque cum mortuis computatus, nisi forte poenituerit eum erroris | ac rursum per fidem iunxerit se Ecclesię mandata-que ejus perfecerit. Solo enim fidei glutino corporis huius membra ferruminantur, spe firmantur, charitate perficiuntur. Igitur quicquid catholicę apostolicę-que Ecclesię recepit autoritas, et te illud citra omnem cordis hęsitationem recipere oportet | et quicquid seruandum constituit, obseruare, si cum Christo uiuere mauis | quam cum infidelibus interire. Mar 6 Ecclesia nauis illa apostolorum est, quę fluctibus et procellis multarum heresum inquietabatur | sed dum fideles in remigando laborarent, hoc est in tuenda defendenda-que ueritate fatigarentur, ope adiuti diuina superiores euasere. Suscepto enim Iesu in naui cessauit uentus | et turbines errorum dissipati sunt. Sed obserua, quod ad laborantes uenit Saluator, non ad desides et pigros et a iustis operibus ociosos. Qui ergo quod per se facere potest non omittit, facile impetrabit, ut etiam illa quę per se facere nequit, efficiat. Porro primę ab initio Ecclesię illa in Euangelio parabola est: Luc. 20 ‘Homo plantauit uineam,’ id est Deus Pater domum Israel . ‘circumdedit illam sepe.’ custodia muniuit angelorum. ‘posuit in ea lacum siue torcular.’ id est legem pręceptis uitę redundantem. ‘ędificauit turrim,’ id est templum. Turris quippe arx est urbis, ita oratoria nobis [p. 439] munimenta sunt, ad quę confugientes | carnis demonum-que impugnationes minus timemus, orationis armis accincti et cęlestis contemplationis fide protecti. Sequitur: ‘Et peregre profectus est.’ non discedendo sed permittendo, ut in utranque partem libera sit operandi facultas. ‘Misit deinde seruos ad fructus uineę colligendos’; misit enim prophetas, qui mandatorum Dei obedientiam exigerent. sed ‘agricolę ’ id est, Iudei proterui | et nullius bonę discipline patientes, nec Dei sui nunciis pepercerunt, ‘alium afficiendo uerberibus’ ut Micheam, ‘alium uulnerando ac perimendo’ ut Esaiam , Hieremiam, Zachariam et alios non paucos prophetas, neminem prorsus uitiorum suorum reprehensorem ęquo animo tolerantes. Post prophetas misit filium suum charissimum et unigenitum dicens: ‘Reuerebuntur Filium meum.’ non quia ignoraret quid facturi essent, sed innuens quid facere deberent. At illi: ‘Hic est hęres, inquiunt | venite occidamus eum.’ occiderunt et ejecerunt extra uineam id est extra Hierusalem. extra ciuitatem enim crucifixerunt Dominum Iesum. uel extra uineam, extra Iudeorum ecclesiam. ut ab ipsis eiectus exciperetur colendus a nobis. Sequitur enim: ‘Quid ergo faciet dominus uineę? malos male perdet, et uineam locabit aliis.’ hoc est, omnibus in Christum credentibus, tam gentilibus quam Iudeis | ueteribus noua copulans Christus lapis angularis, illa implens et ista incohans . Veruntamen quantum intersit inter Ecclesiam et synagogam, ipsa nominum [p. 5v] interpretatio declarat. Synagoga Gręce, Latine congregatio dicitur. ecclesia autem conuocatio interpretatur. hęc propria naturę rationalis, illa etiam ad pecudes pertinet. Itaque Ecclesię sicut magis singulare nomen, ita dignitas major et gratia plenior. Hęc ergo ciuitas illa in quam mittuntur apostoli ut Domino parent Pascha. hoc est cibum, de quo ipse ait: Mar. 14 ‘Caro mea uere est cibus | et sanguis meus uere est potus.’ In ecclesia quippe carni et sanguini Domini communicamus | Luc19 accedentes ad coenaculum grande stratum id est ad altare | nomini eius consecratum, ut non nostro quod exiguum est sed Christi [p. 440] merito uitam consequamur ęternam. In ecclesia Deo preces offerimus | dicente Domino: Io. 10 ‘Domus mea domus orationis est.’ Luc. 10 In ecclesia per baptismum renouamur | et encęnia facimus, Io. 16 dum nouum hominem induimur, qui secundum Christum natus est. In ecclesia peccatorum nobis vincula relaxantur. Hęc est enim stabulum illud, in quod homo a latronibus in uia uulneratus | curandus infertur. In ecclesia laborantium | in cęlo requies est. quibus dicitur: ‘ Vos autem contristabimini, sed tristitia uestra vertetur in gaudium.’ Ecclesia est ergo ‘ mulier parturiens, quę (ut in Euangelio scriptum est) tristitiam habet, quia uenit hora eius. Cum autem peperit puerum, iam non meminit pręssurę propter gaudium, quia natus est homo in mundum’. Tristitia quidem afficitur, dum persecutiones tolerat | siue corporis | siue animi. Sed cum ab imis ad superna se transfert, tanto perfunditur gaudio, ut pręcedentis angustię prorsus obliuiscatur. ‘ Quia natus est homo in mundum’. hoc est, quia filii Ecclesię iam immortalitatis natiuitate lętantur, translati de mundo isto corruptibili ad mundum incorruptionis | et de terreno habitaculo ad cęleste regnum. Cuius immensam et ineffabilem gloriam nunc in Ecclesia laboribus occupata constituti cogitatione comminiscimur, dum solemnia sacra celebramus, Luc. 10 Mariam imitando, quę sedens ad pedes Domini sermonum eius dulcedine pascebatur, ut cum ipsa postea dicere possimus ‘Vidi Dominum et hęc dixit mihi’.

In eos qui in ecclesia nequiter se habent. Caput VII

Cęterum meminisse debemus | illis in ecclesia non esse locum, qui terrenis intenti negociis | corpus non [p. 441] animum in eam afferunt. ne tunc quidem uanis colloquiis et nugis inutilibus abstinentes | iocis-que et risu, cum a Sacerdote diuina peraguntur. Sciant eos minus fortasse culpabiles fuisse , qui Domini flagello eiecti fuere de templo dicentis: Jo. 2. ‘Nolite facere domum Patris mei | domum negociationis!’ Illi uero eam latronum speluncam faciunt, qui ineffrenatę libidinis ardore, nulla loci aut sacrificiorum habita ratione pudicicię insidiantur alienę uel oris nutu | uel oculorum nictu | uel impudenti aliquo uerborum prolatu. Melius cum iis ageretur, si nunquam domum Dei adiissent | quam ut ingressi sic in ea quasi in prostibulo uersari non dubitent. Deterius tamen adhuc peccant, qui ea mente illuc conueniunt, ut simpliciorum fidem perniciosis quęstionibus peruertant, zizania superiacientes, ubi satum est triticum. Jo. 18 Hi scindunt tunicam Domini inconsutilem | Ecclesię turbantes unitatem | se-que ipsos deprauato Scripturarum sensu in errorem implicantes. Longe sese ab his faciat, qui matris Ecclesię, cuius Christus sponsus est, filius esse desyderat.

De lege et euangelio. Caput VIII

Ecclesię uero sanctę fortissimi parietes sunt | Lex et Euangelium. ‘ Nihil enim (ut Apostolus ait) ad perfectum adduxit Lex.’ Luc. 18 Ille qui Christo Domino Legis [p. 442] pręcepta se custodisse [p. 6r] dixerat, audit unum sibi adhuc deesse, ut bonis quę habebat, in usus pauperum distractis cęlestes diuitias parare sibi maturet. hoc ergo Legi deesse apparuit, ut terrenarum rerum cura contempta cęlestibus tantum bonis comparandis inhiemus. Lex enim et prophetę usque ad Ioannem, quia illi pręsentem tantummodo felicitatem obseruatoribus Legis promittebant | Ioannes autem primus regnum cęlorum coepit euangelizare. Atque ideo dicitur: Luc16 ‘A diebus Ioannis usque nunc regnum cęlorum uim patitur, et uiolenti rapiunt illud.’ Tunc enim primum uim intulimus cęlesti regno, cum pro nobis pugnante Christo uictus est ille, qui omnes ab Adam descendentes ob delictum uinctos tenuit. Disce tamen quod uiolenti rapiunt illud non ignaui | nec qui a uitiis superantur, sed qui his repugnando uictores euadunt. Nullibi autem certior uincendi spes quam in Euangelio, in quo certantibus suffragatur gratia. Io 1 Quia Lex per Moysen data est, gratia et ueritas per Iesum Christum facta est. Hoc certe optimum uinum in fine conuiuii reseruauit nobis benignissimus sponsus, cui dicitur: Io2 ‘Tu autem seruasti bonum uinum usque adhuc,’ id est usque ad sextam ętatem, quam sex hydrię figurabant. Prima enim ętas fuit ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe ad Abraham, tertia ab Abraham ad Dauid, quarta a Dauid ad transmigrationem Babylonis, quinta a transmigratione ad Ioannem, sexta a Ioanne usque in finem seculi . In hac igitur postrema ętate, in qua nos sumus, aquę uersę sunt in uinum, quia Scripturarum litteralis intelligentia alegorici sensus recepit saporem. Iam de plenis hydriis haurimus Christi mysteria, quę diu sub uerborum uelamento latuerant. Luc. 13 Et tunc quidem granum synapis minimum erat, quod postea acceptum homo misit in hortum suum, et creuit | et factum est in arborem magnam. In omnem enim terram sparsit se ueri Dei sonus, qui prius Judeę tantum finibus arctabatur. Et uolucres cęli inquit, requieuerunt in ramis eius. Illis quippe in Euangelio iocunda quies est, qui spem suam de terra tollentes [p. 443] in cęlo collocant. neque quicquam de promissionibus Christi dubitantes aiunt: Io. 17 ‘Sermo tuus ueritas est.’ Luc. 13 Cauent itaque a fermento phariseorum, quod est perniciosa hereticorum doctrina, et ei fermento penitus inhęrent, quod acceptum mulier abscondit in farinę satis tribus. hoc est, ad illam intelligentiam dictorum tota credulitate accedunt, quam approbauit Ecclesia | triplici-que sensu distinxit: historico, morali, spiritali. donec fermentetur totum, donec totum sane recte-que intelligatur, ita ut nullus errori supersit locus. Cęterum licet pręferamus Euangelium Legi, utriusque tamen unum autorem Deum confitemur, utranque approbamus. Nec solui Legem per Euangelium dicimus sed adimpleri. in illa figuras esse, in hoc ueritatem. in illa promissionem, in hoc perfectionem. Luc16 ‘Facilius est inquit cęlum et terram pręterire | quam de Lege unum apicem cadere.’ Quicquid ergo cerimonię, sacrificia, prophetę futurum nunciabant, partim impletum est in primo Christi aduentu, partim in secundo implendum expectamus. nequis frustra aliquid scriptum aut significatum putet. Quicquid autem in Lege ad uitę morum-que institutionem spectat, sicut ueteribus ita et nouis hominibus est obseruandum | et cum Euangelio communicandum. ac de utriusque Scripturę moralibus pręceptis cum psalmista dicendum: ps. 11 ‘Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrę, purgatum septuplum.’ Nihil est his pręciosius , nihil suauius. Quod idem tibi testatur ad Dominum dicens: ps. 118 ‘Bonum mihi lex oris tui, super milia auri et argenti.’ et: ps. 118 ‘Quam dulcia faucibus meis eloquia tua | super mel ori meo.’ Nihil ita sedat iracundiam moderet-que affectus et in uiam ęqui honesti-que animum dirigit. ps. eodem ‘Pax multa inquit, diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Lucerna pedibus meis uerbum tuum | et lumen semitis meis.’ Multa quidem et ipsi sapientię professores philosophi ad componendos animi mores uere rationabiliter-que pręceperunt, sed cum diuinis humana conferri nequeunt. Potentius ista influunt, si fideliter suscipiantur, efficacius [p. 444] mouent, tenacius hęrent, fęcundius [p. 6v] fructificant, felicius ad optatum prouehunt finem | et cum incommutabili bono nos coniungunt. Luc10 Vetus igitur Noua-que Lex duo denarii sunt stabulario dati, id est ecclesię pręsidi, ut his peccatorum nostrorum uulnera curentur. Luc12 Sunt etiam duo gladiii, quos in medium proferentibus apostolis | satis esse dixit Dominus, cum utriusque Testamenti doctrina satis super-que sit aduersus quasque repellendas diaboli insidias | ac prauas ab animo abscindendas cupidines. Vetus tamen Testamentum fuit Agar ancilla in seruitute generans, et Nouum Sarra liberę prolis mater, qua libertate donauit nos Christus. Ad Gala. 4 Ideo-que Dominus quinque panes ordeaceos turbę dedit seruili, ueluti quinque libros Moysi. Nos autem pane qui de cęlo descendit uescimur, ut cum eodem qui nos liberauit, ascendamus in cęlum. Denique Legis Pascha cum lactucis agrestibus quę amarissimę sunt, comedebatur. Luc. 24 at in Euangelio pars piscis assi cum fauo mellis Domino a mortuis resurgenti offertur. Vnde et Apostolus clamat dicens: Ad Coloss. 3 ‘Si consurrexistis cum Christo, quę sursum sunt quęrite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens | quę sursum sunt sapite, non quę super terram!’

In contemptores legis vel evangelii. Caput IX

Sed neque Legis contemptoribus impune erit, cum diuinus sermo dicat: Prov. 28 ‘Qui declinat aures suas ne audiat Legem, oratio eius erit execrabilis.’ Frustra enim Deum [p. 445] precatur, qui Dei iussa parui ęstimat. Hoc idem per Hieremiam Spiritus Sanctus affirmat dicens: Hier6 ‘Ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum eius, quia uerba mea non audierunt, et legem meam proiecerunt.’ Post hęc denunciat illis captiuitatem futuram, ut qui ad Legis pręscriptum sponte seruire Deo neglexerunt, nuiti seruiant inimicis Dei genti-que infideli. Et si talia Legis pręuaricatoribus debentur, quanto magis aduersus Euangelii sui irrisores indignatio desęuiet Christi? Horum autem qui Euangelium despicere uidentur, tria genera sunt. Alii quippe ne audire quidem uolunt diuinos, qui in ecclesia recitantur sermones. alii autem audiunt, sed quę pręcipiuntur, ea exequi aspernantur. alii uero magis temerario ausu ita audiunt, ut ea econtrario arguere pręsumant, et ueritatis uerba quę non intelligunt, peruertere aliquo modo conantur. De primis conqueritur Dominus ad eosdem dicens: Io. 8 ‘Quare loquelam meam non cognoscitis? quia non potestis audire sermonem meum.’ Et ut ostenderet eos, qui audire diuina dedignantur, ex parte diaboli esse: Mar. 7 ‘Qui ex Deo est inquit, uerba Dei audit. propterea uos non auditis, quia ex Deo non estis.’ Hi ergo et surdi sunt et muti, cum nec aures accomodent Ecclesię doctoribus | ec quicquam tale aliquando loquantur. Qui nisi conuersi postremo sese offerant Christo, ita ut ipse digito tangat eorum aurem | et saliua palatum, nunquam sanitatem consequentur . semper ad ea quę salutis sunt, surdi et muti erunt. atque ut ita etiam ad malum sicut ad bonum surdi et muti forent. sed ut deterius peccent, et leuam aurem habent, qua ea quę carnis sunt auidissime auriant , et sinistram linguam, qua uel nugas garriant | uel alios infament uel proximo maledicant. Quod nisi tandem ad Christum adduci se permiserint, qui labefactata solo uerbo instaurat, quis eos curare poterit? De istis (ut reor) prophetauit Apostolus cum diceret: Ad Timo. scda. 4 ‘Sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desyderia coaceruabunt sibi magistros prurientes auribus et a ueritate quidem [p. 446] auditum auertent, ad fabulas autem conuertentur.’ Sunt quippe in his plurimi, [p. 7r] qui pudendis gentilium poetarum cantibus tota die operam impendunt | et ne horam quidem diuinarum in ecclesia recitationum uacare auditionibus queunt. Transeamus ad eos, quos auditores tantum et non factores uerbi esse diximus, de quibus Domini sententia est : Luc6 ‘Qui audit et non facit, similis est homini ędificanti super terram sine fundamento, in quam illisus est fluuius, et continuo cecidit et facta est ruina domus eius magna’. Audire enim et nolle facere deficere est. Deficiens autem | et se sibi non restituens | quotidie deterior fit patet-que omnibus diaboli insidiis nulla circumspectę mentis uirtute munitus: tanto-que facilius supplantatur, quanto se putat magis tutum. Nam sicut arborem uentorum pulsatam procellis ruere necesse est, cuius radix uitiosa fuerit, ita illum labi quoties uoluptatum illecebris prouocabitur necesse erit. Neque minus in istos qui facere nolunt, quam in illos qui audire negligunt, exclamant prophetę, apostoli, euangelistę, omnes catholici doctores: Matth 11 ‘Cecinimus uobis et non saltastis, lamentauimus et non planxistis.’ Quid enim aliud omnes diuinę continent Scripturę | nisi uirtutum laudem uitiorum-que detestationem atque querelam ? Porro, ipsis etiam, qui sacra eloquia uel audire renuunt | uel si audiant, secundum ea uiuere nolunt, nequiores sunt, qui eadem audiendo coram arguere | atque iisdem petulanter obtrectare audent | et sophismatum strophis docere | ipsa Dei pręcepta uel impossibilia factu | uel inter se pugnantia | uel aliqua in parte minus rationi consentanea esse. quasi uero quicquam rationabilius, consultius, iustius homo possit indagare | quam hominum opifex pręcipere? Siquis tam prophana pręsumptione ducitur, inter hereticos erit habendus | et de fidelium coetu repellendus, ne sanum gregem morbida contaminet pecus. Adeunt ecclesiam, audiunt epistolas, audiunt [p. 447] euangelia et sicut in Ioanne scriptum est, dicunt: Io6 ‘Durus est hic sermo | quis potest eum audire?’ Nihil credunt nisi quod naturę consentaneum putant, et nesciunt omnium auctorem supra naturam esse | et ut se talem probet, super naturalia loqui operari-que solere. Quibus qui non adhibuerit fidem, necesse est, ut Dei omnipotentiam deneget | fateatur-que quod naturaliter fieri nequit, id nec diuinitus fieri posse. Qua in re naturam deum alterum constituere uidentur, si nihil maius Deo quam naturę tribuendum censent. Quibus Dei uerbum respondens ait: Jo. 8 ‘quęritis me interficere, quia sermo meus non capit in uobis;’ hoc est, quia non estis capaces a me prędicatę ueritatis, ideo in me diuinitatem natura potentiorem | et humani ingenii captu maiorem esse non creditis. Io9 ‘Ego autem quod uidi apud Patrem hoc loquor. Ego enim et Pater unum sumus,’ una substantia, eadem natura licet non eadem persona. alia quippe persona est geniti, alia genitoris, et tamen utriusque una eadem-que diuinitas, eadem uis et gloria cum Sancto Spiritu, quem ambo simul spirant, sibi ęqualem sibi-que consubstantialem. Quod sanctę Trinitatis mysterium in una deitate, nisi fides teneat, lingua non explicat. Ob hoc quidam, quia comprehendere nequeunt, retro cedunt, cum potius persuadere sibi deberent | tanto ea magis Deo tribuenda esse, quanto minus a nobis, qui homines non dii sumus, possint intelligi. Alioquin fateri oporteret, quod nemo unquam ausus est dicere, aut Deum non esse homine maiorem | aut hominem Deo esse ęqualem, si ad omnia quę Dei sunt, humani uis intellectus posset penetrare. Sunt tamen nonnulli , qui in peruersitatis suę proposito ita obdurant, ut credulitatem nostram etiam irridere non dubitent. atque hi fere sunt, qui gentilium philosophorum argutias secuti nihil credendum putant, quod ipsa hominis ratio nequeat inuestigare, et suorum ambagibus argumentorum usi, quicquid non [p. 7v] satis intelligunt, id uerum esse denegant. A quibus euangelicę ueritatis assertores auersi, ne in tam duro solo frustra uerbi semen iaciant, nullam [p. 448] frugem facturum, dicunt: Act13 ‘Quia repellitis uerbum Dei | et indignos uos judicatis ęternę uitę, ecce conuertimur ad gentes.’ Quę uidelicet et audiunt Euangelii prędicationes | et quod audiunt credunt | et quod credunt opere complere pro uiribus nituntur. Vos uero increduli mementote ab ipsa ueritate id est a Dei Filio dictum: Luc9 ‘Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum uenerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum’. Huius autem hominis infelicitati, quem Christus erubescet, nulla uitę pręsentis infelicitas potest comparari. Nam qui receptus a Deo non fuerit in gratiam, a diabolo recipietur in damnationem supplicium-que sempiternum.

De conuersis ad Deum. Caput X

Vt autem alterum ex his euitemus, alterum sequamur, sarcina peccatorum deposita, quę nos in abyssum deprimit inferni, ad illa conuertamur quę de terra erigunt pauperem et in cęlo collocant. Mar14 Imitemur Symonem leprosum, ut flagitiorum lepra curati mereamur hospitem habere Christum. Neque nos prioris uitę pudor impediat | aut horror in desperationem trahat. Luc14 benignissimus est, qui ad coenam inuitari iubet pauperes, debiles, cęcos | et claudos id est omni scelerum genere [p. 449] inquinatos, et neminem prorsus repudiat ad se cum peccatorum poenitudine accedentem. Luc15 Hic est qui prodigum filium, cum bona paterna peregre profectus dilapidasset, ad se reuersum osculo excepit, amplexibus fouit | et lętatus est, quod ille qui perierat inuentus esset, et qui mortuus fuerat reuixisset. Diu multum-que in nequitię coeno immersus iacuisti, expergiscere tandem et erige te ut munderis. Mar9 Mulier quę duodecim annos profluuio sanguinis laborauerat, cum Christi fimbriam tetigisset, sana discessit. Luc13 Altera duodeuiginti annos morbi ui inclinata, Domino manum ei imponente curatur | et cęlum aspicere incipit, quę tanto tempore pecudum more terram tantum spectauerat. Io5 Plus dicam: octo et triginta annorum languorem sustinuit ille quem ad probaticam piscinam sanum surgere iussit Dominus. ita ut qui tam diu fracto debilitato-que corpore immobilis in lectulo decubuerat, illum ipsum lectulum, quo ferebatur, ipse humeris suis referret | domum-que rediret, non solum sanitati, uerum etiam uigori uiribus-que restitutus. His autem curationibus tam diutina tabe marcescentium corporum significauit tibi Dominus, quod ipse medicus animorum sit, quanuis ad multam ętatem in peccatis uersati fuerint, tantum ut curari cupiant et rogent. Non enim sanat ille nisi uolentem. Nam et hunc prius interrogasse dicitur, an uellet sanus fieri, atque ut uelle audiuit, non distulit, quin statim sanum redderet. Nemo ergo desperet; quamdiu uiuimus, misericordię locus est. tunc judicamur, cum morimur. et si ante impetratę uenię priuilegium nobiscum deferimus hinc decedentes , in electorum numero ascribimur. Sin uero sine illo uitam obimus, ad mortem nunquam intermorituram descendimus Luc3 | ad tenebras exteriores, ubi est fletus et stridor dentium | et poenarum finis omnino nullus. Beati igitur illi, quorum antequam iudicabuntur, erunt praua in directa et aspera in uias planas. qui priusquam [p. 8r] opera ipsorum iustitię libra examinabuntur, luporum feritatem quam induerunt, cum agnorum mansuetudine commutabunt. Nunc ergo tempus acceptabile, [p. 450] nunc dies salutis, nunc accessus ad eum datur, a quo dictum est: Io6 ‘Qui uenit ad me non eiiciam foras.’ Non aliter ad eum uenitur | nisi desinendo a malis et quod bonum est operando. Itaque non solum iniqui, sed etiam ocio indulgentes | ab eo qui saluare potest, procul sunt. Mar18 Io1 Ficum illam quę foliorum tantum luxuria exuberans fructu carebat, maledicendo Dominus ariditate damnauit. Sub qua cum lateret Nathanael Israhelita licet dolo carens, non poterat loqui cum Iesu. egressus autem et magis alacris animi affectu Saluatoris quęrens conspectum, eum ipsum quem scribę et pharisei cognoscere nequiuerunt, confiteri coepit dicens: ‘ Rabbi tu es Filius Dei, tu es rex Israel !’ Verum tamen si sensus quoque non satis sanos habeas, quicquid illis blanditur, mortiferum puta et illa quę Deo placent, iis indulge. Si uisus te ad peccandum solicitat, cęcus es. Mar10 cum Barthimeo perge inuocare Iesum et petere ut uideas. tunc ipso imperante discedent ab oculis tenebrę illę, in quibus spectandarum mulierum concupiscentia habitabat | uel delectatio aliquam uanitatem uidendi uersabatur, cęlum-que ac sydera contueri incipies | et per ea quę uidentur ipsa Dei inuisibilia contemplari. Quod si te auditus et loquendi intemperies in malum pręcipitant, surdus et mutus es. quia, dum te audire uel loqui ea quę mundi sunt nimium delectat, ab his quę Dei sunt, et aures auertis ne audias, et os comprimis ne loquaris. Cum surdo igitur et muto a Domino posce remedium | Ille huiusmodi | hominis aures digito tetigit et saliua linguam, atque is qui utroque malo affectus fuerat, utroque liberatus abiit. Mar7 ‘Statim enim’ (ut Marcus ait) ‘apertę sunt aures eius, et solutum est uinculum linguę eius, et loquebatur recte.’ Postremo quibuscunque uitiis corruptus uiuis, ita ut mortuus sis cum uiuas, quantum potes ad illum qui uiuificat mortuos te uerte. Io10 Nam et mortui audient uocem Filii Dei | et qui audierint uiuent. modo ne tardes tibi iam in morte posito quęrere salutem, dum inueniri potest. Fugit tempus, dies aduentat extremus | atque hic fortasse crastinus est aut hodiernus, et tu tibi tutum putas diferre turpis uitę correctionem? Noli iuuentę confidere. omni ętati communis est mors. nec prosperę ualetudini crede. quidam dum rident, dum iocantur, dum cum aliis colloquuntur, repente concidere. Pelle igitur moras omnes | et prauas cupidines de pectore proiicere festina | atque de spelunca latronum fac domum orationis in qua habitare dignetur Christus. Hoc pacto qui nunc nouissimus es apud Deum, iam inter primos computaberis . In nouissimis erant Mattheus, Zacheus, latro, sed conuersi ad Dominum | primi facti sunt. Mattheus reliquit teloneum, et fit apostolus. Zacheus auariciam largitate mutauit, et salus facta est domui eius, cum Christum suscepisset hospitio. Latronem aliena per uim rapuisse penituit , et Saluatori se commendans meruit de cruce transferri in paradisum. Audi Christum clamantem: Matth11 ‘Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos.’ Hinc tu tandem ad uocantem conuersus dic: ‘ Iniquitates meę supergressę sunt caput meum, et sicut onus graue grauatę sunt super me.’ Tunc ille occurrens tibi | protinus te omni fasce liberabit | et expeditum ad se trahere incipiet. ut qui flagitiis coopertus mergebaris in profundum, iam his omnibus emundatus ascendas in cęlum. [p. 8v]

De aversis a Deo. Caput XI

Et cum tanta felicitas sit eorum, qui ad Deum conuersi mores suos corrigunt, non ambigimus ęque grandem esse miseriam illorum qui obdurantur. [p. 452] Prędica, argue, obsecra, increpa | opportune importune | nihil proficis, cum in spinis, quę sementem uerbi Dei pręfocant seminas | uel super lapide, ubi semen radices agere non ualens arescit, uel in uia ubi conculcatur et atteritur. Coram praua assuetudine corruptis hominibus quoties de Deo, de sanctis, de uitę honestate incidit sermo, corrugant nares, contrahunt frontem, os distorquent, uultum auertunt, et taciti etiam dicere uidentur: Io6 ‘Durus est hic sermo | quis potest eum audire?’ Tales erant pharisei illi ac Legis periti, quorum scelera cum argueret Dominus, coeperunt (ut Lucas ait) Luc11 grauiter insistere et os eius opprimere. De quibus in Ioanne conquęritur Saluator et ait: Io8 ‘Non potestis audire sermonem meum.’ Dextera igitur aure carent, ne bona audiant, ueluti Malchus ille cum a Petro uulnus accepisset. Is tamen adduci ad Iesum ut curaretur sustinuit | Isti uero peruicatius auditum obdurasse uidentur, ut aspis, ne intelligant uocem sapienter incantantis. Quod si ultra eis pręcepta salutis ingerere perseueraueris indignantur | et iam in contumeliam prorumpunt. Ioa9 ‘Totus in peccatis natus es inquiunt et doces nos?’ Vnde autem fit, quod tam obstinato proposito cęlestem aspernentur disciplinam, parabola Euangelii de nuptiis recitata docet. Ad quas inuitati | quoniam uenire noluerunt, Matth22 ‘alius inquit abiit in uillam suam, alius ad negotiationem suam.’ Delicię quippe hujus sęculi et ipsa terrenarum opum cupiditas auertunt animum a cęlestium contemplatione | et caduca bona ęternis pręferre compellunt , quia hęc futura expectantur, illa uero pręsenti uoluptate deliniunt. ita ut quę nondum habentur, iam uel non esse omnino | uel haberi non posse credantur. Illi ergo qui tam impie subuersi sunt, nec fidei certę | nec firmę spei sunt. Alii luxurię, alii auaritię student | et cum sensuum suorum affectibus seruiant, uirtutibus uacui et ad uitia proni efficiuntur. Matth24 Recedente enim Domino de templo cordis eorum non relinquitur lapis super lapidem, qui non destruatur. vsque adeo Barrabam, id est diabolum sibi dimitti gaudent, | ut eundem Christo Domino, qui pro ipsis crucifixus est, anteferre non dubitent. Attendant tamen, si nondum penitus obsurduerunt, et cognoscant | ad se quidem omnia illa pertinere, quę salutarem doctrinam nolentibus admittere | minatus est Christus Dominus. Ad illos enim quos iustitię suę doctores constituit | et ad prędicandum gentibus destinauit dixit: Matth10 ‘Quicunque non receperint uos | neque audierint sermones uestros, exeuntes foras de domo uel ciuitate | excutite puluerem de pedibus uestris. Amen dico uobis | tolerabilius erit terrę Sodomorum et Gomorreorum in die iudicii quam illi ciuitati.’ Sodoma enim et Gomorra ante Euangelium subuersę sunt, at isti ultro oblatum respuunt ac repellunt, dum pręceptis eius contraria operantur. O miram mentis peruersę cecitatem! non uident quam labile bonum sit mundanę luxurię uoluptas cui adhęrent, quam firmum et stabile [cęleste] regnum quod contemnunt, quam graue perpetuum-que malum infernalis cruciatus, quem mox subire coguntur. Sed iam istos in damnationis interitum tam pertinaciter currentes relinquamus, cum etiam ab ipso omnium Domino relicti esse uideantur. et illis pro tempore consulamus, qui ad capessendas accedunt uirtutes, ut in eo bono quod semel sibi proposuerint constanter perseuerent. Sicut enim in uitiis obdurare perniciosissimum est, ita in beneuiuendi cura minus esse constantem | turpe indecorum-que habetur. [p. 9r]

De animi constantia. Caput XII

Firmum ac stabilem esse oportet Dei seruum | nec iniuria lacessitum irasci | nec laudatum insolenter efferri. Matth. 15 Vtrunque pręstitit mulier illa Chananea. Cum enim canibus compararetur, quibus non erat concedendus panis filiorum, non est indignata, sed magis semet submisit dicens, quod etiam catelli micas panis comedant, quę de mensa cadunt dominorum. Rursum cum responsum Domini accepisset: Matth. 15. ‘Magna est fides tua, fiat tibi sicut uis.’ Nequaquam tantę commendationis gloria sese extulit, sed potius eandem humilitatem, quam contempta non deseruerat, egregie deinde probata conseruauit, fidei suę magnitudinem magis ad diuine largitatis gratiam referens | quam ad arbitrii sui libertatem. Quod si quicquam ex eo sibi iactanter arrogasset, filiam pro qua supplicauerat, sanam non recepisset. Et nos igitur si ab iis quę nequiter commisimus purgari cupimus, modis omnibus caueamus, ne in eodem relabamur luto. alioquin per inconstantię uitium | nec satis creduli esse arguemur | nec ipsa quę intra nos est, sanari filia poterit. Est autem constantis animi repugnare cupiditatibus, a bono instituto nunquam deflecti, et cum semel ad colendam ęqui honesti-que uirtutem conuersus fueris, nusquam ab ea discedere uelle. Profecto qui sic sibi constiterit, intrepidus uitę finem expectabit, spe certissima firmatus de morte se transiturum ad immortalitatem | et illam beatitudinem, quam nec fando exprimere | nec cogitando possumus complecti. Luc6 Nos ergo tantę mercedis cupiditate flagrantes, cum sanctius uiuendi domum ędificare cęperimus , fundamentum eius supra petram stabiliamus. et ipsam uirtutum structuram nec malignorum spirituum uenti concutere poterunt nec pręsentium aduersitatum flumina obruere. immobilis inuicta-que perstabit, donec ad culmen usque perducatur summę perpetuę-que integritatis. Frustra autem Christum in cordis nostri monumento condimus, si constantię lapidem ad ostium monumenti non admouemus, ut eo aditum inimicis Christi, quantum in nobis est, prohibeamus. Qui sunt isti inimici procul longe-que abigendi | nisi uitia ipsa, quę salutaribus uitę monitis reluctantur atque obsistunt | et quicquid probe laudabiliter-que ędificatum fuerit, destruere festinant. Ab his quidem quicunque se illęsum incontaminatum-que custodierit, hic uere Christi discipulus erit. cui idem Dominus iure ac merito dicere poterit: Matth16 ‘Tu es Petrus et super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam.’ Ille enim uere petra est supra petram, qui dum Christi uestigiis innititur, in his in finem usque fixus perseuerat | et in Domino confidens, sicut mons Syon non mouetur in ęternum. Vt autem ista constantię uirtus quanta sit magis patescat, instabilitatis quoque uitium quam execrandum habeatur consyderemus .

De animi inconstantia. Caput XIII

Quemadmodum firmum et constantem animum supra petrę soliditatem ędificare diximus | et id quod ab eo fabricatum fuerit, tam contra demonum pręualere certamina quam aduersus malorum, quę mortalibus contingunt, acerbitatem. ita e contrario debilem [p. 456] et in proposito minus persistentem domui illi comparandum esse arbitramur, quam moli arenę impositam et uentorum concutit flatus | et impetus subruit fluuiorum | atque ad solum usque concidere compellit. Is enim qui inconstans [p. 9v] fuerit, facile quidem et fraudibus diaboli cędet et uiolentię persecutionum | et fastui ambitionis | et cumulandarum opum cupidini. Seruabit fortasse fidem, quam diu nemo aduersabitur, sed siqua foedę uoluptatis appetitione cor titillare serpentis antiqui calliditas coeperit, si tyrannus minari necem, si collati magistratus dignitas efferre, si animum habendi auiditas inquietare, adulterio inquinabitur ut Herodes, metu ad negandum subuertetur ut Petrus, optimum quenque contemnet | ut pontifices et scribę Christum | et dum lucra sectatur ut Iudas, nec furtis abstinebit nec sacrilegio. quam autem turpissimum sit, cum bene coeperis male desinere | et nunc hoc nunc aliud uelle, alię quoque in Euangelio similitudines indicio sunt. Matth11 Inconstantis quippe hominis uolubilitas comparatur arundini uento agitatę, dum Ioannes Baptista talis non esse asseritur. Adde quod arundo ipsa et fragile lignum sit | et infructuosum uacuum-que intus ac nodis quidem plurimis intersectum. Ita uir sibi minus constans | tentationibus succumbit, bonarum actionum sterilis est, uanitatibus affluit | et multorum uinculis innodatur peccatorum. Matth18 Eundem lunatico illi conferre possumus, quem nunc in ignem | nunc in aquam cadere solere dixerunt. Inconstans igitur ut luna mutatur | et cum iam pene plenus bonorum creditur, tunc deficere incipit. cum-que alternis moribus agitetur | et nunc igne charitatis incalescat nunc aqua malicię frigeat, promptius tamen ad id quod malum est rapitur | et ad peccata declinat. Quam autem difficulter ne in scelere perseueret effici queat disce. Lunaticum hunc apostoli curare non poterant; a Christo sanatus est. qui ipsis mirantibus, quare sibi id non licuerit, dixit | hoc demoniorum genus non posse eiici | nisi per orationem et ieiunium. ostendens grauissimam quidem esse animi ęgritudinem inconstantiam. Hanc pręterea rotarum instabilitati comparat Scriptura: Eccl33 ‘Pręcordia fatui inquit, quasi rota carri, et quasi axis uersatilis cogitatus illius.’ Et quoniam rota ista non solum instabilis est, sed etiam dum tracto curru uertitur, magnos edit stridores, et crebra reuolutione atteritur ac deperit, sic hominis inconstantis leuitas quicquid benefecerit , ipse suas laudationes iactabundus garrit | et facinus illud, quo meritum aliquod aput Deum consequi sibi potuisset, euacuat inanis glorię cupiditate. deinde hanc ipsam gloriam prauis operibus, ad quę semper pronior est destruit | et in suimet infamiam turpiter conuertit. Nam quanuis aliquando etiam non improbi ingenii esse uideatur, nunquam tamen non majore sui parte malus est. de quo Iacobus apostolus: ‘ Vir inquit duplex animo inconstans est in omnibus uiis suis.’ Quippe qui nunc hoc | nunc illud appetit, cui quod modo placuit, modo displicet, et rursum quod displicebat placet. Qui si quando boni aliquid agere aggreditur, semper antequam perficiat cessat. atque idem nec sedere | nec stare diu potest. multiplex, uarius, discors est, secum pugnans sibi-que-met contrarius | nec in uerbis nec in factis idem. Profecto qui talis est, nunquam aliquo honestioris uitę studio proficere poterit. immo cum in seculi huius pelago uela faciens frequenter naufragetur, mergendum tandem in profundo inferni facile coniici potest. Nunquam enim sic respicit , ut non cras deterior quam hodie sit. Nos ergo ne quando ad ejus tam damnosam animi mobilitatem tam periculi plenam declinemus, discamus post constantiam etiam fortes esse | et iam de ipsa fortitudinis uirtute, prout nobis diuinus Euangelii sermo suggerit disseramus. [p. 10r]

De animi fortitudine. Caput XIV

Fortis animo is est, qui nulli rerum fragilium cupidini succumbit | et neque aduersitatibus frangitur | neque prosperitatibus insolescit; cęlestibus tantummodo bonis adipiscendis inheat , cętera contemnit. Fortis est igitur qui uincit auaritiam | et audit Dominum dicentem: Luc12 ‘Cauete ab omni auaritia, quia non in abundantia cuiusquam uita eius ex iis quę possidet.’ Superata autem auaritia ad munificentiam liberalitatem-que se confert | et ea quę habet indigentibus dilargitur, dum ad perfectioris uitę sublimitatem ascendere festinat. iuxta illud Saluatoris dictum: Matth19 ‘Si uis perfectus esse, uade et uende omnia quę habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cęlo, et ueni sequere me!’ Non erat perfectio contemnere diuitias, nisi addidisset Dominus: ‘Veni sequere me!’ Omnibus abundare uirtutibus quęrit, qui Christum imitari decernit. Christi enim imitator quamprimum ueterem exuit hominem et induit nouum, superbiam mutat humilitate, iracundiam lenitate, incontinentiam castitate | et breuiter uitium uirtute . Atque ita malarum passionum uictor eficitur, cum ad diuersas ab his actiones animum conuertere coeperit. In his deinde confirmatus omnes pręsentium tribulationum ictus excipit clypeo patientię, de omnibus Deo gratias agens | minus-que se pati confitens quam peccata sua mereantur. Hoc est ilud quod precipit Dominus et ait: Matth. 17 ‘Qui uult uenire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me!’ Ac ne quis crucis nomine, quod dura aspera-que significat turbetur, discipulos suos consolatus est dicens: Jo. 16 ‘In mundo pressuram habebitis, sed confidite, ego uici mundum.’ quasi diceret: Sicut ego propria uirtute calcaui mundi huius erumnas , ita et uobis uincendi facultatem conferam, ut per me mala omnia magno animo perferendo | illis omnibus fortiores potentiores-que sitis; tantum non in uobis sed in me spem fiduciam-que habeatis. Hunc pręterea fortis animi uirum | Christi-que Domini sectatorem, quemadmodum aduersa non deiiciunt, ita nec secunda arroganter erigunt . Frustra enim in aduersis uinceret, si in prosperis per inanis glorie appetentiam superaretur. Itaque in dignitate constitutus non sibi blanditur, sed aliis prodesse affectat | nec tam prępositum se esse meminit | quam eorum quibus pręest ministrum, a Domino admonitus dicente: Matth20 ‘Quicunque uoluerit inter uos maior fieri sit uester minister. et qui uoluerit inter uos primus esse, erit uester seruus. sicut Filius hominis non uenit ministrari sed ministrare | et dare animam suam redemptionem pro multis.’ Pręstantis autem ac strenui animi est | dominandi cupidinem, quę sępe robustissimos uicit, superare. ipsam-que regum pompam et principum luxuriam pro nihilo ducere | atque in omnibus cum Christo humiliari. Quid enim esse potest maius Christo? qui ejuscemodi humilitatem sic in se commendauit, ut Dei filius non dedignaretur esse hominis filius | et formam serui assumere, cum esset omnium dominus. Io6 denique fugisse dicitur in Euangelio, cum eum regem facere uellent. et Io.18 ‘non est regnum meum de hoc mundo’ inquit. ut suo exemplo non in terra regnare, sed in cęlo desyderemus. Vnde et mercedem humilitatis | et non humilitatis poenam proposuit dicens: Matth10 ‘Qui se humiliat exaltabitur, et qui se exaltat humiliabitur.’ Ad hanc animi fortitudinem pertinet | ipsam etiam, quam pręcipue uulgus formidet , mortem contemnere | nec ullo supplicii genere sic terreri, ut a bono honesto-que discedas. ‘ Nolite timere eos’ inquit, ‘qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed potius eum timete, qui potest corpus et animam [p. 10v] perdere in gehennam!’ Si ergo casus inciderit, ut aut moriendum sit | aut peccandum, eligatur potius mors corporis quam animę. mors enim animę peccatum est. Quod si metu mortis perculsus | uitę fragili et uelis-nolis cito periturę tunc peperceris, illam stabilem et immortalem, qua sancti fruuntur, amittes. Ait enim: ‘ Qui uoluerit animam suam saluam facere, perdet eam.’ Nam siquis peccare mauult quam mori, hic sibi uiuet | et Deo morietur. deo autem mori est | in inferi baratrum ruere | et nullum cum iis qui uere uiuunt habere consortium. Sequitur: ‘ et qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam.’ Sed ne forte dubius et incertus quęras, quo locorum inueniet eam, ait: ‘Vbi ego sum, illic et minister meus erit.’ Quid autem illo homine felicius, qui merebitur esse socius Christi? Sed si cum illo simul uiuere uolumus, mundo moriamur, nullum recusantes quo Deo gratificari possimus laborem, nulli cedentes aduersantium persecutioni. Nam dum tyrannus minatur necem, Christus aperit paradisum, dum homo impius tormentis cruciat, clemens Deus refrigerii sempiterni sedem constanter tolerantibus parat | pręmii-que magnitudine tanto ampliat magis, quanto grauius pro amore suo affligimur. si tamen uindictam in eos qui affligunt, non appetimus, sed econtrario bene illis facimus bene-que optamus, a quibus male accipimur. dicente Domino: Matth5 ‘Diligite inimicos uestros et benefacite iis qui oderunt uos | et orate pro persequentibus uos.’ Hoc prior pręstitit ipse qui precepit , deinde serui eius, qui suis persecutoribus monstrabant uiam salutis. et a quibus tormenta patiebantur, eis ignosci orabant. Proprium itaque Christianę fortitudinis est | seipsum uincere | et affectibus contra rationem nitentibus imperare | nec carni, sed spiritui obedire | ipsum-que Dominum pro uiribus imitari | ei-que sese quam simillimum reddere. Sed iam fortitudini contrariam pusilli animi imbecillitatem in medium proferamus. Fit enim ut magis elucescat uirtus ex comparatione uitiorum.

De animi imbecillitate. Caput XV

Si eum fortem esse constituimus, qui cupiditatibus dominatur, quis erit imbecillus et infirmus nisi qui sese his in seruitutem dederit? Hęc autem seruitus multo turpior atque foedior est | quam illa quam fecit captiuitas | aut quam nascendi attulit conditio. Neutra enim istarum officit quin etiam in ipsis magis liberi dominis nostris esse possimus. Maior quippe libertas est | non esse subiectum uitiis | quam non esse hominis mancipium. Vere igitur imbecillus est, quem superat auaritia | uel fraudulentia | uel simulatio | uel arrogantia | uel uanagloria | uel ira | uel gula | uel luxuria | uel libido | uel inconstantia | uel timor | uel ociositas | uel eorum quę ab Ecclesia recepta sunt incredulitas | cętera-que id genus. quę quoniam rationi naturęquę repugnant, quis quis illis seruierit, non iam inter homines computandus sed inter pecudes erit numerandus. Ratio enim propria hominis est. bestiarum autem natura id tantum sequi, quod suggerit appetitus | nullum-que boni ac mali discrimen habere in his quę appetuntur. Imbecillus es igitur, si iugo premeris auaritię, cui seruiendo | non poteris seruire Deo. Matth5 ‘Non potestis inquit Deo seruire et mammonę.’ hoc est Deo et diuiciis . Syri enim diuitias mammonam appellant. Qui autem diuitias pręferunt Christo | et nihil egeno porrigunt, ipso Dei Filio in fine iudicante | audituri sunt: ‘Esuriui [p. 11r] et non dedistis mihi manducare.’ cuius criminis conuictus diues ille, qui se tantum pascebat, in inferno sepelitur. ut semper miser sit, quem miserorum non tetigit pietas, dum sua cupide retinet | et pecuniam magis quam Christum diligit. Imbecillus item [p. 462] es, quando alterum dolo seducere contendis. ab iniustitię enim uitio superaris, quoties alios fraude aliqua supplantare moliris. Non poterit in eo pectore habitare Christus, in quo domicilium sibi fecit dolus. Nam ipse de eiusmodi homine dixit: Matth8 ‘Vulpes foueas habent et uolucres cęli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet.’ Non habet Christus ibi requiem, ubi stabulantur uulpinę fraudes et uolucrum instar alte se erigentis hominis elatio. fraudulentię autem comes est simulatio. Semper enim simulationibus utitur fraudulentus, aliud facie pręferens , aliud in corde occultans. Qui licet homines fallat, Deum non potest decipere. Si modestum, si pium, si castum, si denique iustum se esse finxerit, cum longe alius sit, nonne cum illis damnabitur, quibus dictum est: Matth23 ‘Veh uobis scribę et pharisei hypocritę, qui mundatis quod de foris est calicis et parapsidis , intus autem pleni estis rapina et immunditia! veh uobis qui similes estis sepulchris dealbatis, quę a foris apparent hominibus speciosa, intus uero plena sunt ossibus mortuorum et spurcicia ’. Quanto igitur melius id esse quod apparere uis, quam quod non es uideri uelle? Imbecillus quoque es, si committis ut te sibi subiiciat superbia | te-que arroganter incedere cogat. Ea superatus aliis pręferri concupisces | et plus honoris quam quod mereris tibi exhiberi postulabis. Quam rem scribis et phariseis exprobrans Dominus ait: Matth. 23. ‘Omnia opera sua faciunt, ut uideantur ab hominibus. dilatant enim philateria sua | et magnificant fimbrias. amant autem primos recubitus in coenis | et primas cathedras in synagogis | et salutationes in foro | et uocari ab hominibus rabbi’. Ergo et inanis glorię cupido arrogantibus dominatur. de quibus in Euangelio Ioannis dicitur: Io11 ‘Dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei’. Statuit ergo eos diabolus supra elatę iactantię pinnaculum , ‘ut quo altius ascenderint, grauius elidantur cum ceciderint.’ Vis nosse quam infirmi sint qui sic corruunt? non ui coacti sed uerbis deliniti sua sponte labuntur. Diabolus enim [p. 463] nisi imbecillior homine esset, non ei quem supra templum posuerat dixisset: ‘ Mitte te deorsum,’ sed ipsemet eum pręcipitem dare tentasset. Quis ergo corruit , nisi qui imbecillis inimici callidę suggestioni paret? ut non inuitus sed uolens subuertatur et cadat. A quo quidem casu eo difficilius exurgunt ambitiosi, quo magis adulantium sibi palpatione delectantur. Ideo in Euangelio dictum est: Luc6 ‘Veh uobis cum benedixerint uobis omnes homines!’ et per prophetam Dominus: Ese3 ‘Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et uiam gressuum tuorum dissipant.’ Veh ergo illis, qui per adulationem ita allucinantur ut se peccatores esse non agnoscant cum laudantur! Cares pręterea mentis fortitudine, si te iracundia occupat et furere compellit. Talis fuit sacerdotum ille princeps, qui cum audisset Iesum confitentem se a dextris Dei sedere, in rabiem concitatus uestimenta scidit | et in clamorem prorupit | blasphemum eum uocans, qui assertor erat ueritatis. Neque enim potuit quod uerum erat intelligere ira prępeditus | aut quod rectum est iudicare. usque adeo excęcari solent, qui supramodum irascuntur. Sed neque ille fortis est habendus, qui uentri seruit | et omne suum studium in cibo potu-que delicatius quam uitę ratio postulat comparando ponit. Vt autem cognoscas quam perniciosa gulę seruitus sit, de manducante et bibente cum ebriosis [p. 11v] in Euangelio est scriptum, Matth24 quod diuidet eum dominus | partem-que eius ponet cum hypocritis. ut uidelicet ibi ficta crucietur abstinentia, ubi simulata torquetur sanctitas. ‘ Illic inquit erit fletus et stridor dentium.’ ut miserabiliter lugeant qui in conuiuiis immoderate lętati sunt | et esuriendo siccis crepitent dentibus, quos esculentis poculentis-que resperserant crapulando. atque ideo alibi dicitur: Luc6 ‘Veh uobis qui saturati estis, quia esurietis.’ qui autem gulę atque uentri sese in seruitutem dedit, idem luxurię libidinis-que uitio facile cedet. Ventris enim repletione uenas inflari intumescere-que necesse est, et inde pudenda ipsa in venerem concitari et in turpem pruritum exardescere. Quam autem male cum illo agitur, qui his affectibus est addictus, prodigi filii in Euangelio miserabilis testatur euentus. Luc15 Deuorasse dicitur substantiam suam cum meretricibus et ad inopiam redactus pauisse porcos. Etenim substantiam nostram deuoramus, cum per peccatum diuinę gratię lumen in nobis consumimus. atque ita porcos pascimus, rem gratam faciendo immundis spiritibus, qui nos ad impudiciciam stimulant | et si peccato inquinatos uiderint gaudent. Peccare autem non tantum opere libidinoso foedo-que, verum etiam turpi cogitatione possumus, dicente Domino: Matth5 ‘Omnis qui uiderit mulierem ad concupiscendam eam, iam mechatus est eam in corde suo.’ Hoc autem quod uiris dicitur, etiam mulieres respicit. quia caput mulieris uir est. Ita fit, ut quod capiti uetitum est, nec corpori licere intelligatur. Pręterea imbecilli animi certissimum argumentum est | uoluntas incerta. nunc hoc nunc aliud placet, proposito semper ‘ labanti et instabili’. Quod si ille qui bene institutus perseuerat usque in finem saluus erit, nonne is qui in uia uitę multiplex ac uarius est, procul erit a salute? Profecto nihil prodest corrigi, ubi contingit repente deprauari. Sed cętera percurramus, cum de isto inconstantię uitio abunde dictum est supra. Igitur neque ille fortis erit, qui timore perterritus delinquit | et dum uel rerum suarum uel corporis detrimentum uel uitę periculum cauet, Deum offendere non ueretur. Luc23 Timuit Pilatus Cęsarem, quando Christum damnauit, quem confessus erat esse innocentem. Mar14 Timuerunt apostoli, cum comprehendi uidissent Iesum, et dum fragili uitę metuunt, ueram deserendo fugerunt . Timuit Petrus, quando Dominum se nosse negauit. pro quo postea Spiritu Sancto confirmatus mori non timuit. Infirmi etiam atque abiecti animi indicium est ociositas. Nonnulli quippe uirtutis operibus ideo exerceri nolunt, quia uerentur ne labori succumbant. malunt-que ignauo ocio torpescere | quam ullam religiosę uitę fatigationem subire. Io25 Hi sunt palmites illi infructuosi | a uera uite abscindendi | et cum nullum sanctę actionis humorem habentes exaruerint, mittendi in ignem ut ardeant. Tempus enim ad bene agendum datum | nihil agendo consumpserunt. defoderunt-que in terra talentum | a Domino ideo commodatum ut rediens exigat illud cum foenore. et si hac lege talentum istud accipimus, quomodo restituemus, si lucri nihil fecerimus? Postremo qui animo imbecillo est, ne fidelis quidem esse poterit. Semper enim dubius pendet | et dum errare metuit errat. diuersarum gentium diuersas consyderat sectas | et cui earum adhęrendum sit, incertus fluctuat. Cum nulla uerior credibilior-que religio sit | quam quę Deo autore tradita est hominibus. Istos uero qui adhuc in ambiguo uersantes nihil affirmare audent, pusilli animi esse declarat ipse Dominus, qui discipulis tempestatem formidantibus: Mar4 ‘Quid inquit timidi estis | necdum habetis fidem?’ de talibus alibi ait: ‘ Ad tempus credunt, et in tempore tentationis [p. 12r] recedunt.’ Ac ne plura enumerando longius protrahatur oratio, Cuicunque uitia dominantur, imbecillus et infirmus est. fortis autem inuictus, cui adest uirtus, quem non deserit ratio, qua ipse suam uoluntatem a sęculi uoluptatibus auersam ad ea quę cęlo digna sunt dirigit | et ad ęterna properans ea quę temporalia sunt, constanti atque erecto animo contemnit.

De contemptu glorię. Caput XVI

Quod si in fortibus censeri cupimus, pręter iam dicta hominum rumusculos et famę mundanę blandimenta ne aucupemur. Siquid benefeceris, notum esse ei sat est, qui fidelium hominum benefacta ęternę beatitudinis mercede compensat. Inanem autem gloriam semper fugiendam esse | Saluator noster et exemplo monstrauit | et pręceptis docuit. Matth8 Descendens de monte leproso mundato iniunxit, ne cui diceret. In hoc instruens | oportere nos quidem beneficos esse erga proximum | et tamen laudationes hominum non quęrere. Luc5 Duobus quoque cęcis, cum redintegratis oculis uisum eis contulisset, comminatus dicitur, ut cauerent ne quis sciat. quanuis euangelista subiungens dicat: Mar9 ‘Illi autem exeuntes (in domo enim sanati fuerant) diffamauerunt eum in tota terra illa.’ Ex quo discimus beneficia quę contulimus tacere quidem, quę autem recepimus prędicare. ut in altero ostentatio, in altero uitetur ingratitudo. Iccirco cęci isti post acceptam sanitatem | ne iussi quidem silentium tenere potuerunt. neque tamen ob hoc reprehenduntur. quia et Dominus ideo iussit ut doceret humilitatem, et illi ideo non obedierunt, ne magis ingratitudine offenderent. Matth12 Iterum gloriam hominum minime appetendam esse ostendens, cum multos aduersa ualitudine uariis-que morbis oppressos pristinę sanitati restituisset, pręcepit eis (ut Mattheus ait) ne manifestum se facerent. Quanquam enim non possumus non esse manifesti, quoties erga plurimos pietate liberalitate-que utimur, nulli tamen alii | nisi soli Deo hoc quod pro eius amore pręstamus, notum fieri | cupere debemus. Quemadmodum in iis qui graui morbo liberati sunt, sanitas latere non poterat, et tamen ipse qui eam induxit medicus, quasi latere posset, ne uulgaretur imperauit. testatus bona quidem omni loco omni tempore facienda esse, non tamen ideo ut alii sciant, sed ut obsequium pręstetur Deo, qui ea fieri pręcipit | ad suam non ad hominum gloriam, ut eam mercedem, quam nemo alius pręstare potest, ab ipso recipere mereamur. Nullo modo cęlari potest illius uita, quem mortuum fuisse omnibus manifestum est, Mar5 et tamen Dominus filia archisynagogi suscitata non solum pręcepisse dicitur, sed uehementer pręcepisse, ut nemo id sciret. Quorsum ergo spectat, quod ita pręcipiat, nisi ne per bonum quod agimus, uulgi uoculas requiramus? qui enim id captant, mercedem a Domino promissam non merentur. Sed quęri potest, cum toties opera sua pręceptor humilitatis cęlari iusserit, cur apud Gergezeos demoniaco sanato dixit: Luc8 ‘Redi in domum tuam | et narra quanta tibi fecit Deus!’ quare hic nunciari mandat, quod in supra dictis tegi silentio pręcipit? respondemus quia alibi de se tanquam de homine silentium imponendo iactantiam uitandam docuit. hic autem quasi de Deo narrari oportere non dissimulauit. ut et nos quicquid bene agimus, non ad nostram sed ad Dei laudem referamus. itaque non dixit | "quanta ego", sed "quanta tibi fecit Deus". Illud quoque qualiter accipi debeat, nunc indagandum occurrit, quod in Marco scriptum legimus: Mar7 ‘Et ingressus domum neminem uoluit scire, et non potuit latere.’ Sed hoc apud [p. 12v] gentiles in finibus Tyri et Sydonis gestum esse meminisse debemus, quibus non antequam Iudeis prędicandum erat Euangelium. quia ergo uulgandi gentibus Euangelii nondum tempus erat, Dominus Iesus noluit tunc illis nunciari per apostolos, sed tantum agnosci per miracula, his duntaxat qui ultro ad fidem uenturi erant. Non ergo uoluit aliquid quod non potuit, sed et quomodo uoluit latuit, et quomodo noluit, latere non potuit Mar7 rogatus-que a muliere Syrophoenissa filiam eius a demonis uexatione liberauit. ut dum Verbi prędicatio subtrahitur, mirabilium operatio credere uolentes inuitaret. Neque enim repudiari debent, qui non uocati ad Christum ueniunt, si etiam uocati cum uenerint saluentur. Cęterum quia glorię contemptorem etiam inuitum ac nolentem sequitur gloria, Mar7 apud eundem euangelistam habemus, quod Saluator noster | his qui surdum et mutum hominem ad se adduxerant | et sicut rogarunt sanum receperant, pręceperit ne cui dicerent | sed quanto magis pręcipiebat ut tacerent, tanto plus prędicabant | et eo amplius admirabantur dicentes: ‘ Bene omnia fecit, et surdos fecit audire | et mutos loqui.’ pręcipiebat sane ut tacerent, sed tamen prędicantes non increpuit. Quo etiam nos opera nostra | et ad laudem nostram latere uelimus | et ad profectum aliorum non latere. Sciebat enim ille, cui etiam futura pręsentia sunt, quia magis prędicaturi erant, quod multis profuturum esset | et nequaquam ex hac causa silentium imperabat, sed ex ea, qua inanem gloriam non admittebat. Alioquin superuacaneum foret iubere aliquid eis, quos contrarium facturos non ignorabat. In omnibus igitur iustitię pietatis-que operibus quęrendę proprię laudis absit intentio | sed alienę utilitatis causa, ut innotescamus non desit charitas. et id quoties uidebitur opportunum. hoc est cum non sit periculum, ut uel auditor iactantię crimen imputet | uel doctor committat. Quod quoniam frequenter contingit, semper tutius existima | nihil de te prędicare, nihil quod Deo teste agis, ab aliis inspici uelle. Glorię quippe mundanę cupiditate duci omnino nefas esse etiam tunc monstrauit Dominus cum diceret: Io8 ‘Ego non quęro gloriam meam.’ Qui illum uere imitari desyderat, non quęrat gloriam suam, sed gloriam Dei, monente Apostolo ac dicente: Cor1.10 ‘Siue manducatis siue bibitis | uel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite.’ Illi omnia in gloriam Dei faciunt, qui nihil ex iis quę bene laudabiliter-que agunt, sibi arrogant, sed cuncta ad gratiam Dei, qua semper indigemus, referunt. latere uolunt ne ipsi laudentur, latere nolunt ut laudetur Deus, obseruantes pręceptum dicentis: Matth5 ‘Sic luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant opera uestra bona, et glorificent Patrem uestrum qui in cęlis est’. Neque hoc repugnare putemus alteri sententię postea dictę: ‘ Attendite ne iustitiam uestram faciatis coram hominibus ut uideamini ab eis.’ per hoc enim quod subiunxit: ‘ ut uideamini ab eis,’ ostentationem facti prohibet, non spectaculum. Eadem ratione et elemosinam fieri iubet in occulto | et orationem in abscondito, ut totum optimi cujusque studium sit | non suam laudem, sed Dei quęrere. Huiuscemodi occultationem et parabola illa nobis insinuat: Matth13 ‘Simile est regnum cęlorum thesauro abscondito in agro, quem qui inuenit homo abscondit.’ Thesaurum in agro | uitam perfectiorem in Ecclesia intellige. hanc cum inueneris, ita abscondere debes, ut quod per gratiam Spiritus Sancti adeptus es, per tuam inanem iactantiam non amittas. Et quoniam hoc cęleste donum comparari non potest, nisi contemnantur terrena: Matth13 ‘Vadit inquit et uendit uniuersa quę habet, et emit agrum illum’. Renunciat enim omnibus carnis uoluptatibus qui perfectus est, ut uoluptate spiritus, quę in Deo habetur, frui possit. Quanto tamen perfectior fuerit, tanto minus latere poterit. Non potest abscondi ciuitas in monte posita | neque lucerna super candelabrum lucens. Quanuis in solitudine et in montibus ferarum petat cubilia ab humano cultu semotus, Deo tamen uolente proditur, ut alii suo exemplo ad calcandam mundi gloriam cęlestium amore [p. 12v] accendantur. Solus ergo in Domino gloriari poterit, qui uanitatis humanę pompam honores-que contempserit. Sic enim et Apostolus gloriatus est dicens: Gal6 ‘Absit mihi gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo!’ Et si humilitas ista sanctos deceat, profecto non sancti sed stulti sunt, qui terrenę laudis honore delectantur. Horum nunc dementia ueri assertione ostendenda est, nequis errore lapsus uitium amplectatur pro uirtute | et dum honorari ab hominibus appetit, a Deo reprobari mereatur.

De glorię appetitione. Caput XVII

Scribas et phariseos inanis glorię arguebat Dominus, cum de illis diceret: Matth. 23. ‘Omnia opera sua faciunt, ut uideantur ab hominibus. dilatant enim philateria sua et magnificant fimbrias. Amant autem primos recubitus in coenis | et primas cathedras in synagogis | et uocari ab hominibus rabbi’. Igitur qui gloriam hominum appetit, non Christum, sed Christi aduersarios scribas et phariseos imitatur. quanto-que magis humano ore laudari concupiscit, tanto grauius judicio condemnatur diuino. Multos quidem uanę glorię cupiditas a Christi religione dissidere | et contra ueritatem stare compellit. Dum enim cęteris ingenio et eruditione pręstare uideri uolunt, Scripturę sensus ab Ecclesia receptos atque approbatos impugnare nituntur | nec ad hereticorum prauitatem declinare timent, ut aliquid se acutius inuestigasse rudi plebeculę persuadeant | et apud indoctos doctorum laudem sibi comparent. Quam ob rem talibus est dictum: Io5 ‘Quomodo uos potestis credere, qui gloriam ab inuicem accipitis, et gloriam quę a solo Deo est non quęritis?’ Plerique autem eodem appetendę glorię uitio superati, tametsi fideles sint, si tamen ab infidelibus honorantur, cauent ore confiteri, quod corde credunt, et humanam laudem fide ipsa potiorem habent. Siquidem tales illi erant, de quibus Ioannes memorat dicens: Io12 ‘Ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter phariseos non confitebantur, ne de synagoga eiicerentur. dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.’ Quam ergo perniciosum uitium est inanis gloria, quę alios ita insanat, ut Christum confiteri non audeant, etiam ut negare non uereantur! Verum esse quod dicimus nostrę quoque ętatis exempla probant. Vidimus non paucos ex Christianis transisse ad Machumetanos | et pręfecturę sibi collatę honore illectos | eorum ritus leges-que subisse | maluisse-que sine Christo | quam sine potestate uiuere. Cęterum ne illi quidem, quanuis cum fidelibus censeantur, uirtutum suarum fructum aliquem referre poterunt, qui in his non ad laudem Dei, sed ad plebis plausum exercentur. Humilitatem prę se ferunt | et in postremo conuiuii loco discumbunt, non quia humiles sint, sed ut esse uideantur. Vel sicut in Euangelio dicitur: Matth5 ‘Exterminant facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes.’ elemosynas faciunt et tubis insonant ostentationis, ut misericordium sibi laudem uendicent . atque ita bonum opus malo fini corrumpunt. Cum-que ab ipso bonarum actionum remuneratore Deo mercedem recipere potuissent ęternam, fragilem et caducam malunt, fucum uidelicet istum uolatilem aurę popularis. Huius tam peruersę sanctimonię et illi erant, qui Saluatorem nostrum interrogarunt dicentes: Matth9 ‘Quare nos et pharisei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant?’ Quę autem utilitas est | uacuum cibo gerere uentrem, et glorię cupiditate repleri? Hac tamen et phariseus ille refertus erat, quem certe nec coram Deo puduit arrogantius quam decebat sese [p. 13r] efferre. Luc18 ‘Deus gratias ago tibi inquit quia non sum sicut cęteri homines: raptores, iniusti, adulteri, ueluti etiam hic publicanus. ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quę possideo.’ Gratias quidem Deo agere debuit, sed aliis detrahere se-que tam improba iactatione efferre non debuit. Sic reliquos depressit, quasi sibi ęquandus esset nemo. sic semetipsum commendauit, quasi ad ea quę paciebat , nihil ultra addi oporteret. cum ieiunare adiumentum potius uirtutis quam uirtus sit, et decimas dare ęs alienum soluere, non aliquid sua sponte offerre. Tantum autem hac ostentatione profecit, ut publicano quem procaciter taxauerat, minus iustus de templo discederet | documento-que esset peccatorem qui se humiliat, magis esse Deo charum | quam innocentem, qui sese aliis pręferendum iactat. Non possumus tamen, quin tangamur aliquando glorię palpatione, sed statim aduocanda ratio est, ut quod caro blanditur, mentis iudicio protinus repellatur. Nam et apostolos Zebedei filios, honoris tentauit ambitio, cum alter ad dexteram , alter ad sinistram Domini, quem mox in terra regnaturum putabant, sedere concupissent. Et quoniam terrenis adhuc affectibus ducebantur, responsum est eis: ‘ Nescitis, quid petatis.’ Quod si nescit quid petat , qui pręferri cęteris appetit, nonne cęcos et improuidos homines facit ipsa humanę laudis affectatio? Etenim dum laudari cupiunt, ad uulgi opinionem uiuant necesse est | et magis placeant simulatione quam ueritate. Necesse est etiam ut offensi irascantur, ne timidi et abiecti reputentur; ut inuideant, ne aliis minoris ęstimationis habeantur; ut reliqua huiusmodi perpetrent, quę uulgus fieri amat, quanuis ea boni et ęqui ratio non admittat. Ideo sane Apostoli pręceptum est: Gal6 ‘Non efficiamur inanis glorię cupidi, inuicem prouocantes, inuicem inuidentes!’ Cum igitur plurimum mali ex laudis humanę captatione soleat oriri | et nihil solidi boni nasci, quin immo cęlestis merces, quę nobis a Domino promissa est tolli, quandoquidem illi qui sic afficiuntur, mercedem dicuntur accepisse, contempta huiusce uanitatis cura Apostolum audiamus monentem: Cor2.10 ‘Qui gloriatur, in Domino glorietur.’ non enim qui seipsum commendat ille probatus est, sed quem Deus commendat. Audiamus et Dominum pręcipientem: Luc17 ‘Cum omnia feceritis quę pręcepta sunt uobis, dicite serui inutiles sumus. fecimus enim quod facere debuimus.’ Ad hęc semper peccatores nos esse meminerimus. Io1.1 Si enim dixerimus, quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. Denique nihil boni uel in nobis | uel extra nos esse, de quo quasi de nostro gloriari possimus , dicente Apostolo: Cor1.4 ‘Quid habes quod non accepisti? et si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?’ Cum ergo cuncta quę agimus aut dicimus laude digna, ad Deum referenda sint | ut ad bonorum omnium autorem atque largitorem, profecto aliquid ex his nostrę uirtuti ascribere uelle | summę ingratitudinis crimen est | arrogantię-que non ferendę. facile autem gloriam pręsentem contemnet, qui semper fragilitatis humanę memor erit. quam in primis mortis nostrę testatur conditio. de qua peropportune quidem nunc tractabitur.

De mortis conditione. Caput XVIII

Non est ibi stabilis gloria, ubi non est uita diuturna. Nobilem ignobili, liberum seruo, diuitem pauperi, strenuum ignauo, doctum indocto, sapientem stulto, regem denique priuato ęquat mors. Et si fama superstes uiuat, [p. 13v] quid ad te? quam uoluptatem ex eo capies, si non audis quid de te post te dictitent homines? Solent illi quidem qui per adulationem uiuo laudes dixerunt, de mortuo nonnihil obloqui. quippe cuius iam neque beniuolentiam captent | neque uim formident. Sed esto ut lauderis et in ore uiuas multorum | et hoc insuper ad te illi, qui ad inferos descendunt perferant | nunquid nuncio isto illa tibi leuare cruciatus poterunt | et non magis grauare, si ideo te noueris fuisse damnatum, quia non uirtuti laborasti dum uiueres, sed glorię | et hominibus magis placere quam Deo solicitus fuisti? Quam igitur imprudenter, immo quam stulte inanis gloria quęritur , quę etiam in infamiam uerti potest, et si non uertatur, uel ignorata nihil iuuat | uel cognita plus doloris ei cuius est affert quam consolationis. Luc16 Quid profuit diuiti in Euangelio quotidie splendide epulari, purpura bysso-que indutum in publicum procedere, a plurimis honorari? aut quid nocuit Lazaro mendico canibus tantum qui hulcera ejus lingebant, esse notum? Si hic defunctus ab angelis in sinu Abrahę collocatur, si ille in inferno sepelitur | et in igne ardet | et gutta aquę indiget | et nullum supplicii finem sperat? Vtriusque exitum consydera et iam magis optabis inglorius et ignotus Deo seruire | quam quęrendę laudis gratia | urbibus ac prouinciis imperare. Nunc reliqua, quę ad mortem hominis pertineant, Euangelii loca percurrendo, more holitoris inter salubres herbas | eam tantum, quę ad pręsentem usum facit decerpentis, inquiramus. Naturale est omnibus animantibus mortem timere | In his tamen quę ratione utuntur idest in hominibus, timorem istum a natura insitum | uitę immortalis cupiditas superat ac uincit. Vtrunque de Saluatore nostro euangelistę nobis prodidere. Sic enim in Mattheo legimus: Matth26 ‘Coepit Iesus contristari et moestus esse. tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem.’ Quanuis alii moestitię huius causam assignent non timori mortis, sed ei dolori quem capiebat ex perditione Iudę proditoris | aliorum-que in se credere nolentium. posset hoc tamen, quod propinqua iam passione est dictum , et ad metum mortis referri. non tam quia timuit, quam ut hac etiam in re, sicut in cęteris in se hominis naturam ostenderet. Separari autem a corpore nemo est qui uellet, nisi idem per separationem istam ad ęternam beatitudinem se transiturum speraret. Paulus Apostolus nunquam dixisset: ‘Cupio dissolui,’ nisi cupitę dissolutionis causa potior subesset | quam in corpore uiuere. quam ipse ostendit continuo subiungens: ‘et esse cum Christo.’ Christus autem postquam coepit contristari | uel ut alius euangelista ait, ‘tedere et pauere’, ex natura passibili et infirma, ex eadem paulo post dixit: ‘Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste!’ Sed quoniam ratio ipsa in nobis uincere debet naturalem carnis motum, nihil moratus intulit: Io14 ‘Veruntamen non sicut ego uolo, sed sicut tu.’ Ut semper Dei uoluntas pręferatur hominis uoluntati. Vis non timere mortem? crede in illum qui ait: ‘ Ego sum uia ueritas et uita.’ Hic est enim uia morum, ueritas fidei, uita retributionis. Propterea quidem etiam hortatur nos dicens: Io5 ‘Amen, amen dico uobis, quia qui uerbum meum audit | et credit ei qui misit me, habet uitam ęternam | et in iudicium non uenit, sed transit a morte in uitam.’ Quod si in Adam morimur et in Christo reuiuiscimus, si de morte nobis transitus est ad uitam, non est cur mortalitatem exui timeamus mox immortalitate induendi. tanto-que minus cum etiam corpus nostrum rursum [p. 14r] assumpturi simus, non quale deponimus | tetrum tardum graue ignobile terrenum fragile mortale, sed lucidum agile leue gloriosum, omni pristina fece carens, nullis casibus obnoxium, beatitudinis capax, mortis expers. dicente Apostolo: Phil3 ‘Nostra conuersatio in cęlis est, unde et Saluatorem expectamus Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrę conformatum corpori claritatis suę’. Nos hac tanta spe confirmati, non solum mortem non timere, sed etiam nullum mortis genus debemus exhorrescere. Ideo Dominus noster cum asperrimam tum ignominiosissimam elegit crucis mortem. Quem secuti sancti martyres omnes tyrannorum minas contempsere, omnia uicere tormenta, magis timentes Deum offendere | quam quęque extrema perpeti. Quid quod etiam multi ante persecutionem, immo ante Christum, cum nondum paradisi ianua pateret, mori optarint? Ingemiscens Dauid ait: ps119 ‘Hei mihi quia incolatus meus prolongatus est!’ et Helias : reg2.19 ‘Sufficit mihi Domine, tolle animam meam!’ et Iob:Iob3 ‘Quare non in uulua mortuus sum? egressus ex utero non statim perii?’ et Ionas: ‘Domine tolle quęso animam meam a me, quia melior est mihi mors quam uita’. Quod si hi quibus adhuc clausus erat aditus regni cęlestis, hinc decedere optarunt, nos timebimus, quibus per Christum a maladicto iam liberatis patet paradisus? quos-que corpore isto exutos protinus excipit cęlestis claritatis habitaculum sempiternum? ps115 Ob hoc ergo probatę uitę homines mori non formidant , quia preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. ps33 Ob hoc autem impii et iniqui terrentur, quia mors peccatorum pessima. Itaque non dolore uehementi neque immodico fletu prosequi debemus eorum funera, qui fide uirtute-que satis pręditi uixerunt. Apoc14 Beati enim sunt mortui qui in Domino moriuntur | amodo dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Vnde non immerito felicem talium obitum Scriptura sępenumero dormitionem appellat, ut quiete eos et uita simul frui significet. Puellam suscitaturus Dominus: Luc8 ‘Non est mortua inquit, sed dormit.’ et de Lazaro: Io11 ‘Lazarus amicus noster dormit, sed uado ut a somno excitem eum.’ Paulus quoque cum de mortuis loqueretur: Thes1.4 ‘Fratres inquit nolo uos ignorare de dormientibus.’ Et in psalmo habetur: ps125 ‘Cum dederit dilectis suis somnum’. Honestiore igitur quam mortis uocabulo mors notata est iustorum, qui in Domino uiuunt. Vnde Christus Iudeorum nuncupatus est uiuorum et mortuorum. Plura quippe mortis genera sunt. est proprie mors corporis recedente anima, quę uiuificat illud. est per metaphoram mors animę, cum propter peccatum a Deo deseritur. est mors reorum poena in inferno. hęc in Apocalypsi secunda mors appellatur. Quanuis enim anima etiam peccatrix immortalis sit, mortua tamen est, tum quando in corpore non Deo uiuit sed peccato, tum quando in inferno poenas luit eternas. Nam cum mors primorum hominum in poenam peccati data sit, ipsa poena quę pro peccatis infertur, mortis interdum nomine designatur. Atque ideo sane nec ipsam corporis mortem bonam esse dicimus, quia stipendium peccati est, quia non sine dolore est, sed tamen, ut malis perniciosam, ita bonis utilem. Alteri enim moriuntur ut in ęternum uiuant, alteri ut in ęternum crucientur; fugienda ista, expetenda illa, etiam cum tormentis et suppliciis pro tempore tolerandis. Si enim tolerabimus, et conregnabimus. Magis excoctum aurum purius nitet. et terra per se ferax si aratro aut ligone uersata fuerit, fructus uberiores reddet. Mortis tempore non est iustitię nostrę operibus-que confidendum, sed in misericordia Dei sperandum, cum sanctus Apostolus dicat: Tit3 ‘Non ex operibus quę fecimus nos, sed secundum magnam misericordiam suam saluos nos fecit.’ Animam igitur a corpore decedentem soli illi, qui saluare potest, commendemus. Qui ut hoc nobis insinuaret, iam morti propinquus, iam spiritum traditurus: ‘ Pater inquit in manus tuas commendo spiritum meum.’ et hęc dicens expirauit. Et nos ergo commendando animam Deo | misericordiam-que eius implorando | ac precibus insistendo uitam istam finiamus. et tunc sequentur, quod paulo ante diximus: ‘ Preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius,’ et: ‘ Beati mortui qui in Domino moriuntur.’ Cęterum sicut non timere mortem ad seruos Dei pertinet, ita econtrario eam formidare | ad seruos mundi. Quod ut clarius constet, de uana pręsentis uitę cupiditate aliquid dicamus.

De vitę cupiditate. Caput XIX

Si diu uiuendi uel uota uel confidentiam hominum recte perpenderimus, plurimos quidem qui ita afficiuntur, uanitatis imprudentię-que arguemus. Luc12 Diu uiuere sperabat diues ille in Euangelio, qui frugum ubertate lętatus dilatare cogitabat horrea | cęllaria-que ampliare | et his quę una ęstas attulerat, per annos multos frui. Tantos autem cogitatus abscidit nunquam satis prouisa mors. atque nocte illa, qua ipse sibi longiora feliciora-que uitę spacia promittebat, coactus est decedere et cuncta quę collegerat, aliis relinquere possidenda. Frustra igitur aliquid diuturnum fore speratur, quod statim potest deficere. Sed aliud est sperare dices | aliud cupere. licet non idem sint, alterum tamen ab altero pendet, et ex desyderio spes, et spe oritur desyderium. Alioquin quid stultius esse potest | quam cupere aliquid, quod te assecuturum non speras? Sed cupis diu uiuere simul et speras, veruntamen times, ne te spes ista fallat, atque ita inter spem metum-que dubius fluctuas. Et cum ita sit, quęro abs te, cum uoti compos fueris, cum ad decrepitam usque ętatem perueneris, quam diu uixisti? annos centum aut plures fortasse | si toto hoc tempore Deo uixisti, pręclare quidem tecum agitur. mox enim in ęternum uiuere incipies. at si tibi tantum, male profecto rebus tuis consuluisti. Voluptas quippe omnis quę cum ętate pręterit, pro nihilo est, peccata autem manent et perdurant quibus grauatus animus ad inferos ruit, ibi pro breuibus delitiis poenas luiturus sempiternas. Quid quod omnium hominum breuissima uita est super terram? atque (ut Iacobus apostolus ait) Iac4 ‘uapor ad modicum parens .’ Quę res cum neminem lateat, quid quęso tantopere cupimus, quod uelimus nolumus | cito pertransiturum non ignoramus? Diu uixit Adam, diu Mathusalem | alii-que nonnulli ex patribus. Diuturnitas tamen ista senescente mundo defecit. Quis enim nostra memoria centesimum uitę attigit annum? cum pręsertim psalmista dicat: ps89 ‘Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni, si autem in potentatibus, octoginta anni , et amplius eorum labor et dolor.’ Quęre siquem inuenire potes octogenarium senem sanum. neminem certe reperies, cui uel aures non obsurduerint | uel uisus non hebetauerit | uel pedes non titubent, manus non tremant, dorsum non curuetur, dentes siqui reliqui sunt non fluitent, et tota corporis deformata facies non penitus alia sit quam fuerat. adde tussim, apoplesiam , paralisim , stomachi cruditatem, uentris tormina, inguinum tumorem, spirandi difficultatem, mingendi stranguriam | alia-que hujusmodi multa, quę annositas ipsa secum apportat, nec corpus modo, uerum etiam mentem infestans. Videas enim plerosque delyrare per ętatem | et qui paulo ante sapientes habiti erant, iam ridiculos esse. Cum-que tot mala una senectus afferat, nonne satis apparet | eum qui diu uiuere appetit, non uitam appetere, ut putat, sed morbos? Si quibus autem contingat, quod rarissimum est, ut etiam in senecta integris sensibus uegeto-que corpore et mente illęsa sint, hoc donum Dei est | cęlestis-que gratię fauor, non longęuę ętatis, quę cuncta corrumpere consueuit, beneficium. Quod Ecclesiasticus testatur dicens: Eccl46 ‘Dedit Dominus ipsi Caleph fortitudinem | e t usque in senectutem permansit illi uirtus.’ In Iob etiam legimus: Iob32 ‘Sperabam quod ętas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam | sed ut uideo spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.’ Denique in Euangelio Dominus: Luc12 ‘Dabo uobis inquit os et sapientiam.’ Hanc uero sapientiam et iuuenes expetere et senes debent. Quam si adepti fuerint, dabunt certe operam, non ut diu, sed ut bene uiuant, neque ut ętate, sed moribus graues sint. Nam diu uiuere hoc quoque mali habet, quod necesse sit, ut qui diu uixerit, mortes uideat multorum, lugeat liberorum orbitatem, ingemiscat coniugis, fratrum | cognatorum-que funera | et frequenter exitu tristetur amicorum. Quin etiam uel sua uel aliorum adhuc uiuentium infortunia deploret. quandoquidem crebrius mala quam bona contingere mortalibus solent. Quas ob res unam tantum habemus, (ut equidem reor) uitę diuturnioris concupiscendę causam. ut uidelicet quo plus uixerimus, uberiores poenitudinis nostrę fructus colligere possimus | tanto-que maius promereri apud Deum pręmium, quanto prolixioris temporis laborem eidem seruiendo sustinuerimus. dum et aliis prodesse optamus | et pro nobismetipsis cupimus facere satis. Alioquin longam uitam desyderare, non Dei sed seculi amatorum est. qui nullo pręsentium uoluptatum haustu satiantur. qui semper uiuere uellent, ut semper peccare possent. Et tamen male cupita senectus in eo illis bene consulit si uenerit, quod lasciuiendi uires obscoenos-que amputet affectus | et ad continentiam cogat uel inuitos. Cęterum quoniam fidei integritati congruit | non solum quę iussa sunt obseruare, sed etiam quę consulta perficere, opportune nunc occurrit | de perfectę religionis professione facere sermonem.

De perfectione vitę. Caput XX

Perfectioris uitę conuiuium est, ad quod inuitat nos Dominus. multos quidem uocat, sed non omnes qui uocati sunt ueniunt. alium retinet corporis uoluptas, alium cumulandarum opum cupiditas impedit. de quibus dicitur: Matth22 ‘Illi autem neglexerunt, et abierunt, alius in uillam suam, alius uero ad negociationem suam.’ His grauati uenire omnino nequeunt. Deponendum est ergo onus, si altiora cupis ascendere et de paucorum esse numero electorum. Tunc te uere a Deo electum esse noueris, cum magno animo illa quę multorum sunt contemnere coeperis | et omnem prorsus affectum ad solum Christum conuerteris, solum imitari statueris. Ait enim: Matth10 ‘Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. qui amat filium aut filiam super me non est me dignus.’ Ita tuos ama, ut Deum non offendas. alioquin plus te illos diligere argueris, quorum causa peccare non timueris. quandoquidem etiam propria mors magis est eligenda | quam crimen committendum. Ideo subditur: ‘Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.’ Etenim quemadmodum ipse crucifigi uoluit, ut nos redimeret, ita tu crucis mortem timere non debes dum tuum confiteris redemptorem. Tunc autem uere uiuere incipis, cum pro eius nomine occideris. ‘Qui perdiderit animam suam inquit propter me, inueniet eam.’ Transit enim de morte ad uitam, de terreno habitaculo ad cęleste regnum | semper beatus futurus qui mori innocens maluit quam nocens uiuere. Solent autem parentes cognati-que qui mundana sapiunt, modis omnibus iter impedire ad perfectionem tendentium. conqueruntur se derelictos, omni se solatio destitutos. Qua in re cauendum est, ne nostra erga parentes pietas | impietas fiat in Deum. Contemnendi quippe sunt, quoties a Dei seruitio auertere nos moliuntur, et quasi odio habendi, ne nos odio simus Deo, si uocationes eius atque inuitamenta crebro cordibus nostris infusa neglexerimus. Cum pręsertim ipse Dominus noster dicat: Luc14 ‘Siquis uenit ad me | et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.’ denique ait: Luc14 ‘Qui non renunciat omnibus quę possidet, non potest meus esse discipulus.’ Non potest toto pietatis affectu inhęrere Christo, cuius animus aliqua terrenarum rerum cura in diuersum distrahitur. In eo enim deficiat necesse est, in quo adhuc aliqua carnali cupiditate inclinatur. Propterea quidem uocati apostoli, quoniam aliter sequi Christum non poterant, Matth4 et retia et parem reliquerunt. Non poterant effici Christi discipuli, nisi per omnia ei se conformari studuissent | emularentur-que eius paupertatem, humilitatem, castitatem, docendi studium, omnes uiuendi curam, omnia sustinendi patientiam. Luc16 ‘Siquis uult inquit post me uenire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.’ Abnegat semetipsum, qui non iam carni paret sed spiritui, non jam mundo sed mundi Domino seruit. ut longe alius sit | quam qui hactenus fuerit . Tollit autem crucem suam, qui pro ueritate asserenda nec supplicia deuitat | nec mortem horret, atque ita Christum sequitur. Ille enim cum Dominus esset, formam serui accepit | et qui in se impassibilis erat, in homine assumpto crucem passus est. ne id nos pro nomine eius subire timeremus, quod ille pro amore nostro proferre uoluit. Ne autem paupertatem metuas: ‘Quęrite inquit primum regnum Dei, et hęc omnia quę uidelicet uitę necessaria sunt | adiicientur uobis.’ Ne etiam mortem exhorrescas ait: ‘Qui credit in me, non morietur in ęternum’. ne denique suppliciis terrearis: ‘Mundus inquit gaudebit, uos uero contristabimini | sed tristicia uestra conuertetur in gaudium’. Tu interea si perfectę consummatę-que religionis laboribus implicari durum putas, promissę mercedis magnitudinem consydera. ait enim: Marc19 ‘Vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suę, sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel ’. Perfectis ergo suam communicaturus est dignitatem, qui cum ipso communicare non dubitarunt laborum angustiarum-que patientiam. Duodecim autem sunt qui iudicant | et totidem qui iudicantur. quia illi filii lucis sunt tanquam duodecim horę diei. hi uero filii tenebrarum sub eodem nocturnarum horarum numero comprehensi. Quanuis enim non omnes damnandi sunt, minus tamen illis clari, quos perfectionis opera commendant. Sequitur: Marc19 ‘Et omnis, qui reliquerit domum uel fratres uel sorores aut patrem aut matrem aut uxores aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et uitam ęternam possidebit.’ hoc est sublimiorem beatitudinis obtinebit gradum uita-que perenni perfruetur. Exquisitę enim sanctitatis uiri, licet uitę ęternitate aliis in paradiso sanctis pares erunt, beatitudinis tamen magnitudine atque gloria illis pręstabunt. dicente Apostolo: Cor1-15 ‘Stella enim a stella differt in claritate. sic et resurrectio mortuorum’. Quanto quis plenius in se Christi similitudinem expresserit eum hic imitando, tanto illi proximior est futurus in cęlesti regno. Hoc certe ipso pollicetur dicens: Io12 ‘Siquis mihi ministrat, me sequatur, et ubi ego sum, illic et minister meus erit. Siquis mihi ministrauerit, honorificabit eum Pater meus’. Hęc talia si recte perpenderis, profecto iam nihil tibi aut factu difficile uidebitur | aut toleratu durum. Iam tibi sedebit animo uendere uniuersa quę habes: diuitias, uoluptates, concupiscentias, et emere thesaurum illud prę omnibus mundi thesauris concupiscendum, nunc quidem in enygmate absconditum, tunc autem manifestum futurum, cum uidebimus illud sicuti est. hoc idem enim est et preciosa margarita, qua comparata nihil erit ultra desyderandum, cum omnis plenitudo gratię in Christo sit. in quo sunt omnes thesauri sapientię et scientię absconditi. Coll2 ‘In ipso enim inhabitat (ut Apostolus ait) omnis plenitudo diuinitatis corporaliter.’ Libenter igitur eliges esse cum Christo pauper, in Deo diues sis. optabis cum illo emori mundo, ut uiuas Deo. terrena denique omnia sordere tibi incipient, cum in cordis tui hospitiolo susceperis Christum. Nihil illo est dultius , nihil suauius. Iure suo dixit, cum ad sui seruitium fideles inuitaret: Matth11 ‘Iugum meum suaue est et onus meum leue.’ Hoc diuinus psalmista | sensit dicens: Ps33 ‘Gustate et uidete, quoniam suauis est Dominus.’ Hac certe dulcedine affecti erant apostoli, cum inter flagella gauderent, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Et cum sęuissimi tyranni tormenta proponerent, necem minarentur, ne Iesum euangelizarent, tacere omnino non poterant. tanto illis nomen Domini sui iocundius fuit | quam uitę pręsentis usus | aut doloris per supplicia infligendi euasio. Tales itaque esse debent qui uolunt montem excelsum conscendere cum Petro | et operarii fieri uineę Domini | et abiecta seculi huius sarcina per foramen acus transire | percalcatis-que mundi angustiis ad beatam illam regni cęlestis amplitudinem peruenire. Tu igitur qui relicta syndone nudus impiorum manus effugisti, ne reuertaris tollere tunicam tuam, nec aratrum tenens respicias retro, ut aliquando imprudenter concupiscere incipias, quod propter Christum prudenter reliquisti. Multo melius est non uouisse uiam perfectionis | quam postquam uoueris regredi uelle | et cum Anania Saphira-que Spiritui Sancto mentiri audere.

De vita solitaria. Caput XXI

Huic excellentissimę professioni accommodatissima solitudo est. Da igitur operam, ut in coenobio cęlla , in deserto locus ab humano cultu uacuus | legendi, scribendi, orandi | et ea quę ęterna sunt contemplandi opportunitatem tibi pręstent . Nulla horum libera meditatio habetur in frequentia coetu-que multorum. Vulgi clamor, urbani tumultus, amicorum interpellatio, mulierum conspectus, cognatorum mortes | mentem Deo intentam conturbant | nec in illo conquiescere ipsam pro uoto sinunt. In solitudine autem concupiscentię quoque magna pars tollitur, dum illa quę male concupiscuntur, nostris aspectibus procul submota latent. cum multo magis uisa moueant animum quam cogitata. et quod rarius cernitur, facilius obliteretur. Quantum pręterea uiro religioni dedito conferat ipsa solitudo, ex Euangelio discitur. Matth9 Principis filia uita defuncta non ante a morte suscitatur | quam tibicines et tumultuantium turba excluderetur. Solitudo itaque pręcipue quęrenda est, ut anima in peecatis mortua per poenitentiam ad gratiam uiuificantem reuocetur. Quoniam ut modo diximus, et pessimę animi cupidines minus in secessu uirium habent | et mens terrenarum rerum curis expedita ad contemplanda diuina magis attollitur . dicente ad discipulos Domino: Matth6 ‘Venite seorsum in desertum locum | et requiescite pusillum!’ Multa quidem ubique pugna, sed tamen in deserto requies aliqua quanuis pusilla. Certior autem ibi uincendi spes est, ubi post laborem ad uires refocillandas nonnula quietis conceditur mora. Quod nobis innuere uolens Dominus, in deserto tentatus a diabolo collatis signis uictoria potitur. fuso denique fugato-que hoste triumphans angelorum utitur ministerio. Scriptum est enim: Matth4 ‘Tunc reliquit eum diabolus, et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.’ Luc21 Idem eos qui in Iudea sunt, ut ad montes fugiant hortatur. Iudea confessio et glorificatio interpretatur; ut is qui Christum confitetur | et ad celsiorem beatitatis gloriam aspirat, frequentiam fugiat solitudine-que delectetur. Quod si docendi officio fungitur | et uicos urbes-que peragrare necesse est, tantisper in publicum prodeat, donec populo saluti congrua per sermonem insinuet. Luc21 ‘Erat enim Jesus (ut Lucas ait) diebus docens in templo, noctibus uero exiens morabatur in monte, qui uocatur Oliueti.’ ut nobis ostenderet et tempus et locum orationi contemplationi-que aptum. Commodissime enim tunc oratur, cum cuncta silent. Inter orandum autem in montem ascendere iuberis, ut sicut montium fastigia cęlo proximant, ita tu ad cęlestia contemplanda animo subleueris. Hoc ipsum Marcus quoque testatus est dicens: Mar6 ‘Et cum dimisisset eos, quos uidelicet docuerat, abiit in montem orare.’ Dominus ergo noster, quod uerbis docuit, hoc exemplo monstrauit, in ipso orationis tempore secedendum esse a turba | et in loco secretiore orandum. Vnde iterum Lucas: Luc5 ‘Ipse autem secedebat inquit in desertum et orabat.’ Desertum istud Mons Oliueti erat. mons autem contemplationis altitudinem designat. Sed ad hanc altitudinem ascendere nequimus, nisi hominum frequentiam fugerimus. Zacheus prę turba non poterat uidere Iesum. Difficile est enim in medio plebis uersari | et mentem in Deo fixam firmam-que habere. ascendit ergo arborem sicomorum ut uideret Iesum, altius-que sese cęteris errexit, non superbia sed cogitatione, extra turbam quęrens, quod in turba inuenire non poterat. Ioannes quoque Baptista in matris aluo sanctificatus, ut sanctior fieret, desertum incoluit. ibi manens Christum baptizare meruit | et de illo prophetare | et ab illo testimonium accipere dicente: Luc7 ‘Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista.’ atque hunc eundem, quem homines ut prophetam honorabant, ipse plus quam prophetam esse asseruit. Postremo ipse Dominus Petro Iacobo Ioanni diuinitatis suę claritatem ostensurus, non solum in montem, sed in montem excelsum duxisse eos dicitur. Tanta uisione non poterant esse digni, nisi a turba secederent | et humana transgressi sublimitate contemplationis cęlestibus insererentur. Ex his quę dicta sunt, discere possumus, ut ille perquam raro conuersetur cum hominibus, qui sępe cum Deo esse desyderat. Nunc his qui sacerdotalibus initiari sacramentis uolunt ostendemus, quibus rebus et bonus constet sacerdos | et malus efficiatur, ut discant, quę sibi expetenda quę-que fugienda sint, ut bonorum potius gloriam consequantur | quam in sortem concedant malorum.

De bono sacerdote. Caput XXII

Tanta ac talis dignitas sacerdotalis est, ut nulla maior homini conferri possit. et quoniam angelicę sublimitati exęquatur, sacerdos ipse aliquando in Scripturis angelus est appellatus. ut illud Malachię: Mlc2 ‘Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia angelus est Domini exercituum.’ Ioannes etiam in Apocalypsi Apoc2 septem angelis, septem in Asia ecclesiarum episcopis scribere iubetur. hoc est, Ephesi, Smyrnę, Pergami, Thiatyrę, Sardis, Philadelphię et Laodicię. In his singulis singuli episcopi erant, et officii sacerdotalis merito angeli nominantur. Hoc tamen minus mirabimur, si meminerimus ipsum Dei Filium Iesum Christum sacerdotem factum, Deo Patre ad eum dicente: ‘Tu es sacerdos in ęternum secundum ordinem Melchisedech.’ Nihil isto sacerdote maius, nihil mirabilius excogitari potest, ita nec sacerdotii honore quicquam pręstantius haberi. Cęterum iuxta Domini sententiam: Luc12 ‘Cui multum datum est, multum petent ab eo.’ Omnibus ergo uirtutibus excultum atque exornatum oportet esse sacerdotem. Vt igitur uere sacerdos sit, necessaria est illi sobrietas, castitas, fides, charitas, iustitia, prudentia, scientia, terrenarum-que rerum contemptus et cęlestium desyderium atque amor. Vt sit sobrius, Dominum audiat in Ezechiele pręcipientem: Ez44 ‘Vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressus est atrium interius.’ Quod ante in Leuitico ad Aaron ita dictum est: Lev10 ‘Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intrabitis in tabernaculum testimonii, ne moriamini.’ Nec aliter nouus pontifex noster Christus monuisse suos discipulos uidetur, cum diceret: Luc21 ‘Attendite ne forte grauentur corda uestra in ebrietate et crapula et in curis huius sęculi.’ Castum quoque oportere esse sacerdotem et carnalis copulę abstinentem idem Dominus docuit | apostolis imperans ut pręcingant lumbos suos | et lucernas ardentes in manibus habeant. Lucernę in manibus opera iustitię sunt, quorum fundamentum castitatem esse uoluit, dum lumbos prius, in quibus generandi uis est, restringi iubet baltheo castitatis. Veteri uero Lege ideo concessum sacerdotibus fuit matrimonium, quia sola tribus Leui et domus Aaron sacerdotalis erat. nec aliis licebat hoc fungi officio. Ne igitur Leuitarum genus in paucis conclusum deficeret, reparandum per connubia erat. At nunc non carnis quęritur successio sed spiritus, translato-que sacerdotio ad tribum Iuda, id est ad Christum, quicunque Christianus est, nisi uxori alligatus fuerit, potest eligi in sacerdotem. Omnes tamen qui Christo in sacerdotio succedunt, castos esse decet, sicut et ipse castus fuit. ut noui sacerdotii tanto purior successio sit quam ueteris, quanto et sacerdos noster Christus omnibus qui ante illum hoc munere usi sunt, noscitur esse pręstantior. Neque enim arietum ut olim aut uitulorum sanguine nunc sacrificatur, sed ipse Christus uerus Deus et uerus homo, uiuus et immortalis, licet aliena specie uelatus, offertur . Quod si etiam priscis dictum sit: Esa52 ‘Mundamini qui fertis uasa Domini,’ quanto magis nostris conuenit omnis mundities? quibus non solum ferre uasa Domini, sed etiam ipsum Dominum quotidie et contrectare manibus et ore sumere mos est? Tam igitur mente quam corpore mundus castus-que sit, qui ad eiusmodi ministerium se nouerit esse electum. Imprimis tamen fidelem esse conuenit. Quid enim castitas aut aliqua alia uirtus ei prodesse poterit, siqua orthodoxę fidei pars in illo labascere coeperit? Fide igitur opus est, ut reliqua recte prospere-que succedant. Matth24 ‘Quis est, inquit, fidelis seruus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore?’ Familię Dei sacerdotes prępositi sunt, ut uerbi exempli-que cibo eam pascant. Qui si fideles ac prudentes fuerint, beatitudinis quoque magnitudine cęteris pręferentur. Sequitur enim: Matth24 ‘Quem sic agentem inuenerit Dominus, super omnia bona sua constituet eum;’ ut qui multos fideliter docuit prudenter-que rexit, multis inter sanctos honorabilior magnificentior-que habeatur. charitatem etiam pręcipue amplecti debet sacerdos, ut cui uni commissa cura animarum est, pro earum salute, si ita casus inciderit, nec supplicia recuset | nec mortem metuat. Io10 Bonus enim pastor ponit animam suam pro ouibus suis. Idem pręterea justitiam omnem, quam alios docet, prior impleat, ne quod uerbis ędificat, si aliter ac pręcipit uixerit, exemplo destruat atque dissipet. Matth5 ‘Nisi abundauerit iustitia uestra, inquit Dominus, plus quam scribarum et phariseorum, non intrabitis in regnum cęlorum.’ Prudentia quoque opus est sacerdoti | ad noxia quęque cauenda dolos-que diaboli declinandos. Insidiis facile patebit, nisi perquam caute incesserit. Matth10 ‘Estote prudentes, ait Saluator, sicut serpentes!’ Callidissimus omnium serpens diabolus est. qui ergo non minus prudens erit ad cauendum | quam diabolus astutus ad nocendum, neque blanditiis eius capietur | neque uim formidabit. Vt autem cautus et circumspectus fiat sacerdos, necessariam sibi esse Scripturarum scientiam nouerit | intelligentiam-que mysteriorum. sine qua neque se ab aduersario tueri commode poterit | neque alios uitę doctrinis recte instruere | aut ad uirtutem apte exhortari. In Aggeo scriptum est: Agg2 ‘Interroga sacerdotes Legem’ et in Ezechiele de sacerdotibus loquens Dominus: Ez44 ‘Populum meum docebunt inquit, quid sit inter sanctum et pollutum inter mundum et immundum ostendent eis. et cum fuerit controuersia, stabunt in iudiciis meis | et iudicabunt.’ Exigitur ergo a sacerdote ut eruditus in Lege sit | et quicquid in sacris litteris continetur, pro uiribus ediscat. alioquin sacerdotio indignus existimabitur, dicente Domino per Osee prophetam: Os4 ‘Quia tu scientiam repulisti, repellam te ne sacerdotio fungaris mihi.’ Postremo loco diximus | pręsentium contemptorem esse sacerdotem. Nam si Christi minister fuerit, paruo erit contentus, dum summa sperat. et ut Dominum suum imitetur, paupertate gaudebit, diuitias contemnet. Neque enim potest esse talis magistri discipulus, nisi renunciet omnibus quę possidet, ut caduca respuens dignus euadat, cui tribuantur ęterna. Sed ne in Veteri quidem Lege Leuitis data est possessio in tribubus, ut scirent non in terra sed in cęlo sibi possessionem esse quęrendam, dicente Domino ad Aaron: Num18 ‘In terra eorum nihil possidebitis | nec habebitis partem inter eos; ego pars et hęreditas tua in medio filiorum Israel .’ decimis igitur et elemosinis, quę altari offeruntur, uiuat qui seruit altari. Quod autem necessario uictui superest, indigentibus tribuat dispensatorem-que se esse agnoscat bonorum Ecclesię non possesorem. Apostolis et eorum successoribus pręceptum esse meminerit: Matth10 ‘Nolite possidere aurum neque argentum | neque pecuniam in zonis uestris!’ Quid tibi cum diuitiis, si illius Domini seruus es, qui non habuit in terra ubi caput reclinaret suum, neque didrachmam, qua pro se et discipulo solueret portorium? Domini inquam in stabulo geniti, in pręsepio positi, in cruce nudi, in sepulchro conditi alieno, nihil denique in hoc seculo quasi suum possidentis. non quia non liceret ei frui omnibus si uellet, cum esset dominus omnium, sed ut doceret non esse ei opus terrenis diuitiis qui ad cęlestes thesauros aspiraret, difficile-que esse duobus dominis seruire Deo et mammonę, difficillimum uero ut quis auri argenti-que pondere grauatus ad ętheria regna possit conscendere. Ex his igitur quę dicta sunt, eum sacerdotii honore dignum censebimus, qui sobrie, pudice, fideliter, pie iuste-que uixerit, qui in cauendo prudens, in erudiendo doctus, in concupiscendo modicus | e t in obsequendo ei cui se dedicauit, fuerit assiduus. Quisquis autem sese talem in sacerdotio exhibuerit , hic uere erit sal terrę, cuius doctrinis cęterorum corda ne in peccatis putrescant, condientur. erit lux mundi, ciuitas supra montem posita, lucerna super candelabrum lucens, ut omnibus conspicuus omnes, qui sancte innocenter-que uolent uiuere, suo illuminet exemplo, suę famę gloria concitet ad uirtutem. Hic demum de terris ad cęlum translatus illorum perpetuo fruetur consortio, illorum perennis beatitatis erit particeps, quibus in psalmo Spiritus Sanctus loquitur dicens: ps131 ‘Sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt.’ Christum enim [p. 18v] induent | ei-que feliciter inhęrebunt, qui in Ecclesia uices Christi, sicut oportuit, gerere studuerunt. [p. 492]

De malo sacerdote. Caput XXIII

Porro sicut lux tenebris collata luculentior uideri consueuit, ita appetibilior fit uirtus quoties contrarii uitii malignitas monstratur. Cum igitur de bono sacerdote satis dictum sit, operęprecium est, quemadmodum proposuimus, ut aliquid etiam de malo dicamus. Malus est sacerdos, qui non potest dicere cum Propheta: ps. 118 ‘Portio mea Dominus,’ cum terrenis opibus inhiet | et non solum his quę possidet non renunciet, sed etiam ea quę nondum adeptus est, cupide affectet. Sunt quos negociari in domo Dei non pudet, immo nec foenerari | ecclesiasticas-que dignitates ambitione atque largitionibus comparare. quas cum acquisierint, cuncta Ecclesię bona, quę pauperibus distribuenda erant, in suos usus conuertunt. Hi sunt quos uendentes et ementes de templo suo eiicit Dominus dicens: Matth. 21. ‘Domus mea domus orationis est, uos autem fecistis eam speluncam latronum’. Merito igitur talium cathedras euertit | et cum principibus populi sui in cęlestibus considere prohibet, utpote quibus non cęlestis boni adipiscendi sed terreni abutendi cura semper ac studium fuit. Nihil pensi habuerunt prodesse commissę sibi plebi, delinquentes corripere, bonos fouere, afflictos consolari, dubiis consulere. sed ignauię atque ocio dediti magis uentrem suum quam gregem Dominicum pascere soliciti fuere. Malus item est sacerdos, qui uidet lupum uenientem id est, hereticum aliquem peruersa doctrina fideli gregi insidiantem | et illius dolo alios rapi, alios dispergi, alios mactari | nec tamen it obuiam perfidię, sed auersus fugit. ita ut fugiendo ostendat se pastoris nomine indignum. vnde dicitur: [p. 493] Io10 ‘Mercenarius fugit, quia mercenarius est; et non pertinet ad eum de ouibus.’ Non quia non pertineat ad eum, sed qua sic agat, tanquam si nihil omnino ad eum pertineat. quandoquidem non animarum lucrum sed pecunię quęritet | terrenam-que mercedem cęlestibus pręferat diuitiis. Talium auaritiam per Malachiam prophetam redarguit Dominus dicens: Mlch1 ‘Quis est in uobis qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito?’ Et quoniam qui eiuscemodi uitio laborant, a Deo reprobati sunt, sequitur: Mlch1 ‘Non est mihi uoluntas in uobis dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu uestra.’ Per Ezechielem uero etiam comminatur eis dum ait: Ez4 ‘Vę pastoribus Israel , qui pascebant semetipsos! nonne greges | a pastoribus pascuntur? lac comedebatis et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit non consolidastis | et quod ęgrotum non sanastis; quod confractum est non alligastis | et quod abiectum est non reduxistis. sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia | et dispersę sunt oues meę, eo quod non esset pastor.’ Quo pacto enim est pastor, qui nec religiosę uitę exemplis | nec sanę doctrinę monitis gregem sibi creditum alere curat? Quo autem magis deliciis luxurię-que indulget, eo grauius in inferno supplicium feret. per Amos prophetam dicente Domino: Am6 ‘Veh uobis qui opulenti estis in Syon | et confiditis in monte Samarię, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israhel!’ Quicquid de pastoribus dicitur, et de presbyteris dictum intelligas. Cui enim sacramenta uitę quis ministrat, eius et pastor esse debet, quantum officio suo conuenit, monendo, corripiendo | et quicquid commodis eius cui pręficitur, saluti-que opportunum putabit, exequendo. Episcopi tamen proprium est et peculiare | publicos edere ad populum sermones, uitia reprehendere, ad capessendas exhortari uirtutes, transgressores Legis apostolica autoritate castigare, ad poenitentiam conuersos recipere. Quibus in rebus si defecerit, uel per ignorantiam si nesciat | uel per negligentiam si nolit | uel pusillanimitatem si metuat, de fidelium coetu excludetur | et canibus mutis per contumeliam comparabitur. Cur enim episcopus est, si docere nescit? aut cur scit si non uult? aut quid uelle prodest si non audet quod debet implere? Sed neque presbyter assumat curam animarum, si modo se ad eam rem ineptum nouerit. Male subitur onus | quod imbecillę uires ferre nequeunt. In eos ergo, qui doctoris ecclesiastici sibi munus uendicant | et nequaquam docent, siue ignoratione confusi, siue negligentia corrupti, per Esaiam exclamat Dominus et ait: Es6 ‘Speculatores eius cęci omnes, nescierunt uniuersi: canes muti non ualentes latrare.’ et iterum: Es6 ‘Ipsi pastores, inquit, ignorauerunt intelligentiam, omnes in uiam suam declinauerunt; unusquisque ad auaritiam suam a summo usque ad nouissimum.’ Perditos autem plebis mores uulgi-que licentiam illorum qui pręsunt incurię ascribi, in Ezechiele ex uerbis Domini discimus: Ez3 ‘Si dicente me, inquit, ad impium: Morte morieris, non annunciaueris ei neque locutus fueris, ut auertatur a uia sua impia et uiuat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.’ Impius ergo peribit quia peccauit, sacerdos qui ejus tuendę saluti prępositus est, quia tacuit, quia peccantem non increpuit, quia errantem in uiam reducere non curauit. At uero tanti periculi non ignarus Apostolus Timotheum discipulum obnixe, solicite, urgenter adiurat dicens: Tim2-4 ‘Testificor coram Deo et Jesu Christo, qui iudex est uiuorum et mortuorum, per aduentum ipsius et regnum eius, prędica Verbum, insta | opportune, importune, argue, obsecra, increpa | in omni patientia et doctrina.’ et paulo post: Tim2-4 ‘Tu uero uigila, inquit in omnibus labora, opus fac euangelistę, ministerium tuum imple, sobrius esto!’ Porro illi quorum ignauia populus corruptus extra iustitię limites aberrat | et per abrupta delabitur uitiorum, quam damnabiles existant | Hieremias testatur dicens: Hie23 ‘Veh pastoribus, qui dispergunt | et dilacerant gregem pascuę meę, dicit Dominus.’ Quę-nam uel dispersio perniciosior | uel crudelior dilaceratio quam eos qui tibi commissi sunt, pereuntes uidere et negligere? a diabolo superari et succurrere nolle? immo etiam tergiuersari et fugere? dum uereris ne quis tuis increpationibus offensus tibi aduersetur, tibi detrahat, tibi aliquo detrimento sit. Sed meminisse debes, quemadmodum Dominus miserit apostolos inter gentes sicut agnos inter lupos | et illi profecti cum fiducia euangelizabant Dei uerbum | nec supplicia nec mortem expauescentes, dum obsequium pręstarent Deo. Nihil ita metuere debemus | ut Dei iudicium. temporale est, quod ab hominibus times, quod autem a Deo maxime timere debes, ęternum est. perdere corpus tantummodo possunt homines, Deus uero et corpus et animam mittere in gehennam potest. Hoc quoque mali habet negligentia sacerdotis, quod dum contemnit contemnitur, dum timet, a nemine timetur. Sal quippe infatuatum ad nihilum ualet ultra, nisi ut proiciatur foras et conculcetur ab hominibus. Leue tamen et minimum quiddam est mortalium pati iniuriam, nisi etiam Dei iudicio damnarentur. Sed in psalmis de iniquo sacerdote dicitur: ps108 ‘Cum iudicatur exeat condemnatus | et oratio eius fiat in peccatum. fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter,’ et alia multa, quę licet ad Iudam Domini sui proditorem referantur, nihilo minus ad sui quoque similes redundant. Sui autem similes sunt, qui ad apostolatum electi potentioribus ita blandiuntur ut eorum scelera dissimulent | et sic Dominum osculo prodant. eundem etiam uendunt, dum nihil ita cupide ut lucra sectantur. Sed cum hi tam immani ingenti-que supplicio destinati sint, illi qui ut debent officio suo funguntur, dici potest, quam grandi mercede remunerabuntur. de his nempe Apostolus ad Timotheum scribens ait: Tim? ‘Qui bene pręsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in uerbo et doctrina’. Duplici honore dignus est, cui et reuerentia exhiberi debet | et uictus necessarius suppeditari. cum scriptum sit: Deut25 ‘Non alligabis os bouis triturantis’. et: Matth10 ‘Dignus est operarius mercede sua.’ Tunc tamen melius duplici honore digni erunt, cum animę simul et corporis beatitudine perfruentur | et aliquot felicitatis gradus cęteris eminentiores apparebunt. Satis hęc de sacerdote | nunc de sanctarum lectionum studio fideli animę admodum necessario tractabimus. Nihil enim recte discitur, quod de ipso ueritatis fonte non hauritur.

De studio lectionis. Caput XXIV

Igitur ad Scripturę diuinę studium omnes qui perfectionis iter ingredi cupiunt conuocamus | cum Ioanne in Apocalypsi: ap2 ‘Qui sitit ueniat, et qui uult accipiat aquam uitę gratis.’ Beati sunt qui sitiunt et esuriunt iustitiam. sed nisi Scripturarum lectioni operam impendant, iustitię pręceptis nequaquam saturari poterunt. Sicut autem sitientibus dulcis est potus, ita discere cupientibus diuina sapit lectio. Illi duntaxat ad cęlestem cibum nauseant et manna fastidiant , qui Aegyptiorum iurulentis repleti id est inani gentilium poetarum eloquio deliniti, magis fabularum fictione quam ueritatis doctrina delectantur. Hi sunt qui (ut Apostolus inquit) Tim2.4 ‘elegerunt sibi magistros prurientes auribus, et ad fabulas conuersi auditum a ueritate auertunt.’ Nos contempta illorum stultitia in quibus nulla solida sapientia est, illis tantummodo lectionibus incumbamus, quę nobis iter, quo ad immortalitatem peruenitur ostendunt. Alioquin aquam istam uitę, ad quam nos Ioannes apostolus inuitat, haurire non poterimus. Veteris igitur Noui-que Instrumenti litteras assidue perscrutemur. In his plenissime discitur, quid facere, quid uitare, quid credere, quid amare, quid sperare nos oporteat, ut cęlo digni simus, cum terram reliquerimus. In his Deum Patrem a quo omnia, in his Filium per quem omnia, in his Spiritum Sanctum in quo omnia facta sunt inuenies. et hęc tria unum Deum, unam hipostasim esse melius credendo intelliges | quam intelligendo credes. Magnum quippe mysterium est sancta Trinitas, humanę sapientię altitudinem excedit | fide percipitur. sine qua ad beatorum ęternitatem nemo transfertur. Audiamus autem in Euangelio Dominum Iesum Patri suo loquentem ac dicentem: Io17 ‘Hęc est uita ęterna, ut cognoscant te solum Deum uerum et quem misisti, Iesum Christum.’ Vt igitur fide ac uirtutibus proficere possimus, abeamus cum Iesu per Scripturarum sata uellicantes Veteris Nouę-que Legis spicas, et ut triticum sub paleis latens comedere ualeamus, confricemus eas manibus intelligentię spiritalis. promentes in lucem, quicquid sub figurarum ambage condi credimus. Nihil erit menti Deo dicatę iucundius | quam nosse sensum Domini | et uerba aliud quam sonant significantia intelligere. Et quoniam hanc spicarum confricationem sabbato ab apostolis factam legimus, hoc admonet nos | ea quę mystica sunt, commode perpendi consyderari-que non posse, nisi cum secularibus curis liberi et expediti sabbatum id est quietem agimus. Terrenarum enim rerum solicitudo legentem implicat, et ipsa in aduersum mentem distrahens cogitatio, quę leguntur quę-que audiuntur, non satis intelligere permittit. Intentione animi opus est, ut lecta percipias | et percepta ediscas teneas-que memoriter. Postquam autem mysticos sensus litterę tegumento uelatos deprehenderis | et eos uel ad Ecclesię nouitatem uel ad animę utilitatem transtuleris, adhuc altius tibi erit insurgendum, ut etiam cęlestia perscruteris | et de uisibilibus gradum ad inuisibilia facias. Matth17 In montem excelsum ascendentibus discipulis apparuit Dominus Iesus, non qua solebat specie, sed longe elegantiori. Resplenduit enim facies eius ut sol, uestimenta eius alba facta sunt ut nix. Hunc montem ipse si mente conscenderis, uidebis primum cum Christo loquentes Moysen et Heliam | atque intelliges Legis cerimonias oracula-que prophetarum in Christo esse completa. ingentem-que capies uoluptatem, cum talia cognoscere coeperis. Vnde etiam Petrus tam ualde huiusmodi uisione coepit delectari, ut ibi figere tabernacula cuperet cęlestium oblitus. Sed neque ipse de his humilioribus oblectamentis egredi poteris, ut in sublime raptus nudam contempleris diuinitatem, nisi et te sicut apostolos lucida Spiritus Sancti nubes obumbrauerit, Dei Patris uox roborauerit | et Filii eius gratia illuminauerit. Totius autem Trinitatis fauore supra humanę nature conditionem erectus , nec Moysen amplius | nec Heliam conspicies, sed Iesum solum. Cessant enim et figurarum umbrę | et futura prędicentium uox, cum ueritatis lux oritur | et quę uentura erant eueniunt. Non est ergo nostrarum uirium, sed opis diuinę, ut quis legendo mysteria intelligat, quanto minus ut etiam supercęlestis contemplationis dulcedine mens in Deum eleuata perfundatur. Hoc tamen illis frequentius conceditur, qui libros diuinos ita legunt, ut a sanctorum interpretatione non discedant, a peruersis sensibus, qui cum Ecclesia non concordant, penitus abhorrentes. Quęre igitur in sancta lectione bonas margaritas, ut scias quid Lex pręcipiat, quid nuncient prophetę. Sed inuenta deinde preciosa margarita, quę est Euangelium Christi, omnibus aliis pręferendum scripturis, eam amplectere, eam exosculare, eam pro uiatico habe cum ambulas, pro cibo cum recumbis, pro puluillo cum dormis, pro speculo cum uigilas. nunquam euangelicus codex uel de manibus tuis discedat | uel de memoria exeat. In eo si assiduus fueris, cęlestium desyderio terrena contemnes. et hoc quidem erit | uendere omnia, quę in pręsenti uita possidentur , et ipsam emere margaritam, quę Christi conuersatione fulget | et humanę redemptionis precio taxatur. Quicquid autem Nouum continet instrumentum , ad Euangelium pertinere censemus. Itaque cum Euangelio et Pauli Epistolę et aliorum apostolorum | et Lucę Actus | et Ioannis Apocalypsis | et eruditorum hominum approbati de religione tractatus frequenter in manibus habendi legendi-que tibi erunt, ut fide stabiliaris, ut uirtutibus pręstes | et in Christi domini meditatione perseuerans in Deo tandem conquiescas. Nihil ita innocentiam conseruat | et cordis puritatem custodit. ut Scripturarum, quas diuini homines Sancto dictante Spiritu ediderunt, quotidiana lectio. Non est ut imperitiam excuses. Lege multa, et si solido cibo nondum uesci potes, lactis poculum ne spernas. denique sume quod potes fragmenta uero quę supersunt, in doctiorum cophinos colligenda dimitte. Homines et iumenta pascit Dominus, doctos et indoctos admittit, neminem repellit. In monte apostolos docuit , de monte uero descendens prędicauit plebi. Habes in Euangelio et uias planas, per quas incedere cum simplicibus iuuat. habes et montes excelsos, quorum altitudinem si adire nequiueris, mirari proderit. Medicamenta quibus rebus composita sunt, licet ignoret ęgrotus, prosunt tamen ei | eleuant-que languorem. Ita diuina uerba si legantur, etiam non intellecta | uim habent ad animę sanitatem conferendam. Te nunc appello qui diu multum-que in gentilium libris uersatus es, dum te comptus delectat sermo | et musici poetarum cantus deliniunt, quantum inde tibi emolumenti contraxeris parumper cogita. et cum nihil ista tibi ad salutem profuisse cognoueris, ad Iesum tandem quęso conuersus dic cum Petro: ‘Pręceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus; in uerbo autem tuo laxabo rete. Et cum hoc inquit euangelista fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam.’ Quod si demum in Scripturę sacrę pelago piscari te delectabit, tu quoque implebis pectoris tui nauiculam saluberrimorum pręceptorum copia, quibus et ipse uiuere | et alios docendo poteris sustentare. Tanta est enim diuinorum uirtus uerborum, ut fideliter et incorrupte et contente legentibus intellectum illuminet, animum exhilaret atque illa quę pręcipiuntur, perficiendi facultatem suppeditet. Quod si tacta fimbria uestimenti Domini uirtus de illo exibat et sanabat omnes, quomodo sermo eius ex intimis effusus pręcordiis, dum legitur, dum auditur, animi male affecti morbos non curabit? et a periculis perditionis non erruet? Ergo quoties aliquo seculi huius turbine agitaris, quoties carnis pugnam spiritus patitur | et pedibus laquei demonum inuidia tenduntur, ad euangelicas lectiones te conuerte | dormientem-que in puppi Saluatorem strepentibus inter legendum uel orandum uoculis excita. statim illo imperante omnis tentationum ęstus concidet | et concupita redibit tranquillitas. Tunc etenim diuina te lectio docebit in aduersis patientiam, in prosperis modestiam, in Deum pietatem, in proximos charitatem | pręstabit-que in dubiis consilium, in periculis opem, in tentationum certamine uictoriam. Quis hoc tibi Tullius, quis Demosthenes, quis Socrates, quis Aristoteles, aut si ad poetas respicis, quis Homerus uel Vergilius conferre poterit? Quandoquidem nec sibi ipsis quicquam prodesse potuerunt, ueritatis nobis diuinitus reuelatę penitus ignari. Porro cum experiri coeperis uoluptatem atque fructum quem tibi lectio suggeret diuina, protinus cum psalmista concines: ps. 11 ‘Eloquia Domini eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terrę, purgatum septuplum.’ et: ‘Quam dulcia faucibus meis eloquia tua domine | super mel et fauum ori meo.’ Dulcia sane in cortice eloquia Domini, sed multo dulciora in medulla. Sacros codices pie indubitanter-que legenti adsistit Christus, applaudunt angeli, congratulantur sancti | et cęlestium uerborum sono maligni exterrentur spiritus ac fugiunt. denique nihil ita aut uirtutes animi conseruat | aut uitia repellit | ut frequens diuinas litteras legendi uel audiendi cura. Quo autem rarius his uacabis, eo citius cades exurges-que difficilius.

De auditionis cura. Caput XXV

Audire quoque quę in ecclesia leguntur | uel eos qui absque lectione in pulpitis declamant, auscultare plurimum expedit. Plus etiam eruditi hominis ore prolata uerba mouere solent | quam si eadem ipse conscripta legeris. Nuda in libris uerba iacent, quę si ab oratore aliquo apte diserte-que recitentur, ipse gestus, ipse aspectus | ipsa-que pronunciatio multum orationi addet ornamenti efficacię-que ad suadendum atque dissuadendum. Delectet te igitur cum legere quę sancta sunt tum quoties ab alio leguntur uel prędicantur audire. Discipulum docilem te esse uolo. Is enim docilis est, qui docentem attente audit. Ad huiuscemodi studium te hortatur Ecclesiasticus dicens: Eccle5 ‘Esto mansuetus ad audiendum uerbum Dei, ut intelligas, et cum sapientia proferes responsum uerum.’ quasi dicat: Disce prius, et postea docebis. Et iterum: ‘Si, inquit, dilexeris audire, sapiens eris.’ Idem nobis pręcipit Iacobus apostolus, cum ait: Iac1 ‘Sit autem omnis homo uelox ad audiendum, tardus autem ad loquendum.’ Temerarius enim magister est, qui nondum ipse discipuli partes impleuit, et iam alios instruere pręsumit. Vt autem tacite contente-que auscultes | et non alio aures, alio mentem diuidas, ‘in mansuetudine, inquit, suscipite insitum uerbum, quod potest saluare animas uestras.’ Inseri enim uerbum non potest | nisi in molli corde et totis uiribus ad audiendum intento. ‘verbum, inquit, quod potest saluare animas uestras.’ Frustra quippe uerbis illis prębemus auditum, quorum suauiloquentia aures tantum demulcentur, et nulla comparatur animo utilitas. Recte itaque his duntaxat intendendum pręcipit, quę ad consequendam ęternam salutem nos erudiunt. Sed nec audire profecto multum prodest, nisi audita memoriter retineantur, nec memoriter retinere, nisi quod memorię mandatum est, opere compleatur. Audis castitatis, patientię, mansuetudinis, charitatis pręcepta | ne sinas illa per incuriam effluere, sed corde complexus foue, ut cum psalmista dicere possis: ps118 ‘In corde meo abscondi eloquia tua Domine, ut non peccem tibi.’ Memento pręterea de ipsa Dei genetrice scriptum esse in Euangelio: Luc2 ‘Maria autem conseruabat omnia uerba hęc in corde suo.’ Ita et tu quicquid ab Ecclesię sanctę doctoribus prędicari audieris, in intima cordis aure reconde, ueluti preciosum unguentum in pixide, quo postea opportune utaris ad tuam aliorum-que salutem. Quod si terra bona fueris , non petrosa, non spinis obsita, susceptum Verbi semen uberem tibi fructum faciet, et sicut didiceris, ita et operari incipies | ac secundum legis euangelicę pręcepta reliquum uitę cursum dirigere studebis. Alioquin neque legere neque audire proderit, si ab iis quę pręcipiuntur, morum conditio discors erit. Et si nosse desyderas quantum ignauus auditor et impiger inter se differant, audi in Euangelio Dominum dicentem: Luc6 ‘Omnis, qui uenit ad me et audit sermones meos | et facit eos, ostendam uobis cui similis sit. Similis est homini ędificanti domum, qui fodit in altum | et posuit fundamentum supra petram. inundatione autem facta illisum est flumen domui illi, et non potuit eam mouere. fundata enim erat supra petram. Qui autem audit et non facit, similis est homini ędificanti domum suam supra terram sine fundamento; in quam illisus est fluuius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna.’ Sicut ergo infirmus et imbecillus est qui non facit opera, ita ad omnem malignę tentationis impetum constans est et stabilis, qui assidue in bonis operibus exercetur. Quamobrem solicite nos admonet Iacobus apostolus et ait: Iac1 ‘Estote factores Verbi et non auditores tantum, fallentes uosmetipsos. quia siquis auditor est Verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti uultum natiuitatis suę in speculo: consyderauit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. qui autem perspexerit in lege perfectę libertatis | et permanserit in ea, non auditor obliuiosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit’. Ideo quidem et Dominus in Euangelio: Luc11 ‘Beati, inquit, qui audiunt uerbum Dei et custodiunt illud.’ Hanc itaque beatitudinem opere magis quam auditione constare ostendit | dum subiungit | ‘et custodiunt illud’ . Custodiunt autem illud, qui bene beate-que uiuendi rationem edocti peccatis, in quibus hactenus fuisse se recognoscunt, finem statuunt | et ab his per poenitentiam resilientes ad capessendas uirtutes disponuntur | magnam-que capiunt uoluptatem uel legendo diuina uel audiendo. In quo Mariam ad pedes Domini sedentem diligenter obserua | Luc10 tanta-que perfusam sermonis eius dulcedine, ut nulla sororis Marthę interpellatione inde mota sit. et quoniam toto corde cęlestis magistri amplectebatur disciplinam, optimam partem dicitur elegisse, quę non auferetur ab ea. Christum enim elegerat, in cuius unius contemplatione tam suauiter requiescebat. Quotus autem quisque est, qui sic in ecclesia sacris prędicationibus interesse nititur, ut pręcepta uitę absque operatione non elabi sinat? alius nullo amoris affectu illa suscipit, alius tametsi donec audit aliquantulum compungitur, mox tamen inde discedens ad consuetas nequitię sordes reuertitur, tanto nequitior factus, quanto inexcusabilior. Talibus dicit Dominus: Io8 ‘Qui ex Deo est uerba Dei audit. propterea uos non auditis, quia ex Deo non estis.’ Non ergo omnes qui in auditorio sunt, audiunt uerbum Dei, sed is qui illud quod audit, opere perficere contendit. et hic quidem ex Deo est | illi uero non ex Deo, sed potius ex diabolo sunt, qui diaboli obstinationem duritiam-que imitantur | nec omnino a uitiis resipiscere quicquam pensi habent. Itidem tibi diuini prędicatores cum Ioanne apostolo respondebunt, si eorum monita contempseris, dicentes: Io1.4 ‘Nos ex Deo sumus | qui nouit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos.’ Omnes natura ex Deo sumus, uitio autem nostro fit, ut ex Deo non sumus . Porro dici non potest, quam pessime cum homine illo agitur, cum Dei creatura sit, iam non Dei sed aliorum esse conuincitur.

De contemplatione. Caput XXVI

Quoniam autem in Scripturis alia ad actionem pertinent, alia ad contemplationem, tempestiuum uidetur, ut ista quę sub fidei titulo explicauimus, contemplandi ratione claudamus. Igitur ad consyderanda Dei opera puritate mentis opus est, ut autoris dulcedinem fidelis consyderator ualeat degustare. ps23 Quis enim ascendet in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius nisi innocens manibus et mundo corde? Illos ergo magis ad hanc rem idoneos esse certum est, qui uitę probitate perfectioni euangelicę propius accedunt. Hinc apostolis ipsis datur nosse mysterium regni Dei. Hinc Paulus ad tertium usque rapitur cęlum. Hinc Ioanni futura quibus referta est Apocalypsis reuelantur | et unica sanctę Trinitatis diuinitas in principio sui Euangelii declarata plenissime innotescit. Iccirco Saluator noster illum, quem a demonio liberauerat, continuo uolentem sibi adhęrere non permisit, sed prius ut se exerceret jussit, aliis prędicando Dei beneficium quod acceperat. Necesse est autem ut sanctis actionibus quam sępissime copuletur | et pene assidua comes sit pia contemplatio, si in his ut debemus, perseuerare atque proficere cupimus. Sicut enim bene operando acquiritur ut recte contemplemur, ita contemplando, ut sanctius officiosius-que operemur. Nihil quippe ita mouet atque allicit animum ad colendum omnium autorem Deum ut opera eius cogitatione percurrendo | beneficia-que perpendendo, quę omnem taxationem supereminent et excedunt, immensa atque infinita | eo-que magis optanda ac desyderanda, quo minus humano ingenio explicari comprehendi-que possint. Ad illa ergo consurgat animus terrenis negotiis expeditus, et non solum ea quę oculis cernimus, sed etiam quę intellectu percipiuntur cogitet. Veruntamen ab his quę uidentur incipiat, ut quasi per gradus ascendendo ad ea quę non uidentur queat peruenire. Primum itaque cum Propheta ad Deum conuersus dic: ps76 ‘Meditabor in operibus tuis.’ Quęnam sunt opera ista? Terra, mare, cęlum. quorum ille admiratione captus in eam tandem prorupit uocem: ps103 ‘Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti.’ In medio enim firmasti terram sua mole libratam, partim aridam, partim aquis circumfusam. collocasti tam uaria in mari piscium genera quam in sicco quadrupedum pedibus-que carentium reptilium | et supra terram aera permeantium uolucrum. produxisti de terra tot frugum species, tot arborum, tot lapidum, tot metallorum | et qui his uteretur, pręstantissimum inter animantia hominem. Tuum opus sunt cęlestia. Sol, luna, stellę, quarum cursus, naturas, formam | decorem-que oculis intuemur, et tamen qua materia constent, dicere nequimus. Tu cęlum, quo omnia illa circumdantur extendisti, quod statutis initio reuolutionibus perpetuo moueri ac circumferri uidemus, quemadmodum cętera omnia. et nos soli (proh nefas!) legem tuam toties pręterimus? Miramur pręterea nubes pendere, uentos concitari, micare ignes, fulmina ruere, pluuias, grandines | niues-que defluere | et tellurem ab iis irrigari. quę singula si digne consyderentur, tantum admirationis habent, ut non solum Dei sapientiam a quo facta sunt testentur, sed eiusdem potentiam, qua nihil potentius | et bonitatem, qua nihil melius possit cogitari . Ille homines corporeos, ille incorporeos angelos fecit, utrosque ad fruendam cęlestis regni beatitudinem benignissime constituens. Ex his tamen non parua pars per arbitrii libertatem suo aduersata est creatori. Inter quos angeli cum peccassent, a tanto bono diuina largitate sibi collato excidere. Itaque protinus de cęlo pręcipitati | et intima corruentes irreuocabili damnatione puniti sunt. Homini autem quamdiu in corpore uiueret, quia ignoratione magis quam malicia peccauerat, datus est poenitentię locus, ut quod seductus male appetendo commisit, dolendo emendaret. Sed tamen pristinę gratię statum recuperare de radice corrupta geniti nequiuimus, donec ille qui non per copulam carnis, sed de Virgine intacta per Spiritum Sanctum est natus, in mundum ueniret | et nos corporis sui sacrificio expiatos Deo Patri reconciliaret. Exinde credentibus atque poenitentibus cęlum patere coepit. Quod siquis a malo, quod deinceps [commisit], non se correxerit | atque ita obierit, ipse quoque cum reprobis spiritibus poenis mancipabitur sempiternis. Tunc enim quisque ratam Iudicis in se sententiam accipit, cum de corpore egreditur, iterum postea cum corpore simul iudicandus, cum mortui resurgent uiui | et canente tuba throni positi erunt, ut quisque illud quod uiuendo meruit, premium consequatur. Hinc demum neque beatorum glorię ullus unquam erit finis | neque supplicii iniquorum. Atque hęc sane sunt nouissima illa, quorum nos memores esse iubet Salomon ne peccemus. Nihil enim uel peccandi appetitum magis frenat quam future damnationis metus, uel ad uirtutem magis excitat quam mercedis promissę spes. Vt igitur probe innocenter-que uiuas, imitare Prophetam dicentem: ps6 ‘Cogitaui dies antiquos | et annos ęternos in mente habui.’ Antiqui sunt dies | qui prętereunt | et ad pręsentis uitę breuitatem pertinent. anni uero ęterni ad uitę futurę infinitatem spectant. et si finiti ad infinitum nulla est comparatio, cur quęso pro breuibus deliciis amittimus ęternas? et non potius cum breui labore transimus ad quietem gaudii perennis? Conscii igitur fragilitatis nostrę | nec per se bonum quod cupimus ualentes perficere, leuemus oculos ad montes cum psalmista | et mente cęli culmina penetremus. Inde ueniet nobis auxilium a Domino, qui fecit cęlum et terram et omnia. Non possumus recte de illo aliquid speculari, nisi ab ipso adiuti, qui-que nobis relicti retro labimur, Dei ac Domini nostri ope subleuati usque ad thronum maiestatis eius perueniemus. Ad contemplandam itaque diuinitatis altitudinem dic cum Propheta: ps24 ‘Ad te Domine leuaui animam meam | Deus meus in te confido.’ et tunc fiet quod in alio psalmo dicitur: ps63 ‘Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus.’ Quanquam tam alte ascendere | uel tam profunde de Deo cogitare nequimus, quin ille semper omni meditatione nostra in immensum maior sit. exaltatur tamen in nobis, quoties quę uera sunt de ipso sentimus, et quemadmodum sentimus, ita nec palam confiteri metuimus. Deum autem sicuti decet contemplantibus multa interdum infunditur Spiritus Sancti suauitudo. qua delectatus Propheta orabat dicens: ps85 ‘Lętifica animam serui tui, quia ad te Domine animam meam leuaui, quia tu Domine suauis et mitis et multum misericors omnibus inuocantibus te.’ Hac ipsa cęlestium meditationum iocunditate temperari calamitatum suarum moerorem humilis Iob optabat, cum diceret: Iob23 ‘Quis mihi tribuat ut cognoscam | et inueniam illum | et ueniam usque ad solium eius?’ Tutissimum sibi refugium ratus in miseriis celsitudinis diuinę contemplationem. Qui enim cęlestis ęternitatis bonum mente complectitur, caduca omnia facile contemnit. Quosdam talis meditatio in tantum occupat, ut abstracti a sensibus toto corpore obstupescant | mortuis-que simillimi appareant, cum per dies multos nihil de necessitatibus corporis curantes immoti muti-que perdurent. Id Gręci extasin, nostri stuporem appellant. cor2-12 Hunc passus Paulus [p. 508] transcendit cęlos | et audiuit arcana uerba, quę non licet homini loqui, nescire-que se fatetur, utrum cum corpore an extra corpus raptus fuerit, cum id sibi contigisset. Ioannes quoque in Apocalypsi se in spiritu non in corpore fuisse ait, cum Dominum uidit. apoc1 ‘Et cum uidissem eum, inquit, cecidi ad pedes eius tanquam mortuus.’ Sed quo uiso per se stare non poterat, ab eo errectus mirabili mysteriorum uisione perfrui coepit. S.Hie. Diuus quoque Hieronymus noster hanc se gratiam a Domino quandoque accepisse gloriatur, ut secessu quodam mentis et angelorum choris interesset | et nescio quibus oculis in uno Deo uidisset Trinitatem | ac per hebdomadam uel plurium dierum spacium de corporeis nihil curaret. sibi-que tandem redditus | eorum quę uiderat desyderio recordatione-que afficeretur et fleret. Nouit ergo Dominus eis quos elegit, etiam ante mortem suę dulcedinis mella delibanda porrigere. quę tunc plenis poculis propinaturus est, cum illos omni prorsus terrenę labis fece detersa ad se sursum iusserit uenire | et sanctorum ciues ac suos domesticos fieri beatos in ęternum futuros.

