Palladii Fusci De situ orae Illyrici (non post 1509); Ioannis Lucii notae ad Palladium Fuscum 'De situ orae Illyrici', versio electronica

Author: Palladius Fuscus c. 1450-1520 and Lučić, Ivan 1604-1679Editor: Bruna Kuntić-Makvić2009-12

Note: pagina

De Palladio Fusco Bernardinus Scardeonius Canonicus Patavinus in opere DE ANTIQUITATE URBIS PATAVII ET CLARIS CIVIBUS PATAVINIS libro 2. classe x.

[...]

Sub idem fere tempus ⟨(anno 1445)⟩ floruit in humanioribus studiis Palladius Fuscus, alias Niger Rhetor illustris, qui complura monumenta posteris reliquit. Primus edidit in Catullum doctissima commentaria, quae iam saepius formis impressa, ubique leguntur, et prae omnium oculis versantur: scripsit item de bello Turcico, et de insulis libros tres, et de situ et ora Illyrici, et collectanea rerum non vulgarium ad imitationem Auli Gellii, nec minus etiam insigniter carmine valuit: multas etenim Epigrammatum Silvas collegit, quae immatura et improvisa morte eius praeventae nondum ferme satis ad frugem eflorescere potuerunt. Fuit et Graecis, et Latinis litteris probe eruditus, et in tradendis Rhetoricae praeceptis disertissimus. De hoc Sabellicus De Latinae linguae reparatione, ubi Coriolani Cippici eloquentiam commendat, eam cum huius elocutione conferri ullo pacto posse negat his verbis. Nec est ut Palladium Nigrum sileam, per quem proximis annis Romanae in ea terra literae in antiquum sunt statum restitutae. haec ille. Is tandem Iustinopolim Hystriae Civitatem accitus, ubi multos ibi iuvenes in poeticis, et Rhetoricis studiis eleganter instruxerat in cathedra sedens subita apoplexia inter legendum correptus, et a discipulis domum delatus, sine ullo amplius vitae sensu paulo post vita functus est, et in Basilica Sancti Francisci sub albo lapide ante aram maiorem in sepulchro alieno sepultus, ut nuper Peregrinus Spatarius Canonicus Iustinopolitanus, et literarum studiis, et iucundae vitae consuetudine mihi coniunctus ab Hannibale Grisonio, viro undecunque doctissimo, et ipsius Palladii discipulo se audivisse testatus est.

[...]
pagina 78
Reverendissimo in Christo Patri, ac Domino Domino Gaspari Titulo Sancti Apollinaris Presbytero Cardinali Contareno Veneto Dominus Bartholomaeus Fontius Venetus Salutem Dicit.

Palladii Fusci Patavini, Praeceptoris mei, iampridem vita functi, literaria monumenta, quae ab homine illo in literis undequaque admirando profluxerant, ne penitus deperirent, sedulo laboravi, Reverendissime Pater, dedique operam, qua potui ratione, ut quaecunque ab eo scripta fuerant, inexcussa licet atque inexpolita, in nostras manus devenirent. Dolebam etenim summopere cum eius viri clarissimi gloria, et studiorum periclitari utilitatem, et non mediocrem Latinas literas pati iacturam. Quid multa? non inanes omnino fuere conatus nostri. Nam etsi paucula quaedam, et eadem minorum vigiliarum opuscula, integra tamen, et quibus extremam impositam manum iurare quaeas divina beneficentia nacti, a tineis, ac blattis vindicavimus. Quae non alio consilio in vulgare constituimus, quam quod et studeamus praeceptori nostro defuncto rependere pro virili suscepta officia: et quae eruditissimus vir notaverit, multis si aedantur, prodesse posse intelligamus. Illud vero opusculum primum omnium in lucem dare placuit, quod de situ orae Illyrici, dum inibi profitendo commoraretur, diligenter scripserat, partim quia norat antiquos scriptores hanc ipsam cursim potius delibasse, quam exacte descripsisse, partim quod videbat, mutata aliquantulum rerum facie, aliquot in ea non contemnendas urbes, de quibus iidem scriptores nullam mentionem facerent, quod postea fuerint conditae. Rem autem ita partitus est ut littus et ei vicinia, deinde insulas littori adiacentes perscriberet, adiectis locorum distantiis. Quod opusculum tuo nomini Reverendissime Pater idcirco pagina 80 dicare visum est, ut sit quasi quoddam Mnemosynon (ut ait Catullus) meae in te benevolentiae, atque observantiae minime vulgaris; tum ut te tanquam Patronum adversus obtrectatores habeat. Plerique enim sunt hac nostra tempestate nasutiores, qui cum perpauca legerint, et nihil parere possint, arenis Lybiae steriliores, parientibus invident, nulloque fine detrahunt. Sed Palladius tuo tuique similium iudicio contentus eiusmodi Zoilorum morsus non aliter contemnendos duxerit, quam Elephas culicum. Hoc autem leges per intervalla, et cum nihil aliud fuerit quod agas, dum alterum maius, et maiorum vigiliarum opus tibi condimus.

