Author: MARINI BARLETII, SCODRENSIS SACERDOTIS1578
pagina 139 De Turcarum origine varia Scriptores. I. II. III. pagina 140 Ottomanus, Turca, Saladinus, unus idemque creatus Amiram seu Rex. Orchanes, Ottomani filius. pagina 232 Amurates Rex. Graeciae occupatae occasio. Paiazetes Rex. pagina 232v Paiazetes a Tamberlano captus. Calapinus Rex. Vincit Sigismundum, Regem Vngarię. Moyses opprimit Orchiram Calap. F. pagina 233 Meumethes Rex. Amurate victo Mustapha Rex. Vngariae Rex profligatus. Amurates obiit. Meumethes Rex. pagina 233v Constantinopolis capta. Pera occupata. pagina 234 sermone Albania dicitur: quia incolentes eam, omnes fere Epirotica lingua utuntur: Macedoniae, nunc Albanię, descriptio. cuius quum apud plerosque dubius sit situs, a proposito prum digrediens, eius fines describere conabor. Macedonia enim, teste Plinio, centum et quinquaginta populorum, ac duobus inclyta regibus, quandamque terrarum imperio, quae antea dicebatur Aemathia, in Lyssum oppidum terminans, ad Epiroticas gentes in solis occasum extenditur. Ab Oriente Magnesia atque Thessalia per Strimonem fluuium septem lacubus : ab Occidente Dalmatia. In cuius ora oppida sunt ciuium Romanorum, Rhizimum, Ascriuium, Butuauium, Olchinium, quod Prisci Colchinium dixere, a Colchis conditum, et amnis Drino: superque eum oppidum Romanorum Scodra, Scodra Romanorum oppidum. a mari decem et nouem millibus passuum distans. Ciuitates illustres Lyssum et Acrolyssum, et Epidamnum, quod Corcyraei condidere, hoc tempore Dyrrhachium appellatum, propter inauspicatum nomen, et Apollonia ciuitas optimis instituta legibus: in cuius finibus locus est celeber, quem Nympheum uocitant, teste Strabone: ubi petra est ignem uomens, et metallum semper excrescens: cui fontes subsunt, qui aquas tepidas scatent, atque ut Possidonius refert, terra est bitumine referta, quae uineis pediculosis remedium praebet. Sunt praeterea eiusdem populi multi, quorum Cauchones in pluribus locis habitantes, uirorum suorum excellentia semper per se tenuerunt imperia: a ciuitate uero Apollonia non longe excurrit Egnatia uia Orientem uersus, per singula millia passuum lapideis columnis distincta, atque per stadia mille sexcenta et octoginta protensa. Haec est illa Macedonia (ut Plinij uerbis utar) quae quondam terrarum imperio potita est. Haec Asiam, Armeniam, Illyrium, Albaniam, Cappadociam, Syriam, Aegyptum, Taurum, Caucasum transgressa. haec in Bactris, Medis, Persis dominata, toto Oriente possesso. haec etiam Indiae uictrix, per uestigia Liberi patris atque Herculis uagata. Ad hanc tam inclytam et magnificam, tamque mirabilem regionem, et Principum semper magnanimorum parentem et altricem, animum aduertens tyrannus, eius fines inuadens, assidue infestare coepit, ratus se eam quam facillime posse opprimere, et sub iuga sua celerrime submittere. sed eum profecto multum opinio fefellit, resque longe aliter euenit. nam diu cum Epirotica gente laborauit. Annum ferme tricesimum cum ea in oppugnationibus et assiduis bellis consumpsit: quam neque ui, neque ferro perdomare aut superare potuit. Occurrerunt enim ei Reguli omnes, et Principes prouinciae, qui solida inter se firmaque amicitia, atque perpetua fide obstricti atque deuincti simul erant. Cursitarunt in eum uiri fortissimi et constantissimi, acerrime ei resistentes: ex quo Barbarus remdifficiliorem, et supra quam arbitratus fuerat, nactus, minus tute, et non sine maxima suorum caede prouinciam intrare, pagina 