De loco et tempore contemplationis. Caput XXVII

Cęterum et locum aptum | et tempus huic rei congruum obseruare debemus. Tunc enim mens liberius intentius-que contemplationi suę inhęret, cum a turba [p. 509] secedimus | et nemine interpellante soli in solo loco sedemus, nihil aliud agentes, nihil curantes. eis tantum rebus intenti, quas animo uoluimus mente-que uersamus. Ob hoc plerique relictis urbibus deserta et solitudines incolunt . existimantes non posse se commode cum Deo simul et hominibus esse. colloquiis enim eorum cęlestis contemplationis ardorem interceptum frigescere, in secessu uero in dies magis accendi solere. Tempus pręterea nocturnum maxime accomodum uidetur. Tunc siquidem omnia animantia quiescunt. neque hominum neque pecudum uox auditur, nec auicularum garritus auribus obstrepit | nihil-que sentitur, quod mentem cęli secreta rimantem grauet aut quicquam molestet. Hoc tibi affirmat psalmista dicens: Ps79 ‘Meditatus sum in nocte cum corde meo, et scopebam spiritum meum.’ Summum etiam mane, dum adhuc nox dubia et dies incertus, quod crepusculum appellant, non minus erit opportunum quam nox ipsa. Nam tunc quoque nocturnum silentium adhuc perdurat, et quod plus est, discusso iam sopore cibo-que digesto sincerior animus ad quęque consideranda uiuacior-que consurgit. Vnde idem propheta in alio psalmo ait: ps118 ‘Pręuenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.’ Sed interim neque nos fortasse quicquam mussitare oportet dum contemplamur. Loquentis enim meditatio oratio nuncupatur, sicut et legentis lectio | et audientis auditio. Nam licet etiam orando, legendo, audiendo pensemus ęstimemus-que ea quę dicuntur, proprie tamen contemplatio ipsa est quę cum silentio et neque sensuum neque corporis, sed sola mentis agitatione perficitur. De huiusmodi contemplatione in Hieremia scriptum est: Hier3 ‘Sedebit solitarius et tacebit, quia leuauit se supra se.’ Veruntamen prę omnibus, quę piis animis recolenda et contemplanda sunt, expediens erit | redemptionis nostrę ruminare mysteria | et eadem quam sępissime ad memoriam reuocare. Quanto enim maius beneficium fuerit, tanto illud rememorando magis erga benefactorem amore accendimur . Primorum parentum pręuaricatio de paradisi deliciis omnem ipsorum expulerat posteritatem | eadem-que damnationis lege simul omnes premebamur. Misertus autem Deus filium suum misit unigenitum. qui ut pro nobis satisfaceret carnem suscepit serui, cum esset omnium dominus, uiam ueritatis monstrauit , cum totus terrarum orbis pręter Iudeam | impię religionis erroribus plenus foret. Morti ęternę obnoxii eramus, ille ultro se morti crucis obtulit, ut nos a morte liberatos ad felicia uitę promissa reuocaret. Mortuus et sepultus resurrexit | cęlum-que cum homine assumpto ascendit, ut homines de terrę puluere tandem surrecturos monstraret | et cum corpore iam neque mortalitati neque corruptioni subiecto, sicut nec ille subiectus est, cęlum petituros , si modo ipsum sequi fide opere-que uoluerint. Igitur tanti ac talis beneficii magnitudinem animo metiendo, quis adeo ingratus erit, ut potius eligat illa quę caro appetit, quę mundus blanditur, quę suadet diabolus | quam quę omnium creator Deus, omnium Redemptor ac Saluator Christus iubet? cum pręsertim per ista mundati ad cęleste regnum perducamur, per illa autem ęterni ignis cruciatibus mancipandi simus. O stupendam obstinatorum cęcitatem! In tanta temporis breuitate nolunt carere uoluptatibus, per quas certissimum est ad inferos pręcipitium, et laborem tam modici temporis defugiunt, per quem aditus ad supernam beatitudinem uerissime comparatur sine fine fruendam.

De pravis cogitationibus cavendis. Caput XXVIII

Quantum autem ad bene beate-que uiuendum conferre solet diuinarum rerum contemplatio, tantum ad male agendum alliciunt cogitationes prauę. Quę cum etiam inuitis nobis et nolentibus frequenter obrepant, quanto uiolentiores putas fore, siquando uictus manum dederis, qui nunc repugnas? Mihi crede nisi semper bellum cum illis quam pacem malueris, per sensuum tuorum ianuas ad animam usque ingredientur | et per blandimenta eam subuertent, subuersam interiment. Anima enim mala cogitatione foecunda parit peccatum. peccatum uero cum perpetratum fuerit, generat mortem. Igitur tametsi aduersarius hic noster id est perniciosus cogitatus non potest sic penitus repelli et in fugam conuerti, quin rursum aliquando collectis uiribus in pręlium redeat | mentis-que nostrę arcem oppugnet, portis instet. donec tamen intus non irruerit | ac dominari coeperit, tuti sumus. nec uerendum est ne forte per uim irrumpat. neminem uincit nisi uolentem. De illis duntaxat, qui se in potestatem eius non inuite dedunt, triumphare consueuit | et eos ad interitum usque perducere. Nihil itaque aliud est impurę cogitationi totum animi assensum prębere | quam ab hoste nobis infensissimo sanguinis-que nostri imprimis cupido superari uelle. Manifesta autem stultitia est | ei sponte cedere, a quo nil nisi necem speres. Hoc tibi testatur Salomon dicens: pver24 ‘Qui cogitat mala facere stultus uocabitur.’ Ac ne forte de furioso, cuius error excusatur, dictum putares, continuo intulit: pver24 ‘Cogitatio stulti peccatum est.’ Stultus ergo nec tamen excusabilis peccator erit, qui quicquid appetitio suggesserit, illud protinus curabit sequi | et carni magis quam spiritui seruire decernet. Quęris quonam pacto non solum in factis aut dictis, verum etiam in ipsa cogitatione possit esse peccatum? Rem alienam iniuste concupiscis, bonum alterius inuides, lęsus uindictam appetis, uisę mulieris Venereo amore turpiter exardescis. et quodcunque malum ita cogitas, ut si posses, perficere uelles, ab illo, qui etiam occultorum iudex est, pro facto tibi imputabitur. Aliter enim Deus, aliter homo iudicat. Deus quem nihil latet, in omnibus uoluntatis affectum pensat. homo uero, quia cordis alieni secreta rimari nequit, commissum tantummodo crimen examinat. nec quęrit prudens an imprudens feceris aliquid mali, sed semper tanquam uoluntarium punit. Denique apud Deum qui odit fratrem suum homicida est, apud homines uero non habetur pro homicida nisi qui conficit hominem. Apud Deum qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo. apud homines nisi commissi adulterii conuictus fuerit, pro concupiscentia quę cordis crimen est, plecti non debet. Sed quid prodest pro cogitato flagitio humanę legis mulctam non subire, cum propter illud iudicio damneris diuino? et ęterni reus habearis supplicii? Lex diuina uxorem proximi, bouem, ancillam | et quicquid illius est concupiscere prohibet. si concupieris tantum, legem Dei pręuaricatus es. qui autem sic peccat, nisi eum poenituerit, non poenam temporariam meretur, sed ęternam. Ideo in Sacris Litteris est scriptum: sap1 ‘Peruersę cogitationes separant a Deo.’ et iterum: pver11 ‘Abominabile Domino cor prauum.’ Quod si beati sunt mundo corde, quia Deum uidebunt, profecto qui immundę cogitationis foeditate inquinantur, Deum uidere non poterunt. Quis autem dicere queat, quanta sit infelicitas illius desperare conspectum, in quo uno uidendo omnis nostra beatitudo consistat? Quamobrem totis uiribus est cauendum, ne cum tanto animę nostrę dispendio illicitę cogitationis laqueis irretiamur | [p. 24r] et dominus, cui nihil est absconditum, sicut olim Iudeis, ita etiam nobis exprobret dicens: matth9 ‘Vt quid cogitatis mala in cordibus uestris?’ Primo suggestioni lasciuientium cogitationum erit resistendum, ne placeant, deinde si quicquam delectauerint, ne eatenus gratę sint, ut usque ad consensum facti animum inclinent. Quod si euenerit, iam certe commisisti scelus illud, quod cogitasti ut committeres, si adesset facultas daretur-que occasio. Quoties enim iniquę actionis adimplendę potestas tollitur, uoluntas peccandi pro facto habetur. Cum ergo se nobis noxii perniciosi-que ingerent cogitatus, pręteruolare pręter-que labi sinantur. Non habebunt in corde nostro ullum remorandi locum, si contraria illis coeperimus cogitare | et uitii uirtutis-que finem taciti perpendere. Breuis est uitiorum uoluptas, sed ęternum supplicium. Breuis est uirtutis exercendę labor, sed inęstimabile et infinitum pręmium. Facessat igitur malignę cogitationis mortifera delectatio, quę incautos in barathrum pręcipitat inferni. Maneat autem diuinorum operum diuinarum-que legum meditatio salubris, quę nos ad cęleste regnum transmittat et sanctorum angelorum faciat esse consortes. Veruntamen si ad purę contemplationis donum cupimus peruenire, non solum scelestę cogitationes uitandę erunt, sed etiam futiles ac uanę. Vana cogitatio est circa ea quę fluxa atque fragilia sunt | nec quicquam in se solidę utilitatis habent. Imprudentis est igitur de bonis corporis aut externis cogitare, quę permanere nullo modo queunt, et ęterni ac stabilis boni, ad quod fruendum creati ac nati sumus, non satis recordari. cum pręsertim hoc haberi non possit, nisi illa contemnantur | neque libere et expedite de hoc aliquid consyderari, nisi illa ferme obliuiscantur. Quandoquidem omnia relinquere et se solum sequi iubet eos Dominus, qui inter ipsius discipulos censeri desyderant. Sola itaque de Deo cogitatio uana esse non potest. Ideo Salomonis te sapientia hortatur et ait: pver3 ‘In omnibus uiis tuis cogita Dominum, et ipse diriget gressus tuos.’ Aliud uero cogitantes uanitatis arguimur, dicente Propheta: ps. 93 ‘Dominus scit cogitationes hominum quoniam uanę sunt.’ Confecta est prima propositi operis pars, quam titulo Fidei applicandam censuimus. nunc de spe, et quę illi magis arbitrabimur conuenire Spiritu Sancto instruente disseremus.

Finit Liber primus.

LIBER. SECUNDUS. SPEI.

De spe venię. Caput I

Spes est summi boni Deo miserante potiundi expectatio. Peccauimus Domino legi iussis-que eius non ut oportuit parendo | agamus poenitentiam et speremus ueniam, et miserebitur nostri Deus noster. Matth. 4. ‘Poenitentiam inquit agite, et appropinquabit regnum cęlorum.’ Sed de poenitentia postea suo loco tractabitur | modo autem quam misericors est Dominus, quam facile iis quos delicti poenitet, ignoscat uideamus. ut et ipsi nobis remissurum delicta confidentius speremus, cum aliis quoque multis eum remisisse ex Euangelio didicerimus. [p. 517] Remisit Mattheo teloneum, Zacheo fraudes, mulieri deprehensę adulterium, latroni rapinas et homicidia, [p. 24v] apostolo negationem. Luc. 5. Igitur si mercaturę negociationi-que operam impendis, desine usuris rem quęrere | atque hactenus quęsisse dole, sicut fecit Mattheus. quicquid dolo fraudibus-ue interuersum est, restitue | et tantum uitę necessariis contentus esto, Luc. 19. sicut fecit Zacheus | ac tum demum poteris esse discipulus Christi, cum desieris esse mammonę seruus. Porro, si Venereę uoluptatis obscoenitatibus es pollutus | et tua te accusat conscientia, ingemisce compunctus, ora ut munderis. mundata autem conscientia per confessionis poenitentię-que sacramentum | dicet tibi Dominus, quod ante dixit adulterę: Io. 8. ‘Vbi sunt qui te accusabant? Nemo te condemnauit nec ego te condemnabo. vade, et noli amplius peccare!’ Pręterea si forte odio habes fratrem tuum, si rapuisti, si percussisti, si occidisti, confitere crimen, dic te dignum supplicio, sed tamen ut misereatur tui Dominus instanter postula. Lu. 23. Vis nosse quantum hoc tibi profuturum sit? ille qui sic peccauerat, sic poenituerat, de cruce ascendit ad paradisum | angelorum-que fit socius, qui fuerat latronum. Ceterum si etiam omnium maximum scelus commisisti, hoc est, si Christo renunciasti | et uel Iudaica uel Machumetana uel aliqua alia impietate subuersus es, cogita quo excideris, quantum mali perpetraueris, et ad mentem sanam rediens amaris fidei fletibus, Petri exemplo, laua perfidię sordes, et mereberis rursum fieri membrum Ecclesię, a cuius corpore auulsus fueras | et iam cum mortuis computatus. Hęc tecum meditare, hęc mente reuolue. Nunquam ueniam desperabis o peccator, si et istorum quos modo commemorauimus crimina | et Domini erga ipsos benignitatem atque misericordiam recte metitus fueris. Sed fortasse dices: Non solum grauia et horrenda sunt peccata mea, verum etiam plurima uix-que ullo calculi numero comprehensibilia. Luc. 7. Igitur ne multitudo criminum spei tuę detrimentum faciat, respice mulierem illam, cui quotidiana delicta [p. 518] peccatricis cognomen indiderant. Videns onere tot flagitiorum se infeliciter premi, accessit ad Iesum, lachrymis pedes eius lauit, capillis detersit, unguento perfudit, et statim mortifero fasce leuatur | dimittuntur-que ei peccata multa, quia dilexit multum. Vtrum hoc de Maria Magdalena dictum | an de quadam alia incertum est. Mar. 16 et tamen de Maria quoque septem demonia eiecta fuisse Marcus testatur. per quę uitiis quibus inquinata fuerat, purgatam designat. Et ipsa igitur perpetua diaboli serua fuit, sed cum finem iniquitatibus fecisset, meruit fieri discipula Christi. Luc. 13. Remissorem autem ut magnorum ita multorum peccaminum se esse ostendere uolens Dominus, mulierem duodeuiginti annos inclinatam errexit | Io. 11. Lazarum post quadridui sepulturam iam foetentem ad uitam reuocauit. Quanuis ergo diu te Sathanas alligatum tenuerit, quanuis longo peccandi usu iam obdurueris | et toto tempore in scelerum tuorum monumento iacens contabueris, exolue tandem uincula, rumpe laqueos omnes | et diutinam mortem detestatus ad illum conuertere qui suscitat mortuos | et qui sepultos tumulatos-que facit reuiuiscere | et excusso de pedibus puluere mundatos exire, qui dimitti iubet peccanti non tantum septies, sed etiam septuagies septies. Semper itaque spera in Domino | et ora cum Propheta et dic: ps. 50. ‘Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam | et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam,’ ut et misericordię magnitudo magnitudinem | et miserationum multitudo multitudinem tollat delictorum. Postremo ita tibi persuadeas uelim | nullum esse omnino genus, nullum numerum, quin utrunque clementia ignoscat diuina his quos peccasse poenitet | et misericordiam implorare non piget, a peccatis quibus Deus offenditur pro uiribus [p. 25r] abstinendo, quibus placeatur , iustitię operibus sese exercendo. Solis impoenitentibus et desperatis non est uenię locus. nequius tamen peccant qui desperant | quam qui pręsumunt. De utrorunque nunc uitio, cum de spe uenię satis hactenus dictum sit, breuiter explicemus. [p. 519]

De desperatione. Caput II

Qui pręsumunt, quoniam in peccatis perseuerando se saluari sperant, Dei iustitię derogant. Qui uero desperant, quia sibi ignosci posse diffidunt, Dei misericordiam denegant. Pręsumptione usus est latro a sinistris Dominicę crucis pendens, cum dixit: Luc. 23 ‘Si tu es Christus, saluum fac teipsum et nos.’ Non eum erroris poenitet dubitando de Christo, non criminis, rapinas, quas fecerat, silentio prętermittendo; et tamen arroganter petit, ut saluetur. Sed licet ille de poena, quam tunc patiebatur, liberari postularit, ei tamen simillimi sunt, qui corrigi nolunt et poena quam in inferno luituri sunt, se liberos fore sperant, Deum quidem misericordem esse confitentes, iustum autem negantes. His contrarii sunt qui desperant. Grauitatem enim delictorum suorum considerant, et magnitudinem diuinę miserationis non perpendunt. Desperauit Cayn, cum fratre interempto diceret: Gen. 4 ‘Maior est iniquitas mea, quam ut ueniam merear.’ Si de Dei clementia recte sensisset, profecto etiam id quod non merebatur, ab eo se impetraturum poenitendo sperasset. Nemo quippe ueniam accipit, quia ipse meretur, sed quia benignus est ille, qui eam largitur. Desperauit et Iudas Domini sui proditor. Matth. 17 ‘Peccaui inquit tradens sanguinem iustum.’ restituit-que argenteos, quos inique acceperat. Sed nec poenitentia illi profuit | nec satisfactio, quia dolore superatus ad laqueum confugit, non ad Dei misericordiam. Dolere quidem debuit de peccato, sed non ita ut spem, quę in Deo est, de manibus dimitteret. Nos igitur, qui Deum in multis offendimus, et dolendo de culpa [p. 520] ueniam speremus | et sperando ueniam de culpa doleamus. Vtrunque necessarium est ei, qui et poenas cupit euitare | et beatitudinem consequi sempiternam. De spe autem temere pręsumentium dicitur: Puer. 10 ‘Spes impiorum peribit.’ Et de errore desperantium: Puer. 24 ‘Si desperaueris, inquit, lassus in die angustię, imminuetur fortitudo tua.’ Dies angustię dies Iudicii est. Cuius autem tunc fortitudo imminuta fuerit, hic demonum accusationibus grauatus damnationi succumbet.

De decem praeceptis. Caput III

Illius autem spes nunquam fallitur, qui Dei pręcepta quam potest studiose obseruat, dicente Domino in Euangelio: ‘Si uis ad uitam ingredi, serua mandata.’ Mandata uocat quę decalogo continentur. ‘Non habebis deos alienos.’ Deus enim uester unus est. Qui somniis et sortilegiis et maleficiorum diuinationibus fidem pręstant, deos alienos colunt. Cum enim solius diuinę sapientię sit | futura nosse, hoc, quod Dei est, aliis tribuere pręsumunt. ‘Non facies sculptile.’ Eo uidelicet animo, ut adores illud ac pro Deo habeas. Non est sceleris huius expers, qui pecuniam seculi-que diuitias magis [p. 521] quam ęquum bonum-que diligit. Apostoli autoritate hoc probamus, qui Colossensibus scribens | auaritiam simulacrorum seruitutem appellat. Neque tamen per hoc mandatum ars reprobata est sculptorum uel pictorum. Non pingere aut fingere simulacra uetantur, sed adorare. Ideo sequitur: ‘Non adorabis [p. 25r] ea neque coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus.’ Quod autem nos quoque Christi sanctorun-que imagines adoremus, non ad ipsas imagines, ne idolatrię arguamur, sed ad eos quorum ipsę imagines apparent, adorationem dirigimus. Iccirco autem eiusmodi simulacra publice proponi solent, ut quoties conspecta fuerint, ad memoriam res gestas eorum quibus dicata sunt reuocent et ad imitandum fidelium mentes accendant. Secundum. ‘Non assumes nomen Domini Dei tui in uanum.’ Ne contemnere uideare, quod pręcipue oportet reuereri. tertium. ‘Memento ut diem sabbati sanctifices.’ Nos uero sabbati obseruationem ad diem Dominicum transtulimus, ne cum Iudeis in Christum non credentibus uideamur sentire, qui eum in sepulchro mortuum sabbato quieuisse fatentur quidem, sed postea uiuum resurrexisse negant. Itaque ob resurrectionis reuerentiam | eo quo facta est die ab operibus uacamus, nec tamen ita superstitiose | ut Iudei sabbato. Nam et mensas paramus | et calices abluimus | et multa huiusmodi agimus. Etenim seruilia opera quę uetantur, peccata potissime, quibus Deus offenditur, intelligimus, a quibus certe tunc magis est abstinendum, cum diuino cultui opera impenditur. Neque aliam ob rem festo die cessare debent manuum exercitia, nisi ut quisque cęteris omnibus curis expeditus diuina tantum tractet, templa uisitet, precationibus incumbat, missalibus sacrificiis intersit, prędicationes audiat | et totum tempus illud in Dei laudem cultum-que expendat. Cum ergo Dominicis feriatis-que ab Ecclesia institutis diebus maxime a scelere abstinendum sit, cur uos infrenis ac petulans iuuentus tunc pręcipue in ganeis crapulamini? in choreis lasciuitis? in iocis et ludis diffluitis? alearum tesserarum-que lusionibus tempus diuino honori dedicatum impie consumitis? In quo quidem lusu nec amissę pecunię damnum sine infamia | nec lucrum sine restitutionis debito | nec usus est sine peccato. nisi forte periurare | et dolos intendere | et aliena inique concupiscere | et inter se identidem rixari atque in contumeliam prorumpere fas esse dixerimus. omitto quod interdum nec manibus temperatur | et usque ad uulnera cędes-que peruenitur. Quanto ergo leuius crimen ab his diuertere | et alicuius honestę artis laboribus diem illum conterere | quam per ocium ad tam nefanda flagitia conuerti? Profecto minus offenderetis nullum omnino diem festum agere quam hunc quem agitis tot uitiorum obscoenitatibus prophanare. Concessus fuit olim Iudeis repudii libellus, ne in uxores quę displicuissent | ueneno sęuirent, sed potius uiuas dimitterent. Age iam permittatur et uobis, ut omnes dies profesti sint, nullus festus, ut potius manuum labore occupetur animus quam nihil agendo male agere assuescat. Nullus igitur sit uobis Dominicus dies, ne ipsum qui Dominicus est, in diabolicum conuertatis, dum eo toto tempore, quo ab operibus uacui estis, non tam Domino quam diabolo seruitis. Itaque nunc quidem ad uos pertinere arbitror hoc quod dicitur: ‘Memento ut diem sabbati sanctifices’, cum nequaquam sanctificetis eum, sed polluatis. Vt autem et ad uos pertineat, redite iam ad mentem et intelligite: ideo festis diebus a secularibus negociis feriandum pręcipi, ut exerceamur in diuinis | et non ut hauriendis luxuriis uoluptatibus-que incumbamus. Et hęc sane pręcepta sunt, quę ad Dei duntaxat cultum spectant. reliqua uero circa charitatem, quam proximis debemus uersantur. Quartum. ‘Honora inquit patrem tuum et matrem tuam, ut sis longęuus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.’ Natura ipsa nos prouocat | gratis parentes nostros colere et amare | quanto magis hoc facere debemus, cum etiam pręmium proponatur longęuitatis? Neque si quosdam imprimis parentum studiosos parum diu uixisse noueris, de promissione diffidas. Ideo terrenum et temporale bonum interdum cito subducitur, ut cęleste et ęternum gradu beatitatis celsiore cumuletur . [p. 26r] Quintum. ‘Non occides.’ Cum neminem tibi lędere liceat, multo minus interimere. Ne iudici quidem aliquem capitis reum ex odio fas est interficere, sed ex lege. Quamobrem non tibi, sed illi, qui exequendis legibus pręficitur, dictum est | Exo. 22 ‘Maleficos ne patiaris uiuere.’ Priuato autem homini ne iniuriam quidem, quam accepit, ulcisci permittitur, dicente Domino: Ad Ro. 12 ‘Mihi uindictam et ego retribuam’. Sextum. ‘Non mechaberis.’ Omnis coitus hoc mandato prohibetur extra matrimonii copulam. Si continere non potes, cur sine uxore es? Sin potes, cur monachum non profiteris? Illud ne damneris, hoc, ut mercedis plus capias uoto suscepto castitatis. Septimum. ‘Non furtum facias. ’ Furti actio est in eum, qui contrectat rem alienam inuito domino. Igitur contra hoc pręceptum peregit | non solum qui aliquid furto sustulit, sed etiam qui per uim rapuit | uel per fraudem ellicuit | uel casu inuentum restituere noluit. Octauum. ‘Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.’ Cum enim Christus Dei Filius ueritas sit, quicquid aduersus ueritatem dicitur, Deum offendit. Non tamen omne mendacium ita graue crimen est, sed illud tantum, quod aduersatur charitati et cum alicuius detrimento perficitur. Fingere autem et mentiri, quod nemini noceat, leuis est culpa. Interdum ne culpa quidem, sed potius meritum. ut cum finguntur parabolę siue apologi ad pręcepta uirtutis. Nemo quippe ignorat ea conficta esse, non ut mendacium dicatur, sed ut ueritas disciplinę salutaris iocundius exprimatur, gratius acceptetur | tenacius-que menti discentis insideat. Hoc me fecisse nullo modo poenitet | edito illo quinquaginta parabolarum libello, dum prodesse plurimis cupio, non commento sed ueritate. De pernicioso autem mendacii genere scriptum est: Sap. 5 ‘Os quod mentitur, occidit animam.’ De hoc uero quod excusamus ac defendimus, abunde in parte eius libri, quem de religiose uiuendi institutione inscripsimus, est tractatum. ubi sanctorum exemplis probatur | non solum fingere quandoque licere, sed etiam esse necessarium, quoties consultum uolumus uel nostrę uel aliorum saluti. Nonum. ‘Non concupisces domum proximi tui! ’ Decimum. ‘Non desyderabis uxorem eius!’ His postremis Dei mandatis aperte discimus | non modo facto dicto-que posse delinqui, uerum etiam sola mali concupiscentia. Et si rem alienam nefas est concupiscere, multo magis auferre: Et si desyderare tantum alterius coniugem non debemus, multo minus cum illa rem habere. Concupiscentia enim et desyderium, quanuis crimine non careant, facilius tamen coercentur, si cupita non perficiuntur, difficilius autem, cum in consuetudinem facti uenerint. Insatiabiles nempe bestię sunt | auaritia et libido; non implentur haustu, sed quo magis hauserint, plus esuriunt. Hoc, quod sequitur: ‘non seruum non ancillam, non bouem, non asinum neque omnia quę illius sunt,’ cum illo quod de domo non concupiscenda dicitur | iungenda censeo, ne ex decalogo hendecalogum faciamus. Cum ergo in fine his duobus pręceptis prauę cupidines uitandę iubeantur, quęrimus quomodo eas uitabimus, cum interdum etiam inuitis ac repugnantibus nobis sese ingerant | animum-que non parum solicitent ac lacessant? sed quamdiu refragamur, nihil nocent. Nocent autem, cum eas dominari permittimus et cum scelus quod nondum peractum uolumus | toto-que tandem uoluntatis affectu eo ferimur, quo illę blandiendo inducunt. Concupiscentia itaque mali nihil aliud est | quam firmus in malum consensus. quod quanuis non fiat, factum tamen iri cupimus.

De mandatorum consyderatione Caput IV

Hęc sunt Legis mandata in tabulis lapideis digito Dei descripta, ut cum omnia quę Legis sunt didiceris, ista potissime teneas, quę modo magis exquisito [p. 26v] magis-que mirabili tradita sunt populo fideli. Numeri 15 Cur enim ea Deus in marmore sculpenda curauit, nisi quia ęterna esse uoluit? ac ne quando de memoria exeant, palliorum fimbriis assui iussit uittas hyacinthinas, quas quoties aspicerent, toties eorum quę ad comparandas animi uirtutes pręcepta sunt, recordarentur. Nobis uero, quibus non iam littera, sed spiritu uiuere conuenit, uittę istę in corde, non in paliis reponendę sunt et nunquam dimittendę. Quid enim ita ardenter amplecti debemus ut mandatorum memoriam? Quorum obseruatio nos ex corruptibilibus facit incorruptos et ex mortalibus immortales et ex terrenis cęlestes, quę denique diabolo nos erripit et Deo coniungit. Talia considerabat uir sanctissimus Dauid, cum diceret: ‘Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine! Super mel ori meo.’ Vis, ut et tibi dulcia sint? Noli in uerbis diuinis eloquii ornatum requirere; ita composita sunt, ut et docti et indocti, quod omnibus pariter profuturum erat, intelligerent. Sed attende, qualis quantus-que sit, per quem prolata sunt. Per illum utique, qui solus et acumen ingenii hominibus pręstat et ipsum dicendi leporem impartit. Idem enim et fons bonorum omnium est et largitor et cuius tam dicta quam facta nulla prorsus in parte argui queant, cum solus in cunctis ut maxime potens ita summe sapiens sit. Cogita etiam, quanta tibi in his obseruandis, quę pręcepta sunt, promittantur. Certe, non argentum neque aurum neque terreni regni fortunę subiecta potentia aut glorię humanę fragile bonum, sed illa firma atque stabilis beatitudo, qua nihil melius, nihil maius ab homine optari possit. Cum ista animo permensus fueris, tunc non solum ‘quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine’ dices, verum etiam cum eodem Propheta lętus cantabis: ‘In uia testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus diuitiis.’ Et iterum: ‘Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti.’ Et rursum: ‘Dilexi mandata tua super aurum et topazion. ’ Item eodem psalmo: ‘Lętabor ego super eloquia tua, sicut qui inuenit spolia multa. ’ Quid enim illis preciosius, quid optabilius, quę sola nos efficere queant cęlo dignos, ęternitatis compotes, summi boni certos perpetuos-que possessores? Talia si tecum, ut debes, quotidie reputaueris, iam tandem cęlestium mandatorum amore captus atque ad eorum autorem Deum conuersus dices: ‘Ignitum eloquium tuum uehementer, et seruus tuus dilexit illud. ’ Non poteris enim illud non maxime diligere, in quo tibi tam grande bonum propositum esse intellexeris. Prudentia pręterea mirum in modum proficere et sapientia compleri incipies. Hoc tibi Baruch prophetę uerbis promittitur. Neque enim fallit ille, per cuius os Spiritus Sanctus locutus est: ‘Audi, inquit, Israhel, mandata uitę! Auribus percipe, ut scias prudentiam. ’ Et Iesus, Sirach filius, cuius dicta sacris uoluminibus inseri meruerunt: ‘Fili, ait, concupiscens sapientiam, conserua iustitiam, et Deus prębebit illam tibi. ’ Ac ne de aliqua alia, quam quę in mandatis continetur, justitia dictum putares, alibi explanat dicens: ‘In mandatis Dei assiduus esto, et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientię dabitur tibi. ’ Hinc est, quod in his uersatus Dauid omnibus humanę scientię professoribus se sapientiorem factum audet asserere et Domino confidenter loquitur dicens: ‘Super omnes docentes me intellexi, quia iustitia tua meditatio mea est. ’ Et: ‘Super senes intellexi, quia mandata tua quęsiui.’ Abeat igitur cum suis dissertationibus Plato et cum argumentis Aristoteles et cum sophismatum callidis captionibus omnes ueteris Academię philosophi! Vera sapientia est Deum nosse et tam edicta quam interdicta eius tota animi sedulitate obseruare. Cęterum, nequis obseruandorum difficultatem ignauię suę fauens insipienter excuset et impossibilia esse prędicet, audiat Ioannem Apostolum dicentem: ‘Hęc est charitas Dei: ut mandata eius custodiamus. Et mandata eius grauia non sunt. ’ Audiat et Moysen in Deuteronomio sibi loquentem: ‘Mandatum hoc quod ego pręcipio tibi hodie, [p. 27r] non supra te est, neque procul positum, nec in cęlo situm, ut possis dicere: Quis nostrum ualet in cęlum ascendere, ut deferat illud ad nos, ut audiamus atque opere compleamus? Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: Quis e nobis poterit mare transfretare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod pręceptum est? Sed iuxta te est sermo ualde, in ore tuo et corde tuo, ut facias illum.’ Quid ergo, quod supra nos non est, amplecti recusamus? Et quare, quod cordi insitum est, id euellere ac proiicere conamur? Nonne, cum hoc agimus, intus quibusdam conscientię stimulis pungimur? Quasi qui contra naturę uim nitamur, dum ab his, quę iubentur, declinamus. Perspicuum est igitur, quia prauis affectibus superati neque Deo neque conditionis nostrę rationi obedimus. Quę pręterea dementia est, immo quis furor, uitium sequi malle, cuius finis poena perennis est, quam uirtutem, qua beatitudo comparatur ęterna? Beatitudinem autem decalogi obseruatoribus promissam quis ambiget, cum Veritas in Euangelio, ut supra retulimus, dicat: ‘Si uis ad uitam ingredi, serua mandata. ’ Idem Dominus alibi quoque, cum de Deo Patre loqueretur: ‘Scio, inquit, quia mandatum eius uita ęterna est. ’ Si ergo tantę mercedis compotes esse cupimus, Dei mandata ne deseramus. Quę sicut perfectę uirtutes sunt, ita perfectionis numero, id est, decade censentur. Hęc est itaque frugum decima sanctarum in horreum Dei inferenda multo melius quam illa, quę de terrę foetibus collecta offerri solent. Hę sunt decem conchę a uero Salomone positę, in quibus lauari debent, non pecudum ut olim, sed animarum nostrarum uictimę in holocaustum charitatis Deo consecrandę. Hęc est cithara illa ille-que decacordus , ad quem nos hortatur Dauid dicens: ‘Confitemini Domino in cithara, et psalterio decem cordarum psallite ei!’ Hę denique sunt decem plagę illę, quibus pharao, aduersarius noster, percutitur et nos per eas liberati ad Terram usque Promissionis perducimur, terram lacte et melle manantem, id est lucis ęternę candore uisionis-que diuinę dulcedine refertam. Quę non mortuuorum terra, sed uiuentium dicitur, nequis alibi uiuere cupiat quam ubi semper feliciter uiuat et mori non possit. Cum-que ad tam inęstimabile bonum hac sola uia peruenitur, ad eam ipsam Salomon sapientię dono insignis te stimulat dicens: ‘Conserua, fili, pręcepta patris tui, ’ id est, Dei, ‘et ne dimittas legem matris tuę, ’ id est, Ecclesię. ‘Liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo, ’ ut uidelicet neque cogitatione delinquas neque lingua labaris. ‘Cum ambulaueris, inquit, gradiantur tecum, et cum dormieris, custodiant te, ’ ne pecces, ‘et uigilans loquere cum eis. ’ Quęris, cur ita? Ne scilicet, quamdiu per huius uitę curricula incedis, iustitię iter deseras et uel per quietem diaboli ludificationibus capiaris uel, cum euigilas, de mundo prius quam de Deo cogites. In quo quidem imitandus est nobis ille, qui ait: ‘Quomodo dilexi legem tuam, Domine! Tota die meditatio mea est. ’ Igitur quotidie tecum reuolue, quotidie mente rumina, quęcunque Deo placent ut scias, quęcunque displicent ut deuites. Ac si quando pigebit cuncta repetere, ad summam illam in Euangelio a Domino factam protinus recurre: ‘Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum.’ ‘In his duobus mandatis, inquit, uniuersa lex pendet et prophetę. ’ Omnia quippe pręcepta tam Legis quam Euangelii ad hunc ipsum rediguntur finem, ut Deus et proximus diligatur. Ita tamen proximum dilige, ut Deum non offendas. Ita Deum ama, [p. 27v] ut nihil magis, nihil ęque | amasse arguaris. Pma 15. Et si charitas Dei hęc est, (sicut Ioannes apostolus testatur) ut mandata eius custodiamus, mendax est profecto, qui se Deum diligere dictitat | et pręcepta eius non seruat. Quę quo diligentius adhuc studiosius-que amplectamur, cum de obseruatorum pręmio satis dictum sit, de transgressorum quoque poena aliquid memoremus.

De praevaricatorvm poena. Caput V

Siquis interim alteri infensus maligne cauilletur | sibi in mandatis ne occidat uetari | et non ne odio habeat | aut aliquod aliud iniurię inferat genus, meminisse debet | cuncta quidem, quę in altera tabula conscripta sunt, ad illam summam redigi, qua iubemur | ita proximos ut nosmetipsos diligere. Quo semel recepto | non solum ab omni offensa erit cessandum, sed etiam bene cuique optandum bene-que faciendum, et quod nobis indigentibus ab aliis exigeremus, id aliorum necessitati pręstandum. Si cui tamen quicquam mancum in decalogo imperfectum-que uidebitur, omnium perfectionem ex Euangelio petat: Matth. 5 ‘Non ueni inquit Saluator soluere Legem sed adimplere. ’ Quamobrem sicut Legis ita et Euangelii mandata obseruare nobis necesse est, si saluti nostrę consultum iri uolumus. Nam et ipse Euangelii autor Christus, quęcunque docendo tradidit nobis, ea se a Patre accepisse dixit; hoc quoque habens a Patre, ut Filius sit, Patri tamen coęternus et consubstantialis. Atque ita fiet, ut illa, quę uel per Patrem uel per Filium uel per Spiritum Sanctum iubentur, unius Dei iussa esse credamus, unius maiestatis imperia. Quędam tamen ad tempus obseruanda, ut illa, quę futurorum figuras continebant, quędam semper, ut hęc ipsa de quibus nunc agitur, quę ad uitę morum-que institutionem spectant. Illa uero, quę perfectionis sunt, id est, ut paupertatem castitatem-que colamus, monasticę uitę modum normam-que sectantes, nostro relicta suunt arbitrio, antequam ea seruandi uoto nos obligemus. Quod si uouerimus, pręstare tenebimur non minus quam illa, quę iussa sunt. Pręuaricator est, qui secus fecerit. Sed iam redeat, unde digressa est oratio et sicut instituimus ipsas pręuaricatorum poenas fidelium traditionum scripta percurrendo solicite scrutemur. Neque hoc sine dolore, immo nec sine metu, ne ipsi quoque cum peccatores simus, in illas incidamus. Legimus enim in Deuteronomio execrationes de monte Hebal a Leuitis Dei iussu prolatas, et inter legendum contremiscimus. ‘Maledictus, inquiunt, qui facit sculptile, ’ quod est contra primę tabulę mandatum. Contra secundę autem pręcepta delinquentibus dicitur: Deut. 27 ‘Maledictus qui non honorat patrem suum et matrem suam! Maledictus qui transfert terminos proximi sui! Maledictus qui errare facit cęcum in itinere! Maledictus qui peruertit iudicium aduenę, pupilli et uiduę! Maledictus qui dormit cum uxore patris sui et reuelat operimentum loculi eius! Et qui dormit cum iumento uel cum sorore uel cum socru uel cum uxore proximi! Et qui percusserit proximum et qui pro precio uitę insidiatur alienę! ’ Post multa: ‘Maledictus, aiunt, qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit! ’ Deinde iterum ad maledicendum acrius insurgentes ad transgressorem-que conuersi dicunt: Deut. 28 ‘Maledictus eris in ciuitate, maledictus in agro, maledictum horreum tuum et maledictę reliquię tuę, maledictus fructus uentris tui et fructus terrę tuę, armenta boum tuorum et greges ouium tuarum! Maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens’. [p. 28r] Longum foret cuncta referre, quę ibi colliguntur, sed breuiter: nihil prorsus mali, quod in hac uita mortalibus accidere possit, prętermittitur. Vsque adeo graue crimen est diuinis nolle parere mandatis et aduersus ea niti proprię uoluntatis libidini blandiendo. Leuit. 26. Eadem enumerantur in Leuitico, et pręcipue fames, pestilentia, gladius. multis-que in locis Scripturę idipsum non siletur. ut quod toties repeti audis, euenturum peccatis exigentibus minime dubites. Nam in Esaia quoque loquens ipse terrę cęli-que Conditor ac Dominus ait: ‘Si uolueritis et audieritis me, bona terrę comedetis. Quod si nolueritis et me ad iracundiam prouocaueritis, gladius deuorabit uos’. Multa huiuscemodi in Hieremia, multa in Ezechiele, nec pauca in reliquis prophetis leguntur minis terroribus-que plena. Quorum quam certus euentus fuerit, cum plurimarum urbium excidia tum potentissimorum quondam regum infelicissimi exitus testantur. Reg. 1. 31. Primus Israhelitarum Saul rex, sicut a Samuele propheta ei prędictum fuerat, quia uoci Domini non obediuit, a Palestinis magno pręlio superatus cum liberis occubuit; sceptrum quoque de domo et familia illius ad alios fuit translatum, ut, quale scelus sit Dei mandata pręterisse, non ipse solum, sed etiam filius, qui reliquus erat, nepotes-que sentirent. Vt autem post hunc aliorum quorundam parem fortunam silentio transeam, Sedechię maiori deploratione digna clades compellit, si modo plorandi sunt, qui iuste pro scelere puniuntur. Reg. 4. 25. Hic capta a Caldeis Hierosolyma cum fugeret, comprehensus uinculis-que constrictus coram rege una cum liberis adducitur. Hi spectante patre trucidantur, ille deinde etiam oculis orbatur, quas mallet ante errutos, ne filiorum cędem uideret. Vinctus postremo et cęcus in Babylonem est ductus, templum ipsum atque domus urbis igni consumptę, turres ac moenia solo ęquata, populus captiuus, pręter eos qui ceciderant, Babylonem translatus. Hier. 35 Quę fere omnia per Hieremiam prophetam comminatus fuerat Dominus tam regi ipsi quam populo, eo quod filios Rechab patri magis obedientes fuisse comperisset quam illos sibi. Iusiurandum enim uiolauerant, rebelles facti Caldeorum regi Nabuchodonosoro, templum Dei sui gentilium ritum secuti polluerant, prophetis uera uaticinantibus illuserant | et cum propterea tot mala se passuros audissent, deprauatos animi mores corrigere neglexerant. Contempta itaque diuinitas non distulit uindictam, ubi in flagitio cognouit obduratos | et cum nulla denunciatione futurę ultionis deterreri possent, ultima calamitate afflixit. Reg. 4. 17 Antehac ob idem delictum et Samaria ab Assyriis debellata | et populus cum rege Osee patriis auulsi sedibus in Assyriam-que traducti seruierunt. Nemo ergo regum, nemo principum uel sibi uel imperii sui uiribus nimio plus confidat. Siquis pręuaricator mandatorum Dei esse perseuerauerit et nec uno aut altero flagello commonitus ab impietate animum auerterit, repente uidebit misceri omnia quę ditionis suę sunt, hos capi, illos cędi, alios desciscere, diutinam libertatem statim seruitute mutari | et opes illas, quas multorum annorum uictorię aceruauerant, paruo temporis momento hostium predam fieri. Neque enim hoc humanę uires efficiunt, sed iniuriarum suarum ultor Deus, qui solo nutu et cęlum diruere et terram potens est dissipare. Secure feliciter-que regnabit, qui ipsum regem regum et dominum dominantium nouerit colere ac reuereri. Nobis tamen nulla omnino seculi huius aduersa ęque timere conuenit atque illa quę post pręsentis uitę finem peccatoribus infliguntur. Pręsentia enim mala quanuis teterrima uenerint, longiora esse nequeunt uitę nostrę breuitate. [p. 28v] nullum-que infortunium tam immane esse potest, quod non leniat ac mitiget aduentantis et iam iam-que affuturę mortis expectatio. At uero illa supplicia, quorum nullus speratur finis, nulla intermissio, nullum leuamen, quis non exhorrescat? nisi qui ne his quidem, quę de inferorum poenis diuinitus tradita sunt, fidem adhibet. Quę sane incredulitas nequaquam a suppliciis hominem liberat, sed eidem duplicat eorum grauitatem. Leuiora sunt enim, quę fragilitate naturę peccamus quam quę animi malicia credere nolendo committimus. Igitur siue quis credit | siue non credit, si aliter ac omnibus pręceptum est uixerit, saluus esse non poterit. quia longe est a peccatoribus salus. Mandati transgressio primos homines Adam et Euam eiecit de paradiso. Angelos de cęlo pręcipitauit | Et tu eiusdem fortasse delicti reus illo ascendere speras? Fallet te spes ista, fallet profecto, nisi poenitentiam egeris. Poenitenti autem pręstabitur miseratio. Dicente Domino: Matth. 4 ‘Poenitentiam agite, et appropinquabit uobis regnum cęlorum. ’ Quod si ad uiam iustitię, a qua procul aberras, reuerti neglexeris, iam tandem tuę imbecillitati derelictus peccata super peccata cumulabis | ac ueluti absque gubernaculo in mari fluctuans nauis, quocunque concupiscentię tuę te impellet flatus, eo fereris. Id tibi futurum ille qui nouit omnia antequam fiant prędicit | in psalmo ita loquens: Ps. 80 ‘Non audiuit populus meus uocem meam, et Israhel non attendit mihi. Et dimisi eos secundum desyderia cordis eorum; ibunt in adinuentionibus suis. ’ Nihil illo homine infelicius, a quo diuinę benignitatis auxilium subtrahitur. Cum enim sic destitutus nihil boni per se agere possit | et suis affectibus ad malum pronis anhelet, continuo in omne nefas pręceps feratur necesse est. Iccirco non solum a paradisi expectatione excluditur, verum etiam in dies grauius futurum sibi supplicium comparat in inferno. Io. 12 ‘Ille enim seruus, (ut in Euangelio legitur) qui cognouit uoluntatem Domini sui, et non se pręparauit et non fecit secundum uoluntatem eius, plagis uapulabit multis. ’ Ne igitur ęterni ignis magis omnibus expauescendo tormento obnoxii simus, post pręteriti delicti poenitentiam | ad iustitię capessenda opera accingamur, auxilium a Domino implorantes, ut ea quę nos facere iussit, ipso adiuuante [p. 534] faciamus | et quę fieri uetuit uitemus. Ita Christianę hęreditatis, quę omnem nostrę ęstimationis computationem superat, consortes esse merebimur. cum ipse Christus dicat: Matth. ‘Quicunque fecerit uoluntatem Patris mei qui in cęlis est, ipse meus frater, soror et mater est.’ Quasi diceret: Is mihi in cęlesti regno erit coniunctissimus | atque arcta imprimis cognatione copulatus, qui hic in exequendis Dei mandatis mihi proximus effici studuerit. ut sit particeps Christi glorię, qui Christi prius extiterit obedientię comes. Cęterum, quoniam undique insidię, undique laquei nos circundent , magnopere nobis uigilandum erit, ne in illis incidamus. Non incongrue igitur post mandatorum tractationem de uigilia disseremus.

De vigilia. Caput VI

Vitę mortalium tempus quam breuissimum est. ipsi senes parum se uixisse conquęruntur. Sed cum uita uigilia est, nonne etiam tanto minus uiuit aliquis, quanto plus quieti ac somno indulget? Nolo tamen ut extendendę in longius spacium uitę gratia | uigiliarum obseruatio te delectet, sed ea duntaxat de causa ut a uitiis facilius abstineas | et uirtutibus proficias magis. Vigilando autem utrunque effici posse [p. 29r] facile nobis persuadebimus, [p. 535] si Noui Veteris-que Instrumenti fidelia testimonia audire uoluerimus. Clamat in Euangelio Dominus: Matth. 26 ‘Vigilate et orate, ne intretis in tentationem! ’ Periculum ergo imminet illis, qui ultra naturę necessitatem dormiunt, ne carnis diaboli-ue tentationibus superati delinquant. Nam etsi spiritus promptus est ut obediat Deo, caro tamen infirma et ad uitium prona, nisi uigilię freno teneatur, facile corruet. Cuius quidem periculi minime ignarus apostolus Petrus | nostrę saluti prospiciens ait: Petri prima 5. ‘Sobrii estote et uigilate,’ ‘quia aduersarius uester diabolus tanquam leo rugiens circuit quęrens quem deuoret; ’ ‘cui resistite fortes in fide! ’ Vigilantia primo opus est, ne imparati opprimamur, deinde fide, ut resistamus et uincamus. Quod si sępius uincere contigerit, etiam uirtute proficere continget. Superatis enim nequitię suggestionibus | restat ut ad bonorum operationem conuertamur. Ad hęc autem perficienda non sufficit nostra fragilitas. Ps. 126 Nisi enim Dominus ędificauerit domum, in uanum laborant, qui ędificant eam. Ope igitur indigemus diuina, quę precibus impetratur. dicente Domino: ‘Petite et dabitur uobis. ’ Precationibus uero offerendis nullum tempus magis idoneum esse horis nocturnis, nullum acommodatius esse creditur. Atque ideo Propheta hortatur nos dicens: Ps. 133 ‘In noctibus extollite manus uestras in sancta | et benedicite Dominum. ’ Nox itaque meditationum mater est, dies actionum. Has inter se uices partisse uidentur, quandoquidem Saluator quoque noster, ut huiusce rei nobis documento esset, per diem docuisse in templo, noctu autem in monte Oliueti exiens orasse perhibetur. Noctu ergo surgentes meditando atque orando quęramus cum sanctis mulieribus uirtutum aromata, ut illis ungamus Iesum. Si cum sanctimonię odore ad se uenientes conspexerit, qua pietate est, iocunde gratanter-que suscipiet. In nobis implebitur dictum illud: ‘Beati sunt serui illi, quos cum uenerit Dominus, inuenerit uigilantes. ’ Pręterea quemadmodum ętas uitę nostrę breuis est, ita et incerta. Plurimos frustratur speratę senectutis expectatio. denique quis est qui unum diem, immo, unam horam a mortis periculo alienam possit sibi promittere? Quam multos , dum sani ambulant, dum fabulantur, dum rident, uel casus exterior | uel morbus interior | repente deiicit et extinguit? In eo itaque nostrę saluti consulitur, quod Saluator ait: Mar. 13 ‘Videte, uigilate et orate! Nescitis enim quando tempus sit.’ ‘Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam | et dedit seruis suis potestatem cuiusque operis | et ianitori pręcepit ut uigilet. Vigilate ergo | nescitis enim quando Dominus domus ueniat, sero | an media nocte, an gallicantu, an mane, ne, cum uenerit repente, inueniat uos dormientes. ’ Ac ne solis discipulis id pręceptum quis diceret: ‘Quod uobis dico, inquit, omnibus dico: Vigilate! ’ Dominus domus huius, id est, corporis humani est Christus. Serui sunt quinque sensus, ianitor anima. hęc si bene uigilauerit, sensus ipsi ad bene operandum recte disponentur. Isto autem modo expectatus Dominus cum uenerit, neque in seruis neque in ianitore quod condemnet inueniet. Tametsi Dominus noster in fine seculorum uenturus sit, ut simul omnes iudicet, cuiusque tamen merita in exitu uitę discutit | et singulorum facta diiudicat. Qualis ergo quisque nunc decesserit, talis etiam in illo ultimo iudicio cum corpore apparebit. Vigilare itaque iubemur, ne mors imparatos occupet. Et quoniam nescimus diem neque horam, semper est uigilandum. Semper autem uigilat, qui semper a malo abhorret | et bonum, ut Deo placeat, agere pro uiribus non cessat. Fieri quidem nequit, quin partem aliquam temporis quieti [p. 29v] cedamus, cum nostrę conditionis imbecillitas | ut cibo | ita somno quotidie indigeat. Sed audeo dicere, quod somnus quoque iusti uigilia sit. Nam ubi diurna opera pie religiose-que peregit | et ante somnum quę Deo grata sunt cogitauit, etiam post somnum quę cogitauerat perficere maturat. Ideo-que citius expergiscitur et exurgit, ut quanto minus dormierit, tanto plus apud Deum meriti bene operando sibi comparet. Igitur non plures horas dormitioni impartit quam naturę necessitas postulat. ut totum quod superest, semper in Dei laudem | aut orando | aut aliquid aliud agendo expendat. Siquod momentum ocio transierit, illud sibi deperisse arbitratur. Porro, satis erit | sex horas ad mediam noctem somno dare, a media uero nocte Romano ritu initium diei capere, nisi aliqua corporis imbecillitas longiorem sibi quietem exegerit. Iste autem a media nocte ad sacrificia laudis Deo offerenda exurgendi mos omnibus monachorum collegiis iam inoleuit. Et quod Ecclesię instituto probatum apparet, id sequi, id curare atque amplecti saluberrimum esse sentimus. Sic olim sanctissimi uiri prędicauerunt, sic docuerunt, sic suo exemplo factitandum ostenderunt. Dauid ipse, quem Deus prę omnibus Iudeę regibus dilexit | Ps. 118 ‘Memor fui, inquit, de nocte nominis tui Domine, et custodiui legem tuam. ’ Et iterum: ‘Media nocte surgebam ad confitendum tibi. ’ Esaias qui cuncta quę euangelistę narrant | multo ante quam euenirent prędixit, ipse amore in Deum accensus ait: Esa. 25 ‘Anima mea desyderauit te in nocte, sed et spiritu meo in pręcordiis meis de mane uigilabo ad te’. Hieremias quoque, ante sanctificatus quam natus, futuram Hierosolymę euersionem lugens et precibus misericordiam implorandam suadens nullas efficaciores fore credidit, quam quę nocturno tempore factę fuissent. Ideo Tr. 2 ‘Consurge inquit, lauda in nocte, in principio uigiliarum effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini. ’ Luc. 2 Et in Euangelio legimus | pastoribus uigilias noctis agentibus angelo adueniente Saluatoris natiuitatem fuisse nunciatam. Cuius memoriam Ecclesia quoque a media nocte (tunc enim de Virgine editus creditur) celebrare consueuit. Luc. 2 Tunc etiam, cum in templum puer Iesus est illatus, Anna Phanuelis filia Redemptorem Israhel agnouit sanctarum uigiliarum merito, quia ‘non discedebat de templo, (ut euangelista ait) ieiuniis et obsecrationibus seruiens nocte ac die. ’ Act. Paulus apostolus cum Syla discipulo in carcere positi, media nocte Deo laudes decantant, et carceris fundamenta quassantur, ostia reserantur, uincula soluuntur et ipsi non refragante, sed rogante magistratu liberi dimittuntur. in tantum profuit nocte intempesta ad hymnnos Deo reddendos exurrexisse. Has emulanda tu qui sanctus es, ama uigilias ut sanctior sis. et tu qui peccator es, ut citius ueniam impetres. Artifices partem noctis suo uendicant labori, ut, quo plus operis confecerint, plus lucri consequantur. Quod ergo illis pro adipiscenda pecunia non est iniocundum, sępe enim cantant dum exercentur, hoc tibi molestum esse poterit pro lucranda cęlesti gloria? Nimium delicatus es, ne dicam stultus, si tantum boni tibi parare posse speras tota nocte stertendo. Illis tantum et nocte et die dormire satius esse, de quibus dicitur: Prouerb. 4 ‘Non dormiunt, nisi cum male fecerint’. Qui ideo peruigilant, ut latrocinentur, ut furentur, ut crapulentur, ut libidini luxurię-que satisfaciant. Minus enim peccarent | dum dormiunt nihil agendo | quam male agendo dum uigilant. Tales uigilię tam fugiendę sunt quam hę, de quibus loquimur, expetendę. His aduersus mortiferę uoluptatis illecebras armamur, his diaboli uires frangimus | et in dies efficimur fortiores. In his orando, legendo, meditando, quam suauis est Dominus gustamus. Per has [p. 30r] mundatur animus, acuitur intellectus, mens ad cęlestia contemplanda errigitur | et gaudia illa quę eloqui nescit, se interdum sensisse miratur. Hę sunt sanctarum uigiliarum dotes, hęc commoda. quę si tanta non essent, immo si minora forent quam dicimus, uigilandum tamen nobis esse suaderem, ne somnolentię damna subire cogamur. Quę nunc nosse operęprecium erit, ut mali comparatione bonum ipsum quanti faciendum sit, magis patescat.

[Page 540]

De malo somnolentiae. Caput VII

Cuius longior quam natura postulat fuerit somnus, non solum bene agendi tempus perdit, sed etiam ipse ad uitia promptior fit, dum corpori magis quam animo obsequium pręstat. Raro uidebis eos qui somniculosi sunt, a luxuria libidinibus-que abstinere. Cum crapulati fuerint, graui sopore premuntur, quos ronchizantes non facilius excites | quam syluestres ursos | aut uitulos marinos. Putas experrecti ad orationes procumbant | uel ad decantandos psalmos instent? ientacula conquirunt, prandia deinde parari iubent, et cum hesternas perpotationes diu dormiendo uix edormierint, iam sese nouis ac recentibus ingurgitant | ne tunc quidem uigilare putandi cum uigilant. Nam eo quoque tempore inerti ueternoso-que stupore premi uidentur, oscitant, hiatant , languentibus nictant ocellis | se-que elatis lacertis ac prolato pectore distentant | et nisi totam noctem dormierint, somnum a se fugisse lamentantur. Tunc remedia quibus reuocetur disquirunt: iam papauer, iam lactucę parantur, iam titillatio circa digitos uolas-que pedum discurrit, seruis ibi pruritum excitantibus, ut dominus qui usque mane soporem suum continuare nequiuit, eo iam non interrupto ad meridiem duret. atque istos tam effoeminato ocio assidue torpentes de improuiso mors occupat. Neque enim diu uiuere queunt, qui multo somno dediti marcent. tument uultus lurido colore infecti | putrescentia-que uiscera repente inuadens ualitudo dissoluere festinat. Et quoniam nulla his cura fuit sanctis actionibus inuigilare, quibus nixi in cęlum euolarent, peccatis pręgrauati ad inferos descendunt. Quod [p. 541] sibi ualde metuens Propheta orabat cum diceret: Ps. 12 ‘Respice et exaudi me Domine Deus meus | illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte, ne quando dicat inimicus meus: pręualui aduersus eum.’ Profecto nisi inimicus pręualeret, id est nisi periculum esset dormientibus, ne inimici huius dolis capiantur, sine causa Dominus Discipulos increpuisset, cum dixit: Matth. 26 ‘Sic non potuistis una hora uigilare mecum?’ Quare autem illos uigilare uellet, continuo palam fecit dicens: ‘Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem!’ Huiuscemodi quidem periculi testis est etiam parabola illa, in qua legitur: Matth. 13 ‘Cum dormirent homines uenit inimicus homo | et superseminauit zizania in medio tritici. ’ Et illa altera: Matth. 24 ‘Si sciret pater familias qua hora fur uenturus esset, uigilaret utique | et non sineret perfodi domum suam.’ Inimicus igitur noster et fur diabolus est. Somnolentis et ocio uacantibus magis insidiatur, quia minus prouidi sunt ad cauendum facile-que ad omnes uoluptatum illecebras inclinantur. Qui certe si capti et irretiti fuerint, tunc demum intelligent, quam male dormierint, cum uillicationis suę reddere rationem compellentur. Datum quippe sibi tempus ad poenitendum ac bene agendum | inutiliter, immo et nequiter consumpsere. Nihil de futura uita cogitantes, dum pręsentem in deliciis corporis dormiendo lasciuiendo-que transigunt.

[Page 30v]
[Page 542]

De somniis. Caput VIII

De istorum numero etiam illos esse dixerim, quos uanę somniorum suorum imagines quasi futuri diuinę ita delectant , ut quotidie uisa enarrent | et siquando sequatur euentus, uera se uidisse iactitent. ueluti digni quibus cęlestis prouidentię mysteria pandantur. cum magis illis conueniat in Prouerbiis dictum: Ecclesi. 34 ‘Quasi qui apprehendit umbram et persequitur uentum, sic et qui attendit ad uisa mendacia.’ Neque tamen imus inficias quandoque per somnium uera nunciari. Gen. 28 Nam ut obiter aliquid ea de re dicamus, Iacob duodecim tribuum pater cum obdormisset, uidit cęlestem scalam | angelos-que ascendentes et descendentes. Et a Domino audiuit | terrę in qua dormiret, se possessorem fore | semen-que suum per orbem esse propagandum. Gen. 37 Hoc in Genesi legimus | et ibidem de Iosepho eius filio, cuius somnio cognitum est | ipsum patri matri-que ac fratribus honorabilem futurum, manipulorum et stellarum quę uidit, solis quoque et lunę argumento. Ab his enim per quietem se adoratum dixerat. Idem Ioseph magistri pincernarum pharaonis et pistorum prępositi, cum quibus tunc in carcere erat, somnia interpretatus est, diuersę quidem sortis, sed certissimi euentus | ac nihil prorsus ab interpretationis sententia discrepantis. Pręterea in Iudicum libro Gedeonis uictoria aduersum Madianitas ante per nocturnam imaginem fuit uulgata quam euenisset, quodam somniante, quod ordeaceus panis castra Madianitarum suo ictu subuertisset. Regum quoque historia testatur | Salomoni dormienti apparuisse Dominum | [p. 543] fuisse-que locutum, et sicut petierat, rerum scientiam ac sapientiam contulisse. Somnio fidem fecit euentus. Nam eum sapientissimum inter reges fuisse satis constat. Danielis etiam somnia de uentis pugnantibus ac bestiis de mari ascendentibus | et aliis quę leguntur, nisi futurę ueritatis signa extitissent, ne scripta quidem in uoluminibus diuinis fuissent. Veniamus ad Euangelium. Magi ne ad Herodem reuerterentur somnio admoniti capitis periculum euaserunt. Iosephus in somniis accepto responso, cum puero Iesu et matre eius uirgine fugit in Aegyptum, ut ipsum Iesum neci subtraheret, qua Herodes ipsum solum quęritans aduersus insontem multorum infantiam erat sęuiturus. Ad hęc non pauca in sanctorum uitis relata legimus, quibus credere compellimur | per quietem sępenumero quę uera sunt reuelari. cum pręsertim ipse Dominus (ut in Numeris scriptum est) dicat: Nume. 12 ‘Siquis fuerit inter uos propheta Domini, in uisione apparebo ei | uel per somnium loquar ad illum.’ Sunt tamen quędam, quę per demonum illusiones accidunt, uana atque fallacia, ueris tamen interdum mixta, ut credantur. Demonis enim calliditas quo animo falsum aliquid suadet, eodem et uerum reuelat, utique ut nimium credulos | et iam sibi libere confidentes facilius euertat | atque in foueam alicuius mortiferi erroris pręcipitet incautos. Prudentia igitur opus est ad deuitandos dolos, quos ille ueterator nobis dormientibus per ipsa somniorum phantasmata struere consueuit. Minimum itaque erit ei credendum, qui perpetuus humani generis aduersarius esse noscitur. Quicquid ille quocunque modo suggesserit, nisi uirtute diuina compulsus suggerat, non ueritatem sed laqueos esse certo scias. tunc etiam magis erit cauendum, cum se ostenderit amicum | et palpare animum blanditiis coeperit. Illa uero insomnia, quę uel ab aliqua animi passione | uel corporis morbo | uel negociorum cura | uel diurna uerborum ultro citro-que [p. 31r] habitorum contentione prouenire solent, semper uana [p. 544] futilia-que sunt et nulla prorsus fide digna. Quod si quid ita ut somniatum est euenerit, non somnio credas, sed cuidam pręsagę mentis diuinationi. Fieri enim non potest, quin aliquando ita contingat, ut futurum prędicimus. Porro uisa illa, quę diuinitus immittuntur, quanuis uerissima semper sint, non tamen omnibus ęque accidunt. Bonis quippe ad consolationem, malis ad terrorem. Bonorum sunt illa quę pręmisimus. malorum autem ista quę dicemus. Pharao rex cum dormiret, boues uidit septem crassas | et totidem alias macilentas. eodem-que numero triticeas spicas, alias turgentibus aristis plenas, alias effoetas exiles ac prorsus uanas | Et quemadmodum ista disserens Ioseph sanctitate notus prędixerat, septennem annonę copiam septennis fames est subsecuta. Nabuchodonosori quoque regis dirum ac triste somnium, siue statuam quam uidit consideres | uario metallo compactam | siue arborem supra modum proceram atque amplam. Vtroque enim somnio Daniele interpretante didicit | futuram regni cladem | et suimet qui felicissimus putabatur, extremam miseriam. Pilati etiam uxor in Euangelio multa per uisum se passam conquęritur propter Christum, et marito ut missum illum faceret, nititur persuadere. Hoc quoque obseruandum, quod iniqui insomniorum suorum quid portendant ignari a sanctis interpretationem accipiunt, ut pharao a Iosepho | et Nabuchodonosor a Daniele. Vnde apparet | somnia ista quę diuino fiunt consilio, et impiis obiici quandoque, sed non nisi electis Dei seruis reuelari. Taceant igitur peccatores ad quos non pertinet iudicium somniorum, aut eos ad quos pertinet interrogent, ne per uiam non suam incedentes pręsumptione labantur. Vt autem nobis quoque Spiritu Sancto largiente interpretandi donetur facultas, minus temporis demus somno, ut plus concedamus uirtuti. Id si fecerimus, ne tunc quidem cum dormimus, quod terreat somniabimus, sed quod consoletur | quod-que euigilantibus quoque gratum sit.

De oratione frvctvosa. Caput IX

Sanctarum uigiliarum propria est quam Deo offerimus oratio. opportune igitur nunc de illa disseremus. Ad Philippenses scribens Apostolus: Ad Phil. 4 ‘Nihil soliciti sitis inquit, sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones uestrę innotescant apud Deum.’ In quo mihi quidem uidetur docere, ut oremus eum qui potest dare quod petimus. obsecremus autem per ea, quę illi quem oramus, chara esse nouimus. ut facilius ad pręstandum id quod poscimus inclinetur. et cum pręstiterit, gratias agamus, ne impetrata ingratitudinis uitio amittamus. Habes orationis formam; disce qualiter te habere oporteat inter orandum. Secessum pete, nequid oranti impedimento sit. Matth. 6 ‘Intra in cubiculum tuum Saluator ait, et clauso ostio ora Patrem tuum in abscondito. ’ Sed is etiam clauso precatur ostio qui sensibus a rerum fragilium cura sequestratis et mente et corpore in illum dirigitur cui supplicat. Qui sic se habent, etiam cum in conuentu multorum orauerint, in abscondito orare putandi sunt. Priuatę tamen orationi semper magis apta est solitudo. Nam et Dominus noster, ut se nobis imitandum proponeret, Matth. 14 ‘dimissa turba (sicut euangelista ait) ascendit in montem solus orare.’ Hac profecto de causa a suis etiam discipulis quandoque se submouit. ut cum diceret: Matth. 26 ‘Sedete hic donec uadam illuc et orem. ’ Luc. 22 ‘Et sicut Lucas ait, auulsus est ab eis quantum iactus est lapidis.’ Locus igitur ab omni strepitu uacuus, [p. 31v] (si fieri potest) eligatur offerendę Deo precationi, ut purior syncerior-que offeratur. Deinde cum cogitaueris quam potens, [p. 546] quam immensus sit, quem allocuturus es, quam e diuerso tu uilis atque abiectus, humiliter quantum potes accede | suspirans, ingemiscens, lachrymas etiam si potes fundens. illum-que imitare publicanum, qui stans a longe uultu in terra deiecto pectus percutiebat suum. Peccatorum quippe conscius non est ausus propius accedere, non oculos in cęlum subleuare, et ut a se poenam exigeret, a pectoris uerberatione non cessauit. Verum nequis uel dignitate pręditus uel a Deo iam gratiam consecutus minus se submittat, ad Scripturarum testimonia animum applicet, et uidebit Salomonem regem in dedicatione templi fixis in terra genibus | et manibus ad cęlum expansis deprecantem. Audiet Danielem prophetam dicentem: ‘Posui faciem meam ad Dominum Deum meum, rogare et deprecari | in ieiuniis, sacco et cinere.’ Inde transiens ad Euangelium considerabit uas electionis Paulum apostolum, qui ait: ‘Curuo genua mea ad patrem Domini nostri Iesu Christi. ’ Ipsum quoque Christum Dominum contemplabitur, quo nemo sanctior, nemo magnificentior, modo prono corpore in faciem procumbentem, modo errecto in cęlum suspicientem et modo positis genibus orantem; non quod illi nostris humiliationibus opus esset, sed quod nos illius indigeremus exemplo. Porro quoties peccatis, quę a nobis commissa sunt, ignosci petimus, ante illis a quibus iniuriam accepimus ignoscamus. Ipsius enim Domini pręceptum est: ‘Cum stabitis ad orandum, dimittite siquid habetis aduersus aliquem, ut et Pater uester, qui in cęlis est, dimittat uobis peccata uestra.’ Et Apostolus: ‘Volo, inquit, uos orare in omni loco, leuantes puras manus, sine ira et disceptatione. ’ Quomodo enim tibi placatum iri Deum speras, nisi prius ipse placatus fueris proximo tuo? Tu Deum, quem semper summe reuereri debebas, offendisti, alius te, qui homo es, non Deus, creatura, non creator, peccator, non iustus. Et licet ille, qui lęsit, lędere non debuerit, tu tamen lędi merebare. Quid enim mali non meretur is, qui Deo peccat? Et si [p. 547] dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. Nunc considera quam iuste poscas tibi ignosci, qui Deo deliqueris, cum tu homini non uis ignoscere, qui deliquit tibi. Post remissam autem omnem iniuriam, accede ad offerendas preces, non frigide, sed ardenter, non remisse, sed perseueranter. Attende, quid Hieremias propheta monendo dicat: ‘Leuemus, inquit, corda nostra cum manibus ad Dominum in cęlos’! Quod et Apostolus docet dicens ‘Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente;’ ut uidelicet et lingua sermonem resonet et mens circa ea, quę dicuntur, intenta sit. Parum diligens est precator, qui alio uerba, alio cogitationes dirigit, et cum corpore in ecclesia sit, animo uagatur foras per urbis loca uel secessus ruris. Quando hic cum Apostolo dicere poterit: ‘Conuersatio nostra in cęlis est,’ si ne ibi quidem, ubi est, se esse noscit? Nec semel orasse sufficit. Instandum est, ut impetres, quod postulas. Eędem preces frequenter replicandę et in his, quę ad animę salutem pertinent, usque in finem est perseuerandum, dicente ipso qui saluat: ‘Petite, et dabitur uobis; quęrite, et inuenietis! Pulsate et aperietur uobis. Omnis enim qui petit, accipit, et qui quęrit, inuenit, et pulsanti aperietur.’ Chananea mulier, cum Domino supplicasset, repulsa non recessit, contempta magis se submisit. Et quoniam humiliter oranda perseuerauit, quod poposcerat, accipere meruit. Hanc orandi assiduitatem commendat etiam parabola illa de muliere uidua, quę durum et fastidiosum iudicem petendi improbitate, ut ipsam de aduersarii iniuria uindicaret, compulit, et illa alia parabola de homine, qui nocte intempesta pulsando amici ianuam et clamitando dormientem excitauit, excitatum surgere [p. 32r] coegit | et panes quotquot uolebat, sibi commodare. Dominus pręterea cum futuri iudicii terrores prędicendo explicuisset, adiecit: ‘Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia et stare ante Filium hominis.’ Denique, quod uerbis docuit, opere [p. 548] confirmauit. Ter enim easdem preces repetisse dicitur et factus in agonia orasse prolixius multum-que sudasse, dum oraret; ut discas, etiam cum multum oraueris, non remittere cordis affectum. quem non solum cum rogamus , quamquam tunc magis, uerum etiam cum non rogamus nos habere necesse est, ut impleatur quod Apostolus ait: ‘Sine intermissione orate!’ Post gloriosam Domini ascensionem | de ipsis eius apostolis traditum est, quod perseuerantes erant in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius. Et si apostolis opus erat iugiter orationum sacrificio, quis tutum se a tentationum periculo sperabit, nisi semper orauerit? Hoc quoque roganti necessarium, ut nunquam de Dei misericordia diffidat, sed semper se impetraturum speret quod petit, si modo illud fuerit sibi, uel ei pro quo petit, profuturum. ‘Omnia, inquit, quęcunque petitis, credite, quia accipietis, et eueniet uobis.’ Male tamen id credit, qui ueritati, quę Christus est, non adhęret, eodem dicente: ‘Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et ueritate.’ Et ut ostenderet, quare sic adorandus esset: ‘Spiritus, inquit, est Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et ueritate oportet adorare.’ Hoc spiritu afflatus Dauid, in eandem sententiam prorupit dicens: ‘Prope est Deus omnibus inuocantibus eum, omnibus inuocantibus eum in ueritate.’ Frustra igitur heretici precibus insistunt, frustra omnes illi, qui Christi religionem ueritatis fide non sequuntur. Nunquam futurę salutis, quam orant, compotes erunt, nisi crediderint. Ad hęc si precatione poposcerimus rem aliquam, cuius incertus est exitus, id est, qua impetrata nescimus, utrum commodo an incommodo nobis futura sit, Dei uoluntati committamus, ut non quod ipsi cupimus pręstet, sed quod ille nouit neque noxium neque inutile fore, quia Redemptor quoque noster, cum passionis calicem transferri a se Patrem rogasset, ita orationem clausit, ut diceret: ‘Veruntamen non mea uoluntas, sed tua fiat!’ Non quod ipse nesciret crucem, quam subiturus erat, omnium credentium fore salutem, sed quod [p. 549] instruere nos uellet, ut semper uoluntati nostre pręferamus Dei uoluntatem. Vnde ab eodem edocti, quotidie orando dicimus: ‘Fiat uoluntas tua sicut in cęlo et in terra!’ Cęterum, cum eius uoluntas sit, ut pie iuste-que uiuamus, hoc quoque his uerbis poscimus, ut leges atque pręcepta, quę dedit nobis, per nos impleantur. Frustra enim imbecillitas nostra ad id niteretur, nisi illam gratia iuuaret diuina. Et si per se bonum aliquod agere possemus, necesse non esset orare, ut possimus. Charitas pręterea, quam omnibus debemus, exigit, ut sicut pro nobis ita et pro aliorum commodis preces offeramus Deo uota-que faciamus. Iacobi apostoli sententia est: ‘Orate pro inuicem, ut saluemini!’ Paulus quoque apostolus hortatur dicens: ‘Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et castitate.’ Denique Dominus noster etiam pro persecutoribus nos orare iussit, et ipsemet pro illis, a quibus probra, maledicta, uerbera et in crucem actus mortiferas plagas patiebatur, orauit Patrem ignosci-que eis postulauit. Quanti autem id meriti sit, primus martyr Stephanus ostendit, qui iis, a quibus lapidabatur, ueniam precaturus uidit cęlos apertos et Iesum stantem a dextris uirtutis Dei, ab eodem iamiam suscipiendus, cuius in diligendis inimicis mansuetudinem fuerat imitatus. Quo autem facilius ad assequendam beatitudinem uoti nostri compotes simus, expediet quidem eos etiam, quos Deo charissimos esse constat, ut pro nobis deprecentur, obsecrare, ut, quod ipsi non meremur, illorum, qui digni sunt, suffragiis obtineamus. Ita fecisse gentiles quasdam in Euangelio Ioannis legimus. Cupiditate enim affecti uidendi Iesum rogauerunt Philippum, Philippus Andream, ambo Dominum. Quid secutum sit, euangelista non explicat. Non tamen dubito, quin ipse Dominus per apostolos exoratus hoc concesserit, quod fortasse iis tacentibus uel non concessisset uel concedere distulisset. [p. 550] Sanctos ergo in auxilium nobis inuocemus, quia in psalmo est scriptum: ‘Oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum.’ Et Iacobus apostolus: ‘Multum ualet, inquit, deprecatio iusti assidua.’ Plus potuit unius Moysi oratio quam multorum arma. Illo nanque orante uictę sunt inimicorum copię, quo tacente superabant. Ad Elię prophetę preces cęlum dedit pluuiam et terra fructum, cum trium annorum et sex mensium siccitate cuncta in agris exaruissent. Idem uiduę Sareptanę inopiam farinę olei-que copia exhuberare fecit filio-que eius mortuo, cum orasset, uitam instaurauit. Eliseus quoque Deum precatus, uiginti ordeaceis panibus centum uirorum famem saturauit, ita ut etiam reliquię superfuerint. Deinde Sunamitidi hospitę diu sterili prolem a Domino exorauit et, qui natus fuerat, puerum uita defunctum reuiuiscere fecit. Postremo Naman Syrum leprę morbo laborantem sanitati restituit. Nec terrenis corporibus modo, uerum etiam cęlestibus iusti atque fidelis hominis pręualet oratio. Iosue, Israhelitici exercitus dux, oblatis Deo precibus solem et lunam stare compulit, donec inimicos ad fugam conuersos persecutus internicione delerat. Pro Ezechia rege supplicante angelus e cęlo delapsus pugnauit et Assyrios, qui ipsum obsederant, concidit: centum octoginta quinque milia uirorum una nocte fuere desyderata. Nullus unquam exercitus tam feliciter armis conflixit quam eo tempore sua solus Ezechias oratione. Sed etiam quando graui morbo affectus se moriturum audisset, longiora uitę spacia oranti quindecim anni additi sunt. Longum esset referre Veteris Nouę-que Scripturę miracula percurrendo, quanta uis atque uirtus precum sanctarum sit, quot mortuos ipsi etiam Christi discipuli suscitarint, quot cęcis uisum, quot claudis gressum, quot incurabili ęgritudine oppressis pristinam restituerint sanitatem. Audi insuper, quod ipsa Veritas dicat: ‘Omnia, inquit, possibilia sunt credenti’. Et: ‘Omnia quęcunque petieritis in oratione credentes, accipietis.’ Et alibi: [p. 551] ‘Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam.’ Et iterum: ‘Siquid petieritis Patrem in nomine meo, dabo uobis.’ Quid ais, Iudee? Quid tu, Mahumetane? Quid uos omnes, qui in Christum non creditis? Nonne in cassum cęleste bonum speratis, quia illud in nomine Christi non petitis? Non enim potestis in eius nomine petere, quem non recipitis fide, quem Dei Filium esse negatis. Suis autem fidelibus ille ait: ‘Si manseritis in me et uerba mea in uobis manserint, quodcunque uolueritis petetis, et fiet uobis.’ Manemus in Christo cum credimus, manent in nobis uerba Christi cum ea operibus comprobamus. Hoc si pręstabimus, nubes cęlos-que penetrabit oratio, et illi beati spiritus, qui Tobię preces offerebant Domino, etiam nostras offerre curabunt. Et sicut in Apocalypsi scriptum est: ‘Fumus incensorum de orationibus sanctorum ascendit coram Deo de manu angeli,’ ita et nostrę orationes ascendent. Neque ulli dubium esse potest, quin ille cuncta, quę petierit, a Domino impetraturus sit, cuius internuncii spiritus ipsi angelici esse non dedignantur. Neque enim hoc ideo permittit omnium pręscius et semper ubique pręsens Deus, quod indigeat, ut hominum opera orationes-que ad se perferantur, sed ut per angelorum officium suam erga pios promptos-que peccatores beniuolentiam testetur. Amare se plurimum eos ostendit, quos talibus uti concedit ministris. Quibus certe si digni fuerimus, hoc est, si, quemadmodum oportet, orauerimus, pręterita peccata condonabuntur, pręsentia repellentur, futura facile uitari poterunt, ipsa animi uirtus roborabitur, caro obediet spiritui et superatis diaboli tentamentis bonorum operum fructus cumulabitur. Reliquum erit, ut re bene gesta hinc decedentes a Domino coronemur. Sed iam de illis quoque pauca dicamus, quorum preces uel nullius uel minimi momenti sunt, ut simul discamus nos eorum dissimillimos esse oportere, si diuinum nobis fauorem precum laudum-que cultu cupimus conciliare. [p. 552]

De oratione infrvctvosa. Caput X

Ne supplicationibus nostris propitietur Deus, peccata obstant. In Hieremia scriptum est: ‘Opposuisti nubem, ne transiret oratio.’ Vnde idem propheta sub persona plebis peccatricis coram Deo quęritur et ait: ‘Nos inique egimus | et ad iracundiam prouocauimus. Iccirco tu inexorabilis es.’ Nisi enim omnium prorsus delictorum, quę commisimus, nos poenituerit | et de omnibus pariter dolore moerore-que satisfacere studuerimus, frustra procumbimus ad orandum. Nimium impudens est, qui uel una in re offendere non cessat, et ab eo quem offendit, orat gratiam. Qui supplicando atque obsecrando placare Deum tibi iratum speras, et a luxuria non discedis? et fornicari non desinis? uel aliud quod legi diuinę aduersatur, agere non omittis? De istiusmodi supplicatoribus lamentatur in Euangelio Saluator noster dicens: ‘Quid uocatis me: Domine, Domine, et non facitis quę dico? ’ Quod si forte contigerit, ut per inuocationem diuini nominis miraculum aliquod efficias, noli propterea credere Deum tibi reconciliatum | si in delicto perseueras. non tuo merito id conceditur, sed necessitati aliorum. ‘Multi, inquit, dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetauimus et in nomine tuo demonia eiecimus et in nomine tuo uirtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis: Quia nunquam noui uos. Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem! ’ Tunc te nosse incipiet, cum ab eo scelere, in quo nunc obstinatus perduras, abstinere decreueris. tunc et gratiam conferet ut abstineas, et cum pro tua oraueris salute, uoti compos ut efficiare pręstabit. In [p. 553] tantum autem obstinatorum non acceptat orationem, ut etiam pro eis orare uetet, pręsertim si incorrecti inpoenitentes-que decesserint, quod Ioannes apostolus in epistola testatur dicens: ‘Est peccatum ad mortem. Non pro illo dico, ut roget quis’. Ipse quoque Dominus Iudeorum pertinacię iratus, ad Hieremiam prophetam loquens ait: ‘Tu ergo noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem. Et non obsistas mihi, quia non exaudiam te.’ Timeant itaque horum uerborum sententiam, qui in peccato persistere non timent. Quod si in scelere perseueraturum aliquem constaret, nemo fidelis pro salute illius orare auderet, nisi sibi licere arroganter crederet, quod non licuit prophetę. Nos uero ideo etiam pro obstinatissimis rogamus, quia nescii futurorum speramus ad poenitentiam redituros. Certum est tamen cassas uanas-que esse preces, per quas aliis id postulatur, quod non merentur accipere. Illorum etiam inefficax [p. 33v] et inutilis erit deprecatio, qui lingua quidem mansuetudinem atque humilitatem pręferunt, dum Deo supplicant, et in corde aduersus proximum odii facibus ardent. A Deo diligi uolunt, et homini ad imaginem Dei facto, Christi sanguine redempto, infensi sunt. Audi, quid pręcipiat Dominus: ‘Si offers, inquit, munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum et uade prius reconciliari fratri tuo, et tunc ueniens offeres munus tuum.’ Quamobrem, nisi remiseris omnem offensam, nisi reconciliatus fueris, nisi eum etiam, qui aduersum te indignatur, quantum potes, placaueris, curam non solum tuę, sed etiam alienę salutis gerens, non poteris munus orationis offerre Deo. Non enim exaudiet te, nisi charitatem, quam omnibus debes, uiderit in te. Illius quoque reproba in primis habetur oratio, qui, quicquid petierit, non eo tendit, ut Deo placeat. Nam siue pro corporis ualetudine siue pro rebus uitę necessariis aut pro quauis alia re orabimus, semper ea fine orandum erit, ut commodius ei, qui bona omnia tribuit, [p. 554] seruiatur. Sed auari ideo orant, ut terrena bona lucrentur, ideo glorię cupidi, ut ab hominibus laudentur. Quare ad primos certe pertinet, quod in Euangelio dicitur: ‘Vę uobis, scribę et pharisei, hypocritę, qui comeditis domos uiduarum, orationes longas orantes! Propter hoc amplius accipietis iudicium.’ Non enim solum pro auaritię crimine punientur, sed et pro sanctimonię simulatione. Secundos imitari Dominus prohibet dicens: ‘Cum oratis, non eritis sicut hypocrite , qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut uideantur ab hominibus. Amen dico uobis, receperunt mercedem suam.’ Non ergo recepturi sunt Dei gloriam, quam orando non expetunt, cum iam receperint gloriam hominum, quam concupierant. Vtuntur et hi quidem Dominica oratione, sanctorum psalmis precibus-que ab Ecclesia constitutis | Dominus tamen non attendit uerba, sed animum intentionem-que orantis, et magis irritatur quam placatur, cum id, quod bonum est, proposito usurpatur non bono. Tale quippe facinus et Hieremias deuouet dicens: ‘Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter!’ Cum ergo hic quoque fraudulenter agat, qui orandi studium, ad laudem Dei institutum, ad suam uertere nititur, erit utique maledictus | et dum uulgi plausum captat, uideri, non esse sanctus cupiens, nisi poenitentiam egerit, non effugiet poenam. dicente Propheta: ‘Deus dissipauit ossa eorum, qui hominibus placent.’ Pręterea neque eorum ad impetrandam gratiam proficit oratio, qui quanuis benefecerint, iactanter tamen facta sua prędicant, cum teste conscientia contenti esse deberent | et quicquid laudabiliter egissent, non sibi sed Deo tribuere. Talis fuit phariseus ille, qui ingressus templum, ut oraret, deprimere aliorum mores coepit, suos uero insolenter efferre. ‘Deus, gratias tibi ago, inquit, quia non sum sicut cęteri homines: raptores, iniusti, adulteri, uelut etiam hic publicanus. Ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium, quę possideo.’ Si ista quę faciebat, ad Dei laudem non ad suam dixisset nec se cęteris prętulisset, non peccasset. Sed et se gloriari uoluit et [p. 555] alios petulanter incessere, et pręcipue publicanum tunc eodem loco, sed multo submissius orantem. Ideo peccatoris humilitas meruit ueniam, iusti superbia damnationem, Domino de utroque sententiam ferente, cum diceret: ‘Amen dico uobis, descendit hic iustificatus in domum suam prę illo’. Quod si tantum potest humilitas adhibita peccato, quanto plus poterit innocentię probe-que factis copulata? Sunt, qui nimis negligenter orant. summis labiis uerba murmurant | nec satis quid dicant attendunt, non dissimiles illis, qui per quietem somniantes loquuntur, quos per Esaiam arguens Dominus ait: ‘Hic populus labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.’ Tales certe si exaudiret, non reprehenderet. Et quoniam inter orandum [p. 34r] semetipsos non intelligunt, faciunt ut nec a Deo intelligantur. Qualem igitur affectum orandi habent, talem et fructum suę orationis referunt. Ex his, ut equidem reor, erat ille, cui in Apocalypsi Deum audimus loquentem: ‘Vtinam frigidus esses aut calidus! Sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus, incipiam te euomere ex ore meo.’ Frigus timoris est, calor ad amorem refertur, tepiditas autem desidię ocio-que tribuitur. Ociosi igitur et terrena magis quam cęlestia curantis deprecatio, quoniam neque satis timet neque satis amat, tantum abest, ut quicquam impetret, ut etiam (si fas est dicere) nauseam ei faciat, quem precatur. Cum enim admodum somniculose roget, illud quod petit contemnere potius quam desyderare uidetur. Nam si magni penderet quod poscit, enixe imprimis ardenter-que instaret diceret-que cum Propheta: ‘Clamaui in toto corde meo: exaudi me, Domine!’ Qui sic non clamant, non facile exaudiuntur. Nonnulli uero satis cupide orant, sed fide dubia adhuc atque nutanti, ueluti ille in Euangelio, qui filium secum attulit ad Iesum, ut a demonis uexatione liberaretur, et ait: ‘Siquid potes, adiuua nos misertus nostri!’ [p. 556] Quamdiu suspenso animo fuit, possit-ne id sibi a Domino pręstari, quod rogabat, non accepit. Postquam autem firma stabili-que fide opus esse ad impetrandum didicit et se iam uere credere nihil-que de Domini uirtute dubitare respondit, filium, pro quo orabat, sanum recepit. Hanc dubię et fidelis postulationis inter se distantiam Iacobi apostoli uerba satis declarant, ubi ait: ‘Siquis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei. Postulet autem in fide nihil hęsitans. Qui enim hęsitat, similis est fluctui maris, qui a uento mouetur et circumfertur. Non ergo ęstimet homo ille, quod accipiat aliquid a Domino.’ Ex his igitur, quę diximus, perspicuum est eos, qui uel de religione quicquam dubitant uel in peccato aliquo perdurant, pro ęterna salute, quam credentibus ac poenitentibus promissam esse constat, orantes non exaudiri. Quibus dicere possis cum Iacobo apostolo: ‘Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis.’ quod quidem et Ecclesia Deo in psalmis loquens confitetur, cum ait: ‘Odientes me disperdidisti. Clamauerunt, nec erat qui saluos faceret; ad Dominum, nec exaudiuit eos. ’ Contraria his agamus oportet, si uolumus, ut petita nobis concedantur; ut uidelicet ista per quę peccantium labor irritus efficitur uitemus | et illa faciamus, quę nos, cum precamur, uoti compotes reddunt. Quoties autem id, quod orando poscimus, non euenerit, aut dilatum credamus, ut aptiori detur tempore, aut non fuisse profuturum, si datum esset, aut, ne daretur, peccata nostra obstitisse. Si uero ex sententia successerit petitio, gratias Deo agamus neque quicquam nostris meritis, sed totum eius erga nos benignitati deputemus. De orandi ratione satis dictum sit. Nunc, ut confidentius ad orandum procedamus, de peccatorum poenitentia, sine qua omnino placere non possumus, tractandum uidetur.

[Page 557]

De peccatorvm poenitentia. Caput XI

Poenitentia nos a peccatorum sordibus emundat | et pristinę restituit puritati. Mat. 8 Vnde leprosus in Euangelio Christum suppliciter adorans | et curari cupiens | morbo liberatur. Lepra in Scripturis peccatum designat. Peccati ergo lepra Domino iubente ab animo poenitentis fugatur, ut ibi uirtutes inserantur, unde uitia pullulabant. Mat. 9 In huiusce rei figura et paralyticus de lecto surgit et mulier a sanguinis profluuio curatur et, qui mortui erant, reuiuiscunt et alii multi uariis langoribus grauati eleuantur. Nam quemadmodum hi credendo et poenitendo corporis consecuti sunt salutem, ita animę fideles a peccatorum ęgritudine per poenitentiam liberatę saluantur. [p. 34v] reg. 2. 12 Sic saluatus est Dauid, qui de adulterii homicidii-que crimine, quod commiserat, dolens: ‘Peccaui, inquit, Domino.’ Et continuo peccatum sibi remissum esse meruit audire. Et tunc quidem ad altiora se extendens clamauit: ps. 50 ‘Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innoua in uisceribus meis.’ ut impetrata delictorum uenia Spiritus Sancti donum in ipso reparetur, per quod uitę quoque sanctitate possit proficere. Quod autem sceleri ueniam impetret poenitentia, etiam per Ezechielem prophetam Dei uerbis edocemur: 18 ‘Si impius, inquit, egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quę operatus est et custodierit omnia pręcepta mea et fecerit iudicium et iustitiam, uita uiuet et non morietur. omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor. in iustitia sua quam operatus est uiuet. nunquid uoluntatis meę est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut conuertatur a uiis suis et uiuat? ’ Et iterum: 33 ‘Impietas impii [p. 558] non nocebit ei, in quacunque die conuersus fuerit ab impietate sua.’ Poenitentia igitur nitrum est et herba fullonum, quę non corpora, sed animam nitidam reddit, et resina illa Galaad, quę non carnis ęgritudini, sed mentis medetur uitiis. Mens autem post peccatorum purgationem Spiritu Sancto fauente illuminatur uirtutum-que incenditur amore, ita ut ab iis, quę Deo displicent, penitus expiata cogitare incipiat, quę sint illa, quibus ille plurimum oblectatur, cupiens eidem in omnibus obsequi, in omnibus semper fideliter seruire. Hęc est igitur gratia, quę poenitentibus datur, sydus-que illud luculentum, quod magos, cum Regem mundi natum quęrerent, pręcessit. Sed cum in itinere ad Herodem diuertissent, fulgor, uię salutaris index, euanuit. Vbi uero discessum est ab Herode, rursum idem lumen apparens illos usque ad Dominum, quem quęrebant, perduxit. Ergo diuinę gratię mentem nostram irradians lux latet et obscuratur, si ad uitia diuertimus. Cum autem ab his per poenitentiam recedimus, quamprimum exoritur et intelligentiam mundati cordis illustrat, ut ad contemplationem cęlestium errigatur, cui prius terrena tantum curę erant. Sic et cęcis uisus et surdis auditus et uox mutis tribuitur in Euangelio, ut, qui in tenebris peccati fuerunt, per poenitentiam illuminentur, et qui Dei pręcepta audire nolebant, conuersi etiam perficere studeant, et qui docendi non ignari, sed ocio dediti linguam compescuerant, iam alios ad capessendam uirtutem hortando atque instruendo ora resoluant. Talibus ab Apostolo dicitur: Ad Ephe. 5 ‘Eratis aliquando tenebrę, nunc autem lux in Domino | Vt filii lucis ambulate. ’ Vnde idem peccatorem ad poenitentiam solicitat dicens: ‘Surge, qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus.’ Cęterum nisi prorsus omnium, quę turpiter et inique perpetrauimus, nos poenituerit, lux ista in nobis locum non habebit. Non potest fulgere dies quamdiu pars aliqua noctis remanet neque syncerum esse triticum, donec a minutissimis etiam paleolis et cunctis pulueris micis euentilatum non fuerit. Mar. 8 Denique, ueluti [p. 559] cęcus ille, qui nondum satis credulus uisu recepto quasi per caliginem cernebat uidebantur-que ei homines (ut Marcus ait) tanquam arborum effigies incedentium, deinde plena fide Christum suscipiens iterum-que ab illo contactus clare uidere coepit omnia. Ita nunquam perfecte illuminari poterit, cuius non erit ex omni parte poenitentia perfecta. de qua perfectione inferius, quantum Dominus nostras quoque tenebras illustrare dignabitur, dicemus. Interim reliqua poenitentię bona cursim prosequamur! Post mentis illuminationem poenitentia animi robur uires-que suppeditat | ad insultus demonum reprimendos carnis-que uitanda blandimenta. Anima enim sicut peccatorum uinculis irretitur, ita poenitentię ope opera-que soluitur ac liberatur. expedita intrat in domum fortis ipsa iam fortior, et quę ante [p. 35r] a diabolo ligata fuerat, nunc diabolum ligat uas-que eius diripit, nihil in se relinquens quod ille suum esse possit dicere. quamdiu autem serua peccati fuit, et domus et uas diaboli erat | postquam peccare desiit | et quod peccauerat poenitendo deleuit, facta est domus orationis et uas iustitię. atque ita pręualuit aduersarii sui potentię suę poenitentię uirtute. populus Israel. Ad hęc percurre Veteris Instrumenti historias, et inuenies Hebreum populum propter peccata hostili potestate frequenter subiectum, propter poenitentiam liberatum, propter peccata uictos, propter poenitentiam uictoria potitos. Hoc Iudicum liber continet, hoc Regum gesta testantur. Roboam. Sic Roboam, ne Aegypti armis disperderetur, obtinuit. Achab Sic Achab malum, quod capiti suo mox incubiturum per prophetam didicerat, distulit ad posteros. Iosaph. Sic Iosaphat Ammonitas Idumeos-que uicit et numero et armis impar. Ioram. Ioachan Sic Ioram Assyriorum obsidione | et Ioachan eorundem seruitute liberantur. Ezech. Ob hoc pro Ezechia stans angelus Domini concidit Assyrios. Manases Ob hoc Manases Babylonio iugo errutus | regno quod amiserat restituitur. Iosias Ob hoc Iosias non uidit malum, quod uidisset, si delicti eum non poenituisset. Eius poenitentię merito ne impoenitens quidem populus Dei uindictam sensit, quamdiu ille uixit. [p. 560] Quin etiam poenitentię tanta uis est, ut immutabilis Dei mutare posse sententiam uideatur. Niniuitę Post dies quadraginta subuertendam Niniuen Ionas a Domino iussus prędixerat, et tamen Niniuitis in cilicio cinere atque ieiuniis poenitentiam agentibus ignoscitur. et quoniam illi peccandi superbiam in poenitendi humilitatem conuerterant, diuinum decretum reuocatur. 18 Nec Deum ipsum pudet | figulo se comparare (ut in Hieremia legimus) qui uas luteum fingens cum rota currente forte dissipasset, rursum illud in eandem faciem refecit | et: ‘Ecce, inquit, sicut lutum in manu figuli, sic uos in manu mea, domus Israhel. repente loquar aduersum gentem | et aduersum regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum aduersum eam, et ego poenitentiam agam super malo, quod cogitaui ut facerem ei. Et subito loquar de gente et regno, ut ędificem et plantem illud.’ (!) Attendant principes terrę ista, et siqua regni dispendia patiuntur, non fortunę imputent, quę nulla est, sed sibi qui Deum offenderunt. Et si in integrum restitui cupiunt, poenitentiam agant, delinquentes corripiant, iustitiam seruent. Deus irasci desinet, si illi quibus nunc irascitur, correcti sanctius uiuere incipient; alioquin penitus delendi, nisi se corrigant. Pharao. Nabuchodo. Id testantur duorum regum diuersi exitus, pharaonis et Nabuchodonosor. alter toties flagellatus duritiam cordis non dimisit. ideo-que cum toto exercitu, qui ipsum sequebatur, fluctibus obrutus periit. alter mente alienatus urbe-que eiectus | et cum brutis computatus, quia Deum contempserat, inter aduersa animo resipiscens Deo se submisit | et poenitudine ductus ueniam ab eo petiit. quo miserante calamitatibus liberatus et in regno fuit receptus. Diuina igitur prouidentia cum poenitentibus clementer ignoscit, tum in uitio pertinaces diu frustra puniens, iuste postremo disperdit. et quos temporali animaduersione ad emendationem uitę compellere nequit, eos ęternis poenis afficiendos condemnat. Sicut enim deprauatę mentis [p. 561] obstinatio sua grauitate hominem in abyssum deprimit ac pessundat, ita poenitentia sua uirtute sursum in sublime usque in cęleste regnum euehit | et quo nihil est sublimius, Deo coniungit. Hinc est quod Saluator in Euangelio ait: ‘Poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum cęlorum.’ Luc. 15 Hoc regnum domus est illa, ad quam ouis a grege suo aberrans, [p. 35v] cum inuenta fuerit, humeris reportatur pastoris. Et ‘fit gaudium in cęlo super uno peccatore poenitentiam agente magis quam supra nonaginta nouem iustis, qui non indigent poenitentia.’ Denique poenitenti in cruce latroni Christum-que confitenti ab eodem responsum est: 22 ‘Hodie mecum eris in paradiso.’ Et in Apocalypsi beati dicuntur, ‘qui lauant stolas suas in sanguine Agni, ut sit potestas eorum in ligno uitę et per portas intrent ciuitatem. ’ Beati sunt qui peccatorum maculas lauant. sed eas in sanguine Agni lauari oportet. quia poenitentia nihil iuuaret, si Christi passio sub maledicto uenundatos non redemisset. Lauantur itaque in sanguine Agni, qui in Christum credentes eius misericordiam poenitendo et sperando implorant | et eodem miserante | bonum quod cupiunt, consequuntur. Neque enim nisi fideles forent, quos peccasse poenitet, per portam, id est, per ipsum qui ait: ‘Ego sum ostium ouium, ’ ciuitatem illam patriam beatorum perpetuam atque perennem ingredi potuissent. Quanta conferat nobis poenitentia diximus, nunc qualis esse debeat, ut ea conferantur, dicemus.

[Page 562]

Qvalem oporteat esse poenitentiam Caput XII

Ex arbitrii uoluntate proficiscatur oportet, quicquid operis uel poenam meretur uel pręmium. Poenitentia igitur nisi uoluntaria fuerit, Dei aduersus peccatorem iram placare non poterit. Libertas ista in illa duorum filiorum parabola manifesta apparet, qui a patre iussi, ut uineam cultum irent, alter negauit se iturum, et poenitentia motus iuit. alter iubenti quidem assensit, sed mutato proposito ire noluit. paruo momento utriusque in contrarium reuoluta est uoluntas. is tamen patris imperium peregisse dicitur, quem nolle obedire poenituit, et quod ante noluerat, rursum uoluit | sua-que sponte fecit, quod liberum erat facere nolle. Hoc si inuitus fecisset, inter non obedientes habendus esset. Non enim pro eo quod quis nolens, sed pro eo quod uolens benefacit, laudem meretur atque gloriam. Voluntas ergo ut bene de Deo mereri possit, libera ad poenitentiam agendam accedat, non coacta, non ui aliqua compulsa. Deinde uoluntarię poenitentię iungenda est submissę mentis humilitas. Ille qui a patre recedendo peccauerat, ueniam petendo dixit: Luc. 15 ‘Non sum dignus uocari filius tuus. fac me sicut unum de mercenariis tuis!’ Ideo ęquari fratri qui non deliquerat, uel etiam pręferri meruit. Luc. 18 Et publicanus, dum cernuus orat | indignum-que se iudicat in cęlum suspicere, Christo testante rediit iustificatus, cęli ciuis futurus, qui peccati seruus fuerat. Sed si ne iustus quidem, nisi se humiliauerit exaudietur , quanto minus peccator ueniam impetrare poterit, nisi simul et poeniteat et humilietur? Hoc ipsum [p. 563] Dominus a nobis exigens clamat: Iohel. 2 ‘Conuertimini ad me in toto corde uestro, in ieiunio et fletu et planctu, et scindite corda uestra, et non uestimenta uestra!’ Cor autem humiliatum | et intus poenitentię dolore scissum | lachrymę (si fieri potest) foris per ora manantes testentur. Mulieri peccatrici in Euangelio dimittuntur peccata multa, quia dilexit multum. Sed dilectionis huius testes lachrymę erant, quibus pedes Domini rigauit, capilli quibus rigatos tersit, labia quibus tersos osculata est, unguentum quo illos post oscula unxit. moeror, humilitas, amor simul | mixta erant, omnium tamen causa fuerat amor, quo concupiuit cum ipso in gratiam redire, quem offenderat. Petrus quoque apostolus negationis crimen fletibus diluit amaris. Et qui ante lachrymas Domino infidus extiterat, post lachrymas [p. 36r] regni cęlestis claues ipso tradente accipere meruit. Ad eiusmodi fletum Iacobus apostolus nos inuitat dicens: Iacobi 4 ‘Emundate manus peccatores, et purificate corda duplices animo | miseri estote et lugete et plorate | risus uester in luctum conuertatur | et gaudium in moerorem | humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit uos.’ per hoc quod in fine subiunxit, docet | poenitentis lachrymas ęterna consolatione esse dignas. Eadem Pauli sententia est, ubi ait: Ad Corin. 2 7 ‘Quę secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur.’ Tristitiam uero istam atque fletum, ne leuitatis esse uideantur, uitę austerioris obseruatio comitari debet, ut quod per uoluptatum illecebras peccatum est, per corporis afflictionem purgetur. Matth. 7 ‘Intrate inquit Dominus per angustam portam, quia angusta porta et arcta uia est, quę ducit ad uitam.’ Quod si per uiam istam sanctos ac pios homines cęlum ascendisse credimus, quomodo qui peccarunt id assequi posse sperant, nisi et ipsi per eam incesserint? Iob iustus nullius mortiferi delicti conscius | et qui summi Dei uerbis laudatus fuerat, pręter illa quę ad patientię probationem pertulit: Iob 16 ‘Saccum consui inquit super cutem meam | et operui cinere carnem meam. facies mea intumuit a fletu | et palpebrę meę caligauerunt.’ Daniel [p. 564] inter prophetas egregius habitus est, uisionum somniorum-que intelligentia donatus est, puer adhuc senes iudicauit, et tamen: Daniel 10 ‘Ego Daniel inquit lugebam trium hebdomadarum diebus, panem desyderabilem non comedi, et caro et uinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum.’ Ioannes Baptista Quid de Ioanne Baptista dicam? in matris utero sanctificatus, de muliere genitis pręlatus, plus quam propheta habitus, deserti angustias uolens patitur, pilis camellorum uestitur, zona pellicea pręcingitur | et in tam uili habitu uilius nutritur | locustas et mel syluestre comedens | et aquam bibens, a uino autem et sicera se abstinens. Si ergo electorum Dei talis in terra uita fuit, nullius pene culpę consciorum, quos labores, quas uigilias, quę ieiunia, quas asperitates | nobis tot criminum inquinatione foedatis non ultro subeundas dixerim, ut mundemur? Veruntamen quorum durioris uitę rigorem sponte susceptum imitari proposuerimus, eorum sequi debemus et mores. Frustra enim aliquis corpus exterius fatigationibus exercet, si mens intus non se omnino disponat ita uitio abstinere, ut etiam diligenter incumbat studio uirtutum. Ideo dictum est: Matth. 3 ‘Facite fructum dignum poenitentię,’ quia maxime poenitentibus conuenit, ut dimissis flagitiis bene beate-que uiuendi exercitationibus operam impendant; ut uidelicet superbiam excludat humilitas, libidinem castitas, auaritiam liberalitas, crapulam abstinentia, ocium labor, dolum simplicitas, odium charitas | et quicquid culpabile fuerat, contraria probitas compenset. Atque ita 35 ‘in cubilibus (ut Esaias ait) in quibus prius dracones habitabant, orietur uiror calami et iunci | et erit ibi semita, et uia sancta uocabitur.’ Ad Thessa. 4 Hoc est quod Apostolus nobis suadet, ut deponamus ueterem hominem, qui corrumpitur per desyderia erroris, et induamus nouum, qui secundum Deum creatus est, in iustitia et sanctitate ueritatis. hac tali negociatione talenta nobis credita duplicantur. et qui super pauca fidelis fuerit, super multa constitutus intrabit in gaudium Domini sui. Super omnia uero cauendum est, ne dum [p. 565] poenitentiam mire procrastinamus, poenitentię tempus effluat | et in peccatorum luto adhuc defixos repente mors occupet. Vide igitur ne te iuuenilis fallat ętas | ne salubre corpus et robustę uires decipiant. Nulli ętati parcit mors | et sicut senes ita et pueros rapit. quin immo rari admodum sunt, quos ad senectam usque [p. 36v] patitur peruenire. Plurimos pręterea eadem dies sanos fortes-que incedere uidit | et exanimes concidere. Nulla uitę securitas est semper inter pericula uersantium. Potes uel morbi ui | uel uenenati cibi haustu | uel serpentis ictu | uel sicarii alicuius improuiso percussu | uel alio aliquo inopinato casu protinus extingui. denique quod multis accidit, potest et tibi. Iccirco sicut in Ecclesiastico scriptum est: Eccl. 5 ‘Non tardes conuerti ad Dominum | et ne differas de die in diem! subito enim uenit ira illius, et in tempore uindictę disperdet te.’ Expectaris a Domino, ut sceleris perpetrati te poeniteat | et mores uitio corruptos uirtutis operibus cures ne pereas. tu uero tuimet oblitus perire mauis quam corrigi, et tam benignum dominum, tam pium patrem non cessas offendere. Iam tandem excute insaniam istam et resipisce | ac saniore usus consilio rumpe moras omnes, pone finem flagitiis | et supplex ueniam ora, ut Deo miserante, dum miserendi superest tempus, mereri cęlestia incipias, cum terrena spreueris. Quod si cunctantem mors pręuenerit (uide, in quanto uerseris discrimine) ęternam quę poenitentibus datur beatitudinem amittes | et in ignem inextinguibilem, quo corruunt obstinati, perpetuo cruciandus deiicieris. Nihil est quod magis cauere debes, ergo et nihil magis accelerare quam poenitentiam, per quam talia cauentur | et mutata sorte tam immensum malum uetatur, tamque immensum bonum acquiritur. Hęc sunt igitur uere poenitentis officia, quę retulimus, ut uidelicet uolens, non inuitus ad poenitendum accedas, ut humilieris, ut lugeas, ut uitam magis laboriosam uiuas, ut pręterita peccata succedentium uirtutum [p. 566] meritis compenses. utque in primis cures, ne poenitendi tempus tarda conuersione imprudenter amittas. Ista tamen omnia cum perfeceris, uide ne quid tibi tribuas. totum divinę gratię acceptum referre debes, et cum propheta dicere: Hier. 10 ‘Scio Domine quia non est hominis uia eius | nec uiri est ut ambulet et dirigat gressus suos. ’ Nam si humana fragilitas ad agendam poenitentiam diuino non indigeret auxilio, Hieremias non orasset: Hier. 5 ‘Conuerte nos Domine ad te et conuertemur!’ nec Saluator dixisset: Io. 15 ‘Sine me nihil potestis facere.’ et: Io. 6 ‘Nemo potest uenire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum.’ cui sententię Pauli apostoli dictum concordat, ubi ait: Ad Cor. 1 4 ‘Non uolentis neque currentis, sed miserentis est Dei.’ Vnde Philippensibus etiam scripsit dicens: Ad Philipp. 2 ‘Cum metu et tremore uestram salutem operamini! Deus est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere pro bona uoluntate. ’ Idem arroganter sese efferentem increpans ait: Ad Cor. 1 4 ‘Quid habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?’

De obstinatione non admittentivm poenitentiam. Caput XIII

Nunc illos conueniamus, qui peccandi assuetudine obdurantur | qui-que graui aliquo execrando-que commisso crimine ueniam desperant. et cum ad poenitentiam conuerti alteris arduum uideatur | alteris uanum, utrique in proposito perditissimę uitę immobiles perseuerant. Enitendum est, si quo modo possimus, quod irrationabiliter conceperunt, ratione discutere. qua fortasse compulsi | mortiferum uenenum euomere curabunt quod hauserunt. Tu qui multum temporis peccando consumpsisti | et ętatem ad bene agendum datam | in deliciis, in luxuriis, in obscoenitatibus turpiter contriuisti, quo excideris cogita | et uel in fine de regione longinqua [p. 37r] incipe redire ad patrem quem reliquisti. Difficile est inquis ab usitatis desistere | et pellem iam inueteratam serpentis more cum noua commutare. Sed nisi de Iudea transieris ad Galileam, Domini resurgentis gloriam uidere non poteris. Tametsi hoc tibi difficillimum sit, incipe tamen, tenta, experire | quanto magis tardas, tanto rem factu difficiliorem reddes. Neque enim ad hanc difficultatem, quam causaris, nisi per moras dilationes-que conuersionis descendisti. quo longius abieris, durius erit reuerti. oneri quotidie addendo, nisi rursum de illo demere incipias, grauitate crescente opprimeris. Quamdiu ergo poenitentiam agere cunctaris, in dies deterior euadas necesse est. Iesu autem recedente de templo corporis tui (templum enim Dei eras, dum innocenter uiueres) non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. omnis uirtutum uis dissipabitur abscedente Domino uirtutis. Reliquum erit | ut ubi eradicata bona fuerint, inde exurgant mala | et de corrupto semine teterior exhuberet seges | et fiant nouissima tua prioribus peiora. Quanto ergo satius, ut in tempore resipiscas | et cum diu dormieris, iam tandem expergiscaris | atque a uitiis quę sequeris auersus | incipias iter ingredi uirtutis. Quod si parumper perpendere uolueris, quantum lucri facturus es, si te corrigas, quantum boni consecuturus, multo certe alacrius festinantius-que reditum expedies ad probitatem | quam ad nequitiam discessum hactenus expedisti. An tu ignoras iumenta onere grauata segnius a stabulis abire solere, celerius uero ad stabula remeare? et hoc quidem oneris deponendi pabuli-que sumendi gratia. nunquid ipse minus prouidus pigritabis fascem istum peccatorum, quo premeris abiicere | et ad pastum cęlestis mannę festinare? non quam ueteres Israhelitę manducauerunt in deserto et mortui sunt, sed qua qui recte usi fuerint , uiuent in ęternum | Consule igitur saluti tuę dum licet. Nam quo nunc tendis, in ultima uię crepidine terribile pręcipitium est | quo si corrueris, nunquam inde resurges. Nulla est enim redemptio in inferno. Quo autem a nobis reuocaris, inde aditus est ad cęlestem beatitudinem, ad angelorum gloriam, ad requiem gaudium-que sanctorum. Nequaquam erit ita ut uidetur difficile a prauis actionibus desistere | atque ad iustitię sanctitatis-que opera accingi, si uel malorum poenam | uel bonorum ęstimare libuerit pręmium. Pręterea ignaui est profecto eiusce rei exequendę difficultatem prętendere, quam sępe a plurimis peractam fuisse constat. Mattheus ante apostolatum diu multum-que auaritię studio uectigalium publicorum conducturas factitauit . quo die autem a Christo uocatus est, teloneum reliquit. et qui satis longum tempus mammonę seruierat, statim fit Dei seruus Christi-que apostolus. Zacheus quoque ętatem in exigendis usuris contriuerat | viso tandem Domino | totum quod foenore quęsitum erat, distribuere pauperibus coepit | et illis quos aliquid defraudauerat satisfacere. eodem itaque die, quo finem criminum fecit, Christum domi suę hospitem meruit habere. Multa id genus exempla tibi de Scripturis possem proponere, si in his recensendis occupari uellem. Currentem per consueta uitia rotam affixo poenitentię paxillo sistere non uales, si alii non pauci ualuere? Serum est dices. at etiam nouissimis datur denarius sicut primis. et mulier duodeuiginti annos inclinata ad cęlestem medicum tandem accedens extento dorso errigitur. quoniam eum qui mortuos ad uitam excitat, suam etiam infirmitatem quanuis chronicam diutinam-que curare et posse credidit | et uelle sperauit. Nunquam serum est salutem quęrere, cum semper spes impetrandi suppetat, donec [p. 37v] in corpore datur spirandi copia. Sed quia dierum nostrorum exitum nescimus, periculosissimum est postremum expectare, ne forte is hodiernus uel crastinus sit | et tunc mori cogamur, cum nos multum adhuc uicturos credimus. Cęterum si conuersioni tuę (ut potissime fit) hoc obstat, quod uiolentę admodum sensuum tuorum cupidini non potes resistere, da operam ut possis. tolle concupiscendi occasiones | et membra scandalizantia abscide. auerte oculos ne uideant quod ad peccandum prouocat, aures ne audiant, nares ne odorentur, os ne loquatur, manus ne contrectent. A pristinis quoque sodalitiis ac societatibus paulatim te submoue | et iam honestiorum Deum-que timentium hominum lateri adhęrere stude. consortio consiliis-que eorum utere, quibus persuasus | is qui nunc es, esse desines. Nam si iuxta Apostoli sententiam | ‘Mala colloquia corrumpunt mores bonos,’ consequens est, ut bona colloquia malis moribus remedio sint. Verissimum est enim quod in psalmo dicitur: Ps. 12 ‘Cum sancto sanctus eris | et cum uiro innocente innocens eris | et cum electo electus eris, et cum peruerso peruerteris.’ Iubes me inquies, ueteribus amicis nouos pręferre? immo malis bonos | et ut apertius dicam, inimicis amicos | et cum his quidem gratiam inire, illos relinquere. Vehementer enim erras, si ab ipsis te amari putas, qui ne sibi quidem amici esse censendi sunt, cum improbe incontinenter-que uiuendo et se et te pariter perditum eant. Ergo ut a facinorosorum societate consortio-que discedas et uiris animi integritate conspicuis uti incipias hortamur, non ut amicos derelinquas. quod si isti quorum nunc familiaritate delectaris, ęqui atque honesti amici essent, et te ab eis amari faterer. cum autem te secum simul contempta uirtute per deuia uitiorum trahant, audeo dicere (quis enim uerum dicere non audet?) capitaliorem illis inimicum habes neminem. Talibus autem carere non posse, non eos deserendi difficultas facit, sed male sibi consulendi stulticia. Quid enim illo homine dementius, qui mauult perire cum scelestis | quam cum probatis uiuere? Tu si tua salus tibi est curę, ut esse debet, istos ipsos aut tecum simul si potes ad poenitentiam conuerte | aut si non potes fuge ne una cum illis intereas. ‘Melius est tibi mancum et claudum et altero carentem oculo intrare in paradisum | quam duas manus et pedes et oculos habentem mitti in gehennam.’ Melius est enim sine amicis gaudio perfrui sempiterno | quam cum amicis tradi suppliciis. Quod si decursę in uoluptatibus uitę usum abiicere tibi prorsus molestum est, quęso ne saltem pigeat, talis uitę qui tandem finis sit considerare. Siquidem prudentis est prouidere futura. et si bruta quoque quędam animalia uenturę tempestatis pręsaga, antequam erumpat procella, ad tranquilliora sibi loca confugiunt, minus te rationalem existimabo, si proposita uoluptariis incontinentibus-que tormenta tecum quandoque non mediteris | uel cum meditaris non expauescas | te-que ad eum uitę statum conferas, in quo et de poena securior esse possis | et de pręmio certior. ‘Noli ergo fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus.’ ratione utens, ad ea quę futura sunt | mentem dirige | et ad salutis portum, dum euadendi naufragii spes est, uela conuerte. Vel si usque adeo inualidus et eneruis es, ut ratem corporis tui regere nequeas, ora ut queas. ‘Petite inquit Dominus, et dabitur uobis.’ non potes excusare imbecillitatem, ubi auxilium tibi promittitur si petieris. Quid igitur | mollescis-ne iam ad poenitentiam? an adhuc in proposito inolitę peruersitatis obduras? Monstrata hactenus remedia si parum proficiunt, nunc demum minis tecum et terroribus (nequid intentatum [p. 38r] relinquatur) agam. Quid est quod uiuis, cum morte magis dignus sis, nisi quia Domino miserante expectaris ut melius uiuas? quod si ultra obstinatus esse pergis, cum ficu infructuosa succideris, ne terram occupes. ‘succideris inquam et in ignem mitteris et ardebis ’ | palmitis instar de uite abscisi atque arefacti | omni-que humore quo reuiuiscere posset destituti. Abscisus quippe es | a uera uite et a Christo alienatus, quamdiu peccatis finem non statuis, quamdiu te Creatorem tuum Redemptorem-que offendere non poenitet, quamdiu non metuis Dominum tuum | nec illi obtemperas, cui angeli in cęlo assistunt, quem sancti omnes uenerantur, omnes inferi contremiscunt. qui est super omnia potens, in omnibus sapiens, omnium optimus, primus omnium omnium-que postremus. neque initium habens neque finem. benignissimus poenitentium remunerator, seuerissimus obstinatorum ultor ac punitor. Et cum tantus talis-que sit, tu illum tibi iratum esse audes negligere? tu illum peccata peccatis cumulando ad uindictam non uereris prouocare? cum tamen a peccatis desistendo placare posses. Ipse enim per prophetam tibi pollicetur | nullam de tot offensis unquam se exprobraturum, si offendere desieris | et secundum sua pręcepta coeperis operari. ‘neque esse suę uoluntatis asseuerat, ut moriatur peccator, sed ut conuertatur et uiuat.’ Omnia ergo facit, ut saluti tuę consulat. atque huc tendit, quod pręcipit, quod promittit, quod minatur, quod flagellat, quod delinquentem non statim perimit, quod aliquando etiam beneficiis ad poenitentiam prouocat. Denique ut peccatoribus uitam daret, filium suum unigenitum morti obtulit. Cuius quidem sanguis, quemadmodum tunc omnes Adę filios a peccato lauit, ut qui crediderit et baptizatus fuerit saluus sit, ita nunc singulos emundat, quoties nos Deo peccasse poenitet. Vtere tandem tantę erga te dilectionis beneficio dum licet, dum tempus est, dum uita suppetit. Si sine illo decesseris, quis miserebitur? Quęre Dominum dum inueniri potest, inuoca dum prope est. ne te postea ingratitudinis damnet | et tanquam ignauissimum uineę suę, hoc est animę tuę, quam tibi commendauit, cultorem arguat dicens: Esa. 5 ‘Quid facere debui uineę meę, et non feci? expectaui ut faceret uuas, et fecit labruscas.’ deinde indignatus poenam inferat, quam subdit: ‘Auferam sepem eius, et erit in direptionem. diruam maceriam eius, et erit in conculcationem | et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur; et ascendent super eam uepres et spinę; et nubibus mandabo ne pluant super eam’. Sub hac uineę metaphora tibi sermo texitur o peccator | Nisi enim in tempore poenitentiam egeris, postea iusto Dei iudicio | auferetur a te angelorum custodia et demonibus eris in predam. tolletur sperandi auxilii expectatio | et angustiis oppressus cruciaberis. omni-que ope destitutus | nec poenitentię falce poteris amputare nequitias peccatorum | nec cordis compunctione aliquid leuamenti promereri. sed operiet te omnibus spinis asperior poenarum congeries, et nemo sanctorum pro te ultra deprecabitur. hi enim sunt nubes cęli, qui super nos orationum suarum imbrem manantes | faciunt ut tam diu ad poenitentiam expectemur. Expectaris et tu. sed si moram feceris, ab Apostolo quoque audies: Ad Roman. ii ‘Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit?’ ‘secundum autem duritiam tuam et impoenitens cor tuum | thesaurizas tibi iram in die irę et reuelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius.’ [p. 38v]

AD DESPERANTEM EXHORTATIO. Caput XIV

Nunc ad te conuertor magni atque ingentis criminis conscie, qui te nullo modo ueniam posse mereri existimas | nec perpendis quod Dei misericordia multo maior sit omnibus peccatis. Nihil est quod illa non delebit, si te commissi poenituerit. Semper parata est ad condonandum, si tu paratus es ad poenitentiam agendam. peccatum in spiritum sanctum Quod autem Christus dixit | blasphemiam in Spiritum Sanctum irremisibilem esse, multi dubitant, utrum intelligendum sit, quod nunquam dimittatur, an quod difficulter. vsque adeo existimant, si poenitentia adsit, nihil obstare, quin benignitas diuina pręstet ueniam. Quale igitur uel quam magnum esse potest scelus tuum, quod te ad desperationem remissionis quiuit compellere? et de Deo non recte sentire, ut tibi poenitenti parcere omnino nolit, cum nunquam ad poenitentiam conuersis et in ipsum confidentibus non ignoscat? Dauid Si adulterium, si homicidium perpetrasti, utrunque Dauidi, cum se peccasse doluisset, est remissum. Matth. Zacheus Si foenore et usuris rem quęsisti, hoc Mattheo Zacheo-que fuit condonatum. Paulus Si persecutus es Ecclesiam Dei, de hoc facta est gratia Paulo. Petrus Si pernegasti Dei Filium, de hoc Petro fuit uenia data. Manasses Si stellas adorasti, si diis alienis templa aras-que posuisti, si obseruasti somnia maleficiis-que credidisti, si in Dei seruos cędibus es grassatus, ista omnia Manasses fecerat | et tamen, cum eum poenituisset ueniam-que orasset, exauditus est | hostili-que iugo liberatus regnum recuperauit quod amiserat. Nullum ergo tam immane facinus committi potest, quod poenitentibus miseratio non ignoscat diuina. Et cum ita sit, nonne stultissimum est id desperare, quod plurimis concessum fuisse non ignoras? Cęterum neque poenitentia ipsa peccati quicquam prodest ueniam desperanti, cum hęc ipsa desperatio peccatum tale sit, ut omne poenitudinis meritum euacuet atque irritet. Cayn Nihil profuit Cayno fratricidę, quod a Domino coargutus doleret, quia clementię diuinę derogauit dicens: ‘Maior est iniquitas mea quam ut ueniam merear.’ Iudas Nihil Iudam proditorem iuuit suus pro commisso dolor | neque confessio cum diceret | ‘peccaui tradens sanguinem iustum. ’ Quoniam cum de Dei misericordia desperasset, tristitia superatus laqueo mortem sibi consciuit. Poenitenti igitur et petenti uenia datur; desperanti uero neque in hoc seculo neque in futuro parcitur. Quidnam igitur te ultro perdis desperando, cum iam certo scias | esse locum uenię, si ueniam poposceris poenitendo? Cur non potius cum Dauide peccatum lugente exclamas: ps. 50 ‘Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam | et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam!’ Magna misericordia magnum delet crimen, et miserationum multitudo multitudinem remittit peccatorum. Dominus clamat: ‘Nolo mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat.’ Et tu mori mauis quam conuerti? et ueniam desperare quam poscere? Dominus soluit compeditos, Dominus errigit ellisos. Et tu tam mortifero peccati uinculo non uis absolui? tam graui casu ellisus non curas errigi? de medico qui omnes in se confidentes in unico uerbo sanat diffidis? Graue est inquis peccatum meum. nunquid grauius quam istorum, quorum modo mentionem fecimus? quibus tamen quod nequiter deliquerant, clementer dimissum constat. Nunquid etiam grauius est peccatum tuum quam cęlum, quam terra quam mare? sed qui potuit creare ista, non poterit sceleris tui pondus eleuare | et ubi abundauit delictum, ibi gratiam abundare facere? Nonne ille quoque qui dicebat: [p. 39r] ‘Iniquitates meę supergressę sunt caput meum, et sicut onus graue grauatę sunt super me,’ precatus est dicens: ‘Domine ne in furore tuo arguas me | neque in ira tua corripias me.’ haud ita orasset | nisi spem haberet impetrandi quod orabat. sperauit et orauit et uoti compos factus est. Nonne etiam Hierosolymę urbi grauissimum idolatrię crimen exprobrans Deus dixerat: Hie. 21 ‘Si laueris te nitro et multiplicaueris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram me.’ postea tamen ne de peccati remissione diffideret: ‘Fornicata es inquit cum amatoribus multis | tamen reuertere ad me, et ego suscipiam te.’ Zach. 5 Sed cum reuerti noluissent | aggrauassent-que scelus mentis obstinatione, eorum impietatem plumbi massa onerari uidit Zacharias propheta | Domino-que ulciscente urbs passa est excidium, et illi captiui ducti in Caldeam. Internicione quidem deleri merebantur, sed Dominus temperauit iram, ut postea ostenderet etiam in obstinatos clementiam. Postquam enim eos poenitere coepit | peccata confitendo misericordiam-que Dei implorando, ipso fauente de seruitutis iugo liberati atque ad patrium solum postliminio reuersi, instaurata ciuitate templo-que errecto sortis pristinę statu frui coepere. Iam ergo uides (nisi adeo cęcus es | ut nihil ueri uideas) quia nulla est prorsus tanta delicti alicuius magnitudo, tanta grauitas, quam Dei misericordia a poenitentibus requisita non minuat, non eleuet, non denique ad nihilum redigat. Soli hanc consequi nequeunt, qui de ipsa desperant. Licet igitur te peccasse poeniteat, nisi etiam peccati ueniam desperasse poenituerit, cum impoenitentibus computaberis. Quamobrem festina deponere dementiam istam animi, ut flagitii tui magnitudine diuinę clementię immensitatem putes inferiorem. Deus pater misericordiarum est; miserationum suarum non est numerus. Spera in illo. ‘sperantes in Domino misericordia circumdabit.’ dum te poenitet, dum speras, dum precaris, etiam sancti pro te orant, angeli uota tua offerunt Deo | Christus ipse pro te Patrem interpellat | dicente Ioanne apostolo: Epistula Ioann. 21 ‘Aduocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum | et ipse est propiciatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.’ Desperantium uero Christus non aduocatus est, sed iudex. Considera igitur utrum tibi sit melius ueniam sperare, ut Christi patrocinio subleueris, an desperare, ut eiusdem iudicio damneris? et in ęternum pereas? Hactenus de poenitentia | nunc de confessione peccatorum, quę poenitentiam comitari debet, aliquid memoremus.

[Page 576]

De peccatorvm confessione. Caput XV

Tria sunt peccatorum genera: aut enim peccamus cogitatione | aut uerbo | aut opere. per ista mente discurrendo, postquam conscientiam diligenter accurate-que examinauerimus, tam de omnibus quam de singulis, in quibus Deo uel proximo aliqua illata est iniuria, dolentes moesti-que imprimis | et ante sacerdotem ueluti ante Christum reuerenter genibus prouoluti cuncta illi exponamus, occultemus nihil. Manifestanda est enim medico ęgritudo, ut ille adhibitis remediis instauret sanitatem. Illi autem animarum nostrarum medici sunt, quibus concessa est soluendi ligandi-que potestas ab eo qui dixit : Io. 20 ‘Accipite Spiritum Sanctum | quorum remiseritis peccata remissa erunt, et quorum retinueritis retenta sunt.’ ab eo inquam qui est sacerdos in ęternum | qui-que in cęlum ascendens uicarios nobis in terra reliquit ipsos sacerdotes, [p. 39v] et Petro curam ouium suarum pastor bonus commendans atque claues regni cęlestis tradens dixit: Mat. 16 ‘Quodcunque solueris super terram, erit solutum et in cęlis, et quodcunque ligaueris super terram, erit ligatum et in cęlis’. Non dubitemus igitur, quin peccatum illud deletum sit, quodcunque Christi sacerdotes rite dimiserint. Mat. 18 Ab eo ius soluendi atque ligandi acceperunt, qui potest omnia | et ‘per quem facta sunt omnia in cęlo et in terra et in omnibus abyssis.’ Ipsi iudicent inter lepram et lepram, ipsi peccatorum nostrorum morbos curent, ipsi nos ad ęternam transmittant salutem, suppeditantes quicquid ad eam assequendam nobis necessarium fuerit. Necessarium est autem baptismo ablui, chrismate inungi. sed quoniam etiam post hęc in multis delinquimus, nihil deinde ita necessarium est | ut peccatorum cum poenitentia confessio. Hac sola quoties cadimus, errigimur et stamus. Baptismus quidem sordes ante se contractas eluit semel, confessio semper. Cęterum quod etiam per martyrium aboleantur peccata non ambigimus, Domino dicente: Mar. 8 ‘Qui perdiderit animam suam propter me et Euangelium, saluam faciet eam;’ et per elemosinarum largitatem, cum idem dicat: Luc. 11 ‘Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt uobis;’ et per iniuriarum condonationem, quia scriptum est: Mat. 6 / Mac. 11 ‘Si dimiseritis ex corde fratribus uestris peccata ipsorum, et Pater uester cęlestis dimittet uobis peccata uestra;’ et per exhortandi studium, quo alios a flagitio ad uirtutem reuocare nitimur, quia dicitur: Iacobi 5 ‘Siquis conuerti fecerit peccatorem ab errore uię suę, saluat animam eius et operit multitudinem peccatorum.’ et siqua alia sunt per quę remitti crimen dicatur, non ideo poenitentię confessionis-que sacramentum excludi putes | nec sine ipso te saluandum credas, si talia feceris. nisi enim te peccasse poenituerit, nihil ista proderunt. Peccato Deus offenditur | quod si pro peccato quo Deum offendisti, non doleas, cares charitate, sine qua teste Paulo apostolo, in quo Christus locutus est | nec corpus tradere ut ardeat, nec facultates in cibos pauperum distribuere | nec hominum angelorum-que linguis loqui | nec fide montes transferre | quicquam prodesse poterit. Poenitentiam itaque agere oportet | et illa non omittere. Quicquid enim pie sancte-que agitur, appendix poenitentię est | et pro culpa satisfactio, ut purgatorii poena uel breuior sit | uel nulla, si plene in uita satisfactum fuerit. uel etiam ut post culpę poenę-que abolitionem plus glorię in cęlo mereri possint, qui hic benefecerint. Restat ut dicta euangelica, quę memorauimus | quę-que illis similia sunt, ita intelligantur, ut si fiant quę in ipsis pręcipiuntur, peccatori ad emundationem adiumento fore | si tamen pręcesserit poenitentia cum confitendi proposito, quando fuerit opportunum. Igitur sicut charitas ipsa fundamentum et consummatio uirtutum est, ita poenitentia finis esse debet peccandi bene-que agendi initium, ut cętera feliciter succedant | Deo-que grata atque accepta sint. Siquis tamen solam poenitentiam sibi sufficere credens confessionem respueret, in hereticorum numero ponendus esset. neque ei profecto prodesse potuisset poenitentia ab Ecclesię corpore separato. Separatum enim a corpore membrum non uiuificatur, sed quamdiu diuisum est, manet in morte. Confessionis autem sacramentum tam ueteribus quam nouis hominibus commune est. Gen. 3 Primi parentes nostri Adam et Eua cum peccassent, peccatum suum confiteri coacti sunt, Deo interrogante quare fecerint, quod facere interdicti erant, et illis respondentibus qualiter in id criminis incidissent. Voluit itaque Deus a primo homine confessionis inchoare mysterium, ut ostenderet | nulli posterorum claudi confugium ad ueniam, quod apertum esset primis. Quamobrem et ab [p. 40r] his descendentium Israhelitarum mos fuit, quoties erumnis oppressi essent, Dei opem implorare, cilicio contegi, cinere conspergi, ieiunio corpus affligere | et pręter hęc peccata confiteri. sic humiliati Deo miserante angustiis liberabantur | et a peccatis quidem absoluti abibant, pręter originis culpam, qua absolui non poterant, donec Redemptor in Lege promissus non uenisset. Quare nec illorum confessio in Lege potuit esse ita plena (nihil enim ad perfectum adduxit Lex) ut est nostra in Euangelio. cum illa in parte manca sit, hęc per omnia integra et perfecta. Illa simul multorum, hęc singulorum. illa Deo audiente tantum, hęc etiam Dei sacerdote examinante et ab omnibus absoluente. Nondum enim illis mediator uenerat Christus Dominus, per quem reseratus est aditus ad cęlestia | et cuius cruore a corruptę originis culpa expiati in sancta coepimus introire | et hęredes fieri non terreni et temporalis regni, ut illi, sed cęlestis et ęterni. Ne igitur tanti erga humanum genus beneficii memoriam ulla unquam deleret obliuio, [p. 578] mediatoris atque redemptoris Christi locum in terra tenere coeperunt sacerdotes. Per eos ipse uerus Agnus, pro nobis semel oblatus, quotidie offertur. Per eos Ecclesię sacramenta participiamus | remissionem-que accipimus peccatorum . et postquam hic penitus mundati uita ista decedimus, non iam ad inferos ut ueteres illi, sed ad cęlestem patriam, ut in Christo renouati transmigramus. Tantę igitur uirtutis est nostra confessio, ut non solum de peccatoribus iustos faciat, sed etiam de terrenis cęlestes, de mortalibus immortales, de miseris felices. Hęc enim confessio peccata delet | et animam a morte liberat. quod ostendit Ezechias ad Dominum dicens: Esa. 38 ‘Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animę meę | tu autem erruisti animam meam ut non periret; proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea.’ Idem testatur psalmista cum ait: Ps. 31 ‘Dixi confitebor aduersum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei.’ Per hanc dum preces effundimus, uoti compotes efficimur, eodem propheta dicente: Ps. 118 ‘Vias meas enunciaui tibi, et exaudisti me.’ Per hanc praui cogitatus dissipantur | et qui boni sunt succedunt. sicut Salomon in Prouerbiis affirmat dicens: 16 ‘Reuela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuę.’ hęc denique sancta confessio diabolo nos erreptos reddit Deo | et de filiis tenebrarum filios efficit lucis. Luc. 15 Ille qui luxuriose uiuendo bona consumpserit , ita ut porcos pasceret, ad patrem supplex confugiens | ac se peccasse confitens | amplexum osculum-que patris accipere meruit | et stolam | et anulum | et calciamenta | et conuiuium. nihil quod male egerat exprobratur ei, sed humilis confessionis merito in hęreditatem cum omni lętitię ambitu fuit admissus, ingenti calamitate in summam beatitudinem commutata. In integrum itaque restituitur gratia, cum peccator per poenitentiam et confessionem humiliatur. Postremo quicquid diximus de poenitentia, idem de confessione est sentiendum. Neque enim perfecta esse potest poenitentia sine proposito confitendi | neque utilis confessio absque poenitentię admixtione. [p. 579]

De iis, qvi confiteri negligunt Caput XVI

De illis uero qui tam salutiferam peccatorum confessionem peruicaciter deuitant, a uia uirtutis perpetuo aberrant, quia in tenebris manent | neque quo tendere debeant satis perspiciunt. Scriptum est enim : Proverb. 18 ‘Qui absconderit scelera sua, non dirigetur, qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.’ Quid autem prodest id cęlare hominem, quod non latet Deum? Peccata enim quę nunc uni sacerdoti abscondis, in die Iudicii omnibus manifesta erunt. dicente Domino: Naum. 3 ‘Reuelabo pudenda tua in facie tua.’ Coram uno modo non uis erubescere? coram [p. 40v] plurimis postea confunderis. Omni tamen uerecundię tuę molestia intolerabilior erit Iudicis aduersum te seueritas atque cognitio. ea te peccatis grauatum in barathrum detrudet inferni, ut qui confessionis beneficio per misericordiam Dei oblato uti noluisti, terribiles infinitos-que cruciatus patiaris per iustitiam, dicente Osee propheta: 13 ‘Colligata est iniquitas Ephraim; absconditum peccatum eius | dolores parturientis uenient ei.’ Talis itaque merces illius erit, cuius peccatum nunc absconditum est, nolentis illud secundum diuinę humanę-que legis pręscriptum confiteri palam-que alteri facere. Nam siue timore | siue pudore id faciat, non excusabitur. Magis enim Deum timere debuit quam homines | et potius contempto rubore purificari uelle | quam subtracta confessione sordescere. Porro sicut hi qui nunc scelerum suorum poenitentes propria confessione se accusant, angelorum patrocinio subleuati erunt ut beati sint, ita qui errata sua modo dissimulant, a diabolo tandem accusabuntur, ut Christi iudicio [p. 580] condemnentur. Curramus igitur totis affectibus ad portum salutis, ne delictorum tempestatibus acti mergamur in profundum. Doleamus quod peccando pręuaricati sumus diuina mandata | et cum certa emendandi | satisfaciendi-que destinatione singula quęque, quibus offendimus, confiteamur. Alioquin ne illa quidem quę benefacimus, proderunt ad beatitudinem consequendam, nisi de malis quę commisimus tristemur | eadem-que sacerdoti indicemus, ut uolentes moneat, ut sustinere paratos castiget | mulcta-que pro delictis, quę sibi aptior uidebitur, imposita | mundos puros-que restituat, Ecclesię Deo-que reconciliet. Epistula Ioannis 1 ‘Si enim confiteamur peccata nostra (ut Ioannes apostolus inquit) fidelis est et iustus Dominus, ut remittat nobis peccata nostra | et emundet nos ab omni iniquitate.’ Remissio minuit culpam, emundatio tollit poenam et confert beatitudinem, dicente Domino: ‘Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt.’