Bene valeat tua pietas.

pagina 82

Palladii Fusci Patavini DE SITU ORAE ILLYRICI

Liber primus

Illyricum, authore Plinio, terminos habet a Septentrione alpes, ab ortu Dirinonem flumen, quod et Drinium 1 dicitur, a meridie mare Adriaticum, et ab occasu Arsiam amnem, quum antea Formionem haberet: Est autem Formio fluvius permodicus, sed tamen insignis, qui non longe a mari exoriens inter Tergeste et Iustinopolim urbes in Adriaticum supradictum defluit: ab eo postea ad Arsiam Imperatores Romani Italiae terminos promoverunt. Abunde igitur patet, Istriam prius Illyrici pagina 84 partem fuisse. Sed ne quis hoc in loco authorem desideret, Mellam Pomponium inter Latinos Geographos vetustissimum, audiamus ad verbum ita scribentem, per istros ister emittitur. Tergeste intimo in sinu Adriae situm finit Illyricum. Et Plinius in primo Geographiae sic ait, Tergestinus sinus, colonia Tergeste XXXIII millia passuum ab Aquileia, ultra quam sex millia passuum Formio amnis ab Ravenna centum octoginta novem millia passuum antiquus auctae Italiae terminus, nunc vero Istriae. Strabo quoque libro VII. ita refert, in ipso sane Italiae ambitu primos Illyrici littoris Istros esse Italiae, Camisque vicinos, et usque Polam civitatem Istriae huius temporis Imperatores Italiae terminos extenderunt. Ipsa autem regio a Plinio et Ptolaemeo in duas partes principales dividitur. Siquidem ab Arsia ad Titium amnem, de quo suo loco dicetur, Liburnia est, ab eodem vero Titio ad Dirinonem Delmatia, Illi indigenas, huic oppidum nomen imposuisse constat. Sed locorum alia maritima, et alia mediterranea, de quibus idem Strabo eodem in libro ita fatur. Universus igitur orae Illyricae cursus maritimus optimos habet portus. Ita enim et ex perpetuo ipsius littore, et ex ipsis propinquis insulis evenit. Contra vero Italicum littus Illyrico obiectum sese habet: nam importuosum prorsus est. Aprica itaque regio, similiter frugifera, bonisque feracissima fructibus, olivetis, vinetisque speciosa, nisi sicubi rara, et aspera omnino rupes iacet. Talis cum plaga esset Illyrica maritima praesertim, spreta prius erat, virtute locorum ignota. Super hanc sita regio tota montosa, frigida et nivalis est, et ea amplius quae spectat Aquilonem, adeo, ut raro vitem ferat. Ipse autem cum plures annos in Illyrico moratus sim, magnamque eius partem peragraverim, affirmare possum cuncta vera esse, quae de fertilitate a Strabone scribuntur, pars enim maritima, quantum colitur eximie fertilis fert abundantissime omnia usui necessaria. Interior vero reliquarum rerum sterilis, frumenta tantummodo et vina, sed tota adeo pecorosa est, ut nisi a Turcis diu infestata foret, nusquam profecto maior esset carnium, lactisque, et casei, mellisque utilitas. Sed ad oram redeo, in qua ea est aeris temperies, ut per aestatem ventis leniter flantibus, nullus ingens calor; per hyemem vero nullum frigus, nisi spiret aquilo, sentiatur. Non audita, sed visa scribo: in pomiferis enim arboribus quibus hiberno tempore decidunt folia, nova plerunque offendunt vetera, non pallida et victa, sed ita virentia atque succi plena, ut paulo ante nata iurare queas. Quapropter pagina 86 indigenis id de sua terra dicere licet: quod

eminentissimus Poeta de Italia scribens in Secundo Georgicorum, ait.
Hic Ver perpetuum, atque alienis mensibus aestas.