234v et Macedoniae oram uexare poterat. Post plurimum uero temporis, siue rerum humanarum cursu et uarietate, siue coelestium permissu, aliter de rebus humanis, et de hoc imperio praescribentium, Reguli omnes, quorum quisque terminos suos facillime tutari poterat, ex humanis sublati sunt: ita forte sceleribus nostris exposcentibus, pro quibus iure affligimur, meritasque persoluimus poenas. tunc nepharius hostis acrius regnum undique inuadere atque opprimere coepit: et ipsum deinde audacius ingressus, frequentius diripere atque incendio dare ausus est. Postremo igitur succedens in Imperium is Meumethes Princeps, qui post Byzantii nobilissimae ac praeclarissimae urbis expugnationem, aliud Imperium, quatuor regna, prouincias uiginti, ducentas urbes, Christianis tantum (ut scribitur) ademit. Inflatus Barbarus incremento tantae foelicitatis, ad summum facinus aspirauit, concepitque mente, facile se omnia expugnaturum, et ad totius orbis principatum breui peruenturum. Callebat quidem astrorum scientiam. Dicebat hoc et diuino nutu, et fatorum dispositione, ac siderum positione futurum esse. Meumethis res gestae, et quinque linguarum peritia. Didicerat Graece, Latine, Arabice, Chaldaee, atque Persice loqui. Nouerat enim, magnorum uirorum gesta, praecipue Caesarum, Magnique Alexandri: quorum factis is ualde accensus, hos omnino sibi sequendos proposuerat. Erat quidem magni atque inuicti animi, ingenio plurimum pollebat, calliditate atque astutia caeteris praestabat. Decreueratque prius perdomita Italia Romam proficisci, eamque sibi subiicere: sed in primis Epirum sibi expugnandam dictitabat. Epirus. Qua, ad id peragendum, ut uoti sui compos fieret, nihil aptius, nihil commodius aut opportunius uideri, nec aliunde, alioue modo se ad quod instituerat posse peruenire, cum propter loci uicinitatem, tum etiam rerum omnium maximam commoditatem. nam Epirus ad Ionium, quod Italiam quadantenus alluit, mare protenditur. Illic enim sunt syluae et arbores excelsae, maxima frequentia, ad naues et triremes extruendas conficiendasque: illic egregii, optimique portus ad quancunque etiam ingentem tenendam, ornandamque classem. Habet quidem agrum undecunque feracissimum, campos amoenissimos, latissimosque: pascua uberrima, flumina, fontesque saluberrimos ad saturitatem. His itaque omnibus callidus atque uersutus Ottomanus impulsus, Epirotas continue omni conatu uexare, atque assidue premere aggressus est, ut eos aut in ditionem et potestatem suam redigeret, aut penitus subuerteret. sed quum diu apud illos elaborasset, et uariis grauibusque cladibus affectus esset, nec alterum quidem consequi ualuisset, palam cognouit, indomitam esse Epiroticam gentem: statuitque aliam sibi uiam eos domandi esse tentandam, unum negocium subeundum, quo pacto a se proculdubio Epiroticae genti imperaturum iri speraret.
Est autem nostra temperstate urbs Scodra Macedoniae orae caput, nec pagina 235 non illius partis Dalmatiae, quae ei proxima est. Scodra Macedoniae caput, Turcice Scanderia dicta. De cuius origine nulla nunc certa extant monumenta, nullaque certa memoria. nam quum ea bis a Barbaris incensa fuerit, ab Antio quoque Romanorum praetore deleta, tota per se exarsit. Quo quidem tempore constat, uetera urbis monimenta, omnesque historias de ea conscriptas incendio periisse: tamen quicquid de ipsius origine inuestigare aut reperire potui, et de statu eorum, qui in ea uicissim regnauerunt, quantum memoria hominum