De sacramento corporis Christi Caput XVII

Poenitentes de iis quibus te offendimus Domine, et eadem sacerdoti tuo confessi | atque ab ipso, cui tu soluendi potestatem dedisti, absoluti, ad mensam saluberrimi conuiuii tui accedimus, ut corpori et sanguini tuo communicemus. Indigni quidem, sed tamen abs te [p. 581] inuitati, qui infirmitati nostrę pręsentaneum porrigens remedium, sacratissimum corpus tuum sub specie panis: ‘Accipite inquis et comedite | hoc est corpus meum. ’ deinde preciosum sanguinem tuum sub specie uini in calice infusum propinans ais: ‘Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus Noui Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.’ Et ante per Salomonem in Prouerbiis hortatus es dicens: ‘Venite et comedite panem meum | et bibite uinum quod miscui uobis!’ Ad tuum ergo conuiuium a te inuitati, a te uocati accedimus, cum plena fide, cum indubitata credulitate confitentes, panem et uinum tuis uerbis a tuo sacerdote consecratum, tuum esse corpus, tuum esse sanguinem. Tu enim ipse qui ueritas es, hoc testaris et affirmas, cui uel minimum refragari infidelitatis crimen est. Panis uini-que figuram oculis cernimus, odorem naribus haurimus, saporem ore gustamus, duritiem atque liquorem tactu sentimus. et tamen non nostris sensibus, sed tuo testimonio credimus. Omnis enim homo mendax, tu solus uerax, tu ipsa ueritas, quę nec decipi potest nec decipere. Nos itaque corpus tuum, clementissime Domine, et tuum sanguinem aliena specie uelatum [p. 41r] fideliter accipimus | nec omnino qua ratione id fieri possit quęrimus | aut quomodo panis uini-que substantia in substantiam corporis et sanguinis tui transeat, cum accidentia non mutentur, scrutamur. Maius est enim miraculum istud | quam ut humano ingenio uel scientia comprehendi possit | te tamen tradente uerum esse credimus | etiam quod intelligere quomodo uerum esse possit nequimus. Etenim suis finibus circumscriptus est intellectus noster, tuę autem potentię, tuę sapientię nullus est finis, nulla circumscriptio: omnem numerum, omnem excedit modum. Stultus est igitur, qui tanti mysterii altitudinem se deprehendisse putet, nisi ipse reueles, ipse aperias, ipse illum tam signularis intelligentię efficias capacem. Nos interim non ideo credimus panem et uinum in substantiam tui corporis et sanguinis transmutari, quia et uxor Loth uersa sit in statuam salis | et [p. 582] uirga Moysi in colubrum | et cibus atque potus in carnem et sanguinem animalis. Nam simul cum accidentibus ista mutata sunt | sed quia nihil uerius esse nouimus his, quę te docente discere contingit. Confitemur te esse Verbum, a quo facta sunt omnia | et sine quo factum est nihil. Quid ergo factu tibi impossibile, si modo illud ut fiat, tuę conuenit maiestati? Absit igitur ut quicquam dubitemus de tam mirabili stupendo-que sacramento, cuius tu et autor es et testis. In quo magis mirari licet tuę in nos benignitatis magnitudinem, quam incomprehensibile operis arcanum. Tu te nobis Domine pręstas in cibum, qui te pro nobis supra crucem obtulisti in sacrificium. sed ibi uisibilis et passibilis et mortalis apparebas, hic lates gloriosus et deuicta iam morte triumphans. Ibi abscondita erat in homine diuinitas, hic panis uini-que figura cęlatur et humanitas. Sed licet neutrum cernant oculi, utrunque tamen confitetur fides. Tu hic totus es, qui in cęlo es totus, cęlestia non derelinquens et terrena uisitans. Nam et in cęlum ascensurus te quotidie nobiscum fore promiseras usque ad seculi consummationem. Itaque et nobiscum es Domine in terra | et cum Patre in cęlo, nobiscum in specie aliena, cum Patre in propria, in terra mundans peccatores, in cęlo mundatos suscipiens. Cęlum et terram imples tua diuinitate. Et quoniam ei tua iuncta est humanitas, ubicunque diuinitas est, illic si uolueris, et humanitatem tuam esse necesse est. Quid ergo mirum, si in multis locis es qui in uno, si in pluribus hostiis qui in una? Porro cum tibi placuisset | ineffabili corporis et sanguinis tui sacramento fideles tuos pascere et tibi unire, sub panis uini-que figura latere uoluisti, ut nemo horreret gustare, quod fideliter gustatum beatitudinem confert. Primus Melchisedech in sacrificio panem et uinum obtulit. Inde tu diceris | in ęternum sacerdos, non secundum ritum eorum qui pecora sacrificabant, sed secundum ordinem Melchisedech, qui pane uino-que litauit. Illius tamen sacrificium signum et umbra fuit, tuum autem ueritas est et lux. tuum istud et prophetę [p. 583] futurum prędicauerunt | et figurę significarunt, ut in eo credendo, quod et uetustas promitteret | et nouitas exiberet, fides nostra stabiliretur atque firmaretur magis. Ab Esaia prędictum audimus: ‘Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc conuiuium pinguium, conuiuium uindemię, pinguium medullatorum, uindemię defecatę’. Et ab Hieremia: ‘Omnis laguncula implebitur uino’. Et ab Ezechiele: ‘Vocabo frumentum et multiplicabo illud, et non ponam uobis famem.’ Et ab Osee: ‘Conuertentur sedentes in umbra eius; uiuent tritico | et germinabunt quasi uinea; memoriale eius sicut uinum Libani.’ Et a Zacharia: ‘Quid enim bonum eius est | et quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum [p. 41v] et uinum germinans uirgines?’ Et a Malachia: ‘In omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.’ Figurę autem atque signa fuere: sacrificium Melchisedech sacerdotis, manna in deserto, agnus paschalis, hostia sanctorum oblata pro peccato, hostia pacificorum oblata Domino, subcinericius panis Elię in itinere, panes propositionis in templo. Quicquid in his fuit significatum, in tui Domine glorificati corporis sacramento credimus impletum. atque ideo non quod uidemus in eo, sed quod credimus adoramus. ut Petri apostoli tui promissum te donante nobis persoluatur dicentis: ‘In quem nunc non uidentes creditis, credentes exultabitis lętitia inenarrabili et glorificata | reportantes finem fidei uestrę salutem animarum uestrarum.’ hoc illud est quod et ipse dixeras : ‘Beati qui non uiderunt et crediderunt!’ Accedimus etiam ad te Domine cum timore et humilitate. Tu es enim ille, de quo in psalmo est dictum: ‘Escam dedit timentibus se.’ tu das teipsum iis qui maiestatem tuam offendere metuunt | et eidem in omnibus obsequi desyderant. Accedimus ad te in amorem tuum insinuari cupientes. tu quippe das escam esurientibus, ut dulcedine charitatis tuę satientur quam esuriunt. Accedimus cum continentię castitatis-que proposito. Nam si non licuit Dauidi et iis qui cum illo [p. 584] erant, edere de panibus sanctificatis, nisi cum se a consuetudine mulierum expiassent, quanto continentiorem esse oportet eum, qui castum corpus tuum, de casta sumptum Virgine et tibi unitum, esurus accedit? Et si de hostia pacificorum uesci iubetur qui fuerit mundus, quanto conuenit esse illum mundiorem, qui te omnis munditię fontem, omnis gratię autorem cupit haurire? Tu es panis uiuus uitam nobis donans quam non habemus, et a morte liberans quam timemus. Ais enim: ‘Ego sum panis uitę. patres uestri manducauerunt manna in deserto et mortui sunt. hic est panis de cęlo descendens, ut siquis ex ipso manducauerit non moriatur. Ego sum panis uiuus qui de cęlo descendi. siquis manducauerit ex hoc pane, uiuet in ęternum. Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita. ’ Nihil est Domine tua ista oblatione melius, nihil pulchrius, nihil dulcius, nihil iocundius. ‘Quid est bonum eius, inquit Zacharias, et quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum et uinum germinans uirgines?’ Bonus et pulcher es, non reprobis sed electis et fidei uirginitatem consecutis, non hereticis a sponsa tua Ecclesia alienatis atque fornicantibus. Tui pręterea sacramenti dulcedo a psalmista mel dicitur, quoniam nihil aliud in terra gustu dulcius inuenit, cuius nomine illam exprimeret. ‘Cibauit illos, inquit, ex adipe frumenti, et de petra melle saturauit eos.’ Idem alibi: ‘Gustate et uidete, quoniam suauis est Dominus.’ Tu tua suauitate, isto melle | in cęlo reficis angelos | animas-que sanctas | et mortales pascis in terra. Vnde dicitur: ‘Panem cęli dedit eis, panem angelorum manducauit homo.’ Postremo quod cibus iste ac potus, quem abs te nobis datum pro maximo munere accipimus, gaudere nos et exultare faciat, psalmista testatus est dicens: ‘Educis panem de terra, et uinum lętificat cor hominis.’ Cum ergo mysticum alimentum istud tantum ac tale sit, merito quidem eucharistiam, id est, bonam gratiam uocant. Se enim pie [p. 585] sumentibus magnam multiplicem-que confert gratiam | et ad summam usque prouehit beatitudinem. Te quippe in ipso sumimus, qui totius boni largitor es, totius distributor felicitatis atque glorię. Tu sub aliena [p. 42r] specie latens et delicta nostra purgas | et purgatos ad purius uiuendi studium dirigis. Quod si in Leuitico quicquid tetigerit carnes hostię pro peccato oblatę sanctificari dicitur, quis dubitat, quin istud quod pręcessit in figura, cumulatius impleatur in ueritate? Tu ille es qui solo tactu leprosum mundasti, mulierem sanguine fluentem curasti, puellam mortuam ad uitam reuocasti. ut ostenderes in te esse uirtutem peccata pręterita delendi, futura cauendi | et qui in peccatis mortui iacent, ad spem uitę ęternę errigendi. Tua pręterea in Ecclesiastico uox est: ‘Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient.’ Esuries ista et sitis desyderium tui est. quo desyderio qui affecti fuerint, beati erunt quia saturabuntur. Incipient enim repleri uirtutibus, qui ante uitiis referti erant. ut fiat quod in psalmo dicitur: ‘A fructu frumenti uini et olei multiplicati sunt.’ Quod ut nobis contingat, ipse per Prophetam hortaris dicens: ‘Dilata os tuum, et implebo illud.’ Qui paratior accedit magis dilatatur, et qui magis dilatatur, magis et impletur. Cum autem implemur , tunc pręcipue ad te diligendum accendimur. Hoc Propheta spiritualiter expertus admiratur et ait: ‘Impinguasti in oleo caput meum, et calix meus inebrians quam pręclarus est!’ Sed oleum, quia lucernis additur, mentis illuminationem signare uidetur. ut qui prius in tenebris ignorantię erant, iam intelligentię donum attingant. Perinde atque illi, quorum oculi tenebantur ne te agnoscerent, et postea quidem cognouerunt, dum te ad suum diuertere hospitium cogunt, dum te aperiente Scripturas discunt | per panis fracti sacramentum in tui agnitionem se uenisse confessi sunt. Huius panis uirtute animam quoque effici pulcherrimam Ezechielis prophetę testimonio discimus dicentis: ‘Similam et mel et oleum comedisti, et decora facta es uehementer nimis.’ Ex hoc pręterea ad [p. 586] resistendum diabolo uires acquirimus | et contra carnis certamina efficimur fortiores, dicente Propheta: ‘Parasti in conspectu meo mensam aduersus eos qui tribulant me. ’ Demum uicto diabolo et spiritu carni dominante | multa animi pace, multa quiete fruimur, iuxta illud: ‘Qui ponit fines tuos pacem | et adipe frumenti satiat te.’ Et, quid est usquam uirtutis, quid gratię, quid felicitatis Domine Iesu Christe, quod tibi digne communicantes non adipiscimur? Tu in nobis es | et nos in te, quoties tuo cibo et tuo potu anima nostra reficitur. Ais enim: ‘Caro mea uere est cibus et sanguis meus uere est potus | qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo.’ Et quoniam uita es, in te manentes te-que in nobis manentem habentes uiuimus in ęternum. Quamobrem subiungens inquis: ‘Sicut misit me uiuens Pater | et ego uiuo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse uiuet propter me.’ Reliquum est ut sic uiuendo beatitudine fruamur | perpetua et ęterna. Iccirco ut illam nobis conferas , mones et ais: ‘Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in uitam ęternam, quem Filius hominis dabit uobis. hunc enim Pater signauit Deus. ’ Et iterum: ‘Ego sum panis uitę. qui uenit ad me non esuriet, et qui credit in me non sitiet in ęternum.’ Ad beatos ista pertinere etiam Apocalypsis docet, ubi dicitur: ‘Non esurient neque sitient amplius | neque cadet super illos sol | neque ullus ęstus, quoniam Agnus qui in medio throni est, reget illos | et deducet eos ad uitę fontes aquarum | et absterget Deus omnem lachrymam ab oculis eorum.’ Quas ergo tibi gratias benignissime Domine pro tam immenso munere agemus? quę pręconia, quas laudes persoluemus? Nihil aliud a [p. 42v] nobis exigere uideris | quam ne polluto ore tua dona contaminemus. At hoc etiam nisi te imbecillitatem nostram adiuuante pręstare nequimus. Tu ipse igitur qui tam liberaliter ad epulas tuas nos inuitas, da ut semper ad illas digni ueniamus | ut-que tua carne ac tuo sanguine cum quanta conuenit mentis et corporis puritate reficiamur, quod-que ad memoriam tuę passionis et nostrę [p. 587] redemptionis constituisti dicens: ‘Hoc facite in mei commemorationem’, pręsta ut quotidie ista meditantes, nullo die, nulla hora, nullo temporis momento obliuiscamur tui.

In eos, qvi sacramentvm male svmvnt Caput XVIII

Cum igitur tanti emolumenti sit | tantę-que felicitatis uero pane ac uero potu isto uti, nonne miseri sunt et infelices, qui uel indigni ad sumendum accedunt | uel omnino sumere contemnunt? Indigne autem accedunt, qui poenitentiam peccatorum, ut debent, non egerunt | nec satis diligentes in confitendis reatibus fuere | neque ab omnibus continendi sese propositum habent. Si conscientia tua te accusat, cur pollutus Agni purissimi carnem gustando inquinas? Non culpam sic agendo diluis sed grauas | et in maximum te pręcipitas scelus. audi Apostolum dicentem: ‘Quicunque manducauerit panem | et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat | et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit | non diiudicans corpus Domini’. Quid est reum esse corporis et sanguinis Domini | nisi illis fieri similem, qui Saluatorem contumeliis affectum crucifixerunt? Verbis illi [p. 588] petulantibus insultabant, tu gustu temerario offendis; flagellis illi percutiebant, tu manibus immundis contrectando uiolas; crucifigebant illi, tu quotidie peccatorum tuorum aculeis confodere non dubitas; illi saltem ut honeste sepeliretur permisere, tu in foueam feculenti pectoris mundissimum Dominum pręcipitas. Quamobrem ipse idem in Malachia propheta de talibus conquęritur dicens: ‘Ad uos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum. et dicitis: In quo despeximus nomen tuum? in eo quod offertis super altare meum panem pollutum. et dicitis: in quo polluimus te? in eo quod dicitis | Mensa Domini despecta est’. Offerimus panem pollutum, quoties impuris manibus oblationem sanctam contrectamus. Et licet illa pollui non possit, nobis tamen nostra imputatur nequitia. Mensam autem Domini despectam esse dicere uidemur, quoties ad eam contemptim temerarie-que accedimus, quasi ad corporis communes epulas inuitati, non ad animę alimentum singulare. Si ergo mundari se aliquis ita credat | et pro delicto satisfacere, uehementer fallitur. Immundior etiam efficitur ipsa confidentię temeritate. Vnde per Hieremiam prophetam a Domino arguitur dicente: ‘Quid est quod dilectus meus in domo mea facit scelera multa? nunquid carnes sanctę auferent a te malicias tuas?’ Profecto (ut diximus) non solum non auferent, sed etiam addent. immo si is qui talia pręsumit, poenitentiam non egerit, in dies deterius labetur fiet-que imbecillior atque debilior diuina ope penitus destitutus. Proditum est in annalibus regum Iuda, quod Palestini arcam Testamenti captam Azothum detulerint | et in templo idoli Dagon collocarint. protinus corruisse simulacrum dicitur | et capite ac manibus fuisse truncatum. Azothios quoque graui admodum ualetudine laborasse, donec Israhelitis arca fuit reddita. Arca ista typus Christi erat | cuius corpus qui indigne contrectat, Palestinus est; qui in gulam male affectam mittere non metuit, in templo Dagon illud collocat. Corruet igitur ipse et confringetur, truncum fiet inutile capite ac [p. 43r] manibus carens, quoniam neque cogitare neque facere poterit quod ei prodesse queat ad salutem. Et cum ad [p. 589] bene agendum nihil sibi supererit uirium, cum Azothiis ęgrotabit, donec agat poenitentiam | se-que restituat sibi | et pro crimine satisfacere incipiat, quoniam neque tam nequiter delinquenti denegatur locus poenitentię. Habetur enim in Paralipomenon libro, quod magna populi pars non sanctificata comedere Phase ausa fuerit | sed cum se peccasse dolerent | et Ezechias pro eis orasset, placatus fuisse Dominus dicitur. Tibi quoque cui nunc iratus est, procul dubio placabitur, si te peccati poenituerit | ueniam-que fueris precatus. Omnibus patet ad Dominum reditus, et reuertenti misericordia denegatur nemini. Quod si redire neglexeris | et in aliquo flagitio pertinaciter perseuerans ad sancta sanctorum non timueris accedere, diabolo ad te possidendum perdendum-que aditum aperies. Nam de Iuda quoque scriptum est, quod post bucellam Sathanas in eum introiuit. Atque ita ille maligna suggestione superatus maturauit scelerate perficere, quod impie cogitarat. et qui Dominicam coenam ore sacrilego delibare pręsumpsit, factus est Domini proditor. Hunc si imitari in gustando sacramento perges, nonne etiam tibi dicere poterit Dominus: ‘Ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. et vę homini illi per quem Filius hominis tradetur’? Tradidit illum Iudas impiis Iudeis, tu eundem tradis tibi impuro. Hanc ob rem nisi te correxeris | poenitentiam-que egeris | ac pro tanta tua temeritate fleueris, acerbissimas quidem et nullo fine concludendas in inferno poenas dabis. Sic enim in Leuitico scribitur: ‘Anima polluta, quę ederit de carnibus hostię pacificorum, quę oblata est Domino, peribit de populis suis.’ Periit et Oza infelix, qui prophanam manum arcę sanctę, licet labenti supponere fuit ausus. ‘percussit eum Dominus (ut ait Scriptura) super temeritate et mortuus est.’ Atque ut apertius intelligas distantiam digne et indigne ad sacrosanctum libamen accedentium, disce quid in Esaia scriptum sit: ‘Hęc dicit Dominus Deus inquit: ecce serui mei comedent, et uos esurietis; ecce serui mei bibent, et uos sitietis; ecce serui mei laudabunt prę exultatione cordis, et uos [p. 590] clamabitis prę dolore cordis | et prę contritione spiritus ululabitis’. Quod si certum est damnandos esse eos | qui impoenitentes decesserint, quanto magis cum ad impoenitentiam accesserit temeritas indigne communicandi?

In eos qvi sacramentvm svmere excvsant. Caput XIX

Cęterum non fortasse minus peccant illi, quibus tametsi uereantur polluti accedere, magis libet abstinere | quam operam dare ac moliri | ut digni accedant. Timent scilicet Domino communicare, et eiusdem minas imperterrita aure excipiunt. Ait enim: Ioan. 6 ‘Nisi manducaueritis carnem Filii hominis | et sanguinem eius biberitis, non habebitis uitam in uobis.’ Verentur itaque diuinis libamentis uesci, et in peccato perseuerando Deum offendere non uerentur. Communicare quidem non debent, nisi rite atque ordine pręparentur | sed pręparari ita eos oportet, ut communicatione digni habeantur. Alioquin et indigne accedens perit propter temeritatem | et accedere nolens damnatur | propter sese corrigendi negligentiam. Quid enim prodest Christum honorare, dum te indignum iudicans corpore eius et sanguine abstines, si peccato non abstineas, quo ipsum ad iracundiam prouocas | et prudens [p. 43v] ac uolens te illius conuiuio indignum pręstas? Omnes certe indigni sumus, cum nemo sit qui [p. 591] non peccet , nemo cui cum centurione in Christum credente dicere non conueniat: ‘Domine non sum dignus, ut intres sub tectum meum.’ In eo tamen digni censemur, si poenitentes, si confessi, si humiles accedimus. Talem cum te iam esse noueris, accedere ne dubites; ab illo inuitaris, qui omnes conclusit sub peccato, ut omnium misereatur. Talis cum accesseris mundaberis, continentior constantior-que efficiere | denique tutemet longe alium quam qui fueras esse senties. At uero si etiam rite pręparatus communicare nolueris, (uide quantum tibi incommodi inde oritur) uitam in te non habebis. In morte ergo eris. Quidni? Si uetus quoque Lex id testetur dicens: Numeri 9 ‘Siquis et mundus est et in itinere non fuit, et non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis. Quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo, peccatum suum ipse portabit.’ Tam Lege igitur quam Euangelio, ut Christo communices compelleris. id ipsum insuper Ecclesię sancte edictum tibi confirmat: ‘Qui pro sceleribus suis inquit, duobus uel tribus annis non communicant , excommunicandi sunt, donec poenitentiam agant’. Valde etiam expauescenda est illa Domini sententia in illos qui ad coenam uocati uenire recusarunt promulgata. ‘Nemo inquit uirorum illorum qui uocati sunt, gustabunt coenam meam.’ Quod ergo nunc inuitatus gustare negligis, postea cum maxime cupies, attingere non poteris. Tunc enim erit tempus iustitię atque iudicii, nunc est miserationis et uenię. Pręterea si isti qui flagitii alicuius conscii sacramentum sumere perhorrescunt, damnabiles habentur, quid de illis dicemus | qui omnino contemnunt ? et infidelitate quadam lapsi illo sibi non opus esse asseuerant? De iis quidem per Osee prophetam ait Dominus: 7 ‘Super uinum et triticum ruminabant, et recesserunt a me.’ Illi ruminant super uinum et triticum, qui Christi sacramentum plena fide non suscipiunt | et dum dubitant | a Christo quoque alienantur. Quomodo enim Christianus est, qui uerbis Christi non pręstat fidem? 62 His in Esaia etiam iurat [p. 592] Dominus in dextera sua | et in brachio fortitudinis suę | se non daturum ultra triticum neque uinum. Non enim possunt mereri gratiam fructum-que sacramenti, qui uel dubii sumunt illud | uel increduli despiciunt | acrius tandem puniendi quam qui olim Legalibus sacrificiis detraxissent, dicente Apostolo: Ad Heb. 10 ‘Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus uel tribus testibus moritur. quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcauerit ? et sanguinem Testamenti pollutum dixerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratię contumeliam fecerit?’ Profecto qui non credunt | conculcant Filium Dei, non pedibus sed infidelitate, et sanguinem eius pollutum dicunt, non uerborum prolatione (quis enim adeo impius est, ut id audeat dicere?) sed mentis infidę auersione ab eo a quo redempti sunt. Et Spiritui Sancto contumeliam faciunt, erga tanta beneficia ingrati et illiberales. Nos demum cum ab istorum perfidia qui eucharistiam nolunt admittere, tum ab eorum negligentia | qui imparati metuunt | tum denique ab illorum temeritate qui indigne accipiunt, abhorrentes, omni solicitudine curemus, ut credendo, ut poenitendo, ut Domino in omnibus obediendo | ad tam salutare conuiuium accedamus. In quo et pręsentis infirmitatis certissimum est remedium | et futurę beatitudinis perfecta gloria. Hactenus de eucharistię sacramento. ad quod quoniam ieiuni accedere solemus, non incongrue nunc de ieiunio disseremus. [p. 44r] [p. 593]

De ieivnio et refectione. Caput XX

Ieiunium uidetur institutum pręcipue aduersus carnis nostrę petulantiam, ut debilitatis corporis uiribus turpium uoluptatum in nobis lassescat appetitio. quę certe si satis domita fuerit, expeditior pronior-que erit uia ad bene beate-que uiuendum. Ieiunium igitur non ab re tam ueteri quam noua Lege commendatur. numeri 9 Moyses quadraginta diebus et totidem noctibus ieiunus permansit, quando tabulas Foederis digito Dei scriptas accepit. quibus ob plebis impietatem confractis totidem dierum noctium-que repetito ieiunio alias tabulas impetrauit | atque Deum ipsum populo qui peccauerat, reddidit placatum. reg. 3. 19 Helias propheta cum etiam ipse per dies quadraginta nihil gustasset, ad montem Dei peruenisse dicitur. Eundem postea dierum numerum Saluator noster suo consecrauit ieiunio. quod nos obseruare quidem Ecclesię edicto iubemur, quantum fragilitas nostra patitur, semel in die comedendo , pręter illos dies, qui Dominicę resurrectionis memoria festi feriati-que habentur. Ieiunii autem tempore abstinemus carnibus atque lacticinis, quod in his plus nutrimenti esse constat ad lasciuię incitamenta. Qui uero arctius ieiunant, in refectione pane et aqua contenti sunt, aliis abstinent. Sed uirium habenda ratio est | atque ita ieiunandum, ut corpus non lasciuiat | et tamen ad uitę religiosę opera possit sufficere. Satius est orare in ecclesia, psallere, laudis sacrificia offerre, diuina discere uel docere | quam abstinentia nimia debilitatum nihil horum posse pręstare. His autem omnibus moderata ieiunia conferunt multum | plurimum-que iuuamenti subministrant. Vnde quosdam uini usu [p. 594] se abdicare uilioribus-que cibis uitam sustentare minime piget. 35 Abstemii semper fuere filii Ionadab (ut in Hieremia est scriptum) et audiunt a Domino: ‘Non deficiet uir de stirpe Ionadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.’ Fore se sapientiorem credit Salomon, si abstemius uiueret | et: Eccl. 1 ‘Cogitaui inquit in corde meo abstrahere a uino carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam.’ Leuit. 10 Sacerdotes tabernaculum intraturi uinum et quod inebriare potest bibere lege diuina prohibentur. Dei enim ministros maxime sobrios esse conuenit. numeri 6; Ezechi. 44 Illis etiam qui ex uoto Domino consecrabantur, quos nazareos uocabant , pręceptum erat ne uinum gustarent | neque quicquid ab uua fuisset expressum, donec uotum perficerent. Daniel 1 Daniel, Anania, Azaria et Misahel, cum Babylonię captiui essent , leguminibus aliti et aqua potati habitiores apparuerunt cęteris, qui uino regis-que epulis nutriti erant. Ioanni Baptistę in deserto locustę et mel syluestre cibus fuit, uinum et siceram non gustauit. 1: 5 Paulus apostolus Timotheo discipulo scribens monet, ne aquam biberet sed modico uino uteretur. Nequis autem gulę suę fauens Apostoli patrocinio se defendat, hic qui ab aquę potu cessare iubetur egrotabat. ‘Noli adhuc aquam bibere inquit, propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates, sed modico uino utere.’ hoc est, non multo ad luxuriam, sed modico et aqua diluto ad languidi corporis iuuamentum. Nemo tamen nefas putet | uel carnibus uesci extra ieiunium, nisi uotum obstet, ne in Hebionitarum incidat heresim. uel etiam ieiunando uini usum damnet, ne ipse cum Taciano Encratidarum autore damnandus iudicetur. Nam Dominus et Saluator noster his usus est, ut euangelistę testantur, et in Chana Galileę ad nuptias | et in Hierosolymis quando Pascha cum discipulis celebrauit. In quo ostendere [p. 44v] uoluit | nullum crimen esse siquis his utatur, nisi cum Ecclesię interdictum | uel uoluntarium impediat uotum. Quisquis ergo aut carnis usu | aut uini potu | aut utro-que sponte se abdicat, non quia non liceat his uti hoc agat, sed quia iuuat | pro peccato [p. 595] satisfaciendi gratia | corporis-que castigandi, ut lasciuiat minus et contra spiritum rarius insurgat. Hac de causa pleri-que uili admodum uictu contenti cibaria delicatiora sibi submouere. Ruth mulier, quę in genealogia Christi censeri meruit, cum a Booz satis diuite uiro hospitaliter acciperetur, panem in aceto intinctum comedisse dicitur, aquam potasse | fuisse-que saturatam. adeo tunc locupletiorum quoque mensę luxuria carebant. Panibus uiginti ordeaceis Elias centum uiros memoratur satiasse reliquias-que collegisse. Credimus etiam ipsum tali cibo usum fuisse, qualem aliis apposuit. cui ergo miraculorum operatio concessa fuerat, eum ordeo uesci non piguit. Ezechiel ut famem futuram partim uerbis | partim re atque opere nunciaret, frumentum, ordeum, fabam, lentem, milium, uitiam | per dies centum quadraginta comedere iubetur | et aquam potare. At nos fabam ipsam respuimus tanquam Pythagorę, non Christi discipuli. nos triticum nisi in similaginem redactum fastidimus | et uina delicatiora conquirimus | nulla in parte sanctis prophetis istis comparandi. Sed etiam Ioannes plus quam propheta, in matris adhuc aluo sanctificatus, non pepones esitauit sed locustas, nec uinum gustauit, sed haustas de Iordane aquas. Non grauabunt nos ieiunia nostra, si sanctorum parsimoniam cogitabimus, ut saltem imitari eos non pigeat, quos ęquiparare nequimus. Apostoli quoque Domini spicas manibus conterentes esuriem sedant | neque ab ordeaceis abhorrent, quos etiam aliis apponere iubentur, cum turbam saturauit Dominus. Et tunc quidem quinque tantum panes habuerunt, quod nec ipsis qui duodecim erant, sufficere potuisset. vt-que apertius quanta illis cura sibi esset intelligas, cum conscensa naui trans fretum irent, obliti sunt (ut in Mattheo legitur) secum panes deferre. Qui enim diuinę contemplationis dulcedine quotidie satiantur, uix uentri suo tunc prouident, cum esurire coguntur. Parandi autem uictus nimiam solicitudinem Dominus quoque extenuat cum ait: ‘Nolite soliciti esse dicentes: Quid manducabimus, aut, quid bibemus, aut quo operiemur, sed [p. 596] quęrite inquit primum regnum Dei et iustitiam eius, et hęc omnia apponentur uobis.’ Ne quem ergo ad Dei seruitia iterum retardet inopię metus, his Domini uerbis confirmatus in illo spem collocet. non tamen ocio et ignauię sese dedat: laborantes ille adiuuat, non desides neque somniculosos. et quoties hominis industria quantum necessitati satis est nequit parare, ipse suppeditat. Agar cum filio per desertum errans cum uehementer sitiret, angeli indicio puteum comperit | et inde hausta aqua se et puerum a pernicie seruauit. Sanson nazareus, cum et ipse siti enectus clamasset ad Dominum, egressis de molari maxillę asinę aquis seruatus est. Elias in torrente Charith latens Deo procurante a coruis pascitur. Cum per deserta Idumeę arida arenosa-que ducerent exercitum Achab et Iosaphat reges aduersus Moabitas | et siti plurimum laborarent, excauarunt scrobes , quę orante Eliseo aquis repletę multitudinem ab imminente periculo liberarunt . Olim quoque cum ab Aegypto Moyse duce Hebrei ad Terram Promissionis pergerent, manna de cęlo esurientibus, aquę de petra erumpentes remedio sitientibus fuere. Et si Deus nunquam defuit | ne delinquentibus quidem turbis | ob eius merita qui illis pręerat, quanto minus defuturus est ei, qui [p. 45r] relictis omnibus ipsius sese dedicat seruituti? Recte itaque a psalmista est dictum: ps. 36 ‘Iunior fui et senui, et non uidi iustum derelictum | nec semen eius quęrens panem.’ et in alio psalmo: ps. 144 ‘Oculi omnium in te sperant Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. aperis tu manum tuam | et imples omne animal benedictione.’ Et alibi: ps. 32 ‘Ecce inquit oculi Domini super timentes eum | et in eos qui sperant in misericordia eius, ut erruat a morte animas eorum et alat eos in fame.’ Denique abundant qui seruiunt mundo, et tu egestatem times seruiens Deo? Pascit ille uolatilia cęli, et te quem ad suam similitudinem facere uoluit non pascet? Iacta igitur (ut Propheta ait) cogitatum tuum in Domino, | et [p. 597] ipse te enutriet. Quod si tibi ieiunia placebunt, de quibus nunc loquimur, modicus et tenuis uictus tibi satis erit. sin uero gulę uentri-que seruies, nihil erit satis.

Qvale debeat esse ieivnivm et qvanta sit eivs virtvs. Caput XXI

Quale autem debeat esse ieiunium, docet Saluator in Euangelio dicens: Matth. 6 ‘Cum ieiunatis nolite fieri sicut hypocritę tristes. demoliuntur enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. Amen dico uobis: receperunt mercedem suam.’ Non uere tristem esse prohibet. Ieiunium enim proprie poenitentium est dolentium-que pro peccato quod commiserunt. sed simulate tristari uetat | hypocritarum more, qui omnia ad iactantiam faciunt, uti hominum rumusculos aucupentur, dum sancti dici quam esse malunt. Ideo non uerę glorię, cui adipiscendę non student, sed inanis, ad quam se totos componunt, mercedem recipiunt. ‘Tu autem cum ieiunas inquit, unge caput tuum | et faciem tuam laua, ne uidearis hominibus ieiunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito. et Pater tuus qui uidet in abscondito, reddet tibi.’ Non delibutum unguentis te incedere pręcipit, quod luxurię uitium est, sed quia caput tuum Christus est, pasce esurientem, pota sitientem, uesti nudum, et caput tuum [p. 598] unxisti. Ait enim: ‘Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.’ Deinde maculas animę tuę poenitudinis fletu ablue, et faciem tuam lauasti . atque non hominibus ieiunare uideberis, sed Deo. Tale habetur illud, de quo in Esaia clamantem auidimus Dominum: ‘Hoc est ieiunium quod elegi: dissolue colligationes impietatis, solue fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos | et omne onus dirumpe. frange esurienti panem tuum | et egenos uagos-que induc in domum tuam. cum uideris nudum operi eum, et carnem tuam ne despexeris.’ hoc est, quod dolo interuerteris redde, inopem ęre alieno oppressum libera, cibum quem ieiunando tibi subtrahis da indigenti, aduenam suscipe hospitio, pauperis nuditatem tege | nec contemnas. quia tua caro est, pręsertim si in Christo tecum regeneratus est | Unum habetis patrem Deum, unum caput Christum, unum corpus Ecclesiam. Hoc igitur erit ieiunium electum, pium, fidele, sanctum. de quo etiam Iohel propheta dixit: ‘Sanctificate ieiunium.’ Non enim sufficit cibi abstinentia, nisi et a peccatis abstineamus | et piis actionibus exerceamur | nos-que in omnibus fidei synceritate sanctificemus. Cauendum quoque est ne ieiuni contemnamus non ieiunantes, fortasse innocentiores absque ieiunio | quam nos cum ieiunio. Apostoli pręceptum est: ‘Qui non manducat manducantem non iudicet!’ Male ab alimentis abstinet, qui a detractione proximi linguam non coercet. Ieiunium non superbię opus esse debet sed humilitatis. [p. 45r] Qui ieiunando superbit, phariseorum imitator est | et eorum qui Christum adeuntes dixerunt: Mat. 9 ‘Quare nos et pharisei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant?’ Si uis igitur, ut ieiunium tuum Deo gratum sit, nihil tibi ita arroges, ut aliis detrahas, alios sugilles, sed operam da, ut cum psalmista dicere possis: ps. 34 ‘In ieiunio humiliabam animam meam.’ Porro ieiunium ipsum quantę uirtutis sit | quanti-que emolumenti, exempla in diuinis scripturis relata testantur. Esdras sacerdos, cum a Caldea dimissus Hierosolymam rediret, triduo cum suis ięiunasse | preces-que pro itinere [p. 599] obtulisse dicitur | uoti-que compos factus fuisse. Iosaphat rex Iuda uiribus impar ieiunio et oratione superauit inimicos. Iudit uidua eisdem armis munita Olophernem Assyriorum ducem interfecit. Et Iudas Machabeus ingentes gentilium exercitus post triduanum ieiunium parua manu aggressus profligauit. Pręterea Christus Dominus per dies quadraginta nihil gustando diaboli tentamenta uicit. Et cum demoniacum surdum ac mutum curasset: ‘Hoc demonium inquit non eiicitur, nisi in ieiunio et oratione.’ Prodigus filius, qui bona scortando luxuriando-que abligurierat, tunc ad patrem flagitii sui poenitens rediit, cum esurire coepisset. Deus Iudeis placari paratus, per Iohelem clamabat: ‘Conuertimini ad me in toto corde uestro, in ieiunio et fletu et planctu!’ Et Niniuitis ieiunantibus pepercit, quos-que minatus fuerat se funditus euersurum, seruauit. Danieli ieiunanti et oranti Christi uenturi mysteria reuelantur. Ieiunium ergo peregre proficiscentibus iter prosperum impetrat, contra hostium uim pręualet, demonum malignitatem contundit, obscoenę libidinis cupidinem coercet, Deum placat, ueniam exorat, mentem ad cęlestia errigit | Postremo per ieiunium atque abstinentiam ad cęlestem usque beatitudinem peruenitur. Luc. 6 ‘Beati inquit qui nunc esuritis, quoniam saturabimini.’ Et in Hieremia ait: ‘Inebriaui animam lassam | et omnem animam esurientem saturaui.’ Hęc est illa saturitas, quam se consecuturum sperabat Dauid cum diceret: ‘Satiabor cum apparuerit gloria tua.’ Sancti enim qui se quondam ieiuniis afflixerunt, ‘non esurient amplius (ut Esaias ait) neque sitient, et non percutiet eos ęstus et sol, quia miserator eorum reget eos | et ad fontes aquarum potabit eos.’ et in Apocalypsi Dominus: ‘Ego inquit sitienti dabo de fonte aquę uiuę gratis.’ Igitur tu es ille Domine qui esurientes et sitientes tuo solo aspectu satias, tu panis indeficiens, tu fons uiuus. Tu da, ut tibi placeant ieiunia nostra, ut cum placuerint, a te tandem tua dulcedine satiemur. Non erit molesta inedia, quam spes eiusmodi futurę saturitatis consolabitur. Tu es farina illa Elisei, qui uel [p. 600] amarissimum ieiunii nostri pulmentum uertis in dulcorem. Omne onus laborum nostrorum leuas istius quam in te fiximus spei suauitate. Itaque et cum ieiunamus tibi ieiunamus, et cum reficimur tibi gratias agimus, et postquam refecti sumus te laudamus. Quod ut nos doceres, te quoque fecisse meminimus, quando Pascha cum discipulis celebrares. Confitemur enim et quod ieiunamus | et quod reficimur, tuum esse beneficium non nostram uirtutem, tuę largitatis donum non nostrum meritum. Post ieiunii refectionis-que dissertationem | consequens est | ut gulę uitium quam detestandum sit consideremus .

De vitio victvm delicatiorem exigentivm. Caput XXII

Gulositatis indicium est | in mensa minus lauti apparatus monachi accumbentis mussitatio. Licentioris igitur gulę sunt, quos non pudet, cęteris in silentio [p. 46r] considentibus, corrugare nares, frontem contrahere, os distorquere | et gestu nutu-que ipso uel de cibo | uel de potu conqueri. Hic fastidit legumina, ille minutos pisciculos contemnit, alius olera aspernatur, alii cibarius panis odio est, alium uini austeritas offendit. quod si acescere coeperit, stomacho noxium argumentatur | et frigorificum esse [p. 601] medicorum testimonio probare nititur. Eo interdum impatientię quidam procedunt, ut suis prępositis insultent delicatiora exigentes quam quibus illi contenti sunt. Carebit hoc uitio, qui eorum uitam uictum-que persępe considerabit, quos Deo constat placuisse, memoriter-que tenebit, quid illi in solitudine degentes esitarint | quid-ue potarint. ‘quibus (ut Hieronymus ait) coctum aliquid accepisse luxuria uidebatur. qui etiam languentes aquam frigidam, sicut de fonte hausta erat, bibebant |’ ‘ac tam procul a uino quam ab urbibus aberant.’ nunc tanto magis Deo fruuntur, quanto continentius uixerunt. Rursum pensitare proderit, quantum deliquerant illi | qualiter-que a Deo mulctati sint, qui ob gulę incontinentiam in Moysen murmurauerunt. Profecti ab Aegypto ibant cum illo per solitudinem | et cum esurirent, manna de cęlo pluente aliti sunt, et cum sitirent, aquis de petra eductis potati. Deinde postquam manna contempto Aegyptias dapes concupissent, coturnicum uis ingens castra operuit. quarum carnibus ad nauseam usque satiati, malę concupiscentię proteruę-que murmurationis, qua et Deum et Moysen ducem suum offenderant, poenas dedere. Nam ut in psalmo dicitur: ‘Adhuc escę eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei descendit super eos, et occidit pingues eorum | et electos Israhel impediuit.’ Nemo igitur sibi tutum putet | non contentari iis quę Deo largiente in monasterio habentur, uel ob hoc patres incusare, quod ipse minus copiose abundet, cum necessaria suppetant. Paupertatem professus es, et copiam exigis? obedientiam uouisti, et maioribus audes esse molestus? quid amplius quęreres in seculo | quam quod concupiscis in monasterio? Si monachi geris indumentum, cur dissimilem habes affectum? Memento quia religionem ingressus es, ut Deo seruias et uentri seruire desinas. Nunc de illis dicam, quos ieiunii grauat obseruatio, qui uel male ieiunant | uel omnino non ieiunant. [p. 602]

De vitio male ieivnantivm. Caput XXIII

Male ieiunantes arguit Dominus dicens: Zacharia 7 ‘Cum ieiunaretis et plangeretis, nunquid ieiunium ieiunastis mihi?’ Non enim Domino ieiunant, qui exquisitis dapibus poculis-que mensam opimant | et non corpus affligere, sed gulę blandiri student. Non Deo ieiunant, qui ab escis tantum se continent, et uitia non derelinquunt. Non denique Deo ieiunant, qui ieiunio se satisfacere putant, et Dei pręcepta implere negligunt. Quid enim prodest corpus tenuare abstinentia, et prauas cupiditates ab animo non euellere? si sic ieiunas, non Christum imitaris, sed diabolum. qui certe neque comedit neque bibit, et tamen nunquam a sua peruersitate resipiscit. Sicut nec illi, quibus lamentantibus, quod ieiunando calamitatem nequirent auertere, Deus respondit: Esaia 53 ‘Ecce in die ieiunii uestri inuenitur uoluntas uestra, et omnes debitores uestros repetitis. ecce ad lites et contentiones ieiunatis, et percutitis pugno impie.’ Sicut ergo aurum luto sordidatum non splendet, ita nec ieiunium efficax est ad Deum placandum, si uitia non cessant. Ob hoc sane ad Hieremiam clamat Dominus: Hiere. 14 ‘Noli orare pro populo isto in bonum. cum ieiunauerint, non exaudiam preces eorum, et si obtulerint [p. 46v] holocausta et uictimas, non suscipiam ea.’ Reg. 1 14 Quod si propter unum Ionatham, qui contra Saulis patris interdictum parum mellis gustauerat, Deus iratus non dedit responsum, quomodo eum exaudiet, qui suę Ecclesię iussa contemnit? [p. 603]

De vitio ieivnare nolentivm ventriqve indvlgentivm. Caput XXIV

Quanuis autem aliquis in uoluptatibus flagitiis-que perseueret et obduret, si tamen cum iubetur ieiunat, futurę emendationis nonnulla spes est. Non est enim in illo penitus extinctus Dei timor, qui uel hac una in re formidat non obtemperare | Sed quid de illorum obstinatione sperare licebit, qui cum nihil boni agant, ne ieiunare quidem uolunt | et dum gulę indulgent, indictam quoque ab Ecclesia abstinentiam irrident? An ignorant quod Ecclesię mandatum | Dei mandatum sit? dicente Domino: ‘Qui uos audit, me audit, et qui uos spernit, me spernit, et qui me spernit, spernit eum qui me misit .’ Dum igitur uentri suo quam Deo nostro malunt obedire, deus eorum uenter est. quod hic suadet id sequuntur, quod autem Deus noster iubet contemnunt. neque eos pudet gulę suę fieri mancipia, cuius dominos esse conuenerat. Quid tandem, impune-ne id sibi futurum sperant, quod nulla re impediti nisi gulę uitio, ieiunare ne iussi quidem uolunt? Sed si uiro Dei misso in Bethel, cui mandatum fuerat, nequid ibi gustaret, donec redisset, semel pręterisse mandatum non fuit impune | quomodo hi non punientur, qui nunquam parent? Ille sedens adhuc ad mensam a Domino sibi dictum audiuit: ‘Quoniam non obedisti sermoni meo, non infereris in sepulchro patrum tuorum ’ | cum-que rediret, a leone in uia oppressus occiditur | et ab hominibus ibidem tumulatur. Et hi qui assidue peccant | nullo prorsus ieiunantes die, ne scilicet siquando non coenitent, inedia extinguantur, Dei uindictam non uerentur? Ille quidem ab altero deceptus [p. 604] prandium cum ipso iniit ignoranter-que peccauit, et talia passus est. hi uero cum scientes uolentes-que delinquant, nihil supplicii sibi infligendum arbitrantur? "Cur ergo inquiunt leonis morsibus non laceramur?" quibus respondendum est: "Quia non estis uiri Dei sicut ille, qui leui mortis genere pro reatu satisfecit, ut spiritus saluus fieret. sed estis serui diaboli. atque ideo non syluestribus feris laniandi tradimini, ut postmodum infernalibus bestiis proiecti poenas luatis acriores." Non est enim ęqua uel similis puniendi ratio iustos et iniustos, poenitentes et obdurantes . alteris temporaria debetur animaduersio, alteris ęterna. Quidam ita gulę ac uentri dediti sunt, ut ne tempus quidem comedendi obseruent, prandia pręuenire soliti ientaculis, coenas merendis. quorum immodestiam Salomon arguit dicens: ‘Vę tibi terra cuius rex puer est, cuius principes mane comedunt!’ Corrumpunt enim reliquos exemplo, qui magistratum adepti turpiter uiuunt. E contrario autem frugalis uita pręsidum | omnibus continentię lex est | et uirtutis incitamentum. Ideo consequenter dicitur: ‘Beata terra cuius rex nobilis est | et cuius principes uescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam.’ Profecto non hominum sed pecudum uita est | habere incerta comedendi tempora | passim-que pasci, quasi qui nunquam satientur | et edaciores idolo Bel bibaciores-que existant; si tamen idolum illud tantum in die consumpserit, quantum mentiti sunt eius sacerdotes, hoc est, similę artabas duodecim, oues quadraginta, uini amphoras sex. Sed tamen potatus huius atque abliguritionis intemperantia tolerabilior foret, si rerum solummodo iacturam [p. 47r] inferret, et non etiam corporis atque mentis. Hela Samarię rex cum se uino ingurgitasset, Zambri serui insidias cauere nesciuit. Itaque sibi uitam, posteris regnum amisit | seruo illud occupante, prole quoque domini sublata. Balthasar Caldeorum rex quo die uasis, quę de templo Hierosolymitano sublata fuerant, in celebri conuiuio perpotauit, eodem occisus est | sacrilegio-que addita ebrietas finem uitę fecit. Olophernem Assyriorum ducem, qui uiris [p. 605] armis-que tam potens fuit, ut quocunque se uerteret, urbibus, prouinciis, regnis terrori esset, epulis uino-que grauem unius foeminę manus interemit, et quem uincere externorum uires non poterant, crapula uictus tam ignominiosa nece periit. Vis insuper nosse quam turpis quam-que perniciosa res sit ebriositas? Noe primus uineam plantauit | uino-que infatuatus pudendis detectis iacuit indecore, ita ut uni ex filiis risum moueret. Loth autem inebriatus incestum commisit | et de filiarum concubitu liberos suscepit, ignarus quęnam essent illę cum quibus concumberet, neque fortasse quid ageret. cum inter dementem et ebrium nullum discrimen sit, nisi quod alter altero facilius curetur. Tutius est autem secretum aliquod committere stulto quam ebrioso. neuter scit arcanum cęlare, stulti tamen uerbis nemo adhibet fidem, ebrio magis creditur. Ad hęc inter compotantes frequenter leuissima de causa exurgunt rixę, concertationes, uulnera, cędes. Vnde Salomon in Prouerbiis ait: ‘Qui dimittit aquam,’ id est qui mero uino utitur, ‘caput est iurgiorum, et antequam patiatur contumeliam, iudicium deserit.’ Cui sententię congruit, quod in Osee propheta legitur: ‘Fornicatio et uinum et ebrietas auferunt cor.’ Cum autem sola ratione distemus a brutis, ea sublata, quid reliquum est, nisi ut bestiis annumeremur | et amisso corde | uecordes excordes-que id est dementes dicamur et simus. Teterrimum est in uita talem notam pati, sed longe infelicius uita mox defunctos ad ęterna destinari supplicia. Apostolus enim ad Corinthios scribens affirmat, quod ebriosi regnum Dei non possidebunt. cum damnatis ergo computabuntur. Nam hi soli sunt quibus nulla exeundi de carcere spes est. Iccirco alibi idem hortatur dicens: ‘Nolite inebriari uino in quo est luxuria,’ hoc est, uino quod gulę blanditur | et impudenter lasciuire compellit. Quamobrem etiam Dominus ita affectos ad poenitentiam reuocat per Iohelem prophetam et ait: ‘Expergiscimini ebrii et flete et ululate omnes | qui bibitis uinum in dulcedine!’ Poenitere autem nolentibus per Hieremiam minatur dicens: ‘Bibite et [p. 606] inebriamini et uomite et cadite | neque surgatis a facie gladii, quem ego mittam inter uos.’ Gladius hic iustitia Dei est, quę breuissimam uitę huius uoluptatem uno ictu mutat in perennem amaritudinem. Hoc ipsum idem Dominus etiam in Euangelio testatus ait: ‘Si dixerit malus seruus in corde suo: Moram facit dominus meus uenire, et coeperit percutere conseruos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis, ueniet dominus serui illius in die qua non sperat, et diuidet eum | partem-que eius ponet cum hypocritis | illic erit fletus et stridor dentium.’ ubi sunt qui poenę dilationem impunitatem rati licentius peccant? Non poenam peccatorum remittit iustus Iudex, sed conuersionem expectat misericors Dominus. Quo diutius sustinet, eo acerbius in obduratos animaduertet, fletum irrogabit pro risu, pro gulę oblectamento dentium stridorem. Quę supplicia tunc demum futura quidam dicunt, cum in fine seculi hominum animę suis iunctę corporibus fuerint. Ego uero etiam ea significari reor, quę tunc erunt impio, cum primum diuidi eum a corpore contigerit. Non quod animę dentes osseos | aut oculos habeant carnales, sed quod inter uiuentes acerrimus dolor sit, qui hominem [p. 47v] flere et dentibus inter se collisis stridere cogit. Vt ergo intelligas poenarum grauitatem quę sunt in inferno, per eius poenę similitudinem tibi loquitur, quam in hac uita grauissimam esse non ignoras. Hęc autem consuetudo est diuinę Scripturę, ut spiritalia quę non intelligimus, per corporea quę nouimus, nobis insinuet. Maxima enim summa-que esse | et in paradiso gaudia | et in inferno supplicia credendo confitemur | quanta autem uel qualia sint, fando explicare nescimus. Et si maiora sunt quam dici queant, omissis omnibus hęc sola cauere, sola illa maxime expetere debemus. [p. 607]

De remedio crapulae. Caput XXV

Igitur quoties tibi in conuiuio esse contigerit, ubi et uina preciosa et sapidę exquisitę-que dapes proponantur, ne talium dulcedine captus ad intemperantiam declines, cogita quanto dulcius iocundius-que sit Deo frui | quam istis obrui. Rursum cum tibi molesta esse coeperit abstinentia, mente reuolue, quanto molestius sit | in inferno torqueri | quam hic uentri multa exigenti modica tribuere. Ita enim et quę grauant ęquo animo perferes | et ab iis, quę perniciosa suauitate demulcent , prudenter cauebis, hortante pręsertim Domino ac dicente: ‘Attendite autem uobis ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis huius uitę , et superueniat in uos repentina dies illa.’ Horum profecto quę tibi proponimus modo, si memor fueris, iam cautior contentior-que factus | neque cum filiis Heli carnes de cacabo rapies, ne Deum offendas et morte mulcteris, neque cum Esau pro edulio lentis primogenita tua uendes, ne patris benedictionem amittas. neque cum Israhelitis iurulentias Aegypti concupisces, ne in deserto intereas | et ad Terram Promissionis transire non possis. neque cum Adamo et Eua ieiunii tempore uetitos cibos attinges, ne de paradiso eiectus miseriis obruaris. Immodicę autem comessationis potissima mala sunt, quod futurorum bonorum, quę in Deo sunt, cogat obliuisci, dum pręsentibus delinit ac blanditur. dicente Domino: ‘Cum comederint et saturati crassi-que fuerint, conuertentur ad deos alienos et seruient eis.’ quod etiam castitati aduersetur et in libidinem pronos reddat. de quo in Hieremia conquęritur Deus et ait: ‘Saturaui eos et mechati sunt, et in domo [p. 608] meretricis luxuriabantur | equi amatores in foeminas et emissarii facti sunt; unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.’ Et in Ezechiele: ‘Ecce inquit hęc fuit iniquitas Sodomę: superbia, saturitas panis | et abundantia, et ocium ipsius.’ Quanto igitur melius penuriam pati | et continentię uirtute abundare | quam copia rerum affluere et turpis luxurię sordibus inquinari? Quanto pręstabilius obseruandis ieiuniis operam dare | et abstinentia superbiam fastum-que contundere | quam crapula inflatum neque bonorum neque malorum quę futura sunt meminisse | et a Deo recedere? Quod crimen illorum fuit, in quos per Amos prophetam exclamat Deus: ‘Vę uobis qui opulenti estis in Syon | et confiditis in monte Samarię, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israhel!’ Quod hic de opulentis in Syon est dictum, utinam de opulentis Christianę Ecclesię dici non possit. nequis nouus Nabuchodonosor merito in illos irruat | et peccatis ita exigentibus aurum argentum-que omne diripiat | et ad suam cuncta transferat Babylonem, quę nunc non in usum rei diuinę sed magis in opera diaboli uerti solent. hoc est in popinas ganeas-que et obscoenam corporis uoluptatem [p. 48r] luxum-que uitę cito finiendę. Quicquid tamen futurum sit, hoc nobis relinquitur solatii quod licet urbes regna-que destruantur, ipsa Christi religio nullis hominum uiribus poterit aboleri. Quanuis cuncta defecerint, illa cui neque portę inferni pręualere queunt, non deficiet. et hęc est uictoria quę uincit mundum fides nostra. Quę si obteri unquam potuisset, prius (ut equidem reor) pedibus multorum qui pręsunt, quam eorum qui persequuntur, obtrita fuisset. Plurimi quippe ideo clericatum profitentur | et ecclesiasticas ambiunt dignitates, ut ditentur. et cum ditati fuerint, ut deliciis uoluptatibus-que fruantur. quibus in Euangelio respondet Dominus: Ioan. 6 ‘Amen amen dico uobis, quęritis me non quia uidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.’ Et quoniam uoluptariam uitam ęterni supplicii dolor sequitur, iisdem dicitur: Luc. 6 ‘Vę uobis qui saturati estis, quia esurietis. ’ [p. 609]

De perseverantia virtvtvm. Caput XXVI

Cum autem omnis capessendarum uirtutum labor in cassum cederet, nisi ei pręsidio perseuerantia foret, hoc ueluti opportuno dictarum dicendarum-que rerum loco eam inserere operęprecium erit. ut qui hactenus digne laudabiliter-que uersati sunt, intelligant neque deinceps sibi cessandum, donec ad finem usque peruentum fuerit. Qui enim perseueruerit usque in finem, hic saluus erit. Ad perseuerantiam nos hortatur Apostolus cum ait: ad Cor. prima 9 ‘Omnes quidem currunt, sed unus accipit brauium. Sic currite ut comprehendatis.’ Frustra enim prępeti fertur cursu, qui antequam metam attingat, uictus lassitudine subsistit. Frustra bene coepimus, nisi et bene finierimus. Naufragium patiatur necesse est, qui quanuis recto cursu suis-que uentis diu nauigarit, ante cum ipsa naui in Syrtibus uel in latentibus hęsit saxis | quam ad portum est perductus. postremo neque fabri neque arhitecti | neque cuiusquam artificis opus, nisi cum perfectum fuerit, iure ac merito laudari potest. tunc demum de illo probe prudenter-que iudicatur, cum iam omni ex parte cernitur absolutum. Ita neque nobis proderunt sanctioris uitę initia, si coeptis non responderit finis. si (ut quidam ait) ‘mulier formosa superne desinat in piscem’. Iccirco Apostolus: ‘Bonum facientes inquit non deficiamus!’ Audi quid pręterea tibi Salomon sapientissimus de muliere forti id est anima constanti et in proposito boni honesti-que firma, in qua cor uiri sui Christi Domini confidit, nobis exponat ac prędicet: ‘Reddet inquit ei bonum et non malum.’ Qui enim Deum timet | qui-que beneficiorum eius est memor, ne [p. 610] ingratitudinis arguatur, pro bono reddit bonum. Et quoniam non est satis uel diu reddidisse, nisi semper reddas, continuo subiunxit: ‘Omnibus diebus uitę suę.’ Vis nosse talis animę quę sit merces? ‘Non extinguetur inquit in nocte lucerna eius| non timebit a frigoribus niuis. fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die nouissimo;’ hoc est, cum potentissimi quondam reges nudi ac debiles ante tribunal Iudicis ingenti timore trepidabunt, illa tunc in Christo exultabit et ridebit, iam certa de pręmio ipso, de quo dicitur: ‘Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera eius!’ Opera utique in quibus perseuerauerit , in ipso paradisi ingressu extollant illam | et spiritibus angelicis beatorum-que coniungant choro. ut quę indesinenter Deo seruiuit, iam indesinenti felicitate perfruatur. Quis est, qui dum tantę mercedis magnitudinem ęstimat, laboris sui tedio afficiatur? et non potius semper [p. 48v] se minus fatigari agnoscat | quam ut mereri possit quod sperat? Attende igitur non solum ea quę recepisti, sed etiam quę promissa sunt, et demum in eo quod bene coeperis, perpetuo perseuerabis. pariter-que cum Zacharia sacerdote in Euangelio dices: ‘Seruiamus illi in sanctitate. et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris!’ Primo quidem in fide perseuerandum est, ne labescente fundamento quicquid superędificatum fuerit corruat. Nam sicut fides absque operibus mortua est, ita opera sine fide uana sunt, et licet temporaria mercede non fraudentur, ęterna tamen remuneratione priuantur. Fidei autem perseuerantiam Ioannes apostolus nobis commendat dicens: ‘Quod audistis ab initio, in uobis permaneat. | quia si in uobis permanserit, quod audistis ab initio, et uos in Filio et Patre permanebitis.’ Dominus etiam in Apocalypsi: ‘Esto fidelis inquit usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitę.’ Deinde in spe quoque perseuerandum est, ut sicut per fidem ita et per spem habitet in nobis Christus. Habemus enim Apostoli testimonium affirmantis nos esse domum Christi, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus. Postremo [p. 611] in charitate etiam assidue est uersandum, quia Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet | et Deus in eo. Ab his ergo tribus uirtutibus nunquam est cessandum, quia certissimum uinculum sunt, quo Deo coniungimur et copulamur, nunquam ab illo recessuri si in his uitam finiri contigerit. Has autem uirtutes nequaquam esse ociosas noueris. qui enim in Deum credit | et in Deo sperat | et Deum diligit, hic quotidie agere studet, quicquid ei gratum acceptum-que fore confidit. Assiduus est in oratione, semper patiens in aduersis, in omnibus Dei mandatis perpetuo se exercens. Quantum autem in offerendis precibus perseuerare prodest, testis est Chananea mulier, quę repulsa non recessit, despecta sustinuit | et dum suppliciter orando perseuerat, facta est uoti sui compos, dicente Domino: ‘Fiat tibi sicut uis!’ Testis est Barthimeus cęcus, cuius perseuerans clamor oculos ei quos non habebat impetrauit. Increpabatur ut taceret | tanto ille magis clamabat: ‘Fili Dauid miserere mei.’ ab hac precatione non cessauit, donec uisum recepit. Testes sunt et apostoli, de quibus est scriptum: ‘Omnes erant perseuerantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius.’ Denique, testis est ipse Saluator noster et Dominus, qui ut precibus instare suo nos doceret exemplo, et pernoctasse in oratione dicitur | et factus in agonia prolixius orasse. Quantum pręterea erumnas labores-que et cuncta seculi huius incommoda ęquo animo semper tolerare iuuat, ipsi idem Christi discipuli nobis documento sunt, quibus ipse dixit: ‘Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis | et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel.’ Ad hęc omnino necessarium est, si salui esse cupimus, ut in omnibus Dei pręceptis perseueremus, cauendo illa quę uetantur | et quę iubentur faciendo. Beatus est qui cum psalmista dicere potest: ‘Concupiuit anima mea [p. 612] desyderare iustificationes tuas in omni tempore.’ Et iterum: ‘Custodiam legem tuam semper et in seculum seculi.’ Difficile est profecto per omne uitę tempus eundem se pręstare | et in nullo deficere. Quoties ergo aliqua diuerticula patitur fragilitas, quam cito fieri potest, ad iter coeptum redeat nondum penitus labefacta uirtus, ne longiore deuiatione aberrantibus uix ulla in uiam redeundi potestas sit, postquam pręsentium uoluptatum delectatio usum fecerit, usus habitum, habitus naturam. Nec tamen si hoc acciderit desperandum erit. Nihil est [p. 49r] ita induratum, quod tundendo non infringat pertinax opera. Steriles campos assiduus agricolę labor foecundos reddit. Infructuosę quoque arbores in pomiferas mutantur solerti insitione. Displicere tibi incipiat quod patre tuo relicto in regionem abieris longinquam, et ad reditum te para. Volenti atque conanti pietas aderit diuina manum-que porriget | et te a malis liberabit ne pereas. Ex pecude tandem in hominem uersus, in his quę Dei sunt assuescere incipies, assuefactus perseuerabis, perseuerans uinces, uictor coronaberis. Talem se Paulus apostolus exibuerat, cum diceret: ‘Bonum certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui | de reliquo reposita est mihi corona iustitię, quam reddet mihi in illa die iustus Iudex; non solum autem mihi sed et omnibus qui diligunt aduentum eius.’ O felicem illius perseuerantiam cui in fine cum Paulo sic gloriari licebit | et cum eodem sic sperare. Huic perseuerantię uirtuti contrarium uitium est animi inconstantia uolubilitas-que mentis. quę quam fugienda sit, docere ope diuina fretus nunc enitar. [p. 613]

De levitate ad vitia relabentivm Caput XXVII

Perniciosa quidem res est | de proposito uitę honestioris decidere | et ad uoluptariam rursum conuerti, de bono malum fieri, de iusto iniustum, de innocente peccatorem | et felicitatis futurę spem in metum commutare poenarum. Ad eum igitur qui talis est nunc nostra conuertatur oratio. Diabolo et pompis eius renunciaueras, ad Ecclesiam confugeras, castitatem, humilitatem, paupertatem professus fueras, ut te Dei seruum exiberes | cur iterum contempta desyderas? relicta repetis ? ad seculum unde fugeras reuerteris? et mortiferis eius deliciis frui concupiscis, ut Sathanę seruias? Iam securus uitę finem pręstolabare, iam mortis metu liber eras, iam nulla te mundi terrebant aduersa | cur te rursum subiicis pręsentis uitę miseriis? ut quoties te conscientia tua reprehenderit, toties contremiscas | et ad omnem febriculę uel alterius cuiuscunque morbi accessum formides, ad omnes imminentis periculi minas magis animum demittas ac pauites, non tam mortis metu quam tormentorum. Plantauerat te Dominus uineam electam, semen uerum | quomodo conuersus es in prauum? uinea-que factus aliena, non Domino fructificans sed demoniis? Ciuitas eras plena populo spiritalium bonorum | quomodo mutatus es in solitudinem? Anima tua gentium erat domina, sensibus imperans | et omnes eorum affectus subdens rationi | quomodo facta est quasi uidua non habens uirum, cuius consilio sapientia-que regatur? Princeps fuerat prouinciarum, quia inter probatos quoque ac pręstantes eminebat, nunc autem facta est sub tributo [p. 614] soluit-que uectigal principi tenebrarum, non iam quomodo oportet sed quomodo ille suaserit uiuens. Lucerna eras lucens omnibus qui in domo sunt | extincto lumine multorum de te obloquentium morsibus pares. Cęli denique stella uidebaris, et in terram cecidisti, ut fulgorem qui in te fuit, in tenebras conuerteres | et de te quoque dici posset: ‘Quomodo cecidisti de cęlo Lucifer qui mane oriebaris?’ corruisti in terram, cęlestibus terrena, ęternis caduca pręferendo. Spiritu enim coeperas, et carne consummaris. Supra firmam petram ędificabas, ut peracto uirtutum ędificio ad cęleste regnum conscenderes | beatitudinis-que sempiternę bona possideres | et nunc repente mutato proposito ędificata destruis ac dissipas | et de solida petra ad fluidam mollem-que harenam transgrederis, in qua non potes consistere | nedum ędificare, in qua quicquid [p. 49v] extruere niteris corruit. Et cum nihil omnino inter mundanas uoluptates firmitatis, nihil stabilitatis existat, illę quoque te destituent te-que sublato omni sustentaculo protinus in profundum ruere permittent, ut qui nunc mundi affluis luxuriis, mox calamitatibus afficiaris ęternis. dicente Domino per prophetam: ‘Si auerterit se iustus a iustitia | et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, nunquid uiuet? omnes iustitię eius quas fecerat, non erunt in memoria. in pręuaricatione qua pręuaricatus est, et in peccato suo quo peccauit, in ipsis morietur.’ Hac sane de causa et Petrus apostolus de eisdem hominibus loquens: ‘Melius inquit erat illis non cognoscere uiam iustitię | quam post agnitionem retrorsum conuerti’ Cum igitur in tanto te periculo constitutum perspicue intelligas, dum licet, dum uita suppetit, dum poenitendi tempus superest, errorem tuum corrigere festina | et eo unde recessisti te quamprimum refer | opus-que illud, quod stulte admodum demolitus es, instaurare stude | neque te ultra in aperta mittas pericula, cum ad tutum regressus fueris. Non est aptus regno Dei, qui aratrum tenens post tergum respicit. Vt quotidie proficias conare, ut semper boni aliquid agas enitere, et deficere [p. 615] desines. Aliorum exemplis disce cautius incedere. Sauli regi fauit Deus, quamdiu ille legi eius obediendo uixit. Post biennium regni sui innocenter exactum a mandatis diuinis desciuit, et Deo ulciscente translatum est de domo familia-que eius regnum, ipse hostium ui oppressus periit. Ioam et ipsum Hierosolymę regem, donec Ioiada sacerdos uixit, pie sancte-que regnasse constat, postea uero insolenter elatus adorari se iussit, Deum reliquit, idola simul cum suis coluit. quamobrem illi ab inimicis uicti poenas dedere, ipsum uero dum in lecto distentus recumberet, serui inuadentes trucidarunt. Quid Iuda Scariotho felicius, cum ad apostolatum fuit electus, cum potestatem accepit morbos curandi, mortuos suscitandi | demoniis imperandi? Quid eodem illo deinde miserius, cum ex fideli coeperit esse infidelis, ex domestico fugitiuus, ex apostolo proditor? Auaritia superatus Dominum suum uendidit, et qui demonia pellebat, demonio subiicitur. eo enim cor eius ingresso tam grande scelus commisit | ueniam-que desperauit | et laqueo sibi mortem consciuit. Patet igitur, quid de illo miscellione sperandum sit, qui cum diu egregie magnifice-que sese gesserit, ad flagitia deinde conuersus ab iis non discedat. Cum pręsertim pręter iam dicta exempla etiam scriptum sit: ‘Qui transgreditur a iustitia ad peccatum, Deus parauit eum ad romphaeam,’ hoc est ad uindictam. Romphaea enim teli genius fuit apud Thracas, ut scriptores tradunt. Et si iam ad supplicia destinatus sit, qui sic transgressus est, quomodo euadet? Quoties ergo ab ipso sanctioris uitę curriculo ad impudica inhonesta-que diuertimur, ualde quidem uerendum est, ne forte iam iudicati simus, pręsertim si poenitentiam agere et ad priora redire negligimus. Primum ergo totis uiribus enitendum erit, ut cum iugum Domini subierimus, in proposito perstemus. deinde siquando delirare contigerit, cito rursum directo uomere coeptam arationem prosequi studeamus, ne forte si moram fecerimus, Herodi similes simus. qui uiso Iesu ingenti affectus est [p. 616] lętitia plurimi-que ipsum fecit, mox autem mutata in contrarium uoluntate contempsit atque illusit; uel ne pares inueniamur Iconiis illis , qui Paulum et Barnabam primitus pro diis habuerunt, deinde lapidum ictibus impellentes ciuitate ueluti inimicos eiecerunt; ne etiam simus arundo uento agitata et de nobis dici queat: ‘Vię eorum tenebrę et lubricum.’ Non est mutatio ista dexterę Excelsi, sed morphosis diaboli. Non ergo simus populus ille, ‘qui (ut Hieremias ait) dilexit mouere pedes suos | et non quieuit, et Domino non placuit;’ sed simus illi de quibus in psalmo dicitur: ‘Laudate, serui Domini, Dominum, qui statis in domo [p. 50r] Domini, in atriis domus Dei nostri!’ Stare enim iustorum est, mouere autem pedes et huc atque illuc titubantibus uestigiis uacillare proprium peccatorum est. Non simus igitur sicut lunaticus ille de Euangelio, nunc cadens in ignem, nunc in aquam, sed simus templi sancti columna Iachin, quę interpretatur ‘firmitas’. Qui enim sic stabilitus fuerit, poterit dicere cum constantissimo uiro Iob: ‘Donec deficiam non recedam ab innocentia mea.’ Pręterea meminerimus pręceptum esse: ‘Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris!’ Infestet licet antiquus hostis, insidietur, tendat laqueos, uenena melle oblita propinet | et omnibus nitatur fallaciis, nos tamen a lege pręceptis-que Domini nostri nusquam recedamus, nos nihil seruituti, quam semel Deo obtulimus, pręferendum existimemus. Quia seruitus ista omni terrena libertate iocundior, utilior, gloriosior est. Hanc ne deseramus, occurrant semper menti nostrę Saluatoris monita dicentis: ‘Qui in Iudea sunt, fugiant ad montes; et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; et qui in agro, non reuertatur tollere tunicam suam;’ Iudeam Hebraicorum nominum interpretes ‘confessionem’ sonare dicunt. Qui ergo Christum confitetur, ad uirtutum celsitudinem ascendere curet, eundem imitando, qui in se credentibus, ut sua sequantur uestigia iubet. Et qui in tecto sunt, hoc est, qui ad summa iam peruenerunt, non descendant, ne conuersationis [p. 617] pristinę sordibus inquinentur. Et qui in agro uitę actiuę operam patrifamilias locauerunt, non reuertantur tollere tunicam suam, ne rursum inutilem ociositatem, quam recusarunt, induant | et labore intermisso promissę mercedis denarium amittant. Horum autem hęc summa est, ut cum relictis uitiis uirtute proficere coeperimus diuinis obtemperando mandatis, rursum ad uitia non relabamur, ne prouerbio detur locus: ‘Canis reuersus ad uomitum,’ et ‘Sus lota in uolutabro luti.’ [p. 618]

Incipit Liber Tertius Spei.

De prudentia et simplicitate. Caput I

Vt autem in his quę bona sunt, constanter fideliter-que perseueremus, prudentia nobis opus est. opportune igitur de hac uirtute nunc disseremus. Quę ut uirtus sit, ab omni subdolę mentis malignitate aliena esse debet, ut ne quem offendas, sed cum tibi tum aliis prodesse possis. Obserua igitur et opere implere contende Domini pręceptum dicentis: Matth. x. ‘Estote prudentes sicut serpentes | et simplices sicut columbę!’ Prudentię simplicitatem coniunxit, quoniam altera alterius auxilio indiget, ut utraque sibi constet et uitio careat. Nam simplicitas absque prudentia erroribus patet. Prudentia sine simplicitate | in fraudulentiam calliditatem-que mutatur, [p. 619] et uitio superata uirtutis nomen amittit. Nequis ergo fallendi astutiam prudentiam esse putaret, prudentem simplicem oportere esse dixit. et rursum nequis incauta simplicitate contentus esset, eam prudentię comitem esse debere monstrauit. Igitur prudens eris, quoties lectionibus incumbis si utilia eligas, inutilia relinquas, et serpentis fueris industriam imitatus. quem aiunt auibus solidis deuoratis ossa euomere, carnes uero, quarum cibo uitam sustentat, retinere. Simplex eris si inter legendum | nihil quod orthodoxę fidei repugnet senties | et quę tibi repugnare uidebuntur, quam intelligentiam habeant, doctum aliquem ac fidelem uirum interrogabis | et eius expositioni acquiesces. Ita semen cadens in terram bonam fructum afferet, ut cum didiceris, alios doceas. Prudens eris, si ab iis qui tibi nocumento esse potuissent cauebis ac fugies. Prouer. iiii. ‘Omni custodia custodi cor tuum,’ inquit Salomon. Si ubique periculum timueris, ubique periculo liber eris | prudentię-que laude dignus, cum timenda sapienter uitare noueris. Vt autem et simplex sis, non [p. 50v] in te sed in Deo confide. Hoc est enim illud quod in Prouerbiis est dictum: Prouer. x. ‘Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter. qui uero deprauat uias suas, manifestus erit.’ Prudentiam seruabis, cum prius rei quam aggressurus es, exitum consideraueris | et cuncta consilio ac ratione fueris metitus . Luc. 14. Turrim in Euangelio ędificaturus prius computat sumptus, ne posito fundamento et deficiente pecunia opus imperfectum cogatur relinquere | probro-que pateat dicentium: ‘Hic homo coepit ędificare, et non potuit consummare.’ Simplicitatem custodies, si nihil ad iactantiam, nihil ad inanem gloriam feceris. sed quicquid agas, ad Dei laudem tantum Dei-que gloriam egeris | et pro benefactis ipsi gratiam, sine quo nullum fit bonum, habendam duxeris. Prudens es, si conscientiam tuam quotidie discutis, si quoties a somno exurgis, quid acturus sis cogitas, quoties cubitum redis, quid egeris, quid omiseris, in quo excideris tecum examinas, ut deinceps cautius incedas. Simplex es, si tunc etiam cum irrideris, cum contumelia afficeris, cum iniuriis [p. 620] oneraris, patienter toleres, non irascaris, non turberis | et quasi qui nihil mali passus fueris, uultum non mutes | atque intra te animi quietem conserues, Illorum puerorum more, quos Dominus ad se uenire iussit | et: Mar. 10. ‘Quisquis inquit non receperit regnum Dei ueluti paruulus, non intrabit in illud.’ Sicut ergo paruulus irę odii-que passionibus caret ex natura, ita uir simplex carere his consueuit ex uoluntate. Prudens pręterea si fueris, pręteritorum recordaberis, presentia dispones, futura prospicies | te-que ita pręparabis, ut in fine uitę inueniare promissa immortalitate dignus. Ex aliorum enim euentu disces, quid tibi fugiendum, quid expetendum sit. ut cum plenis lampadibus aduentanti Sponso occurras | et non tunc oleum parare quęras, cum parato opus fuerit. dictum-que illud semper in mente habebis: Luc. 12 ‘Estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis ueniet.’ Tum si quoque simplex fueris, ab omnibus animi inquinamentis mundum te exibebis, nulli detrahes, nullum offendes, nulli malum optabis, nihil simulationis, nihil doli concipies | toto actionum tuarum corpore lucidus eris. quia mentis oculum a uera recta-que simplicitate non auertes. O felicem animam quę talis fuerit | a cęlesti enim Sponso merebitur audire: Cant. 11. ‘Ecce tu pulchra es amica mea | ecce tu pulchra | oculi tui columbarum.’ Oculi utique simplicis intentionis, non malignę, et qui quod uident, quod sentiunt, non dissimulant | nec bonum negant esse bonum | nec malum malum, ut non simplices modo, uerum etiam recti sint | et assequantur, quod in Prouerbiis Salomon pollicetur dicens: Prouer. ii. ‘Custodiet rectorum salutem Dominus | et proteget gradientes simpliciter.’ Ipsius Dei ore laudari meruit Iob, quod simplex et rectus esset | et timens Deum | et a malo recedens. Prudentis postremo officio fungeris, si postquam cuncta consideraueris, quę ab imprudentibus concupiscuntur, cum Salomone clamabis: ‘Vanitas uanitatum et omnia uanitas.’ Atque ideo diuitias, honores, luxum atque pompam | simul-que omnem pręsentium uoluptatum usum magno animo despicere incipies, nequid tibi uiam iustitię ingredienti [p. 621] impedimento sit | et potius absque his quę uulgo bona putantur salueris | quam cum ipsis pereas. fibri pontici. ne minus tibi prospexisse arguaris | quam ferę bestię illę, quę abrosas partes corporis in fuga uenatoribus relinquunt, ob quas naturę suę instinctu se peti norunt. Dilargitis igitur opibus | et mendicorum indigentię distributis pauper pauperem Christum sequeris, cupiens in Deo tantum diues fieri | et pro caducis ac fragilibus bonis possidere stabilia et ęterna. Simplicitatis etiam partes ages, si paruo modico-que contentus uiues | et quę ultra necessitatem sunt, ea paruipendes neque concupisces unquam. et tibi satis felix uideberis, cum sustentamenta uitę tantum suppeditabuntur. Spem [p. 51r] enim omnem in Deo pones atque firmabis, qui suscitat a terra inopem | et de stercore erigit pauperem, ut collocet eum cum principibus, non cum quibuscunque sed cum principibus populi sui, cum angelis atque archangelis in regno suo sempiterno. Ipse idem ex hoc prudentium simplicium-que genere suam constare uoluit Ecclesiam, cum diceret: Hiere. 31. ‘Seminabo domum Israhel et domum Iuda semine hominum et semine iumentorum.’ Homines enim sunt ad quos pertinet prudentia, iumenta ad quos simplicitas. Quod autem hi qui utraque in parte recte uersati fuerint, beatitudinem consequantur, psalmista sub eadem uerborum metaphora testatus est, cum ait: ps. 35. ‘Homines et iumenta saluabis Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus.’ Nisi enim ille misericordiam suam multiplicaret, quis nostrum saluus fieret?

[Page 622]

De prvdentia vitiosa et simplicitate stvpida Caput II

Esse tamen et prudentiam quandam nouimus non probatam, de qua in Prouerbiis legitur: ‘Ne innitaris prudentię tuę!’ hanc deuitare debemus, quia ista de se pręsumentium se-que mirantium prudentia est. qui neminem consulunt, neminem audiunt, doctoribus contradicunt, quod se omnium perspicacissimos consultissimos-que existimari uolunt. In illos Esaias exclamat dicens: ‘Vę qui sapientes estis in oculis uestris et coram uobismetipsis prudentes!’ Quod uitium et Apostolus prohibet cum ait: ‘Nolite esse prudentes apud uosmetipsos!’ Neque illi quidem qui in terrenis duntaxat negociis prudentes sunt, laudantur, cum rerum fragilium cura implicati diuina negligant et aspernentur. Vnde idem Apostolus: ‘Prudentia inquit carnis mors est, prudentia autem spiritus uita et pax.’ Et iterum: ‘Prudentia carnis inimica est Deo.’ Sed quę inimica est Deo, ne illi quidem cuius est, amica esse potest | cum idem corpori multa prouideat, animę suę nihil. animam quę longe nobilior est corpore, nihil ęstimat. quin immo ut carni blandiatur, spiritum perire patitur, quia nec usuris abstinet | nec aliena per uim uel per calumniam occupare ueretur | nec dolis fraudibus-que niti, ut lucretur, cauet. Valde quidem fugienda est ista prudentia, quia uere mors est. non mors quę mortem afferat, sed quę morte acerbius cruciet | et mori uetet. Cęterum neque ipsa simplicitas (ut diximus) absque prudentia erit probanda. Stupida enim et fatua est, offendens ad lapidem pedem suum. Hanc habere prohibemur | dicente Propheta: ps. 31 ‘Nolite fieri sicut [p. 623] equus et mulus in quibus non est intellectus.’ Et Apostolus: Ad Cor. I 14 ‘Fratres inquit nolite pueri effici sensibus, sed malicia paruuli estote | sensibus autem perfecti estote. ’ A sensibus exclusit simplicitatem, a simplicitate maliciam, ut neque sensus peruerti sinantur per ignorantiam puerilis obtusitatis | neque simplicitatem rectam deprauet maligna suggestio. Paruulę sensibus fuere uirgines illę, quę de sola fidei uirginitate sibi plaudentes cum uacuis lampadibus occurrerunt Sponso. Et quoniam oleum bonorum operum, quo sensuum nostrorum lampades illuminantur, non habebant, intrare ad Sponsi nuptias nequiuere. Nemo igitur usque adeo simplex sit, ut ad beatitudinem consequendam aspirans | quibus uitę meritis illam adipisci possit ignoret. Et nemo usque adeo prudens sit | ut carnalia tantum curet | et spiritalia omittat. ne prudentiores appareant filii huius seculi in generatione sua filiis lucis, id est, infideles fidelibus, dum illi diligentius cautius-que humana exequuntur negocia quam hi diuina. Hęc de prudentia et simplicitate. nunc de sapientia, quę et has et reliquas omnes amplexa est uirtutes, aliquid est dicendum.

[Page 51v]

Qvid sit sapientia et vbi qvaerenda. Caput III

Sapientia est (ut Stoicis placet) diuinarum humanarum-que rerum scientia et cognitio. atque inter sapientiam et prudentiam hoc differi , quod prudentia [p. 624] tantum circa humana sit. Hęc igitur quę proprie sapientia dicitur late se effundit, utranque scientiam continet. neque scire tantum contenta est, nisi etiam secundum scientię suę pręcepta mores uitam-que composuerit. Nam siquis philosophiam omnem didicerit | et non perinde ac illa pręcipit uiuat, doctum equidem confitebor, sapientem negabo. Non cadit uitium in sapiente, cuius propria est uirtus. In hoc fere omnes conueniunt, ut dici sapiens non debeat, nisi qui cunctis pręcellat animi bonis | et tam scientia sit instructus quam probitate. Philosophi Summum itaque bonum expetentibus, quod semper inquirendo philosophi inuenire nunquam potuerunt, opus erit eam discere doctrinam, quę a Deo nobis non ab hominibus tradita sit. cum sola uerissimum ad beatitudinem monstret iter | et eandem certissime polliceatur atque conferat. Neque tamen qui mediocri scientia pręditi sunt, a spe beatitudinis excluduntur. ‘Si uis inquit ad uitam ingredi, serua mandata!’ Diuinę igitur legis tantum quę ad bene beate-que uiuendum pertinent institutiones nosse | et eas opere persequi, satis perfecta est hominis sapientia. Quanquam illius perfectior, qui insuper dilargitis rebus modico contentus Christum sequitur | et corporis quoque puritatem seruat repudiatis connubiis, ut casto Domino propius accedat meritis castitatis | et centesimum fructum capiat | trigesimo sexagesimo-que relicto. Sed licet perfectioris uitę altior sit beatitudinis gradus, una tamen est beatorum Ecclesia unum corpus. Quo fit ut ab ista sapientia, qua saluamur, ne coniugati quidem excludantur, si modo quę iussa sunt peregerint. Illos autem sapientiores esse dicimus, quos uirtutibus nouimus pręstare, et non scientia solum uel eruditione. Scientia enim si uirtutibus careat, inflat, multum-que doctus et parum sapiens nimium sibi arrogat | interdum etiam ueritati refragari audet, ut se aliquid prę cęteris argutius atque subtilius inuenisse probet. Quamobrem concludendum est, ut longe sit melius pauca scire cum uirtute | quam absque uirtute multa. Cęterum scientia ipsa atque eruditio, si bene utaris, plurimum [p. 625] iuuat, si male, perniciosa est. semper-que pręferenda scientię peccatrici rusticitas sancta. Iunge autem scientię uirtutem, et iam plenior consummatior-que tibi dabitur sapientia. mysteria Scripturarum intelliges, latentes sub litterę uelamine sensus tibi aperientur, et cubiculum Sponsi ingressus pulchritudine eius capieris, amore exardesces, quanto-que illi propius accesseris passibus pii affectus fidelis-que considerationis, tanto magis ipso intelligentię lumine illustraberis. ita ut alios quoque docere ualeas | et errantes ad recti uiam reuocare | et contradicentes refellere | et Ecclesiam Dei ędificare. ex quo grande tibi meritum gloriam-que comparabis. iuxta illud: Dan. XII ‘Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellę in perpetuas ęternitates.’. Quid est autem scientia | nisi perfecta ueri falsi-que dignoscendi ratio? Quę cum propria Dei sit, illa quę ab hominibus est, nisi cum diuina conueniat, opinio magis dici debet quam scientia. Falli, decipi, errare hominis est. In Deo ista non cadunt. Facessant igitur a nobis fallaciosę stropharum argutię enthymemata-que dialecticorum. non terrenam scientiam sequimur, sed cęlestem. Nihil uerius, nihil certius esse asserimus | quam quod illa continet. Lignum uitę est iis qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus. Per hanc enim ad summum bonum peruenitur, quod supra cęlum esse ignorauerunt [p. 52r] illi, qui sapientem sola uirtute contentum | ideo-que beatum dixerunt. Vbi enim pręmia uerę uirtutis essent nesciebant, per totam noctem humanę scientię laborantes et nihil capientes. Sapientiores igitur fuere illis piscatores nostri, quorum disciplinam, quam a Christo didicerant, et philosophi Ariopagum relinquentes sunt secuti | et ipsi Romani principes contempta idolorum cultura probauere. Totis enim imperii uiribus falsorum deorum religionem defenderant. uicti autem non armis, sed eorum qui cędebantur patientia Christum susceperunt, qui ab ipsis prędicatus fuerat. Atque hęc fuit uictoria quę uicit mundum, fides nostra. Pugnantes non repugnantibus cessere, inermibus [p. 626] armati | et quod mirabilius est | interemptis interemptores. Ab alteris in medium prolata Christi religio permansit, ab alteris tutata idolatria defecit. Et quisnam dicere audet | professionis Christianę scientiam non esse ueram, cui tam potentes inimici | non iam inuiti sed uolentes colla submisere?

De scientia divinitvs tradita et sapientis officio Caput IV

Hęc est scientia, quam a nobis exigit Dominus dicens: ‘Misericordiam uolui et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocaustum.’ . Hanc ipsam autem Dei scientiam a se peti iubet, cum ait: ‘Siquis sitit, ueniat ad me et bibat.’ . et: ‘Ego sum ostium, inquit, per me siquis introierit saluabitur.’ . Non est itaque aditus ad beatitudinem | nisi per scientiam diuinitus nobis traditam. Cęterę omnes scientię uanę sunt. nemo enim per illas efficitur beatus. qui-que ipsis nititur, hominum opinionibus pendet | et certam uitę uiam prorsus ignorat. Quis enim nouit Filium nisi Pater | uel Patrem nisi Filius | et cui uoluerit Filius reuelare? Vnde et Petro Christum confitenti idem respondit: ‘Beatus es Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi, sed Pater meus qui in cęlis est.’ Decuit autem, ut qui homini quem formauit, beatitudinem dare decreuerat, doctrinę [p. 627] quoque esset autor, per quam beatitudo ipsa acquiri posset. In cassum igitur laborarunt omnes philosophorum scholę, omnes mundi sapientes, ut ueram de Deo scientiam per se ipsi inuenirent, si non alius quam Deus debuit illam homini monstrare, sicut et fecit. Sed non est satis eam didicisse | nisi quę pręcipiuntur fecerimus, beati esse non possumus. Neque enim uiam qua ad cęlum itur, nosse, sed cum noueris, per eam ingredi sapientis est. Quin immo, tanto nequius peccat, quanto quis inter bonum malum-que discernere plenius didicit. Sit igitur in te sanctarum scientia Scripturarum, sed ita ut non desint, quas illa commendat uirtutes | et absint uitia quę detestatur. Hoc si pręstiteris, uere te sapientem esse scias | ac beatum fore cum hinc decesseris credas | atque tunc demum et scientia et sapientia et bonis omnibus multo huberius quam in uita fieri possit, complendum. Etenim neque scientiam perfectam habere possumus, quamdiu mortalitatis onere premimur | neque sapientiam. dicente Apostolo: Ad Cori. I 13 ‘Ex parte cognoscimus | et ex parte prophetamus. cum autem uenerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est.’ Sap. I ‘Corpus quippe (ut quidam sapiens ait) aggrauat animam | et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.’ . Sit ergo satis ea discere atque nosse, quę ad Dei Scripturarum-que eius intelligentiam nobis concessam pertinent, ut cum ita quemadmodum pręceptum est uixerimus, illo ubi perfecta sunt omnia conscendamus. Optimum itaque iudicemus | non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, hoc est quantum humanę naturę permittitur, tantum et indagare discendo | et conari operando. Atque hoc erit | seipsum nosse: [p. 52v] nihil supra uires tentare | neque quod capere non possumus, frustra sequi uelle, sed suis finibus contentari | et ea quę uerbis explicare nequimus, fide tenere, diuino credentes testimonio. Porro sapientię definitionem, quam supra retulimus, diuinarum uidelicet atque humanarum rerum scientiam esse, non plene factam arbitror. Quęnam erit sapientia, ut iam dixi, scire tantum et non facere quę [p. 628] facienda didiceris? neque cauere quę cauenda noueris? Mansuetudinem, liberalitatem, clementiam, castitatem, constantiam | cęteras-que uirtutes | non nosse solum, uerum et exercere | earum-que officio uti sapientia est; nihil agere quod actum nolis; nihil omittere quod omissum negligentię possit ascribi; in omnibus sibiipsi constare | nec leuem esse sed grauem | atque in iis quę recta et honesta sunt, firmum stabilem-que permanere; non ira, non cupiditatibus, non turpi lasciuia moueri, sed affectus ratione moderari | et animi motibus pręesse ut dominum, non subesse ut seruum. Vis ista in summam redigi? audi prophetam dicentem: Esa. I ‘Quiescite agere peruerse, discite benefacere.’ Rationale animal est homo. si naturam suam non peruerterit, sapientiam exquiret. Ingenita est enim ei ratio, qua et bonum expetat | et a malo declinet. Dabit itaque operam, ut disciplinis instruatur, quę naturam suam perficiant, ne ignarus rerum erret | nec pro bono accipiat malum et bonum pro malo, ac dum sapienter se facere putat, insipientię arguatur. Nam licet affectionem boni habeamus a natura, non tamen et scientiam quę efficit sapientem. Inter doctum autem et indoctum multa distantia existat necesse est, quanta utique inter scire et nescire. Quorum alterum Salomon luci, alterum tenebris comparat dicens: Eccle. II ‘Vidi quia tantum pręcederet sapientia stulticiam, quantum differt lux a tenebris.’ et: ‘Sapientis, inquit, oculi in capite eius, stultus in tenebris ambulat.’ Illius oculi in capite sunt, qui altioris sapientię circumspectu regit uitam, mores componit | et qui sit cuiusque rei exitus diligenter perpendit. quę sua intersunt nouit | et illa tractat, illa meditatur; quę uero a se aliena iudicat, ab iis abstinet. naturam hominis finem-que considerat | se-que ad immortalitatem natum intelligit | et caduca bona contemnit dum ęterna obtinere festinat. Itaque cęlo ęquatur et terra superior est animus sapientis, in contemplatione diuinorum assiduus | humana-que transcendens. Nihil aliud illi curę est, nisi ut Deo placeat: quicquid agit, ad hunc unum finem dirigit, ut Deo frui possit.

[Page 629]

Qvod sapientia donvm dei sit, et vera sapientia Christvm imitari. Caput V

Porro talia scire atque ita sese gerere, nequis industrię suę arroget, sed donum Dei esse agnoscat, scriptum est: Prouer. II ‘Dominus dat sapientiam, et ex ore eius prudentia et scientia .’ Et iterum: Eccl. I ‘Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante ęuum. ’ Ipse omnium conditor Deus, cum hominem in lucem produxisset, sapientię capacem fecit prę cęteris animantibus, ut autorem suum intelligeret, intelligendo amaret, amando possideret, possidendo perpetuo beatus esset. Quam quidem sapientiam ut concipere et tenere possimus, non solum discendi studio incumbere, sed etiam uotis precationibus-que poscere debemus. cum Iacobus apostolus dicat: Iacob I ‘Siquis uestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat; et dabitur ei.’ In Iob quoque legimus: XXXII ‘Inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.’ Cęterum uas mundum sit oportet, in quo diuinę sapientię thesaurus recondi debet. unde dicitur: Eccl. I ‘Fili concupiscens sapientiam conserua iustitiam, et Deus prębebit illam tibi.’ Item: Eccl. 43 ‘Omnia [p. 53r] inquit Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam.’ Quomodo enim illic potest infundi celeste donum, unde eiecti prius et exterminati non fuerint terreni affectus? Duo contraria simul manere nequeunt. quę enim societas luci cum tenebris? Christo cum Belial? Ideo est scriptum: Sap. I ‘In maleuolam animam non intrabit sapientia | nec habitabit in corpore subdito peccatis.’ Cur enim principium sapientię timor Domini dicitur, nisi quia is qui Deum timet, se a delictis continet | et innocenter [p. 630] uiuere studet, ne Creatorem suum offendat? Ab hoc principio proficere incipimus | et addito discendi labore sapientiam in mysterio absconditam | et credulis tantum humilibus-que reuelatam ex diuinis uoluminibus haurimus. Hanc si alibi quęsieris, nusquam inuenies. Latuit philosophos, ignota fuit omnibus gentilium sapientibus, tradita autem prophetis Christi-que discipulis. unde ait: ‘Vobis datum est nosse mysterium regni Dei |’ illis autem incredulis uidelicet et humana tantum scientia nitentibus non est datum. In sanctis ergo Scripturis duntaxat quęre tibi Dei sapientiam | et uerbi Dei scientiam | et quęre mente pura corde-que fideli | atque ardenti discendi desyderio, ut quod cupieris assequi merearis. Dei autem sapientia et Dei uirtus Christus est. Hunc scrutare in Veteribus cęlatum Scripturis, in Nouis manifestum, in utrisque admirabilem atque adorandum | summi boni doctorem ac largitorem. boni, inquam, quod tota gentilitatis Academia semper perquisiuit, et nunquam potuit inuenire. Neque enim fas erat, ut tantę rei, qua nihil homini maius potest contingere, alius esset cognoscendę monstrator | quam qui esset fruendę donator atque autor. Minus dignitatis habitura erat nostra religio, si alio quam Deo institutore pręceptore-que gauderet. Ipse debuit perfectę beatitatis iter ostendere, qui ipse esset perfectissimus omnium felicissimus-que, ut soli gratię agantur habeantur-que tam pro doctrina adipiscendę salutis | quam pro adeptę beneficio. Hanc autem probatissimę saluberrimę-que disciplinę sapientiam, cum Deus in mysterio uelatam daret per seruos exibuit, sed cum reuelatam tribueret, per Filium uulgauit. Tunc in nubis aut ignis figura apparens Deus cum hominibus est locutus, postea uero Deus homo factus cum hominibus conuersari | et pręsens ipse cum iisdem colloqui uoluit, ut Legis et Euangelii distantiam cognosceremus. in illa futuri signa sunt, in hoc eorum euentus; in illa umbrę, in hoc ueritas; in illa seruitus, in hoc libertas; in illa promissio, in hoc promissionis impletio atque gratia. in utroque autem bene beate-que uiuendi [p. 631] pręcepta. plenius tamen exactius-que in Euangelio quam in Lege, quia Legis mediator Moyses, Euangelii Christus, per quem redempti ac saluati sumus. Hunc si sequi uolumus | et sanctissimis eius institutionibus inhęrere, uere sapientes uere-que beati erimus | et iam non terreni sed cęlestes. Audiamus quid super hac re Apostolus dicat: ‘Iudei, inquit, signa petunt, et Gręci sapientiam quęrunt. nos autem prędicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stulticiam, ipsis autem uocatis Iudeis atque Gręcis Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam. quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.’ In his ergo Scripturis, quas gentilitas deridet | et hereticorum prauitas impugnat, discenda sapientia est. Quia quod hi infirmum arguunt, fortius est omni humana uirtute. et quod illi stultum existimant, sapientius est omni mundanę philosophię traditione. ‘Stulta, inquit, mundi elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia.’ Per piscatorum quippe et uulgarium hominum prędicationem superauit philosophos, et per inermes martyres | regum imperatorum-que potentiam. Quidni? [p. 53v] si iidem ipsi qui persequebantur Christianos facti sunt Christiani, et Ecclesię propugnatores, qui Ecclesię hostes erant? Seruire coeperunt Christo, qui imperabant mundo. ‘Christus igitur (ut Apostolus ait) factus est nobis sapientia et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.’ Quis enim hominum comparandę uerę beatitudinis rationem potuit per se cognoscere, si hoc solius Dei erat docere, cuius solius fuit ipsam beatitudinem tribuere. ‘Quę Dei sunt, inquit, nemo cognouit | nisi Spiritus Dei. nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quę a Deo donata sunt nobis. quę et loquimur non in doctis humanę sapientię uerbis, sed in doctrina Spiritus, spiritalibus spiritalia comparantes.’. denique post multa de Deo salutaris sapientię autore dicta ait: ‘Siquis [p. 632] uidetur inter uos sapiens esse in hoc seculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Sapientia enim huius mundi stulticia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum. Et iterum: Dominus nouit cogitationes sapientium, quoniam uanę sunt.’ Vani quippe sunt, qui sanctę Trinitatis mysterium non admittunt, qui uerę beatitudinis bonum non percipiunt, quia sibi magis quam Deo credunt. Quamobrem nobis non humana sed diuina doctrina institutis cum Saluatore nostro, Dei Filio, gratię agendę sunt | sic dicente: ‘Confiteor tibi, Pater, domine cęli et terrę, quia abscondisti hęc a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis. ita Pater, quoniam sic fuit placitum ante te.’

Qvod sola dei sapientia efficit beatos. Caput VI

Et quoniam sola Dei sapientia | non uana sed uera est, per quam solam patet aditus ad beatitudinem: ‘Sapientia, inquit Iacobus apostolus, quę desursum est, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consulens, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans sine simulatione.’ Omnes itaque uirtutes ista sapientia nobis diuinitus ostensa in se continet | et credentibus atque uolentibus eas impartit. in quibus qui se digne exercuerint, illos ut a Domino [p. 633] remunerentur, de terreno habitaculo ad cęleste regnum feliciter transmittit. Sapientis erit igitur | omni loco, omni tempore, omnibus in rebus diligenter dispicere quid uelit Dominus, et secundum eius uoluntatem, quę iussa sunt facere, quę uetita declinare. Qui sic egerit, et mandatis Dei satisfaciet | et ipse suę consulet saluti. Quicquid enim Deo obedimus, quicquid obsequimur, quicquid seruimus, totum in nostram uertitur utilitatem. nihil ex hoc ei accedit, qui solus nulla re indiget. Recte ergo Salomon in Prouerbiis ait: ‘Si sapiens fueris, tibimetipsi eris.’ Nam illud quoque quod docueris, quod ad uirtutem hortatus fueris, quod uerbo, quod re atque opere iuueris, tibi cedet ad gloriam, tibi magis quam ulli alii proderit ad adipiscendam ueram felicitatem quam affectas. Ac ueluti illi qui terram purgant, stercorant, arant, occant, obfringunt, modis omnibus excolunt | sementem-que faciunt, postea uero metunt et fructum colligunt, ita hic noster sapiens aliis benefaciendo | sibimetipsi sapiet, cum pro benefactis a Domino recipere coeperit mercedem. Hic idem in omnibus prouidum ac prudentem se pręstabit. nihil eum imparatum offendet. omnibus quę accidere possunt pręsidio opportuno munitus occurret. In aduersis explicabit patientiam, in prosperis humilitatem, in utrisque constantiam. Apparebit-que in illo quod Salomon ait: ‘Melior est sapientia quam arma bellica.’ Fortior est enim, cuius animum non frangunt aduersa | neque [p. 54r] turbant iniurię | quam qui armis hostes superat. Alibi etiam dicitur: ‘Melior est sapientia quam uires, et uir prudens quam fortis.’ Nam sapientia et prudentia bona animi sunt. fortem autem et robustum esse bonum corporis est. Et illa quidem hominis propria, hoc autem cum bestiis commune. Sapiens tranquille degit, quia perturbationibus temperat, sensuum affectiones ratione frenat | et saniori consilio parere compellit. Sapiens linguam quoque continet, uerbositatem fugit, ne in multiloquio peccet. Pauca loquitur sed considerate. nihil leue ab ipso prolatum auditur, sed serium semper et graue ponderis-que multi. Neque enim prius uerbum emittit | quam quo casurum [p. 634] sit cogitet. Sapiens ut semper sapiens sit studet | ut-que cum Salomone dicere possit: ‘Sapientia quoque perseuerauit mecum.’ Quęris quo pacto semper sapiens esse queat, cum nemo sit qui non peccet, cum septies in die cadat iustus? Sed quemadmodum iustus cum ceciderit, cito surgendo iusti nomen non amittit, ita sapiens dicendus est semper sapiens, qui quoties aliquid stulte peccat, sapienter quod peccatum est protinus emendat | et pręteriti errati notam insequentis uirtutis laude compensat. Sapientem semper beatum esse philosophi contendunt, eo quod sola uirtute contentus sit, uirtutem autem sibi ipsam sufficere. Patet quia nihil extra uirtutem, in quo beatitudo esse potuisset nouerant. Ignorabant igitur bonum illud quantum aut quale esset, quod debetur uirtuti | quod-que nostri sapientes uitę innocenter laudabiliter-que actę meritis confidunt se consecuturos | et tunc demum beatos fore, cum illud adepti fuerint. sed quamdiu in expectatione eius sunt, nondum esse beatos constat, quanuis ob quandam spei certitudinem nunc quoque beati dicantur. Sapiens, inquiunt, et in tormentis beatus est. Recte id quidem si de nostris diceretur | et non de illis, qui a uera religione alieni erant. Nostri enim uere beati, quos nulla compellere tormenta potuerunt ut Christum negarent. Porro hi non sola uirtute contenti erant, quę prope uana esset, si nihil eam post mortem sequeretur, sed per ipsa uirtutis opera Deo iungi cupiebant. quod quia pręcipue martyrii patientia pręstare poterat, cędi occidi-que gaudebant. Illi autem quibus ęterna hominis beatitudo ignota erat, non quomodo oportuit, sed quomodo poterant, beatam uitam diffinierunt. atque ipsam, quoniam longius protendere nescirent, uirtute quę in pręsenti est terminarunt. Sed quęnam, quęso, esset ista beatitudo, quę simul cum corpore pecudum more erat finienda? Pręterea si sola uirtus beata uita esset, sexcenties in uita beati essemus | et sexcenties infelices. quandoquidem nemo tam firmę stabilitę-que uirtutis est, ut non quotidie fere aliquid desipiat, oscitet, deliret, hallucinetur. tot autem uicibus [p. 635] nunc accedens nunc recedens beatitudo nonne uertibilior haberetur rota figulari? et alterno dierum noctium-que recursu mutabilior? Non est ergo uirtus uita beata, sed illa cęlestis ęterna-que felicitas, quę debetur uirtuti, si uirtus ipsa cum uera religione iuncta fuerit. Beata quippe est, quę nunquam subducitur, nunquam deficit, bonis omnibus affluit semper, malis uacat, desyderium implet. denique ad summum bonorum peruentum est, cum ad illam peruenitur. Huc accedit quod Christianorum sapientia non ita rigide neque inhumane circumscripta sit, sicut fuit illa Stoicę sectę philosophorum, qui docebant | sapientem animi passionibus prorsus carere oportere ut beatus sit. Nos enim e contrario definimus | non posse sapientem fieri beatum, qui adhuc in corpore uiuens futurę beatitudinis desyderio non ducitur qui pro eo quod aliquando peccauit, dolendo non satisfacit, qui cum benefecerit non gaudet et Deo gratias agit cuius ope in benefaciendo est usus, qui eidem peccare non metuit, cui soli semper plurimum placere studet, qui denique et pauperis et malo aliquo affecti hominis non miseretur. Ea sane uera est sapientia [p. 54v] et seruorum Dei propria, cuius hę sunt passiones. Illa autem Stoicorum prorsus uana, et non hominis sed lapidis potius: nihil sperare, nihil metuere, nihil gaudere, nihil dolere. Si istud sapientia uel uita beata esset, quid in terris lapide et sensu carentibus rebus esse sapientius uel beatius existimari potuisset? Lapidea est igitur illorum et sapientia et beatitudo, non humana. Cum enim uerę beatitatis ignari essent, beatitatem ipsam appetitionum quietudinem esse putauerunt , et hanc ad sapientem pertinere uolebant. At nos uerę quoque ęternęque beatitudini gaudium attribuimus et in Deo lętitiam perpetuam-que iocunditatem, amorem etiam et mutuam inter beatos charitatem atque perfectam. Repudiata itaque gentilium fatuitate | sapientiam quam non homo sed Deus docuit sequamur. hanc diuitiis, hanc rebus omnibus anteponamus. ‘Melior est acquisitio eius (ut recte Salomon ait) negociatione auri et argenti primi et purissimi | [p. 636] fructus eius preciosior est cunctis opibus, et omnia quę desyderantur, huic non ualent comparari.’ Sola enim diuinę doctrinę sapientia | efficit beatos.

Qvae sapientia est vitanda. Caput VII

Hanc autem uerissimam sapientiam, quam Deo tradente accepimus, quo attentius accuratius-que amplectamur, quęrendum restat, quęnam sit illa quam cauere debemus, indigna quidem hoc nomine, cum uerius stulticia sit dicenda quam sapientia. Est igitur quędam sapientia, quę mundana siue secularis dicitur, de qua Apostolus: Ad Cor. I 3 ‘Sapientia, inquit, huius mundi | stulticia est apud Deum.’ et iterum: ‘Stultam fecit Deus sapientiam huius seculi.’ Hic sane fuit antiquorum deos colentium error, qui olim uidebatur esse sapientia | sed postquam Euangelii ueritas etiam ab iis qui eam persequebantur, recepta est, apparuit colendorum deorum ritum non sapientiam fuisse sed stulticiam. Tunc pharaonis sapientium uirgę a uirga Moysi deuoratę sunt | et omne diaboli commentum uirtute crucis Christi superatum. tunc mulier sanguine fluens, quam medici secularis disciplinę curare nequiuerant, tacta Christi fimbria recepit sanitatem, quia gentilitas desiit uictimarum cruorem demonibus fundere, ubi in Christo [p. 637] Deum cognouit, quem in spiritu coepit adorare. Adhuc tamen ista infidelitatis sapientia in illis perseuerat, qui somnia sortes-que obseruant | et naturas hominum ex stellarum influxibus pendere iudicant | et incantationibus diaboli magis quam piis Ecclesię precibus delectantur. In his omnibus stultus sit oportet, qui apud Deum sapiens esse desyderat. Fuit et alia inter gentiles sapientia, ueri quidem inquirendi supra quam dici queat studiosa, sed plane inanis cassi-que laboris, cum inuestigare illud nequaquam potuerit, quod nisi Deo monstrante scire nemo poterat. Ista autem erat philosophorum professio circa ipsam hominis beatitudinem uarie sentientium (ut diximus) atque delirantium. cum non in cęlo sed in terra illam constituerent, quęrentes ubi non erat | et ubi esset nescientes. de his psalmista ait: ‘Defecerunt scrutantes scrutinio.’ His nonnulli quoque ex nostris mihi similes uidentur, quibus non est satis nosse quomodo ueram perfectam-que beatitudinem assequi possint, sed altiora se indagare conantur | et ea quidem quę nisi fides teneat, ratio non explicat, curiosius perscrutari solent. Vnde fit, ut plerunque ab eo etiam quod recte didicerant aberrent | et dum Christum se tenere putant, de manibus elapsum non animaduertant. [p. 55r] Plena periculi est talis sapientia | ideo-que uitanda. cum scriptum sit: ‘Scrutator maiestatis opprimetur a gloria.’ Et iterum: ‘Non plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.’ Caue igitur nimis altum sapere, ne forte uel cum hereticis Vetus Instrumentum damnes uel cum Iudeis Nouum | et cum utrisque ipse damneris. dicente Domino: ‘Nunquid non in die illa perdam sapientes de Idumea | et prudentiam de monte Esau?’ Peribunt utique heretici et Dei iudicio condemnabuntur, qui terrena sapiebant. hoc enim Idumea interpretatur. et Iudei qui cum Esau aduersabantur fratri eius Iacob, id est, cum synagoga Ecclesię Christi, ad quam credentem primogenita credere nolentium benedictiones-que transierunt. Illud quoque ad hereticorum infidelitatem spectare arbitror quod Salomon ait: ‘Ciuitates munitas occupabit sapiens | et destruet [p. 638] munitionem in qua confidebant impii.’ Omnia quippe impietatis dogmata, quę illi syllogismis captiosis-que dialecticę conclusiunculis munientes insuperabilia esse putabant, Dei sapientia --- Christus --- sua uirtute superauit et euertit. Arrii, Sabellii, Euticetis, Manichei reliquorum-que omnium prauitas defecit | sola Machumetana extat, ne ipsa quidem diu permansura. dicente Domino: ‘Omnis plantatio, quam non plantauit Pater meus cęlestis, eradicabitur.’ Sed sunt et in Ecclesia fortasse non pauci, qui sibi sapientes uidentur, ita ut interdum contradicere audeant catholicę ueritati, apud ignaros admirationem sui facturi, quasi qui acutius aliquid sagacius-que explorarint | quam illi qui iampridem probati recepti celebres-que habentur. In istos reclamat Esaias dicens: ‘Vę qui sapientes estis in oculis uestris | et coram uobismetipsis prudentes!’ Apud Deum enim et insipientes et imprudentes sunt, qui temeraria pręsumptione abducti ad ostentationem ingenii magis quam ad ueritatis confirmationem loquuntur. Porro omnis disciplina quę cum Euangelio non conuenit, inutilis est, sapientem facere non potest | ideo-que nec beatum. Poesis fabellarum fictionibus exhuberat, oratoria ad gratiam loquendi artem pręfert , astronomia cęli syderum-que motibus et exinde futurorum diuinationibus scatet, philosophia sapientię studio gloriatur, cum causas rerum naturam-que conquisierit. Sed cum nulla doctrinarum istarum qui hominis finis sit recte uere-que iudicare uideatur, nemini discendas dicerem nisi aliqua in parte diuinę quoque sapientię scientiam adiuuarent. Operęprecium erit igitur de his tantum capere quantum fideli institutioni conuenire constabit, cętera ne noceant respuere. aut enim superflua sunt | aut fini nostro aduersantia. quod autem superfluum est contemni debet, quod aduersarium repelli. de his enim psalmista ait: ‘Nouit Dominus cogitationes sapientium | quoniam uanę sunt.’ et Apostolus: ‘Nolite, inquit, iugum ducere cum infidelibus! Quę enim participatio iustitię cum iniquitate? aut quę societas luci ad [p. 639] tenebras? quę autem conuentio Christi cum Belial? aut quę pars fideli cum infideli? qui autem consensus templo Dei cum idolis?’ Tantum abest igitur ut sapiens sit, qui ethnicorum sapientes pręter modum emulatur, ut etiam iniquus et infidelis esse possit conuinci. Et quoniam sola Dei sapientia, quę in Sacris litteris continetur, uera est sapientia, ideo ipse Dominus per prophetam exclamat dicens: ‘Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur diues in diuitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra;’ misericordiam utique erga sapientes in bono, iudicium et iustitiam aduersus sapientes in malo. de quibus Hieremias ait: ‘Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.’ Sapientia ista doli, [p. 55v] calliditatis, uersutię, fraudum est plena | ista denique non hominis sed diaboli sapientia est. Hac armatus erat serpens, qui decepit Euam. hanc sequuntur illi, de quibus in Euangelio dicitur: ‘Prudentiores sunt filii seculi filiis lucis in generatione sua.’ Ab hac certe uir iustus abhorrebit, ut potius secundum Deum quam secundum seculum sapiens sit. ac ne quando et ipse seculi sapientium capiatur sycophantiis, Deum cum Propheta orabit: ‘Ab homine iniquo et doloso errue me!’

[Page 640]

Qvod sapiens docere alios debet. Caput VIII

Docuimus et quę sequenda sapientia et quę fugienda sit. reliquum est ut eos, qui uera, id est diuina sapientia pręditi sunt hortemur, ne creditum sibi salutaris eruditionis talentum in terra defodiant, sed illic dispensent, unde cum usuris exigi possit | et Domino cui negociantur, plurimum lucri accedat. Laxent igitur retia sua in capturam: alios doceant quod ipsi didicerunt, et non sibi solum, sed aliis etiam prodesse studeant | tanto-que accepto beneficio se dignos pręstent. Vt quid enim bonum sapientię tu qui Dei benignitate sapientiam adeptus es, si cum proximis non communicas? si nihil inde tibi deperit, si communicatum etiam augetur et excrescit? Quis est enim qui docet, et docendo non aliquid discat? et quod didicit non confirmet? cum de memoria facile labi soleat et exciderit , quicquid relinquitur irrepetitum? Ita fit, ut ipse quoque dediscas, nisi docueris. Doce igitur ut doctior sis | aut saltem ne obliuioni tradas quod didicisti. Immo quę potissima alios docendi causa esse debet, doce ut beatior sis. quandoquidem, Dani. II ‘qui erudiunt multos ad sapientiam, fulgebunt’ (sicut scriptum est) ‘tanquam stellę in perpetuas ęternitates.’ Cassus pene labor est | multa didicisse, et postquam didiceris obmutescere. Prouer. 8 ‘Nunquid non sapientia clamitat,’ inquit Salomon, ‘et prudentia dat uocem suam in summis excelsis-que uerticibus super uiam in mediis semitis | stans iuxta portas ciuitatis, in ipsis foribus loquitur dicens: Viri ad uos clamito, et uox mea ad filios hominum.’ Cum ergo docendi officio fungi debeat uir diuina sapientia eruditus, nonne sal fatuum erit, si [p. 641] tacuerit? nonne uerum est quod dicitur: Eccl. XX ‘Sapientia absconsa et thesaurus inuisus, quę utilitas in utrisque? ’ Quid iuuat lucernam accendere | et eam ponere sub modio? Profecto si sapiens fueris, non sub modio illam pones, sed super candelabrum, et aliorum tenebras tuę scientię luce depelles. Aut enim linguam exercebis in prędicando | aut in scribendo manum. ut etiam de te dici possit: ‘Os suum aperuit sapientię, et lex clementię in lingua eius.’ Plurimum quidem tibi apud Deum meritorum accedet, quoties uel scripseris | uel dixeris aliquid | uel proprio ostenderis exemplo, unde alii meliores effici queant. ‘Qui enim fecerit et docuerit sic, hic magnus uocabitur in regno cęlorum.’ Ipse Dominus noster Christus docuit | nec apostolos suos passus est desidia ocio-que torpere, sed Spiritu Sancto repletos per diuersas orbis partes dimisit, ut errantes docendo in uiam ueritatis reuocarent. atque illos quidem non itineris labor, non persecutionis immanitas ab officio deterruit | et te pigebit illorum saltem, a quibus nihil mali metuis, tuę sapientię medicamenta conferendo | saluti consulere? et multorum animas Domino tuo lucrari? Satis hęc de sapientia. nunc simplicioribus detegamus inimici dolos carnis-que pugnas, ne ab iis incauti imprudentes-que superentur.

[Page 56r]

De demonum natura. Caput IX

Sed enim quo facilius callidissimi hostis machinamenta deuitemus, operęprecium erit | prius naturam eius [p. 642] mores-que cognoscere. Demones igitur spiritus sunt | nocendi cupidi, iusti expertes, fastu elati, astu callidi, inter cęlum terram-que habitantes, donec postremo ad inferna detrudantur. ut tanto eant inferius, quanto altius efferre sese conati sunt. Qui ut ei cuius iudicio ad hęc ima deiecti sunt aduersentur, homini inuident | atque illos maxime infestant, quibus beatitudinem, quam ipsi amiserunt, promissam cognoscunt. Gentilitas demones alios bonos alios malos esse dixit. nos uero sub hoc nomine malos tantum intelligimus. Illos enim spiritus qui boni sunt, Dei angelos atque ministros nuncupamus. Neque certe conuenit | quorum diuersa est uoluntas, eodem nomine confundere. Demones ergo nequitię pleni spiritus inuidię acti stimulis hominem semper ad uitia prouocant, ne ad cęleste regnum, unde ipsi deturbati sunt, transferri mereatur. Iccirco clamat Apostolus dicens: ‘Non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus Principatus, aduersus Potestates, aduersus Rectores tenebrarum harum, aduersus spiritalia nequitię in cęlestibus;’ non quod in cęlo sint demones sed in aere | qui quidem his plenius esse creditur. In cęlestibus autem dixit | iuxta consuetudinem diuinę Scripturę, quę uolucres quoque cęli appellat, quas per aera uolitantes cernimus. Magnarum autem uirium esse illos ostendit | principatum et potestatem et regimen eis attribuens. non hoc tamen in omnes homines, sed in illos duntaxat, qui tenebrę sunt. In illos uero qui lux sunt, ius nullum habent, nisi tentandi incitandi-que ad peccandum, ut et ipsi relicto bene agendi lumine malignę actionis tenebras diligere incipiant, et cum id fecerint, tunc etiam ipsis dominentur ac pręsint. Aequum est enim ut qui ab innocentia recedendo sub potestate Dei esse noluerit, diaboli subdatur potestati. Potestas autem illius tanta est, quantam Deus permiserit, qui eorum opera utitur | tam in prauos puniendos | quam in bonos probandos. ut hi cum aduersarii tentamenta uicerint, plus pręmii mereantur, et illi uicti si ad poenitudinem non redierint, tanto iustius crucientur, quanto [p. 643] diutius expectati sunt ut redirent. Pręterea si demonis potentiam ex testimonio Scripturarum pensare uolumus, profecto homini intolerandam insuperabilem-que esse inueniemus. Iob. XI Hunc Beemoth et Leuiathan dici legimus. quorum alterum elephantum, cętum alterum interpretantur. quę duo animalium genera cum omnium que in mari terra-que habentur, maxima sint, maximam demonis uim significare uidentur. et elephas quidem demones aerios designat, cętus aqueos. Nam in utroque elemento habitare feruntur. Nemo itaque mortalium tantę uirtutis est | tantę-que constantię, qui eorum uiribus ualeret resistere, nisi ut ualeamus Deus pręstaret, coercens illorum robur | et nostram simul adiuuans imbecillitatem. Stultus est igitur, qui non totam resistendi spem atque uincendi in Deo posuerit. Sit ille licet Abraham uel Moyses uel Dauid uel Ioannes Baptista uel aliquis apostolorum, si propria uirtute | et non ope diuina niteretur, statim succumberet. in Deo autem sperans uictoria potiretur. ‘Beemoth, inquit, quasi bos foenum comedet,’ hoc est paleas igni comburendas; ‘fortitudo eius in lumbis eius, et uirtus eius in umbilico uentris eius.’ Illecebris enim Venereę uoluptatis, quę circa lumbos et umbilicum pręcipue sentitur, frequenter impugnat. ‘Ossa eius uelut [p. 56v] fistulę ęris, cartilago eius quasi laminę ferri;’ ad duritiam diaboli ista referuntur: quoniam a malicia quam semel amplexus est nequit remoueri | et ęre et ferro magis obduratus. ‘Sub umbra dormit in secreto calami;’ hoc illud est quod in psalmo dicitur: Ps. IX ‘Sedet in insidiis in occultis, ut interficiat pauperem dum attrahit eum.’ De Leuiathan idem fere aliis uerbis prędicatur | et uis naturę demoniacę exprimitur, supra modum potens atque uersuta. quę utique cuncta humana subuerteret, nisi freno arbitrii diuini compesceretur. Iob XLI. ‘Per gyrum inquit dentium eius formido | corpus eius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus.’ denique flammas fumum-que de illo procedere ait. Ignita enim sunt iacula diaboli, quibus illi uulnerantur | uel obscoenę libidinis ardore incalescunt | [p. 644] uel fumo inanis glorię laborant. de eius etiam in malo pertinacia dicitur: ‘Cor eius indurabitur tanquam lapis | et stringetur quasi malleatoris incus.’ de translatione etiam eius a statu suę sublimitatis dictum est: ‘Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.’ Iusti enim Deum timent, cum etiam aduersus angelicam naturam seuerum fuisse recordantur. et territi student, siquid deliquerint, poenitentia expiare. Quod autem arrogantibus dominetur | et superbos iugo premat mortiferę seruitutis, ex eo patet quod consequenter dicitur: ‘Non est super terram potestas quę comparetur ei. qui factus est ut nullum timeret | omne sublime uidet | ipse est rex super uniuersos filios superbię.’ Neque rex solum sed etiam pater talium nuncupatur. dicente Domino: ‘Vos ex patre diabolo estis, et desyderia patris uestri uultis facere.’ Sicut enim qui opera Abrahę faciunt, filii Abrahę sunt, ita qui diabolum imitantur, filii eius dicendi sunt, non natiuitate, sed uoluntatis corruptę similitudine. Io. 8. ‘Ille inquit homicida erat ab initio, et in ueritate non stetit, quia non est ueritas in eo | cum loquitur mendacia, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius.’ Mendacio quippe et fraude primos homines deduxit in interitum. In ueritate autem non permansit, quia a Deo qui ueritas est, per elationem mentis recessit. Timendus est ergo ut homicida, cauendus ut mendax. Nam etiamsi quando uera loquitur, mendax proposito est. quoniam ne uerum quidem ueri dicendi studio exprimit, sed cura fallendi. ut postquam per nonnulla uere prędicata syncere-que monstrata fidem uerbis adeptus fuerit, credulos tandem in foueam pręcipitet erroris. Idem quanuis intimas hominum cogitationes ignoret, eas tamen per exteriores motus atque gestus iudicat et deprehendit. tum quocunque aliquem magis inclinari uidet, eo accommodatis tentationibus trahere nititur, suggerens quicquid illum magis appetere coniicit. Tu uero si uis istud uitare periculum, etiam cum mali aliquid cogitaueris (impossibile est enim ne quando mens ad illicita non [p. 645] recurrat) caue ne ad gestum cogitationis indicem prorumpas. et enitere ut citius desinat cogitatio intus in anima | quam per sensus effusa se foris ostendat. Quod si illa patuerit, acrius impugnaberis ut cogitata opere perficias, et fortasse crebriori certamine labefactus tandem succumbes.

Quare creatus diabolus. Caput X

Quare inquiet aliquis creatus est demon, si tam malus erat futurus | atque homini ad similitudinem Dei facto tam inimicus ac tam infestus ? Factus fuit quidem angelus Dei, ut cum reliquis beatis eiusdem generis in cęlo spiritibus beatitudine frueretur ęterna. Et licet futuri prescius Deus nosset illum per arrogantię [p. 57r] uitium a statu suę conditionis repellendum, sciebat tamen iustis expedire ut crearetur. ne uidelicet deesset illis aduersarius, cuius molestia ad pręlium exerceantur | et tandem uictoria potiti gloriosius coronentur. Hac de causa profecto etiam malos homines in mundo nasci ac uiuere credimus, non ad suam ipsorum qui damnandi sunt, sed ad illorum qui saluandi utilitatem. ut cum nullo malorum odio, nulla persecutione, nullis iniuriis | a iustitię pietatis-que proposito repelli potuerint, multo plus gratię sibi apud Deum comparent | quam comparassent, [p. 646] si nihil in uita aduersi paterentur. Ad hęc ipsa summi rerum Opificis prouidentia cum bona multa condidisset, etiam mala quędam his contraria fieri iussit, ut bona malorum comparatione optabiliora redderet. Paradisum itaque magis desyderamus, quia scimus et infernum esse; uitam propter metum mortis plus diligimus. Lucem iocundiorem nobis facit molestia tenebrarum. sanitatem anxietas ęgrotationis pręstat gratiorem. et ut ad uirtutis culmen studiosius niteremur proposita peccatoribus supplicia compulere. Ergo et diabolus ideo creatus, ut eius foeditate offensi magis affectaremus inseri consortio angelorum. Ad Coloss. ii. At etiam quęri potest: quomodo diabolus adhuc pugnat, cum Paulus dicat, quod Christus Dominus exuerit Principatus et Potestates triumphans eas in ligno crucis? Potestas quidem diaboli per crucem Christi ita fracta et triumphata est, ut eos ille dimittere liberos fuerit coactus, quos ei primorum parentum crimine corrupta origo subdiderat. quos-que idem idolorum cultura subuersos iugo perniciosę seruitutis oppresserat. Cessauit itaque mundus demones pro diis habere post Euangelii uulgationem. cessauit et infernus esse fidelium animarum receptaculum, cum Christus in cruce se confitentibus promittere coepit paradisum. Coluber tamen tortuosus hac tanta potestate exutus | aliud fallaciarum genus commentus est: disseminare hereses coepit | et ad uitia concitare. Atque hoc illi permissum (sicut diximus) ut sanctorum robur atque constantia innotescat | et scelesti tunc saltem, cum damnati fuerint intelligant, quam immundo spiritui obsecuti sint, quam bono Domino derelicto. In istos igitur et pro iustis in Esaia exclamat Deus | et ait: Esa. v. ‘Ecce ego creaui fabrum | sufflantem in igne prunas | et proferentem uas in opus suum. et ego creaui interfectorem ad disperdendum omne uas, quod fictum est contra te | et omnem linguam resistentem tibi iudicio iudicabis.’ Diaboli itaque uasa sunt, qui erroribus catholicam fidem impugnant | atque ab iis qui pro ueritate resistunt damnandi, ut et uicti poenas | [p. 647] et uictores gloriam sortiantur. Sequitur enim: ‘Hęc hęreditas seruorum Domini, et iustitia eorum apud me dicit Dominus.’

De nominibus demonum propriis. Caput XI

Ad hęc ut plenius demonum deprauata natura nobis nota sit, scrutemur in Scripturis, quam uarie aliquando appellati fuerint | et ipsa nominum diuersitas diuersa illorum uitia monstrabit. atque ut a propriis peculiaribus-que incipiamus. demon Demones uocantur, non quia daemones, id est scientes sint, sed dimenin, (ut Eusebius inquit) hoc est, terrere consueuerunt. terrori enim sunt nobis, cum uisibiles apparent. Diabolus Diabolus appellatur, quia peccatorum accusator est. quem enim Gręci diabolum, eum nos criminatorem dicimus. Sathanas / Zabulon Sathanas et Zabulon Hebraicum est; hic fluxus noctis interpretatur, ille aduersarius. quoniam in tenebris demonum sunt opera | et [p. 57v] perpetuo odio persequuntur sanctitatem. Spiritus nequam Hi etiam spiritus nuncupantur, sed non sine additamento malicię uel nequitię. Spiritus enim sunt | omni prorsus prauitate pleni, omni immunditia referti. Belial Belial interpretatur absque iugo uel absque domino. Nam superbia elatus dixit: [p. 648] ‘Ponam sedem meam in Aquilone, et ero similis Altissimo’. Excusso igitur obedientię iugo Dominum pati noluit | ideo ad ima deiectus adhuc non cessat superbire | et homines conculcare uelle. Asmodeus Asmodeum in Tobia legimus. Interpretatur autem facturę iudicium uel plasmatio iudicantis. Quia factus est ad malorum uindictam, probationem uero bonorum. Belzebub Beelzebub muscarum deum sonat. Nam cum omnibus retia intendat, muscas tantum, id est infirmos capit, fortioribus non pręualet. Mammona Mammona Syrum Hebreo mixtum uocabulum est, et diuitias uel cupiditates designat. His ille imprudentium mentes implicat, ne Deo seruire queant, cum Mammonę coeperint famulari.

De nominibus demonum brutalibus. Caput XII

Bestię Demonibus pręterea, quoniam ex angelica in brutalem quodammodo conuersi sunt naturam, bestiarum nomina tribuit Scriptura. Vnde et Dauid orat Dominum dicens: 34. ‘Ne tradas bestiis animas confitentes tibi!’ Et idem alibi: ‘Increpa, inquit, bestias calami!’ Fragilis est enim ut calamus, qui se ab his uinci patitur, et non potius ad auxilium Dei recurrit ut uincat. In Ezechiele quoque promittit Dominus facturum se, ut cessent bestię pessimę de terra. quod partim in primo Christi aduentu [p. 649] impletum, partim in secundo implendum credimus, cum omnes bestię istę in barathrum inferni detrudentur. Leones / Dracones Hi et leones et dracones dicuntur, quia nunc aperte nos inuadunt ut leo , nunc occulte nobis insidiantur | ut dracones. Aspis. / Basyliscus Aspis quoque diabolus est et basiliscus, illis duntaxat quos primo congressu superat. Aspis quippe morsu, basiliscus aspectu statim perimit. viro autem iusto dicitur: ‘Super aspidem et basiliscum ambulabis | et conculcabis leonem et draconem.’ Beemoth / Leuiatan Beemoth et Leuiathan in historia Iob legitur, quos elephantum et cętum uocari diximus | alter tamen proprie bestialis interpretatur, alter persequens eos; quasi enim ferocissima bestia nunquam ab hominum persecutione conquiescit. Vulpis Vulpis pręterea quia fraudulentus est appellatur , ut in psalmo: ‘Partes uulpium erunt.’ Et qui uersutiam eius imitatur uulpis est, ut in Euangelio de Herode: ‘Ite, dicite uulpi illi!’ Sanguisuga Sanguisugam Salomon uocat in Prouerbiis: ‘Sanguisugę, inquit, duę sunt filię | dicentes: Affer affer.’ Quę sunt istę filię, quę quantumuis afferas non satiantur , nisi libido et auaritia? quibus qui illaqueatus fuerit, ei diabolus erit uere sanguisuga | exhauriens eius sanguinem per concupiscentiam | et spiritum per concupiscentię adimpletionem, ut corpori simul animę-que noceat. Serpens. Scorpio Idem serpens dicitur et scorpio. Mera enim uenena sunt, quicquid ille suadet. Huius tamen periculi metu seruos suos liberat Saluator dicens: ‘Ecce dedi uobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones.’ In Esaia est scriptum: XIIII. ‘Implebuntur domus eius draconibus, habitabunt ibi strutiones | et pilosi saltabunt ibi; respondebunt ululę et sirenę in delubris uoluptatis.’ Demonum hęc nomina sunt. Domus eorum es, si perdite uiuis. draco tibi est diabolus, si uirosos eius afflatus non deuitas. strutio tibi est si terrenarum rerum curis implicaris. Strucio Licet pennas habeat strutio, nunquam tamen a terra subleuatur. Pilosus Pilosus tibi est, si in uitiis consenesces. pilosa namque est senectus. Ulula Vlula tibi est, si in tenebris uitam agis | et ab eo auerteris qui ait: ‘Ego sum lux mundi.’ [p. 650] Vlula enim nocturna est auis. Syrena Denique Sirena tibi est in delubris uoluptatis, si cantibus amatoriis delectaris | cytharę-que sono ad lasciuia carnis concitante. Aiunt enim Sirenas olim in [p. 58r] Siculo littore uiros pręternauigantes cantu demulcere et consopitos laniare solitas. facile ab his capietur, qui obturatis uelut Vlysses auribus non pertransierit. Volucres Demones pręterea uolucres cęli appellantur, quia semen uerbi Dei, quod in duro solo et nullo compunctionis uomere proscisso cecidit, capiunt protinus et absumunt. Sic autem indurato homini diuina in Ezechiele iustitia minaciter intonat et ait: XXIX ‘Bestiis terrę et uolatilibus cęli dedi te ad deuorandum.’ Locustę VIII. Hi sunt locustę illę in Apocalypsi, equis similes bellatoribus, quia feroces, et super capita eorum coronę similes auro, quia superbi, facies hominum et capilli mulierum, quia utrique sexui insidiantur, dentes leonum, quia quos uicerint perimunt. loricas ferreas habent, quia in malicia obduruerunt. alis perstrepunt, quia uelociter omnia permeant. caudas scorpionum aculeatas gerunt, quia unus eorum finis est nocendi hominibus. Abadon ‘Et habent, inquit, supra se angelum abyssi cui nomen Hebraice Abadon, quod est Exterminans.’ Extorres enim a cęlesti patria facit, qui suę consentiunt tentationi. Quis unquam tam terribilium bestiarum, tam malignorum spirituum | uel sęuitias uel dolos posset euadere, nisi periclitantibus Dominus opem afferret, nisi furorem eorum uis diuina cohiberet astum-que reprimeret?

[Page 651]

De nominibvs demonvm pvblicae dignitatis. Caput XIII

Et hęc quidem a brutis animalibus mutuata nomina. illa ab hominibus, quę partim publicę dignitatis sunt, partim conditionis priuatę. Rex Nam et rex dicitur, ut in Prouerbiis: ‘Vę tibi, terra, cuius rex est puer!’ Puer Diabolus puer est, quia non senescit | nec ętatis damna sentit | Vę autem est terreno homini, qui immundi spiritus imperio paret. Pharao Idem pharao est rex Aegypti, rex tenebrarum. id enim interpretatur Aegyptus. Pharao ergo est, qui populo Dei est molestus, nolens eum dimittere, ut sacrificium offerat Deo, sed ut sibi seruiat, ad terrena et lutea opera compellens. Seon Est et Seon rex Amorreorum. Seon arbor infructuosa interpretatur et procera. utrunque demoni conuenit, qui nullum ex se boni fructum gignit et supra modum effertur superbia. Amorrei amaritudinem adducentes uel loquentes dicuntur. Quid autem amarius heretica prauitate? Hereticorum igitur Seon iste rex est, ut cum illo simul pereant, si ab eo ad Christum qui ueritas est, non conuertentur. Hic est ille Seon superbus, qui fideles Israhelitas non sinit in pace transire per fines regni sui | obstat-que armatus, inito tamen pręlio succumbit. Tentare enim demon sanctos potest, uincere non potest, Deo cui seruiunt protegente. Hic idem est Balach rex Moabitarum, qui Balaam diuinum compellebat, ut fideli populo malediceret. cui autem Deus benedixerat, ei Balaam maledicere nequiuit. Balach exclusio interpretatur et deuoratio. Ideo ergo Balach est diabolus, quia seruos Dei ab hęreditate cęlestium bonorum excludere molitur | et in illos infidelium excitat odia, persecutionibus cupiens auertere a fide | atque [p. 652] auersos deuorare. Rex Gai Idem est rex Gai. Gai pręruptum dicitur siue uorago, quę est infernus, demonum domicilium. Hunc regem Gai Iesus in bello uictum cepisse memoratur | cruci-que affixisse, exercitum eius fudisse, urbem uero igni succendisse. Ducem ergo Iesum sequamur, atque aduersus regem Gai bellando pręualebimus | et si nos uexillum ferre crucis uiderit, in qua Iesus noster semet crucifigendo illum confixit, metu perculsus concidet | uel in fugam conuertetur. De quo per Esaiam fuit prędictum: ‘A facie Domini pauebit Assur, uirga,’ hoc est, cruce Domini ‘percussus’. Vrbs autem eius cui dominabatur, gentiles erant. quę tunc quidem concremata est igni, cum gentiles ad Christum conuersi. ‘Ignem, inquit, ueni mittere in terram, et quid uolo nisi ut ardeat? ’ Nabuchodonosor Hic idem diabolus Nabuchodonosor est rex Babylonis. [p. 58v] Nabuchodonosor | sedens in angustia agnita exponitur. Diabolus enim creatori suo rebellis, quanuis agnoscat errorem suum, qua tamen superbia est, nunquam adduci potest, ut ipsum peccati poeniteat. Rex autem est Babylonis, in illos exercens imperium, qui errore aliquo confusi sunt. nam Babylon confusio dicitur. Hic obsedisse Hierusalem describitur, hoc est homini fideli tetendisse insidias | propriis tamen uiribus ciuitatem capere nequiuit, donec rex Ioachin, id est, rationalis animę pars ultro se illi tradidit. Captus igitur Ioachin iste, quia capi uoluit, de Hierusalem transfertur in Babylonem, de uirtutibus ad uitia. Itaque nisi nostra sponte manum dederimus diabolo | et eius malignę suggestioni consenserimus, oppugnare quidem arcem animę nostrę poterit, expugnare non poterit. Et hęc sane sunt publicę potestatis magis insignia nomina, quibus illum dignum non sua merita, sed hominum peccata fecerunt. ueniamus ad priuata.

[Page 653]

De nominibvs demonvm privatae conditionis. Caput XIV

Primogenita Aegypti sunt demones inter omnes nequitia primi, dicente Domino: ‘Meum est omne primogenitum. ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti, sanctificaui mihi quicquid primum nascitur in Israhel.’ Certe nisi Dominus noster Iesus Christus primogenitos Aegypti percussisset, ‘principatus (ut Apostolus ait) et potestates aduersas traducens et triumphans in cruce,’ sanctificatio eius, qui est primogenitus omnis creaturę, ad nos peruenire minime potuisset. Qui ergo non uult cum primogenitis Aegypti percuti, permaneat in benedictione primogeniti Christi, ut saluus sit. Hi etiam Sydonii nominantur, id est uenatores. Qui autem homines erunt et non bestię, Sydoniorum istorum uenatione capi non poterunt. Ad bestiarum enim non ad hominum capturam pertinet uenatio. Ille tamen ex homine in pecudem uertitur, qui peccat, dicente Propheta: ‘Homo cum in honore esset, non intellexit. comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis.’ Hi etiam Caldei nuncupantur. quos in Abbacuch propheta se suscitaturum minatur Dominus aduersus iustorum contemptores | ‘Ecce inquit ego suscitabo Caldeos, gentem amaram et uelocem, ambulantem super latitudinem terrę, ut possideat tabernacula non sua’. Caldei quasi demones | uel quasi feroces interpretantur. Et quoniam per latitudinem ambulant quę ducit ad perditionem, tu tibi e contrario uiam arctam elige quę ducit ad salutem | Et Caldei isti non ingredientur tabernaculum, in quo habitare uiderint Christum, sed tabernaculum uirtutibus [p. 654] uacuum et uitiis patens, hoc est, praui hominis animam, quę ante peccatum Dei erat | post peccatum uero data est Sathanę in possessionem, ut sua sit per reatum, quę sua non est per naturam. In eodem propheta malignos spiritus etiam Aethiopum uocabulo significatos constat. ‘Pro iniquitate, inquit, uidi tentoria Aethiopię.’ Tentoria Aethiopię sunt omnes iniqui, increduli, impudici, auari. In his enim habitant, horum carnibus uescuntur. de eiusmodi homine in psalmo est dictum: ‘Dedisti eum escam populis Aethiopum.’ De iusto autem et fideli dicitur: ‘Coram illo procident Aethiopes.’ horum interpretatio tenebrarum et caliginis est. quam ergo miserum est, quam omni calamitate infelicius | seruire tenebris | et a Deo qui lux est recedere? Demones pręterea sunt Gigantes, quos in Esaia aduersus Babylonem, id est, animam in peccatis confusam a Domino suscitandos legimus. Sunt etiam calumniatores, ut in psalmo: ‘Humiliabit calumniatorem.’ Vir etiam iniquus | et homo inimicus est demon, ut in psalmo: ‘A uiro iniquo erripies me.’ et in Euangelio: ‘Inimicus homo in medio tritici superseminauit zizania.’ Idem est Barrabas, qui adhuc inter Iudeos homicidia peragit incredulitatis. Et ne ignoremus angelum aliquando Dei fuisse, post reatum etiam angelus nominatus est, non tamen bonus, sed malus, non Dei, sed [p. 59r] diaboli. Ut est illud in psalmo: ‘Immissiones per angelos malos.’ et illud in Euangelio: ‘Ite maledicti in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius.’ Qui quoniam transfigurat se aliquando (ut Apostolus ait ) in angelum lucis, prudentia opus est ad dignoscendos spiritus. ‘Ex fructibus eorum cognoscetis eos.’ Quoties mali aliquid uel a fide alienum suggerere coeperunt , certum erit | sub illa luce demonis tenebras latere | et simplicibus laqueum intendi .