Sed urbes locaque maritima commemoraturus, unde prius quam ab Arsia primo et novissimo Illyrici ipsius termino narrandi initium faciam? Id vero, licet nostra festinet oratio, nequaquam tamen omittendum est, quosdam authores Iapidiam inter Istros, Liburnosque collocantes, eam ad mare usque Adriaticum promovisse. Sed hic quoque Strabonem audire non pigeat ita scribentem, Tota vero Istriae navigationis longitudo mille ac trecentis producitur stadiis. Hinc cursus Iapidicus stadiis mille continetur: Iapides enim in Albio monte, qui alpibus posterior excelsus admodum est, siti sunt, hinc quidem ad Pannonios, Istrumque pertinentes, hinc autem ad Adriaticum mare pugnaces quidem, caeterum ab Augusto Caesare tandem ad unum expugnati. Et Plinius, Istria, ut penninsula excurrit latitudinem eius Quadraginta millium passuum, Circuitum vero Centum XXII millia passuum prodidere quidam. Item adhaerentis Liburniae, et Phlanatici sinus. Alii Liburniae Centum octoginta millia passuum. Nonnulli in Phlanaticum sinum Iapidiam promoverunt a tergo Istriae Centum triginta millia passuum deinde Liburniam Centum quinquaginta millium passuum fecerunt. Post Arsiam igitur amnem per oram oppida sunt Albona et Flanona, quae cum duo sint, ob vicinitatem, distant enim inter se stadiis non amplius Quadraginta, tertio quoque anno Praetorem, qui ius dicat a Venetis missum, accipiunt. Ultra ad stadia Centum et sexaginta occurrit Tarsatica oppidum prius Germanorum cum amne, quod nunc flumen vocatur, hoc ipso anno, quo haec condebam, a Venetis expugnatum et eversum, ab eo mille non amplius passibus arx est in colle, in quam antiquum oppidi ipsius nomen translatum est; habetque Fanum Beatae Virignis miraculis celebre, a flumine stadiis XL. est Buccarum prope in littore, et introrsus procul a mari totidem ferme stadiis Greglina castella familiae Francapanum inter Illyricas nobilissimae. Hinc ad Trecenta stadia est Senia oppidum Regum Pannoniae, ubi ter quotannis fit mercatus negotiatoribus undique convenientibus. Sed nulla ex re ipsi Reges maius vectigal capiunt, quam ex materia, quae omnifaria ab indigenis importata ibi venditur. A tergo autem Seniae sunt quidam specus unde nullo non die vehemens ventus perflat, quem loci peculiarem Boream Senensem nuncupant. Ultra fuerunt Lopsica, Ortopula, Vegium, pagina 88 Argiruntum, et Corinium oppida, quae omnia intercidere. Nunc vero est Scrisa vicus, cuius meminisse volui, quoniam est non incelebris. Ab eo stadiis Centum et quinquaginta sunt fauces nobilis Euripi, quem Carinensem nomine pelagus terras irrumpens efficit, longitudinis Ducentorum stadiorum, latitudinis vero ubi plurimum stadiorum XII. ubi minimum trecentorum passuum. In altera eius parte ad Septentrionem est Telauli fluminis ostium, quo, teste Plinio, finitur Iapidia, et ab eo in mediterraneo stadiis ferme Quinquaginta arx cum vico egregie munita, tum situ loci, in colle enim constituta est, tum hominum opera, quam Liburni Obrovacium vocant locum, ut aiunt, summae amenitatis. Ex adverso pene Obrovacii ad meridiem est altera arx et ipsa rupi imposita, quae ab indigenis Novigradus appellatur, huc Veneti, in quorum est ditione, tertio quoque anno Praefectum mittunt patritii sanguinis ad loci ipsius custodiam. A tergo supradictorum omnium mons est amplissimus, qui nusquam dehiscens, sed perpetuis iugis paulo ultra Obrovacium in boream flexus resilit, qua autem meridiem aspicit, totus saxeus, et sua asperitate pene invius est, qua vero Septentrionem spectat mollior, et arboribus opacus; Cuius incolae uno omnes vocabulo Morolachi vocantur, qui ferinum potius, quam humanum aspectum prae se ferentes lacte, caseoque victitant, et prope vias abditi viatores alienigenas adoriuntur, atque dispoliant: Denique summam laudem esse putant ex rapto vivere, Montem autem ipsum mundi catenam nuncupant. Creduntque ab alpibus quasi ramum quendam ad mare Adriaticum protendi; Sed ab Euripi faucibus stadiis ferme Sexaginta occurrit Nona urbs, quae temporum, vel potius bellorum iniuria semidiruta hac tempestate abunde claruit, fide, et fortitudine Prititiorum Nicolai, et Bernardini fratrum, qui ducis equitum levis armaturae, dum pro imperio Veneto, ut diverso tempore, ita etiam diversis in locis acerrime dimicant, gloriosissime occubuerunt: Ille in Thuscis, hic in Illyriis. Ab ea stadiis circiter Octoginta abest Iadera urbs sane inter Illyricas clarissima, non solum, quia Romana colonia fuit, verum etiam, quod tam Graecorum, quam Latinorum monumentis celebrata est: Ea autem in quadam Liburniae cervice in occiduas Solis partes procurrenti sita.

Quod etiam Lucanus testatur illo versu,
Et tepidum in molles Zephiros excurrit pagina 90 Iader.

2 A tribus lateribus mari cingitur, nec ulla hodie inter Illyricas urbes existit, quae a nautis, et maritimis negotiatoribus ultro citroque commeantibus magis frequentetur, vel quod appellere volentibus in oportunissimo loco posita est, Portumque pulcherrimum, atque tutissimum habet, vel potius, quia quovis tempore res usui necessariae ibi venales existunt: Verum eius ager ante Turcarum incursiones tam frequens erat, et adeo hominibus abundabat, quod ipsa civitas sine ullis externis auxiliis, vel decem triremes armare poterat, et saepe armavit. Ab ea stadiis centum et quinquaginta Albae urbis quondam non exiguae rudera visuntur, quam ab Iadertinis eversam esse accepi. 3 Hinc ad stadia Quinquaginta in mediterraneo stagno, aut verius lacu quodam interiacente arx est muro, fossaque, et aggere munitissima cum vico Trecentarum pagina 92 prope familiarum, qui locus lingua Illyrica Aurana nominatur. Huc quoque Veneti Praefectum mittunt, ea lege, ut per omne Praefecturae suae tempus pedem porta non efferat, nisi alium item patritium substituerit. Hac autem arce et altera, quam Novigradum appellari dixi, ab ortu, et Septentrione ager Iadertinus includitur: in utriusque medio situm est in colle Nadinum quondam oppidum, quod indigenae a Gothis eversum constanter credunt, et dictitant.4 Ibi annos {ab hinc} XII. nihil praeter rudera videbatur. Sed Veneti postea Iadertinis suppliciter petentibus arcem construxerunt quasi speculam: Nam quum in aedito sit, et loca circum plana procul detegit hostes venientes, et signis quibusdam agrestes ad fugam admonet. Ab Alba autem stadiis Ducentis et quinquaginta mare terram intrans alterum Euripum facit stadiorum Octoginta longitudine, in quem Titius amnis Liburniam a Delmatia disterminans ex alto ingenti cum strepitu cadit. Sed ab Euripi ipsius initio ubi duo sunt Sacella, unum divo Andreae, et alterum divo Nicolao dicatum ad octo ferme stadia introrsus consurgunt duae turres, una in dextra, et altera in sinistra. Inde ad totidem stadia in parte Dalmatiae est Siccum urbs, 5 cuius pars in clivo saxeo posita mare, et vicinas insulas prospicit. Tota autem, ut a meridie muro et Euripo supradicto, ita a Septentrione solo muro cingitur, non fossam, non aggerem, nec aliud denique habens munimentum. Sed parvi refert; Oppidanorum enim corda (quod citra suspicionem captatae gratiae dictum velim) pro munimento sunt. Habent Sibenicenzes pagina 94 arva, vinetaque, et oliveta feracissima, neque ulla re ex iis, quas usus postulat, nisi aqua dulci indigent: Cuius penuria, aestivo presertim tempore, adeo laborant, ut aliunde advecta publice vendatur. Introrsus autem procul a Titii descensu duobus millibus passuum ad eundem Euripium; Sed in parte Liburniae est Scardona civitas paucis habitata familiis, non ea tamen de qua authores tam Graeci, quam Latini mentionem faciunt. Longius enim a mari distabat.6 A Sicco Centum ferme stadiis incipit Hilis peninsula, quam indigenae patrio vocabulo Bossilinam vocitant, circuitu quidem Trecentorum stadiorum: a cuius extremo littore ad Orientem stadiis Quadraginta est Tragurium cum portu olim Civium Romanorum Oppidum. Quo Plinius scribit Veteranos a divo Claudio missos. Sed, ut Strabo asserit, ab Istris est conditum. 7 Mari autem undique pagina 96 cinctum, Ponte lapideo continenti annectitur, habens a meridie aliam insulam nomine Bubum, cuius obiectu portus efficitur, duobus ostiis. Ager autem Tragurinus vitibus, oleisque, et aliis pomiferis arboribus consitus est. Verum maior eius pars, me prodente, non colebatur, ob frequentissimas Turcarum incursiones. Illustratum est autem aetate nostra Tragurium Coriolano Cepione Oratore,8 Historicoque eloquentissimo, pagina 98 qui quum sub Petro Mocenico Classis Venetae Imperatore Trierarchus, non sine ingenti gloria ob res egregie gestas, militasset: quo tempore Turcae Calcidem expugnarunt, confecto bello, de Petri ipsius gestis librum luculentissime scriptum aedidit: quem ipse pluries legi captus Cepionis, tum copia, pagina 100 elegantiaque, tum fide, et gravitate. Ultra Tragurium ad stadia ferme Sexaginta Salonae monstrantur vestigia, quibus in mediterraneo imminet Clissia arx Regum Pannoniae loci natura, et mortalium opera inexpugnabilis. Sed ad Salonam redeat oratio.