comprehendi potuit, diligenter collegi, eaque omnia breuiter conscribam. Ferunt enim Barbari quidam, eam ab Alexandro Magno conditam fuisse: quibus non est assentiendum. nam ante Alexandrum Scodra iam condita erat. sed ipsi Meumethani hac ratione utuntur: quia lingua sua Scodram Scanderiam uocant, quod nomen ex eorum interpretatione idem est quod Alexandria. Sed haec est Aegypti urbs ab Alexandro condita. Alii uero dicunt, a quodam Joanne regulo Epirota conditam fuisse. qui quum in ea aliquot annos imperium tenuisset, a ciuibus, et ab uniuerso populo, qui eius tyrannidem pati non poterat, eiectus est. qui postea populari moderatione usi sunt. At Joannes ipse regno exactus, dum urbem deserere cogeretur, discedens, quaecunque mala, quascunque calamitates et diras potuit, in eam [imprecatus] est. Crederem, si uir ille integerrimus fuisset, ab eo Deum immortalem exoratum fuisse: quoniam et urbs illa, et tota regio semper a saeuissimis hostibus uexata fuit, et nullum genus calamitatis reperiri potest quod non sustinuerit. Verum si mihi cogitanti, quae de huius urbis antiquitate existimare uelim, audacter in medium proferre liceat: urbem hanc tum uetustate, tum rerum gestarum gloria percelebrem non immerito existimauerim, tam natura et ipsius situ, quam fertilitate. Ex quo credibile est, Romanos rerum potitos huc, ut aliis plaerisque in locis, ad Barbarorum arcendas incursiones, colonos suos misisse. Hinca apud Plinium legimus, Scodram Romanorum oppidum uocitatum. Quod declinante postmodum Imperio, et re Romana pessum ruente, a Barbaris destructum, desolatum credi potest: ita ut quaecunque extabant monumenta scripta, maxime interierint. Et ideo de eius conditoribus nihil certi et explorati in medium afferre possumus. Verum nuper ad manus nostras fragmenta quaedam uerius, quam annales, peruenerunt, quae instaurationem potius urbis huius, quam aedificationem ad Attauorum nostrorum memoriam referant. Instauratores Scodrae. In his enim uernacula lingua scriptum est: Rosam quendam, cum Pha sorore sua, primos fundatores urbis Scodrae fuisse. Unde eius arx Rosapha appellabatur. qui diu foeliciter, quieteque regnauerunt: quibus deinde successisse ferunt (ex hac quae inter homines memoria extat) Nemagnanum quendam Imperatorem, qui Epiri, Macedoniae, Dalmatiae, utriusque Mysiae, totiusque nouae pagina 235v Romae imperium habebat. Qui moriens, filium caecum Vrosium nomine reliquit, cui ob uirtutem probitatemque cuncti parebant. Ei Stephanus filius in Imperio successit, et unicum filium Vrosium nomen aui referentem reliquit. Hic uitam silentio et absque liberis pertransijt, cuius Imperium proceres eius inter se partiti sunt. Nam inferior Mysiae comiti Lazaro obitigit, superior autem Nicolao Xuppano, noua uero Roma tribus fratribus obuenit, Vuchassioni, qui etiam regium nomen adeptus est, Andreae, et Exico. Moncinus quidam Deno, tantum maritimae urbi praefuit. Ex stirpe uero et prole {Nemagnami} Imperatoris, natus est Balsa, qui oram Bolianae proximam ab urbe fere usque ad mare tenens, tres suscepit alios: Georgium, Strazimirium et Balsam: qui uiri praeclarissimi fuerunt. Hi enim Scodram, quam ipse Vrosius (de quo supra diximus) tenebat, aggressi caeperunt. Nondum enim muris cincta erat, sed partim in plano, partim in colle posita, in quo nunc tota est. Hi quoque Duchainos Regulos, et Sophios, ex Aemathia seu Macedonia expulerunt: et Croiam urbem, quae sub imperio Sophiorum erat, caeperunt: qui