[Page 655]

De denominatione demonvm a rebvs inanimatis. Caput XV

Postremo, ut apertior eius nequitia sit, nonnulla nomina etiam a rebus inanimatis sortitus est. Nam et gladium et clypeum appellatum in Sacris litteris apparet | In Ezechiele: ‘Gladius exacutus et limatus ut cędat uictimas.’ Et paulo post: ‘Veniat, inquit, gladius regis Babylonis.’ Hoc gladio impios concidendos minatur Dominus, nisi corrigantur. In Naum propheta dicitur: ‘Clypeus fortium eius ignitus .’ Iste ignitus clypeus homines urget in libidinem, ut per stupra adulteria-que traductos mactet gladius exacutus. Turpis enim uoluptatis finis est interitus. breuissimum est quidem quod delectat, quod autem torquet et excruciat, ęternum est. Rursum in Ezechiele mons Seyr nuncupatur: ‘Hęc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seyr! Et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.’ Seyr interpretatur hispidus | et pilosus. Diabolus quippe Esau pilosi partes secutus aduersus populum Iudę, id est, confessionis, illos uidelicet qui Christum confitebantur, sese errexerat | et montis instar superbia elatus regnabat inter infideles. His autem ad Christum conuersis | ille desolatus est et desertus. quod futurum de eodem monte Zacharias quoque uidit cum diceret: ‘Quid tu, mons magne? Coram Zorobabel in planum.’ De Zorobabel enim natus est Christus, cuius uirtute concidit regnum diaboli. hic ille mons est , de quo etiam in Euangelio dicitur: ‘Si habueritis fidem [p. 656] ut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc , et transibit.’ Non itaque montes per fidem transferendos dixit Dominus | quid enim id iuuaret? sed diabolum repellendum. Reor hunc ipsum ab Apostolo profundum dici, ubi ad Ephesios scribens ait: ‘Vt possitis comprehendere quę sit latitudo et longitudo et profundum et altitudo,’ hoc est, ut queant intelligere et ista media que in latum longum-que tenduntur, et quę in imum potestates inferas, et quę in sublime | angelicas uirtutes. ut uidelicet pręsentia bene disponant ratione futurorum, in quibus necesse est | aut supplicia pati | aut beatitudine perfrui. Ad hęc pluuiam illam et flumina et uentos in Euangelio, quorum impulsu domus male fundata euertitur, demones esse intelligimus. Qui neminem quidem supplantant facilius | quam eos qui in se, cum solubilis harena sint, confidunt | et Christo qui petra ueritatis est, non innituntur. Diabolus pręterea uia peccatorum dicitur. dicente psalmista: ‘Viam peccatorum disperdet.’ Et alibi: ‘Via impiorum peribit.’ Si diabolum sequi desieris | et Christo coeperis adhęrere, uia peccatoris peribit, et anima poenitentis erit salua. Idem humani generis perpetuus hostis etiam olla ardens dicitur. dicente Hieremia: ‘Ollam succensam ego uideo.’ In ea excoquendi sunt habitatores terrę, et non peregrini neque aduenę, quorum conversatio in cęlis est. Idem postremo mors appellatus est, dicente Domino: ‘Ecce posui ante oculos tuos uitam et mortem;’ hoc est, me uitam | et diabolum mortem. Si ergo Christum tibi elegeris uiues, si diabolum [p. 59v] morieris. de quo Apostolus etiam dixit: ‘Nouissimus inimicus destruetur mors.’ Illis duntaxat destruetur, qui a dextris Iudicis consistere iussi erunt. Aduersum sanctos enim | nullum ius ultra diabolo erit, ne tentandi quidem. Quoniam hi cum Christo ibunt in uitam ęternam, diabolus autem et angeli eius et omnes impii in ignem ęternum. Ac ne plura id genus perquirere ociosi sit, hic ille est, cui nomina mille, mille nocendi artes. Cuius uiribus quis [p. 657] resistet? cuius insidias quis euitabit? nisi qui fidei spei-que et reliquarum uirtutum armis munitus fuerit. et cum aduersario congressurus uincendi fiduciam non in se, sed in Deo habuerit. Hęc de nominibus | nunc reliqua distinctius dispositius-que consideranda sunt.

Quod tentationes pati necesse sit, maxime circa principia conuersionis. Caput XVI

Quamdiu in corpore uiuimus, aut a diabolo | aut a sensuum nostrorum concupiscentia molestias pati necesse est. Propterea quidem in Ecclesiastico est scriptum: ii. ‘Fili accedens ad seruitutem Dei, sta in iustitia et timore, et prępara animam tuam ad tentationem.’ et in Iob: vii. ‘Tentatio est uita hominis super terram.’ Ille uero qui uitam magis religiose ducere decernit, maiorem sustinet demonum inuidiam. Nam cum ipsi a Deo recesserint, ei maxime irascuntur, quem Deo proxime accedere animaduertunt. Vnde Apostolus: Ad Timot. s. iii. ‘Omnes inquit qui uolunt pie uiuere in Christo Iesu, persecutionem patiuntur.’ Eos etenim nequissimi spiritus | uel per insomnia illudere contendunt | uel per horrendas apparitiones terrere | uel per blandimenta turpis uoluptatis irretire | et quanuis uicti semper discesserint, semper rursum ad pugnam [p. 658] armantur | semper-que occasionem nocendi quęrentes nusquam absunt, repulsi astant, fugati redeunt. dicta facta-que nostra, gestus insuper ac motus speculantur. quę si ad malum inclinari uiderint lętantur | et modis omnibus ad perpetrandum scelus urgent. in summa facere nequimus, quin illi omni loco, omni tempore circa nos sint, nobiscum-que commorentur. Iosue. xv. Sic filii Iuda superare quidem Iebuseum potuerunt, delere non potuerunt | vnde cum eis etiam habitasse dicitur . xvi. / xvii. Sic filii Ephraim et Manasse subiecisse certe sibi Cananeum feruntur, non tamen eum interfecisse. Tentationes igitur uincere possumus, ne autem tentemur efficere non possumus. Quod si Dominum serpens tortuosus et in omne nefas confidentissimus | tentare ausus est, quanto magis Domini seruos? Nunquid non in Euangelio legimus, quod ipsos etiam Domini apostolos inuasit quandoque tentatio? nec inuasit solum, uerum etiam superauit? Iudam uicit auaritia, Petrum timor, filios Zebedei honoris appetitio, quosdam quis ex ipsis maior esset contentio, quosdam Dominicę resurrectionis in credendo ambiguitas. Ex omnibus tamen unus Iudas periit, quia ueniam desperauit. Cęteris uero benignitas Domini subuenit | ueniam-que indulsit. quia et ambitionem conuerterunt in humilitatem | et contentionem in concordiam | et dubitationem in fidei firmitatem | et metum in audaciam, etiam inter sęuientes tyrannos Christum confitendo. Datus erat et Paulo angelus Sathanę, qui eum colaphizet. unde exclamans ait: Ad Eph. vi. ‘Non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus rectores tenebrarum harum, aduersus spiritalia nequitię in cęlestibus.’ Quomodo enim fortissimi athletę uirtus probaretur, nisi ipse contra fortissimos dimicaret? Nobis uero ut minus perfectis ex diuina dispensatione minor incumbit lucta. Adhuc enim et aduersus [p. 60r] carnem pugnamus | et demonum inferiorum insidias patimur, quoniam nondum tantum uirium concepimus, ut cum principibus et potestatibus manum conserere ualeamus. Procerum Ecclesię istud certamen [p. 659] est, ut cum potentibus pugnando plus glorię referant ex uictoria. At uero postquam carnis desyderia pietatis ac iustitię studio mortificauerimus, tunc et ipsi poterimus dicere: ‘Non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem.’ Interim si in hac leuiore ac proletaria pugna non uicerimus, quomodo in magis graui bello principum atque rectorum uincemus? Porro si strenui militis operam in turba pręstiterimus, iam certe altius promoueri merebimur, ut uidelicet inter decuriones | uel centuriones | uel tribunos etiam ac duces censeamur. Quo si peruenire cupimus, ipsa militię nostrę rudimenta atque principia fortiter constanter-que nobis exequenda sunt | nec [committendum], ut a lixis et calonibus uincamur, qui principes quoque eorum optamus Christo adiuuante subiugare. ut quo difficilior fuerit uictoria, eo maius quoque speremus pręmium.

De duobus tentationum generibus. Caput XVII

Tentationum autem duo sunt genera: Aut enim a Deo tentamur ut probemur, aut a carne et diabolo, ut peccemus. Tentauit Deus Abraham ut obedientissimum sibi esse ostenderet. Tentauit filios Israhel, quemadmodum in Deuteronomio legitur, quadraginta annos per desertum deducendo. ut notum foret, quantę constantię [p. 660] sint in illis obseruandis, quę sibi mandata pręcepta-que erant. unde in psalmo dicitur: ps. 65 ‘Probasti nos Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.’ Igitur tentatio Domini | tentatio probationis est, non malicię neque pręcipitationis. Quapropter Iacobus apostolus ait: Jac. i. ‘Nemo cum tentatur dicat, quoniam a Deo tentatur.’ et ne ambiguum relinqueretur, de qua tentatione hoc diceret, subiunxit: ‘Deus enim intentator malorum est. ipse autem neminem tentat ad malum. unusquisque uero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum uero cum consummatum fuerit, generat mortem.’ Tentatio ergo carnis et diaboli semper prouocat ad peccandum. Quare de istorum tentationibus nobis assidue aduersantibus nunc est tractandum. et prius quidem de ipsa diaboli tentatione, qui carni simul insidiatur et spiritui. Aperiamus igitur dolos eius tendiculas-que et laqueos, ut deprehensis inimici fallaciis facilius euitetur mortis periculum | et certius uitę ęternę bonum speretur. Diabolus 2 Hic est ille teterrimus pharao, qui nos uetat exire de Aegypto | seculi-que uanitatibus renunciare | et Moysen sequi in desertum | ac tandem Iesu duce Promissionis Terram intrare. Hic est leo rugiens, qui circuit quęrens quem deuoret. Hic est fur et latro, qui non uenit nisi ut furetur et mactet. hic est denique lupus rapax, Dominico ouili semper insidians rapiens et dispergens, et nullo unquam sanguinis haustu satiatus. nunc promissis allicit, nunc terret minis, nunc assentatione blanditur, nunc etiam uerberibus compellit. Promissis quidem primos nostros parentes prostrauit | ‘Eritis inquit sicut dii, scientes bonum et malum, et nequaquam moriemini.’ minis autem grassatus est in martyres pariter et uerberibus, cum idolatras ut in eos desęuirent concitasset. Primi nobis documento sunt, ut neque blandimentis neque pollicitationibus eius ullam adhibeamus fidem. secundi ut omnia prius extrema pati parati simus | quam Deo peccare. Nec bellum igitur minanti pareas | nec [p. 661] pacem offerenti credas. Hier. XLI Pax eius pax Ismahelis est, qui Godoliam amice [p. 60v] inuitatum nihil-que mali suspicantem inter epulas interemit. Bello autem neminem superat, nisi qui inductionibus eius assentit. denique quicquid agit, quicquid molitur, eo tendere noueris ut fallat, cum-que deceperit, ut interimat, et quidem morte illa quę semper cruciat | et mori cupientes mori nunquam sinit. Idem signis etiam pręstigiis-que mentem hominis nititur obstupefacere | transmutat-que se in angelum lucis, ut cum Dei angelum uel sanctorum aliquem esse credideris, facere non dubites quod imperauerit. Apparet aliquando sub specie comptę formosę-que mulieris, ut ad libidinem incendat. aliquando monstrosum et horribilem se ostendit, ut exterreat. Tu ergo tantę malignitatis atque fraudis non ignarus diligenter animum aduerte | atque tecum tacitus examina, quo tendant eius uerba, quid gestus exigant, quo alienę imaginis figmenta prouocent. et caue nequid committas | aut a fide alienum | aut ab honestate diuersum | aut uoto castitatis contrarium | neque ut susceptum pro amore Dei uitę perfectioris propositum uanis inimici terroribus agitatus derelinquas. Nihil tibi diabolus nocere poterit, quamdiu tu cum Deo tuo constanter ambulaueris dicens: ‘Dominus mihi adiutor, et ego despiciam inimicos meos.’ Fortior cunctis demonibus est, qui innocentiam seruat et in Deo confidit. 3 Quod si etiam uerus tibi de cęlo angelus uel sanctus aliquis apparuerit, nihil offendes inquirendo, an uere sit qui uidetur. Iosue v. Iesus Naue uir multę pietatis atque fidei, cum uisibili specie angelus ei occurrisset, non dubitauit interrogare illum dicens: ‘Noster es an aduersariorum?’ nec ante iussis eius obediuit | quam quod angelus Dei esset, compertum habuit. Iud. VI Gedeon quoque ad liberandum ab hostili uastatione populum electus angelum uidit | loquentem-que audiuit, et tamen: ‘Da mihi signum inquit, quod tu sis qui loqueris ad me.’ accepto autem signo credidit. Vterque tibi exemplo sit, ne uisis eiusmodi nimis cito fidem adhibeas, donec argumento aliquo tibi ueritas constet. Tum siqua adhuc residua [p. 662] erit suspicio, illi qui ętate et sapientia pręstant erunt consulendi, ex eorum sententia | iudicium faciendum. Arrogantis est dubiis in rebus proprio sensu niti | et aliorum nolle audire consilia. facile-que erroribus patet, qui suę semper plus tribuit | quam prudentię alienę. Vbi autem non auri neque argenti, sed quod preciosius est, animę periculum imminet, etiam tuta metuere sapientis est.

Qvod diabolo imminvtae sint vires. Caput XVIII

Veruntamen siqua solito grauior ingruerit tentatio, non cadamus animis | imminutę sunt diabolo uires Saluatoris nostri aduentu, ipso dicente: Io. VI ‘Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eiicietur foras.’ Eiectus est enim de cordibus multorum qui idola colebant. desiit ille nequam ita late regnare ut solebat, nec iam tantum in se confidentię alit, licet arrogantissimus sit, et audito tantum Christi nomine contremiscit. Postremo ita ille diuinę erga nos miserationis constringitur freno, ut nocere nisi permissus nequeat. Matth. VIII Nam si expulsus ab homine intrandi in porcos non habuit potestatem, donec concessit ipse cuius iussu pellebatur, quanto minus offendere poterit hominem nisi Deus uoluerit. Bono igitur animo simus | et certissima uincendi spe ad [p. 663] pugnam accingamur. Dominus noster non sinet nos tentari supra id quod ferre possumus, sed ‘faciet (ut Apostolus ait) cum tentatione prouentum, ut possimus resistere.’ Iob Permisit sane etiam patientissimum uirum Iob tentari et calamitatibus affici, non ut diabolo faueret, sed ut hominis uirtutem manifestam faceret. Non potuit inimicus [p. 61r] neque opum rapina | neque filiorum orbitate | neque corporis in tabem conuersi morbo | illius uincere constantiam, et quem deiicere sperabat, ei maioris glorię adipiscendę prębuit occasionem. ut inter erumnas beatior fieret | quam cum prosperitatibus abundaret. Quis enim antehac patientiam eius laudauit, quam postea omnes admirati sunt? Hęc est igitur causa quare nobis Dominus dederit aduersarium, quare ab eo nos tentari uoluerit. ut uidelicet cum uicerimus, milites suos imperator benignissimus tanto magis remuneret quanto magis prompte ac strenue certauerimus. ad pugnam quippe non ad quietem in hoc terrę theatro missi sumus, ut neque fortes nisi pręcedentibus meritis mercedem accipiant | neque ignaui mulctam, nisi cum ab hoste uicti apparuerint. Non est ociosa Dei militia. placuit ei fideles suos laboribus, fatigationibus, erumnis, persecutionibus, malorum odiis iniuriis-que experiri. Vnde angelus ad Tobiam: Tob. XII ‘Quia acceptus eras Deo inquit, necesse fuit, ut tentatio probaret te.’ Iccirco nec in oratione Dominica petimus ne tentemur, sed ne inducamur in tentationem | et seducti uiam salutis relinquamus. Quam rem petendo aperte ostendimus | nos quidem ad repugnandum impares esse, nisi ipse adiuuet, qui solus potest omnia. Qui etiam infirmitatem nostram miseratus contra angeli mali uim atque uersutias unicuique nostrum angelum bonum dedit, qui regat, qui custodiat, qui a nequitia auocet | et occultis conscientię stimulis ad uirtutes capessendas impellat. Et, si tanta est Deo cura salutis nostrę, ut suos angelos pędagogos nostros esse uoluerit, haud multum timendus est mortis machinator diabolus. quia semper uincemus, si semper angeli de cęlo nobis missi monitis inspirationibus-que parebimus | et a [p. 664] Domini nostri mandatis nunquam discedemus. Omnem igitur uincendi spem in Deo collocemus. et quoties uincimus, ei soli uictorię gloriam dedicemus, ei gratias agamus | dicamus-que cum psalmista: ps. 88 ‘Tu humiliasti sicut uulneratum superbum, in brachio uirtutis tuę dispersisti inimicos tuos. ’

Qvomodo vincitvr tentatio Caput XIX

Inuidia diaboli mors introierat in orbem terrarum, sed hac morte per Christum liberati sumus | et ad uitam, quam propter pręuaricationem primorum parentum amiseramus, reuocati. Gaudebat inuidus ille sanctissimos etiam uiros in infernum descendere | et quasi uictor, quia primos uicerat, de omnibus triumphare. Sed gaudium istud uersum est in luctum. Ligauit fortem fortior Dominus | et domum eius intrauit | et uasa eius diripuit, suo aduentu absoluens illos qui in carcere uincti tenebantur, de tenebris transferens in lucem. Quin etiam uulgata Euangelii ueritate regnum mundi erripuit diabolo, quo magis ille doleret | ne in gentibus quidem ius esse sibi relictum, omnibus iam a falsa ad ueram religionem conuersis. Hac ergo potestate atque hoc regno priuatus, quid ageret, quo se uerteret, nesciebat. Rursum tamen nouo fraudum genere usus, in illorum qui conuersi erant [p. 665] cordibus (ut supra est dictum) inserere hereses coepit. ut in quibus idolatria iam defecerat, non deesset mendax de uera religione sententia. atque ita non paucos, quibus in credendo mens leuior erat, subuertit. Quos autem firmos ac stabiles in fide uidit, eos perniciosę uoluptatis illecebris ad peccandum prouocare coepit. ut quos fidei defendit synceritas, mandatorum saltem transgressio condemnet. Nos ergo qui in Christum credimus, qui Dei Filium [p. 61v] confitemur, tantę in nos inimici inuidię non ignari, quoties delinquendi concupiscentia mentem solicitari coeperit, meminerimus dolos esse carnificis nostri | nihil-que agamus, in quo Deum offendi nouimus | et ob quod si egerimus, de altitudine paradisi quam speramus, in abyssum inferni quam timemus, deturbandos nos esse certum sit. Cum itaque molestior difficilior-que sese ingesserit tentatio | et cordis intima lacessere coeperit, tunc ieiunium nobis pro scuto sit, pro gladio oratio, dicente Domino: ‘Hoc demonium non eiicitur nisi in ieiunio et oratione.’ Nam et ipse Dominus tunc ieiunabat, cum tentatorem uicit. Et idem: ‘Vigilate, inquit, et orate, ne intretis in tentationem!’ Apostoli quoque, cum naufragium timerent, dormientem illum clamoribus excitant. ‘Adiuua nos, inquiunt, Domine, perimus.’ tunc ipso uentis fluctibus-que imperante facta est tranquillitas. Nulla est igitur tam grandis tentatio quam Deum deprecando non uinces. et rursum nulla tam parua, a qua non superaberis propriis uiribus confidendo. Quare in Deo sperans ora et dic: ps. 142 ‘Velociter exaudi me, Domine, defecit spiritus meus. Erripe me de inimicis meis. ad te confugi. doce me facere uoluntatem tuam, quia Deus meus es tu.’ Quod si sanctus Propheta sic orabat, quomodo peccator poterit resistere, nisi et ipse instanter orauerit? Igitur quanto uiolentiorem motum intra se senseris, tanto ardentius auxilium inuoca. Iosaphat ab inimicis circumdatus clamauit ad Dominum, et illis protinus auersis liberatus est. Ita et tu si toto cordis affectu precatus fueris, inimici aduersum te machinamenta statim dissoluentur | te-que omni molestia liberum [p. 666] ac pristinę quieti restitutum continuo cognosces. Cum-que hoc tibi contigerit, Deo gratias age, qui tam cito Sathanam pedibus tuis subiecit. Nisi enim ille opem tibi laboranti miseratus attulisset, nunquam uicisses. Tanta est autem Domini nostri erga nos benignitas, ut etiam pro eo quod ipso adiuuante uincimus, remuneret uictores | et suum beneficium in nostrum transire patiatur meritum. modo post uictoriam ne insolescamus, sed humiles ac submissi de omnibus ei laudem demus. Ita enim etiam pro his quę Domino tribuerimus, ipsi pręmium merebimur atque mercedem.

De tentationibvs carnis. Caput XX

Nunc quoniam paris periculi est | a propriis cupiditatibus per carnis blandimenta superari, qualiter cum his quoque nobis decertandum sit uideamus. Ad Galat. V ‘Caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem | hęc sibi inuicem aduersantur, ut non quęcunque uultis illa faciatis.’ hęc Apostolus. Deinde quis utriusque finis sit ostendens ait: ‘Manifesta sunt opera carnis, quę sunt: fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicicię, contentiones, emulationes, irę, rixę, dissensiones, sectę, inuidię, homicidia, ebrietates, comesationes | et his similia; quę prędico uobis [p. 667] sicut prędixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.’ Expositis autem quę carnis sunt, continenter enumerat quę ad spiritum referuntur: ‘Fructus, inquit, spiritus est | charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas.’ Ex his perspicuum est, quanta sit diuersitas inter carnem et spiritum, cum alteri uitia, alteri tribuantur uirtutes. In medio istorum anima libertate sui arbitrii utens in quam partem uoluerit, potest conuerti. Sed si carni consenserit, regnum Dei non possidebit. sin uero spiritum suum, id est innatum sibi rationis lumen secuta carnis appetitionibus repugnauerit, uicto aduersario mercedem capiet ęternę beatitatis. [p. 62r] Quamobrem: ‘Spiritu, inquit, ambulate, et desyderia carnis non perficietis;’ hoc est, bonum quod ratio suadet, mali cupiditas ne destruat. ‘Qui enim sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis.’ Quos ergo concupiscentię superant | et quibus caro dominatur, hi non sunt Christi. Neque enim fieri potest, ut aliquis et seruus Christi sit | et uitiorum mancipium. ‘Si spiritu, inquit, uiuimus, spiritu et ambulemus!’ Qui sit autem iste spiritus quo uiuimus, declarat Saluator in Euangelio dicens: Io. VI ‘Verba quę ego locutus sum uobis, spiritus et uita sunt; caro non prodest quicquam.’ Domini igitur nostri pręcepta spiritus et uita sunt. ea obseruando uiuemus. carni autem quę non prodest, consentiendo | mori necesse est. Caro enim absque spiritu uiuere non potest. Tunc autem absque spiritu est, cum a mandatis diuinis se auertens propriam sequitur uoluntatem | et pecudum more pręsentia appetit, futura non considerat. uisibilium amore capitur, inuisibilia contemnit | neque quod ratio discernit, sed quod appetitio suggerit sequitur. De qua carnis uiolentia conquęritur Dauid et ait: ps. 37 ‘Miser factus sum et curuatus sum usque in finem | tota die contristatus ingrediebar, quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.’ Ad Ro. VII Et Apostolus: [p. 668] Condelector, inquit, legi Dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meę et captiuantem me in lege peccati, quę est in membris meis. Infelix ego homo | quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. igitur ego ipse mente seruio legi Dei, carne autem legi peccati.’. Quare caro aduersatur spiritui. Quęris quare contrarię inter se uoluntatis sint | spiritus et caro? quia caro ex Adam qui peccauit propagata est, animam uero et spiritum non ab Adam, sed a Deo accepimus. Iccirco spiritus expetit ea quę Deo placent, caro autem magis illa concupiscit, quę ipsam delectant, et ad peccandum est prona, quia traducitur de peccato. tanta-que eius uis est aduersus spiritum, ut luctanti repugnare spiritus ipse per se non sufficeret, nisi uirtus diuina quę illum creat | et creando infundit | et infusum conseruat, etiam periclitantem adiuuaret. ‘Quis me liberabit, inquit Apostolus, de corpore mortis huius?’ hoc est de corpore, in quo primi parentes nostri cum non obedissent Deo mortui sunt. respondet et ait: ‘Gratia Dei per Iesum Christum.’ Nos igitur in Christum credentes | a carnis uiolentia non nostrę uires, sed diuina liberat gratia. Quanuis autem ab Adę maledictione tunc absoluimur cum in Christo per baptismum regeneramur, manet tamen in nobis fomes peccati, ut ii qui Christi sunt, in certamine suę carnis probentur. et qui uicerint, eo ascendant, ubi ęternę pacis ineffabili bono perfruantur. Hac tanta ergo proposita mercede constanter pugnemus | et omnes perniciosę cupidinis ictus perseueranti conseruandę innocentię studio irritemus. Quod si et a bestiis et ab hominibus et ab omni prorsus periculo nos defendimus ac tuemur, ne uitam istam breuissimam ac miseriarum plenam amittamus, quanto acrius improbis pręsentium uoluptatum appetitionibus renitendum est | pro uita illa felicissima et immortali, quam talium appetitionum uictoribus in mercedem tribui certissimum est.

[Page 669]

De remediis contra carnis tentamenta. Caput XXI

Et quoniam malum illud, quod caro suggerit, cogitatio concipit, cogitatio ipsa quamprimum cohibenda est, ne pariat quod conceperit. Vipereum intra te foetum ne sinas crescere. Solet adultus uenena effundere | et animam hominis enecare. Protinus abige pestiferam cogitationem dum paruula est. [p. 62v] Dum parum uirium habet, non difficulter opprimitur, sponso in Canticis dicente: Cant. ii. ‘Capite nobis uulpes pusillas | exterminantes uineas, et uineę nostrę florebunt.’ Cum enim uitiosa extinguitur cogitatio, animus ad prosequendum uirtutum propositum uegetatur | et saluberrimis uitę fructibus exhuberat. Cęterum si malarum cogitationum insultus non ita crebros | neque ita uehementes pati desyderas, claude fenestras sensuum tuorum, per quas mors ad animam ingredi consueuit. Auerte oculos ne uideant uanitatem. Sepi aures tuas spinis | et linguam nequam noli audire. Pone ori tuo frenos, ne in uerbo labaris | neque gulę aliquid ultra necessitatem indulgeas. Naribus odoramenta luxurię subtrahe. Manus contine, ne quem iniuste offendas | ne-ue quid impudice tangas. denique modis omnibus obserua et caue, ne extranei portas Hierusalem ingrediantur, id est animę tuę domicilium. Et si ingressi fuerint, cura ut expellantur. neque malignos cogitatus ibi remorari sinas, ubi cum inualuerint, perniciem generant. Veruntamen sępe fit, ut ipsi cogitatus etiam inuitis nobis ingerant sese | et suapte ui ab iis quę iusta atque honesta sunt, auertere animum nostrum tentent. Mar. ii. ac quemadmodum paralyticus ille in Euangelio, qui portabatur, non poterat prę turba offerri Saluatori ut curaretur, ita nobis cogitationum quandoque officere solet congeries, ut non quod uolumus, sed quod [p. 670] nolumus, animo uoluamus. tunc inter orandum quid lingua loquatur , mens non attendit, et cum corpore in ecclesia simus, animo foris per diuersa uagamur. Huic ingruenti turbę totis uiribus reniti decet | et non cedere | neque si mali quicquam suaserint consentire. Quod ut succedat, eorum industriam, qui paralyticum gerebant, imitari oportet. Illi tecto domus in qua Christus erat, patefacto | ęgrotum coram Iesu submiserunt | et morbo receperunt liberatum. Nos quoque abiecta terrenarum rerum cura culmen cęlestis contemplationis inscendamus | et per ea quę creata sunt, mente ingressi inueniemus Creatorem. et cum inuenerimus, ei nos reuerenter submittamus, ut quod altitudo meditandi contulerit, humilitas deiiciendi sese conseruet. et mens iam sanata gaudeat se iam obstantis turbę impedimenta non sentire. Quanto minus mortalia curabimus, tanto etiam minus cogitationum secularium stimulis inquietabimur. Quisquis autem ab his crebro ac frequenter solicitatur, reor quod nondum ut debet, seculo renunciauerit, sed aratrum tenens adhuc post tergum respiciat. si non respiceret, non iam pręterita neque pręsentia, sed futura cogitaret. Abscindamus igitur et proiiciamus procul a nobis membra scandalizantia | nullius-que rei afficiamur studio, quę propositum vitę sanctioris turbet | et charitatis ardorem, quem Deo debemus restinguat . Matth. v. ‘Si oculus dexter scandalizat te, errue eum. si manus dextera , abscinde illam.’ Membra ista carnales affectiones sunt. quibus quidem si dextrę fuerint, non illicite utimur. veruntamen si a spiritali contemplatione uel actione auocent atque interpellent, repelli debent. Quę enim propter se licita sunt, si una cum illis meliora periclitantur, illicita erunt. Quod si ea etiam quę dextra sunt, quoties impediunt, abscindi iubeantur, quanto magis illa quę sinistra sunt, id est quę mala sunt, declinare ac fugere debemus | et eisdem neque oculum intendere | neque manum porrigere, ut neque cogitemus aliquid prauum ac detestabile | neque faciamus. Restat igitur ut et malis pręferantur bona | et bonis meliora si ad summum bonum uolumus peruenire. Cum [p. 671] pręterea continentiam semper oppugnet lasciuia | et liberalitatem auaritia | et humilitatem ambitio | et breuiter probitatem [p. 63r] nequitia, assiduum nobis cum uitiis bellum est. Nunquam igitur quiescamus, semper repugnemus. quamdiu repugnamus uincimus. quoties autem quiescimus non quiescente aduersario superamur. et irruentibus malis dissipantur bona | nihil-que homini illi relinquitur, qui carnis cupiditatibus ultro se subiicit. euenit-que ei quod dictum est per prophetam: Iohel. i. ‘Residuum erucę comedit locusta, residuum locustę comedit bruchus, residuum bruchi comedit rubigo.’ aut quid boni in illo remanere poterit, cui uitia dominantur? Strenuis autem et accinctis | assidue-que contra improbę uoluptatis illecebras luctantibus tuta sunt omnia. Neque enim superseminantur zizania in medio tritici, nisi cum ocio dediti dormimus | et a custodia bonę frugis cessamus. Atque ideo sane uigilare et orare nos iubet Dominus | ne tentationibus succumbamus. hoc est, diligentes esse et intentos | et solicitos, ne per desidiam spiritus caro, quę ancilla esse debet, dominari incipiat | et pręualere permittatur Madian aduersus Israhel. is uidelicet qui se cultui dedicauit diuino, subuerti sinatur a nequitia.

De reparatione lapsi. Caput XXII

Cęterum siquando uicti superati-que fuerimus, ad poenitentię remedia conuertamur. nec desperemus aduersus uictores uictoriam, si ab iis, quibus manum [p. 672] dedimus, deficere uoluerimus, atque ad illa transfugere, quę insipienter dereliquimus. Tunc enim speciosa deserti quę peccatorum ignis absumpserat, rursum germinare et bonorum operum fructu abundare cernemus. VIII ‘Ciuitas a rege magno obsessa (ut Ecclesiastes ait) a paupere uiro sed sapiente liberatur.’ Quis autem pauperior illo qui uitiis seruit? quis sapientior quam qui ab iis dum licet fugit | et ad studium se confert uirtutum ? Sed ne rursum in eodem luto more porcorum relabamur, non ociose neque segniter est agendum. Nam sicut per negligentiam uicti fuimus, ita per sedulitatem curam-que certandi uincemus. Cuius rei nequaquam ignarus Apostolus admonet et ait: Ad Eph. VI ‘State succincti lumbos uestros in ueritate | et induite loricam iustitię | et calceati pedes in pręparatione euangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela maligni ignea extinguere | et galeam salutis assumite | et gladium spiritus, quod est uerbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem | orantes omni tempore in spiritu | et in ipso uigilantes in omni instantia.’ Profecto, qui armis istis contra carnis infestationes demonum-que dolos munitus fuerit, sicut mons Syon non mouebitur in ęternum. Erit ueluti turris fortitudinis a facie inimici | et tanquam nauis ualidis compacta trabibus | pertransiens mare istud magnum et spaciosum, nec fluctibus fracta | nec procellarum turbine subuersa. Siquando tamen ingrauescere carnis pugna | spiritum-que uehementius lacessere coeperit, caro ipsa tenuanda erit ieiunio, fatiganda laboribus, domanda uigiliis, orationumque pernoctationibus quasi uinculis constringenda. Durum erit illi contra huiuscemodi stimulos calcitrare. Lasciuienti iumento adde onus, et quietius incedet. subtrahe aduersario uires, et desinet esse molestus. Semper autem obstandum est principiis. Inueterata enim difficilius corriguntur, nouella euelluntur facilius | euulsa-que arescunt. Pręterea et locum illum et hominem quantum potes declina, in quo uel delinquendi periculum | uel exercendę uirtutis impedimentum times. Zach. II ‘O o o fugite, inquit Dominus, de terra Aquilonis;’ de terra [p. 673] utique in qua charitas friget et abundat [p. 63v] malicia. de terra in qua nihil agitur, nihil dicitur, nisi quod ad corporis pertinet uoluptatem | et pręsentis luxurię irritamentum | et multorum scelerum incentiuum. Raro tibi cum seculi amatoribus miscendus est sermo, Quia colloquia mala corrumpunt bonos mores. rarius cum foeminis. Primam foeminam decepit diabolus, illa uirum. Diaboli ergo laqueus est foemina. Quem diabolus per se non potest capere, per illam capit. fugiendo melius uitabis hoc periculum | quam resistendo.

Oratio contra tentationes carnis | et post victoriam actio gratiarvm. Caput XXIII

Sed quoniam quocunque fugerimus, carnis nostrę lucta carere nequimus, in omni carnalium tentationum discrimine | ad orationum subsidia confugere tutissimum erit. Ad Dominum igitur supplices confugiamus. quia Dominus fortitudo plebis suę | et protector saluationum Christi sui est. Vim patiens loquatur spiritus et dicat: ps. 141 ‘Erripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi. doce me facere uoluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Ab homine iniquo et doloso errue me;’ ab homine isto exteriori, qui interiorem hominem ad similitudinem tuam factum, inique et fraudulenter quęrit subuertere, per [p. 674] uoluptatis illecebras, per concupiscentię blandimenta trahere me nititur, ut peccem tibi et peream. Ab his ergo mei tui-que aduersarii insidiis libera me! Esto mihi in Deum protectorem | et in locum munitum, ut saluum me facias. Ventum, Domine, ualidum, quo in diuersum impellor metuo | et iam inter frementes undas mergi incipiens ad te clamo. Tu igitur miseratus dexteram tuam extende | et sicut Petrum cum fluctibus operiretur saluasti, ita me de pernicie carnalis suggestionis erreptum tibi restitue. ut tuam potius uoluntatem quam meam faciam. Nostra enim uoluntas perdit nos, tua uero saluat semper. fiat uoluntas tua sicut in cęlo inter sanctos, ita et inter nos in terra. ut tuis parendo mandatis ad te in cęlum ascendere | et non eis contraria operando in profundum demergi mereamur. Si sic oraueris, non frigide sed ardenter, non proterue sed humiliter, tentationum constrictus angustiis, exaudiet te Dominus | et non dabit in commotionem pedem tuum | neque dormitabit qui custodit te. ‘Petite inquit et accipietis |’ Quid tu poscere pigritabis, cum idem Dominus et rogari uelit | et quod pie rogatur, prompte se daturum promitat? Si sicut decet supplicaueris, circumdabit te scuto ueritas eius. non timebis a timore nocturno, a sagitta uolante in die, a negocio perambulante in tenebris, ab incursu et demonio meridiano . Ipse enim Dominus de illo qui fideliter orat | et constanter sperat, respondens ait: ps. XC ‘Quoniam in me sperauit, liberabo eum. protegam eum, quoniam cognouit nomen meum. clamauit ad me, et ego exaudiam eum. in tribulatione erripiam eum | et glorificabo eum.’ Exauditus autem non solum carnis concupiscentias auertes atque fugabis, uerum etiam uirtutibus magis proficies. Testatur hoc Propheta ad Deum dicens: ps. 137 ‘In quacunque die inuocauero te, exaudi me; multiplicabis in anima mea uirtutem.’ Omnem-que difficultatem ab eo adiutus ipse idem superaturum se affirmat, cum ait: ps. XVII ‘A te erripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum.’ Ille ergo postulationibus tuis annuens [p. 675] dicet | ‘et stabit spiritus procellę |’ ipse imperabit uentis et mari et obedient ei, et turbulentos motus conuertet in tranquillitatem. Ille precantibus et periculum formidantibus continuo aderit dicens: ‘Ego sum, nolite timere!’ Tunc tu naufragio imminenti liberatus | gratias age liberatori, cuius opera factus es teipso fortior | atque aduersus lasciuientes malarum [p. 64r] cupidinum titillationes inuictus. Ad ipsum igitur mente conuersus dicas: ‘Benedictus Dominus Deus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum;’ hoc est, in predam uoluptatum illecebris delinimentis-que uitiorum. Quibus tu impugnabare, ut Domino tuo peccares | et cęli terrę-que conditoris maiestatem offenderes. Ad hęc, quoniam diuinis quoque disciplinis instructus uincere didicisti, ne ingratitudinis arguaris, illud quandoque tecum repetas: ps. 143 ‘Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad pręlium | et digitos meos ad bellum. misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et liberator meus | in ipso speraui; qui subdit populum meum sub me; ’ id est, qui carnem meam meo seruire spiritui compellit. Nisi enim ipse certare doceret, ipse protegeret, ipse liberaret, ipse aduersarios nostros nobis subiiceret, fragilitas nostra neque carnis passionibus pręualere | neque demonum laqueos euadere unquam potuisset. Ingratus est igitur tentationum uictor, qui Deo acceptum non refert quod uicerit. Et si laudem uictorię sibi arrogare non dubitet, uictus est temeraria inanis glorię cupiditate, dum-que se non lapsum fuisse gloriatur, labitur et delinquit. Vnde abhorrens ab ista iactatione sanctus propheta Dauid clamat: ps. CXV ‘Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.’ Si uicisti, humilitatem conserua | et ad Dei tui miserationem refer, quod non succubueris. Quale autem uictorię huius meritum sit audi. Saluator noster tentatus uicit | discessit ab eo diabolus, accesserunt angeli et ministrabant ei. Quod pręcessit in capite, cur non speremus euenturum in membris? quandoquidem quęcunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta esse memorantur. Tentationum igitur [p. 676] uictorem demones timebunt, angeli comitabuntur et custodient. Veruntamen non semel aut pluries uicisse proderit; usque in finem uitę producenda uictoria est, ut tandem a Domino mereamur audire: Luc. XXII ‘Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis | et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.’ Non est autem esca neque potus regnum Dei. edemus ergo et bibemus non corporalia sed spiritalia alimenta, diuini conspectus perennem et nunquam defuturam dulcedinem | ineffabilis-que claritatis gloriam. Et hęc quidem erit militię nostrę merces, si modo uictores et non uicti de isto certaminis campo, in quo nunc positi sumus, decesserimus.

Qvod oportet nos conformari Christo. Caput XXIV

Atque is demum et uitia calcabit | et uirtute proficiet, qui quotidie Christi Domini gesta considerabit | et per eius uestigia ingrediens ipsi quam proxime accedere contendet. ‘Exemplum, inquit, dedi uobis, ut quemadmodum ego feci, ita et uos faciatis.’ Humilitas Primum igitur in omnibus humilitatem seruemus. Hic enim qui Dei filius erat, dignatus est fieri hominis filius, qui Deus erat factus est homo. In Bethleem [p. 677] exiguo oppidulo nasci uoluit, et quidem non in hominum habitaculo, sed in pecudum stabulo, non in cunis colore diuerso picturatis auro-que linitis, sed in pręsepio ad prębenda iumentis pabula lentis uiminibus contexto. Cum-que esset Dominus omnium a seruo uoluit baptizari | ac de se ipso dixit: ‘Filius hominis uenit, non ut ministraretur ei, sed ut ministraret.’ Apostolos non de stirpe nobilium, sed de piscatorum genere sibi adsciuit | et eisdem pedes lauit. Hierosolymam intraturus ueterinum animal asinam ascendit, et cum pro salute mundi mori uellet, despicatissimum mortis genus elegit, crucem. Talia ergo nobiscum sępenumero reuoluentes, nec [p. 64v] de stirpis claritate gloriemur | nec uulgaribus coęquari erubescamus. cum omnium unus creator sit | atque unus pater Deus, omnium una generis conditio, una humanitatis natura, una regenerationis gratia. cum denique nullum sit hominum apud Deum discrimen | pręterquam uitę ac morum. Quanto autem se quisque magis humiliauerit, tanto magis merebitur exaltari. Obedientia Ab eodem obedientię quoque petamus exempla. a parentibus quęsitus respondit: ‘Quid est quod me quęrebatis? nesciebatis quia in his quę Patris mei sunt, oportet me esse?’ hoc ideo, ut prius obedientiam pręstemus Deo, secundo autem loco parentibus obtemperemus. quibus et ipse se submiserat | teste euangelista, qui subiungens ait: ‘Et descendit cum eis, et uenit Nazareth, et erat subditus illis. ’ Veruntamen siquid iusserint parentes, quod legem offendit diuinam, Deo potius pareas quam illis, uel si non officit legi | et tamen tibi ad obsequendum Deo impedimento est, dimitte parentum imperium | et ad seruitium Deo pręstandum conuertere. ‘Non est inquit, me dignus, qui patrem aut matrem plus quam me diligit.’ Ad obediendum Deo inuitat cum ait: Luc. LIII ‘Meus cibus est ut faciam uoluntatem eius qui misit me, ut perficiam opus eius.’ Et iterum: ‘Non quęro uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me Patris.’ Et ad Patrem: ‘Non mea uoluntas inquit, sed tua fiat.’ Hinc discat monachus | se non esse suę uoluntatis, sed eorum [p. 678] qui pręsunt monasterio. ut non quod ipse deliberat faciat, sed quod illi concesserint. Patientia A Domino discamus et patientiam. Odia Iudeorum ęquo animo tulit. quos uno uerbo omnes perdere poterat | ab his probra , maledicta, uincula, flagella, uerbera, contumelias, alapas | atque sputa sustinuit. Ab his coronari spinis, clauis in cruce configi, felle et aceto potari, lancea confodi et occidi passus est. Quin etiam iisdem qui sibi talia tam immaniter inferebant, ut ignosceretur, Patrem orauit. Si ipse iustus ab iniustis ludibrio habitus, tam impie dilaceratus uindictam non appetiit, sed dimitti eis postulauit, cur tu peccator inimicis tuis irasceris? et ad ulciscendam iniuriam exardescis, cui nulla iniuste queat irrogari, cum quotidie Domino tuo pecces? nec tantum offensę passus es, quantum delicta tua atque peccata merebantur. Quoties ergo mali aliquid patimur, protinus ad conscientiam scelerum nostrorum recurramus. et cum non immerito id nobis accidere cognouerimus, patienter toleremus | et Domini nostri exemplo pro inimicis etiam nostris oremus, pro malo reddentes bonum, pro iniuria beneficium. Sic nostra nobis remittentur peccata, et patientię uirtus pręmio maiore compensabitur, et mala quę passi sumus in nostrum commodum conuertentur. Iactantia vitanda Sed eorum quoque quę benefacimus, iactantiam uitare a Domino discamus. De monte descendens mundato leproso iniunxit ne cui diceret. Cęcis etiam sanatis: ‘Videte inquit nequis sciat.’ Et cum plurimos uario morborum genere laborantes curasset, ne ipsum manifestum facerent pręcepit. Cum-que puellam mortuam ad uitam reuocasset, taceri iussit. Nonnulli ex discipulis adhuc terrena sapientes: Luc. 8 ‘Manifesta te inquiunt mundo.’ Ille autem ostendens quod non quęreret mundi gloriam, sed mundi salutem, dixit: Io. 8 ‘Ego gloriam meam non quęro | est qui quęrat et iudicet.’ Hic gloriam suam non quęsiuit, qui se ultro ignominię ab impiis perferendę exposuit. Ille tamen gloriam eius quęsiuit, qui cum illo erat. Glorificauit enim Deus hominem quem [p. 679] assumpsit, a morte suscitando, in cęlum transferendo, quod semel assumpsit nunquam dimittendo, adorandum et angelis et hominibus proponendo. Iudicauit autem iudicio damnationis Iudeos incredulos | et [p. 65r] gentiles in errore obstinatos | et fideles fidem opere destruentes. Quod ergo non quęsierit gloriam suam ad humanitatem pertinet, quod autem quęsierit et iudicarit, ad diuinitatem refertur. Quanuis enim humanitas et diuinitas una persona Christi sit, sępe tamen et dicere aliquid et facere illi placuit, quod non erat utrique naturę commune. ut per ea quę hominis sunt, hominem agnosceremus, et quę Dei Deum. Nam in Christo uel hominem sine Deo | uel Deum sine homine confiteri | hereticorum impietas est. Cum igitur dixit se gloriam suam non quęrere, nobis insinuauit, ne hominum plausus laudationes-que uenemur, sed in omnibus ut Deus laudetur curemus. Qui enim ab hominibus gloriam quęrunt, gloriam ueram ac stabilem, quę a Deo est, accipere non merentur. Paupertas Ad hęc obseruandę paupertatis Domini exempla nobis abunde suggeruntur. De Virgine paupercula nasciturus | non habuit locum in diuersorio. editur in stabulo, reclinatur in pręsepio. Iam in ętate adulta | nihil se habere confitetur et ait: Matth. VIII ‘Vulpes foueas habent | et uolucres cęli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet .’ Matth. XVII Et cum portorium exigeretur, non fuit soluendo, donec piscis captus in ore didrachmam attulit, qua ipse satisfecit. Bestiis imperabat | et inter pauperes censeri uolebat. Per domos alienas discurrens hospitabatur, quia suam non habuit. mulierum comitantium elemosinis alebatur. in cruce nudus pependit. mortuus etiam aliena inuolutus est sindone, alieno conditus sepulchro. Luc. 9 Beatos uocat pauperes. et apostolis nequid ferrent in uia pręcipit : non uirgam, non peram, non panem. Prohibuit eis calciamenta, prohibuit duas tunicas. et: Matth. VI ‘Nolite inquit soliciti esse, quid manducetis | aut quid bibatis | aut quid induamini. quęrite primum regnum Dei, et hęc omnia apponentur uobis.’ Qui ergo propter Christum in terra [p. 680] pauper est, cum Christo diues erit in cęlo. Gloria enim et diuitię in domo eius. Parsimonia Victu quoque modico ac tenui, et qui corpus tantum sustentet contentus erit, qui Christum imitabitur. Per dies quadraginta ille neque comedit neque bibit, postea (ut euangelista ait) esuriit. et tunc quidem diaboli maligna tentamenta uicisse describitur, ut noscamus ieiunio et esuritione opus esse, si carnis illecebras demonum-que captiones cupimus superare. Ante mensam gratias agit, post mensam hymnum dicit. ut semper Deum laudemus, cuius donum est | et cibus quo uescimur, et uita qua uiuimus. Panes ordeaceos habebat cum pauit turbam. aquam ad bibendum a Samaritana muliere petiit, ne rudes fastidiamus cibos | neque uina delicatiora exquiramus. Carnem nisi in Paschate non comedit. minutis pisciculis usus est. Erubescant qui paupertatem professi diuitum dapibus delectantur. Ne autem uilia contemnamus alimenta, fel et acetum in cruce positus gustauit. Denique beatos dicit esse esurientes, quoniam saturabuntur. et e contrario: ‘Vę uobis inquit | qui saturati estis, quia esurietis.’ Charitas Nunc tandem ad charitatis conuertamur documenta. Pro hominum salute de cęlo in terram descendit. Deus homo factus est. Labores, uigilias, supplicia pro nobis tolerauit, pro nobis mortuus est, pro nobis ad inferos descendit, pro nobis resurrexit, pro nobis in cęlum ascendit. Postremo nihil uel dixit uel fecit, quod non eo spectaret, ut ęterna nobis donaretur beatitudo. Mattheum de publicano apostolum, Petrum de negatore cęlestis regni clauicularium, Paulum de persecutore fidei fecit propugnatorem. Mulieri peccatrici peccata dimisit. et: ‘Non ueni inquit uocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam.’ denique pastor bonus animam suam posuit pro ouibus suis. et quos dilexit, usque in [p. 65v] finem dilexit eos. Quia nihil prodest diu diligere, nisi semper diligas. et: ‘Sicut inquit dilexit me Pater, ita dilexi uos. ’ et: ‘Qui diligit me, diligetur a Patre meo.’ Tunc autem et Christum diligimus | et a Deo Patre diligimur, cum [p. 681] ipsum quem peccando offendimus, poenitendo placamus. Porro cum etiam inimicis nos benefacere bene-que optare iuberet, hoc prior ipse pręstitit, illis a quibus conuitia, uincula, flagella, colaphos, uerbera, spinas, clauos, fel atque acetum inique passus fuerat, ignosci postulans | et sęuitiam illorum sui ignoratione excusans, ut postea cognita ueritate locum haberent poenitentię | et non perirent. Non est itaque Christi discipulus, qui bonum pro malo nescit reddere | et pro inimicis quoque suis Deum deprecari. Prędicatio Eiusdem Domini exemplo discamus | non nostrę tantum saluti, sed etiam aliorum prospicere, uitę disciplinis eos imbuendo | et exhortationibus piis, ut ad uirtutis uiam dirigantur solicitando. Circuibat ille totam Iudeam, totam Galileam | per castella et uicos | docens ignaros | et uerbo curans ęgrotos, ut corpore simul et animo saluos redderet. Pręcepta dedit discipulis in monte, in planitie plebi, ut discas altiores mysteriorum sensus illis qui magis capacis ingenii sunt prędicare. simplices uero simplicibus uitę pręceptis instruere. Ac ne forte precii alicuius gratia id agas, sed affectu salutis eorum quos doces: ‘Gratis accepistis inquit, gratis date.’ Accipere tamen ab offerentibus quantum uictui necessario satis sit, si indigueris, ne nefas putares ait: ‘Dignus est operarius mercede sua.’ Mercede uidelicet quę inopię succurrat, non quę luxuriam paret. Porro sicut ipse docuerat, ita discipulis suis prędicationis officium imposuit dicens: ‘Euntes docete omnes gentes | seruare omnia quęcunque mandaui uobis.’ Optimi itaque Christi imitatores illi sunt, qui faciendis ad populum bene beate-que uiuendi sermonibus operam impendunt | et quod alios docent, ipsi pręstant, ne bonum quod uerbo ędificant, morum dissimilitudine destruant. Castitas Cęlebs pręterea et castus sit oportet Christi discipulus. Virgo est | et de Virgine genitus | et a uirgine baptizatus, quem sequeris. ut-que quanti sit apud ipsum uirginitas scias , de Ioanne apostolo quia uirgo erat, in Euangelio dicitur: ‘Discipulus ille quem diligebat [p. 682] Iesus.’ Nam licet Iesus etiam reliquos omnes diligeret, de nullo tamen sic est expressum | sicut de isto, quem mentis corporis-que puritas commendabat. Hic solus in sinu Christi cunctis ad mensam sedentibus recubuit, quia solus fortasse intemeratę uirginitatis laude illi proximior erat. Pręcellit autem uirginitas uiduitati | et uiduitas matrimonio. Matth. XIII Quandoquidem euangelici seminis centesimus fructus ascribitur uirginitati, sexagesimus uiduitati, tricesimus matrimonio. XIIII In Apocalypsi etiam illi qui sequuntur Agnum quocunque ierit, et canticum nulli alii cantabile concinunt, uirgines esse memorantur. Porro ipse Saluator, ut monstraret | pręcipue castis deberi regnum Dei: Matth. XIX ‘Sunt eunuchi inquit qui se castrauerunt propter regnum cęlorum;’ hoc est, qui nubendi libertatem in propositum uerterunt castitatis, quo purius expeditius-que Deo seruirent | et cum angelis in cęlo socii essent, qui angelicam uitam in terra uixissent. de quibus est dictum: Matth. XXII ‘Neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in cęlis.’ Luc. 12 In eo quoque Dominus continentiam seruis suis uidetur imperasse, quod apostolis pręcepit, ut lumbos precinctos haberent. In lumbis quippe generandi semina sunt. qui autem in carne seminat, de carne et metet corruptionem. sed qui seminat in spiritu, de spiritu et metet benedictionem. Oratio Preces etiam qualiter Deo sint offerendę nobis documento est Dominus noster. Orandi enim rationem, quam uerbis monstrauit, opere perfecit. Matth. VI Orare iubet in abscondito | et ab illis quę impedire [p. 66r] possent separato loco, ut mens tunc magis intenta esset cęlestium contemplationi, cum ipsum cęli terrę-que regem lingua serui alloqueretur. Matth. 14 Ideo Saluator quoque noster dimissa turba montem ascendens solus orauit. et iterum: XXVI ‘Sedete hic inquit, donec uadam illuc et orem.’ In monte autem orauit, ut orando postulemus non terrena quę in imo sunt, sed quę in alto cęlestia. Quod uero etiam in uilla Gethsemani orasse dicitur, docemur inter orandum seruandam esse humilitatem. atque ideo et positis genibus orasse | et ad orandum in faciem procubuisse. Quod [p. 683] pręterea Patrem precatus ait: XXVI ‘Non sicut ego uolo fiat, sed sicut tu,’ significauit ut in omni postulatione nostrę uoluntati pręferamus Dei uoluntatem. Mar XIIII Tertio autem eundem sermonem orauit, ne tibi cessandum putes, si tam propere quam uelles non fueris exauditus. Mar I Ad hęc in Marco scriptum est, quod ualde diluculo surgens abiit in desertum locum | et ibi orabat. Luc. VI et in Luca, quod noctibus exiens in monte Oliueti morabatur | quod-que pernoctabat in oratione. In quo quidem et tempora et loca orationi magis accomoda nobis requirenda esse innuit. ut autem perseuerantius oremus, factus in agonia prolixius orauit. Sublatis quoque in cęlum oculis orasse traditur, ut et tu dum oras, mentis oculos ad Deum cui supplicas intendas | et non alio uerba, alio cogitationes ire sinas. Parum efficax est lubricę uagę-que mentis oratio | et non illuc intentę ubi uult exaudiri. Omnium uirtutum exemplum unus Christus Ac ne singula perquirere nimis prolixum sit, omnium uirtutum | omnis-que sanctitatis cum pręceptum | tum exemplum | a Saluatore nostro ac Domino | et tutius petitur | et iocundius consideratur. Christus enim quia ueritas est non errat, quia bonitas est non fallit, quia sapientia est nouit omnia, quia uirtus Dei est potest omnia, quia denique saluatio populi sui est, quicquid egit, quicquid dixit, ad omnium spectat salutem. Seruiamus igitur illi in sanctitate et iustitia omnibus diebus nostris, memores beneficiorum suorum, atque assidue nobiscum recolentes ea quę non solum uerbis docuit, sed etiam re atque opere probauit. ut his instructi eidem, quantum fieri potest, similes effici curemus, et cuius uirtutes imitati fuerimus, eius beatitatis atque glorię participes esse mereamur.

[Page 684]

De consortio fvgiendo. Caput XXV

Conferet plurimum ad uitę sanctioris cultum nosse, quorum consuetudine uti debeas, quorum non debeas. cum quibus conuiuere, colloqui, conuersari, quos declinare ac fugere oportet. Relinquendi sunt, quorum tibi nota fuerit peruersę mentis pertinacia, id est, qui uel errorem suum deposituri non uidentur | uel a scelere in quo perseuerant recessuri. Nocuit Israhelitico populo habitasse cum Aegyptiis. Inde enim Moyse duce egressi ritu eorum uiuere uolebant, crapulari, ludere, diis gentilium sacrificare . atque hęc causa fuit, ut posteri quoque eorum toties inimicis subiecti seruirent. Recte itaque dicitur: ‘Filii abominationum sunt filii peccatorum, et qui conuersantur secus domos impiorum.’ Contagione quippe trahitur uitium si conuersaris cum uitioso. ac ueluti pestilentię morbus afflatu tactu-que ęgrotantis inficere solet sanos, ita infidelium familiaritas plerunque fideli uiro perniciem parit. Iccirco per os Hieremię clamat nobis Dominus: ‘Fugite de medio Babylonis, ut saluet unusquisque animam suam.’ et per os Oseę: ‘Nolite ingredi in Galgala, et non ascenderitis in Bethauen;’ loca uidelicet prophana idolorum-que polluta culturis atque immunda. Saluator etiam noster et Dominus: ‘In uiam gentium inquit ne abieritis |’ et: ‘Cauete a fermento phariseorum.’ Hoc idem admonet et hortatur Paulus apostolus dicens: ‘Nolite iugum ducere cum [p. 66v] infidelibus! quę enim participatio iustitię cum iniquitate? aut quę societas luci ad tenebras? quę autem conuentio Christi [p. 685] ad Belial? aut quę pars fideli cum infideli? qui autem conuentus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei uiui.’ Et ad Titum scribens ait: ‘Hereticum hominem post unam et secundam correptionem deuita, sciens quia subuersus est qui eiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio iudicio condemnatus.’ Eiusdem sententię est, quia et eiusdem spiritus Ioannes apostolus cum dicat: ‘Siquis uenit ad uos | et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum | nec Aue ei dixeritis. qui enim dicit illi Aue, communicat operibus eius malignis.’ Quod si salutare quoque illos quibus nulla debetur salus, nefarium sit, quanto magis in consortium recipere? Cauenda est igitur infidelium hominum conuersatio, maxime eorum qui ita auersi sunt, ut nulla supersit spes futurę illorum conuersionis, et hoc apostolorum ipsorum exemplo, qui cum uidissent incredulos Iudeos Christum nolle recipere, ab eis discedentes aliis euangelizare Dei uerbum coepere. Itaque ne perfectis quidem conuenit ad obstinatos accessio, cum ne in docendo operam perdant, tum ne molliter blande-que alloquendo fauere illorum errori uideantur. Non minus declinandi sunt, qui in flagitiis obduruerunt. Matth. 18 ‘Peccantem, inquit Dominus, corripe inter te et ipsum. si te non audierit adhibe alium. si neque illum audierit, dic Ecclesię. si neque Ecclesiam audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus!’ Pro infideli ergo habeatur, quem peccasse omnino non poenitet | qui-que nulla correptione ad emendandum flectitur. Quod si cum tali conuersari te delectauerit, mores quoque diligere incipias necesse est. Alioquin ipsa uitę diuersitas cito uestram dirimet societatem | et ubi dissimilis intercesserit uoluntas, conuictus concors esse non poterit. XXII In Prouerbiis dicitur: ‘Noli esse amicus homini iracundo | neque ambules cum uiro furioso, ne forte discas semitas eius | et sumas scandalum animę tuę.’ non hoc pręcipitur, ne bene illi optes | et si poteris, facias, sed ne illo familiariter utaris. Iracundus enim is est, qui facile ac leuissima de causa irascitur. Est autem difficile semper [p. 686] irascenti atque insultanti non aliquando irasci | et contra furentem non indignari | et ex indignatione non peccare. Ita superbo etiam si comes fueris, arrogans elatus-que euades. testatur hoc Ecclesiasticus dicens: XIII ‘Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea, et qui communicauerit superbo, induet superbiam.’ Cum enim hominis ingenium ad uitia magis quam ad uirtutes procliue sit, magis uerendum est, ne uir bonus malo adhęrens corrumpatur, quam sperandum ut malus emulatione boni mores emendet. Quamobrem Apostolus diuersis uitiis inquinatos in unum colligens ait: Ad Cori. I. ca. V ‘Si is qui frater nominatur inter uos, est fornicator | aut auarus | aut idolis seruiens | aut maledicus | aut ebriosus | aut rapax, cum huiusmodi nec cibum quidem sumite.’ Sciebat enim quia iuxta fornicatorem periclitetur castitas, iuxta auarum liberalitas, iuxta idolatram religio, iuxta maledicum patientia, iuxta ebriosum temperantia, iuxta rapacem alieni abstinentia | et non esse tutum probo uiro cum iniquis commorari. Esa. VI Ingemiscit Esaias et angitur animo uehementer, quod habitaret in medio populi labia polluta habentis | se-que ex eo labia polluisse confitetur atque foedasse. Et si sanctus propheta uiuendo inter iniquos detrimentum sentit, quis est tantę constantię, ut cum flagitiosis conuersando lapsum non timeat ? Vis nosse quia scelestis et prophanis hominibus iungi displiceat ipsi Deo? Paralip. secundo XX Iosaphati regis Iudę naues tempestate confractę sunt, Deo indignante | quod in sortem earum admisisset Ochoziam impiissimum Samarię [p. 67r] regem. Id quidem hac ipsa de causa Eliezer filius Dodau de Maressa prędixerat futurum. Iterum requisitus Iosaphat noluit iungi illi, satis damno suo edoctus | uiride lignum arido applicatum simul comburi solere | et temerarium esse rursum committere, quod iam aperte intellexerat Deo non placere. Magi Christum natum pie quęrentes cum forte ad Herodem diuertissent, syderei luminis ducatum amiserunt, et tenebras patiuntur quamdiu cum illo teterrimę mentis homine manent. Facessat igitur pessimus quisque a consortio tuo, ne [p. 687] cum illo manendo inquineris, ne illum frustra docendo operam perdas, ne illi adhęrendo Deum offendas. Mulierum etiam conuersatio castitatis professis est uitanda. dicente in Prouerbiis Salomone: Proverb. V ‘Longe fac ab ea uiam tuam, et ne appropinques foribus domus eius! ’ Quod si multi aspectu illius, multi colloquio semel inito, multi ipsa uisę formę cogitatione irretiti sunt, nonne maius periculum imminet, ubi propius assidetur, frequentius uerba miscentur, ubi ridenti arridetur, ubi crebra congressio mutuę quoque tactionis fecit licentiam? de hoc plenius suo loco disseremus. restat uidendum cum ab his discesserimus, ad quos accedere, cum quibus nos frequentes esse nobis proderit.

De consortio habendo. Caput XXVI

Si forte ille, quo diu familiater usus es, a uia uirtutis declinauit, retrorsum abiit | et sępe admonitus redire noluerit, dimitte eum | et membrum quod te scandalizat, abscide atque a te proiice. Melius enim tibi est sine illo ingredi regnum Dei | quam cum illo mitti in gehennam. Dimitte igitur mortuos sepelire mortuos suos, tu Christum qui uita est, sequere, ut uiuas et eternę mortis expers efficiare. Quod si adhuc illi se ultro ingerunt tibi, tu auersus cum psalmista exclama: Ps. VI ‘Discedite a me [p. 688] omnes qui operamini iniquitatem. declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.’ Nisi enim a turba hominum semoti fuerimus, libere Deum contemplari nequimus. quanto magis impedimento erunt iniqui, si ab iis non fugerimus! Quorum consuetudini idem propheta se penitus renunciasse gloriatur, cum ait: Ps. 118 ‘Non sedi cum concilio uanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo. odiui ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. ’ Ita ergo hominibus utendum est | ut pomis. donec recentia et integra permanent, grata sunt | et gustui seruantur; cum autem corrupta et marcida fuerint, proiiciuntur, quia neque gustum delectare queunt | neque odoratum. Propheta igitur malorum consortio refutato, quos aditurus, cum quibus consessurus sit, continuo declarat dicens: ‘Lauabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine.’ Quid est istud? nisi quod idem pręcipit et ait: Ps. 17 ‘Cum sancto sanctus eris, et cum innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum peruerso peruerteris.’ Inter innocentes autem manus lauare | est eos imitando iustitię operationibus exerceri. Altare autem Domini circumdat, qui sacramenta eius alta mente contemplatur | et cęlestium meditationum fruitur iocunditate. Sed nisi cum magis discedere curaueris ab Herode | et illos comitari, illis adhęrere studueris, quorum uitę splendor et sanctimonię claritudo tibi dux esse poterit usque ad Christum, neque manus digne lauare | neque altare Domini commode poteris amplecti. Audi ipsum ad discipulos dicentem: Matth. X ‘In quamcunque ciuitatem | aut castellum intraueritis, interrogate quis in ea dignus sit, et ibi manete donec exeatis.’ [p. 67v] Denigratur enim boni uiri fama hospitio infami. honesto autem ac pudico commendabilis redditur. et quali quisque consortio gaudet, talis esse et ipse iudicatur. Optimorum similitudo morum Ionatham iunxerat Dauidi, Eliseum Elię, Paulum Petro, reliquos etiam apostolos innocentia inter se animi-que simplicitas copulauerat. [p. 689] Solus cum illis nequiuit permanere sacrilegus Iudas, quia eum, quem illi amabant, ipse uendidit. et hic quidem de grege Domini egressus faucibus incidit lupi ac periit. Ipsos uero concors inter se erga Dominum affectus saluauit. Quibus ille in Euangelio ait: Matth. 18 ‘Si duo ex uobis consenserint super terram | de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cęlis est. Vbi autem sunt duo uel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.’ Porro illi in nomine Christi congregati sunt, qui pari mente atque animo Christo seruiunt | et piis orationum actionum-que obsequiis Deo famulantur. Optimi cuiusque lateri crebro adhęrens, nunquam non addisces aliquid | uel dictum sapienter | uel factum prudenter | uel obseruatum sancte. Adde quod neque pręcepta | neque exempla, quę litteris mandata legimus, ita mouent | ut sanctorum hominum uiua uox | et pręsens oris aspectus | et uitę totius tenor oculis expositus ac manifestus. Miranda siquidem plurimorum gesta audimus, nonnulla tamen quia difficilia factu ardua-que uidentur, suspenso animo accipimus, uix fidem adhibentes relationi alienę. de his autem quę oculis intuemur, quę pręsentes inspicimus, dubitare non est neque ambigere. aut cuius testimonio credemus, si nostro contenti non fuerimus? Cum igitur nihil certius esse possit | quam quod ipsi coram audiuimus | coram-que spectauimus, nihil etiam magis ad capessendas uirtutes nobis proderit | quam semper si fieri potest cum sanctissimis uiris et colloqui et conuersari. In illis enim cernendo non dissimilia iis quę de aliis legimus, cum firmius quę a scriptoribus tradita sunt credemus, tum ardentius quę a nobis uisa cognita-que fuere, imitabimur. considerantes, quam munificus, quam benignus Dominus noster sit, qui mira quęque operandi confert gratiam credentibus in se ac sperantibus. Nisi enim ille bona cuncta suppeditaret, ad tantam sanctitatis perfectionem hominis imbecillitas nunquam peruenisset.

[Page 690]

De pavpertate colenda. Caput XXVII

Sed gratiam istam accipere non merentur mundi diuitiarum-que amatores. Vt igitur et sanctorum uirorum consortio digni simus | et ipsos imitandi donetur nobis facultas, uictu tantum necessario contenti Christo seruiamus. Magni animi est caduca contemnere | et ea quę stabilia ęterna-que sunt sectari. Si Christi discipuli fieri cupimus, meminerimus quod non de diuitum turba sibi discipulos elegit Dominus, sed de pauperum grege et egenorum. Petrus, Andreas, Ioannes, Iacobus | piscatione uictum sibi quęrebant. relictis retibus et naui secuti sunt Christum. Ex his postea Petrus cum Ioanne cuidam claudo elemosinam petenti respondit: Act. 3 ‘Aurum et argentum non est mihi, quod autem habeo hoc tibi do | In nomine Iesu Christi surge et ambula!’ Quis diuitum talem elemosinam dare unquam potuit, qualem tunc hi pauperculi dedere, ut claudus qui baiulabatur, statim ambularet? Denique de ipsa apostolorum inopia, quod Euangelia testantur, olim in prophetis fuit prędictum. ut illud plurimi faciendum scias, de quo neque noui scriptores | neque ueteres tacuerunt | In Esaia legitur: XXXIX ‘Pauperes homines in sancto Israhel exultabunt, sanctificabunt sanctum Iacob | et Deum Israhel prędicabunt.’ In Sophonia ad Hierusalem loquitur Dominus: III ‘Derelinquam in medio tui [p. 68r] populum pauperem et egenum, et sperabunt in nomine Domini.’ Indecens enim ac ualde incongruum foret, ut diuitias possiderent serui, et dominus e diuerso paupertatis angustiis gauderet. Qui propterea quidem in terra paupertatem coluit, ut suo exemplo doceret | terrena contemnenda esse | et cęlestium tantummodo curam habendam, nec fragilibus delectari oportere, sed [p. 691] eternis. Nihil enim in terra habere uoluit Saluator noster. quod ipse fatetur dicens: Matth. 8 ‘Non habet Filius hominis ubi caput suum reclinet.’ Matth. 17 non habuit unde unius stateris tributum pro se et Petro solueret, et ut penuriam istam non necessitatis esse sed uoluntatis agnosceres, in ore piscis primum capti quęrere staterem iussit | et inuentum exactoribus dari. Maluit pecuniam qua satisfaceret mirabiliter comparare | quam apud se repertam offerri. Poterat lapides in gemmas, in aurum ligna conuertere, qui de ore piscis fecit staterem repente adesse. Et tamen semper alieno usus est hospitio, semper oblata ab aliis stipe sustentatus est. nudus iacuit in pręsepio, nudus pependit in cruce | atque is qui cęli terrę-que erat dominus, nec sindonem suam habuit, qua uelaretur mortuus, nec suum quo conderetur sepulchrum. Quod si omnium Dominus in tanta rerum egestate in hoc seculo uiuere uoluit, pudeant sacerdotes, erubescant episcopi | amplas sibi ędes construere, cumulandis pecuniis operam impendere, uestibus preciosis renidere , omnibus denique mundi deliciis diffluere , et se Christi seruos profiteri. non tales elegit Christus, non talia pręcepit | nec talem semetipsum exibuit.

De diuitiarum confidentia. Caput XXVIII

Ecclesię cura nobis commissa est inquiunt. ut ergo ipsa Ecclesia ab aduersariorum iniuria tuta sit, necessarium est nos opibus uiribus-que pollere. Quasi uero [p. 692] infirmata sit dextera Excelsi | et eam Ecclesiam, quam labore pauperum fundauit et auxit, pręsidio pauperum tueri nequeat? seruare non possit? Dicant igitur, cum populus Christianus multo grauiores persecutiones pateretur | quam modo patitur, quis tunc antistitum eius diues erat? quis arma tractabat? quis uim uiribus repellebat? Cędebantur quidem Christiani, sed Christi religio perire non poterat. Quin immo quanto magis infideles tyranni sęuiebant, tanto mirabilius credentium numerus augebatur. Creuit ergo Christi Ecclesia non diuitiis, non potentia hominum defensa, sed sola ui diuina protecta | et nunc seruari non poterit, nisi opulenti fuerint | nisi locupletes atque potentes extiterint | qui ei pręsunt? Quid est autem quod Propheta clamat: ps. 34 ‘Omnia ossa mea dicent: Domine quis similis tui ? erripiens inopem de manu fortiorum, egenum et pauperem a diripientibus eum?’ Igitur non in pecunia, non in uiribus potentię humanę, sed in Domino confidite! Quod si ei seruiendo perituras opes, ut debetis, contempseritis, omnibus inimicis uestris fortiores eritis | illo qui omnia potest, protegente ac tuente . Si uobis curę erit | continentius uiuere, mandata Dei perficere, Ecclesię opes non in uestrum usum conuertere, sed indigentibus distribuere, aut defendet uos Dominus ab infidelium uiolentia | aut non defendet. si defendet, tuti eritis. si non defendet, per patientiam martyrii a Domino coronabimini. et Ecclesia Dei gloriosius ędificabitur in cęlo | quam permanet in terris . Neque enim lapidei parietes isti | uel prędia | uel urbes | uel prouincię | uel regna | Ecclesia Dei sunt, sed ipsa Christum credentium atque confitentium congregatio. Quę cum de terra tollitur, in cęlum transfertur. ut quę inter mundi turbines fideliter militauit, iam supra mundum secura triumphet | et omni terrena potestate sublimior dicat: ps. 53 ‘Super inimicos meos despexit oculus meus. ’ [p. 68v] Sacerdotis arma sanctę orationes sunt. Vos itaque cum Moyse et Aarone orate in monte | et uictu necessario contenti | cetera cedite inopi, uiduę, pupillo, [p. 693] miserorum sepulturę, captiuorum redemptioni, oppressorum tutelę, pietatis operibus, propugnatoribus quoque ac ducibus militię Christianę. ut comparatis plurium uiribus hostili impietati fortius resistant. et illi quidem non in se sed in Deo confidendo uestris-que precibus adiuti uincent. Quamdiu his contraria agitis, Ecclesiam quoque pati contraria necesse est. Quę quoniam uobis commendata est, sanguis eius de manibus uestris requiretur. quia non quomodo Christus | neque quomodo apostoli pro illa statis, sed qualiter uestra uobis persuadet libido. non ut oportet uiuendo, sed potius ut delectat. Latos agros, regias domos, tiriantinas uestes, auream argenteam-que supellectilem, phaleratos equos, uenaticos canes, nobiles seruos uultis possidere, non ut Christi discipulos decet, sed terrę dominos, et ea rerum copia, quę nec ueteri | nec noua Lege conceditur uobis, abundare. Nam cum populus Israhel ad Terram Promissionis translatus esset per singulas tribus diuidendam, sacerdotali tribui est a Domino dictum: Numeri XVIII ‘In terra eorum nihil possidebitis | nec habebitis partem inter eos | ego pars et hęreditas uestra in medio filiorum Israhel.’ Possessionem itaque non sunt sortiti sacerdotes, et tantum decimas ac primitias quibus sustentarentur, et loca in quibus habitarent habebant. Nouis uero, id est, Christi discipulis dicitur: ‘Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris!’ Et: ‘Qui non renunciauerit omnibus quę habet, non potest esse meus discipulus.’ Et: ‘Qui uult uenire post me, abneget semetipsum et sequatur me!’ Et: ‘Si uis perfectus esse, uende omnia quę habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in cęlo, et ueni sequere me.’ Nihil terrenum promittitur sacerdotibus, ut cęlestia tantum affectent, de cęlestibus prędicent | et portionem in cęlo consequantur , qui in terra diuitias habere noluerunt. Quare ergo Ecclesię agri, uillę, uici, urbes donatę sunt | et sacerdotibus episcopis-que distributę? Certe non ut in his ipsi luxurientur, sed egenos pascant. non ut sibi nummos inde congregent, sed ut inopum turbę dispensent, ut [p. 694] miserorum necessitati succurrant | et stipendia quoque militibus ministrent, qui pro religione, pro fide, pro iustitia contra infideles decertant. Ecclesię igitur bona pauperum sunt, quorum sacerdos non possessor, pręter uitę necessaria, sed dispensator est. Qui autem dispensat, fideliter dispenset | et audiat Apostolum dicentem: ‘Habentes alimenta et quibus tegimur , his contenti simus. nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli et desyderia multa inutilia et nociua, quę mergunt homines in interitum et in perditionem. radix enim omnium malorum est cupiditas. quam quidam appetentes errauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. Tu autem, o homo Dei, hęc fuge!’ Ad Timotheum enim scribebat. Qui enim talia non fugiunt, sed augendi peculii cupidine ducuntur, non homines Dei sunt, sed Mammonę serui. Homo Dei est qui cum Christo pauper est, ut in Christo diues sit.

De diuitiarum malo et paupertatis bono. Caput XXIX

Vidit et Salomon quantum periculi in diuitiis esset, et precatus est Deum dicens: Prover XXX ‘Mendicitatem et diuitias ne dederis mihi | tribue tantum uictui meo necessaria, ne forte satiatus illiciar ad negandum et dicam: quis est Dominus? aut egestate [p. 69r] compulsus furer et periurem [p. 695] nomen domini mei.’ Sed quoniam supra modum locupletatus fuit, in id quod timebat incidit. Diuitiarum copia delinitus uoluptatibus seruiuit, mulierum quas adamauerat, diis templa posuit. Et si uir alioqui sapientissimus sic insaniuit, quis confidit continentem se fore, si diuitiis affluere sibi contigerit? Diuitię luxum pariunt, luxuria turpis libidinis est mater, turpem autem libidinem dementia comitatur. Diues pręterea ad inferendam iniuriam promptus est, ad tolerandam impatiens, inanis glorię cupidus, ęqualibus inuidens, humiles despiciens | ac proinde aliorum famę non facile parcens, opulentię ostentator, paupertatis irrisor, ad uitia audax, ad bonum animi tardus. Diuiti quoque multi inuident, plurimi insidiantur | et spoliis eius ditari cupiunt. Sed quanuis nemo insidietur, ille tamen metuit domi fures, foris latrones | et cibus illi pariter suspectus est et somnus. nec minus interdum animi solicitudinibus quam fortunis abundat. Pauper uero ubique tutus est, ubique securus. Capta Hierosolyma Nabuchodonosor Caldeorum rex omnia transtulisse Babylonem dicitur, solos pauperes reliquisse. ne ignores paupertatem etiam inter hostes quandoque manere illęsam | nec frustra esse dictum: ‘Pauperes fiducialiter requiescent.’ Idem submissius supplicant et efficacius exaudiuntur. iuxta illud: ‘Deprecatio pauperis usque ad aures perueniet.’ et illud in psalmo: ‘Exaudiuit pauperes Dominus, et uinctos suos non despexit’. Quorum autem exauditur oratio, iis pro breui inopia ęterna tribuitur beatitudo, dicente Domino: ‘Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cęlorum.’ et: ‘Beati qui nunc esuritis, quoniam saturabimini.’ de diuitibus uero e contrario est dictum, quod facilius transibit camellus per foramen acus, quam diues ascendet ad regnum cęlorum. Cui sententię et illud Euangelicum congruit: ‘Esurientes impleuit bonis, et diuites dimisit inanes.’ Quid enim illo homine magis uanum, qui diuitiis, quas mox uita decedens relinquere cogitur, diu se fruiturum sperauit? aut quid felicius illo, cui pro terrenorum contemptu bona compensantur [p. 696] cęlestia? Ideo piissimus Tobias filium consolabatur dicens: Tob. IIII ‘Noli timere, fili mi | pauperem quidem uitam gerimus, sed multa bona habebimus, si timuerimus Deum | et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene.’ ps. 36 ‘Melius est igitur (ut psalmista ait) modicum iusto super diuitias peccatorum multas.’ et Salomon in Prouerbiis: Prover XV ‘Melius est parum cum timore Domini | quam thesauri magni et insatiabiles.’ Nam qui in humilitate sanctam colit paupertatem, postea in paradisum translatus exaltatur in gloria. ps. 112 ‘Quoniam Deus suscitat a terra inopem | et de stercore errigit pauperem, ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. ’ hoc Propheta in psalmo ait, quod in alio affirmat dicens: ps. 71 ‘Iudicabit Dominus pauperes populi | et saluos faciet filios pauperum | ’ parcet inquit pauperi et inopi, et animas pauperum saluas faciet. et iterum alio loco: ps. 73 ‘Pauper et inops laudabunt nomen tuum.’ Ne cui tamen fraudi sit, de paupere humili, iusto Deum-que timente ac spontaneo ista prędicantur, non de illo qui inuitus indiget et indignatur, et intemperanter concupiscit, et ne inopia quidem oppressus humiliatur. Nec de illo qui pauper sub humilitatis palio hypocrisim nutrit, ut quasi sanctus laudetur ab hominibus. Hic enim quanto pluris uulgi opinione ęstimabitur, tanto uilior coram Deo contemptibilior-que apparebit. Simulata sanctitas aurum adulterinum est, exterius quidem preciosum apparens, intus uilissimum existens | cum frangitur tunc manifestum fit quale fuerit, et inter rudia ęramenta despectum abiicitur. [p. 69v] Qui uero nihil dolose, nihil ficte agunt, sed libenti animo sua omnia relinquunt, ut pauperes pauperem sequantur Christum, hi apostolicę beatitudinis atque dignitatis consortes efficiuntur | et ab ipso Domino simul audiunt: Mat. XIX ‘Amen dico uobis quod uos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suę, sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. et omnis qui reliquerit domum | uel fratres | aut sorores | aut patrem | aut matrem | aut uxorem | aut filios | aut agros propter nomen [p. 697] meum, centuplum accipiet | et uitam ęternam possidebit’. O, omnibus diuitiis pręferenda paupertas, omni auro, omnibus gemmis preciosior, cui tanta ac talia promittuntur.

Nequis timeat necessaria sibi defutura. Caput XXX

Act. V Veruntamen nequis Ananię et Saphirę uano abductus timore ne sibi necessaria desint, si relictis omnibus Christum sequi uoluerit | partem-que reseruare in animo habuerit, audiat ipsum dicentem: Matth. VI ‘Nolite soliciti esse dicentes: quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quibus operiemur? hęc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater uester, quia his omnibus indigetis. quęrite ergo primum regnum Dei | et iustitiam eius, et hęc omnia adiicientur uobis.’ Hoc ueterum nouorum-que nobis euenta confirmant. populus Israhel Israheliticus populus cum esuriret, manna de cęlo nutritus est, cum sitiret, aquam de petra repente manantem bibit. Agar Agar cum puero eiecta in solitudine angeli indicio ne siti periret, aquam inuenit. Sanson Sansoni sitienti de maxillę asinę molari aqua effluxit. Helias. vidua Elias cum hominum subsidia non haberet, a coruis pascitur. et uiduę quę se filios-que suos defraudans panem prophetę porrexerat, hydria farinę non defecit nec lecythus olei [p. 698] fuit imminutus. Helias Idem propheta, qui fuit Elias Thesbites, cum Iezabelem fugeret | et fame siti-que fatigatus mori optaret, somno experrectus reperit ad caput subcinericium panem et uas aquę, et refocillatus est. Idem uiginti panibus ordeaceis centum uiros Deo pręstante satiauit, ita ut etiam superesset. Daniel Daniel morti addictus, et in lacu leonum conclusus allato mirabiliter prandio reficitur | et inter ferocissimas bestias manet securus. Matth. 14 Dominus noster Iesus Christus, sine quo factum est nihil, quinque panibus et duobus pisciculis in deserto quinque milia uirorum exceptis mulieribus ac paruulis reddidit saturata, et reliquię collectę duodecim cophinos impleuerunt. Iterum pari miraculo quatuor milia hominum pręter paruulos et mulieres panibus tantum septem memoratur satiasse | fecisse-que ut satiatis septem fragmentorum sportę superessent. Matth. XV Discipulos ergo inter nauigandum anxios quod panes ferre secum obliti essent, iusta correptione incessuit dicens: ‘Quid cogitatis inter uos modicę fidei, quia panes non habetis? nondum intelligitis neque recordamini quinque panum et quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis? neque septem panum et quatuor milium hominum et quot sportas sumpsistis?’ Luc. XXII Vt-que nobis constaret | nihil omnino quod necessarium sit, seruis Christi defuturum, alias ab eodem interrogati illi, cum ad prędicandum missi essent sine sacculo, sine pera, sine calciamentis, an aliquid ipsis defuerit? responderunt | defuisse sibi nihil. Proinde experimento iam edocti | nec sitim nec famem nec nuditatem timebant, quia nihil habentes | quasi omnia possidebant, dum nullius rei egerent | et modico contenti essent, ut magna mererentur. Quod autem sequitur: ‘Sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram. et qui non habet, uendat tunicam suam et emat gladium,’ [p. 70r] non reor esse simpliciter pręceptum, sed imminentis persecutionis causa denunciatum. per sacculum quippe ac peram | famis et sitis futurę malum innui, per gladium patientia martyrii designari mihi uidetur. sacculus enim et pera uictui seruit, gladio autem fidei ab impietate persequentium defendimur. notandum Porro [p. 699] per ea quę superius dicta sunt, rerum quęrendarum solicitudo tollitur, non ocium imperatur. ‘Quęrite, inquit, primum regnum Dei!’ Sed qui regnum Dei quęrit, non solum cęlestium contemplationi | aut impartiendę aliis doctrinę uacat, sed etiam manibus operatur, partim ut alimenta sibi paret, partim ne desidię se dedat, et quiescente corpore | feruor quoque animi erga diuina succensi tepescat. Act. XVIII Sic fecit Paulus, tantummodo sabbatis cum Iudeis disputans, cęteris diebus arte scoenofactoria se exercens. Quod si ad uictum labor non suffecerit, aliunde id quo indiges tibi adiicietur. Licet enim et ab illis accipere quos doces, quia dignus est operarius cibo suo, et qui altari seruit, fas est ei uiuere de altari, id est de his quę templo offeruntur. Omnis enim rerum utendarum oblatio pauperum census est, non eorum quibus sua satis sunt. Cum autem omnia defuerint, tunc demum manum suam porriget Deus | et qui mundo quoque seruientes alit, sibi seruientibus deese non poterit. Matth. VI Ideo: ‘Respicite, inquit, uolatilia cęli, quę non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater uester cęlestis pascit illa. nonne uos pluris estis illis?’ Deinde considerare nos iubet lilia agri quomodo crescant, quali colore tegantur. et: ‘Si, inquit, foenum agri, quod hodie est | et cras in clibanum mittitur, Deus sic uestit, quanto magis uos modicę fidei?’ Vnde ipse Deus, ueluti non habens quorum iustius curam gerat | quam eorum qui sibi in paupertate famulantur, in Esaia ait: LXVI ‘Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos?’ Hinc illa psalmistę adhortatio est: ps. 38 ‘Timete Dominum omnes sancti eius, quoniam nihil deest timentibus eum | diuites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.’ Quęris quomodo diuites eguerunt? Ille qui purpura induebatur, qui laute opipare-que coenitabat, in inferno sepultus gutta una aquę indiguit. Rursum quęris quo pacto pauperculi Deo seruientes bonorum conpotes fiant. Lazarus mendicus erat, hulcerosus esuriens-que micas illas, quę de diuitis mensa cadebant. translatus autem [p. 700] in sinum Abrahę in locum beatorum omni bono coepit abundare. Quis utriusque fine perspecto non dixerit | et illius infelicissimas diuitias | et huius felicissimam mendicitatem? Breuis est pręsentis paupertatis toleratio, futurę uero remunerationis hubertas perpetua est et perennis. Quod testatur Iacobus apostolus dicens: II ‘Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, diuites in fide | et hęredes regni?’ Ne quem igitur dum Domino seruit, paupertatis grauent angustię, cogitet quam grande beneficium sit | ab ipso eligi, fide ditari | et cęlestis regni fieri hęredem.

[Page 701]

Explicit liber tertius.

[Page 70v]

Incipit Liber Quartus Charitatis.

De Charitate erga deum. Caput I

Quę ad fidei spei-que uirtutem magis pertinere arbitror, hactenus dicta sunt. Restat ut charitatis quoque officia Deo adiuuante exponamus. eas-que simul partes tractemus, quę illi congruere uidebuntur, bonis mala more nostro conferendo. ut legentes, et quid sequendum sit | et quid uitandum discant. Matth. xxii ‘Diliges, inquit Saluator, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic. Diliges proximum tuum sicut [p. 427] teipsum. In his duobus mandatis uniuersa Lex pendet et prophetę.’ Maxima igitur charitas est, quam Deo debemus; huic propinqua, qua homines prosequendi sunt. Deum ex toto corde tunc diligimus, cum nihil eius dilectioni ęquamus, sed quęcunque nobis chara sunt, secundo loco habemus. quod nisi pręstabimus, Deo frui non poterimus. Ait enim: Matth. x. ‘Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. et qui amat filium aut filiam plus quam me | non est me dignus. ’ Ex tota autem anima Deum diligimus, cum ne uitę quidem nostrę parcimus, dum ei obsequimur, nihil timendo eos, qui corpus occidunt, sed illum potius, qui et corpus et animam potest mittere in gehennam. cum ipse dicat: Matth. x. ‘Qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam.’ Hoc quidem sancti pręstiterunt martyres, qui temporalem uitam pro Christo offerentes | accipere meruerunt ęternam. Ex tota uero mente Deum diligimus, quando fide certissima, quicquid de Deo sancta sentit Ecclesia complectimur | et cuncta quę uel animo uoluimus | uel opere implemus, ad ipsius cultum atque honorem dirigimus. nec quicquam omittimus, quantum in nobis est, quod ad eius dilectionem referri possit. Diligamus ergo Dominum Deum nostrum toto corde , nequid illo charius habeamus; tota anima ne pro illius nomine corporis tormenta mortem-que ipsam, si casus inciderit, quicquam formidemus; tota mente, ut omnis nostra cogitatio omnis-que actio ad unum finem tendant, placendi uidelicet Deo | eius-que conspectu perpetuo perenniter-que fruendi. Luc. 13 Super hoc triplici proposito fundata charitas non inepte fortasse sub illo contineri uidetur fermento, quod acceptum mulier, id est anima Deo dedita abscondit in farinę satis tribus. hoc est, in corde, in anima, in mente. donec fermentetur totum. donec ipsa tota in charitatem conuersa, et quod fide tenebat | et quod spe pręstolabatur, hoc in Deo, quem super omnia dilexit atque coluit, iam possideat | et bono incommutabili quod possederit, feliciter perfruatur. Petrus Isto charitatis genere dilexit Christum suum Petrus, quando concupiuit cum illo habitare in monte, quando uiso Iesu super aquas ambulante [p. 428] de naui desiliens ad illum ire contendit solus reliquis in naui residentibus | admirantibus-que hominis audaciam nihil metuentis, nisi cum mergi coepisset, quando etiam ei de sua cruce prędicenti respondit: ‘Et si me oportuerit mori tecum, non te [p. 71r] negabo.’ Tametsi pręstare nequiuerit quod promiserat, promisit tamen tanquam pręstiturus . et certe pręstitisset , si non suę imbecillitati, sed Dei uirtuti confidens promisisset. Quando pręterea Christo Domino seruis suis pedes lauanti, indignum ratus ut Dei filius ad tantam descenderet humilitatem, respondit: ‘Non lauabis mihi pedes in eternum.’ Postquam tamen audiuit | se non habiturum partem cum illo, nisi ab eodem se lauari permitteret, continuo mutata sententia: ‘Domine, inquit, non tantum pedes, sed et manus et caput.’ usque adeo expauit, ne ab eo separaretur, quem totis animi affectibus diligebat. Quando etiam stans pro Domino solus aduersus armatam cohortem strinxit gladium | percussit-que principis seruum, plures forsitan percussurus donec inter multorum arma et ipse concideret, nisi furentis animum eiusdem Domini iussa repressissent. Post resurrectionem quoque eius gloriosam, cum de naui illum in littore stantem agnouisset, non expectauit donec remigando ad terram perueniret, sed omnis morę impatiens misit se in mare uado-que pręcurrens primus omnium illi se coniunxit. Cęteri enim post eum nauigio applicuisse dicuntur. Et quoniam semper pręcipui erga Dominum suum amoris ardore flagrauit, dignus iudicatus est, cui cura Dominici gregis committeretur. Io. xxi Atque ut charitatis merito id sibi tribui intelligeret, interrogatur a Domino an ipsum amaret, et affirmanti statim dicitur, ut eius quem se amare confessus est, oues custodiret | ecclesiastici-que pastoris officio fungeretur. Ter rogatus | ter se eum quem negauerat, diligere respondit. et trina charitatis confessio trinę negationis crimen deleuit | atque [p. 429] ipsum confitentem, ut ceteris pręesset dignum reddidit. Sunt et alia in Euangelio amoris eius argumenta, quę consulto prętereo, ne prolixior sim. Illud tantum commemorabimus, quod ei cum aliis fuit commune. Omnes quippe apostoli omnibus quę habebant relictis secuti sunt Dominum, magis eligentes in paupertate cum Christo uiuere | quam in diuitiis cum hoc mundo | et persecutiones et uerbera et necem cum illo sustinere | quam cum terrę regibus honorari, cum semel gustassent, quam suauis | quam dulcis est Dominus animę quęrenti eum. Sanctę mulieres. Sed nec mulierum illarum modica charitas fuit, quę cum animo tum corpore eum secutę de propriis facultatibus (ut euangelista ait) ministrabant ei. Mar. xv. et sicut egentem sua ope sustentabant, ita in patibulo pendenti lachrymas lamenta-que obtulerunt | sepultum quoque cum aromatibus quęsierunt, nihil omittentes quod singularis erga amatum dilectio uidebatur exigere. Nec solum officiosas uerum etiam audaces amor fecerat. Matth. 28. Profectę enim ut corpus ungerent in sepultura, neque noctis tenebras | neque sepulchri custodes timuerunt. Quod si hę ut in sepulchro tunc iacentem honorarent, omne contempserunt periculum. quantum culpandi sunt illi, qui dum aliquid tale metuunt, iam in cęlo regnantem offendere non formidant? Ioseph Matth. 27. Eandem animi magnitudinem pro eius amore pręstitit Ioseph, qui de sepeliendo corpore anxius | non est ueritus illud a Pilato poscere | et concessum tollere | et sindone inuolutum in nouo condere monumento. Nicodemus. Hunc in amore audacia, Nicodemum commendat liberalitas. Mixturam ad corpus ungendum myrrhę et aloes attulisse fertur, quasi libras centum. Non pepercit impensę, dum suo erga Dominum satisfacere nititur affectui. Hi ergo cum in finem usque Christum suum dilexissent, ostenderunt perseuerantia opus esse in amando. Io. xx. Perseuerauit Maria ad monumentum plorans, et prima resurgentis Domini gloriam uidere meruit | et quia proposuerat, nisi inuento dilecti corpore inde non recedere, digna fuit cum reuiuiscente prius quam cęteri colloqui | et tam admirandę eius resurrectionis [p. 430] nuncia fieri. Hanc charitatis continuationem ipse etiam Dominus [p. 71v] pręcipit Discipulis dicens: Io. xv. ‘Manete in dilectione mea’. et qua ratione in illa permanere queant docet subiungens: ‘Si pręcepta mea seruaueritis, manebitis in dilectione mea.’ Quisquis ergo se Dei sui amatorem profitetur | et mandatis eius non obtemperat, mendax est. cum libera mandatorum obedientia ueri in Deum amoris indicium sit. Quanto autem usui nobis existat ista charitas, testis est peccatrix illa, de qua dictum est: Luc. 7 ‘Remittuntur ei peccata multa quia dilexit multum.’ testes sunt Discipuli, quibus Dominus dixit: Io. xvi ‘Ipse Pater amat uos, quia uos me amastis.’ Amando igitur et a peccatis absoluimur | et Deo chari efficimur. non ea charitate qua etiam improbos diligere dicitur ut creator, sed qua electos duntaxat amplectitur ut Saluator. Hęc de charitate, quam Deo debemus, dicta sint satis, si quicquam de illa satis dici queat, sine qua nihil est salutare, nihil sanctum | nunc in proximos amoris officia pensemus.

De charitate erga proximum. Caput II

Secundum charitatis mandatum superiori simile esse dixit Dominus: Matth. XXII ‘Dilige proximum tuum sicut teipsum.’ Homo ad imaginem et similitudinem Dei factus est, non ad ęqualitatem. Ideo simili charitate et non pari est prosequendus. Fieri enim non potest, ut creatori [p. 431] ęquiparetur creatura | et finitum idem sit cum infinito. Deum ergo dilige plus quam teipsum, hominem sicut teipsum. Tunc autem teipsum diligis, cum illa agis, quę tibi ratio suggerit, non quę uoluptas blanditur. hoc est, cum uiam illam arctam quę ducit ad salutem ingredieris, non illam latam, quę ad pręcipitium tendit perditionis. Quod si sic aliis quoque agere | sic-que incedere optas | et quantum in te est compellis, uerę dilectionis pręceptum obseruasti, ęque ac teipsum proximos tuos amando. Qui uero luxurię deditus perniciosas mortiferas-que sequitur uoluptates | atque ad eas usurpandas cęteros hortatur, certum est ab illo neque se quidem ipsum diligi | neque proximum suum. Hic nempe seipsum non modo non diligit, sed etiam odit maxime, cum nemo ei capitalior hostis sit | quam ipse sibi, quandiu uitiis malę-que animi libidini seruit. Quid enim magis noxium esse potest homini quam peccatum? per quod et bonum summum amittitur | et ad summum malum peruenitur. Vera est igitur illa charitas, qua tum nosipsos | tum proximos nostros ita amamus, ut et peccata caueantur et colatur uirtus | ac simul iuuetur proximus | et honoretur Deus. Oportet itaque finem esse bonum, quo dirigatur charitas. qui si malus fuerit, quicquid uel sibi uel amico blanditus egeris, non charitas est, sed sub charitatis persona latens exitiale odium. A quo quidem discipulos suos cauere uolens Dominus ait: Io. XIII ‘Mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos.’ Igitur sicut Christus Dominus nos diligit, ita et nos diligamus nosipsos proximos-que nostros, non ad pompam, non ad honores, non ad delicias | neque ad opes cumulandas, sed ad earum rerum exercitationem atque cultum, quibus eternum cęleste-que bonum comparatur. ‘In hoc, inquit, cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad inuicem.’ Non ergo loqui linguis neque prophetare | neque nosse mysteria | neque habere fidem | neque bona pauperibus erogare | neque postremo corpus tradere ut ardeat, discipulum Christi probant, sed sola ista talis, [p. 4.2.10] qualem debere esse diximus, dilectio. Quam ut auidius capiamus, iterum idem Dominus superiorem sententiam repetit dicens: Io. XV ‘Hoc est pręceptum meum, ut diligatis inuicem sicut dilexi uos.’ et sequitur: ‘Maiorem hac dilectionem [p. 72r] nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis.’ deinde paulo post: ‘Hęc mando inquit uobis, ut diligatis inuicem.’ per hoc quod pręcipiendo replicat sępius de dilectione, maiore studio et diligentiore cura sequendam esse demonstrat. Quicquid enim magis persuadere cupimus, hoc crebrius auditorum auribus inculcamus. Maximam autem charitatem illam esse dixit, quę ne uitę quidem nostrę parcere nos hortatur, dum consultum uolumus proximorum saluti. Et certe pręferendum est cuiusque hominis animę perenne bonum caduco et transitorio uitę nostrę bono. exempli gratia: sęuiente in christianos persecutione aliquis tormentorum necis-que metu uidetur Christum negaturus; tunc tu debes animum eius in spem uitę melioris errigere | nec pati, ut te tacente et mortis uitante periculum ille separetur a Christo | iungatur-que diabolo | et in ęternum pereat. Mori tibi multo magis expedit, ne frater tuus in Tartarum corruat | quam uiuere | et ei in tanto animę periculo fluctuanti non succurrisse. Quod nisi ita affectus erga proximum tuum fueris, pręceptum (ut ego reor) non implesti charitatis. Quomodo enim alterum diligis sicut teipsum, si tibi parcis | et illum perire permittis? cum pręsertim patiendo pro Domino et te et illum saluare possis | et una cum illo ad martyrii coronam peruenire? Dominus pro seruis passus est, et tu pro fratre tuo pati recusas? apostoli-que sententię resistis dicentis: Petri epistula I ca. II ‘Christus pro uobis passus est, nobis relinquens exemplum, ut sequamur uestigia eius.’ Sed memento quia sicut dictum est | nullam esse maiorem charitatem erga proximum | quam pro illo animam, id est, uitam istam ponere, ita maioris charitatis maius esse meritum | et apud dilectionis remuneratorem Deum excellentius pręmium. Vnde Saluator noster notum esse uolens, quare mulieri peccatrici multa dimisisset peccata, [p. 433] causam intulit et ait: ‘Quia dilexit multum.’ simul-que subiunxit: ‘Cui autem minus dimittitur, minus diligit.’ (!) Elemosynę distribuendę ratio Cęterum in omni uitę necessitate ordo tenendus est indigentibus subueniendi. In rerum pari inopia | propinquioribus prius opem feras | quam minus propinquis | et domesticis quam extraneis | et fidelibus quam infidelibus | et bonis denique quam malis. Iesus enim Dominus noster ante se a pastoribus qui in Iudea erant, quam ab alienigenis adorari uoluit. et ante in Nazareth ubi nutritus et educatus fuerat, Esaię prophetiam recitando se manifestum fecit quam Hierosolymis, et ante Iudeos ea quę fidei sunt, docere studuit | quam alienigenas nationes. Quam quidem rem postea apostoli quoque ipsi confessi sunt | ad illos dicentes: ‘Vobis oportuit primum prędicari regnum Dei, sed quia indignos eo uos fecistis, ecce conuertimur ad gentes.’ Itaque in distribuendis ex charitate rebus | in eos qui pariter indigent, ratio aliqua ducenda erit | cognationis, conditionis, religionis | ac bonitatis. et hoc quoties opus erit uel docere ignaros | uel corripere delinquentes | uel exhortari pigros | uel consolari afflictos | uel tolerare iniuriosos | uel etiam pro persecutoribus orare. Item cum oportebit pascere esurientes, potare sitientes, inuisere infirmos, suscipere peregrinos, tegere nudos, redimere captiuos | et funerare defunctos. Atque hęc fere sunt charitatis pietatis-que officia lucis ęternę mercede compensanda, nisi forte aliquo inanis iactantię fumo infecta fuerint atque obscurata. de quibus singulis erit suo loco disserendum. Interim autem etiam inimicos amare a Domino discamus.

[Page 434]

De charitate erga inimicos. Caput III

Matth. V ‘Diligite, inquit, inimicos uestros, benefacite iis qui oderunt uos | et orate pro persequentibus et calumniantibus uos.’ Quoniam tribus quidem modis ab aduersariis nostris offendimur, his iisdem ut illis propiciemus iubemur. hoc est, corde, opere | et ore. Illi in corde odium seruant, tu retine dilectionem. Illi opere [p. 72r] lędunt, tu beneficiis contende. Illi ore detrahunt, conuitiantur, maledicunt, tu pro eis ut sese corrigant | et correcti saluentur deprecare. Sequitur enim: ‘Vt sitis filii Patris uestri qui in cęlis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos. et pluit super iustos et iniustos.’ Vide quanta est huiusce dilectionis merces. bonum pro malo reddendo filii Dei efficimur | Deo-que similes reddimur. Ille solis pluuię-que beneficium, hoc est temporalium bonorum usum | tam malis quam bonis communem esse uoluit. ut et tu charitatem tuam sicut cum amicis ita et cum inimicis communices, omnibus prodesse, nulli nocere cupiens. Quid autem inter amicorum inimicorum-que dilectionem intersit declarat dicens: ‘Si enim diligitis eos qui uos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? et si salutaueritis fratres uestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?’ Amare quippe amantem naturę lex est. amare uero inimicum filiorum Dei proprium est et sectatorum Christi. Quamobrem concludens ait: ‘Estote ergo uos perfecti, sicut et Pater uester cęlestis perfectus est.’ Sicut ille perfectus est secundum immensitatem diuinę naturę, ita et uos estote perfecti iuxta mensuram atque paruitatem naturę uestrę humanę. Sed nemo in se confidat, unusquisque imbecillitatis suę memor ad illum qui solus potest omnia confugiat. et ab [p. 435] ipso gratiam postulet, sine qua perfecti esse non possumus. Porro quemadmodum superius diximus | proximum esse diligendum, eodem fine et inimicus erit diligendus. Id enim ei potissime optandum censeo, id pręstandum, ex quo ab iniuria cessando melior fore speratur | et correctis tandem moribus creditur salutem consecuturus. Cęterum si illum qui tibi infensus est, tam peruersi inhumani-que ingenii esse non ignoras, ut cum ei benefeceris, magis aduersum te insolescat, cum submisse comiter-que responderis, magis irritetur, huic tali pręstabis beneficium, si a beneficiis cessaueris , si a mitibus responsis destiteris, si tacueris, si denique furentem tacitus pręterieris atque recesseris. ea duntaxat de causa, ut ille minus culpabilis sit , cum sęuierit minus. Quod si forte ideo inflatur superbia, quia diuitiis abundat, quia uiribus prestat, quia rerum prosperitatibus fruitur | ac propterea melioribus inuidet, multos contemnit | nec paucos afficit iniuria, haud equidem illicitum reor | optare ei aliquam opum iacturam, corporis debilitatem, fortunę minus ex sententia fluentis iniuriam | ut elati animi uulnus, quod lenibus medicamentis suppuratur, asperioribus curetur. Videndum tamen ne dum talia imprecaris illi a quo mali aliquid sustines, odium uel inuidia te moueat, sed sola prouocet charitas, qua inimicum tuum meliorem effici cupias, non miseriorem, et emendatum non afflictum, neque hoc propter te ne ille tibi noceat, sed propter Deum ne Deus offendatur, et propter proximum ne Domino suo peccando pereat. Dicet aliquis arduum nimis et difficile esse in eos beniuolentiam seruare, a quibus grauiter offensus fueris. Difficile quidem esse fatemur, impossibile negamus. Dauid Hoc fecit Dauid erga Saulem regem | et Absalonem filium: utriusque necem fleuit, cum uterque uitę eius fuisset insidiatus | et alter eidem gloriam militarem inuideret, alter regnum. Stephanus Stephanus quoque protomartyr [p. 436] pro illis a quibus lapidabatur orauit. Paulus et Paulus de iis qui ipsi infesti erant: ‘Cupio inquit anathema fieri a Domino pro fratribus meis.’ ICXC Ante istos Dominus noster Iesus Christus eis a quibus ut interimeretur comprehensus fuerat, usque adeo beneficum se pręstitit, ut uni eorum abscissam auriculam statim restituerit sanam-que reddiderit | et discipulum suum, qui eam absciderat increparit. denique pro illis a quibus [p. 73r] uincula, colaphos, flagella, uulnera, fel atque acetum passus fuerat, in cruce pendens ignosci petiit | et errorem excusauit | ‘Pater, inquit, ignosce eis, quia nesciunt quid faciunt.’ Talem itaque se inimicis suis exhibuit charitatis magister, quales nos, si perfecti fieri uolumus, esse debere pręcepit. Non meretur dici eius discipulus, quisquis aliter aduersus inimicum suum animatus fuerit. Ac nequid excuses, nequid causeris, non iuberis in homine amare odii crimen, sed Dei opus, hominem ipsum. Quomodo autem Deum diligis, si opus eius perire concupiscis? quam ergo graue peccatum sit hominem odisse | hinc iam speculari incipiamus, ut cum cognouerimus, quantum hoc cauendum sit, magis ad quenque amandum animo alliciamur.

De malo odii. Caput IIII

Opus Dei odit, qui hominem odit. quomodo autem potest Deum diligere, qui id quod ab illo factum est ualde bonum non diligit? Porro Deum nolle diligere, qui prior dilexit nos, quid est aliud | nisi reprobos imitari spiritus | et ab eo a quo conditus es, desciscere atque [p. 437] alienari? Cum ergo is qui homini male optat, conditori eius aduersetur et diabolum sequatur, restat ut cuius mores sequitur, cum eodem supplicia in inferno patiatur. Falluntur illi qui odium suum excusant dicentes | malos homines Deo quoque inuisos esse, iuxta illud: ps. XXV ‘Odiui ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo, ’ et illud: ‘Ite, maledicti, in ignem ęternum. ’ Et quos Deus odit, inquiunt, cur eosdem et nobis odisse non licet? Non omnia seruo conueniunt, quę conueniunt domino. Domini interest imperare, serui obedire. ad dominum pertinet pro scelere punire, ad seruum pati uerbera, non inferre. ‘Odiui ecclesiam malignantium, ’ inquit Dominus. Malignitatem hominum odio se habere his uerbis testatur, non homines ipsos. Iniquos quoque ęterno igni deputandos ait, ut illi pro reatu puniantur, non ut ipse opus suum damnet, quasi poeniteat eum fecisse quod fecerit. Odio ergo habet Deus hominis peccatum non naturam. Ita et tu in uno homine habes alterum quod odisse debeas, alterum quod diligere. Plectere autem delinquentes prępositi officium est. Inter ęquales alteri in alterum nullum ius est | nisi commiserendi, si deliquerit, commonendi ne delinquat, optandi atque orandi, ut post delictum poenitentiam agat | et ueniam consequatur | et sperandę salutis gratiam quam peccando amiserat, emendando recuperet. Cęterum qui odit hominem, tam inique de illo deliberat, ut etiam illud quod recte probe-que agentem uiderit, obloquendo infamet: iniurię patientem timidum uocat, ecclesię limen terentem hypocritam appellat, subditos corripientem iracundum esse criminatur, et quod uirtuti ascribere deberet, hoc ad proxima ei uitia trahere nititur. Tales erant illi qui de Ioanne neque edente neque bibente | demonium ei inesse dixerunt. et de Domino edente cum aliis ac bibente: ‘Ecce uorator et potator uini et publicanorum amicus. ’ Qui ergo sic odit [p. 438] proximum suum, non christianus fidelis, sed infidelis phariseus est. Ipsi quippe pharisei cum uidissent Christum ęgrotos in die sabbati curantem, ‘non est inquiunt hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. ’ Cum a demonio uexatos eius ope liberari conspexissent dixerunt: ‘In Beelzebub principe demoniorum eiicit demonia’. noluerunt dicere: in uirtute Dei, nequis illum ex hoc Deo charum acceptum-que esse existimaret, sed reprobum potius et impium, ut qui non Dei auxilium imploret, [p. 73v] sed prophanis demonum inuocationibus utatur. Quid multa? Si cui inimicus fueris, torquebit te inuidia, quoties alios aliter de illo sentire cognoueris, et non mendacio , non probro, non maledicto abstinebis, atque unum odium in plurima te pręcipitabit uitia, dum morum tuorum iacturam nihili pendis uitę cupiens obesse alienę. Et cum tam immoderate ferri coeperis, ad iurgia usque contumelias-que peruenies, post rixas ne manibus quidem temperabis, in nullo prorsus phariseis cedens, qui tentarunt prius illum quem oderant, capere in sermone, ut captum accusarent | et eadem malicia os eorum qui ipsum in Hierusalem euntem laudibus prosequebantur obstruere uolebant | iubentes, ut tacerent. Deinde etiam edicto statuerant, ut siquis eum confitetur Christum, extra synagogam fieret. Postremo cum nullum finem inueniret inuidia, quandiu uiueret ille cui inuidebatur, falsis testimoniis circumuentum accusant | et totis animis ad necem innocentis maleuoli homines concitantur. Neque ideo te excusatum putas, quia pharisei iustum persecuti sunt, tu peccatorem. Neminem sic odisse debes, ut nocere uelis. Proinde ęquales patienter feras, in minores ita animaduertas, ut crimen detestari, illos autem diligere uideare. Ob hoc scelestus plectitur ab illo qui pręsit, ut a scelere desistat | et alii poena eius territi tale aliquid committere uereantur. Quod si dominus seruum etiam puniendo diligere debet, quomodo tibi fas erit | in conseruum tuum debacchari uel sęuire uelle? Quem certe nisi corde odisse desinis, quanuis re atque opere non offenderis, tanti criminis [p. 439] reus comprobaberis, quantum mali ei optabis. Cuicunque enim ex odio perniciem concupieris, eius interemptor es | dicente Ioanne apostolo | prima 3 ‘Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. ’ Nemo itaque odio erit habendus, qui ad imaginem et similitudinem Dei creatus est, qui Christi sanguine redemptus est. Si malus, improbus, scelestus fuerit | cura si potes, si non potes opta | et Deum pro illo deprecare, ut dimissa nequitia abiectisque uitiis ad uirtutis uiam conuertatur et uiuat.

De pace publica et privata. Caput V

Porro ipsius charitatis uinculum pax est. Concorditer uiuant oportet, qui diu inter se amare cupiunt. non incongrue igitur de pace colenda nunc disserendum occurrit. Pax quędam publica est, quędam priuata. Publicam pacem dicimus, cum ab armis foedere intercedente quies est | et nec offensam metuit ciuitas | nec offendere exteros parat, sed multa status sui tranquillitate gaudet | ac rebus quas possidet fruitur perquam iocunde. Cęterum huic tantę ciuium quieti subrepere ocium solet atque ignauia. Exinde luxurię uitia scaturiunt, quibus corrupti multorum animi, dum externam pacem fouent, domesticam perturbant | et inter se dissidere incipiunt, postquam [p. 440] foris hostem diu non senserunt. Quod ne tibi contingat, summopere erit prouidendum. id est, pax quę prodesse debet, ne tibi noceat. Cum ergo et prędiorum tuorum prouentus nullo diripiente integer intactus-que seruabitur | et ex commercio liberę negociationis plurimum lucri accedet, Deo gratias age | et ea quę benigne suppeditantur, non ad luxum tibi dari existima, sed ad exercendę uirtutis occasionem. Quantum personę ac dignitati conuenit rebus tuis utere. quicquid autem supereffluere uideris, totum ad munificentiam liberalitatem-que conuerte | et hoc quod luxuria exigit, quod ambitio exposcit, quod turpis consumere appetit uoluptas, incipe pauperibus dilargiri. peregrinos hospitio suscipe, esurientem pasce, nudum operi, ęre alieno oppressos [p. 74r] redime, subsidia ęgrotantibus mitte, mortuis iusta exolue. Ita tibi pax ista publica bene ac prospere succedet, dum copiam pręstat inopię subueniendi alienę | Deum-que demerendi. Pax priuata Pax autem priuata illa dicitur, quę singulis iungit singulos | reddit-que concordes, ueluti fuit Dauid et Ionathas, Elias et Eliseus, Paulus et Barnabas. Hac tu iocunde frui poteris, si omnibus facilem mitem-que se pręstabis, si neminem lędes | et omnibus quantum in te est, prodesse studebis. si iniuriam magis pati quam inferre disces, ut dicere possis: ‘Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. ’ si denique tecum ipsemet pacem habebis, etiam cum aliis habere poteris. (!) Qui enim secum ipse discordat, quomodo cum aliis firmam concordiam tenebit? Tecum autem pacem habebis, cum repugnantem carnem spiritus imperio subdideris | et concupiscentię motum compuleris obedire rationi. Quod cum feceris, tunc demum | et intra te animi tranquillitate perfrueris | et exterius nemo tibi erit molestus, quia tu nemini eris iratus ad lędendum aut mali aliquid optandum. Charitas tamen aliquando postulat ut irascamur | et irascendo pacem illi quęramus, qui peccando offendit. Siquidem irasci delinquentibus ut corrigantur, nihil est aliud | nisi eas reuocare uelle, ut et Deo cui peccauerunt [p. 441] reconcilientur | et bonis omnibus morum sinceritate concordent. Tunc autem pace cum aliis composita recte utimur, cum eius finis potissimus est, ut Deo placeamus. Nam pax quę Deo displicet, non pax dicenda est, sed malorum conspiratio, et odium potius erit eligendum | quam ad malum consensus. Quoniam et Saluator noster cum idola uana colentium concordiam discindere pararet, Matth. X ‘Non ueni inquit, pacem mittere in terram, sed gladium. ueni enim separare hominem aduersus patrem suum, et filiam aduersus matrem suam, et nurum aduersus socrum suam | et inimici hominis domestici eius.’ Itaque multo magis proderit gladius, qui putrida membra a sano corpore separet, quam pax quę morbidas partes fouens totum corpus corrumpi patiatur. Denique bonum est bellum illud quo dirimitur mala pax. Bonum est, inquam, cum uno oculo intrare in regnum cęlorum quam duos oculos habentem mitti in gehennam. Oculus qui scandalizat, quem proiici et abiicere iuberis, est amicus uel consanguineus, qui tibi blanditur, ut sibi in uota rei iniquę assensum prębeas | opemue pręstes. Expedit autem eiusmodi hominis inuidiam potius pati iniusta non concedendo | quam concedendo beniuolentiam amplecti. Omnium quippe hominum paci solius Dei pax semper est pręferenda | et pro hac una omnium inimicicię subeundę.

[Page 442]

De pace seruorum dei. Caput VI

Pax illa Dei est, quę bonorum animos mutuo amore deuincit, quę Christo seruientes unum corpus efficit. Et hi quidem idem uolunt, idem nolunt. quia omnes pariter ad unum finem Deo placendi tendunt. Non est inter illos "est" et "non", sed iuxta Domini pręceptum | "est, est -- non, non". Concordi mente et corpore Deo seruiunt | et ad omne opus bonum unanimes concurrunt. Quid hac pace dulcius? quid utilius? quid laudabilius dici queat? Hanc admirans psalmista exclamat: ps. 132 ‘Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum. ’ Talis pax atque consensio uel in coenobio | uel in solitudine procul a turbis commorantium si fuerit, gaudeant, quia et preces eorum exaudiuntur | et contubernalem suum habent Christum. ipso dicente: Matth. 18 ‘Si duo ex uobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo. Vbi enim sunt duo uel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. ’ Quod astruit Apostolus ad Corinthios dicens: secunda XIII ‘Pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit uobiscum. ’ Consensus in eandem fidem, in eundem inuicem diligendi, [p. 74v] inuicem iuuandi affectum | facit pacem istam. De hac dicebat Saluator: Io. 14 ‘Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis, non quomodo mundus dat, ego do uobis.’ Mundana enim pax non de Deo idem sentire | nec iisdem moribus uiuere, sed tantum ab iniuria offensis-que iubet inter se abstinere. Christi uero pax in quibus fuerit concordes reddet in fide, conformes in proposito, similes in dilectione, compares in humilitate. Quod breuiter explicat Propheta, cum ad dominum conuersus [p. 443] ait: ps. 118 ‘Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. ’ et alius propheta: Baruch 3 ‘Si in uia Dei ambulasses inquit, habitasses utique in pace super terram. ’ Vera igitur certa-que et stabilis pax est | in Dei seruitio adunatorum | diuina-que sequentium pręcepta Legem-que colentium. Eorum rete plenum magnis piscibus, id est eorum concordia uirtutibus perfectionis referta non scinditur. eorum pacis tunica inconsutilis, quam a Christo acceperunt, non diuiditur, neque scissuras patitur rixarum | nec tineas inuidię sustinet, sed Domini pręsidio munita inuiolata illęsa-que perdurat. tunc felicius et sine fine duratura, cum de terris transferuntur in cęlum. ut qui pacifici fuerant, filii Del fiant et uocentur. Ad pacem istam capessendam Corinthios hortatur Apostolus dicens: Ad Cori. prima I ‘Obsecro uos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes | et non sint in uobis schismata. Sitis autem perfecti in eodem sensu | et in eadem scientia. ’ Plurimi sane hoc faciendum esse ostendit, dum cum tanta exigit obsecratione | et dum adiurat per nomen, quod est super omne nomen, testatur fidelibus maxime necessariam esse pacem atque concordiam. Quod aperte declarat, ubi ad Hebreos scribens ait: XII ‘Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo uidebit Deum. ’ Nequis pręterea generis conditione alteri se pręferens dissidium concitet, XII ‘In uno spiritu omnes nos inquit, in unum corpus baptizati sumus, siue Iudei siue gentiles, siue serui siue liberi | et omnes in uno spiritu potati sumus. ’ Intantum autem Dominus fidelium suorum pace delectatur, ut in salutationibus quoque pacem offerri iubeat dicens: Matth. X ‘Intrantes domum salutate eam dicentes: Pax huic domui.’ Et ipsemet post resurrectionem suam apparens Discipulis: ‘Pax uobis, ’ inquit. Et in cęlum ascensurus: Io. 14 ‘Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis. ’ Esa. II Quin etiam tunc in carne nasci uoluit, cum terrarum orbis cessantibus bellis pacem agitaret, quando gladii iuxta [p. 444] Esaię uaticinium | mutati sunt in uomeres | et lanceę in falces, quando angelorum uox audita est | de cęlo canentium: Luc. II ‘Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonę uoluntatis.’ Ob hoc equidem reor ipsum Christum ab Apostolo significatum, cum in fine epistolę ad Romanos dixit: ‘Deus autem pacis sit cum omnibus uobis amen. ’ Deus enim pacis est, qui inter Deum et hominem pacem ponere uenit, qui Iudeos et gentiles inter se dissidentes in una fide copulauit, qui noua ueteribus coniunxit et utraque fecit unum. Christus itaque et Deus pacis | et Dei pax | et pax nostra est. Ex quo satis constat | illos ab eo esse alienatos, ut non gratię sed irę filii sint, qui odio habent pacem | et fraternę discordię sunt autores. Ipsum autem salutandi morem a Domino traditum apostolos postea usurpasse scripta eorum testantur. Siquidem epistolas Pauli fere omnes sic incipere et sic desinere manifestum est. In principiis enim habent: ‘Gratia uobis et pax a Deo Patre et a Domino nostro Iesu Christo.’ et similiter in fine. A pace ergo exordia sumebant, pace postrema concludebant. Nec aliter Ioannes Apocalypsim orditur | nec Petrus epistolas. usque adeo iam trita ac peruulgata erat inter Christi discipulos pacis offerendę salutatio. Quod nostris quoque [p. 75r] temporibus obseruari cernimus | ab iis qui Christum apostolos-que eius imitantur. Pręterea in Lege ueteri nomen pacis celeberrimum fuisse apparet, et res ipsa ante omnia optabilis ac iocunda. Leui. 7 Fuit olim hostia, quę dicebatur pacificorum. Iud. 6 Fuit Gedeonis altare uocatum Domini pax. Reg. s? VII Legimus et Salomonem in diebus pacis imperasse | et ipsum pacificum appellatum | atque idea electum qui Deo templum poneret | et in hoc opus Dauidi patri pręlatum, non quia melior, sed quia pacis fuit obseruator. Reg. secundo VII. Reg. q? XX Ezechias quoniam iactabundus gazam omnem legatis Babyloniorum ostendendo peccauerat, per prophetam audiuit | illam eidem genti prędam futuram. et humiliatus: ‘Bonus inquit sermo Domini | sit tantum pax et ueritas in diebus meis. ’ Cum itaque non tam pro thesauro quam pro pace esset solicitus, calamitas [p. 445] dilata fuit ad posteros, ipse in pace, quam diuitiis prętulerat quieuit. Esa. 39 Iudas quoque Machabeus dux bello strenuus, illis quos uicerat pacem petentibus non negauit | quare uidetur nihil aliud armis quęsisse quam pacem. iusta-que esse bella illa quę bonę pacis fine geruntur. sicut iniusta et iniqua quę aliena occupandi cupidine denunciari atque inferri solent. Cum igitur tanti habenda sit pax, non immerito ut eam acquiramus possideamus-que precibus a Domino solicitandum esse admonemur. dicitur enim: ps. CXXI ‘Rogate quę ad pacem sunt Hierusalem. Fiat pax in uirtute tua, et abundantia in turribus tuis. ’ In pace quippe affluere solet rerum copia, quam bello sęuiente minui ac deficere necesse est. Quamobrem ad populum quoque de Hierusalem in Caldeam translatum ait Dominus: Hie. 29 ‘Quęrite pacem ciuitati, ad quam transmigrare uos feci, et orate pro ea, quia in pace illius erit pax uobis. ’ Alibi etiam est dictum: Baruch I ‘Orate pro uita Nabuchodonosor, regis Babylonis, et pro uita Balthasar, filii eius, ’ ut uidelicet diu uiuant illi, sub quibus et ipsi quiete se uicturos ac secure sperabant. Hoc idem Apostolus pręcipit dicens: Ad Timo. prima II ‘Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones | pro omnibus hominibus, pro regibus | et omnibus qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et castitate.’ Amplexanda est igitur pax cum adsit, precationibus quęrenda cum desit, et pro illis orandum, sub quorum imperio atque tutela uitę tranquillitate frui contingit. ut sopito bellorum tumultu | nulla-que interpellante molestia | animus noster ad Deum contemplandum expeditior atque liberior assurgat.

[Page 446]

De pace animę et corporis. Caput VII

Nisi enim ideo pacem amplectendam duxerimus, ut uirtutibus, ob quas Deo chariores sumus, nemine impediente liberius incumbamus, bono pacis abutimur. et quod prodesse debuerat, nocet. Alienis a uirtute tunc plane latior peccandi campus panditur, cum illi aduersariorum non carpuntur molestiis. cum uidelicet non metuunt, ne segetem iam maturam hostis incendat | aut frugiferas deuastet arbores | aut pecudum greges in prędam abducat | aut obsessos intra moenia fame siti-que perire cogat | aut captos bonis-que exutos uel ferro interficiat | uel in perpetuam redigat seruitutem. Fit autem sępe dum talia formidantur, ut luxurię libidini-que locus pene nullus sit. Et, quoniam ab his continere se summę laudis est, haud dubium, quin uoluptuariis hominibus plus mali pax afferre solet quam bellum. quia incontinentiores reddit | et in omne uitium oblata securitate proniores. His [p. 75v] ergo bellum potius optetur, ut male uiuendi licentia coerceatur solicitudine periculorum. Modestis uero et temperantibus uiris, ut animo excolendo officiosius operam impendant, belli impedimenta submoueri desyderemus. Ita enim exteriore aduersario pacato ac cessante, facilior cum isto quem assidue intra nos patimur, erit pugna. Quem certe nisi domuerimus, nisi animi in quo ratio est, ditioni subiecerimus, nihil proderit ab illis inimicis qui foris sunt, donata pax, dum ab hoc qui intus est inquietamur. Inimicus autem domesticus noster atque intestinus ipsa carnis concupiscentia est. Pacem agimus quandiu illi non ceditur, quandiu repugnatur | neque quod caro affectauerit, hoc [p. 447] fieri spiritus permittit. Caro post uoluptates abire nititur | et in uitia semper est prona. Spiritus uero qui est ratio ipsa ab his abhorret, ne Deo peccet, consyderans quam sit grande scelus prauę cupidini morem gerere, qua Deus offenditur, et a continentię uirtute recedere qua placatur. Ob hoc quidem exclamat Propheta et ait: ps. 33 ‘Diuerte a malo et fac bonum | inquire pacem, et sequere eam.’ Diuertimus a malo, cum carnalibus blanditiis non acquiescimus. facimus bonum, cum iussis pręceptis-que paremus diuinis. Pacem inquirimus, cum carnis petulantiam ieiuniis, uigiliis, laboribus domando compescimus. Et quoties in hac contentione obnixe ac perseueranter stamus, pacem illam quę cum Deo est sequimur | et eam quę cum concupiscentiis est refutamus. Pellantur igitur ab animo uitia, ut locus uirtutibus detur; dominetur spiritus, ut spiritui subiecta obediat caro, ut pacem quę omnem sensum superat, quę omnibus pręferenda est diuitiis, assequi mereamur. pacem, quę nos Deo conciliat, angelis ęquat, sanctis copulat | et post uictoriam in cęlo coronat. Victoria enim opus est non compositione, ut pacem cum corporis quoque sensibus animus habeat. Qui quidem sensus non nisi superati quiescunt. certare autem nolenti dominantur. Repugnandum est igitur illis | et si fluxa fragilia-que proposuerint, ad ea quę ęterna sunt dirigantur. Visus Si uisus prouocat ut comptam uideas mulierem | et in choreis lasciuientes cernas iuuenes, auerte oculos tuos. ne quod diutius consyderauerint, facilius concupiscant. auditus Tuas etiam aures sepi spinis | et linguam nequam noli audire. neque amatoriis obscoenis-que cantibus uel impudicis poetarum lectionibus eas accommodes, ne forte turpe aliquid ab iis receptum ad cor penetret | et per blanditias infusum animam feriat. Odoratus Odoramenta quoque muliebrem mollitiem prę se ferentia fuge | quos ea delectant illis ipsa sordet uirtus. effoeminati-que et enerues duriora poenitentię officia obire nequeunt. Gustus Gulę etiam impera. et si cibos ganeacos uina-que preciosa tibi concupiscenda proposuerit, tu illi e contrario recole | Ioannis locustas et mel [p. 448] siluestre et sicerę uini-que abstinentiam | et panes ordeaceos apostolorum, quibus Dominus turbam satiauit in deserto. Obiice et multorum qui in solitudine Christo seruierunt, crudas herbas atque radices | uel siluestrium arborum fructus et frigidę aquę pocula. Tactus Si demum ad turpem tactum libidinosa cogitatio te solicitat, comprime manum, auerte te ab aspectu foeminę, refer ab ea pedem, tolle te de medio, uim ingere cupidini. et quod bonum sit mulierem non tangere, non mihi sed Apostolo crede. Postremo singula quęque uitia oppositę uirtutis rememoratione exclude | et in carnis rebellantis periculo ad illas cogitationes quę spiritus sunt confuge. Quoties et inanis glorię lacesserit appetitio, responde illi: Ad Cori. prima VII ‘Dominus resistit superbis, humilibus autem dat gratiam. ’ Quoties cor iracundia incalescere coeperit, dic ei: ‘Qui irascitur fratri suo reus erit iudicio. ’ et: ‘Ira uiri iustitiam Dei non operatur. ’ [p. 76r] Quoties diuitiarum cupido animum titillauerit, oppone illi paupertatem Christi apostolorum-que inopiam. memorare diuitis purpurati in inferno miserias | Lazari-que mendici in Abrahę sinu beatitudinem. Atque ita carni imperando et nunquam cedendo uincere assuesces | et ut semper uincas, semper time ne uincaris, ut-que semper tutus sis, nunquam esto securus. Nam in carnis certamine cum sępe superior euaseris, nisi quotidie uictam uinculis constringas, rumpet pacem, non stabit conuentis, et cum frenum momorderit, trahet te quo uolet, ueluti sessorem effrenis et indomitus equus. Tandiu igitur pacem cum illa habere poteris, donec uinctam compeditam-que tenebis | ac tanquam fugitiuum seruum, nunc uerberibus, nunc laboribus premes, nunc tenuabis inedia atque uigiliis. Desinit calcitrare iumentum pabulo subducto, in saturitate lasciuit. Ex his quę diximus satis constat | animę atque corporis pacem laboriosam admodum esse et inquietam | et solicitam | et quę fatigationibus non solum comparetur, sed etiam retineatur. Is tamen eius fructus est, quod possessorem suum ad ęternę pacis bonum feliciter transmittat, si ipse usque in finem ita [p. 449] ut dictum est egerit. XXXII Quo cum peruentum fuerit, ‘tunc demum (ut in Esaia legimus) erit opus iustitię: pax | et cultus iustitię silentium, et securitas usque in sempiternum | et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiducię, et in requie opulenta, inquit Dominus.’ Per quotidiana igitur certamina | et ipsam certaminum uictoriam, qua malarum cupidinum uires conterimus, ad sempiternę tandem quietis triumphum peruenitur. Restat nunc, ut etiam pacis malignam simulationem omnibus fugiendam consyderemus.

De pace simulata. Caput VIII

Multiplex animus et fraudulenta simulatione imbutus pacem prę se ferre uidetur, et ex insidiis incautos aggredi parat. Blando uultu delinificis-que uerbis beniuolentiam ostendit, et in corde meditatur carnificinam. Saul Talis pax Saulis fuit erga Dauidem. cui se pacatum ideo respondebat, ut occasionem nancisceretur ipsum perimendi. quod certe perfecisset | nisi lanceę ictus ab eo, qui petebatur, fuisset euitatus. Ioab Talis pax et Ioabi in Amasam, collegam suum, fuit. erant enim ambo Dauidici exercitus duces. amice ac familiariter ipsum alloquendo pugione transfixit. Ismahel Hiere. XLI Talis pax et Ismahelis extitit, qui amicissimum se ostendens ad Godoliam cum [p. 450] decem uirorum comitatu uenit | et cum iisdem conuiuio gratanter fuit exceptus | nulla tamen benignitate amici motus est ne perficeret, quod animo uersabat | inter epulas ipsum primo Godoliam, deinde illos qui in pręsidio erant concidit | oppidum-que occupauit. Eo loci postea octoginta uiros Hierosolymam ad sacrificandum pergentes, ut ad se in Masphat diuerterent rogauit, ueluti pro magno habiturus, si tales hospites habere sibi contigisset. cum autem uenissent, rebus uita-que simul spoliauit. pręter decem, quibus non pietate sed auaritia ductus pepercit. quod thesaurum in agro defossum se illi indicaturos dixerant. Talis pacis non pauca exempla in annalibus quoque habentur Machabeorum. prior 6 Antiochus Nam et Antiochus Eupator cum pacem iurasset pręsidio Syon, intra arcem receptus uiolauit iuramenti fidem | et muros quos obsidione capere non poterat, fraude intercepit dirui-que iussit. prior 7 Alchimas Sic et Alchimus pacem Assideis iureiurando firmatam cum dedisset, sexaginta ex eis die uno interimi fecit. Triphon Et Triphon, Antiochi regis adolescentis exercitus pręfectus, primo Ionathan, regis amicum, simulatę beniuolentię blanditiis illectum interfecit, deinde regem ipsum. atque hac tanta usus perfidia Asię regnum possedit. p. XII. XVI. Ptolomeus Et Ptolemeus, Abobi filius, Simonem liberos-que eius Mathatiam et Iudam ad Hiericuntem in arce Doch inuitatos | et iam uino epulis-que graues inuadens repenti cęde sustulit. secundo IIII Andronicus Andronicus quoque, Antiochi regis pręfectus, Oniam sacerdotem, cum iurasset nihil se ei nociturum, de asylo euocatum trucidauit. nec tamen impune huic fuit. Ipsum enim rex capite plecti iussit, comperto quod ab Onię emulis pecunia corruptus id egisset. Nonne pax istorum omni fuit detestabilior bello? omni aperta simultate deterior? Iudas Superata est tamen (ut ad nostra ueniamus) Iudę Scariothi [p. 451] scelere: Dominum suum, qui est omnium Dominus, omnium credentium Redemptor, omnium Saluator, a quo in apostolatum ascitus fuerat, quem sibi pedes lauisse sciebat, cum quo pascha comederat, cuius corpori et sanguini communicauerat, quem tot miracula fecisse iam uiderat, quem iustum, quem pium, quem semper innocentem et in omnes beneficum nouerat, eum (proh nefas) ad necem prodidit | et in manibus querentium sanguinem eius dedit, triginta non amplius argenteorum precio allectus, quos a Iudeis accepit. Non fuit ergo ueritus tam prophano animo, tam mente impia ad talem Dominum accedere | et ei osculum pacis offerre, quem tam paruo iam uendiderat. Sed uide huiusce nefandi flagitii terribilem exitum. conscientia pulsatus ueniam desperauit. quam certe si petiisset impetrasset, et qui pro suis crucifixoribus orauit, proditori quoque pepercisset. Ille tamen dolore superatus ipse sibi mortem consciuit, laqueo se suspendens | et infelicem animam ęternę mortis tenebris tradens. Ne igitur uel Iudę uel aliis infidis et execratis, quorum modo fecimus mentionem, similis habearis, maxime in pace concilianda conseruanda-que cauendum tibi erit, nequid simules uel dissimules | et erga eum cui blandiris, aliam faciem oris, aliam cordis pręstes. Alioquin dicetur tibi, quod in Ecclesiastico est scriptum: II ‘Vę duplici corde et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus uiis |’ uel illud Abacuch prophetę: II ‘Vę qui potum dat amico suo, mittens fel suum et inebrians, ut aspiciat nuditatem eius.’ Si te ista parum terrent | ut paulo perplexius dicta, audi etiam illud in Hieremia scriptum, quo nihil planius apertius-que dici queat: Hier. 9 ‘Sagitta uulnerans lingua eorum dolum locuta est. in ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. nunquid super his non uisitabo dicit Dominus, aut in gente huiusmodi non ulciscetur anima mea?’ Sunt pręterea qui amice admodum ac beneuole loquuntur cum altero, et statim eidem absenti detrahunt. Vbi audit commendant et extollunt. ubi [p. 452] autem non audit carpunt et sugillant, et quem modo laudauerant, rursum dictis petulantibus incessere non uerentur. Istos quoque Dei sapientia reprobat in Prouerbiis dicens: Prover. 8 ‘Arrogantiam et superbiam et uiam prauam et os bilingue detestor.’ Displicet igitur illi, cui nullum placere potest malum, simulata pax, non solum illorum qui factis offendunt, sed etiam istorum qui de absente uerbis obloquuntur. de quibus in Iob est scriptum : XXXVI ‘Simulatores et callidi prouocant iram Dei’. Ne ergo in iram istam, qua nihil est horribilius, incidere tibi contingat, noli fratri tuo [p. 77r] intendere dolos. noli uerbis lenibus eum palpare, ut nihil metuentem uel facilius euertas | uel securius infames. Quod si tibi tuę fraudes, ut ex diuinę Scripturę sententiis didicisti, magis nocebunt quam ulli alii, quę dementia est | simulata pace alios lędere uelle, et teipsum in eternum damnare? alios leuiter ferire, et teipsum lęthali plaga afficere? aliis fortunas, uitam, famam auferre, et tuam propriam animam, quę his omnibus longe est preciosior, igni inextinguibili sine fine cruciandam tradere? Quicquid dolose maligne-que agis, latere potest homines, Deum nihil latet. cogitationes tuas inspicit, cor tuum intuetur. Quod si forte a pace, quam proximo tuo debes, alienatum uiderit, ipse suam pacem quę omnem sensum exuperat, iratus tibi denegabit. Esa. XLVIII ‘Non est pax impiis ’ ait Dominus | Si non est, haud dubium quin neque erit. Ideo enim non est, quia neque dum cogitant malum | neque dum operantur conquiescunt | et post commissum ipso conscientię morsu torquentur. Ideo autem non erit, quia uita quoque defuncti eo descendunt, ubi nulla est quies, nullum ocium, sed assiduus labor, sempiternus horror, supplicia nunquam finienda. Talia quippe manent simulatores ipsos pacis | et sub amicicię persona latentes insidiatores. Non enim Deo obediunt, sed prauę mentis libidinem secuti, quod ipse prohibet hoc agunt. Dei omnipotentis lex est: Leuit. XIX ‘Non mentiemini | nec decipiet unusquisque proximum suum. Non facies calumniam proximo tuo | nec ui opprimes eum. Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice [p. 453] argue eum, ne habeas super illo peccatum.’ Hi uero contra uetita ire audent, mentiendo, decipiendo, calumniando, opprimendo, odiendo | et odium sub pacis nomine tegendo ac dissimulando | uestem-que malignę duplicitatis induendo. cum Lex et hoc prohibeat dicens: ‘Veste quę ex duobus texta est non indueris.’ Quanto autem magis Deo inobedientes fuisse conuincentur, tanto acerbiora inferni supplicia subire cogentur. hi sunt enim quibus Propheta in psalmo per Spiritum Sanctum stimulatus imprecatur dicens: ps. XI ‘Labia dolosa in corde et corde locuti sunt | disperdat Dominus uniuersa labia dolosa.’ et iterum in alio psalmo: ps. 27 ‘Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum, da illis secundum opera eorum | et secundum nequitiam adinuentionum ipsorum.’ et paulo post infert: ‘Destrues illos, et non ędificabis eos.’ Quod si destruendi et non ędificandi sunt, quis illis spei locus erit relictus | tormenta illa quę in inferno sunt euadendi? Sed fortasse cum processerint doli, cum malum quod cogitauerant peregerint, se quieturos confidunt? Audiant ergo Apostolum dicentem: Ad Thesal. I. V ‘Cum dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis superueniet interitus | sicut dolor in utero habentis, et non effugient.’ Quod si cuiquam consummato scelere lętari contigerit, momentanea profecto ac breuissima est cuiusque flagitii delectatio | sed nisi poenitudo intercesserit, dolor subsequetur perennis | et nullo prorsus fine claudenda poenarum inquietudo. Quoniam pro peccato quo Deus infinitus offenditur, infinita debet esse punitio. Ista nobiscum reuoluentes demus operam, nequid maligna mente fingamus coram aliis, nequid simulemus, quod uel illis uel nobis noxium fore nouimus aut iniquum | aut turpe et inhonestum. Simpliciter sine fraude, sine inductione, sine malicia, sine fuco omnes diligamus tam uerbo quam opere. ut pacem synceram [p. 454] puram ac ueram et cum aliis et nobiscum habeamus | ipsi-que Deo pacis placere possimus, qui de cęlo ueniens pacem attulit terrę, pacem iis qui longe | et pacem iis qui prope, neminem credentem respuens, omnes autem ad pacem inuitans mutuę inter nos [p. 77v] dilectionis. ut huius pacis merito, quę in presenti est, illam perpetuam atque perennem, quę est in futuro, consequamur. Si enim in simplicitate fraternę pacis ambulabimus, si passiones nobiscum pugnantes rationi subiugando domabimus, in Christo requiescemus, in Christo exultabimus. Ipse est pax nostra. ‘Ipse posuit fines tuos pacem | et adipe frumenti satiat te.’ Ipse diligentibus pacem propiciabitur ac fauebit | et eosdem cum ad iudicandum uenerit, in suum suscipiet consortium cum charitate perpetua atque perfecta, ut impleatur quod dictum est: ps. 84 ‘Misericordia et ueritas obuiauerunt sibi | iustitia et pax osculatę sunt.’