Hanc mare aluisse in Quarto Pharsalidos indicat Lucanus, quum ait.
Qua maris Adriaci longas ferit unda Salonas.

Et Martialis libro Decimo Epigrammaton.
Ibis littoreas Macer Salonas.

Fluvius ponte lapideo pervius eodem quo urbs nomine ipsam interfluebat. Ultra ad stadia Quadraginta in littore est Spalatum oppidum nobilitate, et virtute incolarum admodum celebre, quod opinor fuisse Villam Diocletiani, de qua Eusebius Caesariensis ita scribit in suis Cronicis. Diocletianus haud procul Salonis in villae suae Palatio moritur. Procedente autem tempore quum Salona a Gothis eversa foret, nobilissimus quisque civitatis huc migravit. Villa itaque in plurimas aedes primum partita est, deinde crescente in dies multitudine, quum locus tot hominum capax non esset, producto muro, constructisque aedificiis tantundem pene spacii ab occasu adiectum est. Sed introrsus procul a Spalato stadiis ferme Octoginta sunt fauces maxime, amenissimaeque convallis, quae asperrimis imo inviis montibus circumdata ab indigenis Politia vocatur: Ea vicatim tantum habitata ad duo millia virorum continet, qui suis iuribus viventes nulli externo diu paruerunt. Terminatur ab oriente Cetina fluvio, ad cuius ostium in ulteriore ripa arx est et vicus nomine Almissa non incelebris. At paulo supra in praealti montis supercilio Castellum est natura loci munitissimum nomine Glodov, quae vox lingua Illyrica famelicum significat. Ab eo stadiis XX. in eiusdem montis latere, quod ad Septentrionem vergit, conspicitur Visechium item Castellum, quod a nobis pendens, sive pendulum dici potest. Inde incipiunt montes altissimi eius regiunculae, quam indigenae peculiari vocabulo Crainam vocant: quod eorum lingua littus demonstrat. In ea Ratanei castelli, cuius Ptolaemeus, et Plinius mentionem faciunt, vestigia monstrantur. Crainae a Septentrione coniungitur, regio tota in mediterraneo campis aquisque visenda, cui nomen est Radobilia: ab ortu vero est Naronis fluminis ostium: et interius procul a mari stadiis ferme Centum Narona olim fuit colonia tertii conventus. Ita enim loca in provinciis {appellabantur. Ubi} a magistratibus iudiciorum gratia populi congregabantur. Plinius autem in tertio testatur, tris in Illyrico conventus fuisse. Unum Scardonae, alterum Salonae, et tertium Naronae. eius pagina 102 verba subiciam, Conventum Scardonitanum petunt Iapides et Liburnorum civitates quatuordecim. Et paulo infra Salona colonia ab Iadera centum millia passuum petunt, in ea iura viris descriptis in decurias: et adhuc inferius, ab iis castella {piguntia} Rataneum, Narona tertii conventus. A Naronis ostio stadiis Octingentis occurrit Stagnum arx Ragusinorum, ab ea ad stadia Ducenta est Ragusium urbs sacris profanisque aedibus ornatissima, et argenti aurique ditissima: quae inter tria imperia Venetorum, Pannonumque, et Turcarum constituta privata sorte degit: Ut antiquitus in Asia inter Parthos, Romanosque Palmyra: pendit tamen annuum Turcarum Regibus tributum. Verum haec, ut reliquae Illyrici urbes in patritios, plebeiosque divisa est, ita tamen, ut soli patritii summotis plebeis Rempublicam administrent. In qua quidem non modo leges, sed etiam magistratus Venetis persimiles habent: cuius rei originem hanc fuisse comperi. Quum enim Ragusinorum Reipublicae quantulacunque est, fundatores eam posteris undique munitam tradere vellent, et Venetam Rempublicam legibus et moribus potius divinis, quam humanis institutam cernerent: illam sibi in omnibus imitandam proposuerunt: Verum procedente tempore, quum id quoque cognitum foret, Venetos mercatura ditescere, eos hac quoque in parte imitari voluerunt. Hinc est, quod nulla Europae pars adeo abdita est, ita advenis infesta, ut in ea Ragusinos non invenias negotiantes; habebant annis superioribus quum ante Senatus Veneti decretum iure suo quocunque vellent, navigare possent, Naves amplius trecentas, quas mercibus onustas in diversas orbis partes ad quaestum mittebant. Sed longum foret, si omnia commemorare vellem: Unum tamen non praetermittam, quo intelligatur, quanta sit Ragusinorum severitas, et in liberis educandis diligentia. Non enim sinunt in sua urbe ludos esse, nisi literarios; si gladiatores, saltatoresve accesserint, subito eiciuntur: ne iuventus, quam literis dumtaxat, aut mercatura vacare volunt, huiusmodi foeditatibus corrumpatur. Verum quum haec proderem, ibi erat Aelius Cervinus Poeta eminentissimus, cui si priscis temporibus nasci contigisset; quando more hominum comparatum est, ut veteres scriptores novis semper anteponantur, ipse profecto cum antiquis Vatibus passim legeretur, tanta est eius in rebus, quas decantat eruditio, et ea carminis sublimitas. A Ragusio stadiis ferme Quadraginta Epidauri coloniae vestigia visuntur. Ergo corrigendus est error in hoc loco multorum, qui Ragusium nunc vocari tradunt, pagina 104 quod antea Epidaurum, quum inter hoc et illud intersint stadia, ut dictum est, Quadraginta. Ultra ad stadia XL. est oppidum Turcarum validissimum, quod a Regulo quodam intra hos quinquaginta annos condi coeptum, et ab incolis postea auctum Castrum novum nuncupatur: ab eo incipit nobilissimus sinus nunc Catarensis olim Rizonicus appellatus, cuius os stadiis circiter XX. patet. Interius vero ad stadia Sexaginta idem sinus adeo in arctum coit, ut minus mille passibus pateat. In sinistra eius parte fuit Rizonium oppidum, a quo hic nomen accepit. At in fine ubi tellus expatianti pelago fit obviam sub praerupti montis cacumine consurgit Ascrivium quondam Civium Romanorum oppidum, quod nunc propter aquarum, quae ex alto defluunt descensum Catarum vocari constans est opinio; erat annis superioribus Ascrivium antequam Turcae proximas regiones occupassent, celebre emporium negotiatoribus hinc maritimis, inde mediterraneis eo confluentibus: ex qua quidem re oppidani abunde ditabantur; et Veneti in quorum ditione locus est, magna vectigalia capiebant. At Turcis loca vicinia tenentibus cuncta cessarunt. Arx in supradicti montis vertice sita a Septentrione penitus invia est, cui a meridie ducto utrinque per ardua muro urbs ipsa apte coniungitur, ambitu stadiorum non amplius duodecim. Ab Ascrivio autem distat terreno itinere stadiis ferme Centum Butuanium vetus sane oppidum, quod nunc Budua vocatur, nec aliud quam nomen cur sit dicendum habet. Ab eo ad stadia Centum et quinquaginta est Antibarium, quod a mari tribus millibus passuum remotum clivo accubat. Hinc ad totidem stadia est Olchinium, quod antea Colchinium dicebatur, a Colchis conditum, nunc corrupto prisco nomine Dulcinium vocitatur. Ab Olchinio vero stadiis Ducentis et quinquaginta est Lysi quondam oppidi cadaver, et Dirinonis fluvii, quem accolae Bolianam nominant, ostium, ut Illyrici ab oriente, ita libri huius terminus. pagina 106

Liber secundus

Ora, quam hactenus descripsimus mille amplius insulis frequentatur, natura vadosi maris, aestuariisque tenui alveo intercursantibus. Quarum notiores descripturi, initium sicut ante ab occasu sumemus. Igitur e regione Istriae sinu Polatico, quem nautae Carnarium vocitant, interveniente duae sunt tenui Euripo disiunctae ad meridiem Absyrthium, quae ambitu colligens stadia circiter Quingenta vicatim tantummodo habitatur. Et ad Septentrionem Crexa duplo pene maior, in qua duo sunt oppida Absorum semidirutum, et alterum eodem quo insula nomine. Quod egregie habitatum nunc illustratur Antonii Marcelli ordinis Minorum multivaga doctrina, et vitae integritate. Utraque enim insula pecorosa est, et lignorum abundantissima: In eas Praetor unus, qui ius dicat insulanis, a Venetis mittitur, quorum est ditionis, ut omnes, quae orae Illyrici adiacent, exceptis duabus, tribusve, quas Ragusinorum Respublica tenet. A Crexa Decem millibus passuum ad orientem Vigilia est cum oppido eiusdem nominis, quam prisci Curictam appellavere; in ea campi, nemora, et pabula laetissima, fertque affatim frumenta, vina, caseum, et vellera; habet item greges equorum, sed exigui corporis, mirae tamen velocitatis, quorum ungulae natura durissimae, nullis indigent soleis; eius autem ambitus Octingenta stadia colligit. Ab ea duobus millibus passuum abest Arba cum urbe cognomine, quae circuitu Trecentorum stadiorum tota colitur, nisi ubi nemora sunt, et pascua. Neque ulla res est, cuius vita indigeat, quam ipsa non ferat. Proventus tamen ex ovillo pecore reliquos longe excellunt: quocunque enim tempore oves cum maritis per nemora, mirabile dictu, errantes ibi stabulantur, quod eis, licet impune, quoniam nullum ibi maleficum animal est; Sed quum haec proderem, vivebat inter Arbenses Antonius Nimerius Mathematicarum artium peritissimus, quas perdidicerat, ut plerique affirmabant, nemine docente. Ab Arba Septem millibus passuum distat Pagus ante Gissa appellata, quae circuitu Septingentorum stadiorum oppidum eiusdem nominis habet, patriam Benedicti Missuli Astrologiae, et Iuris tam Pontificii, quam Civilis scientissimi hoc ipso anno defuncti. Sed insula alioquin lapidosa aquis abundat, et ovillo pecore, agnique Pagenses, ut praepingues, saporisque optimi toto Illyrico laudantur. Ibidem sal pulcherrimus, atque copiosissimus, ex pagina 108 quo Veneti magnum vectigal capiunt. Quod autem prius Gissa appellata sit, indigenae affirmant, ostenduntque in ea urbis in hodiernum Gissae nominatae vestigia. Hinc in Eurum naviganti occurrunt, insulae, et scopuli Iadertinorum prope innumerabiles, quarum maior pars hodie colitur: inter has esse censeo, quas Strabo Liburnidas vocat, ferunt autem, modice tamen frumentum, vinumque, aliquae earum, et oleum; Sed incolis victus magna ex parte e piscatu, lignisque, et pecore est. Ultra extremas earum ad orientem decem millia passuum est Colentum, quam nautici Mortarium vocitant, frumenti, vinique fertilissima, et lignorum abundantissima, quae vicatim habitata, tenuique Euripo a continenti discreta a Septentrione in austrum procurrit ambitu Centum et sexaginta stadiorum: habet autem a meridiana coeli parte portum in theatri modum, quamvis magnarum navium capacem. A Colento Duodecim Millia passuum distat Surium 9 eodem pene ambitu vineis spectabilis, ubi rudera eversi oppidi monstrantur, paucis ante annis illis in locis Coralium per negotiatores Venetos eruebatur, conductis ad id piscatoribus. Introrsus totidem millia e regione [Sicci] sunt Praevichium et Slarium, quarum utraque colitur; Sed Praevichium circuitu stadiorum non amplius Quadraginta: plurimas villas habet a Siccensibus aedificatas, quo secedere crebro solent, relaxandi animi gratia. Tota namque insula vitibus, oleisque, et aliis pomiferis arboribus consita est: nec quicquam amenius esse potest rusticari volentibus. At Slarium cuius ambitus Sexaginta stadia colligit, tuguria habet potius, quam villas: nec nisi a paucis habitatur. Hinc ad orientem stadiis Centum et viginti distat scopulus Divi Michaelis appellatus, cuius obiectu ingens portus, et magnarum navium capax efficitur. Ab eo stadiis non amplius Quadraginta abest Geronia Tragurinorum ditionis nulli rei praeterquam pagina 110 iumentis, quae macruerunt, reficiendis idonea:10 ideo a finitimis ex continenti illuc advehuntur, gramina enim ibi nata miram saginandi vim habent. Ab ea tribus millibus passuum distat Bubus, quae ambitu Centum et quinquaginta stadiorum, qua parte Tragurio obicitur, portum efficit tutissimum, et magnarum navium capacem. Nihil autem habet, aut fert, quo sit dicenda. Ab ea in austrum Octo millibus passuum abest Solita, vulgo Solta, Spalatensium circuitu Ducentorum quadraginta stadiorum, in qua arva sunt vineae et saltus; eius tamen incolae ex lignis, quae partim Tragurium, partim Spalatum venalia advehunt, magna ex parte vitam ducunt. Inde Decem millibus passuum distat Issa,11 quae ambitu colligens Sexcenta stadia nihil fert, nisi vinum: incolitur autem a piscatoribus, qui omnibus annis vim maximam Sardarum mense Maio capiunt, saliuntque mercatoribus ad eas confluentibus. Ab ea introrsus Decem et octo millibus passuum abest insula admodum celebris prius Pharos, nunc Lesna appellata, quae duplo maior, quam Issa urbem habet, eiusdem nominis a nautis mercatoribus per hunc sinum comeantibus maxime frequentatam. Hinc Demetrius fuit, quem Romani primum de Republica benemeritum parte Illyrici donarunt: deinde mutata pagina 112 voluntate rebellantem supplicio affecerunt. Sed insula vitibus consita maximos vini proventus affert, frumenti modicos, olei nonnulos: abundat autem usque adeo rore marino, ut eo solo furni tam in urbe, quam in agris calefiant; Sed Pharii navigationi et mercaturae dediti plurima habent navigia, quibus tum sua, tum aliena mercimonia huc illuc vehunt, et sic plerique eorum ditescunt. Inter Pharon, et Continentem est Bratia, quam Polybius Bretiam, et Plinius, modo menda non sit, Batriasam vocat,12 circuitu Septingentorum prope stadiorum, Distat autem a Pharo Quatuor tantum millibus passuum, et a Spalato Septem millibus: nullum habet oppidum, sed vicatim tantummodo habitata praeter ligna, quibus maxime abundat, fert vinum, lanasque, et mel, hybleo, himetioque non deterius. A Pharo Decem millibus passuum abest Corcyra nigra cum urbe cognomine, haec autem aetas utranque Corzulam vocitat. Sed insula ambitu Sexcentorum stadiorum Pinastris redimita, et aquis abundans fert {frumeta}, vinaque, et alia usui necessaria praeter salem, et oleum, quae aliunde advehere necesse est. Verum in vicem eorum picem suggerit, et resinam, quas insulani, et domi, et foris venditant, adeoque benigni soli, et temperati aeris existit, ut ferat etiam Mala medica, et Siliquas. Ab ea Decem et octo millibus passuum distat Melita canibus olim celebrata, qui, authore Plinio, Melitei sunt appellati, quamvis Strabo id alteri Melitae ante Pachinum Siciliae promontorium sitae tribuat. Sed Illyrica circuitu colligens Octingenta stadia vini, et pecoris abundantissima est.

Finis.

pagina 114
Notes
1
1 pagina 452, columna prima, versus 3,4. et 30, Dirinonem, et Drinium. Palladius secutus est vulgarem pronunciationem fluminis, qui in Adriaticum influens sinui proximo nomen dat, vulgo Golfo dello Drino, vel De Lodrino sed is ab antiquis scriptoribus Drilo dicitur. Drinus autem est qui ex monte Scardo ortus, ad septentrionem cursum dirigens in Savum influit, eodemque nomine hodie quoque dicitur (vulgo Drina). Drilo vero ex eodem monte ortus teste Ptolemeo libro 2. capite 17, et in diversum meridiem versus, flexus in Adriaticum se exonerat. Neoterici autem aliqui non solum Drinium, vel Drinum loco Drilonis ponunt, sed eundem cum fluvio Boliana confundentes, unum et idem esse asserunt; quos secutus est Palladius pagina 455, columna II, versu 25. Boliana namque amnis (Livio libro 44. Barbana) ex lacu Labeatide (nunc Scodrensi, vulgo de Scuttari) effluens diverso a Drilonis cursu, et occidentem versus unico ostio in Adriaticum influit, Drilo vero duobus (ut in opere De Regno Dalmatiae et Croatiae libro primo capite 1. et 4 scripsi) ex quo dignoscitur Palladium etiamsi asserat se visa non audita scribere tamen usque ad Bolianae, Drilonisve ostia non pervenisse, et in communem scriptorum errorem incidisse.
2
2 pagina 453,I,59. et tepidum in molles Zefiros excurrit Iader. Hic versus Lucani Pharsalium 4. immediate sequitur post alium Qua maris Adriaci longas ferit unda Salonas quem Palladius ponit 454,I,31, ex quo dignoscitur Lucanum non significasse Promontorium, vel peninsulam, in qua sita est Civitas Iadra, sed flumen quod Salonarum urbem praeterfluebat: cumque flumina orae Illyricae, ut pote in regione montuosa, et ad meridiem inclinata orti, in meridiem quoque cursum dirigentes in Adriaticum influant. Iader solus ab oriente in occidentem fluens in mare exit: ob id Poeta specialem eius fluxum denotans in molles Zefiros excurrere dixit, quod Iadrensi Promontorio Palladius adaptavit: Civitatis autem Iadrae denominationem a Iadro flumine sumptam Thomas Archidiaconus Spalatensis capite 9. scribit, ex quo Palladius facile sumpsit, utrique tamen perperam.
3
3 ibidem, II,13, ab Iadertinis eversam esse accepi Albam ab Iadertinis eversam se accepisse asserit, quod, quando acciderit, et qua de causa libro 3. capite 7 De Regno Dalmatiae et Croatiae relatum est; cumque Venetos Iadertinorum causa id potissimum fecisse ibidem consideratum sit, ob id per traditionem ab eisdem Palladium id audivisse facile suaderi potest.
4
4 ibidem, versus 25. Nadinum a Gothis eversum, prout Salonas pagina 454, I, 41. asserit. hanc opinionem ab Archidiacono suprascripto sumpsit, qui id capite 7 scribit; sed quid sentiendum sit de destructione Civitatum Dalmaticarum in praedicto opere libro primo capite 9 habetur.
5
5 ibidem, versus 42. Siccum urbs Hic Palladius urbem Sibenicum, ex eo quia in sicco solo, et aquis carente sita est Siccum dicit, quam alii scriptores pro antiquo Sico ponunt; de qua denominatione in memoriis Tragurii libro 1. capite 3. quid sentiendum sit declaratur.
6
6 ibidem, versus 58. Scardonam antiquam longius a mari fuisse, et non esse eamdem cum hodierna asserit, secutus opinionem Plinii libro 3. capite 22. nihilominus eodem loci cum hodierna fuisse, Pliniumque cum Strabone deceptos libro primo capite 4. De Regno Dalmatiae et Croatiae probatum est.
7
7 pagina 454, columna prima Tragurium cum portu olim Civium Romanorum oppidum de quo Plinius scribit Veteranos a Divo Claudio missos; sed ut Strabo asserit ab Istris est conditum. Textus Plinii non habet Veteranos Tragurium missos, sed Sicum. Plinii enim verba libro 3. capite 22 sunt haec Tragurium Civium Romanorum marmore notum. Sicum, in quem locum Divus Claudius Veteranos misit, Salona Colonia etc. Sicum autem inter Tragurium, et Salonas fuisse praeter Plinium, Ptolemeus et tabulae Peutingerianae testantur, eiusque rudera adhuc cernuntur ut libro 1. capite 3. memoriarum Tragurii probatum est. et quod de Strabone asserit Tragurium ab Istris conditum fuisse, debet esse error impressoris; nam Strabo ab Issensibus conditum Tragurium libro 7 refert; quod etiam ex Polybii fragmento nomine excerpta de Legationibus edito probatum est libro primo capite primo De Regno Dalmatiae et Croatiae.
8