uictoriam sequentes, bellum Stephano superioris Mysiae Regi intulerunt: quam tandem cum uniuerso exercitu fusum profligatumque, ad urbem Ragusium persecuti sunt, et ibi eum obsederunt. Denique intercedentibus Raguseis, pax inter eos facta est, positis confinibus usque ad Neretam fluuium, qui fines Phariae Dalmaticae ciuitatis diuidit. Hic enim erant termini Imperii, quod tres fratres tenebant. Dehinc uero ulterius progressi, Albam Graecam, quae in Epiro est, Castorium seu Castorilium, et totam Aulonem breui expugnarunt: qui quoad uixerunt (quoniam per id tempus fauste foeliciterque uitam duxerunt) Barbari nunquam Epirum, siue Macedoniam ingredi aut uexare ausi sunt. Multo post tempore duo ex his fratribus (minimo natu superstite, qui Balsa appellabatur) ex humanis sublati sunt. tunc quidam Hieurenesius Barbarorum praefectus, cum quadraginta millibus Turcarum in Macedoniam irrupti: cui quum Balsa tumultuario repentinoque milite occurrisset, nec uniuerso exercitu expectato, nec ducibus castrorum suadentibus, in eum intrepide irruisset (erat enim impiger, magnique animi) ab eo in quadam planicie, quae ab incolis Saura dicitur, prope flumen Aoum, iuxta Albam Graecam Epiroticae terrae, profligatus est, et ipse cum omnibus copiis suis caesus. Mortuo uero Balsa, Barbari tunc primum Epirum inuadere atque uexare caeperunt. Castorium, Albaque Graeca, et Croia, occupatae a Barbaris. Scodra donata Amurathi Turcae: et recepta, atque oppignorata Venetis. Hinc et Castorio, Alba Graeca et Croia potiti sunt. Caeterum Balsae postea successit in regno Strazimirus Balsichius, familia Balsichiorum oriundus. Hic Scodram, Driuastum, Lyssum, Antibarium, et totum illum tractum tenuit: ac filium unicum Georgium reliquit, qui Scodram Amurathi Turcarum Regi ultro donauit (nondum enim rudi illi saeculo urbes et ciuitates adeo in honore pagina 236 et precio erant. nondum enim caeca uesanaque regnandi cupiditate mortalium animi adeo exagitabantur) quam etiam postea successu temporis iterum ab ipso Amurathe dono recepit, eo quod ipsi Amurathi uirginem quandam formosissimam sibi sanguine coniunctam tradiderat. Demum Georgius eam urbem (ut fertur) Principi Venetorum pignori dedit, quam amplius non exegit. Quae quidem urbs hac tempestate magnitudine rerum gestarum celeberrima est, eo quod in monte saxeo posita sit, qui fere undique latissimis campis et feracissimis cingitur. Est enim ciuitas ipsa egregie natura et manu munita, in immensum edita, circuitu non mediocri. nam ab urbe condita, murorum ambitus amplius duo millia passuum quadrati forma in planum usque excedebat. Huius partem quae in plano erat, Drino fluuius per medium secabat. super quo ingens pulcherrimusque pons lapideus extructus erat: qui tantae longitudinis erat, ut extrema parte Bolianam pertingeret. Cuius uestigia his quoque temporibus extant: et locus, ubi arx tantummodo posita erat, nunc totam urbem complectitur. Quae quanta fuerit, illud certissimo argumento esse potest. nam quum ingens Barbarorum multitudo eius fines inuaderet, ex uniuersa fere iuuentute ad sonum (ut aiunt) campanae, quinque millia equitum ex urbe in aciem obuiam prodibant. quae quum prope flumen Drinum, quod ab urbe octo millibus nunc distat, cum hoste congressa esent, stragem quam maximam plaerumque ediderunt. Verum quia Scodrensis miles numero longe inferior erat, tandem magno, continuoque bello fessus, cladem insignem suscepit. Qui ex ea superfuerunt, una cum familia in arcem