De bonitate. Caput IX

Et quoniam ex his quę diximus colligitur | pacem prodesse omnino non posse | nisi bonis, nisi honestis, nisi iustis et uirtuti sanctitati-que deditis, opportunum uidetur de bonitate ipsa nunc disserere. Bonum igitur id esse dicimus, quod iustum ac honestum censetur | quod-que ut fiat lege diuina iussum est. sic e contrario id esse malum quod turpe, quod iniustum | et a ratione alienum | quod-que fieri cęlesti [p. 455] interdicto prohibitum apparet. Cętera uero quę neque iussa neque uetita neque consulta esse constat, in medio posita sunt, et nec bona nec mala iudicantur. sed si bene utaris bona erunt, si male mala, ut diuitię et dignitates | et huiusmodi cętera. Si ad multorum utilitatem te conuerteris proderunt, sin autem luxurię libidini-que tradideris, nocebunt. atque his contraria paupertas iuuabit, si patienter feres | et contemptis opibus nihil amplius, quam quod sustentandę uitę satis est appetes | ut Christo seruias. Offendet autem si per impatientiam Deum probro aliquo lacessieris | uel ad furtum rapinam-que auaras porrexeris manus. Cuncta igitur id genus bona erunt, si admixta illis uirtus fuerit, mala uero si adhęserit nequitia. Ad bona autem mala-que diiudicanda sapientum acquiescendum esse consilio ratio admonet. Sed sapientia in quam nullus cadere potest error, Deus est. Diuinis ergo pręceptis institutis-que niti | et eorum autoritate de omnibus decernere tutissimum erit. Mich. VI ‘Indicabo tibi o homo | inquit Micheas propheta | quid sit bonum | et quid Dominus requirat a te: utique facere iudicium et diligere misericordiam, et solicitum ambulare cum Deo tuo.’ Bonam esse ait iustitiam, bonam misericordiam, sed bonorum omnium quę agimus, finem in Deo constituendum esse docet. Nam cum omne bonum expetibile sit | et quo melius, eo magis expetendum, nihil autem Deo esse potest melius, qui solus cuiusque boni fons et origo est. nihil ergo desyderari, nihil concupisci supra Deum debet. Ille itaque naturę rationi-que repugnat | et diuinę refragatur uoluntati, qui ea quę bene agit, alio quam in Deum dirigit. Iac. I ‘Quod si omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum, ’ ut Iacobus apostolus ait, in quem iustius decentius-que omnes bonę animi atque corporis actiones referri poterunt | quam in eum a quo sunt? et pro quibus ipse se tibi donat dicens: Gen. 15 ‘Ego sum merces tua magna nimis,’ id est, summa et ultra quam nihil habetur expetendum. qua-que adepta beati sumus | et propter quam solam studio incumbitur uirtutum | [p. 456] uitia-que uitantur. Falluntur igitur illi, qui in uirtute hominis beatitudinem collocant, cum beatitudo pręmium sit uirtutis, non uirtus, et qui bona corporis uel fortunę ei adiungunt, cum omnia caduca fragilia-que sint | nec per se bona esse queant. [p. 78r] Stabile autem bonum beatitudo est | et perenne et perpetuum. cuius adipiscendi gratia etiam aduersa pati bonum esse dicimus | et prosperis insolescere malum. Contra uitia pugnare bonum | illis uero subiici malum. Virtutum autem armis opus est ut uincamus | et cum his nos munierimus, omnis uincendi spes in Deo collocanda erit. Io. XV ‘Sine me, inquit, nihil potestis facere.’ ipsę quoque uirtutes donum Dei sunt | dicente Apostolo | Ad cori. prima IIII ‘Quid habes, quod non accepisti?’ Si non accepisti, ora ut accipias. Petenti datur, pulsanti aperietur. Incipe uelle, et mereberis accipere. Si acceperis, constanter retine, fideliter operare, ut bono summo, quod in iis quę pręcepta sunt perseuerantibus datur, dignus inueniaris. Firmus esto in fide, longanimis in spe, ardens in charitate. Sume scutum fidei, in quo possis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Sine fide placere Deo impossibile est. Fides autem sine operibus mortua est. Vtrunque seruemus, ut uitę ęternę spem habere possimus. Quoniam ut Ioannes ait: prima 3 ‘Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum. ’ Vt autem cuncta pie recte-que facta atque cogitata prosint, charitate fundata sint. ea absente nulla prodesse poterit uirtus, nulla iuuare operatio. et beneficia, quę proximis pręstamus, ab illa quam Deo debemus dilectione proficisci debent. Ista quidem uirum bonum efficiunt. quem eundem propter futurę beatitudinis expectationem non incertam beatum appellamus. et hoc edocti a Domino qui ait: Matth. V ‘Beati pauperes spiritu | quoniam ipsorum est regnum cęlorum. beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi satiabuntur. beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. beati pacifici, quoniam filii Dei uocabuntur. beati qui persecutionem [p. 457] patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. beati estis cum maledixerint uobis homines | et persecuti uos fuerint | et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me. gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in cęlis.’ Sint ergo in te istę uirtutes in terra, ut et nunc spe beatus sis | et postea beatior mercede in cęlo. Audi pręterea et Apostolum pręcipientem: Ad Gala. V ‘Spiritu ambulate, et desyderia carnis non perficietis. Manifesta sunt inquit opera carnis. quę sunt: fornicatio, immunditia, impudicicia, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicicię, contentiones, emulationes, irę, rixę, dissensiones, sectę, inuidię, homicidia, ebrietates, comessationes | et his similia. quę prędico uobis sicut prędixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.’ Ista detestare, et his quę sequuntur, gnauiter te accinge: ‘Fructus autem spiritus ait | est charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas.’ Habes hic quidem, et quę tibi uitanda sunt ne malus ac miser sis, et quę expetenda ut bonus beatus-que euadas. Vt autem uirtutibus affluas, bene agendi cupiditas efficiet amor-que uirtutum. Illas amplecti nihil te impediat. illas deserere nihil te cogat. Mortem minatur tyrannus, sed uirtus pollicetur immortalitatem; opes hostis diripit, sed uirtus thesaurum suum habet in cęlo. quem neque fur surripere | nec tinea potest corrumpere. Quid quęreris de amissione fluxę atque fragilis rei, et de ęterni boni possessione mox capienda non lętaris? Ad illam diu optatam beatitudinem hinc decedens peruenies, tantum ut uirtutes tibi sint comites cura, quibus hęc promissa est merces. Beatus es si cum Propheta dicere poteris Domino: ps. 118 ‘In uia testimoniorum tuorum delectatus sum | sicut in omnibus diuitiis’. Non te pigeat diuinas [p. 78v] legere Scripturas, audire, discere | et cum didiceris, alios docere | et quod doces ipse facere. Qui enim docuerit et fecerit sic, magnus uocabitur in regno cęlorum. Diuinorum scientia omnium quidem scientiarum [p. 458] pręstantissima est. percepisse tamen illam nihil proderit, nisi etiam secundum illam uiuatur. Eccl. 3 Sapientissimi Salomonis sententia est | nihil esse melius quam lętari in opere suo, ‘et hęc est inquit pars hominis.’ Est enim scriptum: ‘Opera illorum sequuntur illos.’ et in Euangelio non ociosis sed operariis datur denarius. Vnde Apostolus: Ad Gala. VI ‘Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.’ Non ergo qui scit sed qui facit bonum, beatus est. Porro cum benefeceris, Deo gratias age. Ipsius donum est quicquid boni agimus. Bonam uero actionem | bonorum contemplatio parere solet. Maximi ad uirtutem stimuli sunt, quanti ea facienda sint cogitare, per quę ad summum bonorum peruenitur. ‘Quod nec oculus uidit | nec auris audiuit | nec in cor hominis descendit.’ Et cum tam immensa tam-que inęstimabilis merces iustis ac uirtute pręditis uiris proposita sit, plurimi semper haberi debet uirtus. Eccl. XIIII ‘Beatus est igitur uir (sicut scriptum est) qui in sapientia morabitur | et in iustitia meditabitur | et in sensu cogitabit circumspectionem Dei.’ Ad hanc considerationem et Apostolus nos uocat dicens: Ad Philip. 4 ‘Quęcunque sunt uera, quęcunque iusta, quęcunque sancta, quęcunque amabilia, quęcunque bonę famę, siqua uirtus, siqua laus disciplinę, hęc cogitate.’ Talia enim cogitando proficimus | et impletur in nobis quod in psalmo dicitur: ps. 83 ‘Ibunt de uirtute in uirtutem, et uidebitur Deus deorum in Syon.’ Hę sunt enim mansiones populi Dei, per quas ad Terram promissionis itur, et gradus per quos psallendo Dei templum ingredimur, et scala Iacob, per quam de terra sublati ascendimus in cęlum, ut iam manifesto inuisibilis Dei fruamur conspectu | et plene uere-que beati simus. Ad Philip. 3 Ideo et Apostolus quę retro sunt obliuiscens, ad ea uero quę sunt priora extendens seipsum, ad destinatum persequitur brauium supernę uocationis Dei in Christo Iesu. Talis est omnis iustus. de quo psalmista ait: ps. XCI ‘Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur.’ quod et Salomon testatur dicens: Prover. XII ‘Radix iustorum proficiet.’

[Page 459]

Quod bonitas et perfectio donum dei sit. Caput X

Etenim proficiendo ad bonitatis iustitię-que culmen peruenient iusti, ut de mundo exeuntes Christum sequantur | et perfectionis iter ingredi incipiant. Matth. XIX ‘Si uis inquit esse perfectus, uende omnia quę habes, et da pauperibus, et sequere me.’ Io. VI Perfectionis est igitur contemptis diuitiis Christi imitari paupertatem | spreta-que inanis glorię ambitione humilitate se deiicere. quia et ipse cum eum regem uellent facere, recusauit dicens | non esse regnum suum de hoc mundo. Mar. X ‘Et non ueni inquit ministrari, sed ministrare.’ et cum dominus esset, seruum se fecit. Pręterea semetipsum abnegare | et aliorum subdi imperio, consummatę uirtutis est. quia et ipse obediens fuit Patri usque ad mortem crucis. Ad hęc non solum amicos sed etiam inimicos diligere, quia et ipse pro illis a quibus tormenta patiebatur orauit. Repudiatis etiam nuptiarum copulationibus perpetuam seruare castitatem, quoniam et ipse castus fuit, de casta matre genitus, de casto seruo baptizatus. Postremo pro amore Dei nullum laborem recusare, nulla refugere pericula, nullo supplicii necis-que genere terreri, omnia prius aduersa perpeti malle quam Dei mandatum preuaricari. hoc erit calicem [p. 79r] bibere pro Christo, quem prior pro nobis bibit Christus. Qui tamen hoc fecerit, nequaquam in eo quod pro Christo sustinet, se gratiam retulisse putet, sed benefiicii plus accepisse. Idem enim ille qui pro nobis pati uoluit, ut nos pro sui nominis gloria sustinere possimus pręstat. Faciamus quidem satis cum obedimus. nulla tamen apud illum imperandi est causa, nisi ut remuneret obedientes. Neque enim nostro obsequio [p. 460] indiget Deus, sed nos ipsius indigemus iussione. ut cum hoc quod iussum est impleuerimus, accipere illud quod promissum est mereamur. tametsi hoc quoque ut iussa perficere ualeamus, eius muneris sit, cuius benignitatis est perficientibus promissa tribuere. Quicquid igitur a nobis exigit Dominus, nihil ex eo ipsi accedit cum pręstatur, sed nobis duntaxat prodest, qui pro modico bono quod pręstamus, bonum illud quod omnem superat taxationem, ab ipso recipimus. Quanto igitur benignior atque indulgentior Dominus, tanto nos ei promptius perfectius-que seruiamus. Quanquam penitus perfecti esse non possumus, donec corporis huius onere premimur. Vnde dictum est: Sap. IX ‘Corpus quod corrumpitur, aggrauat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.’ Et caro pugnat aduersus spiritum | et spiritus aduersus carnem. hęc sibi inuicem aduersantur, ut non ea quę uolumus faciamus. Itaque in hac uita sicut proficere, ita et deficere contingit. et quemadmodum peccatores per poenitentiam sanctificantur, ita sancti per fragilitatem peccant atque delinquunt. (!) Sanctorum tamen siue iustorum nomen non amittunt illi, qui dum se peccasse dolent cito corriguntur. Peccauit Moyses, peccauit Aaron, peccauit Dauid, peccauit Petrus, peccauerunt omnes reliqui discipuli, cum tempore Dominicę mortis a fide defecissent. Iudas Solus tamen de sanctorum numero excidit infelix Iudas. quia licet de scelere doleret, de uenia tamen desperauit. Cum igitur nemo tam perfectus sit, quem non aliquando labi contingat, nemo in pręsenti potest esse perfectus, nisi pro conditione fragilitatis humanę, secundum quam dictum est: Matth. V ‘Estote perfecti sicut et Pater uester cęlestis perfectus est.’ non dixit: quantum ille perfectus est, quod impossibile quidem erat, sed sicut ille, ut pro uiribus enitamur ei similes esse in omni bonitate et iustitia et uirtute, qui ad similitudinem et imaginem suam nos creauit. Tunc autem plene perfecti et consummati erimus, cum ablata omni mortalitatis molestia in ipso uiuere incipiemus. Nunc enim [p. 461] uidemus in ęnigmate per speculum, tunc autem facie ad faciem, et sicuti est eum uidebimus. quę sola uisio efficit nos beatos | atque omni uirtute repletos | et iam neque culpę neque tentationi obnoxios. quibus miseriis interim carere non possumus. Danda tamen est opera, immo omni labore conandum, nequando in illa peccata quę ad mortem ducunt incidamus. quod si etiam minima quęque (quantum in nobis est) uitare studuerimus, uel nullus uel rarus admodum ad grauia et quę ad mortem afferant lapsus nobis eueniet.

De moderatione uirtutum. Caput XI

Porro in exercendis colendis-que uirtutibus ita nos gerere oportet, ut neque ad dextram neque ad sinistram declinemus, quoniam extrema uitiosa sunt, in medio autem est uirtus. Esa. XXVIII ‘Ponam inquit Dominus in pondere iudicium et iustitiam in mensura.’ Tu qui te ita institutum compositum-que senseris, caue nequa inanis glorię appetitio animum tuum attollat | et quod humilitate congestum est, arrogantia dissipet. [p. 79v] Ad exemplum aliorum uirtus tua sit exposita semper, non ad iactantiam neque ostentationem. ut tua iustitia (sicut pręcipit Dominus) in occulto sit conscientię tuę, et tamen ad laudem largitori uirtutum, Deo, pręstandum, qui te [p. 462] uiderint concitentur. Ad Ro. XII ‘Prouidemus enim bona (ut Apostolus ait) non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. ut uidelicet ex conuersatione nostra Deum laudent, se corrigant | et una nobiscum saluentur. ’ Caue etiam nequando inuideas melioribus. qui enim bonis inuidet, diuinę benignitati calumniam facit, cum omnis hominum bonitas ex Deo sit. Gaudeamus igitur bono alieno ęque ac nostro | et in aliis, sicut etiam in nobis Dei beneficia laudemus. Illum uero qui uirtutibus nos antecellit, et diligamus corde | et opere imitemur | neque in quo ipse profecit, sed in quo nos defecimus doleamus. Si autem contigerit | nosipsos ab aliis pati inuidiam, huiusce rei causam discussa animi nostri conscientia | inquiramus. et si hoc nostra culpa fieri cognouerimus, emendemus, sin aliena, ęquo animo feramus. Vsu enim uenire solet, ut malis odio boni sint, arrogantibus mites, casti incontinentibus, impiis religiosi. Veruntamen si Deo placuerimus, nihil nobis nocere poterunt hominum iniustę persecutiones. Quin immo beati sunt qui persecutiones tolerant propter iustitiam. Abel. Ioseph Abel a fratre ob inuidiam occiditur. et idem liuor in Iosephum innocentem fratres compulit sęuire. Dauid. Prophetę. Iob Armauit et Saulem inuidia aduersus Dauidem, reges iniquos aduersus Dei seruos prophetas | et communem humani generis inimicum aduersus Iob iustissimum incitauit. Horum autem si finem consyderes, fatearis necesse est | non ipsis nocuisse mala quę passi sunt, sed profuisse. Apostoli Ideo quippe et apostoli gaudebant in contumeliis pro nomine Iesu susceptis. Martyres Gaudebant et sancti martyres pro ueritate suppliciis affecti, quoniam per ea Deum se magis demereri sciebant. Intrepidi igitur iugula persecutoribus ferienda porrexerunt, ut fidem Domino integre seruatam sanguis effusus testaretur | et uirtus nullo superata tormento pręmia caperet felicitatis ęternę. Nihil igitur nocere potest uiro iusto, nec miser est, quem iam beatificauit spes glorię cęlestis merito uirtutum. Memento pręterea ut in omnibus prudentiam obserues: pręterita recordare, pręsentia dispone, [p. 463] futura cogita. Tunc enim quos in aliquo crimine lapsos fuisse recoles, eorum casus te in uia uitę cautiorem reddet. Quos autem recte incedere conspicies, eorum consyderatio magis et ad amplectendam accendet uirtutem. Futurorum uero memoria et terrebit te minis mortis ęternę ne pecces, et hortabitur uitę perennis pollicitationibus, ut in bonis actibus perseueres, nullo labore defatigatus, nullo impeditus pręsentium incommodorum periculo | omnia dura atque aspera uincens animi promptitudine, dum ad summum bonorum peruenire contendis. Et hoc quidem erit | non modo prudenter uiuere, uerum etiam iuste atque constanter. Quoniam iustitię partes sunt | inhonesta respuere, recta diligere, de omnibus diiudicare, unicuique rei congrua distribuere. Constantię autem ab officio non discedere, nec aduersis deiici | nec prosperis efferri, in omni rerum euentu ęquabilem se pręstare, pro religionis assertione impiorum potentiam nihil uereri | et a uita prius quam a fide recedere. In omni autem colenda conseruanda-que uirtute | non philosophorum opinionibus niti debes, sed sanctarum autoritati inhęrere Scripturarum. Qua confirmatus intelliges contra Stoicorum sententiam | posse alium alia uirtute magis excellere | neque necesse esse, ut qui unam habuerit | eum habere omnes. Abel. Enoch. Noe. Abraham. / Isaac. Iacob. Ioseph. Moyse. Iosue. Iob. Dauid. Salomon. prophetę. In Abel ante omnia quę in illo erant, laudatur simplicitas, in Enoch munditia, in Noe longanimitas, in Abraham [p. 80r] obedientia, in Isaac pudicicia, in Iacob laboris toleratio, in Ioseph pro iniuria beneficii repensio , in Moyse mansuetudo, in Iosue de Dei promissione fiducia, in Iob inuicta calamitatum patientia, in Dauide uindictę abstinentia, in Salomone sapientia | in prophetis ad arguendos reges animi magnitudo. Petrus. Ioannes. Paulus Inter apostolos quoque eminuit in Petro erga Dominum pietas, in Ioanne puritas, in Paulo charitas, in omnibus ueritatis prędicandę studium patientia-que persecutionum. Et cum ita sit, tollitur omnino illa necessitas omnium pariter habitarum uirtutum una habita | parilitas-que cunctarum. Quę si esset, nemo magis ista quam illa uirtute pręstare potuisset. neque prorsus [p. 464] omnes nihil prodesse sine charitate Paulus diceret, si ulla earum carere charitate potuisset. et si pares essent, quomodo staret illud, quod idem ait: ‘Fides spes charitas, tria hęc, maior autem horum est charitas.’ In eadem quoque uirtute alium magis alium minus proficere nouimus, alium alio meliorem, sanctiorem, iustiorem | perfectiorem-que esse. et stellam a stella differre in claritate | atque inter beatos etiam diuersitatem esse meritorum. Gradus igitur perfectionis sunt, ut qui in infimo uersantur non desperent de medio, et qui medium attingunt non diffidant de summo | quem si apprehendere nequiuerunt, locum tamen suum non deserant, et eo innocentię statu quem acceperunt contenti Deo gratias agant | multum-que se profecisse arbitrentur, si retrorsum non cesserint. Quandiu erunt arbor bona bonos facient fructus, iustitiam conseruabunt, Deum et proximos diligent, nemini nocebunt, prodesse omnibus cupient, unaquaque uirtute proficere studebunt. Pręclare nobiscum actum erit, si talia pręstabimus. Veruntamen si cuncta quę memorata sunt, Deo donante pręstiterimus | omnes-que bonitatis ac sanctimonię numeros impleuerimus, fragilitatis humanę memores semper simus. dicente Apostolo: ‘Qui stat uideat ne cadat.’ Non enim propriis uiribus confidendum, sed omnis bene agendi bene-que perseuerandi fiducia in Deo sita sit, sine quo ne cogitare quidem quod bonum est, nostra ualet imbecillitas. Animum autem ita ut exposuimus institutum atque compositum quę commoda sequantur quis ęstimet? non est tamen silentio prętermittendum, quod Scriptura docente didicimus.

[Page 465]

De fructibus bonitatis. Caput XII

Primum quidem iustorum preces exaudiri | et eorum merito in impios quoque uindictam differri sacrę historię ueritas fidem facit. Gen. 18 Oranti Abrahę ne pereat iustus cum impio in euersione futura Sodomorum respondit Dominus | parsurum se urbi, si in ea decem tantummodo iusti fuissent inuenti. Bene itaque cum illa ciuitate agitur, in qua sanctorum conuentus aliquis habetur. Quando quidem ita illis fauet Deus, ut in ipsorum gratiam peccatoribus quoque et iniustis ignoscat. Gen. 19 Ne autem iustus cum scelestis uno rapiatur interitu | Loth solus multę in Deum pietatis uir ab angelo monitus inde egreditur, et Sodoma Gomorra-que igne de cęlo pluente delentur. Segoro oppidulo, quod ille ingressus est ut ibi se cum suis saluaret, pepercit Deus. in hoc quoque ostendens, quanti sit apud se uel unius iusti meritum atque gratia. Quę res etiam in Noe cum uxore et liberis nuribus-que seruato clare apparuit. Iusti quippe in arca saluati sunt, iniusti omnes diluuio perierunt. Gen. 20 Pręter hęc Abrahamo orante steriles foeminę pepererunt. Exo. X. XVII Moyse orante plagę Aegypti cessabant, inimici uicti sunt, diuina in plebem ira placata est. Illo iubente orauit Aaron, et incendium quo populus inuoluebatur cessauit. Num. 14. XVI. XXI Eiusdem Moysi preces iis qui serpentum ictibus deperibant , remedio fuere. Reg. tertio XVII. Iac. V. Reg. tertio XVII. Reg. quinto II. Elia deprecante ne plueret, suspensus fuit cęli humor | per annos tres cum dimidio. Quo rursum ut plueret orante | cęlum dedit pluuiam et terra fructum. Idem in Sarepta uiduę pauperculę nihil habenti, farinę olei-que copiam non largitione sed oratione contulit | [p. 466] filium-que eius mortuum ad uitam reuocauit. quid adhuc? fluminis cursum stare fecit, donec diuisis aquis ad ulteriorem ripam per siccum transiret. Reg. q. IIII. ibidem. ibidem. ibidem. Helisei oratione aqua potu noxia salubritatem recepit, terra sterilis foecunditatem; uidua Samaritana cum inopia laboraret, oleo abundauit. in Suna ciuitate mulier, apud quam ille hospitabatur, diu sterilis filium suscepit. et cum deinde hunc ipsum filium sibi sublatum fleret, mox ab eo uitę restitutum uidit. Item Heliseus cum orasset, pulmentum amarum in dulcem conuertit. Centum hominum turbam uiginti panibus satiauit. Leprosum Naman sanum fecit. Reg. q. 5. VI. ibidem. Reg. q. XIII Ferream securim in fluuium delapsam enatare in ligni modum compulit. Ab inimicorum obsidione non uirium sed precum uirtute se expediuit. ac ne in morte quidem miraculis caruit. mortuus mortuum hominem tactu solo suscitauit, et qui iam in corpore non uiuebat, alterum uiuificare meruit. Quid multa? Diuini homines adhuc in terra degentes cęlo imperant. Iosue X Sol et luna ad orationem Iosue ducis cursum suum frenare coacti sunt, donec ille hostem persecutus ulcisceretur. Et si celestia sanctis tuis, Domine, seruiunt, quanto magis terrena? Non immerito igitur tibi seruiendo regnant, tibi famulando dominantur. Apostoli Apostoli tui, Domine, desperatas hominum ęgritudines curauerunt, mortuis uitam reddiderunt, demonia de obsessis corporibus eiecerunt. Ac ne solis illis hoc datum crederemus, eadem post illos miracula per sanctos tuos factitata uere fideliter-que referuntur. Ex quo satis patet, quantum diligentes te diligas, cum per eos tuam potentiam tuam-que bonitatem mundo manifestes. Petrus. Ioannes. Mattheus. Paulus Petrus Dorcam, Ioannes Drusianam, Mattheus Aegippi regis filium, Paulus Eutychum a morte ad uitam suscitarunt. Quę terrena potestas, quę naturę uis efficere hoc potuisset, quod electi tui, Domine, te pręstante potuerunt? Per te igitur et regibus terrę et populorum dominis plus possunt. Ipsi itaque et reges sunt | et plus [p. 467] quam reges, dii uidelicet, quorum deorum tu Deus es. de his quippe apostolus ait: Petri prima II ‘Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta.’ Vere enim rex est, qui imperat passionibus, et uere deus est, per quem summus Deus ea quę supra naturam sunt operatur. Exo. 7 Vnde ad Moysen dixit Dominus: ‘Ecce constitui te deum pharaonis. utpote superaturum magos pharaonis prodigiorum operatione | et fideles de seruitutis iugo liberaturum in manu forti et robusta | de Aegypto-que educturum.’ Et quoniam in iisdem elucet gloria tua, quam et moribus ostendunt | et sermonibus declarant, modo cęli, modo nubes, modo stellę in Scripturis nominantur. De illis nanque dictum intelligimus: ps. XXI ‘Annunciauerunt cęli iustitiam eius,’ populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Ad illos pertinere sentimus quod legitur: ps. 35 ‘Veritas tua usque ad nubes.’ Illis conuenire non ambigimus quod Apostolus ait: Ad Cori. I XV ‘Stella a stella differt in claritate.’ Iidem etiam arborum florum-que nomina sortiti sunt, montium quoque et lapidum et liquentium aquarum. Arbor bona est, qui cum psalmista dicere potest: ps. LI ‘Ego autem sicut oliua fructifera in domo Dei.’ Flos est cui conuenit quod in Osee propheta est dictum: Ose. 14 ‘Israhel germinabit quasi lilium.’ Mons est qui iustitię meritis errigitur ac sublimatur, ut sustentaculum Ecclesię esse uideri possit, de qua dictum est : ps. 86 ‘Fundamenta eius in montibus sanctis.’ ps. 124 ‘Qui enim confidit in Domino, sicut mons Syon non mouebitur in ęternum. montes in circuitu eius | et dominus in circuitu [p. 81r] populi sui. ’ Lapides etiam sunt quibus Dei ciuitas construitur. dicente apostolo Petro: prima II ‘Si gustastis quoniam dulcis est Dominus, ad quem accedentes lapidem uiuum ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum, et ipsi tanquam lapides uiui superędificamini domos spiritales in sacerdotium sanctum, offerentes spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.’ Ad Ephe. II Hos et apostolus Paulus dicit superędificatos supra fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso angulari lapide Christo Iesu, Domino nostro. in quo [p. 468] omnis ędificatio constructa crescit in templum sanctum Dei. De quo sane templo psalmista ad Dominum ait: ps. CI ‘Tu exurgens misereberis Syon, quia tempus miserendi eius, quia uenit tempus; quoniam placuerunt seruis tuis lapides eius’. Placent Dei famulis isti Ecclesię lapides, cum uitam ipsorum imitando ad eorum perfectionem nituntur peruenire. Iidem sicuti montes per uirtutum altitudinem nuncupantur, ita et flumina propter doctrinę inundationem copiam-que affluentem. Plenissime enim uiam ueritatis docent. quam uiam ipsi terendo Iudicis aduentum pręstolantur securi. unde dicitur: ps. 97 ‘Flumina plaudent manu, simul montes exultabunt in conspectu Domini, quoniam uenit iudicare terram.’ Neque enim de insensibilibus intelligi potest manuum plausus aut letitię exultatio. Io. 7 Qui autem Euangelio credit, ei promittitur, quod de uentre eius flumina fluent aquę uiuę. Et in diuersis diuersę effulgent uirtutes, ut decentius cultius-que Ecclesiam, Christi sponsam, exornent. cui quidem ipse Sponsus per Ezechielem: XVI ‘Vestiui te inquit discoloribus’. et de qua ad Sponsum psalmista ait: ps. 44 ‘Astitit regina a dextris tuis | in uestitu deaurato circumdata uarietate.’ Ad Cor. I XII Alii quippe datur sermo sapientię, ‘alii sermo scientię’, alii fides, alii gratia sanitatum, alii operatio uirtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii gratia linguarum, alii interpretatio sermonum. hęc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus diuidens singulis prout uult. Ex his autem efficitur corpus Christi. hic nempe manus, ille pes, alius oculus, alius aliud membrum, corpus uero unum. quibus dicitur: ‘Vos estis corpus Christi et membra de membro’. Atque membra ista nota quidem Deo sunt, quia fortia et robusta, quia sapientia, quia plurimi ęstimanda. Ea ipsa cognoscere se dicit, quę sua notione digna sunt | quę-que in suo manent corpore, ea uero ignorare, quę extra Ecclesiam sunt | et per peccatum ab ipsa sese alienarunt. Hoc Amos propheta testatur cum ait: Amos III ‘Audite uerbum quod locutus est Dominus super [p. 469] uos, filii Israhel, et super omnem cognationem, quam eduxit de terra Aegypti dicens: tantummodo uos cognoui ex omnibus cognationibus terrę.’ Notus enim Deus tantum in Iudea erat, cętera impietas nequitia-que possederat. His in Euangelio ait: ‘Recedite a me, operarii iniquitatis | nescio uos.’ de iustis autem in psalmo est dictum: ps. 36 ‘Nouit Dominus uias immaculatorum. et hęreditas eorum in ęternum erit.’ Porro immaculati sunt qui cupiditatibus repugnant, ne Domino peccent. de quibus in Delborę cantico dicitur: Iud. V ‘Iusti confortati sunt in Israhel,’ ut uidelicet superent aduersarias potestates uictoria-que potiantur. Iidem dona quoque sapientię et scientię accipere merentur, Ecclesiaste dicente: Eccl. II ‘Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et lętitiam.’ quę nequaquam consequi potuissent, nisi a Domino diligerentur | et apud eum in precio forent. Vnde dictum est: ps. CXV ‘Preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius.’ non esset mors eorum preciosa, nisi pręcessisset uita sancta. Ob quam quidem etiam filii Dei effici merentur et domus in qua habitet Deus. Quod filii Dei fiant, Ioannes in epistola testatur dicens: prima II ‘Si scitis quoniam iustus est Deus, scitote quoniam et omnis, [p. 81v] qui facit iustitiam ex ipso natus est.’ Idem in Euangelio: Io. I ‘Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex Deo nati sunt.’ Quod pręterea domus Dei sint, apostolus Paulus Corinthios instruens declarat cum ait: prima 3 ‘Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in uobis?’ et iterum: prima 6 ‘An nescitis quoniam membra uestra templum sunt Spiritus Sancti, qui in uobis est? ’ Ad Timo. prima c. II Et cum non modo intra se Deum habitantem habeant, uerum etiam ipsi in Deo habitent, hoc est in templo non manu facto neque huius creationis, inter uasa quoque templi computantur. ex his Paulus uas electionis appellatus est, portans nomen Domini in gentibus, et ipse in Domino permanens. Cęteri etiam apostoli apostolici-que uiri uasa electa fuere, uasa magnę [p. 470] domus, alii quidem aurea alii uero argentea. Ad quos propheta: Esa. 52 ‘Mundamini inquit qui fertis uasa Domini.’ neque poterit esse uas Domini qui ab omnibus nequitię sordibus non fuerit emundatus. Etenim peccator quoque uas est, sed in contumeliam factum non in honorem, uas impurum, uas non Dei sed diaboli. Quisquis igitur et Spiritus Sancti habitaculum | et uas Dei sanctificatum atque utile esse desyderas, uiam derelinque uitiorum | ac per uirtutum semitam gressus tuos dirige, ab ocio atque uoluptatibus discede | et ad cęlum ascendendi labori ac solicitudini te quamprimum accinge. ut pro iustitię fidei-que operibus mercedem capere mereare sempiternam | et tandem in illo pro cuius amore te exercueris, feliciter conquiescas.

De pręmio iustorum. Caput XIII

Etenim si iustitia pietate-que pręditi homines ab omnipotenti Deo tot tantis-que bonis afficiantur in terra, quanto magis in cęlo? ubi ęternum eis ipse constituit habitaculum, ubi sedem perfectę consummatę-que beatitudinis esse uoluit. de qua in Prouerbiis dicitur: Proverb. 3 ‘Habitacula iustorum benedicentur’. et in psalmo: ps. XIV ‘Sanctificauit tabernaculum suum Altissimus.’ Cum-que ita sit, illi procul dubio qui illuc transferentur, perpetuo benedicti ac [p. 471] beati erunt, gaudentes in conspectu Dei semper, iam salutem consecuti nulli prorsus iniurię obnoxiam, nullius solicitudinis participem, bonorum omnium plenam atque confertam. Iccirco psalmista ait: ps. 117 ‘Vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum.’ Idem alibi: ps. XCV ‘Gaudebunt campi et omnia quę in eis sunt. Tunc exultabunt omnia ligna siluarum a facie Domini. quoniam uenit iudicare terram.’ Tunc enim iusti rapientur ab angelis obuiam Christo | et ad partem dexteram collocati cum ipso ad cęleste regnum transmigrabunt. ipso Christo Domino dicente: Matth. xxv ‘Venite benedicti Patris mei percipite regnum a constitutione mundi uobis paratum.’ qui et in peregrinos hospitales, et in egenos liberales, et in afflictos fuistis misericordes. accipite tandem pro modicis magna, pro terrenis cęlestia, pro breuibus sempiterna. Hęc igitur erit benedictio illa, de qua Salomon ait: Prouer. X ‘Benedictio Domini super caput iusti.’ Quam rem latius quidem explicat psalmista dicens: ps. 23 ‘Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto eius?’ et respondet: ‘Innocens manibus et mundo corde,’ id est, qui nec actionis improbę | nec cogitationis malignę uitio fuerit pollutus. deinde sequitur: ‘Qui non accepit in uano animam suam | nec iurauit in dolo proximo suo,’ hoc est, qui post uanitates et insanias huius mundi non abiit | nec quenquam uerbis ad fraudem compositis [p. 82r] decipere est conatus . ad Tit. 3 ‘Hic inquit accipiet benedictionem a Domino | et misericordiam a Deo salutari suo. Non enim ex operibus iustitię quę fecimus nos (ait Apostolus) sed secundum misericordiam suam saluos nos fecit.’ Iustitia quidem idoneos reddit ad promerendam gratiam, sed profecto nisi Christi Domini merita accessissent, beatitudinis donum accipere | nemo dignus esset. Vnde et in psalmo est dictum: ps. 36 ‘Salus iustorum a Domino.’ Nemo igitur suis meritis arroget, quod diuinę est liberalitatis, ne elatione amittat, quod in humilitate sperauit. Iustus quia in omnibus se submittit, a Domino sublimatur, iuxta illud Ecclesiastici: Eccl. 20 ‘Qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur.’ Non solum autem se submittit qui iustus est, sed etiam [p. 472] omni proficit probitate uitia-que deuitat. Sic enim in Esaia legitur: XXIII ‘Qui ambulat in iustitiis et loquitur ueritatem, qui proiicit auaritiam ex calumnia | et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne uideat malum, iste habitat in excelsis.’ Igitur qui in his non ambulat, non est iustus, et qui non est iustus, habitare in excelsis non poterit. Iustum autem per eundem prophetam consolatur Dominus | et promissis remunerationis allicit dicens: Esa. III ‘Dicite iusto quoniam bene, quoniam fructum adinuentionum suarum comedet.’ Porro iustorum remuneratio quid est aliud, nisi ęterna beatitudo? ps. CV ‘Beati inquit Propheta qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore.’ et alibi: ps. 118 ‘Beati immaculati in uia, qui ambulant in lege Domini.’ et in Euangelio: ‘Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.’ Hi enim pro operibus iustitię replebuntur bonis felicitatis ęternę, et ipsa uirtutum esuries ac sitis refici merebitur dapibus glorię cęlestis. dicente Propheta: ps. 67 ‘Iusti epulentur et exultent in conspectu Dei, et delectentur in lętitia.’ Illustrabuntur insuper ex diuina uisione, et animę beatificatę decor redundabit in corpore immortali atque incorruptibili. dicente Saluatore: Matth. XIII ‘Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum.’ Cęterum ne pluribus immoremur in singulis, nemo est qui uel fando explicare | uel cogitando queat comprehendere, quanta siue qualis iustorum in cęlesti regno sit merces. Hoc tibi testatur Apostolus dicens: ad Cori. prima II ‘Nec oculus uidit | nec auris audiuit | nec in cor hominis ascendit, quam grande bonum sit, quod Deus ipse suis dilectoribus possidendum fruendum-que pręparauit.’ Audiamus igitur (si tale bonum consequi cupimus) Petrum apostolum exhortantem: epistula prima I ‘Succincti inquit lumbos mentis uestrę, sobrii ac perfecti sperate in eam, quę offertur uobis gratiam in reuelatione Iesu Christi; quasi filii obedientię, non configurati prioribus ignorantię uestrę desyderiis, sed secundum eum qui uocauit uos sanctum, ut et ipsi in omni conuersatione [p. 473] sancti sitis.’ Tanti est ergo facienda pie sancte-que uiuendi uirtus, quanti ipsa uirtutis merces, quę est summum hominis bonum, ad quod per hanc quidem uirtutem peruenitur. Tales igitur simus, qualibus ista quę dicta sunt, conferri credimus.

De peccatis principalibus per septem leprę genera significatis Caput XIIII

Porro bonitatem ipsam magis ac magis expetemus, cum peccati quoque mala consyderauerimus. Quicquid legi diuinę aduersatur, quicquid uirtutibus contrarium est rationi-que repugnans, peccatum est. Inter peccatum et delictum quidam discernunt | delictum-que leuius esse aiunt. Id enim delictum dici, cum non facimus quod debemus, peccatum uero cum committimus quod non debemus; in illo boni omissionem esse, in hoc perpetrationem mali. utroque tamen uocabulo Scriptura pluribus in locis indifferenter indistincte-que utitur. Cęterum non parua inter se peccatorum discrimina sunt, cum aliud alio longe grauius sit detestabile-que magis | uel diuersi generis atque conditionis. Peccatum in Lege [p. 82v] ueteri per lepram significari nouimus | et sicut uarię ibi leprarum species notantur, ita uaria esse peccata manifestum est. Colore habitu-que diiudicantur leprę, [p. 474] sic peccata specie atque pondere. Non incongrue igitur ipsa septem capitalia uitia septem generibus leprę nunc comparare conabimur. Leuit. XIII Prima quidem lepra describitur coloris albi in cute carnis uiuę cum capillorum aspectu mutato. Inuidia Albedo ista pallor inuidię est. Inuidus de alieno bono dolens liuidam pręfert faciem. dum-que male affecti animi stimulis agitur et inquietatur, in carne uiua uitium esse dicitur. Tunc autem et capillus mutatur, cum relicto rationis consilio, cuius in capite sedes est, prauę cupidinis affectum sequimur. Nihil autem nequius | quam quos imitari debemus, eis inuidere uelle. accidia Alterum leprę genus florere dicitur | ac totum quidem corpus a capite usque ad pedes occupare | quę tamen munda esse putatur, nisi caro uiua apparuerit. Hanc equidem mentis torporem esse reor | et ad ea persoluenda quę tenemur ociositatem atque ex tedio neglectum, quod uitium accidiam appellant. Ea sane totum hominem possidet, dum mollem penitus et effoeminatum reddit. Munda autem est nisi caro uiua apparuerit, quia uitium istud nec stultis, in quibus ratio mortua est, imputatur | nec mala ualitudine affectis, quorum bona uoluntas morbo impedita est corporis. Auaritia Tertia leprę species | hulcus est in carne natum et sanatum, et in loco hulceris cicatrix alba siue subruffa | et carne reliqua humilior pressior-que, pili etiam in candorem uersi. Hulcus in carne auaritiam esse existimo, cuius uulnus tunc obductum uidetur, cum auarus adeptus est quod concupierat. Cęterum quia nec adepto satiatur, nondum sanatum uulnus cicatrix inęqualis ac discolor ostendit. Et quoniam ille nulla copia contentus in superfluis parandis cumulandis-que laborat semper, pilos habere dicitur qui sunt superflua corporis. cicatrix autem alba delectationem in acquirendo indicat, ruffa ardorem in concupiscendo. Fornicatio Quartum leprę genus dicitur | caro et cutis igne adusta et sanata, sed et ipsa cicatricem habens albam [p. 475] siue ruffam reliqua cute humiliorem, pilorum colore mutato | atque in cicatricis cute lepra excrescente. Quid est lepra ista | nisi libidinis igne succensa appetitio? quę tunc quidem sanatur, quando uel explet legitimo matrimonio auiditatem | uel coercet excolendę castitatis gratia. Sed si pristinę uoluptatis recordatio labefacere ac mutare coeperit propositum | nec iam meretricari erubuerimus, cicatrix suscepit inęqualitatem cutis et coloris pilorum-que mutationem. Conuersa est enim in candorem carnalis delectationis | et in rubedinem inflammatę auiditatis | et in lepram excrescentem. eo quod frequenti usu non satiatur turpis libido sed magis accenditur. Gula Quintum genus lepra capitis est et barbę in uiro uel muliere. cum locus humilior fuerit reliqua carne | et capillus flauus solito-que subtilior | ‘Lepra inquit capitis et barbę est.’ Caput et barba gulę contigua sunt. non inepte igitur lepram hanc ad crapulę uitium referemus. Quoties per ingluuiem impotes rationis facti fuerimus et iam nec lingua suum implere officium ualuerit, capitis ac barbę lepra erit. Non capitis et barbę Aaron, in quibus est benedictionis diuine unguentum, sed capitis et barbę eorum quibus manna fastidio est | et Aegyptię carnes uoluptati. Capillus autem flauus, qui meretricibus conuenit, gulosorum impudentiam designat. quorum temeritati nihil obstat, quin semper obscoenum ac turpe aliquid dicant aut faciant. Tunc uero extenuatur capillus, cum bona animi per luxuriam consumuntur. Locus autem leprę ubique humilior prędicatur, quia in ea parte uirtus animę deprimitur, in qua peccatur, non in qua non peccatur. potest enim fieri, ut aliquis partim uirtutibus pręstet, partim alicui uitio deditus sit. [p. 83r] Superbia Sexta lepra caluitii est. ‘Si in caluitio inquit | uel recaluatione albus uel ruffus color fuerit exortus, et hoc sacerdos uiderit | condemnabit eum haud dubie leprę quę orta est in caluitio.’ Quoniam caluitium summa capitis occupat, per hoc superbię elationem signari reor. Semper se supra se errigit superbus, inani tumet [p. 476] gloria, pares contemnit. Cum de animi bonis inaniter sese iactat, albus color est in uertice. cum de bonis corporis atque fortunę gloriatur, rubedo quę corporeis conuenit, sedet in capite. Et quia caluitio deforme sit, utpote capillorum ornamento uacuum, innuit nobis | nihil esse honesto uiro indecentius | quam inanis ac superba suimet iactatio. Ira Septima uero ac suprema istarum, quę in Leuitico simul tractantur lepra | non hominis esse dicitur sed uestimenti. ‘Vestis linea inquit siue lanea, quę lepram habuerit in stamine atque subtegmine | aut certe pellis uel quicquid ex pelle confectum est, si alba uel ruffa macula fuerit, infecta lepra reputabitur.’ Demus hanc (si libet) quod reliquum est, iracundię uitio. Cum enim nulla animi passio ita hominem infatuat atque dementat ut iracundia, merito lepra ista non hominis est, sed vestis. hoc est eius qui nihil in se hominis habet pręter figuram. qui-que uestimentum hominis dici potius debet quam homo. Qui cito irascitur, leuis est ut linum, qui cito placatur, mollis ut lana. qui immaniter furit, uestis ex pelle ferina est. Homo enim cum in honore esset, non intellexit | comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Lepra hęc in stamine est et subtegmine. quia iracundus et intus furore ęstuat | et foris petulanti ore rixatur. Color albus Quoniam autem ubique color albus ac ruffus leprę tribuitur, quęri potest, quomodo albedo peccato conueniat, cum pręsertim Ecclesia in Canticis nigram se prius fuisse fateatur cum erraret, deinde formosam, cum credens Christo sponso iuncta esset. qua ratione igitur lepra candida est uel ruffa? Sed quia uel tegimus peccata uel ostentamus, ideo arbitror lepram candidam hypocritarum sepulchris similium dealbatis. Color ruffus Ruffam uero lepram illos habere, qui manifesto et sub multorum conspectu erubescenda committere non uerentur. Denique Saluatori qui peccata nostra tulit, dicitur: ‘Quare rubrum est indumentum tuum?’ Pręterea fit plerunque ut cum in peccato deprehendimur, ora inficiat rubor, dum accusari [p. 477] magis quam peccare pudet. Quare locus leprę humilior Quare etiam locus leprę humilior est quam cętera quę sana sunt? quia peccatum ad terram animam premit | humi-que allidit | undę et labi, atque cedere dicitur qui peccat, stare uero et rectus esse qui non peccat. humilem itaque leprę locum grauitas peccati facit atque pondus. de quo Dauid lamentabatur dicens: ps. 37 ‘Iniquitates meę supergressę sunt caput meum, et sicut onus graue grauatę sunt super me.’ Non est huius loci de hostiis quoque et expiationibus leprę disserere | satis sit generatim ista breuiter-que perstrinxisse. Nec tamen omittemus illud quoque leprę genus obiter attingere, quod post aliqua seorsum describitur, ut maius aliquid innuat, quam quod cum illis quę simul enumerata sunt, commune sit. Heretici Leui. XIIII Lepra hęc domus est habentis in parietibus ualliculas pallore siue rubore deformes humiliores-que superficie reliqua. Domus ista Ecclesia Christi est. hęc maculas patitur dum hęreticorum fallacibus argumentis impugnatur. pallor et rubor in maculis est. quia hi quidem fidelibus inuidendo liuent | atque irascendo inflammantur | sed ueritate uicti eisdem tandem cedunt. atque ita reliquis orthodoxis inferiores inueniuntur. Recte itaque sacerdos lapides in quibus orta est lepra, errui ac proiici iubet | et parietes radi, ut omni prorsus ablata errorum spurcicia nec maculam habeat Christi sponsa | nec rugam. Non ante [p. 83v] pullulare coeperunt hęreses | quam disseminatum est Euangelium | nec ante lepra hęc iussa est obseruari caueri-que | quam filii Israhel Terram ingressi fuerunt promissionis. Porro si cui nostra leprarum expositio duriuscula fortasse uidebitur et extorta, sequatur alios, qui in ipsis enodandis magis sibi placuerint, dummodo sciat omnes in hoc conuenire, ut lepram peccatum esse asserant. Ergo huiusce morbi ui foeditate-que perspecta | cogitet quanta peccati, quod ei comparatur, deformitas, qualis pernicies sit. Sicut enim lepra totius corporis pulchritudinem demolitur, ita omnem anime decorem corrumpit peccatum. atque hoc solum malum est, quo illa lędi perire-que possit. Nunc tandem unde digressi [p. 478] sumus, eo reuertamur. ut aliam quoque peccatorum differentiam explicemus | ac postremo, quę ex illis incommoda oriantur inquiramus.

De peccatorum differentia. Caput XV

Quędam peccata ita leuia sunt ac minuta, ut his carere omnino non possimus. et quia ueniam facile impetrent, a nonnulis uenialia nuncupantur. Hęc quidem a regno Dei non excludunt, aditum tamen ad illud tandiu impediunt, donec expientur. Nihil enim inquinatum illuc intrabit. Sed nunc de illis duntaxat nobis erit sermo, quę mortifera sunt | quę-que uitari et debent quidem et possunt. aut si commissa fuerint, poenitentię doloribus extenuari purgari-que. alioquin ad ęternum interitum compellent non poenitentem, tanto acrius puniendum, quanto delinquendo ab equitate recessit longius. Etenim ex his quoque quę perniciosa sunt, aliud alio execrabilius iudicatur | ac proinde maiore dignum supplicio poena-que acerbiore mulctandum. Quodcunque autem peccatum leuiorum modum excesserit, mortiferum erit. ideo in Scripturis dicitur peccatum ad mortem; non ad mortem hanc omnibus communem, sed ad illam quę propria damnatorum est. quę utique illos quos inuadit, non perimit, sed quo nihil est tetrius, nunquam morituros ęternis cruciatibus torquet | dolore-que afficit [p. 479] omni morte magis expauescendo. (!) Porro ex hac delictorum specie illud maximum esse creditur, quod blasphemia in Spiritum Sanctum in Euangelio nominatur. Huius criminis a Domino Saluatore coarguti sunt Iudei, cum dixissent | eum in Belzebub, non in Dei uirtute eiicere demonia. Patet ergo peccatum in Spiritum Sanctum tunc perpetrari, cum quis Dei opera aliis tribuit, non errore deceptus, sed inuidię stimulis actus, ut Dei laudem sua procacitate obscuret. Matth. XIII Peccatum in spiritum sanctum ‘Quicunque inquit dixerit uerbum contra Filium hominis, remittetur ei. qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc seculo neque in futuro’. In Filium hominis peccat, qui opinione falsus Christum purum hominem putat. quę quidem culpa, quia ex ignoratione est profecta, ad credulitatem conuerso atque correcto protinus condonatur. Siquis uero aperte opera Dei intelligens uirtutem calumniatur, dum religioni nostrę inuidet, et quę per Spiritum Sanctum facta sunt, impie ad diaboli potestatem refert, huius culpa irremissibilis esse decernitur. Non quia poenitentibus aliquid non remittatur, sed quod sic peccanti ad poenitentiam conuertendi se facultas denegatur, ueluti indigno Dei gratia qui sciens ac prudens Deo ausus sit aduersari | et iam cognitam sibi ueritatem linguę petulantia polluere | tanto-que se sacrilegio sponte astringi. Illos quoque in inferno magis plectendos credimus, qui credentes | euangelicis-que instructi doctrinis delinquunt | quam qui mandatorum Dei ignari peccant. quod testatur Saluator dicens: ‘Seruus qui scit uoluntatem domini et [p. 84r] non fecit, uapulabit multis. qui autem ignorauit et non fecit, uapulabit paucis.’ Quis pręterea negauerit maius esse peccatum eorum qui sub Euangelio sunt | quam qui olim sub lege erant? Quis enim nescit | eum magis teneri | qui iam accepit beneficium | quam qui promissum adhuc expectant? Illud autem quod ab Israhelitis multo tempore fuit speratum, nobis in aduentu Christi est persolutum. Tanto igitur plus ingratitudinis committimus mandatis Domini non obtemperando, quanto plus accepimus gratię. Ex his quę dicta sunt, liquido apparet | [p. 480] inter peccata, quę ad mortem committi dicuntur, aliud alio maius esse | plus-que poenę mereri | et sicut genere ita et grauitate differre. Quin etiam in eodem genere peccati esse quasdam accessiones, quę peccatum grauent si contigerint, eleuent si non contigerint. Non est huius loci de iis referre. nimis enim prolixę tractationis erunt si referantur, et peccatorum distantiam ostendisse sat est. nequis forte cum Stoicis deliret | et paria esse putans, non magis timeat interimere hominem quam lędere. Nosse insuper debemus, ut supra est dictum, siue leue | siue graue peccatum fuerit, si minutorum mensuram pręterierit, poenę ignis ęterni esse obnoxium | et inferni supplicia grauitate distare non tempore. quoniam exilii eorum omnium qui illuc relegantur, finis est nullus. Restat nunc ut de mortifero crimine in communi loquendo, quę peccantem incommoda sequantur perscrutemur. ut magis pateat | eiusmodi peccatum quam fugiendum atque uitandum sit, cum perspexerimus, quot illud qualia-que mala sequantur.

Quae mala peccato accedant. Caput XVI

Bonus Deus bonorum autor, non malorum est. Cum ergo ille qui cuncta fecit ualde bona, hominem quoque bonum fecerit, quis eum ex bono malum reddidit | nisi uoluntas mala de libero procedens arbitrio? Itaque idem [p. 481] ipse, qui ex Deo bonus erat, ex se factus est malus. Integrum illi fuit | naturam bonam, sicut a Deo acceperat, ita et conseruare, sed noluit | neque curauit. Voluntate igitur non natura mali efficimur, cum peccamus. Et quia peccando naturam ipsam lędimus, naturę quoque conditorem Deum simul offendimus. Ideo-que peccantibus mala omnia non immerito accidere confitemur. quemadmodum e contrario iustis et innocentibus | et non suam sed Dei sequentibus uoluntatem bona omnia euenire. Cur autem iustis quandoque male | et iniustis bene? hoc certe minime uidebitur mirum, si rerum exitum, qualis utrorumque futurus sit spectabimus. Iustis quippe uiris aduersa quę contingunt, summę perennis-que felicitatis meritum per patientiam comparant . Malorum uero prosperitas nequioris luxurię illis materia est | intemperantię-que dissolutioris. Tanto itaque maius merebuntur supplicium, quanto in pręsentibus uiuendo deliciis uidentur sibi esse feliciores. Male quidem Lazaro pauperi erat, bene diuiti epuloni, sed cito et malum illius in bonum commutatum fuit ęternum | et huius bonum in ęternum malum. Debemus ergo etiam malum hoc quod bonis in uita accidere solet, non malum sed bonum iudicare. et bonum illud quod malis blanditur, non bonum sed malum potius arbitrari. Quam uere recte-que ista dicantur, satis perspicue diuersus eorum finis probat. Soluta tandem quęstione, quę quidem seipsam aperit non temporalia consyderantibus sed ęterna, consequens est, ut peccatum ipsum eo magis uitandum sit, quo illa etiam quę bona uidentur, in summam conuertat perniciem | ultimum-que malorum. Et si hoc de rebus quę uulgo bonę putantur contingat, [p. 84v] quid de iis quas malas esse iudicant dicemus, cum premere coeperint uitę deprauatę uirum, nisi futurę damnationis illas initium esse | si modo is a peccatis in tempore non resipiscat | flagitiis-que finem statuendo rursum uirtuti exercendę pro uiribus incumbat. Cęterum plurima quidem ante damnationem peccatum consequi solent mala, quę nunc operęprecium erit referre | [p. 482] quo demum constet | pręsentis quoque mali uitandi causa non esse peccandum. Quę dicam, nolo ut mihi credantur, nisi singula sanctarum autoritate Scripturarum firmata erunt. Peccati igitur ea prima malignitas est | inutilem facere hominem | et neque sibi neque aliis recte consulentem. dicitur enim in Ecclesiastico: XIIII ‘Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit’? Peccator plerunque instabilis est. nunc hoc nunc illud aggreditur; quod placebat displicet, quod displicebat placet. nihil in illo potest esse firmitatis, quoniam non supra petram ędificat, sed super harenam, et arundo est uento agitata. Hoc psalmistę crede dicenti: ps. XI ‘In circuitu impii ambulant.’ Neque enim recte possunt ambulare, qui cum Deo non ambulant. Peccatum ueri intelligendi acumen hebetat. Soph. I ‘Ambulabunt inquit ut cęci quia Domino peccauerunt’. et in Euangelio de peccatoribus est dictum: Luc. 6 ‘Cęci sunt et duces cęcorum. Cęcus cęcum ducit, et ambo in foueam cadunt.’ Peccatum perdit humanę conditionis dignitatem | hominem-que brutis reddit comparandum. de quo psalmistę uerba tibi fidem faciunt dicentis: ps. 48 ‘Homo cum in honore esset, non intellexit | comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis’. Cuius ignominię idem uolens nos expertes esse, hortatur et ait: ps. XXXI ‘Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus’. Quid enim despicabilius, quid foedius | quam ex homine pecudem effici | et eo qui proprius humanę atque angelicę mentis est, intellectu carere? Peccatum uitę spatia minuere dicitur. Sic enim de Her, Iudę filio, in Genesi legimus: Gen. 38 Her ‘Fuit Her primogenitus Iudę filius nequam in conspectu Domini; et ideo ab eo occisus est’. Sanctus quoque in psalmis Spiritus loquitur: ps. 54 ‘Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos’. et in Prouerbiis ait Salomon: Prover. X ‘Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breuiabuntur’. Sed licet aliquis malus diu uiuat, quandiu in peccato est, in morte est. testatur hoc Paulus apostolus dicens: ad Timo. I. V ‘Vidua quę in deliciis est, uiua mortua est’. et in Apocalypsi [p. 483] angelo, id est, presidi ecclesię Sardis dicitur: Apo. 2 ‘Nomen habes quod uiuas et mortuus es.’ Et Dominus in Euangelio: ‘Sinite mortuos inquit sepelire mortuos suos. ’ Ad hęc ne principes quidem sperent | diu posse regno suo frui, si ipsum Regem regum et Dominum dominantium offendere non uerentur. testis est bis euersa Hierusalem, primo a Caldeis propheta dicente: Baruch 6 ‘Propter peccata quę peccauistis, abducemini in Babyloniam captiui a Nabuchodonosor, rege Babyloniorum.’ deinde a Romanis. quod futurum illis prędixit Christus Dominus, quem ob inuidiam persecuti sunt. Hoc autem peccatis exigentibus euenire etiam in Ecclesiastico discimus, ubi dicitur: Eccl. IX ‘Regnum a gente in gentem transfertur | propter iniustitias et iniurias et contumelias et diuersos dolos.’ Dan. IIII Ipse quoque Nabuchodonosor rex cum esset omnium potentissmus | Deo-que se ęquaret, regno exturbatus uixit cum bestiis. donec ad mentem rediens efferre sese desiit | se-que hominem agnouit | et confiteri coepit, quod solus Deus mundi sit dominus, ius habens in regna hominum | et cuicunque uoluerit illa distribuens. Quin etiam imperio pręstare, diuitiis opibus-que pollere quid iuuat, si quicunque mortalium peccat, miser esse probatur? Maiore enim sui parte, hoc est animo miser est. tametsi uulgi opinione, qui nihil nisi corporis fortunę-que [p. 85r] bona mirari didicit, felicissimus feratur. In Apocalypsi angelus, id est, antistes Laodicię ecclesię gloriatur, quod sit diues et locupletatus et nullius egens | et tamen dicitur ei: III ‘Nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et cęcus, et nudus.’ Non est enim felicitas diuitiis abundare sed uirtutibus. neque infelicitas inopia grauari sed flagitiis. Famem quoque et mortes delinquentibus minatur Dominus dicens: Ezech. XIIII ‘Terra cum peccauerit mihi, ut pręuaricetur pręuaricans, extendam manum meam super eam et conteram uirgam panis eius, et immittam in eam famem, et interficiam de ea hominem et iumentum. ’ quod si multiplicentur scelera, grauabitur uindicta. Sępe autem contingit ut unum peccatum plurium causa sit. [p. 484] Dauid adulterium cum Bethesabee commissum celatum uolens Vriam, uirum eius, obtulit hostibus interimendum. Herodes Ioannem a quo illiciti connubii arguebatur, in carcerem misit et capite cędi iussit. Nonne illa etiam quę filię suggessit ut hoc peteret, coniugii fefellerat fidem | et matrimonio prętulerat concubinatum? ut-que illo liberius uteretur, iustitię cultorem, cui talia displicebant, necandum curauit. Non ab re igitur Scriptura ait: Apoc. ultimo ‘Qui nocet, noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc.’ Bonarum quoque actionum meritum amittitur propter peccatum. hoc Salomon testatur dicens: ‘Qui in uno peccauerit, multa bona perdet.’ diuina et in Ezechiele uox est: Ezech. XXIII ‘Iustitia iusti non liberabit eum, in quacunque die peccauerit. Etiamsi dixero iusto inquit quia uita uiuet, et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem, omnes iustitię eius obliuioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur.’ Nec pręterita igitur nec pręsentia benefacta proderunt ei, qui uel semel aliquid morte dignum commiserit. Quid ad hęc? Peccatum sapientię donum corrumpit | et eum qui ante sapiens erat desipere compellit. Tales erant de quibus in Hieremia conquęritur Dominus et ait: Hier. 6 ‘Stultus populus meus me non cognouit | filii insipientes sunt et uecordes; sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.’ Versuti quippe et callidi homines, cum aliquid dolose fecerint, sapere sibi uidentur. sed mundi huius sapientia stulticia est apud Deum. Vere autem sapiens est, qui innocentiam seruat, ut ei placeat, a quo ut saperet accepit. Ex omnibus tamen malis quę in se habet peccatum, hoc teterrimum est, quod nos a Deo separet, et qui per gratiam adoptionis filii Dei sumus, per peccatum efficimur serui diaboli. Quod a Deo separetur qui peccat, audi Ioannem apostolum dicentem: prima epistola I ‘Deus lux est et tenebre in eo non sunt ullę. si dixerimus quod societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur et ueritatem non facimus.’ Idem innuunt Prophetę [p. 485] uerba in psalmo ad Deum dicentis: ps. V ‘Tu es Deus non uolens iniquitatem | neque habitabit iuxta te malignus | neque permanebunt iniusti ante oculos tuos | odisti omnes qui operantur iniquitatem.’ Esa. 59 Esaias etiam exprobrat his et ait: ‘Iniquitates uestre diuiserunt inter uos et Deum nostrum; et peccata uestra absconderunt faciem eius a uobis ne exaudiret.’ ‘Quę enim communicatio lucis ad tenebras (ut Apostolus inquit) quę societas Christi cum Belial? ’ Cum autem a Deo quis recedit, continuo fit diaboli seruus. Io. 8 Nam si omnis (ut Saluator ait) qui facit peccatum seruus est peccati, nonne etiam diabolo seruit, qui eum ut peccet stimulat? Iudei uitiis dediti cum se iactarent Deum habere patrem audiunt: Io. 8 ‘Vos ex patre diabolo estis et desyderia patris uestri uultis facere.’ Quam sententiam secutus Ioannes apostolus ait: prima 3 ‘Qui facit peccatum ex diabolo est, quoniam ab initio diabolus peccat.’ Quanta igitur infelicitas est, ut homo a Deo factus, ad imaginem Dei creatus | ei-que in filium adoptatus nequissimi demonis mancipetur seruituti | [p. 85v] ipsum-que habeat patrem, tanta cura diligentia-que adhiberi debet, ut crimen quod huiusce mali causa existit, caueatur ac uitetur. Illis enim qui hoc contempserint | et post peccatum ad poenitentię remedia non recurrerint, nihil reliquum erit, nisi ut ad suplicia nunquam finienda damnentur | audiant-que omnium terribilium maxime expauescendam Iudicis uocem dicentis: ‘Ite, maledicti, in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius!’ hęc ergo ultima peccati pernicies est, quod hominem ab hęreditate cęlestium bonorum exclusum ad ima poenarum loca ęterno relegat exilio. Denique peccatores mori dicuntur morte ęterna | sicut e contrario iusti uiuere uita ęterna. Scriptum est enim: Sap. XVI ‘Homo per maliciam occidit animam suam.’ et: Ezech. XVIII ‘Anima quę peccauerit ipsa morietur.’ et in Euangelio peccatoribus dicitur: ‘In peccato uestro moriemini,’ non morte quę corpus dissoluit, sed quę animam sublata omni quiescendi spe terribiliter torquet et cruciat.

[Page 486]

Quae peccata sunt praecipue damnabilia. Caput XVII

Quę sunt autem uel qualia crimina, quibus grauati homines in profundum inferni demergantur, psalmista explicat ad Deum dicens: ps. 118 ‘Maledicti qui declinant a mandatis tuis’. et Dominus in Euangelio eos asserit extremę damnationis reos fore, qui erga pauperes et egenos et afflictos claudunt uiscera pietatis. Ac pręter hos illi qui non spiritui sed carni seruiunt, dicente Apostolo: Ad Galat. V ‘Manifesta sunt opera carnis, quę sunt fornicatio, immunditia, impudicicia, idolorum seruitus, ueneficia, inimicicię, contentiones, emulationes, irę, rixę, dissolutiones, hęreses, inuidię, ebrietates, comessationes, et his similia, quę prędico uobis sicut prędixi, quoniam qui hęc agunt, regnum Dei non possidebunt’. Idem alibi repetens ait: Ad Cori. I VI ‘An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? nolite errare | neque fornicarii, neque idolis seruientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque auari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt’. Hinc sane in Apocalypsi talibus flagitiis pollutos angelus Domini a sancta ciuitate propellendo clamat: Apoc. XXII ‘Foris canes et uenefici et impudici et homicidę et idolis seruientes, et omnis qui amat et facit mendacium’. Hi et conscientię stimulis incessanter agitabuntur | et poenis exterius illatis affligentur, dicente Domino: Esaię LXVI ‘Eorum qui pręuaricati sunt in me, uermis non morietur et ignis non [p. 487] extinguetur.’ Atque ita damnatorum propter peccatum tormenta nullo unquam fine concludentur. Nam sicut in cęlesti regno beatorum glorię finis aliquando futurus non timetur, ita in inferno poenarum terminus nullus unquam sperabitur. Cum ergo iuxta ea quę modo dicta sunt, peccati tanta malignitas existat, ut hominem inutilem, instabilem, intellectu hebetem , conditione uilem et abiectum reddat, uitam minuat, regna auferat, diuitias faciat miseras , aduersitatibus subdat, aliorum insuper delictorum causa sit, uirtutum merita tabescere cogat, sapientes infatuet, a Deo separet, diabolo copulet, bono summo priuet | et poenis afficiat ęternis, quid unquam tam caueri debet quam peccatum? cum nihil omnino tam nobis esse queat noxium, nihil ita ęrumnosum. Si te tyrannus torqueat ut pecces, omnia tormenta perferre satius est quam peccare. si necem minetur, mori innocentem pręstat | quam nocentem uiuere. Scias tamen nefarium esse mortem sibimetipsi aliquem inferre, ut imminens peccandi periculum deuitet, nisi Deus iusserit. sicuti quibusdam uirginibus iussisse creditur, quę sibi mortem consciuere, [p. 86r] ne ab hostibus stuprarentur. Quarum quidem memoriam nequaquam celebraret Ecclesia, nisi miraculo reuelatum fuisset | illas non tam prospicere sibi se perimendo | quam Domino obedire uoluisse. Alioquin nulli licere credimus, quicquid futurum timetur, sibimetipsi uitam erripere, ne illum offendat, cuius lex est: ‘Non occides.’ Proteruus est seruus, qui domino depositum reddit, antequam poscatur.

[Page 488]

Vnde tanta peccantium multitudo. Caput XVIII

Porro cum tot talia-que sint, quę nos ne peccemus deterrent, quid causę est, quod peccantium multo maior numerus quam non peccantium existat? multo-que copiosior turba sit | mundo seruientium | quam mundi Domino | et cęli terrę-que Conditori? ita ut cum Propheta cogamur exclamare: ps. LII ‘Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.’ Iam enim quod futurum Dominus prędixerat, abundauit iniquitas et refrixit charitas, ut propinquum testetur ultimi iudicii diem. Multa quippe cernimus, plurima audimus, a quibus abhorret animus, et ne illa sentire posset, sępe nobis optauit cum cęcos oculos | tum aures surdas. Talia uero mirantibus nobis | causam-que inquirentibus respondet Ecclesiastes dicens: VIII ‘Quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.’ Dilatio igitur poenę peccandi pręstat licentiam. Sed si cogitarent peccatores tanto acriorem fore uindictam, quanto magis uenire cunctatur, peccandi libidinem coercerent | et nequitię finem citius imponerent. Delictorum enim ultor Deus non semper statim punit. peccantis autem poenitentiam ideo diu expectat, ut si aberit correctio, minus excusabilis fiat pertinacia. Cęterum, dum cęlestis arbiter a flagello quiescit, non remittit iram sed colligit, ut totam uno impetu effundat | et plectendi tarditatem grauitate compenset. Interim ad peccandum alios corporis prouocat uoluptas, alios honorum stimulat ambitio, alios multa habendi auiditas urget. Ab his tribus tantum fontibus cuncta quę sub cęlo fiunt crimina oriri quidem reor. Etenim uoluptatis germina sunt: ocium, uentris [p. 489] ingluuies, iocandi incontinentia, scortandi inexplebilis cupido, stupri, adulterii | alię-que libidinis, quę ne dici quidem honeste potest, perpetratio, et illa quę libidinem incitent: obscoeni cantus, molles musicorum soni, uirorum cum mulierculis lasciuientia tripudia | alia-que huiusmodi plura. Ipsa deinde dignitatum honorum-que appetitio genitrix est inuidię, nutrix superbię, amatrix inanis glorię. Is enim qui uideri publico aliquo officio dignus concupiscit, aliis detrahit, ut se efferat, aliorum facta deprimit ut sua extollat, adulatoribus fauet | et uix ullo uitio abstinet, dum in his etiam quę perperam agit, se laudari cognoscit. Postremo cumulandarum opum auiditas quot scateat sceleribus quis enumeret? Inde sunt inter fratres odia, inter amicos dissensiones, iurgia, lites, contentiones, aleę lusus, periuria, fraudes, furta, rapinę, contumelię, iniurię, uulnera, cędes | et citius adeundę hęreditatis gratia concupitę ante diem parentum mortes. Quid multa? nullum prorsus flagitium, in quo aliquid speratur lucri, deuitat auaritia. dicente Apostolo: Ad Timo. prima VI ‘Radix omnium malorum est cupiditas.’ Omnibus autem malis istis carebit, qui tribus illis, a quibus cuncta gigni credimus, carere studuerit. Obtrusis quippe fontibus riuos deficere ac siccari necesse est. Desinent fluere uitia, cum unde fluant non habuerint. Recide truncum, et rami morientur. A uoluptate, ambitione, auaritia procul esto, et nullam causam habebis inique aliquid improbe-que patrandi. Vt uoluptates fugias, [p. 86v] memor esto sapientissimi Salomonis sententię dicentis: Eccli. xi. ‘Si annis multis uixerit homo, et in his omnibus lętus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum; qui cum uenerint, uanitatis arguentur pręterita.’ Breuis nanque momentanea-que uoluptas facile contemnetur, si ęterna cogitabimus. Vt autem et terrenarum dignitatum ambitio in te non habeat locum, recordare quod ob hoc ipsum phariseos [p. 490] damnauerit Dominus noster dicens: Luc. xi ‘Vę uobis pharisei qui diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro.’ Recordare pręterea quam graui onere premuntur qui in dignitate constituti sunt. primo quod multo magis illis imputatur peccatum quam cęteris, deinde quod non pro se modo, uerum etiam pro omnibus quibus pręsunt, tenentur reddere rationem. Et si per eorum negligentiam plebs deliquerit, tam alienę quam suę culpę rei erunt. Vt postremo diuitias non concupiscas, Apostoli pręceptum ad mentem reuoca: Ad Timo. prima VI ‘Nihil inquit intulimus in hunc mundum; haud dubium, quia nec auferre quid possumus. habentes autem alimenta et quibus tegimur , his contenti simus. Nam qui uolunt diuites fieri incidunt in tentationem et laqueum diaboli et desyderia multa inutilia et nociua, quę mergunt homines in interitum et perditionem.’ Nec dictorum Christi Domini obliuiscaris: Matth. VI ‘Nolite inquit thesaurizare in terra sed in cęlo. Non potestis Deo seruire et mammonę. Quid prodest homini si uniuersum mundum lucretur, animę uero suę detrimentum patiatur?’ et: Matth. XVI ‘Facilius camellus transibit per foramen acus | quam diues ascendere ualebit ad regnum cęlorum.’ et: Luc. 6 ‘Vę uobis diuitibus qui habetis consolationem uestram.’ Luc. 12 Illius etiam diuitis memento, qui hubertate frugum lętatus, per annos multos his fruiturum se putauit, et nocte insequenti uita decessit, quod congregauerat aliis reliquit, ipse sua spe frustratus est. Luc. 16 Ille quoque diues menti tuę succurrat, quem uestiebat purpura, quem quotidie delicata saginabant conuiuia: nudus in inferno sepelitur, et in igne ardens gutta aquę indiget, qua linguam refrigeret. Si talis est pręsentium diuitiarum fructus, nonne stultissimus est, qui eas concupiscit? et non potius ad diuitias nunquam perituras aspirat? Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. Qui ergo tria hęc quę proposuimus caruit , ille arbor bona bonos germinans fructus [p. 491] erit, mala autem malos proferens fructus esse desinet. Matth. VII Si enim in radice uitium non fuerit, nec in fructibus erit. Non de patribus et filiis (ut quidam putauerunt) ista in Euangelio dicuntur, sed de operibus ex intentione animi profectis. Luc. 6 Alioquin falsa esset arboris parabola, si hoc significaret, quod pater bonus bonos gignat filios et malus malos. Achab enim, regum Israhel pessimus, optimi filii ac piissimi Iorami pater fuit. et e contrario Ezechias, rex Iuda iustus ac sanctus, Manassen genuit iniquum atque scelestum. Nemo itaque suum peccatum patris prauitate excuset. Pater non portabit iniquitatem filii | nec filius nequitiam patris. anima quę peccauerit ipsa punietur. Qualis cuiusque in anima affectus fuerit, talia edet et opera. Intimo prius cordis morbo medicina est adhibenda, ut in cute inde nascentia hulcera curentur. Interiora si sana fuerint, ea quę foris sunt pulchre ac probe se habebunt.

De quinque sensibus. Caput XIX

Et quoniam sensus nostri uię sunt, per quas illa, quę animę bonum corrumpunt, intus penetrare solent, quali custodia muniendi sint, ne id patiantur, [p. 87r] nunc docere conabor. Sensuum nostrorum impar numerus est. Impar autem numerus in Scripturis diuinis mundus habetur, [p. 492] par uero immundorum dicitur. Animalia quę bina in arcam Noe ingrediuntur, ex immundis sunt, ex mundis quę septena. Numeri ergo ratio nos instruit, ne qua culpa sensus nostros pollui sinamus. quos impar supputatio puros esse debere ostendit. Quinario numero ideo censentur, ut per Legis pręcepta eos dirigas. quinque enim uolumina sunt Mosaicę discipline diuinitus descripte. Et quia quinarius etiam quaternarium continet, per quem Euangelia signantur, quicquid Legi deest, de Euangelio adimpletur. ut sensus non solum bonos habeamus, uerum etiam perfectos. Quod si Domino donante adepti fuerimus, tunc sequetur, quod ipse pollicitus est dicens: Leuit. XXVI ‘Persequemini immicos uestros, et corruent coram uobis. persequentur quinque de uestris centum alienos, et centum de uobis decem milia.’ Si enim sensus nostri pręceptis diuinis muniti fuerint, uitiorum multitudo aduersum illos pręualere non poterit. ‘Cadent a latere eorum mille et decem milia ad eos autem non appropinquabunt.’ Non oculorum munditiem inquinabit uisa mulier, non aures demulcebit amatorius cantus, non naribus blandietur ad mollitiem animi compositum unguentum | nec gustus integritatem luxuriosi corrumpent sapores | neque tactum subuertere iniustę actionis cupiditas ualebit. Ab omni malarum passionum iniuria tuti erimus, si quoties oppugnamur, ad arma institutionis diuinę sanctorum-que exemplorum protinus recurremus. Tunc nempe Iesu duce quinque illi reges, id est, quinque corporis sensus, qui nobis imperando regnabant, ad speluncam conscientię nostre compulsos mori sibi cogemus, ut iam uiuere Deo discant obedire-que spiritui, serui eius facti, cuius antea domini fuerant. Tunc in Euangelio quinque talenta nobis a Domino credita alia quinque superlucrabuntur, duplicato quęstu spiritalium negociatione actionum. Tunc quinque uirgines non iam fatuę, sed prudentes comparato misericordię oleo | accensis-que lampadibus charitatis, occurrentes cęlesti sponso intrabunt cum eo ad nuptias ęternę celebritatis. Tunc denique dicetur nobis: Luc. X ‘Beati oculi [p. 493] qui uident quę uos uidetis. multi prophetę et reges uoluerunt uidere quę uos uidetis, et non uiderunt, et audire quę auditis et non audierunt.’ Relinquamus igitur cum uitiis terrenas uanitates | et non lacte sicut paruuli, sed sicut perfecti solido cibo utamur, exercitatos (ut Apostolus ait) sensus habentes ad discretionem boni ac mali. Hoc est in bonis operibus quotidie se exercendo, mala autem fugiendo | eorum-que cupidini semper nobis aduersanti repugnando. Siquidem sensus nostri (ut diximus) semitę sunt | a sede animi per corporis foramina patentes. per has hostes intrare desyderant, ut uirtutum ciuitatem expugnent | et his expulsis ipsi ibi dominentur. Visus Oculos quęcunque uisu pulchra iocunda-que sunt infestant. quę si concupiscere coeperit animus, per ianuam oculorum irrumpit siue Venereę uoluptatis turpis appetitio | siue pompę luxurię-que sectandę cura | corporis-que ornandi stulta sedulitas. Auditus Auribus insidiantur lasciuientium poetarum carmina, impudici cantus, tibicinum citharedorum-que soni. quibus delectatus animus et in mollitiem resolutus iam inimicis prodere ciuitatem meditatur | et illos admittere per portam male custoditi auditus. Odoratus Olfactum debellare properant unguenta. quod si odore per nares penetrante intus latens animus captus fuerit, omnibus muliebribus deliciis ad se aditum aperiet | neque eum odoramentis ad luxuriam uti pudebit. Gustus Cum gustu certabunt esculentorum poculentorum-que exquisiti sapores. quorum [p. 87v] auiditate superatus animus per lubricum gulę callem crapulam illabi permittet. uentri-que fauere incipiens, temperantię renunciabit. Tactus Omnibus autem aduersariis istis eorum-que similibus uiam tactus patefaciens, quicquid per alios sensus affectauit, id per se tandem opere complere maturabit. et tunc demum animus ipse perditę uitę conscientia pulsatus cum Hieremia queri poterit | flens-que ac lugens exclamare: Hier. 9 ‘Mors ascendit per fenestras nostras, ingressa est domos nostras | disperdere paruulos de foris, iuuenes de plateis.’ Vitiis enim dominantibus bona animi concidere ac perire [p. 494] necesse est. Porro ut bona uigeant et mala repellantur, singulis remediis singuli roborandi atque tuendi sensus erunt.

De uisu. Caput XX

Vt ergo mundos habeas oculos mundi pulchritudinem immensitatem-que intuere | et eius opificem ac gubernatorem Deum intellige | mirabilium-que operum lauda magis mirandum autorem. Si uenustę mulieris forma occurrerit tibi, tunc cum Propheta Deum deprecare: ‘Auerte oculos meos, ne uideant uanitatem.’ quod si illa suum in te figat obtutum, tu retrahe tuum et memento esse scriptum: Eccl. 27 ‘Annuens oculo fabricat iniqua. ’ propterea-que pręcipi in Ezechiele: Ezech. XX ‘Vnusquisque oculorum suorum offensiones abiiciat.’ audi confitentem Salomonem: Eccl. II ‘Omnia inquit quę desyderauerunt oculi mei, non negaui eis.’ et cum nihil omnino in hac uita permansurum animaduerteret, exclamauit: ‘Vanitas uanitatum et omnia uanitas.’ Audi et Saluatoris in Euangelio dictum: Matth. VI ‘Lucerna corporis tui est oculus tuus. si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus lucidum erit. si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit.’ Siquidem oculi uagi et immodesti reliquorum quoque sensuum parere solent incontinentiam, et nec audire nec odorari nec gustare [p. 495] nec tractare pigebit aliquid, quod uoluptati erit conspicere. Sicut autem simplex aspectus formam decorem-que omnium quę uidet, ad Conditoris laudem refert, ita reliqui sensus eum imitati nihil prorsus admittunt, quod Deo minus gratum fore arbitrantur. atque ita puri oculi totum corpus lucidum reddunt. Repulsis enim uitiorum tenebris adamata uirtus spiritum simul et carnem suo irradiat fulgore. Matth. VI ‘Si te inquit scandalizat oculus tuus, errue eum et proiice abs te. melius est tibi cum uno oculo ingredi in uitam ęternam | quam duos oculos habentem mitti in gehennam.’ Non corporis oculus erruendus est sed mentis. Nam clausis quoque oculis peccant cęci. Compesce igitur animi motum ad illicita lacessentem, et melius tibi erit | absque pręsentium uoluptatum usu ad ęternas transire delicias | quam tota uita per omnes uoluptatum illecebras deducta suppliciis mancipari sempiternis. Vt ergo regni potius heres quam poenę reus inueniaris, imitare sanctissimi Iob continentiam, qui ait: Iob 31 ‘Pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de uirgine.’ Conuenerat quippe cum oculis ne aspicerent, secum ne cogitaret. Spectaculis quoque illis adesse caue, in quibus lasciua inhonesta-que aguntur. Libidinis enim incitamenta sunt. et in quibus cęde humana grassatur, ne sęuitię impietati-que assuescas, cum proximi tui cruore oculos satiaueris. Ab his auersus prophetam audi dicentem: Esa. 33 ‘Qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne uideat malum, iste in excelsis habitabit.’

[Page 88r]
[Page 496]

De auditu. Caput XXI

Aurium autem conseruare integritatem ita oportet: caue nequid obscoenum, nequid iniquum, nequid ab humanitate alienum libenti animo auscultes. dicente Scriptura: Eccl. 28 ‘Sępi aures tuas spinis, et linguam nequam noli audire.’ Delatoribus, detractoribus, impudicis, inaniter incondite-que garrientibus, impie de religione sentientibus non accommodes auditum, nisi contradicendi, redarguendi | refellendi-que causa. Fabulas amatorias, quę ad turpem libidinem prouocant, audire noli. Tendiculas diaboli illa esse crede, quibus nos irretitos morti tradere molitur mergere-que in profundum. Ab adulantium quoque et ad gratiam loquentium uerbis aures auerte, ne falsis laudationibus elatus maius aliquid esse te reputes quam quod es, et tibi tribuas, quod Deo erit tribuendum | merearis-que ab Apostolo corripi dicente: Ad Cori. prima IIII ‘Quid habes quod non accepisti? et si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?’ Nihil denique audire te delectet, quod corpus tantum uoluptate afficiat, animę autem saluti nihil conferat. Perniciosa enim res est | aures cantu dulci suauibus-que sonis delinire | et animę pati detrimenta. cum potius animę salus per corporis labores castigationes-que conquirenda sit, per ieiunia, per uigilias, per scribendi, legendi, orandi | alios-que adhortandi fatigationes. Operariis quippe impigris ac solicitis opus est patrifamilias in uinea sua excolenda, non ociosis et oscitantibus | et qui fructum capere negligunt, dum florum foliorum-que luxuria delectentur. Quę ergo spiritui conducunt, illa audias. quę autem carni blandiuntur, ueluti mortifera non admittas. Porro ut ex Deo te esse [p. 497] testeris, uerba Dei audi. Illis qui hoc contemnunt, dicitur: Io. 8 ‘Propterea uos non auditis, quia ex Deo non estis. ’ Aperi aures sapientię et scientię salutari, et in ea delectare, ut proficias magis. Interesse prędicationibus ac sacris ecclesię lectionibus stude, nec solum auscultes quę dicuntur, sed etiam memoriter teneas. Non absque mysterio est dictum: Esa. I ‘Audi, celum, auribus percipe, terra.’ Terra es, si aure tenus diuina auscultes, cęlum es si audis. Audit autem qui sermonibus sacris catholicę-que doctrinę cum auditionem | tum obedientiam pręstat. Vnde audire interdum pro parere iussa-que perficere usurpatur. Ad hanc audiendi perfectionem Iacobus apostolus nos hortatur dicens: Iaco. I ‘Estote factores uerbi et non auditores tantum fallentes uosmetipsos. Quia, si quis auditor est uerbi et non factor, hic comparatur uiro consyderanti uultum natiuitatis suę in speculo. Consyderauit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit | qui autem perspexerit in lege perfectę libertatis | et permanserit in ea, non auditor obliuiosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit.’ Bonum ergo auditorem | non audiendi attentio, sed agendi probat solicitudo, postquam quę agenda sibi sint ut Deo placeat, didicerit. Huic enim dicere licebit: Esa. 50 ‘Dominus mihi aperuit aurem, ego autem non contradico, retrorsum non abii.’ Interioris hominis ista auris est, quam Dominus aperit, ut uerba uitę in cor eius infundat, quem diligit. Sunt tamen nonnulli usque adeo peruersi, ut ne exteriorem quidem corporis aurem pręceptis diuinis prębere uolunt , sed seculi uanitatibus dediti | et temporalibus immersi negociis | ita uiuunt, quasi qui post pręsentem uitam nihil futurum expectent. Hi si qua tandem sęuientis fortunę molestia compulsi Deo supplicant non exaudiuntur. Neque enim liberari de peccato, sed de calamitate desyderant. Ait ergo Scriptura: Proverb. XIX ‘Qui declinat aures suas ne audiat Legem, oratio eius erit execrabilis.’ ut uidelicet non modo non impetret quod petit, [p. 498] uerum etiam ipse execretur ut infidelis, et nouissima eius prioribus peiora fiant. Aduersum tales uociferatur Hieremias et ait: Hier. 6 ‘Ecce incircumcisę aures eorum, et audire non possunt. ecce uerbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud.’ Sed cum ob hoc eos Caldeorum ditioni subdendos denunciet, innuit nobis | contemnentem Scripturę sanctę pręcepta demonibus esse subiiciendum. ut qui salutaria audire noluit, perditionis ęternę afficiatur suppliciis.

[Page 88v]

De odoratu. Caput XXII

Cauendum post hęc ne per narium foramina illapsus odor sua suauitate animum uirilem effoeminet | et homo unguentis delibutus contemnatur, qui autoritate pręstare debet. Odores quippe ipsos, quemadmodum et cantus oris et neruorum tibiarum-que sonos ad sacrorum cultum datos esse meminerimus Deo-que laudes celebrandas, non ad corporis humani uoluptatem. Odoribus tamen morbos quosdam curari, quosdam ne ueniant prohiberi constat | et cytharę sono Saulem regem conualuisse legimus. Rosis itaque et croco et floribus et nardo et balsamo et omnibus aromatum generibus iuxta medicorum placita uti licet curationis gratia non uoluptatis. Eum uero qui sanus est | et in quo non est [p. 499] ęgrotationis ulla suspicio, unguentis deliniri, flosculos naribus admouere, in cubiculo ex aromaticis suffimentis fragrante desidere, impudicicię argumenta sunt | et eneruatę emollitę-que uitę certissima indicia. Talium nanque usu lenones, meretriculę | homines-que ad luxuriam se natos credentes delectantur, non illi qui uirtutem pręferunt uoluptati | neque qui spiritui quam carni studere malunt. neque qui soli Deo placere desyderant | et Christo Domino dicere possunt: ‘In odorem unguentorum tuorum curremus.’ atque iidem confiteri audent: ‘Christi bonus odor sumus.’ Verissima autem Christi unguenta sunt: fides, spes, charitas, castitas, pudicicia, mansuetudo, liberalitas, pax, patientia, modestia, constantia | cęterę-que uirtutes. quarum suauitatem quisquis conceperit, aliarum rerum omnium fragrantiam facile contemnet, immo nefas putabit opobalsamum uel myrrham uel stacten uel casiam uel nardum, uel quęuis alia odoramenta olere, cum magis eum, qui cęlo dignus esse cupit, spernere terrena | et uirtutum ac sanctimonię odore fragrare oporteat. Quem si assecutus fuerit, quicquid naribus gratissimum suauissimum-que esse creditur, prę illo nauseam putabit. In cęlo enim, quo ille properat, non est Engadi uicus balsami ferax, non Sabea regio thuris abundans, non preciosorum unguentorum mater Arabia, sed quod his longe redolentius ac suauius habetur | diuinę pręsentię indicibile odoramentum | et cunctis animę sensibus nunquam defutura dulcedo, Apostolo dicente: Ad Cori. prima II ‘Nec oculus uidit | nec auris audiuit | nec cor hominis excogitauit, quanta pręparauit Deus suis dilectoribus contemptoribus-que uoluptatis.’ Percurre speculatione mentis sanctorum uitam, et si inueneris, quod per multas tribulationes oportuit illos intrare in regnum Dei, impossibile esse crede, ut uoluptarii ac delicati, nisi poenitentiam agant | et mores mutent | et laboribus magis | quam ocio luxuria-que delectentur, eo possint conscendere | et de temporalibus deliciis repente ad ęternas transire.

[Page 500]

De gustu Caput XXIII

Gustus quoque continendus est, ne crapulę appetentia polluatur animus. Gulę quippe ista uoluptas cum dominari coeperit, ad quęque turpia et inhonesta hominem impellit | multis-que afficit incommodis. Noe Gula Noe pudenda detexit. Loth Gula Loth stupratorem filiarum fecit. Esau Gula Esau primogeniturę ius abstulit. Gula populum Israhel magna ex parte repentina nece mulctauit. Gula filios Heli sacerdotis perdidit. Gula Helam, regem Israhel, serui sui gladio interimendum obiecit. Gula Holophernem, Assyriorum ducem, unius mulierculę manu perire fecit. Gula [p. 89r] Sodomitas et Gomorreos prius in nefandos egit concubitus, deinde igne et sulphure de cęlo pluente extinxit. gulę uitio id illis accidisse Dominus testatur in Ezechiele dicens: XXI ‘Hęc fuit iniquitas Sodomę: superbia, saturitas panis | et abundantia, et ocium ipsius et filiarum eius.’ Eodem sensu in Hieremia idem ait: V ‘Saturaui eos et moechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur.’ Ex quo satis constat | de uentris ingluuie gigni libidinis intemperiem. Cum igitur tot mala ex incontinentia gulę deriuentur, multo tamen ęrumnosiora his deinde sequuntur. Quid enim miserius quam ęternę beatitudinis expertem fieri | et nunquam finiendis affligi suppliciis? Ad Cori. prima VI ‘Ebriosi inquit Apostolus regnum Dei non possidebunt’. et in Euangelio seruus contumax atque temulentus diuidi iubetur, hoc est a sanctis separari | et illic hypocritarum partem occupare, ubi est fletus | et ex dolore irrequietus dentium stridor. Qua in re quoniam tantum est periculi, ut amplius esse [p. 501] nequeat, salutis nostrę solicitus Dominus de Euangelio clamat: Matth. 24 ‘Attendite uobis ne grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis huius uitę, et superueniat in uos repentina dies illa.’ Sed de gulę uitio alibi plenius locuti sumus , nunc summam perstrinxisse satis sit. Vitio autem isto carebimus, si eos imitari uoluerimus qui Deo placuerunt. Pensemus illorum abstinentiam, illorum quotidiana ieiunia. Multi carnem, multi uinum gustare noluerunt, dum in celesti regno diuinę uisionis dulcedine saturari cupiunt. Quosdam pane etiam abstinuisse legimus. et maceratis aqua leguminibus uitam sustentasse, nihil coctum comedisse. Alios herbis crudis radicibus-que contentos fuisse. Alios uero per biduum, per triduum, per dies plures nihil degustasse. Non hoc dico ut cibis ac potu a Deo creatis uti nefas putem, sed ut eos qui carnibus etiam uino-que uictitant, ab ingluuie mortifera compescam. Vescere igitur alimentis ab Ecclesia non interdictis uinum-que dilutum bibe, non tamen ad uoluptatem, sed ad corporis necessariam sustentationem. Vtere, inquam, uictu, quo isti qui tecum in monasterio sunt utuntur. cum abstinent abstine, cum ieiunant ieiuna | et semper ad memoriam reuoca | ideo te monachalem uitam elegisse, ut Deo famuleris, non ut uentri seruias.

[Page 502]

De tactu. Caput XXIV

Tactus postremo nostri synceritatem seruare poterimus, si ab iis quę rerum prohibitarum cupiditatem prouocare consueuerunt, manus continebimus. Ad Cori. prima VII ‘Bonum est homini (ut ait Paulus apostolus) mulierem non tangere.’ Nam si uenusta forma mulierem intuendo periclitatur pudicicia | et si magis adhuc cum ea colloquendo, quanto plus periculi imminere credis, si post hęc neque a tactu ipso temperas? Profecto nihil aliud restat, nisi ut uterque inter uos excitatę consentiat cupidini | et par amborum uoluntas ad perpetrandum illicitę coniunctionis crimen feratur. Quod si manum cohibueris ne tangas, tantum tibi conferet ista continentia, ut per oculos conceptum, per affatum auctum obscoenę cupiditatis ardorem languescere paulatim et extingui | labefactam-que animi uirtutem in integrum restitui necesse erit. Sin uero ipsum tangendi sensum non refrenaueris, igni in penetralibus cordis iam suscitato ligna addes | et incendium flammę ualidioris, quod te ad interitum usque exurat concitabis. Hoc autem exitium ne tibi contingat, audi sapientissimi Salomonis pręceptum, et quod docet experto crede. malum enim in quod ipse incidit, alios cauere iubet [p. 89v] ac de muliere loquens: Proverb. V ‘Longe inquit fac ab ea uiam tuam, et ne appropinques foribus domus eius. ’ Cur ita, nisi ne tangendi detur facultas si propius accesseris? quanto magis proximas, tanto maius inis periculum, ne tangendo corruas. Minus tibi noxium ignem fore crede, si manum prunis ardentibus indideris | aut ferrum candens tenueris | quam si lasciuientem adolescentulam [p. 503] digito contingas. Prunę quippe offendent corpus, puellę uero tactus animam perimet. Pecunię quoque crebra contrectatio animum ad auaritiam stimulat. Quamcunque enim rem tangere delectat, eius largius copiosius-que potiundę auiditas crescit. Prudens itaque constitutio Seraphici Francisci fuit, qua cauetur, ne monachi paupertatem professi nummos contingant, sed illam elemosinam, quę pecunia constat, secularium ministrorum manibus colligant. ęra igitur quę necessitas emendicare compellit, periculum tangere uetat. per alios recipiuntur, per alios pro ipsorum uictu expenduntur. Vsque adeo stipem per se sumere timent, quam pro se poscere non uerentur. ne forte contrectatione illius deliniti aliquid ultra necessitatem concupiscant. XXXIII Nam illum etiam in excelsis cum sanctis habitaturum prędicat Esaias, qui proiicit auaritiam ex calumnia | et excutit manus suas ab omni munere. Quanta autem mala pariat auaritia postea suo loco dicemus. Porro illos maxime mundas manus habere decet, quibus a propheta pręceptum est dicente: Esa. LII ‘Mundamini qui fertis uasa Domini.’ Nihil igitur immundum tangant manus ille, quibus concessum est, ut purissimum Christi corpus in sacramento palpent | et hostiam uiuam offerant Deo. Eas manus nequa peccati contaminet spurcicies, meminisse debemus | ob hoc nobis a Deo datas, ut ipsi pręcipue qui dedit seruiant, ipsi laborent in operibus iustis actionibus-que probatis. Tu ergo manus tuas ad euoluendos cęlestis disciplinę libellos porrige | et in iis quę Deo placent conscribendis exerce | ad pingenda quoque fingendaue appone simulachra illa, quę uel spectatores ad sanctimonię cultum accendant | uel tuam ipsius mentem, ne per inania diuagetur, honesto labore occupent. Denique modis omnibus contende, ut easdem manus tuas cum precibus puras ad cęlum tollas. Ita enim facilius quod postulaueris impetrabis. Et quoniam hic de quo loquimur tangendi sensus non solum ad manus pertinet, sed etiam ad reliquum hominis corpus, cuncta corporis tui membra [p. 504] Deo autori suo seruiant, Deo in omnibus obsequantur, nihil agant in quo ille offenditur, nihil committant in quo proximi scandalizantur. In omni prorsus contactu, immo in omni omnium sensuum officio atque operatione danda est opera, ut et uitetur peccatum, cuius pręmium est perennis apud inferos cruciatus, et colatur uirtus, cui promissa est merces ęternę in cęlo felicitatis.

De remedio contra sensuum uoluptatem Caput XXV

Cęterum super omnia ad reprimendam sensuum uoluptatem remedia iuuabit animo recolere quicquid Saluatorem nostrum sponte in hac uita passum nouimus. Visus Igitur si te uana spectandi uoluptas prouocauerit, qualem ille uoluptatem capiebat cogita, cum Iudeorum cerneret perfidiam | et ob id flere compelleretur | cum-que eosdem contra se insurgere uideret, quos ipse saluare uenerat. Auditus Si tibi aurium delectatio blandiri coeperit, attende quodnam illi delectamentum erat | quotidie ab impiis conuitia audire | se-que probris maledictis-que inimicorum incessanter pertundi. Odoratus. Gustus Si [p. 90r] naribus infusa odorandi suauitas tibi insidiabitur, si gustandi luxuriosa dulcedo sui desyderium fecerit, memento illum in utraque manu pro rosis clauos ferreos pertulisse, in ore [p. 505] autem pro dapibus fel, pro uino acetum sumpsisse. Si te denique communis toti corpori tactus ad uoluptatem solicitauerit, quem ille toto corpore dolorem excepit mente reuolue. Cerne coronatum spinis caput, manus pedes-que clauis cruci confixos, latus lancea uulneratum, cuncta denique flagellis contusa membra. Ac ne iam grandioris ętatis eam arctam uiam ingressum dicas, audi ipsum in psalmo confitentem: ps. 87 ‘Pauper sum ego et in laboribus a iuuentute mea.’ Ad hęc seruorum eius id est omnium sanctorum totam uitam, qua cęlum meruerunt percurre, et siquid in ea molle, siquid uoluptuosum, siquid corpori iocundum delectabile-que inueneris, audacter imitare. Sin uero e contrario cuncta dura, aspera, inquieta, tristia et acerba | fuisse non ignoras, cur tu ad hauriendas conuerteris uoluptates, sicut Domino tuo, ita et seruis eius dissimilis | tibi-que metipsi perniciosus? Quomodo enim eo quo illi conscenderunt ascendes, si longe aliter atque illi uixerunt uiuas? Et cum diuersa prorsus agas, quomodo non etiam diuersa sortieris? Nam si illi per terrenas tribulationes cęleste regnum possederunt, tu procul dubio post breues terrenę luxurię delicias poenam luiturus es ęternam, nisi poenitentiam egeris. Mitte igitur istas, quę te nunc oblectant uanitates, renuncia uoluptatibus, cuncta corporis blandimenta | ueluti pestem quandam animę fuge | et illa potius quę laboriosa sunt amplectere, difficilibus assuesce, in omnibus morum synceritatem serua, innocentiam custodi affectibus-que moderare. moderandorum autem quę ratio sit, quia locus hic exigere uidetur, dicere nunc aggrediar, ope fretus diuina, non meis uiribus, quę nullę sunt, confisus.

[Page 506]

Liber Quintus Charitatis.

De temperantia. Capitulum I

Ipsa igitur passionum, quę a sensibus oriuntur, moderatio | temperantia dicitur. Ea uirtus usque adeo reliquis omnibus necessaria est, ut nisi illis comitem se pręstiterit, continuo ad uitia dilabentur | et uirtutis nomen naturam-que amittent. Iustitia-que ipsa si temperantię freno non regeretur, aut in negligentiam aut in sęuitiam desineret. Temperantia mediocritatem seruat, appetitiones domat, ignauiam expellit, dicta facta cogitata-que rationis finibus concludit. Nihil turpe fieri patitur, uoluptatibus imperat ne modum excedant. dolori succumbere uetat, in omnibus recti honesti-que rationem constare iubet. non sinit extolli prosperis | neque deiici aduersis, sed in utraque fortuna constantem [p. 507] animum esse iubet. Ne itaque sensuum tuorum perturbationibus cedas temperantia efficiet | et ad illa quę memorauimus, comparanda remedia te diriget. quibus tu usus abiges abs te ocium et desidiam, et cupiditatem, et turpes amores, et omnem luxuriam, ut amplecti queas laborem, solicitudinem, largitatem, pudiciciam, frugalitatem. Et cum uitia quę citra uirtutem in medio constitutam sunt caueris, illa quoque quę ultra habentur uitabis. ne uidelicet labor uertatur in lassitudinem, solicitudo in curiositatem, largitas in prodigalitatem, pudicicia in agendorum dicendorum-que inutilem uerecundiam, frugalitas in stultum ab omnibus abstinendi rigorem. Cuncta ergo ęquis temperantię mensuris iustis-que proportionibus circumscribes. ut nec modicitate delinquas nec [p. 90v] nimietate excedas. Optimum-que tibi uidebitur solertiam sequi nautarum, qui in onerando nauigio tale temperamentum seruant, ut neque nimio pondere pressum obruatur fluctibus | neque nimia leuitate suspensum lateribus uacillet | et flantium uentorum impetum ferre nequeat. In omni quippe uitę tenore rationabilis mensurę modus utilissimus est. Intemperantia uero omnium prorsus nequitiarum et parens et nutrix est. Quibus illa dominatur, de sanctorum consortio exierunt, cum iustis non scribentur. Ab ipso enim Domino, quia sanctionibus eius non parent, reprobati abdicati-que sunt. Ezech. xliiii. ‘Omnis alienigena inquit | incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non introibit in sanctuarium meum.’ Aliud pręterea incircumcisorum genus est, quos Hieremias notat dicens: Hier. 6 ‘Ecce populus hic incircumcisus auribus et nolunt audire.’ Aliud etiam de quo Moyses esse se fatebatur, cum se indignum officio sibi delato existimaret | et ut in Exodo habetur, diceret: Exo. 4. ‘Incircumcisus labiis ego sum.’ Huiuscemodi autem circumcisiones, hoc est cordis, aurium ac labiorum, quia non corporis, sed spiritus sunt, faciunt ut ipsam quoque carnis circumcisionem intelligentię [p. 508] demus spiritali. Incircuncisus corde. Qui ergo temperans fuerit, primum cor suum circumcidet, ne cogitet malum, ne prauę appetitioni assensum prębeat | qui enim assenserit | et ad perficiendum scelus quod cogitauit animum inclinauerit, hic incircumcisus corde erit. Incircuncisus auribus. Deinde qui temperans fuerit, suas aures circumcidere curabit, subtrahendo auditum delatorum susurris, adulatorum blanditiis, turpibus scortatorum canticis | impudentię-que scurrarum. Qui uero aliquem ex his libenter audierit, incircumcisus auribus erit. Incircuncisus labiis. Postremo qui temperans fuerit, labia sua circumcidere studebit, linguam cohibendo, ne de aliquo infamandi causa obloquatur , ne cui male dicat, ne litiget, ne rixetur, ne obprobret, ne mentiatur, nequid denique iniquum foedum inhonestum proferat. Qui autem loquenda tacenda-que obseruare neglexerit | et sine delectu quicquid in buccam uenit effutierit, hic incircumcisus labiis iudicabitur. Circuncisus carne. Carnis uero circumcisionem ad reliqua interioris hominis membra pertinere reor. Itaque qui temperans fuerit, minime negliget et manus circumcidere suas, ne malum operentur, pedes ne illo ubi peccandi periculum imminet currant, oculos nequid quod nefas est concupiscere spectent, palatum ne ebrietati ganeę-que seruiat, olfactum ne unguentorum odore delectetur, sed uirtutum. Qui se ita ut dicimus circumciderit, circumcisione (sicut Paulus ait) non manu facta, et in omnibus spiritui magis quam carni obedierit, huic perfectę temperantię inesse uirtutem quis negabit | quis non dignum arbitrabitur, ut tandem in sanctuarium Dei ingrediatur | pręmia-que capiat supernę hęreditatis, factus Dei filius, quia noluit fieri turpium uoluptatum seruus?

[Page 509]

De uirginitate. Caput II

Cęterum cum in omnium malarum cupidinum incitamento temperantię freno opus sit, tum maxime in coitus appetitione stimulo inhibendo. Nullus uiolentior in animantibus affectus, nullus insuperabilior. Assidue cum illo pugnandum est. et si sępius uiceris, periculum est ne postremo uincaris. Quanto autem difficilior uictoria, tanto et uictorię remuneratio maior ac pręstantior. Nunc ergo non incongrue referenda incidunt, primo castitatis pudicicię-que bona, deinde contrarię libidinis mala, ut his deterriti, illis allecti pertinacius in proposito persistamus uirtutis. Castitatis quidem principatum tenet [p. 91r] illibata uirginitas. Nam uirginem esse supra usum naturę est, et angelicum magis quam humanum. Ideo-que et in Lege honorata est uirginitas et in Euangelio | sed in euangelio magis. Leuit. XXI Prohibet Lex, ut sacerdos uiduam uel repudiatam ducat uxorem, sed uirginem tantum. Nu. 31 Et cum Moyses Madianitas delere mandaret, uirginibus parci iussit. Iesus Iesus Naue, qui Christi Domini figuram ferebat, neque uxorem habuisse memoratur neque liberos. et illo duce populus Israhel Terram ingressus est promissionis. Helias. Heliseus Elias et Heliseus nusquam iniisse matrimonia leguntur, et soli inter ueteres a morte quosdam ad uitam reuocarunt. Hieremias Hieremias quoque, quia in utero matris dicitur fuisse sanctificatus, uirgo permansit. ne donum amitteret adultus, quod acceperat conceptus. Ad nostra ueniamus. ICXC Ipse Dei filius Christus uirginem matrem sibi elegit, uirgo ipse permansit, uirginum sponsus dici uoluit. sed neque baptizari nisi a uirgine sibi placuit | neque matrem cum ab ea decederet nisi discipulo uirgini commendare. Hęc autem [p. 510] omnia, ut quam Deo grata esset uirginitas doceret. cuius conseruandę matrem foeminis, se masculis in exemplum dedit. Exinde uterque sexus profiteri coepit uirginitatem | et ineundi coniugii prolis-que suscipiendę uoluptate contempta ad monasteria confugere | se-que soli Deo dedicare. ut dum neque nubunt | neque nubuntur, angelis cęlestibus pares forent | et humanam conditionem egressi peculiare priuilegium acquirerent, cantica quę nemo alius cantare potest, coram Deo personandi | Agnum-que sequendi quocunque se ille uertisset. ut sicut Christo matri-que eius Marię ita et ipsis nullum in ęternis mansionibus habitaculum clausum esset. Quid enim non illis patere crediderimus in patria sursum, qui dum hic peregrinarentur, nulli obscoenę cupidini patuerunt | et in carne pręter carnem uiuere perseuerarunt, ut magis Deo placerent? Fidelissimorum enim seruorum est | semper id maxime conari, quod domino suo maxime gratum fore animaduertunt . Itaque non solum attendunt quod ipse imperet, sed etiam pręter imperium quod ipsum delectet. Quamobrem plurimi sanctorum uirginitatem suam inuiolatam conseruarunt, ut qua se imprimis Deo placere posse non ignorabant. Ioannes Baptista. Ioannes apostolus. Iacobus apostolus. Paulus apostolus Virgines fuere | Ioannes Baptista, quo inter natos mulierum non erat maior, Ioannes apostolus, quem singulariter Iesus dilexisse dicitur, Iacobus qui frater Domini nuncupatus est, Paulus uas electionis, alii-que multi ex discipulis. Inter foeminas autem | Martha, Petronilla, Tecla , Agatha, Lucia, Catharina, Cecilia, Barbara, Agnes | alię-que multę, quę tormenta perpeti atque occidi maluerunt | quam uirginitatem nuptiis commutare. Martyres Quidam martyrum cum meretricibus a tyranno additis oppugnarentur, proprias linguas dentibus discidisse constat, ut uoluptatis motum sensus excluderet doloris. Ipsi itaque qui in confessione fidei aliorum sęuitiam non timebant, in castitatis periculo in se sęuierunt. non leuius flagitium fore rati si libidini consensissent | quam si Christum abnegassent. (!) Tunc autem in culmine uirtutum tua erit uirginitas, cum etiam illa quę imperantur [p. 511] perfeceris. Quę enim uel qualis est serui erga dominum obseruantia magna in re pręstare obsequium, et in parua negligere mandatum? Nonne fatuitatis arguuntur in Euangelio uirgines, quę de sola uirginitate sibi plaudentes, oleum quo totius uitę lampas illuminatur, oleum uidelicet mandatorum Dei non comparauerant? Nonne etiam ille ab omnibus irrideretur, qui coronam auream capite pręferret | et uilibus attritis-que indumentis tegeretur? Virginitas ergo nisi imperata Domini perfecerit, tantum abest ut cęteris fidelibus altius ascendat, ut etiam cum ipsis qui in imo cruciantur, computanda sit. Matth. XXV Hoc uerum esse ipsa decem uirginum parabola tibi ostendit. fatuę nanque [p. 91v] prudentibus ianuam beatitudinis ingressis foris remanserunt, quia nihil aliud muneris habebant, quod Sponso offerrent, pręter nudam uirginitatem adminiculis-que necessariis carentem. Castitatis quidem professio inter perfectionis opera merito censetur. sed sicut poma antequam maturescant decidunt | et folia rami-que siccantur, cum trunco, cui tota arbor innititur, deesse coeperit humor, ita quęuis perfectio (si modo perfectio dici debeat, ubi multa deficiunt) suo fraudabitur fructu, nisi mandatorum obseruatione foueatur. Matth. XIX ‘Si uis ad uitam ingredi, serua mandata,’ inquit Dominus. Nisi ergo illa seruaueris, licet castus, licet integer sis | et mente atque corpore impollutus, uitam habere non poteris. Castitatem uouisti, diuitias contempsisti, cętera religionis uota suscepisti. hęc per se quidem uitam beatam non merentur. si tamen uirtutibus mandatorum Dei coniuncta fuerint, ad multo altiorem beatitudinis gradum te prouehent | quam si absque his mandata tantum obseruasses. Felix igitur illa uirginitas, illa castitas, illa paupertas, illa senioribus exhibita obedientia, quę cum earum uirtutum comitatu quę iussę sunt, cęlesti sponso poterit occurrere. Felix, inquam, illa uirgo, quę non sola pudicicię laude contenta, sed etiam omnibus necessariis monilibus ornata sponsi sui pręstolabitur aduentum.

[Page 512]

De castitate uiduali. Caput III

Virginali munditię proxime accedit castitas uiduitatis | continentia-que eorum, qui quanuis uirgines non sint, finem tamen carnali copulę statuerunt suscepto religionis uoto. ut expeditius Deo seruire | cęlestium-que contemplationi uacare queant. Horum propositum longe melius esse quam coniugatorum utriusque Scripturę testimoniis probatur. XXII In Leuitico filia sacerdotis uidua ad patrem reuersa uescitur de sanctificatis | quę certe attingere gustare-que nequibat, dum marito seruiret. XIX In Exodo Moyses per triduum ab uxorio opere abstinere eos iussit, qui ad montem accessuri Deum-que loquentem audituri erant. Reg. secundus XXI Sed neque Dauidi uel cęteris qui cum illo erant, cum esurirent, licuit panes accipere sanctificatos, nisi cum se mundos a mulieribus ab heri et nudiustertius esse confessi sunt. Ad Cori. prima VII In Nouo autem instrumento Paulus apostolus coniugati atque soluti distantiam docere uolens: ‘Qui sine uxore est inquit | solicitus est quę Domini sunt, quomodo placeat Deo. qui autem cum uxore est, solicitus est quę sunt mundi, quomodo placeat uxori, et diuisus est. Et mulier innupta inquit ac uirgo cogitat quę Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. quę autem nupta est, cogitat quę sunt mundi, quomodo placeat uiro.’ Quantum igitur pręferenda sit uiduitas matrimonio, continentia nuptiis | ipsa studiorum atque operum diuersitas indicio est. Quis enim fidelium negare audet | longe melius esse | illa quę Dei sunt cogitare | quam illa quę mundi? et quomodo Deo placeas quęrere | quam quomodo placeas uxori? Nemo tamen credat damnari [p. 513] matrimonia, dum his meliora proponuntur. Non enim peccant qui legitime coniunguntur, sed tamen illi qui ideo coniungi nolunt, ut liberius atque syncerius Deo seruiant, beati esse dicuntur. ‘Mulier inquit alligata est legi quanto tempore uir eius uiuit. quod si dormierit uir eius, liberata est a lege | cui uult nubat, tamen in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium.’ Ac ne consulentem contemneres, continuo subiunxit: ‘Puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.’ Ad Tit. prima V Idem apostolus Timotheo discipulo pręcipit dicens: ‘Viduas honora, [p. 92r] quę uere uiduę sunt.’ Has etiam qualiter se gerere debeant instruens ait: ‘Quę autem uere uidua est et desolata, speret in Deum | et instet obsecrationibus et orationibus nocte ac die. Nam quę in deliciis est, uiuens mortua est.’ Illas ergo quę delicias mundi, ut Christum lucrifacerent spreuerunt, et reuereri | et si indiguerint, Ecclesię alimentis mandat sustentari. Honor enim in Scripturis non solum reuerentiam, sed etiam liberalitatem elemosinam-que designat. ut in Prouerbiis: Proverb. 3 ‘Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da pauperibus.’ Cum autem Apostolus uere uiduas in Ecclesia reuerenter suscipiendas alendas-que pręcepisset, si modo unde alantur de suo non habuerint, prospicere etiam uolens nequa de his sinistri rumoris oboriatur suspicio, nequis infirmis peccandi locus detur: ‘Vidua inquit eligatur non minus sexaginta annorum, quę fuerit unius uiri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educauit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lauit, si tribulationem patientibus subministrauit, si omne opus bonum subsecuta est. Adolescentiores autem uiduas deuita. Cum enim luxuriatę fuerint | in Christo, nubere uolunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt.’ Non ergo ob hoc solum uitandę sunt, quia earum consortium castitati periculum sit, uerum etiam quia ipsę iniuria [p. 514] Ecclesiam afficere soleant | repetendo connubia , cum professę fuerint castitatem, et quod Deo uouerant non exoluendo. Cum-que ita sit: ‘Volo inquit iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia. Iam enim quędam conuersę sunt post Sathanam. ’ Quare illas nubere uult aperte declarat, ne uidelicet castitatem uouendo irritum faciant promissum, ne post Sathanam abeant | et ad illicitos amplexus conuersę diabolo nubant. Tolle incontinentiam istam | et non dicet: ‘Volo iuniores nubere’, sed quemadmodum superius dixit: ‘Beatiores erunt, si sic permanserint secundum consilium meum.’ hoc est, si in proposito perdurarint castitatis | et uerę uiduitatis officiis functę fuerint. Quod ibi etiam et quidem manifestius asseuerat, ubi ait: Ad Cori. prima VII ‘Dico autem non nuptis et uiduis: bonum est illis, si sic permanserint sicut et ego | quod si non se continent, nubant. melius est enim nubere quam uri.’ id est, licitas inire nuptias | quam illicitis ardere amplexibus. Patet ergo Apostoli esse sententiam | Illis uiduis quę se continere nequeunt, magis expedire ut nubant | quam ut per incontinentiam pereant. Illis uero quę Deo magis quam hominibus placere cupiunt, optimum esse non nubere, sed in castitate perseuerare. Porro quod hic foeminis pręcipitur, uiros quoque respicit, qui castitatem pręferunt matrimonio, sexagesimum fructum tricesimo, et Domini cultum uxorię seruituti. quibus a Saluatore dicitur: Luc. 12 ‘Sint lumbi uestri pręcincti et lucernę ardentes in manibus uestris. ’ et ab Apostolo: Ad Ephe. 6 ‘State accincti lumbos uestros in ueritate.’ Lumbi ad generandi rationem pertinent. quos pręcingere quid aliud nisi castitati studere est? Hoc quidem pręcipuis, hoc electis Dei Christi-que discipulis iniungitur, non uulgaribus, non terrena temporalia-que appetentibus, sed ad cęlestem gloriam aspirantibus et ęternam. Helias. Ioannes Baptista Vnde Eliam prophetam et Ioannem Baptistam zona cinxerat pellicea, quę significabat in carne mortificatos | nulli-que obscoenę cupidini subiectos. quam autem magni spiritus hi ambo fuerint, nemo fidelis [p. 515] ignorat. Dauid Ille etiam uir sanctus ista continentię uirtute proficere optabat, qui ingemiscens ait: ‘Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus | ’ et se superari sentiens auxilium implorauit: ps. 37 ‘Intende inquit [p. 92v] in adiutorium meum, Domine, Deus salutis meę,’ Illam uero mulierem, ut optauerat ita profecisse credimus, de qua est scriptum: Prouerb. XXXI ‘Accinxit fortitudine lumbos suos | et roborauit brachium suum.’ In brachio | iustitię opera intelligimus. quę tunc sane robur et firmitatem sui concipiunt, cum lumbis zona castitatis constrictis contemnimus illecebras carnis | et coniugii iugo expediti in illorum concedimus libertatem eunuchorum, qui se pro cęleste regnum castrauerunt. Quę profecto uirtus quoniam uulgari uita eminentior est, non imperatur sed suadetur, dicente Domino: Matth. XIX ‘Qui potest capere capiat.’ Vt autem ad capiendum quod proposuit enitamur, pręmiorum magnitudine nos prouocat per Esaiam dicens: Esa. 56 ‘Ne dicat eunuchus, quoniam sum lignum aridum. hęc enim dicit Dominus eunuchis: qui custodierint sabhata mea, et elegerint quę uolui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea et in muro meo locum nominatum, et nomen melius filiis et filiabus; nomen sempiternum dabo eis, quod non deficiet.’ Laudent matrimonia coniugati et prolis foecunditate glorientur , dum tamen eunuchi nostri melius filiis et filiabus nomen a Domino sibi uendicent | patribus-que matribus-que apud omnium patrem pluris habeantur. Restat ut doceamus quibus armis uirtus castitatis ne offendatur, tuenda sit.

[Page 516]

De consortio diuersi sexus uitando. Caput IV

Castitatis professoribus non sui sexus hominum consortia sunt fugienda. Quanuis fuerint sancti uir et foemina nequaquam tantum sibi confidant, in ętate pręsertim adhuc uegeta et robusta, ut sine arbitris inter se colloquantur, ut soli simul sedeant | aut conuersis alter in alterum oculis inuicem se spectent, ne forte cogitare cogantur, quod intercedente uerecundia confiteri non audent. Potest quidem fieri ut amborum uultus, gestus, sermo pudiciciam seruet | difficillimum tamen immo impossibile est, nequando uel utriusque | uel alterius eorum mens impuris ęstuet desyderiis | uel momento aliquo temporis concupiscat, quod committere ueretur. Audi Salomonem dicentem: Prouerb. V ‘Fauus distillans labia meretricis | et nitidus oleo guttur; nouissima autem illius amara quasi absynthium, et acuta quasi gladius biceps | pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus eius penetrant | per semitam uitę non ambulant, uagi sunt gressus eius et inuestigabiles. Nunc ergo fili audi me, et ne recedas a uerbis oris mei. longe fac ab ea uiam tuam, et ne appropinques foribus domus eius, ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli.’ Pręsentem uoluptatem cum futura poena compara, et probabis consilium hoc quod offertur. Cito transit quod delectat, nullo fine concluditur quod cruciat. Sed fortasse cauillaberis et dices | non tibi accessum interdici aliarum pręterquam meretricum. At in iis quoque quę pudiciciam honestatem-que prę se ferunt, blanda uox, mollis gestus, benignus aspectus, uenusta forma | et totius corporis tegumentorum non inelegans cultus | nonne [p. 517] impudicicię incitamenta sunt? Ipsa quidem mulier casta et continens est, sed si multa quę in illa conspicis, ad turpes cogitatus prouocant, quomodo tutum te putabis, si ei adhęseris? Reg. secundo XI Nequis tamen malignę excusationi detur locus, disce non minus fugiendas esse pudicas quam impudicas | illo saltem exemplo, quo Dauid secundum cor Dei electus et pudica satis iudicata Bethsabee Vrię uxor conciderunt. Nulla hęc notabatur infamia, ille morum sanctitate non minus quam regno nobilis erat | Hanc [p. 93r] se lauantem tantum uidit et captus est | exarsit in concupiscentiam | opere-que impleuit quod concupierat. Nunquid tu illo sanctior, ut tales foeminas non solum intueri, sed etiam cum iisdem colloqui, cum iisdem considere et commorari | et fortasse ridentibus arridere non timeas? Ad hęc memento quod idem periculum ueriti plerique fideles et paternam domum ne inter mulieres uersarentur derelinquunt | et urbibus excedunt | et sola atque hominum cultu deserta loca penetrant. ibi Domino seruientes, quo ne nomen quidem foeminę possit accedere. Siqua eos aliquando uisę mulieris cogitatio molestat, noctes uigiles ducunt, orationibus instant, ieiunia frequentant, pectus pugno uerberant, donec Domino miserante pristina menti reddatur quies | et aduersario in fugam conuerso uictorię succedat solatium. Nihil isti circa se conspiciunt nisi rupes et siluas, nihil audiunt nisi rugitum ferarum et auium cantum et sibila serpentum. tu te autem periculo liberum fore arbitraris quotidie inter foeminas conuersando, illas intuendo, de illis fabulas audiendo | te-que ultro illarum aspectibus offerendo | neque consortia uitando, sed nunc uocatus nunc inuocatus domos cubicula-que illarum adeundo? Non est istud crede mihi seruare castitatem sed prostituere, non spiritui seruire sed carni. cum scriptum sit: Eccli. XLII ‘In medio mulierum noli commorari | de uestimento enim procedit tinea, et a muliere iniquitas uiri.’ Sicut ergo uestimentis ac panno nihil est magis inimicum quam tinea, ita nihil magis periculosum castis mentibus quam diuersi sexus coniuncta conuersatio. Bonum est [p. 518] mulierem non uidere, quia qui uiderit et concupierit, iam mechatus est eam in corde suo. Bonum est mulierem non tangere, quia qui tangit picem, inquinabitur ab ea. Quod si in solitudine degentium mentes foedis cogitationibus interdum solicitentur, quomodo ibi castitas esse poterit secura, ubi uir et mulier uel eodem usi fuerint contubernio | uel si locis disseparantur, congressibus non abstineant? Siquando tamen necesse erit conuenire | et utriusque pręsentiam res exegerit, tales testes arbitri-que adhibeantur, quibus coram pudor erit uel loqui quod turpe sit, uel quod non liceat facere. Secreta enim colloquia tametsi crimine caruerint, criminis tamen suspicione non carebunt. Debemus autem prouidere bona non solum coram Deo, sed etiam ut Apostolus ait | ‘coram hominibus.’ Cuius munda est conscientia, non prębeat alteri infamandi occasionem, ne in fratrem peccet.

De remediis aduersus tentamenta libidinis. Caput V

Porro cum foeminarum frequentiam conspectum-que fugeris, teipsum fugere non potes. Quocunque locorum perrexeris, cum tua tibi carne pugnandum est. Caro semper ad uoluptates prona compellit hominem id cogitare, a quo mens Deo dedita abhorret et declinat. ne forte dum carnali suggestioni assentitur, Domino suo delinquat. Luctam istam uincere non poteris, nisi [p. 519] armis opportunis atque congruis fueris usus. Arma igitur quibus tibi carnis tuę domanda petulantia est, ieiunia sunt solito crebriora, frequentiores preces, magis intenta diuinorum tractatuum lectio | et circa facienda opera corporis fatigatio diligentior. Cum hoc telorum genere qui in pręlium processerit, eius castitatis arcem | neque carnis foeda titillatio | neque diaboli callida machinamenta poterunt euertere. Primo igitur da operam, ut ieiunando de cibis potius quam de lasciuia cogites | et uenarum calorem temperes uentris uacuitate. Luxuriant enim corporis uenę pabuli repletione succensę | et ebullire in libidinem [p. 93v] affectant. Equos quoque ferocire cogit obesitas, macilenti desinunt calcitrare. Quod si Sodomitas et Gomorreos (ut scriptum est) saturitas panis et ocium in abominandos pręcipitauit coitus | et si hac ipsa de causa eiusdem criminis Iudei arguuntur, dicente Domino: Hier. 5 ‘Saturaui eos et mechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur,’ nonne per ieiunium euitata saturitate | scelus quod ab ea proficisci credimus simul uitabitur? Cęterum cum turpis libido demonium illud sit, ‘quod non eiicitur (ut Saluator ait) nisi in ieiunio et oratione,’ orandum quoque erit, ut ipse in nobis castitatis uirtutem protegat qui dedit. Iungantur igitur ieiunio preces | et quod ipsi per se pręstare non possumus, a domino postulemus ut possimus. Iudith Iudit quę Olophernem Assyriorum ducem sua concidit manu, ieiunando simul et orando uiduitatem seruauit | et inter inimicos tuta, immo etiam inimicorum uictrix fuit. Anna Anna in Euangelio Phanuelis filia, et ipsa amisso uiro perpetuam uouerat castitatem. qualiter autem eam conseruarit, euangelista declarat dicens; Luc. II ‘Non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus seruiens die ac nocte. ’ et quoniam casta permansit, Christum natum uidere meruit | et in paruulo intelligere mundi Saluatorem. Facessat desidia, omnis abeat torpor | non est ociosorum ista uirtus. multa uigilia, assiduo labore tuendus est thesaurus, quem suppilare cupit caro, demoliri conatur diabolus | et dissipare nititur mundus. Ieiunio [p. 520] ergo et orationi succedat lectio. quę te uel in aliorum lapsu cautiorem efficiat | uel in aliorum fortitudine continentiorem. Redintegratur animi uigor ad uirtutum perseuerantiam | plenior-que infunditur gratia, quoties pie sancte-que uiuendi pręcepta releguntur. Ibi iustorum pręmia malorum-que poenę etiam segnes excitant ad colendam animi sanctitatem nequitiam-que fugiendam. Legendo itaque Sacras litteras, quibus talia continentur, in proposito bonarum actionum solidamur, non legendo reddimur imbecilliores. Apostolus ait: Ad Ro. XV ‘Quęcunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt.’ Frustra autem scripta essent, nisi etiam legenda omnibus proponerentur. Ad Ephe. V ‘Nolite inquit inebriari uino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, loquentes uobismetipsis in psalmis hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus uestris Domino.’ Qui ergo talia legere uel audire neglexerit, Spiritu Sancto impleri non poterit. Et quomodo castitatem seruare ualebit, si Spiritus Sancti auxilio fuerit destitutus? Porro quid iocundius | aut quid optabilius | quam Dei sapientiam in Scripturis audire loquentem | et illius doctrinę inhęrere, qui solus nec falli possit | nec uelit fallere? Huius potissime lectionibus delectetur, quisquis optimis uerissimis-que uitę institutis cupit proficere. Si tamen adhuc alia lex in membris tuis repugnauerit legi mentis tuę, aliis insuper fatigationibus frangenda tibi erit proteruitas carnis: aut humum rastro fodias, aut holera in horto sitientia irriges, aut plantaria facias, aut canistra lentis texas uiminibus, aut aptam igni materiam cędas | et sarcinas humero impositas baiules, et domum translatas usui reserues. Denique semper facias aliquid operis , ut cum Apostolo dicere queas: Ad Cori. prima IX ‘Castigo corpus meum | et in seruitute redigo, ne forte cum aliis prędicauerim, ipse reprobus efficiar.’ Profecto nulla ei dominabitur uoluptas, qui sic sibimetipsi imperare didicerit. Sic autem faciendo, siue centesimum cum uirginibus | siue sexagesimum cum uiduis fructum colliget | atque angelis qui in cęlo sunt, par similis-que erit.

[Page 521]

De matrimonio. Caput VI

[p. 94r] Nunc locus postulat, ut de matrimonio aliquid in medium proferamus, nequis culpam putet uxorem ducere. cum etiam coniugatorum uirtus sit: pudiciciam colere, liberos bonis artibus instruere, non uoluptatis gratia sed generandi affectu copulari, nihil dicere aut facere, quod ex ipsis natos non deceat imitari. Quando quidem paruulorum simplicitas nullius operis est magis emula | quam quod a parentibus uiderit factitari. Discant igitur coniugati quid ipsis apostolica pręcipiat disciplina. Nam sicut misericors Deus uult omnes homines ad salutem peruenire, ita apostoli Christi cuique hominum conditioni monstrare conati sunt quomodo saluarentur. Quorum Paulus diuina spiritali-que scientia imprimis pręditus ait: Ad Cori. prima VII ‘Si acceperis uxorem non peccasti; et si nupserit uirgo non peccauit.’ Quin immo ut ostendat etiam in coniugio esse aliquid boni: ‘Qui matrimonio inquit iungit uirginem suam bene facit.’ Nihil enim ab ipso rerum autore Deo constitutum est, quod non bonum sit, licet aliud alio melius atque perfectius. Tunc autem primum nuptię ab eo constitutę sunt, cum masculum creasset et foeminam | benedicens-que ipsis dixisset: ‘Crescite et multiplicamini et replete terram’. Qua quidem in re hoc quoque obseruandum, quod non ad uoluptatem uocati sint, sed ad liberorum procreationem, ut crescant uidelicet et multiplicentur. Tametsi fieri non potest, nequa intercedat uoluptas, non tamen in ea nuptiarum finis esse debet, sed in foetu multiplicando, quemadmodum benedictio pręscripsit diuina. Et cum ita sit audeo dicere: Scortator non maritus est, [p. 522] quem magis coire quam generare delectat | et mulier ipsa scortum non uxor, quę libidine magis gaudet quam foetu. Porro foedera matrimonii perpetua esse oportet. Quos enim Deus coniunxit, homo non separet. ‘Erunt inquit duo in carne una.’ Itaque pręuaricatur uir quoties aliam appetit, et mulier quoties alium suspirat. Caro enim, quę una esse debet, in duas distrahitur, cum pellex aut mechus adamatur. Ad Hebre. 13 ‘Sit igitur honorabile connubium (ut Apostolus inquit) et thorus immaculatus.’ ut-que contaminari illicito amore timeas addit: ‘Fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus.’ Viros quoque pręesse uxoribus debere testatur alibi dicens: Ad Ephe. V ‘Mulieres uiris suis subditę sint sicut Domino. Quoniam uir caput est mulieris, sicut Christus caput Ecclesię.’ In Genesi quoque primę mulieri dictum legimus a Domino: Gen. III ‘Sub uiri potestate eris, et ipse dominabitur tui.’ Cęterum sicut Christi et Ecclesię sancta est coniunctio, ita uiri et uxoris impolluta sit copula oportet, ut nec ipse aliam sponsam | nec ipsa alium desyderet sponsum. et suspicionem etiam caueant minus fidi inter se amoris pacti-que uiolati. Neque enim coram Hymeneo uel Thalassio inter se pepigere, ut uana solebat gentilitas, sed ut decet fideles, Deo uero inuocato Christo-que teste et Ecclesia. Nihil magis ratum esse debet | quam quod his accitis ac pręsentibus pie iuste-que fuerit promissum. Deinde idem Apostolus paucis uerbis multa complexus: Ad Cori. prima VII ‘Vxori inquit uir debitum reddat, similiter autem et uxor uiro.’ Debet quippe alter alteri fidem, debet charitatem, debet honorem, pudorem, pacem | atque concordiam. Talia si intercesserint, exolui ab his quod debetur manifestum est. Oportet autem in eo quidem reddi debitum: ne alteri generationis operam exigenti alter deneget. sequitur enim: ‘Mulier sui corporis potestatem non habet, sed uir. similiter autem et uir sui corporis potestatem non habet sed mulier. ’ Hinc ait: ‘Nolite fraudare inuicem nisi forte ex consensu ad tempus ut uacetis orationi.’ Quare hoc, nisi ne [p. 523] forte illius qui consentire noluerit, concupiscentia periclitetur | et dum licito coitu nequit uti, ad illicita desyderia declinet? Quamobrem post continentię quoque consensum hortatur, ut iterum in idipsum reuertantur, atque addit: ‘Ne tentet uos Sathanas propter incontinentiam uestram’. Sed quod suadet metuens, ne uolens iubere uideatur ait: ‘Hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium. uolo autem uos omnes homines esse sicut meipsum’, id est cęlibes, continentes, castos | et a seruitute coniugalis necessitatis prorsus alienos. Atque ita aliud est quod indulget propter incontinentiam, [p. 94v] aliud quod uult propter uitę perfectionem. Vt ergo fornicationem fugias, utere coniuge. sed si ambo ducimini studio pręstantioris uirtutis, utere castitate. Alterum enim carni seruire est, alterum spiritui. et qui in carne seminat, de carne et metet corruptionem; qui uero seminat in spiritu, de spiritu metet benedictionem.

De viri vxorisqve officio. Caput VII

Meminerint pręterea uxores reuereri maritos, priorem honoris locum eis cedere | eorundem-que subdi imperio. Id quidem exigit et autoritas diuina (ut dictum est) et apostolicum pręceptum | et lex ipsa naturę. cum etiam inter gentiles et a religione alienos constet | uiros quam foeminas honorabiliores esse atque liberiores. [p. 524] prima 3 Nequis tamen uxore sic contempte utatur ut serua , Petri apostoli mandatum est, quo monet ipsis etiam impartiri oportere honorem tanquam cohęredibus gratię uitę. et in Malachia est scriptum: II ‘Vxorem adolescentię tuę noli despicere ’. Socia thori tibi est | et domesticę gubernationis curę-que consors | et communium liberorum parens | non de capite educta ne imperet | nec de calcaneo ne contemnatur, sed de costa formata, ut inter utrunque media habeatur | et secundo loco post patremfamilias in domo honoretur. Illa obtemperet uiro, ei autem reliqua familia subiecta sit. Illa sicut Sara Abraham ita uirum uocet dominum, eam uero reliqui dominam appellent | et ueluti dominę pareant atque obsequantur. Reg. primo XVIII Michol Porro ut tali honore dignam se non tam autoritate quam moribus ostendat, sit fidelis ut Michol, quę ne patri quidem, et eidem regi obsecuta est ut uirum proderet. Nam sicut de uiro dicitur: ‘Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhęrebit uxori suę | ’ ita et mulier debet adhęrere uiro, ut nec amore parentum | nec timore regum fidem deserat. Reg. primo XXV Abigail Sit prudens ut Abigail, quę iratum uiro suo Dauidem animi sagacitate placauit, ita ut postea marito uiduatam ipse Dauid sibi elegent uxorem, sola foeminę solertia delectatus. Quę talis fuerit etiam uiri partes agat in domo, si ille minus integrę mentis erit. reuerentiam tamen exhibeat ut maiori | et sic omnia faciat, quasi ille imperarit. Susanna Sit pudica ut Susanna, quę coniugii fide seruata malebat mori | quam amissa uiuere. sed tam sanctum foeminę propositum cum nosset Dominus, et ab accusatorum infamia purgatam | et a mortis periculo liberam reddidit. Anna Sit patiens et humilis ut Anna Helcanę coniunx | quę cum sterilitatis exprobrationem ęquo animo tulisset, mater esse meruit Samuelis, qui et iudex populi extitit et propheta. In hac itaque unica prole multo felicior fuit | quam illa in multis cuius procacitate incessebatur . Vasthi regina Sit in omnibus quę honeste fieri possunt, obediens uiro | uitet-que Vasthi reginę insolentiam | quę cum Assueri, Persarum regis, mariti sui imperium [p. 525] contempsisset, diuortio mulctata desiit esse quod erat, et de fastigio publicę dignitatis in ordinem corruit priuatarum. Deponit enim Deus superbos de sede, et exaltat humiles. Licet autem nunc non sit locus repudii | turpissimum tamen est | repudio dignam uideri. Sarra Sit pręterea diuinę rei studiosa et ad preces Deo offerendas prompta, ut Tobię coniunx Sara, quę antequam coniugalem operam iniret, triduum cum illo in oratione perseuerasse traditur. et ambo quidem felicem connubii euentum habuerunt, eo quod initia illius Domino consecrassent. Sit postremo in incessu modesta, grauis in aspectu, in sermone uerecunda, simplex in ornatu, et in his rebus quę foris uidentur ostendat, qualem intus qui non uidetur animum gerat. II Impleat etiam [p. 95r] quod Apostolus Tito discipulo ut adolescentulas doceret scribit, ut uidelicet ‘uiros suos ament, filios diligant, sint prudentes, castę, sobrię, domus curam habentes, benignę, subditę uiris suis.’ prima 3 Exequatur et quę princeps apostolorum Petrus partim prohibeat, partim imperet dicens: ‘Quarum sit non extrinsecus capillatura aut circumdatio auri, aut indumenti uestimentorum cultus, sed qui absconditus est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.’ Nequis tamen sordes et illuuiem conuenire uxoribus honestis credat, rursus Paulum audiat Timotheo dicentem: prima 2 ‘Mulieres orare iube in habitu ornato cum uerecundia et sobrietate | ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, uel ueste preciosa, sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona.’ Exclamarem in nostrarum comendi componendi-que se luxuriam foeminarum, et in ipsarum immodicos ornatus inueherer (sunt enim quę totum censum insuunt in uestibus, inserunt in monilibus, gestant in digitis | et ut carnem suam diuitent | maritos [p. 526] egere cogunt) sed si Domini apostolica-que pręcepta, quę sępe in ecclesiis prędicari audiunt non obseruant, et me quidem clamantem irridebunt. Satius est igitur attoniti oris silentio intemperantiam earum incusare | quam uerborum increpatione frustra uelle corrigere. His autem quas interior magis quam exterior cultus iuuat, satis erit | non me, sed quorum dicta in medium proposui | audire.

De conivge diligenda temporeqve continendi. Caput VIII

Quod autem uiros respicit, uidelicet non oportere contemni uxores, dictum est supra. sed ut euidentius ea res constet, dicemus nunc qualiter ipsa uxor diligenda sit, deinde etiam continendi tempora indicabimus. Paulus apostolus | Ad Ephe. V ‘Viri inquit diligite uxores uestras | sicut et Christus dilexit Ecclesiam | et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret.’ et paulo post: ‘Ita uiri debent diligere uxores suas | ut corpora sua. qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.’ Et alibi idem ait: Ad Coloss. III ‘Viri diligite uxores uestras, et nolite amari esse ad illas.’ Diligere quidem iubemur et proximos sicut [p. 527] nosipsos. Qui tamen proximum diligit, alterum diligit. qui uero uxorem diligit, seipsum diligit, cum uir et uxor una caro sint. Tanto igitur intentius diligatur uxor | quanto magis proxima est. Quid autem proximius | quam duo in carne una? Dilectionis pręterea ordo exigit, ut primo loco nobisipsis optemus bona, secundo proximis. Primo igitur loco etiam uxor amanda erit, aut siquis inter primum et secundum esse potest medius. Ambo autem gignendę prolis causa inter se coeant, non explendę libidinis affectu. Alterum legitime coniugatorum officium est, alterum turpiter lasciuientium immunditia. Ambo etiam obseruent continendi tempora, dicente Salomone: Eccl. 3 ‘Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.’ Tunc igitur a coniugii opera Venereę-que uoluptatis usu continere sese debent coniugati, cum ciuitas opprimitur calamitate, ne communi malo aliis tristantibus ipsi gaudere uideantur. Sic enim in Iohele propheta imminente captiuitate ad Iudeos dicitur: II ‘Egrediatur sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suo’. Leuit. XV. XV II Ad menstruatam quoque uxorem accedere Lex uetat, ne concepti foetus uitium corrupti sanguinis trahant, et morbosi liberi sanie-que confecti nascantur. Videant igitur uir et mulier ne coitus desyderio uicti menstruorum tempore congrediantur, ne plus molestię [p. 95v] accipiant ex natorum foeditate | quam ex concubitu uoluptatis. Sed neque illo die coeant, quo rem diuinam facturi sunt. Tunc enim facilius quod poposcerint impetrabunt, cum casti puri-que ad supplicandum Deo processerint. Hoc sane pręcipit Apostolus dicens: Ad Cori prima VII ‘Nolite fraudare inuicem nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi.’ Tunc etiam magis accingant lumbos suos zona castitatis, cum sacrosancto corpori et sanguini Domini erunt communicaturi. ut quod in typo agni paschalis pręcipitur, in uero agno, qui abstulit peccata mundi impleatur. Exo. 19. Reg. primo XXI Plebi uocem Domini die perendino auditurę per Moysen iniungitur, ne appropinquent uxoribus suis. et Dauidi atque iis qui cum illo erant, panes propositionis ne esurientibus quidem dati fuere, nisi cum se [p. 528] mundos a mulieribus ab heri et nudiustertius confessi sunt. Quid autem sanctius illo pane qui de cęlo descendit? Quod ergo pręcessit in figura, obseruetur in ueritate, et hoc quidem ex consensu. ut enim se contineant coniugati, non alterius arbitrii est, sed amborum.

De conivge eligenda. Caput IX

Vt autem concorditer ac sine quęrela procedant nuptię, par conditio quęrenda erit in coniuge generis atque fortunę. Iurgiorum causa esse consueuit disparilitas. Iccirco uir nobiliorem se aut opulentiorem non ducat, ne pro uxore patiatur dominam. Mulier quoque plebeia et uulgaris parum-que dotata non nubat pręstantiori, ne forte non uxoris loco habeatur sed ancillę. Quod si etiam inter ęquales frequenter incidunt contentiones et lites et dissidia et simultates , quanto magis hoc timendum est, ubi alter maiorum suorum iactet titulos, ostentet stemmata, opibus glorietur | et multo fastu inflatus arroganter incedat? alter uero nihil horum habeat, quo se illi exęquare possit | aut iniuriam obiectę uilitatis propulsare? Caueant igitur tam uiri quam foeminę matrimonio copulandi, ne forte dum coniugii iugum se subire credunt, iugum subeant seruitutis. et si bene recte-que sibi consultum uolunt, audiant uersiculum illum [p. 529] a pueris in schola, in foro, in omnibus compitis uentilatum: ‘Si uoles apte nubere nube pari.’ Sed neque nimis formosam ducendam esse aiunt | nec nimis deformem, ne uel hanc habeas despectam | uel illam suspectam. Ea ergo placeat, cuius media inter istas erit species. ut nec multos allicere | nec tibi non grata esse possit, ac proinde utriusque uestrum et pudicicia tutior maneat | et animus omni sublata suspicione tranquillior | et ad mutuam propensior charitatem. Neque enim illi concorditer queunt pacifice-que uiuere, qui inter se de connubii fide dubitant | et zelotypię uitio uel maritus mechum | uel uxor pellicem imaginatur ac timet.

De filiorvm edvcatione familiaqve regenda. Caput X

Post hęc optimos habere liberos gloria est parentum. Patris igitur matris-que erit officium | ex se genitos non ad luxum sed ad modestiam educare, non blanditiis emollire, sed castigationibus cohibere, pie religiose-que institutere. plectere si deliquerint. laudare si bene obtemperanter-que se gesserint. increpationibus minis uerberibus a uitio deterrere. exhortationibus ad uirtutem promissis-que accendere. exempla uitę alienę, alia quę [p. 530] fugiant, alia quę imitentur proponere. magis de moribus ipsorum | quam de sospitate solicitari; reliquam quoque familiam [p. 96r] ita gubernare, ut eorum qui domi sunt, sobrietas, parsimonia, frugalitas | testimonium sit integritatis industrię-que dominorum. Super omnia autem omnes domestici, siue liberi sint siue serui, doceantur Deum timere, proximum diligere, neminem odisse, nulli nocere, bene omnibus optare | et cui possunt benefacere, iniurię non meminisse, sed pro malo bonum reddere. Magni profecto meriti apud Deum erit | talem se in educandis liberis regenda-que familia exhibuisse, sicut e contrario pręcipuę indignationis atque odii neglexisse | et patris uel matris familias personam gerendo suum non obiuisse officium. Ait enim beatus Apostolus: Ad Timo. prima V ‘Siquis suorum maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit, et est infideli deterior.’ Quod si par crimen est | fidem negare | et eorum quibus pręes paruipendere salutem, nonne par erit et criminis uindicta poena-que commissi? Quisquis igitur alios regendi officium suscepisti, caue maxime ne ocio atque ignauię deditus illud fastidias | neue gregem cuius es pastor, lupis laniandum dimittas, et perditę ouis sanguis de manu tua requiratur. Corripe delinquentes, instrue ignaros, protege infirmos, liberare contende periclitantes, indigentibus uictui necessaria compara. denique si pręmio non duceris, poenam time, quę illis debetur, qui fidem negarunt.

[Page 531]

De fornicatione vitanda. Caput XI

Et quoniam matrimonio prętulimus uiduitatem, uiduitati uirginitatem | nihil-que horum malum esse diximus, contraria quoque in medium producenda sunt. ut uitii foeditate offensi | cupidius uirtutibus incumbamus. Virginitas Virginitatem amittere, quid est aliud nisi ab ipsa angelicę conditionis celsitudine ad nostrę mortalitatis humilitatem descendere | et cum spiritu coeperis carne finiri? Similis angelis eras uirgo dum nescires corruptionem | iuncta es uiro honestis nuptiis | fateor non peccasti, facta es tamen de spiritali carnalis, de cęlesti terrena, de auro purissimo ęs uilissimum. Iam non potes uenienti Christo sponso cum lampade accensa occurrere | nec inter sponsas eius censeri. uirginum ille sponsus est, non corruptarum amator. Et licet non repellat coniugatos coniugii iura seruantes, primo tamen loco habet uirgines (ut dictum est) secundo uiduas, ultimo maritas . Quod de altero sexu dicimus , de utroque sentimus. Prior est apud Deum qui foeminam nescit, deinde qui post cognitam castitatis uotum suscipit, postremo ille qui gignendę prolis gratia matrimonio seruit | et pudiciciam atque charitatem genitali thoro debitam colit. Hęc sunt tria illa hominum genera, de quibus in Euangelio dicitur: Matth. 24 ‘Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur. Duę molentes in mola: una assumetur et una relinquetur. ’ Virginitas in agro moratur puritatis inter nitentia intacto candore lilia | et Christum Dominum [p. 532] inuocat dicens: ‘Veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructum pomorum suorum.’ Continentium secundum esse censeo, qui carnem suam terunt mola ieiunii, uigiliarum, precum honesti-que laboris, subdentes eam spiritui, ut panes mundi efficiantur Deo offerendi. Sed ut noscamus quantum hi a uirginitatis gradu distent, sub sexu minus nobili proferuntur, dum dicitur: duę molentes | nec tamen ideo coniugatis inferiores, quanuis non duo sed duę de illis dictum sit. Quia uirginum quidem et continentium inter se habilis congrua-que comparatio est. Coniugati autem non his conferuntur, sed incontinentibus potius, iuxta apostolicum illud: ‘Melius est nubere quam uri.’ Nubere itaque bonum est, quia uri et ad illicitos ardere amplexus malum est. Duo igitur in lecto uno sunt qui matrimonio copulantur, ut sint duo in carne una | et lectulum non diuidant prauo desyderio amoris alieni. Cęterum quia nec uirginibus castitas | nec uiduis continentia | neque coniugatis proderit pudicicia, si mandata Dei perficere neglexerint, ideo dicitur: unus assumetur et unus relinquetur. Quilibet enim ordo in duo erit diuisus, alios habebit qui saluabuntur, alios qui peribunt. Saluandi obuiam Christo assumentur in aera, damnandi [p. 96v] autem relinquentur in igne cum diabolo comissa luituri. Quod si ne uirgines quidem, quę fatuę erant, intrare beatitudinis ianuam potuerunt, quomodo intrabunt scortatores, adulteri, libidinibus die noctu-que seruientes? Si inquam neque continentibus | neque matrimonii fidem seruantibus parcitur, cum illa quę iussa sunt contempserint, quanto acrius torquebuntur, qui continentiam quoque stupris polluerunt? uel qui coniugii sanctitatem adulterii nequitia prophanarunt? Christus in Apocalypsi iratus clamat: XXII ‘Foris canes et uenefici et impudici |’ et tu te ab eo suscipiendum speras, qui post continentię uotum ad libidinis pristinę sordes reuerteris, ut ad uomitum canis? et insipientes mulierculas blanditiis [p. 533] donis-que illicis, quasi incantationibus ueneficus? et in omnem impudentiam pręceps ferris , ut obscoenę appetitioni morem geras? An ideo fortasse negligentior es, quia quos foras exigi audis, solo beatitudinis fructu carituros putas? Apoc. XXI At hic idem, cuius iudicia firma rata-que habentur, alibi ait | fornicatorum partem cum ueneficis idolatris-que futuram, in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda. Non solum igitur beatitudinis possessione priuabuntur, uerum etiam suppliciis nunquam finiendis tradentur. Hoc quam uerum sit manifesta multorum exempla docent. Sodoma In quibus Sodomam et Gomorram libidinibus ardentes ardentior de cęlo pluens flamma consumpsit. Zambri Zambri Israhelitę cędes et Madianitidis meretricis, cui ille se coniunxerat, Deo populo iratum placauit. Adulteri Lex quoque adulterii conuictos lapidibus obrui iubebat. Io. 8 Et licet postea clementissimus Dominus Legis rigorem Euangelii gratia temperarit, indemnatam dimittendo adulteram, ne poenitentibus adimere spem uideretur salutis, ‘uade tamen inquit et noli amplius peccare,’ nequid grauius tibi contingat. Grauius est enim in abyssum inferni detrudi | quam lapidum ictibus interimi, et animę quam corporis pati mortem. (!) Resipiscite igitur impudici, redite ad cor fornicatores, exurgite de stercore meretrices, dum licet, dum poenitentię superest tempus, ne post hęc tristius uobis acerbius-que contingat | quam Sodomitis, quam Gomorreis, quam Zambri et Madianitidi scorto, quam denique est illud quod in puniendo adulterio Lex decernit. Nihil enim terribilius dici aut excogitari potest | igni inextinguibili, tenebris exterioribus, uerme immortali, perenni fletu, nunquam quieturo dentium stridore | poenis-que illis, quarum grauitas neque intermittenda | neque eleuanda | neque seculis ullis unquam speratur finienda. Quorsum igitur illa mortiferę cupidinis fomenta? amatorias missitare tabellas, delinificis blandiri [p. 534] uerbis, nutu nictu sibilis allicere, comere caput, uestimenta componere, fores obsidere aliorum, ludis interesse, choreis cantibus sonis iocis diem consumere, modis omnibus effoeminari ac mollescere? Quorsum etiam tot ornandi corporis instrumenta: speculum, pecten, uolsellę, calamistrum, discernicula, bullę, crepitula, segmenta, inaures, monilia, armillę, anuli, reticulę, uittę, margaritę, lapilli, quę enumerare nedum ęstimare difficile est? Quorsum postremo ad fucandam faciem purpurissum et cerussa? ad erugandam atque emaculandam alia quędam smegmata mangonum-que linitiones? Quid hoc est | nisi propriam pudiciciam prostituere | et uim inferre alienę? et nullum omnino obscoenitatibus modum imponere? Mittite ista quęso, qui tam insipienter excidistis, et ad mentem reuersi tandem aliquando cogitate, an tanti sit breuis ac momentanea corporis uoluptas, ut propter illam uel bonum infinitum castitati propositum contemni debeat | uel infinitum malum impudicicię paratum non timeri? Cogitate inquam quę secutura sunt, ut his quę instant libentius abstineatis. Haud facile [p. 97r] pręsentibus delinitur, qui quotidie pensitat futura.

De triplici elemosinarvm genere. Caput XII

Satis ista de castitate ac pudicicia | nunc magis proximam charitati uirtutem explicabimus, erga egenos liberalitatem. Domini nostri, cuius omnia sunt, [p. 535] pręceptum est: Mat. 5 ‘Qui petit a te, da ei, et uolenti mutuari abs te ne auertaris’. Aliorum inopię tua succurrat opulentia, ut obedias Deo. Et licet iuxta alium euangelistam dictum sit: Luc. 6 ‘Omni petenti te tribue’, non iuberis tribuere omnia sed omnibus. Rem male petenti, da consilium ne petat. iuste petenti pauperi | da quod petit si potes; si id non potes, da excusationem | et uerbis consolare miserum, si nequeas auxilio. Atque ita omni petenti dabis aliquid, cum dederis, quod et te dare deceat | et illum accipere. Eadem ratio erit mutui pręstandi. Neque enim mutuandus est gladius irato | neque clauis furi | neque equus latroni | neque nauis piratę | neque pecunia aleatori | neque musicum instrumentum impudico amatori. Mutuum ergo da non ei, qui animo male aliquid agendi poscit, sed qui petit, quod et sibi prosit | et nemini noceat. Quod si nec a male postulantibus auerti uolueris, admone ut a malis resipiscant | et ad bonum conuertantur. et hoc quidem magnum mutuum erit, si te hortante corrigentur. Luc. 6 ‘Mutuum inquit date nihil inde sperantes; et erit merces uestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. Estote ergo misericordes, sicut et Pater uester misericors est.’ Mutuum istud elemosina est, quę non ab eo restituitur qui accipit, sed qui pręcepit. qui dat pro modicis magna, pro temporalibus sempiterna | et eos regni cęlestis facit hęredes, qui sui terreni patrimonii partem impendunt pauperibus. Qui enim miseretur pauperis, foenerat Deo. Sed etiam qui miserendo mutuum dat | nec aliquid pręterquam quod mutuatum est exigit, miserationis quidem suę capiet mercedem, maiorem tamen ille, qui nihil ab homine repetit, ut a Deo recipiat, quod ab ipso promissum esse non ignorat. Sed antequam elemosinarum rationem atque meritum demonstremus, docebimus | elemosinam aliam fructuosam esse, aliam inutilem, aliam uero reprobam et execrandam. Fructuosa est de qua loquimur | quam-que tractare instituimus, quę uere elemosina dicitur, a miserando trahens uocabulum, ut uere non simulate [p. 536] miserantium sit | nec uertentium in uitium uirtutem, ueluti ex his quę dicentur, facile patebit. Illa autem inutilis est elemosina, qua non Dei sed hominum gloria quęritur, quę scilicet non in occulto conscientię fit, ut ei placeat qui uidet in occulto, sed in publicum profertur, ut uulgi potius captet plausum | ac fauorem sibi conciliet spectatorum. Ait autem Dominus: Mat. 6 ‘Attendite ne iustitiam uestram faciatis coram hominibus, ut uideamini ab eis. alioquin mercedem non habebitis apud Patrem uestrum qui in cęlis est.’ Pulchre additum est: ‘ut uideamini ab eis.’ Quo docemur | non hominum conspectum fugiendum esse, sed laudis humanę appetitum | Quem qui sequitur, cum multa donauerit, quid aliud pro rebus dilargitis recipiet | nisi uanę commendationis uerba, quibus aures demulceat et animo nihil conferat commodi? Quin immo illi etiam qui laudant, si causam largitatis nossent, uituperarent | ut inanis glorię auidum, et non ut pietatis in egenos cultorem. ‘Cum ergo facis elemosinam noli inquit tuba canere ante te, sicut hypocrite faciunt in synagogis et uicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico uobis [p. 97v] receperunt mercedem suam. te autem faciente elemosinam | nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit elemosina tua in abscondito | et Pater tuus qui uidet in abscondito, reddet tibi.’ Dextera ad uirtutem refertur, ad uitium sinistra. Non ergo se misceat uitiosa laudis appetitio rectę syncerę-que elemosinarum operationi. Quod cum caueris, uideant in te homines, unde Deum laudent, unde uirtutis exercendę exemplum trahant. aut si illi non uiderint, satis tibi sit | elemosinam tuam neque angelos latuisse qui tibi congratulabuntur, neque Deum qui relaturus est pręmium. (!) Sed neque illorum utilis aut accepta erit apud Deum elemosina, qui cum peccata non deserant, ea redemptum iri se existimant. quasi uero porrecta stipe corrumpi possit Deus, ut scelera non puniat. Quamobrem autem alia imperaret | si ad salutem sola elemosina sufficeret? Dani. 4 ‘Peccata tua elemosinis redime | et iniquitates tuas miserationibus pauperum.’ hoc [p. 537] poenitentiam agere uolenti dicitur, non in flagitiis obdurato. Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum. Sed ut aqua extinguat ignem, non addas ligna, non suffles prunas oportet. alioquin crescente incendio consumetur humor uictus maioris flammę calore. Ita nisi peccare cessaueris, elemosinis redimi non poteris. Elemosina benignitatis est uirtus. uirtutis autem nomine indigna esset, si uitiis faueret, si licentiam peccandi pręstaret. Porro quia uirtus est, non delinquentes adiuuat, sed poenitentes emundat. In Ecclesiastico est scriptum: 34 ‘Dona iniquorum non probat Altissimus’. Ipse etiam Dominus in Amos propheta obstinatis et in crimine perseuerantibus ait: Amos 5 ‘Holocautomata et munera uestra non suscipiam; et uota pinguium uestrorum non respiciam.’ Nemo igitur impune se peccare existimet, quia multa largitur pauperi. Primum esse debet | Deum non offendere, secundum hominis inopię subuenire. Quod si etiam istud ut obediamus Deo facimus, cur in cęteris parere recusamus? in uno fideles, in aliis infidi? ille in Euangelio clamat: ‘Poenitentiam agite, et appropinquabit regnum cęlorum.’ et tu tibi appropinquaturum speras non agendo poenitentiam, sed porrigendo elemosinam? Dimitte iam tandem errorem istum, ne tibi magis quam aliis credens pereas . et Iacobi apostoli sententię adhęrere incipe dicentis: I ‘Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem hęc est: uisitare pupillos et uiduas in tribulationibus eorum.’ Ac ne mutila esset et imperfecta definitio, adiunxit: ‘et immaculatum se custodire ab hoc seculo.’ Sit igitur liberalitati iuncta iustitia, ut religio munda apud Deum et immaculata sit. Elemosina mala Reproba uero et execrabilis est elemosina, quę ideo fit, ut uel aliquid callide extorqueas | uel aliquem seducas | et quasi piscator hamum sub esca latentem porrigas. Auaritię ista liberalitas est et fraudis, non miserationis et beneficentię. Simon magus Hac Simon magus Spiritus Sancti donum emere uoluit, et non quam petebat gratiam, sed quam nolebat maledictionem recepit. Talem elemosinam captator senibus iamiam morituris impartit, [p. 538] dum hęres subscribi affectat. Talem corruptor simplici mulierculę largitur, ut ipsam suę libidini consentire compellat. Quicquid autem mali finem habet, malum sit necesse est. Nunc ad id quod proposuimus, nostra redeat oratio, ut de uerę elemosinę ratione atque fructu disseramus.

Qvibvs danda est elemosina. Caput XIII

Omne beneficium quod necessitatem patienti misericorditer impenditur, elemosina est. Paupertate grauatos cibo, potu, tegumentis, tecto iuua. his [p. 98r] enim pręcipue indiget paupertas. 15 In Deuteronomio scriptum est: ‘Non obdurabis cor tuum | nec contrahes manum, sed aperies eam pauperi.’ 58 Et in Esaia: ‘Frange esurienti panem tuum | et egenos uagos-que induc in domum tuam. cum uideris nudum, operi eum | et carnem tuam ne despexeris.’ et in Euangelio: Mat. 19 ‘Si uis esse perfectus uende omnia quę habes | et da pauperibus et sequere me!’ Et qui habet duas tunicas, det alteram non habenti. Luc. 14 Illos-que ad coenam Dominus pręcipit inuitandos, quibus deest referendę gratię copia. ut non ab iis remunerationem, sed a Deo expectes. Parum uel nihil facit lucri qui tribuit diuiti. et licet multo plura receperit quam dederit, nihil tamen ad illud, quod a Domino tribuendum speratur. Luc. 19 Ideo et Zacheus dimidium bonorum suorum pauperibus obtulit non diuitibus. et salus domui suę facta est | Christo hospitium eius ingresso. In eos [p. 539] tamen qui relictis contemptis-que omnibus Christum sequuntur, magis beneficos nos esse oportet. ut cum Dei seruis nos commodauerimus, melius de Deo mereamur. exemplo Apostoli | qui ait: Ad Ro. 15 ‘Nunc proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis.’ Iccirco alibi hortatur dicens: Ad Gal. 6 ‘Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.’ De quibus ipse Dominus ait: Mat. 25 ‘Quod uni ex his minimis, qui in me credunt fecistis, mihi fecistis.’ secunda 16 His ęra conferri siue res quibus indigent iubet Apostolus, ita ad Corinthios scribens: ‘De collectis autem, quę fiunt in sanctos sicut ordinaui in ecclesiis Galatię, ita et uos facite per unam sabbati. ’ Hos autem non solum rebus iuuandos esse, uerum etiam honore prosequendos docet cum ait: Ad Tim. prima 5 ‘Qui bene pręsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in uerbo et doctrina. dicit enim Scriptura: Non alligabis os boui trituranti. et dignus est operarius mercede sua.’ Propterea rursum ipsis Corinthiis confidenter loquitur: prima 9 ‘Si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum est si carnalia uestra metamus?’ et ad Discipulos a Saluatore dicitur: ‘Qui uos recipit, me recipit | ’ quod non modo de religione quam prędicarunt intelligendum reor, uerum etiam de uitę sustentamentis, quibus indigebant. De his igitur pręcipua cura tibi sit. ut cum erga uitę pręceptorem liberalis munificus-que fueris, multorum saluti consulas, qui eius doctrina et institutis erudiuntur ac proficiunt. Reg. tertio 18 An Abdię Achabi regis dispensatori etiam cum capitis sui periculo non fuit graue | centum ex prophetis, quos Iezabel impiissima persequebatur, neci subtrahere, in speluncis abscondere, cum-que fames esset, suis impensis pascere | et tibi molestum erit, si uni sancto aut alteri necessaria obtuleris? quę non illis oblata, sed sibi computat ipse qui facit sanctos, et pro elemosinis tam modicis ęterna se repensurum bona pollicetur? Cęterum etiam ecclesiis conferenda beneficia sunt. ut qui altari seruiunt, his utantur. Siquid superfuerit, aliis dispensent | aut in ędificiis Deo dicandis impendant. sic fecit Dauid, sic Salomon, [p. 540] sic Esdras sacerdos. Parali. 29 Pręterea quoties ciuitas annonę caritate laborat | aliaue rerum molestia affligitur, plebi succurrendum esse a potentioribus docent | Ioseph Aegyptiis distribuens frumenta, Ezechias et Iosias offerentes pro regno, pro sanctuario, pro Iuda tauros, arietes, oues, hircos, ut eis quibus pręerant miserando, ipsi a suo pręside Deo misericordiam consequerentur. Docuit hoc et Saluator noster | hominum multitudinem pascens in deserto, nolens dimittere ieiunos, ne deficiant in uia. Et certe non humanus sed ferinus est, qui multos perire patitur, cum multos potest sua ope liberare. In peregrinos etiam seruanda est humanitas | et cum enim mortalium una origo sit, unus Autor et Dominus omnium, nemo nobis extraneus habeatur, nemo alienus. Abraham. Loth In suscipiendis ergo peregrinis imitemur patris Abrahę atque Loth liberalitatem, qui sedentes in foribus ciuitatis aduenas ut ad se diuerterent rogabant. et qui tam benigne homines acceptauerant | [p. 98v] digni fuere hospites fieri angelorum. Imitemur Iob, qui calamitatem suam hospitalitatis ante actę recordatione consolabatur dicens: Iob 31 ‘Foris non mansit peregrinus, ostium meum uiatori patuit.’ Sunamit Imitemur Sunamitidem illam magnam, quę coenaculum fecerat, ut quoties Heliseus propheta Sunam transiret, inuitatus in eo susciperetur. Ob hoc cum uirum senem haberet | et ipsa esset sterilis, orante Heliseo | meruit esse masculę prolis mater. et cum defunctum filium lugeret, uitę restitutum recipere atque consolari. Marta Imitemur Marthę solicitudinem, quę digna fuit hospitio suscipere Christum. Discipuli. Luc. 14 Imitemur postremo duos illos de Euangelio, qui Christum sub peregrini specie latentem | pertransire-que uolentem ad suum diuertere hospitium coegerunt. Longe quidem illis dissimiles, qui ita submisse lente-que inuitant, ut appareat | optare se ne ueniant quos inuitarint. uelle-que uideri, sed non etiam esse hospitales. Hi uero qui peregrinum, ut apud ipsos maneret, coegisse dicuntur, cognoscere meruerunt Iesum | et caligine oculorum ac mentis detersa resurrectionem eius lęti uidere, quem lugebant crucifixum. Ad hęc in Exodo est pręceptum: [p. 541] 22. ‘Aduenam non contristabis | neque affliges eum.’ et in Leuitico: 19. ‘Si habitauerit inquit aduena in terra uestra | et moratus fuerit inter uos, non exprobreris ei | sed sit inter uos quasi indigena, et diligetis eum quasi uosmetipsos.’ et in Deuteronomio: 14. ‘Peregrino qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut uende ei.’ Vende si illi superest pecunia, si deest da. Grandis inhumanitas est | uitę necessaria quęrenti nolle saltem uendere. Cauenda uehementer cordis ista duritia est, ne nobis obiici possit, quod pręter alia Hierosolymę mox ui hostili euertendę per prophetam Ezechielem exprobratur: 22. ‘Aduenam calumniati sunt in medio tui, pupillum et uiduam contristauerunt apud te.’ Quod scelus profecto nisi maximum foret, inter causas tanti excidii non poneretur. Pręterea morbo aliquo affectis opitulari | et ęgrotantibus assidere | elemosinę genus est. de quo in Leuitico dicitur: Leui. 25 ‘Si attenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu, et susceperis eum quasi aduenam et peregrinum, et uixerit tecum | ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti.’ et in Ecclesiastico: ‘Non te pigeat uisitare infirmum’. Non piguit illam quę mundi Dominum erat paritura, montana ascendere, cognatam adire, ęgrotanti assidere, quę grauida Ioanne Baptista tedia iam uicini partus patiebatur. Quod si Dei mater hominis matri infirmę ministrauit, nec te pudeat inferiores tua non solum ope, sed etiam pręsentia consolari. Captiuos quoque et in uinculis coniectos redimere, debitoribus ęs alienum condonare, iniuste oppressos tueri ac defendere pii atque liberalis hominis officium est. Esa. 58 Hoc per Esaiam pręcipit Dominus cum ait: ‘Subuenite oppresso, indicate pupillo, defendite uiduam.’ et alibi per eundem prophetam: 18 ‘Dissolue colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus disrumpe.’ In Ezechiele etiam iustus appellatur, qui pignus debitori reddiderit | et pauperculum non contristauerit. Vt autem eorum [p. 542] qui carceri mancipati sunt, angustiam miserearis Apostolus hortatur dicens: Ad Hebre. 13 ‘Mementote uinctorum tanquam simul uincti, et laborantium tanquam et ipsi in corpore morantes.’ Nam si omnes in Christo unum corpus sumus, debemus male affectis condolere | ut membris corporis nostri, et saluti eorum consulere non minus accurate quam nostrę consultum uellemus, si idem mali pati contigisset. Tunc enim siqua calamitate ipse oppressus fueris, siqua uiolentia uexatus, non te pudebit opem implorare, quam alias pręstitisti. Da modo operam, ut cum beato Iob dicere possis: 29 ‘Oculus fui cęco et pes claudo | pater eram pauperum, et causam quam nesciebam | diligentissime inuestigabam. conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam predam.’ Postremo aliorum tristitiam consolatione releuare, mortuos qui non habent unde funerentur, tua impensa efferre ac sepelire | ad eandem pertinet uirtutem. Qua pręditus Tobias, cum in Assyria captiuus teneretur, in eos qui secum capti erant, benignitatem exercuit, uerbis consolando, rebus iuuando | et eos qui diem suum obiissent, mandando sepulturę. Dum-que aliorum angustias miseratur, suas non sentiebat. Hęc de illis quibus adesse debemus opera atque pecunia | nunc quantum erit largiendum inopi | et pro quibus elemosinę faciendę breuiter expediemus.

[Page 543]

Qvantvm pavperi sit largiendvm. Caput XIV

Tantum tribuendum quantum pauperis indigentia postulat. Tantum uestium da ne algeat, ne nudus incedat. Tantum cibi ac potus imparti ne fame siti-que laboret. Non beneficium est plura donare, sed nequitię irritamentum. Vestis delicatior excitat arrogantiam. Victus abundantior nutrit luxuriam. Prospiciendum erit igitur ne copiosius tribuas | quam ad parsimoniam accipientis credideris esse satis. ne forte dum iuuare cupis noceas. Medicorum industriam imitare: non porrigunt ęgroto quantum ipse expetit, sed quantum saluti eius recuperandę confert | quod-que profuturum censent impendunt, non quod noxium ęger poposcerit. Ita et tu quantum hominis egestas requirit | et quod honestę sustentationi sufficit uel non petenti prębe. Quicquid ultra necessitatem est, quicquid obesse poterit, ne prębeas etiam si flagitarit. Quod si tibi grandis rerum suppetit copia, da multa sed multis. Nam si uni dederis, licet ille acceptis non male utatur, tu tamen unum diligere uideberis, alios odisse. Christus autem non pro uno mortuus est, sed pro omnibus. Eius munificentię eris emulator, cum plurimis benefeceris. Late patens uirtus est charitas | non est contenta unius angustiis in quem beneficia conferat, sed erga omnes effundi gestit, cum omnes ęque diligat. Quanquam illos magis respicit, quos magis miserabiles inopiosos-que uidet. Veruntamen si tibi quoque non ita ampla est res familiaris, tantum indigentibus eroga quantum uictui tuo superesse poterit, ne et ipse egere incipias. Ita enim Apostolus Corinthiis consulens ait: secunda. 8. ‘Si uoluntas prompta [p. 544] est secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet. Non enim ut aliis sit remissio, uobis autem tribulatio, sed ex ęqualitate in pręsenti tempore uestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia uestrę inopię sit supplementum.’ Quęnam est ista pauperis abundantia? nisi quam pro beneficiis inopi collatis retribuit Christus dicens: Mat. 15 ‘Venite benedicti Patris mei, possidete regnum uobis a constitutione mundi paratum. Esuriui enim et dedistis mihi manducare. sitiui et dedistis mihi potum’, et alia quę sequuntur. Vnde idem alibi ait: Luc. 16. ‘Facite uobis amicos de iniquo mammona, qui recipiant uos in ęterna tabernacula’. Nisi ergo dederis, talia non recipies. Si de tuis diuitiis non feceris tibi amicos, quis erit qui te de terra tollere | et in cęlesti collocare dignabitur domo? Ab omnibus destitutus gutta aquę indigere incipies cum diuite purpurato, qui micas panis Lazaro mendicanti dare noluit. Lazari inopiam non est miseratus in sua copia diues, nec Lazarus iam in sinu Abrahę beatus et felix [p. 99v] diuitis in igne ardentis miserię permissus est subuenire. Atque ita auari diuitię in ęternam uertuntur inopiam. diuitię uero pauperibus Christi dilargitę perennibus regni cęlestis bonis compensantur. Quod si opulentior es quam necesse sit | et luxurię deditus cuncta in tuos usus consumis, iniquus dispensator es. Pauperum est enim non tuum, quicquid modeste frugaliter-que uiuenti superesse potuit. Aliena usurpas, quoties tibi plus quam oportet indulges. Non es dominus omnium quę habes | quicquid supra necessitatem possides, eius tibi dispensatio credita est non abusus. Si bene dispensaueris audies a Domino: Mat. 25 ‘Quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam | intra in gaudium Domini tui.’ Sin uero talentum tibi ad negociandum traditum in terra defoderis | nihil aliis impartiens, sed totum tibi uendicans, nihil te lucri fecisse argueris. atque ideo pro ignauię crimine, pro interioribus tenebris, quibus obnubilatus animus futura non prospexit, tenebras patieris exteriores. ibi erit pro lętitia fletus, [p. 545] pro crapula et ingluuie dentium stridor. nunquam inde exies de diuitiis istis exiturus citius quam putas. Quod si perituris conferre semper duratura soleres, melius tecum actum duceres carere opibus | et esuriendo panem ostiatim quęrere | quam illis affluere in immensum, illis tota ętate iocunde perfrui | et in pauperum usus quantum debes non contulisse. Iudicium enim illi sine misericordia fiet, qui non fecerit misericordiam. Superest ut uideamus, pro quibus facienda erit elemosina, ut postea paulo plenius quam dictum est | elemosinarum quęstum commoda-que consyderemus.

Pro qvibvs facienda est elemosina. Caput XV

Pro filiis offerebat holocausta Iob dicens: Iob I ‘Ne forte peccauerint in cordibus suis.’ Exemplo nobis est, ut pro iis qui grauiter lapsi sunt, non solum precemur, sed etiam elemosinas offeramus. Offerenda erit elemosina et pro illis, qui in aliquo uitę discrimine constituti erunt ut liberentur. et postquam liberati fuerint, ut pro beneficio a Domino collato gratia referatur. qui illud quod pauperi impenditur, fatetur impensum sibi. Reg. primo 7 Samuele sacerdote holocausta offerente Israhelitę parua manu ingentes Palestinorum copias fuderunt. Territi enim hostes tonitru et fragore de cęlo misso [p. 546] terga uerterunt. Non est autem acceptior Domino holocausti oblatio quam elemosinarum pia largitio. ipso dicente: ‘Misericordiam uolo et non sacrificium.’ Numeri 31 Alias uero idem Hebrei cum duce Phinee superassent Madianitas, Domino per Moysen iubente | predę totius quinquagesimam soluerunt sacerdoti ac Leuitis. et quia nemo ex eis desyderatus fuit illo pręlio, aurum Domino consecrarunt, cuius benignitate et a periculo seruati fuerant | et uictoria donati. Qui ergo in proximos misericordes extiterint, in hostem uictores erunt | et Deo protegente terrę maris-que discrimina tuti pertransibunt. Pro ęgrotantium quoque sanitate | ac pro delictis mortuorum elemosinarum liberalitas utilis habetur. Act. 9 Quod si Tabitam Petrus et Drusianam Ioannes de morte ad uitam reuocarunt, pauperum precibus permoti, quorum inopiam illę sua ope sustentauerant , quanto facilius creditu est | eos de ęgritudine ad sanitatem esse reuocandos, si eis expedierit, qui eadem beneficentia in egenos usi fuerint? Aut si non sanabuntur, meliorem mercedem relaturos a Domino quam ipsam corporum sanitatem? Porro pro defunctis elemosinas facere | ex consuetudine religionis christianę est. Mach. secundo 12 In Veteri autem instrumento hoc ipsum astruitur ex autoritate Iudę Machabei principis uiri ac multa in Deum pietate insignis. Ille enim collatione facta duodecim milia drachmarum argenti misisse Hierosolymam dicitur pro [p. 100r] delictis eorum qui in pręlio ceciderant offerenda. Et, ‘sancta inquit ac salubris est cogitatio | pro defunctis orare, ut a peccatis soluantur.’ Nunc quanta uis atque potestas elemosinę sit memoremus, non nostra pręsumptione usi, sed autoritate instructi diuina. nequis aliter sentientium cauillationi locus sit. Quis enim fidelium tam temerarius est, ut Scripturarum sententiam audeat impugnare?

[Page 547]

De elemosinę vtilitate. Caput XVI

Legimus in Prouerbiis diuina humana-que sapientia insigniti Salomonis: Prouerb. 21 ‘Munus absconditum extinguet iras, et donum in sinu indignationem maximam.’ Reprimitur igitur Dei uindicta in peccatores, quoties misericordia exercetur in pauperes. In libris itidem diuinis audimus Raphaelem angelum Tobię dicentem: Tob. 12 ‘Bona est oratio cum ieiunio et elemosina | magis quam thesauros auri recondere; quoniam elemosina a morte liberat, et ipsa est quę purgat peccata, et facit inuenire uitam ęternam.’ Times ne si dederis, ipse egeas? Sed dare elemosinam magis prodest | quam thesauros recondere. Times mori? sed elemosina a morte liberat. Times damnari? sed elemosina peccata purgat et uitam lucratur ęternam. Tot terribilium rerum metu hominem eximit elemosina | et ad summam prouehit beatitudinem | tu tamen auarus cumulandis non distribuendis opibus inhias | ueluti de promisso dubius, de pollicitatione incertus. cum multis aliis in locis Veritatis ipse sermo eadem asseueret et astruat. Iam primum hominis in egenos benefici rem non minui sed augeri Salomon testatur in Prouerbiis dicens: 19 ‘Foenerat Domino qui miseretur pauperis.’ Foenus est autem pecunię commodate foetus, quod et Gręci a pariendo tocos uocant. Igitur sicut danistę supra sortem usuras exigunt, ita elemosinarum largitor | multo plus relaturus est a Domino | quam quod ipse pauperibus erogat. Idem Salomon alibi ait: Prouer. 11 ‘Alii diuidunt propria et ditiores fiunt’. Iob Ditior factus est Iob post erumnam: duplicia recepit omnium, quę inuitus amiserat, quia partem eorum uolens distribuerat [p. 548] egenis. Sareptana Vidua Sareptana non partem sed totum quod habuit olei atque farinę protulit in medium, ut prophetam pasceret, ipsa cum unico filio fame peritura, si elemosina non plus meteret quam seminaret. Porro tantum hac liberalitate profecit, ut non deficeret ei oleum in lecytho nec in hydria farina, donec pluuiam Dominus daret super terram. Fiduciam habuit in Domino, et spe non est frustrata. Parum dedit et recepit multum | et cum etiam diuites penuriam paterentur, torrentibus ipsis ob pluuię defectum siccatis, illa pauper Dei beneficio uictu necessario abundauit. Hoc quoque pollicetur Salomon in Prouerbiis dicens: 3 ‘Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da pauperibus; et implebuntur horrea tua saturitate, et uino torcularia redundabunt.’ Tale aliquid et in Euangelio inuenies. Mat. XIIII. Mat. 15 Quid enim nisi multiplicato redituram in sinum porrigentis elemosinam innuunt | quinque panes illi | et duo pisciculi multitudini esurientium appositi | et post hęc duodecim cophini collecti reliquiarum? et iterum septem sportę plenę asportatę pro septem panibus et paucis pisciculis? Quis ergo tam timidus est, ut his exemplis non excitetur ad liberalitatem | nec iam metuat ob hoc rei familiari detrimentum fore, si elemosinas dederit. cum pręsertim Veritas dicat: Luc. 6 ‘Date et dabitur uobis: mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum uestrum.’ Nemo tamen hac sancta largitate utatur spe pecunię augendę. Auari hoc foret, et terrena non cęlestia concupiscentis. quę non modo non concupiscere, uerum etiam propter Christum debemus contemnere. ut illas acquiramus diuitias, quas nec tinea corrumpere | nec fur possit auferre. Pro quibus adipiscendis plerique certe spontaneam subeunt [p. 100v] paupertatem. ut ostendant | nolle se omnino possidere opes perituras, sed illas quę perire nequeunt, in thesauris reconditas [p. 549] ęternitatis. His autem fruituros pauperum sustentatores nemo negare poterit, nisi qui Scripturarum repugnare uoluerit ueritati, malens damnari cum infidelibus | quam cum fidelibus saluari. Vt igitur cęlestes ęternas-que opes capiamus, primo ueritatis cognitione opus est | ueri-que confessione, deinde ut delicta nostra expientur, et qui prius peccatis grauabamur, bonis actionibus proficiamus. Hęc autem omnia pręstare poterit fidelis ac syncerę mentis elemosina. act. 10 Cornelius Cornelio centurioni ab angelo de cęlo in terras lapso est dictum: ‘Orationes tuę et elemosinę tuę ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.’ Itaque cum gentilis esset, elemosinis meruit a Petro apostolo discere Christum | et fidei baptismo purificari, ut in Christo renatus cum Christo resurgeret in gloria. Nabuchodonosor Nabuchodonosor quoque rex gentilis erat, quando Deo se uoluit ęquare fragilitatis humanę oblitus. Cum-que ob hoc prędiceretur, quod regno eiectus cum bestiis esset uicturus, elemosinis tamen mutari posse Dei iudicium intellexit. Daniele dicente: ‘Peccata tua elemosinis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum | forsan ignoscet tibi Deus.’ Quod si etiam gentilium in pauperes pietatem Deus respicit, quanto magis credentium atque fidelium? Audi Scripturam dicentem: Eccl. 29 ‘Conclude elemosinam in corde pauperis et hęc pro te exorabit ab omni malo.’ unde et in psalmo dicitur: ps. 40 ‘Beatus qui intelligit super egenum et pauperem; in die malo liberabit eum Dominus;’ quando uidelicet dicturus est: ‘Esuriui et dedistis mihi manducare.’ Audi et aliam Scripturę sententiam: Eccl. 3 ‘Ignem ardentem extinguit aqua et elemosina resistit peccatis.’ et in Euangelio: ‘Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt uobis.’ Iuxta superiorem sententiam elemosina resistit peccatis ne illa committamus. iuxta sequentem, ab iis quę iam commisimus, facit ut emundemur. Reliquum est ut a pręteritis expiatos | et a secuturis custoditos Deo nos offerat pro innocentia suscipiendos, pro iustitia pręmiandos. Hoc ita futurum psalmista testatur, dum de beato uiro ait: ps. cii. ‘Dispersit dedit pauperibus | iustitia eius manet in [p. 550] seculum seculi | cornu eius exaltabitur in gloria’; ut intelligamus per charitatis beneficentię-que opera ad ęternam beatitudinem perueniri , et illos qui in his uersati fuerint, a Christo audituros: ‘Venite benedicti Patris mei, percipite regnum a constitutione mundi uobis paratum.’ Regni itaque cęlestis hęredes erunt, qui rerum suarum terrenarum ipsos pauperes fecerint participes. Ab hac sane pietatis uirtute nec ipsi pauperes excusantur. Non habes quam alteri porrigas stipem | da si habes aquę frigidę poculum, et non perdes mercedem tuam. Duo minuta ęra inopis uiduę in gazophylacio oblata diuitum pręferuntur donariis. Non pensat Dominus quantum das, sed de quanto et quam libenter. Ille plus offert, cui minus quod offerat restat. Illius magis accepta sunt dona, a quo magis prompto exhibentur animo. Hinc est pręceptum illud Salomonis: Prouerb. 3 ‘Ne dicas amico tuo: Vade et reuertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare’. Ad Cor. secunda 9 Ac ne id tanquam inuitus facias, admonet Apostolus | non tristem sed hilarem datorem a Domino diligi. Qui enim libenter dat diligit; ideo et ipse diligitur. Quod si nihil penitus habes quod inopi largiaris ita miserię eius condolescas, ut daturus esses si haberes. et pro beneficio computabitur pietas miserantis | multum-que proderit offerre uoluntate, quicquid non poteris opere. Consummata uero ac perfecta elemosina est, ut cuncta simul distribuantur, ne semper in erogando occupetur [p. 101r] animus | potius-que attendat ut illum imitetur, qui cum diues esset, factus est pauper, ut nos diuites faceret in regno suo cęlesti, cum terrena contempserimus. Ipse in Euangelio ait: Mat. 19 ‘Si uis perfectus esse, uade et uende omnia quę habes | et da pauperibus, et habebis thesaurum in cęlo, et ueni sequere me.’ Eis etiam qui ita secuti sunt ipsum respondit: ‘Omnis qui reliquerit domum uel fratres, uel sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros [p. 551] propter nomen meum, centuplum accipiet | et uitam ęternam possidebit’. Itaque magis grata est Deo seruorum suorum uoluntaria paupertas | quam diuitum seculi quotidiana munera.

De vitio avaritiae. Caput XVII

Sed quid de illorum cupiditate dicemus, qui cumulandis opibus nunquam satiantur | atque in tantum tenaces sunt, ut nihil pauperi porrigant? et quibus magis curę est | pecuniam quę sibi superat nulli usui recondere | quam egestati impartire alienę? Quam male cum illis agitur | nosse operęprecium erit, nequis opulentię eorum inuidendo | mores imitari decernat | perdat-que Dei gratiam, cum diuitias acquisierit. Non est enim amator Dei, quem non miseret pauperis. dicente Ioanne apostolo: prima epistula 3 ‘Qui habuerit substantiam huius mundi, et uiderit fratrem suum necesse habere, et clauserit uiscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?’ Inter scelera quibus Sodoma interiit, obiicitur, quod manum egeno et pauperi non porrigebant. Frustra itaque illi misericordiam a Deo sperant, qui misericordiam proximis non exhibent. Nec in aduersis eorum exauditur deprecatio, qui miserorum precibus non mouentur. Ait [p. 552] enim Scriptura: Prouerb. 21 ‘Qui obturat aures suas ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur’. Minus est tamen sua non tribuere | aliena quoque iniuste rapere cogit auaritia | et ne a pauperum quidem fortunis impias continere manus, nullo satiabilis congestu, nulla copia contenta, immo eo cupidior, quo plura rapuerit. Vnde de illis quibus ea dominatur est dictum: Prouerbio 11 ‘Rapiunt non sua, et semper in egestate sunt’. Semper quippe restat, quod sibi uendicare affectent. Eiuscemodi iniustitiam damnat Dominus in Esaia dicens: ‘Vę qui prędaris, nonne et ipse prędaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? cum consummaueris deprędationem deprędaberis, cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.’ Potestates Ad eos maxime ista spectat comminatio, qui in potestatibus uersantur | et pastoris adepti officium gregem sibi commissum detondere non cessant. Si iumentum stercus fecerit, si extra ędis loturam quis effuderit, si cum altero parum quid altercatus fuerit, mulctatur pecunia, quasi qui maiestatem lęserit. denique mille causę habentur despoliandi inopem, nulla miserendi. Et miramur si illorum qui sic agunt, non miseretur Deus? si liberis orbantur, si ab inimicis infestantur, si et ipsi a potentioribus despoliantur? quasi uero iustus Dominus iustitię suę oblitus tam iniquas actiones impune abire passurus sit, et non pro merito uindicaturus? Nunquid uanum est quod Salomon pręcepit dicens: Prouerb. 22 ‘Non facias uiolentiam pauperi | neque conteras egenum in porta, quia Dominus iudicabit causam eius.’ Sed enim tam fatua est cupiditas, ut ne flagellata quidem resipiscat. Aduersitatibus interdum affliguntur auari, et tamen mala quę sustinent, non solo uitio imputant sed fortunę. Itaque rerum amissione non emendantur, sed magis ad prędandum rapiendum-que accensi reparare amissa festinant, donec [p. 101v] ipsi uitam amittant | et ad inferos detrusi crimen suum tandem agnoscant. Siquis tamen aures audiendi habet audiat | et timere discat cum audierit | illud quod in Malachia est scriptum: 3 ‘Et accedam ad uos in iudicio, et ero testis uelox maleficis et adulteris [p. 553] et periuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, et humiliant uiduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.’ Audiat et illud quod in Amos propheta legitur: 5 ‘Pro eo quod diripiebatis pauperem, et prędam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ędificabitis, et non habitabitis in eis; uineas plantabitis amantissimas, et non bibetis uinum earum. quia cognoui scelera uestra, et fortia peccata uestra’. Igitur uel illa uobis o diuites quę inique comparastis eripientur | uel uos illis, et spes omnis male partę rei in contrarium uertetur. Intolerabilior tamen erit poena inferni | quam uitę pręsentis calamitas. Iudex Cęterum neque illorum inulta erit auaritia, qui dicundi iuris fungentes officio, pecunia donisue corrupti iniuste iudicant | et quęstum magis quam ęquitatem diligunt | eius-que causam potiorem habent qui plus dederit. His per prophetam dicitur: Esa. 5 ‘Vę qui iustificatis impium pro muneribus | et iustitiam iusti aufertis ab eo.’ Et in Iob est scriptum: Iob 15 ‘Ignis deuorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt.’ Illi quidem libenter munera accipiunt, quos cupiditas illicit , non quos necessitas constringit. Ioseph. Daniel Neque enim peccauit Ioseph a pharaone accipiens dona | neque Daniel a rege Babylonis. Vtrunque diuina prouidentia contigit, ut populus Israhel prius in Aegyptum confugiens principem suę gentis haberet a quo aleretur. deinde in Caldea captiuus, a quo protegeretur. Ideo isti nec honorem nec dona recusarunt, ut suis in necessitate succurrerent, non ut sibi opes aceruarent. Beatus est autem qui pręceptum Domini obseruat dicentis: Leui. 19 ‘Non consyderes personam pauperis, nec honores uultum potentis | iuste iudica proximo tuo.’ 2 Iniustus iudex est iuxta Iacobi apostoli sententiam, ‘Qui plus honoris defert diuiti superbo | quam pio pauperi et humili.’ Captator est profecto non amicus, qui tantum diuitibus blanditur, laudat ut stipem elliciat, honorat ut lucretur. Cui autem uerum diuitiis potius est, non dona sequitur sed iustitiam. Quam quoniam opibus [p. 554] pręfert, ipse a Domino honorabitur, dicente propheta: Esa. 33 ‘Qui excutit manus suas ab omni munere, iste in excelsis habitabit.’ Munerum ergo auidus et a recto auersus, non in excelsis, sed in ima habitabit inferni. Pręsbiter Hęc sors etiam illorum erit, qui se Dei seruitio ideo dedicant, ut mammonę, non ut Deo seruiant. Quibus ipse in Euangelio respondens ait: Io. 6 ‘Quęritis me non quia uidistis signa, sed quia manducastis de panibus et saturati estis.’ Ab his enim episcopatus quęritur, ut nummis arca impleatur, non ut bonum opus exerceatur. ut uenter epulis repletus luxuriet, non ut Christus in paupere pascatur. ut mens inanis glorię uento inflata superbiat, non ut humilitate deiecta Deo placeat. De istis prophetare iussus Ezechiel ait: 34 ‘Vę pastoribus Israhel, qui pascebant semetipsos. nonne greges a pastoribus pascuntur? Lac comedebatis et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis.’ Et quia magis pecunię quam animarum lucro inhiant, ‘quod infirmum inquit fuit non consolidastis, et quod ęgrotum non sanastis, quod confractum non alligastis, et quod abiectum non reduxistis, et quod perierat non quęsistis.’ Talium auaritiam et per os Malachię prophetę arguit dicens: Malachię 1 ‘Quis est in uobis qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito? non est mihi uoluntas in uobis dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu uestra’. Licet autem in Euangelio dicat: ‘Dignus est operarius mercede sua’. necessaria permittit, non superflua imperat. Si superfluis abundas dispensatio tibi credita est, ut aliorum inopiam iuues, non abusus concessus ut uoluptatibus perfruaris. Alienum [p. 102r] est, quicquid supra necessitatem est. de quo in Euangelio dicitur: Luc. 16 ‘Si in alieno fideles non fuistis, quod uestrum est, quis dabit uobis?’ Sacerdos Tibi o sacerdos promissum est regnum cęlorum, si modo tibi credita recte dispensaueris. sin uero quod professus es, implere neglexeris, nec tibi quod a [p. 555] Domino promissum erat dabitur, et dum temporalia bona sectaris, amittes ęterna. Domum enim orationis fecisti domum negociationis, uendendo columbas, hoc est Spiritus Sancti dona in quęstum conuertendo. cum Christus clamitet dicens: ‘Gratis accepistis, gratis date. ’ An ad Apostolum confugies dicentem: Ad Cor. prima 9 ‘Qui altario seruit, de altario uiuere debet?’ sed de altario uiuere tibi permittitur, non luxuriari. cum idem dicat: Ad Thi.(?) prima 6 ‘Habentes uictum et uestitum, his contenti simus.’ At tum cum multa possideas, plura concupiscis. nec tam tibi de salute plebis cura est | quam de exigendis pensionibus, de decimis oblationibus-que colligendis. Pro his in ecclesia declamas, pro his execrationum elogia ualuis ecclesię affigis, ad cętera mutus | et illis simillimus quibus dicitur: Matth. 23 ‘Vę uobis scribę et pharisei, qui decimatis mentam et anethum et cyminum, et reliquistis quę grauiora sunt Legis: indicium et misericordiam et fidem. hęc oportuit facere | et illa non omittere.’ Episcopus Scriba es igitur et phariseus, cum exigis pecuniam et non pręstas doctrinam, cum de quęstu suo cogitas | et eorum saluti qui tibi commissi sunt non consulis. Excolas culicem, quę leuissima sunt curę habens, et deglutis camellum, in uentrem negligentię demergens ea quę maximi momenti esse deberent. Mercenarius non pastor es | Vides lupum uenientem, et fugis. Perit ille adulterio, ille usuris, alius furto, alius odio, alius alio flagitio | et in tanto animarum periculo taces, obmutescis, hiscere non audes | et illos duntaxat perituros prędicas, qui decimas non soluerint, qui debitas ecclesię tuę pensiones in tempore non attulerint | et eidem legata interuerterint. perinde ac si non sit aliud peccati genus quod perdat homines, quam istud in quo opulentia tua patitur detrimentum. Cum tamen iis qui egestate premuntur, non solum quod debent, remitti debeat, sed etiam de rebus quas affatim collegisti, quantum opus est impendi. [p. 556] Hypocritę Detestabilis et illorum cupiditas, qui simulata sanctitate decipiunt | et uel pro ędificando sacello | uel pro peregrinationis uoto perficiendo | uel pro aliquo alio pietatis opere exequendo | ęra efflagitant, quasi non furti uel rapinę sit genus | mendacio aliquid ellicere | et in alium, quam in quem datum est usum conuertere. Hi tanto grauius puniendi erunt, quanto fallacius egerint. dicente Domino: Marc. 12 ‘Qui deuorant domos uiduarum sub obtentu prolixę orationis, hi accipient prolixius iudicium. ’ Negociator Execranda et negociatorum auaritia, qui nec foenore abstinent | nec merces adulterare timent. pondere quoque et mensuris fallunt, alia statera uendentes, alia ementes. neque eos poenitet aut pudet dolo ac fraudibus niti ut lucrentur. Aduersus istos iratus Dominus per Micheam prophetam uociferatur et ait: 6 ‘Adhuc ignis in domo impii, thesauri iniquitatis | et mensura minor irę plena. nunquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa?’ Denique minatur facturum se, ut congregatę tanto flagitio opes fiant hostibus in predam | et ipsi opum domini in captiuitatem. Horum etiam in Amos propheta dolos ac malignitatem detegit dicens: 8 ‘Audite hoc qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terrę dicentes: Quando transibit mensis, et uenundabimus merces, et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut minuamus mensuram | et augeamus siclum, [p. 102v] et supponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento egenos | et pauperes pro calciamentis | et quisquilias frumenti uendamus?’ Ac ne frustra talia obiecisse uideatur | iurat quod lugebunt | et dolore supplicii persoluent, quod cum delectatione lucri perpetrarunt.

[Page 557]

De vana divitvm spe. Caput XVIII

Nemo igitur diu se fruiturum male partis rebus confidat. sed quo plura inique congerit, eo miserabiliorem finem expectet. Gezi. Iudas Timeat poenam Gezi. timeat exitum Iudę. alter mendacio munus extorsit, et reuersus est leprosus. alter iustum uendidit pro argento, et laqueo uitam finiuit. Ille quoque quem purpura tegebat, quem quotidiana saginabant conuiuia, in inferno sepultus, in flammis ardens totus | frustra guttam aquę petiit qua linguam tantum refrigeraret. Diues ille alter, qui frugum hubertate lętatus dilatare cogitabat horrea | et in annos multos opulenter uiuere, statim audiuit: Luc. 12 ‘Stulte hac nocte animam tuam repetent a te | quę autem parasti, cuius erunt? Sic est inquit qui sibi thesaurizat, et non est in Deum diues.’ De isto in psalmis dicitur: ps. 51 ‘Videbunt iusti et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent: Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum, sed sperauit in multitudine diuitiarum suarum, et pręualuit in uanitate sua.’ Ideo Apostolus ad Timotheum: prima 6 ‘Diuitibus inquit huius seculi pręcipe | non sublime sapere | neque sperare in incerto diuitiarum, sed in Deo uiuo, qui pręstat nobis omnia abunde ad fruendum, bene agere, diuites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum.’ Qui uult ergo in Deum diues esse, non sibi thesaurizet, sed inopię aliorum. In Deum diues est, qui charitatis operibus abundat, non qui rebus opulentus incedit. Esurientes et sitientes iustitiam Dominus implet bonis, diuites autem auaros dimittit inanes. Quid prosunt auaro diuitię, si custos illarum [p. 558] est, non dominus? Prouerb. 17 Quid denique prosunt diuitię stulto, cum sapientiam emere non possit? Multę opes nunquam aut raro admodum queunt suiquam nisi scelere constare. Nam qui iuste acquirit et moderate expendit, nec diues erit nec pauper. Qui autem ingentes quęstus faciunt | supra-que modum locupletantur, et iniqui et auari sint necesse est. Quod si tam multa ab aliquo alio sibi relicta possident, hęredes iniqui sunt. et si his male utuntur, ipsi etiam mali sunt. Ex quo colligitur | multum diuitem | bonum esse non posse. Quę igitur amentia est | illa concupiscere, quę non nisi cum uirtutum detrimento queat acquiri? Prouerb. 15 ‘Melius est parum cum timore Domini | quam thesauri magni et insatiabiles.’ Hęc quidem sententia sapientissimi Salomonis est. cuius et illa ad Deum supplicatio: Prouerb. 30 ‘Nec diuitias nec paupertates dederis mihi, sed tantum uictui meo tribue necessaria’. Rex Quod autem reges omnium semper opulentissimi sunt, hoc ideo fit , quia regum opes non tam suę quam populi sunt. Eorum quippe impensis plebes tute degunt, ab hostium iniuria proteguntur, in rerum uite necessariarum copia conseruantur. Quemadmodum autem communi utilitati exposita esse debet principis opulentia, ita et priuatorum diuitię adiumento sint egestati alienę. Alioquin et ipsi diuites egebunt ac miseri erunt. Quid enim illo miserius, qui inops uirtutis est? qui cum diues sit meritis caret liberalitatis, quę beatos efficiunt. et auaritię uel luxurię grauatur uitiis, quę mergunt in profundum. Talium infelicitatem dolenter ingemiscit in Euangelio Dominus dicens: [p. 103r] Luc. 6 ‘Vę uobis diuites, qui habetis consolationem uestram.’ Consolantur enim, quoties quęstum faciunt uel cum quęsitis ad uoluptatem abutuntur. Hos etiam Iacobus apostolus lugubri uoce aggreditur et ait: Iacob. 5 ‘Agite nunc diuites plorate ululantes in miseriis uestris, quę aduenient uobis. diuitię uestrę putrefactę sunt, et uestimenta uestra a tineis comesta sunt. aurum et argentum uestrum ęruginauit, et ęrugo eorum in testimonium uobis erit, et manducabit carnes uestras sicut ignis. thesaurizastis [p. 559] uobis iram in nouissimis diebus. ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones uestras, quę fraudata est a uobis, clamat, et clamor eorum in aures Domini sabaoth introiuit. epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda uestra. in die occisionis adduxistis et occidistis iustum, et non restitit uobis.’ Talia consyderans uas electionis Paulus: ‘Radix inquit omnium malorum est cupiditas.’ Addamus his et alia, si forte diuinę sapientię ueritate sępius pulsati resipiscant. In psalmo dicitur: ps. 33 ‘Diuites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum | non minuentur omni bono.’ In Ecclesiaste Salomon ait: Eccle. 5 ‘Auarus non impletur pecunia, et qui amat diuitias, fructum non capiet ex eis.’ Leuius ac tolerabilius esset | fructum non capere, nisi sequeretur supplicium. dicente Ezechiele propheta: 7 ‘Argentum eorum et aurum eorum non ualebit liberare eos in die furoris Domini.’ In Apocalypsi angelo Laodicię ecclesię dicitur: 3 ‘Dicis diues sum et locupletatus, et nullius egeo; et nescis, quia tu es miser et miserabilis, et pauper et cęcus et nudus.’ Quis enim finis luxurię diuitum nisi quem eodem libro legimus: 18 ‘Quantum glorificauit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum.’ Quanto melius cum isto actum fuisset | nescisse diuitias, inopem mendicum-que uixisse | et in miseriis potius quam in deliciis duxisse ętatem. sed quo diutius in deliciis impune uixit, eo infelicius cecidit. Beatum se putabat , quod sibi prospere succederent omnia, ideo-que licentius peccabat. ideo tenuit eum superbia, opertus est iniquitate et impietate sua. prodiit quasi ex adipe iniquitas eius | transiuit in affectum cordis sui | nunc in tormentis positus audit: ‘Memento quia recepisti bona in uita tua | pauperes autem quorum non es misertus | patiebantur mala. tu nunc cruciaris illi consolantur.’ Auaritia (!) Cum-que hoc ita sit, eo tamen processit ista auri sacra fames, ut quę natura saluti hominis consulens terra occultauerat, ea fossionibus in profundum actis erruere coeperint . [p. 560] montes cuniculis subruuntur, et homo cęlum suspicere genitus, ultro se in ima telluris immergit. nec supra se pendentem metuit molem | nec post se relictum solem quicquam ęstimat; per menses plurimos perpetuam noctem sustinet, ut argentum aurum-que in suam ipse perniciem proferat. si modo quod multis contigit, non ante fuerit oppressus ruina | se-que repente cum opibus quas collegerat sepeliat. Frumenta, uinum, oleum, linum, lanam | cetera-que uitę nostrę necessaria in aperto nobis fruenda obtulerat Deus, cętera tanquam nocitura latere uolebat. Ideo autem et ista creauit, ut sicut eorum qui oblatis contenti sunt nota est modestia, ita illorum qui etiam occultata scrutantur, manifesta esset cupiditas et qui ex parte sui sunt, etiam a nobis dignoscerentur .

Quod auaritia multorum causa sit malorum. Caput XIX

Quam autem multorum malorum causa sit immodica cupiditas quis explicet? hominem aduersus hominem ire compulit. hinc insidię, hinc latrocinia, hinc bella [p. 103v] mutuę-que cędes, dum nostro non contenti aliena concupiscimus. hinc inter coniunctissimos lites, inter amicissimos dissidia | et citius adeundę hęreditatis gratia ipsorum parentum desyderatę mortes. Laban. gen. 31 Laban Iacob [p. 561] nepotem suum osculatus hospitio susceperat, generum suum fecerat, et ille iam bis septem annos ei seruierat. Fatebatur Laban quod propter ipsum a Domino sibi auctę opes fuissent. At uero, postquam uidit re pecuaria imprimis ditatum, inuidere ei coepit quem tantopere dilexerat | et discedentem persecutus est. manum innocenti iniecisset, amicicię propinquitatis officiorum-que oblitus, nisi somnio deterritus propositum inhibuisset. Amorem ergo quem paupertas conciliauerat, opulentia distraxit. Reg. 3. 15. Tabremon quoque Syrię rex (ut in libro Regum legitur) ex amico inimicus factus Baasę Israhelitarum regi ab Asa rege Iuda pecunia corruptus. Parali. secundo 21 Ioram uero ne fratribus quidem pepercit | ut eorum bona usurparet, uita ipsos priuauit. Iudas Ichar. Iudas etiam (ut ueteribus noua copulemus) a Domino ascitus apostolus, miracula operandi facultate ab eodem donatus, sacrę communionis particeps factus, osculo exceptus | quia tamen pecunię auidus fuerat, triginta argenteis illum uendidit, a quo iam tot beneficia acceperat. Neminem itaque uere diligunt hi, quibus habendi cupido dominatur. Siqua enim lucri spes accesserit, continuo grassantur in eos, quos uidebantur diligere. Hiere. 41 Godolias Nam et Godolias Ismahelem domi suę ut amicum excepit conuiuio | et {eundem} inter epulas iugulauit | nec hospitalem mensam amici cruore foedare timuit, qui aliena occupare concupiuit. Proferam adhuc magis cruentum exemplum, sed minus rationis compotis uulgi. Titi milites. (!) Tito Hierosolymam obsidente | plurimi ex Iudeis fame compulsi ad Romanos transfugiebant (ut Iosephus autor est) percrebuit fama transfugas aurum haustum uentre gestare cum a suis nequid efferrent excuterentur. ob hoc a militibus Romanis clam excepti laniati-que exenterabantur. quęrebatur-que aurum intra cęsorum uiscera | nec fortasse inueniebatur. hac tamen de causa ad duo milia hominum una nocte perisse constat. plures perissent, nisi re comperta cęsar scelus edicto compescuisset. Quid hac atrocius immanitate? [p. 562] incertas opes certa ultro se dedentium cęde quęrere? Plebis tamen mercede militantis ista auaritia, illa uero regum. Hirtacus / Herodes. Hircanus enim prius, deinde Herodes Iudeę reges aperuisse feruntur sepulchrum Dauidis regis, thesaurum cum illo conditum rati. Scilicet non satis erat humanę cupiditati prędam capere ex uiuis | uel ex interemptis spolia | latentia quoque in monumentis cadauera excutere coepit. Nota (!) Sed et hoc quidem minus mirum quando iam nec aris nec templis Deo dicatis parcitur. Nostra ętate contigit | christianorum ecclesias a christianis prophanari, aurum argentum-que Deo consecratum per uim auferri. perinde ac si aduersus Deum, et non tantum aduersus homines bellum gereretur. quasi uero non idem Christus sit illorum qui oppugnantur et eorum qui oppugnant, cum utrique eius qui unus est nomine censeantur . Sed profecto nulla ibi religionis ratio ducitur, ubi auari animi nihil nisi quod rapiant attendunt. Quanuis autem multa deprędentur, multa parent, multa undique congerant, nunquam tamen satiantur, semper restat quod aceruo addi cupiunt. Nec minus huic uitio obnoxii sunt, qui liberis nepotibus-que abundant | quam qui soli sunt. Qualem Ecclesiastes admiratur dicens: 4 ‘Vnus est et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius diuitiis | nec cogitat dicens: Cui laboro? et fraudo animam meam bonis?’ Sed qui eiusmodi sunt, iis per Esaiam minatur Dominus et ait: 5 ‘Vę qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad extremum loci. nunquid habitabitis soli uos in medio terre?’ Quid enim nisi solus habitare uelle uidetur in terra, qui solus cuncta possidere concupiscit? Hic sane hydropici est morbus, qui eo plus sitit quo plus biberit. Sed si accesserit ad Iesum [p. 104r] curabitur, sin contempserit peribit. Iosu. 7 Achan quia de anathemate tulerat palium argenti-que aliquid et auri, Dei iussu lapidatur. Iud. 8 Principes Sochot qui Gedeoni [p. 563] panem negauerant, super spinas et tribulos conteruntur. Reg. tert. 12 Aduram dum tributa exigit, lapidibus obruitur. Reg. tert. 22 Achabi regis, qui uineam Naboth ipso interfecto possederat, sagitta interempti sanguinem, iuxta Helię uaticinium, linxerunt canes. Mach. secundo 3 Heliodorum qui a Seleuco missus templi thesaurum auferre moliebatur, equites diuinitus apparentes flagellis ceciderunt. Seleucus Ipse Seleucus dum pecunias a Mopsuestenis (ut Iosephus tradit) cupide exigeret, cum regia cum-que omnibus qui in ea conuenerant, simul concrematur. Cessauit in illo ardere auaritia maiore ignis ardore extincta. Hęc in Lege, illa in Euangelio. Iudas. Anania. Saphira. Simon magus Iudam cupiditas ad laqueum usque perduxit. Ananiam et Saphiram morte perdidit repentina, Simonem magum prius maledicto, deinde nece affecit. Porro tam perniciosus est morbus iste, ut non modo corpora spiritu priuet, uerum etiam spiritum ipsum morti obiiciat ęternę. dicente Salomone: Prouerb. 1 ‘Semitę omnis auari animas possidentium rapiunt.’ Quod si camellus facilius transibit per foramen acus | quam diues in regnum cęlorum, nullus amanti diuitias sperandę salutis relinquitur locus. Vbi est thesaurus eius, ibi et cor eius. Inuitatur quidem ad cęleste conuiuium, sed quia toto animo terrenis rebus inhęret, respondet inuitanti: Luc. 14 ‘Villam emi, boues paraui, uxorem duxi, non possum uenire, habe me excusatum.’ Itaque indignum se pręstat perenni bono ad quod uocatur, dum pluris ęstimat fragilia et caduca, quę illum de pręsentibus deliciis ad futura transferent supplicia, unde iam neque diuitiis redimi poterit | nec potentia uirium suarum liberari. Ideo illi per prophetam dicitur: Esa. 57 ‘Cum clamaueris liberent te congregati tui.’ hoc est nummi, quos tam anxie parasti. ‘omnes eos inquit auferet uentus, tollet aura.’ Et ne poenę causa lateat, Iudicis uox auditur dicentis: ‘Propter iniquitatem auaritię eius iratus sum, et percussi eum.’ Nec immerito bonorum largitor [p. 564] Deus auaritia nostra irritatur, quando quidem uitii huius hoc pręcipuum malum habetur, quod a diuinorum cultu nos auertat | et cęlestium bonorum meminisse non permittat. Hoc testantur Domini uerba per Esaiam dicentis: 8 ‘Verbum Domini proiecerunt, et sapientia nulla est in eis. propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hęredibus.’ Atque unde impietas contemptus-que eorum oriatur ostendens adiecit: ‘Quia a minimo usque ad maximum omnes auaritiam sequuntur.’ Per Osee quoque prophetam talibus minatur dicens: 13 ‘Iuxta pascua sua adimpleti sunt | et saturati sunt; et eleuauerunt cor suum, et obliti sunt mei. et ego ero eis quasi leęna.’ Semen quippe uerbi Dei in spinis cadit et suffocatur, cum diuitum auribus exceptum curis huius seculi mentem occupantibus nequit fructum facere. Tunc enim (ut Ecclesiastes ait) 10. ‘pecunię obediunt omnia | ’ actio, oratio, cogitatio | et omnes reliqui sensus ad quęstum intenti uitę sanctioris disciplinam non admittunt. quibus dicitur: Lu. 16. ‘Non potestis Deo seruire et mammonę.’ Qui ergo cumulandis opibus incumbit, Dei cultum deserat necesse est. Quod si quando opum studiosi ad ecclesiam conueniant, corpore in templo sunt, animo in foro uersantur | totus de mercemoniis sermo est. et dum recitantur Dei uerba, illi de nundinis inter se colloquuntur, digni Domini flagello eiicientis eos ac dicentis: ‘Domus mea domus orationis est | vos autem fecistis illam speluncam latronum.’ Reg. tert. 12 Hi sunt filii Ephren , [p. 104v] non Deum uerum, sed uitulos aureos adorantes, cum aurum argentum-que pro diis habeant | et de illis quoque dici queat, quod in Osee propheta est scriptum: 8 ‘Aurum suum et argentum suum fecerunt sibi idola ut interirent.’ Ad coloss. 3. Vnde etiam Paulus auaritiam simulachrorum seruitutem appellat. Si enim illorum qui gulę indulgent (iuxta eundem apostolum) Deus uenter est, cur non pecuniam eorum deum esse dixerimus, quibus nihil charius est pecunia? Nam siquando aliquis fidelis disciplinę pręceptor in illicitos contractus, in usuras, in immodicam lucrandi cupiditatem inuectus fuerit, [p. 565] indignantur, reclamant, in furorem uertuntur. Act. 19 non minus quam artifices illi Ephesiorum, cum Pauli prędicationibus idola destrui uidissent, quę ipsi conficiendo lucrabantur. Dolebant enim non religionis uanę dispendium, sed artis suę detrimentum. Diuitum uitium Diuitum pręterea uitium est | aliis inuidere, inani gloria duci, pro beneficio gratiam non referre, mendaciis niti, mortis recordatione contremiscere | nec tamen ideo fieri meliores. Inuident ditioribus, immo et ęqualibus. ut-que alios opulentia superent, foenore ac rapinis rem quęrere fas putant. His psalmista imprecatur dicens: Ps. 54 ‘Pręcipita Domine et diuide linguas eorum, quoniam uidi iniquitatem et contradictionem in ciuitate die ac nocte | et non defecit de plateis eius usura et dolus.’ Pręcipitari eos in infernum petit, non uoto odii, sed pręscientia futuri. Tunc enim et linguę eorum in diuersum diuidentur, cum pręter spem opes illas, in quibus confidebant, repente derelinquere cogentur. Iidem glorię auidi sardonychatas manus et sericas uestes uulgo ostentant, ut honorentur. quibus illa Magonis Vergiliani uerba conueniunt: ‘Est domus ampla, iacent penitus defossa talenta Cęlati argenti, sunt auri pondera facti Infecti-que mihi.’ Ezechias Qua iactantię uanitate cum Ezechias quoque, qui iustus erat, peccauerit, quomodo poterunt iniqui ea carere, qui certe magis opibus quam uirtute esse clari cupiunt? Sed quantum uolunt glorientur, cum interierint, non sument omnia | neque descendet cum eis gloria eorum | nudos et fortunę et animi bonis gehenna excipiet, tanto miseriores futuros, quanto sibi uidentur feliciores. Recte itaque admonentur a Domino per Hieremiam dicente: 9 ‘Non glorietur sapiens in sapientia | et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur diues in diuitiis suis, sed in hoc glorietur, qui [p. 566] gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra.’ Ingrati Ingratos etiam facit habendi auiditas: non attendunt quantum acceperint, sed quantum ipsi appetierint. et quoniam nullum beneficium ęquare potest auari hominis cupiditatem, immemores beneficiorum fiunt. Nabal Reg. primo 25 Nabal diues pecudum et agri parum quid petenti Dauidi nihil dedit, oblitus quod ille paulo ante et gregem eius et pastores ab aliorum iniuria defendisset. Non perpendebat Nabal quid de se meritus esset Dauid, dum nequid de opulentia sua minuatur timet. Ideo-que illos qui a Dauide missi fuerant, non solum uacuos rebus dimisit, sed etiam cum probro repulit. Ac fere tales diuites sunt: siquid offers, libenter accipiunt, siquid repetis indignantur. De his in Ecclesiastico dicitur: 29 ‘Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant uocem suam, sed in tempore redditionis loquentur uerba tedii et murmurationum.’ Fallaces. Ad hęc nihil illis fallacius est. qui enim diuitias amat, nec periurare timet | nec alios fraude circumuenire dubitat | nec eum omnino aperte mentiri pudet, siquid ex eo se facturum lucri credit. neque quisquam est, qui in leuissimis etiam rebus tam facile iurat quam diues auarus. tunc autem maxime, cum e re sua fore sperat, si uerbis fecerit fidem. Timidi Nullum postremo [p. 105r] timidius est animal ad expectationem mortis. Putat se statim decessurum, si febriculę igne correptus incaluerit. Ad medicos curritur, nisi et hoc auaritia uetuerit. Ille interim pauidus ingremiscit, luget, anxiatur | et tristius sibi uidetur a diuitiis quam a corpore discedere. Inde scriptum est: Eccl. 41 ‘O mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis.’ Torquetur cogitans cui illas relinquat? quis illis post se fruetur? quas ipse tanto labore quęsiuit, tanta solicitudine auxit, tanta parsimonia ne minuerentur sustentauit. Tum si forte in mentem [p. 567] uenerint usurę, fraudes, rapinę, quibus in acquirendo usus est, magis nequitię suę conscientia cruciabitur | de salute desperans | se-que iusto Dei iudicio mox damnandum uidens. ps. 67 ‘Turbabuntur enim (ut psalmista ait) a facie eius patres orphanorum et iudices uiduarum,’ id est qui miserorum tutelam suscipientes bona eorum per dolum usurpant. Turbabuntur quia se reos esse non ignorant una cum illis qui in inferno sunt computandos. Deut. 23 Quod si in Lege Ammonites et Moabites ab ecclesia Domini repelluntur, quia noluerunt occurrere Israhelitis cum pane et aqua, quanto magis isti? qui etiam aliena iniuste possident, hęreditate regni cęlestis indigni erunt? Tot auaritię mala consyderans Apostolus dixit: Ad Timo. prima 6 ‘Qui uolunt diuites fieri, incidunt in tentationes et laqueum diaboli | et desyderia multa et nociua, quę mergunt homines in interitum et perditionem. radix enim omnium malorum est cupiditas. Quam quidem appetentes errauerunt a fide | et inseruerunt se doloribus multis.’

Ad divites exhortatio. Caput XX

Respicite igitur ac perpendite diuitiarum mala diuites, et iam non ad luxuriam his utimini, sed ad liberalitatem. ‘Si diuitię affluant nolite cor apponere,’ si desunt nolite concupiscere. Quę-nam stulticia est id appetere, quod neque seruos repudiat | neque reges [p. 568] satiat, et tot malorum quod diximus, immo plurium quam diximus causa sit? Aut si nihil ex opulentia mali metuitis, hoc saltem negare non potestis, quod omnis terrena possessio fluxa atque fragilis sit | semper-que citius de manibus elabitur | quam retinenda speratur. Cuius rei Salomon non ignarus, cum immensas opes et cuiusque generis uoluptates sibi comparasset exclamauit: Eccl. 1 ‘Vanitas uanitatum, et omnia uanitas!’ detestatus-que est industriam suam in acquirendo, incertus de hęrede | et certus nihil diu permansurum sub sole. Audite ergo Dominum saluti uestrę consulentem: Mat. 6 ‘Nolite inquit thesaurizare uobis thesauros in terra, ubi ęrugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. thesaurizate autem uobis thesauros in cęlo, ubi nec ęrugo | nec tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur.’ Apostoli Ipsis quos in suum elegit consortium pręcepit, ne aurum uel argentum possiderent | nec pecuniam in zonis | nec peram in uia | nec duas tunicas | neque calciamenta | neque uirgam. Et quisquam opes opibus cumulando ei se placiturum confidit? Si seruus Christi es, cur ille pauper et tu diues es? Si discipulorum eius locum tenes, cur illorum paupertatem non imitaris? Quid tibi prodest si uniuersum mundum lucreris, et animę qua nihil preciosius est, detrimentum patiaris? Igitur dilargitis tandem istis caducis labilibus-que rebus ad ęterna et nunquam desitura bona mentem errige | et cum Dauide Deum deprecare: Ps. 118 ‘Inclina cor meum in testimonia tua, et non in auaritiam.’ Atque ita Domini suffragante gratia uinces improbas habendi appetitiones | pręceptum-que implebis in Euangelio dicentis: ‘Videte et cauete ab omni auaritia, quia non in abundantia cuiusquam uita eius ex his quę possidet.’ Ut uidelicet aliquis ob hoc quia diues est aut diutius uiuat in terra | aut felicius in cęlo. Vitę enim [p. 105v] ęterna pręmia non opulentię dantur, sed uirtuti. Dissolue colligationes impietatis, solue fasciculos deprimentes, [p. 569] ut pondere auaritię liberatus, leuis et alacer expansis obseruatę in pauperes benignitatis pennis tollaris in cęlum | et ab illis in superna tabernacula recipiaris, quibus hic benefeceris. et tandem ad Dominum conuersus dicas: Ps. 38 ‘Quę est expectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea apud te est.’

De beneficiis conferendis vt deo similes simvs. Caput XXI

Post elemosinarum dissertationem de aliis etiam beneficiis restat quęrendum, tam in dando quam in accipiendo gratia-que referenda. Dare beneficia Deum imitari est, cum Dei natura maxime benefica atque benigna sit. Dei beneficia ps. 135 (!) Iam primum ut in psalmis dicitur, fecit cęlos in intellectu, firmauit terram super aquas, fecit solem, lunam, stellas, ignem, aera, uentos, diem, noctem, uer, ęstatem, autumnum, hiemem. foecundauit humum fructibus, herbis, arboribus, distinxit fluminibus, ligauit montibus, ditauit metallis, ornauit gemmis, repleuit bestiis. Omnis generis animantia constituit: alia quę aera peruolarent, alia quę per terram reperent, alia quę in aquis natarent. [p. 570] Cuncta denique quę uidemus | et quę non uidemus, ipse dixit et facta sunt, ipse mandauit et creata sunt. Cui autem ista seruirent | qui-que istis pręesset atque dominaretur, hominem ipsum formauit. Cuius dignitatem et excellentiam Propheta contemplatus | et ad autorem suum conuersus in uocem prorupit dicens: Ps. 8 ‘Quid est homo, quod memor es eius? aut filius hominis, quoniam uisitas eum? minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum | et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius, oues et boues uniuersas, insuper et pecora campi, uolucres cęli et pisces maris, qui perambulant semitas maris.’ Vt autem omnia subiecta essent homini, intelligentia ratione sapientia et cogitationum interprete lingua eum insigniuit | ac sibi in parte similem reddidit. Eidem leges pręcepta-que dedit, per quę ueram ęternam-que beatitudinem consequi posset | de terra translatus in cęlum, de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem. ICXC Atque etiam ut post pręuaricationem, per quam a tanto exciderat bono, pristinę gratię statum eidem repararet, filium suum unigenitum misit, qui humanę mortalitatis carne assumpta pro homine se Deo Patri in sacrificium obtulit | omnes-que per primorum parentum culpam sub maledicto uenundatos suo ipse sanguine redemit, etiam in ingratos beneficus et in delinquentes pius. Primus in se credentibus regnum cęleste promittere coepit. Primus poenitentibus paradisi ianuam aperuit, quo primus deuicta morte cum corpore ascendit, ut sequentibus pararet locum | et post se per sua incedentes uestigia clementer susciperet | omnium-que bonorum, quę homini tribui decens fuit , faceret consortes. Tot tantis-que beneficiis dignam referre gratiam non est opis humanę. quibus etiam Propheta se imparem confitetur dicens: Ps. 115 ‘Quid retribuam Domino pro omnibus quę retribuit mihi?’ Sed quoniam ipsi melius quam nobis nota est inopia nostra, nihil aliud exigit, nisi ut in eum credamus, ei seruiamus, eius mandatis legibus-que pareamus. Hoc si pręstabimus, neque benefecisse nobis illum poenitebit | [p. 571] neque ea quę pollicitus est pigebit exhibere. ac tanto quidem libentius hoc faciet, quanto nos magis in impartienda proximis nostris humanitate exerceri uiderit. Is enim proxime ad similitudinem eius accedit, cui potissima cura est operum charitatis. Hunc igitur sequamur, hunc ipsum quam possumus diligentissime imitemur | beneficia tribuendo, sicut ipsum et fecisse et facere nouimus | tam petentibus quam non petentibus, tam inimicis quam amicis, tam [p. 106r] ingratis quam gratis. Ille Paulum non supplicantem immo repugnantem et inuitum ad se conuertit | et de persecutore apostolum suum fecit. Aliis uero supplicantibus et sanitates restituit | et peccata donauit. Idem amicis bona largitur ęterna. pro inimicis a quibus crucifigebatur, orauit. Et Iudę non ingrato solum, sed etiam malum pro beneficio reddenti, sui corporis mysteria obtulit, pedes lauit, osculum non negauit, nulla denique beniuolentię signa subtraxit. Si ergo similes Christo effici cupimus, ut debemus, omnibus si fieri potest benefaciamus, lędamus neminem.

De beneficiis dispensandis. Caput XXII

Petentem obligant beneficia, non petentem prouocant, amicos conseruant, inimicos reconciliant, gratos delectant, ingratos assiduitate emendant. Non sunt [p. 572] tamen omnia danda, siue illa petantur siue non petantur, sicut etiam de elemosinis est dictum. beneficium-que erit nolle dare, quod nociturum esse noueris. licet roget ille, licet instet, licet indignetur, tu pernega. Illud autem da, quod non solum accipere eum delectet , sed etiam accepisse. Si enim quod male cessurum est dederis, gratias tibi aget donec iudicio officit affectus | cum autem damnum sentire coeperit, execrabitur | et amici gladio se perire clamitabit. Sin uero non dederis, quamprimum durum te et inexorabilem amicis conqueretur, deinde cum ad se rediens causam negationis iustam fuisse cognouerit, uere se abs te amari fatebitur | et tibi debebit, quod postulata non concedendo eum periculo erripueris, in quod uelut effrenis equus impetu ferebatur. Atque hanc quidem ob rem ipse bonorum omnium distributor Deus non omnia orantibus pręstat: alius poscit diuitias, alius prosperam corporis ualitudinem, alius magistratum. et ipse qui nouit quem finem singula habitura sint, respondet: ‘Nescitis quid petatis.’ Fit enim sępenumero ut talia adepti animę suę detrimentum patiantur. Quod ergo fortasse concederet iratus, denegat propicius, et nescimus. At uero si in eum qui nihil petit ultro beneficium contuleris, plus tibi gratię habebitur, quam si roganti non negasses. Bis esse gratum aiunt, quod opus est, si ultro offeras. Eum pręterea qui iusta petit | et re ipsa quam petit satis indigere uidetur, promissis ne in longum trahas, cum protinus possis tribuere: dilatum beneficium minuit gratiam, cito datum auget. Hinc est pręceptum illud Salomonis: Prouerb. 3 ‘Ne dicas amico tuo: Vade et reuertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare.’ Minus offendes petita quamprimum denegando | quam postquam promiseris de die in diem producendo. Dum enim quod poscenti pollicitus es, pręstare remoraris, ille interim ab aliquo alio fortasse recepisset, sed tibi credens tentare aliorum beniuolentiam superuacaneum sibi iudicauit. quod si nihil tunc demum cum datum [p. 573] oportuit, dederis, non solum quod ipse spopondisti ei denegas, sed etiam quod alius facile tribuisset aufers. Dum enim ille expectat, dum sperat, dum iam dubitat atque de promissoris fide ambigit, et petendę aliunde rei tempus amisit | et occasionem fruendę. denique quicquid ex eo sibi incommodi accessit, tua causa passus est. Aut ergo statim da quod petitur | aut statim nega. aut si tam cito dare nequiueris, diem certum constitue quo daturus es, et ipsum ne prętereas. ut ille sciat, an e re sua erit | tantisper expectare. Suspensum autem tenere expectantem | et cras atque aliud cras absque promissi satisfactione elabi sinere | non beneficium est sed iniuria. et breuiter, simulator est non amicus, qui promittit quod non est facturus. Beneficium merentibus dare | accipere est. Nemo enim non magis illius [p. 106v] iudicium quam beneficium laudat, qui digno dedit. atque in hoc maxime Deum imitatur, cum Deus ipse in optimum quenque maxime beneficus sit | nec nisi bene de se merentes ad beatitudinis gloriam faciat ascendere. 12 Ideo in Ecclesiastico est scriptum: ‘Benefac iusto, et inuenies retributionem magnam, et si non ab ipso, certe a Domino.’ Eligas igitur oportet, cui pręcipue benefacias, ut beneficiis bene recte-que collocatis | et amicos tibi compares | et Deum magis demerearis. Vt autem quisque maxime indiget, ita et maxime erit adiuuandus. Qui uero ditiorum delectum facit, quibus beneficia impendat, non amicus est sed foenerator. Vsuram enim cum sorte simul exigere uidetur, qui locupletioribus donat. dignus decipi, quoniam de recipiendo cogitauit cum daret. Cęterum inimicis quoque benefacere iubemur | dicente Domino: Mat. 5 ‘Benefacite iis qui oderunt uos.’ et Apostolus: Ad Ro. 12 ‘Si esurierit inquit inimicus tuus da ei cibum. si sitierit da ei potum. hoc faciens congeres carbones super caput eius;’ ut uidelicet qui odii duritia concretus est, postquam tuo beneficio fuerit superatus, liquescat ardore charitatis | et simultatem in beniuolentiam conuertat. Ne ingratis quidem subtrahenda sunt [p. 574] beneficia. quanuis enim illi non referant gratiam quam debent, referet ille qui nullum bonum sua fraudat mercede, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos.

Qvaliter nos gerere debemvs in dandis beneficiis. Caput XXIII

In omnes itaque beneficia conferenda sunt, sed tamen ut quo cuique opus fuerit | quod-que cuique conuenerit detur | et merita singulorum spectanda erunt et necessitates et ingenia. Dignis non solum uitę subsidia, sed etiam honores atque officia deferantur. Inopes cibo, potu, tegumento, tecto iuuentur. Amici et parentur beneficio et foueantur. Inimici ita palpandi demulcendi-que sunt, ut ad placabilitatem inclinentur. Cum ingratis quoque sic agendum, ut in iis ueteris beneficentię obliuionem | nouę discutiat refricatio. Nam ueluti arua minus foecunda, si sepius fimum irrigationem-que receperint, frugifera efficientur, ita ingratus recentibus admonitus beneficiis pręterita quoque atque obliterata ad memoriam reuocabit | et uerecundia compulsus de reddenda gratia intentius meditabitur. Quędam autem beneficia palam, quędam occulte tribuenda sunt. Quę uirtuti debentur, palam dari [p. 575] conuenit, ut et honorandus appareat qui accipit, et alii eius exemplo ad actiones honore dignas excitentur. Is uero occulte erit adiuuandus, quem inopię suę pudet. cui siquid in aperto obtuleris, magis proditum se dolebit | quam lętabitur adiutum. Beneficii obliuisci debet qui dedit, semper autem memoriter tenere qui accepit. Mar. 7 Ideo Saluator noster cum surdum et mutum curasset, eis a quibus oblatus fuerat, ne cui dicerent pręcepit, sed illi tanto magis prędicabant. Hinc igitur discas | et uitare iactantiam si beneficium dederis, et ingrati silentium si acceperis. Illud quod tua causa pręstas, non est beneficium, sed seipsum amantis consilium. Non enim pręstares, nisi tibi profuturum sperasses. Quod autem te tua et mea causa mihi donaueris, iniustus forem, nisi pro eo me tibi debere faterer. immo eo iocundius esse debet donum quod commodo atque usui est, et tibi dare et mihi accipere. Inuidi est enim suam tantum utilitatem spectare | et cum acceperis, quod aliis quoque profuturum sit, nolle beneficii loco ducere. Recte autem non esse beneficium contenderim | alteri aliquid erripere, ut alteri dones. Nam cum beneficium dare liberalitatis uirtus sit | et aliena rapere auaritię uitium, quomodo potest dici uirtus, quę uitio constat? Quis neget dare elemosinam pietatis esse munus? et tamen offerre in templum non licet, quod [p. 107r] partum est inique. Sic enim in Esaia legimus: 61 ‘Ego Dominus diligens iudicium | et odio habens rapinam in holocausto .’ Ergo inquies, si beneficium non est quod accepi, nihil debeo illi a quo accepi? Nihil plane ei a quo accepisti, sed cui ablatum est ut acciperes. Huic redde suum, et ei nihil debebis, qui largitus est alienum. Ne concupiscere quidem iniuste rem proximi tui iuberis, nedum possidere. Porro nullum maius beneficium homini ab homine pręstari potest | quam siquis pro aliorum salute suam [p. 576] uitam periculis obiecerit, cum inter pręsentia bona nihil uita charius habeatur. Io. 15 ‘Maiorem inquit Dominus | charitatem nemo habet | quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.’ Hanc profecto charitatem ipse nobis primus exhibuit, qui nobis sua morte aditum uitę ęternę reserauit. Hunc imitati sanctissimi martyres, contra principum interdicta uiam adipiscendę salutis alios palam docebant, semet certę morti et quidem per tormenta sustinendę audacter exponentes. Proximi ergo animę periculum (si possumus) pręsentis uitę nostrę impendio propulsare debemus. Ionas Et si Ionas propheta tempestatem in mari passus mergi uoluit ne alii mergerentur, quanto magis pręferenda est cuiusque hominis animę salus corporis nostri saluti? Omne tamen beneficium non tam res ipsa magnum facit | quam uoluntas. Magnum est, cum libenter, cum cito offertur, cum toto animi affectu impenditur; displicet si cunctanter, si triste, si superbe, si serius quam oportuit pręstatur, si denique pene a nolente et inuito extorquetur. Quemadmodum igitur rem multi precii uilitat frigida uoluntas tribuentis, ita exiguum etiam beneficium gratum efficit in conferendo animi promptitudo atque facilitas. Illi quoque plus debeo, qui parui modici-que sui peculii participem me fecit, quam qui diues multum donauit. Plus enim largitus est, cui minus quo ipse fruatur restat. Hanc uerissimam sententiam Domini confirmat autoritas. Mat. 11 Cum enim quidam diuites in templo grandem offerrent pecuniam, plus oblatum dixit a uidua paupercula, quę duo tantum minuta era obtulerat. Satis hęc de tribuendis beneficiis. nunc de accipiendis reddendis-que exponamus.

[Page 577]

De beneficiis accipiendis. Caput XXIV

Ab illo accipere beneficia oportebit, cui nos debere delectat. Molesta res est | his quibus nolis esse deuinctum. E contrario autem iocundissimum est | ei quem nullo etiam intercedente beneficio diligeres, accepto obligari | et causam referendę gratię habere. Ab optimo quoque beneficium accipere tam gratum est | quam testimonium habere ipsorum erga nos amoris. Lęto uultu grato-que animo sicuti dandum ita et accipiendum erit beneficium. qui contemptim acceperit, iam ingratus est, si sibi beneuole pręstitum est. Ille uero qui hilare accipit et libenter, iam persoluit maximam beneficii partem, quę in animo est. Reddit enim pro beniuolentia beniuolentiam, licet nondum munus pro munere retulerit. Deest interdum referendi copia, interdum occasio. et quandiu ista desunt, qui accepit beneficium tanquam relaturus, iam retulisse uidetur. quia satis est uoluisse, quoties posse non occurrat. Ab illo qui infamia notatus est | et turpiter uiuit, non accipias beneficium, ne perditis moribus eius fauere uidearis; nisi forte eo accepto | et inita cum homine familiaritate spes fuerit | tuis admonitionibus eum reuocandi | sibi-que restituendi, ne in nequitia obduratus pereat. Cum-que etiam malis benefaciendum sit, non est [p. 107v] prętermittenda benefaciendi occasio, si tunc se offerat, cum ille qui corrigi debet, munus aliquod porrigit. Tunc etiam a malo accipiendum erit, cum ille deterior futurus timetur, nisi acceperimus. Tyranno enim aut [p. 578] improbo aliquo domino munus ultro porrigente, si non acceperis, contemni se putabit | et qui prodesse uolebat, mutato animo offendet. Ab hoc genus hominibus non est liberum nolle accipere. Nec tamen illi quicquam pro eo debeo, quod inuitus accipio. reddam si repetet, non ut benefactori, sed tanquam creditori. Et si reddidero, gaudebo me ab illius beniuolentia esse solutum, qui dignus est odio. Alia quoque causa est accipiendi beneficii etiam ab impiis. cum uidelicet eo accepto datur facultas benefaciendi bonis ac iustis. Sic Ioseph accepit a pharaone, sic Daniel a Nabuchodonosoro. non hoc quidem ut ipsis gratiam deberent, sed ut suis prodessent.

De beneficiis reddendis. Caput XXV

Porro in referenda gratia tales nos pręstemus, quales esse decuit in beneficio accipiendo. Cui refertur, sentiat quam libenter quam iocunde sibi referatur. ut lętus sit | se quoque prudenter egisse, quod in homine tam grato suum collocarit beneficium. Nihilominus soluta etiam gratia | nos ei debere fateamur, quia dignos nos suo beneficio iudicauit, quia prior ad amiciciam uenit, ut merito redametur, qui coeperit amare. Interim si grati esse uolumus, nunquam patiamur excidi [p. 579] memoriam collatorum in nos beneficiorum. Ingratus est qui non reddit. audeo dicere non minus ingratus est qui non meminit. quoniam ne tunc quidem gratus fuit, cum acciperet. Quod enim libenti animo accipimus, id non facile obliuiscimur. Illa uero facillime obliterari solent, quę minimi ęstimantur. Qui ergo oblitus est, is profecto testatur | se pro uili habuisse quicquid accepit. Referrem inquis, si accepti memor fuissem. immo memor accepti fuisses, si referre gratiam cogitasses. Ipsa obliuio te ingratitudinis accusat, qua te defendere ab ingratitudine conaris. Quę autem res est quę pręcipue faciat ingratos? alios certe superbia, alios auaritia. Illi dignos se beneficio existimant, et dedisse putant cum acceperint. hi uero accepisse se dissimulant, ne reddant. et quanto cupidius acceperunt, tanto in reddendo lentiores existunt | nihil-que se fecisse lucri arbitrantur si paria reddiderint. quasi uero gratum esse non uirtus sit sed uitium. Quod enim turpe est id utile putant, et quod honestum est, hoc sibi incommodo esse existimant. Ideoque alterum respuunt, alterum affectant | et ingratitudine pro quęstu utuntur. Duo autem ista, arrogantia uidelicet et cupiditas, cum omnibus uitanda sint | tum iis maxime, qui uel benefici | uel grati esse cupiunt. Non referre gratiam cum possis, turpissimum est. cum non possis uelle tantum retulisse est. Cęterum illi qui non reddere lucrari esse existimant, multum quidem falluntur. Quis enim in eum iterum beneficus erit, cuius ingratitudinem semel fuerit expertus? Itaque rarius accipiet, qui in reddendo negligentem se pręstabit. Illi uero qui capessendis uirtutibus operam impendunt, non rerum emolumenta sequuntur sed morum. Eis incumbunt officiis, eorum cura studio-que distringuntur, in quibus uersantes | non diuitiis quę improbis etiam communes sunt, sed quod longe beatius est, uitę sanctimonia proficiunt. Quin immo contemptis calcatis-que opibus ad solam uirtutem confugiunt | neque hanc se consequi posse [p. 108r] sciunt, nisi illas abiecerint. Et cum [p. 580] nihil preciosius uirtute sit, quis negauerit eos multum lucrifacere qui in dando reddendo-que beneficio et liberales imprimis et grati esse student? Hęc enim ea res est, quę amicos comparat, quę inimicos placat, quę Deum propiciat, quę immortalitatem mortalibus donat | et de terra sublatos cęlo inserit sedibus-que sanctorum. ut semper beati sint, qui ut charitatem seruarent, semper munifici liberales-que fuerunt. Is autem qui in beneficiis compensandis dati accepti rationes dispungit, nec liberalis profecto | nec gratus est, sed cupiditati seruiens negociator | et terrenis tantum ac perituris inhians bonis, non ad cęlestia animum intendens et ęterna. Virtute autem contentus esse debet | et non suum sed alienum respicere commodum | tam ille qui confert beneficium, quam qui gratiam refert | atque uterque ita se gerere, ut Deo magis placeat quam hominibus. Quos hominibus placere magis delectat, ab hominibus captant gloriam | et a Deo non accipiunt mercedem. debita-que uirtuti pręmia amittunt, dum quicquid recte laudabiliter-que egerint, uanitati tradunt | et non in eum finem, in quem debent dirigunt.

Vtrvm debemvs pro beneficio, cvi successit inivria. Caput XXVI

Quid inquiet aliquis, si post beneficium acceptum affectus sim iniuria, debeo-ne aliquid pro beneficio? Non uidetur mereri gratię relationem qui beneficium [p. 581] suum consequenti corrupit offensa. Itaque non eris ingratus, si ei beneficium non reddideris, qui quantum intulerat boni, tantum postea mali irrogauit. Intuendum igitur minor-ne an maior sit iniuria quam beneficium. Minoris enim iniurię obliuisci debes | et memor esse beneficii. Cum uero maior uel par fuerit offensa, obligatione officii absolutus es | neque gratiam debes illi, qui gratię meritum lędendo amisit. Iniuriam tamen omnem, quantacunque fuerit, remittere debemus | nec uindictam appetere, propter eum qui ait: ‘Dimittite et dimittetur uobis.’ Sed si condonata est iniuria inquies, cur non manet beneficium? Iniuriam remitte ne Deum offendas. beneficium reddere supersede, si ita tibi expedire uidebitur, ne homini qui non meretur gratiam referas. Alioquin qui sine causa ingrati sunt, quanuis nulla lege puniantur, Deum tamen habent ultorem. Agar. Gen. 16 Agar ancilla beneficii immemor quod acceperat, dominam suam probro affecit. ob hoc eiecta cum puero quem genuerat, famem sitim-que pertulit pro culpa. Absalon Reg. 2.18 Absalon patrem, cui charissimus erat, a quo fraternę cędis ueniam acceperat, regno pellere moliebatur. sed tantę ingratitudinis scelus merita nece persoluit, telis confossus inimicorum. Nabal Reg. primo 25 Nabalis in Dauidem ingratitudo de summis diuitiis ad summam ipsum redegisset paupertatem, nisi uxor eius Abigail multis oblatis muneribus pro illo satisfecisset. Scias igitur Deo atque hominibus pariter inuisum eum qui ingratus est. tanto-que magis si pro bono malum reddit. Tunc enim non solum ingratus est, sed etiam iniurius.

[Page 108v]
[Page 582]
[Page 108v]

LIBER SEXTUS. CHARITATIS.

Utrum Deo reddi possit beneficium. Caput I

Non possumus (ut quidam aiunt) Deo dare beneficium, cum eius omnia sint. sic neque gratiam referre, cum nullius rei indigeat | bonorum-que omnium plenissimus existat. Quid ergo sępe in Scripturis de ingratitudine nostra querentem audimus? Ingratitudinis autem non iure argueretur, qui gratus esse nequiuisset. Quę igitur illa res est, quę nos erga Deum aut ingratos reddat | aut gratos faciat? Cuncta nanque Dei sunt. quicquid dare uoluero, de suo dem necesse est. quicquid reddere conabor, ipse dedit quod reddo. ‘Quid habes inquit Apostolus | quod non accepisti?’ Sed a quo omnia quę habemus accepimus, ei procul dubio nec [p. 583] dare nec reddere quicquam possumus, nisi quod ipse largitus est. Si tamen esse aliquid beneficii, quod seruus domino suo tribuere possit inuenerimus, quanuis omnia quę seruus possidet, domini sint , inueniemus et quod homines offerre queant Deo | et ille oblatum beneficii loco habeat, offerre uero nolentem ingratitudinis damnet. Quęro igitur si seruus fideliter seruit, si domini iussa nauiter exequitur, si rem gratam domino facturus non dubitat subire capitis periculum, si nec uiuere cum illo | nec mori pro illo, si casus inciderit recusat, pręstat-ne domino beneficium an non? Si negaueris, respondebo tibi: sine causa ergo benignius quam reliqui eiusdem conditionis a domino accipitur, sine causa manumittitur | et iam non ut seruus aut libertus, sed ut filius diligitur. Immerito certe ista in seruum conferuntur, si nullum domino beneficium pręstitit. Sed qui talia a domino meruit accipere, negari non potest, quin pręstiterit aliquid, ob quod talia accipere uisus est dignus. Rursum si erro fugitiuus-que fuerit, si imperium domini contempserit, si furto non abstinuerit, si petulans, si mendax, si ebriosus, si rixosus, si denique nequam fuerit, nonne uinculis constringetur, stigmate notabitur, furcam ferre cogetur, flagris uerberibus-que cędetur | et uel uenundabitur uel perimetur? Inique talia passum diceremus malum seruum nisi offendisset, sicut bonum non iure remuneratum, nisi aliquid pręstitisset. Cum igitur omnium hominum unus dominus Deus sit | et omnia quę possidemus ab ipso acceperimus, beneficium tamen ei pręstamus, uel uerius reddimus, quoties mandatis eius paremus, quoties consulta suscipimus, monita implemus | et in omnibus ipsi soli obsequi nitimur. Offendimus autem si his contraria agimus. Ideo-que ab illo et iusti pręmium referunt | et poenam iniqui; non quod Deo ex benefactis hominum aliquid accedat | aut decedat ex malefactis, cui neque addi quicquam neque adimi potest. sed quia idem tum [p. 584] iustissimus tum optimus sit | non potest non odisse malos | neque bonos non diligere. et hoc quidem pro beneficio sibi dato ęstimat, si quod pręcipit facimus, pro offensa si non facimus. atque ideo alios gratos uocat, alios [p. 109r] ingratos; hos punit, illos efficit beatos. De ingratis dicturus est, si Euangelio credimus: Matth. 25. ‘Quodcunque uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis.’ e contrario autem gratos illud beneficium sibi pręstitisse fatebitur, quod indigentibus pręstiterunt. Ingratos damnabit dicens: ‘Ite maledicti in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius.’ Gratos uero ad se uocabit et dicet: ‘Venite benedicti Patris mei, possidete regnum uobis paratum a constitutione mundi,’ ab initio ęternitatis. Vide igitur qua ratione et demus Deo beneficia et accipimus pręmia | et quomodo si non dederimus, mulctandi simus. Atque ut apertius hoc quod astruimus intelligas | qui in Deum credit, qui Deo obtemperat, qui Deum diligit, honorat, colit, ueneratur, gratus est. Incredulus, expes, impius, Deum homines-que contemnens, ingratus est. Nullum postremo peccatum quod legi aduersatur diuinę, ingratitudinis uitio uacat. Illum enim offendimus, quoties peccamus, a quo cuncta bona, quę homini dari queunt accepimus, accepturi adhuc meliora, si non ingrati decesserimus. Operęprecium erit huiusce rei proponere aliquot exempla. et primo eorum, quos Dominus gratiam sibi referentes amplexatus est. deinde illorum quibus pro ingratitudine intulit mala. ut cum pręsentia consyderauerimus , de futuris non ambigamus. beatos uidelicet et in cęlo fore, qui sic a Domino diliguntur in terra. e contrario autem in inferno quoque cruciandos esse, si non se correxerint, qui antequam eo descendant, pro scelere puniuntur. [p. 585]

De gratis erga devm in testamento veteri. Caput II

Abel Gen. 4 Igitur ut ab iis qui ante Diluuium fuere initium capiamus, gratus erga Deum fuit Abel, qui primogenita et pinguiora quęque gregis sui offerebat Domino. quod autem propterea a Domino dilectus fuerit, Scriptura testatur. ait enim: ‘Respexit Deus ad sacrificia Abel, ad Cayn autem sacrificia non respexit.’ Maledixit quoque Cayno Dominus, quia ille ob hoc ipsum fratri inuidens, quod sibi pręferretur, ad se euocatum interfecerat. Enos Gen. 5 Gratus fuit Enos. primus quippe cantica quędam hymnos-que composuit, quibus nomen Domini inuocaret. pro quo dedit ei Dominus, ut filios gigneret | et nongentos quinque uitę annos absque offensa impleret. Enoch Gen. 5 Gratus fuit Enoch. neque enim diceretur ambulasse cum Deo, nisi ei semper obsequentissimus fuisset. Morum itaque sanctimonia meruit, ut uiuens ad beatiora quam est mortalium habitatio loca transportaretur. Noe Gen. 6 Gratus fuit Noe. nam et ipse cum Deo ambulasse dicitur | et perfectus iustus-que fuisse. Proinde dignus fuit, qui mundo per Diluuium pereunte solus cum filiis ac nuribus fieret superstes | et omnium quę aquis deleta fuere, reparator existeret. Abraham Gen. 11 Post Diluuium uero gratus fuit Abraham. Posuit enim altaria Domino, uictimas obtulit, decimas persoluit, Deo credidit, et reputatum est ei ad iustitiam. denique ut Domino obediret, filio non pepercit. Ob hoc quidem cum Deo colloquitur, pater multarum gentium constituitur, in semine eius quod est Christus benedicendę omnes nationes Deo promittente nascuntur. Loth Gen. 19 Gratus fuit Loth. ut enim Deo placeret, domi peregrinos acceptauit. quare meruit fieri hospes angelorum | et [p. 586] superesse Sodomitis inter quos habitabat, igne et sulphure de cęlo pluente ob scelera consumptis. Isaac Gen. 35 Gratus fuit Isaac. qui cum centum octoginta uixisset annos, in his omnibus Domino suo non peccauit. Perquam digne autem Deo gratia refertur, cum innocentia per omne [p. 109v] uitę curriculum inoffensa seruatur. Hic igitur bene de Deo meritus cum sementem fecisset, centuplum collegit, geminos genuit, in quibus benedicendis errare non est permissus. non enim cui uoluit, sed cui debuit benedixit, ut Abrahę patris genus in Christum dirigeretur. Iacob Gen. 28 Gratus fuit Iacob. in nullo illum Scriptura accusat, et Deo charissimus fuisse beneficia testantur. Ad eum primogenita fratris Esau transferuntur, dicente Domino: ‘Iacob dilexi, Esau autem odio habui.’ Cum obdormisset, scalam uidit a terra ad cęlum extentam | et in ea angelos ascendentes et descendentes | ac Dominum cacumini innixum. qui terram in qua quiescebat ei promisit | regnum-que eius longe late-que diffundendum prędixit. Inde ille parens efficitur duodecim liberorum, qui duodecim tribubus nomen dederunt | coeptus-que est uocari Israhel, hoc est, Deum uidens. et, ‘vidi inquit Dominum facie ad faciem.’ In Aegyptum transmigrans multiplicatur. Liberis quę euentura erant moriens prophetauit. Ioseph Gen. 39 Gratus fuit Ioseph. In Aegypto dum seruus esset et iuuenis impudenter se ingerentis dominę libidini non consensit | maluit-que uitam suam periclitari | quam castitatem pollui, cum ab illa irata tentati adulterii insimularetur. Magnam deinde fratrum in se iniuriam cum ulcisci posset, magnis rependit beneficiis: eos quippe a quibus in seruitutem uenundatus fuerat, in Aegyptum urgente fame profectos benigne suscepit largiter-que aluit. Erat enim secundus a rege, cuius uisa obscuritatibus inuoluta Spiritu Sancto reuelante plana fecerat. Moyses Exodi. 2 Gratus fuit Moyses. filias Raguelis sacerdotis uirgines a pastorum uiolentia tutatus est. Hinc a Domino dux electus pharaonem prodigiis terruit, populum Israhel eduxit de Aegypto, quando mare se aperiens aridum transeuntibus prębuit iter | et eorum persecutores [p. 587] oppressit aquis. Exodi. 31 Idem deinde in monte leges quas ad populum ferret, a Domino accepit. nemo tam familiariter cum Deo colloquebatur | nemo tam ardenter ab eo ad idola desciscentes puniuit. Ipso saxum percutiente fluxerunt aquę. ipso orante Amalech superatus est. Iosue Numeri 14 Gratus fuit Iosue. diuinis enim credens promissionibus populum reges terrę quam ingressurus erat metuentem spe uictorię animauit. Proinde dignus fuit, qui in demortui Moysi locum sufficeretur | et uictis hostibus regionem a Domino promissam obtineret | eam-que per tribus diuideret. Ad hanc transeunti Iordanis refrenato aquarum cursu in sicco alueo uiam cessit. Hiericuntem obsidente muri corruerunt. Inimicos persequente sol et luna steterunt, ne noctis interuentu qui fugiebant elaberentur. Tot igitur miraculis testatum est, quantum ei Dominus faueret. quia erga se in omnibus gratum fidum-que sciebat. Patriarchę Sed ne cathalogum sacrorum texere uidear, grati erga Deum fuere omnes illi patriarchę, illi duces, illi sacerdotes, illi iudices, illi reges, illi prophetę , qui in mandatis Dei, in Lege, in omnibus cerimoniis constanter pie-que permansere. Tales autem eligere solitus est Dominus, per quos populum erudiret, a seruitute liberaret, a periculis errueret, uictoria donaret | et de illis quę futura erant admoneret. Quod si benignissimus Dominus fideliter sibi seruientes | beneficiorum-que suorum non oblitos | ita ut dictum est fouet, ita amplexatur in terris adhuc uiuentes, quanto magis ad cęlestis beatitudinis domicilia mansiones-que angelorum translatos? Hęc de Veteris historię fontibus hausta iam exigere uidentur, ut a Nouę salubrius fluentibus aquis aliqua deriuemus, ad eandem gratitudinis uirtutem accommodata.

[Page 588]

De gratis erga devm in testamento novo. Caput III

[p. 110r] Iesus Christus Dei filius humani generis Redemptor ac Saluator, patribus promissus, nobis exhibitus et datus, non pręsentia bona hominibus polliceri coepit sed futura, nec terrenum largiri regnum sed cęleste. Matth. 4 ‘Poenitentiam agite inquit | et appropinquabit regnum cęlorum.’ Et ad latronem: ‘Hodie mecum eris in paradiso. ’ Quod si tandem | non ut olim ad inferos animę iustorum descendant, sed in sublime angelorum sedibus inferantur, iocundissimo Domino sui conspectu fruiturę, nonne multo nos causatius quam prisci illi, de quibus paulo ante est dictum, Deo seruire debemus | et soli nauare operam | contemptis-que omnibus ipsum unum, absque quo nihil est beatum, tota mente concupiscere? Merito igitur sequens credentium ętas ad omnia dura atque aspera perferenda coepit accingi, mollia uero respuere et delicata | atque in his pręcipue gratiam referre Saluatori, per quę maximum omnium beneficium se accepisse meminit. Quid enim maius aut optabilius esse potuit | quam paradisum per tot secula primi hominis culpa clausum, per ea demum quę Christus passus est, nobis fuisse reseratum? Luc. 24 Oportuit enim pati Christum | et sic intrare in gloriam suam. Oportet igitur pati et nos | ac per uestigia eius incedere, si illo quo ipse pręcessit, uolumus peruenire. Hęc est ergo nostrorum erga Deum maxima gratitudo: pro amore illius, qui prior dilexit nos, uoluptates, opes, ocia contemnere, continentiam seruare, modico contentos esse, religiosę uitę laboribus nunquam defatigari. Serui dei Talem quippe pro beneficiis gratiam primo Deo retulere apostoli, deinde martyres [p. 589] cęteri-que Christi serui, uirgines quoque et uiduę | omnes-que illi qui ecclesię autoritate in sanctorum collegio numerantur. Petrus. Paulus. Ioannes. Bartholomeus. Thomas. Iacobus maior. Iacobus minor. Stephanus. Laurentius Pro Christi nomine non dubitauit Petrus crucifigi, Paulus capite truncari, Ioannes in feruentis olei dolium nudus demergi, Bartholomeus uiuus excoriari, Thomas lanceis perfodi, Iacobus Maior decollari, Minor fuste fullonis interimi, Stephanus lapidibus obrui, Laurentius igne cremari, omnes denique per tormenta consumi. Hoc idem propositum fuit reliquorum sanctorum omnium, necem uidelicet a persecutoribus inferendam subire potius | quam a Christi fide deficere. Illos quibus hoc contigit, Apostolus ad Hebreos scribens pulchre percenset cum ait: 11 ‘Alii uero ludibria et uerbera experti, insuper et uincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. ’ Noli expectare ut audias, quid hi prosperitatis in uita perceperint, qui ad quęque laboriosa sustinenda magno animo se armauerant. (!) Si tamen nosse desyderas, nihil illis prosperius contingere potuit | quam per aduersitatum patientiam ostendere, quali constantia | quanta-que fide Christum diligerent. Adde quod in illos quoque a quibus necem supplicia-que passi sunt uictores fuerint. Pręualuit enim patientium fides impietati persecutorum, et contempto inanium deorum cultu ab omnibus adorari coeptus est Christus. Nequaquam sancti martyres coronati triumpharent in cęlo, nisi in terra uicissent. Fidei uictoria (!) Vera fidelium uictoria est | neque deiici aduersis | neque secundis efferri, Deo magis quam hominibus obedire | et carnem spiritui repugnantem in seruitutem redigere. Quę quidem et illi sancti, quos persecutionis non attigit gladius, diligenter obseruarunt. Dum enim uiuerent, non cessabant Christo seruiendo uitę instituta uel ipsi discere | uel alios docere, uigiliis, precationibus, ieiuniis | lectionibus-que uacare, diuitias indigentibus distribuere et paupertate gaudere, uirginitatem uiduitatem-que nuptiis pręferre. Pontifices. Episcopi. Abbati. Monachi. Eremi. Virgines Sic egerunt inter summos pontifices | Syluester, Gregorius, Leo | et Cęlestinus; inter episcopos Martinus, Nicolaus, Ambrosius et Augustinus; inter [p. 590] abbates Antonius, Hilarion, Hieronymus et Benedictus; inter monachos Dominicus, Vincentius, Franciscus et Bernardinus; inter eremitas Paulus Thebeus, Honophrius, Arsenius, [p. 110v] Archebius et Theonas; inter uirgines Maria Virgo simul et Mater. Ipsum enim genuit Saluatorem, quem sicut de Spiritu Sancto concepit, ita sine uirginitatis damno peperit. Hanc secutę sunt | Tecla, Agatha, Agnes, Lucia, Catharina, Cęcilia, Margarita , Barbara | alię-que permultę, quas ad coniugium nulla blandientium promissa, nullę furentium minę, nulla sęuientium tormenta inclinare potuerunt. Omnia extrema perpeti malebant | quam Domino semel promissam amittere uirginitatem. Viduę Inter uiduas uero perpetuam continentiam custodientes fuerunt | Anna, Paula, Galla, Melania, Monicha | et alię plurimę. Talium uitam mores-que sequatur oportet, qui cumulatissimam Deo gratiam cupit referre | ac post relatam ab ipso suscipi et immortalitatis gloria in cęlestibus uestiri. Proponamus nunc ingratorum exempla. ut quos pręmia ad uirtutem parum excitant, saltem poena a uitiis auocet.

De ingratis ante dilvvivm. Caput IV

Adam et Eua Primi parentes nostri donec beneficiorum memores iussioni diuinę obtemperarunt, paradisi in quo positi erant, bonis fruebantur. Postquam uero per ingratitudinem a mandato recessere ligni uetiti fructum gustando, eiecti de paradiso, laboribus, erumnis, morti [p. 591] subiacuerunt. Etenim peccauerant (licet postea poenitentiam egisse credantur) a quo corpus, a quo spiritum, sensum, intellectum, Dei similitudinem acceperant. a quo pręesse bestiis terrę | et uolucribus cęli | et piscibus maris iussi erant. ut his quę terra proferret uescerentur . et simul ligna, lapides, metalla, ignem quoque et aquam, tellurem et aera in usum uitę necessarium haberent. Merito igitur malis mancipati sunt, cum talem ac tantum benefactorem offendissent. Gen. 3 Mulier quia prior peccauerat, uiri subditur imperio | et pariendi cruciatibus mulctatur. ut uoluptatem quam cepit | fructum interdictum manducando, filios generando dolore compenset. Merito etiam Adę est dictum: ‘Maledicta terra in opere tuo. In laboribus comedes ex ea cunctis diebus uitę tuę. spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrę. in sudore uultus tui uesceris pane tuo, donec reuertaris in terram de qua sumptus es. quia puluis es, et in puluerem reuerteris.’ Tot igitur mala passi sunt post reatum, quot antequam peccassent, bonis fruebantur. Non esset magnum eorum crimen, nisi et magna essent beneficia, in quem commissum est. Non tam enim ex se | quam ex meritis eius qui offensus est, ingratitudinis culpa pensari debet. Itaque, quam grauiter peccauerint, poena indicat | quę quidem ad posteros omnes fuit propagata, propter corruptam radicem, de qua generantur. Cayn Gen. 4 Et quoniam nihil ab homine nequiter agitur, quod ingratitudini in Deum non sit ascribendum, ingratus fuit etiam Cayn Adę filius, qui inuidię furore percitus interimit fratrem suum Abel. Ob hoc illum Dominus execratus est dicens: ‘Maledictus eris super terram, quę aperuit os suum | et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos; uagus et profugus eris super terram omnibus diebus uitę tuę.’ Postremo et ipse interfectus fuisse creditur in septima generatione, ut prius annos multos aduersa sustineret maledictionis, deinde quod fratri intulerat, ipse ab aliis ferret. Peccatum Neque illa quidem parua fuit ingratitudo, illa [p. 592] malicia, quę Deum ad poenitentiam compulit, quod hominem fecisset. Gen. 6 ‘Omnis caro [p. 111r] inquit corruperat uiam suam;’ pręter illas octo animas quę in arca seruatę sunt, ne cum cęteris diluuio perirent. (!) Porro si quęris , quanta tunc fuerit culpa ingratorum, multę bestię cathaclismo superfuerunt, illorum nemo. Iudei Post diluuium ingratissimos omnium semper fuisse Iudeos comperio; illos excipimus, quorum superius facta est mentio. Etenim cum ab ipso mundi Domino multo plura quam reliquę nationes beneficia accepissent, magis etiam constanter illum colere debuerunt.

De beneficiis Ivdeis collatis post dilvvivm. Caput V

Videamus igitur primo, quę-nam illis ab indulgentissimo rerum largitore Deo pręstita fuerint bona. deinde quam ingrate ipsi ex aduerso se gessere, et simul quę postea passi sunt mala. Iudei Solis unius Dei ueritas fuit reuelata, solis leges de cęlo datę, monstratus cerimoniarum ritus, oracula futurorum indulta, Dei uoces palam locutę, ingentium miraculorum operatio concessa. Deo fauente timuit eos Aegyptus, et cum dimittere nollet, flagella sustinuit. mare se aperiens siccum euntibus prębuit iter, et aquę quę illis hinc inde pro muro erant, Aegyptios cum [p. 593] armis hostiliter insequentes operuere. In solitudine manna cęlestis cibus pabulum illis prębuit | et de saxo uirga percusso scaturiens amnis potum. Iordanis ad fontem suum reuersus perstitit donec transirent. terram denique promissionis lacte et melle manantem, perdomitis eius incolis possederunt. Quis denique explicet tot de hoste uictorias? tot a seruitute liberationes? uel quoties a periculis erruti, a cladibus protecti? Moyse orante (ut ante diximus) uictus est Amalech; buccinis clangentibus Hiericuntis moenia corruerunt; Iosue inimicos persequente lapidibus pluit de cęlo super fugientium ceruices, ac ne noctis interuentu elaberentur, sol et luna motum suum continuerunt. Nulla unquam fuit longior dies | quam ista in qua quinque regum Cananeorum prostratus est exercitus. Balaam pręterea prophetes asinę loquentis uoce prohibitus est eis maledicere, et pro maledicto induxit super illos benedictionem, benedictos a Deo esse non dubitans, pro quibus mutum animal uocem protulerit humanam. Victi sunt deinde Palestini tonitru et fragore de cęlo territi. Olophernes Caldeorum dux, cum urbes aliorum prouincias-que expugnasset, in Iudea unius foeminę manu uictus occubuit. Regnante Hierosolymis Asa innumerabiles Aethiopum copias ad internicionem conciderunt. Regnante Iosaphato cum ingentem Ammonitarum Idumeorum-que exercitum formidarent, inimicos inter se digladiantes conspexerunt | mutuo-que cęsorum tulerunt spolia tam securi | quam paulo ante pauefacti. Regnante Ezechia cum ab Assyriis duce Senacheribo obsiderentur, angeli manu una nocte centum octuaginta quinque milibus hostium cęsis | obsidione soluti sunt. Omitto nunc Machabeos | Iudam, Simonem, Ionatham. qui Dei sui nomine inuocato parua manu ingentes hostium copias pluries fudere. Magna quidem et immensa beneficia hęc, maiora tamen accepturi erant, si istorum quę acceperant largitorem non deseruissent. Nunc ergo quod superest, breuiter expediemus, qua ingratitudine usi sint | quanta-que Deo ulciscente pati meruere.

[Page 111v]
[Page 594]

De ingratitvdine Ivdeorvm in devm et qvae pro idolatria passi sint . Caput VI

Longum admodum foret memorare scelera singulorum, qui inter Iudeos impii infidi-que fuere. Omnium ergo simul in Deum suum infidelitas detegatur | poena-que infidelitatis. ut cum hęc nota fuerint, simul constet et ingratitudinis magnitudo | et iusti Domini in ingratos pręsens uindicta. quam siquis euitauerit, nec futurę quidem, quę omnium acerbissima est, obnoxius erit. Dum Moyses in monte immoratur, donec tabulas digito Dei conscriptas acciperet, illi ad idolatriam conuersi uitulum ęneum adorauerunt. et: Exodi 32 Hi sunt inquiunt dii tui Israhel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Ob hoc iratus Dominus delere eos uoluit, sed Moysi pro ipsis instanter supplicanti gratiam fecit. Moyses tamen indignos tabularum beneficio testatus, de monte descendens ipsas confregit | uitulum-que contriuit. deinde Deo iubente Leuitę sumptis armis die illo uiginti tria milia fere ex iis qui uitulum adorauerant occiderunt. ut eum morte dignum esse noueris, qui in Deum ingratus est. Post hęc contempto cęlesti cibo cum Aegyptias dapes concupissent, aduersus Deum et Moysen mussitantes, prouocatus in iram Dominus multa coturnicum ui castra operuit, ut cupidini eorum satisfaceret. Cęterum dum adhuc carnes dentibus manderent, animas efflabant | plurimi-que desyderati sunt. locus in huiusce ultionis memoriam | Sepulchra concupiscentię appellatus. Rursum tamen pollicitationi diuinę non adhibentes fidem, de obtinenda promissionis regione [p. 595] desperarunt. Ideo-que illam ingredi prorsus indigni, antequam fines eius attigissent, in deserto mortui sunt, pręter Iesum et Caleph et paruulos populi, qui non peccauerant. Quadraginta annos per solitudinem antequam terram incolendam adissent errauerunt. Chore et Datan Chorę quoque Datani et Abironis castra una cum ipsis terrę hiatu absorpta sunt. atque inde subitus ignis exhalans ducentos et quinquaginta uiros, qui incensum offerebant absumpsit. et hoc quidem quia legi diuinę aduersantes usurpare sibi sacerdotium nitebantur. Vide tamen inconsultam uulgi audaciam. nihil his quę acciderant territi Moysen et Aaronem nimis procaciter incessebant, perinde ac si ipsi eos qui perierant interfecissent. Mox igitur ambobus his ad tabernaculum confugientibus incendium repente illatum uastare coepit proteruos. Quatuordecim milia ex eis et septingentos concremauit. Omnes tunc perissent, ni Aaron iussu Moysi stans inter mortuos et uiuentes Deum orasset. ad eius preces cessauit ignis. (!) Deus enim iniuriam illam illatam sibi deputat, quę seruis suis indigne infertur. Quando quidem sic ultus est eos, qui Moysen et Aaronem minaciter impetere ausi fuerant. Post hęc profecti de monte Hor per uiam quę ducit ad Mare rubrum pertesi itineris laborem rursum reclamant. sed neque hoc fuit illis impune. Ignitorum serpentum ictibus percussi moriebantur. Hinc tandem humiliatis ac ueniam poscentibus | Moyses Domino iubente serpentem ex ęre formatum suspendit in ligno, quem uulnerati aspiciendo conualescebant. (crucifixus) ICXC Id autem portendebat, quod olim in Christum crucifixum credentes a diaboli morsibus liberandi essent. Ignitus enim serpens diabolus est, Christus ęneus, nihil in se ueneni habens et ueneno peccati infectos clementer sanans. Porro ut quod proposuimus prosequamur, iidem Israhelitę cum appulissent ad Sethim, capti sunt amoribus Moabitidarum, ita ut deos quoque illarum adorarent | sed dignas quidem scelere isto poenas dedere. Leuitę quippe iussu Domini uiginti quatuor milia de illis interimunt. tunc demum Deo [p. 596] placato a cędibus cessatum est, cum Zambri uirum et Zochi scortum, [p. 112r] dum simul coiissent, Phinees Eleazari sacerdotis filius pugione in genitalibus confodit. Vt pręterea pateret, non minori animaduersione dignos esse criminis impulsores quam autores, Madianitas quoque percuti iussit Dominus, qui eos callide per mulierum blandimenta traxerunt ad cultum idoli sui Belphegor. Multo tamen grauius deliquerunt, qui ad deos alienos conuersi fuerant Deo suo derelicto | nec mirabilium eius memores | nec erga beneficia grati. Tempore iudicum Transeamus ad tempora iudicum. Iosue defuncto degenerauit populus. Colere coepere Baal et Astaroth, non numina sed monstra. Ob hoc passi sunt direptiones rerum-que detrimenta | nec omnino pares esse poterant uiribus aduersariorum. Deinde quoniam Palestinis et Cananeis aliis-que idolatris cultu et connubiis iungere se ausi fuerant, Deo poenam huiusce flagitii exigente annos octo seruierunt Cusanrasathaim Mesopotamię regi. Cum autem illos pręuaricationis poenituisset, liberati sunt. Sub liberatoribus quidem satis probe se habebant, illis uero uita defunctis ueluti laxato freno quocunque rationis expers appetitio uocasset, eo ferebantur. Itaque sub Othoniele etiam fidem Deo seruarunt. eo autem mortuo statim ad idola desciuere. Quamobrem tunc quoque seruire compulsi sunt Eglon Moabitarum regi annos octodecim. Deinde post obitum Aioth ducis cum iterum idola colere coepissent, oppressi sunt seruitute a Iabin Cananeorum rege per annos uiginti. Post Debboram quoque uxorem Lapidoth (et ipsa enim pręfuit populo) peccauerunt | atque septem annis a Madianitis uexati sunt | sata fruges-que eorum uastantibus. Item post Gedeonem | et erga familiam eius, a quo de inimicis liberati fuerant ingrati extitere | et erga Deum impii. Ideo-que per idem tempus externorum bello uarie inquietati sunt. Post Abimelech, Tholam | et Iair pręsides itidem peccauerunt | et a Palestinis mala passi sunt annis octodecim. Post Iepte et Abessan et Ahialon et Abdon rursum peccauerunt | [p. 597] et denuo a Palestinis oppressi sunt seruitutis iugo per annos quadraginta. Post Sansonem uero inter se dissidere coeperunt, quando tribus Beniamin ob stupratam cuiusdam Leuitę coniugem | et per uim in una nocte multorum coitu lassatam atque extinctam pene interiit, dum a reliquis tribubus indigne id ferentibus impugnantur . Primo tamen de his qui illos oppugnatum uenerant cecidere uiginti duo milia. iterum altero congressu octodecim milia. et ipsi enim offenderant suis uiribus magis quam Dei auxilio freti. sed tertio tandem certamine de Beniamin periere uiginti quinque milia. oppidum eorum Gabaa incensum, in quo obsessi erant. idem-que factum reliquis urbibus ac uicis tribus huius. Ista de Iudicum libro summatim perstringendo protulimus. quę sequuntur, Regum continet historia.

Mala decem tribvvm. Caput VII

Tempore regum Ob idolatriam, quę maxima in Deum ingratitudo est, diuisum fuit Iudeę regnum. decem tribus in Samariam secessere sub rege Hieroboam, duę reliquę sub Roboam Hierosolymis manserunt. In Samaria quidem perseuerauit impietatis crimen | Hierosolymitę magis fideles inuenti sunt. Vitulos ęneos adorabant Samaritę, quos pro diis colendos posuerat Hieroboam primus ex [p. 598] Iudeis Samarię rex. Eam ob rem Abię Hierosolymarum regi, in pręlio succubuerunt; die uno quinquaginta milia eorum desyderata sunt. Ciuitates tres amissę: Bethel Hiesana et Ephron. Deinde regnum de familia Hieroboami ad alios translatum. Postea regnante Achab aduersum Syros profecti, ob hanc ipsam idolatrię culpam superantur. Achab quoque sagittę ictu interficitur. Regnante Ioachan seruierunt Azahelo , regi Syrię. Regnante Phacee | Theglatphalasar Assyriorum rex Samariam inuadens magnam quidem populi partem captiuam secum duxit Niniuen. Regnante [p. 112v] Osee | una cum rege omnes translati sunt in Assyriam | per Salmanasar Assyrię regem. Cum enim prophanos gentium ritus imitarentur | et prophetarum arguerentur sermonibus, ad Deum Israhel reuerti nolebant, colentes Baal, filios filias-que idolis initiantes, inseruientes etiam diuinationibus atque auguriis.

Mala dvarvm tribvvm. Caput VIII

Nunc ad Hierosolymitarum immunditias gradus faciendus restat. Sub Roboam rege legem Domini reliquerant, cum Sesac rex Aegypti ciuitates eorum munitissimas debellauit. dixit-que eis per prophetam Dominus: ‘Vos dereliquistis me, et ego reliqui uos in manu [p. 599] Sesac.’ Hic captam Hierosolymam subdidit seruituti. Templi thesauros regiam-que gazam omnem sustulit et asportauit. Sub Ioram rege, quia gentilium ritus secuti fuerant, Palestinorum atque Arabum magna in parte pręda facti sunt. Tunc enim et regis domus direpta | et eius uxores liberi-que capti. Ipse autem Ioram, quia ab impietate non recesserat, alui profluuio consumptus est. Ob idem crimen Ioa regnante ingentes militum copias parua Syrorum manu prostratas amisere. ipse Ioas a seruis domi fuit interemptus. Rursum sub Amasia rege deos alienos adorabant, cum a Ioa Samaritarum rege superati sunt. pars Hierosolymitani muri diruta, thesauri ablati, ipse Amasias captus, nobilium liberi pro obsidibus abducti. Tunc etiam regnante Achaz colebant Baal, cum et a rege Syrię spoliati sunt | et a rege Samarię Phacee ingenti bello uicti. Ea enim pugna centum uiginti milia uirorum cęsa fuisse dicuntur, ducenta milia in captiuitatem abducta | cum preda omnis generis prope inęstimabili. quanuis Phacee ab angelo coargutus restituerit captiuos | quia tamen ab impietate non recedebant, Idumei illorum fines depopulati sunt, urbes aliquot expugnarunt Palestini, agrum uastauerunt Assyrii. 2 neque tamen tot cladibus affecti ad Dominum redire uoluerunt, donec in regno successit Ezechias Ahazi filius per omnia patri dissimilis. (!) Pie enim ac sancte uixit. et ut intelligas principum mores ciuibus documento esse solere | semper quidem Iudei sub religiosis regibus religiosi fuere, sub impiis impii. Manasses Post Ezechiam regnat Manasses eius filius, magis impietate quam regno nobilis. Captus a Caldeis addicitur seruituti. aduersis pulsatus agnouit errorem, poenitentiam egit | et Domino miserante restitutus est regno. Quod si Manassę poenitentiam suscepit Deus, quis tam impius est, ut ueniam desperet, si ad illum a quo alienatus est recurrerit? Ioacha Ioahazo quoque impio super impios regnante Nechao rex Aegypti eosdem tributa sibi [p. 600] pendere compulit. ea erant | centum argenti talenta in singulos annos, unum auri . Eliachim Tunc Ioahazo sublato Heliachinum eius fratrem pręfecit regno. Sed cum neque isto ad regni gubernacula sedente populus ab erroribus resipuisset, Nabuchodonosoro Babyloniorum regi seruierunt | atque etiam latronum infestationes passi sunt. Ioachim Et ne tunc quidem ab idolatrię cultura desistentes Ioachino Ioachimi filio regnante obsessi a Caldeis una cum rege potestati illorum sese dedidere . Tunc omnes fere in Caldeam traducti sunt, pręter pauperes uulgi agricolationi relictos. Mathatias Hinc Matathias urbi pene desertę iussus est pręsidere. Cum-que ipsi etiam qui tunc residui erant, nullo Dei flagello ab inueterato iam errore reuocari potuissent, totam in illos indignationem effudit Deus | eos-que grauius [p. 113r] quam unquam antea afflixit. (!) Cum enim Matathias iste qui et Sedechias est dictus, a Caldeis defecisset, obsedit eos Nabuchodonosor Caldeorum rex, urbe potitus est, Sedechiam cum liberis fugientem comprehendit, liberos illo spectante trucidare iussit. ei uero nequid deinde iocundi uideret, oculos erruit | et uinctum secum Babylonem abduxit. Post hęc Nabuzardan ducem cum ualida militum manu misit, qui moenia urbis demolitus solo ęquauit, domos templum-que incendit, ciues in seruitutem ad Caldeam transtulit | et cum illis uasa templi aurea, argentea | ęnea | ęneas-que columnas templi. primarios urbis ciues Dei-que sacerdotes interfecit. et impletum est quod in psalmo prędictum fuerat: ‘Tradidit in captiuitatem uirtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici. et conclusit in gladio populum , et hęreditatem suam spreuit.’ denique facta est, quam prophetę prędixerant, transmigratio Iudeę in Caldeam | ac tanta prophanę gentis ingratitudo tales quidem poenas dedit. quę si solę proponerentur | et nulla futura esset in inferno, quis adeo temerarius est, ut audeat esse in Deum ingratus? [p. 601]

Mala Ivdeorvm post Christi passionem propter incredvlitatem. Caput IX

Postea uero per Cyrum manumissi | postliminio-que reuersi sub Esdra sacerdote instaurarunt urbem et templum | Domino fauente, postquam eos delicti poenituisset. Fuisse deinceps legis diuinę satis quidem studiosos, improbos tamen | semper-que uirtuti alienę inuidos atque infensos. In Christum impii Christum Dei filium, quem Lex et prophetę prędicauerant uenturum Saluatorem non receperunt, quanuis uidissent miracula facientem | et a plebe laudibus honore-que affectum. docenti ueritatem non crediderunt, innocentem falsis criminationibus circumuenerunt, iustum condemnarunt, ludibrio habuerunt | et spinis coronatum flagellis-que cęsum cruci confixerunt . tantum-que inualuit semel insitum infidis mentibus odium, ut ne tunc quidem ad poenitentiam tanti sacrilegii mollescere quiuerint, cum illo in cruce pendente | sol obscuraretur, terra tremeret, sepulchra aperirentur, templi parietes dissilirent, saxa frangerentur. Nam depositum quoque ac sepultum custodiri iusserunt. cum-que ipsi custodes perendie reuersi eum a mortuis resurrexisse testarentur, pecunia data redemerunt mendacium, ut rursum hi falso assererent, se uidelicet nocte pręterita dormientibus clam uenisse Discipulos | corpus-que furto sustulisse, ut qui sepultus fuerat ad uitam credatur reuersus. Inuida in Christum insurgentem. (!) Quid autem infelix Iudea alios celare iuuat, cuius ipsa conscia es, ueritatem? si non surrexit, cur pecuniam porrigis? si [p. 602] surrexit, cur Saluatorem tuum non agnoscis? aut si nihil custodibus donaueris | nihil-que illi prius testati fuerint | quam quod postremo dixerunt, nonne sic interrogatos oportuit: Vidistisne accessisse ad sepulchrum Discipulos | an non? si non uidistis multo sopore fortasse oppressi, quomodo scire potestis? sin uidistis, cur non comprehendistis inermes armati, paucos multi, onere sublati corporis grauatos expediti? Videtis o Iudei custodię uestrę manifestum mendacium | attamen quę uestra pertinacia est, uultis potius mendacio credere et perire | quam sequi ueritatem et saluari. Quid est autem quod Christum negando multo maiorem experti estis Dei iram | diuturniorem-que passi calamitatem | quam cum uitulum adorastis, quam cum Baal, Astaroth, Acharon, Belphegor, Belzebub | aliorum-que demonum simulachris sacrificastis? Nam licet antea quoque cędes, incendia, rapinas, captiuitates, seruitutem, exilia patrii-que soli miserabilem desolationem pertulistis, quoties tamen uos Deum uestrum offendisse poenituit, toties de malis omnibus liberati fuistis. Longissima illa apud Babylonem seruitus (ut [p. 113v] scriptores uestri testantur) septuagesimum annum non excessit. rursum natali solo restituti, rursum in omnibus reparati instaurati-que regnastis. Quęnam quęso causa est, quod post Christum a uobis condemnatum, semel a Romanis uicti, euersi, dispersi, nullam unquam pristini status faciem, nullam amissę dignitatis umbram recepistis? Iam mille quadringenti et octuaginta anni sunt, ex quo incerta sede uagi per omnes orbis partes errastis, sine lege, sine sacrificio, sine duce, sine rege, sine propheta. dicite si potestis quo crimine, qua culpa id patimini? non idola (ut olim sępe contigit) colitis, non execrandos gentilium ritus exercetis | unum Deum, unum cęli terrę-que Dominum adoratis, et tamen nullus est miserię uestrę finis. Cur ita? profecto cum alia causa omnino nulla queat afferri, restat ut ea sola sit quia Saluatorem uobis, immo omnibus missum non recipitis. Messiam quem uestrę uobis indicant Scripturę non [p. 603] admittitis. Videte ingratitudinem uestram in Deum uestrum. Ille uobis quem promiserat uitę doctorem misit, uos ipsum occidistis. Ille dedit Redemptorem, qui pro culpa primorum parentum uestrorum satisfaceret, et uos ei non creditis, uos eum repudiatis. Quandiu igitur obstinatis mentibus fouetis errorem, negando eum, per quem solum data est mortalibus ad Deum accessio, fieri omnino non potest, ut ullam sperandę salutis gratiam consequamini. Credite, credite, et salui eritis. Hic est enim cui dixit Propheta: Ps. 79 ‘Excita potentiam tuam et ueni, ut saluos facias nos.’ Conuertimini igitur ad eum, qui missus est uobis, et ille qui misit, miserebitur uestri. Hic enim qui missus est, Dei uerbum est, Dei sapientia est, Dei uirtus est. negat talia esse in Deo qui Christum negat. Carnem animam-que hominis assumpsit, ut pro hominibus pati ac mori posset. Itaque non inuitus sed uolens crucem sustinuit, ut suo sanguine a peccatis credentes lauaret morte-que redimeret. (!) Agnoscite beneficium et confitemini Christum. Venit enim uos | non de manu regis Babylonis, sed de potestate diaboli liberare. non ad Hierosolymam reducere | nec regno restituere terreno, sed quod longe felicius est, ad paradisum transferre, in supernis cęli sedibus collocare | et sempiternę suę glorię participes facere. Quod si aduersus tantam Dei uestri nostri-que benignitatem | Christum suum non recipiendo ingrati esse pergetis, de temporalibus miseriis istis ad ęternas descendatis necesse est. Nulla enim maior in Deum Patrem ingratitudo fieri potest | quam in Filium ei coęqualem et coęternum et consubstantialem nolle credere. Felices illi, qui olim ne ingrati essent, ipsum uobis gentibus-que prędicare non timuerunt. qui ut nomen eius denegarent, nec minis | nec tormentis | nec cędibus compelli potuerunt. Verę quippe beatitudinis in Christo spe firmati tyrannis fortiores erant: occidi poterant, cogi ne Christum confiterentur, non poterant. Felices nunc hi, qui ut qualem possunt pro beneficiis Deo gratiam referant, Christo seruiunt, Christum adorant, de Christo die [p. 604] ac nocte cogitant, Christi pręcepta totis uiribus exequi contendunt | et contemptis terrenę luxurię deliciis post eum currere nunquam desistunt. Sed ne solos Iudeos accusasse uideamur, nostrorum quoque in Christum infidelitas (ut alia delicta prętermittantur) in medium ueniat, non tam quę modo sit, quam quę olim fuerit | et ueri assertione uicta desierit.

De ingratitvdine hereticorvm et ivdae proditoris. Caput X

Cum enim nullum mendacium diu stare possit, quia nihil firmi, nihil solidi habet in quo innitatur, omnis falsa religio paulatim euanescat necesse est. Itaque iampridem defecit ille diaboli fraude inductus deorum cultus. Unus autem Deus etiam ab illis inuocatur qui Christum ignorant. Defecerunt et hereses, licet [p. 114r] falsa ueris mixta in se haberent | nihilominus quę uera erant manent, quę falsa, una cum suis autoribus interierunt. Arrius Arrius ab Euangelio alienatus | impie-que de Trinitate sentiens uentris profluuio extinctus est. Olympius Olympius Arrianus dum blasphemias in sanctam Trinitatem ore sacrilego proferret, fulmine ictus conflagrauit. Anastasius augustus Anastasius augustus Euticetis erroribus implicatus, uerbum Dei in carnem mutatum | et in Christo incarnato unam tantum [p. 605] esse naturam asserebat. cum-que ab hac impietate ne Hormisdę quidem summi pontificis admonitione solicitatus recederet, ipse etiam fulmine afflatus periit. Nonne hi omnes tam infelici fine consumpti testantur | nemini tutum esse euangelicę ueritati ulla in parte derogare | et ab Ecclesia Christi quicquam uel minimum dissentire uelle? Machumetus. (!) Sola quidem adhuc Machumetana heresis extat, et uiribus aucta | sęuit in Christianos, ut qui Christi sunt, calamitatum patientia probentur, donec et illa sua corruat impietate ac dissoluatur. Quemadmodum autem Iudeorum olim fuit in Deum ingratitudo ad idola conuerti, ita nunc nostrorum par flagitium erit | de Christo parum pie sentire. Iudas. (!) Quod si tam ingrati sint, qui solo errore delinquunt, quid de te dicam perfide Iuda ? quibus uerbis tuam accusem ingratitudinem? quę maior est quam ut fando exprimi queat. Non solum quę uera recta-que erant, quę salutaria, quę sancta, quę perfecta | a Magistro ac Domino tuo didiceras, uerum etiam in consortium ascitus fueras apostolorum | et tanquam cęteris fidelior apostolicę familię oeconomus factus et loculos habens, ut quę omnibus offerebantur, solus dispensares. at tu (proh nefas!) tantorum beneficiorum prorsus immemor et pecunię cupiditate superatus, ut triginta argenteos acciperes, Dominum in mortem tradidisti. Vicisti tuo parricidio Iudeorum ingratitudinem: bonum quod acceperant illi, commune cum aliis erat, tu speciali priuilegio dotatus, tu in ordinem pręcipuorum Christi comitum uocatus, tu singulari quodam honore pręditus, in tantam excidisti dementiam, ut eius proditor fieres, cuius fueras discipulus, ut eum crucifigendum inimicis offerres, cuius eras natura famulus, beneficio socius, dilectione frater, promissione cohęres, non terreni patrimonii, sed cęlestis. Nunquid te cum coenaret, a mensa repulit? cum sacramentum corporis et sanguinis sui discumbentibus porrigeret, pręteriit? cum iisdem pedes lauaret, nunquid non se ad tuos inclinauit? nunquid cum amplecti eum uelles | restitit? cum osculum offerres, faciem [p. 606] auertit? Omnia quidem ille tanquam sibi charissimo indulsit. sed tu omnium oblitus | tanquam hosti insidiabaris, tanquam seruum uendebas, tanquam parricidam in manus perdere uolentium dabas. Porro tam cruenti facinoris, postquam ille crucifixus est, iam et ipse conscius, peccasse te fatebaris, argenteos quos acceperas proiiciebas. Poenitebat te quidem commissi sacrilegii, sed uenię spe destitutus | dolore-que superatus laqueo collum tuum confregisti | et pendens diruptis uisceribus | effluentibus-que intestinis infelicem animam emisisti. O dirum et crudele mortis genus, nequitię tamen tuę conueniens | tua-que impietate dignum, non magis quia iustum uendideris | quam quod de misericordis misericordia desperaueris. Vtrunque sane inter crimina grauissimum, ac nescio quod maius, nisi quod alterum remitti poterat, si alterum remissionis impetrandę aditum non pręclusisset. Eo igitur tua te perduxit in Dominum ingratitudo, ut pro grauissimis criminibus grauissimas quoque poenas dare credaris in inferno, quo corruisti. Nunc tu is quidem suppliciis terres nos, nequid sinistrum de Saluatore nostro sentiendo ingrati simus | et tuis flagitiis ostendis contrarias illis actiones ad gratitudinem pertinere. Gratus itaque erga Dominum ac Redemptorem suum erit, qui non pecuniam ipso, sed ipsum pecunia chariorem habuerit, nihil cum ipso simulauerit, nihil in ipsum impie neque cogitauerit | neque fecerit | et nunquam de clementia Dei diffisus omnem salutis suę spem in ipso sitam fixam-que semper esse curauerit | et tandem mori potius quam Deo peccare optauerit. Atque hęc hactenus. nunc autem ad reliquas charitatis partes descendere statuens, arbitror non minimam, sed pręcipuam potius esse: cum bene uiuendi pręcepta didiceris, operam dare ut alios doceas. Igitur de illius qui docere uult officio disseremus. deinde uidebimus , quantum iuuat, si adsit qui doceat, et quantum nocet, si absit.

[Page 607]

De officio catholici praedicatoris. Caput XI

Docere in ecclesia episcopi officium est | et illorum sacerdotum, qui pręsidis autoritate probati sunt. Paralip. 2.17 Iosaphat Hierosolymarum rex Leuitas misisse dicitur et sacerdotes, ut peragrando urbes Iudeę instruerent populum pręceptis Legis. Mar. 16 Christus ut gentibus Euangelium prędicarent, apostolos, quos ipse instituerat, destinauit. ‘Euntes inquit in mundum uniuersum prędicate Euangelium omni creaturę.’ Veruntamen, qui apostolico isto fungi uoluerit munere, eruditione ac uirtutibus pręstare debet. Alioquin si indoctus fuerit, facile in errorem labetur | et quorum conscientiam curare uolet, magis consauciabit. Discat igitur prius, et postea doceat, et quod uerbis docuerit, operibus comprobet. Sic egisse dicitur Esdras sacerdos, cum ad reparandam Hierosolymam ab Artaxerxe dimissus redisset. Ita enim scriptum de illo legimus: Esdrę primo 7 ‘Esdras autem parauit cor suum, ut inuestigaret legem Domini, et faceret | et doceret.’ Et apostoli ante Spiritu Sancto replentur, deinde prędicationis officio fungi iussi sunt. Porro quod aliis pręcipiendo ędificabant, ne aliter agendo destruerent, id etiam ipsi pręstare studuerunt, non minus exemplo docentes quam sermone. Nam impudens admodum pręsumptio est | hoc alios monere, quod ipse non facias, imponere aliis onera grauia, quibus ipse dorsum non supposueris. Aut quomodo potest aliquis alios reprehendere his de rebus, quas facere se non ignorat? Turpissimum est profecto, cum in corripientem culpa retorquetur, cum quis in quo alterum accusat, seipsum damnat. Sic igitur uiue, ut pręcipis, et ad uerba mores [p. 608] confer, et sanus curationem ęgris adhibe, ne cum rubore audias: ‘Medice, cura teipsum!’ Vobis qui in ecclesia Dei ad populum declamatis | per Esaiam est dictum: 13 ‘Exaltate uocem, leuate manum’; ut uidelicet uoci manus consonet | et pręceptis respondeant opera. Quia qui fecerit et docuerit sic, hic magnus uocabitur in regno cęlorum. Is demum aliorum delicta efficaciter arguit, in quo non inuenitur, quod alii redarguant. Sit ergo mitis atque submissus qui humilitatem docet. Recedat ab iracundia qui patientiam suadet. Castitatem illęsam seruet, qui stupra adulteria-que detestatur. Nihil improbe agat, qui docet iustitiam et inuehitur in uitia. Denique cum Samaritana relinquat hydriam mundanę uanitatis, qui paratus est populo euangelizare Iesum. Caueat quoque ne lucri gratia prędicet | siue glorię ab hominibus captandę. Non terrenum lucrum spiritalibus quęrendum est disciplinis sed cęleste. Mat. X ‘Gratis accepistis inquit Dominus | gratis date.’ Eos autem qui in templo uendunt columbas, hoc est dona Spiritus Sancti, eiicit flagello | ut fidelium consortio indignos. et, Io. 2 ‘non est domus Dei inquit domus negociationis sed orationis.’ Quid ergo? nihilne accipere oportet? immo oportet, sed quantum necessitas postulauerit. Mat. X ‘Dignus est inquit operarius cibo suo.’ et in Lege dicitur: Deut. 25 ‘Non alligabis os boui trituranti;’ ut uidelicet et ipse de tritura sua pascatur et uiuat se-que sustentet. Nequid autem ultra quam quod satis est quęras, ipse doctorum Ecclesię princeps Paulus ait: Ad Tim. prima 6 ‘Habentes alimenta et quibus tegamur , his contenti simus.’ Vitanda est etiam humanę laudis captatio. ne pro labore doctrinę | laudem quę a Deo est amittamus. Ad hęc ne illi quidem recte, qui ecclesiastici doctoris officium professi, dimisso Euangelio quęstionibus nihil ad rem pertinentibus occupari solent, qui syllogismos enthymemata-que proponendo philosophantur | uel poetarum figmenta decantant | [p. 115r] uel explicandis gentilium historiis immorantur | uel de cęlestium motu syderum-que naturis disputant, non quęrentes quod saluti [p. 609] conferat animarum, sed quod auditorum aures demulceat atque delectet. Hi certe a Domino audient: Mat. 13 ‘Omnia opera sua faciunt, ut uideantur ab hominibus.’ Plausum enim uulgi quęrunt | et docti dici quam sancti malunt. nec uident quod callidis diaboli suggestionibus supra pinnaculum templi statuuntur, ‘ut quo altius ascenderint, grauius ellidantur cum ceciderint.’ Quid tu ingenium iactas | aut rerum multarum cognitionem ostentas, qui non ex his quidem, sed ex operibus iudicaris? Magis Deo placet sancti rusticitas | quam peccatoris hominum ore laudata scientia. Non ergo attendat doctor, quid auditores delectet audire, sed quid se deceat loqui, nec se putet in theatro esse, ut cum fabulam peregerit, astantium plausu excipiatur , sed in ecclesia Dei, ut postquam piis admonitionibus eos qui libenter audiunt iuuerit, a Domino capiat mercedem glorię sempiternę. Impigrum quoque ac solicitum esse decet salutiferę institutionis doctorem. Mat. 4 Circuibat Iesus (ut euangelistę tradunt) totam Galileam docens in synagogis eorum | et prędicans Euangelium Regni. et alibi dicitur: Luc. 15 ‘Erat quotidie docens in templo.’ Intuere pręterea indefessam Apostoli eius in prędicando curam. Ad Ro. 15 Scribens ad Romanos affirmat, quod ab Hierosolymis per circuitum usque ad Illyricum omnia repleuerit prędicationibus Euangelii Christi; et neque persecutionibus deterretur | nec uinctus desistit | in Euangelio se laborare dicens: ‘usque ad uincula.’ Vide etiam quam anxie opus hoc Timotheo discipulo iniungat, cum ait: 2 ‘Prędica Verbum, insta, opportune, importune, argue, obsecra, increpa | in omni patientia et doctrina;’ ut uidelicet impleatur, quod in Esaia de apostolis et Ecclesię doctoribus prędictum fuerat : 62 ‘Super muros tuos Hierusalem constitui custodes; tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt .’ Sed etiam ipsi prophetę fuit olim a Domino iussum dicente: 58 ‘Clama ne cesses | Quasi tuba exalta uocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum.’ Tanto enim diligentius instandum est doctrinę salutari, in quanto peccantibus maius imminet periculum salutis. Nec semel aut iterum admonendi [p. 610] tibi erunt, sed toties, donec cum psalmista dicere possis: ps. 58 ‘Laboraui clamans, raucę factę sunt fauces meę.’ Magno autem animo uerbum Domini prędicandum est | neque ob pręsentiam potentiorum subticeri debet ueritas, dum uitia reprehenduntur. Gloriatur Dauid coram Domino dicens: ps. 118 ‘Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.’ et in Esaia euangelico doctori pręcipitur: 40 ‘Super montem excelsum ascende tu | qui euangelizas Syon | noli timere.’ Ionas 2 Ionas propheta prędicare iussus, dum homines timet, Deo nolebat obedire | et cum naui fugeret, orta tempestate in mare pręcipitatur | atque a pisce uiuus deglutitur. Satius illi tunc fuerat incidere in manus hominum quam non obedisse Deo uiuenti. Hieremias uero ipsius Domini uerbis animatur ad prędicandum dicentis: Hier. 1 ‘Tu ergo accinge lumbos tuos, et surge et loquere ad eos omnia quę ego pręcipio tibi | ne timeas a facie eorum. nec enim timere te faciam uultum eorum.’ Ioannes Baptista Mat. 14 Non timuit Ioannes arguere Herodem regem, ut ostenderet | non esse timendos qui occidunt corpus, sed unum illum, qui corpus et animam simul potest mittere in gehennam. Apostoli ac martyres Domini, ne Christum prędicarent, nec minis principum deterreri, nec tormentis inhiberi potuerunt. Qui enim confidit in Domino, sicut mons Syon non mouebitur in ęternum. Paulus cum esset Corinthi, per uisionem nocturnam audiuit Christum sibi dicentem: Act. 18 ‘Noli timere, [p. 115v] sed loquere, et ne taceas. propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi, ut noceat te.’ Protegit igitur uerbi sui prędicatores Deus, donec docendi munus impleant, et cum impleuerint, occidi permittit, ut coronet.

[Page 611]

Qvid potissime praedicandvm sit. Caput XII

Prędicandum autem est Euangelium, danda pie uiuendi pręcepta, disserendum de beatorum gloria, quatenus fieri potest, poena-que damnatorum, ut peccatores ad poenitentiam excitentur, iusti ad perseuerantiam. Ad apostolos ait Saluator: Mat. 18 ‘Prędicate Euangelium omni creaturę.’ Luc. 8 Et de ipsomet in Luca legimus, quod iter faciebat per ciuitates et castella prędicans et euangelizans regnum Dei. Hoc idem regnum Discipulos iussit nunciare cum ait: Luc. 10 ‘Dicite illis quia appropinquabit in uos regnum Dei.’ Idem in plurimis Euangelii locis et tenebras commemorat et gehennam et tormentorum locum et uermem immortalem et ignem ęternum. Poenitentiam etiam prędicauit dicens: Mat. 4 ‘Agite poenitentiam et appropinquabit regnum cęlorum.’ De Discipulis quoque dicitur: Mar. 6 ‘Exeuntes prędicabant ut poenitentiam agerent.’ Ad eos autem qui non indigent poenitentia est dictum: Mat. 10 ‘Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit.’ Pręuaricator non prędicator est, qui ab his discedens aliqua superflua et nihil profutura docet, multa se nosse ostentans. Quid autem prodest multa scire, et Deum nescire? Ad Cor. I cap. 1, 2 Doctor gentium Paulus | missum se dixit euangelizare non in sapientia uerbi, ut non euacuetur crux Christi. ‘Non iudicaui inquit me scire aliquid inter uos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum.’ Vt-que doceret aliam esse sapientiam carnis, aliam spiritus, ait: ‘Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam uero non huius seculi neque principum huius seculi, qui destruuntur, sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quę abscondita est.’ Iccirco sane [p. 612] et Timotheo discipulo ad prędicandum destinato: Ad Timo. 2 cap. 1 ‘Formam habe inquit sanorum uerborum, quę a me audisti | in fide et dilectione | in Christo Iesu.’ Et ad Titum: Ad Titum 2 ‘Tu autem loquere | quę decent sanam doctrinam. ’ Non enim sana sed languens et infirma est doctrina, quę pie sancteque uiuendi studio nihil omnino confert. Mortifera uero et detestabilis, quę peruertere nititur ueritatem humanę philosophię argutiis. Audi pręterea quid tibi sapientię antistes Salomon pręcipiat dicens: Prouerb. 24 ‘Errue eos, qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.’ Obseruare quoque debet uitę spiritalis institutor et doctor, qui de thesauro cordis sui profert noua et uetera, ut quicquid ex libris diuinis recitauerit, non secundum litteram occidentem illud interpretetur sed secundum spiritum uiuificantem. Sciat aperire sensus uerborum ambage uelatos | et in medium proferre | et ad auditorum emolumenta conuertere. ut sunt uisa dicta-que prophetarum | et cerimoniarum ritus ac sacrificiorum | quę si spiritaliter et per tropologiam non intelligantur, similia deliramentis anilibus erunt. 11 Ideo autem in Leuitico animalia quę ruminant et ungulam diuidunt, munda sunt. Quia utique is ruminare uidetur, qui in lege Domini meditatur die ac nocte et tunc ungulam diuidit, cum mysticum sensum a litterali intelligentia separat. Horum igitur scientiam ille qui populum docet habeat, ut mundum cibum esurientibus offerre queat | et mentes ad audiendum intentas alere uerbo salutis. Cęterum meminerit eos lacte alendos esse, id est moralibus duntaxat pręceptis instruendos, qui proficere incipiunt, solidum autem cibum profectorum esse et ad altiora nitentium. his mysteriorum ardua explananda erunt, ut ad concupiscenda cęlestia magis inardescant, dum diuini eloquii arcana mirantur. [p. 116r] Mat. 5 / Mat. 8 Sic Dominus noster montem ascendens docuit Discipulos, tanquam sublimioris disciplinę iam capaces. descendisse autem de monte dicitur, quando cum turba fuit loquendum. Hoc illud est quod in psalmo legimus: ‘Ascendunt montes et descendunt campi in locum quem [p. 613] fundasti eis.’ Montes erant, quibus dictum est: ‘Vobis datum est nosse mysterium regni Dei.’ Campi uero descendentes, ad quos dixit Apostolus: ‘Facti estis quibus lacte opus est, non solido cibo.’ Sicut igitur cuique conuenerit, ita doceatur, ut omnes salui fiant. Semper tamen cauendum est, ne rudis interpres declamet in ecclesia. Male enim exponens dicta Scripturarum, periculum est, ne et ipse in errorem incidat | et alios inducat. quod si (ut dicitur) cęcus cęco dux fuerit, ambo in foueam cadent. Hoc Apostolus Galatis, quos ipse docuerat, metuens ait: Ad Gal. 1 ‘Licet nos aut angelus de cęlo euangelizet uobis | pręterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit.’ Indocto itaque silere multo satius est | et sua simplicitate contentum esse | quam docti officium usurpare | et docere uelle quod non didicit, aut loqui quod nescit, cum periculo suę aliorum-que salutis. Plerique tamen postquam eorum qui commendantur sermones lectitando edidicerint, confidenter prędicant. Tolerandos puto, dummodo aliquid ultra non pręsumant. Sed uerendum est, ne post hęc auditorum palpatione deliniti | se esse magistros arbitrentur, cum non fuerint discipuli, et aliquid uel addant arroganter | uel mutent inconsulte | uel subtrahant licenter. Multi me laudant inquiet aliquis. Noli multitudini credere, certius paucorum iudicium est, qui in se habent, quod in alio laudant. Illud nempe pictoris optimum est opus, quod pictores commendant, non quod uariis fucatum coloribus coriarii mirantur. Tunc ergo uulgi de tua eruditione opinionibus fidem adhibe, cum idem senserint et periti.

[Page 614]

Qvi praetermittendi et qvi docendi et qvaliter corripiendi. Caput XIII

Ab illis uero quorum nulla speratur correctio, qui cum pharaone obduruerunt, auertenda uerbi diuini prędicatio est. Apostoli Iudeorum obstinatione offensi dixerunt: Act. 1 31 ‘Vobis oportebat primum loqui uerbum Dei, sed quoniam repellitis illud | et indignos uos iudicatis ęternę uitę, ecce conuertimur ad gentes. sic enim nobis pręcepit Dominus’. Ac ne aliter illum pręcepisse credas quam egisse, nullum omnino Pilato dedit responsum, cum ab eo quid esset ueritas interrogaretur . quia Veritatis inimicus de ueritate sermonem audire indignus erat. 16 Ideo Paulus et Barnabas (ut in Actis apostolorum legitur) prohibiti sunt a Spiritu Sancto loqui Verbum in Asia. Non sunt igitur mittendę Euangelii margaritę ante porcos | ne conculcent eas pedibus. Prouerb. 9 ‘Iniuriam sibiipsi facit inquit Salomon | qui erudit derisorem, et qui impium arguit, sibi maculam generat.’ et iterum ait: Prouerb. 23 ‘In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui.’ Et fortasse non leuiter peccat, qui diuina mysteria ibi loquitur, ubi non est auditus. dicente Propheta: ps. 118 ‘In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi’. Illos uero qui libenter audiunt | et uitę pręceptis erudiri affectant, nolle docere cum didiceris impium est. Cur talentum tibi a Domino ad negociandum creditum abscondis in terra, serue nequam? cur ocio deditus nihil facis lucri? quam rationem reddes, cum ad illum uacuus redieris? Pastorem te Dominus gregi suo pręfecit, uides lupum uenientem et fugis | uides diaboli [p. 615] fraudibus ac dolo multorum corda subuerti, et negligis. ciuium tuorum suffodi spiritales domos intueris et taces, canis mutus non ualens, immo nolens latrare. Ezechiel 33 ‘Speculatorem dedi te domui Israhel inquit Dominus | audiens ergo ex ore meo sermonem annunciabis eis ex me. Si me dicente ad impium: [p. 116v] Impie morte morieris, non fueris locutus, ut se custodiat impius a uia sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.’ Abs te ergo requiretur perditę ouis ratio, et negligis? Plebs tibi commissa famem non panis sed audiendi uerbum Dei patitur, et tu supprimis uitę pabulum? nec attendis quod scriptum est: Prouerb. 11 ‘Qui absconderit frumenta, maledicetur in populis; benedictio autem super caput uendentium.’ Dolet Esaias quod regem impium Oziam non corripuerit | et, Esa. 6 ‘uę mihi inquit quia tacui.’ Apostolus quoque: Ad Cor. prima 9 ‘Vę mihi est, si non euangelizauero.’ At tu ociosus oscitas, et nec maledictione territus | nec benedictione illectus ad docendum inclinaris. Expergiscere tandem, aperi os tuum populo, lucrare Domino | docendo, increpando, exhortando. Hoc fecit Christus, hoc apostoli, hoc officium episcopi est, quem te esse profiteris. Tibi dictum puta, quod per Esaiam dicitur: 58 ‘Quasi tuba exalta uocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum.’ uel quod ad Ezechielem: 16 ‘Notas fac Hierusalem abominationes suas.’ Duriores acerbius tibi increpandi sunt, iam ad poenitudinem inclinati mollius. Corinthios interrogat Apostolus: prima 4 ‘Quid uultis inquit | in uirga ueniam ad uos | an in charitate et spiritu mansuetudinis?’ Ita autem moderanda correptio est , ut et mordeat peccatorem | et spe uenię consoletur, ne ille abundantiori tristitia absorbeatur. Fragilitatis tuę memor aliorum infirmitatibus medere | et ad mentem reuoca pręceptum Apostoli dicentis: Ad Gal. 6 ‘Si pręoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis, instruite huiusmodi spiritu mansuetudinis, consyderans teipsum, ne et tu tenteris. ’ Hoc est quod optat sibi psalmista dicens: ps. 140 ‘Corripiet me iustus in misericordia | et increpabit me.’ Optimum in [p. 616 ] pręside temperamentum est miseratio cum iustitia. Miseratio enim sine iustitia | peccandi pręstat audaciam. Iustitia sine miseratione | instar crudelitatis est. Altera alterius ope indiget, ut correptio ipsa et corripientem commendet | et emendet peccantem.

Vt praedicator ab advlatione procvl sit et praedicandi tempora observet. Caput XIV

Ab assentatione autem procul abesse peccatorum castigatorem decet. ut nihil ad gratiam audientium dicat, sed ad profectum. optimi-que medici more utatur | adhibens uulneribus curationem, non quę delectet male affectum, sed quę sanet. Exodi. 34 Vetat Lex hędum coquere in lacte matris suę. hoc est, peccatorem blanditiis fouere. Non debes quęrere tu qui prędicatoris officio fungeris, ut hominibus placeas, sed ut homines ad Deum dirigas. Audi Apostolum dicentem: Ad Gal. 1 ‘Si hominibus placerem Christi seruus non essem.’ In eo placeas hominibus, in quo places Deo. Alioquin non Dei, sed hominum eris seruus. Multo melius est ueris offendere | quam placere adulando, et malum incusare ut corrigatur, quam dissimulare ut inualescat. Tempus etiam prędicandi congruum quęratur. non semper seculi hominibus prędicationes uacat audire. Luc. 12 Oportet igitur ut fidelis seruus et prudens, quem [p. 617] constituit Dominus super familiam suam, det illi in tempore tritici mensuram. Vbi obseruandum est, quod non solum tempore apto opus sit, ut data prosint, sed etiam mensura, ut neque plus neque minus dicatur | quam necesse fuerit. Accommodatissima autem huic negocio tempora erunt | ieiuniorum dies, qui ante festum Dominicę natiuitatis Dominicę-que resurrectionis solennes habentur. Tunc tempus acceptabile, tunc dies salutis, tunc [p. 117r] messis tempora sunt, in quibus plus frugis colligi solet. 10 Et ‘qui congregat in messe (ut in Prouerbiis dicitur) filius sapiens est.’ Siquando alias contigerit. ut uel ad supplicandum uel ad poenitendum plebem exhortari opus erit | uel ad sedandas ciuium inter se seditiones odia-que tollenda, tunc quoque prędicationibus erit insistendum, ut in radice reprimatur malum ne pullulet | et in mortem multorum fruticetur.

De praedicantivm meritis. Caput XV

Quisquis in his quę dicta sunt, diuinę laudis gratia salutis-que proximorum sese pro uiribus exercuerit, multa quidem in terra, sed plurima in cęlo beneficia consequetur. Spiritu Sancto illustrabitur, scientię capiet incrementum, uim in suadendo dissuadendo-que acquiret. Siquidem ipse unus in Trinitate Deus hoc uisibiliter [p. 618] apparere fecit in apostolis, quod postea in eorum successores operaturus erat inuisibiliter. Act. 2 Visę sunt supra illos, qui ad euangelizandum mittendi erant, igneę linguę, ‘et ipsi repleti Spiritu Sancto coeperunt loqui (ut Lucas inquit) uariis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.’ Tu quoque o sacerdos, qui et ante ut disceres quę Dei sunt, omnem curam operam-que adhibuisti, et postea ut doceres, syncero corde feruenti-que in Deum ac proximos charitate pulpitum inscendisti, si sapienter, si egregie, si efficaciter uerba feceris, nihil tibi arroges, nihil tuo uel ingenio uel studio plaudas. totum hoc Spiritus Sancti gratia est, totum donum Dei est. Mat. 10 ‘Non uos estis inquit qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri qui loquitur in uobis.’ Hoc si habes, iam certissima futurę beatitudinis spe oppignoratus es, iam beatus dici meruisti. iuxta illud psalmistę: Ps. XCLII ‘Beatus homo quem tu erudieris Domine, et de lege tua docueris eum.’ Sic se eruditum confitebatur Paulus, licet multa a Gamaliele didicisset, cum diceret: Ad Cor. secunda 13 ‘An experimentum eius quęritis, qui in me loquitur Christus?’ Excusabat immaturam ętatem Hieremias ad populum loqui iussus | imparem-que se huic rei asseuerabat quando tetigit os eius Dominus dicens: Hier. 1 ‘Ecce ego dedi uerba mea in ore tuo; ecce ego constitui te hodie super gentes et super regna ut euellas et destruas et disperdas et dissipes | et ędifices et plantes.’ Tu quoque si tuis sermonibus auelli uideris uitia | et uirtutes plantari in cordibus eorum quos doces, contactum a Spiritu Sancto os tuum esse scias | et de labiis tuis non tua, sed Dei uerba processisse. Deus est qui aperuit os mutorum | et linguas infantium fecit disertas. Deus est cuius uox in uirtute et in magnificentia, superborum cedros confringens et humilibus pręstans gratiam. Vox ista euangelicę prędicationis est; arrogantes destituit | et in Deo tantum confidentibus se commodat. Ita ut interdum qui minus eruditus est, plus efficacię in dicendo habeat | magis-que satisfaciat prudenti auditori. Sic enim per Prophetam dicitur: Ps. 67 ‘Dominus dabit uerbum euangelizantibus [p. 619] uirtute multa.’ Igitur quemadmodum uirtus ista (ut in Euangelio est dictum) de Saluatore nostro exibat | et ęgros per tactum uestimentorum eius curabat, ita peccator fidelis ac sancti doctoris uoce in intima cordis contactus ad poenitentiam opera-que uirtutis conuertetur | et animę suę langorem conualuisse sentiet | occulta Spiritus Sancti medicatione. Prędicator quippe medicus animarum est. et cum in homine nihil preciosius habeatur anima ipsa, pręstantissimum diuinę liberalitatis donum est | animę langoribus succurrere scire | et uineę manu Domini consitę operarium esse | atque [p. 110r] in multam messem mitti a domino messis, ut frugem colligas in horreis cęlestibus reponendam. Magnificum est mensę diuinę esse conuiuam, sed magnificentius ab ipso mensę domino dignum iudicari, ut sis conuiuarum inuitator et ad Sponsi nuptias conuocator multorum atque collector. Cui hoc fuerit concessum, dici de illo poterit quod de Ioanne Baptista fuit dictum: Luc. 1 ‘Et tu puer propheta Altissimi uocaberis; pręibis enim ante faciem Domini parare uias eius, ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum.’ Propheta enim Altissimi Sacrarum interpres Scripturarum est. qui tunc quidem ad cor audientium parat uiam Domino, cum illi uerbis eius edocti a peccatis per poenitentiam purgantur | et uirtuti studere incipiunt. Eidem conuenient laudes illę, quę apostolis a Domino datę sunt dicente: Mat. 5 ‘Vos estis sal terrę.’ uere enim sal terrę est, cuius pręceptis humana mens conditur, ne corrumpatur contagione uitiorum et contabescat. ‘Vos estis lux mundi.’ Lux mundi est, cuius uerbis et exemplo fugantur tenebrę ignorantię alienę. Ciuitas est etiam prędicator supra montem posita, omnium obiecta oculis, ut omnes ad illam concurrant | uel discendo quę dicuntur | uel ea quę ab eo qui docet fiunt imitando . Idem lucerna [p. 620] est super candelabrum non aliter quam ciuitas supra montem. Lucet enim omnibus qui in domo sunt, et fideles animas doctrinę suę fulgore illustrat | uel qualiter illustrari debeant, morum sanctitudine demonstrat. Gaudete igitur omnes euangelicę disciplinę doctores. de uobis ista memorantur, non de philosophis, non de oratoribus, non de poetis. Nulla in illis uerę lucis lux fuit, qui Christum ignorarunt. Vobis data est potestas, quam illi non habuerunt, curandi infirmos, eiciendi demonia, mortuos suscitandi. Infirmos enim curatis, quoties eos qui errant, in uiam ueritatis dirigitis. demonia expellitis, cum eos qui per peccatum diaboli domicilium erant, ad poenitentiam uestris exhortationibus conuersos Christo restituitis. mortuos ad uitam reuocatis, cum de scelerum sepulchro iam foetentes, diuinę misericordię magnitudinem proponendo ad uenię spem errigitis | et ut in Deo uiuere incipiant autores estis. At uero illi scientię gentilis professores, quomodo infirmos curarent, cum ipsi infirmi essent | diuersa inter se sentientes? quomodo demones eiicerent, ipsi demonum cultores, quos pro diis habuerunt? Quomodo mortuos reuiuiscere facerent, cum Christum, qui uita est, nescierint? Nonne uos illis doctiores estis, quos non homo sed Deus erudiuit? quos Dei Filius, qui summa ueritas est, instruxit? De uestra certe, non de illorum doctrina est dictum: Prouerb. 20 ‘Aurum et multitudo gemmarum et uas preciosum labia scientię.’ Nihil enim scientia charius, nihil pulchrius, quę de ore fidelis doctoris emissa uiam ad immortalitatem mortalibus ostendit. et quorum operum passibus ad beatitudinem peruenitur, uerissime docet. Vos ergo uenter estis, de quo flumina fluunt aquę uiuę. Vos thesaurus de quo proferuntur noua et uetera. Vos aurum quo templum ueri Salomonis linitur. Vos templum Dei uiui, qui in uobis manens emittit eloquium suum terrę | et per os uelociter currit sermo eius. de hoc sermone est scriptum: Prouerb. 16 ‘Fauus mellis uerba composita, dulcedo animę, sanitas ossium.’ Omnis quippe sermo cęlestis animę fideli et iocundus est et gratus. [p. 621] quando quidem et delectat multum | et uirtutum studio plurimum confert. Quoties autem altiora repetitis | et mentis indagine illa quę in mysterio condita sunt, ellicitis et in lucem profertis, uobis conuenit quod in Prouerbiis dicitur: Prouerb. 18 ‘Aqua profunda uerba ex ore uiri et torrens inundans fons scientię.’ Quoties uero audacter et intrepide in uitia inuehimini, columnę estis firmę fulcientes ueritatem. Ad Gal. 2 Ob hoc Paulus apostolus | Petrum, Iacobum et Ioannem uocauit [p. 118r] columnas, quarum stabilimentum a Domino est, qui in psalmo de Ecclesia loquens ait: ‘Ego confirmaui columnas eius.’ ps. 74 Ad hęc etiam montes estis, quos nulla uentorum uis concutit, nullus procellarum turbo commouet. de quibus in psalmo dicitur: ps. 124 ‘Montes in circuitu eius,’ hoc est Ecclesię, ‘et Dominus in circuitu populi sui.’ Quid ultra dicam? Vos plenę illę nubes estis, de quibus Ecclesiastes ait: 11 ‘Si repletę fuerint nubes, imbrem super terram effundent. ’ Sapientia enim repleti diuina, non cessatis pręceptis pluere doctrinarum. Vos estis cęlum late resonans tonitru fidelium eloquiorum. de quo in psalmo prędictum fuit: ps. 17 ‘Intonuit de cęlo Dominus.’ et in alio psalmo: ps. 21 ‘Annunciabunt cęli iustitiam eius.’ et rursum in alio: ps. 18 ‘Cęli enarrant gloriam Dei.’ Vos denique non solum montes uel nubes uel cęli, sed quę omnium nobilissima creatura est, angeli Dei estis. non naturę commercio, sed officii dignitate. Nuncius Dei angelus est, nuncii Dei sancti prędicatores sunt. Vnde sicut de Ioanne Baptista in Malachia dixit Deus: 3 ‘Ecce ego mitto angelum meum, qui pręparabit uiam ante faciem meam,’ ita et uobis dicitur: 2 ‘Parate uiam Domino!’ In Apocalypsi etiam ecclesiarum pręfecti, quos nos episcopos dicimus, angeli appellantur. Ille autem uerius angelus est, qui sua doctrina ędificat Ecclesiam quam qui ecclesię tantum pręses est | et docendi laborem ocio superatus fugit. Plaudant igitur sibi, qui aurum argentum-que lucrantur, qui magnum pecuniarum quęstum faciunt, qui turres expugnant | et regna suo subdunt imperio. uos animas Domino lucramini, quibus nihil est preciosius, nihil in [p. 622] natura humana excellentius. uos ergo melius, qui muros Hierusalem ędificatis, qui ad cęlestem patriam exules reuocatis, ut cum illis, immo et super illos regnetis. Vos enim constituet Dominus super familiam suam | et super omnia bona sua. tunc perpetui reges ęterni-que domini eritis omnium illorum, quos uestris prędicationibus uestra-que doctrina conuersos de terra ad cęlum transmigrare contigerit. Et tunc demum Christus uester rex regum et dominus dominantium erit cum vos aliis pręesse iusserit, tribunos uel chiliarchas animarum, quas ei lucrati estis, constituens.

De praedicantivm beatitvdine. Caput XVI

Sumite igitur calciamenta in pedibus ad pręparationem Euangelii, ut cum cęlestia prędicaueritis, terrena non contingatis. et de uobis dici queat: Esa. 52 ‘Quam pulchri pedes annunciantium et prędicantium pacem | et annuntiantium bonum.’ 5 Excitet uos Dei amor, proximorum charitas | promissa-que uobis beatitudinis merces. Qui enim fecerit et docuerit sic | magnus uocabitur in regno cęlorum. Io. 41 Et qui metit, mercedem accipit | et congregat fructum in uitam ęternam. Et qui talentis [p. 623] domini totidem alia lucratus fuerat, dixit dominus; Mat. 25 ‘Euge serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam. intra in gaudium domini tui.’ Talenta quę ad negociandum dantur, scientia spiritalis est. talenta uero quę superlucrantur, opera sunt | tum nostra secundum scientię donum facta, tum eorum quos docendo et exhortando ut eadem facerent alleximus. In Esaia etiam beatos uocat Dominus doctrinę sanctę dispensatores. 32 ‘Beati inquit | qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bouis et asini.’ hoc est Iudei et gentilis. quod quidem ad Euangelii tempora pertinet. Deut. 22 Antehac enim Lex uetabat arare in boue et asino simul. Dominus quoque apostolis pręceperat: Ma. 10 ‘In uiam gentium ne abieritis!’ Nunc autem seminatur super omnes aquas | et pes bouis et asini simul immittitur, postquam ipse Dominus asinam solui iussit | et asina insidens ingressus est ciuitatem | mandauit-que Euangelium omnibus ubique gentibus prędicari. Beati igitur erunt, qui uerbi Dei semen, ubicunque fructus aliquis speratur, studuerint seminare. [p. 118v] 5 Qui enim conuerterit peccatorem (ut Iacobus apostolus ait) saluabit animam eius a morte | et operiet multitudinem peccatorum. Quanti autem meriti sit | peccatorem ad poenitentiam inducere | et a uitio ad uirtutem reuocare, ostendit Dominus ad Hieremiam dicens: 16 ‘Si conuerteris, conuertam te, et ante faciem meam stabis.’ Quę sane beatitudo par uidetur angelicę felicitati, qui et stare dicuntur in conspectu Dei Patris | et faciem eius perpetuo cernere. Atque hęc sunt bona illa ineffabilia, quę scientia et probitate pręditis debentur pręceptoribus, dicente Salomone: Prouerb. 6 ‘Eruditus in uerbo reperiet bona.’ dicente etiam angelo ad Danielem: Daniel. 12 ‘Qui docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellę in perpetuas ęternitates.’ In quo uidetur maioris pręstantię fore illorum beatitudo quam [p. 624] aliorum sanctorum. quando quidem iis rebus comparantur, quę inter ista nostro aspectui patentia omnium pulcherrima apparent | et terram omnem suo illustrant lumine. Ad hęc si eos in terra prę cęteris reuereri iubemur, quomodo non etiam in cęlo altiorem honoris gradum adipiscentur? Ait enim Apostolus: Ad Tim. prima 5 ‘Qui bene pręsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in uerbo et doctrina.’

Qvantvm prodest habere predicatorem. Caput XVII

Satis multa de officio apostolici prędicatoris hactenus dicta sunt. restat nunc uidendum, quantum populo prosit habere sanctum atque eruditum pie iuste-que uiuendi pręceptorem, et e contrario quantum noceat si defuerit. Pręsente illo errigimur, stamus, proficimus. absente illo labi atque cadere solemus. Reg. quinto 12 Ioas Ioas rex Iuda donec Ioiadę sacerdotis consuetudine consiliis-que usus est, pie probe-que uixit; illo morte sublato ad uitia declinauit. Cęteros reges omnes, qui fidei morum-que sanctitate probantur, educatos institutos-que uel a sacerdotibus uel a prophetis fuisse constat. Esdrę primo 10 Samuel docuit Dauidem, Nathan Salomonem, Micheas Iosaphatum, Osee Ioathanum, Esaias Ezechiam, Hieremias Iosiam, Esdras populum, ita ut illo monente [p. 625] repudiarint uxores | filios-que abdicarint, quia contra dei Legem alienigenas acceperant | prolem-que cum his multam susceperant. Difficile fuit uxores dimittere, difficilius ex se genitos a se separare | utrunque tamen factum sacerdotis adhortationibus historia sacra testatur. tantum ergo prodest idoneum habere doctorem, qui uitia increpet et ad uirtutem accendat, ut ipso audito etiam ea quę incorrigibilia uidentur corrigantur | et quę uix sperari queunt eueniant. In Prouerbiis a Salomone est dictum: 13 ‘Legatus fidelis, sanitas.’ et iterum: ‘Vena uitę os iusti.’ Dauid quoque in psalmis: ps. 10 ‘Docebo (inquit) iniquos uias tuas et impii ad te conuertentur.’ Ille sanitas est, quo docente a peccatorum morbo grex infirmus conualescit. Ille uena uitę est, per quem qui in peccato mortui erant, ad uirtutem capessendam uiuificantur. Tunc autem impius ad Deum conuertitur, cum sermonibus prędicatoris instructus relicto errore ad uiam sese confert ueritatis. Quid uerbis opus est? experimenta docent, quam sit expediens prędicationes audire. Sępe uidimus his auditis | Iudeos baptismum poscere Christi, seculares uiros ac mulieres religionis uota suscipere | et quę perfectionis sunt, libera uoce profiteri. [p. 119r] Prędicationes igitur audiendo homines ex malis boni euadunt, ex bonis meliores, ex melioribus perfecti, et ex perfectis beati. Atque ita demum de terra transferuntur ad cęlum, ut fiant de mortalibus immortales, de terrenis cęlestes | et si fas est dicere, de hominibus dii. Quod si magni emolumenti est patriam obsidione hostili liberari, inimicorum exercitus profligari, regni fines longe late-que diffundi | et auctis tandem uiribus a bellorum tumultu quiescere | tranquilli-que ac pacati status optata felicitate frui, nonne utilius est, ut animę uitiorum oppressę iugo in libertatem uendicentur? ut diaboli potestas uirtutum profectu conteratur? ut caro seruiat spiritui? et homo ipse non aliis, sed quod multo gloriosius est, sibiipsi imperet | sibi-que dominetur? Si enim nihil prodest homini mundum uniuersum lucrari | et animę suę [p. 626] pati detrimentum, consequens est, ut animę profectus pluris sit | quam urbes debellare, quam terrarum orbem sibi subdere | et omnibus quę ubique sunt nationibus pręesse atque dominari. Adde quod multi reges ac principes, qui ab hominibus honorantur, Deo exosi sint. quicunque autem probe sancte-que uixerit, siue liber | siue seruus, non potest ei non esse gratissimus quidem atque charissimus. Quid autem iuuat | regnis pręsidere, et ab ipso rege regum reprobari? Regnum tibi si hostis non abstulerit, certe auferet mors, quę semper propinquior est quam creditur. Cęlestis uero beatitudinis pręmium | perpetuum est et perenne. Nullius minas metuet, qui illud consecutus fuerit, nullos casus formidabit semper-que felix ac beatus erit, quem semel Dominus in suum receperit regnum. Et si ad tantum ac tale bonum per sanctorum doctrinam peruenitur, nulli dubium est , quin super omnia conducibile sit | sanctas in ecclesia auscultare prędicationes | et earum institutionibus in uiam dirigi uirtutum. Audisti quantum expedit habere uitę institutorem | audi e diuerso, quanti detrimenti sit eo carere.

Qvantvm nocet predicatorem non habere. Caput XVIII

Malarum uoluptatum illecebris deliniti homines in omne nefas licenter irruent, si nemo sit, qui improbe luxuriantes eloquii uiribus coerceat atque moderetur | et futurorum expectatione a pręsentium cura auertat. [p. 627] ut uel poenarum metu | uel spe pręmiorum a uitiis ad uirtutem transferantur. Hoc Salomon in Prouerbiis testatur dicens: 29 ‘Cum prophetia defecerit dissipabitur populus;’ dissipabitur utique populus | non corporum motu, sed quod deterius est, inconstantia morum, carni magis quam uirtuti seruiendo. Neque enim fieri potest, ut sit ibi uirtuti locus, ubi non est qui doceat uirtutem. Hinc idem ait: 14 ‘Vbi non sunt boues, pręsepe uacuum est. ubi autem plurimę segetes, ibi manifesta fortitudo bouis.’ Nam quemadmodum de labore boum paleis ac feno impletur pręsepe, ita per studium prędicationis auditorum corda imbuuntur pręceptis iustitię exemplis-que uirtutum | et fructum faciunt operando quę didicerunt. atque tunc bouis triturantis, cuius os uinciri Lex prohibet, fortitudo apparet, cum in plebe ubi lolium et steriles auenę erant, bonarum actionum seges exurgit. Porro ubi non sunt boues isti, ibi pręsepe non solum uacuum est, sed etiam immundum. tunc enim luxurię frena laxantur, gulę uentri-que indulgetur. tunc impudicicia amittit uerecundiam, iniustitia metum, auaritia modestiam. tunc odia concipiuntur, irę exardescunt | rixę sęuiunt | et quolibet [p. 119v] flagitii genere libere peccatur, cum non adest qui peccantes uerbo correptionis castiget | et sermonibus doctrinę salutaris incitet ad probitatem. Fit autem plerunque ut plebs aliqua propter scelerum magnitudinem cordis-que duritiam indigna sit, cui Deus mittat sui uerbi doctorem. Vnde per Amos prophetam ait: 8 ‘Mittam famem in terram, non famem panis neque sitim aquę, sed audiendi uerbum Domini.’ Itaque uerendum est, si in ciuitate suis temporibus non affuerit euangelicę disciplinę prędicator, ne ad extremum usque scelerum peruentum sit. Quod cum acciderit, nihil reliquum est, nisi ut funditus euertatur gens illa et pereat, quę ab eo, cuius nutu cuncta sustentantur, derelicta erit. Sunt pręterea qui discere quidem uellent, sed non est qui doceat. esuriunt et sitiunt iustitiam, et non [p. 628] inuenitur, a quo pręceptis iustitię saturentur. Hos deplorat Hieremias et ait: Hierem. 4 ‘Adhęsit lingua lactentis ad palatum eius in siti | Paruuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.’ Hi certe miseratione digni, quia dum bonis exaturari cupiunt, malis quomodo sciunt abstinent. Ne quem autem scrupulum patiantur erroris orandum est, ut mittat Dominus operarios in messem suam. Quicquid interim patiuntur, pastorum culpa fit, qui pręsunt ecclesiis, et dum seipsos pascunt, gregis esurientis periculum negligunt. Quod si eorum incuria ouis aliqua perierit, sanguinis eius rei erunt. Dominus Iesus Redemptor noster aluit turbam in deserto, ne deficiant in uia. ut ostenderet | eos in uia uitę deficere, qui non habent ducem, a quo perduci possint ad uitam. Nulla autem maior homini contingere potest pernicies | quam a recti honesti-que tramite deuiare. Tam ergo malum est carere uiuę uocis hortatoribus ad coercenda uitia uirtutes-que capessendas | quam bonum eos habere. Quare uos omnes qui in deserto seculi huius uitam agitis | et terrenarum rerum solicitudinibus occupamini, quęrite pium, quęrite sanctum opportunis temporibus uobis monitorem, quo declamante et modestius discatis uiuere | et meliora possitis sperare. Vos quoque qui dono Dei spiritalis doctrinę scientiam estis consecuti, incumbite operi officio-que prędicandi ac docendi. Cogitate quanti apud Deum meriti sit | catholicis fidelibus-que pręceptis erudire indoctos | et uel unum uel alterum Christo lucrari. Quantę etiam dilectionis argumentum | omnes docere, ut omnes uobiscum simul saluentur. Non sit uobis graue | urbes, uicos | regiones-que percurrere | et illos imitari de quibus scriptum est: ps. 18 ‘In omnem terram exiuit sonus eorum | et in fines orbis terrę uerba eorum.’ Qui non modo illos qui tunc erant docuerunt, uerum etiam posteros omnes qui sunt qui-que deinde erunt, ad quoscunque scripta illorum peruenerint. Ac nequid ex his quę in terra fiunt sanctorum [p. 629] labore doctorum maius esse credatis, hoc labore fundata est Christi Ecclesia, hoc ędificata, hoc permanet et aduersum hereses inuicta | et aduersum uitia immobilis. Nisi enim scripsissent illi, quibus datum fuit nosse mysterium regni Dei, quis nunc quę uera sunt disceret? quis doceret? A prophetis, ab apostolis, a reliquis Ecclesię sanctę magistris didicimus, quę nunc docemus. Ipsorum profecto qui discipulus non fuerit, non poterit esse utilis pręceptor aliorum.

De corporis manvvmqve labore. Caput XIX

Quoniam uero prędicandi ac docendi exercitatio ad eruditos tantum pertinet, simplicibus et indoctis eam dabimus exercitationem, quę corporis manuum-que labore [p. 120r] constat. Iuuat enim post soluta precationum sacrificia operis aliquid facere, ut habeat mens et cogitatio in quo se occupet | et minus libera sit facultas euagandi per illas rerum temporalium uanitates, quę uel inuitis nobis obrepere interdum et obuersari animo solent. Honestus quique labor monacho conuenit: aut legere | aut scribere quę sancta sunt. pingere etiam uel fingere sanctorum imagines, quarum contemplatione accendatur ad uirtutem. Item in horto plantas ponere, sarculo inutiles herbas excerpere, humum ligone [p. 630] uersare, riuulis irrigare | et siquid aliud res exegerit, holitoris opera perficere. Pręceptum est enim: Eccli. 7 ‘Non oderis laboriosa opera | et agricolationem creatam ab Altissimo.’ Pręterea fiscellas lentis uiminibus texere, ligna dolare, onera ferre | et quicquid Dei seruo non illicitum factu creditur peragere. neque committere, ut inertia uictus quiescat | et quę prędicationi aut lectioni supersunt tempora, ocio sibi perdat. Ista autem o monache, quę tibi facienda iniungimus, ne quasi uilia et abiecta contemnas, illi qui talia factitarunt, a Domino sublimati sunt. Petrus. Paulus Piscabatur Petrus cum aliis etiam post acceptum apostolatum | Paulus funiculos intorquebat, ne quem sui uictus impensa grauaret. nunc a regibus terrę uenerantur. In humili igitur opere exerceri ne asperneris , qui cum Christo cupis in cęlestibus regnare. Non te pudeat pauimenta monasterii ut munda sint, uerrere, uasa mappas-que lauare, coquinam facere, esculenta poculenta-que aliis ministrare. ICXC Non puduit omnium Dominum seruis suis pedes abluere | tergere-que ablutos. Qui talia detrectat, scias illum nondum ad humilitatis uirtutem peruenisse. Seruilia igitur opera fac, ut humilieris. laboriosa, ut carnis petulantiam domes, uenalia ut uictum pares, religiosa quę pingendo uel fingendo fiunt, ut quod professus es constantius exequaris. Etenim sanctorum simulachra siue picta siue ficta si iugiter spectentur, stimuli sunt desidię fugiendę laboris-que subeundi. dum ad mentem nobis reuocant, quibus atribus ipsi sancti ęternam beatitudinem consecuti sint. Antonius. Hilarius. Serapion. Archebius. Pacomius. Dorotheus Hanc certe adepti sunt: Antonius qui sportulas de palmarum foliis texuit; Hilarion qui ligna concidit; Serapion qui cum suis discipulis messis tempore operam locabat, ut inde haberet quod ipsorum uictui annuo sufficeret; Archebius qui suis manibus cęllas construebat quas aliis donaret; Pacomius cui cum suis monachis propositum fuit manuum labore uictum quęrere; Dorotheus qui diuenditis quas texuerat [p. 631] sportulis | precium quod uictui superesset, pauperibus erogabat. Non prauis cupiditatibus resistere, non ad perfectionem uitę peruenire potuissent, si succisiua tempora ocio contriuissent. Labor corporis. (!) Labore quippe corporis uegetatur intellectus, uoluptatum appetitio coercetur, superbia frangitur, uirtus retinetur | et quicquid per ocium corruptum fuerit, per laborem instauratur. Denique operum orationum-que uicissitudine diaboli tentamenta superantur | et in proposito uitę sanctioris in finem usque perseueratur. Si paupertatem professus es, magis liber eris, cum manuum labore uictum quęsieris | quam cum elemosinam acceperis. Ad Cor. prima 4 ‘Laboramus inquit Paulus manibus nostris.’ Et si manibus laborabat is, cui ut Christum prędicaret iniunctum fuerat, quanto magis ei labor hic necessarius est, qui neminem docet? cui post dictas Deo laudes ociandum est, nisi se alicui corporis labori accingat. secunda 3 Ad Thessalonicenses ille scribens fatetur opera manuum fecisse se, ne quem grauaret subsidia uitę poscendo pro ministerio uerbi, quanuis id liceret, uolens potius dare se in exemplum operandi uictus gratia | quam poscendi. Ad Thes. secunda 3 ‘Et siquis non uult operari inquit | [p. 120v] nec manducet.’ Cum-que esset Ephesi (ut Lucas refert) ad maiores natu locutus est: Act. 10 ‘Argentum et aurum aut uestem nullius concupiui sicut ipsi scitis; quoniam ad ea quę mihi opus erant , et his qui mecum sunt, ministrauerunt manus istę.’ Hunc ergo qui inter apostolos plus omnibus operę impendit in prędicando et scribendo, si sequi in istis non potes, imitare saltem in manuum exercitio ac labore. Sic enim et necessitatibus uitę suę consules | et simul uanis cogitationibus facile dabis repulsam | paratior-que ac promptior ad soluenda precum uota redderis . Nam quemadmodum uarius cibus appetentiam edendi prouocat | et coena placet in qua apponuntur alię dapes diuersę-que ab illis, quę in prandio fuerunt, ita et orationem gratiorem faciet magis-que delectabilem alterius operis uicissitudo. Quod autem ait Dominus: Luc. 12 ‘Nolite soliciti esse animę uestrę quid manducetis, neque corpori uestro quid induamini, ’ solicitudinem [p. 632] metuendi ne uitę necessaria desint tollit, non laborem adimit, ut simul quod in te est facias | et omnem in Deo spem habeas firmam atque stabilem. Ociosi autem uana est spes. Terra ipsa non reddet fruges, nisi araueris sementem-que feceris. Primo homini dictum est: ‘In sudore uultus tui uesceris pane tuo.’ et tu panem parare tibi posse putas nihil agendo? uel cupidines malas uincere et sensibus imperare? Crede mihi non ocium hęc omnia superat, sed ‘labor improbus (ut poeta inquit) et duris urgens in rebus egestas.’ Monachum itaque et pauperem et laboriosum esse oportet: pauperem ut in Deo diues sit. laboriosum ut facilius perueniat ad quietem. Prouerb. 6 Vnde dono Dei sapientissimus Salomon mittit te ad formicam, ut eius exemplo tibi aliquid pares, quo postea es usurus. hoc est uel uictum ne esurias, uel in operando occupationem, ne carnis diaboli-que oppugnationibus per inertiam succumbas. (!) Ingentem (ut quidam ait) formicę forris aceruum
Cum populant hyemis memores | tecto-que reponunt |
It nigrum campis agmen | predam-que per herbam
Conuectant calle angusto, pars grandia trudunt
Obnixę frumenta humeris pars agmina cogunt
Castigant-que moras; opere omnis semita feruet.
Tu ergo istas imitatus futurorum memor pręsentia bene dispone | et callem angustum ingredere, qui ducit ad uitam, non latum qui ducit ad perditionem. suppone humeros labori, ut aliorum quoque desidiam somniculosam tuo excites exemplo. Nullam interim lassitudinem timeas; laborantem adiuuabit Dominus et adiuuando consolabitur. Mar. 8 Laborabant contra uentum remigando apostoli, quando Saluatore in nauiculam ascendente cessauit turbo et fluctus quieuere. Vocat quoque eos Dominus qui laborant dicens: Mar. 14 ‘Venite ad me omnes qui laboratis | et onerati estis, et ego reficiam uos’. Hanc tu refectionem intra te senties, quoties quicquid agis, ad eum finem direxeris, ut purius Domino seruias. ad Coloss. 3 ‘Omne quodcunque facitis inquit Apostolus in uerbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Iesu Christi facite, gratias agentes Deo Patri per ipsum.’ [p. 633] Facere opus et gratias agere simul iuberis, ut et manum cum Martha ministerio occupatam habeas | et mentem cum Maria diuinę contemplationi intentam. Operari pręterea manibus debes, non modo ut necessaria compares | uel mali tentamenta uincas, uerum etiam ut habere possis quod aliis impartias. dicente Apostolo: ad Ephes. 3 ‘Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret manibus suis quod bonum est, ut habeat communicare ei qui indiget.’ Hoc idem suo te exemplo hortatur mulier illa fortis, de qua scriptum est: Prouerb. 31 ‘Quęsiuit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum.’ deinde sequitur: [p. 121r] ‘Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.’ Grandis profecto charitas | non tam pro sua quam pro aliorum inopia laborare | et operi propterea libentius incumbere, ut colas pietatem. In fine dicitur: ‘Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera eius.’ Ex quo discimus, quod charitatem sectantis labor | bonis tandem compensetur sempiternis. Veruntamen nequis imprudenter supponat dorsum suum oneri, quod ferre non satis pręualet, pensandę uires sunt | moderate-que agendum. Nemo iumentum suum plus iusto onerat, et si illud uiderit sub fasce gemere | ac titubanti uestigio male incedere, demit aliquid, ut pondus eleuet | et ad mensuram oneratum ire dimittit. Haud aliter tibi de iumento corporis tui faciendum erit. alioquin iumentis quibusdam minus sapere uideberis. Camellus enim neque ultra solitum procedit spacium | nec plus instituto onere recipit. Quod si maius ferente fuerit onus, necesse est ut opprimat. Inconsulta effluunt, moderata autem durant. Neque enim qui tulerit laborem, sed qui pertulit, ęternę quietis beatitudinem consequetur.

[Page 634]

De ocio invtili et infrvctvoso. Caput XX

Vt autem et corporalis et spiritalis operis laborem cupidius ardentius-que subeamus, inertis ocii uitium quam detestabile sit consyderemus. Arguitur stulticię, qui laborem deuitat. dicente Salomone: Prouerb. 18 ‘Qui sectatur ocium stultissimus est.’ Idem pusilli animi esse dicitur. 19 ‘Pigrum inquit deiicit timor’. Somno etiam magis quam uigilię deditus est. Prouerb. 10 ‘Pigredo inquit immittit soporem’. Idem tam uirtutis quam rerum egens erit. dicitur enim: 20 ‘Egestatem operata est manus remissa. ’ et iterum: ‘Propter frigus piger arare noluit | mendicabit ergo ęstate, et non dabitur illi.’ Ociosus ergo et stultus est | et meticulosus | et somnolentus | et animi fortunę-que bonorum egens atque inopiosus. Nihil tamen in se peius habet ocium | quam quod pateat concupiscentiis. Vnde dicitur: Eccli. 23 ‘In desyderiis est omnis ociosus’. et rursum: ‘Multam maliciam docuit ociositas’. Cum autem ociosus maliciam didicerit | flagitiis-que sese onerauerit, iacet in illis et torpore uictus uix unquam de resurgendo cogitat. Nam siquando ad se rediens culpam agnoscat, impossibile sibi uidetur, ut ab ea desistat. Et interdum ipse de sua pigritudine conqueritur, intra se cum Propheta dicens: Hier. 3 ‘Circumędificauit aduersum me, ut non egrediar, aggrauauit compedem meum’. Sed cum liberum sit non peccare, nihil prodest difficultatem a peccato cessandi prętendere. Et quoniam animę ocio marcescentis ista imbecillitas est, non naturę, Hier. 1 ‘uiderunt eam hostes (ut in Hieremia est scriptum) et deriserunt sabbata eius’, hoc est infructuosam quietem eius demones intuentes lętati sunt. eo quod illam [p. 635] ignauiter torpescentem ad quęque turpia facile se pertracturos, quasi piscem hamo sperarent, donec ad interitum usque deducerent. In hunc enim interitum corruit et Sodoma, de qua dicitur: Ezechielis 16 ‘Hęc fuit iniquitas Sodomaę sororis tuę: superbia, saturitas panis | et abundantia | et ocium ipsius.’ Quod si non abundas, sed inopia premeris, et tamen ocio indulges | non es a periculo perditionis liber. quando quidem non solum abundantia et saturitas euertit Sodomam, sed etiam ocium. immo tanto nequius ociatur pauper quam diues, quanto minus habet causam ociandi. Diues nempe cum ociosus fuerit, uoluptatibus luxurię-que operam dabit. Pauperi autem necesse erit | furto ac rapinis quęrere unde uiuat, et in alios grassari, ne ipse fame pereat. Longe itaque periculosius est ociositas egentis quam abundantis. Quid pręterea dicam? Frustra illi natura manus dedit, qui nihil agendo conterit ętatem. quod si necessarię forent ad applicanda tantummodo ori alimenta, etiam pecudibus datę fuissent. Operari manibus hominis proprium est. Qui ergo [p. 121v] manus suas ad aliquid honesti faciendum non extendit, pecudi certe similior est quam homini, aut etiam pecude deterior. Mutum enim animal in multos usus utile est, homo uero ociosus nulli prodest, sibi autem etiam nocet plurimum. ut ex his quę dicta sunt, satis constat. Iccirco sane et ab hominibus male audit | et a Deo reprobatur. Alii eum statuam lapideam appellant, alii inertem asellum, alii fatuam anum | aut nihili hominem. atque hunc in modum petulantibus cauillantium uocibus taxatur, illuditur, lacessitur, probo contemptui-que habetur. Leuius tamen hoc ei ab hominibus ferendum esset, nisi etiam ab illo qui supra homines est damnaretur. Deuter. 23 Lex uetat eunuchum intrare in ecclesiam Domini. Quisnam iste eunuchus est | nisi ociosus de quo nulla proles oritur uirtutum? Non potest eunuchus generare | neque langori ac socordię deditus aliquid boni facere. Repellitur itaque ab ecclesia | ut coetu fidelium indignus. Non est enim de illo eunuchorum genere, qui se castrauerunt propter regnum [p. 636] cęlorum. Valde quippe diuersum est | castitatem Deo uouere | et sterilitate boni operis torpescere, quod non Deo sed diabolo seruire est. Mat. 25 Hic est ille qui talentum ad negociandum acceptum abscondit in terra, et cum nullum quęstum fecerit, eiici iubetur in tenebras exteriores, quarum horrorem fletus auget et dentium stridor. 3 Hic est, quem neque frigidum neque calidum sed tepidum tantum Apocalypsis appellat. Cui uidelicet satis uidetur, si peccata cauerit, quanuis boni nihil operetur. Sed dum in isto tepiditatis proposito insipienter perseuerat, nauseam facit Domino dicenti: ‘Incipiam te euomere de ore meo.’ Pręcepit enim Dominus non solum discedere a malo, sed etiam facere bonum. Quod si bonum non feceris, licet a malis abstineas, non es executus quod iuberis. Nolle autem obedire Deo malum est. tempus etiam ad bene agendum datum sine fructu elabi sinere malum est. Non potest igitur fieri, ut ociosus mali omnino expers sit, cum etiam ipsum ocium malum sit. Merito itaque et ab Ecclesia propellitur | et ab ore Domini ueluti mucidus panis expuitur | atque ad tenebras relegatur, ut semper patiatur malum, qui nunquam facere uoluit bonum. Mat. 3 Omnis enim arbor quę non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Mar. 11 Ficus etiam habens folia, sed non et fructum, a Domino maledicitur et arescit. Luc. 13 Illam quoque ficum dominus uineę succidi iubebat, ne terram occuparet, in qua iam per triennium fructum non uiderat. sed ad preces cultoris uineę uolentis arborem ipsam circumfodere stercora-que apponere, quarto etiam anno expectauit, ut fructum faciat. Expectat utique clementissimus Dominus ab ocioso boni operis fructum in pueritia, expectat in iuuentute, expectat in ętate uirili, denique ecclesię prępositi alicuius uerbis exoratus expectat usque in senectam, ut ille tandem eiusdem prępositi uel increpatione impulsus | uel pręceptis eruditus | ab ignauia mollitie-que animi ad studium honesti laboris excitetur et exurgat. Quod si ne tunc quidem desidiam infructuosam reliquerit, quid aliud restat, nisi ut dimittatur [p. 637] damnationis iustę securi succidendus? Ne igitur sibi placeas ociose, quod nihil boni agens adhuc non plecteris. Dilatio poenę est istud, non uitii impunitas. Quanto diutius ociatus fueris, si te saltem in fine non correxeris, tanto acrius punieris. In salicibus infructuosis, in medio Babylonis | quę est mentis in deliciis perditę confusio | suspendisti organa sensuum tuorum, turpi uoluptati deditus | et ad flagitia in dies magis declinans. Quousque abutere patientia Domini emendationem tuam expectantis? Non uides, non animum aduertis, quam cito transeant dies et labantur anni? quam unaquęque hora non ita uitę longioris | ut pręsentis mortis certa sit? Nullus est enim temporis punctus quo non arctantur uitę nostrę spacia | et quo mors nobis non propior sit . Quid ergo moraris? quid procrastinas? Rumpe tandem somnolentiam istam et expergiscere | ac tam supinę oscitationis tarditatem recte factorum solicitudine discutere festina, antequam rationem uillicationis tuę reddere cogaris. Vel [p. 122r] si usque adeo totus obstupuisti, ut uirtutis operibus te parem fore diffidas, uoto saltem aut lingua pete langori remedium | aridam-que ostentans manum ad Dominum suppliciter accede | et ipse postquam te pigritię tuę poenitere conspexerit, dicet tibi: Luc. 6 ‘Surge in medium, extende manum tuam!’ Tunc tu ope adiutus diuina protinus exurges qui hactenus iacueras, et in medium stabis | in quo locus uirtutis est. nam extrema uitiosa sunt. dexteram-que diu contractam extendere incipies, ut opereris bonum. Atque ita qui tua culpa inutilis ocii langorem patiebare, diuinę gratię curatione saluus euades.

[Page 638]

De hvmilitatis virtvte. Caput XXI

Porro quoniam ad acquirendam diuinę benignitatis gratiam opus est humilitatis uirtute, tempestiuum uidetur, ut nunc de ipsa disseramus. ps. 112 ‘Dominus enim qui in altis habitat (ut in psalmo dicitur) humilia respicit in cęlo et in terra’ Superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et in alio psalmo: ps. 137 ‘Excelsus inquit Dominus humilia respicit, alta autem a longe cognoscit.’ Longe est enim ab eo qui inflatur, qui fastum fouet | se-que super alios errigit | et quanto magis insolescit, tanto longius a Deo recedit, ad quem non est nobis accessus nisi per humilitatem. iuxta illud: ps. 46 ‘Suscipiens mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram. ’ Quod et Salomon in Prouerbiis confirmat dicens: Prouerb. 3 ‘Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam’. Et Esaias propheta: 57. ‘Deus inquit in sancto habitans | et cum contrito et humili spiritu, ut uiuificet spiritum humilium | et uiuificet cor contritorum.’ In eodem propheta Dominum audimus dicentem: 66. ‘Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu | et trementem sermones meos?’ Et in Zacharia: 13 ‘Conuertam manum meam ad paruulos.’ Quę autem maior gratia humilibus in uita dari potuit | quam uerę religionis cognitio? quę in arcano latebat | et quam ne philosophi quidem inuenire poterant, eam nos Christo monstrante didicimus. Mat. 11 Vnde ipse ad Patrem conuersus: ‘Confiteor tibi inquit Pater domine cęli et terrę, quia abscondisti hęc a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis.’ Paruuli sane atque humiles erant apostoli, qui primi didicerunt ut alios docerent mysterium Dei. de quibus in psalmo [p. 639] fuerat prędictum a Propheta ad Deum dicente: ps. 8 ‘Ex ore infantium et lactentium, ’ hoc est sermonibus et prędicatione simplicium et uulgarium hominum, ‘perfecisti laudem;’ laudem ueritatis, laudem Euangelii | disciplinę-que salutaris. ut quam mundanę sapientię acumen inuestigare nequiuit, eam piscatorum hebetudo docere inciperet. Hinc est illud quod Paulus apostolus ait: Ad Cor. I ca. 1 ‘Stulta mundi elegit Deus, ut confunderet sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia.’ Idem Dominus humilium precibus facilem se prębet, arrogantes uero non exaudit. Ideo Sophonias propheta hortatur et ait: Soph. 2 ‘Quęrite Dominum, omnes mansueti terrę, qui iudicium eius estis operati; quęrite iustum, quęrite mansuetum.’ Sciebat enim | ut iustus et mansuetus Dominus exoretur, ad seruos iustos mansuetos-que spectare. Seruum quippe qui gratus charus-que domino suo fieri desyderat, mores eius imitari oportet. Nam quemadmodum dissimiles inter se dissident ac disseparantur, ita similium summa semper concordia est. et dum paribus nituntur studiis mutua beniuolentia incalescunt. Quod autem humiles exaudiat Deus, per omnes fere diuinę Scripturę historias patet. Iudith 9 Sancta uidua Iudit cum Olopherne congressura cilicium induit, ieiunat, orat | et ait: ‘Nec superbi ab initio placuerunt tibi, sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.’ et illa quidem sicut humiliter orauerat, ita quod uolebat perfecit. [p. 122v] Clamat in Euangelio centurio: Mat. 8 ‘Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum.’ et eadem hora qua sic humiliatus est, quod petierat impetrauit. Neque enim frustra scriptum est: Eccli. 35 ‘Oratio humiliantis se nubes penetrabit.’ Mat. 15 Cananea mulier iam repulsam passa, iam in canum comparatione contempta, quia ab humilitate non recessit, meruit tandem exaudiri. Filius prodigus consumpto patrimonio ad patrem cum humilitate reuersus inuenit ueniam. Luc. 15 ‘Peccaui inquit in cęlum et coram [p. 640] te; iam non sum dignus uocari filius tuus.’ atque ita humiliatus amplexum meruit patris, osculum, indumenta, anulum, conuiuium. Quod ergo luxuria exhauserat, humilitas reparauit. Luc. 18 Publicanus pectus percutit | conscius-que delictorum oculos in cęlum non audet attollere, et iustior redit phariseo, qui ieiunabat, qui decimas soluebat, qui bona multa faciebat. Illius enim peccata deleuit humilitas, huius merita corrupit mentis elatio. ‘Non sum sicut cęteri homines,’ inquit. et qui se cęteris pręferre non dubitauit, publicano etiam postponendus iudicatur.

De exaltatione hvmilivm in lege. Caput XXII

Non solum autem quę poposcerint humiles consequuntur, sed etiam mirabilium operum gratia donantur, et post hęc pręmia beatitudinis ęternę cumulatius capiunt. Gen. 18 Abraham Abraham puluerem et cinerem se esse dixit loquens cum Deo, benedicitur-que ei et semini eius. Gen. 32 Iacob Iacob submittit se fratri Esau | atque illum dominum suum uocat, per nuncios ab eo captat beniuolentiam, mittit munera, ut leniat iratum. et post hęc gloriatur dicens: ‘Vidi Dominum facie ad faciem, et salua facta est anima mea.’ et tamen adhuc submissius agit. Gen. 33 Obuiam enim factus fratri | septies pronus in terram adorat, [p. 641] donec proxime accederet. Atque hac tanta subiectione ab indignato fratre extorsit pietatem. ita ut ille quem perdere decreuerat, in eius collum ruens amplexaretur oscularetur-que dulcius quam dici queat | et fraterna teneritudine superatus fleret. Vnde rursum benedictionem accipit a Domino | et inditur ei nomen Israhel, id est uir uidens Deum. Deum ergo uidere meretur, qui se propter Deum hominibus humiliat atque submittit. Exodi 3 Moyses Loquente Domino de rubo corruit Moyses in faciem. et cum mitteretur ad pharaonem | educendi-que de Aegypto populi dux constitueretur, indignum se fatebatur eo munere | atque id inire recusabat. pro illis etiam a quibus passus fuerat iniuriam, suppliciter Deum deprecatus est. Quas ob res meruit fieri populi Israhelitici liberator de ęgyptiaca seruitute | legis-que diuinę lator | et multorum mirabilium autor | atque aliis pręferri Dei iudicio dicentis: Numeri 11 ‘Siquis fuerit inter uos propheta Domini, in uisione apparebo ei | uel per somnium loquar ad illum. At non talis seruus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est. Ore enim ad os loquar ei, palam et non per ęnigmata et figuras Deum uidet.’ Hinc est illud in Ecclesiastico scriptum: 45 ‘Dilectus Deo et hominibus Moyses.’ et post pauca: ‘In fide inquit et lenitate ipsius sanctum fecit illum | et elegit eum ex omni carne.’ Dauid Dauid quoque mansuetus et mitis uel si mauis dicere humilis | persecutionem Saulis odium-que capitale maluit uitare fugiendo quam uindicando. cum illum semel atque iterum occidere potuisset noluit. Ab inimicis profligatum et interemptum fleuit. Ideo-que dignus iudicatus est, qui ei succederet in regno. Absalonis etiam filii necem lachrymis et lamentationibus prosecutus est, in eo bello interempti, quo ille nitebatur patri regnum erripere. Qua quidem pietate Dauid, uel patientia, uel humilitate, quodcunque horum dixeris, recte dictum erit, promeruit ad decrepitam usque ętatem regnare, inimicorum uictor | et ipse inuictus | omnium-que regum Iudeę Deo charissimus. Vnde futurę beatitudinis spe plenus: Ps. 114 ‘Placebo inquit [p. 123r] Domino in [p. 642] regione uiuorum.’ ps. 115 ‘Credidi propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis.’ Quanto maiora sperat, tanto magis humiliatur. Non enim euehit mortales ad cęlum superbia sed humilitas. Iob Iob patientissimus cum fortunę simul et corporis bona amisisset, ad extremam redactus miseriam | humilitatis uirtutem non amisit. Folium se quod uento rapitur et stipulam siccam uocat, dum Dominum alloquitur, et tot tantis-que calamitatibus affectus nihil stultum locutus est. Post hęc sibi restituta duplicia recepisse dicitur, ut quantum se humiliauerat, tantum exaltatum, uel duplo magis intelligas. quinquagenarii Regum q. 1 Duos quinquagenarios ab Ochozia rege missos, ut Heliam prophetam comprehenderent, ignis de cęlo lapsus absumpsit. tertium humilitas reddidit tutum. Flexis coram Helia genibus ueniam precatus uitę periculum euasit. Superbi ergo prouocant iram Dei, humiles autem prouocatam placant. Amos Amos pastor quia mitis mansueti-que ingenii fuerat, Spiritu Sancto repletus prędixit Samarię mala futura | et prophetis meruit annumerari. At etiam prophetali dignitate pręditus non insolescit, sed magis humiliatur. Amos 7 ‘Non sum propheta inquit | nec prophetę filius, sed armentarius uellicans sycomoros, et Dominus misit me prophetare ad Israhel.’ Dum exaggerat Domini beneficium, suę conditionis confitetur obscuritatem, de armentario factus propheta. si dissimulasset, et ingratus quidem haberetur | et humilis parum. Quid multa? sic habe: neminem in uirtutibus profecisse, neminem sanctum uel Deo charum fuisse, cui defuit uirtus humilitatis. Fundamentum custos-que uirtutum | et de terra ad cęlum ascendendi uia est humilitas. Per hanc omnes prorsus ingressi sunt, qui nunc in supernis sedibus habitant, facti domestici Dei ciues-que sanctorum.

[Page 643]

De exaltatione hvmilivm in evangelio. Caput XXIII

Ne tamen nouorum exempla omnino pręterisse uidear, Ioannis Baptistę Petri-que et Pauli apostolorum humilitatem in medium proponam. de his enim disertius expressum in Scripturis comperio. Ioannes Baptista Ioannes interrogatus quis esset, negauit se esse Christum, malens ueritate submitti | quam efferri mendacio | et neque Heliam neque prophetam se esse asseruit dum humiliatur. proinde Christi testimonio extollitur quod uidelicet in spiritu Helię uenisset, quod plus quam propheta esset, quod denique inter natos mulierum nemo illo maior surrexisset. Ille tamen modis omnibus deiicere se et humiliare non destitit, cum de Christo diceret: Io. 1 ‘Ipse est qui post me uenit, qui ante me factus est, cuius ego non sum dignus, ut soluam corrigiam calciamenti. ’ Petrus Petrus piscator erat, et in Christum credens indignum se eius consortio iudicauit | Luc. 5 ‘Exi a me inquit Domine, quia ego homo peccator sum.’ Ob hoc ad apostolatum uocari meruit ut qui retibus pisces capiebat, prędicatione ueritatis homines caperet. Io. 13 Solus non sinebat sibi a Domino lauari pedes. postquam autem se cum illo partem non habiturum nisi lauaretur intellexit, ‘non solum inquit pedes, sed et manus et caput. ’ Prima uox humilitatis fuit, secunda charitatis. A quo nolebat lauari | ab eo separari pertimuit. Mat. 16 Porro quoniam et humiliabatur plurimum | et uehementius quam cęteri diligebat, dedit ei Dominus claues regni | et principem constituit apostolorum. Paulus de uase irę uas factus est electionis | quantum antea furore aduersus Christum intumuerat, tantum deinde propter Christum humilitate se deiecit. [p. 123v] Ad Cor. 1 15 ‘Ego inquit sum minimus [p. 644] apostolorum qui non sum dignus uocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia eius in me uacua non fuit | sed abundantius illis omnibus laboraui.’ Ac ne laboris laudem sibi tribuere uideretur subdit: ‘Non ego autem, sed gratia Dei mecum.’ Alibi etiam omnium infimum se fatetur dicens: Ad Ephes. 3 ‘Mihi enim omnium sanctorum minimo data est gratia hęc: in gentibus euangelizare inuestigabiles diuitias Christi.’ Act. 14 Dum Lystris cum Barnaba prędicationis officio fungerentur, dii crediti, diuinum sibi exhiberi honorem usque adeo respuerunt, ut scissis uestibus mortales se esse clamarent | et ob hoc quidem missos, ut falsorum deorum cultoribus ueri Dei notitiam insinuent | saluti-que eorum qui credituri sunt consulant. Et hi sane de quibus locuti sumus, cęteri-que eiusdem ordinis homines, si nosse uis, ad quantam gloriam in cęlo exaltati sint, consydera qualem dum in terra uiuerent gratiam acceperint. Cęcos illuminare, leprosos mundare, mortuos uiuificare nulla possunt medicamenta , isti potuerunt. Si magna gratia hęc, haud dubium, quin etiam magna quę gratiam secuta est merces fuerit. Quanto igitur humiliores Deo seruiendo erimus, tanto gloriam celsiorem consequemur. Maria mater dei. (!) Ceterum cum multos hoc loco breuitatis causa pręterierim, quorum exemplis uti magnifice poteram, Mariam tamen Dei matrem, eius-que filium Saluatorem nostrum silentio prętermittere nullo modo possum. Hęc fabro desponsata fuerat, in turba pauperum incognita latebat. in tantum autem humilitate placuit, ut a Deo electa sit, quę Dei Filium generaret. Vnde ipsa gloriatur dicens: Luc. 1 ‘Magnificat anima mea Dominum, et exultauit spiritus meus in Deo salutari meo. quia respexit humilitatem ancillę suę. ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius.’ Quid enim maius uirgini conferri potuit | quam ut creatorem suum pariat | quam ut Domini sui mater sit, et hoc quidem non uiolata uirginitate sed sanctificata, ut purius niteat in foecunda | quam nitebat in sterili.

[Page 645]

De hvmilitate Christi. Caput XXIV

ICXC Io. 1 Dei uero Filius factus est Hominis Filius. Verbum caro factum est, et habitauit in nobis. Quid deinde? ‘Et uidimus inquit gloriam eius, gloriam quasi Vnigeniti a Patre | plenum gratię et ueritatis.’ Qui eius glorię consors esse desyderas, eius humilitatis prius te socium ac participem exhibeas oportet. Non est discipulus supra magistrum | neque seruus domino suo maior, ut exaltari uelit sicut dominus | et humiliari nolit sicut seruus. Hunc autem omnium autorem, omnium saluandorum doctorem ac redemptorem Paulus Philippensibus in exemplum proponens ait: Ad Philip. cap. 2 ‘Hoc sentite in uobis quod et in Christo Iesu | qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se ęqualem Deo, sed semetipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inuentus ut homo. humiliauit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.’ Audisti humilitatem, attende gloriam. ‘Propter quod inquit et Deus exaltauit illum | et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur cęlestium terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris ’. Neque humilius diuinitas inclinare se potuit, quam ut hominem assumeret, se-que hominum potestati submittere ad flagella et mortem per ludibria sustinendam. neque sublimius attolli quiuit humanitas | quam ut diuinitati unita unus Christus et Deus esset et homo, sedens ad dexteram Patris, a spiritibus angelicis omnium-que sanctorum coetu uenerandus, mortuos et uiuos iudicaturus [p. 646] in eadem [p. 124r] humanitate, in qua uoluit ab homine iudicari. tunc humilis quidem nunc gloriosus, tunc mortalis nunc immortalis et impassibilis, tunc seruus nunc dominus, tunc infirmus nunc ponens inimicos scabellum pedum suorum in uirga uirtutis suę. Tunc non erat ei species neque decor, nunc dicitur: ps. 44 ‘Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede et regna propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam.’ Nunc regnum eius regnum omnium seculorum. Sed paulo distinctius uideamus, a qua humilitate ad hanc sublimitatem peruenerit, quam tamen semper habuit a Patre et cum Patre communem. (!) Cum igitur Deus esset, hominem quem ipse fecit assumpsit nunquam dimissurus, ut et homo fieret | et Deus esse non desineret . de paupercula matre nasci uoluit, non in urbe regali, sed in paruo oppidulo Bethleem, non saltem in domo uulgari sed in iumentorum stabulo, ubi reclinatus in pręsepio uagiit . Ab angelis nunciabatur, a pastoribus quęrebatur, a magis adorabatur, et tamen ipse contemptibilis et despectus apparere uolebat. Adultus non habuit ubi caput reclinet suum. alienis impensis sustentatus est, alieno usus hospitio. Qui cęlum terram-que fecerat | et quę in eis sunt, hic die ac nocte in laboribus fuit | docendo, sanando, orando. miracula operabatur et latere uolebat. Super asinam sedens intrauit Hierosolymam, cuius sedes cęlum | et terra scabellum pedum erat. Lauit discipulorum suorum pedes, cui angeli seruiebant. Cum innocens esset, pro peccatis nostris ab incredulis quos ipse saluare uenerat, comprehendi, ligari, conspui, cędi, occidi uoluit. Atque ita se submisit obtulit-que ultro omnibus impiorum iniuriis, qui mundum pugillo continet , qui terram respicit et facit eam tremere, in quem angeli intueri gaudent, quia uita est omnium quę uiuunt, et autor quę subsistunt. Quid ergo uel magnificentia eius maius | uel humilitate abiectius? Nemo ęquare potest eius humilitatem, quia nemo habet tantam de qua descendat sublimitatem. Satis est si uestigia eius obseruantes, quantum [p. 647] possumus nos humiliter submisse-que geramus. ipso admonente ac dicente: Mat. 6 ‘Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. ’ Sit igitur nobis curę, ut minimi simus, in omnibus patientes, in omnibus mites et mansueti, nulli malum pro malo reddentes, paruo contenti, in laboribus assidui, seruire magis quam pręesse cupientes | nunquam captemus hominum gloriam, sed semper Dei laudem | et proximorum profectum. Parati simus omnia supplicia | omne mortis genus perpeti prius quam Deo peccare. Per hanc humilitatem aditum nobis parabimus in cęlum | et gaudiis perfrui merebimur sempiternis, participes facti glorię Domini nostri, cuius humilitatem in terra fuerimus imitati.

De hvmilitate vitiosa. Caput XXV

Sciendum tamen esse alias quasdam humilitates, ex quibus alię quidem nihil ad hanc pertinent de qua locuti sumus, alię uero ipsam reddunt uitiosam. Quid enim ad uirtutem illa humilitas, qua obscuro loco natos designamus, humiles appellando demissi generis in plebe uulgari uiros? uel illa quam etiam rebus inanimatis insensibilibus-que damus? nam et locum humilem dicimus, qui pressior iacet inter eminentes atque demissior, et humilem arborem, quę non multum ab humo errecta [p. 648] sit. Sunt et alia duo humilitatis genera in Scripturis obseruata: alterum cum quis aliorum iniquitate opprimitur affligitur-que, iuxta illud: ps. CXIII ‘Populum tuum Domine humiliauerunt, et hęreditatem tuam uexauerunt; ’ alterum cum quis ob suam culpam poenis aut calamitate aliqua grauatur, secundum illud: ps. 106 ‘Propter iniustitias enim suas humiliati sunt.’ Vtrunque hoc in inuitum fit atque nolentem | uirtutis autem humilitas uoluntaria est. proinde etiam illam quę uitii est uoluntariam esse [p. 124v] constat. Illa itaque non uirtutis, sed nequitię malignitatis-que erit humilitas, cum quis ea de causa prę se feret humilitatem, siue ut inter sanctos ponendus uideatur, siue ut facilius elemosinam elliciat et lucretur. Tales erant, quos in Euangelio taxauit Dominus dicens: Mat. 23 ‘Vę uobis scribę et pharisei hypocritę, qui mundatis quod foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia.’ Exterius quippe cilicio se tegunt, nudis pedibus ambulant, horridi, inculti, squalentes, illuuiosi, inter loquendum suspirant, ingemiscunt, fatentur se esse peccatores, crebro ad orandum procumbunt. sed intus uel inanis glorię cupidine flagrant | uel quęrendę pecunię cura solicitantur, sepulchris dealbatis similes, foris quidem mundi puri-que sed intus pleni sordibus atque spurcicia. Perniciosa est ergo humilitas | fingere quod non es, et esse quod non debes. Nam licet callida simulatione falli possint homines, Deus tamen nunquam fallitur: omnia nuda et aperta sunt oculis eius | ipse cordis et renum scrutator unicuique reddet iuxta opera eius | quę tunc quidem iudicanda exponentur, cum nihil erit occultum quod non sciatur, neque absconditum quod non reueletur. Quid ergo proderit | humilem, sanctum, mansuetum ab hominibus fuisse iudicatum, cum etiam hominibus manifestum erit, qualis re uera fueris? 2. notandum Neque enim ex pręteritis aliorum rumoribus, sed ex conscientia tua presenti iudicaberis. [p. 649] Cęterum uerę quoque ac sanctę humilitatis ualde studiosis cauendum erit, ne forte humilitatem putent eos quibus prępositi sunt, non corripere si deliquerint, non castigare si perseuerarint | negligentia est istud non humilitas | et charitatis quam proximo debes obliuio. Debes enim curare, ut eos qui tibi commissi sunt efficias meliores | docendo, solicitando, increpando, puniendo. quod si per ignauiam teneritudinem-ue animi omiseris, non mitis | neque mansuetus | neque humilis, sed e contrario inhumanus et a charitate alienus fuisse argueris | crediti-que tibi gregi non pastor sed desertor. Quęris fortasse cur ergo pręcipiat Dominus: Mat. 20 ‘Qui maior est uestrum fiat sicut minor, et qui pręcessor est sicut ministrator?’ Non hoc dicit ut peccantes non arguas, quos et ipse flagello de tempo expulit, sed ut in laboribus opere-que seruili cum ipsis quibus pręsides communices | et in spiritalibus negociis grauiora onera tuis quam aliorum humeris imponas | necessitatibus-que domesticorum tuorum pro uiribus prospicias | et tanquam filiis ministres | indulgentissimi-que patris fungaris officio nihil prętermittendo quod uel ad humilitatem pertinere uidebitur | uel ad charitatem. (!) Definiamus igitur uitiosam fore humilitatem, quę charitati aliis-que uirtutibus non fuerit copulata. Nam neque libidinosis proderit humilitas | neque gulę uentri-que seruientibus | neque alii alicui flagitio subnixis. humilitatis ordo Prima humilitas esse debet Deo obedire. deinde prępositorum iussa exequi, postremo facilem se omnibus pręstare, neminem offendere | et pati potius iniuriam quam inferre, nihil terrenum appetere, sed cęlestium desyderio semper inhęrere. (!) Quicunque ita se humiliauerit, exaltabitur | et una cum illis, quos in exemplum proposuimus, gaudebit in ęternum gloriosus. In psalmo enim dicitur: ps. 33 ‘Iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu saluabit.’ Et in Euangelio: Mat. 5 ‘Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.’ et in alio psalmo: ps. 36 ‘Mansueti hęreditabunt terram | et delectabuntur in multitudine pacis.’ Possidebunt ergo [p. 650] humiles terram, non hanc erumnarum et inquietudinis plenam, sed illam in qua iugis tranquillitas et pax est perennis | quę etiam terra uiuentium [p. 125r] dicitur, iuxta illud: ps. 26 ‘Credo uidere bona Domini in terra uiuentium.’ epistola prima 5 ‘Humiliemur igitur (ut Petrus apostolus pręcipit) sub potenti manu Dei, ut nos exaltet in tempore uisitationis. ’ Nihil est uera humilitate pręstantius, nihil tranquillius | et a perturbationibus animi magis remotum. Humilitas patiens est, benigna est, nec contempta irascitur | nec laudata se extollit, nec aduersis concutitur | nec prosperis delinitur | in utraque fortuna ęquabilis perseuerat. Vulgi quidem opinione despicitur, sed sapientissimi cuiusque iudicio commendatur | summi-que Dei benignitate ad cęleste regnum sustollitur et coronatur. Expediens nunc uidetur, ut de contrario humilitati uitio, superbia, disseramus. Nam uirtutem ardentius amplectemur cum nequitię turpitudinem magis plene cognouerimus.

[Page 651]

LIBER SEPTIMUS. CHARITATIS.

De Superbię vitio. Caput I

Quare scriptum est: Eccli. 10. ‘Initium omnis peccati est superbia,’ nisi quia omne peccatum | a uoluntate diuina nostrę uoluntatis auersio est. ut faciat seruus quod uetat dominus | uel facere nolit quod ille iussit. Hoc autem proprium superborum esse negari non potest. Quanuis igitur uarię sint peccati species, una tamen omnium mater est superbia. ita ut cum ipsis peccatis quę genuit, simul uiuat, simul moriatur. Nemo quippe desinit esse superbus, nisi cum desierit esse peccator. Peccata tamen quę plus in se superbię habent, hęc sunt: sui confidentia, inanis glorię appetitio, aliorum contemptus, de se iactatio ostentatio-que, neminem pati sibi superiorem | et ne ęqualibus quidem facilem se pręstare. [p. 653] Pręterea gestus habitus-que corporis immodestus, proterua atque aspera uerborum prolatio | temeraria-que confidentia actionum, errecta ceruix, contumax aspectus, lentus tardus-que incessus | et uecordiam potius quam grauitatem prę se ferens uultus. Veruntamen quo magis arroganter coram hominibus sese composuerint superbi, eo minoris existimationis apud Deum erunt. dicente Esaia propheta: 3. ‘Dixit Dominus Deus: Pro eo quod eleuatę sunt filię Syon, et ambulauerunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant et ambulabant, et pedibus suis composito gradu incedebant, decaluabit Dominus uertices filiarum Syon, et Dominus crinem earum nudabit | et pro ornatu erit ignominia.’ Nihil enim secum feret superbus, cum hinc decesserit | omni pomparum suarum ornatu fastu-que decaluabitur | nudus ad inferos descendet, ingloriosus , contemptibilis, despectus, tanto aliis magis infimus, quanto sibi uidebatur sublimior. Hoc etiam per Sophoniam minatur Dominus dicens: 1. ‘Visitabo omnem qui arroganter ingreditur super limen,’ hoc est, siue priuatas ędes | siue Dei templum cum superbia ingredientem uisitabo iusta [p. 125v] ultione atque uindicta. Sunt enim quibus non est satis in foro, in campis, in hominum frequentia supinos elatos-que incedere, sed etiam domum Domini ingressi cum maxime se submittere deberent ante altare cęlestis regis, eundem uultum seruant, eandem supercilii elationem, quasi iam ei ęquales, cuius non multo post iudicium uelint nolint subituri sunt. et tunc demum fiet, quod ad Deum psalmista ait: ps. 17. ‘Oculos superborum humiliabis’. Nihil enim oculi iam ad inferos damnatorum quod eos delectet uidere poterunt, sed cuncta tristia et acerba miseri illi et cernere et pati compellentur. qui-que se olim supra homines esse arbitrabantur, sub immundorum spirituum potestate erunt. Quod quidem metuens Iesus Sirachi filius orabat dicens: Ecclesiasti. 23. ‘Domine pater et Deus uitę meę extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi.’ hoc est, ne permittas | ut me superet superbia | et me aliquid esse credam, supra id quod sum.

[Page 654]

Qvanta mala pariat svperbia. Caput II

Scriptum est pręterea: Prouerb. 11 ‘Vbi fuerit superbia ibi erit et contumelia.’ Necesse est igitur ut elati superbia toruo-que aspectu homines prorumpant in contumeliam et probra et conuitium. Sicut enim nubilosa ac tristis cęli facies raro cum silentio soluitur, ciet tonitrua, cogit micare fulgura, fulmina cum fragore decidere | terram-que imbribus repente inundare, ita uentosę superbię tumor, nisi ratione coerceatur, irarum austros proflabit | et obuium quenque maledictis petulanter lacesset. Vnde alibi dicitur: Prouerb. 13 ‘Inter superbos semper sunt iurgia.’ In tantum quidem superbi iurgiis assuescunt, ut ipsa iurgia superbiam appellet psalmista dicens: ps. 13 ‘Os eorum locutum est superbiam.’ Superbi erant Iudei, ideo neque contra Deum murmurare timuerunt | nec Moysi et Aaroni contumaciter insultare. Roboam Roboamum Salomonis filium ad contumelię uerba regalis impulit dignitas; et populo poscenti aliquod pensionum leuamen: Reg. tertio 12 ‘Addam respondit super iugum uestrum. pater meus cecidit uos flagellis, ego cędam scorpionibus.’ Tantum hac animi elatione profecit, ut duodecim tribuum rex | mox duarum tantummodo fieret | reliquis ab eo secedentibus. Nemo enim superbo domino libenter seruit. Nemo etiam impune aduersus Deum superbit. Senacherib. reg. quarto 19 Etenim Senacherib rex Assyriorum captis aliquot Iudeę oppidis Hierosolymam premere coepit, blasphemias in Deum Israhel dixit | se-que diis potentiorem asseruit. Ex quo Hierosolymarum rex Ezechias perterritus deposita regali purpura saccum induit | et supplex Dominum orauit. Pręualuerunt preces humiliantis se aduersus furorem impotentiam-que [p. 655] superbi. Angelus Domini maiore parte Assyrii exercitus prostrata regem cum reliquis Niniuen redire coegit. Quo ille perueniens filiorum suorum manu interemptus occubuit. Hinc plane satis patet, quam fragiles, quam nullę sint humanę uires, si cum Deo contenderint. Ad hęc superbus post iurgia illos cum quibus iurgatus est, re atque opere lędere affectat, ut uim robur-que suum ostentet | se-que ex illis esse probet, de quibus Amos propheta ait: Amos 2 ‘Conterunt super puluerem terrę capita pauperum | et uiam humilium declinant.’ Sedechias Sedechias quoque filius Chanaan uolens uideri propheta, cum prospera regi Samarię Achabo prędixisset, Micheę contraria quę et euenerunt prophetanti colaphum infregit dicens: reg. primo 12 ‘Me-ne ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi?’ Vir arrogans igitur et inani gloria tumens dum persuadere nititur se esse quod non est, siquis contradixerit, impatiens irę ne manibus quidem temperat | nihil-que pensi habet meliores se atque honorabiliores afficere iniuria. Ioab Dauidici exercitus ductor non potuit pati pręfecture honorem laudem-que militię cum aliis partiri, et Amasam collegam suum amice alloquens incautum interemit. Nullo itaque scelere abstinet superbia | nec rapinis nec cędibus parcit, dum supra omnes eminere [p. 126r] atque excellere appetit. Aduersus hanc per os Abbacuch prophetę Spiritus Sanctus clamat: 2 ‘Vę qui congregat auaritiam malam domui suę, ut sit in excelso nidus eius.’ Ad superbię autem uitium alios uirium confidentia stimulat, alios rerum prosperitas hortatur, aliis audaciam longus peccandi usus pręstat | qui retuso iam conscientię aculeo delictorum assiduitate | neque hominum pudore | neque ullo Dei metu cohibentur. Idumeus In Abdia propheta Idumeam increpat Dominus | et ait: 1 ‘Valde superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petrę, exaltantem solium tuum, qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram?’ Et quoniam supra quam decuit efferebatur Idumeus, consequenter dicitur ei: ‘Si exaltatus fueris ut aquila | et si inter sydera posueris nidum [p. 656] tuum, inde te detraham dicit Dominus.’ Vt qui se omnium fortissimum credidit, omnium imbecillimus euadat. et de illo quoque dicatur: ‘Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore’. reg. primo 2 Benadab Quod autem et superbi humilientur | et humiles exaltentur, Benadab quoque Syrię rex nobis exemplo est. Qui Samariam cum innumera militum multitudine inuadens gloriabatur quod puluis Samarię non sufficeret pugillis populi qui ipsum secutus fuerat. Deo autem arrogantiam eius ulciscente | egressus rex Achab tantum cum septem milibus uirorum et ducentis triginta duobus fudit fugauit-que eum, qui iam in manibus uictoriam se gerere credebat. Reg. tertio XX Insequenti anno Israhelitarum parua manus centum milia Syrorum in pręlio conciderunt, reliquos fuga elapsos in oppido Aphec murus ruina oppressit | Benadab captus, qui sibi insuperabilis uidebatur, pro uita supplicauit. Niniue Niniuen etiam Assyriorum metropolim, cui Dominus poenitenti et humiliatę pepercit, postremo tamen insolenter elatam repenti ruina concidere permisit. Ideo illi per Sophoniam superbię crimen obiicitur dicentem: ‘Hęc est ciuitas gloriosa habitans in confidentia, quę dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius. quomodo facta est in desertum, cubile bestię? omnis qui transit per eam, sibilabit et mouebit manum.’ quasi dolens eam quę fuerat iam non esse. sicut et psalmista ait: ps. 36 ‘Vidi impium superexaltatum sicut cedros Libani | transiui et ecce non erat.’

[Page 657]

In eos qvi sanctitatis ostentatione alios carpvnt. Caput III

Sunt qui de morum sanctitate sibi plaudentes aliorum uitam carpunt, ut illis quos improbant, meliores uideantur. Talibus in Esaia minatur Dominus dicens: 65 ‘Qui dicunt ‘Recede a me, ne appropinques mihi, quia immundus es’, isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die | ecce scriptum est coram me.’ Qui se igitur quanuis bonus suo ore extollit, Dei damnabitur iudicio, Saluatore in Euangelio dicente: Luc. 16 ‘Vos estis qui iustificatis uos coram hominibus | Deus autem nouit corda uestra, quia quod hominibus altum est, abominatio est apud Deum.’ Luc. 18 Huiusce rei nobis pharisei quoque proponitur exemplum, qui templum ingressus dum se iustificat | et publicanum iuxta orantem accusat, publicano ipso nequior de templo exiit. Modicum itaque arrogantię fermentum totam corrumpit massam uirtutum | et siquid boni superędificatur corruit. Quid est enim quod Salomon in Prouerbiis ait: Prouerb. 15 ‘Domos superborum demolietur Dominus,’ nisi quia superbi licet opere interdum non peccent, animo tamen delinquunt, donum Dei non Dei laudi sed suę tribuendo. Vnde idem: Prouerb. 15 ‘Abominatio est Domini inquit omnis arrogans | etiamsi manus ad manum fuerit, non erit innocens.’ Et in psalmo est scriptum: ps. 118 ‘Superbi inique agebant usquequaque.’ Cęterum impossibile est, nequando etiam actione delinquant, qui per arrogantiam in se confidunt. Sibi quippe derelicti absque gratię diuinę fulcimento stare nullo modo poterunt. Semper autem prius est, ut in corde superbiat peccator quam in opere. et hanc [p. 658] reor Salomonis esse sententiam dicentis: Prouerb. 16 ‘Contritionem pręcedit superbia [p. 126v] et ante ruinam exaltatur spiritus. ’ Quod si iam affectione mali interius cecidit, nisi repente culpam agnoscat | et doleat, quomodo non etiam exterius iniqua operatione labetur? quomodo dum multos probitatis laude anteire se existimat, non de aliis obloquetur? non aliorum uitam carpet? et insectatione lacesset? Quamobrem iterum Salomon ait: Prouerb. 17 ‘Expedit magis ursę occurrere raptis foetibus | quam fatuo confidenti sibi in stulticia sua.’ Non enim fama honesti deperit, si a fera mordearis | sed si linguę petulantis iaculo ictus fueris, periculum est ne inter infames computeris. Et licet mala hominum opinio de te innocente tibi non noceat, nocet tamen aliis, qui te sibi similem rati sese corrigere negligunt | et quasi te autore in malo perseuerant. Incipiet autem et tibi detrimento esse, si in tua infamia contemnes lapsum proximorum. Ideo dicitur: Prouerb. 22 ‘Qui negligit famam suam crudelis est. Melius est bonum nomen quam diuitię multę.’ In sua uero iustitia confidenti ab Apostolo dicitur: Ad Cor. 1 10 ‘Qui se existimat stare, uideat ne cadat.’ et alibi: Ad Gal. 6 ‘Siquis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit et non in altero.’ Illi quippe in altero habent gloriam, qui malunt laudari ab hominibus | quam a Deo probari. His quidem non tam uirtus ipsa placet | quam umbra quędam simulatio-que uirtutis, non habentes curę ut boni sint, sed ut esse uideantur. Et hoc quidem in causa est, ut se aliquis arroganter iactet | et alios contemnat | et parui reputet. Sed talem condemnat propheta dicens: Esa. 33 ‘Vę qui predaris, nonne et ipse predaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris?’ Certissimum quippe est, quod malum a iusto Iudice recipiet, qui malum proximo suo machinabitur. Hier. 42 Spreuerunt Hieremiam Iohanan et qui cum illo erant | contempto-que eius consilio abierunt in Aegyptum | et gladius regis Babylonis, quem fugiebant, ibi concidit illos, cum in [p. 659] terra Iuda si prophetam audissent, a periculo tuti forent. Spernunt etiam superbi eos qui in monasteriis Deo seruiunt, et quod seculo renunciarint irrident, ipsi mox ridiculi futuri demoniis. Para. 15 Michol Sic fatua Michol uirum suum Dauidem derisit | ante arcam Domini saltantem atque ludentem | et ephot lineo indutum. Hoc autem regis seruitium quam gratum esset Domino superbę mulieris mulcta ostendit. Eam enim ob rem sterilitate damnatur, ne de illo habeat liberos, quem Deo deuotum despexit. Nicanor Mac. primo 7 Sic et impius Nicanor cum exercitu missus a Demetrio Antiochię rege, ascendens montem Syon | ludibrio habuit sacerdotes, ipsa sibilauit sacrificia | et minatus est ferro se igni-que cuncta uastaturum, nisi Iudam et omnes qui ipsum sequebantur sibi traderent. Occurrit illi Iudas cum trium milium manu tantum | castra-que eius contriuit | cecidit Nicanor, plurimi de suis desyderati sunt | caput et dextera superbissimi ducis ante portam Hierosolymę urbis suspensa. ut omnibus pateret | spes eorum in contrarium uerti qui diuina incessere pręsumunt, psalmista dicente: ps. 128 ‘Confundantur et conuertantur retrorsum omnes qui oderunt Syon | fiant sicut fenum tectorum, quod priusquam euellatur exaruit.’ Ab his liberari precatur iustus cum ait: ps. 122 ‘Miserere nostri Domine miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione | multum repleta est anima nostra, opprobrium abundantibus et despectio superbis.’

[Page 660]

Qvod svperbi svccvmbant passionibvs | et qvae sint illa per qvae notantvr svperbi. Caput IV

[p. 127r] Passionibus pręterea seruit superbus. immoderate gaudet, intemperanter tristatur, supra modum sperat, infra modum metuit | nihil ei temperamento constat rationis, quoniam in omnibus appetitum sequitur carnis. Quamobrem in psalmo dicitur: ps. ‘Fundamenta montium commota sunt, et conturbata sunt, quoniam iratus est eis Deus.’ Alias montes intelliguntur sancti propter diuinę contemplationis altitudinem | hinc Superbos accipimus propter arrogantię elationem. Superbi ergo conturbantur | quoniam iratus est eis deus. Quemadmodum enim humilibus placatur, ita irascitur superbis. Quos autem Deus abnuit et auersatur, fieri omnino non potest, quin suę imbecillitati relicti conturbentur animis | et insipienter commoueantur curis-que superuacuis incessantur. Aman Hest. 3 Hinc est quod secundus a rege Persarum Assuero Aman pati non poterat, quod Mardocheus Iudeus non sibi assurgeret | se-que non adoraret. Ideo furore accensus a rege apud quem plurimum poterat exegit, ut Iudei qui in regno eius erant, internicione delerentur | et cum his ipse Mardocheus in crucem actus periret. Sed uide quomodo Deus deposuit potentes de sede | et exaltauit humiles. Rex edoctus per reginam coniugem suam Hester, quam bene de illo meritus fuerit Mardocheus detectis olim insidiis coniuratorum in ipsum, mutauit edictum | Iudeos-que liberę conditionis esse iussit. Hest. 7 Mardocheum uero post se primum fecit. Aman autem in crucem, quam ipse Mardocheo parauerat, actus est. Atque ita omnia superbi uota in contrarium uersa sunt, et pernicies quam aliis inferre cogitarat, ipsi contigit. (!) I nunc superbe preme alios ut te extollas, insidiare, machinas omnes intende, [p. 661] ut per aliorum erumnas ad fastigium alicuius dignitatis ascendas, dummodo scias iustissimum simul et potentissimum esse illum, quem offendis. Quod si pręsentium honorum cupidine duceris, quis erit finis concupiscendi? regnum adeptus aliud desyderabis, terrę maris-que imperio potitus quęres siquis ultra alius lateat orbis, cuius nondum dominus factus sis | et quo maior fueris, magis exaltari affectabis. ut de te quoque Propheta ad Dominum conuersus conqueratur et dicat: ps. ‘Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper. ’ Nabuchodonosor Ascenderat et Nabuchodonosor, factus arbor fortis et procera usque ad cęlum, et lata nimis, expandens ramos usque ad terminos terrę, foliis fructibus-que referta, non quod esset, sed quod tam magnus sibi uideretur. Et cum prę uiribus imperii sui neminem timeret, repente corruit. dicente per angelum suum Domino ac iubente: Daniel 4 ‘Succidite arborem, pręcidite ramos, excutite folia, dispergite fructus! ’ Itaque cum omnium orientis regum potentissimus esset, ob superbię fastum ita deiectus est, ut ab hominum quoque coetu pulsus cum bestiis in solitudine uitam ageret. Postea uero humiliatus Deo miserante regnum recepit | pristinę-que fortunę restitui meruit. Quamobrem in hoc uno quidem perspicue discimus, tum quantum displiceat Domino nostra arrogantia, tum rursum quantum placeat humilitas. de quibus in Euangelio dicitur: Luc. ‘Omnis uallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur.’ Montes hoc loco superbi intelliguntur, ut est illud in psalmo: ps. xc?? montes ‘Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini | ’ et in alio psalmo: ‘Tange montes et fumigabunt.’ Superborum quippe gloria in fumo uanitatis laborat, humiles autem in luce resplendent ueritatis, cum exaltantur. uolucres ps. 8?? Superbi uolucres cęli sunt, de quibus dicitur: ‘Omnia subiecisti sub pedibus eius, uolucres cęli et pisces maris; ’ ut Christi iudicio subiecti sint et hi qui mentis elatione insolescunt, et illi quorum uita inter mundanas fluctuat uanitates. et ut utrosque [p. 127v] Christo inuisos intelligas, ipse in Euangelio dixit: Luc. 9 ‘Vulpes foueas habent | et uolucres cęli nidos, [p. 662] Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet suum.’ Alteri enim terrenis negociis dediti auaritię student. alteri nihil magis curant | quam ut fama honoribus-que emineant. ut-que id assequantur, neque homines | neque Deum offendere uerentur. Destituit enim eos ratio, ac ueluti pecora pręsentia tantum aspiciunt | et futura quę ęterna sunt non recogitant. Quod si quid etiam bene fecerint, suę uirtuti non diuinę gratię tribuunt. Contra quos clamat Esaias dicens: Esa. 10 ‘Nunquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur?’ quasi diceret: ista instrumenta non uendicant sibi laudes operis, quę propria opificis est, et uos de bono illo, quod non tam a uobis quam per uos gestum est, totam gloriam uobis usurpatis? Cum omne bonum desursum sit, et omne donum perfectum a Patre luminum descendat in hominibus, ut quod ille iubeat, ipsi possint perficere.

Qvod alii dignitate, alii hvmilitate lavdari appetvnt, alii deo qvoqve se avdent comparare. Caput V

Alii sane per ambitionem magni apparere uolunt | et sicut Saluator ait: Mat. 23 ‘Amant primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et uocari ab hominibus rabbi.’ Qui ergo talia amat peccat. non quod non liceat homini primo loco [p. 663] sedere, si id dignitas ipsa in qua est exigit, sed quod ex eo uoluptatem capere | arrogantię uitium sit. Itaque non erit nefas ei qui iussus est pręsidere, primam tenere cathedram, sed hoc affectare inanis glorię gratia | nefas erit. Quin immo si etiam in infimo loco sedendo ab aliis commendari concupieris, humilitatis bonum humanę laudis desyderio corrumpes | et de uirtute facies uitium. Nabuchodonosor Dani. 3, 28 Et quoniam (ut diximus) mens animus-que superborum nequit quiescere | semper-que se magis ac magis errigens eo quosdam prouexit uecordię, ut se Deo comparare ausi sint | Deum-que contemptui habere, Nabuchodonosor rex, cuius insaniam paulo ante retulimus | hoc tamen prętermisso quod nunc dicemus | auream statuam errexerat, se in ea ueluti Deum adorari iubens. Et quoniam se supra hominem extulerat, regno depositus cum bestiis uixit. princeps Tyri Ad principem Tyri in Ezechiele dicitur: ‘Hęc dicit Dominus Deus: eo quod eleuatum est cor tuum | et dixisti Deus ego sum | et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo et non Deus. ’ Hinc demum post commemoratas tantę elationis causas infertur, quod tradendus alienigenis esset | spoliandus atque interficiendus. Gen. 11 Turris Babel Illorum quoque superbia Deo se conferentium fuit, qui primum ab oriente uenientes posuerant sibi sedem in terra Senaar. Turrim enim ędificarunt , cuius altitudinem ad cęlum usque educere decreuerant. Tam igitur stulta est superbia, ut etiam nulli mortalium possibilia pręsumat. Inter ędificandum linguis confusi sunt, deinde per orbem dispersi, ita ut | neque intelligere alter alterum | neque simul consistere quiuerint. Senacherib reg. primo 19 Senacherib Assyriorum rex (ut ante est dictum) Deum Israhel blasphemare ausus una nocte cęsis ab angelo exercitibus, fugere coactus est a moenibus Hierosolymę urbis quam obsederat, et cum Niniuen peruenisset, a filiis fuit interemptus . Balthasar Dani. 5 Balthasar Caldeorum rex, quia uasis sacris, quę de Hierosolymis translata fuerant, bibit in conuiuio | et idola uana colens laudes dixit diis, ante manu supra parietem scribente territus, deinde ipsius interpretatione scripturę, [p. 664] postremo nocte insequente interfectus est. Anthiochus Mach. 2 9 Antiochus Epiphanes et ipse in Deum blasphemus | ira-que tumens minabatur urbem Hierosolymam supra Iudeorum corpora diruiturum se | et quę habitantium erat locus, facturum ut sit cęsorum sepultura. mox uiscerum dolore correptus | ac toto tabefacto [p. 128r] corpore sero poenitens | ęquum esse ait, ut homo mortalis Deo immortali sit subiectus. talia fatus uita decessit, de dolore traductus ad acriores gehennę dolores | inferorum-que supplicia. Documento est quod omnino nihil sit regum terrę potestas, si cęlestis regis potentię comparetur. act. 12 Herodes Non absimili fine consumptus est Herodes Agrippa. Sedens enim pro tribunali dum concionaretur, magno plausu exceptus dicentium | non humana uerba sed diuina de ore eius fluere, non egit gratias Deo, sed laudem illam totam sibi uendicauit, quod Deo conferendus uideretur. ob hoc ab angelo percussus uermibus scaturire coepit | ac tam infelici exitu is qui sibi felicissimus uidebatur, uitam obiit, adhuc deterius ab immortali uerme in inferno carpendus quam a quibus consumptus est. C. Cęsar Gaius Cęsar (ut Iosephus refert) cultum sibi tanquam Deo exhiberi iussit, statuam in Capitolio posuit | se Ioui parem dictitans | deinde in senatu interemptus Deus esse desiit, ita ut ne hominis quidem in eo facies aliqua superesset toto tandem in cineres conuerso. Talibus imprecatur Ecclesiasticus dicens: Eccli 36 ‘Contere Domine caput principum et inimicorum dicentium: Non est alius pręter nos |’. Grandis arrogantia stulta-que pręsumptio | putare se singularem | et ab iis qui prudenter iudicant, non ita magni haberi. Vnde pręceptum est: Eccli. 6 ‘Non enim te extollas in cogitatione animę tuę uelut taurus, ne forte ellidatur virtus tua per stulticiam. ’ et alibi: ‘Odibilis inquit coram Deo est et hominibus superbia.’ et rursum: ‘Quid superbis terra et cinis?’ Quid est enim de quo gloriari possit aliquis | nisi sola animi uirtute? qui autem gloriatur, in Domino glorietur.

[Page 665]

Qvod sancti qvandoque lapsi sint per svperbiam. Caput VI

Nihil aliud habemus, quod non sit cum brutis commune pręter ipsam animi rationem atque sapientiam. Difficile est tamen nequando in ipsam labamur mentis elationem | ne-ue aliqua laudis cupiditate interdum perstringamur, quando quidem sanctissimis quoque uiris hoc contigisse | Scripturarum monumenta nobis testantur. reg. 2 23 Dauid ‘Peccaui inquit Dauid ualde in hoc facto,’ cum numerare iussisset Israhelem et Iudam | censa-que fuissent de Israhele octingenta milia uirorum fortium, de Iuda quingenta milia. Cum-que se peccasse fateretur subiunxit: ‘Sed precor Domine, ut transferas iniquitatem serui tui, quia stulte egi nimis.’ Quanuis autem eum poeniteret, de tribus tamen poenę generibus datur unius optio. hoc est, uel septennis famis uel trimestris fugę persequentibus inimicis | uel triduanę pestilentię. Qua electa septingenta milia uirorum, qui eius ditionis erant, morte consumpta sunt. Lugenti et in humilitate supplicanti uenia tandem data. cessauit-que internicio ac uastitas plebis. Hinc ille gratias agens dixit: ps. 29 ‘Audiuit Dominus et misertus est mei; Dominus factus est adiutor meus.’ Quoties igitur nos aliquo rerum successu quicquam efferri contigerit, toties ad nos reuersi humiliemur ueniam-que precemur poenitendo. ne forte totam iram effundat Deus in obstinatos, qui uindictam temperat aduersus poenitentes | miseretur-que supplicibus et ignoscit. Ezechias Esa. 39 Peccauit et Ezechias rex alioquin erga Deum [p. 666] pietate notissimus | eleuatum est cor eius, postquam graui obsidione Assyriorum fuit liberatus | additi-que sint uitę suę quindecim anni, dato ne id futurum dubitaret signo per decem horarum spacium retro ducti solis. Et tunc quidem iactabundus regis Babylonii legatis ostentauit omnem domus suę opulentiam. propterea per prophetam audiuit diuitias illas ad Babylonem transferendas una cum liberis nepotibus-que suis. Sed quoniam submisit se Domino, dilata est calamitas ad regni successores. Ipse uero mali huius expers decessit, non tamen absque dolore eorum [p. 128v] quę post se nouerat esse futura. apostoli Luc. 22 Peccauerunt et discipuli Christi | orta inter se contentione, quis eorum uideretur esse maior. Sed ab ipso uerę uirtutis pręceptore reprehensi sunt dicente | gentilium non christianorum esse | ambire honores | et se magnificos apparere uelle. ‘Vos autem non sic inquit | sed qui maior est in uobis, fiat sicut minor, et qui pręcessor est, sicut ministrator. Nam quis maior est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? ego autem in medio uestrum sum, sicut qui ministrat.’ Is igitur qui pręferri aliis concupiscit, gentilitatem sapit. qui uero uel in dignitate positus minoribus ministrat ea quę ad consequendam salutem necessaria sunt uirtutum pręcepta | siue ad sustentationem uitę opportuna subsidia, hic Christi discipulus est, humilitate deiectus, dignitate pręstans, non quęrens quę sua sunt, sed quę aliorum.

[Page 667]

De superbia Diaboli | et Superborvm damnatione. Caput VII

Ille pręterea qui tumide arroganter-que sese gerere non desierit, hic diaboli discipulus simul et seruus erit. 41. ‘Diabolus quippe (ut in Iob legimus) rex est super uniuersos filios superbię’. Quid autem uilius, despectius, miserius, infelicius | quam eius esse mancipium, qui et ipse propter superbiam cęlo deturbatus lucem amisit | et in infernum corruens tenebris et igni est addictus? Quid inquam dici aut cogitari foedius potest | quam ut homo ad similitudinem Dei factus, conditionis suę oblitus immundum imitetur spiritum, teterrimam sequatur beluam | immanissimo-que sese subdat serpenti? Qui licet sęuissimus insolentissimus-que sit, a sanctis tamen humilibus-que Dei seruis conculcandus et conterendus est in die Iudicii. dicente Michea propheta: 4. ‘Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum uestrorum in die quam ego facio dicit Dominus exercituum; ut uidelicet tanto despicabilior appareat malignus hic spiritus, quanto arrogantius contra Deum creatorem suum et dominum insurexit.’ Dixit enim, ut in Esaia est scriptum: 14. ‘Ascendam super sydera Dei, exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis | ascendam super altitudinem nubium | et ero similis Altissimo.’ O insatiabile malum superbia. In cęlo erat, et adhuc altius prouehi cupiebat. Nam supra illud etiam cęlum se ascensurum iactabat, de quo dicitur: ‘Cęlum cęli Domino, terram autem dedit filiis [p. 668] hominum | supra sydera dei | supra altitudinem nubium.’ hoc est supra omnes angelicas uirtutes et potestates. In monte testamenti, in lateribus aquilonis. iuxta illud quod in psalmo legimus: ps. 47. ‘Mons Syon latera aquilonis, ciuitas regis magni.’ Mons Syon et mons testamenti sancta Ecclesia est; latera aquilonis in cęlo puriora nobis apparent. ideo sub hac metaphora signatur locus in cęlesti gloria cęteris purior atque sanctior, in quo summę maiestatis principale habitaculum est. Illo igitur mens elata et temeraria cogitabat ascendere. Quamobrem ne ibi quidem ubi erat quiuit permanere . Ad ima terrę corruit, dum se ad fastigia usque cęlorum extendit. dicitur-que ei: ‘Quomodo cecidisti de cęlo Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram’. hoc in Euangelio testatur Dominus dicens: Luc. 10 ‘Videbam Sathanam sicut fulgur de cęlo cadentem’. et Ioannes in Apocalypsi: apoc. 9. ‘Vidi stellam de cęlo cecidisse in terram, et data est ei clauis putei abyssi’. Idem alibi: apoc. 12 ‘Factum est inquit pręlium magnum in cęlo | Michael et angeli eius pręliabantur cum dracone, et [p. 129r] draco pugnabat et angeli eius | et non ualuerunt | neque locus inuentus est eorum amplius in cęlo | et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui uocatur diabolus et Sathanas, qui seducit uniuersum orbem | et proiectus est in terram, et angeli eius cum illo missi sunt.’ de quibus in Iob dicitur: Iob. 4 ‘Et in angelis suis Deus reperit prauitatem; ’ in his uidelicet | qui una cum dracone in profundum ceciderunt. Itaque etiam illi, qui eum sequuntur superbe et elate se gerendo | et sub potenti manu Dei humiliari contemnendo, eodem loci corruant necesse est. Sordet enim uita eorum nauseam-que facit Domino, qui in superbiam erriguntur. Iohele propheta teste qui ait: iohel. 2 ‘Ascendet foetor eius | et ascendet putredo eius, quia superbe egit’. Superborum igitur foetor ascendit, quia dereliquerunt odorem humilitatis fragrantiam-que uirtutis | et elato incedentes supercilio Aduersarii sequuntur uestigia, ut cum eo damnentur in die illa, esa. 27. ‘quando uisitabit Dominus (ut Esaias inquit) in gladio suo [p. 669] duro et grandi et forti super Leuiathan serpentem ueterem, et super Leuiathan serpentem tortuosum, et occidet cętum qui in mari est’. Qui enim nunc uel circa aera istum nubilosum uel circa terram hanc mortalium sedem uersantur, tunc omnes in barathro Tartari terribili atque horrendo concludentur. At tu si nolis cum his habere sortem, consortium quoque fuge superborum. Rarum est enim ut quis illorum mores non imitetur, quorum consuetudine utitur. Vnde psalmista: ps. 100. ‘Superbo oculo inquit | et insatiabili corde, cum hoc non edebam’. et Scripturarum pręcipuus illustrator Hieronymus noster: ‘Nihil inquit a pueritia magis uitare conatus sum | quam tumentem animum et errectam ceruicem, Dei contra se odia prouocantem.’ Ob hoc quoque superbos fuge, ne forte dum illis iungeris, cum ipsis simul turbine diuinę uindictę inuoluaris. Qui enim uitiosis libenter copulatur, licet moribus dissimilis sit, fauere tamen uitiis eorum uidetur. et sicut a societate malorum non abhorret, ita minime mirum erit, si poenę quoque eorum particeps efficietur.

De svperborvm poena. Caput VIII

Qualis autem superborum poena futura sit, pręsentia demonstrant. Nam si in uita quoque grauissime plectuntur, haud dubium quin multo acerbiora passuri sint | post mortem in inferno, nisi decedentium comes fuerit humilitas. Id quanquam ex his quę diximus [p. 670] perspicue apparet, addamus tamen et alia quędam de Scripturis, ut quo plures aduersus uitium istud sententias didicerimus, in euitando efficiamur diligentiores. Per Esaiam superbis minatur Dominus dicens: Esa. 13 ‘Quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo.’ et per Ezechielem: Ezechielis 7 ‘Adducam inquit pessimos de gentium, et possidebunt domos eorum. Et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum.’ (!) Vtinam non de nobis ista exponi queant, quorum infideles Turci uicos, oppida, prouincias occuparunt | aras focos-que prophanantes | nullo die cessant in reliqua christianorum regna debacchari, captiuos abducere, pecora depredari, uastare agros, cedibus grassari | et in nomen christianum magis quam dici queat impie furere. Hoc perpetuo flagello nostra percutitur superbia, et tamen adhuc humiliari negligimus. Infidelium arma sine intermissione sęuiunt | et sęuiendo prosperantur, quia christiani principes inter se dissident, inter se digladiantur, et cum iunctis uiribus communi periculo simul occurrere deberent, id agunt, ut facilius quicquid reliquum est christiani imperii dissipetur | et in [p. 129v] impię infidę-que gentis ueniat potestatem. Cęterum siquis hanc quam imminere cernimus calamitatem effugerit | et tamen scelere atque superbia sese efferre non desierit, nequaquam illam multo horribiliorem erumnam effugiet, quam futuram Malachias denunciat dicens: 4 ‘Ecce dies ueniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies ueniens dicit Dominus exercituum, quę non relinquet eis radicem et germen’ id est ullam conuersationis pristinę spem. dicetur enim eis: ‘Ite maledicti in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius’. Vt uidelicet superbi homines cum ipsis superbię spiritibus crucientur simul, omni prorsus quiescendi expectatione sublata. Plurimi tamen et ante in hoc seculo magnis afficiuntur incommodis [p. 671] atque angustiis, quo uel ipsorum superbia castigata submittat ceruices | uel aliorum territa in humilitatem conuertatur. Hierosolyma Quem superbum tunc non terruit Hierosolyma, uel cum olim a Caldeis euersa est | uel cum postea a Romanis? de qua Esaias prophetauit dicens: 26 notandum ‘Dominus Deus fortis incuruabit habitantes in excelso, ciuitatem sublimem humiliabit, humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad puluerem.’ Postremo a Saluatore coarguta quod occideret prophetas | et ad se corripiendam missos lapidaret, audit: Luc. 19 ‘Ecce inimici tui circumdabunt te uallo, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te et filios, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem.’ Babylon (!) Quem arrogantem non pauefecit Babylon a Medis Persis-que destructa? quod quidem immanitate eius atque superbia offensus Dominus futurum prędixit, cum ait: Hier. 25 ‘Visitabo super regem Babylonis | et super gentem illam iniquitatem eorum, et super terram Caldeorum, et ponam illam in solitudines sempiternas.’ Hanc et Esaias lugere uidetur dicens: Esa. 47 ‘Descende sede in puluere filia Babylon, sede in terra | non est solium filię Caldeorum.’ Idem alibi: Esa. 13 ‘Et erit Babylon inquit illa ciuitas gloriosa, in regnis inclyta, in superbia Caldeorum subuersa, sicut subuertit Dominus Sodomam et Gomorram | non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque in generationes et generationes.’ Babylon Caldeorum hęc metropolis erat, inter septem mundi spectacula a scriptoribus numerata, tanta ędificiorum magnificentia , ut pene incredibilia sint, quę de illa narrantur. Muris coctilibus cincta, Semiramidis reginę opus, cuius ambitus (ut Herodotus prodidit ) sexaginta quattuor milium passuum erat, ut Strabo, trecentorum et octoginta stadiorum. quod pene idem est. Niniue Multo Babylone maiorem fuisse Ninum aiunt, quam nos Niniuen dicimus. cuius ambitum trium dierum itinere constitisse Ionę prophetę liber testatur. quam cum ille subuertendam prędixisset, Niniuitę poenitentię humilitate ueniam impetrarunt. Postea uero cum ad pristinas superbię sordes reuerterentur, quod [p. 672] ante timuerant, passi sunt a Cyaxare Medorum rege, regnante Hierosolymis Iosia filio regis Amon a seruis interempti. De ista Niniuę uastatione prophetauerat Zacharias dicens: 10 ‘Humiliabitur superbia Assur’. et Sophonias: 2 ‘Extendet Dominus manum suam super aquilonem et perdet Assur, et ponet speciosam in solitudinem | et in inuium | et quasi desertum.’ paulo post: 2 ‘Hęc est inquit ciuitas gloriosa | habitans in confidentia, quę dicebat in corde suo: Ego sum et extra me non est alia amplius | quomodo facta est in desertum, cubile bestię?’ Igitur ut taceam Moabitas et Ammonitas | et quosdam alios potentia atque opibus quondam claros, ob hoc ipsum superbię crimen pene deletos, omnes terrarum dominos hortor, cum talia legerint de his, qui ipsis fortiores, opulentiores, uirorum armorum-que et rerum omnium copia maiores extitere, tam subito cecidisse, ne sibi insolenter superbe-que confidant, sed summi Dei scita leges-que contemnere metuant. semper-que meminerint | solo illius [p. 130r] nutu cęlum terram-que posse deficere, qui solus ut essent potuit facere. Non eos extollat successus rerum, non errigant contra inimicos uictorię, non inflet imperii ampliatio. Audiant psalmistam Domino dicentem: ps. 43 ‘Non enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non saluauit eos, sed dextera tua et brachium tuum | et illuminatio faciei tuę.’ ps. 75 Nunquid igitur qui dare potuit, non poterit auferre cum uoluerit? Nunquid quisquam ualebit resistere illi terribili, qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrę? Esa. 1 ‘Erit inquit Esaias | fortitudo uestra ut fauilla stuppę, et opus uestrum quasi scintilla | et succendetur utrunque simul.’ Ozias parali. 2 26 Potentissimus olim fuit Ozias Iudeę rex | Geth oppidum destruxit, Iabniam et Azothum ędificauit, domuit Palestinos, Ammonitas pendere uectigal coegit. erat exercitus eius duorum milium et [p. 673] sexcentorum principum | et sub his trecenta et septem milia uirorum bello fortium. Cum tamen insolenter elatus | et templum ingressus adolere incensum uellet, quod officium sacerdotum erat, continuo lepra perfunditur | redditur-que ineptus curę et gubernaculo regni. In eius locum suffecto filio, uitam morte acerbiorem duxit. Sic igitur oculos superborum humiliat Dominus; sic superbi ascendunt usque ad cęlos et descendunt usque ad abyssos ; sic humiliat Dominus peccatores usque ad terram. Esa. 10 ‘Excelsi ergo statura (ut Esaias ait) succidentur, et sublimes humiliabuntur. ’ Iterum ait: 23 ‘Dominus exercituum cogitauit hoc, ut detraheret superbiam omnis glorię | et ad ignominiam deduceret uniuersos inclytos terrę.’ et rursum: 28 ‘Vę inquit coronę superbię | ebriis Ephraim et flori decidenti glorię exultationis eius.’ Quid est enim aliud humanę potentię ostentatio | nisi florum gloria, mane florens, uesperi arescens ac defluens | et omnem penitus amittens decorem? Nullum terrę regnum perpetuum | neque diuitię stabiles | neque honor firmus. Cuncta caduca, fragilia, uaria atque mutabilia. in quibus hominum superbia dum caput attollere nititur, dum se stare putat, corruit. Hiere. 13 Hoc est illud Hieremię lumbare, quo cum se pręcingere uellet nequiuit. computruerat enim, et nulli iam usui aptum erat. atque hinc captata occasione Dominus: ‘Sic inquit putrescere faciam superbiam Iuda | et superbiam Hierusalem multam.’ Nemo igitur superbiat, quia omnipotens est qui aduersatur superbos. Vnusquisque humilietur, quia Deus est qui humilibus dat gratiam. dicente Baruch propheta: Baruch 5 ‘Constituit Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et conualles replere in ęqualitatem terrę.’ dicente etiam Deo ipso in Ezechiele propheta: Ezechielis 17 ‘Ego Dominus humiliaui lignum sublime | et exaltaui lignum humile, et siccaui lignum uiride, et frondere feci lignum aridum.’ hoc idem aliis uerbis expressum est in Euangelio, ubi dicitur: Luc. 3 ‘Omnis mons et collis humiliabitur, et omnis uallis implebitur.’ et iterum: ‘Dispersit [p. 674] superbos Dominus mente cordis sui, deposuit potentes de sede et exaltauit humiles. esurientes impleuit bonis et diuites dimisit inanes.’ Cęterum ibi quoque terribiliter minatur superbis Dominus, ubi ait: Mat. 11 ‘Et tu Capharnaum nunquid usque in cęlum exaltaberis? usque in infernum descendes;’ ut uidelicet poena delicto respondeat | et, quanto quis altius errigitur, tanto inferius labatur et corruat. Hinc est ille angeli in Apocalypsi clamor: 18 ‘Quantum glorificauit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum!’ Et cum hęc ita sint, nonne fidelissimo cuique ab arrogantia fastu atque superbia maxime abhorrendum sit | et enitendum, ut humilitatem mansuetudinem humanitatem-que sequatur? Id demum ita seruare poterit, si in omnibus ei qui omnibus pręsidet parebit. Quam rem ut impensius pręstet, nunc de ipsa obedientię uirtute Spiritu Sancto fauente aggrediemur .

De obedientia deo praestanda. Caput IX

[p. 130v] Primum omnium Deo obediendum est, deinde aliis propter Deum. Nemini autem in eo gerendus est mos, in quo offenditur Deus. Omnia extrema prius perpetienda sunt | quam contra Dei iussa, mandata, leges aliquid agendum. Nec unquam dubitandum, quin illud bonum [p. 675] ęquum-que sit, quod iussum a Deo atque constitutum fuerit. Cuius unius sapientia nunquam errat | et bonitas a sui perfectione deflectitur. Cuicunque igitur ita ut oportet de Deo persuasum fuerit, non inquiret quare sic aut sic aliquid ille iubeat siue mandet, sed tantum quod imperatum est, id persequi atque perficere curabit. Abraham gen. 22 Abraham filium immolare iussus | non respondit quod in illo sibi promissum esset semen, quod in illo benedicendę erant gentes. Credidit enim cuncta euentura quę Deus promiserat, etiam ipso mactato in quo promissa ista implenda erant. Ideo tacitus maturabat, quod iussum fuerat perficere. denique filium unigenitum unice dilectum, ut Deo obtemperaret, suis interfecisset manibus, nisi is qui iusserat | rursum inhibuisset. Sic probatus, cum unius tantum esset genitor, omnium in Christo credentium constitui meruit pater. stellas numerare iubetur, in earum comparatione filios habiturus. Samuel reg. primo 15 Amalechitarum regem Samuel propheta in frusta discidit, cui uicto Saul rex pepercerat. maioris-que pietatis exemplum prębuit Samuel, quia homini non pepercit ut Deo obediret. a Saule autem tollitur regnum | et alteri datur, quia illum quem iussus erat interficere, uiuere permisit. Non itaque pius sed impius est habendus, qui domini transgreditur legem, ut seruo indulgeat et blandiatur, magis-que hominem offendere metuit, mortalem, fragilem, caducum, quam Deum immortalem, ęternum, omnipotentem, omnium quę ubique sunt opificem, omnium dominum ac moderatorem. Esd. primo 10 notandum Quid uxore quid liberis in uita charius? legimus tamen illos qui de Babylone cum Esdra sacerdote postliminio redierant, cum didicissent ex lege diuina non licere sibi alienigenis mulieribus copulari, cum illis quas duxerant, diuortium fecisse | ac de ipsis genitos abdicasse. Vincere enim debet omnem erga alios amoris affectum sola Deo parendi atque obsequendi sedulitas. Quę profecto si nobis contigerit, nullus hominum timor obstabit, nullus pudor, quin agamus, quicquid uel a Domino | uel a pontifice uel a collegii nostri pręposito iniunctum [p. 676] fuerit. Non timuerunt sancti prophetę magnos reges coram arguere | neque populo plebi-que aduersa denunciare, cum a Domino mitterentur. Esa. 20 Esaias Non erubuit Esaias deposito quo indutus erat cilicio nudus per urbem incedere | et regum necessitudine nobilis pudendum de semetipso detectis natibus spectaculum publice prębere. quia ille qui super omnes est iusserat, ut per hoc Aegyptum et Aethiopiam ab Assyriis despoliandam significaret. Magno igitur animo omnibus in rebus diuinę obtemperandum est iussioni. apostoli Act. 5 Contempserunt apostoli impiorum contumelias, uerbera, minas omnes, et cum compellerentur ne Christum prędicarent responderunt | Deo magis quam hominibus obedire oportere. Et nisi Domino nostro obedierimus, ne diligere quidem illum conuincemur. Io. 14 ‘Si diligitis me inquit mandata mea seruate.’ et iterum: ‘Qui habet mandata mea et seruat ea, ille est qui diligit me.’ Idem rursum ait: ‘Qui non diligit me, sermones meos non seruat.’ Mentitur igitur qui se Deum diligere dicit, et quod ille imperauit, hoc exequi negligit. Quod uerbis profiteris, operibus comproba, et quod promittendo iactitas, uerum esse obediendo ostende. Ad testandam erga Deum charitatem nihil magis necessarium est | quam ipsa obedientię uirtus. ut uidelicet facere studeamus quod ille imperat, et eo quod prohibet abstineamus. Cuncta quęcunque sunt, autorem suum agnoscunt | et ei obtemperant. Cęlum, terra, mare, uolucres, pecora, pisces, nec animantia tantum, uerum etiam inanimata eandem naturam seruant, quę illis ab initio est collata , et nunquam ordinem suum, quem [p. 131r] a Conditore acceperunt transgrediuntur. Vnde psalmista Dominum alloquitur et ait: ps. 118 ‘Fundasti terram et permanet | ordinatione tua perseuerat dies, quoniam omnia seruiunt tibi.’ et in alio psalmo dicitur: ps. 48 ‘Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quę faciunt uerbum eius, montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, bestię et uniuersa pecora, serpentes et [p. 677] uolucres pennatę.’ Cuncta igitur quę subsistunt, uerbum Dei faciunt, bruta utique ratione carentia, sensibilia atque insensibilia, et nos quos ille intellectu donauit, ueritatis cognitione illuminauit, ęternis bonis dignos reddidit, non faciemus? Creatori , Redemptori, Saluatori nostro non parebimus? Non ille nostra indiget obedientia, sed nos illius indigemus imperio. qui ideo imperat aliquid, ut bona conferat obedientibus. Quę autem his qui obediunt conferenda sunt, obedire nolentes mereri non poterunt. Qualia uero et quanta sint obedientium bona docebo, si prius quibus post Deum obediendum sit uiderimus.

Qvorvm imperio parendvm sit. Caput X

Omnibus illis qui nobis iure pręsunt, obedire nos oportet, dummodo id iubeant, quod diuinę non aduersatur iussioni | neque eorum qui pręsidibus pręsunt imperio; ut semper maioribus honor deferatur in obediendo. dicente Apostolo: Ad Ro. 13 ‘Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. non est enim potestas nisi a Deo | quę autem sunt a Deo | ordinata sunt. itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. qui autem resistunt, ipsi sibi [p. 678] inquit damnationem acquirunt.’ Quoties ergo imperatum est, quod potestati quę a Deo est conuenit, parere debemus ut Deo. At uero cum male, impie, iniuste aliquid iussum fuerit, malignitati eius qui iussit resistendum est | neque quod fieri uoluit faciendum. Talis quippe iussio nequaquam sequitur ordinem a Deo datę potestatis, sed eius qui abutitur potestate, prauitatem atque nequitiam. Iccirco idem apostolus ad Titum scribens non satis habuit dicere: Ad Titum 3 ‘Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ’ sed subiunxit: ‘ad omne opus bonum paratos esse.’ Cum itaque potestas aliquid iusserit, subditi mens mature perpendat, utrum bonum an malum sit quod iubetur. si bonum fuerit pareat, si malum, parere caueat, ne Deum offendat. Quod si nec bonum nec malum uidebitur, perinde ac si bonum esset obtemperet. Satis est enim si malum non est quod iubetur. Bonum autem etiam si iussum non fuerit, agere expediens erit. Bene enim agendo mala iubentem poteris contemnere. ‘Vis inquit non timere potestatem? bene fac.’ Fieri quidem potest, ut potestas male officio suo fungens aduersus innocentem sęuiat, sed Dominum audimus dicentem: Mat. 10 ‘Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere | sed eum potius timete, qui potest corpus et animam perdere in gehennam.’ Quid nocuit sanctis tyrannorum impietas deos eorum contemnentibus? Quibus illi uitam hanc breuem | et caducam abstulerunt, iis Deus dedit stabilem et ęternam. Quos illi suppliciis affecerunt, eos Deus perennis glorię immensi-que gaudii corona insigniuit. Igitur sicut recta honesta-que iubentis pręsidis imperium totis uiribus exequi debemus, ita iniqua turpia-que imperantis minas intrepide contemnere. Sed rursum Apostoli pręceptum est: Ad Ephes. 6 ‘Serui obedite dominis carnalibus cum timore et tremore et synceritate cordis uestri, sicut Christo; non ad oculum seruientes, quasi hominibus placentes.’ id est, laudem | fauorem-ue [p. 131v] hominum aucupantes, ‘sed ut serui Christi, facientes uoluntatem Dei ex animo, seruientes sicut Domino et [p. 679] non hominibus.’ Dominis igitur fideliter ut Deo seruiendum est | prompte-que obtemperandum, quandiu iussa eorum cui Dei concordent uoluntate | nec ab ęquo honesto-que uideantur discrepare. Et si carnalibus dominis tanta animi solicitudine obediendum sit, quanto magis domino spiritali, qui animarum nostrarum curam gerit | et illa duntaxat iubet quę magis ad consequendam pertinent salutem? Recte itaque hortatur nos Apostolus et ait: Ad Hebre. 13 ‘Obedite prępositis uestris et subiacete eis. ipsi enim peruigilant, quasi rationem pro animabus uestris reddituri.’ Pontifici maximo ante alios parendum est. Christi enim uicem gerit in terra. Deinde ab illo ut nostro conuentui pręsint constitutis. omnibus denique qui ex eius autoritate ius habent quod uolunt nobis imperandi, ut deo erit obediendum | semper tamen habita superiorum ratione, ne forte dum minoribus obedimus, eos quibus et ipsi obedire debent offendamus. Deinde parentibus nostris obedire nos et natura suadet | et diuina lex iubet. Vnde Apostolus: Ad Ephes. 6 ‘Filii inquit obedite parentibus uestris in Domino, hoc enim est iustum. honora patrem tuum et matrem tuam , quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi | et longęuus sis super terram.’ Non utique super hanc terram, in qua et obedientes possunt cito mori | et inobedientes diu uiuere. sed super illam de qua Propheta dixit: ps. 26 ‘Credo uidere bona Domini in terra uiuentium.’ filii Ionadab Quod etiam filiis Ionadab a Domino promissum esse credimus. Vt enim pręceptum patris perficerent uini potu abstinebant | et meruerunt audire Domino dicente: Hier. 35 ‘Non deficiet uir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus.’ Tunc autem conspectum Domini merebimur, cum totius obedientię nostrę unus finis fuerit, ut uidelicet hominibus obediendo Deo placeamus. Qui enim ideo alicuius iussis obtemperant, ut ab eo mercedem capiant, mercenarii sunt. et qui parent metuendo, nequid mali patiantur, serui sunt. Is uero qui neque spe pręmii | neque timore supplicii, sed solo Dei amore se subiicit ad obediendum aliis, non [p. 680] mercenarius neque seruus est sed potius filius Patri ęterno perpetua charitate deuinctus. Atque ideo qui uoluntarie seruit, sponte obtemperat, nihil in quo Deo gratificari se censet, agit inuitus. Hic certe cum psalmista sancto concinere poterit: ps. 39 ‘Vt faciam uoluntatem tuam Deus meus uolui.’ Tunc demum uera perfecta-que obedientia est, cum nostra uoluntas ex Dei pendet uoluntate. cum uidelicet quod ipse pręcepit facimus, non quod caro ad malum prona suggerit. De isto obedientię genere est dictum: reg. primo 15 ‘Melior est obedientia quam uictimę | et auscultare magis quam offerre adipem arietum.’ et alibi: Eccli. 35 ‘Sacrificium salutare est | attendere mandatis | et discedere ab omni iniquitate.’ Quoniam autem nihil mali est, quod lex diuina non prohibeat, neque boni quod non imperet uel pręcipiat, omnium prorsus abstinentia uitiorum | omnium-que exercitatio uirtutum obedientia est. Ita ut ne fidei quidem sacramenta proderunt nobis, nisi ipsam obedientię coluerimus uirtutem. Vnde gentium apostolus Paulus: Ad Cor. prima 7 ‘Circumcisio inquit nihil est, et pręputium nihil est | sed obseruatio mandatorum .’ Et apostolus Iacobus: epistula 2 ‘Fides si non habeat opera, mortua est in semetipsa.’

De obedientivm pręmio. Caput XI

Videamus nunc quęnam bona pollicetur obedientibus Dominus. Obediens inter aduersa securus est. dicente Dei sapientia: Prouerb. 1 ‘Qui me audierit, absque terrore quiescet, et abundantia perfruetur, malorum timore sublato.’ In Ecclesiaste quoque dicitur: Ecclesiastes 8 ‘Qui custodit pręceptum, [p. 132r] non experietur quicquam mali.’ Iustis enim et [p. 681] aduersa bene cędunt, dum ea ferendo superant. Huic simile est quod in Esaia loquitur Dominus et ait: Esa. 1 ‘Si me audieritis, bona terrę comedetis.’ At uero Apostoli et sancti martyres quos obedientes fuisse negare non possumus, angustias, persecutiones et supplicia passi sunt | quomodo ergo bona terrę comederunt, cum tribulationes in uita tolerarint? Bona igitur terrę illa esse reor, quęcunque nobis materiam prębent exercendę uirtutis. Multa autem uulgo bona putantur, quę potius mala sunt, quia peccandi occasionem licentiam-que suppeditant. ut sunt diuitię quę luxuriam alunt, et dignitates mundi atque honores, quę superbię fomenta sunt. Post hęc in eodem propheta Dominus ait ad domum Iacob: Esa. 48 ‘Vtinam attendisses mandata mea | facta fuisset sicut flumen pax tua | et iustitia tua sicut gurgites maris.’ Sed quę pax erat discipulis Christi, quibus ipse dixit: Luc. 10 ‘Ite ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos.’ Item: Luc. 21 ‘Iniicient uobis manus suas | et persequentur, tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et pręsides propter nomen meum.’ Postremo ait: ‘Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum.’ Quę est igitur pax ista, quę obedientibus promittitur, si Christi discipulis non pax sed odia hominum offeruntur? De interiori ergo pace intelligendum est, quoniam obedientes mandatis non perturbantur animo, sed semper in spe futuri boni conquiescunt. ac tanto magis iustitię operibus proficiunt, quanto minus pręsentibus bonis deliniuntur. Longęuitas etiam promissa est dicto audientibus. quam quidem beatioris uitę ęternitatem interpretari possumus. Nulla enim felicitas est | in hac lachrymarum ualle diu commorari. Illa ergo dierum longitudo quę finem non habet, ipsis qui obediunt proponitur. dicente ad Salomonem Domino: reg. 3. 3 ‘Si ambulaueris in uiis meis | et custodieris pręcepta mea et mandata mea, sicut ambulauit pater tuus, longos faciam dies tuos.’ Victoria quoque aduersus inimicos obedienti spondetur in Leuitico, ubi cuncta eis ex sententia successura [p. 682] recensentur, qui Dei mandata obseruarint, atque inter multa: Leu. 26 ‘Persequemini inquit inimicos uestros | et corruent coram uobis. ’ deut. 7 eadem repetuntur in Deuteronomio. para. 2 25 Amasias Et in Paralipomenon libro legimus | Amasiam regem Iuda cum Syris congressurum centum talentis centum milia militum conduxisse. deinde ut uiri Dei iussis obediret, dimisisse conductitios | et cum paruo suorum numero ingentes hostium copias fudisse uictoria potitum. Itaque qui cum paucis uicit, uictus cum multis fuisset, si non obedisset. ‘Dei quippe est (ut ibidem dicitur) et adiuuare et in fugam conuertere.’ Qui in psalmo ait: ps. 80 ‘Si populus meus audisset me, Israhel si in uiis meis ambulasset, pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem | et super tribulantes eos misissem manum meam.’ pręterea in Prouerbiis est dictum: prouerb. 21 ‘Vir obediens loquetur uictoriam. ’ Porro pręstantissima uictoria illa est, qua spiritales prosternuntur nequitię, caro inimica spiritui | et utrique diabolus | a quibus uinci perniciosissimum quidem est. Cęterum hos etiam facile subiugabimus, si obedientię sanctę armis muniti fuerimus. (!) Discant nunc reges terrę, cui et ipsi parere debeant. Regni stabilimentum est obseruatio mandatorum Dei. Sic enim ait Dominus ad Hieroboam: reg. 3 11 ‘Si audieris omnia quę pręcepero tibi | et ambulaueris in uiis meis | et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et pręcepta mea, sicut fecit Dauid seruus meus, ero tecum et ędificabo tibi domum fidelem, quomodo ędificaui Dauid domum, et tradam tibi Israhel.’ Ad Iehu quoque regem Israhel locutus est: reg. quinto 10 ‘Quia studiose egisti quod rectum erat | et placebat in oculis meis, et omnia quę erant in corde meo fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israhel.’ Magis tamen necessarium est hominis regnum | nosse seipsum regere | et animi motibus cum ratione imperare. Nec mirum quod obedientię merito regna conseruentur, quando quidem nihil est, quod obedientium precibus denegetur. In [p. 683] psalmo legimus: ps. 118 ‘Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel [p. 132v] inter eos qui inuocant nomen eius; inuocabant Dominum et ipse exaudiebat eos | in columna nubis loquebatur ad eos.’ Quare autem hęc | continuo subiunxit: ‘Custodiebant testimonia eius | et pręceptum quod dedit illis.’ eadem Ioannis apostoli sententia est in Epistola dicentis: prima 3 ‘Quicquid petierimus accipiemus ab eo, quoniam mandata eius custodimus | et ea quę sunt placita coram eo facimus. ’ Obedientia postremo facit, ut inter amicos et discipulos Christi censeri mereamur, postea tandem cum Christo quoque beati futuri. Io. 15 ‘Vos inquit amici mei estis, si feceritis quę pręcipio uobis.’ Alibi autem ait: Io. 8 ‘Si manseritis in sermone meo, uere discipuli mei eritis. ’ Vis audire maius his? Mat. 15 ‘Quicunque fecerit uoluntatem Patris mei qui in cęlis est, ipse meus frater et soror et mater est. ’ Ad beatitudinis autem promissionem pertinet, quod in Hieremia clamans ait: Hiere. 7 ‘Audite uocem meam, et ero uobis Deus, et uos eritis mihi populus. et ambulate in uia quam mandaui uobis | ut bene sit uobis.’ Hoc apertius discimus in Euangelio dicente Saluatore: Io. 8 ‘Siquis sermonem meum seruauerit, mortem non uidebit in ęternum. ’ et iterum: Io. 10 ‘Oues meę inquit | uocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me | et ego uitam ęternam do eis, et non peribunt in ęternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. ’ Cauillabitur aliquis et dicet: Deo et Christo obedientibus talia promittuntur, non his qui episcopis uel pręfectis parent. Audiant ergo ipsum Dominum ad illos quibus Ecclesiam commendabat dicentem: Luc. 10 ‘Qui uos audit me audit, et qui uos spernit me spernit. qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.’ Deo igitur Patri te o monache obedisse existima, cum seniori tuo obedieris, et bonorum quę hactenus dicta sunt, te compotem fore spera: securitatis, pacis | iustitię, longęuitatis, uictorię, regni, exauditionis, cum Christo amoris, in Deo beatitudinis.

[Page 684]

De inobedientię poena. Caput XII

Et cum tot bona obedientium sint, haud dubium, quin totidem mala eorum, qui obedire contemnunt, habeantur. Ex his aliqua nunc breuiter perstringenda sunt, quo diligentius ad obedientię opus accingamur, cum cognouerimus quam acerbe contumacium atque proteruorum inobedientia plectatur. gen. 3 De illis qui mandata Dei contempserunt, primi Adam et Eua de paradiso eiecti | laboribus, miseriis, morti subduntur | non solum ipsi sed etiam omnis eorum posteritas penitus perisset, nisi pro illorum inobedientia Christi Saluatoris obedientia satisfecisset. Iudicum 2 Israhelitico populo exitio fuere gentes, quas Domino deleri iubente | ipsi per inobedientiam reseruarant | neque ut iussi fuerunt interfecerant. reg. primo 15 Regnum Iudeę a Saule ad aliam transfertur domum, quia contra mandatum Domini Agago Amalechitarum regi capto pepercit. reg. primo 31 mox enim ipso a Palestinis uicto atque interempto Dauid Domini iussu rex creatus est. reg. 3 13 Propheta missus in Bethel ut aduersa denunciaret domui Hieroboam, et antequam Hierosolymam redisset, nequid gustaret iussus | comedit et bibit. cum-que iter suum arripuisset, a leone oppressus in uia suffocatur. dicente Domino: reg. 3 16 ‘Quoniam non obedisti sermoni meo, non infereris in sepulchrum patrum tuorum’. Anathemate interdictum fuerat, nequis Hiericuntem solo ęquatam rursum errigeret. reg. quinto 17 Ahiel de Bethel quoniam id pręsumpsit, una cum liberis repentina morte sublatus est. In Assyrios qui Samarię resederant, leonum feritas [p. 133r] grassabatur, quia Deum Israhel contempserant. Iccirco in Esaia dicitur: Esa. 45 ‘Vę qui contradicit factori suo!’ Et in [p. 685] Euangelio ipse Factor noster ac Dominus: Io. 12 ‘Qui spernit me inquit | et non recipit uerba mea, habet qui iudicet eum,’ hoc est condemnet. iuxta illud : ‘Linguis suis dolose agebant, iudica illos Deus!’ Et in multis aliis Scripturę locis iudicare positum est pro damnare. Hiere. 37 Sedechias etiam quem Nabuchodonosor uictis Hierosolymis regem constituerat, Domino non obediuit, neque serui eius neque populus terrę, et a rege quoque defecit. ob hoc Caldei capta urbe | ipso-que cum suis comprehenso | et ad regem perducto | liberos eius trucidarunt | et ipsi oculos erruerunt | atque catenis uinctum Babylonem una cum reliquis omnibus adduxerunt. tantę illi calamitati fuit Domini monitis non obedisse. Cęterum non minoris criminis reus est, qui non paret illis, qui a Deo destinantur uel constituuntur, ut instruant nos aliquid ac doceant, siue ut pręsint nobis atque imperent. Hi sunt primo angelici de cęlo spiritus, deinde pontifices, prophetę, principes, genitores, mariti | et omnes qui uel publico uel priuato iure pręferuntur atque pręstant. gen. 19 Angelis non obediuit uxor Loth, cum de Sodomis fugerent. admonita enim ne post se respiceret, respexit et conuersa est in statuam salis; non quod ipsa sapiens esset (sal enim sapientiam designat) sed quod aliis ad cauendum inobedientię uitium sapientiam ministraret, suo casu omnes deterrendo. numeri 16 Pontifici autem et principi dicto audientes non fuere illi, quos ulcisci uolens Dominus ait: ‘Separetur omnis multitudo a tabernaculis Chorę Dathan et Abiron; ’ quoniam uocati a Moyse et Aaron responderunt: ‘Non uenimus.’ tunc illi uiui terrę hiatu absorpti sunt. deut. 17 In Lege quoque qui noluerit exequi sacerdotis imperium | morte affici iubetur. Mat. 18 Et in Euangelio non acquiescens iussis Ecclesię pro ethnico habendus est et publicano. Apostolis item pręcipit Dominus dicens: Matth. 10 ‘Quicunque non receperit uos | neque audierit sermones uestros, exeuntes foras de domo uel ciuitate, excutite puluerem de [p. 686] pedibus uestris. Amen dico uobis, tolerabilius erit terrę Sodomorum et Gomorreorum in die Iudicii quam illi ciuitati.’ Hi quippe qui prędicationes audierunt, miracula uiderunt, religionem receperunt, si carni magis quam spiritui obsequentes fuerint, grauius punientur | quam illi quibus non est prędicatum. Prophetis etiam uel doctoribus probatis ac sanctis, qui nos recte atque fideliter instruunt, nolle obedire damnabile est. reg. 3 20 Quendam dum iter ageret | et prophetę iubenti uulnus infligere recusaret, protinus leonis morsibus peremptum legimus. quod futurum ipse propheta docuerat dicens: ‘Quia noluisti audire uocem Domini, ecce recedes, et percutiet te leo.’ parali. 2 24 Ad Ioam regem et populum Iuda, quia post gentilium ritum conuersi fuerant, mittebat Dominus prophetas ut reuerterentur. tantum autem abfuit ut obedirent, ut etiam ad se missis necem inferrent. Etenim Zachariam Ioiadę sacerdotis filium, prophetantem lapidibus in atrio templi obruerunt, rege ipso iubente. Sed non multo post maxima pars illorum in pręlio a Syris prostrata | et rex a seruis suis domi interemptus poenas dedere. parali. 2 25 Amasias rex Iuda cum obediuit prophetę de hostibus triumphauit, cum obedire noluit uictus est. Deinde suorum etiam insidiis exceptus atque peremptus. Et nos profecto si nostris prophetis, id est diuini uerbi pręceptoribus non paruerimus, Deo ulciscente perire necesse erit. et isti qui nunc nostrę salutis consultores sunt, in die Iudicii erunt accusatores. ‘Cecinimus uobis dicent | et non saltastis; lamentauimus et non planxistis |’ neque uirtutis exhortationes admittendo | neque [p. 133v] post peccatum poenitentiam suscipiendo. Dominis pręterea siue pręfectis non iniqua iubentibus obtemperare nolle perniciosum est. reg. primo 14 Saulis regis filius Ionatas nescius regii edicti, quo cautum erat, nequis prius aliquid gustaret | quam cum inimicis confligeretur, de fauo mellis casu reperto comedit. et cum ob hoc regi de euentu belli consulenti Dominus non daret responsum, Ionatas morti addicitur, Sed quoniam [p. 687] ignoratione excusabatur, populo intercedente liberatus est. Quod si etiam ignoranter peccanti irascitur Deus, quanto magis ei, qui sciens prudens-que delinquit | et pręsidum suorum contumaciter spernit imperia? exodi 1 Spernenda tamen sunt, si impia fuerint, sicut fuere pharaonis regis, cum obstetricibus imponeret, ut Hebrearum mulierum masculos foetus inter obstetricandum pręfocarent. quibus (ut ait Scriptura) quoniam regi non paruerunt, benefecit Dominus. Cum enim illicita iubentur | tunc Deo non hominibus erit obediendum. Parentibus quoque non inhonesta imperantibus obsequium obedientiam-que denegare | mortiferum habetur. deut. 21 iubente Lege | filium contumacem, proteruum, monita patris et matris non audientem lapidibus obrui. Ad hęc si longitudo uitę promittitur reuerenti patrem ac matrem, nonne mors manet illum, qui per inobedientiam parentes offendit? Vnde Salomon in Prouerbiis ait: 19 ‘Qui affligit patrem et fugit matrem, ignominiosus erit et infelix.’ Vxor etiam si mariti iussionibus non indignis renuerit obtemperare peccabit. Cui a Domino est dictum: gen. 3 ‘Sub uiri potestate eris, et ipse dominabitur tui.’ Hoc Paulus apostolus affirmat ad Corinthios dicens: prima 11 ‘Omnis uiri caput Christus est, caput autem mulieris uir.’ et ad Ephesios: ad Eph. 5 ‘Mulieres uiris suis subditę sint sicut Domino.’ et ad Colossenses: ad Col. 3 ‘Mulieres subditę estote uiris, sicut oportet in Domino.’ Idem astruit ipse apostolorum princeps Petrus: prima 3 ‘Et mulieres inquit subditę sint uiris suis.’ Hester 1 Certe non aliam ob causam ab Assuero, Persarum rege, Vasthim repudiatam legimus, nisi quia per internuncios ab illo uocata uenire contempsit. et hoc quidem egit ille sapientum consilium secutus, ut omnes mulieres discant deferre honorem uiris | et non minus obedientiam quam fidem pręstare. Quod si omnium de quibus locuti sumus, iussioni ac mandatis nos parere atque obsequi diuina lex iubet, profecto qui illis non obedierit, ne Deo quidem obedisse [p. 688] conuincetur. et cum dictum sit: ‘Si uis ad uitam ingredi serua mandata,’ nonne obedientiam minus seruans ingredietur ad mortem | et uitę expers in interitum corruet sempiternum? Quid est enim quod psalmista in feruore spiritus Dominum affatur | et ait: ps. 119 ‘Maledicti qui declinant a mandatis tuis’, nisi quia a mandato declinantes cum illis futuri sint, quibus dicetur: ‘Ite maledicti in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius.’ Cum-que dicat Dominus: ‘Obedientiam uolo et non sacrificium,’ quid quęso prodest hostias orationes-que offerre, et ei quem laudas, quem deprecaris, cui supplicas, obedire nolle? Luc. 12 Iure igitur ac merito seruus ille qui cognouit uoluntatem domini sui, et non se pręparauit | et non fecit secundum uoluntatem eius, plagis uapulabit multis. multis non ad numerum refertur , qui infinitus est in inferno, sed ad plagarum grauitatem, qua sola inter se differunt poenę damnatorum. ut qui magis peccauit, acrius torqueatur. Non solum igitur poenis ęternis, uerum etiam amarissimis afficientur | illi qui cognouerunt, et non obedierunt. Porro ut omnia mala quę contumacibus proposita sunt effugiamus | et simul bona consequamur sempiterna, Christus Dominus ut in omnibus, ita et hac in parte nobis imitandus est. Ipse ad Patrem | Mat. 26 ‘Non sicut ego uolo inquit sed sicut tu.’ et alibi: Io. 14 ‘Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.’ Christus itaque Dominus noster factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod et Deus exaltauit illum. Si ergo cum Christo exaltari cupimus in gloria, cum Christo prius prosternamur in humilitate | Deo ante omnia obediendo, deinde hominibus illis, quorum iussa exequentes Domino seruimus. Illorum uoluntatem nostrę uoluntati semper pręferamus.

[Page 689]
[Page 134r]

De patientia Calumnię. Caput XIII

Profecto si humiles, si obedientes fuerimus, erimus etiam in omnibus patientes. Nihil erit quod illius turbare mentem poterit, qui se totum diuinę subdiderit uoluntati. Non igitur incongruum erit, si nunc de patientię uirtute uerba fecerimus. Patientia est animi quędam constantia, quam nec iniurię irritare | nec incommoda queunt frangere. Patientia semper iuncta fortitudini est, ita ut mutua inter se ope connexę et iniurias quidem submisse ferant | et aduersa alacriter tolerent. Hoc totum autem qualecunque sit, uni nunc concedamus patientię. Quando quidem tam hominum iniurias | quam casus aduersos pati dicimur, cum acciderint. Primum igitur ut in omnibus patientiam conseruemus, meminerimus | nullum omnino ea in re malum esse, qua non offenditur animus noster. Quid est autem quo ille offendi queat, pręter peccatum? Solum ergo peccatum cauendum nobis erit, quia malum est. Cętera quęcunque contigerint, ęquo animo ferenda, quia nec bona | nec mala sunt, sed inter bonum malum-que media. Quibus si applicueris uirtutem, bona erunt. sin uitium, mala quidem. Veluti aquę potus cum uinum additur sapit, cum uenenum interimit. Ita sane aduersis rebus quoties animi patientiam accommodauerimus, non solum non nocebunt, sed etiam proderunt, ita ut materiam nobis suppeditent sperandę beatitatis. act. 14 Apostolica quippe sententia est | per multas tribulationes oportere nos introire in regnum Dei. In psalmo quoque patientibus dicitur: ps. 126 ‘Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.’ Breue est quod [p. 690] patimur, ęternum quod speramus. Ideo Ecclesiasticus ait: eccl. 1. ‘Vsque ad tempus sustinebit patiens, et postea redditio iocunditatis.’ et Apostolus: ad ro. 8 ‘Existimo inquit | quod non sint condignę passiones huius temporis ad futuram gloriam, quę reuelabitur in nobis.’ Quamobrem idem exclamat et ait: ibidem. ‘Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum, an persecutio, an gladius?’ Patienter ille quidem talia pertulit pro Christi nomine, nunc cum Christo bonis fruitur sempiternis. Quid ergo tam graue, tam triste atque acerbum esse potest, quod non sit libenter subeundum proposito tanto pręmio? Si persecutione inquietaris, audi Dominum dicentem: matth. 5. ‘Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam’. Si uerbis petulantibus lacesseris: ‘Beati estis inquit cum maledixerint uobis homines | et persecuti uos fuerint | et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me | gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in cęlis’. moyses numeri. 12. In perferendis igitur calumniis imitemur Moysi mansuetudinem. pro illis a quibus procaciter iactatus fuerat, solicitus orauit. precibus-que eius annuens Dominus Mariam quę de illo immodestius oblocuta fuerat, lepra exhulceratam sanitati restituit. reg. primo 10.11. Saul Imitemur Saulis ęquanimitatem, qui iam rex creatus cum ab inuidis probro afficeretur, dissimulauit se audire | et stipatores suos qui ulcisci uolebant iniuriam, prohibuit quidem | abstinuit-que uindicta. reg 2. 16 dauid. Imitemur et Dauidis humilitatem, qui Semeim non modo maledictis, uerum etiam lapidum ictu se prouocantem lędi uetuit | atque inoffensum dimisit. Cum enim filii Absalonis premeretur seditione: ‘Forte inquit respiciet Dominus afflictionem meam, et reddet mihi bonum pro maledictione hac’. tobię. 3 sarra. Imitemur et Saram Raguelis filiam, quę quoniam antequam ducta esset, septem maritos amiserat, ab ancillis [p. 134v] interfectrix uirorum suorum inique compellabatur. earum tamen petulantiam tacita sustinuit, tantum Dominum precata, ut se ista contumelia liberaret | exaudita octauo uiro desponsatur, Tobię [p. 691] iuniori, Domino-que fauente cum illo feliciter uixit. Tu quoque beatus eris | et preces tuę ad aures Domini sabaoth peruenient, si cum psalmista dicere poteris: ps. 37. ‘Qui inquirebant mala mihi, locuti sunt uanitates, et dolos tota die meditabantur | ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum | et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones. quoniam in te Domine speraui | Tu exaudies me Domine Deus meus.’ mat. 15. Channanea. Sic certe exaudita est Cananea mulier pro filia supplicans, quando canibus comparata humili responso intimam cordis patientiam indicauit.

De patientia persecutionis. Caput XIV

Pauli apostoli, in quo Christus loquebatur, sententia est: ad tim. secunda cap. 3. ‘Omnes qui pie uolunt uiuere in Christo Iesu, persecutionem patientur.’ Quid ergo de aliorum inuidia querimur, si ea ipsa testis est nostrę in Deum pietatis ac religionis? Dominus noster Iesu Christus malorum inuidiam passus est. Cum ab hominibus expelleret immundos spiritus, dixerunt: mat. 12 ‘In Belzebub eiicit demonia’. Idem sola uerbi uirtute morbos curat, mortuos suscitat, et aiunt: ioan. 9. ‘Non est hic homo a Deo qui sabbatum non custodit’. Si ergo pro benefactis male audit [p. 692] iustus et innocens Dominus, quare cum detractiones accipit, irascitur peccator seruus? Ille apostolis suis dicebat: ioan. 15. ‘Si mundus uos odit, scitote quia me priorem uobis odio habuit. si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret. quia uero de mundo non estis, sed ego elegi uos de mundo, propterea odit uos mundus.’ Quoties ergo patimur, quę in carne passus est Dei filius, quę passi sunt electi serui eius, ęquo animo toleremus. Non est seruus maior domino . aut fateamur nos, qui multorum criminum conscii sumus, indignos esse iniuria | et illum dignum, qui peccatum non fecit. uel illos qui Spiritu Sancto repleti erant, et tamen infestationibus impiorum hominum carere non poterant. Quod certe fateri nemo, nisi stultissimus fuerit potest. Dominus igitur omnium innocentissimus, omnium optimus, falsis criminationibus circumuenitur et tacet, accusatur et nihil respondet | ab hominibus diiudicatur hominum angelorum-que conditor atque dominator, et sustinet. Nos uero in peccatis geniti, in uanitatibus enutriti, nos inquam omnibus iniuriis digni, etiam ad leues offensas excandescimus, ringimur, furore replemur. Quod si paulo diligentius conscientiam nostram examinabimus, inueniemus | nihil mali nobis non iure ac merito accidere. Nam licet illum a quo accepimus iniuriam nunquam offenderimus, offendimus tamen Deum in multis | Ideo quicquid etiam ab illis quos non lęsimus patimur, ex iusto Dei iudicio prouenire sciamus | feramus-que molliter ac modeste. iuxta illud Micheę prophetę: vii. ‘Iram Domini portabo, quoniam peccaui ei, donec causam meam iudicet | et faciat iudicium meum | et educet me in lucem, et uidebo iustitiam eius.’ Iram ergo Domini perquam humiliter toleremus, quia peccauimus. tunc autem ab eo speremus lucem, cum per peccatorum poenitentiam iratum placauerimus. Neque enim aliter egit latro in cruce, cum [p. 135r] fateretur iuste se pati et digna factis recipere | et conuersus ad Saluatorem clamaret: ‘Memento mei Domine cum ueneris in regnum tuum’! Ob quam tolerantię subiectionem meruit [p. 693] et ipse inuitari ad lucem | Domino respondente: ‘Hodie mecum eris in paradiso’. Tunc omnis poena illa delinquentis uersa est in gloriam poenitentis, cum se poena dignum diceret | se-que illi cui peccauerat commendaret. Dauid. Porro quando inimici inuidia uitę tuę insidiatur, propone tibi illam erga Saulem regem Dauidis patientiam. Sępius ab ipso ad necem petitus fugiendo declinabat periculum. Bis quidem potuit capitalem inimicum sua interimere manu, sed noluit. Qua constantia dignissimus uisus est, qui ei in regno succederet. Vnde confidenter postea locutus est: ps.17. ‘Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.’ et iterum: ps. 19. ‘Cum iis qui oderunt pacem | eram pacificus’. Hoc plane patientię genus commendatum est nobis in Euangelio, Domino dicente: matth. 5. ‘Diligite inimicos uestros, benefacite iis qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos, ut sitis filii Patris uestri, qui in cęlis est.’ Qui ergo parum patiens fuerit, qui odientem non dilexerit, qui denique pro iniuria beneficium beniuolentiam-que non reddiderit, Patris cęlestis filius esse non poterit. Ille solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos, ut doceat te omnes diligere, neminem lędere, nullam appetere uindictam cum offensus fueris, sed potius offensa te dignum iudicare. Hęc humilitatis, hęc patientię uirtus est. ‘Virtus autem (ut Apostolo placet) in infirmitate perficitur.’ Vbi exerceres patientię uirtutem, si nemo esset qui aduersaretur, qui inuideret, qui hostiliter infestaret? Ob hoc igitur etiam malos esse permittit Deus, ut per eos boni exerceantur | et ad perfectionem uitę perueniant | odia hominum non uindicando sed sustinendo.

[Page 694]

De patientia ingratitvdinis, percvssionis | et bonorvm ablationis. Caput XV

Sed ab illis inquies, quibus imprimis obsecutus sum, in quos beneficia plurima contuli patior iniuriam, et quos mihi semper amicissimos fore sperabam, eorum odia sustineo | magis-que me angit ipsorum ingratitudo quam offensa. At etiam Christus Dominus tuus quos uenerat saluare, ab iis passus est necem. Christi quoque apostoli, quibus uiam ueritatis monstrabant, ut credendo beatitudinem consequerentur, ab illis ludibria, uerbera, mortem sustinuere. Vis tu non amittere bonum quod feceris? ęquo animo feras et ingratos. magis-que tibi proderit patientia tua | quam nocebit illorum perfidia. Ad hęc si etiam uerberibus afficeris, si opibus exueris, si torqueris et ad mortem posceris, talia sancti martyres perpessi sunt, talia pro nobis Dominus et Saluator noster non inuitus tolerauit. Denique nullus unquam sanctorum uindictam appetiit, sed omnes pro malo bonum reddere semper conati sunt. pha reg. 3 13 Vir Dei in Bethel manum Hieroboami regis aduersum se indigne extentam | atque ideo statim arefactam | fusis pro illo precibus restituit sanitati. Stephanus act. 6, 7 ICXC Stephanus pro illis a quibus lapidabatur orauit, sicut et pro suis crucifixoribus Dominus, ne illis imputaretur ad peccatum, quod ignoranter commisissent. Luc. 23 Io. 18 Iubemur pręterea maxillam nostram alapa percutientibus et alteram offerre, ut semper parati simus pro ueritate, pro iustitia, pro nomine Domini Iesu plura pati quam patimur. Alapa ille a seruo percussus non repercussit, sed humili responso ruborem iniecit [p. 135v] percussori | arguens atque [p. 695] conuincens quod percusserit innocentem. Apostolus Corinthiorum tolerantiam laudat dicens: secunda 11 ‘Libenter suffertis inspientes, cum sitis ipsi sapientes. Sustinetis enim siquis uos in seruitutem redigit, siquis deuorat, siquis accipit, siquis extollitur, siquis in faciem uos cędit.’ Paulus ut-que illi magis in proposito confirmentur suarum passionum catalogum contexit dicens | exercitatum se fatigatum-que fuisse in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. ‘a Iudeis inquit quinquies quadragenas una minus accepi | ter uirgis cęsus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte ac die in profundum maris fui, in itineribus sępe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in ciuitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus, in labore et erumna, in uigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate.’ Quod si uas electionis tanta ac talia pertulerit, quid indignatur uas irę, siquid eiusmodi sibi accidat? Quando tibi prędia et opes auferuntur, Dominici pręcepti recordare: Matt. 5 ‘Qui uult inquit tecum in iudicio contendere | et tunicam tuam tollere, dimitte ei et palium,’ hoc est, paratus esto plura potius perdere ad conseruandam animi patientiam | quam ad infringendam altercationibus deseruire. Eundem sensum habet, quod in Luca dicitur: Luc. 6 ‘Qui aufert quę tua sunt ne repetas;’ ne forte repetendo et raptorem irrites | et tuam in Domino conturbes quietem. ps. 9 ‘Patientia enim pauperum (ut in psalmo habetur) non peribit in fine .’ Si tamen sine lite reparari res poterit, non prohiberis exigere, immo debes, non tam tua quam eius qui rapuit causa. ne uidelicet ille alienum iniuste possidendo pereat. Tob. 9 Nam et Tobias in Deum pientissimus pecuniam sub chyrographo creditam a Gabello exigit. neque opus reprehendi potest, quod Raphaele angelo adiuuante perfectum fuisse constat. Tunc igitur non erit rem ablatam repetendi locus | cum per iram delinquendi imminet periculum. reg. quinto 20 Cum hoc contigerit, [p. 696] tam lente ferendum erit damnum quam suum tulit Ezechias Hierosolymarum multę sanctitatis rex. Esaię 39 Cum enim per prophetam didicisset | omnem gazam quam legatis regis Babyloniorum gloriabundus ostentauerat, ad Babylonios quoque transferendam, non est animo turbatus | nec tristitia deiectus, sed uoluntati Domini nihil refragatus: ‘Bonus inquit sermo Domini | sit tantum pax et ueritas in diebus meis.’ Quid tu tandem quereris opes tibi erreptas, quas Christus Dominus apostolis suis interdixit? quas plurimi ut liberius expeditius-que Deo seruirent, sponte abiecerunt? Lętare potius oblatam tibi occasionem uitę perfectioris ineundę. dicente Domino: Mat. 19 ‘Si uis perfectus esse, uende omnia quę habes, et da pauperibus, et ueni sequere me.’ Lętare quod tibi impedimenta sublata sint sequendi illum, qui sequentibus se non terrenas opes largitur sed cęlestes, non fragiles sed ęternas. Crede igitur Prophetę dicenti: ps. 36 ‘Melius est modicum iusto super diuitias peccatorum multas.’

De patientia morbi | et adversitatvm. Caput XVI

Siqua pręterea corporis ęgritudine laboras | et morbo uehementer afficeris, caue ne per impatientiam Deum offendas | et grauius animo ęgrotare incipias [p. 136r] quam corpore. Corpus hominis fictile uas est | corruptioni [p. 697] obnoxium, solutioni proximum, morti semper opportunum. quod etiam si nulla aduersa infestet ualitudo, senilis tamen ętas carpendo consumit. Thesaurus autem in uase isto fragili animus est, quem nulla uis potest offendere pręter peccatum. Peccas autem si morbi molestiam fers impatienter. Quę igitur dementia est, cum corpus langore torquetur, committere ut etiam animus impatientię peste lędatur? Gratias Deo age ęger, gratias age sanus, et tolerantię merito ad ęternam peruenies salutem, ubi nec morbos ultra timebis | nec mortem. Iob Hęc sunt illa duplicia, quę accepisse Iob memoratur post humiliter toleratas erumnas. Cum enim ditissimus inter municipes suos fortunatissimus-que esset, amisit simul facultates, iumenta, seruos, liberos, omnium in suo corpore membrorum sanitatem | et tamen nihil interea stultum de ore eius prodiit. sed: ‘Si bona inquit de manu Domini accepimus, mala quare non toleremus? Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est | sit nomen Domini benedictum.’ Tob. 2 Tobias Tobias inter omnes, qui de Samaria in Assyriam translati fuerant, pietate notus, casu cęcus efficitur | sed qui melius animo quam oculis cernebat, non fuit ideo tardior in proposito uirtutis, sed feruentior. Oculis captus gratias egit Deo | fideliter-que ei seruiens, ut antea fecerat, nihil commisit, quo ea calamitas ipsi grauis esse uideretur. Esaię 38 Ezechias Fleuisse uero et orasse fertur Ezechias, non tamen ob ęgritudinem in qua erat, sed propter mortem quam formidabat, incertus de Dei iudicio. Neque enim ante dicitur contristatus quam audisset: ‘Dispone domui tuę, quia morte morieris tu, et non uiues.’ Lazarus Luc. 16 Pręterea quam paruo nocumento sint homini morbus et inopia, Lazari mendici hulceribus pleni exitus probauit. exiguo temporis momento miser fuit, si miser dici debet qui non peccat, sed mox a corpore secedens ab angelis translatus est ad ęternę felicitatis locum, omni prorsus liber molestia repletus-que lętitia ineffabilium bonorum. Quicquid ergo nobis ad beatitudinem transituris non uidetur uiam impedire, [p. 698] tolerabile est | et iustę querelę causam dum uirtuti nihil officit, excludit. Ad illa ueniamus, quę falso fortuita mala nuncupantur, cum nihil sit quod non prouidentia diuina contingat. Ea sunt terrę maris-que pericula, proscriptiones, exilia, carceres, tormenta | cędes | incendia | cętera-que id genus multa. Quę ut fortiter perferantur, primo sciendum aduersa quęque in hac uita necessario euenire | et tam bonis quam malis esse communia. sed iustis bona esse iniustis uero mala, si modo castigati non se correxerint. Porro istę aduersitatum causę sunt. Iustis ideo accidunt, ut per patientię uirtutem maiora mereantur pręmia | ac ne forte prospero rerum successu elati labantur. Paulus Vnde colaphizatus est Paulus ne magnitudine reuelationum extolleretur. Afflicti martyres, ut cumulatius remunerarentur. Iniustis autem ob hoc tristia contingunt, ut ad iustitiam reuertantur | et si redire noluerint, iuste condemnentur | ęternis-que mancipentur suppliciis | quorum duritia temporalibus contusa malis mollescere nequiuit. Si aduersa pateris | et Scripturę diuinę fidem pręstas, negare non potes, quod a Domino diligaris. Apoc. 3 ‘Ego quos amo inquit | arguo et castigo.’ Testimonium igitur diuini erga te amoris habes, quoties aduersis concuteris, quoties calamitatum procellis iactaris. Fruantur suis deliciis luxuriosi, tu uero Domino tuo placere studens asperitatibus te exerce. Arcta enim et angusta uia est, quę ducit ad salutem, lata atque [p. 136v] ampla, quę mittit in perditionem. Hinc est quod sanctissimi homines prospera mundi contemnentes | renunciantes-que pręsentibus bonis tolerant spontaneam paupertatem, ieiunant, esuriunt, sitiunt, algent, uigilant, orant, peregrinantur, laborant, nunquam conquiescunt. ut per dura atque aspera uictis uoluptatum illecebris debita uirtuti pręmia percipiant | et pro breui afflictione ęternam capiant beatitudinem. Corripiamur ergo a Domino, ne cum hoc mundo damnemur. Pugnemus cum calamitatibus, ut cum uicerimus, coronemur. Nauigantium ars [p. 699] atque doctrina non in tranquillo, sed in tempestate probatur. Militis uirtus in certaminis discrimine noscitur. Christianus an Deum diligat, diuersitatibus experitur. Nec potest esse Christi famulus , qui cum illo laboriosa atque difficilia subire recusauerit . Luc. 14 ‘Qui non baiulat inquit crucem suam | et uenit post me, non potest meus esse discipulus.’ et iterum: ‘Qui uult uenire post me, abneget seipsum | et tollat crucem suam et sequatur me.’ Eis quoque qui in regno ipsius ad dextram et sinistram suam sedere petierant, respondit: Mat. 10 Mar. 10 ‘Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum?’ docens | glorię suę consortem fieri non debere, qui passionum suarum se non fecerit participem. Hęc itaque crux et hic calix sunt stigmata illa Domini nostri Iesu Christi, quę se in suo corpore portare Apostolus gloriabatur dicens: ad Cor. prima 5 ‘Vsque ad hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis cędimur et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris; maledicimur et benedicimus; persecutionem patimur et sustinemus; blasphemamur et obsecramus | tanquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.’ Siqua talia tibi casu contingant, quę multi pro Christo sponte subire solent, de necessitate fac uoluntatem, libenter cuncta sustinendo, quorum patientia Domino tuo te redditura sit chariorem. Beatus eris si cum Propheta dicere poteris: ps. 16 ‘Probasti cor meum, Deus, et uisitasti nocte; igne me examinasti, et non est inuenta in me iniquitas; ’ ut magis ad probationem tribulatio incumbat | quam ad correctionem. In illa enim iusti gaudent dicentes: ps. 65 ‘Quoniam probasti nos, Deus | igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.’ Et quoniam aduersitatum patientiam sequitur consolatio: ‘Transiuimus inquiunt per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.’ [p. 700]

Quantum prosint res adversę. Caput XVII

Prosunt igitur non obsunt aduersa, si ęquo animo perferantur. Si enim assuesces ferre difficilia, quę facilia sunt feres leuius. Deinde per patientiam aduersitatum pro delictis facimus satis. quoniam quę per uoluptatum blandimenta perpetrantur, per contrarii doloris tolerationem purgari debent. Et cum hoc contigerit, tunc est nobis Dominus | 3 ‘ignis conflans (ut Malachias ait) et quasi herba fullonum’, excoquens et emundans quicquid in nobis feculentię sordis-que restabat. Ad hęc in tribulationibus ardentius ad supplicandum accedimus, promptius ad exercenda pietatis studia exurgimus, perseuerantius de cęlestibus cogitamus. Hoc testatur Dauid dicens: ps. 118. ‘Bonum mihi Domine quod humiliasti me, ut discam iustificationes tuas.’ Denique cum calamitatibus oppressi obsecramus, facilius exaudimur | eodem sancto attestante, cum ait: ps. 119. ‘Ad Dominum cum tribularer clamaui, et exaudiuit me.’ Quod si uehementior ingruerit tempestas, orandum [p. 137r] erit, ut uel illa liberemur | uel uires nobis ad resistendum suppeditentur. Ipso Domino pręcipiente ac dicente: ps. 49 ‘Inuoca me in die tribulationis tuę et erruam te, et honorificabis me.’ et in alio psalmo: ps. 80. ‘In tribulatione inuocasti me, et liberaui te.’ Contingit pręterea ut miseriis grauati ad illius opem confugiamus, de cuius bonitate, cum sine his ageremus, parum recordabamur ocio tabescentes ac deliciis. Esaias hoc docet dicens: Esa. 26 ‘Domine in angustia requisierunt te.’ mar. 5. Et in Euangelio Geraseni non ante uenisse referuntur ad Iesum | quam iacturam passi fuissent porcorum. Nec filius luxuriosus prius ad patrem est reuersus | quam dilapidatis bonis, [p. 701] quę ab eo acceperat, coepit esurire. Tunc autem et uirtute magis proficimus, cum contra casus aduersos luctamur. Hic enim solus campus est constantię, fortitudinis, humilitatis exercendę. In quibus dum laboramus, cętera conseruantur. Cum enim pręsentium rerum felicitas plurimis scatere solita sit uitiis, e contrario infelicitas ipsa custos innocentię sit necesse est | in his qui ante infelicitatem innocentes erant. Felicitas terrena luxurię ministra est; contaminat et confundit intelligentię puritatem. Inde mens cupidinibus corrupta inter turpe et honestum nullum agit discrimen | eo-que facillime inclinatur, quo malarum uoluptatum appetitus impellit. At uero in calamitatibus anxia solicitudine excussus animus, ignauię abiiciens caliginem sapientię luce incipit illustrari, et quo magis premitur, eo magis quidem ad sobrietatem rationem-que sese transfert. Tunc et fragilitatem nostram plenius recognoscimus | et summi Dei potentiam sublimius contemplamur. Ex rebus autem prospere fluentibus plerunque supra humanę conditionis uires efferimur , et dum plagas non sentimus, de ipso omnium quę in mundo accidunt plagarum autore minus cogitamus. Manasses Manasses dum feliciter regnaret, pessimus erat, amisso regno et in seruitutem redactus optimus euasit. Vnde ait Scriptura: paral. 2. 33. ‘Et cognouit Manasses, quod Dominus ipse esset Deus.’ Non ergo antea nouerat | quam malis compellentibus uires illius consyderasset, quem in prosperitate contempserat. Hoc est quod in Hieremia dicitur: hier. 31 ‘Castigasti me Domine, et eruditus sum.’ Paulus act. 9. act. 22. Paulus quoque apostolus ante lupus rapax Ecclesię-que persecutor, postquam autem Christi uoce perterritus incidit in cęcitatem, de lupo uersus est in agnum, et qui aduersus Christum steterat pro synagoga, pro Christo stare coepit aduersus synagogam, uim diuinitatis eius inter flagella expertus | et illum ipsum confitens, cuius confessores fuerat persecutus. Quod si tantum prodesse queunt aduersa, nonne fallitur, qui illa in malis ponenda arbitratur?

[Page 702]

De patientia Iob. et qvare bonis accidant mala. Caput XVIII

Vt autem omnium pręsentium tempestatum magnitudinem superes, quanta passus fuerit uir Deo charissimus Iob | et quam ad omnem erumnarum impetum immobilis permanserit, semper tibi occurrat. et si multo grauiora illum leuiter placide-que pertulisse inuenies, pudeat te in leuioribus minus esse fortem. Si quam opum tuarum iacturam feceris, illi de immensis pecudum armentorum-que gregibus nihil relictum est pręter unum seruum, qui ab inimicis cuncta die uno direpta atque ablata nunciauit. Si filio orbatus es, illius filios et filias omnes unius domus ruina simul extinxit. Si aduersa laboras ualitudine, ille a planta pedis usque ad uerticem capitis hulceribus totus tabefactus, non in lectulo sed in sterquilinio sedens, non molli linteolo sed [p. 137v] duriore fictilis uasis testa uulnerum saniem deradebat. non habuit amicos qui sic languentem consolarentur, sed qui magis exasperarent exprobrantes ei peccata, quorum expers erat. Insuper uxor ipsa ad impatientiam urgebat, ut Deo malediceret et moreretur. Ille tamen in se firmus | et aduersum quęquę difficilia Spiritus Sancti uirtute stabilitus, pro omnibus gratias agebat Deo | et nullis erumnis, nullis doloribus, nullis obtrectantium molestiis ab ipsa quam in Deum habebat charitate potuit separari. In corpore miserabiliter fracto integra permansit fides, et hominem omnibus miseriis oneratum sola in Deo spes sustentauit. Quod si tanta ac talia iustis quoque inferantur ad probationem, quare conqueritur peccator cum castigatur ad correctionem? [p. 703] Verberaris qui peccator es, ut de peccato doleas, de quo fortasse non doleres, si impunitus dimittereris. non dolendo autem | sanari omnino non posses. Tu puniris ut resipiscas, percuteris ut conualescas. Iustus autem plectitur, ut per patientiam maius sibi futurę remunerationis meritum exquirat | et ueluti de igne aurum, ita ille de miseriarum angustiis purior exeat atque clarior. Hinc satis constat, quam male cum illis agitur, qui nihil aduersi patiuntur, et tamen peccare non cessant. Manet enim eos post breuem pręsentium rerum successum nunquam finiendus cruciatus et horrenda apud inferos supplicia. Alia etiam pręsentis felicitatis infelicitatis-que ratio est. quoniam dum differtur in fine iudicium discretio-que iustorum atque iniustorum, interim tam prospera quam aduersa mundi huius omnibus communia sunt. ideo et his aliquando bene | et illis male. Cęterum obduratis et in scelere perseuerantibus male cędit prosperitas, quia insolentiores reddit. Iustum autem neque prospera extollunt | neque frangunt aduersa; in utroque rerum euentu eandem seruat animi constantiam. Sed in aduersis si non melior, certe tutior efficitur. Semper enim ad delinquendum magis prouocant, quę secundo flatu feruntur.

De patientia martyrii. Caput XIX

Porro ad confirmandam patientię uirtutem | pręter ea quę hactenus dicta sunt, martyrum Christi uictorias atque triumphos contemplari operęprecium erit. Eculei, [p. 704] laminę, sartagines, fustigationes, omnia tormentorum genera proponebantur illis, qui gentilium deos adorare nollent. At uero fortissimi fidissimi-que Christi milites perferre multo grauiora quam tyrannorum impietas excogitare poterat, parati erant. Promissis etiam ingentibus ad sacrificandum solicitabantur opum, honorum, dignitatum. Sed qui suppliciorum terrificationibus non cędebant, nec pollicitationum quidem magnitudine moueri poterant. Itaque in proposito perstantes non modo imperata non fecerunt, uerum etiam Christum suum liberius confidentius-que prędicarunt, palam docendo hunc quidem Dei ueri esse filium | et idola uana non deos esse, sed malorum demonum inuenta, ut homines impię credulitatis laqueo captos in barathrum traherent perditionis. Cum-que post multos corporis cruciatus ad necem damnarentur, fine uitę intrepidi expectabant. magis-que timebant ne dimittantur | quam ne occidantur. Fortiores ergo et tormentis et carnificibus et regibus fuere, dum pro iustitia, pro ueritate, [p. 138r] pro Deo certarent. Vicerunt supplicia patientia, prophana imperatorum edicta constanti atque immota christiani nominis confessione. Deos deas-que colere compellebantur. illi uero his contemptis Christum crucifixum colendum adorandum-que esse asseuerabant. Cum hac sententia finire martyrii uictoria erat. Vulnera autem corpore excepta, membrorum lacerationes, exustiones | fidelis militię insignia existimabantur | et inuictę uirtutis certissima testimonia. Atque ita Romani principes omnium potentissimi, urbium, prouinciarum, regnorum uictores a solis Christi seruis et inermibus et paucis et mori uolentibus uicti sunt. quando ne unum quidem ex his qui constanter Christum confitebantur, in suam trahere sententiam totis imperii uiribus potuerunt. Postremo ut omnibus pateret ipsos esse superatos, manus dederunt his quos persequebantur, et abiecto falsorum deorum cultu, pro quo pertinacius quam pro finibus regni stabant, religionem Christi quam delere nitebanutr, susceperunt. Quid est enim aliud in sententiam aduersarii concedere | [p. 705] nisi plane se uictum confiteri? De iis igitur qui totum fere terrarum orbem suo subdiderant imperio ipsi Christi milites triumpharunt, non armis pugnantes sed patientia, non uiribus sed fide. tanto ista fidelis patientię uirtus omni ui humana potentior extitit atque ualidior. O pręstantissimam pro Christo patientium uirtutem. Inuictos uicerunt. totius orbis dominatoribus imperare coeperunt, dum pro Christi nomine nihil non sustinendum iudicant, dum illis quoque a quibus uulnera patiuntur, mederi desyderant, dum denique in tenebris errantibus lumen ostendere ueritatis cupiunt. Qui enim calicem Domini per patientiam bibebant, inebriati sunt uino charitatis. ita ut pro illis quoque orarent a quibus cędebantur, illis uiam salutis aperirent, quorum immanitate ipsi trucidabantur. Magis eis dolori erat | persecutores suos errore interire | quam se illorum sęuitia excruciari morte-que affici. Omnibus itaque aduersariorum iniuriis fortior in ipsis erat dilectio. (!) I nunc, miser et infelix homo minus ab altero offensus, leuius lęsus, irascere et exardesce furore | et odii stimulis agitatus uindictam para, ut et illum pro cuius salute mori debueras perdas | et ipsemet infelicius intereas. Nolenti enim iniuriam remittere | Deus peccata non ignoscit. Nunquid in sanctorum martyrum consortium uenire poteris, qui illorum tolerantiam non fueris imitatus? Vindicari uis de inimico? et te Dei manet uindicta. Ipse qui tibi ignoscere uolenti parabat patientię coronam, iniuriam referenti debita impatientię ingeret supplicia. Amando inimicos, non ulciscendo ad martyrii gloriam peruenitur. et is cum Christo regnat, qui cum Christo pati mauult mala quam reddere. Martyr es, si bonum reddis pro malo. sin uero malum malo rependis, Christi aduersarius es, qui iubet et inimicos diligere. Hic nempe gloriosissimus fuit martyrum triumphus: pati iniuriam | et pro iniuria referre beneficium, uitam impendere | et animas lucrari Christo. Videbant impii quam illi constantes essent in proposito, quam parati ad omnia extrema subeunda prius | quam ut Christum [p. 706] desererent | et cogitare cogebantur | nequaquam uanum esse, quod tormentorum patientia uitę-que impendio defendi cernebant | miraculorum etiam magnitudine, quę per illos fiebant commoti conuertebantur. et qui paulo ante in christianos grassati fuerant, cum christianis necari optabant. Atque ita auctis ampliatis-que rebus christianitas pręualere coepit, infidelitas dissolui et euanescere. crux sancta adorari, idola uana euerti. Christus Dominus excoli, diaboli potestas calcari. Ipso denique martyrum sanguine creuit Ecclesia | et effuso cruore pinguior [p. 138v] facta perquam huberem emisit segetem fidelium filiorum. O beata mors, quę mortalibus largita est immortalitatem, infidelibus fidem, et errantibus ueritatem, pereuntibus salutem | et pro Christo patientibus gloriam. Cui unquam regum principum-que terrę tantum boni attulere opes, delicię, amicicię, uictorię, regna, imperia, quantum uni fideli martyri sua tormenta? Petrus. Paulus. Stephanus Petrus per crucem, Paulus per gladium, per ictus lapidum Stephanus | atque alii per alias corporis afflictiones ascensum sibi ad cęlum parauerunt | et nunc omnes bonis perfruuntur ęternis, nunc cum Domino suo regnant, quia pro nomine eius mundi aduersa forti animo pertulerunt. Futurorum ergo bonorum spe errecti, etiam in tormentis animo gaudebant. Apostoli et cum flagellati fuissent apostoli, ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Ad quod sane gaudium et nos inuitant atque hortantur | uolentes et martyrii sui habere socios | et glorię consortes. Vnde Iacobus apostolus: Iacobi 1 ‘Omne gaudium inquit existimate fratres mei, cum in tentationes uarias incideritis, scientes quod probatio fidei uestrę patientiam operatur | patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri et in nullo deficientes.’ Ipse etiam apostolorum caput Petrus: prima 4 ‘Communicantes Christi passionibus gaudete, ut in reuelatione glorię eius gaudeatis exultantes.’ Vas electionis Paulus non solum gaudet, sed etiam gloriatur: ad Ro. 5 ‘Gloriamur inquit in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, [p. 707] patientia autem probationem, probatio uero spem | spes autem non confunditur . quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.’ et iterum ait: ad Cor. 2 ca. 12 ‘Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me uirtus Christi. propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus in angustiis pro Christo.’ Gaudent ergo atque etiam gloriantur in pressuris huius mundi omnes sancti, et nos dolebimus? Doleat qui diffidit, gaudeat autem et glorietur, qui spem suam in Deo collocauit.

De exhortationibus ad patientiam martyrii. Caput XX

Quod si milites suos rex ipse cęlestis non in delicias et uoluptates huius seculi, sed in conflictum et certamen sęuientium persecutionum destinabat, ut uincentibus inęstimabilis boni donatiuum distribueret, profecto ad militiam eius nullo modo pertinere poterit, qui non ita se subiecerit, ut pro tuenda ueritate nec supplicia nec mortem subire recuset. Is demum Christo militat, qui sępe mundi turbinibus quatitur, et nunquam superatur. [p. 708] dicente ipso Domino: 16. ‘In mundo pressuram habebitis | sed confidite: ego uici mundum.’ Quando hic qui uicit mundum, seruos suos confidere iubet, nullus de uictoria futura dubitandi relinquitur locus | Qua enim uirtute ipse uicit mundum, eam aduersus persecutiones certantibus nobis commodabit, ut uincamus. Luc. 21. ‘Immittent uobis inquit manus suas | et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et pręsides propter nomen meum.’ Ne autem terreamur subdit: ‘et ego dabo uobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes aduersarii uestri.’ Demum ut proposito pręmio ad omnia perpetienda magis alacres redderet ait: Luc. 21. ‘In patientia uestra possidebitis animas uestras | ’ Hoc est enim quod alibi dixit: Matth. 10. ‘Qui perdiderit animam suam in hoc mundo, in uita ęterna inueniet eam.’ Possidere ergo animam est | non hic sed in ęternitate uiuere. Omnis quippe possessio in pręsenti [p. 139v] dubia est et incerta, in futuro autem erit stabilis et perpetua. Quod ut luculentius intelligas, rursum ille alibi ait: Matth. 5. ‘Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum cęlorum. beati estis cum maledixerint uobis homines | et persecuti uos fuerint | et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me. gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in cęlis.’ Quam certe mercedem si alta mente consyderabimus, terrena omnia facile contemnemus. neque omnino quicquam toleratu graue uidebitur, quoties bona, quę pro malorum perlatione compensanda sunt cogitabimus. Immensa enim et ineffabilia sunt illorum bona de quibus in Apocalypsi dicitur: apocal. 7. ‘Hi sunt qui uenerunt de tribulatione magna | et lauerunt stolas suas in sanguine Agni. ideo sunt ante thronum Dei, et seruiunt ei die ac nocte in templo eius; et qui sedet in throno, habitabit super illos. non esurient neque sitient amplius, neque cadet super illos sol | neque ullus ęstus. quoniam Agnus qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad uitę fontes aquarum | et absterget Deus omnem lachrymam ab oculis eorum.’ [p. 709] Talia secum meditabatur Paulus cum diceret: ad philip. 4. ‘Et satiari et esurire | et abundare et penuriam pati, omnia possum in eo qui me confortat.’ Hinc est quod de illo in Gestis Apostolorum legimus: Cum prophetante Agabo discipuli eius didicissent | ipsum Hierosolymis uincula passurum | et animo consternati rogassent, ut supersederet illo proficisci, act. 21. ‘Quid facitis respondit flentes et affligentes cor meum? ego autem non solum alligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu.’ Non est ergo suorum lachrimis motus, non mortis periculo deterritus, ut a proposito desisteret | tanto amore flagrabat Christum omnibus quibus poterat euangelizandi, decernens non ante a prędicatione eius cessare, quam in corpore uiuere cessasset: neque solum Paulus, qui plus omnibus laborauit, certum ac deliberatum id habuit, sed plane omnes illi, qui supplicia necem-que pati maluerunt | quam fallacibus diis libamenta offerre.

Verba sanctorvm martyrvm ad tyrannvm in ipsos saevientem. Caput XXI

Quid enim aliud dum torquerentur, tacendo ad infidelem tyrannum dicere uidebantur | nisi Vre, tunde, diuelle, lania, idola tua non adorabimus. Christum autem Dei filium confitemur, cum Patre | et Spiritu Sancto unum Deum, unum Dominum. Potes corpora ista [p. 710] cęsar cruciatibus absumere, facere uero ut aliud sentiamus aut loquamur non potes. Dummodo hac in parte fortitudo nostra tuę pręualeat, iuuat in illa qua te potentiorem existimas | nos esse imbecilles atque imbelles. Quo enim magis nos affligis grauius-que excrucias, magis uita ęterna dignos efficis, et dum nocere arbitraris prodes. Tua sęuitia nostra est gloria. Cum nos interficere credas, carcere isto corporis liberas. unde soluti de terra tollimur ad cęlum | et pro patientię uirtute a Domino coronamur, non corona sicut est tua peritura, sed nunquam deficiente, nunquam defutura. Libet itaque abs te interimi, ut uiuamus cum Christo, quem nulla ui nobis potes auferre | neque nos ulla quęstione, ullo tormentorum genere a charitate eius separare. Hoc te frustra prorsus conatum scies, cum etiam ipsa postrema in mortem anhelantium uoce Christum inuocari, Christum glorificari audieris. et tunc demum te uictum senties, sed fateri pudebit. Nos enim in isto fidei agone uoti nostri compotes erimus, tu tui nequaquam. qui ideo nos [p. 139v] torques, ut a Christo auertas | et ad deorum quos palam contemnimus, cultum compellas. Et cum hoc quod maxime cupis perficere in nobis minime ualeas, nonne superatus es nostra constantia, nostra pro Christo fide, quos ne interficiendo quidem ut tibi assentiamus potes inducere? Citius saxa scopulos-que et montes de loco suo mouebis | quam nobis fidem a Christo datam erripies. Non tamen stabilitatis nostrę nobis laudem damus. Christi beneficio fortes sumus, Christi uirtute in nobis manente tibi non succumbimus | Christo denique adiuuante contra omnia aduersa luctamur | et potimur uictoria. Eidem gratias agimus, et cum poenis afficimur | et cum in sententia ueritatis perseueramus. Tota autem perseuerandi ratio est, quia post laborem in illo requiescere speramus, semper beati futuri, qui semper usque in finem fuimus fideles, nec uicti sęuitia tua sed probati. His quidem et huiusmodi uerbis illos uel locutos | uel loqui potuisse quis dubitat? nisi qui Euangelio non credit, et peruersę mentis aure non admittit [p. 711] ueritatem. Ipsorum enim omne studium fuit | Domini sui uestigia obseruare | cum morum integritate | tum patientia persecutionum. Prębuit ille se nobis in exemplum, et qui resistere poterat uiolentię hominum atque omnes simul uno uerbo oris sui interficere, maluit iniurias pati | et ignominiosa crucis morte consumi, ut suis fidelibus humilitatem patientiam-que commendaret. Quamobrem ait: Matth. 10 ‘Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.’ Quid inquies agam, si desiit persecutio? si nemo ad impietatem compellit? quomodo crucem Domini portare debeo? Si paratus es impia suadentibus nunquam cędere | et prius omnes omnium tormentorum cruciatus forti animo subire | quam Christum deserere, crucem Domini geris | et ipsum sequeris | illo-que te dignum pręstas. Da igitur operam ne prompta desit uoluntas ad patiendum tunc quoque cum patiendi non suppetit occasio. Quod si feceris, tu quoque a Domino in pace collectus cum sanctis martyribus dicere poteris: ps. 68 ‘Ego sum pauper | et dolens, et salus tua Deus suscepit me | laudabo nomen Dei mei cum cantico, et magnificabo eum in laude.’ Interim martyrium tuum sit | castigare corpus tuum | et in seruitutem redigere ut obediat spiritui, uigilare, orare, ieiunare, die ac nocte in lege dei meditari, Euangelii pręcepta obseruare, amicos inimicos-que diligere, nemini malum pro malo reddere | et pati potius quam inferre iniuriam. Talis uita eos etiam ad beatitudinis gloriam euexit, quos persecutionis gladius non attigit. Quotidianum quippe martyrium est | aduersus carnis molestias diaboli-que dolos assidue stare | et non sinere suffodi domum | nec irruentibus uitiis uasa diripi uirtutis. Oportet igitur superbiam repellere humilitate, libidinem castitate, parsimonia luxuriam, patientia iracundiam, liberalitate auaritiam | et breuiter uitium uirtute. Sic uincere non equidem minus laudabile esse reor | quam execranda infidelium imperia per tormentorum patientiam superare. Nam qui ita uitam instituerit, eum iam idoneum esse scias ad omnia dura difficilia atque aspera pro [p. 712] nomine Domini perferenda. Non potest non habere talem tolerandi affectum, qui Domino in omnibus obsequendi gerit curam. S. Hieronymus Audi Hieronymum dicentem: ‘Vtinam ob Domini mei nomen atque iustitiam cuncta gentilium turba me persequatur et tribulet. Vtinam in opprobrium meum stolidus hic mundus exurgat| tantum ut ego merear a Christo laudari | et suę pollicitationis sperare mercedem.’ Quoties igitur exercendę patientię cessat occasio, non cesset in nobis ipsa patiendi uoluntas, et martyrum glorię participes esse merebimur.

Quod non debemus ultro se offerre suppliciis. Caput XXII.

[p. 140r] Veruntamen in persecutionibus ultro se offerre impiis non debemus. Quoniam temerarium est obiicere se periculis nulla cogente necessitate. Vnde pręcipit Dominus dicens: Matth. 14. ‘Cum uos persecuti fuerint in ista ciuitate, fugite ad aliam.’ Et ipse secessisse in desertum dicitur, cum Ioannem Herodis gladio peremptum audisset. Quando etiam Iudei ad feriendum illum lapides corripuissent, Io. 8 ‘abscondit se (ut euangelista ait) et exiuit de templo | ’ Poterat omnes unico nutu interimere, et maluit fugere, ut nos doceret etiam imbecilliorum iracundiam potius deuitare | quam resistendo magis accendere. ad cor. 2. 11. Paulus [p. 713] Damasci Iudeorum insidias | et prępositi Aretę regis minas per murum in sporta depositus effugit, non tamen mortis metu sed dilatione, ut adhuc superuiuens multorum saluti consuleret. Nunquam enim cessauit prędicando, disputando, scribendo | omnes quos erroribus implicitos cernebat, ad uiam ueritatis reuocare. ut-que illos quos ad Christum conuerterat, in fide solidaret, sęuissimi Neronis furorem contempsit. Suo igitur exemplo monstrauit | tunc quidem mortem non esse timendam, cum prospiciendum est saluti aliorum. tunc uero fugiendam, cum magis expedit ut fugiamus quam ut comprehendamur. exempli gratia: Inter hereticorum turbam fideles-que persequentium occulte christianus es; uides alios deprehensos torqueri, cędi, laniari | quandiu fortiter tolerant nec a fide recedunt, non est ut teipsum prodas. Cum autem aliquis eorum titubare coeperit | et suppliciis uictus cędere, palam eum exhortari ad patientiam debes | et in periculo animę alienę uitam propriam contemnere. Plus enim debemus diligere bonum animę, non nostrę modo, uerum etiam alienę | quam bonum corporis nostri. hoc enim temporale est, illud ęternum, hoc carnale, illud spiritale. pręferenda autem sunt carnalibus spiritalia | et temporalibus ęterna | et mortalibus nunquam moritura. Quod si te quoque in hoc pietatis agone intrepide currentem ab infidelibus occidi contigerit, gaude. quia iam cum illo uiuere incipies, qui pro omnibus occidi uoluit | et in illo inclyto glorioso-que martyrum coetu receptus exultabis | tu-que donatus corona uictorię sempiterna.

[Page 714]

Quod multum prodest in calamitatibus recolere passionem Christi. Caput XXIII.

In omni autem pressura et afflictione siue mentis sine corporis | commodissimum erit | Domini Saluatoris labores atque dolores pro nobis ultro susceptos ad memoriam reuocare | secum-que ratiocinari ac dicere: Quis ego sum, ut aduersis pręsentium infelicitatum casibus grauari non debeam, cum Dominus meus, quandiu in terris uersatus est, non ocio delectatus sit sed fatigatione, non uoluptatem ullam corporis appetierit, sed tribulationes et angustias et cruciatus et conuitia et probra ab impiis illata | et acerbissimam atque despicatissimam crucis mortem. Ille saluandi mei gratia qui perieram, cum Deus esset, hominem assumpsit; homo factus nunquam conquieuit, Iudeam, Galileam, Samariam peragrando ignaros instruere, ęgrotos curare, mortuos suscitare, multa mira et incredibilia operari. Cum-que in omnibus diues esset, elegit sibi paupertatem, aliorum impensis uitam sustentauit, alieno usus est hospitio, esuriuit, sitiuit, fatigatus est. flesse pluries legitur, risisse nunquam. Adhuc puer quęsitus est ad necem. deinde adultus odia semper perpessus est impiorum. a discipulo uenditus ac proditus est, a Iudeis comprehensus et afflictus | et qui peccatum non fecerat, ligatur, accusatur, falso testimonio circumuenitur, conspuitur, alapis cęditur, deluditur, maledicitur, spinis coronatur, arundine uerberatur | [p. 140v] nudus flagella sustinet, nudus crucem ascendit, in manibus ac pedibus plagas patitur clauorum, lanceę in latere | atque de tot uulneribus manante cruore totus perfunditur. Cum-que moriens sitiret, aceto felle-que [p. 715] potatur. tam dire consumptus hostiam se Deo Patri pro omnibus obtulit. Quis sum ego, ut indigner | et iniquo animo feram, siqua mihi calamitas incidat, siquod incommodum patiar, siqua me inuidorum infestet persecutio? cum presertim nihil mali mihi inferri possit, quod peccata mea non merentur. Non ergo grauate perpetiar, quod iuste irrogatur, sed Dominum meum deprecabor, ut concedat mihi in omnibus patientiam | et in ipsa patientia scelerum meorum purgationem atque ueniam. ut qui me dignatus est facere laborum suorum participem, faciat tandem et glorię consortem. dicente Apostolo: ad cor. 2. ca. 1. ‘Sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.’ et iterum: ad tim. 2. ca. 2. ‘Si inquit commortui sumus, et conuiuemus, si sustinebimus, et conregnabimus.’ Igitur siue persecutionis turbo totam inuaserit Ecclesiam | siue priuata lacessiti fuerimus inuidia | siue opes uis aliqua rapuerit | siue morbi sęuierint | siue charissimorum mortes frequentarint | siue aliud aliquid aduersi acciderit de omnibus gratias agere nos oportebit | et in omnibus confiteri ac dicere: ‘Iustus es Domine, et rectum iudicium tuum.’ Scriptum est enim: Iob. 5. ‘Increpationem Domini ne reprobes; quia ipse uulnerat et medetur; percutit et manus eius sanabunt.’ act. 16 Paulus et Sylas in Macedonia uirgis cęsi, carceri traditi, in uincula coniecti | Deo laudes decantant. Et ipse Dominus noster accepto calice gratias egit, ut nobis documento esset | ad persoluendas gratias Deo, quoties aduersitate aliqua grauati fuerimus atque afflicti. per calicem enim tribulationes mundi huius intelligimus. iuxta illud: ‘Transeat a me calix iste.’ Cuius igitur prouidentia cuncta contingunt, illi de cunctis gratię agantur, ut per hoc probetur | nos et patientes esse in aduersis | et in prosperis non ingratos.

[Page 716]

De impatientiae vitio erga devm. Caput XXIV

Et quoniam uirtus optabilior atque amabilior sit uitii comparatione, restat ut euoluamus impatientię mala. exo. 16 Exodi 17 Per impatientiam murmurauerunt Israhelitę agressi de Aegypto cum esurirent in deserto Syn. et iterum in Raphadin cum sitirent. saturauit-que illos Dominus manna de cęlo pluente | et aquis fluentibus de petra. Vide quam mitis, quam misericors est Deus. non continuo impatientiam nostram punit, sed interdum uotis murmurantium facit satis, ut beneficio prouocet ad poenitentiam. At uero si benefacta non profecerint | nec murmurationum cessauerit impia temeritas, tunc demum ulciscitur ingratos et iuste poenas exigit ab obstinatis. numeri 11 Ideo illi tandem cęlestem cibum fastiditi cum ollas carnes-que Aegyptias concupissent, coturnicum nubes uento delata | locum in quo castra fixa erant operuit. uolente Domino ut discerent, quam male cedant illa quę intemperanter concupiscuntur. ‘Adhuc inquit carnes erant in dentibus eorum, et populus percussus est plaga magna.’ Multi enim ex illis cum usque ad nauseam carnis edulio se implessent, ueluti ueneno hausto, sic repente mortui conciderunt. numeri 20 numeri 21 Pari aduersus Deum proteruitate usi sunt ad Aquas contradictionis, cum sitim paterentur. postremo ad Mare rubrum itineris labore offensi, quando iratus Dominus misit ignitos serpentes, quorum ueneno morsibus-que disperibant. Quid ergo aliud agit, qui aduersitate oppressus [p. 141r] in Deum indignatur, nisi ut ab eo prorsus destitutus faucibus incidat serpentis antiqui diaboli? et post temporale malum quod patitur, ęternis tradatur suppliciis? [p. 717] Hoc nempe illud est, quod Salomon in Prouerbiis ait: Prouerb. 19 ‘Qui impatiens est, sustinebit damnum, et cum rapuerit aliud apponet.’ Primo enim damno rapto, id est accepto | aliud applicat | et malis quibus affligitur, cumulum addit. Quid autem dementius | quam tribulationum pondus grauare linguę procacitate aut aliqua immodica animi perturbatione? Quicquid enim patienter toleratur, leuius fit. Quid etiam magis perniciosum | quam Deum iratum, cum placare humilitate debeas, impatientię tumore magis prouocare, ut citius pereas? Ideo rursum Salomon ait: Prouerb. 14 ‘Impatiens operabitur stulticiam.’ et iterum: ‘Qui impatiens est exaltat stulticiam suam.’ Quomodo exaltat stulticiam? Impatientiam utique non refrenans prolabitur in iram, de ira in furorem, de furore in quandam beluarum feritatem, ut iam non modo impatiens, uerum etiam sęuus impius-que existat. Nullum enim crudelitatis genus est, ad quod non compellet impatientia si te ab illa diutius possideri permiseris. Cayn Per impatientiam fratrem suum occidit Cayn. filii Iacob Fratrem suum in seruitutem uendiderunt filii Iacob. Abimelech Fratres suos interfecit Gedeonis filius Abimelech. Saul Saul rex sacerdotes Nobę impie perimi imperauit, quia illi pii erga Dauidem extiterant. Athalia Athalia Iorami regis uxor defuncto Ochozia nepote regiam cędibus impleuit, neminem regii sanguinis relinquens uiuum, pręter unum Ioam, qui furtim subtractus fuit neci. Manahen Manahen Samarię rex Thersa oppido capto, ne quem in eo uirilis sexus uiuum relinqueret, mulieres etiam pręgnantes scidisse fertur. Herodes Herodes non minus in filios crudelis quam in hostes fuit, ut Iosephi historia testatur. et ut in Euangelio discimus, indigne ferens Christum puerum a magis adoratum, omnes Bethlemi infantulos qui bimatum non excesserant, interimi iussit, ipsum simul perdere uolens, quem qui ex illis esset ignorabat. Herodes Huius uero successor Ioannis Baptistę plus quam prophetę caput ad se deferri mandauit, ne de nece eius, a quo de adulterio se argui indigne ferebat, incertus esset. Ad talem ergo ac tantam animi truculentiam facile perueniet impatiens, nisi [p. 718] mature ab ingenitę proteruię uitio se submoveat | et iracundię motum pro uiribus compescere assuescat. Minoribus igitur delictis obstaculum faciat, ne ad maiora prorumpat. quando ne minima quidem hinc decedentium impunita erunt, nisi ante pro illi poenitudinis opera labore-que satisfactum fuerit. Matth. 20 Hoc tibi in Euangelio operariorum uineę parabola testatur, qui inuidię a Domino arguuntur, eo quod denario pro opera accepto | aliis qui tardius ad operantum accesserant, ex conductoris liberalitate tantundem datum fuisse dolebant. Non est itaque negligendum sed maxime curandum, ut etiam ab his caueas, quę uel leui increpatione digna cognoueris. Ecclesiastici 19 ‘Paulatim decidit inquit Scriptura | qui minima contemnit.’ Habet et inuidia suam impatientiam, quę mortem affert nisi caueatur. Dolere enim te cogit, quod alii affluant diuitiis, pręstent honoribus, multę apud omnes opinionis sint, et te uel pręcedant gloria | uel ęquent. Talis profecto diaboli liuor est, qui semper tristatur ac moleste fert, quod iusti eo ascendant, unde ipse decidit. In deum maledicta proferens (!) Quid dicam de illis, quorum in tantum excedere solet furor, ut aliquid aduersi passi in Deum maledicta euibrent atque iaculentur? Proh facinus omnium sententiis execrandum. lingua illa quam fecit Deus, ipsum blasphemat | et creatura Creatorem suum uerbis petulantibus inuadere audet. ipsum Regem regum ac Dominum dominantium [p. 141v] plena probri procacitate lacessere non ueretur. in epistula 1. ‘cum Michael archangelus (ut Iudas apostolus testatur) de Moysi corpore altercando non sit ausus ipsi diabolo iudicium inferre blasphemię.’ (!) Hoc tam immane nefas in seruis uestris puniendo coercete terreni principes, aut mirari desinite, si uos una cum illis diuina uerberet uindicta. Siquis uos uel leuissima offenderit contumelia, continuo maiestatis lęsę reus peragitur | et acerbius etiam quam meretur punitur. Mulctatur quandoque qui in aliquem priuatum hominem indigne conuitiatus fuerit | sola in Deum contumelia tuta est. Poena ab homine expetitur ob iniuriam homini illatam, et Deum maledicentis scelus nulla denunciatione [p. 719] reprimitur. Leuit. 24 Vbi nunc est illa Iudeis data Dei lex, qua blasphemi lapidibus obrui iubentur? qua quidam cum altero rixatus cum nomen Domani maledixisset, extra castra eductus est | ut hominum consortio indignus | et lapidum ictibus interemptus linguę impietatem morte corporis persoluit? Vbi est illud Babylonii regis uno miraculo conuersi edictum: Danielis 3 ‘Quicunque Deum Sydrach Mysach et Abdenago blasphemauerit, dispereat et domus eius uastetur.’ Vos uero tot prodigiis, tot miraculis in Dei ueri cultu confirmati, eiuscemodi crimen dimittitis impunitum. Qua in re plane ostenditis terrena uobis curę esse non cęlestia | et nomen uos habere christianorum non religionem neque iustitiam. Vir enim fidelis obturare statim manibus aures debet, ne uocem Dominum suum maledicentis audiat, uel repente auersus fugere, ne sacrilegi oris petulantię fauere uideatur, si manserit | uel auscultarit | et simul cum maledico ipso diuinam incurrat ultionem. Quod si murmurantis populi contumaciam Deus iustus sępissime corripuit, quomodo sceleratissimorum hominum impietatem non castigabit? et si a murmuratione quoque aduersus Deum cauendum sit, quanto magis a maledicto siue blasphemia? Cum-que omnis impatientia iustitiam Dei non operetur, non frustra de salute Philippensium solicitus Apostolus: Ad Philip. 2 ‘Omnia inquit facite sine murmurationibus et hęsitationibus, ut sitis sine querela | et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis prauę et peruersę.’ Ex his ostenditur | eum qui patiens est, nunquam murmurare, nunquam conqueri, sed inter malos quoque mitem atque mansuetum esse | et inter inquietos quietum. Impatiens autem prius ipse suę inquietudinis causa est, deinde etiam aliorum: hos odit, illis irascitur, alios contumeliis, alios afficit uerberibus. ipse uero intra se iracundia ęstuat, bile tumet, liuore consumitur. iuxta illud: Ecclesiastici 30 ‘Zelus et iracundia minuent dies.’ dum ergo alteri nocere affectat, seipsum perdit. Immo quod deterius est, seipsum ęterna poena dignum efficit, dum alterum odio atque maleuolentia persequi non desistit .

[Page 720]

De impatientiae vitio erga proximvm. Caput XXV

Persequamur igitur nunc in proximos impatientiam | ostendamus-que quanto ipsa suo autori detrimento sit. Hęc est quę nos facit iracundos, ita ut leuissimis interdum de causis intemperanter commoti rixemur, depugnemus, ad arma concurramus. Canum ferocium ista rabies est, qui portento tantum contra se digito irritantur | et frendenti rictu hominem allatrant. Turpe est autem nobis caninam habere iracundiam | et ad quamlibet offensiunculam indecentius quam oporteat turbari ac furere | et esse domum super harenam fundatam, quam uentorum euertit flatus, uel arundinem illam, quam etiam leues aurę grauiter exagitant et percellunt. Vix quidem ulla in re modestiam [p. 142r] seruabit, qui cohibere nescit iracundiam. Salomonis ista sententia est dicentis: Prouerb. 29 ‘Qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum procliuior.’ Ille pręterea qui in paruis grauiter irascitur, magnam iniuriam quomodo feret? nonne in rabiem tunc uertetur, cum paulo deterius lęsus fuerit? Quanquam eos etiam qui non lęduntur, ineffrenata impatientia interdum in rabiem agit, sicut et illos, de quibus paulo ante locuti sumus, qui neque fratribus neque liberis | neque Dei sacerdotibus | neque foetibus in aluo matrum adhuc latentibus pepercere. Moabitę (!) Vt autem ista quoque minus miremur, Moabitarum impatientia facit. qui regis Idumeorum ossa de tumulo erruta ignominię causa igni cremarunt. Quis erit iracundię finis, si neque morte eorum, quos odio habet satiatur | et in corpora quoque humo obruta desęuit? Merito igitur tantam animorum feritatem etiam in nationes incredulas ultus est Deus | dicente Amos propheta: Amos 2 ‘Super tribus sceleribus Moab, [p. 721] et super quatuor non conuertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumeę usque ad cinerem. Et mittam inquit ignem in Moab, et deuorabit ędes Carioth; et morietur in sonitu Moab, in clangore tubę | et disperdam iudicem de medio eius | et omnes principes eius interficiam cum eo dicit Dominus.’ Quod si ita infidelium impatientiam punit interdum Dominus, quanto magis credentium, quibus leges dedit et pręcepta et notitiam sui? Iure igitur ac merito Salomon dum perpenderet impatientis furentem iracundiam: Prouerb. 27 ‘Graue est saxum inquit | et onerosa harena, sed ira stulti utroque grauior.’ et prosequitur dicens: ‘Ira non habet misericordiam | nec erumpens furor, et impetum concitati quis ferre poterit?’ Quid autem infelicius quam carere misericordia et dilectione, sine qua beatitudinem consequi nequimus? Iccirco impatientia ipsa, quia charitati contraria est, Deo etiam qui charitas est aduersatur et repugnat, animum a cęlestium contemplatione auertit | et ęterni boni reddit negligentem. Impatientia enim tota de rebus terrenis est. a quibus certe quanto secedimus longius, tanto proximiores Deo efficimur. Cui quidem si iungi uolumus, humilitate opus est | et patientia et omni mansuetudine, non supercilio, non indignatione neque ira, quę Deus odit et execratur. Post hęc mentem quoque hominis excęcat impatientia | et quę recta uera-que sunt, non sinit dignosci neque intelligi. Ideo-que ista animi perturbati passio maxime in iudiciis faciendis cauenda est. Nunquam enim iuste iudicabit, qui iratus est. Nam si ille cui iratus fuerit, pro crimine delato mulctari merebitur, hic ulciscendi auiditate iustę poenę modum excedet. aut si de rebus lis erit, omissa iudicii consultatione aduersus eum cui infensus est, ferre sententiam festinabit | amos 6 ‘et conuertet (ut in Amos propheta est scriptum) in amaritudinem iudicium | et fructum iustitię in absinthium, ’ non causam consyderans dum iudicat, sed personas. Nec solum iniustum ueri-que nescium hominem facit impatientia, sed etiam si ei ratione non resistitur, [p. 722] ad insaniam usque adducit. unde furere dicitur is qui impatientię stimulis actus ira inflammatur. facies irati. (!) Ardent oculi, tremunt labia, frons adducitur, arterię clamoribus intumescunt, os distorquetur, uerba sine delectu effutiuntur, facies aut rubore aut pallore suffunditur | et breuiter nihil tam simile alienatę mentis homini quam homo pręter modum iratus. Quod si aspectui tam foedo non satis credis, facta inspice. Mat. 25 Princeps ille sacerdotum in Christum iratus ipse sua scidit uestimenta. quid autem dementius | quam in alterum indignari | et a semet poenas exigere? Reg. 3. 21 Achab etiam rex Israhel, quod Naboth Iezrahelita uineam suam ipsi petenti neque uendere neque commutare uoluit, tantum furoris concepit, ut domum reuersus lectulo se iniecerit | panem-que non [p. 142v] comederit | inedia se conficiens, donec uxoris tandem usus consilio, Naboth per dolum sublato agellum eius ui possedit. Reg. 2. 117 Achitophel Iudaicę militię princeps Absalonis partes secutus, indigne ferens quod ille aduersus Dauidem patrem uti suo consilio noluerit, sibiipsi suspendio mortem consciuit. Quis insanus unquam in alterum foedius desęuit | quam in seipsum irę impatiens Achitophel? Recte itaque dicitur: Iob. 5 ‘Stultum interficit iracundia.’ quando quidem eo usque insaniunt, ut nec suę uitę parcant, et dum in alterum sęuiendi negatur facultas, in semetipsos grassantur. maledicti in sanctos Sunt pręterea qui irati sanctos maledictis lacessant, sed cum Dominum eadem oris petulantia non formident, minus mirum est, quod etiam seruos eius quomodo possunt offendant. (!) de quibus quia satis paulo ante dictum sit, hoc tantum dicendum restat, quod nec a sanguine eorum, quos Deo famulari uident abstineant, cum indignantur. Quanuis enim eiusdem religionis sint cum his quos infestant, diuersis tamen moribus uiuunt | semper-que melioribus inuident atque aduersantur. Reg. quinto 6 Ioram Hinc est quod Ioram Samarię rex a Syris obsessus, cum fames urbem inuasisset, quid ageret nesciebat | et ex dolore in furorem uersus mandauit interimi Heliseum prophetam | qui nisi pręscius cauisset, innocens regis male indignantis culpa [p. 723] perisset. Rex uero quia poenitentia ductus humiliauit se, prophetam persequi desiit, et obsidione liberatus est et fame. tantum prodest repentina praui propositi poenitudo. Asa Paralip 2. 16 Asa quoque Hierosolymę rex, quoniam ascito sibi Syrorum exercitu ab inuasione Baasę Samarię regis se defenderat, coargutus ab Anani propheta, quod fiduciam habuerit in rege Syrię et non in Domino, iussit illum mitti in neruum, et Dei nuncium in uincula coniicere non fuit ueritus. Sed male illi cessit ista audacia: plurimi de populo perierunt, ipse anno deinde tertio pedum dolore consumptus est. Hier. 36 Ioachim Sed neque Ioachimo Iudeę regi fuit impune | Hieremię uolumen per manum Baruch scriptum, in quo mala super regno suo uentura prędicebantur, manibus discerpsisse tradidisse-que igni | ipsos-que uoluminis autores comprehendi iussisse. ‘quęsitos ad necem (ut Scriptura ait) Dominus abscondit’ ac de rege pro culpa puniendo dixit: ‘Non erit ex eo qui sedeat super solium Dauid; et cadauer eius proiicietur ad ęstum per diem | et ad gelu per noctem. ’ insuper mala quę in uolumine descripta fuerant, se adducturum affirmauit. Reg. quinto 24 Igitur non multo post urbs euersa, ipse cum populo adductus est Babylonem catenis uinctus | atque in captiuitate periit. lib. 18 ca. 14 Herodis tetrarchę exercitum parua quidem Arabum manu ad internicionem pene cęsum ideo fuisse quibusdam ex Iudeis uisum est (ut Iosephus refert) quia Ioannem Baptistam precipuę sanctitatis uirum interficere ausus fuerit, ut liberius sceleratis nuptiis, quas ille arguebat, abuteretur. His exemplis discant superbi quam male indignentur aduersus eos, qui sese Christi seruitio dedicarunt. ad Ro. 14 ‘Tu quis es (inquit Apostolus) qui iudicas alienum seruum? Domino suo stat aut cadit | stabit autem. potens est enim Deus statuere illum.’ Quod si nefas est iudicare seruum Dei, quanto magis eundem odio habere | iniuria-que afficere? Et si neminem simultate atque inimiciciis persequi debemus, quanto minus eos, qui pro [p. 724] omnibus quotidie precationi insistunt, quotidie pro omnibus sacrificia offerunt | Deum-que nobis propiciare totis uiribus contendunt. nobis baptismum, nobis peccatorum remissionem subministrant, ęgrotantibus assistunt, mortuos efferunt, pro elatis Deo supplicant? nunquid redditur pro bono malum, ut his infensi simus, quibus pro beneficio parem gratiam referre non possumus? Quod autem ne illis quidem qui tecum seculo seruiunt hostiliter [p. 143r] irasci debeas, audi ueritatis Magistrum in Euangelio dicentem: Matt. 5 ‘Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. qui autem dixerit fratri suo racha, reus erit concilio. Qui autem dixerit fatue, reus erit gehennę ignis.’ Nemo igitur non reus est, qui fratri irascitur. Vitio fratris irasci rationabile quidem est, fratri autem irasci rationi contrarium est. Ex odio enim proficiscitur, quicquid mali in personam tantum confertur. Disce itaque tres esse male irascendi gradus | alium alio nequiorem. Si tacitus irasceris | et linguam a contumelia coerces, reus es iudicio. quia quod iracundię motus intra te deliquit, hoc rationis iudicium, ne foras erumpat refrenauit. Grauius autem peccas, cum iratus in uerba opprobrii prorumpis | tanto-que magis, quanto furiosius id egeris. Racha Hebreum est | et uanum designat. fatue autem turpius dictum est. Illa ergo impatientię indignatio rea est concilio, ubi adhuc pendet sententia, donec uel progrediaris irascendo ut damneris | uel regrediaris poenitendo ut uenia dignus habearis. Porro si ulterius progressus fueris | et furoris impetu in aduersum ferri non destiteris | et fratrem tuum quasi fatuum ex animi maleuolentia despexeris, reus eris gehennę ignis. nisi cessabis ab iniuria | et amare incipies quem oderas. Tales ergo excursus habet impatientia, ut hominem immoderate furentem | usque ad abyssum inferni deuehat | et poenis illis, quarum nullus finis est, irreuocabiliter tradat, si ei usque ad uitę exitum dominata fuerit.

[Page 725]

De ira non vitiosa sed vtili et de ira dei. Caput XXVI

Est tamen ira quędam rationi parens, cum uitiis irascimur uel nostris uel alienis. hoc est, cum illa corrigi et emendari cupimus. Hinc sane et in nos uoluntariam corporis castigationem assumere consueuimus, ut mortiferę uoluptatis incitamenta excludamus | et carnem spiritui repugnantem, ueluti lasciuiens iumentum fatigatione aliqua labore-que domemus. Illos uero qui curę nostrę commissi sunt, si monitis non obtemperarint, minis uerberibus-que persequimur, non nocendi causa, sed gratia iuuandi. ut qui sponte sese corrigere noluerint , corrigantur saltem inuiti, ne pereant. Ira igitur ista, quia ratione nititur, non modo non culpanda est, sed etiam necessaria. Charitati enim proxima est, dum per eam hominum saluti consulitur, medicorum more, qui putrescentia hulcera incisionibus cauterio-que curare aggrediuntur | et morbo irati dum sęuiunt, restituendę sanitati operam impendunt. Hinc est illud Ecclesiastis: 7 ‘Melior est ira risu, quia per tristitiam uultus corrigitur animus delinquentis.’ Tristem tantummodo uultum aduersus ęqualium seniorum-que crimina ostendere oportet, ne malefacta eorum mitiore aspectu probare uideamur. ira tamen abstinendum erit, ne magis exasperemus eos, in quos animaduertendi ius non habemus. Illa ira duntaxat nobis concessa est, qua uel subditos corripimus ne delinquant, uel nosmetipsos affligimus, ne malarum cupidinum blandimentis uincamur. Porro ira hęc tantum ab ea quę prohibetur differt, quantum ratio ab insania, quantum uerum ab errore, [p. 726] quantum denique iuuandi appetitio a cupiditate nocendi. Hanc sequamur, si nobis, si aliis quibus pręsidemus consultum uolumus. Illam uero brutam et irrationalem declinemus | tanquam et nobis et omnibus qui ea utuntur, noxiam atque perniciosam. Phinee numeri 25 Per hanc iustificatus est Phinees, cum uirum Israhelitam et Madianitidem meretricem turpiter coeuntes [p. 143v] pugione confodit. Cayn Gen. 4 Per illam autem damnatus est Cayn | alii-que multi, qui sanguinem innocentem indignati effuderunt. In hac Deum imitamur, qui peccatis offensus irascitur. In illa diabolum, qui cum malus sit, bonis inuidet | et iratus nos deiicere nititur de altitudine uirtutum. notandum Prouerb. 27 Dei autem ira percutit ut sanet, mortificat ut uiuificet | et meliora quidem uulnera sunt diligentis | quam fraudulenta oscula odientis. Hic pręterea qui diligendo uulnerat, interdum odiendo lędere desinit. unde loquitur: Osee 4 ‘Non uisitabo super filias uestras, cum fuerint fornicatę, et super sponsas uestras, cum adulterauerint.’ ‘Magna ira est inquit Hieronymus cum peccantibus non irascitur Deus.’ hoc est cum peccantes punire differt. Quos autem ad correctionem affligit, de illis ait: ps. 88 ‘Visitabo in uirga iniquitates eorum | et in flagellis peccata eorum, misericordiam autem meam non auferam ab eis.’ Nullam tamen iracundię perturbationem patitur Deus, neque dum corripit corrigendos | neque dum punit obstinatos. apud se semper placidus est atque tranquillus, apud illos uero iratus et furens qui malum quod meruerunt patiuntur. Ita nos quam minimum perturbare debet iracundia, cum delinquentes punimus, sed mouere charitas, ut punitos disciplina nostra emendet | et a uitio reuocet ad uirtutem. Publici quoque iudicii pręsidem ab odio atque ira procul esse oportet dum iudicat. Debet tamen meritas ab illis qui mali aliquid perpetrarunt, poenas exigere, siue ut ipsi corrigantur | siue ut alii reprimantur similis poenę metu, quam damnatos iuste perpeti uiderint. Equidem ita reor | inter iram et iustitiam Dei nihil interesse, nisi quod irę uocabulum tunc usurpet Scriptura, cum [p. 727] peccata uindicantur, iustitię autem nomen etiam ad remunerationem pertineat bonorum, in qua nullus irę locus est, sed benignitatis. Audiamus ergo in psalmis monentem: ‘Irascimini et nolite peccare.’ Irascitur et non peccat, qui non odio mouetur hominis cum indignatur, sed criminis, qui punit, non ut lędat, sed ut lędendo emendet. quod quidem opus non inimicicię est, sed beniuolentię et dilectionis.

De remediis iracvndiae. Caput XXVII

Non possumus efficere, quin aliquando plus etiam quam oportet irascamur. Quando quidem id sanctitate quoque pręditis hominibus interdum contigisse satis constat. Moyses Exo. 32 Moyses iratus pręuaricationi plebis uitulum adorantis | tabulas Legis digito Dei scriptas confregit. Leui. 10 Idem iratus fuisse dicitur filiis Aaronis sacerdotis, quod hircum quem pro peccato oblatum comedere debuerant, totum in holocaustum obtulerint. Dauid Reg. 2. 14 Dauid in Absalonem filium iratus fraternę cędis reum, uix amicorum precibus exoratus post biennium coram se apparere illum permisit. Hi tamen excusabiles uidentur, quia in delinquentes animo extiterint indignato | nec sine causa irati fuerint. Hier. 20 Hieremias Sed quo pacto excusabitur nescio ipse in utero matris sanctificatus Hieremias? Iob 3 uel ipse ore [p. 728] Domini laudatus Iob. Ambo enim ob indignationem impatientiam-que mentis | diei in qua nati sunt, maledixisse referuntur. Alter conquestus est quod probra irrisiones-que perferret pro sermonibus Dei, quos in populum uulgabat, alter quod supra modum miseriis calamitatibus-que oppressus esset. Quasi uero non liceat Domino quicquid uult de seruis suis facere? Ion. 4 Ionas Ionas etiam sanctus propheta mortem sibi expetiuit | indigne ferens, quod Niniue seruata suam fefellerit diuinationem. Vnde arguitur a Domino dicente: ‘Putas-ne bene irasceris tu?’ Quis autem excusare illum audet, qui increpatione accusatur diuina? Apostoli Quid de apostolis [p. 144r] dicam? et his quidem a Sapientia Dei electis? Mar. X nonne indignati fuisse memorantur, cum a filiis Zebedei principatum peti audissent? Sed quemadmodum illi ab ambitione ad humilitatem | et ab indignatione ad placabilitatem Domini admonitionibus reuocati sunt, ita et nos quoties repentina aliqua mentis ęgritudine commoti fuerimus, quamprimum ad ęquanimitatis remedia recurramus. Morbus inueteratus plus laboris exigit in medendo, recentis uero facilis curatio est. Primum cauendę tibi sunt contentiones | et eorum qui natura iracundi sunt, consortia fugienda. Litibus foro-que abstinendum | dicente Apostolo: ad Tim. 2 ca. 2 ‘Seruum Dei litigare non decet.’ Cum nemine pertinaciter contendas, quia arrogantię uitium est. Delatoribus non facile credas | neque de absente obtrectantium iniuria irascaris. Inualidus est ad lędendum qui tibi coram negocium exhibere non audet. Quod si pręsentium offensam moderate ferre debemus, quanto magis absentium? Si contigerit ut irę motum concipias, conceptum reprime, et quod intra te natum est, intra te et moriatur | nec uerba exterius prorumpant nec opera. Audi psalmistam dicentem: ps. 77 ‘Turbatus sum, et non sum locutus.’ et iterum: ps. 108 ‘Cor meum conturbatum est intra me.’ Abortiuum igitur fiat, quicquid iracundia intra te conceperit. Parum concepta indignatio nocet, ędita multum. Viperarum genimina sunt, quęcunque parere solet furor. ad Ephe. 4 ‘Irascimini et nolite peccare ait [p. 729] Apostolus | sol non occidat super iracundiam uestram.’ Irasci hominis est, per iram non peccare christiani est. Illis autem solem iustitię occidere credas, qui iram in odium conuertunt. Nunquam cito in alterum excandescas. dilatio incipientem sedabit motum. Obserua itaque Iacobi apostoli pręceptum: 1 ‘Sit inquit omnis homo uelox ad audiendum, tardus ad loquendum | et tardus ad iram. Ira enim uiri iustitiam Dei non operatur.’ Obliuiscere iniurię, et de uindicta ne cogites. Impatientię uitium est ulcisci cupere. Patientię autem uirtus offensam memoria non retinere. Diuinę legis est pręceptum: Leui. 19 ‘Non quęras ultionem, nec memor eris iniurię ciuium tuorum.’ Deum time, et irasci quoque timebis. Obserua Apostolum dicentem: ad Ephe. 4 ‘Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia auferatur a uobis | cum omni malicia.’ Cui sententię Salomon astipulatur dicens: Eccl. 12 ‘Aufer iram tuam a corde tuo | et amoue maliciam a carne tua!’ Hoc ipsum sanctus Propheta in psalmis iubet cum ait: ‘Quiesce ab ira | et derelinque furorem | noli emulari ut malefacias. quoniam qui malignantur exterminabuntur.’ Nihil existimes laudabilius, nihil christiano dignius placabilitate atque clementia. et rursum nihil indecentius neque foedius immanitate, superbia, ira, impatientia. Leui. 4 Reticulum iecoris offert Domino, qui toleratione superat iracundiam. In iecore enim in ipso humore fellis irę receptaculum esse creditur. Et quoniam hoc sacrificium in Lege pro peccato offerri iussum fuit, puto quod is qui in omnibus patiens fuerit, et pręteritorum criminum facile ueniam consequetur | et in futurum innocentiam custodiet | seruata autem innocentia inter beatos computabitur. Super omnia uero proderit | mente reuoluere | tum quę patientibus proposita sint pręmia, tum qualia impatientibus tormenta. Cogitare quoque quanta pro nobis pertulerit Dominus, quanta omnes, qui nunc cum illo sunt sancti, ut tali Domino digni inuenirentur.

[Page 730]

De benedicendi stvdio. Caput XXVIII

Post hęc optimum erit | ad seruandam erga omnes humanitatem animi-que mansuetudinem benedicentię linguam assuescere | ac semper ueluti immane pręcipitium sic euitare maledicti uerbum. Omnibus benedicere | et ne maledicentibus quidem maledicta referre | magnę constantię | magnę-que tolerationis indicium est. Benedic [p. 144v] liberis tuis. quia scriptum est: eccl. 3. ‘Benedictio patris firmat domos filiorum.’ gen. 27 Benedixit Isaac filio suo Iacob, et Domino annuente cuncta quę illi in uotis fando congesserat, feliciter successerunt. ge. 49. Ipse etiam Iacob uita decedens benedixit nepotibus suis | Manasse et Ephraim | diuinitus-que inspiratus futuras filiorum sortes cecinit. Benedic seruis tuis. Christus Dominus benedixit discipulis suis. Luc. vltimo. Etenim sicut Lucas ait, ‘ab eis in cęlum recessurus eleuatis manibus benedixit eis.’ ostendens, quod quicunque sua benedictione se dignum exhibuerit, ipsum in cęlum euntem sit secuturus. Benedic populo tuo. leui. 9. Moyses et Aaron sacerdos benedixerunt populo, et apparuit gloria Domini omnibus qui aderant | ut ait scriptura . Vt ergo benedicentium merita testaretur, miram manifestam-que sui splendoris uisionem oculis humanis obiecit Dominus | et quantum sibi benedicta seruorum suorum placeant aperte significauit. Atque ut benedicendi magis studiosos redderet, ipse quomodo benedicant docere uoluit. numeri 6. ‘Sic inquit benedicetis filiis Israhel | et dicetis eis: Benedicat tibi Dominus | et custodiat te. ostendat Dominus faciem suam tibi | et misereatur tui. conuertat [p. 731] Dominus uultum suum ad te | et det tibi pacem.’ Vt-que sciamus omnibus benedicendum esse, idem Dominus in Euangelio pro maledictis quoque iubet referri benedicta dicens: luc. 6. ‘Benedicite maledicentibus uos et orate pro persequentibus uos.’ deu. 33 Moyses diem suum obiturus conuocatis tribubus ne intestatus decederet, singulis benedixit | et quę futura erant simul prophetauit. Quis igitur dubitet, quin illi Spiritu Sancto repleantur, quos benedicere | bene-que omnibus optare plurimum delectat? Salomon.reg. 3. 8 Salomon cui cęlitus infusa sapientia erat, arca in templo collocata uictimis-que immolatis benedixisse dicitur ecclesię Israhel templum-que dedicasse. Sed quoniam iuxta Apostoli sententiam ‘Templum Dei est quod estis uos’, templo Dei benedicit, quisquis fideli populo benedicta impendit. (!) Discant nostri temporis episcopi promptiores esse ad benedicendum, ne templo Dei maledixisse arguantur, cum temere et non merito aliquem fuerint execrati. Semper tutius est in benedicendo quam in deuouendo errare. duo benedictionis genera. Sciendum pręterea duo esse benedictionum genera: alterum spiritale, alterum terrenum. Spiritalis benedictio de uirtutibus est pręmio-que earum. terrena de diuitiis, de frugum hubertate, de corporis incolumitate, de honoribus, de uictoria subiugatione-que inimicorum | et aliis huiusmodi, quę in Leuitico promittuntur obseruatoribus mandatorum Dei. quaestio. Qua in re quidem quęri potest, Cur multi prophetę sancti-que Legis, qui pręceptis diuinis pro sua uirili semper obtemperabant, egestates, angustias, persecutiones passi sint | et post illos apostoli Christi, martyres alii-que fideles? Quia certe illa terrena bona ciuitates, prouincię, regna solent appetere, turba uidelicet in perferendis angustiis minus fortis, ne tententur supra id quod possunt. Sanctos uero atque perfectos, ut appareat quam constantes, quam firmi sint in contemnendis omnibus quę diu stare nequeunt, et in illis quę eterna sunt diligendis, necesse est [p. 732] aduersitatibus erumnis-que probari. Neque ideo fit illis iniuria siue dolus, quod terrenis bonis minus abundent, quando ea ipsimet quidem prę cęlestium desyderio contemnunt atque aspernantur. malunt-que in aduersis experiri | quam in prosperis ocio torpescere. Prospera enim plerunque ad ignauiam compellunt, aduersa magis incitant ad uirtutem. Quę iusti patiendo spiritalium benedictionum gratiam acquirunt, bonis utique non his modicis et caducis, sed illis ingentibus et ęternis fruituri. quę pressius euidentius-que in Euangelio quam in Lege promissa sunt. Quanquam Lex quoque spiritalis est, si tollatur uelamen | et [p. 145r] ea quę scripta sunt, non omnia iuxta litteram intelligantur. Spiritalis benedictionis meminit Apostolus, ubi ad Ephesios scribens ait: Ad Ephes. 1. ‘Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cęlestibus in Christo.’ Profecto qui huius benedictionis particeps est, eius conuersatio in cęlis est, non in terra. Proinde nec terrena bona ad eum spectant, qui his expeditus capere properat cęlestia. Nos ergo talem ante omnia benedictionem tam proximis nostris quam nobis ipsis impartiri semper optemus et precemur. qua impetrata | nec aduersa efficere poterunt, ut indignemur, nec prospera ut lasciuiamus. Bona igitur et dicamus omnibus | et optemus, ita tamen, ut semper animę ratio habeatur magis quam corporis. ut quod cuique ad beatitudinem adipiscendam accommodatius futurum sit, hoc etiam in pręsenti tempore contingat, siue id triste putatur, siue lętum. cum nihil tam graue sit, ut id non eleuet spes bonorum quę promissa nobis expectamus. Sic igitur benedicatur omnis homo qui timet Dominum, ut exhuberet frugibus uirtutum, ut bonorum operum foecundus sit, ut animę sanitate perfruatur, ut hostes inuisibiles uincat | et omnes carnis molestias superet, fide firmus, spei plenus, charitate feruidus, et ad bona tandem perueniat sempiterna | benedicat-que ei Dominus ex Syon, qui fecit cęlum | et terram. Apostoli. Hic quippe benedicendi mos apostolorum proprius fuit, ut eorum scripta testantur. [p. 733] Omnes fere Pauli epistolę sic finiuntur, ut eis ad quos directę sunt, gratiam precentur et pacem, non huius mundi pacem uel gratiam, sed Dei Patris et Domini nostri Iesu Christi et Spiritus Sancti. Nihil ei deesse poterit, quem ubique Dei gratia comitabitur. Qui autem linguam suam ad benedicendum assuefecerit, hic uere Christi seruus habebitur, illorum in cęlo copulandus consortio, quorum morem in terra fuerit emulatus.

De maledicendi neqvitia caput XXIX

Vt autem benedicendi studio diligentius incumbamus, opportunum uidetur nunc scrutari, quantum mali maledicis et impurę linguę hominibus propositum sit. Reg. 3 2 Semeim cuius maledicta patienter pertulerat rex Dauid, ultus est postea rex Salomon. et ille qui regem incessere ausus fuerat, capite mulctatus poenas dedit. non ab eo hoc passus cui iniuriam intulerat, sed ab eo qui punire debuit aliis illatam. domino iubente: exo. 22 ‘Principi populi tui non maledices!’ Magis tamen poena illa uerenda est, de qua Apostolus ait | ad Cor. prima 6 maledicos a regno Dei excludendos cum fornicariis et idolorum cultoribus. Qui autem inde repulsi sunt eos ad inferos cruciari certum est. Quoniam impii ac scelesti non solum bono summo priuantur, sed etiam suppliciis ascribuntur [p. 734] ęternis. Ita ut lingua nequam nulli perniciosior sit | quam ipsi cuius est. act. 18 Mordet alios maledicus, et semet maledictionis suę telo conficit, similis uiperę illi, quę cum manum Pauli apostoli mordicus apprehendisset, nihil illum lęsit, sed ipsa in ignem excussa et exusta periit. Perire non debuit dicet aliquis, quę non lęsit. sed ideo non lęsit, quia Deo prohibente lędere non potuit. periit autem quia lędere uoluit, et mortem quam alteri inferre tentauit, iuste ipsa pertulit. Sic maledicus, dum oris sui procacitate alios offendere concupiscit, licet non offendat, tanquam si offenderit, poenas dabit. Vnde in Lege scriptum est: exo. XXI ‘Non solum qui percusserit, sed etiam qui maledixerit patri suo uel matri, morte [p. 145v] moriatur.’ et in alio loco: Leui. 19 ‘Non maledices inquit surdo | nec coram cęco pones offendiculum.’ Maledicit surdo qui de absente obloquitur. Cęcum offendit, qui opprimit incautum. Hinc etiam ait: ‘Non eris criminator | et susurro in populis.’ Denique adeo magnum uitium est maledicentia, ut probis honestis-que uiris interdicta sit cum maledico consuetudo. dicente in Prouerbiis Salomone: Prouerb. 4 ‘Remoue a te os prauum, et detrahentium labia sint procul a te.’ de quibus Hieremias ait: Hier. IX ‘Sagitta uulnerans lingua eorum.’ Vulnerant enim et illos qui libenter in alios dicta auscultant | et illos de quibus dicta sunt, si impatienter tulerint. Ipsi tamen qui detrahunt, multo magis sibi quam aliis nocent. domino per Osee prophetam succlamante ac dicente: Osee 7 ‘Cadent in gladio principes eorum a furore linguę suę.’ id est qui alios linguę suę petulantia peruertunt, ipsi cadent gladio diuini iudicii | de quo surgere ultra non poterunt, cum corruerint in interitum sempiternum. quaestio. (!) Quęris quare in prophetis et in psalmis leguntur maledictiones. illę quidem non ex odio execrantis, sed ex uaticinio futurum prędicentis ęditę sunt. et cum sanctorum in Scripturis maledicta iudicis Dei sententię sint, nobis qui futurorum ignari sumus maledicere minime licet. nisi forte cum hereticos impiis assertionibus Ecclesiam perturbantes apostolica autoritate deuouemus. ad Gal. 5 Hoc egit [p. 735] Paulus, cum Galatis, quos docuerat, a pseudoapostolis timeret. ‘Vtinam inquit abscindantur qui uos conturbant!’ Act. 8 Maledixit et Petrus Simoni mago, qui Spiritus Sancti donum uenale putauit, pecuniam offerendo, ut miracula faciendi potestatem acciperet. Omnes itaque qui peruersi aliqua doctrina rectę religionis aduersantur, quia Deo iniuriam faciunt, sub anathemate censentur. utpote diuersi ab Ecclesia | et non Christi sed Sathanę membra facti. pro quibus tamen oramus, ut Domino miserante errorem suum agnoscant | et conuertantur et salui fiant. Atque ita eis etiam quorum impietatem maledicimus, benedicere solemus, dum illos ab ignorantię tenebris ad lucem ueritatis reuocari cupimus et precamur. Maledictio uero quę illis infertur, qui maledicendi non sunt, plerunque diaboli suggestione fit. Balaam. Numeri 22 et tunc quidem imitandus nobis erit Balaam ariolus, qui (ut in Numeris legimus) a Balach Moabitarum rege conductus, ut malediceret Israhelitis, et e contrario a Domino iussus ut benediceret, maluit Deo quam regi obtemperare | atque pro maledictione intulit benedictionem. Amalech deuorans interpretatur | eum-que designat, qui deuorare animas hominum concupiscit. Sed qui Balaam est, deprehensis inimici dolis | magis quęret benedicendo obsequi Deo | quam maledicendo diabolo. Qui enim obsequetur Deo, merebitur pręmium, qui diabolo, supplicium .

[Page 736]

De calvmnia et detractione. Caput XXX

Ad hęc quoniam omnis offensa, quam per linguę intemperantiam alicui irrogamus, maledictum dici potest, etiam ille qui conuitiatur | qui-que famam carpit aliorum non minus maledicus est, quam qui denotatione aliquem damnat. Conuitiis autem contendere atque rixari | insanire est. dicente Salomone: Prouerb. XX ‘Omnes stulti miscentur contumeliis. ’ Et iterum: ‘Labia stulti miscent se rixis, et os eius iurgia prouocat.’ Tales quippe clementissimum Dominum ad iracundiam prouocant | his-que per Sophoniam prophetam minatur dicens: Soph. 2 ‘Audiui opprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon, quę exprobrauerunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum. propterea uiuo ego dicit Dominus exercituum Deus Israhel | quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorra. ’ Ad inferos ergo pręcipites delabentur Sodomę et Gomorrę urbium [p. 146r] instar, qui linguam a contumelia probro-que non coercent. Nam hoc quoque illorum uitium est, quod tam impatientes ad ferendam contumeliam sunt | quam auidi ad inferendam. Gaudent insilire dorsis aliorum, suo autem uelut indomiti equi neminem admittunt. atque hęc ferme natura contumeliosorum est. Eadem ratio detractorum habetur. nisi quod minus ei creditur, qui iratus opprobrat, quam qui odium cęlans de moribus pronunciat alienis. ut quem ipse insectatur, aliis quoque dissimulata inimicicia facilius odibilem reddat. Sed uideamus qualiter et hi a Domino plectantur. Numeri 12 Maria quoniam Moysen probro taxauerat, lepra perfunditur | et extra castra propellitur. Numeri 14 Illis etiam qui [p. 737] de populo ipsum contumaciter offenderant, denegatum fuit Terram ingredi promissionis. Ex quo apparet detractores ab Ecclesię communione alienandos | et promissam fidelibus paradisi regionem non ingressuros, nisi ad poenitentiam conuersi sese correxerint. De isto hominum genere psalmista ait: Ps. LXIII ‘Exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt arcum, rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum.’ quibus et imprecatur dicens: ‘Muta fiant labia dolosa, quę loquuntur aduersus iustum in superbia et abusione.’ Quin etiam ipse Dominus minacibus admodum uerbis aggreditur detractorem dicens: Ps. 57 ‘Os tuum abundauit malicia, et lingua tua concinabat dolos | sedens aduersus fratrem tuum loquebaris, et aduersus filium matris tuę ponebas scandalum. hęc fecisti et tacui | existimasti inique quod ero tui similis? arguam te | et statuam illa contra faciem tuam.’ Et quoniam nihil terribilius est quam incidere in manus furentis Domini, subdit propheta et ait : ‘Intelligite nunc hęc qui obliuiscimini Deum, nequando rapiat et non sit qui erripiat.’ et paulo post: ‘Deus conteret inquit dentes eorum in ore eorum; molas leonum confringet Dominus.’ Quorum dentes? quorum leonum molas? Illorum utique de quibus alibi ait: Ps. LVI ‘Filii hominum dentes eorum arma et sagittę, et lingua eorum gladius acutus.’ et alibi: Ps. 13 ‘Acuerunt inquit linguas suas sicut serpentes; uenenum aspidum sub labiis eorum.’ Quos etiam damnandos declarat dicens: ‘Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos | cadent super eos carbones; in ignem deiicies eos; in miseriis non subsistent.’ per carbones et ignem et miserias poenę designantur inferni, cęteris atrociores. Luc. XVI quales reor et ille diues patiebatur, totus quidem ardens, linguę tamen magis sentiens ardorem. quam solam refrigerari frustra petiit. Ex quo apparet quam graue peccatum sit detractio, quę talem meretur animaduersionem. Quod si Eccli. 7 ‘melius est (ut Salomon ait) bonum nomen quam diuitię multę,’ nonne magis peccat qui famam aliorum praua sugillatione denigrare conatur, quam qui bona [p. 738] diripit | et innoxios exuit opibus? Vnde idem dicit: Prouerb. 24 ‘Cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.’ Et hunc quidem ueluti pestem quandam nos fugere suadet dicens: Prouerb. 24 ‘Cum detractoribus non commiscearis. quoniam inquit repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis nouit?’ Periculosa est enim cum peruersis conuersatio, ne ipse quoque peruertaris | et una cum illis pereas. Non solum ergo cauendos esse, sed etiam detestandos docet Dauid cum ait: Ps. C ‘Detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar.’ Siquando in eiusmodi hominem incidere contigerit, non pręstemus aures, ora auertamus, ut non delectari nos sed offendi suis sycophantiis malignus nugator cognoscat, et pudore confusus obmutescet. Id quoque Salomon testatur dicens: Prouerb. 25 ‘Ventus aquilo dissipat pluuias, et facies tristis linguam detrahentem.’

De delatorum malignitate. Caput XXXI

[p. 146v] Delator etiam qui suis criminationibus discordias conserit, maledicitur in Ecclesiastico, ubi scriptum est: xxviii. ‘Susurro et bilinguis maledictus; multos enim turbauit pacem habentes.’ et: Prouerb. 25 ‘Flagelli inquit plaga liuorem facit, plaga autem linguę comminuet ossa.’ Cui simile est illud Salomonis: pue. 25 ‘Iaculum et gladius et sagitta [p. 739] acuta homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.’ Delatorum enim ea quoque malignitas est, ut ubi uera crimina quę deferant desunt, falsa confingant | et mentes nimis credulas mendacio peruertant | et ubi quietis ac pacis triticum satum est, superseminent zizania tumultus et dissensionis. et hi quidem prophetico ore condemnantur, cum dicitur: ps. 11. ‘Labia dolosa in corde et corde locuti sunt | disperdat Dominus uniuersa labia dolosa.’ In corde et corde loquitur delator, quia duplex est. simulat se amicum illius, ad quem crimen defert | cui tamen auferre nititur quod amabat, eum cui ipse amicus erat accusando. disperdet autem huiusmodi accusatorem Dominus, quia siue falsum | siue uerum dixerit non uoto corrigendi proximum suum, sed in inuidiam mittendi uerba profert. Cui iterum Propheta poenam denunciat increpando ac dicendo: ps. 51. ‘Dilexisti omnia uerba pręcipitationis lingua dolosa | propterea Deus destruet te in finem, euellet te | et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra uiuentium.’ Sunt pręterea qui assidue contentionibus seruiunt, litigant, iurgantur. de quibus Salomon ait: pue. 17 ‘Qui meditatur discordias, diligit rixas, et qui exaltat os suum, quęrit ruinam.’ Interdum de re leuissima inter se dissidentes ad maximos furibundi prorumpunt clamores. inde ne manibus quidem temperant. De uerbis enim ad uerbera facile peruenire proprium contentiosorum est atque contumacium. Cum-que diu obstinatis animis fuerit altercatum, sanguine et cędibus pertinax finitur contentio | vsque adeo noxium esse solet | nolle linguę moderari | et superbię uitio ab altercationibus non recedere. Recte itaque Iacobus apostolus: 3 ‘Vbi zelus inquit et contentio, ibi inconstantia et omne opus prauum.’ Scriptum est autem: Eccli. 28 ‘Abstine a lite, et minues peccata.’ Multiplicantur quippe nequitię, iracundia exardescit, concipitur odium, ex quo mala ingentia oriri solent, si lingua a uelitatione non cohibeatur. Reliquum est, ut qui ita obduratus fuerit, diabolo flagellandus tradatur, [p. 740] et hoc iuxta Salomonis sententiam dicentis: pue. 17 ‘Semper iurgia quęrit malus, angelus autem crudelis mittetur contra eum.’ Neque enim potest particeps esse ęterni boni quod mitibus datur, neque expers esse malorum, quę pessimum quenque manent, qui a malis mentem animum-que non auerterit | et odii sermonibus non abstinuerit. Vnde rursum Salomon ait: pue. 17 ‘Qui peruersi cordis est non inueniet bonum, et qui uertit linguam, incidet in malum.’

De maledicentiae vitandae cvra. Caput XXXII

Vt autem cuncta maledicentię uitia deuitemus, imponendum est ori frenum taciturnitatis. Quemadmodum loquacitas prona est ad lites et contentiones, ita silentium quietis et placabilitatis est custos. ps. 139 ‘Vir linguosus (ut in psalmo dicitur) non dirigetur in terra.’ et in Prouerbiis: pue. 29 ‘Vidisti hominem uelocem ad loquendum | stulticia magis speranda est | quam illius correctio .’ et iterum: pue. 25. ‘Sicut urbs patens | et absque murorum ambitu, ita uir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.’ Sicut ergo urbs illa quam moenia nulla protegunt, facilem aditum pręstat inimicis, ita inconsulta garrulitas peccatis blande subeuntibus aperit ianuas cordis. Cor autem quo repletum fuerit, hoc [p. 741] per oris claustra effundet, cum in uerba proruperit. Ex abundantia enim [p. 147r] cordis os loquitur. et quę procedunt de ore, de corde exeunt | hominem-que coinquinant. eccl. 19 E diuerso autem scriptum est: ‘Qui odit loquacitatem, extinguit maliciam. Tacitus et sensatus honorabitur.’ Recordatus est Iob | duo quędam se fando emisisse, quę emissa nollet, et ait: iob. 39. ‘Manum meam ponam super os meum. vnum locutus sum, quod utinam non dixissem, et alterum, quibus ultra non addam.’ Hunc igitur imitemur | et poeniteat nos uerbositatis, qua certe non bis, sed millies lapsi sumus. quod-que multiloquio nos deliquisse meminimus, silentio emendemus. Bonos uiros taciti audiamus, ut discamus. Caueamus autem cum malis multum loqui, ne subuertamur. esa. 36. Rapsaci Assyriorum duci, cum Hierosolymam obsedisset | et plebem uerbis ad deditionem solicitaret, nihil respondere permisit Ezechias rex et suos tacere iussit. Corrumpunt enim bonos mores colloquia praua. Seuerus Sulpicius. Seuerum Sulpicium, qui diui Martini Turonensis episcopi uitam scripsit, cum se iam in senectute sua deceptum a Pelagianis agnouisset, silentium usque ad mortem tenuisse | Hieronymus tradit. ut quod per dicacitatem deliquerat, tacendo dilueret. Et tu ne lingua labaris, obserua quando loqui, quando tacere debeas. a Salomone diuinę sapientię uiro est dictum: ecclesiastes 3. ‘Tempus tacendi, tempus loquendi. ’ Os tuum aperi discere uolentibus, contendere autem rixari-que parantibus claude. neque nisi necessitate cogente respondeas, nisi utilitate suadente loquaris. Quicquid pręterea dicitur | superuacaneum est. De omni autem uerbo ocioso reddituri sumus rationem in die Iudicii. Quod si de ocioso, quid de turpi? quid de mordaci? quid de rixoso iram inimicicias-que prouocante? Audi Apostoli pręceptum: ad tim. scda. 2. ‘Stultas et sine disciplina quęstiones deuita, sciens quia generant lites. seruum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt ueritati.’ et iterum: Ad Ephe. 4. ‘Omnis sermo malus inquit | ex ore uestro non [p. 742] procedat, sed siquis bonus | ad ędificationem fidei, ut det gratiam audientibus.’ Audi | et Prophetam dicentem: ps. 33. ‘Quis est homo qui uult uitam | et diligit dies uidere bonos? prohibe linguam a malo | et labia tua ne loquantur dolum. diuerte a malo et fac bonum; inquire pacem et persequere eam.’ Audi etiam apostolorum principem Petrum: epla. 3. ‘Nolite reddere malum pro malo | nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicite. quia in hoc uocati estis, ut benedictionem hęreditate possideatis.’ Memento quoque quod indignus habetur monachi nomine, qui tacere nescit cum oportet. dicente Iacobo apostolo: epla. 1. ‘Siquis putat se religiosum non refrenans linguam suam , sed seducens cor suum, huius uana est religio.’ deinde ait: Idem. 3. ‘Siquis uerbo non offendit, hic perfectus est uir; potest etiam freno circumducere totum corpus.’ Potest ergo omnibus corporis sensibus imperare, qui sic linguę suę fungitur officio, ut non delinquat. Recordare etiam ideo duas quidem te habere aures et os unum, ut multa audias | et pauca loquaris. Lingua si bene uteris iuuat, si male, perimit. Salomonis hęc sententia est dicentis: pue. 3. ‘Qui custodit os suum, custodit animam suam, qui autem inconsyderatus est ad loquendum, sentiet mala.’ et iterum: pue. 15. ‘Lingua placabilis lignum uitę, quę autem immoderata est, conteret spiritum.’ et rursum: ‘Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem. lingua sapientum ornat scientiam, os fatuorum ebullit stulticiam.’ Quę igitur malum dementia est , cum tui arbitrii sit linguam facere bonam, committere potius ut facias malam? Beatus es si cum beato Iob dicere poteris: Iob 6. ‘Non inuenietis in lingua mea iniquitatem | nec in labiis meis stulticia personabit.’ Beatus es, si tibi ad Dominum conuerso cum Hieremia gloriari licebit dicente: Hie. 17. ‘Quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit.’

[Page 743]
[Page 147v]

In fine operis peroratio. Caput XXXIII

Ad finem tandem operis Deo auxiliante peruentum est. Cui soli gratias agimus atque habemus, confitentes eius esse beneficium, quicquid a nobis recte institutum recte-que tractatum fuerit. Nihil autem non recte dicitur, quod cęlestis disciplinę ueritate firmatur. Quare omnes equidem, qui ista legent, rogatos uolo, ne forte incompti impoliti-que sermonis mei asperitate offendantur; ad ipsas duntaxat diuinę scripturę autoritates atque sensus animum applicent | et quod salubriter monentur, hoc etiam omni studio perficere curent. ut sancte religiose-que uiuendo | uitam illam acquirant, qua melius felicius-que optari queat nihil. uitam inquam illam quę non in terra habetur sed in celo, incorruptibilem, immortalem, ęternam, beatam, gloriosam, bonorum omnium plenissimam | et nullius participem mali, non philosophis, non oratoribus, non poetis promissam, sed in Christum credentibus diuinę-que obtemperantibus legi, hoc est pietatem iustitiam-que colentibus. philosophi. / oratores / poetę. Nihil itaque uobis proderit o philosophi, scite subtiliter-que ratiocinari, nisi etiam innocenter integre-que uixeritis. Neque uobis rhetores ornate copiose-que dicere ulli erit emolumento, nisi compti et exculti uirtutibus incesseritis. Neque uobis qui in bicipiti somniastis Parnaso, in componendis poematibus Homero atque Vergilio esse pares usui erit, nisi profligata uitiorum labe | morum puritatem atque munditiam retinueritis. Huc igitur uota, huc studia uestra conferantur, ut si minus liceat eruditionem simul et uirtutem possidere, magis optetis probitatem sine doctrina quam sine probitate [p. 744] doctrinam. Quod si fidem, spem | atque charitatem sancte colueritis, beatitudinis pręmia Deo largiente capietis. Ipsis autem qui ad illa perueniunt, impartitur et scientia plenior | et eloquendi ratio pręstantior | et uirtus omni ex parte perfectior, quam ullus unquam mortalium aut habuerit in terra aut habere possit. Vbi enim beatitudo uera, ibi et omnibus animi bonis referta possessio. Quod si Paulus ad tertium raptus cęlum audiuit arcana uerba, quę non licet homini loqui, si nec oculus uidit | nec auris audiuit | nec in cor hominis ascendit, quanta pręparauit suis cultoribus Deus, profecto ista quę oculis cernimus, quę auribus excipimus, quę mente complectimur, illis quę omnem sensum superant, nullo modo ualent comparari. Nihil igitur uobis ad summam felicitatem defuturum speretis, si non defuerit uirtus. Cuius quidem leges atque pręcepta in his libris satis (ut reor) abunde-que a me relata sunt. non ea inquam pręcepta, quę homines qui errare possunt tradant, sed quę ipse hominum angelorum-que conditor Deus, in quo solo nullus omnino cadere potest error, tribuit nobis. Ipsum ergo audiamus, ipsum sequamur, ad ipsius doctrinam uitam mores-que componamus, si ad ipsum, ut summo illo indicibili-que bono semper fruamur, uolumus peruenire.

FINIS.
[Page 745]

Appendix A Ad Virginem beatam

marulus-m-carmina009.xml

Appendix B

Hieronymus Caluus M. Marulo. S.

Recte facis ac sapienter, Marule, quod studia hec litteraria ita tractas: vt ad beatam vitam omnia referas; neque beatam vitam definio ad morem Epicureorum, sed queadmodum christiani interpretantur theologi, a diuinis preceptis non declinare, hoc est ab honestate, sine qua stoici beatam esse vitam non putabant. Perge, Marule, christi dogmata stilo celebrare; in {te} nulla potes aut melius aut laudabilius ętatem consumere. Studia alij aliter tractant (vt est vniuscuiusque animus); turpiter illi agunt, qui in superuacuis laborant (vt ait Seneca), necessaria relinquunt. Quid magis necessarium? quam Christi sanctissimam vitam | sanctissimaque decreta stilo persequi. Unde vitam instituamus | Et bene viuere discamus ac beate. Hieronymus Politianus, tuus atque idem meus nomini tuo quęrit, quemadmodum consulat: namque operam dat: vt libri tui imprimantur: est sane non minus officiosus | quam doctus. Adagium est. Docti doctos amant: si docti sunt. Quum Ragusium appulero: meas leges frequentiores litteras. Vale.

Appendix C Franciscus Julianius Venetus Marco Marulo viro Et doctissimo: et optimo.

Quę ueterum pietas | fidei quę gloria nostrę:
Jam pridem scriptis innotuere tuis.
Scilicet hoc vario deducta exempla labore:
Et docuit mirę sedulitatis opus.
Nunc cęli dum pandis iter: dum numina nobis,
Ut mihi sis magni numinis instar, agis.
Quare age quo tantum coeptum est pede | fortiter aude.
Et tua quo virtus te vocat, ista pete.
Sic Decus | et nomen laudemque paraueris, vt tu
Extinctus superis adnumerere tuis.

Appendix D Franciscus Julianius Venetus Francisco Lucensi sacerdoti integerrimo.

Quanta tui est Maruli scribendo gloria | tanta est
Laus tua | qui Marulum viuere posse doces.
Adde | quod ingenio quantum contendere neruis
Fas fuit: vt late splendeat vnus agis.
Profuerat tibi Marce parum, noctesque | diesque
Peruigilem studijs inuigilasse tuis,
frustra omnis labor | et frustra hęc industria | ni te
Et populo | et longo vindicet iste situ.
Hic vitam dedit ęternam | astruxitque nitorem.
Hic tibi quę deerant | cętera pene dedit.

Appendix E

Franciscus Julianius Venetus lectori felicitatem.

Haud sane me latet multos vt humano generi opitularentur | et nomen sibi ex hoc pararent | multa ingenij sui monimenta reliquisse | Cum enim alia vetustate deficiant | sola literarum monimenta et ęterna sunt | et mortalium res ęternitati commendant. Nihil sane ęque humanum est | quam alteri prodesse. Quomodo enim melius ciuium coetus publice | priuatimque nisi ab homine adiuuentur? Huiuscemodi igitur viris de humano genere benemeritis templa dicata | arę erectę | statuę consecratę fuere. Quid igitur Marci Maruli singularis viri laudibus par referemus? Cuius vigilię cęterorum labores adeo superant | vt quanto illi cęteris pręstiterunt | tanto hic ipsis pręstantior iudicetur, qui tamquam lucidum sidus hac nostra ętate enituit, qui non solum sibi natus | immo ad communem omnium vtilitatem nullis sudoribus parcit | vt hominibus auxilio sit. viuit: vt nos viuere faciat. laborat: vt quietem inueniamus. vt inquam bene | beateque viuendo (prout ipse prę cęteris docet) cęlorum sedes sortiti | beati ęuo sempiterno fruamur, nosque etiam in diuorum numerum relatos mortales ipsi ceu numina colant. Quid hoc maius excogitari potest? Spreuit diuitias. Spreuit honores. ab is | in quibus summum bonum mortales collocant | se penitus abdicauit. Quid cętera commemorem: cum paruula admodum sępius inclusus cella inter syluestres arbores | feris tantum comitatus vitam degat, vt his curis alienus nobis prosit? Scriptis semper vacat | quę salutem vniuerso terrarum orbi afferant, his se penitus addixit. Quid hoc viro | immo diuino spiritu sanctius | quid beatius | qui in carne pręter carnem viuens cęlestem vitam in terris agit? Quis itaque tam assiduam eius in scribendo curam non admiretur | pręsertim cum plurima ab eo volumina iam perfecta sint? Adde scribendi facilitatem, sermonis elegantiam | quodque verborum pondere | sententiarumque grauitate nulli concedit. Interdum tamen sedati amnis more labitur | modo paulum assurgens sine vllis salebris quasi torrens pro rei qualitate decurrit incitatior, acerrime vitia insectatur. Taceo multiplicem literarum cognitionem | vt virum elegantiore stilo | an doctrina magis valeat non facile possis diiudicare Donauit itaque nos diuino hoc opusculo | vt alias alia | cui Euangelistarium nomen indidit ex intimis sacrę theologię fontibus | abditaque vtriusque Instrumenti lectione haustum. Totam tripertitam moralem Philosophiam complectitur. Cuius diuina consilia si exequenda curabimus | in diuorum quidem coetu gaudebimus. Quo igitur maiori munere donari potuimus? Quare quantum ipsi debeamus | quis verbis queat consequi? Commendauit hoc salutiferum opus Francisco Lucensi Sacerdoti integerrimo: (Cui enim aptius diuina commendari possunt | quam illi | qui quotidie diuina attrectat?) Qui vt bonos | et doctos viros colit | et ab eisdem colitur | (simile enim simili veteri prouerbio facillime hęret) ita illorum opera vt quam emendatissima excudantur | vehementer laborat. Legisti itaque opus a viro et doctissimo | et optimo elucubratum, a Sacerdote vero rarissimo diligentissime excusum. Tu igitur nocturna versato manu | versato diurna: cum tantum vtilitatis ex huius lectione capturus sis. Bene vale et Deum Opt. Max. depre care | vt Marulo nostro Nestoreos annos largiatur | ipsumque feliciorem reddat. Expectato interim opus eiusdem Maruli de Imitatione Christi | compluraque opuscula Christianę pietatis cultori fructuosissima. Iterum Vale.

Appendix F

Franciscus Lucensis ad lectorem

Iam tibi lector candide compertum est | quanta mea fuerit semper cura Marulianos libros presertim emendatissimos meis typis procudere | nulli labori | nullis vigilijs | nullis denique impensis vnquam parcens vt religiosissimi viri eiusdemque doctissimi lucubrationes vigerent legerentur ediscerentur. Qualis sit Marulus | Tum ipsius de Institutione bene viuendi liber, Tum quod nunc in manibus est | volumen indicat. Quod si me aliquantulum de re litteraria bene meritum iudices: satis inde mihi glorię quęsitum fuerit. Satis est semper laudatus: qui ex bona conscientia | fructum querit. Paucis ab hinc diebus Tertium Maruli de imitatione Christi opus expectato. Cęterum omnia ab archetypo deerrata (non omnino | vt videbis | magni momenti fuerint) codici apposui, Citato chartarum nec non versuum numero | vt ea facilius corrigi possint. Tu vero quum tantam rei difficultatem perpendes: id totum boni Consules. Uale.

Appendix G Registrum.

☩ ABCDEFGHIKLMNOPQRSTU.

Quaterniones omnes. Exceptis ☩ ternione. et U duernione.

Appendix H

Venetiis Industria | ac summa diligentia Francisci de Consortibus Lucensis Sacerdotis integerrimi in ędibus Jacobi Leuci impressorum accuratissimi. Impensis vero Melchioris Sessę. M. D. xvi. Mense Maio Leonardo Lauretano principe optimo.

Appendix I

Iussu | Mandatoue Ill. P. S. Q. V. Nobilis. Literator. Plebeie. Impressor. Mercator. Mercenarie. Hoc Maruli opus Decennium ne impressito | neue vendito. Si quis ergo aduersus ierit | fecerit ve | poenas statutas Pendito. ☩

Notes
1
Joan. 6.
2
li. 31 notandum
3
li. 15 notandum

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica