Author: Ciriaco d'Ancona (Kyriacus Anconitanus, Ceriaco Pizzicolli), c. 1391 – c. 1455Editor: Giuseppe Praga2024-03-02
Venisti tandem, optime praestantissimeque Marine, nostram hanc Anchonitanam patriam civitatem, ex amplissimo vestrae nobilissimae civitatis ordine legatus et orator egregius, ad renovandum, quin immo potius dicam melius emendandum reformandumque foedus, iam diu intermissum, nos inter Anchonitanos et vestros, tam diu longeve nobis amicissimos Raguseos, civitatum scilicet utrarumque cives inter hinc inde incolas, socios et colonos; opus quidem honestum imprimis et exoptabile, pium, utile, dignum, humanum, egregium, honorabile, opportunum et quodamodo hinc inde civitatibus gentibusque invicem necessarium, excitasti.
Sed quo sis, optime Marine, alacrior avidiorque ad haec ipsa honestissima foedera ineunda formandaque, haud dubie habeto, quod foederate duae hae antiquae nobiles atque uberrimae civitates maritimae, invicem amicissimae, Ancon et Epidaura Ragusion, adamantinis benivolentiae vinculis iunctae, duae veluti stabilissimae Illyrici Adriaticive sinus ad utrumque latus et ineluctabiles arces extiterint: haec enim ad Italicum, illa quidem ad Dalmaticum sua quaeque litora mariaque tutantes.
Quarum quidem nobilium civitatum situs, regiones et egregias qualitates, hisce benivolentiae tuae duxi, quam paucis adnotandum.
Est enim civitas Ancon nobilis et praeclara, egregiumque Piceni provinciae caput, quoi etiam nomen dare pro excellentia meruit ut Anconitana Marchia nuncuparetur.
Ast enim vero, altius ut ea de praeclarissima civitate antiqua ab origine repetam, qui eam homines a principio condiderunt, quave ex parte venerint, non satis certum inter auctores Graecos Latinosve compertum habeo, nec mirum tam longo aevo commentariis non intercedentibus.
Fuere qui ex Delo sacra Aegeo atque nobilis Cycladum insula commemorarunt, sacerdotes quosdam viros, ex Dorica regione Graecos, ea forte tempestate praedonibus agitatos, altum per Ionicum, Illyricum Adriaticumve transfretantes nostrum tandem ad promunturium cymba devectos, aedem divae Veneri, quae sibi dea caelo benigna fuerat, postquam dicaverunt, principium civitati dedisse, eique nomen, situs opportunitate, ad recurvi cubiti figuram, graeco vocabulo, Anconem merito imposuisse. Quos deinde sequuti, ex Lydia, Iconia, Karia atque Cilicia, iuvenes quamplures nobiles pagina 10 nostra ad haec litora navibus applicantes, locum postquam illis habilem situmque incomparabilem cognoverant, ibi postquam desilientes conscenderant, incrementum eximium coeptae civitati, omnifariam modisque omnibus contulisse.
Nec equidem alii defuere qui dicerent Siculos quosdam antiquissimos populos, tyrannicam fugientes edacitatem, sinistrum Italiae litus per Adriacum navibus perlegentes, ad nostrum ipsum Apennini montis promunturium, Ancona liberam sibi coloniam delegisse in loco fertili, aere sub aequo, claris in collibus Oenotriis et sub pede eiusdem acrotirii montis praecelsi, ubi, Liburnorum in conspectu, ad portum aquae conspectabantur, a quo Illyriam, Graeciam, Asiam, Aegyptum reliquasque gentium necessarias regiones saluber ac facilis navigantibus ab Italia pateret accessus, hoc enim sanctissimo pacto, ne unquam ibi deesset honestae et pulcherrimae libertatis specimen, decus, nomen et ornamentum quam exoptabile.
At enim vero (⟨inter⟩) notos in aetate nostra Graecos auctores, comperimus, mathematicum illum Claudium Ptolemaeum Alexandrinum (⟨de⟩) hac nobilissima civitate trifariam et egregiam mentionem habere. Posuerat enim in suo de geographia libro in Europae corographia, Italas inter maritimas partes, Marcinos inter et Semnonas Cesalpinos Gallos, Anconam, Picenorum provinciae insignem primariamque civitatem, in sinu Illyrico ad sinistrum Italiae litus et egregium in Adriaco Apennini montis promunturii caput, habentem ab occidente per longitudinem gradus XXXVI atque binas quartas, latitudinis vero ab aequinoctiali in arctum gradus septem de quinquagies et dimidium cumque sexto.
Qua vero in parte montes descripserat, primum ad Anconis promunturium in Adriacum mare vergentes posuerat. Ubi tandem in fine de dierum altitudine nobilium in Italia civitatum mentionem habet, Anconem X inter insignes totius Italiae urbes descripsit habentem maximam anni diem horarum XV atque tertiam horae partem, distantem ab Alexandria per occiduum hora una atque binis quartis.
Aliam vero unam eiusdem nominis urbem eo ab auctore, toto terrarum orbe descriptam comperimus. Nam in Cappadociae nobilissimo regno, maritimas ad oras Leucosyron, posita est Ancon. Sed, quod ad nostrae cumulum claritatis accedit, hoc praecipue dignum commemorare et peregregium nobis visum est: quod harum X nobilium et antiquarum Italiae urbium una haec civitas Ancon, unica sub alma Dei vicarii potestate, ad nostrum hucusque tempus unica et alma civium democratica libertate floret.
Reliquae vero omnes - Romam semper excipio - aut deletae penitus, aut tyrannica ditione subactae, serviendo maestam et lugubrem vitam agunt. ‘Clitomachus vero Graecus, et ipse auctor haud ignobilis, multum ante suis in commentariis, haec de Ancone scripta relinquit, ut et latine habetur ex Lino: ‘Anconis lapidem caemento pressit, divis manibus suis, in loco Paracautino, ad levam pacati litoris, semestribus X et 50ta, sole septimo ante Pergamorum flammas.’’
Domesticos vero auctores qui celeberrimum huius almae civitatis nomen commemorant (te dudum et pluries lectitasse non dubito),
namque Tibullum, poetam haud ignobilem, de Ancone haec talia scripsisse luculentissime didicisti:pagina 11Fides fixa tuo sancto de nomine {di [...]}Quae tumidos Ylliris fluctus repelleret Ancon.
Lucanum vero Cordubensem, dum in causa belli civilis insignem ad utrumque Italiae litus describeret urbes, novisti dixisse:Hinc Tyrrena vado frangentis aequora Pisae,Illinc Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon.
{Iovenalem} quidem satyrum cecinisse haud ignoras:Ante domum Veneris quam Dorica sustinet Ancon.
Quid memorem deinde Curtium, latinum historicum quidem nobilem, quem de Ancone haec in Traianum principem scripsisse percepimus: ‘Traianus igitur imperator, per aequoris vada venit in civitatem fidelem in ripam cephalinam Thetidis curvae, ubi de se memoriam fecit, spectaculum grande. Postea vero per colliseptam Picenum et alpibus Umbriam clausam, in Urbem profectus est.’
Huiusce quidem rei nobile testimonium in hodiernum extat, insignem apud ipsum eiusdem
civitatis portum, marmoreus et mirabilis arcus, quem desuper inclitus olim ille S. P. Q. R. huic gloriosissimo principi, Divo Traiano Caesari, eiusdem saluberrimi portus providentissimo
conditori, auream equestrem statuam, conspicuas inter divae Marcianae sororis, Plotinaeque
iocundissimae coniugis imagines, ut triumphale specimen, decus et ornamentum, mira
quidem architectorum ope dicarat, hoc nobili suo testante aureis litteris hypogrammate:
‘‘IMP . CAESARI . DIVI . NERVE . F . NERVE
TRAIANO . OPTIMO . AVG . GERMANIC
DACICO . PONT . MAX . TR . POT . XVIII . IMP . IXI .
COS . VI . P . P . PROVIDENTISSIMO . PRINCIPI .
SENATVS . P . Q . R . QVOD . ACCESSVM . ITALIE
HOC ETIAM . ADDITO . EX . PECVNIA . SVA
PORTV . TVTIOREM . NAVIGANTIBVS . REDDIDERIT .’’ Ipse deinde optumus imperator auream eiusdem statuae atque praeclaram imaginem huic
tam egregiae, maritimas inter ad Adriacum civitati civibusque omne per aevum honorabile
signum gestare, regia libertate donavit.
Cuiusce vero splendentem iconis effigiem per publica et egregia nostrae civitatis loca, purpureaque praetoriana vexilla, undique per Latium et Ausonias urbes enitescere conspectamus.
Vidisti praeterea nostrae huiusce praeclare civitatis ornamenta alia quam plura, sed inter potiora antiqua atque nobilia undique ex cocto latere moenia, maritimum fronte litus, tresque ripales et aereas arces; portas deinde regias, turres innumeras et praecelsas, nec non sacra superis speciosa ornatissimaque delubra; alta quoque magistratum praetoria, civiumque palatia et conspicuas aedes; marmoreos itaque arcus et gestarum rerum trophea; scaenas, columnas, statuarumque fragmenta; bases et epigrammata; quin et harenarum ingentia vetustissimaque numidicae architecturae loca pereminentia urbis amphiteatra, magnum inditium splendoris primaevae tam praeclarae civitatis familiae et verendissimae antiquitatis.
pagina 12Ast enim, ut finem amodo faciam, ne quidem hoc loco praeteream disiectas olim tridente a civibus, alma pro libertate, Cataldianae altissimae arcis moles et machinarum vi avulsa ripis per urbem et ariete crebro muralive concita tormento, ingentia atque immania saxa.
Quae omnia aliaque quam plura egregia civitatis ornamenta quandoque per otium conspectare bellissimum nobilissimum est.
Videres namque deinde exoptabilius, clarissime Marine, immo potius dicam vidistin politicam illam civium modestiam et honestatem, quietem, pacem, unionem, concordiam, securitatem, religionem, almamque democraticam libertatem, quam et nobilissimae utique vestrae, quamvis aristocraticae, nullam existimares morum deformitatem habere.
Quae igitur omnia ad haec ipsa ineunda tam idonea, foelicia et honestissima foedera tuam denique benivolentiam et affectionem plurimum debent incendere, tuamque non parum virtutis magnitudinem excitare.
Antiqua etenim alia apud Anconem, et quae ad nostrum usque diem diversis in lapidibus extant, nobilia latinis atque graecis litteris epigrammata, hac utique in parte duxi inferius adnotanda.
Ad marmoream basim, ante domum secus primariam Beatae Virginis aedem, in Petroniam Sabinam epigramma: ‘PETRONIAE SABINAE
FILIE . L . PETRONI . SABINI . P . BIS
PROCVRATOR . AVGG . STATIONIS HEREDITAN
TIVM . ITEM PROVINCIE NARBONENSIS
PATRONI COLONIAE .
DECVRIONES .’
Itemque ad Cathedralem beati Kyriaci pontificis aedem, doricum ad equestrem marmoreamque statuam epigramma: ‘ΡΟΔΩΝ
ΑΡΙΣΤΩΝΟΣ ΛΙΞΩΝΕΥΣ .’
Ad episcopales domos lapideam ad urnam insculptam duabus nudis infantium figuris: ‘D . M .
SEX . TRVTTEDIO . SEX . F . POL .
SABINO . INFANTI . DVLCISSIMO
SEX . TRVTTEDIVS . CLEMENS .
PATER .’
Ad aedem Beatae Virginis in curia: ‘D . M . RAMMIAE CALLVTICHE FILIAE PIENTISSIMAE .’ cetera vero fracto lapide deficiunt.pagina 15
Ad vetustissimum lapidem in ripis prope summam civitatis arcem compertum doricis litteris epigramma: ΖΜΙΝΘΙΟΣ
ΤΙΤΕΛΟΥ
ΧΑΙΡΕ
Ad litus extra civitatem antiquis in tegulis: ‘P . D . F . FA . D .’, ad aliam ‘IADESPINI .’
Ad aedem Beatae Mariae portus novi, sub alto nostri promunturii monte, secus maritimum litus posita: D . M .
L . VALERIO . L . F . SATVRNINO . FREIAE
L . LIBER . CHRESTE . L . FREIVS . SATVR
NINVS . PARENTIBVS . PIETISSIM . POSVID .
B . M .
In agro Peneclariae, inter vineas: D . M .
LABIENO . RENATO . LABIENA . PROCVLA
PATER
B . M .
Ad alium utique lapidem inter vineas: D . M .
FAVSTILLAE . Q . VIXIT . ANN . XXVII .
DIEBVS . XIIII .
RHODINE . MATER . FILIAE . PIENTISSIMAE .
Explicavimus hactenus aliqua de Ancone; nunc vero de Ragusio aliquid delibandum est.
Dicam amodo aliquid vestra de antiquissima dalmatica Epidauro, nobilissima Illyridis urbe, a qua insignis nostra Ragusion traxit originem, Rhisinum olim nostris a maioribus dicta. Comperis enim cosmographum illum clarissimum Claudium Ptolemaeum, suo eodem libro eademque corographia, Epidaurum, insignes tres inter maritimas Illyridis urbes, egregiam Dalmatiae posuisse, atque secundam maritimae civitatem. Sed omnes inter Illyricas, terra marique primarias, unam inter quinas Epidaurum descriptam cognovimus, habentem ab occidente per longitudinem gradus XLIIII 2/3, latitudinis vero ab aequinoctiali arctu gradus 42 1/3.
Quam et Anneius ipse Lucanus civilia inter bella cecinerat his dictis:pagina 16Illyris Ionias vergens [Epidaurus] in undas.
Quam deinde vetustissimam civitatem a posteris apud Risinum oppidum duodenariam gradus partem australiorem, vestratum in coloniam deductam, Ragusium nuncupatam percepimus.
Quae quidem nobilissima urbs magna suorum civium probitate, solertia, cura, industria et egregia cum virtute, in dies mirifice aucta, una omnes inter Illyricas, honesta et politiarum optima, nobilium et optimorum civium potestate suorum praeclara, aristocratica libertate floret.
Reliquae vero aut collapsae penitus et omnino deletae, aut principum, regum potentatuumve ditione, aut tyrannica et barbarica feritate subactae sunt.
Qua quidem in re, nostra cum Ancone tam diu liberrima civitate, tam dignam habere conformitatem optimamque paritatem, luculentissime didicisti, optime praeclarissimeque Marine.
Inite igitur bonis avibus tam decens, idoneum et honestum nobilium civitatum et gentium utrarumque foelicissimum foedus.
Pax amicitiae et benivolentia esto populo Anconitano sociisque, item Raguseis sociisque suis. Itemque per omnia Raguseorum maria, portus et litora Anconitanis sociisque mercaturae gratia honestisve de causis navigare licere eorumque navigia suis in quibusque locis impune pernoctanto, quae et si non exhonerando merces abierint immunitas esto nilque solvunto.
In terram vero uti descendant nullus impellito.
Eodem itaque more Raguseis eorumque sociis nostra per maria litoraque, iisdem honestis de causis, navigare utique liceat perinde ac licebat.
Hoc sed enim praecipue unum novo hoc in foedere additum et decretum est: Quod omnia Raguseorum navigia quae ex quaque Illyrici sinus parte quomodolibet intus Anconitani portus limites applicuerint, pro qualibet in Illyrico perceptarum rerum centena existimati valoris, exentis quidem penitusque libere preservatis auro, argento, margaritis, preciosisque omnifariam gemmis, aureum unum ac tres octavas aurei partes pro duana publico Anconitanae civitatis aerario persolvunto.
In ceteris vero aliis prius conventa inveterataque inter utrumque populum antiqui intermissique foederis pacta servanto.
Qui vero adversus huiusce foederis praecepta ierit secusve faxit mille aureis poena mulctanto.
pagina 17Sit igitur foelix faustum et beatum hoc ipsum recens emendatum confirmatum homologatumque foedus.
Beatissimis auspicantibus martiribus et pontificibus nostris Kyriaco atque Blasio, publicarum rerum ambarum protectoribus optimis et patronis, aliisque [iuvantibus] utrarumque civitatum divis, almis, piissimisque numinibus.