confugerunt: hostis uero facto impetu in urbem irruit. Et quum eam destitutam reperisset, saeuissimo incendio totam exussit, atque euertit. Deinde oppugnare arcem conatus est: quam quum expugnare non ualuisset, inde discessit. Scodrensis postea urbis reficiendae et instaurandae curam omisit. Et quoniam arx ipsa tutior locus uisus est, ibi totam urbem ponere coepit. Quae quidem undique natura praeceps est, nisi ea parte, qua septentrionemspectat, aditum admodum decliuem habet: a quo collis quidam intra iactum sagittae distat, totus uineis oleisque consitus: super quo Praefectus nouae Romae, quem Bassam Turcae appellant, Bassa, praefectus nouae Romae. priori obsidione tabernaculum suum collocauerat. Ex quo postea Bassae nomen semper obtinuit. Haec praeclara et nobilissima ciuitas aeris salubritate praepollet, agro facili, negocio bene culto, et omnium feracissimo, aquis satis abundans. Despicit per uniuersum fere agrum, nihilque est quod ex urbe prospicienti impedimento sit: quin omnes tractus, spaciosos et latos campos intueatur, singulaque oculis percurrat. Inde enim cultores aspicias, qui agros colunt: messores, qui fruges maturas metunt. inde molas frumentarias: piscatores, qui hinc fluminibus, inde lacu amoenissimo magnam piscium capturam faciunt. pagina 236v Praeterea uineas, hortos undique, mare, flumina, fontes, lacum, ac omnia, quae ad oblectandos sensus a natura procreata sunt. Cuius quidem urbis radices montis ab Oriente nunc tantum riuulus quidam Drini alluit, ab Occidente autem Boliana flumen, quae piscium suiuslibet generis est abundans: ac iugi celerique cursu urbem praeterfluens, ad duodeuiginti millia passuum in mare egreditur. Oritur autem ex illo celeberrimo lacu, quem omnes recentem esse putant: quoniam antiqui scriptores nullam huius fecere mentionem. Noui lacus, nouaque flumina. ab urbe fere stadiis sexdecim distat. Ex hoc coniicitur, hunc, ut multa alia uel flumina uel lacus ex terra post antiquitatem illa erupisse: de quo (quia non est silentio praetereundus) qui de situ orbis accurate scripserunt, non tacuissent. hanc opinionem, id quod a uetustioribus loci huius incolis accepi, comprobare uidetur. nam ubi nunc lacus est (ut illi praedicant) continens olim erat: erantque iuges ac perennes fontes, ex quibus diuinitus lacus ille ingens atque largissimus editus est: qui quidem altissimus, pulcherrimusque extat, cuius circuitus centum et uiginti millia passuum et amplius complectitur, aerem quoquo uersus saluberrimum diffundens, uarietate, magnitudineque piscium omni tempore abundans. praedia feracissima, oppida egregia, uicos complures proximos habet. In eo uero scopuli extant, in quibus coenobia pulcherrime extructa sunt, quae sacerdotes Graecorum frequentes incolunt. Sed nemini hoc mirum esse uideatur, si lacum hunc recentem esse dixerim. nam apud praestantissimos celeberrimosque geographos atque scriptores inuenimus, persaepe et in mari insulas ac scopulos, et in terra fontes ac flumina enasci, atque quotidie emergere. Non abs re fuit in hanc descriptionem diuertisse, quo cunctis exploratum esset, quanti facienda haec urbs esset, et cur Turcarum Tyrannus tantopere eiusmodi urbe potiri conaretur. Igitur deinceps quod proposui, pro uiribus exequar: quod si fortasse stilo deficiam, legentes boni consulent: quia omnia quibus interfui (ut iam praefatus) et quae uidi, et passus sum, fideliter exponam.
tetra, tamque funesta fame, quae etiam fortissimos uiros debiliores reddit, perirent. Quae deditio insperata, Scodrenses profecto non mediocri moerore atque dolore affecit, cum propter Christianorum uelut patrimonii attractionem, quod indies res Christian imminueretur, et ad extraneos alienosque deuolueretur: tum propter nimiam hostis uicinitatem, quod tam commodum, tam opportunum locum ad bellum continuandum sibi Barbarus adiunxerat. De cuius urbis situ, eiusque conditore, quantum hominum memoria colligi potest, perstringendo breuissime attingam. Croia ciuitas est Epiri, regni illius ualidissimum munimentum, et tanquam clauis firmissima. Haec non magno ambitu continetur, in altissima saxi crepidine, et undique praecipiti, posita: campos latissimos hinc et inde habet, ubi Caesar tota acie cum Pompeio conflixit. Caesaris et Pompeii ad Croiam conflictus. Quae quidem oppugnari, nec expugnari ullo modo potest: quia et natura, et arte, et hominum opere ex omni parte munita est. in ea enim sunt fontes iuges, ac perennes: ex quibus ei nomen inditum fuit. nam Croia, quod Epiroticum nomen est, Latine fons interpretatur. habet quidem agrum feracissimum atque amoenissimum, syluas uero et arbores caeteris (ut opinor) uberiores, speciosioresque, et ad classes aedificandas (ut quidam putant) nusquam proceriores aptioresque reperiri possunt. Distat autem Dyrrhachio ad quatuordecim millia passuum, Scodra uero ad quinquaginta septem: et quia finibus Barbarorum contermina erat, ab his post obitum inuictissimi Principis Scanderbegii, cuius imperio fidelissime parebat, continuo uexari coeperat. Duo tamen ex Barbarorum Principibus, adhuc ipso Scanderbegio uiuente, cum pagina 242v omnibus uiribus suis eam obsidere tentarunt: sed eorum conatus, fortissime aduersante Scanderbegio, ad irritum ceciderunt: quin eo uiuente nullus Barbarorum exercitus Epirum ingredi (ut ita dicam) et inuadere ausus est. Prius enim Amurathes pater Meumethis, cum omnibus copiis ad eius oppugnationem accessit: quam quum expugnare non potuisset, ex nimia indignatione et dolore consumptus interiit. Postea uero Meumethes, in cuius deditionem nuperrime uenit, uallo eam undique circundare conatus, minime expugnare potuit. Hanc urbem tam munitam Carolus quidam Sophia regulus Epiroticus condidit: priusque uallo cratibusque eam sepsit, deinde fortissimis muris cinxit. Non longo post temporis interuallo, a Balsichis, de quibus supra memorauimus, interfectus est. Qui tunc Scodram, et totam fere Epirum tenebant, et tunc Croia potiti sunt. Verum quum Balsa aetate minimus adhuc (ut iam diximus) superstes esset, aliis duobus fratribus extinctis, a Turcis, qui tunc primum in Macedoniam et Epirum irruperunt, quibus ipse inuicti animi nondum uniuersis copiis collectis, nec satis ad bellum instructus, non subsidiis firmata acie, non equite apte locato, incaute inconsulteque agmine trepido ac tumultuante, licet infesto, occurrerat, in insidias praecipitatus, in fugam conuersus, ac obtruncatus est. Post cuius caedem Barbari Croia potiti sunt, et Alba Graeca, quae Epiri est, ac etiam Castorio. Sed Croia non diu sub Turcarum imperio mansit. Croia a Scanderbegio liberata, et Venetis donata. Nam magnanimus uir, et egregius Princeps Epirotarum Scanderbegius, eam a Tyrannide Barbarorum, Principe Amurathe, strenue liberauit. quam quum quinque et uiginti annos possedisset, uergens in senium, ueritus ne denuo aliquo modo a Barbaris opprimeretur, Principi Venetorum eam libere tradidit. Sed ad propositum redeamus.