8 ibidem, versus 16. Coriolano Cepione oratore De quo Marcus Antonius Sabellicus. De antiquae linguae reparatione Nec Coriolanus Cipicus parum uno est libro notus, quo ille Petri Mocenici, qui postea Princeps fuit gesta est complexus, vix ex Dalmatica illa ora eam dicendi facultatem hac quisquam tempestate expectasset: redundat brevis illa historia multis quidem virtutibus, et quod me potissimum delectavit nihil est quod in illius elocutione requiras; nec est ut ad Palladium Nigrum; per quem proximis annis Romanae in ea terra literae in antiquum sunt statum restitutae, eius studia referas: est enim Coriolanus iam grandis natu, quippe quem diu ante illius in Dalmatiam accessum profecisse oporteat. ,
Hanc Coriolani Historiam pluries se legisse testatur Palladius, cuius etiam elegans {elegia} in laudem Aloysii Coriolani filii Episcopi Amathusiorum edita est simul cum opere De situ orae Illyrici, quae talis est.
Hanc nivei signare diem candore lapilli
Quis vetat? et sacras in carmine poscere musas?
Venerit ad nostras felix cum nuncius aures,
Expectata diu virtutis praemia tandem
Cyppicon alterius decus accepisse galeri.
Nunc Cytharam pulsare decet, nunc dicere carmen
Et sertis redimire Deos, nunc thuris honores,
Et solitos sacris posuisse altaribus ignes.
Qui pridem decora alta feres spectanda tiarae
Cippice dignus eras, rapidas cum carmine tigres
Flectere, et insanos posses mulcire leones,
Ne dum homines: votis obstat, sed mollior aetas:
Nam nec adhuc totos ter denos novimus annos
Dinumeras, quanta est iuvenili in corpore virtus!
Tu quotiens iussis dum vis parere nocentis
Audiit orantem melioris curia Romae!
Dixit et admirans hic nostri gloria secli!
Te Calaber, Marsusque novit, te Cyppice Volscus,
Te Ligur, et Venetus, novit te Thuscus, et Umber.
Parva loquor, novere Getae, novere Sicambri
Hispanus ferox. Te Gallus totus et orbis.
Dumque reples crebris Romanas versibus arces
Fama Calidonios pervenit ad usque Britanos
Gaudeat Illyrici tellus properata per aras,
serta det et laetos summittat in aethera cantus
Tragurium. insolitus vicinas terreat urbes
Clamor, et auditis miretur vocibus Hillis
Cernere debuerat presignem munere natum
Urbs Roma. et titulis dignus gaudere receptis
Coriolanus erat, tanta qui laude triremem
Egit ovans, et visa sui qui condidit unus
Gesta ducis. nostrique viget doctissimus aevi.
Cur ego non adsum? cur mihi fata negastis
Invida quod cupio coram veneranda tueri
Praesulis ora mei, sanctos testantia mores?
Felix nunc Amathus, felix si quando fuisti
Quid sacrae iubeant leges doctore sub isto
Discere qui valeas. et vera hinc noscere quaeve sit
Relligio. post hac Veneris nec parva nefandae
Mentio. vivendi normam vos inde petatis
Cyprus erit populi. quotiens vetus incola nostris
Aurea clamabit, redierunt secula terris?
Hunc ego crediderim sacros regionibus illis
Consulto tribuisse patres tibi Cyppice honorem
Ut fera barbaries nostrorum ignara Deorum,
Eloquii victa tui, et dulcedine linguae
Ad verum conversa Iovem quum ceperit ipsa
Ridendos ritus, et numina vana suorum
Spernere. purpureum mittat tibi Roma galerum.
9
9 456,1,22 Surium insulam esse quae vulgo Zuri et Slavice Xirgie dicitur asserit, quod incongruum non videtur, cum a Plinio inter insulas ponatur.
10
10 ibidem versus 42. Supra ante mentionem Coriolani Cepionis ait: agri Tragurini maior pars me prodente ob frequentissimas Turcarum incursiones non colebatur cumque anno Domini 1500 id evenisse memoriarum Tragurii libro 6 capite 5 probatum sit; ideo circa eundem annum, vel paulo post Palladius scripsit; quod confirmatur ex eis, quae hic subdit, nempe, Gyronam Tragurinorum Insulam (vulgo Zirona et Slavice Drivenik) solis pascuis notam ex quo dignoscitur Palladium scripsisse antequam habitari ceperit, quod contigisse post annum Domini 1500 probatum est.
11
11 ibidem columna II versus 5. Distantiam Issae a Solta, (antiquis Solenta) esse maiorem quam decem millia passuum certum est; et quamvis id parvi sit aestimandum, tamen in reliquis quoque distantiis, quas inter alias insulas ponit maiores esse, quam re vera sunt examinare volenti patebit.
12
12 ibidem versus 29. De Bratiasa Plinii insula, quam suspicatur Palladius mendose scriptam esse: nomen duaram insularum est, eodem tamen verbo comprehensarum, quod disiungi debet, et Bratia pro hodierna Brachia (vulgo Brazza) et Issa pro hodierna Lissa reponi, ut libro primo capite 2 de Regno Dalmatiae et Croatiae scripsi.

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica