MARCI MARVLI DE INSTITVTIONE BENE VIVENDI PER EXEMPLA SANCTORVM I

Author: Marulić, Marko 1450-1524, Consorti, Francesco and Grasolari, JacopoEditor: Branimir Glavičić2012-02-19

MARCI MARVLI DE INSTITVTIONE BENE VIVENDI PER EXEMPLA SANCTORVM I
[Page 1-277]

REVERENDO IN CHRISTO PATRI HIERONYMO CIPPICO, DIVINI HVMANIQUE IVRIS CONSVLTO, CANONICO ET ARCHIDIACONO METROPOLITANAE SPALATENSIS ECCLESIAE DIGNISSIMO MARCVS MARVLVS S. P. D.

Quod fecere quidam historias euoluendo gentilium, idem tentare mihi uenit in mentem uitas lectitanti sanctorum, ut scilicet inde exempla traherem uirtutum imitandaque proponerem iis, qui et ipsi sancti esse percupiunt, cum pręsertim natura comparatum sit, ut humanus animus ad duriora subeunda negocia magis moueatur exemplo quam institutione atque pręceptis. Quisque enim ei operi libentius confidentiusque sese accingit, quod ab altero factitatum quam quod suasum agnoscit. Nemo fere paupertatem, humilitatem, castitatem, uigilias, ieiunia reliquasque corporis fatigationes, etiamsi omnes homines ea magnificarent, obseruare animum induxisset, si nullus reperiretur, a quo ante obseruata fuissent. Atque aliquis tanto oneri nullius uires sufficere ratus hortatoribus diceret: ‘Hypocritę, ut quid humeris meis imponitis, quod ipsi ne digito quidem attingere uultis?’ Audio monitores, non uideo operatores. Facite ipsi prius, quod pręcipitis, ne tam difficile factu, quam uidetur, putem et facienti ęque, atque [p. 1-278] asseritis, profuturum credam. Nisi uerbis facta respondere in uobis perspexero, non consuli mihi, sed illudi arbitrabor. Hinc quidem satis patet, uir egregie et in Christo reuerende Hieronyme, quantum debemus illis, qui primi ita eiusmodi uirtutes coluerunt, ut cęteris ad easdem capessendas aditum aperirent suoque exemplo ostenderent, qua ratione quibusque artibus ueram gloriam sibi parare possent. Neque ea in re ego, ut multi, priscos illos uel Romanos uel Gręcos uel alios inanium deorum cultores ualde miror, in quibus nihil perfectum esse potuit, uiam ueritatis ignorantibus, sed Iudeos primum, deinde nostros, id est, Christianos, qui soli Deo credentes neque impossibile factu esse duxerunt, quod ille pręciperet, neque implere dubitarunt. Sequantur igitur, qui uolent, Catones, Scipiones, Fabricios, Camillos, imitentur Socratem, Pythagoram, Platonem reliquosque humanę sapientię professores, nos patriarcharum patrumque et prophetarum, nos Christi et apostolorum, nos utriusque Testamenti sanctorum gesta moresque perpendere et emulari studeamus, ut beatitudinis ęterna pręmia, quę ipsi adepti sunt, adipiscamur. At illos omnino relinquamus, qui omnem industriam ad captandam hominum gloriam omnemque laborem conferentes et a uera sapientia aberrantes in tenebris erroris disperiere. Iter enim, quod ad beatitudinem tenderet, sibi ipsimet constituere conati sunt, et monstratum ab ipso beatitudinis autore et largitore Deo non peruiderunt. Ideoque mentis hallucinatione elusi nequiuerunt eo peruenire, quo uolebant. Hi uero, quibus curę fuit diuinis potius quam humanis niti doctrinis et philosophiam non terrenam, sed quę de cęlo lapsa est, sequi atque amplecti, in cęlum, unde illa erat, ascenderunt. Neque enim errare poterant illo uiam docente, qui solus nec fallit nec fallitur unquam. Quamobrem ipsam quoque hominum gloriam repudiando fugiendoque compararunt, et longe quidem ampliorem quam illi, qui quęsiere. Quanuis enim istos popularis aurę uenatores magnopere mirata sit uetustas, multo [p. 1-279] magis nostros nunc uniuersa celebrat Ecclesia nullo non die in pręconiis laudibusque ipsorum occupata, quos in cęlestibus habitaculis cum Deo uiuere minime dubitat. Ita fit, ut et illic inter angelos beati et hic inter nos magni pręclarique habeantur. His arę templaque dicata sunt, horum ubique imagines errectę, horum acta dictaque ab omnibus per orbem prędicantur, ab omnibus extolluntur, horum ossa in terra honorantur, in cęlo animę exultant, horum non sine multo mentis stupore tum uetera tum noua narrantur miracula utpote omnem naturę uim atque modum supergressa. Nam primum, quod ad uitę probitatem spectat, quę tanta unquam constantia, fides, temperantia, animi magnitudo, iustitia, mansuetudo, misericordia, liberalitas in ullis fuit, quanta in istis extitit? Nullis tyrannorum cessere minis, ut obedirent Deo, nullis largitionibus corrumpi, nullis uoluptatum illecebris deliniri potuerunt, et dum pro ueritate starent, horrenda supplicia mortemque ipsam contempsere. Pro illorum, a quibus cędebantur, salute Deo supplicabant, ignoscere quam ulcisci iniuriam et aduersus capitales inimicicias beneficiis certare quam uindictam appetere malebant. Ad hęc alii in uirginitatis, alii in castitatis continentięque proposito perpetuo permansere. Possessiones opulentaque patrimonia, totum denique peculium suum, ut egestati subuenirent alienę, prodegerunt, semper luxurię pietatem, diuitiis paupertatem pręferentes, ut terrenis expediti rebus cęlestes facilius capere possent. Nulli denique labori pepercerunt, quo se Deo inseruire existimarent. Proinde tanti apud illum fuere, ut potestatem eis daret curandi omnem langorem, mortuos ad uitam reuocandi, mysteria intelligendi, futura diuinandi, demoniis imperandi et, quę nemo hominum facere potest, nisi cum eo Deus fuerit, faciendi. Taceatur igitur opulentissimorum quondam regum potentia fortissimorumque uirorum robur! Plus pauperculi nostri potuerunt. Taceatur philosophorum acumen! Soli ii, qui Deo credidere, ueritatem inuestigarunt. Obmutescat utrorumque [p. 1-280] gloria! Splendidiorem perennioremque, et cuius neque magnitudinem comprehendere neque longitudinem metiri possumus, Christi serui consecuti sunt. Itaque non temere solos imitandos cunctis proponimus, quos etiam cunctis merito pręferendos censemus. Istas igitur nostras de illis qualescunque lucubrationes, o omnium amicorum meorum optime omnique honore et amore pariter prosequende, tibi nunc muneri mitto, tibi lubenter offero; tum quod sciam nihil abs te crebrius in manum uenire solere auidiusque lectitari quam scripta illa, quę ad Dei sanctorumque eius edita sunt, tum quia pro summa tua erga me beniuolentia innumerisque beneficiis cumulatiorem tibi gratiam me referre posse non sperem. Leges in iis fortasse, quę sepę alibi legisti. At plus aliquid oblectationis capies, cum singula singulis uirtutum generibus non incongrue, ut reor, accommodata, et quę apud autores effuse sparsimque referuntur, in ordinem collecta in compendiumque redacta ac etiam, ut confidenter loquar, magis argutule prolata inspexeris atque consyderaris. Plurimorum quidem actiones operaque ad unum citantur documentum, genera autem documentorum capitulatim digesta tituli indicant. Multis in locis idem reperitur exemplum, cum idem interdum multis conueniat ob cognationem affinitatemque uirtutum. Siquid in iis disponendis, explicandis, disserendisue a me erratum deprehenderis, oro, tuę incudi redde, tuam limam adhibe et castigando poliendoque effice, ut munusculum hoc meum non tam donatore quam acceptore Note: *) corr. ex ‘acceptatore’ dignum esse uideatur. Per te publicum recipiat, per te in aliorum manus uenire ne formidet, per te neque in circo consistere neque in medium prodire theatrum quicquam dubitet. Nullos liuoris morsus, nullum sibilum uerebitur, si prius plausum meruerit tuum. Et quis enim reprehendere opus audebit, cui tu summam manum imposueris, qui et ingenio et eloquentia pręstas, humani diuinique iuris [p. 1-281] scientia excellis et ecclesiastica dignitate non parum emines et antiquę Cippicę domus claritate fulges generisque nobilitatem animi uirtute superas, quem denique omnes, summi, medii, infimi amant, obseruant, uenerantur. Aut, si prorsus nihil usque adeo ex omni parte absolutum, ut malignorum hominum inuidiam uitare queat et ędificantibus muros Hierusalem deesse non possit Sanaballath subsannator,Note: Neemie IIII satis mihi erit hęc, quę, a me conscripta sunt, tibi tuique simillimis non displicuisse. Interim Deum et Dominum nostrum Iesum Christum deprecabor, ut, sicut sanctis ad sequendum se opitulatus est, ita ad ipsos imitandos adsit nobis, quo tandem exantlatis uitę huius laboribus cum iisdem in illo ineffabili diuinitatis eius recepti sinu quietis ęternę fructum capiamus.

Vale!

Index capitulorum operis.

Liber primus.
Liber Secundus
Liber Tertius.
Liber Quartus.
Liber Quintus.
Liber Sextus.

Finis.

Carmen Hieronymi Macarelli Archipresbyteri Traguriensis.

makarelic-j-epigr

[Page 1-275]
[Page 1-282]
[Page 1-283]

M. Maruli opus de religiose viuendi institutione per exempla ex veteri, nouoque testamento collecta: ex auctoribus quoque Diuo Hieronymo presbitero. beato Gregorio Pont. max. Eusebio cesariense episcopo, Joanne Cassiano heremita: nonnullisque alijs, qui vitas conscripsere sanctorum.
Incipit liber primus.
DE INSTITVTIONE BENE VIVENDI PER EXEMPLA SANCTORVM

Prologus

Operęprecium mihi uisum est quędam, quę de diuinis hominibus in historiis ecclesiasticis diffusius narrata sunt, carptim collecta breuiter describere, ut propositis euangelicarum uirtutum, id est, Christianę perfectionis exemplis et me desidia adhuc torpentem excitarem et alios excitatos alacresque, ne lassescerent, magis animarem, alios uero etiam redderem cautiores, ne, tametsi boni sanctique sint, facile de se popularibus auris credant. Quam enim periculosa sit humilibus Christi seruis mortalium laudatio, tunc plane intelligent, cum relatu legerint non aliam ob causam quosdam reliquisse monasteria uastasque penetrasse solitudines annosque plurimos feris tantum peruias habitasse terras. Tu igitur, cuius nutu cuncta reguntur fautor mihi adsis, Deus, dictantem inspires, scribentem adiuues, ingenium, uerba, manum, calamum moderare, ut nusquam ab eo, quod tibi placitum fuerit, declinasse argui possim. Tuque, Fili Dei, Deus Christe, mentem animumque eorum, qui hęc [p. 1-284]legent, tua gratia sic penitus confirmes, ut istos sectatores tuos emulari cupiant, pariter et possint, atque ad tui solius cultum inflammati iisdem tandem uestigiis ad te perueniant, quibus illi peruenere. Sed quoniam iis, qui te sequi uolunt, dimittenda esse primum omnia pręcepisti, ab illis potissimum, qui ingentioribus se abdicarunt bonis, dicendi initium capiamus, ut, et qui pari fortunarum copia perfruuntur, in promptu habeant, quos imitentur, et qui tenuiores diuitias possident possederuntue, eas uel erogare uel iam erogasse pro tui nominis amore minus grauari possint.

[Page 1-285]

DE INSTITVTIONE BENE VIVENDI PER EXEMPLA SANCTORVM / LIBER I

Caput I / DE TERRENIS BONIS CONTEMNENDIS PROPTER CHRISTVM

Iam primum, ut, a quibus Ecclesię Christianę iacta sunt fundamenta, ab his et operis nostri cudatur exordium, Mattheus publicanus statim, ut a Christo uocatus est, telonium derelinquens pecuniosis uectigalibus pręposuit apostolicę conuersationis nuditatem. Bartholomeus quoque, Syrię regum origine clarus, non est dedignatus in piscatorum numero haberi, ut placeret Christo, et cęlestis [p. 1-286]regni spem animo concipiens seruire maluit in terra quam imperare, et persecutiones pati quam seculi honoribus perfrui.

Omitto nunc alios huius ordinis uiros, non quia in contemnendis rebus minus constantes fuerint, sed quia et ante apostolatum humiles inopesque extitisse apparet, stulta tunc et infirma Deo eligente, ut sapientia fortiaque confunderet. Quanuis uerissimum sit eos quoque non minus multa reliquisse, qui sibi nihil reseruauerint. Hinc est, quod tamen piscatoriam nauim et, quę resarciebant, retia dimittentes audacter proloquuntur: ‘Ecce dimisimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis pręmii? ’ Et responsum merentur accipere Domini dicentis: ‘Amen dico uobis, quod uos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suę, sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. Et omnis, qui reliquerit domum, uel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et uitam ęternam possidebit.’

Cuius quidem pollicitationis tum fide certi, tum magnitudine accensi, Maria, Martha et Lazarus, cum inter se partiti essent hęreditatem Marięque Magdalum oppidum, Marthę Bethania, Lazaro pars urbis Hierusalem sorte obuenisset, omnibus post ascensum Domini distractis ac diuenditis pecuniam ad pedes apostolorum proiecere in terram, ut corda errigere possent in cęlum, quo Christum iam pręcessisse conspexerant. Hunc morem sedulo a fidelibus ea tempestate obseruatum Lucas in Apostolorum Actis testatur dicens: ‘Omnes etiam, qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. Possessiones et substantias uendebant, et diuidebant illa, prout cuique opus erat. ’Et iterum: ‘Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una; nec quisquam, eorum quę possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. ’Et paulo post: ‘Possessores agrorum aut domorum uendentes afferebant [p. 1-287] precia eorum, quę uendebant, et ponebant ante pedes apostolorum. Diuidebatur autem singulis, prout cuique opus erat.’Subiungit etiam Iosephum, Barnabam Note: * corr. ex‘Barsabam’ cognominatum, agrum, quem habebat, uendidisse pecuniamque apostolorum conculcandam pedibus apposuisse, ut scilicet ea contempta agrum sibi illum de Euangelio parare posset, in quo absconditus est thesaurus regni cęlorum.

Nunc, qui deinde horum uestigia sunt secuti, ordine referamus!

Gregorius, antequam pontifex, urbis Romę senator erat neque diuitiis minus quam nobilitate potens. In Sicilia sex monasteria sua impensa construxit, Romę unum, paternas auitasque ędes in illud commutans, in quod se quoque ipsum conferens uiritimque indigentibus dispertito, quicquid bonorum reliqui fuerat, ex nobili humilis, ex diuite pauper factus monachi uitam duxit, donec communi patrum populique consensu ad pontificale culmen uel inuitus meruit promoueri, multo gloriosius a Domino promouendus in cęlum, pro cuius amore dilargitus fuerat terrena.

Eadem cupiditate in distribuendis opibus ardens Nicolaus, Myreę urbis episcopus, cum Patarę, Lycię oppido, patri matrique unicus esset eique hęreditas satis ampla satisque commoda obuenisset, nihil prius animo agitasse dicitur, quam quo pacto distractis in pauperum alimenta rebus expeditius liberiusque soli Deo obsequeretur atque deseruiret. Hinc illud memoratu dignissimum, quod, dum uicinus quidam urgente in scelus inopia, prostitutis trium natarum corporibus uictum sibi quęrere decreuisset, ille accedens domui eius nocte intempesta, ut elemosina in occulto fieret, tantum auri per fenestram iniecit, ut et inde uirgines honeste locarentur et pater ipse in spem sustentandi se non iniquam simul deueniret. Nicolao uero, quoniam bona [p. 1-288]sua prudenter dispensauerat, ecclesiastica credita sunt et in episcopum Myreę diuinitus est electus. Ac post breuissimos uitę huius labores ad ęternam uocatus est quietem dicente Domino: ‘Euge serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: Intra in gaudium Domini tui!’

Abraham quoque Aegyptius non minus grandem, iam defessis ętate parentibus, hęreditatem mox aditurus non expectauit, sed, ut erat nudus, discedens in solitudine sibi cęllam constituit. Deinde illis uita defunctis, cum ad capiendum tantarum opum patrimonium uocaretur, tanti illud fecit, ut loco pedem non efferret. Porro per procuratorem ita egit, nequid sibi reliquum foret, sed rebus diuenditis pecunia omnis mendicantium turbę uiduisque et pupillis diuideretur. Igitur diuitias, et cum non haberet, contempsit, et cum haberet, ne respexit quidem, sed alteri dilargiendas commisit, maiores diuitias existimans Christi paupertatem.

Hilarion Palestinus, sicut de illo diuus Hieronymus litteris commendauit, parentibus defunctis partem substantię fratribus, partem pauperibus largitus est, nihil sibi omnino reseruans, Dominicę sententię memor dicentis: Qui ‘non renunciauerit omnibus, quę habet, non potest meus esse discipulus. ’Erat autem annorum quindecim, cum sic nudus et armatus in Christo solitudinem ingressus est, sacco tantum et pelliceo palio membra coopertus.

Benedictus uero ille abbas, qui uiuendi formulas, quas nunc plerunque sequuntur monachi, scriptas edidit, a parentibus ex Nursia Romam ad excolendum liberalibus disciplinis ingenium missus, impubis adhuc ac pene puer, altius quam ea consueuit ętas, diuinitus inspiratus, cogitans litterarum studia, Romam ipsam parentesque deseruit uixitque solitarius, orationem studiis, Romę eremum, parentibus pręponens Christum.

Pari puer admiratione dignus mihi uidetur {Niuanrdus}, Bernardi Clareuallensis frater. Qui postquam ipsum [p. 1-289] reliquosque omnes, Tescelino Note: * corr. ex ‘Cecilino’ patre et Aletha matre seque relictis, ad religionem aspirare uideret, maluit abeuntes sequi quam paterna in domo hęres ex asse futurus manere. Illi enim proficiscentes paruulo inter ęquales in foro ludenti dixere: Niuarde frater, nunc te solum totius summa respicit patrimonii. Nos nanque ius omne tibi cedentes Christum sequimur. Tunc ipse: Cęlum uos ergo possidebitis, inquit, ego terram? Nihilque moratus post eos adiit monasterium, ut potius cęlestes cum fratribus quam cum parentibus manens diuitias obtineret terrenas.

Sed quid de illis dicam, qui matrimonio copulati effecere, ne coniugatis tam sanctę conuersationis aditum minus patere putaremus?

Germanus Antisiodorensis, Burgundię pręfectus ingenuisque artibus apprime eruditus, pari cum uxore castitatis religionisque suscepto uoto magistratum ultro deposuit et tantas opes, quantas ea pręditus dignitate habere poterat, pauperibus erogauit nihilque sibi quicquam reliqui fecit, tunica, cuculla cilicioque contentus, ut lucrifaceret Christum.

Gallicanus quoque, Romani dux exercitus, postquam Scythis Dacisque et Thracibus superatis Constantiam, Constantini Augusti filiam, coniugem sibi pactam victor accepisset, ab ea conuersus Christianusque factus continuo dignitatis abiecit insignia, detrectauit militiam et, quicquid plurimorum annorum stipendia uictorięque parauerant, repente sustentaculum fit debilium. Denique sponsam uirginem, forma insignem et, quod maius est, imperatoris filiam relinquens intactam, humilis, pauper, castus uoto se obligauit religionis. Neque illi tam magnificum fuit hostes uincere quam, quę assecutus fuerat, honorem, opes uoluptatesque contemnere. Illud enim hominis est, hoc supra hominem.

Sed nec Leonardus, natione Gallus, silentio est prętermittendus. Qui inter aulicos regis primo loco [p. 1-290] habitus relicta regia dilargitisque facultatibus religioni se tradidit monasticisque sacris initiatus in Aquitaniam est profectus atque operam prędicationibus dedit, haud dubie stabiliorem amplioremque seruitii sui mercedem a cęlesti domino accepturus quam receperat a terreno.

Non minus memoratu dignus Leonardoque aliquanto maior, siue fortuna spectetur siue genus, Lupus, Senonum tandem archiepiscopus, nunc occurrit, siquidem regia stirpe in Gallia ortus nobilitatem ęquauerat diuitiis. Sed dum indeficientem in cęlo thesaurum sibi comparat, eas pia in pauperes largitate libenter effudisse non tam liberalis quam prudentis hominis existimauit.

Egidius Atheniensis et ipse regio genere nobilis, dum adhuc sub tutela patris ętatem ageret, mendico ęgrotanti (quoniam aliud, quod daret, non habebat) seipsum despolians proprium amiculum dedit. Quo quidem ille indutus (tantum donatoris misericordię meritum fuit) e uestigio sanus consurrexit. Postea uero quam defunctis parentibus liberam suscepit bonorum possessionem, tam prompto animo omnia egenis dispertiuit, ut ea non prius habuerit quam donauerit.

Sed iam ad eos ueniamus, qui non modo priuatis opibus uerum etiam maximis regnis in terra renunciantes digni fuerunt, qui cum Christo regnarent in cęlis.

Polemius, Note: *corr. ex ‘Polemus’ potentissimus Indorum rex, Bartholomei apostoli prędicationibus ad fidem conuersus atque baptizatus, relicto imperio eidem constanter adhęsit discipulusque maluit esse apostoli quam Indię dominus.

Iosaphat quoque, Indię rex, Auenir regis filius, Barlaam eremitę salubri persuasu fidem amplexus Christi, postquam omnes, qui suę ditionis erant, baptismatis gratia renouandos diligenter curasset, coędificatis uicatim ecclesiis deposuit regnum nihilque secum ferens nisi mundanę glorię contemptorem animum secessit in solitudinem. Cum enim in urbibus adhuc sine honore [p. 1-291]esse non posset ab hominum frequentia, procul se habendum decreuit iunctusque ipsi Barlaam uitam traduxit in eremo, quę dicitur turrę Senair. Itaque, quem urbis instar regia uix capere poterat; angustum informis speluncę tenuit habitaculum, et qui tot populis totque gentibus imperitauerat, unius homunculi preceptis obediuit.

At non solum susceptum sceptri honorem deponere propter Christum, sed etiam oblatum refutare exemplis admonemur.

Etenim Iudaelles, Britannię rex, cum monasticam uitam ducere in animo haberet, Iudoco fratri uoluit tradere regnum. Ille itidem ad Dei aspirans seruitium, ne, quod ultro offerebatur, uel inuitus suscipere aliquando cogeretur, clam inde profugit atque ad ripam Alzei fluminis in agro Pontini constructo paruo humilique tugurio solitarius habitauit. I nunc, uana et stulta mortalitas, per cędes et parricidia quęre tibi dominatum, quem sanctissimi uiri tam uili habuerunt, ut alter deponere uellet, alter recusaret accipere!

In hoc sanctitatis genere foeminę quoque ęternę sibi laudis locum uendicant, eundem affectum, quoniam et eodem impulsę spiritu; in terrenis rebus contemnendis prę se ferentes.

Euphrasia Romana, genere nobilis, opibus pollens, ętate florens, forma pręstans, post mortem uiri Antigoni neque rursum cuiquam nubere uoluit, licet multum suaderet Theodosius Augustus, neque Romę manere, quanuis et patria esset et orbis domina, neque diuitias possidere, tametsi honestissime posset. Procis repulsam dedit, mare transmisit, ad Thebaidem uenit. Et eo loci considens, quicquid secum attulerat facultatum, partim erogauit egenis, partim ecclesiis neque aut sibi aut filię paruulę Euphrasię quicquam residui fecit. Quin immo moriens eidem in monasterio manenti solicite iniunxit, ne tardaret, quod reliquum Romę fuerat, simili liberalitate, ut distribuatur, curare.

[Page 1-292]

Paula etiam Romana tanta quidem in hac parte ac talis sese offert, ut non alio ore satis digne laudari queat, quam quo laudata est. Quid enim huberius elegantiusue ab ullo unquam afferri possit iis, quę de illa diuus Hieronymus litteris commendauit? Sed quę ad rem spectant, quam nunc tractamus, hęc sunt. Paula, inquit, nobilis genere, sed nobilior sanctitate, potens quondam diuitiis, sed nunc Christi paupertate insignior, Gracchorum stirps, soboles Scipionum, Pauli hęres, cuius uocabulum trahit, Męcię Note: * corr. ex‘Martię’ Papyrię, matris Aphricani, uera et germana progenies, Romę prętulit Bethlehem et auro tecta fulgentia informis luti uilitate mutauit. Post hęc discessum eius ab urbe describens ait: Descendit ad portum fratre, cognatis, affinibus et, quod his maius est, liberis prosequentibus et clementissimam matrem uincere pietate cupientibus. lam carbasa tendebantur et remorum ductu nauis in altum protrahebatur. Paruulus Toxotius supplices manus tendebat in littore. Ruffina iam nubilis, ut suas expectaret nuptias, tacens fletibus obsecrabat. Et tamen illa siccos oculos tendebat ad cęlum, pietatem in filios pietate in Deum superans. Nesciebat se matrem, ut Christi probaret ancillam. O magni animi foeminam et tanto uirtutum suarum prqęcone dignam, quantus fuit ipse Hieronymus!

Paris propositi nec minoris constantię fuisse creditur Elizabeth, Pannonum regis filia. Quę lantgrauio, Thuringię regulo, nuptui data, deinde marito Hierosolymis peregre defuncto ab iis, qui eius tetrarchiam hęreditario acceperant, nequiter eiecta maleque habita, quasi rem uiri sui dissipasset, quoniam in dandis elemosinis minus parcam fuisse dolori erat auaris animis, cum uix tandem dotalia ab illis extorsisset bona (ea erant duo milia pondo argenti infecti, facti cęlatique), pauperum et peregrinorum satis amplum in Marpurg Note: ** corr. ex‘Marupre’ construxit receptaculum ibique iis humiliter ministrando, quanto se inter [p. 1-293] mortales fecerat uiliorem, tanto sublimius inter sanctos et electos postmodum fuit exaltata. Constantis uero animi haud obscurum argumentum fuit, quod, cum a patre, ut in Pannoniam rediret, missis nunciis plurimum solicitaretur, nunquam acquieuit malens alienigenarum opprimi iniuriis quam suorum illectationibus blandimentisue deliniri. Denique orasse Dominum dicitur, ut contemptis omnibus, liberorum etiam, quos propinquis commendarat, abiecta cura ei soli toto corde totisque uiribus famularetur ac deseruiret; et responsum accepisse preces suas, ut petierat, exauditas. Adeo illi omnia extrema potius pati quam a seruitio Christi discedere certum ac deliberatum erat.

Si tamen relictarum rerum metiri uoluerimus magnitudinem, non animum, omnium Christi ancillarum parem, priores partes dabimus Kunegundi, Henrici imperatoris coniugi. Quę cum summum dignitatis locum adhuc inter principes foeminas retinere posset, defuncto tamen Henrico ingressa ecclesiam inspectante populo abiecit imperialia ornamenta et religionis induit habitum. Maluit enim abiecta uiuere in domo Domini quam sublimis uersari in tabernaculis peccatorum.

Caput II / DE ELEMOSINIS FACIENDIS

Sed ne nimius sim in huiuscemodi exemplis recensendis, cum multa pręterea sese offerant, non incommode nunc ad elemosinas transitum fecerim, quando et [p. 1-294]eiusdem generis sint et ad omnes prorsus spectent latissimeque pateant; cum etiam peccatori dictum sit: ‘Peccata tua elemosinis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum! ’Verum, ut in reliquis omnibus, ita et hac in parte tutissimum erit sanctorum niti exemplis, ne uel in dando manus erret uel in supputando mens uacillet uel in largiendo inani ostentatione elatus animus liberalitatis amittat mercedem, dum hominibus magis quam Deo placere studet.

Neque enim immerito Cratonem philosophum, dum Ephesi contemnendarum opum ederet spectaculum, gemmas immodicę ęstimationis contundentem a Ioanne apostolo reprehensum ferunt. Nam si pietati magis quam glorię studuisset, nunquam profecto illas contriuisset, sed potius uenditarum precio indigentibus succurrisset. Quam quidem sententiam et ipse postea est secutus. Lapillis quippe ab apostolo pristinę integritati restitutis miraculo ad fidem Christi conuersus, quod ad suam ipse iactantiam instituerat, ad proximorum uertit usum iam satis edoctus sapientiam huius mundi stulticiam esse apud Deum.

Thomas autem apostolus ad Gondophorum, Indię regem; pro architecto non terreni, ut ille putauit, sed cęlestis ędificii missus, cum magnam pecunię uim in ędificandę regię sumptus accepisset, profecto in aliam prouinciam rege argentum omne pauperibus diuisit. Quod ubi innotuit regi, uinctus ductus est in carcerem. Interim Gad, frater regis, elatus, cum die quarto reuixisset, testatus est uidisse se in cęlo mirabilis structurę basilicam gemmis auroque fulgentem atque audisse a Thoma regi conditam, nisi ea se ipse fecerit indignum. Rex itaque rediuiui fratris tum miraculo attonitus, tum uerbis permotus apostolum uinculis liberat, Christum prędicanti credit et credens intelligit non in terra; sed in cęlo elemosinis paranda esse mortalibus habitacula.

Non secus quidem sentiens Osualdus, Britannię rex, miserorum turbam quotidie ad se in atrium confluentium alere solitus perhibetur. Et cum die quodam maior [p. 1-295]esset mendicantium multitudo quam ciborum copia, ne eos, qui superfuerant, uacuos dimitteret, totidem argenti fragmentis escaria lance comminuta donauit. Forte aderat Aidanus, Lindisfarnensis episcopus, et liberalitatem miratus, apprehensam regis dexteram dum osculatur ait tam promptam in dando manum senescere prorsus non debere. Hinc aiunt adhuc integram in monumento illibatamque ostendi, ut, quam merito id olim ab episcopo prolatum fuerit, tam certus euentus testis etiam posteris foret et nemo unquam dubitaret ipsius animum fulgere in cęlo, cuius corporis partem tot iam annos incorruptam permanere cerneret in sepulchro.

Euphemianus quoque Romanus et Aglae, uxor eius, cum diuitiis pollerent nec prolem ullam habere possent, quotidie positis tricliniis pauperculos domi conuocatos reficiebant, propriis manibus ministrantes. Quibus pietatis officiis meruerunt parentes fieri sanctissimi {uir} Alexii. Quo unico contenti deinceps continentiam inter se perpetuo seruarunt. Tot igitur fructus produxit elemosina, ut sterili partum daret, partui sanctitatem parentibus castitatem, omnibus paradisum. Talem pietatis cultum ne in ethnicis quidem sine uitę ęternę retributione marcescere passa est diuina clementia.

Cornelii nanque, Italicę cohortis centurionis, elemosinę (ut in Actis Note: * corr. ex ‘Actibus’ Apostolorum legimus) ascenderant in memoriam in conspectu Dei atque ad illum, adhuc gentilem, angelum de cęlo, Simonem Petrum ab Ioppe Cęsaream usque euocarunt, dignum utique reddentes, qui cum angelo colloqueretur, ab apostolo baptizaretur, a Spiritu Sancto, priusquam baptizatus sit, uisibiliter illustraretur; adeo ut, et qui aderant ex circumcisione fideles, mirati sint Spiritus Sancti gratiam etiam in nationibus esse effusam et Petrus in ueritate se comperisse dixerit, quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet Deum et operatur iustitiam, acceptus est illi. [p. 1-296]Eadem quidem de causa et beatum Eustachium tradunt ex gentili Christianum factum, ex Christiano martyrem immortalitatis palmam assecutum. Cęsaris enim Traiani temporibus magister equitum super cornibus cerui, quem uenando insecutus fuerat, Christum in cruce fulgentem uidere meruit. Qui dum ob ipsius erga inopes beneficia ei se apparuisse diceret et mysteria ueritatis reseraret, credentem baptizari iussit, ut, qui charitate iuuerat miseros, fide inter uere felices recipi idoneus foret.

Igitur, cum hęc ita sint, quis mentis compos non iam excussa tenacis auaritię compede ad liberalitatem gradum feret et de iis saltem aliquid, quę suę supersunt necessitati, aliorum indulgebit inopię?

Zacheus, publicanorum princeps et ipse diues, eodem die, immo eadem hora, qua se bonorum suorum partem dare dixit pauperibus, oraculum accepit salutem factam esse domui suę seque iam non inter publicanos et peccatores, sed inter Abrahę filios computari.

At contra diues ille purpuratus, quia luxurię suę deditus Lazari pro foribus iacentis non respexit erumnas, impietatis poenas tulit sepultus in inferno. Et qui dudum panis micas de mensa cadentes non concesserat mendicanti, nec ipse postea in igne positus uel unam aquę guttulam, qua linguam refrigeraret, ualuit impetrare. Quoniam sine misericordia iudicium fiet illi, qui non facit misericordiam. Et, qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.

Sed non talis Bernardinus, ordinis Minorum secunda gloria. Qui cum parentibus orbatus sub Dianę materterę tutela degeret et uirenti adhuc ętate futurę perfectionis floreret signis, prandiolum suum cum pauperculis partiri consuesse dicitur. Et dum in panario die quodam, uix qui domesticis sufficeret, panis extaret ac materfamilias mendicanti defectum, qui tunc casu affuit, excusaret, eam Bernardinus tam diu orare non destitit, [p. 1-297]donec exorauit id saltem petenti concedi, quod sibi reseruabatur, affirmans semet esurire malle quam esurientem non pauisse.

Dominicus Hispanus, dum Valentię bonis artibus perdiscendis operam daret, ciuitas annonę caritate laborare coepit. Ille multorum famem miserans, cum pecuniam non haberet, qua indigentibus pro tempore subueniret, libros uendidit nec dubitauit litterarum studiis studium pręponere pietatis. Et quoniam scriptum est: ‘Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur, ’ad tantam deuenit perfectionem, ut ordinis fratrum Prędicatorum fieret autor.

Nunc sanctorum sacerdotum munificentia referatur, ut ecclesiarum prępositi pensionum atque prouentuum, qui uel episcopatus uel alio id genus titulo censentur, dispensatores se, non possessores esse agnoscant.

Syluester pontifex uiduarum et orphanorum reliquorumque Christi pauperum nomina in codicillo seriatim descripta lectitabat, ne quem die ullo pręteriret, cuius miseriam ęqua ope non iuuaret, seruans illam religiositatis uitęque munditiem, de qua Iacobus apostolus ait: ‘Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem hęc est: uisitare pupillos et uiduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc seculo.’

Hoc idem ante eum et Clementem pontificem factitasse tradunt, sed ita, ut etiam ad longinquas regiones transmitteret subsidia. Neminem ex iis, quos ad ueritatem ab errore conuerterat, passus est mendicare, ut, qui se autore iam Christo uiuerent, se quoque adiutore famem non timerent.

Verum iis ut scientia pręstantior Gregorius et dignitate par, ita sanctitate uitę non inferior, non contentus uulgi tantum subuenire inopię, omnibus ubique Christi seruis, quantum Romanę census ecclesię suppeditare potuit, necessaria ministrauit et ministrando effecit, ut in monasteriis monachorum cresceret numerus, in solitudine degentibus incommoda solitudinis minus [p. 1-298] grauia forent, per Syriam dispersis et in Synai Note: * corr. ex‘Syna’ usque habitantibus Roma non ita multum abesse, ut abest, uideretur.

Ad eundem etiam, dum adhuc abbatis officio fungeretur, uenisse quendam atque elemosinam poposcisse legimus, quod se naufragium fecisse diceret; et cum sex nummos ab eo accepisset, mox reuersum totidem pari facilitate (tanta erat largitoris benignitas) impetrasse; perendie deinde rursum accessisse lamentantem minimum quid prę iis, quę in mari amiserat, sibi fuisse emendicatum, proinde ad opem eius implorandam iterum atque iterum necesse se habere confugere; tunc murmurante multum dispensatore ac dicente iam aliud nihil, quod dari possit, pręter argenteam lagunculam in monasterio restare, continuo eam ipsam a Gregorio tradi iussam.

Cęterum Gregorius haud multo post summus pontifex designatus, cum duodecim tantum peregrinos pauperes, in illis apostolos Domini ueneraturus, inuitari pręcepisset, discumbentes intuitus pręstituto numero unum superesse animaduertit, et cum inuitatorem criminis argueret, quod plures, quam iussus fuerat, conuocasset, ille e contrario nequaquam plures esse asseueraret, eos de integro consyderare coepit atque eum ipsum, quem, ut solus uidere potuit, ita solus residuum esse adnotarat, subinde mutari deprehendit et modo iuuenis, modo senis speciem uultu pręferre. Tali ostento attonitus silentium tantisper tenuit, donec peracto conuiuio seorsum euocatum, quisnam esset, interrogauit. Ille se non hominem, sed angelum esse respondit, cui aliquando sumpta naufragi forma mendicanti ipse et pecuniam et argenteam lagunculam largitus esset. Cumque subiunxisset tum demum illum a Deo electum, qui pręesse Ecclesię post Pelagium pontificem deberet, e uestigio tenues dilapsus in auras conspectum eius dereliquit. Gregorius igitur quoniam neque sępius petentis procacitate sic {offend} [p. 1-299]potuit, ut non miseretur, neque monasterii sui tenuitate sic deterreri, ut petenti aliquid non tribueret, dignissimus iudicatus est, cui uineę Dei manu plantatę et mundi per Christum saluati cura regimenque committeretur.

Non dissimile benignę liberalitatis exemplum de Ioanne, Alexandrino patriarcha, ab his, qui uitam eius conscripsere, memoratur. Nam (ut aiunt) cum aliquando mendico sibi obuiam facto sex nummos dispensatorem dare iussisset, ille acceptis diuertit paululum de uia et progredientium pręuertens uestigia, gestu habituque alium mentitus, alios sex, non quia non agnosceretur; accepit, sed quod talem nactus fuerat datorem, qui etiam deprehensa dolositate manum poscenti subtrahere nesciret. Et iam tertio pari astu uso, cum patriarcha duplicatam pecuniam numerari pręcepisset, succlamare dispensator in maliciam hominis coepit. Conuersus uere loannes: Tace, inquit, fili! Nam fortasse hic Dominus noster Iesus Christus periculum nostri faciens, an tandem offensi crebris repetitionibus cessabimus misereri. Hic, quia maxime in dando propensi animi erat, cognomento Elemosinarius dictus fuit.

Idem pauperes non aliter quam dominos suos appellare solitus dicitur. Et cum a diuite quodam uile ac sordidum grabatuli sui tomentum miserante plumeam culcitram dono missam accepisset, ubi primum ea substrata cubauit, noctem illam totam insomnem egit, identidem ingemiscens mollius tunc se iacere quam dominos suos. Cumque illuxisset, culcitram uenumdari, pecuniam pauperi erogari mandauit. At diues ille ab emptore redemptam iterum misit precatus, ne munus suum ultra uenale haberet, sed eo ipse frui uellet. Verum diuitis preces superabat patriarchę in egenos misericordia neque ullo modo Ioannes tenere se potuit, quin rursum itidem faceret ut prius. Diues autem iam secundo recuperatam eidem referri iussit: Videbimus, dicens, uter nostrum citius defatigabitur, tu uendendo, an ego redimendo. Ille ioculo dicta modesto admodum risum [p. 1-300] excipiens: Deo gratias ago, inquit, quod inituri simus certamen diuiti salubre, pauperi commodum, mihi iocundum. Itaque quoties id muneris missum sibi accepit, toties uendendum curauit, ut inde dominis suis, id est, Christi pauperibus subueniret, faciens sibi sacculos, qui non ueterascunt, thesaurum indeficientem in cęlis, quo fur non appropiat nec tinea corrumpit.

Res etenim, quęcunque in sinu miserorum reconduntur, illuc inferri palam testatus est pontifex maximus Vrbanus. A quo cum Cęcilię martyris thesauri, quos dispensandos acceperat, quęrerentur, quoniam eos iam indigentibus impenderat, ait: Cęcilię thesauros pauperum manus in cęlum sustulerunt.

Laurentius quoque Leuita a Decio tyranno quęstione agitatus, ut argentum indicaret, quod Philippum, Philippi Augusti filium, olim Ecclesię obtulisse constabat, protensa in pauperes manu, quibus iamdudum erogatum erat: Apud hos, inquit, Philippi argentum depositum seruatur. At Decius sibi procul dubio illudi putauit, quia, ubi uerę diuitię essent et uera gloria, ignorauit.

Cuius quidem glorię cupiditate quondam flagrans abbas Soranus, Longobardis Italiam uastantibus, redimere captiuos et eos, qui amissis rebus predę superfuerant, iuuare non destitit, donec latronum gladiis ecclesię thesauros ab eo frustra quęrentium (quoniam iam nulli erant) confossus occubuit. Eo corruente terni tremuit, testata, credo, tam pium hominem tam impie cęsum non opportuisse, nisi ad pietatis mercedem cumulus accederet corona martyrii.

Celebratissimus in hoc laudis genere Martinus nec a nobis nunc silentio prętermittendus est. Cuius pietatem militis adhuc an iam Turonensium episcopi magis mirer, incertus sum. Constantino et Iuliano imperantibus stipendia faciebat, quando brumę tempore pauperis nuditatem dimidiatę clamidis suę parte operuit. Et in quiete Christum se in paupere texisse agnouit, dum eadem illa lacinia indutum cernit dicentemque [p. 1-301]audit: Martinus adhuc catechumenus hac me ueste contexit.

Postea uero Turonensium episcopus factus, cum in uestibulo ecclesię offendisset hominem detrita lacerna seminudum, in sacrarium euocato tunicam, quam sub palio solam habebat, dedit. Allato sibi demum collobio, indutus ac superindutus podere reliquisque sacerdotalibus ornamentis, dum sacra peragit atque inter agendum ambas suppliciter manus ad cęlum tollit, delabentibus lineis manicis brachia nudata ostendit. Sed priusquam ea demitterret, amicta apparuere tegumento ornatus supra modum mirabilis oppidoque stupendi; ut scilicet miraculo admoniti crederemus cum, qui indigentes uestierit, uestiendum cęlestis glorię lumine, cum Dominus Iesus Christus transformabit corpus humilitatis nostrę, configuratum corpori claritatis suę.

Sed quid de Paulino, Nolanę urbis episcopo, dicam? Qui depopulata Campania Vandalorum excursionibus, cum in redimendis captiuis cuncta consumpsisset, seipsum quoque in elemosinam tradidit. Profectus enim in Aphricam uicaria seruitute redemit uiduę Nolanę filium. Holitoremque se fecit barbari domini, ut matrem unici amissione consternatam eo recuperato consolaretur. Iactent se, qui uolunt, facultates non modicas in pauperum usum impendisse. Ecce qui omnia impenderat, inuenit pręterea, quemadmodum inops factus omnium diuitum elemosinas superaret. Cęterum misericordię remunerator Deus uirum tanta pietate pręditum non est passus diutius iugo premi impiorum. Contulit illi prophetię spiritum; quo afflatus cum prędixisset regem in proximo moriturum diuinationique respondisset euentus, tantę admirationi fuit, ut statim libertatem sibi acciperet, aliis impetraret. Pro unius liberatione se in seruitium obtulit, sed cum omnibus simul, qui e Nola abducti fuerant, liberatus, frumento insuper nauibus imposito, ad patriam postliminio rediit pristinęque dignitati honorificentissime fuit restitutus. [p. 1-302]Serapionis quoque monachi elemosine haud minori commendatione dignę, si donantis tantum animus perpendatur, non etiam doni magnitudo. Cum enim nihil pręter tunicam et palium et Euangeliorum codicem haberet, duobus pauperculis obuiam factus alteri palium, alteri tunicam dedit. Et cum nudus sederet, interrogatus, quis eum despoliasset, protento codice illo, quem manu tenebat: Hic, inquit. Iterum alios mendicantes conspicatus, etiam codicem uendidit et uenditi precium illis distribuit, dicens a Domino pręceptum esse: ‘Vende omnia, quę habes, et da pauperibus! ’Necdum se istud implesse putauit, donec semetipsum quibusdam gentilibus uendidit, ita tamen, ut ipsos Domino lucraretur. Cumque eos ad Christum conuertisset, pecunia, quam acceperat, se redemit. Rursum idem Lacedemonię fecisse dicitur, eodem successu, conuerso diuite quodam ac principe uiro. Post talia charitatis officia in abbatem electus apud Arsinoen, decem milium monachorum pater fieri meruit, et qui omnes pręibat pietate, omnibus pręesse dignus fuit.

Aeque pium uirum et Petrum Constantinopolitanum cognomento Telonarium fuisse ferunt, sed tanto maiori admiratione dignum, quanto ante conuersionem uixit nequius. Cum enim opum copia redundaret, dubitatum est, utrum ditior an auarior esset. Hinc inter mendicos ortum est certamen: unus profitebatur se ab eo elemosinam elliciturum, cęteri id omnino fieri posse negabant. Qui se facturum promiserat, accessit cum multo precum ambitu, et dum hominem auertentem sese urgere coepisset, in iram concitauit, ita ut furore ardens repente arreptum panem (panes autem casu ancilla e fornace domum coctos referebat) in faciem precantis intorqueret. Qui cum declinasset ictum, sublato pane discedens, se tandem uoti sui compotem factum sociis nunciauit. Petrus uero postea aduersa ualitudine agitatus, cum postremo horis aliquot exanimus iacuisset et reuixisset, narrauit sibi interim uisum fuisse se ante tribunal Dei in cęlo sisti, ab aliis accusari, ab aliis defendi, in altera [p. 1-303]librę lance peccata, quę commiserat, appendi, in altera unicum panem illum, quem ipse quondam proiecerat iratus. Et cum exęquatum utrinque pondus staret, reuerti ac pani superaddere aliquid, quod pręponderet, si multi reatus supplicia cuperet euadere, sibi iussum. Itaque cum conualuisset, quę cupide conflauerat, liberaliter coepit effundere, neminem indigentium opis suę expertem fieri passus.

Die quodam cum conspexisset hominem attrito laceroque amictu tantum, non nudum, ad se euocatum ueste, qua ipse induebatur, donauit. Eam pauper (quia honestior erat, quam ut personę suę conueniret) in forum delatam uendidit. Quamobrem Petrus se indignum ratus, cuius uestibus tegeretur, animo uehementer angi coepit. Et dum doleret, nocte insecuta uestimento illo indutum Christum uidit. Hoc somnio facile persuasum habens id Christo dari, quicquid datur inopi, omnia dilargiendo nihil sibi reliqui fecit. Nec sic quidem satiatus, Hierosolymam profectus, uenum seipsum dedit, ut haberet, quo adhuc aliorum subueniret inopię, seruusque factus est hominis, ut seruitutis precium offerret Deo. Dixi dubitatum aliquando, diuitiis an auaritia magis pręstare. Nunc adiiciam et hoc incertum esse potuisse, an illis utrisque maior in eo deinde liberalitas fuerit, si idem liberalitatis, qui opum, finis fuisset et non impensis facultatibus necessitati proximorum ipse semet etiam super impendisset. O uere mutatio dexterę, Excelsi, in uno homine summę cupiditati summa successit munificentia. Quod si tantum panis cum iniuria datus efficere potuit; quid non efficiet benigne et cum charitate porrectus?

Sicuti porrexisse aliquando Iudocum legimus. Qui cum ad fluminis ripam in solitudine sibi domicilium constituisset, uno duntaxat discipulo contentus, partem quartam panis, quem tunc unicum habebat, mendicanti dedit; mox iterum, et tertio et item quarto, diuersa semper, ne agnosceretur, habitu petitum reuertenti semper panem largitus, nihil sibi neque discipulo, nisi certam [p. 1-304]in Domino spem, dereliquit. Et dum hęsitantem discipulum consolatur, ne de uictu dubitaret, ei seruiens, qui irrationabilia quoque pasceret animalia, aspiciunt duos lembos proximę ripę applicuisse uectore nullo. Cumque comperissent omni cibariorum genere, quo ipsi uesci solebant, plenos, Deo gratias egerunt, qui pro uno pane pauperi dato tam huberem alimentorum copiam sibi sine cunctatione prouidisset.

Sic et monachus Sabas, Note: * corr. ex ‘Sabba’ dum Hilarionem abbatem cum trium milium monachorum comitatu uenientem excipiens in uinea sua ad uuas, quę iam maturę erant, inuitasset et omnes earum pastu refocillati essent, usque adeo multiplicatum inde collegit fructum, ut uinea, quę integra centum lagenas ęstimata fuerat, depasta trecentas redderet.

Olim huiusce rei exempla pręmiserat Dominus noster Iesus iubens Discipulos, ut turbis in deserto epulum darent. Quinque panes et duos pisces, cum nihil aliud pręterea haberent, discumbentibus apposuerunt. Atque ubi omnes pransi ac saturati essent, pro quinque panibus duodecim cophinos reliquiarum plenos retulere. Alias idem de appositis septem panibus et paucis pisciculis, cum multudinem esurientem satiassent, septem sportas fragmentis, quę superauerant, impleuere, ut experimento discerent nequaquam fallere eum, qui dixerat: ‘Date, et dabitur uobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum uestrum.’

Hanc grandem huberemque mensuram non tam in terra quam in cęlo repositam esse, non ignorauit Simon monachus, Susotionis Note: ** corr. ex ‘Sitionis’ filius. Qui cum in coenobio illo, ubi tunc manebat, in uesperum edendi mos esset uiritimque cibaria fratribus diuiderentur, sępenumero nihil delibans, coenulam suam integram seponebat, demum, [p. 1-305] quam poterat secretius, pauperculis eo uentitantibus offerebat, hebdomadarum interdum inediam passus, ut aliis alimenta prębere posset. Et cum tot dies nihil gustaret, famem non sentiebat, dum fami prospicit aliorum, spem sibi certissimam extendens ad illud uerę felicitatis pabulum, de quo psalmista ait: ‘Satiabor, cum apparuerit gloria tua, Domine. ’Sumant hinc documentum ieiunantes, ut saltem cibo, quem sibi interdixerint, pauperes alant. Alioquin non ieiunare, sed impensę parcere merito uidebuntur.

Nec est, ut causetur quis fortunarum suarum tenuitatem. Nemo tam pauper est, ut pietatem colere non possit. Seruulus mendicus erat, immo mendicorum miserrimus, si tantum sortis attendatur malignitas, non etiam animi patientia, qua sola poterat uideri felix. Hic (ut Gregorius in Dialogo refert) paralysi resolutus, cum se prorsus mouere non posset, iacebat in carruca sub porticu sancti Clementis Romę, a prętereuntibus uictum mendicans. Et cum elemosinis sustentaretur, quicquid in diem sibi residui erat, cęteris offerebat, nihil solicitus in crastinum, sed quęrens regnum Dei et iustitiam eius. Quod quidem facile est adeptus, dum et suam calamitatem patienter fert et miseretur alienę.

Franciscus, ordinis Minorum pater (quibus solis tantum possidere lex est, ut medicare necesse sit) dum iter ageret, incidit in hominem, cuius uestimenta diutino usu detrita uix pudenda corporis operuerant. Et nuditatem eius dolens substitit, suspirauit, ingemuit. Frater uero, qui illum comitabatur: Quid, inquit, ita tristaris, pater? Etsi hic indumentis eget, forsan abundat concupiscentiis. Tunc Franciscus, fraterni erroris non dissimulator, sed corrector iussit protinus, ut ille sua se tunica exuens pauperem tegat, et quod de ipso perperam opinatus fuerat, ab eodem ueniam roget ac tandem discat nefas esse miserorum mores sugillare, indigentiam negligere. Vtinam talem subire cogantur mulctam, ne poenis grauioribus obnoxii sint, qui mendicos ob hoc solum interdum improbitatis arguunt et increpationibus [p. 1-306]repellunt, ut, quod eis subuenire nolunt, iudicii esse uideatur, non impietatis.

Nunc infirmioris sexus haud infirmiora exempla subnectam.

Brigida abbatissa aliquando simul cum aliquot sororibus curru uehebatur. Et occurrens pauperculis lignorum fasces dorso baiulantibus, ut alterius onera portando impleret legem Christi, solui iugales equos iussit eisque tradi. Oneratis iumentis lęti abierunt, ipsa cum suo comitatu in uia residens pręstolabatur Domini auxilium. Ecce autem eandem uiam quidam regulus ingrediens, ubi causam morę earum intellexit, suos illis equos largitus est. Brigida ergo tantę pietatis fuit, ut necessitati proximorum suam posthaberet, tantę spei, ut nunquam se a Domino deseri timeret. Sic lampadi infundens oleum, id est, uirginitatis decus misericordię operibus exornans admissa est ad Sponsi nuptias cęlestis celebritatis, ineffabili gaudio semper fruitura.

Paulam in largiendo sic profusam fuisse ferunt, ut sibi tandem necesse fuerit, ne rogantibus repulsam daret, pecuniam mutuo accipere, usuris sese obligare, uersuras facere. Prodigalitatis accusata Deum testabatur se pro illius nomine cuncta agere et hoc habere uoti, ut mendicans ipsa moreretur et in funere suo alieno syndone inuolueretur. Ego, inquit, si petiero, multos inueniam, qui mihi tribuant. Mendicans si a me non acceperit, quę ei possum etiam de alieno tribuere, et mortuus fuerit, a quo anima eius requiretur? Nulla itaque in pauperes liberalitate satiata, ad egestatem pene ultimam peruenit. Sed quanto tunc se fecerat pauperiorem, tanto postea amplioribus locupletata est diuitiis in regno cęlorum.

Elizabeth nondum marito lantgrauio uiduata, ob assiduam in pauperes benignitatem, mater eorum cognominabatur. Sanis uitę subsidia mittebat, afflictos consolabatur, ęgrotos uisitabat, mortuis funus sua procurabat impensa. Quos in plebe magis inopia pressos animaduertebat, ex his compatruos atque commatruas sibi [p. 1-307]comparabat, ut eis liberius subueniendi causas haberet/./ Siquando pecunia non suppeteret, uestimenta uendebat/./ Cernens pauperculum quendam nudum efferri, detracto sibi capitis uelamine inuolui iussit cadauer. Quo tempore fame laboratum est, uim magnam frumenti diuisit. Et id quidem absente uiro atque inconsulto, uel quia approbaturum speraret, uel quia, quod unius erat, aliis quoque commune esse debere facile persuaserat necessitas multorum. Denique cum esset regis Pannonum filia et Thuringię domini coniux, nere, texere, suere suis ipsa manibus non est dedignata, ut de laboris sui peculio elemosinas dare posset. Et de illa ergo non incongrue dici potest: ‘Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die nouissimo.’

Sed multa dare locupletiorum est, pauca tenuiorum; nec tamen ideo non par meritum, quarum ęqualis affectus. Animum etenim largientis pensat Deus, non donum. Nec quantum oblatum est inspicit, sed de quanto. Vidua paupercula duo ęra minuta misit in gazophylacium, et diuitibus pręfertur.

Vidua etiam illa, cui nihil aliud erat pręter pugillum farinę in hydria et paululum olei in lecytho, totum id, quod habuit, petenti Helię prophetę concedere non dubitauit. Et ex illa die hydria ei farinę non defecit nec lecythus olei fuit imminutus, donec pluuiam dedit Dominus super terram. Denique paruulum filium, quem mors abstulerat, pietas uiuum in sinu matris restituit annuente Domino precibus prophetę, quem illa et cibo pauerat et fouerat hospitio.

Pro Tabita quoque Dorca nonne pauperum, quibus illa se benignam pręstiterat, obsecrantium uoces apostolum Petrum compulerunt, ut illi iam conclamatę ad pristinam uitam reditum a Domino impetraret?

Nonne et pro Drusiana egenorum Ephesi turba Ioanni apostolo occurrens, ut, quam illi tunc efferebant, ipse protinus suscitaret, obtinuerunt, dum uestes ab ea receptas ostentant, dum illa incolumi se nunquam [p. 1-308] famem timuisse affirmant? Mulier igitur ad uocem apostoli a morte ueluti a somno exurgens, illum suscepit hospitio solitaque subsidia pauperculis misit, nunquam pietatis deserens officium, ob quam et ad hanc uitam redire illi licuit et proficisci ad ęternam.

O pręgrandis elemosinę uirtus! Diuites sanctificat, pauperes beat, peccatores iustificat, iustos glorificat, mortuos suscitat et immortalitatem mortalibus donat.

Sed ne cuiquam tam fructuosum opus tunc demum exercendum differatur, cum aut nihil aut parum profuturum sit, documento nobis erit Lucia uirgo. Quę cum matrem Euticiam ad erogandas pauperibus facultates hortaretur illaque diceret, uti uitę suę finem expectaret, ipsa postea, quod uellet, de opibus suis factura: Non est, inquit, admodum gratum, o mater, Deo munus, quod, qui offert, ideo offert, quia illius usum suprema sibi interdicit dies. Da, dum sana es, ne, si moriens dederis, inuita dedisse arguaris, rem utique, quam, uelis nolis, relinquere cogeris. Victa rationibus Euticia laudauit filię sententiam. Lucia uero iam bonis omnibus ad uotum erogatis, cum diis sacrificare compelleretur, ait sacrificium Deo acceptissimum esse uisitare pupillos et uiduas in tribulatione eorum. Et quia etiam inter tormenta misericordię in egenos comminiscebatur, misericordię semper remunerator Deus effecit, ut, cum ad lupanar traheretur, loco moueri non posset, cum ureretur, illęsa inter flammas maneret, cum iugularetur, morti non cederet, donec ad cęlos itura, uitale uiaticum de manu sacerdotis accepit, corpus uidelicet et sanguinem Agni, pro cuius amore sua omnia in elemosinam, seipsam in sacrificium tam confidenter quam libenter obtulerat.

[Page 1-309]

Caput III / DE HOSPITALITATE SERVANDA

Post elemosinas hospitalitas sibi postulat locum, ex eodem fonte manans charitatis. Nam ut mendicanti porrigere aliquid misericordię opus est, sic peregrinos suscipere hospitio humanitatis officium. Quę profecto uirtus uel qualiter exercenda uel quanti apud Deum momenti sit, et Patrum exemplis patet et aliorum deinceps sanctorum, quos aut apostolicus sermo celebrat aut celebrandos postea censuit Ecclesia.

Abraham in ualle Mambre ante ostium tabernaculi sedet, nequis pertranseat, quem ad se diuertere non roget. Tres uenire uidet neque, donec adueniant, expectat, sed currit obuiam atque adorat, ut hospites non fouendos solum, sed etiam honorandos scias. Orat, ne se prętereant, quasi accepturus, non daturus beneficium. Et primum aquam pedibus parat, ut doceat omnium uirtutum fundamentum esse humilitatem. Subcineritios panes, butyrum et lac et uitulum coctum apponit, ut copiose potius quam luxuriose hospites pascendos esse demonstret. Denique discedentes deducit, ut, quos benigne accepimus, eosdem cum honore discamus dimittere, ne, si incomitati hospitii limen exierint, expulsi magis quam dimissi esse uideantur. Nec arbitreris ideo illos ab eo sic acceptos, quia scierit angelos esse, sed potius, quia sic homines acceperit, angelos quoque accipere meruisse, et tales angelos, in quibus sub Trinitatis typo maiestas unius Dei adoranda facile appareret.

Eadem erga externos obseruatione et Loth Sodomę usus, eosdem etiam angelos hospitio suscipere meruit, licet plures ad Abraham accesserint, quia pater multarum [p. 1-310] gentium ille. Sed Loth non rogasse solum, uerum etiam compulisse eos, ut ad se diuerterent, dicitur. Itaque alter exoratos statim suscipiendos monet, alter, si ulterius recusarint, cogendos suadet; arguens nempe illos, qui sic summis labiis etiam notos interdum inuitant, ut palam sit ipsos hospitales uideri quam esse malle. Loth pręterea tanto affectu hospites suos ab iniuria nefandissimorum hominum erripere nixus est, ut duas uirgines filias pro illis stuprandas offerret. Sed perturbatus flagitium flagitio uoluit commutare. Nos in illo fidem hospitii imitemur, non mentis turbationem, ne, dum hospes pręter modum defenditur, offendatur Deus. Denique angeli, ut Loth gratiam referrent, illum de consortio eorum, quos pro scelere ultum aduenerat, cum suis simul incolumem eduxerunt. Cumque euerterent Sodomam et Gomorram sulphure et igne de cęlo misso, pepercerunt Segor propter eum, quia illuc confugerat, ne simul cum impiis perderent iustum et cum aduenarum infestatoribus aduenarum susceptorem.

Non dissimilis hac in re mihi uidetur senis illius fides, qui (ut in Iudicum libro legimus) habitans in Gabaa, urbe tribus Beniamin, cum uidisset hospiti suo leuitę uim parari ab infrenatę libidinis uiris, loco ipsius filiam eis uirginem tradere uoluit. Hospes uero, ne illi, a quo benigne exceptus fuerat, dedecoris ignominięque causa existeret, sua, quam secum habebat, coniuge raptoribus satisfecit, qua illi sic abusi sunt, ut extinctam reddiderint. Digna imitatu et senis humanitas et leuitę gratitudo, si modum seruet affectus. Sed defugiendum execrandumque exitiale Gabaonitarum scelus, quo effectum est, ut tribus Beniamin prope deleta fuerit, urbes uicique eius incensi et his, qui cędem fuga euaserant, connubia reliquarum tribuum diu interdicta. Tam magni mali causam prębuit libido paucorum.

Ad recentiora ueniamus!

Onesiphorus Ephesius discipulos Christi suscipere solitus, sic ab apostolo Paulo benedicitur, ut dubitandum non sit, quin hospitalitatis officiis ęternę uitę pręmia [p. 1-311] sibi compararit. ‘Det, ’inquit, ‘misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia sępe me refrigerauit, et catenam meam non erubuit. Sed cum Romam uenisset, solicite me qu ę siuit, et inuenit. Det illi Dominus inuenire misericordiam a Deo in illa die. Et quanta Ephesi ministrauit mihi! ’O felix igitur Onesiphorus, qui aliquando auditurus est optatissimam uocem illam uocantis Domini ac dicentis: ‘Veni, benedicte Patris mei, posside tibi regnum paratum a constitutione mundi! Hospes enim eram, et collegisti me; in carcere eram, et uenisti ad me. Amen dico tibi, quicquid fecisti uni de his fratribus meis minimis, mihi fecisti.’

Syluestrum quoque hospitalitatis pręter cętera studiosum fuisse ferunt. Timotheum ab Antiochia uenientem presbyterum, et ipse presbyter, domi suę benignissime suscepit. Eundem mox, quia Christum prędicabat, martyrio coronatum condidit et sepeliuit. Cui enim uiuo hospitium pręstiterat, mortuum tumuli honore carere non sustinuit. Deinde ad pontificale officium promotus effecit, ut omnibus ad urbem aduentantibus apud se hospitandi ius esset. Itaque Note: * corr. ex ‘Ita ut’ cum beato Iob iure suo dicere poterat: ‘Foris non mansit peregrinus; ostium meum uiatori patuit.’

Gregorius uero pontifex non solum facilem ad se aditum concessit peregre aduenientibus, sed etiam per fora et compita passim quęsitos inuitauit. Insuper discumbentibus interdum ipsemet ministrauit. Qua humilitate meruit aliquando conuiuam habere Christum. Semel enim inter ministrandum, dum se paulisper auertisset, conuersus deprehendit unum ex conuescentibus non apparuisse. Quam rem uehementer secum admiranti nocte proxima affuit in uisu Dominus dicens: eo quod cęteris quidem diebus membra sua hospitio mensaque acceperit, dignum fuisse, qui hesterno acciperet et caput. Palam quippe fieri uoluit Saluator noster, qui est caput nostrum, seipsum in peregrinis recipi, quos sua membra [p. 1-312]esse dixit sibique pręstitum imputari, quicquid pręstaretur illis. Si ergo Iesum suscipere cupimus, aduenas et peregrinos non contemnamus.

Quos quidam sub tecto receptos sic tutati sunt, ut eorum salutem sua potiorem haberent. Cerbonius, Note: * corr. ex ‘Gerbonius’ Populonii episcopus, occidi potuit, cogi autem, ut hospites proderet, non potuit. Totilę regis irati minas contempsit, nolens prorsus latebras indicare eorum, qui ad se confugerant. Et cum ursis ferocissimis obiiceretur lacerandus atque inter illos illęsus uersaretur, uerecundia regem cepit nolle ei parcere, cui ferę beluę pepercissent, ac protinus hominem dimitti iussit.

Ad Marinum monachum paruulo sub tugurio in solitudine habitantem, aprum aliquando a uenatoriis canibus actum confugisse legimus. Quem ille apud se tam diu latere permisit, donec ei sine periculo ad sua lustra redeundi facultas affuit. Cui tantę curę fuit tutum bęstię pręstare hospitium, quo eum studio uel suscepisse homines uel suscepturum fuisse putabimus? Certe etiam rationis expers ac syluestre animal humanitatem fidemque illius quodam naturę pręsagio uidetur persensisse, cum in tam pręsenti periculo sese ei credere quam syluas fuga petere maluerit.

Nunc pauca foeminarum exempla referantur. Neque enim multis conuenit uirorum consortium, ne, dum hospitalitas seruatur, periclitetur pudicicia.

Mulier Sunamitis transeuntem Heliseum legitur tenuisse et secum panem comedere compulisse tam familiariter, ut deinde non pigeret prophetam ad illam uirumque eius frequenter diuertere, eorum consuetudine uti, cum ipsis una cibum sumere. Multus hospitis aduentus, putas, restinxerit studium erga se eorum? Minime quidem, sed magis inflammauit, ut etiam coenaculum illi construerent, in quo ueniens requiesceret et diutius apud se manendi occasionem haberet. Quibus meritis [p. 1-313]precante Eliseo et filium genuerunt, cum antea steriles extitissent, et eundem, cum decessisset, uitę restitutum receperunt.

His iungatur Marthę mira sedulitas. Postquam excepit Iesum in domum suam, ministerio intenta parandique conuiuii solicitudine ardens nequit facere animo suo satis. Proinde Mariam sororem, uti se adiuuet secumque collaboraret, citat. Itaque, quali cura quantoque affectu hospes honorandus sit, documento nobis est. Nec ideo nos negligentiores esse debemus aduenam aliquem suscipientes, quia seruum, non Dominum suscipimus, cum ipse protestetur ac dicat: ‘Qui susceperit unum paruulum talem in nomine meo, me suscipit. ’Et iterum: ‘Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. ’Nec quenquam moueat, quod Maria sedens secus pedes Iesu et uerbum illius audiens optimam partem dicitur elegisse. Non enim propterea hospitalitatem Marthę improbatam credimus, sed bono melius pręlatum, actioni contemplationem. Ad quam tamen non potest peruenire qui non prius iustitię exercitationibus labem expiauerit delictorum, ut tunc demum ad consyderanda Dei inuisibilia animus attollatur, cum liberum se esse persenserit onere peccatorum.

Denique duo illi ex Discipulis in castellum Amaus tendentes, cum Iesu simul eunt, simul fabulantur, et externum ac peregrinum esse putant, donec compulsum secum manere et secum recumbere in fractione pani agnouerunt eum. Sic igitur hospitalitatis officium ad agnitionem Dei nos adducit, ut, quem nunc in ęnigmate et per speculum uidemus, post hęc facie ad faciem, et sicuti est, uidere ualeamus.

Iccirco Paulus apostolus Hebreis pręcipiens ait: ‘Charitas fraternitatis maneat in uobis, et hospitalitatem nolite obliuisci! Per hanc enim placuerunt quidam angelis hospitio receptis. ’Et Dominus ad Discipulos: ‘Qui recipit uos, me recipit; et qui me recipit, recipit eum, qui me misit. Qui recipit prophetam in nomine prophetę, mercedem prophetę accipiet. Et quicunque potum [p. 1-314] dederit uni ex minimis istis calicem aquę frigidę tantum in nomine discipuli, amen dico uobis, non perdet mercedem suam.’

Caput IV / DE INANI GLORIA FVGIENDA

Nunc, quoniam periculum est, ne piis operationibus inanis glorię surrepat appetitio, de iis dicendum uidetur, qui, ut iactantiam uitarent, aut occultari magnifice facta uoluerunt aut eorum laudem aliis, non sibi attribuere, ne se existimantes stare, in pręcipitium elationis ruerent et gloriam quęrentes hominum, gloriam, quę a Deo est, amitterent.

Huiusce rei documenta exibere nobis uolens Magister ac Dominus noster Iesus Christus, leprosos mundat, cęcos illuminat, infirmos curat, surdo et muto aurium linguęque officium instaurat, et tamen singulis, ne nemini quicquam dicant, iniungit. Archisynagogi quoque filiam mortuam suscitaturus, turbam iuxta cadauer tumultuantem abscedere pręcepit nec in publico, sed domi uitale operatus est remedium, ne popularem gloriam expetere uideretur. Quod autem multa id genus non ita secreto, sed in conspectu peregerit plurimorum atque [p. 1-315] etiam prędicari uoluerit, non fuit inconstantię uolubilitas (nullum uitium in eo, qui Dei sapientia est, cadere potest) sed pię dispensationis miseratio, quę diuinę conuenit bonitati. Non solum enim illi, qui iam credebant, quomodo ostentationem uitarent, instruendi, sed etiam, qui nondum credebant, ad fidem manifestioribus signorum spectaculis conuertendi erant. His dicitur: ‘Si mihi non creditis, operibus credite!’ Illis: ‘Cauete, ne iustitiam uestram faciatis coram hominibus, ut uideamini ab eis!’

Sic et apostoli Dominica uestigia secuti, ad confirmationem prędicatę fidei in propatulo quidem miracula operabantur, reuelationes autem uisionumque mysteria, nisi necessario in uulgus proferenda essent, occultabant.

Paulus apostolus, cum raptus in paradisum, siue in corpore siue extra corpus, audisset arcana uerba, quę non licet homini loqui, annos quatuordecim rem tantam silentio texit, conscientia sua contentus, donec Corinthiis (ueritus, ne pseudoapostolos sibi uel sui similibus pręferrent, alienati a ueritate, quam ab ipso didicerant) eam aperuit palamque fecit. Sed et hanc gloriandi necessitatem insipientiam uocat. ‘Factus sum insipiens, ’inquit. ‘Vos me coegistis. Ego enim a uobis debui commendari; nihil enim minus feci ab iis, qui sunt supra modum apostoli, tametsi nihil sum. ’Quibus sane uerbis testatus est minime de se loquendum, nisi cum incumbit necessitas. Sed et tunc ita temperandum, ut et res dicatur et euitetur iactatio.

Tali quidem temperamento usus Ioannes Aegyptius monachus, cum Spiritu Sancto reuelante multis futuri euentus responsa daret, inferebat non suis meritis eam reuelationem sibi factam, sed illorum, qui rogatum aduenerant. Morbo affectos coram se curationis gratia adduci uetuit, quoniam ultro citroque commeantium agmen ostentationi esse potuisset. Oleum eis benedictum mittebat, quo peruncti conualescebant atque a langoribus liberabantur.

[Page 1-316]

Antonium quoque abbatem tradunt Martiniano, militum pręfecto, pro filia, quam nequitię spiritus possederat, supplicanti respondisse: ne se opem posceret, cum et ipse peccator esset, sed, si in Christo confideret, eidem supplicaret, iuxta fidei meritum gratiam ab ipso impetraturus. Credidit Martinianus, et domum rediens Deum precatus incunctanter, filiam a demonio liberauit, ut predictum ab Antonio fuerat. Pulchre igitur unico responso Antonius tria simul expressit bona: humilitatis obseruationem, fidei uirtutem, infirmitatis remedium.

Moyses uero abbas haud dissimulauit non solum se laudationem sui non quęrere, sed etiam detractione delectari. Siquis enim uisendi eius studio aduenisset, raro aditus copiam faciebat, tanti se habere molestissime ferens. Quamobrem pręsidi quoque prouincię spe conueniendi primum quidem decepto, deinde iterum aduentanti obuiam tandem profectus, cum interrogaretur, ubinam esset Moyses abbas (nam fama tantum ipsi notus erat): Quid tibi, respondit, cum stulto illo ac deliro sene? Denique de semet quasi de alio licentius obloquendo discedere hominem compulit, non mediocriter mirantem, quod tam diuersa de illo, quem iam secundo quęsitum uenerat, sibi audire contigisset. Qui reuersus didicit ab indigenis eum quidem ipsum Moysen fuisse, a quo eiusmodi responsum accepisset, et magis mirari coepit tam gratum illi esse sui contemptum.

Non minus se contemni gaudens Constantius, Anchonitanę ecclesię monachus, cum e longinquis partibus quidam, ut ipsum uideret, aduenisset ostensumque despexisset, eo quod statura admodum breui esset, quasi corporis uitium animi uirtuti officere possit, - irrisorem suum osculo excepisse dicitur, lętari se affirmans, quod tandem nactus esset

hominem, a quo iure paruipendendus existimaretur; seruum enim se esse ut habitu pusillum, ita ad ea, quę facto opus erant, ignauum inertemque ac prorsus inutilem. Nonne satis declarauit, quantum ab humane glorię concupiscentia procul esset, qui sic exultauit contemptus? [p. 1-317]Magna quidem hęc Constantii erga calumniantes patientia, sed non minor illa Gregorii pontificis erga laudantes modestia. Cuidam enim probato uiro ipsum attollenti respondisse fertur: Deum deprecare, frater, ut his, quę de me predicas, dignus efficiar, sicuti et tu dignus es, cuius opinio improbari non debeat. Sed plerunque euenit, ut ea, quę de iis, quos amamus, in medium proferimus, maiora uero sint. Itaque, quanuis ista commendatione tua longe inferiorem me esse agnoscam, charitati tamen gratias ago. Huiuscemodi responso sapientissimus pontifex et laudatori satisfecit et, cum summo honore preditus esset, ab humilitate non discessit.

Quam autem arduum et difficile sit non illici quandoque humanę laudis affectatione, testis est Apollonius abbas. Qui cum annos quadraginta in deserto solitarius uixisset, iussus uoce sibi e cęlo delata iam tandem ad frequentem locum pergere, coenobium construere, discipulos comparare tam constanter Dominum rogasse dicitur, nequa se deinde inter homines uersantem iactantię aura perstringi sineret, ut non aliud olim magis ueritus ad eremi latebram confugisse uideatur, non ante uitę finem inde discessurus, nisi iussio intercessisset diuina, quę postremo dignum illum iudicauit, ut consuasor ei autor fieret salutis multorum.

Hinc eundem haud parum sępe monachis pręcipere solitum tradunt, nequis propterea se ante alios esse existimaret; quod aliquo miraculi ostento insignitus esset, quando quidem et Dominus discipulos suos non ideo gaudere iusserit, quia demonibus imperarent, sec quia in libro uitę ęternę scripti censique essent.

Iterum admonebat, si quam aliquis ex illis uel secretę uisionis uel spiritalis fruitionis dotem a Deo accepisset, nemini nisi necessitate coactus proderet. Alioquin si exinde illum prę cęteris ęstimationi haberi contigerit haud facile uanę glorię uitio cariturum. Eo autem surrepente gratiam omnem, quam assecutus fuerat, irritam fore dicente Scriptura: ‘Qui in uno peccauerit, multa [p. 1-318] bona perdet.’ Denique domicilia eorum ob hoc cęllas appellari; quod in his cęlarentur, quę occulta esse uelint.

Nec mirum aliquem interdum plausu assentatorum suorum blanditiisque duci, cum frater Leonardus etiam cogitationum suarum circumuentus fuisset, nisi mature, qui eum periculo erriperet, inuenisset. Beatum Franciscum asello insidentem ipse pedes comitatus mente uoluere coepit, quanto ante illum quondam ierit generis nobilitate potentiaque seculari. Franciscus Spiritu Sancto edoctus, ut intellexit gliscentem in pręcordiis comitis tumorem, statim desiliens asellum se illi cedere dixit, ipse potius pedibus iter facturus, eo quod obscuriore loco natus esset. Agnouit ille insolentis

cogitatus culpam pene aperte sibi obiici, et miratus deprehendi potuisse ad pedes eius suppliciter prouoluitur seque peccasse confitens ueniam impetrat, cautius deinceps humilitatis propositum seruaturus. Aratrum quippe tenens post tergum respexerat, sed magistri opera rursum cito conuersus aptum se fecit regno Dei.

Idem Franciscus, cum se inter homines fama sanctitatis efferri percepisset, ne quam ex eo uoluptatem caperet, alteri negocium dedit, ut econtra probris petulantiaque ipsum incesseret. Et cum ille rusticanum, idiotam, ignauum inutilemque cum appellasset, calumnianti gratias agebat affirmans uerius de se sentire oblocutores suos quam laudatores, qui opinione decepti supra id, quod esset; se ęstimarent. Itaque, quanto ab

aliis magis extollebatur, tanto se gerebat submissius, cauillationibus potius quam commendatione ingenii morumque suorum delectatus, Esaię memor dicentis: ‘Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et uiam gressuum tuorum dissipant.’

Egidius Atheniensis, quoniam miraculis clarere coeperat, iactationis occasionem fugiens patriam dereliquit, ad eremum se contulit. Et dum apud Veredonium Note: * cor. ex ‘Veredenium’ eremitam in agro Arelatensi habitaret, sabuloso ac sterili [p. 1-319]solo ab ipso terrę conditore Deo foecunditatem precibus impetrauit. Mox inde decedens uastioris solitudinis latebras petiit, ibi quęrens domicilio locum, ubi non facile mortalium de se rumores audire posset.

Iudocus item fama sanctitatis regumque Britannię stirpe iuxta clarus, dum solitarius habitaret et signorum, quę fecerat, rumor multos ad uisendum eum a diuersis partibus exciuisset, uidens in tanta se adeuntium frequentia periclitari humilitatem in ulteriorem deserti angulum sedem transtulit, ut tam ab inanis glorię cupidine semotus esset quam a consuetudine hominum.

Eulalius quoque monachus criminis olim suspectus, ut innocentiam probaret, iubente abbate fiscellam, quam de palmeis foliis ipse texuerat, igni imposuit. Atque ubi a flammis eam lędi non posse animaduersum est, non solum omni suspicione fuit absolutus, uerum etiam ob miraculum uenerationi haberi a fratribus coeptus. Cęterum se in celebritate esse indigne ferens, procul inde secessit in desertum maluitque in speluncis cum feris habitare quam in monasterio ab hominibus honorari, memor dictum esse a propheta: ‘Saluabuntur qui fugerint ex eis, et erunt in montibus quasi columbę conuallium.’

Sed quid de Hilarione abbate dicemus? Qui iam sexagenarius cernens circa se tum monachorum multitudinem, tum eorum, qui sanandi ad eum undique confluebant, flebat quotidie et ad seculum redisse se atque in uita mercedem recepisse aiebat. Abire cupientem inhibebant. Denique biennio in tali animi solicitudine peracto, cum postremo comedere nollet, donec discessum impetraret, et iam dies septem nihil gustasset, ne inedia conficeretur, dimissus reliquit Palestinam. Pręterea gloriam semper fugiendo, dum crebro sedem mutat, Bethilium, Pelusium, Theubaton Babylonemque peragrauit, deinde Aphroditon, eremum Antonii, rursum Aphroditon, Alexandriam, Osam, Brutium, Paretonium, inde Siciliam et inde Epidaurum, ac post hęc Cyprum. In cuius insulę [p. 1-320]uastiore minusque noto angulo cum sese abdidisset, diu latere non potuit miraculis eum ubique prodentibus. Quia tamen uiribus partim ętate, partim labore exhaustis inde iam emigrare incommodum erat, ibidem et fugę finis et uitę fuit. Hunc tantum in ipso honoris contemptum pręter cętera extollens Hieronymus: Mirentur, inquit, alii signa, quę fecit,

mirentur incredibilem abstinentiam, scientiam, humilitatem! Ego nihil ita stupeo quam gloriam illum et honorem calcare potuisse. Concurrebant episcopi, presbyteri, clericorum et monachorum greges, matronarum quoque Christianarum grandis tentatio, et hinc et inde ex urbibus et agris uulgus ignobile, sed et potentes uiri et iudices, ut benedictum ab eo panem uel oleum acciperent. At ille nihil aliud quam solitudinem meditabatur.

In hac salutarium uirtutum parte foeminas quoque sua laude fraudare non decet.

Tabita, uirgo sacra monasterii magni Thebaidis, cum se omni humilitate deiecisset, insanire putabatur. Verum quia stultum Dei sapientius est hominibus, sancto Pierio abbati in eremo degenti reuelatum fuit illius merita suis esse potiora. Proinde ad uisendam eam perrexit et responsa, quę diuinitus acceperat, palam fecit. Ex quo ipsa

ut uidit se non iam ut stultam contemni, sed potius ut sanctam honorari, clam discedens monasterium pariter honoremque dereliquit et in solitudine uitam duxit.

Maria, natione Gallica, de uico Niuella episcopi Leodiensis, ignobilis genere, celebris sanctitate, frequentiam hominum illuc ad se uisendam turmatim accurrentium moleste ferens precata est ostendi sibi locum sanctę quieti magis opportunum. Et reuelatione accepta discedens tridui iter arripuit, nulli Note: * corr. ex ‘nullo’ labori parcens, ut humilitatem conseruaret. Peruenitque, quo uolebat, ad ecclesiam sancti Nicolai cognomento

Decegnies et ibidem solitaria consedit. Ferunt sacelli illius fores, cum clausę obseratęque essent, aduentanti sua sponte protinus [p. 1-321]patuisse, ut uel hinc intelligas gloriam humanam fugientibus facile pręberi aditum ad gloriam angelorum.

Euphrasia etiam, Christo dicata uirgo, signis in Thebaide diuinitus factis clara, cum puerum quendam paralyticum mulieremque phanaticam sanitati restituisset, ne miraculorum magnitudine insolesceret, laboribus cumulum addidit: crebrius utens

‘ieiuniis, uigiliis, precationibus cęterisque corporis exercitiis, nullum ocio tempus remittens, ne desidiosa aliquando cogitaret se alicuius momenti esse, cum nihili ęstimari mallet. Igitur, tametsi a monasterio non recessit, inuenit tamen, quemadmodum abesse posset a gloria. Corpus enim castigando et in seruitutem redigendo consentire coegit spiritui, semper humilitatem affectanti.’

Caput V / DE HVMILITATE APPETENDA

Plerique uero non solum a iactantię uitio procul abesse studuerunt, sed etiam sic humilitatem sectati sunt, ut pene omnibus seruilibus officiis sese addixerint. Qui nihil detrectantes eorum, quę uilissima factu putantur, tanto excellentiores in conspectu Dei apparuerunt, quanto inter mortales magis infimi uidebantur. Horum nunc exempla percurrere non intempestiuum duco. [p. 1-322]Monachis Nitryę morem fuisse constat, pręter cętera in peregrinos beneficia, pedes eorum lauare linteolisque abstergere, illum imitari uolentibus, qui Magister et Dominus discipulorum pedes lauit: ‘Exemplum , ’inquiens, ‘dedi uobis, ut, quemadmodum ego feci, ita et uos faciatis.’

Hinc Apollonius abbas ad se magis quam ad eos, quibus pręerat, huiusmodi seruitium pertinere arbitratus, suis ipse manibus hospitum lauabat pedes abbatemque se in monendo duntaxat corripiendoque nouerat, pręterea omnium minimus erat.

Hor etiam abbas eadem erga peregrinos obseruantia, certo tamen ordine usus dicitur: primum cum illis simul suppliciter prouolutus Deum adorare, deinde pedes eorum abluere, postremo ablutis pręcepta salutis dare, quasi innuere uolens, iis, qui peccatorum sordes poenitentię lauacro mundare cupiunt, necessariam esse pietatem, humilitatem, iustitiam.

Thomas, Cantuariensis archiepiscopus, quotidie tredecim pauperes domi conuocabat, sedere iussis genu flexus pedes lauabat, discumbentibus ministrabat, abeuntes cum dono dimittebat singulis eorum quatuor nummos largitus, ita ut liberalior an humilior fuerit, non facile discerni queat. Veruntamen serui interdum dedignantur mendicis ministrare, archiepiscopus etiam pedes lauit.

Gallicanus quoque monachus, quem et consulem et uictorem et Constantini Augusti generum fuisse diximus, omnibus pro Christo contemptis tam ardenter in monasterio serui functus est officio, quam prius in castris imperatoris ac ducis. Nec magis olim militaris glorię auidus fuit quam postea humilitatis. Operęprecium erat uidere pauperum lauantem pedes, monachorum manibus aquas dantem, mensas concinantem, pauimenta uerrentem et reliqua id genus exercentem paulo ante tot clientium patronum, tot seruorum dominum, tot militum ductorem, quot conuenire potuit principi uiro, Cęsaris genero, Romani exercitus pręfecto, [p. 1-323]sępe uictoria potito, nunquam uicto. Tantam status mutationem nequisset efficere fortuna, quantam ille sua sponte suscepit, haud ignarus multo maiorem certioremque felicitatem esse seruire Christo quam dominari mundo. Quoniam, ut Esaias inquit: ‘A seculo non audierunt neque auribus perceperunt, oculus non uidit, Deus, absque te, quę pręparasti expectantibus te’.

Pacomius abbas fratribus morbo applicitis assedit, non dedignatus ministri operam, ut obsequium pręstaret Domino iubenti ac dicenti: ‘Qui maior est uestrum, fiat sicut minor, et qui pręcessor est, sicut ministrator.’

Antonius abbas, non minus mansueti ingenii uir, episcopis et presbyteris solitus est submittere ceruicem captans ab eis benedictionem. Iccirco benedixit ei Dominus et custodiuit illum, ostendit ei faciem suam et misertus est ipsius, conuertit uultum suum ad illum et dedit ei pacem.

Eundem tradunt spiritu raptum uidisse orbem terrarum quaque uersum laqueis oppletum. Et cum mirabundus, quis illos euadere posset, quęsisset, responsum fuisse: humilitas. Beati igitur humiles, quibus a periculo errutis competere poterit illa Prophetę gratiarum actio dicentis: ‘Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. Anima nostra sicut passer errepta est de laqueo uenantium. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Adiutorium nostrum in nomine Domini.’

Hinc est, quod Pinisius abbas (ut liberius humilitatis incumbere operibus posset) diuersa perquisiuit loca, in quibus minus notus maneret. Ab Aegypto transmigrauit in Thebaidem et inde ad Palestinam, semper inter alienos serui fungens officio, donec agnitus cogebatur simul relinquere et locum. Postquam nullibi se diu ignotum futurum uidit, ad suos tandem monachos reuersus aliam conseruandę humiliationis rationem iniit, ut, quo plus honorabatur, eo magis corpus suum [p. 1-324]ieiuniis inediaque maceraret, malens fame affligi quam ambitione deliniri, et de cibis cogitare quam de honoris illecebris.

Veruntamen, quid abbates monachosue tantopere miramur? Ipse summus pontifex Gregorius primus se seruum seruorum Dei appelauit. Ac ne dictu id illi quam factu facilius fuisse putes, aduenienti Ioanni abbati assurrexit, et prior honoris gratia in terram prouolutus est pontifex quam abbas. Cęteri deinde maximi pontifices nomenclaturę istius titulum omnes usurparunt, opus rari. Omnes se seruos seruorum Dei dici, pauci esse uoluerunt. Igitur Gregorii humilitatem approbasse uidentur etiam qui imitari neglexerunt.

Sed quod ad priuatos attinet, mirabilis imprimis humiliatio Petri Telonarii fuit, qui distractis pro amore Christi facultatibus a Byzantio Hierosolymam petiit seruumque se uenalitium fecit. Et cum in aliena domo a conseruis maledictis uerberibusque afficeretur, gaudebat in contumeliis, nunquam de iniuria sibi illata conquestus, intantum ut de medio calumniatorum suorum nusquam discesserit, nisi cum Byzantii hospitis indicio cognitum honorare coepissent. Denique tunc profugit, cum coleretur ut liber, non cum sperneretur ut seruus, humilitati studens, a gloriationibus abhorrens, displicere cupiens hominibus, ut Christi seruum exiberet.

Martinus, dum adhuc stipendia faceret nec tamen tam cęsari quam Christo militaret, pręter illud celebratissimum pietatis opus haud minus celebre pręstitit humilitatis exemplum. Vno seruulo contentus, eundem ut fratrem dilexit, ut dominum coluit, coenanti ministrabat, cubitum eunti calciamenta detrahebat cęteraque pene omnia mutata cum illo officii uice exercebat, seruus seruo factus, ut Christo se seruire probaret, non mundo. Miles erat, necdum baptizatus, sed tantum catechumenus, et iam perfectionis uitam ingressus Spiritus Sancti sententiam sequebatur per Salomonem in [p. 1-325]Prouerbiis prolatam: ‘Melius est humiliari cum mitibus quam diuidere spolia cum superbis.’

Alexius quoque, Euphemiani, consularis uiri, filius, spreta generis nobilitate Roma decedens Edessam, Syrię urbem, uenit et inter alienigenas septendecim annos incognitus mendicauit. At postquam uulgatum est uocem diuinitus allatam Alexium mendicum in Ecclesia recipiendum, uidens ibidem miraculum illud honori sibi futurum, Laodiceam est profectus, a Laodicea Tharsum; a Tharso rediit Romam. In paterna domo pro peregrino pauperculo susceptus alios septendecim durauit annos in summa rerum inopia statuque miserabili, nec ipsis genitoribus suis sese manifestans, ob hoc solum, ne agnitum honore afficerent. In exitu uitę, et quis et quantus esset, apparuit, hoc signis prodigiisque instanter editis, illud chyrographo in manu defuncti reperto ac rei ordinem indicante, tunc scilicet, cum iam superato uanę ambitionis periculo secura humilitas ad cęlos properabat, uerę et immortalis glorię honore semper fruitura. O beatum et felicem illum, qui se sic humiliat, ut sic exaltetur!

Nunc ancillarum Christi humilitas referatur!

Elizabeth, et regis Pannonum filia et lantgrauię Thuringię principis coniux, Deo gratificari cupiens non alienum a dignitate sua putauit mendicum quendam infirmum, obsitum, squalidum, olidum suo recipere sinu suisque manibus crinem illius pectere, tondere, caput lauare, totum corpus, quantum licuit, a pedore sordibusque uindicare; multos pręterea eiusdem sortis pauperes uisitare, benigne consolari, ad patientiam exhortari, cibos porrigere, potum propinare, modis omnibus opera ferre, et hulceratorum plagas contrectare, regere, linire, circumligare et, siquando fascię deficerent, sui capitis uelamento obuoluere. Denique defuncto uiro lantgrauio, cum multorum pauperum capax construxisset habitaculum, semet illis in ministerium dedit. Ibi puerum quendam uentris profluuio laborantem ipsa in suis ulnis ad exonerandam aluum, etiam noctu consurgens, pluries [p. 1-326]portauit. Ibidem mulieris leprosę curam habens omnia illi libenter pręstitit officioseque ministrauit, quę ipsa per infirmitatem non poterat. Post hęc non est passa se ab ancillis uocari dominam, sed sororem, et eis aliquo de industria emissis ipsarum interim munus usurpabat uasa lauando, coquinam parando, pauimenta uerrendo, utensilia suis disponendo locis. Cęteraque diligentius exequendo ancillis etiam se magis infimam fecerat. Nunquam tanta mulier and tantam humilitatem descendisset, nisi prius ardentissimę charitatis feruore medullitus incaluisset. Nihil quippe tam paruum aut tam uile est, ut id se ducat indignum, qui perfecte diligit.

Brigida etiam uirgo, licet abbatissam gereret, minorem tamen se iis, quibus pręerat, exibebat. Quasdam in monasterio longa ualitudine oppressas, ut saltem squalore leuarentur, lauari iusserat, sed ancillis sororibusque cunctantibus protinus ipsa accedens lauit. Tantumque humilitatis abbatissę fuit meritum, ut illę lotę e uestigio sanarentur. Tres erant diuersis infirmitatibus laborantes: alia paralytica, alia demoniaca, alia uero leprosa. Magnum miraculum fuit tales langores curasse, sed non minus mira extitit humilitas sic affectas lauisse. Equidem opinor parem uirtuti datam fuisse gratiam, ut, quę dignata est lauare, ipsa etiam mederi posset.

Eugenia uirgo, Philippi, Alexandrię pręsidis, filia, quoniam parentibus idolorum culturę deditis Christo seruire non poterat, eos reliquit et sexu cęlato, uirorum monasterium ingressa, monachi habitum induit et se Eugenium uocari fecit. Tandem ob animi sapientiam morumque integritatem in abbatem electa hoc primum a fratribus exegit, ut, quanuis dignitate pręstaret, permitterent tamen se interdum officia obire infimorum, ne per ocium insolesceret, pręsertim in illo prępositurę honore constituta. Impetrata igitur uenia aquam portauit, ligna concidit, pauimenta euerrit, cęllulam sibi omnium despectissimam elegit. Denique, quo feruore concita parentes fugerat, eodem primatum inter [p. 1-327] monachos tenens humilitatem coluit et tandem martyrii palmam meruit obtinere, ut, quę mundi pompam calcauerat, tyrannorum quoque tormenta superaret et in cęlesti gloria humilitatis pręmium perfectę patientię merces augeret.

‘Paulę Romanę (ut Hieronymus refert) maternum genus a Scipionibus Gracchisque, paternum ab Agamemnone, potentissimo quondam Gręcię rege, erat. Liberos e Toxotio susceperat, qui ab ipso Aenea Iulioque trahere originem credebatur. Postquam autem contemptis omnibus Christo coepisset seruire, tanta se humilitate deiecit, ut, qui eam uideret (uidere autem propter nominis celebritatem multi gestiebant) ipsam esse non crederet, sed ancillarum ultimam. Quanuis enim frequentibus uirginum cingeretur choris, ueste tamen, uoce, habitu, incessu minima omnium apparebat. Intellexit profecto sapientissima mulier hominis nobilitatem non genere, non potentia, sed uirtute constare, intex uirtutes autem Christianę professionis nihil esse pręstantius humilitate, nihil fructuosius.’

Caput VI / DE DIGNITATIBVS NON CONCVPISCENDIS

Propterea quidam sanctissimi uiri cum seculares, tum ecclesiasticas dignitates aut omnino recusarunt aut inuiti coactique susceperunt. Sciebant enim, quanto quis [p. 1-328]altius euectus fuerit, tanto propius periculo esse, ne cadat, et si ceciderit, grauiorem ruinam fore. Honoris gradum superbię irritamentum et inanis glorię materiam esse, nisi ita caute adeatur, ut is, qui episcopatum desyderat (iuxta Apostolum) opus bonum desyderet, non honorem, sed labores, non delicias, neque pręesse, sed prodesse cupiens, seruum se et ministrum hominum constituat propter Christum.

Diuus Marcus Euangelista, ut sacerdotio reprobus haberetur, pollicem sibi amputasse dicitur. Veruntamen (ut ait Hieronymus) tantum consentiens fidei prędestinata potuit electio, ut nec sic in opere uerbi perderet, quod prius meruerat in genere. Cum enim ex leuitis esset, ut Alexandrię episcopus fieret, eo compelli dignior fuit, quo magis refugit.

Isaac etiam monachus, cum rescisset decerni sibi presbyteratum, de Scythia transmigrauit in Aegyptum, uastę solitudinis secessum quęritans, ut hominum effugeret conspectum. Sed qui diuinitus eligebatur, latere non potuit. Cum enim fratres in Aegyptum usque illum quęsitum profecti essent et asellus, quem secum habebant, per desertum fugiens ad speluncam ipsius substitisset, eo insecuti, dum asellum comprehendunt, monachum, quem uix inuenire sperauerant, conspiciunt. Quare lęti gratantesque, simul ipsum, ut secum redeat, hortantur. Igitur, cum se ille muti animalis indicio deprehensum agnouisset, intellexit Dei uoluntatem, et fratrum uotis annuens, ad monasterium reuersus presbyteri officium suscepit. Hic mihi probe obseruasse uidetur, quod Apostolus ait: ‘Nec quisquam sumat sibi honorem, sed qui uocatur a Deo tanquam Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificauit – ’inquit ‘– ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: Tu es sacerdos in ęternum secundum ordinem Melchisedech.’

Pastumius quoque monachus a Machario abbate post uitę huius labores ad beatitudinis quietem decedente, in locum suum succedere iussus et fratrum curam habere, diu renuit atque recusauit, obnixe affirmans se [p. 1-329]abbatis honore indignum, officii ignarum, solicitationum labori imparem. Verum obedientię pressus iugo, flens tandem regendi monasterii munus suscepit. Et quia ex humilitate sibi prorsus diffidebat, a Domino meruit adiuuari atque ita, ut ei per angelum suum pręcepta institutionesque dirigeret. Quibus ille fratres sibi commissos instruendo, in omni sanctitatis genere facile reddebat perfectos. O uere igitur beatus homo, quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum!

Odo Note: * corr. ex ‘Oddo’ item, Cluniacensis coenobii monachus, a Bernone Note: * corr. ex ‘Benone’ abbate proxime decessuro suffectus, cum fugam pararet, a fratribus comprehensus coramque adductus non solum abbatis compellente iussione, uerum etiam episcoporum urgentibus censuris regimen inuitus accepit. Indignum enim se esse arbitrabatur, qui pręesse deberet, cum se cunctis inferiorem constituisset. Sic tamen se gessit, ut multis postea miraculorum signis nobilitatus sit, Deo humilitati eius gratiam conferente.

At uero, quoniam quanto dignitas maior tanto maius in dignitate positi periculum, Lamon monachus mori pręoptauit quam episcopus uiuere. Hieropoli electus nullis suasionibus adduci potuit, ut electioni assentiret. Cumque Theophilus episcopus forte ex itinere eodem loci diuertisset atque itidem suaderet, quando iam tantę autoritatis uiro aperte refragari difficile erat, diem ad deliberandum impetrauit. Dum autem in solo loco genibus prouolutus toto eo tempore secretę precationi intendisset, inuentus est efflasse animam. Hoc ipsum petenti illi diuinitus indultum credi par est; uerenti utique, si episcopum gereret, quę episcopi sunt, pręstare non posset, aut si pręstitisset, ne uel ex hoc in elationem aliquam mentis incidens illis iam tandem comparandus euaderet, quibus dicitur: ‘Vę uobis, qui diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro.’ [p. 1-330]Par animi humilitas uel idem periculi metus fuisse perhibetur sancti Goar, monachi in Gallia. Qui a rege Sigiberto ad Treuerensem episcopatum uocatus, postquam recusando nihil se proficere uideret, triginta dierum manendi in monasterio moram, quasi res suas expediturus, petiit. Interim in cęllula sua se includens Dominum precatus est: paratum se ad omnia dura pro illius amore sustinenda, tantum hoc episcopalis officii onere ne se grauari sineret. Mox ergo febri correptus reliquum uitę in lectulo ęger peregit, ne sanus ad pręsulatum cogeretur, quando quidem etiam quoduis pati sibi satius putauit.

Ammonium, Origenis Didymique discipulum, aurem sibi pręcidisse ferunt, ne idoneus episcopali officio haberetur. Et cum nihilominus ad eam dignitatem suscipiendam ab omnibus urgeretur, etiam linguam sibi se amputaturum, nisi missum facerent, protestatus est. Tam ergo periculosam rem episcopatum putauit, ut inde membrorum mutilatione se redimere non dubitaret.

Hac ipsa de re non mediocriter solicitus Thomas, Cantuariensis archiepiscopus, ubi primum dignitatem iniit, continuo inanis glorię lasciuientes cogitatus carnis macerationibus reprimere coepit, instantius orauit, frequentius ieiunauit, cilicium induit. Qui sic agit, is plane declarat non se ad pontificale fastigium, sed ad multiplicium laborum aceruum ascendere nec de honoris pompa sibi blandiri, sed de tentationum ingruentium pugna iam anxium ęstuare.

Hinc quidem beatus Leonardus inter aulicos regis Galliarum aliquando primo loco habitus, cum tandem contempta mundanę ambitionis luxuria ad religionem conuersus Dei seruitio sese addixisset nec adhuc tamen minoris ęstimationis apud regem esset, episcopatum ab eodem sibi oblatum recusauit. Ac ne deinceps huiusce rei illectatione aliqua tentari capiue posset, quando quidem et in dignitate periclitatur humilitas et in diuitiis modestia, inde in Aquitaniam discedens operam prędicationibus dedit. [p. 1-331]In quanto enim salutis suę discrimine uersentur hi, qui cęteris pręsunt, uenusto admodum exemplo diuus Hieronymus docere aggressus: Senex quidam, inquit, eremi cultor et Spiritu Sancto plenus, nepotem suum quęrentem, utrum episcopus electus munus accipere deberet, super disco satis alte a terra errecto diu fecit uolutari. Cumque ille postremo casum se timere dixisset, iussit, ut descenderet atque itidem super latam mollioris soli planiciem sese agitaret. Ex multa uolutatione sudanti ac defesso: Surge, inquit, et iam facere perge, quod tibi tutius factu putas. Itaque edoctus de pręeminentię periculo iuuenis electioni renunciauit. Aetatis uitio delirasse senem dicere possent improbi cauillatores, nisi rem saluberrimi consilii plenam miracula confirmarent. Constat enim iuuenem illum postea uita defunctum seni apparuisse et, postquam gratias egisset, dixisse: Scio, quia nunc essem de numero damnatorum, si fuissem de numero episcoporum.

Idipsum oppido formidans Geminianus, Mutinensis clericus, defuncto Antonio episcopo a populo electus fugit. Dum autem latitaret, et quęri dignus fuit et inueniri. Qui quia inuitus consecratus est, tantam promeruit gratiam, ut non solum Mutinensem ecclesiam optime gubernarit, sed etiam miraculorum fama celebris mundo fuerit. Iouiani Note: * corr. ex ‘louiniani’ imperatoris filiam a demonio liberauit. Attila Italiam uastante suos non repugnando incolumes seruauit. Ipso enim orante hostis apertis portis urbem mediam percurrens eam prorsus inoffensam intactamque reliquit.

Gregorius quoque pontifex quam grauatim Ecclesię gubernandę subierit onus, hęc res indicio est. Quod cum illud palam repudiare sibi integrum non esset inhibente populo, clandestina fuga ab urbe decedere decreuit. Et cum exitum omnem diligenti septum custodia uideret, dolio se condi et exportari fecit. Tum proximi montis uastam solitudinem penetrans antrum quoddam iniit, [p. 1-332]satis ibi se latere sperans. Cęterum cum quęreretur, lucida nubes loco incumbens prodidit latentem. Inuentus ergo in sedem, quam fugerat, rediit, non tam ab hominibus quam a Deo miraculo testante electus. Vt igitur Deo soli obediret, non ut sibi blandiretur, ad tantę rei gubernacula manum porrexit.

At nunc quibus artibus is honos ambitur quaue aditur temeritate, dolendum magis quam dicendum puto. Sed ut nihil aliud pro uero affirmare ausim, neminem tamen ętas nostra ex iis, qui eliguntur, uidit recusantem. Antehac autem et Quintus Cęlestinus, cum menses sex rexisset Ecclesiam, pontificatum, quem Caroli regis solicitationibus agitatus acceperat, tam libenter deposuit, quam inuitus gerebat. Hinc primum degenerantis curię signum apparuit, quoniam tantę integritatis uir a nemine, ne id faceret, interpellatus est aut, cum fecisset discessissetque, reuocatus nisi ab eodem, cui ob uirtutem charus fuerat, rege; quanquam ille solitarię uitę, quam repetebat, captus dulcedine nullius iam dissuasionibus a proposito moueri potuisset, quoniam nec regis motus est. Id neque improuide neque inconsulte factum facile uel uno argumento probari potest, quod magis deinde miraculis claruit quam tunc pontificatu et tandem in numero sanctorum est habitus. Quis adeo mentis impos est, ut proposita sibi optione non mallet eius priuati habere conuersationem quam aliorum in dignitate constitutorum honorem, in cęllula latentis consolationem quam in cathedris sedentium potentiam, opes, delicias, luxum?

Extant hoc in genere etiam et minorum pontificum fortasse non minus imitatione digna exempla. Qui postquam aliquando recte ac diligenter rexissent populum,

aliis gubernaculo substitutis tranquillę contemplationis quieti sese dedere.

Maglorius Note: * corr. ex‘Maiorus’ Britannus, Dolensis archiepiscopus, cum Budocum in sua collocasset sede, ipse se ad eremum [p. 1-333]contulit et solitariam deinceps uitam duxit, tanto factus Deo uicinior, quanto ab urbanis tumultibus fuit semotior.

Fecit idem et Iustus, Lugdunensis episcopus. Qui cum in terra positus uitam egisset cęlestem, de solitudine deserti ad paradisi celebritatem euolauit, tugurioli angustias commutans cum amplitudine cęli. Corpus uero eius ab eremo ad Lugdunum relatum est. Et honore, cui renunciauerat uiuens, non caruit mortuus exibitis exequiis pompaque funerali, non tantum ut pręsuli, sed etiam ut sancto.

Remalchus quoque, Traiectensis episcopus, postquam commissum sibi gregem tum uerbi pabulo, tum uitę exemplis pie sancteque annos aliquot nutriuisset, dignitatem officiumque deposuit et coenobium ingressus monachum se fecit ex episcopo. Vt enim tutius, ita tranquillius sibi futurum iudicauit obedire quam imperare, et subiectum esse quam pręeminere. Alterum optare arrogantis est, alterum se in omnibus submittentis ei ueri serui Christi, qui ministrare uenit, non ministrari.

Ex his iam dictis exemplis hanc demum summam colligi atque hoc concludi quis ignorat: ut nemo primatum appetat, ne humilitatem amittat, nemo oblatum accipiat nisi inuitus, ut electus et arrogantiam euitet et ab obedientia non discedat. Quandiu liceat, recuset, ultra ne protrahat pertinaciam. Tam enim superbum est dignitates concupiscere quam maiorum iussis omnino parere nolle et diuinę reluctari uoluntati.

[Page 1-334]

Caput VII / DE AVARITIA VITANDA

At uero, quia plerique religionis habitum induunt, non ut Christum, sed ut pecuniam lucrentur, quibus dicitur: ‘Non potestis Deo seruire et Mammonę, ’eorum auaritię sanctorum continentiam opponamus, ut, qui pie in Domino uiuere uolent, omni cupiditate deposita iam hinc discant, quod gratis acceperint, gratis dare.

Heliseus propheta, cum Naman Syrum a lepra curasset, nullis precibus moueri potuit, ut dona acciperet. At Gezi, minister eius, cupiditatis stimulo percitus cucurrit post Naman, quasi a magistro missus, mendacique procacitate impudenter usus argentum et uestes ab eo accepit. Propterea et lepra, qua Naman fuerat liberatus, adhesit illi et semini eius usque in sempiternum, ut saltem sic punitus discat charitatem erga proximum gratuitam esse debere, non mercenariam.

Nam et de Samuele propheta in Ecclesiastico scriptum legimus, quod pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusauit illum homo. Hoc quidem post multas eius inibi enumeratas laudes, ideo fortasse in fine quasi in uestibulo collocatur, ut scias donorum contemnendorum curam non solum uirtutem esse, sed etiam uirtutum seruatricem atque custodem. Quę si abscesserit, cupiditati linquens aditum, irruente uitio dissipabitur uirtutum coetus. ‘Conturbat quippe domum suam ’(ut Salomon in Prouerbiis ait) ‘qui sectatur auaritiam; qui autem odit munera, uiuet.’

Hinc etiam Daniel oraculi diuinitus in pariete descripti mysterium expositurus regi dona dignitatemque pollicenti ait: ‘Munera tua sint tibi, et dona domus tuę [p. 1-335] alteri da! Scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem eius ostendam tibi.’Quod uero deinde legitur eum mox purpura esse indutum, torque aurea circumdatum, potestate pręditum, argumento est licere aliquando peracto opere oblata recipere, non tamen ex pacto, sed ex donantis liberalitate, neque ad luxuriam, sed ad necessitatem. Consyderandum autem, sic etiam acceptum munus quantę patuit inuidię. Nonne tantę, ut acceptorem suum leonibus obiecerit laniandum, nisi quod mitior tunc syluestrium belluarum extitit feritas quam semper malesuadus flagitiosorum hominum liuor. Nec mirum, si Deo uolente protectus est, qui, ut suos protegeret, honorem munusque admisit, non ut sibi indulgeret.

Sed si hi, qui adhuc sub Legis umbra uersabantur, uenalitati sese exponere in excipiendis diuinis nefas esse ducebant, quanto eos continentiores esse par est, quos iam coruscante Euangelio in lucem eductos omnium uirtutum decet consummata perfectio? Proponantur nunc igitur Christi apostoli, ut magis confundantur, qui ne ueterum quidem sanctorum parsimoniam imitari student, luxurię potius cupiditatibusque dediti, nomen atque professionem clericorum habentes, non uitam. Quos per Malachiam arguit Dominus dicens: ‘Quis est in uobis, qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? Non est mihi uoluntas in uobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu uestra. ’Sed iam audiant, quam moribus eorum diuersa gesserint illi, quorum sectę se esse autumant.

Petrus et Ioannes missi in Samariam baptizatis imponebant manus, et accipiebant Spiritum Sanctum. Tune Simon magus, et ipse baptizatus, sed magis ad auaritiam quam ad fidem corde conuerso, pecuniam apostolis offerre coepit, ab eis petens, ut simili euentu, quibus ipse manum imposuisset, Spiritum Sanctum acciperent; haud parum lucri se facturum ratus, si hanc potestatem assequi potuisset. Adeo quippe mentem animumque eius excęcauerat malicia, ut nesciret sacramenta [p. 1-336] Dei et uenale putaret, quod nec uendi nec emi potest. Ideoque meruit audire: ‘Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri! ’Apostoli ergo non modo pręmium non acceperunt, uerum etiam offerentis nequitiam acerba execratione prosecuti sunt.

Bartholomeus quoque apostolus Polemio, Indię rege, offerente sibi camellos argento auroque oneratos, eo quod filiam eius ab immundo spiritu liberam reddidisset, nihil prorsus accipere uoluit, sibi his nequaquam opus esse dicens neque ob hoc se uenisse, ut munera acciperet, sed ut in Christum credentibus uiam adipiscendę salutis mostraret. Hęc res profecto non minus quam miraculum sanatę filię impulit regem, ut baptisma susciperet et postremo relicto regno discipulus apostoli fieret, qui fuerat Indię dominus.

Iudas etiam Thaddeus, cum Abagarum, gentis ultra Euphratem positę regem, graui ualitudine laborantem solo tactu sanitati restituisset, magnam uim argenti atque auri pro eo sibi oblatam constanter recusauit. Si nostra, inquit, dereliquimus, quomodo accipiemus aliena? Itaque tantum diuitiarum contemptum in tam paupere uiro rex admiratus, non ita cupide paulo ante expetiuerat sanitatem ut tunc Christi suscepit fidem. Neque enim dubitauit ueritatem ab eo syncere prędicari, a quo aberat captatio lucri.

Pari animi magnitudine pręditus Cyriacus martyr, cuius gloriosus exitus VI. Idus Augusti nobis celebris habetur, a Roma ad Persas usque ab Sapore, eorum rege, euocatus, cum filiam illius Iobiam a demoniaca uexatione uindicasset, dona, quibus uel longi itineris labor compensari potuisset, oblata repudiauit. Neque enim pro terreno pręmio peregrinationem illam susceperat, sed pro cęlesti. Itaque, qui mortalis regis gazam contempsit, ab immortali Domino martyrio coronatus ęternam adeptus est beatitudinem.

Cosmas et Damianus, germani fratres, medendi arte clari, sed pietatis officio clariores, gratuito curationem [p. 1-337]exercebant. Et cum Damianus Palladia matrona morbo liberata munusculum aliquid ab ea precibus pulsatus ac pene coactus accepisset, adeo id ęgre Cosmas tulit, ut mandasse dicatur, ne eodem tumulo cum fratre componeretur, quandocunque ipsis uita defungi contigisset, nihil tam iniquum existimans quam pro labore, qui propter Deum susceptus fuerat, ab homine mercedem quęrere.

Eadem animi constantia Leonardus, sancti Remigii discipulus, quoniam Gallorum regis coniugem difficili partu laborantem, medicis iam desperantibus, ipse diuina uirtute a periculo liberarat, regi amplissima dona offerenti haud quaquam se iis indigere respondit, proinde neque accipere uelle, nihil cuiquam defuturum asserens, quicquid habere necessarium fuerit, qui omnium opifici libenter seruierit, cum ipsa Veritas dicat: ‘Quęrite primum regnum Dei, et hęc omnia apponentur uobis.’

Hilarion abbas, ut in cęteris omnibus, ita hac quoque in parte circumspectus Orioni, a quo legionem demonum Christi uirtute propulerat, dona immodica secum allata porrigenti: Nonne legisti, ait, quid Gezi, quid Simon passi sint? Quorum alter accepit precium, alter obtulit, ut ille uenderet gratiam Spiritus Sancti, hic mercaretur. Cumque Orion flens diceret: Accipe et da pauperibus, respondit: Tu melius potes tua distribuere, qui per urbes ambulas et nosti pauperes. Ego, qui mea reliqui, cur aliena appetam? Multis nomen pauperum occasio auaritię est, misericordia uero artem non habet. Nemo melius erogat, quam qui nihil sibi reseruat. Tristi autem et in terra iacenti: Noli, inquit, contristari, fili! Quod facio pro me, et pro te facio. Si enim hęc accepero, et ego offendam Deum et ad te legio reuertetur.

Idem candidato cuidam Constantii imperatoris, quem itidem nequitię spiritu uexatum sanum fecerat, decem auri libras dono offerenti ordeaceum porrexit panem dicens quod, qui tali cibo aluntur, non pluris aurum ęstiment quam lutum. [p. 1-338]In Sicilia etiam quidam de primoribus uiris morbo aquę intercutis ea ipsa die, qua ad eum uenerat, curatus, cum postea eidem offerret plurima munera, audiuit dictum Saluatoris ad Discipulos: ‘Gratis accepistis, gratis date!’

Eugenia uirgo (ne foeminarum etiam in refutandis muneribus constantiam sileamus) dum sub persona abbatis sexu dissimulato uirorum pręesset collegio, Melanciam Alexandrię nobilem matronam, quadam desperatissima corporis ęgritudine affectam, Deum precata, et repente et efficaciter curauit. Et cum pro tali beneficio ingentia sibi offerrentur dona, nihil accepit, se Christi paupertatem pręferre diuitiis dicens et pro eius amore ea, quę cum seculo transeunt, contemnendo ad illas, ubi ipse est, nunquam deficientes delicias anhelare, quę quidem uitę huius incommodis, non opibus comparantur. Et certe fieri non potuit, ut, quę seipsam abnegauerat, ita ut etiam inter uiros uiuens mulierem se nesciret, quicquam pręter Christum concupisceret.

Lucri autem pecuniarumque detestandam cupidinem in iis, qui sacris initiati sunt, si forte Gezi superius a nobis propositum exemplum non satis deterret tanquam uetustate iam obliteratum, audiant recentiora.

Cyrillus, Hierosolymitanus episcopus, post diui Hieronymi in Domino dormitionem, ad Augustinum scribens tradit fuisse monasterium quoddam in Thebaidis partibus ducentarum fere foeminarum, sanctarum utique, si non auaritię foeditate sanctitatis decorem polluissent. Consuetudo pessima apud illas inoleuerat nullam in collegium admittendi, quę certum pecunię numerum non afferret. Cuidam ex iis, cuius Deo deuotus animus a tam prophana negociatione abhorrebat, apparuit in somnis Hieronymus iubens, uti cęteris pergeret nunciare, nisi actutum poenitentes ab ea exactione destiterint, ultionem a Deo paratam iam ipsarum capitibus imminere. Cumque hęc in conuentu omnium narrata fuissent, ridiculo excepta sunt existimantibus deliramentum esse mulierculę aniliter desipientis nec uera, ut erant, [p. 1-339] referentis. Altera deinceps et item tertia nocte eadem uisa rursum coram replicantem, iam odio habitam, probris agitantes eiecere, Deo pro illa disponente, ne scilicet Loth cum Sodomis disperiret, iustus cum impiis. Vix etenim mulier septa monasterii egressa fuerat, cum monasterium ipsum terribili fragore funditus concussum reliquas oppressit ruina, ut ex tanto numero, ne una quidem saltem extremum in mortem anhelitum ducens post casum illum sit inuenta. Itaque contusis miserabiliter artubus una omnes tam paruo temporis momento extinctę, tunc demum auaritię, cum uitę finem fecere.

Quis hęc audiens non contremisceret, quis prauum animi propositum in melius non commutaret? Scio tamen et uehementer doleo esse quosdam, qui etiam multa talia legentes nihilo segnius insistere coepto sceleri pergunt spinis concupiscentię pręfocantibus semen Note: * corr. ex‘sementem ’ uerbi Dei. Quibus Hieremias clamat dicens: ‘Ecce incircumcisę aures eorum, et audire non possunt. Ecce uerbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud ... A minore quippe usque ad maiorem omnes auaritię student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. ’Cur ita, nisi quia (ut Philo ait) existimauerunt lusum esse uitam nostram et conuersationem uitę compositam ad lucrum et oportere undecunque etiam ex malo acquirere? ‘Aurum enim suum, ’sicut Osee testatur, ‘et argentum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. ’Auaritia nanque, si Apostolo credimus, simulachrorum seruitus est radixque malorum omnium cupiditas. Propterea quidem et Dominus in Exodo pręcipit dicens: ‘Non accipies munera, quę etiam Note: ** add. excęcant prudentes, et subuertunt uerba iustorum.’Idem in Euangelio: ‘Videte, ’inquit, ‘et cauete ab omni auaritia, quia non in abundantia cuiusquam uita eius est ex iis, quę possidet. ’In Ecclesiastico quoque legimus: ‘Qui aurum diligit, non iustificabitur... Lignum offensionis est aurum. Vę illis, qui sectantur illud! Et omnis imprudens [p. 1-340]deperiet in illo.’Deperierunt nempe in illo Achan anathematis reus, Iohel et Abias peruertentes iudicium, Saul uictis Amalechitis mandati Dei pręuaricator, Achab cum Iezabele Naboth Note: *corr. ex ‘Nabaoth’ Iezrahelitę interfector et uineę eius cruentus occupator. Deperiit in illo et Iudas, Domini uenditor, et Ananias cum Saphira precii, quod uouerant, malignus interuersor. Quid multa? Non homines solum, sed urbes etiam et regna auri sacra fames hausit atque consumpsit. At nos egredi cupientes de Babylone, fugere de Caldeis, id est, de consortio eorum, qui satiari diuitiis nequeunt, simul cum psalmista nostro clamemus: ‘Domine, inclina cor nostrum in testimonia tua, et non in auaritiam, ’ut, sicut Esaias dixit, ‘proiicientes illam et manus nostras excutientes ab omni munere, in excelsis habitemus tecum. ’Beati enim, qui habitant in domo tua, Domine; in secula seculorum laudabunt te.

Caput VIII / DE PAVPERTATE SERVANDA

Diximus, qua constantia sancti, ne Deum offenderent, munera recusarunt. Nunc, quali patientia, ut illi soli placerent, paupertatem coluerint, pertractemus. Hinc altera dirę cupiditati inuratur nota, dum [p. 1-341]monstratur, quam hi, qui hominibus benefacientes hominum mercedem respuerunt, paruo modicoque contenti uitam sustentarint.

Petrus, Andreas, Iacobus, Ioannes piscatu sibi uictum quęrebant, relictis retibus et naui secuti sunt Christum et dixerunt: ‘Ecce dimisimus omnia, et secuti sumus te. ’Constat igitur eos et ante apostolatum fuisse pauperes et in apostolatu pauperiores. Eisdem insuper pręcipitur, nequid auri, nequid argenti possideant, non pecuniam in zonis, non peram in uia, non duas tunicas, non calciamenta, non uirgam habeant. Quid hac uita tenuius, quid hoc angustius statu? Veruntamen, quibus rerum copia interdicitur, iis nosse mysterium Dei datur, iis curandi, ligandi, soluendi potestas conceditur et, ut demoniis imperent, hominibus euangelizent, angelis exęquentur, cum Christo regnent, impartitur. Vere ergo Dominus esurientes impleuit bonis et diuites dimisit inanes, quos eligere contempsit.

Quod de iis dicimus, idem de reliquis apostolis dicendum, quando quidem eadem lex omnibus pariter dicta sit et omnes Dominicis mandatis ęque obnoxii fuerint neque alicui plus alio quicquam habere possidereue aut aliquo frui utiue licuerit. Vnde etiam interrogat illos Dominus dicens: ‘Quando misi uos sine sacculo et pera et calciamentis, nunquid aliquid defuit uobis? ’Et respondent: ‘Nihil! ’Vt ex hoc etiam intelligas quantumuis inopi homini nihil unquam defuturum, cui affuerit Christus.

Quid defuit Abrahę illi Aegyptio uasta in solitudine, clausa etiam cęllula demoranti, cui nihil omnino supellectilis erat pręter catinum uestemque cilicinam et rusticum sagum? Sic usque ad quinquagesimum ętatis suę annum (qui uitę ultimus fuit) dicitur perdurasse, ita ut nihil unquam amplius concupisset. Bona enim, et ea non modica, in quibus hęreditario absens successerat, egenis dilargiri mandauit, ne obolum quidem passus ex his ad se deferri. In summa igitur inopia tam diues fuit, ut [p. 1-342]nihil appeteret, in summis opibus tam largus, ut omnia donaret, semper diuitiis pręferens paupertatem. Mennę quoque, Samnitum prouincię solitario (ut Gregorius tradit) paucula tantum apum aluearia uictum suppeditabant. Eo accedens quidam Longobardus latro frustraque, ne aliena {raparet}, monitus sacrilegas apibus intulit manus. Sed sicut Esaias ait: ‘Vę qui prędaris! Nonne et ipse prędaberis? ’Continuo sceleris ultor Deus raptorem tradidit Sathanę uexarique permisit. Indoluit autem Mennas inimici casum. Sciebat enim et inimicos diligere, ut obediret Christo. Indoluit ergo, ita ut uellet nec apes habuisse. Et cum decretum ei fuisset nihil in uita possidere, nihil quęrere, proximi uici beneficio sustentatus est, in diem panem afferentibus, quos ille pręceptis imbuebat salutis.

Narratur et aliud de illo miraculum, quo facile cognoscas pauperis uirtutem diuitum potentię anteferendam. Sępe enim syluestres ursos ferula, qua gradus ambulando firmabat, a suis alueariis dicitur abegisse. Et qui frequenter uenatorum tela contempserant, ferulę ictum imbelli senis manu molliter uibratę pertimescebant. Proh facinus indignum, pauperem belluę fugiunt et lędere formidant, hominis auaritia, quod inuideret, inuenit! Et quod inuiderat, rapuisset, nisi in operibus manuum suarum comprehensus peccator prius poenas dedisset quam coeptum peregisset scelus. Non est autem passus Dominus eam paupertatem ludibrio esse malis, qua boni mercantur sibi diuitias regni cęlorum.

Eadem sane benignitate Hilarionem quoque abbatem a latronum iniuria tutatus est. Hunc adolescentulum in solitudine habitantem tota nocte quęritantes inuenire nequiuerunt, cum nec locus illis ignotus esset, grassationibus eorum frequens, nec hominis nuper illuc appulsi sedes. Vt autem illuxit, inuentum de improuiso circumstetere et mirati, quod intrepidus expectaret rei euentum: Quid tu hic, inquiunt, adolescens, si te adorirentur latrones? Nudus latrones non timet, respondit. At si uitę, aiunt, pręsens intentaretur periculum? Nec id [p. 1-343]quidem timet, inquit, qui paratus est mori. Tunc illi stupentes tantam in tam tenera ętate constantiam atque in Deum fidem pariterque noctis errorem reuoluentes extemplo animos demittunt, propositum mutant, crimen confitentur. Et quem uel terrere uel spoliare uenerant eidem ueniam poscentes supplicant, et impetrata reuerenter discedunt.

Idem sanctus ad Siciliam nauigio applicans cum discipulo suo Gazano nec aliud habens, quod pro mercede uectori daret, Euangelium manu sua exaratum coepit offerre. Sed qui accipere rogabatur, cum nihil eos habere cerneret pręter codicem illum et ea, quibus tecti erant, oblatum recusauit neque deinde quicquam exigere uoluit, et inopiam eorum miseratus omni debito solutos dimisit. O et periculorum uictrix paupertas et libera pensionum, inter rapacissimos latrones securitatem, inter mercenarios nautas inuenisti tibi remissionem! Hi operam gratis pręstiterunt, illi terrere non potuerunt offendere noluerunt. Cui unquam locupletum hoc contigisset, qui, quocunque sese uerterint, neque inuidia neque insidiis carere possunt. Et dum omnia metuunt quantum diuitiis, tantum animi solicitudinibus abundant.

At uero Hilarioni pauperculo, tametsi pene nihil esset, cum tamen nihil appeteret, nihil deerat. In secretiori Sicilię angulo manens succisiuis temporibus ligna colligebat, ut uenditis uitam sustentaret ac demum mereretur audire: ‘Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit. ’Detestabatur autem monachos, qui infidelitatem quandam prę se ferre uidebantur uictui prouidentes in futurum et curam habentes sumptuum aut indumentorum aut cęterarum huiusmodi rerum, quę non magni momenti sunt. Quas quicquam ex his deesse possit Deo seruientibus, cum nequam seculo seruientibus non desit!

Quendam ergo de fratribus cum percepisset hortuli fructus intentius custodire et habere aliquantulum nummorum, a consuetudine sua submouit ac repulit. Ille [p. 1-344] in gratiam reduci cupiens, ciceris uirentes scapos dono fratribus misit. Quos mensę appositos solus Hilarion grauiter olere persensit et in cicere foetere mittentis auaritiam dixit statimque totum proiici iussit, ne mutos quidem greges tam foetidam frugem comesturos clamitans. Et fidem fecit euentus. Fasciculo enim illo ante boues in pręsepium proiecto non modo gustare noluerunt, sed immugientes atque auersi perfractis stabuli repagulis diffugerunt, pręcipitatiore impetu proruendo quam si stimulis uerberibusque agitarentur. Hinc patet neutiquam esse communicandum neque cum iis, qui sua cupide seruant, neque qui aliena turpiter appetunt, et cupiditatem, tanquam malum uirus, omnibus quidem, sed pręcipue Christi seruis uitandam fugiendamque.

Quantum autem illam cauerit idem ipse omnis sanctitatis exemplum Hilarion, cum ex his, quę diximus, perspicuum sit, tum ex epistola, quam spiritum Domino redditurus iam octogenarius ad Hesichium discipulum suum scripsisse fertur. Diuitiarum, inquit, mearum hęres esto. Hę autem sunt: Euangelium, tunica saccea, cuculla et paliolum. Qui tantam tenuitatem diuitias suas uocat, satis declarat, quam a diuitiarum cupiditate semper fuerit alienus.

Porro, Alexius, nobilis Romanus, clam patre Euphemiano in Syriam abiens intantum adamauit paupertatem, ut gauderet se a seruis patris, qui ad quęrendum eum missi fuerant, et non agnitum fuisse et Note: * corr. ex ‘ut’ elemosina donatum. Ex his, quę emendicabat, in diem uiuens, quicquid sibi supererat, aliis impertiebat, nihil solicitus in crastinum. Tall uitę tenore cum septendecim annos in Syria peregisset, Romam rediit et maioris etiam in paupertate constantię exemplum domi quam foris dedit. In paternis enim ędibus pro mendico susceptus, nee ulli cognitus nec ipse se prodens totidem peregit annos. Mortuus postremo indicauit, quod uiuens cęlauerat, relicto breui chyrographo, quo quis esset, quidue egisset, [p. 1-345] descriptum continebatur, ut tunc demum se manifestum faciendo, cum pro temporali inopia diuitias esset recepturus sempiternas, et patri adhuc orbitatem suam lugenti causam pręberet consolationis et nobis materiam imitationis.

Pari paupertatis uoto ardens Minorum pater Franciscus. Et nescio, an etiam magis in proposito firmus, quando quidem neque persecutionibus auerti potuit, quin nudus nudum Christum sequeretur. Tam primum Romam profectus, cum pauperculo cuidam occurrisset, suas cum illius uestibus permutauit. Quibus indutus mendicantium turbę se coniunxit et cum ipsis die illo consedit, cum ipsis manducauit; ipsis sese exęquari concupiuit. Tam tum tacitum gloriari uidebatur ac si diceret: ‘Ego mendicus sum et pauper; Dominus solicitus est mei.’

Cum autem haberet fortasse non parum pecuniarum, ut qui antehac mercaturę operam dederat, et egenis distribueret idque percrebuisset, a patre, cuius pietatem in furorem uerterat auaritia, manum sibi iniici iniuriamque irrogari ęquanimiter tulit atque eidem, quicquid sibi reliquum uel pecunię uel tegumenti fuit, tam lubenter cessit, quam auide petebatur. Simulque abdicatione impetrata, et nudus et lętus abiit; nec minus lętus quam olim Ioseph, cum de manu adulterę dominę relicto euasit palio, nec minus nudus quam adolescens ille, qui reiecta syndone pharisaicas effugit manus. Nuditatis pudorem libertatis gaudium superabat, in illam forsan erumpens uocem: ‘Diripuisti, Domine, uincula mea: tibi sanctificabo hostiam laudis.’

Exinde uili tunica contentus detectisque incedens uestigiis uerbum Dei disseminare coepit, sanctorum apostolorum uitam aggressus effingere, sicuti nuditate, ita et prędicandi cura.

Victu quam tenuissimo utebatur, et tamen uinci se dolebat, siquis ipso pauperior apparuisset. Paupertatem dominam suam uocabat, se non modo pauperem constituens, sed etiam pauperum seruum. [p. 1-346]Dum cum fratribus posita mensa recumberet, supermensarium lectorem de Virginis Puerperę in Bethlehem hospitantis angustia mentionem fecisse audiuit et continuo consurgens, humi resedit atque ait: Nunquid ego peccator, ego nequam et inutilis seruus, ad mensam sedere debeo, cum Dei Genitrici in diuersorio locus non fuerit, cum mundi Opifex ac Dominus natus sit in stabulo reclinatus in pręsepio? Sic dicens panem suum prouolutus in terra cum gemitu comedit.

Denique, quemadmodum ipse seruandę paupertatis imprimis maximeque studiosus erat, haud aliter etiam fratres suos instituendos curauit, iussos proprii habere nihil, possidere nihil et, quo se submissius gerant, uictum mendicando quęrere.

Inhient nunc struendis facultatibus mortales et totis uiribus congregare nitantur diuitias, nisi plus glorię Francisco sua compararit inopia quam ulli unquam regum suum regnum, nisi eius nomen etiam regibus ipsis honori habeatur et hominibus pariter et angelis celebre sit!

Vos uero, Ecclesię antistites, qui uillici personam induistis dicentis: ‘Fodere non ualemus, mendicare erubescimus, uillici ’saltem et exemplo facite uobis amicos de Mammona iniquitatis, fideliter dispensantes, quę uobis commissa sunt, alioquin audituri: ‘Si in alieno infideles fuistis, quod uestrum est, quis dabit uobis? ’Bona, quę habet Ecclesia, pauperum sunt, bona uero sacerdotis, uita ęterna. Qui ergo ea, quę pauperibus debentur, in suos conuerterit usus, uitam ęternam, quę sibi propria erat, amittet. Et cum nec illa secum ferre poterit, quoniam uelit-nolit relinquenda sunt, nonne egere incipiet? Nonne, qui dudum mendicare erubescebat, iam etiam illis, qui mendicauerunt, inuidebit? Et more diuitis purpurati nequaquam uerecundabitur opem poscere ab iis, quibus, cum deberet, dare neglexit. Tormenta patietur, et nemo miserebitur, sed dicetur ei : ‘Memento, quia recepisti bona in uita tua, mendicantes autem mala! Tu nunc cruciaris, illi consolantur.’ [p. 1-347]Igitur, quisquis ecclesiastici dispensatoris curam gerit, si metu supplicii liber et spe pręmii securus esse desyderat, agnoscat se pauperis Domini seruum et paupertatem, quam ille coluit, et ipse colat. Pontificali dignitate fulges, non est, cur Christi uitam imitari non debeas, qui Christi in terra uicem tenes. ‘Non est, ’inquit, ‘discipulus super magistrum, nec seruus super dominum suum. Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius, et seruo, sicut dominus eius. ’Attende itaque, cuius magistri discipulus es, cuius domini seruus. Nempe illius, quem etiam prophetę non nisi pauperem uenturum prędixerunt, ut est illud Zacharię dicentis: ‘Exulta satis, filia Syon, iubila, filia Hierusalem! Ecce rex tuus ueniet tibi iustus et saluator; ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinę. ’Tam autem pauper, tam inops, tam egenus, ut (sicut euangelicę ueritatis testatur autoritas) non habuerit, ubi reclinaret caput suum, non unde pro se et apostolo didragmam solueret. Alieno usus est hospitio, alienis impensis sustentatus, aliena syndone inuolutus, alieno conditus sepulchro. Denique suum habuit nihil, cuius sunt omnia. Quęris, quare tam pauper uixerit in terra, qui tam diues est in cęlo? Quare, nisi ut discas terrena contemnere et amare cęlestia? Hęc apprehendi non possunt, nisi illa relinquantur. Hinc ipse ait: ‘Vade, quęcunque habes, uende et da pauperibus, et habebis thesaurum in cęlo, et ueni, sequere me! ’Qui ergo pauper non fuerit, Christum sequi non poterit.

Primi quidem illum secuti sunt apostoli, qui et ipsi quam pauperes fuerint, in principio capitis huius diximus euangelicę historię sequentes fidem. Id si parum est, age modo, citentur etiam prophetarum uaticinia, ut utriusque Scripturę collatis testimoniis nullus ambiguitati relinquatur locus. Esaias propheta: ‘Conculcabit, ’inquit, ‘eam ’(hoc est Hierusalem) ‘pes pauperis, gressus egenorum. ’Rursus idem: ‘Pauperes homines in Sancto Israhel exultabunt ... Sanctificabunt Sanctum Iacob, et Deum Israhel prędicabunt. ’Item Hieremias: ‘Ecce ego [p. 1-348] mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos.’Sophonias quoque ait: ‘Derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum, et sperabunt in nomine Domini – ’dicit Dominus. Quę quidem omnia de ipsis Domini apostolis fuisse significata, expositorum nostrorum assertio consentit. Igitur, si Ecclesię Christianę fundatores atque ędificatores iam ab initio pauperes et egeni a Deo optimo maximo electi sunt, quid est, quod te pudeat pigeatue pauperem esse, qui operi illorum prępositus es minister et custos?

Respiciendum est, et quid uas electionis Paulus ea de re decernat, diligenter attendendum. ‘Habentes, ’inquit, ‘alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et desyderia multa inutilia et nociua, quę mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas.’

Iccirco sanctissimi uiri habentes tantum, sine quibus hic uiui non potest, nihil pręterea quęsierunt et illi, quibus res erat, eis, quibus non erat, erogabant. Multa id genus exempla posuimus, cum de elemosinis tractaremus, et nunc repetere superuacaneum est. Ioannes tamen, Alexandrinus patriarcha (a quo pauperes dominos diximus appellatos) non est silentio prętermittendus. Cum enim ex hac uita migraret, haud parum lętatus esse dicitur, dum gratias Deo ageret, quod morienti sibi nihil superesset pręter unum nummum, sed et hunc statim indigenti dari pręcepisse. Annuum quippe illi patriarchatus uectigal annuę in egenos elemosinę erant, nihil sibi reseruanti pręter Christum. Neque enim quicquam aliud suum esse aiebat, asserens ideo sacerdotibus neque possessionem neque partem neque hęreditatem inter reliquas tribus datam, quoniam pars et hęreditas et possessio eorum esset Dominus. ‘Vę ergo uobis ’(ut Amos propheta ait) ‘qui opulenti estis in Syon, et confiditis in monte Samarię, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israhel! ’Talibus et per Ezechielem comminatur Dominus dicens: ‘Vę [p. 1-349] pastoribus Israhel, qui pascebant semetipsos! Nonne greges a pastoribus pascuntur? Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et, quod crassum erat, occidebatis, gregem autem meum non pascebatis.’Vbicunque autem positum est in Scripturis, poenam ęternam obnunciat delinquenti. Quod tanto magis cauendum est, quanto quis maiori dignitate officioque pręcellit. Scriptum est enim: ‘Iudicium durissimum in eos, qui pręsunt, fiet. Potentes potenter tormenta patientur. Fortioribus fortior instat cruciatio.’

Sed dum nos auaritię ardorem extinguere cupimus paupertatis commendatione, pene modum excessit oratio. Ne tamen et foeminę sua laudatione hac quoque in parte fraudentur, uno duntaxat exemplo eam concludamus, iam ad reliquas tractationes generatim processuri.

Elizabeth, regis Pannonum filia Ludouicoque lantgrauio, Thuringię principi, matrimonio iuncta, non ignara dictum a Propheta: ‘Si diuitię affluant, nolite cor apponere, ’cum inter opes luxumque potentię secularis uersaretur, paupertatem animo affectabat. Interdum domi sola cum ancillis manens uilissimum sumebat amictum totamque sese ad paupercularum morem componebat, dicens haud alio ornatus genere usuram, siquando tandem dignatus fuerit pius et misericors Dominus expeditius uiuendi copiam sibi concedere. Ad hęc; quoties ad ecclesiam audiendę euangelicę prędicationis gratia accedebat, non nisi inter infimas foeminarum sibi deligebat considendi locum, ut iam aperte concupiscere uideretur se de illarum numero fieri, quarum tam libenter inibat consortium. Defuncto itaque uiro omnia, quę habere potuit, indigentibus dedit parumque putauit fortunas tantum pro Christo impendisse, nisi amore illius etiam seipsam addiceret seruitio miserorum. Igitur, postquam constructo diuersorio non modicam egenorum ęgrotantium turbam coegisset, ministram se eorum fecit. Cumque a patre in Pannoniam reuocaretur, noluit eo ire, talem uitam pręponens regno [p. 1-350]Hinc, ubi ea postremo in sanctorum gloriam recepta miraculorum patuit indiciis, apparuit uerum esse, quod Propheta ait, quia ‘melius est modicum iusto, super diuitias peccatorum multas’, et uerissimum, quod a Domino dicitur: ‘Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cęlorum!’ Vę autem diuitibus, qui habent consolationem suam. Argentum eorum et aurum eorum non ualebit liberare eos in die furoris Domini, dicit Dominus.

Caput IX / DE VITA SOLITARIA

Diximus de obseruatione paupertatis. Nunc de his dicemus, qui, ut liberius cęlestium contemplationi uacarent innocentiusque se haberent, delinquendi occasione sublata, relictis urbibus in solitudine uictitarunt, habentes iam olim propositi huius duces: Heliam in torrente Charith prope Iordanem a coruis nutritum, Heliseum in monte Carmeli cum prophetarum choro habitantem, filios Rechab sub tentoriis demorantes et incertis sedibus uagos, Ioannem denique Baptistam in Ennon iuxta Salim iam baptismi mysteria auspicantem et eos, qui ad se confluerent, nunc arguentem, nunc docentem. Erat enim uox clamantis in deserto: ‘Dirigite uiam Domini, rectas facite semitas eius!’ Et quoniam hos omnes, quo magis a consuetudine mortalium semoti [p. 1-351]erant, eo familiarius Dei colloquiis reuelationibusque usos nemo dubitat, multi deinde ex Christianis eorum exemplis incensi solitarię uitę conuersationem iniere.

Quorum primus Paulus Thebeus apud inferiorem Thebaidem, Note: * corr. ex‘Thebaidam’ cum Decii et Valeriani persecutionem fugeret, sedecim annorum adolescens solus deserta petiit. Et inuenta in montis radicibus saxea spelunca, quam iuxta molliter fluens riuulus terram irrigabat et effusis desuper ramorum umbraculis palma solis defendebat ardores, captus amoenitate loci, ubi latere concupierat, habitare coepit; intantum, ut, cum centum et tredecim uixisset annos, nusquam inde decesserit, hominem nunquam uiderit, pręterquam die uitę supremo Antonium, a quo et humatus fuit. Palmę primo fructibus nutritus est, deinde per annos sexaginta dimidiati panis fragmentum singulis diebus comedit coruo alite homini ministrante. Neque aliud quam aquam bibit. Indumento de palmarum foliis contexto nuditatem operuit. Hoc tenore uitę in Dei seruitio tandiu perdurans non effugisse mihi uidetur martyrium, sed protraxisse et, qui diei unius mortem non tulerit, mortem annorum septem et nonaginta tulisse. Tanto quippe tempore hic perpetuus eremi cultor, humanis inspectibus semper inuisus, quotidianis corporis mortificationibus sese afficere, ut in ęternum cum Christo uiueret, non cessauit.

Antonius uero triginta quinque annorum erat, quando eremum adiit, multas demonum insidias, insuper et uerbera passus a proposito deterrentium, cum scirent se in solitudine uincendos, qui in frequentia solerent esse uictores. Superatis igitur eorum machinationibus, montem conscendens in quodam castello ab hominibus deserto se inclusit, ubi pane tantum et aqua sustentatus, cum iam uiginti peregisset annos, ui eductus et abbas ordinatus obstructis monasterii foribus manere coepit, ita ut mutasse latebram uideretur, non deseruisse. Cum tamen multi uariis morbis laborantes eo uentitarent et [p. 1-352] sani reuerterentur cresceretque in dies confluentium numerus, gloriam fugiens procul in ulteriorem deserti partem solus abiit et in loco ab angelo monstrato consedit, ubi etiam sementem fecit et holuscula coluit, fratrum labori parcens, ne sibi necessaria deferendo fatigarentur, cum tridui iter ab eis distaret. Ibidem ultimum Deo spiritum reddidit, cum centum et quinque uixisset annos, miraculis ac uirtutibus clarus.

Non alienum uidetur de hoc Antonii habitaculo uerba Hieronymi apponere in Hilarionis abbatis uita sic dicentis: Saxeus et sublimis mons per mille circiter passus ad radices suas aquas exprimit, quarum alias harenę ebibunt, alię ad inferiora delapsę paulatim riuum efficiunt, super quem ex utraque ripa palmę innumerabiles multum loco et amoenitatis et commodi tribuunt. De Hilarione deinde loquens, cum post obitum Antonii discipulos eius uisendi gratia adisset: Videres, inquit, senem huc atque illuc cum discipulis beati Antonii Isaac et Pelusiano discurrere. Hic, aiebant, psallere, hic orare, hic operari, hic fessus residere solitus erat; has uites, has arbusculas ipse plantauit. Illam areolam manibus suis ipse composuit. Hanc piscinam ad irrigandum hortulum multo sudore fabricatus est; istum sarculum ad fodiendam terram plurimis annis habuit. Iacebat in stratu eius Hilarion et quasi calens adhuc cubile deosculabatur. Erat autem cęllula non plus mensurę per quadrum tenens, quam homo dormiens extendi poterat. Pręterea in sublimi montis uertice, quasi per cochleam ascendentibus, et ardue ualde, duę eiusdem mensurę cęllulę uisebantur, in quibus uenientium frequentiam et discipulorum suorum contubernium fugiens moratus est. Verum hęc in uiuo excisę saxo ostia tantum adita habebant. His quidem uerbis diuus Hieronymus, ut mihi uidetur, non solum loci formam atque naturam pulchre expediteque descripsit, uerum etiam eleganter effinxit enucleateque expressit, quantus in illis Dei seruis intimi amoris feruor accendebatur, dum singula circumspectando sic penitus Antonii memoria [p. 1-353] commouentur, tanquam pręsentem cernerent, non tanquam desyderarent absentem. Vsque adeo ille efficax atque admirandum sanctitatis exemplum fuit.

Porro ipse Hilarion, uiuente adhuc Antonio, quindecim annos natus, cum uisendi eius cupiditate flagraret, ad eremum est profectus. Vt autem eum uidit, repente mutato habitu non ante discessit quam uitę eius ordinem morumque pręstantiam edidicisset. Deinde frequentiam uentitantium non ferens, cum quibusdam monachis ad patriam rediit. Et postquam defunctis parentibus omnem hęreditatem partim fratribus, partim pauperibus distribuisset, solitudinem, quę in septimo milliario a Maioma, Gazę emporio, per littus euntibus Aegyptum ad leuam flectitur, ingressus est. Sacco tantum membra coopertus et pelliceum habens ependyten, quem beatus Antonius proficiscenti dederat, sagumque rusticum uasta et terribili eremo fruebatur, nunquam in eodem loco manens, ne latronum pateret iniurię. Sed et demonum ibi multas uariasque terrificationes constanter tolerauit, multas eorundem euasit insidias. A sexto decimo usque ad uicesimum suę ętatis annum ęstus et pluuias iunco et carice texto tuguriunculo declinauit. A uicesimo usque ad tricesimum primum cęllula usus dicitur, cuius latitudo pedum quatuor erat, altitudo quinque, longitudo paululo protensior quam eius corpusculum patiebatur, ut, sicut Hieronymus ait, sepulchrum potius quam domum crederes. Profecto, qui talibus delectantur habitaculis, etiamsi tacuerint, clamare cum Apostolo mihi uidentur: ‘Non habemus hic ciuitatem manentem, sed futuram inquirimus.’

Honophrius quoque monachus, cum Hermopoli in monasterio sese aliquandiu exercuisset, quasi e ludo ad certamen progredi cupiens, ad quandam uastissimam Aegypti eremum solus abiit et in ea annos sexaginta hominibus prorsus incognitus permansit. Consumptis autem, quę secum tulerat, indumentis superiorem corporis partem barba et capillis, inferiorem, ubi plus pudoris inest, arborum foliis uirgultisque contexerat. Annos triginta [p. 1-354]non alio pabulo usus est quam quod arbores herbęque syluestres dabant. Totidem pane se et aqua frigida sustentauit. Hunc tandem humaniorem uictum sibi ab angelo, a quo etiam eucharistiam Dominico quoque die accipere solitus erat, suppeditatum ferunt. Pafnutius abbas, qui uitam eius Gręco sermone scriptam edidit, dum desertum illud peragraret, eodem die, quo in cum incidit, cum uiuo collocutus est et defunctum sepeliuit. Non est enim passus Dominus serui sui, tantę sanctitudinis uiri, neque corpusculum dimitti inhumatum neque conuersationem posteros latere. Illi prouidit tumulum, nobis uirtutis exemplum.

Ioannes Aegyptius, anachoreta, cuius responsis Theodosium principem in suis aduersus barbaros expeditionibus usum accepimus, habitauit in ea Thebaidis eremo, quę adiacet oppido Lyco. Spelunca eius in pręrupti montis uertice, ascensu difficili adituque obstructo erat, ita ut nemo ad cum ingressus sit a quadragesimo usque ad nonagesimum ętatis suę annum. Per fenestram uenientibus pręcepta salutis dabat eisque extrinsecus, ubi commode requiescerent, hospitiolum fecerat. Ipse intus solus (si tamen solus dici potest, cum quo Deus est) morabatur, finem expectans uitę, ut uitam, quę finem non habet, inchoaret. Ea spe lętus forsan etiam decantabat: ‘Singulariter sum ego, donec transeam; ’transiturus utique ad consortium angelorum, qui se a consortio secluserat hominum.

Theonam etiam intra suam cęllulam clausum habitasse apud Thebaidem Note: * corr. ex ‘Thebaidam’ non procul ab urbe atque etiam porrectę de fenestra manus tactu infirmos curasse, sed tamen noctibus ad eremum progredi solitum tradunt. De Domino quoque Lucas ait: ‘Erat diebus docens in templo, noctibus morabatur in monte, qui uocatur Oliueti. ’Discamus igitur et Domini et serui exemplo locum tempusque seruare: aliud, quo iuuetur proximus, aliud, quo Deus adoretur.

[Page 1-355]

Apollonius abbas, ut ętatis primitias Domino consecraret, quindecim annos natus eremum adiit, in finibus Hermopolis apud Thebaidem. Quadragesimo secessionis suę anno propius urbem redire diuinitus iussus discipulos congregauit. lam enim dignum se fecerat, per quem et cęteri immortalitatis pręmia consequerentur.

Helias monachus in finibus ciuitatis Antinoi Note: * corr. ex ‘Athineos’ (quę quondam Thebaidis metropolis fuit) annos septuaginta in uastissima solitudine perdurauit. Erat desertum horroris plenum, semita, quę ad ipsum ducebat, angusta scrupeaque et inuentu etiam difficilis. Antrum quoque, quod inhabitabat, tetrum atque horrens ac statim propius accedentibus nescio quid terroris incutiens. Hunc se ibi uidisse diuus Hieronymus testatur, iam centum et decem annorum senem. Ferebatur autem interdum etiam futura prędicere, euentu haud incerto, ut super eo quoque Helię prophetę spiritum requieuisse dicerent, cuius et nomen sortitus fuerat et secutus propositum, Deo in solitudine seruiendo.

Rarissimum est, quod de Ioanne quodam relatum legimus. Dicitur enim, cum primum ad eremum secessisset, tribus continuis annis sub cuiusdam saxi rupe stans semper orasse, nunquam resedisse, tantum somni cepisse, quantum rectus capere potuit; cibum quoque non alium gustasse quam Dominicis duntaxat diebus eucharistię sacramentum a sacerdote sibi delatum. Denique de pedibus, quod tandiu immobiles perstiterint, fluxisse saniem aiunt. O beatum uirum, qui tantam gratiam consecutus est, ut hęc agere uellet, beatiorem, ut posset! Non immerito igitur post hęc angelum Domini aduenisse dicunt, hulcera eius tactu curasse, labia sapientię spiritalis perfudisse et, ut deinceps cęteros fratres per eremum uisitando instituere ac docere pergeret, simul iussisse. Dignus quippe magisterio iudicatus est, cuius uel solus conspectus potuit esse non [p. 1-356]paruum hortamentum aspera quęque pro Christo subeundi atque perferendi. Dicerem equidem talia nemini factu possibilia esse, si quicquam impossibile esset credentibus.

Neque tamen, ut mihi uidetur, minus stupendę uitę speciem prębuit Simon, Susotionis filius. Hic annum tantum cum fratribus in monasterio Antiochię conuersatus ad eremum abiit, annos tres in spelunca clausus permansit. Sed hoc ei commune cum multis. Illud autem proprium et peculiare, quod deinde super columnas dicitur habitasse, quarum altissimam cubitorum triginta fuisse ferunt; in una cum perstitisse annos quatuor, in alia duodecim, in alia rursum duodecim, in alia iterum quatuor et in illa postremo, quę procerissima erat, usque ad obitum uitę, sedecim. Eas pro pulpitis habuisse satis probabiliter uideri potest, quando quidem multi ex gentibus rei nouitate exciti ad uidendum illum confluebant et ab idolis ad Christum prędicationibus ipsius conuertebantur. Vtcunque tamen sit, procul dubio durum atque difficile, et quod nemo uel ante eum fecerit uel postea imitatus sit.

Quanti autem profectus sit quantęque utilitatis Christi seruis ipsa solitarię uitę obseruatio, locupletissimus testis est Arsenius. Etenim antequam religionem inisset, rogasse dicitur sibi a Domino reuelari, qua se potissimum ratione saluare posset; et responsum accepisse, uti consortia hominum pręcipueque secularium declinaret. Factus uero monachus inter precandum rursus uocem audiuit dicentis: Arseni, fuge, tace, quiesce; ut scilicet deuitet fuga frequentiam, taciturnitate iactantiam, quiete fluxarum atque fragilium rerum solicitudinem. Proinde secendens in partes Syrię eo loci, qui Troen dicitur, sedit solitarius annos quadraginta, deinde in deserto uastiore ultra Babylonem, Memphim uersus annos decem, postea ad Canopum Alexandrię annos tres, rursum in Troen Note: * corr. ex ‘Troe’ annos duos. Sicque peracto [p. 1-357]uitę cursu nonagenarius terram reliquit et ad Dominum migrauit, bonis cęlestibus semper fruiturus.

Idem, cum Theophilus, Alexandrię archiepiscopus quodam nobili Alexandrino ciue comitatus ad eum non multo procul a Canopo habitantem uenisset, rogatus ab eis sermonem dixit se facturum, si modo, quicquid pręciperet, seruare uellent. Sponsione autem facta: Pręcipio, inquit, ut, ubicunque Arsenium morari audieritis, illuc ne accedatis. Alia quoque die, cum ab eodem pontifice per nuncium, ut sibi adeundi copiam concederet, solicitaretur: Si ueneris, ait, et quod petis concedam et loco cedam. Itaque Theophilus mutauit aditionis propositum, ne ille longius discedendo mutaret habitaculi locum. Grata enim ei erat in sua dioecesi talis ac tanti uiri mansio, cuius merita sibi quoque adiumento esse credebat ad conciliandam gratiam apud Deum.

Quamobrem autem Arsenius se ab ullo hominum adiri ęgre pateretur, breui responso declarauit. Id enim a Marco abbate interrogatus, cum Deo et hominibus simul se omnino esse non posse dixit. Vsque adeo uel modica alicuius interpellatione a diuinę contemplationis dulcedine se auocari indigne ferebat. Quanuis enim adhuc in terris esset, iure suo tamen cum Apostolo dicere poterat: ‘Conuersatio nostra in cęlis est.’

Hinc illud est, quod sanctus Iudocus non dubitarit eremi angustias pręponere Britannię regno malueritque in deserto Christo seruire quam in patria Britannis imperare. Inde fugitans ad Alzeium fluuium agri Pontini peruenit. Et cum ibidem sedem sibi ponere uellet ab Hymeone, regionis tetrarcha, prohibitus est. Sed neque ideo propositi poenitens, dum ad ulterioris solitudinis loca pergit, ab eo ipso, a quo pulsus fuerat reuocatus rediit atque etiam ope illius adiutus, in qua coeperat ripa, gurgustiolum compegit et cum unico discipulo solitarius habitauit. Vis nosse, quantum in ea solitudine manens profecerit? Pro terrena et caduco [p. 1-358] regno, quod contempserat, cęleste et ęternum accepit, quod concupierat.

Quid mirum igitur, si et ipse aliquando uastę solitudinis, nunc paradisi incola Hieronymus, dum Heliodorum inuitat, sic demum illam laudibus efferat dicens: O desertum Christi uernans! O solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus, in Apocalypsi, ciuitas magni regis construitur! O eremus familiarius Deo gaudens! Quid agis, frater, in seculo, qui maior es mundo? Quandiu te tectorum umbrę premunt? Quandiu fumosarum urbium carcer includit? Crede mihi, nescio quid plus lucis aspicio. Libet sarcina corporis abiecta ad purum ętheris uolare fulgorem. Paupertatem times? Sed beatos pauperes Christus appellat. Labore terreris? Nemo athleta sine sudore coronatur. De cibo cogitas? Sed fides famem non timet. Supra nudam metuis humum exesa ieiuniis membra collidere? Sed Dominus tecum iacet. Squalida capitis horret inculta cęsaries? Sed caput tuum Christus est. Infinita eremi uastitas terret? Sed tu paradisum mente deambula! Quotiescunque illuc mente conscenderis, toties in eremo non eris. Scabra sine balneis attrahitur cutis. Sed qui in Christo semel lotus est, non habet necesse iterum lauare. Et breuiter, ad cuncta audias Apostolum respondentem: ‘Non sunt condignę, ’inquit, ‘passiones huius seculi ad superuenturam gloriam, quę reuelabitur in nobis. ’Delicatus es, frater, si et hic uis gaudere cum seculo et postea regnare cum Christo. Beatus seruus, quem Dominus inuenerit uigilantem!

Ipse uero Hieronymus in illa, in qua hęc scripsit, eremo, in illa, inquam (ut ipse ait) uasta solitudine, quę solis exusta ardoribus horridum monachis pręstabat habitaculum, annos quatuor moratus est, scorpionum tantum et ferarum socius, sacco uestitus, humi cubans, aquam frigidam bibens et cibis crudis utens coctumque comedere luxurię deputans, carnis lasciuientis pugnas hebdomadarum interdum inedia uincens. Et tamen inter has tantas corporis fatigationes adeo spiritu [p. 1-359]exultabat, ut diceret : Oppidum mihi carcer, solitudo paradisus est. Post hęc, cum ad Bethlehem accessiset constructo monasterio cum fratribus habitaret, flens fateri solebat se iam non esse eum, qui fuerat; adeo in solitudine sibi melius fuisse existimauit. Post labores inquit, et lachrymas et cęlo inherentes oculos nonnunquam mihi uidebar agminibus interesse angelorum et lętus gaudensque cantabam: ‘Post te in odorem unguentorum tuorum curremus.’

Haud equidem dubitauerim, quin pari consolatione perfrui solitus sit etiam Martinus ille, quem Gregorius in Massico, Campanię monte, uitam duxisse tradit. Etenim tanti solitudinem fecit, ut, nequando ulla uel rerum difficultate uel demonum molestia superatus inde recederet, ad ferream catenam, quam saxo affixerat, uix solubili compede ipse se deuinxerit. Attamen beatus Benedictus abbas, ubi id resciuit, uolens, ut iugis deserto commoratio constantię potius uiri quam ferreis nexibus ascribi posset, protinus nuncium ad cum misit inquiens: Si seruus Dei es, non te teneat catena ferrea sed catena Christi! Quamobrem ille uincula quidem deposuit, sed tamen speluncam ingressus aditu obstructo Note: * corr. ex ‘obstruso’ habitare coepit. Deinde etiam discipulos aliquot secum adunauit multisque pręterea miraculis nobilitatus atque inter sanctos habitus. Nunc spacia metitur paradisi, qui tam anguste habitauit in terris.

Fuisse etiam quoddam monachorum genus legimus, qui per diuersa solitudinum loca errantes ac uagi, sedibus semper incertis, ne ab hominibus conueniri possent, peregrinabantur. Hos, quia procul secedebant, anachoretas appellatos; alios ex illis pane et sale ad deserta secum delato uictitasse, alios uero herbas tantum et radices pro cibis habuisse. Tanta uitę asperitas intolerabilis prorsus uideretur, nisi etiam intolerabilia tolerabilia fecisset Dei amor et Dei timor.

[Page 1-360]

Subiiciamus aliquot etiam infirmioris sexus exempla, ut appareat foeminas quoque habere de sanctarum collegio duces, quas ad eremum sequi secundum diuinę gratię donum aut optent tantum aut simul et possint. Maria Magdalena omnia peccata sibi dimissa esse iam pridem audierat, optimam partem, quę non auferetur ab ea, Domino attestante se elegisse cognouerat, resurgentem Dominum prima uidere meruerat, pro amore illius omnia contempserat. Denique apud Massiliam, Gallię urbem, inanium deorum simulachra Christi prędicatione iam prostrauerat salutiferęque crucis uexillum errexerat, necdum tamen se fecisse satis putauit, donec solitudinis angustiis carnem suam aliquando delicti ream macerasset afflixissetque. Annos itaque triginta nulli hominum uisa, nulli cognita uixit in deserto, non humano cibo, sed angelicis fomentis assidue sustentata, ut ex hoc intelligas angelorum ministeria promereri, quisquis propter Deum declinauerit hominum consortia. Die uero obitus sui imminente sacram communionem de manu Maximini episcopi accepit, ne sine illo ad cęlum ascenderet, cui in terra toto corde, totis uiribus seruierat, fidem ipsius in urbibus prędicando, gloriam in solitudine meditando.

Maria Aegyptiaca, cum corpus suum uulgaret, uiuens mortua erat. Sed qui uenit quęrere, quod perierat, et non iustos, sed peccatores uocare ad poenitentiam, ipse tandem cordis eius domum ingressus ait: ‘Puella, tibi dico, surge! ’Et confestim surrexit, quę diu iacuerat in impudicicię coeno. Surrexit, ut Iesum, quem in deliciis amiserat, in amaritudine animę suę quęreret. Cum enim de Alexandria Hierosolymam uenisset, non potuit templum Dei ingredi uique inuisibili inhibita, substitit in limine, miratur, stupet, erubescit et pedem inuita refert. Vbi recognouit sacro aditu se indignam, quod prophanis uitę obscoenitatibus esset polluta, nequiter actę ętatis poenitudine grauiter angi animo coepit et lachrymas effudit, decernens ibi turpitudini finem imponere, ubi Dei erga se indignationem coeperat experiri. Rursumque[p. 1-361] tentato ingressu libere absque impedimento introiuit. Mox ante crucem Domini suppliciter prostrata tandiu flere non destitit, donec audiuit, si saluti suę consultum uellet, Iordanem transiret. Transmisso ergo Iordane desertum penetrauit, iam aliam uitam, alios mores sequens quam quos ad eam usque diem non deseruerat. Iam primum caput illud, quod sępe margaritis et auro ornauerat, cęli obiecit iniurię, nullo tecto contenta; crines, quos frequenter calamistro intortos crispauerat, cum desecuisset, pedibus conculcandos proiecit; faciem, quam pluries cerussa et purpurisso fucauerat, lachrymis rigauit et solis excoxit ardoribus; pectus, quod fasciolis papillarum tumorem cohibentibus astringere consueuerat, pugnis diuerberauit. Totum denique corpus, quod prius omni uoluptatum genere diffluxerat, extenuauit ieiuniis, uexauit uigiliis, fatigauit laboribus, solicitauit assiduitate orationum, deuenustauit nuditate, oppressit inopia. Sic penitus immutatam post quadragesimum conuersionis suę annum Zosimas abbas (dum forte per desertum illud solus incederet) uidit deprehenditque orantem procul a terra subleuari, trans flumen euntem super aquas siccis uestigiis ambulare. Ad tantam perfectionem eremi cultrix deuenit, tam disperdita urbium cultrix.

Verum, nequis solitarię uitę affectione incautus in laqueum incidat diaboli, cum scriptum sit: ‘Vę soli, quia, cum ceciderit, non habet subleuantem se, Note: * add.ante pręparet domi uiatica uirtutum, qui uult diu uagari peregre foris. Exerceatur prius in simulachro pugnę, qui ad singulare certamen callidissimi hostis cupit prodire. Hoc congrediendi genus ueteranos desyderat, non tyrones. De ludo monasteriorum Hieronymus noster inquit: Volumus huiuscemodi egredi milites, quos eremi dura rudimenta non terreant, qui specimen conuersationis suę multo tempore dederint, qui omnium fuerint minimi, ut primi omnium fierent, quos nec esuries ali/ [p. 1-362] quando nec saturitas superauit, qui paupertate lętantur. Quorum habitus, sermo, uultus, incessus, doctrina uirtutum est, qui nesciunt secundum quosdam ineptos homines demonum pugnantium contra se portenta confingere, ut apud imperitos et uiles homines miraculum sui faciant et exinde lucra sectentur. Qui ergo talis erit, quam hic Ecclesię nostrę Plato luculenter explicuit, huic solitudo non periculum, sed periculorum effugium erit et puppis diu in alto iactatę portus, et animi soli Deo uacanti quies, et locus myrrha, lacte, casia, omnibus sanctimonię aromatibus fragrans, mannę inuisibilis rore perfusus Sanctique Spiritus lumine illustratus, noctes quoque lucidas habens et iam quidam in terra paradisus.

Caput X / DE VIGILIIS ET SOMNO ET STRATV

Quoniam uero, siue quis in solitudine solus siue cum multis in monasterio uitam ducere constituerit, imprimis eniti debet, ne somnolentię deditus ad ea, quę

religiose obeunda sunt, segniter exurgens ignaua cunctatione obtorpescat, qua cura, quo studio sacras uigilias obseruarint, qualibus etiam stratis usi sint ac quam minimum sopori indulserint hi, quos ueniens Dominus inuenit uigilantes, hinc iam perscrutemur. [p. 1-363]Traditum est in ea eremo, cui Euagrius abba: pręfuit, fuisse monachos, qui sedendo somnum caperent non iacendo, magis repugnantes sopori quam dormientes. Hi profecto iure suo dicere poterant: ‘Omnes nos filii lucis et filii diei sumus, non noctis neque tenebrarum. Igitur non dormiamus sicut cęteri, sed uigilemus et sobrii simus!’

Beatum Hilarionem Hieronymus refert super nuda humo stratuque iunceo ad mortem cubitasse. Sciebat enim eos, qui exquisitioribus culcitris per luxum utuntur, prophetę uerbis deuoueri, dum ait: ‘Vę uobis, qui dormitis in lectis eburneis, et lasciuitis in stratis uestris! ’Pastumio quoque, quandiu in eremo moratus est, nudum atque interdum sparsis ex industria scrupulis asperatum solum lectus fuit. Quid hoc est, nisi nolle unquam ita resoluto corpore obdormiscere, ut mens ad Deum non uigilet? Hinc sane et Esaias propheta semper cum Deo esse anhelans ait: ‘Anima mea desyderauit te in nocte, sed et spiritu meo in pręcordiis meis de mane uigilabo ad te.’

Honophrio uero neque tectum ullum neque certus quietis locus fuit. Ibi somnus erat, ubi per desertum uaganti nox occurrisset. Sed et ipsa quoque nox peruigilio magis quam dormitione peragebatur, ut illud seruaret a Propheta dictum: ‘In noctibus extollite ma nus uestras in sancta, et benedicite Dominum!’

Arsenius tam breui quidem somno naturę satisfecit ut etiam dicere solitus sit monacho satis esse, si horam unam dormierit. Surrepenti somno obnixe repugnans, illum improbum seruum appellabat, quoniam non uocatus sese ingereret et inuitum traheret ad quiescendum Sabbatis omnibus hoc diligentissime obseruauit, ut, cum occidente sole orare coepisset, non nisi ex oriente cessaret. Itaque semper sic cum somno pugnauit, ut sabbatorum noctibus nihil ei cederet, aliis tam parum, ut etiam naturam uicisse uideretur.

Beatus Hieronymus ad Eustochium uirginem scribens, dum, quibus in eremo corporis fatigationibus [p. 1-364] contra urbanarum uoluptatum cogitationem contenderit, enarrat, de ipsa etiam cubandi austeritate mentionem faciens: Siquando, inquit, repugnantem somnus imminens oppressisset, nuda humo uix ossa herentia collidebam. Et quisnam securum se arbitratur, si uel in stratis paleis uel uili tomento cubitauerit, uel plusculum quam compellit necessitas, quieti indulserit? Non potest resistere diabolo, qui facile superatur a somno.

Propterea quidem Martinus, Turonensis episcopus (sicuti de illo Eusebius ad Seuerum scribens testatus est), substrato humi cilicio cubans frangebat somni mollitiem lectuli rigore. Itaque nunquam tam alte consopitus est, ut sentire non posset furem illum, qui perfosso pariete pedetentim ingrediens expilat stertentium domos. Diabolus enim semper uigilat, ut eos, qui non uigilant, perimat et mactet.

Idem sanctissimus pręsul, cum in monasterio quodam suę dioecesis reuerenter susceptus, hora quiescendi cęllam ingrederetur, cubili paulo apparatius instructo offensus stragula paleasque euertit et in nudis tabulis, sicut uestitus erat, sese collocauit. Iamque delibutis leni sopore membris quiescebat, cum stramenta, quę eiecerat, igni succensa iacentem excitauerunt. Illico exurgens ac trepidans, cum cęllę exitum, per quem effugeret, fumo omnia inuoluente non inuenisset, ad orationem se uertit. Mox flammę uis illa omnis extincta fumusque consumptus illęsum reliquerunt. Et impletum est in eo illud Prophetę dictum: ‘Probasti cor meum, Domine, et uisitasti nocte. Igne me examinasti, et non est inuenta in me iniquitas. ’Potuit quidem illi quiescenti turbare somnum repentinus ardor, nocere non potuit, quoniam, qui sic dormiunt, Dominus pro eis uigilat.

Bernardus abbas et ipse pręcipuus uigiliarum obseruator, dum ad eas capessendas alios hortatur, dicere solebat dormientem monachum Deo mortuum esse nec sibi nec ulli utilem. Huic sententię, si contrariam apponere uoluerimus, dicendum erit: uigilantem monachum Deo uiuere, necnon et sibi et aliis usui esse. Iam ex [p. 1-365] hac oppositę inter se diuersitatis comparatione nemo ignorare poterit, nisi qui animo magis quam oculis dormitauerit, quantum uigilia sopori pręstet, quantum hęc iuuet, quantum ille officiat, quam altera appetenda, alter fugiendus sit.

Idem quoque conuersationis eorum, quibus pręerat, non segnis speculator, si quem ex fratribus aliquando stertentem persensisset, parum religiose illum dormire aiebat, modum modestiamque ab eis exigens, sicuti cęteris in rebus, ita etiam in dormiendo. Quod si breuis etiam somni ronchus uiris religiosis uitio datur, quomodo non dabitur nimia dormitio? Cui quantumcunque temporis indultum fuerit, tantum a spiritalium actionum exercitatione computabitur cessatum. Scriptum autem est: ‘Mane semina semen tuum, et uespere ne cesset manus tua!’

Germanus, Antisiodorensis episcopus, lectulum suum cilicio saccoque et cinere strauit, ut non lectum, sed luctum, et doloris potius quam quietis locum diceres. Insuper ipse quoque (ut in uita eius scriptum legitur) sic iacens identidem suspirare ingemiscereque audiebatur, ita ut, cum parumper iacuisset (ad nocturnas enim cerimonias celebrandas primus exurgebat) multo minus dormisse putaretur quam iacuerat. O te felicem, Germane, qui in cinere dormiens in uitam euigilasti sempiternam, ascendens ad illud Christi beatorumque omnium immensum, inęstimabile cęleste diuinumque contubernium! Quam exigui temporis labor quam ingentis iocunditatis tibi peperit quietem!

Ad quam perueniendi cupiditate incensus non mediocre ordinis Prędicatorum ornamentum Vincentius diem pene totum sermonibus ad populum faciendis noctem multam obsecrationibus lectionibusque, parter eius minimam somno dicitur impendisse; cubitasse autem, cum durius, sarmentis substratis, cum mollius paleis, cum honestius, sacco.

Petrus quoque eiusdem ordinis et sanctitatis uir dum etiam ipse interdiu prędicando excubat et noctu [p. 1-366]deprecando, psallendo legendoque uigilat, ad martyrii usque palmam peruenit. Et quia per omnia sanctorum apostolorum uitam expresserat, ad eorum prouectus est et gloriam.

Bernardinus uero nec ideo illis, mea quidem sententia, minor, quia de collegio Minorum fuit. Etiam antequam religionem profiteretur, religiosi uitam uixit. Quodque ad rem pertinet, tunc quoque ad offerendum Deo salutis sacrificium noctu consurgens, ne quiete occuparetur, contemptis lecti stratis super pauimento uestitus iacere consueuerat. Cum hoc uigiliarum pręludio ad monasterium uenit, tanto deinde minus somno concessurus, quanto perfectius uiuendi subibat institutum. Et quoniam sacris initiatus omni sanctitatis genere pręcelluit, etiam uigilantissimum fuisse nemo dubitat. Quod ergo noctu didicerat uigilando, hoc die alios docuit prędicando multosque, qui peccatorum oppressi ueterno in morte dormiebant, excitauit in salutem. Dederat enim Dominus uerbum euangelizanti, dederat uoci illius uocem uirtutis. Nisi somni semper parcissimus fuisset, nunquam tantum in Dei seruitio profecisset.

Proponamus et foeminis, quę sequantur, exempla, quibus attendentes somnolentię grauedinem possint discutere.

Paula illa Romana, quę summam generis nobilitatem superauit uitę sanctitate, in grauissima etiam febre (ut Hieronymus inquit) mollia lectuli strata non habuit, sed super durissimam humum in stragulis cilicinis quiescebat, si tamen illa quies dicenda est, quę iugibus pene orationibus dies noctesque iungebat, illud implens de psalterio: ‘Lauabo per singulas noctes lectum meum; lachrymis meis stratum meum rigabo.’

Idem autor Asellę uirginis sanctitatem efferens laudibus ait: Unius cęllulę clausa angustiis, latitudine paradisi fruebatur; idem terrę solum et orationis locus extitit et quietis.

Legimus etiam in monasterio illo Thebaidis, in quo Euphrasia uirgo summis effulsit uirtutibus, moris fuisse [p. 1-367]in terra cilicino stragulo tecta cubitare. Ac quoties aliqua sororum minus pudici somnii pręstigiis ludificatam se cognouisset, abbatissę confiteri et, quantum uisa displicerent, cinere stratis insperso testari. Quis igitur dubitat, quin iis, quę somniatum crimen ut commissum dolebant, dormitio ipsa multo plus solicitudinis attulerit quam quietis, semper uerentibus, ne quam eiusmodi somnotinam speciem menti obuersari contingat. Pręter hęc autem Euphrasia, cum quicquam tale per quietem passa fuisset, biduanis triduanisque ieiuniis sese macerabat, ut in cinere iacens, etiam cum obdormiuisset, cibos potius quam abominationes somniaret.

Non tamen minori curę Othilię uirgini uigilias fuisse accepimus. Cui, quanuis monasterii in quodam Bauarię monte siti pręposita esset, pro stragulo ursina pellis, pro puluillo saxum erat. Solebat enim, uti in cęteris religiosę conuersationis laboribus, ita et in hac parte grauius onus sibiipsi quam aliis, quibus pręerat, uirginibus imponere. Super ursi autem pelle cubans magisque uigilię quam somno indulgens, conculcauit ursum illum, quem Dauid typum gerens Christi scribitur interfecisse, et de quo per Hieremiam dicitur: ‘Vrsus insidians factus est mihi. ’Lapidem uero capiti supponens placuit lapidi illi, qui factus est in caput anguli, qui fecit utraque unum. Cui nunc inseparabiliter iuncta et ipsum, quocunque ierit, sequens concinit canticum nouum, quod in Apocalypsi nemo potest dicere, nisi fuerit uirgo. Virginitas autem ipsa in tantis quidem uersatur periculis, ut, nequando corrumpatur, custodiri a uigilantibus raro possit, Note: * corr. ex‘potest’ a somnolentis nunquam.

Vos igitur, siue uirgines, siue uiduę, quęcunque estis, quibus castitatis et sanctimonię amor inest quęque integritatem mentis ac corporis obseruare proponitis, iam suscipite tale uigilandi studium, si talem a Deo consequi exoptatis mercedem. Pręparate lampades uestras, ut, cum Sponsi aduentum media nocte repente irruens [p. 1-368] ‘clamor nunciauerit, promptum uobis sit obuiam illi procedere, cum illo ad nuptias introire, per illum supernę cęlestisque celebritatis gaudiis perpetuo frui. At contra cauete maxime et enitimini, nequando in illam fatuarum uirginum sortem concedatis, quę ueniente Sponso dormitauerunt et dormierunt seriusque quam oportuit excitatę, tunc demum oleum emere uolebant, cum peractis nundinis iam nemo esset, qui uenderet. Extinctis iam lampadibus in tenebris remanentes, aditu beatitudinis indignę, somnolentię suę poenas dederunt. Vigilate itaque, ait Saluator noster, quia nescitis, quando dominus domus ueniet: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, ne, cum uenerit repente, inueniat uos dormientes. Pręcipue autem noctibus uigilandum esse etiam Prophetę exemplo admonemur, qui in Psalmis ait: Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodiui legem tuam ... Media nocte surgebam ad confitendum tibi ... In noctibus extollite manus uestras in sancta, et benedicite Dominum! Esaias quoque: Anima mea, inquit, desyderauit te in nocte. Et item Hieremias: Consurge, lauda in nocte in principio uigiliarum; effunde sicut aquam cor tuum in conspectu Domini; leua ad eum manus pro anima paruulorum tuorum. Quid multa? Ipsum noctis silentium quiesque actionum ad contemplanda cęlestia, ad preces offerendas nos hortantur, ut scilicet a terra prorsus abstracti atque mundo ipso altius sublati soli iungamur Deo.’

[Page 1-369]

LIBER II

Caput I / DE CVRA ET MODO ORANDI

Age igitur, hinc iam sanctarum precum exempla perscrutemur, deinceps etiam contemplationis altitudinem ostensuri, qua diuini homines in terra degentes mente cęlos permeabant. Hi uero, quantum orandi studio dediti fuerint uel quam efficaciter orarint uel quantas inter orandum diaboli molestias tolerarint, si quem consyderare non piguerit, nec imitari fortasse pigebit; quando quidem nihil est, quod petenti salubre futurum sit, ut illud non impetret oratio, dicente Domino: ‘Petite, et dabitur uobis; quęrite, et inuenietis; pulsate, et aperietur uobis. ’Omnis enim, qui petit, accipit, et qui quęrit, inuenit, et pulsanti aperietur.

Dux Israhelitici populi Moyses, quam olim solicite pro eorum delictis Domino supplicarit, ipse confitetur dicens: ‘Et iacui coram Domino quadraginta diebus ac [p. 1-370] noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret uos, ut fuerat comminatus.’ Vtinam nos nostris peccatis tam impense atque perseueranter ueniam posceremus quam ille alienis!

Septies in die laudem Domino dicens, ipse sanctus propheta Dauid septem canonicarum horarum, quas nunc seruat Ecclesia, orandi documentum reliquit. Quali autem quantoue mentis affectu orauerit, testatur dicens: ‘Deprecatus sum faciem tuam ex toto corde meo. Note: *add. Et item: ‘Clamaui in toto corde meo: Note: *add. exaudi me, Domine!’ In corde ad Dominum clamant, qui ardenter orant, non qui tantum uocibus obstrepunt et, quod labiis uolutant, mente non concipiunt.

Post illum Salomon, omnium Iudeę regum sapientissimus, in eo libro (si modo illius liber est) qui Sapientię inscribitur: ‘Adii,’ inquit, ‘Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis pręcordiis meis.’ Ex toto quippe corde rogandus est, qui ex toto corde pręcipitur diligendus. Negligenter autem orantes, et eum, a quo aliquid petunt, parum reuereri, et id, quod petunt, non satis magnipendere arguuntur, ideoque nec impetrant. Reprobatur enim eiusmodi rogator dicente Domino in Apocalypsi: ‘Quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te euomere ex ore meo.’

Vir desyderiorum Daniel ingressus coenaculum, id est, superiorem partem ędium, apertis fenestris contra Hierusalem, ter in die statutis horis genua sua flexisse et adorasse Deum suum dicitur. Hinc tu, quoties orare uolueris, domum Dei ingressus, mente cęlum conscende apertisque fenestris purę synceręque intentionis Spiritui Sancto ad cor tuum aditum para et semper ad cęleste Hierusalem animo conuersus terrena contemne ac die uno ter genua flectens Trinitatem personarum Vnitatemque substantię in Deo crede, confitere, adora.

Tobias cum lachrymis orasse perhibetur, et cum casu quodam oculos amisisset, ab angelo Raphaele de [p. 1-371] cęlo in terras misso meruit curari. Adeo inter orandum illi fleuisse profuit.

Tobię autem, filio eius, etiam nuptiarum celebritatem sacris precationibus placuit initiari. Cum Sarra enim, uxore sua, priusquam copulę coniugali operam darent, tres noctes totas in cubiculo simul orando consumpserunt. Inde illa, quę primo statim concubitu iam septem extulerat uiros, cum hoc postremo diu feliciter uixit.

Post hęc quaque et pater a cęcitate et filius ab internicione liberati, ut pro beneficio gratias agerent, uterque in faciem se prosternentes per horas tres benedixerunt Deum. Et cum exurrexissent (ut ait Scriptura) narrauerunt omnia mirabilia eius, ut scias, peractis etiam precibus a laudibus Creatoris non esse cessandum. Pręterea orationes eorum coram Deo ab angelo oblatas fuisse legimus, nequid precemur, nisi quod angelorum relatione dignum sit quodque Dei aures delectet audire.

Delectat autem illum, quicquid de Scripturarum fontibus haustum orando effundimus, quod prophetę, quod apostoli nobis tradiderunt, sed pręcipue quod Dominus noster Iesus Christus. Ipse enim est Patris uerbum, ipse Filius suus dilectus, in quo sibi bene complacuit, ipsum audiamus!

Sic, inquit, orabitis: ‘Pater noster, qui es in cęlis.’ Si Pater in cęlis, filii, quę sursum sunt, quęrant, quę sursum sunt, sapiant, non quę super terram. ‘Sanctificetur nomen tuum.’ Ita, nequid a nobis existimetur sanctius. ‘Adueniat regnum tuum.’ Ne in nobis regnet peccatum. ‘Fiat uoluntas tua sicut in cęlo et in terra.’ Quoniam, qui facit uoluntatem tuam, manet in ęternum. ‘Panem nostrum supersubstantialem, uel quotidianum, da nobis hodie.’ Panem, qui de cęlo descendit. Nostrum, quia pro nobis oblatus est. Supersubstantialem, quia omnibus substantiis, omnibus pręeminet creaturis. Vel quotidianum, quia Christus Iesus heri et hodie, ipse et in secula. Da nobis hodie. Da semper, ne unquam separemur ab eo. Quoties enim separamur, toties deficimus in uia. [p. 1-372] ‘Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. ’Vt, cum ignouerimus in nos peccantibus, tu nobis ignoscas, quicquid peccauimus tibi. ‘Et ne nos inducas in tentationem. ’Id est, ne patiaris nos tentari supra id, quod possumus. ‘Sed libera nos a malo. ’Vt tandem sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati seruiamus tibi in sanctitate et iustitia coram te omnibus diebus nostris. ‘Amen.’

Veruntamen idem Saluator noster ac Dominus, sicuti nos orare docuit, ita etiam ante orationem ut pie nos pręparemus, iubet fidem, spem, charitatem exigens a nobis. Fidem ibi: ‘Omnia, quęcunque petieritis in oratione credentes, accipietis. ’Spem ibi: ‘Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri uestro dare uobis regnum. ’Charitatem ibi: ‘Cum stabitis ad orandum, dimittite, siquid habetis aduersus aliquem.’

Quo deinde corporis gestu, quaue humilitate orandum esset, suo sępe exemplo monstrauit, dum (sicut ueritatis scriptores retulerunt) nunc procidens in faciem, nunc positis genibus, nunc eleuatis in cęlum oculis obsecrat Patrem.

Locum quoque orantibus aptum designauit, uel dicens: ‘Domus mea domus orationis uocabitur, ’uel monens: ‘Cum oraueris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum in abscondito, ’uel faciens: quando dimissa turba ascendit in montem solus orare.

Tempus etiam orandi pręscripsit, et uespertinum, uespere facto orans in monte, et nocturnum, pernoctans in oratione, et antelucanum, ualde diluculo surgens et in desertum locum secedens, ut ibi oret, et pene continuum, dicens: ‘Vigilate omni tempore orantes!’

Assiduitate denique in orando opus esse tum uerbis docuit, tum exemplo significauit. Dormientibus apostolis ipse uigilans iterum et tertio eundem repetendo sermonem orasse dicitur. Et ut Lucas ait: ‘Factus in agonia prolixius orabat; ’ne scilicet aliter egisse uideretur quam pręcepisset. Pręceperat autem similitudinem afferens ac dicens: ‘Siquis nocte intempesta ad amici pulsans fores [p. 1-373] perseueret, ipsa poscendi improbitate coget illum de stratu suo surgere et panes, quos petierat, sibi mutuo dare.’Parabolam etiam proponens iudicis Deum hominesque contemnentis, qui uiduę quotidie interpellantis uictus tędio eam ab aduersarii sui calumnia tandem decreuit uindicare: ‘Audite, ’inquit, ‘quid {iudex iniquitati: dicit!} Deus autem non faciet uindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?’Non uindictam intelligas contra inimicos, quo: diligere iubemur, sed contra tentationes, quibus resistere nemo ualet, nisi Domini ope auxilioque adiutus fuerit. Quandiu ergo cum his nobis colluctandum est, tandiu et orandum. Neque huic sententię illam contrariam putemus, quam idem salutis nostrę autor ac doctor protulit dicens: ‘Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici faciunt. ’Ethnici enim, id est, gentiles longas orationes orabant, orandi affectum non habebant. Itaque non multum orare prohibuit, sed eos, qui labiis multum corde parum orant, imitari. Ideoque subiunxit: ‘Nolite uos assimilari eis!’

Siquidem et apostoli, postquam ille deuicta morte ad cęlos, unde uenerat, rediit, in Hierusalem reuersi cum coenaculum ascendissent (ut Lucas in Actis eorum testatur) perseuerantes erant unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria, matre Iesu, et fratribus eius. Inde refert Spiritum Sanctum aduenisse, domum, ubi erant sedentes, repleuisse, supra singulos eorum linguas tanquam ignis apparuisse, ut intelligas perseueranti ac iugi oratione Spiritus Sancti gratiam conciliari solere.

Petrus et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam, et languido ante uestibulum mendicanti pro elemosina sanitatem dederunt. Itaque documento nobis sunt, ne soli orationi uacantes misericordię in egenos obliuiscamur. Scriptum est enim: ‘Non apparebis ante conspectum Domini uacuus!’

Arrogantiam quoque in orando fugiendam humilitatemque sequendam hinc phariseus, hinc publicanus monent. Alter insolenter sese efferens et inani iactatione [p. 1-374]cęteris pręponens reprobatur: alter uero cęlum intueri non ausus, sed in terram pronus pugnis pectus uerberans rediit (ut Veritas ait) iustificatus prę illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. ‘Oratio humiliantis se ’(ut Ecclesiasticus inquit) ‘nubes penetrabit.’

Hinc ipse uas electionis Paulus in Apostolorum Gestis ubique memoratur positis genibus preces Domino obtulisse. Bartholomeum quoque centies in die et centies in nocte flexisse genua, dum orationes iteraret, ferunt, Iacobo Alphei utrunque genu, in modum camellorum, procumbendi assiduitate occaluisse. Quod si sic orarunt, qui iam Spiritus Sancti igne excocti omni purius auro renitebant, quid nos facere oportet, qui peccatis peccata cumulantes, quotidie diuinam in nos indignationem prouocamus? Submissius supplicare debet, qui grauius delinquit.

Porro, Bartholomeum imitatus Apollonius abbas et ipse centenis genu flexionibus die noctuque precationes repetisse perhibetur. In repetendo assiduitas, in genu flectendo laudem meretur humilitas.

Antonius abbas, et ipse non nisi submissis genibus orans, sępe diem noctemque peregisse dicitur precatione perpetua. Nescio, quod maius miraculum, an illo corporis gestu tandiu immotum perstitisse, an tam continenter orasse. Vtrunque sane difficile, sed timor gehennę et amor Christi omnem uincunt difficultatem.

Pastumius quoque abbas usque adeo orandi studio ducebatur, ut nulla corporis debilitas animi sedulitatem coerceret. Aduersa ualitudine pressus, cum de lectulo surgere non ualeret, iacens orabat. Iam langor uehemens expeditius loquendi ademerat facultatem, et tacitus labiorum motus etiamtum illum orare testabatur. Denique discedens anima non prius orationem quam corpus reliquit. Orantem adhuc angeli exceperunt et ad cęlum tollentes Domino obtulerunt, ut semper lętari possit eam se beatitudinem impetrasse, quam semper petierat. [p. 1-375]Moysen etiam abbatem noctem pene totam orandę peruigilare solitum ferunt ac, dum oraret, recto corpore patentibusque oculis, ne sopori succumberet, perstitisse. Sic superasse demonum tendiculas atque dolos, qui sopitum uoluptuosis phantasmatum imaginibus ad illicita prouocabant. Experimento ergo didicit, quanti momenti illud Domini pręceptum sit: ‘Vigilate et orate, ne intretis in tentationem!’

Stantem atque orantem et Ioannem abbatem in superioris Thebaidis eremo, sub quodam Note: * corr. ex ‘quadam’ cauę rupis fornice, annos treis perseuerasse legimus, nunquam procubuisse, ne minus orare, quam uellet, cogeretur, quoniam cubanti citius obreperet somnus. Quietis mollitiem standi frangebat labor, standi laborem leuabat auiditas deprecandi. Miraculum auxit toto eo tempore nihil gustans, pręterquam Dominicis diebus sacrosanctam eucharistię communionem, quę illi simul et animę cibus et sustentamentum corporis erat.

Par obsecrandi cura Sisinium, Elpidii abbatis discipulum, commendat. Qui cum annos septem sub illius institutionibus fuisset conuersatus, tandem discedens et in quodam satis grandi lapideo monumento se occludens, per triennium semper rectus orasse dicitur neque interim aut sedisse aut iacuisse aut inde pedem extulisse. Quid prius mirer, nescio, anguste habitantem, an immobiliter stantem, an continenter orantem. Cuncta quidem dura factuque difficilia, nisi quod corporis lassitudinem animus Deo intentus minus sentire potuit. Qui enim tam perseueranter orauit, is in cęlo magis quam in sepulchro fuit.

Paulus, in finibus Aphricę quingentorum monachorum quondam pater, nullo uitę suę die quicquam prius egit quam trecentas orationes genibus prouolutus Domino obtulisset, quas calculos in sinum ingerendo numerabat. Atque hi multo felicius in sinum iactati sunt quam illi in sitellam, quibus in senatu decerni magistratus[p. 1-376] solent. Alteris terrenus honor quęritur, alteris Paulus cęlestem gloriam est adeptus.

Isaac Syrus, tunc quidem monachus, deinde etiam ipse abbas, postquam Spoletum, Piceni oppidum, appulisset, presbyteros rogauit, ut ibidem orandi, quandiu uellet, copiam sibi concederent nec sinerent interim oranti quenquam impedimento esse. Ea re impetrata dies treis continuos et totidem noctes genibus innixus orauit. Hoc quidam hypocrisis uitio deputans eo processit dementię, ut post uerborum insultationem etiam colaphum illi incuteret. Sed quoniam parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus, repente maligno arreptus spiritu uexari coepit. At Isaac, pietatis memor, iniurię immemor, percussorem suum precatione a supplicio liberauit offensamque omnem tunc remisit, cum accepit, et eodem die remissam beneficio rependit, ut addito benignę patientię cultu triduanę orationis huberior fructus fieret.

Arsenium abbatem (sicuti alibi iam diximus) hunc morem habuisse satis constat, ut unoquoque sabbati die submissis genibus a uespere usque mane orationem protelaret, facie semper ad orientem uersa, illum adorans orientem, de quo per prophetam dicitur: ‘Ecce uir, Oriens nomen eius.’

Sed nequando (ut usu uenire solet) inter orandum sopore correpti dimidiatas relinquamus preces, Stephani, presbyteri Constantinopolitani, exemplum nos hortatur. Qui cum totum psalterium singulis noctibus perlegere moris haberet atque aliquando citius, quam consueuerat, consopitus ipsum semilectum dimisisset, monitus est a Petro apostolo in somnis, ut surgeret et coeptum opus intentius perficere curaret. Quę res argumento est non nisi peractis finitisque orationibus dandum esse quieti locum.

Nequando a missarum auditione orante tunc pro nobis sacerdote res aliqua non ita necessaria nos abducat, meminisse debemus, quod quidam a Martino, Bituricensi monacho, uocatus, uti die Dominico missam [p. 1-377]una secum audiret, nondum finita, ne tardius negocio tunc urgenti occurreret, abire uoluit. Sed ascenso equo frustraque calcaribus fatigato, ubi bestiam, ut inde se moueret, compellere nequiuit, semetipsum reprehendens desiliit et missam perfecte integreque audiuit. Atque eodem equo statim, quo optabat, est auectus. Et in tempore domum reuersus rei gerendę occasionem non amisit, sed promptiorem expeditioremque, quasi pręuenisset, habuit.

Hac eadem in re Ioannis, patriarchę Alexandrini, imprimis laudanda est solertia, qua populum, audito Euangelio mox ab ecclesia delabi solitum, curauit continere. Et ipse enim intermissa celebratione sequi egredientes coepit, dicens, ubi oues, ibi et pastorem adesse oportere. Hoc modo redargutis pudorem iniecit, ita ut nunquam postea prius ab altari discederent quam sacerdos peracto sacrificio benedictionem daret.

Assiduus autem deprecandi labor etiam Bonifacium episcopum ad cęlum, immo supra cęlum, ad Dei usque conspectum exaltauit, quotidie duplicatum laudis sacrificium Domino offerentem. Monasticas enim canonicasque precationes simul iungens alteras episcopus factus assumpsit, alteras iampridem monachum professus non deseruit. Ad inferiorem Mysiam perueniens primus Christum prędicauit, Ruthenorum regem baptizauit martyrio coronatus est.

Martinus uero, Turonensis episcopus, ne tunc quidem, cum quicquam operis manibus exerceret, linguam ab oratione cohibebat effecitque, ut illud Apostoli pręceptum: ‘Sine intermissione orate, ’illi etiam, qui simpliciter dictum intelligant, a se plane seruatum non negent.

Idem sanctus diem obiturus extremum frigescentibus membris iam immotus iacebat, labia tamen mouebantur. Denique orare non destitit, donec subito lumine circumfusus reddidit spiritum. Dum ergo moriendo ora et orando moritur, mortis tenebras non sensit.

Seruatio autem, Traiectensi episcopo, oranti igneus supra uerticem radius apparuit, qui mox in sublime [p. 1-378] euolans cęlum petiit, testatus (ut mihi uidetur) in ignis specie orationum eius feruorem, in splendore uitę puritatem, in ascensu meritorum altitudinem.

Philiberti quoque, abbatis apud Rothomagum, Galliarum urbem, in ecclesia deprecantis oculi uelut duo sydera fulgere uisi sunt, ut ex hoc cognoscas humiliter intenteque deprecantium mentis oculos Spiritus Sancti fulgore illuminari, ne unquam obdormiant in morte, nequando dicat inimicus eorum: ‘Pręualui aduersus eos.’

Nunc, ut alter etiam sexus sua habeat exempla, foeminarum in orando studia breuiter explicemus.

Anna, Helcanę uxor, ita ardenter orauit ad Dominum, ut temulenta putaretur. Heli sacerdoti sibi ebrietatem exprobranti nihil turbata respondit: ‘Vinum et omne, quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini. ’Et tunc quidem homo faciem tantum uidens deceptus est. Sed scrutator cordis et renum Deus conpunctionem consyderauit orantis et misertus, quod rogabatur, concessit, ut, quę propter sterilitatem contemnebatur, propter partum multis matribus honorabilior appareret edito Samuele, sacerdote simul et propheta.

Sarra, Raguelis filia, superiori cubiculo se recludens, dies treis in oratione perseuerauit, cibi ac potus expers, {Qua} solicitudine a Domino meruit obtinere, ne priorum uirorum interfectrix crederetur. Tobia uiro seruato, cum hoc unico felici admodum matrimonio iuncta, ad decrepitam usque ętatem uixit sine querela.

Porro Iudit oratorium ingressa, cilicio induta, cinere conspersa, in terram prostrata Domino supplicauit, et sola meruit Iudeam uniuersam die uno ab Assyriorum oppressione liberare. Ausa enim facinus omnibus seculis memorandum, inter tot armatorum milia Olophernem ducem sua occidit manu. Quo cęso reliqui metu perculsi in fugam conuersi sunt. Si sic orauerimus, sternetur Sathanas, uitia recedent, malarum tentationum nexus dissoluentur. [p. 1-379]Annam uiduam in Euangelio legimus de templo nusquam discedentem, ieiuniis et obsecrationibus nocte ac die seruientem, et eodem in templo uidisse Iesum, uiso credidisse, creditum prophetando prędicasse. Tot illi simul attulit bona nec sola uiduitatis castitas nec solum corporis ieiunium, sed utrique accedens etiam assidua deuotę mentis obsecratio.

Veruntamen, ne continenter orando defatigatus quandoque concidat animi uigor et cogitationibus diffluat atque dilabatur, recte maiores nostri horas diuiserunt, alias orationi, alias actioni, alias uero lectioni. Hinc quidam tradunt Virginem Beatam, postquam a parentibus in templo cultui diuino fuit dedicata, a mane ad horam tertiam precibus, a tertia ad nonam manuum labori, tum sumpto cibo a nona ad uesperam Scripturarum meditationi operam dare consueuisse. His uicissitudinum successionibus Deo seruiens, intantum se a uitio alienam et uirtutibus refertam pręstitit, ut sola eligi mereretur, quę Deum et hominem pareret et uirgo permaneret. Sic illa igitur sacris uirginibus, sicuti est humilitatis integritatisque et cęterarum uirtutum, ita et bene dispensandi temporis exemplum, ut scilicet nec semper orent, nec semper operentur, nec semper legant, et tamen semper hęc omnia, nequis unquam sit ocio locus. ‘Quoniam multam maliciam ’(ut Ecclesiasticus inquit) ‘docuit ociositas.’

In orando autem fidem, patientiam, humilitatem necessaria esse etiam Cananeę mulieris monstrauit euentus. A Domino sanari posse filiam credidit, et despecta supplicare non destitit, et canibus comparata non modo non contradixit, sed etiam ad catellorum uilitatem se submisit. Quamobrem audire meruit: O ‘mulier, magna est fides tua; fiat tibi sicut uis! ’Sic et tu, quanuis multum aliquid diuque petitum nondum acceperis, petere tamen adhuc ne cesses. Ideo dare differt Dominus, ut perseueranter instanti cumulatius tribuat.

[Page 1-380]

Martham Note: *corr. ex ‘Martha’ centies per diem et centies per noctem submittere genua solitam ferunt, dum illum supra cęlos regnantem adorat, quem in terris morantem suscepisse hospitio beneficii loco habuit, non iam minus in supplicando solicita quam olim fuerat in ministrando.

Huiuscemodi solicitudinis ęque mirandum exemplum in Gregorii pontificis Dialogo relatum legimus. Ipse enim testatur in uita Trasillę uirginis, amitę suę, cum uita defunctam lauare uellent, genibus cubitisque callorum duritiem apparuisse palamque factum exanimi iam corporis indicio, quanta illi adhuc uiuenti sanctarum precum cura studiumque fuerit. Sic conseruatur uirginitas, sic ad cęlestis thalamum Sponsi peruenitur.

Sed neque coniugatis, quo minus orationi animum intendant, maritalem thorum impedimento esse Elizabeth, lantgrauii, Thuringię principis, uxor, suo ostendit exemplo. Impetrata enim a uiro noctis continentia ad orationem secedebat, super pauimentum distento tapetulo cubitans, ne mollius iacenti altior somnus horas interciperet orandi. Vir quoque sanctitudine illius delectatus, ad ea, quę Dei sunt, magis magisque inflammabatur. Inde et, quod petitus erat, facilius concedere et ipsemet impensius orare. Diceres eos identidem recordari illud ab Apostolo pręceptum: ‘Nolite fraudare inuicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi. ’Ita ambo eiusmodi curę pariter incumbentes spiritui magis quam carni seruiebant. Sed illa deinde uiduitate facta liberior, tanto soli Deo intenta orauit ardentius, quanto a rebus familiaribus iam aliena uixit expeditius.

[Page 1-381]

Caput II / DE ORATIONIS VIRTVTE

Hactenus de studio modoque orandi. Nunc de orationis ui ac potentia dicemus.

Abraham orante Abimelech, Gerrarę regis, uxor atque ancillę, cum ante steriles essent, prolem diu optatam susceperunt et matrum nomine lętatę sunt. Et nos, si digne deprecati fuerimus Dominum, gratia eius repleti exhuberabimus prole uirtutum.

Plagę Aegypti Moyse intercedente cessabant, multiplicabantur autem et ingrauescebant, quoties Pharao ad cordis sui duritiam peruersitatemque redibat, ut et oratione auerti mala intelligas et obstinatione augeri.

Idem, dum populus Israheliticus Iesu duce contra Amalechitas decertarent, stans in uertice collis orabat. Cumque manus in cęlum tolleret, uincebant Israhelitę, cum remitteret, superbantur. Perseuerandum enim est, ut uincas. Nam et ipse deinde non lassatis manibus usque ad occubitum solis orans, suorum gladiis terga prębuit hostium. Ad hęc Dei iram, quoties ille populi flagitiis ac scelere prouocatus excandescebat, deprecando placauit. Mariam sororem lepra perfusam mundauit, pestilentiam in diffidentes grassaturam inhibuit. In seditionem uersos omnes pariter cum Datan et Abiron repentinus terrę hiatus absorbuisset, nisi ipse reliquę multitudini ueniam orando impetrasset.

Rursus, cum in illum et Aaron turbę insurgentes incendio diuinitus excitato disperiret, eius monitu Aaron obtulit thimiama, processit in medium et, cum orasset, flamma substitit, internitio cessauit. [p. 1-382]Postremo, cum in deserto in Deum murmurantes passim serpentum ictibus sternerentur, supplicante pro eis Moyse Deus placatus ęneum serpentem in ligno suspendi pręcepit, quem percussi dum aspicerent, sanabantur. Percussum quippe erat humanum genus antiqui serpentis mortifera seductione, sed Deo miserante Christum in ligno pendentem uidit et remedium accepit salutis.

Ad orationem Helię prophetę annos tres et menses sex non pluerat super terram, donec rursum orauit, et cęlum dedit pluuiam et terra fructum suum. Sareptanę uiduę, quę illum famis tempore hospitio susceperat, hydria farinę non defecit nec lecythus olei fuit imminutus, et quę fame moritura erat, hospitis beneficio uixit. Insuper filium suum defunctum, ipsius precatione uitę restitutum accepit. Eodem propheta inuocante ignis de cęlo lapsus quinquaginta et quinquaginta uiros, alios post alios, ab Ochozia rege ad ipsum comprehendendum missos consumpsit. Inuocauit autem ille, non ut se uindicaret, sed ut Dei ueri immensam expauescendamque potentiam contra pręuaricatores, qui eo relicto Belzebub, deum Acharon, adorabant, ostenderet. Post hęc Iordanem transiturus, comitante se Heliseo, palio percussit flumen, et diuisis aquis per siccum aluei tramitem ambo ad ripam ulteriorem peruenere. Eodemque rursum palio Heliseus, cum solus reuerteretur, eandem expertus est uirtutem. Quod si tanta uis in prophetę palio erat, quanto maior in oratione eius? Qua etiam rimatus est secreta cęli et pręuidit futura et uiuens atque sentiens e mortalium consortio ad paradisi loca transferri meruit.

Heliseus propheta apud Hiericuntem Note: * corr. ex ‘Hiericontem’ aquas potantibus noxias, cum orasset, salubres fecit, terrę sterilitatem foecunditate mutauit. Ascendens in Bethel pueris sibi illudentibus male imprecatus est, non ut suam, sed Dei iniuriam ulcisceretur. Qui statim ab ursis laniati [p. 1-383] poenas dederunt. In Samaria mulieris uiduę inopiam miseratus, modico oleo non modica uasa impleuit, ita ut illa eo uendito et a creditore se redimeret et uictum, qui satis esset, sibi filiisque pararet. In ciuitate Suna mulieri hospitę infoecundę ac sterili, ut uiro suo filium pareret, a Domino impetrauit. Et eundem puerum postea exanimum ad uitam reuocauit. Reuersus in Galgala pulmentum amarissimum in dulce conuertit. Panibus uiginti ordeaceis uiros centum satiauit, et superfuit. Naman Syrum a lepra curauit. Securis ferrum in Iordanem delapsum enatare fecit. Obsessus in Dothaim, aduersariis subita cęcitate percussis, liberatus est. Super ossa eius, defuncti proiectum cadauer statim reuixit, ut uel hinc facile disci possit, quantę ille uirtutis fuerit uiuens, qui mortuus alteri uitam dedit.

Quid mirum autem, quod sanctorum quandoque uel meritis cedant uel inuocationibus pareant terrena corpora, cum iisdem ad obsequendum inclinentur etiam cęlestia?

Iosue orante sol et luna immoti steterunt, donec ipse ulcisceretur de inimicis suis. ‘Non fuit, ’inquit Scriptura, ‘ante et postea tam longa dies, obediente Domino uoci hominis, et pugnante pro Israhel.’

Porro, de inimicorum potestate atque iniuria oratione liberari posse Ioachan quoque, regis Israhel, exemplo apparet. Qui cum suos, eo quod se idolorum cultura polluerant, in ditionem Syrorum redactos uidisset, ad Dominum conuersus pro ipsis deprecatus est et a seruitutis iugo misericorditer erreptos recepit.

Ezechia, rege Iuda, deprecante, cum in extremo rerum periculo esset constitutus, nocte una angelus Domini percussit in castris Senacherib centum octoginta quinque milia Assyriorum. Sicque eum, quem arma nequiuerant, oratio seruauit. Hinc nos, quoties siue occultis siue manifestis demonum oppugnationibus infestabimur, a Domino auxilium imploremus. Et tunc cadent a latere nostro mille, et decem milia a dextris nostris, ad nos autem non appropinquabunt. [p. 1-384]Sed neque illud nunc de Ezechia silentio est prętermittendum, quod aduersa ualitudine grauiter affectus, cum Esaia prophetante se iam iam decessurum audisset, facie ad parietem uersa, multis cum lachrymis Deum rogando, et uitę longius spacium et corporis impetrarit sanitatem. Nonne magnum hoc et admirabile, ut poenitentis oratio mutet Dei sententiam et, quem Deus ipse morti iam addixerat, eum rursus ne ęgrotare quidem permittat?

Certe non paruam orationis uim et in Asa, rege Iuda, Note: *corr. ex ‘Iudę’ belli euentus ostendit. Cum exigua enim manu obuiam procedens Zarę, Aethiopum regi, cuius exercitus decies centum milium hominum armatorum et trecentorum curruum erat, inuocauit Dominum. Et repente lymphatico quodam pauore conterriti Aethiopes terga uerterunt persequenteque eos Asa a Maresa usque Gerrara ad internitionem cęsi sunt. ‘Quia Domino cędentę, ’sicut in secundo Paralipomenon libro scriptum legimus, ‘contriti sunt, et exercitu illius pręliante.’

Aeque sane, sed aliquanto mirabilius, et Iosaphat regi diuinus propiciatus est fauor. Nam cum innumera pene multitudo Moab et Ammon et Idumeorum uenissent contra Iudam proximeque Hierosolymam castrametati fuissent, Iosaphat metu perculsus nihil aliud nisi Deum deprecari indictoque ieiunio se et sua illi impensius commendare. Denique urbem egressus gladium non eduxit nec pugnam iniit, et hostes mutuis inter se uulneribus ante eum conciderunt. Iudeorumque tunc labor non in uincendo, sed in spoliando fuit, cum predam prope moenia iacentem uix per triduum prę magnitudine auferre quiuerint.

Iudę quoque Machabei orationes magis quam arma de hostibus triumpharunt. Sępe enim peracta prece solius dei auxilio fretus ad bellum egrediens parua manu ingentes copias uicit. Cum tribus milibus uirorum pene inermium Gorgię exercitum quinque milium [p. 1-385]peditum et mille equitum nec minus armis quam uiris munitum ad Amaum fudit fugauitque, et tribus milibus eorum cęsis uictor est reuersus. Iterum cum decem milium manu profectus in Bethoron Lysiam superauit, cuius copię erant sexaginta milia peditum electorum et quinque milia equitum. Rursum in Bethoron non plus quam tria milia bellatorum secum habens cum ualidissimo Nicanoris exercitu, sicuti confidenter, ita et feliciter conflixit. Ea siquidem pugna aduersariorum castra fuere euersa, Nicanor interfectus, reliqui fugientes a persequentibus cęsi. Has tantas uictorias Hebreis olim attulere non Iudę pauci milites, sed Iudę Deo gratę preces.

Et si adeo magnificum existimatur hostes uincere, spoliis inimicorum ditari, quanto magnificentius pręstabiliusque est animi magis quam corporis bonis excellere? Sed et hęc quidem a Deo petentibus dari Sapientię liber testatur, ubi scriptum est: ‘Optaui, et datus est mihi sensus; et inuocaui, et uenit in me spiritus sapientię; et pręposui illam regnis et sedibus, et diuitias nihil esse dixi in comparatione illius. ’Iacobus uero apostolus idem astruens, etiam qualiter petere debeamus, docet, cum ait: ‘Siquis uestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei. Postulet autem in fide, nihil hęsitans.’

Aliis quidem prophetis Christi uenturi reuelata fuere mysteria, Danieli uero etiam annorum numerus, usque in diem ipsum, quo nasci debuit, indicatus est; fortasse, quia solicitior cęteris ac submissior ad orandum processerat. ‘Posui,’ inquit, ‘faciem meam ad Dominum, Deum meum, rogare et deprecari in ieiuniis, sacco [et] cinere.’Denique oranti apparens Gabriel angelus egressum se dixit, ut doceret illum. ‘Ab exordio precum tuarum, ’inquit, ‘egressus est sermo; ego autem ueni, ut indicarem tibi. ’Is igitur gratiam recipiet, qui deuotius rogarit.

Ionam prophetam de uentre cęti ad Dominum, Deum suum, clamasse legimus, et die tertia Domini iussu a pisce in aridam uomitu effusum. Grande profecto [p. 1-386] miraculum, tum quod deglutitus tandiu intra aluum uixerit, tum quod eiectus nusquam, ut lęderetur, impegerit. Vtrunque tamen hominis precibus ab eo, qui omnia potest, datum.

Et, si his, qui sub seruitute Legis erant, tanta ac talia concessa sunt, quid eorum precibus non concessum dicemus, quibus sub Euangelio dies illuxit libertatis, de quibus in psalmo dicitur: ‘Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui, Domine, in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi in ęternum, et in seculum seculi.’

Ex his apostolus Petrus (cui regni cęlorum claues datę sunt, ligandi atque soluendi ius tributum, cura commissa Ecclesię Dei) claudo elemosinam petenti sanitatem dedit. Aeneam paralysi laborantem curauit, Dorcam mortuam uitę restituit. Denique umbram illius contigisse ęgrotantibus saluti fuit.

Porro idem in carcere positus, catenis duabus uinctus, a militibus custoditus, orante pro eo Ecclesia, ab angelo de cęlo misso liberatus est.

Andream, fratrem eius, ferunt cuidam, cui Nicolao nomen fuit, qui toto uitę tempore libidinibus deditus ab his discedere, cum etiam uellet, non poterat, deprecando continentiam a Domino impetrasse et illum, poenitentia ductum, castitatem deinceps perpetuo custodisse. Plerique elata corpora oratione ad uitam reuocarunt, Andreas animam diu in peccatis mortuam suscitauit.

Bartholomei apostoli oratio obsessos a demonibus liberauit; Polemii, Indię regis, filiam lunaticam mentis compotem fecit.

Iacobus, Zebedei filius, dum Herodis Agrippę iussu decolandus duceretur, paralyticum in uia iacentem saluti restituit. Et cum spiculatoris gladius ceruici suę immineret, necis proprię oblitus pro alterius sanitate orauit. Vtrunque autem uera charitas faciebat, ut et proximi misereretur et pro Christo mori non timeret. [p. 1-387]Ioannes, frater eius (quem Iesus amasse plurimum dicitur) cum a Pathmo Ephesum reuerteretur, Drusianam defunctam ab ipso feretro, quo ad sepeliendum portabatur, sanam surgere ac domum redire fecit. Virgulta in aurum, littorales lapillos in gemmas mutauit. Ac ne diuitiis illi opus fuisse putes, eadem rursum pristinę naturę formęque restituit. Dianę Ephesię templum funditus euertit, pręsentaneum uenenum inoffense hausit eodemque haustu enectos ad uitam reuocauit.

Thomę Didymi deprecatio Sinticę oculis captę uisum redintegrauit, idola lapsu pręcipiti in puluerem redegit, ut ostenderet simulachra gentium opera esse manuum hominum.

Ad Matthei apostoli inuocationem Egippi, Aethiopis regis, filius, qui fuerat mortuus, exurrexit uiuus mortique pariter et diabolo erreptus, Christo uiuere coepit, contemptis idolis baptismum suscipiens ac Deo credens.

Iudas Thaddeus Abagarum, Medorum regem, ab elephantię morbo liberauit, credentem baptizauit, corpus uitio, animum erroribus expians atque emundans.

Paulus, uas Spiritu Sanctu plenum, Elymam magum fideles ludificantem cęcitate damnauit ad tempus, ut, quandiu mentis oculos non haberet, nec corporis habere posset; claudum a natiuitate sanauit; spiritum phitonicum a muliere expulit; Euticum uitę, Publii patrem sanitati restituit. Sudaria et semicinctia a corpore eius ad ęgrotos delata morbo liberabant immundosque spiritus ab obsessis expellebant. Ipse a uipera percussus nihil sensit lęsionis. Et cum Philippis in carcere una cum Syla discipulo compedibus uincti tenerentur nocteque intempesta Deo laudes concinerent, terra quatitur, carceris ostia aperiuntur, uincula soluuntur. Postremo a magistratu, cuius iussu in carcerem coniecti fuerant, liberi dimittuntur.

Barnabas apostolus Cypri aliquandiu commoratus morbo affectos Euangelio Matthei manu scripto tangens curauit, eum precatus, cuius religionem astruebat curando. [p. 1-388]Hęc quidem et alia huiuscemodi multa operandi facultatem discipulis suis concesserat Dominus. Sed ne miraculorum autor ignoraretur, a Deo ea petere credentes uoluit. ‘Quodcunque petieritis, ’inquit, ‘Patrem in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio. ’Et iterum: ‘Quodcunque uolueritis, petitis, et fiet uobis. ’Et quid mirum, quod sic ad nos Filius, si sic etiam ad Filium Pater? ‘Postula a me, ’inquit, ‘et dabo tibi gentes hęreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrę. ’Hinc illum in Euangelio non semel orantem legimus, quandoque tamen propria potestate utentem, ut nec solum hominem nec solum Deum credas, sed Deum et hominem unum Christum Iesum, Doctorem ac Saluatorem nostrum. Qui tamen, ut in Discipulis, ita et in illis, qui postea fuere, sanctis mirabilis apparens, eadem benignitate uotis precibusque eorum semper fauit et, quicquid petierant, indulsit.

Ammonis, Aegyptii abbatis, oratio immanem atque terribilem draconem, et qui iumenta hominesque enecaret, per medium crepare compulit puerumque pestifero ilius afflatu interemptum suscitauit, alteri uitam, alteri mortem dedit. Quoniam, qui nocet, morte dignus est, cui nocetur, miseratione.

Rophilus quoque Popiliensis et Mercurialis Liuiensis, ambo episcopi, draconem ęque pecori atque hominibus infestum stolis suis, non repugnantem, sed quasi mansuefactum ligauerunt ac post se trahentes in puteum altitudinis immensę, nunquam inde exiturum, deiecere. Litterę ibidem in lapide incisę factum hoc indicant et adhuc extantes legentibus fidem faciunt.

Seuerinus, in Pannonię finibus abbas, cum Phauianum, oppidum Danubio adiacens, fame laboraret, eo quod concreto frigoribus fluuio frumentarię naues iter agere nequibant, oratione glaciem soluit et uectoribus nauigationem aperiens periclitanti oppido incunctanter subuenit, ita ut repente ingentem inopiam ingens copia secuta sit. [p. 1-389]Idem; quoniam Cuculli castelli agrum locustarum agmina deuastabant, iussit omnes loci incolas una secum ad ecclesiam pergere. Dumque ibi simul orarent, omnis illa locustarum tempestas inde sublata fugam fecit. Ac ne casu aliquo discessisse uiderentur, pars earum non minima in cuiusdam agro resedit, qui cum aliis ad orandum non uenerat. Tantumque homini illi obfuit non orasse, quantum cęteros orasse iuuit.

Romualdus abbas (qui ordinis Camaldulensis fuit autor) cum a Parentio, Liburnię oppido, soluens nauigaret et nauis magnis fluctibus iactaretur omnesque, qui cum eo erant, de salute desperarent, pelagi uentorumque sęuitiam oratione placauit, illum utique deprecatus, qui uentis et mari imperat, et obediunt ei.

Germanus quoque, Antisiodorensis episcopus, Britanniam uersus ad hereses extirpandas contendens, una cum Lupo, episcopo Trecasino, dum nauis, qua uehebantur, undis impetu ruentibus illisa tantum non operiretur, manus ambas in cęlum sustulit atque orauit. Et continuo ponentibus uentis ęquatum salum tranquillum illis prębuit iter cursuque, quo uolebant, satis prospero peruenere.

Fantinus Syracusanus, cum Messanę a Stradicone pręfecto ad martyrium quęreretur angelique monitu solus nauiculam ascendens fugeret, iam prope erat, ut ab insequentibus caperetur, quando Deum precatus myoparonem illorum stare fecit, ita ut neque uelo neque remis ultra impelli posset. Sicque aduersariis post se relictis Dei, quem inuocauit, ope periculum euadens Rhegium usque delatus est.

Idem Tabritanam, Calabrię ciuitatem, accedens, cum Balzanio, diuiti quidem uiro, sed gentili, pro seruo se locasset, ut haberet, quo aliorum inopię subueniret, et superbus dominus equos, quos illi pascendos commiserat, strigosiores cernens, furore concitatus ipsum persequi coepisset nec ei usque ad fugam iter pateret, Deum rogauit et Motabrum flumen, quo includebatur, uirga percutiens diuisit atque per siccum alueum [p. 1-390] transiens persequentis iram rursum iungentibus se aquis euasit. Persecutor autem prę stupore iam placatus obsecrauit hominem, ut se quoque eodem modo transire faceret. Percussoque iterum fluuio idem secutum est miraculum. Tunc cognita Christi uirtute Balzanius credidit et simul cum multis baptisma suscepit. Sicque Fantinus orando mortis periculum effugit et iis, quos effugerat, uitam, quam non habebant, dedit, Moysen nobis Aegyptios fugientem exibens, nisi quod tunc Pharao iuste submersus periit, Balzanius uero misericorditer seruatus uixit. Iam enim Filius hominis uenerat, ut saluet, non ut iudicet mundum.

Aeque admirandum facinus et Faronis, Meldensis episcopi, fuit. Etenim submersam in flumine simul cum uectoribus nauim miseratus, cum in ripa se prosternens Deum orasset, ab imo fundo in summas aquas enatare fecit, saluis omnibus, qui in ea erant. Tale quid et Apostolo euenisse credimus, qui ad Corinthios scribens ait: ‘Ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui.’

Sed neque de illis nunc silendum, qui orando bonarum artium scientias, quibus operam nunquam impenderant, perceperunt.

Hor, montis Nitryę abbas, litteras non didicerat, et oblato sibi libello, cum orasset, legere coepit. Neque minus doctrinę illi unius aut alterius horę oratio contulit quam aliis multorum annorum studium.

Quam autem efficaciter Hor ipse pro sua eruditione orauit, tam pro aliena Magnus Basilius, episcopus. Etenim Effren, Syrię solitario, Gręci sermonis usum a Deo precibus impetrauit, cum ille antehac non nisi Syram linguam, in qua natus erat, habuisset. Impletum est in his illud credentium signum: ‘Linguis loquentur nouis.’

Thomas Aquinas, Christianę disciplinę egregius philosophus, quoties aut ad legendum accederet aut disputationem iniret aut scriptionem aliquam diuinę tractationis assumeret, semper prius orare solitus fertur, nihil [p. 1-391]recte auspicari, nihil agi ratus sine maiestatis diuinę inuocatione, cuius donum est, quicquid bene feceris, bene dixeris, bene cogitaueris.

Idem sacra prophetarum uaticinia legens incidit in locum explicatu difficillimum. Oranti ergo Petrus et Paulus apostoli in uisu affuerunt, et sensum Scripturę, quam percipere non poterat, aperuerunt. Hanc rem ab ipso adhuc uiuente se audisse Reginaldus frater post obitum eius testatus est. Per orationem igitur declaratio quoque sermonum tuorum, Domine, illuminat et intellectum dat paruulis.

Pręterea defunctorum animas, quę nondum ita ad purum expiatę sunt, ut cęlo dignę habeantur, uiuentium oratonibus iuuari, non solum Ecclesię traditione, sed etiam reuelationibus exemplisque sanctorum constat.

Benedictus Octauus, pontifex maximus, postquam uita defunctus est, apparuit Ioanni, Portuensi episcopo, seque, ne ęternis poenis addiceretur, Odilonis, Cluniacensis abbatis, intercessionibus consecutum dixit et tantummodo temporarię afflictioni, donec uitę maculas diluat, deputatum. Id ubi resciuit abbas, pro illo solicitus orauit simulque monachis, ut pariter orarent, iniunxit. Et ecce non multo post idem Benedictus ingenti fulgore renitens uisus est primum Eldeberto monacho, deinde ipsi Odiloni, cui et gratias egit asserens se suis fratrumque eius precationibus a poenis purgatorii ad beatitudinis quietem translatum.

Hic idem sanctus abbas diuinitus monitus solennes pro mortuis precationes die festum Omnium Sanctorum proxime sequenti fiendas instituit primusque celebrauit.

Arnulphus, Turonensis episcopus, cuiusdam nuper defuncti animam a demonibus ad gehennam tradi uidit et procidens diuinam clementiam, ut eius misereretur, implorauit. Tum demum reddito corpori spiritu surrexit, qui fuerat mortuus, ac se precibus Arnulphi seruatum palam est testatus.

Malachias, Ceneroth. Hibernię urbis, episcopus, cuius uitam describit Bernardus abbas, quotidie pro sorore [p. 1-392]sua defuncta missale sacrificium Domino offerebat. Cumque magnis quibusdam occupationibus impeditus offerre intermisisset, illa per noctem quiescenti appacens conquęsta est iam triginta dierum inediam se sustinere (tantum autem temporis ab oblatione missę cessatum erat) proinde petens, ut ipse tandem necessitati suę subueniret. Quo uisu ille admonitus easdem pro sorore supplicationes nullo non die celebrans iterum ipsam uidit, et primum quidem in limine ecclesię stare, deinde ecclesiam ingredi, postremo altari proximam albatorum quorundam choro iungi. Quo indicio patuit ipsam fraternarum precum assiduitate multo celerius quam suis meritis purgatam ad consortium peruenisse beatorum. Oratio ergo pro defunctis, quemadmodum et cętera pietatis opera, cibus eorum est, quo refocillati agilius illuc se transferunt, ubi (ut Hieremias ait) ‘erunt quasi hortus irriguus, et ultra non esurient.’

Sed sicuti mortuis, ut purgentur, ita etiam uiuis, ut corrigantur, suffragari solet oratio iustorum.

Stephanus abbas, ordinis Grandimontensis institutor, dum montis Mureti Note: * corr. ex‘Moreti’ (qui est in Aquitania) solitudinem incoleret, pro milite quodam, ut flagitium, in quo obstinatior uidebatur, dimitteret, orauit. Hinc ille, qui neque iam ab eo desistere se posse neque, si posset, uelle dixerat, repente mutatus peccatum suum fleuit uitamque correxit.

Lupi, Senonum archiepiscopi, oratio quosdam ex clericis mulierum libidinibus deditos ad continentiam adduxit. Quosque dudum meretricius amor graui odio inter se dissidere fecerat, eos illo orante conscientię stimulus ad poenitentiam, poenitentia ad castitatis studium egit. Conuersis igitur ueniamque petentibus tam facile pręsulis pietas indulsit, quam ardenter, ut conuerterentur, orauerat.

Econtra Geraldus, castitatis cultor pręcipuus, ab ea desciuisset, si tentatus ad orationem non confugisset.

[Page 1-393]

Cum enim et generis nobilitate et diuitiis polleret atque in cuiusdam uillici, serui sui, filiam oculos coniecisset, forma eius captus, an se i11i Venereo amore iungeret, deliberare secum coepit. Diu uoluptas cum honestate contendit et tandem uicit. Decreuit puellam domi suę conuenire, sed prius quam id fecisset, orauit. Vbi uero peracta oratione illam adiit, usque adeo sibi deformis apparuit, ut parentibus eius hanc ipsam esse, quam adamauerat, uix crederet. Itaque intactam relinquens ad se rediit, et turpis propositi poenitens, filiam dote, patrem libertate donauit ac deinceps uixit cautius. Postremo monachus factus meruit in catalogum redigi sanctorum. At si tunc non orasset, cecidisset; si cecidisset, fortasse nec monachus nec sanctus fuisset.

Anselmus episcopus, cum fratrem quendam ex langore morti iam proximum pauitare atque horrore concuti animaduertisset, causam rogauit. Et ille respondens duos ibi lupos adesse dixit rabida toruitate terribiles minaciterque ringentes et inde se timere, ne dilanietur ab eis. Tunc episcopus pro ipso Dominum orauit ac post orationem eodem fratre referente audiuit feras illas bestias discessisse, fugatas flamma ex ore orantis in fulguris morem promicante. Hoc demum remedio frater pauoris molestia liberatus, ac securior factus, ad Dominum migrauit. Quę res documento est tunc maxime nobis opus esse precibus sanctorum, cum e uita discedimus, nullo tempore acrius in nos insurgente demonum pugna.

Nec solum demones, sed quandoque etiam homines cum orantibus congredi non ausos legimus.

Sauinianum martyrem multos ad fidem Christi a gentilitatis errore miraculorum operationibus conuertentem Aurelianus imperator comprehendi iusserat. Sed qui missi fuerant, orantem inuenientes timuerunt ei manus inferre. Alii deinde missi, cum similiter orantem offendissent, et ipsi animis concidentes nec uim irrogare ausi deprecari hominem coeperunt, uti secum ad cęsarem pergeret. Exoratus perrexit et martyrium [p. 1-394]passus est. Profecto etiam imperatorem sicuti et imperatoris ministros sola oratione terrere poterat miles Christi, sed pro Christo martyrium pati gloriosius existimauit quam terrori esse inimicis.

Criminationibus quoque circumuentos oratione liberari posse monstrauit Albinus, Andegauensis episcopus. Qui quosdam tenebricosi carceris tristi squalore obsitos cernens fleuit. Et cum pręsidem, ut dimitterentur, exorare nullo modo potuisset, Deum pro illis precatus est. Fatiscenteque carceris muro omnes euaserunt Deo Deique seruo gratias agentes, cuius precibus homo restitit, et lapides paruerunt.

Magnobodus, Note: * corr. ex ‘Magnobonus ’ eiusdem loci episcopus, et ipse similiter iis, qui in ergastulis et uinculis detinebantur, liberationem a magistratu frustra contendit, a Deo autem facile impetrauit. Nam dum ipse ante aram suppliciter prouolutus deprecatur, claustra laxantur, compedes ferrei franguntur, et qui uincti erant, liberi euadunt. Itaque, quos durus magis quam iustus iudex perdere cogitabat, misericordis hominis oratio seruauit.

Sed neque Lupi, Trecensis episcopi, orationis uirtutem tacebimus. Attila ciuitatem eius obsidione cinxerat, cum ille deum precatus portas aperiri, hostem admitti iussit. Ingressi, omnia extemplo euersuri putabantur. Recta pertransierunt, ac ueluti per solitudinem iter facientes, nihil prorsus hostiliter egere. Nunquam armata manus minus nocuit suis quam tunc isti alienis. Quid multa? Lupus lupis omnibus rapaciorem tyrannum non bellando, sed Deo supplicando a se repulit procul et spe predę frustratus est.

Vana est ergo sententia dicentium: Non uotis neque suppliciis muliebribus auxilia Deorum parantur; uigilando, agendo, bene consulendo prospere omnia cedunt. Nisi enim Dominus custodierit ciuitatem, frustra uigilant, qui custodiunt eam. Quod etiam Aniani, Aurelianensis Note: ** corr. ex ‘Aureliensis’ episcopi, exemplo probari potest. Hic enim [p. 1-395] Gothis Aurelianum Note: * corr. ex ‘Aurelium’ obsidentibus una cum suis clericis de muro ipso sanctos et sanctas omnes inuocans litanias decantabat. Sacerdos autem unus ex captiuis, quem ne captiuitatis quidem iugum a procacitate oris coercere poterat, cum forte in acie urbi proxima uersaretur, uocem intendens, ut ab omnibus audiri posset: Cassa, inquit, spe duceris, o Aniane, si uerbis abigi posse aduersarios credis. Eędem precationes ualidioribus etiam urbibus nihil profuerunt. His dictis corruit exanimus nec ultra quicquam est prolocutus. Post hęc barbaris oppidum inuadentibus tanta uis aquę de cęlo cecidit, ut coacti sint dimissa oppugnatione in castra se recipere. Sic misericors et iustus Dominus simul et orantibus affuit et orationum uirtuti detrahentis ultus est scelus.

Siquis igitur, quo facilius Dei gratiam conciliet, de sanctorum coetu deligere sibi patronos optauerit, utatur, quibus uolet, id est, siue illis, quos pręcipuos putat, siue illis, quibus hoc priuatim a Domino indultum legimus, ut aduersos casus eorum, qui se inuocauerint, aut imminentes repellant aut incidentes leuent. Huiusce autem pręrogatiuę hi sunt: Honophrius monachus, cuius in uastissima Aegypti eremo defuncti animam ab angelis ad cęlum ferri uidit Pafnutius abbas; decem milia martyrum, qui apud Alexandriam pro Christo omnia pene Christi tormenta sibi ab impiis illata constanter sustinuerunt; Nicetas martyr, Maximiani, Nicomedię regis, filius, qui et suppliciis et patri, a quo ea passus est, superstes, populum ante in idolis mortuum docendo reuiuiscere in Christo fecit; Venerandus martyr Trecasii passus, qui de fide ab angelo meruit instrui et a Christo ad fluuium Sequanam sibi apparente baptizari, cuius interfecti sanguis interfectori suo cęsari Aureliano illitus, ut beneficium referret pro iniuria, oculum amissum reparauit; Veneranda, uirgo et martyr, quę in Gallia Christum prędicando multos una [p. 1-396] secum ad palmam adduxit martyrii Antonino imperatore Ecclesiam persequente; Catharina, uirgo et martyr, per quam Dei sapientia mundi sapientes uicit et cuius corpus de Alexandria, ubi pro Christo passa est, ad montem Synai angelicis manibus translatum dicunt, ut nemo dubitet [eam] multum posse in cęlo, quę sic honorata est in terris.

Sed profecto inter sanctos sanctasque omnes, ut primum apud Deum locum obtinet, ita prior inuocari debet Regina cęli, gratia plena, benedicta in mulieribus, Maria Virgo, Maria simul et Mater, cuius immaculatus et intactus uenter Spiritu Sancto repletus edidit Saluatorem mundi. Nihil certius speratur, largius tribuitur, tutius conseruatur quam quod ipsa pro nobis poposcerit Filium. An quicquam maternis precibus non gratificaturum credimus, quem cum Deo Patre legem, quę matres honorari iubet, sanxisse scimus.

Nunc, ne a proposito discessisse uidear, quantum foeminę quoque orationum ui efficere potuerint, breuiter exponam. Quibus nihil obstitit sexus fragilior, quin par cum uiris meritum et ęquam mirabilium faciendorum potestatem adipiscerentur.

Anna, Helcanę coniux, diutinę sterilitatis opprobrium, cum Deum orasset, foecunditate compensauit. Genuit primo Samuelem, genuit deinde filios tres duasque filias. Phenenna uero, altera Helcanę uxor, consorti suę semper infensa, post susceptos liberos parere desiit et in idem uitium, quod illi petulanter obiicere consueuerat, ipsa incidit. Denique sterilis peperit plurimos, et quę multos habebat filios, infirmata est. Vltio enim superbiam, orationem sequitur gratia.

Iudit in humilitate cordis Deum precata tantum audacię concepit, ut a Bethulia ad hostes, qui eam obsederant, egressa inter tot milia militum armatorum Olophernem ducem, qui iam Ciliciam, Mesopotamiam Syriamque deuicerat, ipsa et sola, et inermis, et mulier interimeret, interempti caput abscinderet, abscissum secum in urbem ad suos referret. Iam seruitutis iugum [p. 1-397] Israhelitarum imminebat ceruicibus; omnes simul uno die una Iudit liberauit. Nunquam tantum facinus perpetrare potuisset, nisi prius perpetrandi facultatem a Domino precibus obtinuisset.

Quid de Susanna dicam? Quę iudicum sententia morti iam addicta exclamauit ad Dominum, et Dominus exaudiuit uocem ipsius. Spiritum quippe Danielis pueri suscitauit, qui malignos accusatores falsitatis conuictos talionem subire compulit, plebe illos iisdem ipsis lapidibus obruente, quos in Susannam apprehenderat. Duo erant, senes erant, presbyteri erant. Numerus, ętas, dignitas uerbis fecerat fidem. Nisi inuocatus pręsto affuisset, qui manifestat occulta cordium, pudicicia infamiam, innocentia necem passa fuisset.

Et in Barbara quidem uirgine, ut constans Sanctę Trinitatis confessio, ita efficax fuit pro necessitate deprecatio. Dum enim infidelem et iratum fugeret patrem et fugam pręrupti montis crepido inhiberet, orauit Dominum. Ac protinus illo, in quo heserat, saxo in aduersam paris altitudinis partem se inclinante euasit. Neque tamen tanto miraculo inclinatus est impius pater. Ut uel sic elapsam quęrere cessaret. Proh nefas! Pater persequitur, saxa miserantur, et ad inuocationem Christi montes mollescunt, hominis infidelitas obduratur.

Ad Radegundis, Clotarii, Gallorum regis, uxoris, sed magis Christi ancillę orationem ferreę pedicę eorum, qui in uinculis publicis erant, contritę sunt, illi absoluti. Sic et nos orare oportet, ut peccatorum nostrorum nexibus liberemur et liberati Deo gratias agamus dicentes: ‘Dirupisti, Domine, uincula nostra. Tibi sacrificabimus hostiam laudis.’

Elizabeth uidua, et ipsa quidem regia progenies, sed melius regnans cum Christo, pro iuuene quodam seculi uanitatibus dedito orasse dicitur. Qui continuo nouum induens hominem seculi huius amorem in amorem conuertit Christi religionisque suscepto uoto ordinem Fratrum Minorum subiit. Et ingenue confessus est [p. 1-398]se illa orante ita intimis flagrasse pręcordiis, ut ardori remedium nullum inuenerit, donec uitam mutare decreuit. Ad eius ergo orationem Dominus ignem misit in terram, et quid uoluit, nisi ut accendatur?

Theodora Romana, Sisinii coniux, a Clemente pontifice conuersa et ob hoc a uiro infideli odio habita, pro conuersione eius orauit et exaudita est. Petrus apostolus oranti apparens Sisinium precibus eius a Domino concessum nunciauit. Hinc demum deposito errore Sisinius Christianitatem accepit et uir infidelis per mulierem fidelem saluatus fuit. Non illum suasionibus, non argumentis est aggressa, ne peruicacis animi hominem, dum lenire nititur, grauius irritaret. Tacita Dominum rogauit, et lupus in agnum mutatus est factaque sunt praua in directa et aspera in uias planas.

Quid mirum autem tantum uirium inesse orationibus sanctorum, cum hę usque ad illius solium auresque perueniant, qui, quodcunque uult, facit in cęlo et in terra? Angelus ad Tobiam: ‘Ego, ’inquit, ‘obtuli orationem tuam Domino. ’Et in Apocalypsi dicitur: ‘Ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo. ’Sancti orant, angeli ministrant, Deus dat gratiam, qui facit mirabilia solus et cuius potentiam, sapientiam, bonitatem admirari licet, comprehendere non licet.

[Page 1-399]

Caput III / DE TENTATIONIBVS TEMPORE ORATIONIS

Quoniam uero orationes arma sunt, quibus prosternitur omne diaboli robur, iccirco maligni spiritus interdum orantibus nobis impedimenta struunt, ut uel torpeamus pertesi uel territi obmutescamus uel uagis cogitationibus abducti uerba, quę pensiculate ruminanda sunt, contemptim effugiamus, similes ebriis, qui sępe multa quidem loquuntur, nec tamen, quid loquantur, satis sciunt. Detegamus nunc huiusmodi inimici dolos atque insidias sanctorumque in cauendo industriam simul consyderemus, ut hos imitando, illos, qui neminem nisi uolentem uincunt, floccifacere atque contemptui habere possimus.

Sulpitius, Bituricensis episcopus, dum nocturnis precibus incumberet, horrendos circa se strepitus uocesque terribiles audiuit. Neque tamen aut loco cessit aut orare desiit, donec sedatus est tumultus. Qui enim confidit in Domino, sicut mons Syon: non commouebitur in ęternum. Par terrori erit atque dicet: ‘Si consistant aduersum me castra, non timebit cor meum. Si exurgat aduersum me pręlium, in hoc ego sperabo.’

Qui Sulpitium terrere uolebant, iidem Maximum monachum (qui postea Rhegiensis episcopus fuit) seducere conati sunt. Nam cum noctu ad littus processisset, ut oraret (monasterium enim non procul a mari erat) uidit nauem applicuisse, a qua descendentes nautę ipsum reuerenter adierunt atque laudibus attollere coeperunt, quod scilicet fama eius usque ad Syrię fines peruenisset quodque multi eum uidere desyderarent, quod denique, si illo proficisci uellet, saluti plurimis [p. 1-400] foret, et si modo secum ire disponeret, se iam in rem paratos esse, pro lucro habituros, si talem uirum uehere sibi contigisset. His inanis glorię officiis diaboli calliditas nitebatur subuertere hominis mentem, ut, qui in orando humilitatem imitabatur publicani pectus percutientis, iam tandem imitaretur iactantiam pharisei sese arroganter efferentis. Attamen Maximus antiqui hostis captiosas tendiculas circumspecto sagacique animo percipiens, positis in littore genibus, sicut proposuerat, orauit. Et statim auersi sunt erubescentes, qui dixerunt illi: Euge, euge? Discamus eius exemplo cauere adulantium adopertos delinificis sermonibus dolos melleque circumlita uenena, cum etiam Salomon pręcipiat dicens: ‘Fili mi, si te lactauerint peccatores, ne acquiescas eis!’

Launomaro, abbati Carnotensi, noctu oranti lucernam ter a demonio extinctam fuisse ferunt et ter ab angelo rursum accensam. Non enim passus est Dominus illum deridiculi gratia in tenebris derelinqui, qui orando seruiebat luci. Quoniam Deus lux est, et tenebrę in eo non sunt ullę. Quid tunc solacii, quid gaudii cepisse Launomarum dixerim, cum pro se contra nequitię spiritum stare Dominum uideret? Potuit lętus concinere Dauidicum illud: ‘Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas. In te erripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum.’

Leonardo, Corbiacensi monacho, oranti serpens a pedibus in sinum usque sursum uersus reptauit. Quem quidem ille usque adeo nihil expauit, ut immobilis permaneret, donec precum finem fecit. Quin etiam peractis precibus ultro sese pestiferę bestię ingerebat dicens, ne facere differret, quicquid faciendi facultatis aduersus ipsum a Domino accepisset. Sed illa, sicuti orantem non terruit, sic etiam omnia pati paratum minime lęsit. Quotus quisque uel uiso tantum iuxta se serpente non continuo trepidus exiluisset? At Leonardus etiam intra gremium illabentem contempsit. Cur ita, nisi quia uerum est, quod in Prouerbiis Salomon ait: [p. 1-401] ‘Fugit impius nemine persequente, iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit.’

Serpens autem ille antiquus, qui fraudulentis perniciosisque suasionibus seducere mortales non cessat, neutiquam decipere potuit humillimum precatorem Dei serrum Franciscum. Qui cum die quodam prolixius oraret, audiuit calmantem: Francisce, poenitentibus ignoscit Deus, non se tam pertinaci fatigatione conficientibus. Agnouit in uerbis dolos et, sicut coeperat, orando perseuerauit atque etiam ad perferendos pro Christo labores magis exarsit. Sciebat enim inimici consilia semper eo spectare, ut fallant, nunquam, ut doceant, scriptumque esse: ‘Ne desyderes de cibis eius, in quo est panis mendacii.’

Rursum tamen humani generis perpetui hostes, quoniam fraudulenta inductione nihil profecerant, terrificationibus aggredi illum decernunt. Dumque ipse nocte quadam precationi operam daret, super tectum domus immaniter strepere atque horribiliter mugire coeperunt. At ille intrepidus exurgens: En assum, inquit, nequissimi spiritus, venite, exercete in me, quicquid vobis permissum est. Quod si corpus hoc uerberibus affeceritis, quid aliud quam uindicabitis me de aduersario meo? His dictis confusi discesserunt. Ille ad preces Deo persoluendas rediit, nullis tentationibus cedens, sed fiduciam habens in Domino semper.

Cęterum neque sic superata Sathanę improbitas conquiescere potuit iterumque oranti illi plus etiam molestię intulit tacita suggestione quam intulerat manifesta infestatione. Intimo {nanque} medullarum titillatu cogitationem ei libidinis excitauit. Atque ille intermissa precatione repente exurgens uiolentum mentis motum dura corporis flagellatione repressit uenarumque calescentium pruritum semet in gelida niue nudum prosternens extinxit. Hoc enim est genus illud, quod non eiicitur nisi per orationem et ieiunium.

His iam dictis exemplis Agathonis sententia probari potest, qui interrogatus: Cuinam spiritalium actionum [p. 1-402]plus laboris inesset; precationi, respondit. Quoniam precationis tempore ipse nequam spiritus plurimum nobis negocii exibet, nunc aperte oppugnans, nunc occulte insidians modisque omnibus enitens, ut confundat deprecantium mentes atque conturbet, haud ignarus, quanti apud Deum momenti sit constans, continua, perseuerans humiliter orantis intentio.

Caput IV / DE CONTEMPLATIONE

Satis hęc de oratione. Nunc res ipsa poscere uidetur, ut gradum faciamus ad contemplationem. Prius enim orandum, deinde contemplandum, ut, cum gratiam impetrauerimus, tunc demum in cubiculum introducamur regis, iam tacito mentis obtutu consyderaturi maiestatem glorię illius, cuius potentia nihil potentius, sapientia nihil sapientius, bonitate nihil melius. ęternitate nihil prius, nihil posterius neque esse neque excogitari potest.

Huiuscemodi meditationum altitudine absorpti quidam ita obstupescunt, ut sensibus corporis alienati (quod Gręci extasin uocant) mortui magis quam uiui uideantur. Sed interim animus cęlestium uisione fruitur, diuini luminis dulcedine pascitur, reuelationes quandoque accipit mysteriorum. [p. 1-403]Sic credimus Abraham, Isaac, Iacob cum Deo collocutos futurorum notitiam recepisse, Moysen etiam pręteritorum. Is enim mundum a Deo in principio creatum uere didicit et omnibus palam fecit. Sic pręterea Dauid uersu oracula cecinisse, de quibus gloriatur dicens: ‘Incerta et occulta sapientię tuę manifestasti mihi. ’Sic denique Esaiam, Hieremiam, Ezechielem cęterosque prophetas omnia in spiritu hausisse, quę quondam ad populum nunc prospera, nunc aduersa uaticinantes effuderunt. Semper enim de Deo cogitantes digni habiti sunt, qui cum Deo etiam sermones miscerent et (ut ait Scriptura) facie ad faciem loquerentur. Latius contemplationis eorum typicę uisiones reuelationesque modo a nobis enarrari possent, nisi omnibus satis notę forent et ab iis, qui sub Lege erant, ad eos, qui sub Euangelio fuerunt, nostra festinaret oratio.

De Simone Petro in Actis Apostolorum traditum legimus, quod, cum in coenaculum circa horam sextam oratum ascendisset, cecidit super eum mentis excessus. Et uidit cęlum apertum et inde uas quatuor initiis submitti, immundis animalibus plenum, sed quę a Deo mundata dicerentur. Ex quo significatum est gentiles quoque, qui plane immundi errorum inquinatione erant, per fidem euangelicę ueritatis mundandos et Ecclesię gremio excipiendos esse, sicuti et Iudeos. ‘Quoniam non est, ’inquit, ‘personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi.’

Paulus apostolus raptus usque ad tertium cęlum, utrum in corpore, an extra corpus, nescit, Deus scit, audiuit arcana uerba, quę non licet homini loqui. Hinc demum in illam prorupit uocem: ‘O altitudo diuitiarum sapientię et scientię Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uię eius! Quis enim cognouit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ipsi, gloria in secula. Amen.’ [p. 1-404]Ioannes apostolus: ‘Fui, ’inquit, ‘in spiritu Dominica die, et audiui, et uidi, ’ea utique, quę in Apocalypsi commemorat. Quorum pręstantiam diuus Hieronymus admirans ait: Apocalypsis Ioannis tot habet sacramenta, quot uerba. Parum dixi: in uerbis singulis multiplices latent intelligentię et pro merito uoluminis laus omnis inferior est.

Apostolici quoque uiri cęlum ipsum animo transcendentes et uiderunt et prędicauerunt multa non mediocri admiratione digna.

Antonius abbas, dum seculi uoluptatum malignas illectationes secum consyderat, totum terrarum orbem laqueis refertum uidisse dicitur. Quę res nonne aperte nobis indicat, in quantis uersemur uitę periculis, qui quotidie inter mortiferarum cupiditatum tam multiplices pedicas uestigia figimus? Quod si iis nolumus implicari, meditanda sunt cęlestia, relinquenda terrena, contemplationis alis ad superna euolandum, inferiora dimittenda atque contemnenda. Qui sic agunt, securi sunt. Et de illis in Prouerbiis dicitur: ‘Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum.’

Bonitius, Aruernensis episcopus, dum noctu in ecclesia meditationibus inuigilat diuinis, ecce pulchram ut luna, electam ut sol, Beatam Virginem Mariam uirgineis choris comitatam ad se uenire uidet, iussus missam celebrat, indumentum miri candoris ab ipsa Dei Genitrice sibi oblatum accipit. Visio abiit. Ille ad se reuersus, insomnium fuisse putabat, donec idipsum indumentum iuxta se iacere conspexit. Quod adhuc extare dicitur et cernentibus rei fidem facere, nemine deprehendente neque lini neque texturę genus. Magnum fuit tale munus accepisse, sed maius tali spectaculo interfuisse et eius uisionis dulcedinem, qua nunc fruitur in cęlo, gustare coepisse in terra.

Romualdus abbas, ordinis Camaldulensis autor, cum ad Sutrii montis monasterium deuenisset et ibidem missam celebraret, aliquandiu in extasi raptus stetit. Post hęc Psalmorum effici meruit expositor, quorum paulo [p. 1-405] ante ne lector quidem satis idoneus fuerat. Dum enim ipsum Dei uerbum (quod tunc manibus contrectabat) intentius consyderat, sanctorum uerborum percipere meruit anagogen latentemque sub littera sensum. Plurimorum annorum studium ad tantum diuinę eruditionis profectum nunquam illum extulisset, ad quantum die una Christi perduxit contemplatio.

Augustinus, Hipponensis episcopus, philosophię Christianę assertor egregius, dum Sanctę Trinitatis mysterium solus in cubiculo sedens contemplatur, ita a seipso abscesserat, ut a muliere, quę illum quadam de re consulere uehementer cupiebat, sępius interpellatus nihil responderet, immo ne respiceret quidem. Mulier denique, quia se contemptam putauit, abiit tristis. Postero autem die, cum eum in ecclesia missam celebrantem audiret, in spiritu rapta uidit de Trinitate disputantem atque audiuit iccirco se illum die hesterno frustra quidem adisse, quod eiusmodi meditatione occupatus ipsam neque uidere neque omnino sentire potuisset. Ac proinde ne redire dubitaret. Rediit et, quod petierat consilium, sine cunctatione accepit. Maiorique deinde reuerentię habere hominem coepit quam ante habuerat, cum talia de illo sibi uidere contigisset. Quid igitur mirum, si tam copiose tamque argute de Trinitate scripserit, qui mente sic abstracta Trinitatis sacramentum fuerat contemplatus? Sed ne contemplando tantum apprehendisset, nisi, ut apprehenderet, pie prius ac iuste uiuendo dignus euasisset. Vitę sanctitate meritum sibi comparet, qui uult contemplatione proficere. Scriptum est enim: ‘Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lętitiam.’

Qua quidem bonitate pręditus diuus Hieronymus meruit etiam ipse spiritalis contemplationis ingentem et ineffabilem haurire dulcedinem. Post multas, inquit, lachrymas, post cęlo inherentes oculos nonnunquam uidebar mihi interesse agminibus angelorum et lętus gaudensque cantabam: ‘Post te in odorem unguentorum tuorum curremus. ’Et ad uirgines Deo dicatas scribens [p. 1-406] ait: Experto itaque seni deuote consulenti credite, filię: si semel gustastis, quam dulcis est Dominus, ad quem accedentes lapidem uiuum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum; poteritis ab eo illud audire: ‘Venite, et ostendam uobis omne bonum. ’Et tunc ostendet uobis talia, qualia non nisi mentes assuetę norunt. Scio, quid loquor, charissimę. Nam ut meam insipientiam loquar, ego homunculus sic abiectus, sic uilis in domo Domini, adhuc uiuens in corpore, angelorum sępe choris interfui, de corporeis per hebdomadas sustentationibus et nutrimentis nihil sentiens, diuinę uisionis intuitu. Post multorum forte dierum spacia pręscius futurorum redditus corpori flebam. Quid ibi manens felicitatis habebam, quid inenarrabilis delectationis sentiebam, testis est ipsa Trinitas, quam cernebam, nescio quo intuitu. Testes sunt et ipsi beati spiritus, qui aderant, testis est etiam conscientia mea, quia tantis bonis ipse fruebar, quot et qualia nescit proferre mollities corporis mei. Denique subiungit dicens: Non potest ad tantę contemplationis dulcedinem cor secularibus plenum negociis aspirare, sed oportet, ut seculo moriatur, ut soli Deo per tantas meditationes et desyderia supernis inhereat. Vnde granum frumenti cadens in terram, nisi mortuum fuerit, semper sic manet, ut cecidit. Quod si moritur, fructum plurimum affert.

Thomam Aquinatem, catholicę ueritatis locupletissimum dissertorem, dum de Deo diu multumque cogitat, a solo attolli et altitudine fere cubitali in aere pendere uisum ferunt neque deinde tantę contemplationis fructum dissimulare potuisse, uultu prodente iocunditatem, quam intima conceperant pręcordia. Extasi autem tam profunda rapi solitum, ut interdum candelam accensam tenens, ea demum ad manum usque absumpta, flammę calorem non senserit. Quem prorsus non sensisse, iis etiam, qui id factum non uiderunt, fidem facere poterant non pauca in manu ipsius ac digitis adustionis uestigia. Qualia ergo illa aut quantę delectationis fuisse dixerimus, quibus occupatus animus non aduertebat [p. 1-407] corporis tormenta uel ad quę sese mens errigens carnis quoque pondus secum trahere uidebatur, dum supinum stare et humum non contingere cogit.

Nec in Bernardo, Clareuallensi abbate, non satis clarum signum mentis in cęlo uersantis fuit, quod, cum aliquando equum ascendens fratres Cartusienses inuisere perrexisset et prępositus eorum ephippio nimis decoro illum usum arguisset, quęrere a comitibus coepit, quale equi sui ephippium esset. Neque enim aut insiliendo, aut desiliendo, aut etiam insidendo animum aduerterat, quale foret. Iterum prope ripam Lausanensis lacus diei iter fecerat. Cumque iam occaso sole ad hospitium diuertisset et fratres, qui eum comitabantur, inter se de lacu ipso uerba iactarent, rogauit, ubi lacus ille fuisset. Postquam audiuit, miratus est seque eum penitus non uidisse asseruit. Nec tamen mirum uideri debet, si rem oculi cernere non potuerint, cui animus non attenderit, qui sępius quidem cum Deo quam cum hominibus erat.

Aeque altę contemplationis indicium in Benedicto abbate mirabilis uisus prębuit. Nocte intempesta cęlum per fenestram intuens Deum adorabat, quando lumen uidit, quo nox ipsa ita resplenduit, ut cum die posset contendere. Mox totum mundum conspexit arcte atque anguste constipatum perexiguę pilę instar. Cęlum quippe intuens supra cęlum mente euectus est, et per creaturę consyderationem ad Creatorem usque peruenit. Illius ergo lucem, quam animo agitauerat, oculis uidit et in illius luce tanquam in speculo mundum uniuersum. Sed ideo quidem tam paruum, ‘quoniam tanquam momentum staterę ’(ut Scriptura ait) ‘sic est ante Deum orbis terrarum, et tanquam gutta roris antelucani, qui descendit in terram.’

Sed quid nunc de te, pater Francisce, dicam? Quantum tibi quoque adhuc in terra degenti tua contulit contemplatio! Vidisti fulgentem Saluatoris nostri crucem, uidisti sanctum Seraph, a quo Seraphicus dici meruisti. Inde tibi singulari quodam priuilegio [p. 1-408]Dominicę [crucifixionis] cicatrices corporaliter uendicasti, ut, cuius paupertatem, mansuetudinem, humilitatem fueras imitatus, eius etiam sanctissimę passionis signa in manibus, in latere, in pedibus referres et cum Paulo gloriari posses dicens: ‘Christo confixus sum cruci. Viuo autem, iam non ego; uiuit uero in me Christus... Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo... Ego enim stigmata Domini Iesu in corpore meo porto. ’O felicem seruum, cui Dominus quinque tradidit talenta, ut, quibus ille perditum redemit mundum, hic labentem repararet Ecclesiam!

Nunc, quę foeminis in meditando miracula contigere, ut instituti nostri ordo seruetur, referamus.

Mariam Magdalenam, cum in solitudine ętatem ageret, statutis diei horis supra cęlum ab angelis uectatam tradunt. Quod si (ut aiunt) in corpore, cum Apostolus de se dubitet, quanti illam meriti fuisse dixerim? Mirarer post hęc mori potuisse, si non eodem die semper ad terras relatam dicerent. Tantillum temporis in illis ęternitatis locis morabatur, quantum competere poterat mortali. Interim ergo, etiam corpori proxima, illi inherebat, quem mente atque animo nunquam dimittebat. Adeo assidua Dei meditatio prius carnem ipsius cęlo dignam fecerat quam terrena labe liberam. Et, si tantum fuit Marię in deserto contemplantis fructus, quanta est nunc in paradiso cum Christo regnantis gloria? Iam ibi perpetuo habitat, ubi quondam uel unius horę momento mansisse felicitatis fuit.

Mariam quoque Aegyptiacam, quę urbanę luxurię mollitiem eremi asperitate fregit, Zosimas abbas orantem corpore supra terram suspenso altitudine ferme cubitali uidit. Itaque quantum olim per corporis turpitudinem in profundum perditionis corruerat, tantum postea per mentis contemplationem necdum sarcina carnis deposita extolli meruit, dum oraret. Quam male cum illa actum erat cum deliciis difflueret, tam deinde [p. 1-409]bene, cum resipiscere coepit et in sensu cogitare circumspectionem Dei.

Elizabeth, Pannonum regis filia, cuius sępe mentionem fecimus, dum se supra se tollens cęlestia meditatur, in extasin abibat et mente cernebat, quod oculi peruidere non possunt. Quod ne tunc quidem, cum ad se redisset, dissimulare poterat; tantam etiam tacita facies hilaritatem pręferebat. Eadem, cum aliquando nimio labore fatigata lassaque resedisset, oculis in cęlum intentis fronte modo iocunda, modo tristi apparuit. Et confessa est se in nubibus uidisse Iesum, qui nunc se ostendens lętam reddebat, nunc tegens, moestam. Denique ipsum sibi dixisse: Bono animo esto, filia! Ego tecum sum. Et se respondisse: Ita, Domine, tu mecum atque ego tecum. Magnum profecto diuinę liberalitatis beneficium, ut homo Deum alloquatur, maius, ut alloquentem audiat, maximum, ut una cum illo sit. Et tamen, quoties eum contemplamur nihil in fide hęsitantes, quoties eius amore desyderioque inardescimus, toties cordi nostro insidet. Et uere nobiscum atque adeo intra nos est dicente Apostolo: ‘Qui adheret Domino, unus spiritus est.’

Hinc etiam Elizabeth uirgo, egregium Sconaugiensis Note: * corr. ex ‘Comagiensis’ monasterii decus, cum sese cęlestium contemplationi penitus dedisset, obstupefactis interdum corporis membris ac sensibus diu ueluti exanimis iacebat. Inde illi non pauca, quę futura erant, diuinitus reuelata fuisse perhibent solitamque Beatę Virginis frui colloquiis; librum etiam, qui Viarum Dei dicitur, angelo dictante ab ea scriptum. Cum hęc ita sint, nonne paradisum habuit in terris, quoniam mente semper in cęlis fuit?

Clara uirgo, beati Francisci pręceptis imbuta dignaque tanto magistro discipula, pridie quam Natalis Domini ueniret, ęgrotauit nec licuit illi cum reliquis sororibus ad agendas sacrę noctis precationes pergere. Veruntamen aduersa ualitudo corpus impedire potuit, [p. 1-410]animum non potuit, et ancilla Christi affuit in spiritu, ubi in carne adesse nequibat. Reuersis quippe sororibus, quicquid inter absentes actum dictumque esset, ordine retulit et mirantibus adiunxit sibi tunc ibidem loci, ubi absens cum ipsis fuit, Iesum puerum, qua hora quondam nasci uoluit, apparuisse. Iesum ergo deuote contemplata, cum in lectulo iaceret, omnia, quę procul in oratorio agerentur, perspiciebat. Et quod ne ipsę quidem, quę illo conuenerant, uiderunt, uidere meruit.

Alias etiam, a die Coenę Domini usque ad Sabbatum sanctum, corporeorum sensuum usu subtracto quasi mortua permansit. Sed interim toto animi uigore in Deum translato omnia Dominicę passionis mysteria iisdem horis, eodem ordine geri cernebat, quo gesta noverat. Vbi autem corpori fuit reddita, haud amplius quam unius horę spacio se dormisse putauit. Ex quo facile percipi potest, quam illi gratum erat huiusce dormitionis spectaculum. Breue enim uideri solet omne, quod delectat. Delectabat autem eam non Christum pati uidere, sed uidendo compati Christo.

Nos quoque sanctos pro uirili parte imitati, abiecta atque contempta terrenarum rerum cura, ad cęlestium meditationem accingamur. Pensemus, quam potens sit, a quo condita sunt omnia, quam sapiens, qui gubernat uniuersa, quam bonus, per quem cuncta, quę ubique sunt, conseruantur ac in sua natura permanent, quam magnificus sit, cui semper adsistit cęlestis militię innumerabilis exercitus: angeli, archangeli, throni, uirtutes, potestates, dominationes, cherubin et seraphin et omnis beatorum spirituum concio gloriosa; quem uiginti quatuor seniores in facies suas cadentes adorant et cuius maiestatem uenerantur centum quadraginta quatuor milia signatorum ex omni tribu filiorum Israhel et illa omnis generis omniumque populorum turba, quam in Apocalypsi dinumerare nemo potest. Hunc omnis spiritus laudat, omnis lingua confitetur, huic omnia famulantur elementa, huius nutui cuncta etiam inanimata et omni prorsus sensu carentia absque ulla [p. 1-411]cunctatione parent. Cum igitur talem ac tantum cogitauerimus, qualis quantusque nec uerbis explicari nec cogitatione possit comprehendi, semper Dauidicum illud occurrat: ‘Seruite Domino in timore, et exultate ei cum tremore!’

Ad hęc, multum quidem nobis conferre poterit suorum erga nos beneficiorum assidua iugisque meditatio. Ad imaginem et similitudinem suam nos fecit; cęlum, terram, mare usui nostro subdidit; patriarchas, prophetas, leges cęteraque multa, egregia sane et admiranda, quę in Veteri Testamento continentur, quibus et in uiam iustitie et agnitionem sui plenius dirigeremur, nobis indulsit. Postremo, cum omne hominum genus primorum parentum culpa sub maledicto deperiret, ita ut neque Lex ipsa quenquam iustificare posset, misertus nostri expandit pietatis sinum Filiumque suum unigenitum nobis misit, qui non uitulorum aut hircorum, sed proprio sanguine nos redemit et filios fecit lucis, qui fuimus tenebrarum. Erat enim Deus in Christo mundum reconcilians sibi; pro nobis Christus Dominus formam assumpsit serui, Discipulorum pedes lauit, paupertatem inopiamque sustinuit, persecutiones tulit, labores suscepit, omnia aduersa atque aspera tolerauit, ieiunauit, esuriuit, sitiuit, peruigilauit, fleuit, a suis proditur, ab impiis comprehenditur et ligatur, alapis cęditur, conspuitur, irridetur, flagellis uerberatur, spinis coronatur, arundine percutitur, manibus pedibusque cruci affigitur, felle aceto diluto sitiens potatur, lancea uulneratur. Denique occiditur ac sepelitur, Deus pro hominibus, Dominus pro seruis, iustus pro peccatoribus. Quę quidem omnia tam patienter excepit, ut et accusatus taceret et pendens pro crucifixoribus suis oraret. Nos quoque ista tam grauia tamque acerba quotidie secum recensentes, quę piissimo Domino pro nobis subire libuit, uicissim enitamur pro nomine illius, quęcunque uoluptatis et ocii et arrogantię esse uidentur, euitare, dura autem laboriosaque et humilia semper sectari, ne forte, cum ille ad iudicandum mundum uenerit, ipsi [p. 1-412]nulla prę nobis ferentes uitę eius insignia audiamus: ‘Amen dico uobis, nescio uos. Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem! ’Denique, ut breuiter concludam: Dominus noster pro nobis mortuus est et resurrexit. Commori Domino nostro nos oportet in humilitate, si cum illo cupimus consurgere in gloria.

Caput V / DE SCRIPTVRARVM LECTIONE

His et aliis huiuscemodi meditationibus eo commodius utemur, quo diligentius lectioni Scripturarum incubuerimus. Ad quam accedere siquando fastidierit animus, excitandus erit iis, quę modo referemus, sanctorum exemplis, ut eorum legendi studium secutus fructum quoque percipere, quem illi perceperunt, mereatur.

Hilarion abbas in omni sanctitatis genere memorandus Scripturas diuinas (ut inquit Hieronymus) post orationes et Psalmos, quasi Deo pręsente, recitabat. Quę enim per prophetas et apostolos dictante Spiritu Sancto prolata nouerat, ea non irreuerenter nec inconsyderate neque omnino inepte legenda iudicauit.

Basilius ille Magnus, cum primitus mundanę philosophię studiis plurimum delectaretur, ubi deinde scientię spiritalis dulcedinem gustare coepit, illa contempsit [p. 1-413] et huic soli totum se dedit. Sunt, qui eum dicant panis ac uini usum sibi interdixisse, donec mysteriorum intelligentiam plenius perciperet. Parum erat secularem sapientiam diuinę postposuisse: duo pręcipua uitę humanę sustentamenta, panem et uinum, a se abdicauit, dum cibos colligit uitę ęternę. Quorum suauitatem Propheta quoque admiratur dicens: ‘Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine! Super mel ori meo.’

Diuus Hieronymus uanitatem seculi fugiens, Roma relicta, Hierosolymam petiit. Et cum nec adhuc se tenere posset, quin gentilium libros pręcipueque Ciceronis auidius legeret, fatetur in quiete sibi uisum fuisse se ad superni Iudicis tribunal in cęlum trahi, accusari, uerberibus affici, quod Ciceronianum dicerent esse, non Christianum. Denique cum iuramento dimissum, ne unquam posthac alios pręterquam diuinos codices prę manibus haberet, tanto deinde studio legisse diuina, quanto ante mortalia non legerat. Itaque latentium sub uelamento mysteriorum dulcore iam tandem plenius hausto exclamauit dicens: Quę pars fideli cum infideli? Quę communicatio luci ad tenebras? Quis consensus Christo cum Belial? Quid facit cum psalterio Horatius, cum Euangeliis Maro, cum Apostolo Cicero? Demum ait: Non debemus bibere simul calicem Christi et calicem demoniorum. Eadem sentire si quem non mouet admonentis autoritas, moueant saltem patientis flagella, quę ille experrectus, cum et uibices in corpore apparerent et discedente somno dolor non discederet, intellexit non soporis fuisse, sed punitionis.

Augustinus, dum inter dialecticorum sophismata Christum quęreret, heresi se implicaverat Manicheorum. Tandem Pauli apostoli epistolas euoluens reperit scriptum: Induimini Dominum Iesum Christum! Ac statim discussis erroris tenebris aspicere coepit lucem ueritatis consuluitque Ambrosium episcopum, quid primum de Scripturis legere deberet, quo iam confidentius catholicę fidei posset adherere. Et audiuit Esaiam sibi legendum esse, utpote qui ea, quę in Christo contigerint, [p. 1-414]explicatius prophetarit et gentium uocationem annis multis post futuram quasi pręsentem uiderit. Denique ab Ambrosio baptizatus, diuinos codices perlegendo, non solum fidelis, sed etiam Ecclesię doctor pręstantissimus euasit, cuius paulo ante, dum seculari tantum scientię studeret, fuerat oppugnator. Contra Ecclesiam cum Manicheo consurrexerat, pro ea mox decertans et insum et reliquos omnes hereticos facile conuicit. Scripturas igitur catholicas legant, qui purę synceręque ueritatis luce cupiunt illustrari, dicente Propheta: ‘Lucerna pedibus meis, Domine, uerbum tuum, et lumen semitis meis.’

Thomę uero Aquinati uaticinia prophetarum legenti, ut alibi diximus, cum in locum obscuriorem incidisset hereretque uelut in salebra atque adeo intelligentiam efflagitaret, Petrus et Paulus apostoli apparuerunt et, quod quęrebatur, exponentes satis ei fecere. Id quoties legentibus nobis usu uenerit, doctiores consulamus uel Thomę exemplo a Deo erudiri instruique precemur. Nec interim Scripturam ab Ecclesię institutione dissentire putemus, sed nos non intelligere. Et sane melius est aliquid non intelligere quam male intelligendo errare.

Idem sanctus ita solerti studio lectitasse Scripturas perhibetur, ut interdum neque propius astantes uiderit neque interpellantes audierit, sensibus omnibus cum mente simul uni lectioni intentis. Hinc est, quod ad confirmationem fidelium infideliumque confutationem tales nobis commentarios reliquit, ut nihil in Ecclesia quicquam scrupuli sit, nihil nodi, quod non explanatum in illis absolutumque inuenies. Declaratio sermonum eius illuminat et intellectum dat paruulis. Et ipse uere scriba doctus in regno cęlorum, proferens de thesauro suo noua et uetera.

Bernardum abbatem, cuius non inelegans ingenium neque mediocrem doctrinam testantur opuscula ipsa, quę edidit, nullo magistro usum aiunt, sed sola legendi assiduitate mysticos de Scripturis sensus ellicuisse. Vt legeret, intelligendi cupiditas fecit; ut intelligeret, oratio [p. 1-415]impetrauit; ut autem impetraret, quid nisi uitę sanctitas promeruit? Sic cupiat, sic oret, sic uiuat, qui sic intelligere Spiritu Sancto docente desyderat.

Bernardinus, cuius prędicationibus Fratrum Minorum collegium creuit, primum quidem pontificii iuris disciplinis operam dedit. Postquam autem ad theologiam animum applicuit, ei studio se prorsus totum tradidit adeoque ipsum delectauit de Deo sermo, ut mox relicto seculo religionem sit ingressus. Itaque iuris peritia uirum quidem bonum constituit, sed theologię ratio etiam perfectum reddit. Altera neminem offendere docet, altera semetipsum quoque abnegare et crucem tollere et Christum sequi omnibus suadet multisque persuadet.

Sacrarum litterarum studiosissimum etiam Stephanum, presbyterum Constantinopolitanum, fuisse accepimus. Qui quoniam omni uitę perfectione pręstantissimus fuit, uidetur, quicquid legerat, opere implesse; ut se probaret non uiam, de qua semen uerbi Dei ab auibus aufertur, non petrosam, in qua arescit, non spinas, in quibus suffocatur, sed terram illam bonam, in quam cum ceciderit, fructum affert uirtutum.

Equitius, Valerię urbis monasterii abbas, ne qua die deesset, quod legeret, quocunque ibat, scorteas manticas libris refertas secum deferebat. Neque illi oneris huius molesta erat grauitas, dum lectionis sacrę compensatur utilitas. Sic nec militem strenuum ferrea lorica, cassis ensisque gravant, quę sibi saluti fore sperat. Vtque iis munitus in certamen prodire et confidenter cum hoste congredi solet, ita, qui sese lectionibus diuinis libenter instruit, omnia diaboli machinamenta facile contemnit.

Antonius, monasterii olim a beato Gregorio Romę constructi monachus, non (ut multi) captiosam argutamque scientiam in legendo perquisiuit, sed pie uiuendi doctrinam, cordis compunctionem, poenitentię lachrymas. Illis duntaxat lectionibus occupabatur, unde tales fructus posset carpere, multo malens effici sanctus quam [p. 1-416]uariarum quęstionum dissertatione eruditus; cum scriptum sit: ‘Melior est indoctus timens Deum quam doctus transgrediens legem.’

Geruasius et Prothasius, gemelli fratres, qui se uno partu editos non magis formę quam morum similitudine comprobabant, cum persecutionem fugientes, annos decem domi latuissent, toto eo tempore nihil aliud quam orasse atque legisse narrantur. Quantę autem hoc uitę institutum perfectionis esset, diaboli inuidia patuit. Qui in idolo loquens dum consuleretur, non se prius responsa daturum dixit quam Geruasius Prothasiusque sibi thura adolerent. Sed qui legendo fidem, orando constantiam perceperant, occidi potuerunt, cogi autem, ut Christum negarent, non potuerunt. Itaque inimici malignitas atque doli in contrarium cessere: quos perdere cupiebat, martyrii corona honestatos uidit. Armis enim, quę de manibus illorum erripere cogitauerat, ipse uictus succubuit, hoc est, oratione et lectione.

Seruulus mendicus, et ęger et litterarum ignarus, ecclesiastica opuscula ex elemosinis comparauerat, aliis quidem legenda, quoties lectorem nactus fuisset, sibi uero auscultanda atque ediscenda. Audiendi assiduitas reddidit eruditum, ita ut aliis memoriter prędicaret, quę ipse legere nesciebat. Quo magis illi arguendi sunt, qui litteratura imbuti proficere negligunt et legendi laborem refugientes ocio sese ignauięque corrumpendos tradunt. Inde fit, ut ad omnem fortunę ictum pauidi imbecillesque sint. At seruulus noster mundi calamitates ridens, inopiam diuitiis, ęgritudinem sanitati pręferebat, quia lectiones audiendo didicerat: ‘Vsque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio iocunditatis.’

Quam uero grata acceptaque Deo sit sanctę lectionis cura, miraculorum quoque testimoniis probari potest.

Eadmundus, Cantuariensis archiepiscopus, dum Bibliam legit, soporatur. Candela ardens super paginas delapsa ipsa consumitur, sed librum inoffensum relinquit. Flamma ceras deuorauit, chartam non adussit, [p. 1-417]uerita litteras delere, quas Dominus extare, ut perlegerentur, uoluit.

Idem, cum aliquando inter legendum obdormisset, mox expergiscens lucernam extinctam reperit, et legendi sibi occasionem sublatam dolens, sanctam Virginem inuocauit lucernaque repente illuxit. Hinc ille legendo, quod coeperat, prosecutus est, cum prius Deo et Deiparę Virgini gratias egisset, quod sic fauerent iis, qui sacris lucubrationibus libenter inuigilant.

Sed ne foeminas quidem ab hoc studii genere alienas fuisse monstrabimus.

Traditum est hanc ipsam (cuius modo mentionem fecimus) sanctam Dei Genitricem Virginemque Mariam ab hora diei nona usque ad occubitum solis lectionibus Veteris Instrumenti sese exercuisse; ut scias huic rei tempus certum decerni oportere, sicuti et orationi cęterisque huiusmodi negociis. Nam ut arborum fructus, qui statutis diebus proueniunt, paulatim aucti dulcescunt, qui autem pręcoces uel serotini, id est, non suo tempore apparent, sępe decidui sunt et prius corrumpuntur quam ad maturitatem peruenerint, ita religiosę actiones, ordine seruato, iuuant: confuso, tedium sui faciunt et plerunque mentis affectum languere cogunt.

Ei curę nocturnum tempus Syluia, Ruffini, Alexandrię pręfecti, soror, dedicauerat. Quam quidem eloquentissimam fuisse aiunt et, cum in eremo Thebaidis uitam duceret, fama sanctitatis plurimum claruisse. In solitudine ergo inuenerat, quemadmodum sola non esset, eorum consuetudine ac familiaritate utens, quorum in Deum pietatem lectitando consyderabat, consyderando emulabatur, emulando ęquabat.

Cęcilia Romana, patritii quidem generis uirgo, sed fidei claritate superans genus, dicitur Euangelicum codicem nunquam a se dimisisse et, si quo illi eundum esset, in sinu repositum secum tulisse, colloquiis eius in Scripturis assidue fruens, quem gestabat in pręcordiis. Sic castitatem conseruauit, sic ad martyrii palmam peruenit tormentorumque acerbitatem forti animo [p. 1-418] pertulit, dum ad Christum festinat, cuius dulcedine quotidie aliquid de illo legens capta fuerat.

De Marcella uero, uidua nobili ac sancta foemina, Hieronymus sic ait: Diuinarum Scripturarum ardor incredibilis ei semper cantabat: ‘In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. ’Et illud de beato uiro: ‘In lege Domini uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. ’Meditationem legis non in replicando, quę scripta sunt (ut Iudeorum existimant pharisei) sed in opere intelligens, iuxta illud Apostolicum: ‘Siue comeditis siue bibitis siue aliud Note: * add. quid agitis, omnia in gloriam Domini facite. Note: ** corr. ex‘facientes’Et Prophetę uerba dicentis: ‘A mandatis tuis intellexi. ’Vt, postquam mandata complesset, tunc se sciret mereri intelligentiam Scripturarum. Quod et alibi legimus, quia coepit Christus facere et docere. Erubescit enim quanuis pręclara doctrina, quam propria reprehendit conscientia frustraque eius lingua prędicat paupertatem et docet elemosinas, qui Croesi diuitiis tumet uilique opertus palio pugnat contra tineas uestium sericarum. Hęc ille.

Sed idem et ad Furiam uiduam scribens: Post Scripturas sanctas, inquit, doctorum hominum tractatus lege, eorum duntaxat, quorum fides nota est. Non necesse habes aurum in luto quęrere: multis margaritis diuenditis unam redime margaritam!

Illi ergo haud immerito reprehendendi sunt, qui gentilium poetarum nęniis figmentisque deliniti ne respicere quidem ad Scripturas sacras uolunt. ‘Delegerunt sibi magistros ’(ut Apostolus ait) ‘prurientes auribus et a ueritate quidem auditum auerterunt, ad fabulas autem conuersi sunt. ’Et tamen eo impudentię processere, ut se doctos putent, cum mendacia didicerint. Sed esto eruditorum famam consecuti sint, apud omnes magnę ęstimationis habeantur, ab omnibus ubique prędicentur! Nunquid uita defunctis, cum ad inferos descenderint,[p. 1-419] inter tormenta horribilesque cruciatus uacabit post se relictę laudis nuncios audire et non magis magisque affligentur earum rerum recordatione, quibus effectum est, ut ad tam miserandę sortis perpetuam infelicitatem deuoluerentur? Quam tunc uellent animarum suarum saluti, non inani glorię comparandę operam impendisse, cum iam pro cantu personatus fletus et pro cythara dentium stridor, cum iam pro iocis et lusibus et risu prement tenebrę, torrebit ignis, rodet uermis, nunquam conquiescent dira atque horrenda supplicia. Hic fructus, hęc merces operis eorum erit, qui poesim pręponunt Euangelio, id est, Barrabam Christo. Non me quidem fugit quosdam sanctorum multa etiam uersibus lusisse, sed quę ad Christianum dogma pertineant, non quę sapiant gentilitatem. Procul est ab ore eorum Saturnus, Iuppiter et Mars cęteraque non numina, sed portenta, quę Christianę religionis assertores, ut adorarent, nullis minis, nullo unquam supplicio compelli potuerunt. Nobis, si quos aliquando uel poeticę fabulositatis uel mundanę sapientię libros euoluere cupido incesserit, enitendum erit, ut inutili delectatione penitus seclusa id solum exquiratur, quod pię institutionis disciplinam iuuare possit. Itaque secernenda erit a uoluptate continentia, a lasciuia honestas, ab omni uitio uirtus. Zizania paleęque leues in fasciculos colligendę ad comburendum, triticum uero in horreum ad salubrioris uitę usum recondendum. Neque tamen his contenti, Domini nostri sermones, in quibus perfectę consummatęque iustitię certissima documenta sunt, die ullo uel legere uel audire prętermittamus. Quoties ab iis discedimus, toties periclitamur, ne in sempiternę perditionis baratrum corruamus. Horrent uerba, iacet oratio. Sed si mature discutiantur, nihil est eorum pręstantia sublimius, autoritate grauius, traditione uerius, pręceptione iustius, sensu suauius, pollicitatione felicius. Abest quidem nimis compti eloquii lenocinium et elaboratę dictionis ornatus, quoniam sua synceritate satis nitida ueritas non indiguit fuco alieno. Et quod ęque [p. 1-420]ad omnes pertinebat, communi sermone triuialibusque uerbis exponendum fuit. Alioquin alii non intelligerent, aliis autem daretur calumnię locus, qua credentium numerum argutę potius facundię quam rectę fidei ascribere conarentur.

Caput VI / DE FIDE VNIVS DEI CONTRA GENTILES

Quam ipsam fidem nos peropportune nunc more nostro exemplis astruere pergemus, nequis in scrupulum aliquem incidat infidelitatis, cum nusquam plus periculi sit. ‘Impossibile enim est ’(ut Apostolus ait) ‘sine fide placere Deo.’

Per hanc autem primum placuit pater noster Abraham. Cum enim promissiones seminis sui, id est, Christi, in quo benedicendę omnes nationes erant, accepisset, sic de illo scriptum legimus: ‘Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Non est autem scriptum tantum propter ipsum, ’inquit Apostolus, ‘quia reputatum est illi ad iustitiam, sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitauit Iesum Christum nostrum a mortuis, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram.’ [p. 1-421]Ad hęc, fidei ueritatem sępissime apertissimeque ostendit errantium pertinax contentio.

Moysi signa et miracula diuinitus operanti cum diu restitissent Pharaonis malefici incantatores, uicti tandem confitentur dicentes: ‘Digitus Dei est hic. ’Pharao, qui credere noluit, periit. Fidelibus uero mare ipsum discussis aquis, ut illęsi euaderent, siccum prębuit iter fideique uirtutem etiam insensibilia senserunt, Pharaonis duritia non admisit. In aquis maris Pharao, in aquis baptismi diabolus interiit, credentes uero saluati sunt.

Helias quoque propheta cum prophetis idoli Baal contendens coram Achab rege in monte Carmeli, ut eos, qui auersi erant, reuocaret, ita conuenit, uti duos boues in frusta concisos super geminam lignorum struem separatim componerent offerentes holocausta pro se quisque Deo suo. Et cuius Deus ignem mitteret ad perficiendum sacrificium, is esset omnium Deus, aliis diis repudiatis. Sacerdotibus ergo Baal et prophetis nomen dei sui a mane usque ad meridiem frustra inuocantibus, ubi ad Heliam sors inuocandi peruenit, struxit altare de lapidibus, fossa circumdedit, ligna cum carnibus superposuit, omnia aquis perfundi, donec fossa impleretur, iussit. Et cum Deum Abraham et Isaac et Israhel inuocasset, illico ignis e cęlo delapsus carnes, ligna, lapides aquamque et omnem fossę limum hausit atque absumpsit. Quo miraculo commotus populus, et in Deum uerum credidit et Helię, seruo eius, obediuit, mactans prophetas Baal, Deo uolente, ut, qui mortiferum idolorum cultum aliis persuaserant, impietatis crimen morte luerent. Et quoniam propter illorum flagitium atque scelus diutina siccitate (annos enim tres et menses sex non pluerat) omnia in agris exaruerant, orante Helia Dominus dedit pluuiam et terra protulit fructum. Fides restaurauit, quod uastauerat perfidia.

[Page 1-422]

Caput VII / DE FIDE CHRISTI CONTRA IVDEOS

Credere deinde in Iesum Christum, Dei Filium, patribus promissum, nobis datum, et quicquid de illo apostolica autoritate sancitum firmatumque esse nouimus, quam certum atque indubitatum sit, cum ueterum prophetarum iam impleta uaticinia, tum quotidiana pene miracula, tum etiam itidem, ut supra, multorum in diuersum agentes, eiectę tamen explosęque sententie docent.

Primus ergo religionis nostrę propugnator Stephanus, cum signa et prodigia faceret in populo, infidelium in se inuidiam concitauit. Conspirant omnes de synagoga Libertinorum, Cyrenensium, Alexandrinorum, Cilicum et Asiaticorum, ut inita cum illo disputatione fidem ab illo prędicatam, quoquo modo possint, sugillent. Nec tamen resistere potuerunt sapientię et spiritui, qui in sancto loquebatur. Et dum pudet tam multos ab uno superatos, innocentem blasphemię aduersus Moysen insimulant. Postremo, quem argumentis uincere non poterant, ui opprimunt et lapidibus obruentes enecant. Tantum autem profecerunt, ut, nisi sic egissent, minus patuisset eos de fide disceptando succubuisse. Obstinatorum enim est, cum ratione nequeunt, malignitate contendere. Sed si fidelis cęlos ad se suscipiendum apertos uidit, quis dubitat, quin infidelibus ad eos deglutiendos aperiatur infernus?

Nec tamen omnes usque adeo obfirmato nisu repugnarunt, ut non quam plurimi eorum uictos se faterentur ueritatique concederent. Nam (ut Lucas de apostolorum gestis scribens testatur) Petro Hierosolymis [p. 1-423]Christum euangelizante die uno tria milia hominum baptizati sunt, et quidem in tanta fidei unitate, ut omnia inter eos communia haberentur. Altero etiam die eorum, qui Christo credidere, quinque milium numerus fuit, in dies pręterea crescente multitudine de Synagoga ad Ecclesiam, de circumcisione ad baptismata confluentium.

Sed dicet aliquis ueritatis calumniator facile fuisse rudem plebeculam uerbis decipere, suasione supplantare. Quid Paulus in Lege doctissimus, qui prius spirans minarum et cędis in Christi discipulos erat, nonne mox conuersus eorum, quos persequebatur, factus est socius, collega, coapostolus? Nonne synagogas ingressus prędicauit, quod Iesus esset Christus, Dei Filius? Denique, qui prius in gratiam Iudeorum uinciebat Christianos, idem deinde pro Christianis confundebat Iudeos, qui Damasci erant. Qui cum, quod responderent, non habuissent, in necem illius coniurarunt. Sed qui iam apertis mentis oculis Christum aspiciebat, nullis minis, ne illum prędicaret, coerceri poterat atque in ipsum, qui uita est, credens mortem non pertimescebat.

Contendit cum illis et Syluester pontifex, sed ita felici successu, ut superatos baptizaret. Hic primus Romanum imperium Christo subdidit, Constantino cęsare in fidem recepto. Constantini uero mater Helena, cum esset in Bithynia, ut conuersionem filii audiuit, eidem scripsit se quidem gaudere, quod idola uana reliquerit, sed moleste ferre, quod hominem crucifixum adorare maluerit quam deum Iudeorum. Postremo, cum, utra eorum uera esset opinio, disceptatione dirimi placuisset, Helena Romam rediens phariseorum scribas in Lege peritos secum aduexit. Ex his duodecim pręstantissimos delegit uni Syluestro aduersaturos. Causę cognitio alienę sectę uiris defertur, ne iudicium suspectum foret, id est, gentilibus philosophis Cratoni Zenophiloque. Quibus tandem Syluestri rationes approbantibus uentum est ad experientiam miraculorum. Iudeus Zambri magicis incantationibus taurum ferocissimum repente [p. 1-424]corrui mortuum fecit, sed eundem Syluester Christum suum precatus, et uiuum et mansuetum reddidit, quod ille efficere nequibat utpote mortis, non uitę scientiam tenens. Omnes ergo se uictos fatentes ipsi Syluestro consensere et Iesum, quem modo calumniati fuerant, sancte colere atque adorare coeperunt. Impletum est illud Esaię uaticinium dicentis: ‘Venient ad te curui filii eorum, qui humiliauerunt te, et adorabunt uestigia pedum tuorum, qui detrahebant tibi.’

Constantinus pręterea Christiano nomini templa posuit, dona contulit, urbem, oppida, agros cessit. Quod idem propheta pręuiderat futurum sic olim ad nostram hanc nouam Hierusalem loquens: ‘Aedificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi. ’Et iterum: ‘Suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis. ’Tunc primum quidem Roma ipsa Ecclesię iugum suscepit, multo felicius iam Christo seruiens quam quondam orbi terrarum imperitans.

Basilius Magnus eo quidem maior, quod iam desperatę pertinacię uirum euidentissimi tandem experimenti argumento ad credulitatem egit. Cum enim morbo grauiter affectum Ioseph, Iudeus medicus, adiens, deprehensis mortis signis, eum uesperi illius diei decessurum dixisset: Quid, inquit, si et alterum diem superuixero? Ille tunc Christianum fore, cum id contigisset, respondit. Igitur Basilius non uitę suę in terris producendę, sed salutis proximi cupidus, orando a Domino impetrauit exitus dilationem. Maneque hora tertia sanus de lectulo consurgens ad ecclesiam uenit ac Iudeum tanto miraculo stupentem baptizauit. Et quem sępe antehac testimoniis conuictum Scripturarum flectere nequiuerat, fidei tandem uirtute molliuit. Mox deinde ad stratum suum rediens extemplo expirauit, ita ut dubium non sit, quin hora illa, qua prędictum erat, fuerit moriturus, nisi mortis suę mora uitam medico esset allatura.

Iosephi huius cęterorumque conuersionem minus mirabitur, qui animum attenderit, quod Ioannes Damascenus, Mesuę Iudei filius, Iudeorum omnium [p. 1-425]doctissimus, Hebreis Gręcisque litteris ęque eruditus, nemine cogente, contulerit sese ad Christianitatem. Nunquid nesciuit Legem? Ignorauit prophetas? Non intellexit Psalmos? Immo, quia ista omnia percalluit, ideo credidit in eum, quem in iis scriptum reperit, ipso dicente: ‘Scrutamini Scripturas! Illę sunt, quę testimonium perhibent de me. ’Et iterum: ‘Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. De me enim ille scripsit. ’Signanter, ut mihi uidetur, dixit forsitan. Sciebat enim quosdam ex illis futuros, qui etiam Moysi credentes magis eligerent obstinatione sua perire quam Christum a Moyse et prophetis pręmonstratum confitendo suscipere et per eum saluari. ‘Neque enim est aliud nomen sub cęlo datum hominibus ’(ut Petrus apostolus ait) ‘in quo oporteat nos saluos fieri.’

Caput VIII / DE FIDE CHRISTI CONTRA GENTILES

Vicimus Iudeos. Nunc uertenda est acies aduersus gentilium fatuitatem, quorum dii demonia erant.

Bartholomeo apostolo in partibus Indię templum ingresso idolum Astaroth desiit responsa dare atque obmutuit. Demum iussu apostoli se non deum, sed diabolum esse, seductorem hominum, confiteri coepit, ut, cum sibi cultum diuinum exibuerint, secum simul ad [p. 1-426] inferna corruant. Tunc rursum iubente apostolo simulachrum in puluerem redigitur, teterrimus demon catenis circumligatus uisibiliter apparet omnibusque palam fit, quam peruersa hactenus fuerit eorum religio. Ille magno et horrenti edito ululatu e medio abiit, populus conuertitur, templum Deo uero dedicatur, Polemius Note: *corr. ex‘Polemus’ rex baptizatus relicto regno apostolum sequitur; ut in paupertate Christum adoret, qui in diuitiis et potentatu adorauerat diabolum.

Ephesii quoque fidem a Ioanne apostolo prędicatam recepturi, ut eam signis approbaret, petierunt. Qui Christi nomine inuocato uetustum Dianę templum ruere fecit, ut, in qua illi plus confidebant, minus pro ipsis ualere intelligerent, quando quidem semetipsam dea defendere nequibat. Aristodemus uero, templi antistes, adhuc incredulus aliud etiam experimenti genus perquisiuit. Venenum propinat, quo dudum capitis reos necauerat. Id acceptum apostolus hausit inoffense. Et impletum est, quod Dominus noster de credentibus prędixerat: ‘Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. ’Ipsos insuper, qui necati fuerant, ad uitam reuocauit. Tunc demum Aristodemus et, qui spectaculo aderat, consul reliquumque uulgus, derelicta idolorum superstitione, ad salutis lauacrum confugerunt et apostoli iussu per omnem Asiam euersis deorum simulachris crucis uexillum errexere, cum iam compertum haberent uerbum crucis pereuntibus quidem stulticiam, his autem, qui salui fiunt, Dei uirtutem esse.

Aretii uero Tiburtius pręfectus Pergentinum et Laurentinum fratres, ne Christum prędicaren±, suasionibus primum blanditiisque lactat. Vbi id parum successit, comprehensos fustibus uerberari iussit; uerberantium brachia aruerunt. In carcere conclusis cibum denegat; ab angelo aliti sunt. Eductos super candentes prunas ambulare nudis pedibus cogit; ut super harenam ierunt illęsi. Allato Iouis simulachro, ut adorarent, [p. 1-427] minaciter hortatur. Illis autem Iesum inuocantibus ęneus Iuppiter in puluerem solutus periit. Parum nempe fuerat Tiburtii sęuitiam immanitatemque calcasse, nisi et deos eius contriuissent. Multi gentiles, cum illos diis suis fortiores uidissent, ad Christum conuersi sunt. At impiissimus tyrannus capite eos postremo cędi iussit, nullo tamen manifestiore indicio uictum se ostendens, uiuere permissurus, quos occidit, si uicisset.

Augustinus preterea, Anglorum episcopus, a Gregorio pontifice (ut Beda tradit) in Britanniam missus, cum Iesum, Dei Filium, asseruisset, Edilbertum regem magnamque procerum eius partem credentes baptizauit. Cęterum multis adhuc religioni refragantibus cum idolorum pontificibus contendit. Qui quoniam satis firmam rationem, qua causam suam tueri possent, non habebant, miraculis certare decernunt. Atque oculis captum quendam in medium producunt, nescientes minus ueri se uidere quam ille lucis. Pro eo, ut uisum reciperet, supplicarunt diis; quasi uero lapides preces possent audire et non etiam ipsi cęci, insuper et surdi et muti essent. Cum ergo cura laborque eorum omnis incassum recidisset, Augustinus Christum suum deprecatus, sine cunctatione hominem sanum reddidit et reliquam plebem eo signo conuertit, Britanniam totam erripiens diabolo et subiiciens Christo. ‘Tunc terra illa inculta ’(iuxta Ezechielem) ‘facta est ut hortus uoluptatis, ’iam exhuberans fructibus salutis.

Quid de Mutio abbate dicemus? Qui dum esset gentilis, natura ferox et latrociniis deditus, ita ut etiam sanctorum delubra expoliando prophanaret, uidit tandem in quiete uirum forma habituque augustiore quam humano, comminantem sibi necem, nisi protinus a flagitiis sacrilegioque se submoueret. Cumque pauore perculsus repente euigilasset, nihil moratus ad ecclesiam confugit et baptismate suscepto eremum petiit. Tantęque sanctitatis fama breui illustratus est, ut aliquando iter faciens solem stare (sicut de Iosue et Ezechia legimus) fecisse feratur. Iactent se gentiles Romani orbem [p. 1-428] subegisse terrarum, uirtute ac robore ante omnes semper stetisse; syderibus imperare non nisi fidelium fuit. Pręter hęc etiam, licet populus Romanus omnes reliquas nationes suo subiecerit imperio lateque dominatus sit, fidem tamen Christianam euertere (cum maxime conaretur) non potuit. Cędes passim in Christianos sęua atque horrenda peragebatur, sed interdum et ii, qui eos cędebant, repente mutati conuertebantur et iam credentes in martyrum numero censeri gaudebant. Ita unius supplicium conuersionis multorum causa erat. Videbant enim signa inde sequi, pro quibus uitam hanc deseri non graue uidebatur, sed iocundum. Aut si nihil uiderint (ut quidam calumniati sunt) maius profecto miraculum est nullo apparente miraculo simplici nudoque sermoni credidisse mundum et ipsos quoque Romanos imperatores iis tandem cessisse, quos disperdere decreuerant. Qui cum omnium potentissimi essent, totis uiribus persequebantur pauperculos homines, inermes, nudos, non repugnantes, sed occidi pro Christo cupientes. Et ecce persequendo, torquendo, occidendo uicti sunt. Quam enim religionem diis suis obsequendo delere nitebantur, eandem contempta inanium deorum cultura ultro susceperunt. Neque illis rubori fuit fidem Christi palam profiteri, quam palam oppugnantes expugnare nunquam potuerunt. Reliquum est, ut tanto triumpho lęti ac gestientes concinamus: ‘Omnes dii gentium demonia, Dominus autem cęlos fecit.’

[Page 1-429]

Caput IX / DE FIDE CHRISTI CONTRA MAGOS

At quoniam non defuerunt, qui Christicolarum supra humanam naturam uirtutem magicę arti deputarent, operęprecium est referre, qualiter ab his magi quoque ipsi confutati sint, ut appareat non fuisse maleficia, quibus etiam maleficiorum magistri succubuerunt.

Magorum igitur princeps Simon Samaritanos pręstigiis dementabat et eo temeritatis proruperat, ut se Dei uirtutem magnam diceret. At cum Philippus diaconus illo accessisset et Euangelium Christi miraculorum operationibus confirmasset, Samaria uerbum Dei accepisse dicitur et ad baptismum simul uenisse. Nonne ideo, quia maiora quędam certioraque in discipulo Domini deprehendit quam deprehenderat in mago? Qui ubi se Philippo longe inferiorem uidit, et ipse credere se dixit, baptizari uoluit, non fidei ardore, sed operum, quę ipse facere nequibat, cupiditate, ratus recepto baptismate se etiam ęque grandia admirandaque facturum.

Venit deinde Petrus, et cum baptizatis manum imposuisset, acceperunt Spiritum Sanctum. Hinc Simon offerre pecuniam coepit, petens sibi potestatem dari Spiritum Sanctum conferendi, cui uellet. Nunquid igitur magus apostolus, cui Simon supplicat et se quidem non habere, quod ille habebat, auidius poscendo manifestat? Pecuniam autem offert sperans, si petita obtineat, multum se inde lucri facturum. Sed qui spiritalia credentibus gratuito erogabat, maledixit procacis hominis peruersam nequitiam, qua ille donum Dei pecunia parandum putauit. Qualis ergo arbor, talis et fructus [p. 1-430]eius: in malefico infirmitas et auaritia, in Christi seruo uirtus et pecuniarum contemptio.

Post hęc Simon (ut quidam scriptores asseruerunt) de Samaria Romam una cum suis maleficiis se transtulit. Et cum eodem loci Petrus et Paulus aduenissent, cum ipsis coram Nerone miraculis certauit. Denique se relictis terris cę1um petiturum dicens, a spiritibus immundis in aera ferebatur iamque fere omnes Simonem uere Deum esse acclamabant. Tunc in tanto errantium periculo apostoli minime cunctandum rati spiritibus in nomine Christi pręceperunt, ut illum dimitterent. Itaque demonum auxilio destitutus pręceps ad terram corruit ac repentino ellisu extinctus, qualis ipse Deus esset, ostendit; dignus certe, qui sic interiret, ne illi, quos maleficis incantationibus deluserat, perniciosa credulitate perirent.

Paulus apostolus, cum Paphum applicuisset, Bariesum Note: *corr. ex ‘Barrieum’ Elymam magum, qui Paulum, Cypri proconsulem, a fide auertere moliebatur, cęcitate damnauit, ut nec solem hunc super iustos et super iniustos orientem posset aspicere, qui tam auersus abibat a sole iustitię. Proconsul autem apostolum secutus magum contempsit nec in illo ueritatis lumen esse iudicauit, qui oculorum lumen amittere dignus fuit, sed in illo, qui, dum ueritatem doceret, eum, qui ueritati repugnabat, in tenebris reliquit.

Philetes quoque, Hermogenis magi discipulus, cum Iacobo Maiore de fide certamen iniit. Victus autem credidit et ad magistrum suum reuersus: Magus abieram, inquit, redeo Christianus. Indignatus Hermogenes Phileten, ubi constiterat, incantationibus fixit, ita ut se loco mouere non posset. Tunc apostolus sudariolum suum misit, cuius tactu liberatus Philetes, discipulum diaboli relinquens, adhesit discipulo Christi. Rursum tamen Hermogenes imperat spiritibus, ut extemplo ambos coram se uinctos sisterent. Sed in foueam, quam [p. 1-431]fecit, ipse incidit. Profecto enim spiritus ne tangere quidem Dei seruos potuerunt. Supra illos in aera pendentes fremebant ac lamentabantur, quod ab Hermogene missi, ut eos ligarent, ipsi igneis catenis ligati ibidem detinerentur. Expediti tandem, et apostolo quam mago obsequentiores facti, Hermogenem ipsum uinculis complicatum in medium adducunt, nihil pręterea ei mali inferre iussi. Qui deinde libertati redditus, ab apostoli latere discedere non audebat, nequid grauius a demonibus pateretur, donec baculo eius accepto abiit securus, plus iam confidens apostoli ligno quam ueneficiis suis. Conuersus igitur maleficę artis libros flammis tradidit, et se fidei Christi, satis expertus nihil ea neque uerius neque fortius mortalibus datum.

Ad Taurinum, Aurelianensem episcopum, magos Cambisem et Zamrim cum discipulis irruisse legimus, ut eum interimerent, quoniam cum uiuente contendere neque dictis neque factis poterant. Illo autem sese crucis signo muniente diuinitus inhibitos, ne propius accederent, et ob id magis furore concitatos sibimetipsis mortem consciuisse. Confer nunc cum magorum uanitate crucis uirtutem! Illa sibi seruientes occidit, hęc a cędis periculo liberauit. Quam rem etiam maleficorum discipuli consyderantes Christiani facti sunt et sanctum, quem capitali odio persecuti fuerant, reuereri coeperunt.

Cyprianus Damascenus, primum quidem magus et gentilis, deinde uero episcopus Christique martyr. Cum enim totis maleficorum uiribus Iustinam uirginem in amorem Agladii Note: * corr. ex ‘Aglai’ iuuenis, qui eam deperibat, pellicere molitus fuisset et demones re infecta reuersi nullum sibi in ipsam peccandi locum relictum dixissent, eo quod crucis munimine Christiana foemina castitatem suam protegeret, continuo relictis demoniis Christianorum religionem sequi decreuit. Baptizatus ergo tantum fide et sanctitate profecit, ut ad episcopatum [p. 1-432]promoueri meruerit et martyrio coronari. Idem igitur, qui magus foeminam uincere nullo modo potuit, Christianus factus tyrannorum tormenta facile superauit.

Caput X / DE FIDE CHRISTI CONTRA PHILOSOPHOS

Subiugatis magis congredi nunc cum philosophis pergamus, ut et hi discant, quia, quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.

Dionysius Aeropagita, cum apostoli Pauli prędicationes audisset et ea, quę sibi iam similia ueri uidebantur, credere adhuc dubitaret, uerbis fidem se habiturum dixit, si Paulus cęco, qui forte aderat, Christi inuocatione uisum restituisset. Tunc ille: Ne me, inquit, magico carmine usum, Dionysi, suspicari possis, tute ipse accedens cęco illi iube, ut uideat in nomine Domini Iesu Christi. Id ubi peregisset prospero euentu, protinus Areopagum reliquit atque apostolum secutus et ipse Christum prędicare gentibus coepit, tanta constantia, ut sęuientes tyrannos nihil timeret et mori pro Christo cuperet, quando quidem illi ratio iam constabat beatos esse mortuos, qui in Domino moriuntur.

Basilius ille Magnus, cum esset gentilis et bonarum artium apprime eruditus, inter conflictantes [p. 1-433] philosophorum sententias nihil certi asserentium nutabat, donec ab Athenis transiens in Aegyptum, explorato philosophię nostrę sensu, Christo credere coepit. Inde reuersus Eubulum Note: * corr. ex ‘Eubolum’ pręceptorem suum de ratione uerę sapientię disputando superauit et ad Domini nostri cultum conuertit. Reperit ergo Basilius in Ecclesia, quod in Academia non poterat reperire, et discipulos docuit, quod non didicerat a magistro. Dum autem uterque Hierosolymis a Maximino episcopo baptizaretur, circumfusos lumine uiderunt, qui aderant, eaque res indicio fuit eos antehac ueri ignoratione in tenebris fuisse.

Constantinus imperator ob Christi cultum, quoniam nouam religionem in rem publicam Romanam inducere piaculare uidebatur, a philosophis redargutus diem constituit, quo cum Christianis ad rem inter se contentione discutiendam conuenirent, ut hi, qui probabiliora in medium attulerint, cęteris sequendi autores fierent. Id agebatur Byzantii. Aderat Alexander episcopus, mundanę quidem sapientię non satis gnarus, sed morum sanctitate pręstans. Is cum disputaret, uni ex philosophis dicere paranti in nomine Christi silentium imperauit. Cumque ille ueluti elinguis ne uerbum quidem proloqui potuisset, manum Alexandro dedit uictum se confitens. Reliqui miraculo conuersi sepositis altercationibus uolentes fidem receperunt, ac si et ipsi Dominum audissent dicentem: ‘Si mihi non creditis, operibus credite!’

Maxentius quoque imperator, cum esset Alexandrię et Christianos ad sacrificandum diis cogeret, Catharinam uirginem, ne eximium formę eius decorem sęuiendo deformaret, a fide Christi philosophorum suasionibus auerti cupierat. Igitur ex omnibus prouincię oppidis quinquaginta sapientissimos deligi curauit, qui illam respondere paratam impugnarent. Ferunt ita tunc locutam, ut omnium animos in stuporem uersos tandem ad credulitatem induxerit. Immanissimus tyrannus [p. 1-434]credentium ceruicibus cum gladio imminebat, illi uero maluerunt iugulum prębere ferienti quam cognitę iam et perceptę contradicere ueritati, ea et certissima et saluberrima esse, quę a uirgine didicerant, affirmantes: Vna ergo ancilla Christi disputando uicit, quos tota Platonis Academia uincere non potuisset.

Caput XI / DE FIDE CHRISTI CONTRA HERETICOS

Deuictis etiam mundanę sapientię professoribus reliquum est, ut cum hereticis confligamus. Qui superseminantes zizania in medio tritici subuertere Scripturas conati sunt, sensum deprauare, ueritatem polluere, sectas impiissimi erroris perniciosissimęque doctrinę inducere.

Alexander, episcopus Constantinopolitanus, Constantini Augusti temporibus, cum Arrium heresiarcham publice argueret ac proinde orta plurimorum utriusque partis contentione sedari tumultus non posset, Dominum orauit, ne Ecclesię suę catholicę fidem impiis ludibrio esse pateretur. Vix ipse preces finierat, cum Arrius dysenterię morbo laborare coepit. Et dum citam torminibus aluum exonerare uellet, intestinis profluentibus expirauit. Reliquos obmutescere fecit timor atque [p. 1-435]illum, quem prima Nicena synodus damnauerat, etiam Dei iudicio damnatum omnibus palam fuit.

Mattheus quoque Palmerius Florentinus in suo Chronicon libro testatur Olympium quendam, Arrianum episcopum, quingentesimo decimo Dominicę humanitatis anno, dum apud Carthaginem in balneis lauans sanctam Trinitatem sacrilego ore lacessisset, tribus igneis iaculis ab angelo uisibiliter percussum conflagrasse. Recte quidem tot ictibus scelestus ille interiit, quot in Deo personas offenderat, quarum Trinitatem unius esse substantię unus percussor iuxta fidei nostrę confessionem declarauit.

Verum Dominus noster, ut fidei ueritatem ostenderet, sicuti sępe ab impiis hereticis prauitatis poenas exegit, ita ab eorundem insidiis tutatus est seruos suos.

Ioannes Chrysostomus, episcopus Byzantinus, quoniam Gainę, militię magistro, uolenti in dioecesi ipsius ecclesiam ponere Arrianorum obnixe restitit, ab illo capitali odio petitus Dei beneficio protectus est. Gainas enim irę impatiens quibusdam ex militibus suis negocium dederat, ut domum, in qua Ioannes erat, noctu aggressi incenderent atque ipsum, si forte flammas euasisset, ferro perimerent. Qui ubi domui appropinquassent, uisis circa eam angelorum copiis territi fugam petierunt. Iterum nocte insequenti missi eadem uisione repelluntur et re infecta ad Gainam redeunt. Postremo ipse Gainas ratus episcopum conductitios habere; qui sibi pręsidio essent, cum ualidiore militum manu ad eum inuadendum profectus est. Sed et ipse simili modo perterrefactus celerius abiit quam uenerat. Et quoniam putauit ciuitatem cum Ioanne stare, furore percitus perrexit in Thraciam, coegit exercitum et reuersus deuastabat Byzantinum agrum, etiam urbi proxima incursans. Arcadius uero imperator molestiam hanc absque hominum cęde auertere cupiens, cum ad illum placandum legationem destinare uellet, Ioannem ultro se offerentem misit. Eius aduentu Gainas consternatus humi procidit et ab eo, quem interempturus [p. 1-436]putabatur, ueniam supplex petiit. Tum preda restituta amouit, exercitum matureque recessit, tam deinde fauens Christianis, quam antea fauerat impietati perfidięque Arrianę.

Basilius etiam episcopus uere columna ignis (ut cuidam uisum fuit) calore ęstuans charitatis, non est ueritus Valentem imperatorem increpitare, quod ecclesiam quandam, quę Christianorum iuris erat, tradidisset Arrianis. Sublatis iurgiis eo deducta est res, ut fidei periculum facerent. Clauserunt ecclesię fores, decernentes, ut, ad quorum precationem per se patefierent, illis eius possessio cederet. Arriani dies treis perpetuis supplicationibus in cassum orarunt. Basilius uero, postquam precatus est, leui bacillo portas tetigit dicens: ‘Attollite portas, principes, uestras, et eleuamini, portę ęternales, et introibit rex glorię!’ Et statim ac si uocem iubentis sensu aurium, quas non habebant, percepissent, sic obsecundanter paruerunt. Iccirco nemine refragante ecclesia adiudicatur Christianis. Et plerique etiam Arrianorum relicta heresi fidelibus sese iunxere, quod solis illis apertum esse cęli aditum dicerent, ad quorum inuocationem sic aperiri ecclesię aditum uiderant.

Sed mira profecto extitit pertinacia nonnullorum, qui ne signa quidem uidentes conuerti uoluerunt.

Copres presbyter, eremi Thebaidis cultor, cum quendam de grege Manicheorum prauitatis suę contagione alios corrumpentem cohibere nullo modo posset; aduocata populi concione pyram extrui iussit, proponens, ut, qui ipsorum duorum ignem ingressus aduri nequiret, ei fidem omnes probatam haberent. Manicheus, timidum animal, Copretem prius rem experiri petiit. Copres autem in Domino confidens sine cunctatione in flammas irrupit. Ac qualis intrauerat, talis exiit; non nidoris, non caloris molestiam sensit. Dubitantem post hęc Manicheum auertentemque sese hi, qui spectaculo aderant, ui corripientes in ignem impegerunt. Ardoris impatiens Copretis opem implorauit et ab illo exemptus [p. 1-437]periculum euasit. Sed tamen, cuius uirtutem et tentando cognouit et inuocando confessus est et euadendo sensit, eius credulitatem sequi noluit. Tanta iam mentem illius pręoccupauerat insania, tantus furor. Itaque in malo perseuerans thesaurizauit sibi iram in die irę.

At non ita Ecclesię sanctę illustrator Augustinus. Qui in initio eadem heresi pollutus, cum Ambrosium prędicantem audisset, perspexit errorem, in quo erat, atque abiecit. Et tandem omnis expers ambiguitatis Christi suscepit fidem iuxta traditionem catholicę religiositatis. Non signa requisiuit, non experimenta tentauit; audiendo tantum agnouit ueritatem et de tenebris uenit ad lucem. Denique eandem sectam illam, quam reliquit, nemo postea fortius impugnauit, nemo acritas est persecutus. Peruersissima impietas, cuius assertione tutam se putabat, eius confutationum telis confossa periit.

Euticianę uero prauitatis error; quam Chalcedonensis synodus damnauerat, etiam tunc manifesto apparuit, cum Anastasius Augustus, ut ab eo discederet, summi pontificis Hormisdę denunciationibus monitus, sed obtemperare negligens atque contemnens, fulmine ictus poenas dedit. Reliqui, ne idem paterentur, catholicę fidei adherentes, ab eodem pontifice in Ecclesiam recepti sunt. Non enim dubitarunt eam religionem esse uerissimam, pro qua Deus ipse sic depugnaret, ut neque imperatoribus aduersus eam niti impune esset.

Summus quoque pontifex Agapetus Constantinopolim profectus, cum Iustinianum Augustum adisset, uerbis aliquot ultro citroque habitis deprehendit illum in hanc ipsam Euticetis heresim incidisse atque ait: Putaram me cum Iustiniano loqui, non cum Diocletiano; aperte ostendens, quanta esset erroris huius malignitas, ob quam solam mitissimum principem sęuissimo Christianorum persecutori duxit comparandum. Veruntamen cum aliquandiu inter eos fuisset disputatum, Augustus tandem pontificis sententię cedens catholicum se fecit.

[Page 1-438]

Porro Anthemium Note: * corr. ex ‘Antonium’ episcopum de eadem prauitate publice conuictum, improbe tamen in flagitio persistentem et ab Agapeto depositum, in exilium egit, suffecto in locum suum sancto ac fideli uiro Menna. Sicque sapientissimus princeps, cum fidei nostrę synceritatem paulo plenius didicisset, usque adeo approbauit, ut et ipse correctus crederet et credere denuentem puniret.

Magnum ea etiam res indubitatę fidei testimonium fuit, quam Cyrillus coram se Hierosolymis ita actam tradidit. Post diui Hieronymi obitum heresiarcha quidam Sabinianus opusculum execrandi dogmatis a se confectum, quo errori suo adscisceret autoritatem, a Hieronymo editum asseuerabat. Eum autem falsitatis palam arguens Syluanus, Nazarensis episcopus, proposuit conditionem, ut, nisi librum illum die crastino ipse Hieronymus ostento manifesto reprobasset, tum se poenam capitalem subiturum. Sin econtra, idem supplicii pro mendacio Sabinianus referret. Qui cum tale miraculum nunquam euenturum timeret, sed magis speraret Syluani exitio suam sententiam firmam fore, accepit conditionem. Dies pręstituta uenit. Ad ecclesiam frequentes conueniunt. Signum nullum apparet. Syluanus ex pacto ad supplicium poscitur; prębet ceruicem, mori pro ueritate paratus. Sed pręsto illi fuit Hieronymus cunctisque cernentibus tenuit spiculatoris manum iam ad feriendum errectam. Mox ad hereticum conuersus acerrime illum increpuit, doli ac fallacię accusans. Abiit uisio, et maius secutum est miraculum: Sabiniani caput, nemine percutiente, ab humeris auulsum in terram procidit. Denique, qui aderant, orthodoxi pro uictoria, quam paulo ante desperauerant, Deo et diuo Hieronymo gratias egerunt. Reliqui ad Syluanum confugientes illius fidei sese dedidere. Et perniciosissimus error (qui iam late manare coeperat) una cum suo autore extinctus defecit.

[Page 1-439]

Cum eiusmodi hominibus ne communicandum quidem duorum exemplo docebimus: Ioannis apostoli et discipuli eius Polycarpi.

Ioannem Eusebius, ecclesiasticę historię scriptor, tradit, dum Ephesi moram traheret, balnea ingressum. Viso ibi Cherinto heretico statim retulisse pedem et ad suos conuersum dixisse: Fugiamus hinc, ne balnea nos ruina opprimant, in quibus Cherintus lauat, ueritatis inimicus.

Polycarpus autem Martioni aliquando obuiam factus quęrentique, an se agnosceret: Agnosco, inquit, primogenitum Sathanę, agnosco. Atque auersus ab eo pertransiit.

Sic etenim et Paulus apostolus ad Titum scribens monet ac dicit: ‘Hereticum hominem post unam et secundam correptionem deuita, sciens, quia subuersus est, qui eiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio iudicio condemnatus. ’Et ipse Ioannes Epistola secunda: ‘Siquis’, inquit, ‘uenit ad uos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum nec »Aue« ei dixeritis. Qui enim dicit illi »Aue«, communicat operibus eius malignis. ’Et in Apocalypsi: ‘Angelus, id est, episcopus Pergami ecclesię arguitur, non quod fidem negarit, fidelis enim erat, sed quod prope se habeat tenentes doctrinam Balaam, doctrinam Nicolaitarum. ’Quod si cohabitare cum illis crimini est datum, quanto grauius peccant, qui familiaritate et consuetudine eorum utuntur?

Facessant igitur a nobis in uestimentis ouium lupi rapaces Dominico semper insidiantes gregi. Recedant spinę et tribuli, de quibus nec ficus nec uua colligi possunt. Procul absit hereticę insanię fermentum, ne purissima orthodoxę fidei massa corrumpatur. Caueantur uulpium foueę et uolucrum nidi, in quibus Christus non habet, ubi reclinet caput suum. Quos et Apostolus cauendos rursum pręcipit dicens: ‘Obseruetis eos, qui dissensiones et offendicula pręter doctrinam, quam uos didicistis, faciunt, et declinate ab illis!’

[Page 1-440]

Caput XII / DE SPE DIVINAE MISERICORDIAE

Postquam autem et de istis sicuti de cęteris omnibus triumphauimus, hęc est enim uictoria, quę uincit mundum, fides nostra, recte nunc de spei uirtute disseremus, ut bonum, quod maximum cum Deo esse credimus, etiam sperare discamus.

Vtiliter sperat, qui nec adeo misericordię Dei confidit, ut iustitiam non timeat, nec adeo iustitiam timet, ut misericordię diffidat. Itaque semper attendendum est, ne ad proxima spei uitia delabamur. Ea sunt: desperatio et pręsumptio. Qui desperant non satis perpendunt diuinę misericordię magnitudinem et conscii delictorum ante se damnant quam damnantur. Qui pręsumunt, iustitię seueritatem obliuiscuntur, et, dum nihil timent, licentius peccant. Neque hi pręsumerent neque illi desperarent, si meminisse uoluissent, quod iustus pariter et misericors sit Dominus, quod simul et sontes puniat et poenitentibus ignoscat.

Impius Cayn, inuidia stimulante, fraternę cędis cruore sceleratas polluit manus. Credimus tamen eum maledictionis poenam uitare potuisse, si poenitens Dei misericordiam implorasset. Execrabilior factus est post reatum fratricidii dicens: ‘Maior est iniquitas mea quam ut ueniam merear. ’Illos autem, qui uitiis suis fauentes pręsumptione labuntur, Ecclesiasticus arguit dicens: ‘Ne dixeris: Peccaui; et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. De propiciato peccato noli esse sine metu neque adiicias peccatum super peccatum. Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis’

[Page 1-441]

‘peccatorum meorum miserebitur. Misericordia enim et ira ab illo cito proximant, Note: * corr. ex proximat et in peccatores respicit ira illius.’

Nos igitur errorem istorum refugientes eos sequamur, qui uel grauissime lapsi sic sese (dum flagitii poenitet) errexere, ut spem recuperandę gratię non amitterent. Et quod sperarunt, Deo indulgente adepti sunt

Dauid adulterii homicidiique crimine nequiter corruerat, sed per Nathan prophetam reprehensus: ‘Peccaui, ’inquit, ‘Domino. ’Dixitque Nathan: ‘Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris. ’Peccatum confitendo doluit et de misericordia Dei non diffidit. Iccirco non est spe deceptus: tunc ueniam impetrauit, cum commissa ingemuit. Sed si Dauid sic cecidit, nemo continentium se arbitretur securum. Rursum, si idem tanti reatus damnatione absolutus est, nemo delinquentium desperet.

Manasses regum omnium, qui Hierosolymis regnarunt, sceleratissimus, stellas adorauit, aras Baalim errexit, in templo Dei idolum posuit, somnia obseruauit, auguria sectatus est, super hęc sanguinem innoxium fudit, interficiens prophetas, Esaiam serra medium secans. Cumque ob hęc flagitia Dominus tradidisset eum in manus principum Assyriorum ferroque uinctus ductus esset in Babylonem, angustiis compellentibus agnouit peccatum, egit poenitentiam, orauit, exauditus est Deoque propicio rediit Hierusalem et recuperauit regnum atque in alium mutatus, idolis sublatis, prophanata expiauit et unum Deum Israhel impense coluit. Quis igitur ueniam desperet, si Manasses inuenit? Aut quis adeo pessimis moribus uiuit, ut euadere bonus non possit, si ille euasit?

Niniuitę, cum Iona prophetante urbis excidium imminere didicissent, peccatorum, ob quę id passuri erant, poenitentiam agentes dixerunt: ‘Quis scit, si conuertatur et ignoscat Deus et reuertatur a furore irę suę, et non [p. 1-442] peribimus.’Grandis fiducia, in ipso diuinę ultionis procinctu sperare misericordiam; sed frustra quidem sperassent, nisi uitiis finem statuissent. Quod sperauerant, poenitendo obtinuerunt dicente Scriptura: ‘Et uidit Deus opera eorum, quia conuersi sunt de uia sua mala; et misertus est Deus super maliciam, quam locutus fuerat, ut faceret eis, et non fecit. ’Ea igitur spes impetrandę salutis non fallitur, quam uitę correctio comitatur.

Euangelii tempora percurramus! Cuius spem non incitat atque accendit latro in cruce poenitens? Quam quidem crucem, si nihil mali commisisset, si nemo cogeret, ipse sua sponte hac mercede ascendere debuit, ut a Domino audiret uocem illam, qua nihil iocundius: ‘Hodie mecum eris in paradiso! ’Ob latrocinia noxę deditus mortique addictus, dum moriens dignum se supplicio confitetur, dum in Christum credit, dum iuxta se pendentem deprecatur, transiuit de morte ad uitam, de cruce ad paradisum. O diuinę clementię immensitas, quam serę conuersioni quam grandem tribuisti mercedem!

Sed neque de illis quidem desperandum est, quos in omne uitium egit cumulandarum opum immoderata libido et impudens exigendi foenoris cupiditas. Mattheus de telonio ad apostolatum uocatus est, Zacheus, publicanorum princeps, et ipse diues, Saluatorem mundi hospitio suscipere meruit. Vterque igitur, cum usuras reliquissent, lucrati sunt regna cęlorum. Talem quęstum facere solent, qui conuersi spem suam de terrenis diuitiis in Deum transferunt, cęlestium diuitiarum ęternęque beatitudinis largitorem.

Neque enim Nouatianorum impietati adhibenda est fides, qui aiunt iis, qui post baptismi lustrationem peccati maculam contraxerunt, gratię recuperandę non esse locum. Petrus, de piscatore apostolus, iam carni et sanguini Domini communicauerat, iam speciali priuilegio cum Iacobo et Ioanne eiusdem Domini gloriam in monte uiderat, iam Iesum Dei Filium confessus fuerat, et tamen Dominicę passionis tempore, dum homines [p. 1-443]timet, Deum negauit. At quoniam post negationem amare fleuit, non solum quod peccando amiserat, poenitendo iterum est assecutus, sed etiam omnium princeps factus claues Regni Ecclesięque gubernandę potestatem accepit. Benignissimus Dominus plus contulit eius poenitentię quam contulerat innocentię, pristinis beneficiis cumulum faciens tam excellentis prępositurę honorem.

At contra Iudas de culmine ipso apostolatus in baratrum inferni infeliciter corruit; non utique quia Dominum uendidit, sed quia eo uendito magis de flagitio doluit quam de uenia sperauit. ‘Peccaui, ’inquit, ‘tradens sanguinem iustum. ’Conueniens poenitentię, si sibi humiliter ignosci postulasset et non sceleri scelus addens ad laqueum prius quam ad Dominum confugisset. Nunquid proditori suo non dimisisset, qui dimitti crucifixoribus suis rogauit? Nunquid se uendenti non pepercisset, qui lancea latus suum fodienti sic pepercit, ut coronam indulgeret martyrii?

Sed quis pręterea desperet, quanuis impius et crudelis et omni immanitate pręditus, si Paulus, Christiani nominis persecutor; factus est Christi apostolus, si uas irę conuersum est in uas electionis, si is, qui infensissimus fuerat Ecclesię hostis, repente euasit constantissimus eiusdem Ecclesię propugnator? Sed dices: Ille in uia uocatus est et, ut se corrigeret, pene coactus est. Quid tu? Quoties peccatorum conscientia compungeris, nonne uocaris? Quoties aduersitate aliqua solicitaris, nonne cogeris? Quid ergo auerteris? Quid reluctaris? Ille increpitus statim obediuit, et tu, quęso, ne obdurescas. Ille, cum in terram cecidisset, iussus est surgere et ciuitatem ingredi, ut ibi audiat, quid se oporteat facere. Et tu terrenarum cupiditatum malignitate subuersus iam tandem surge et ingredere ciuitatem mandatorum Dei, ut ibi discas, quid te facere, quid fugere oporteat, ut salutem tibi parare possis. Illi Ananias manum imponens, uisum, quem cadendo amiserat, restituit. Ananias interpretatur donum gratię Domini. [p. 1-444]Hoc donum tibi manum imponet conferens uirtutem, ut in spe confirmeris et uisum recipias, quem peccando perdidisti; non uisum carnis neque oculorum, sed quo Deus uidetur, mentis et intellectus, ut demum cum ipso Paulo gloriari queas dicens: ‘Gratia Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me uacua non fuit, sed gratia eius in me manet semper.’

Audi et aliud id genus exemplum! Dauid quidam, in finibus Hermopolis grassatorum princeps, cum diu exercendis latrociniis operam impendisset, tandem poenitudine pulsatus ad monasterium uenit monachusque factus Deo in humilitate seruiuit. Et cum post aliquot dierum poenitentiam dimissa sibi esse peccata, quę commiserat, angelo referente accepisset, multitudinis eorum conscius dubitauit, an uera audiret. Ob incredulitatem linguę officio caruit. Sed cum uehementer doleret, quod solitas Deo laudes ore impedito concinere non posset, uocis usum ad eam duntaxat rem recuperauit, ad cętera mutus permansit. Sperauit ille quidem futuram aliquando delictorum ueniam, sed spem eius pręcessit Dei clementia. Et ut pręcessisse crederetur, non credentem puniuit, ut scias, quia non est ponere numerum neque finem misericordiarum eius.

Moysen quoque abbatem, Isidori abbatis apud Thebaidem discipulum, natione Aethiopem, singularis sanctitatis ac patientię uirum, latronem antea fuisse memorant, multorum spoliis cędibusque infamem. Igitur compunctus ad mentem rediit, misericordiam Domini orando et poenitendo quęsiuit, sperando assecutus est. Et qui aliquando de latronum numero fuerat, in sanctorum censum redigi meruit. Sic Aethiops mutauit pellem suam et pardus uarietates suas.

Nullum execrabilius crimen quam post agnitam perceptamque ueritatem a fide decidere. At etiam inde reditum patere ad spem salutis certissimam non solum Petri exemplo, sed etiam aliorum satis edocemur.

Iacobus martyr, a pręsectis membrorum nodis Denodatus dictus, cum esset fidelis fidelibusque ortus [p. 1-445]parentibus atque inter regis Persarum aulicos primo loco haberetur, gentili domino gratificari cupiens eo prolapsus est, ut idolum adoraret. Deinde a matre per litteras increpitus culpam agnouit, animo resipuit, poenitentiam egit, honores, quibus fruebatur, contempsit. Regem nihil ueritus idola eius detestatus est et se Christianum esse palam asseruit tam constanter, ut articulatim dilaniatus non formidaret supplicia, sed appetere uideretur. Aeternę denique felicitatis bona, quibus pręuaricando se indignum fecerat, diuina clementia suffragante martyrio suo redemit. ‘Bonum est ’ergo (ut Propheta ait) ‘confidere in Domino quam confidere in homine. Bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus.’

Siquis uero delinquendi assuetudine ita duratus est, ut per se omnino corrigi non possit, non ideo desperet, sed senem illum Nicolaum imitetur, qui, cum libidinibus ętatem consumeret et neque anni ad finem uitę uergentes finem turpitudini facere possent, Andreę apostolo supplicauit, uti pro se Deum obsecraret; se enim sceleris conscientia ne orare quidem satis audere. Precibus ergo apostoli placatus Dominus ueniam indulsit. Et ille correctus, peracta semestri poenitentia, hinc decedens misericorditer in fine saluatus est. Exemplum nobis reliquit, ut, siquando spes uitę emendandę uenięue impetrandę ob peccandi usum difficilior contigerit, ad eorum, qui Deo placent, confugiamus auxilia. Nostris enim flagitiis irritata Diuinitas sanctorum meritis, qui pro nobis orauerint, facilius mitigabitur et ad miserandum citius conuertetur.

Fuere pręterea, qui non modo uerbis, sed etiam scriptionibus Christianitati renunciantes diabolo se dedere non dubitauerunt. Post hęc tamen, cum poenitentiam egissent, gratiam, a qua deciderant, recuperarunt.

Hierosolymis Proterii, principis uiri, seruus Phanias, filię eius amore captus, quoniam potiundę spes nulla esset, magos consuluit. Exciti maligni spiritus eam illi [p. 1-446] uxorem fore dixerunt, si ipse se diaboli seruum adscripserit contempto Christo. Conditioni assentiens chyrographum dedit et nuptias cum ea, quam adamauerat, iniit. Post hęc deprehendit mulier nihil prorsus Christiani moris inesse uiro: non orare, non ad ecclesiam ire, non crucis signum facere. Denique causam ab eo curiosius sciscitans plene didicit et anxia remedium quęrens Basilio episcopo rem detulit. Tunc accersitum Phaniam Basilius hortatur, ut reuerti uellet, unde per pręuaricationem recesserat, et credere et confidere in Domino. Conuersum secum domi retinuit ac pro illo orauit. Et post quadraginta dierum ieiunium multasque interea Sathanę insultationes eduxit; ut purgatum reconciliaret Ecclesię. Ibi frequenti clero plebeque urbis astante uoces terribiles auditę frementium ac lamentantium demonum aduersus Basilium, quasi raptorem alieni serui. Sed eo iubente etiam chyrographum inuiti restituunt. Quo discisso apparuit deletum esse Phanię crimen. Ita per mulierem fidelem uir infidelis saluatus est et, qui desperauerat, episcopi opera ad spem rediit salutis.

Theophilus quoque, Cilicię archidiaconus, ab episcopo officio motus chyrographum confecerat, quo Deum Matremque Dei abnegare se et diaboli subiici seruituti dixit, promittente diabolo se facturum, ut ipse in locum suum gradumque restituatur. Restitutus demum animaduertit, quantum sceleris flagitiique commisisset, et animo conflictatus lachrymas fudit et ueniam orauit. Die quadragesimo dormienti Virgo, Dei Mater, cuius opem inuocauerat, apparens dimissum ei peccatum nunciauit. Somno excitatus chyrographum suum iuxta iacentem reperit. Ea re lętus, et peccatum suum et Dei erga se misericordiam cunctis audientibus publice enarrauit. Die tertio uita defunctus etiam miraculis claruit. Quod si tanti criminis reus ad tantam beatitudinem peruenit, profecto nemo perit, nisi qui poenitere non uult, nemo condemnatur, nisi qui desperat. [p. 1-447]Nunc, nequid desit, quo spem nostram minus intra nos {labascere} patiamur, in foeminas etiam Domini miserationes consyderabimus.

Mulieri in adulterio deprehensę pepercit, iniungens tamen ei, ne amplius peccaret, ut intelligas tunc nos recte ueniam sperare, cum desinimus peccare. Malignis autem in illam frementibus iniecit ruborem, propria eis exprobrans delicta, qui accusatum uenerant aliena. Et hi sane unus post alium abierunt, sicut aduenerant, nequitia et impietate pleni. Illa uero perstitit, donec condonato reatu dimissa est. Perseuerare enim sperando debemus nec ullo expectationis tedio affecti deficere, dicente Apostolo: ‘Christi domus sumus, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus. ’Quandiu ergo speramus in Christo, habitat in nobis Christus. Procul est ab iis, qui desperant.

Mariam Magdalenam ob impudentis lasciuię crimen cęterorumque uitiorum infamiam cognomento Peccatricem dixere. Et tamen, cum sese poenitendo Domino submisisset, dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et quę diu serua fuerat peccati, meruit effici discipula Christi eiusque resurrectionem uidere prima atque audire: ‘Maria optimam pariem elegit, quę non auferetur ab ea. ’Sic, ubi abundauerat peccatum, superabundauit misericordia et in poenitente omni spe maior spei merces fuit.

Maria Aegyptiaca meretricio quęstu diu infamis, cum aditu etiam ecclesię indignam se diuinitus eo prohibita cognouisset, post lachrymas eremique labores ad tantam uitę perfectionem deuenit, ut orans in terra terram non tangeret et Iordanem transiens super aquas ambularet. Ad Dominum migratura a sanctissimo uiro Zozima sacrosanctam communionem accepit, a leonibus sepulturam, cum scrobem in terra carptim unguibus excauassent, sanctę corpusculi capacem. Vsque adeo Dominus conuersam exaltauit, quam peccantem ne in templum quidem intrare permiserat, tam erga poenitentem misericors, quam erga delinquentem iustus. [p. 1-448]Maria, Abraham eremitę ex fratre neptis, uirginitatis seruandę uoto ipsum ad desertum secuta, eodem cum illo contubernio annos septem usa pie sancteque uixerat, clausis semper ianuis nusquam inde discedens. Sed quid tam clausum, quo diaboli non penetret inuidia? Iam uigesimum ętatis agebat annum, cum inimici dolis suggestionibusque subuersa iuueni cuidam eo uentitanti consentiens in turpis luxurię foueam corruit. Sceleris conscientia ueniam desperauit, solitudinem reliquit, proximam ingressa ciuitatem pristinas uirtutes uitiis ęquauit, permisit libidini frenos et, quę diu uirginitatem accuratissime seruauerat, prostibuli obruta est spurciciis. Postquam uero ab ipso Abraham sene, uehementer de eius perditione solicito, diu quęsita et tandem inuenta illo hortante ad montem rediit, sanctitatis meritum, quod peccando amiserat, poenitendo recuperauit. Sic perdita ouis boni pastoris humeris reportata lupi fauces effugit et electo tandem Dominico gregi meruit computari. Nunquam in Deo uana spes poenitentis fuit.

Pelagia Antiochena, cum et diuitiis et corporis facie multum emineret, luxurię ac libidini dedita usque adeo frontem fregerat, ut gloriaretur nullam se neque ornatiorem neque lasciuiorem in publicum procedere. At ubi Noni, Note: * corr. ex ‘Nonii’ Heliopoleos episcopi, prędicationes audiuit, recognouit errorem suum penitusque immutata ornatum omnem abiecit et, quicquid habebat opum, pauperibus erogauit atque impudiciciis finem statuens in monte Oliueti tuguriolum sibi posuit. Tum, nequis in solitudine manenti foeminę insidiari in animum induceret, sexu cęlato Pelagium se nominari fecit. Tantumque deinde uitę sanctitate excelluit, ut de pelago uitiorum facta diceretur pelagus uirtutum, amarissimas Mara aquas in dulces conuertens.

Thais etiam, Aegyptia meretrix, crebris Pafnutii abbatis admonitionibus ad poenitentiam conuersa, facultates, quas non modicas corporis uulgatione parauerat,[p. 1-449] constructa pyra in ignem coniecit et de prostibulo, ubi diu diabolo seruierat, ad monasterium transiens seruiuit Christo. Post triennem eius clausuram Paulo, Antonii abbatis discipulo, reuelatum est dimissa esse a Domino Thaidi peccata. Itaque a Pafnutio de cęllę carcere educta migrauit ad paradisum et consortio inserta est angelorum. Talis beatitudo eos manet, qui uitam corrigunt et spem suam in sola Dei misericordia semper collocant.

Hęc est enim, de qua Dauid in Psalmis gaudet, ob quam Domino benedicit, quam admiratur, in qua sperat: ‘Exultabo, ’inquit, ‘et lętabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam, saluasti de necessitatibus animam meam. Nec conclusisti me in manibus inimici. ’Et in alio Psalmo: ‘Benedic, anima mea, Domino et noli obliuisci omnes retributiones eius. Qui propiciatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas, qui redimit de interitu uitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus. ’Et paulo post: ‘Misericors et miserator Dominus, longanimis et multum misericors. Non in perpetuum irascetur neque in ęternum comminabitur. Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. Quoniam secundum altitudinem cęli a terra, corroborauit misericordiam suam super timentes se. Quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus super timentibus se. ’Et rursum in alio Psalmo: ‘Miserator et misericors Dominus, patiens et multum misericors. Suauis Dominus uniuersis et miserationes eius super omnia opera eius. ’Et iterum: ‘Alleuat Dominus omnes, qui corruunt, et errigit omnes ellisos. Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. Aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione. ’Et rursum idem alibi: ‘Dominus, ’inquit, ‘soluit compeditos, Dominus illuminat cęcos, Dominus errigit ellisos. ’Et item alibi: ‘Si iniquitates obseruaueris, Domine, Domine, quis [p. 1-450]sustinebit? Quia apud te propiciatio est, et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima in uerbo eius; sperauit anima mea in Domino. A custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino; quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio. Et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius.’Philo etiam, sapientię spiritu plenus: ‘Misereris omnium, ’inquit, ‘quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam. Diligis enim omnia, quę sunt, et nihil eorum odisti, quę fecisti. ’Et paulo post: ‘Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas. ’Et per Esaiam Dominus ipse ad populum fidelem ait: ‘Nunquid obliuisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego non obliuiscar tui. Ecce in manibus meis descripsi te. Muri tui coram oculis meis semper. ’Et per Ezechielem: ‘Nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus. Reuertimini et uiuite! ’Item in Euangelio: ‘Non ueni, ’inquit, ‘uocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam. ’Et item: ‘Non est uoluntas ante Patrem uestrum, qui in cęlis est, ut pereat unus de pusillis istis. Venit, ’inquit, ‘Filius hominis quęrere et saluum facere, quod perierat. ’Et alibi de se testatur et ait: ‘Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ouibus suis. ’Hinc apostolus Paulus: ‘Si Deus pro nobis, ’inquit, ‘quis contra nos? Qui etiam proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. ’Hinc idem alibi Patrem misericordiarum et Deum totius consolationis eum appellat. Et rursum alio loco dicit: ‘Cum autem benignitas et humanitas apparuit Saluatoris nostri Dei, non ex operibus iustitię, quę fecimus nos, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit, per lauacrum regenerationis et renouationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum, Saluatorem nostrum, ut iustificati gratia ipsius hęredes simus secundum spem uitę ęternę.’

‘Has tantas ac tales Domini nostri erga nos miserationes siquis recte secum reputet, nemo grauius delinquit[p. 1-451] quam qui post delictum a spe impetrandę uenię decidit et plus se peccasse, quam quod a Deo dimitti possit, existimat; tanquam si ullum sit tam magnum peccatum, tam immane crimen, quod non condonare possit et uelit et soleat Deus poenitenti.’

[Page 2-373]

LIBER III

Caput I / DE CHARITATE ERGA DEVM

Charitas, quoniam et tertia in ordine harum, de quibus modo diximus, ab Apostolo ponitur et de tribus maior ipsa prędicatur, ideo satis congruum arbitror, ut tertii nunc uoluminis principium teneat et quasi in arce collocata consistat. Quę uirtus cum talis sit, ut sine ea cęterę nihil sint, neminem ignorare uolumus de ipsa simul tractari, ubicunque de aliqua a nobis tractetur. Quędam tamen, quę illi magis propria censui, conabor hoc loco referre et sanctorum exemplis - primo quatenus Deus diligendus sit, deinde proximus, postremo inimicus - digerendo explicare.

Deum toto corde, tota anima, totis uiribus iubemur diligere. Quod utique ita sit, ut sola erga eum dilectio [p. 2-374]omnes alias superet dilectiones. Super omnia enim amandus est autor ipse omnium atque conseruator. Nulla res unquam cordi nostro sic inherere debet, ut eius causa ille, qui est causa omnium, minus honoretur, minus colatur. Despiciantur opes, deserantur parentes, repudietur uxor, abiiciantur liberi, perferantur supplicia, uita ista effundatur, nihil denique non agendum uel non sustinendum putetur, quod ab homine agi sustinerique possit, dummodo soli pareatur Deo, soli semper deseruiatur.

Abrahę unicus filius erat Isaac. Et cum unice illum amaret, manibus propriis mactare uoluit, ut obediret Deo. Pluris fecit mandatum Dei quam unici uitam neque se crudelem esse, si sanguinem filii effudisset existimauit, sed pientissimum, si eo effuso iussioni paruisset diuinę. Promissionem acceperat de Isaac dicente Domino: ‘Dabo tibi filium, cui benedicturus sum eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. ’Et tamen, de quo tanta sibi promittebantur, mox eundem impuberem adhuc iubetur immolare. Cuius hic non titubasset fides, quis non dubitasset, ne illo sublato irritum fiat oraculum? At uero Abraham et pollicenti credidit et iubenti obediuit et certissimo tandem euentu, quod promissum fuerat, accepit.

Heli sacerdos nimia in filios indulgentia male agentes remisse molliterque corripiens Deum offenderat, et tamen, cum illos tam tenera amplexaretur pietate, a Philistiim interfectos audiens satis ęquo animo tulit. Postquam autem et arcam Domini simul captam fuisse intellexit, impatiens doloris de sede corruit. Et quia nonagenarius iam erat, eo lapsu collisus expirauit ostendens, quanto sibi grauius erat pręsentia Domini, quam arca exhibebat, quam liberis, quanuis charissimis, orbari.

Quantum de arcę amissione doluit Heli, tantum de eius reductione a Philistinis restitutę lętatus est Dauid. Nam cum rex esset et rerum gestarum gloria omnibus, qui in Iudea regnauerant, pręferretur, non erubuit, dum [p. 2-375]arca a Leuitis portatur, omni regię dignitatis ornata deposito et ephod lineo sumpto pedester incedere, saltare, ludere et quasi unus e plebe iocunditatis gesticulationibus uti, donec illa in urbem inuecta sub tabernaculo, quod ipse tetenderat, uenerabiliter collocaretur. Ex quanta autem in Deum pietate quantoque amore ea regis exultatio proueniret, Michol, uxoris suę, poena testatur, quę, quoniam scurrilis leuitatis illum arguerat, Deo ulciscente perpetuę sterilitatis damnum tulit.

Idem post hęc anxie secum queri coepit se in ędibus habitare cedrinis, arcam uero testamenti Dei manere sub pellibus, quibus tabernaculum tectum erat. Hinc iam in animum inducens constituere templum Domino sacrisque illius magis decenter reponendis dedicare, regiam cessisset, nisi multo magnificentius habitaculum iis quam sibi faciendum decreuisset, et quidem tale, quale deinde a filio suo Salomone legimus ędificatum. Cuius opulentię amplitudinisque gloria apud posteros uix fidem inuenisset, si eam humanę tantum, non etiam diuinę Scripturę monumenta retulissent. Sed mirentur alii opus, nos animi Deo deuoti affectum pensemus, qui mea quidem sententia maior in Dauid quam in Salomone fuit. Multa quippe postea populo populique principibus indulsit Dominus, et propter seruum suum Dauid ea se indulsisse protestatus est, ut, quia ipse Deum plus cęteris dilexerat, plus etiam a Deo dilectus nosceretur. Quod autem Salomon potius quam ille, ut templum Domino construere electus sit, non tam meritum quam mysterium fuisse constat.

Perfectę charitatis cultum et in pueris illis in Babylonem abductis uiguisse quis negauerit, quando captiuitatis necessitatem, in qua erant, superare potuerunt, nunquam religionis suę obseruationem deserentes. Leguminibus et frigida aqua nutriri quam dapibus regiis, ne cibo Lege uetito incestarentur, maluere. Statuamque auream adorare iussi, mori pręoptarunt quam fidem pręuaricari. Hinc in fornacem septuplo quam solitum erat accensam missos flamma non adussit. Illęsi inter [p. 2-376]igneos globos laudes Deo concinebant, et idem ardor, qui illis intra fornacem ignouit, raptim exhalans eos, qui foris aderant, regis ministros corripuit atque consumpsit. Motus tanto miraculo rex non iam statuam a se errectam, sed Deum Israhel adorandum edicto iussit. Sic constans ac uera pietas captiuos rege ipso, a quo fuerant capti, fortiores reddidit et in igne positos periculi expertes fecit, parcente illis incendio et in suos sęuiente autores, quos peremit.

Eleazarus scriba Antiocho Epiphane fideles persequente, ut suillam carnem gustaret, compelli (quoniam illegitimum erat) nullo modo potuit, sed neque pro illa suppositam aliam, qua uesci licebat, ut sumeret, exorari, uolentibus amicis ea simulatione ipsum subtrahere neci. Vtque cęteris constantis animi perpetuęque in Deum obseruantię exemplum fieret, extrema pati maluit quam quicquam prophani aut agere aut omnino egisse uideri. Itaque corpus carnifici crudelibus poenis conficiendum tradidit, ut spiritum absque labe comissi pariter suspectique sceleris conseruatum Deo offerret.

Machabei quoque septem fratres neque ingentibus regis promissis corrupti sunt neque minis territi. Ad perferenda fortiter supplicia mater hortatrix aderat, et magis ipsa animo torquebatur uerens, ne tormentis uicti contra Dei legem aliquid agere inclinarentur. Sed et illi feliciter consumpti plus Deum quam semet diligendum documento fuere et mater sic amando filios, ut eos quocunque mortis genere affici mallet quam peccare. Ac ne in se quam in liberos indulgentiorem fuisse putes, quos ad necem pręmiserat, continuo sequi uoluit. Et id quidem tanto lubentius, quanto iam de eorum erga Deum fide magis fuit secura. Non supplicia reputabat, sed, an Deum amarent, gloriosam experientiam, multaque charitate ardens probari tam se quam filios poenis acerbioribus gestiebat. O dignam talibus filiis parentem! O dignos tali parente filios! Vtrique pari animi constantia ostenderunt, quam omni morte fortior esset sola Dei dilectio. [p. 2-377]Hic est ignis ille, quem Dominus noster Iesus uenit mittere in terram et, ‘quid uolo, ’inquit, ‘nisi ut ardeat? ’Videamus ergo, qualiter in illis arserit, qui ipsum Iesum Dei Filium esse certa atque indubitata fide credidere.

Simon Petrus in illius amorem semper propensissimus, cum totius noctis piscationem casso labore peregisset, ipso tandem in nauiculam suscepto ac iubente laxauit rete et tantam uim piscium traxit, ut attonitus indignum se talis Domini pręsentia iudicaret et genibus simul prouolutus diceret: ‘Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. ’Profecto, qui sic humiliabatur, iam diligere coeperat. Hinc et subleuari meruit, ne timeret, quod deinde non pisces, sed homines esset capturus. Quibus uerbis ita allectus est, ut, quem modo exire a se uolebat, mox exeuntem sequi maturaret, et quidem relictis omnibus, ut palam esset nihil se pręter Christum appetere, nihil habere uelle.

Iterum, cum nauigantes Discipuli Dominum super mare gradientem conspexissent et, an ipse esset, ambigerent, Petrus reliquis feruentior, ‘Domine, ’inquit, ‘si tu es, iube me uenire super aquas. ’Non ambulare super aquas petiit, sed uenire, quam primum amplecti illum, non miracula facere cupiens. Nauis uelo remoque satis propere obuiam agebatur, sed amantis cupiditate tardior erat. Annuente Domino succinctus prosiluit, super aquas cucurrit, mox crebrescentibus uentis commotoque mari pauefactus dubitauit et, cum ob hanc animi hęsitationem mergi coepisset, clamasse dicitur: ‘Domine, saluum me fac! ’Arguitur itaque, quia timuit, sed saluatur, quia eius ope etiam saluari posse credidit, cuius uirtute super mare incessit. Vt dubitaret, fragilitas compulit, ut inuocaret, fides iussit, ut periculum euaderet, charitas imperauit.

Idem, cum quibusdam ex Discipulis durus ille sermo Domini uideretur: ‘Nisi manducaueritis carnem Filii hominis et sanguinem eius biberitis, non habebitis uitam in uobis ’ideoque post sensum suum abeuntes ab ipso desciuissent, reliquos duodecim interrogante Domino, an [p. 2-378] et ipsi abire uellent, pro omnibus respondit: ‘Domine, ad quem ibimus? Verba uitę ęternę habes. Et nos credimus et cognouimus, quia tu es Christus, Filius Dei. ’Sic consyderabat etiamtum Petrus Dominum, ut nihil eum sine ratione dicere, nihil facere arbitraretur. Sic eidem adheserat, ut, si etiam reliqui omnes dilapsi fuissent, ipse solus non recessisset. Cęterum et se et illos non modo nusquam recessuros, uerum etiam minime dubios esse, quin ipse Filius Dei sit, affirmat, ut scilicet discas neminem posse perfecte diligere, qui non plene crediderit.

Post hęc prędicente Domino ea, quę propediem Hierosolymis passurus esset, ait: ‘Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. ’Vide, quali amoris ardore flagrabat. Quem in omnibus uerissimum esse nequaquam dubitat, ab eodem id solum patienter audire non poterat, quod ipsi ualde indecens et abominabile esse, nondum mysterium intelligens, existimabat. ‘Absit a te, Domine, ’imprudenter optat, sed error hic ex affectu prouenit charitatis. Increpatur ergo, ut ab errore resipiscat, non ut a charitate discedat, immo, ut correctus perfectius diligat.

Inde et in monte, cum reliqui fulgentis Domini splendore stupefacti mutire non auderent, primus prorupit in uocem: ‘Domine, bonum est nos hic esse. ’Non attendebat loci solitudinem, non deserti incommoditatem, non rupium asperitatem. Ibi sibi optimum esse censuit, ubicunque cum illo una esse contigisset. ‘Si uis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum et Helię unum. ’Cur etiam sibi unum non poposcit? Quia eodem cum Iesu contubernio uti et nullo prorsus intersepto ab eo seiungi uelle consilium erat. Semper oculis illum coram intueri cupiebat, quem semel animo complexus fuerat.

Tunc quoque separari ab eo pertimuit, cum ille Discipulorum pedes loturus sibi obnixe renitenti minaretur ac diceret: ‘Nisi lauero te, non habebis partem mecum. ’Hoc ut audiuit, protinus se totum eius exponens uoluntati respondit: ‘Domine, non tantum pedes, sed et manus et caput. ’Modo dixerat: ‘Non lauabis mihi pedes [p. 2-379] in ęternum,’et tam cito mutauit sententiam, quam cito illar Domino minus placere intellexit. Vtrobique tamen summi amoris argumentum, cum et reuerentiam prę se tulerit renuendo et permittendo obsequii solicitudinem, ueritus, ne quam ob causam consuetudine eius, qua sibi nihil dulcius neque suauius erat, carere cogeretur.

Quid illud? Cum audisset, quod unus ex Discipulis conspiraturus esset aduersus Dominum suum et a Ioanne quęreret, quis ille esset, quo eum animo quęsisse crederemus? Nonne in ipsum protinus irruendi, ipsum membratim discerpendi et in frusta concidendi laniandique, si cognouisset? Quando quidem nec armatorum cohortem timuit, unum ex illis gladio feriens, dum pro Domino, cui iam manus iniecerant, furibundus contempto uitę periculo decertat, plures inuasurus, nisi Dominus inhibuisset. Tunc gladium uaginę reddidit cum is, cui etiam ligato parendum erat, iussit.

Illud etiam obiter consyderemus, quantę pietatis quantęque teneritudinis fuit, cum Dominum audisset dicentem: ‘Quo ego uado, uos non potestis uenire, ’solus percontatur et interrogat: ‘Domine, quo uadis? ’Et: ‘Quare non possum te modo sequi? Animam meam pro te ponam. ’Omnia quidem pręsumere cogebat amor, sed imbecillitas non omnia potuit pręstare. Iam ad supplicium raptum a longe sequitur, nec in atrium ingredi audet, sed foris ante ostium pręstolatur et ab aliis introductus accedit ad ignem, quoniam surrepente formidine frigescebat charitas. Denique interrogatus, se nosse illum negat, pro quo paulo ante ne uitę quidem suę parsurum, si res ita postulasset, dixerat. Cessit tunc sane timori amor, ut pateret, quanta esset humana fragilitas, ubi auxilium subtrahitur diuinum. Sed etsi cessit, non tamen recessit. Rursum se ille colligens, cum in ipsum respexisset Iesus, usque adeo timuisse doluit, ut dolore mors leuior fuisset. Haud igitur minoris dilectionis testimonium prębuit uiuus, dum crimen luget, quam prębuisset mortuus, si Dominum omnino non negasset. [p. 2-380]Proinde etiam post reatum his quoque, qui nihil tale commiserant, pręferri meruit, omnium princeps constitutus, quia omnibus plus dilexit.

Persequamur et illa intimi amoris signa, quę post resurrectionem Saluatoris in eo apparuisse Euangelica ueritas docet. Cum igitur singulari cultu atque obseruantia Dominum usque ad crucem prosecutus fuisset, mortuum quoque ac sepultum quęrere non cessauit. Cucurrit una cum Ioanne ad monumentum, ut citius cęteris uideret illum, quem cęteris ardentius amabat. Pręcurrit quidem Ioannes, sed ante introiuit in monumentum Petrus, corpore tardior, sed amore aliquanto feruentior.

Ita et, cum piscationem facerent, Dominum ipsos de littore alloquentem prior agnouit Ioannes, sed ad eum prior uenit Petrus. Sic quippe traditum est‘: Simon Petrus, cum audisset, quia Dominus est, tunica succinxit se (erat nudus) et misit se in mare. Alii autem Discipuli nauigio uenerunt. Non enim longe erant a terra. ’Non patitur moras charitas. Tametsi prope littus erant, haud quaquam distulit Petrus, quin ipsum nauiculę cursum suo pręueniret, dum ad Dominum properat. Non petiit nunc, ut super aquas ambularet, quia et id petere tardatio uidebatur, et cum miraculo uelle agere aliquid, quod sine eo perfici potest, Deum tentare est. Itaque uado, quo uolebat, peruenit, reliqui deinde applicuere. Tum demum iubente Domino afferi de piscibus, quos ceperant, primus ascendisse dicitur et traxisse rete in terram magnis piscibus plenum. Qui enim impensius amat, solicitius paret. Magnisque affluit uirtutibus, qui perfecte eum colit. ‘Et cum tanti essent, ’inquit, ‘non est scissum rete. ’Non enim rumpi nexus possunt, quos uerus innodauit amor, neque uirtutum aceruus dissipari poterit, si in sinum congestus fuerit charitatis.

Illum ergo Dominus, cui plus inesse erga se pietatis nouerat, dignum iudicauit, quem ad Ecclesię gubernacula sedere faceret. Ter interrogato et ter respondenti; quod ipsum amaret, oues suas ultro committit. Quod [p. 2-381]autem tertio interrogatus Petrus contristatur, iam, nequid ut ante imprudenter temereque pręsumpserit, dubitat et iccirco consyderatius respondet: ‘Domine, tu nosti omnia, tu scis, quia amo te. ’Alias multum pollicitus tam nihil pręstitit, ut etiam ueritatem abnegaret; modo nihil promittere ausus tantum exhibuit, ut post persecutiones, verbera, carcerem, catenas, quę pertulit, etiam crucifigi pro nomine illius non recusarit. Hinc apparet nihil eo esse imbecillius, qui in se confidit, neque fortius, qui in Deo. In Deo confidens Neronem contempsit, qui in se confidens expauerat ancillas.

De Paulo quoque apostolo in Actis legimus, cum esset Tyri, ab Agabo propheta et a Spiritu Sancto fuisse prędictum, quod uincula tribulationesque passurus Hierosolymis esset. Ipse tamen eodem Spiritu confirmatus illo proficisci nequaquam dubitauit nihil supplicia ueritus, dum prędicat Iesum. Lugentibus Discipulis et magistrum indulgentissimum pariter ac doctissimum a proposito deterrentibus: ‘Quid facitis, ’inquit, ‘flentes et affligentes cor meum? Ego autem non solum alligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu. ’Iuit, in insidias incidit, comprehenditur, ligatur, cęditur, torquetur. Est tamen, cum ei fandi copiam fecissent, tortores suos in uiam salutis dirigere moliebatur, non pro se solicitus, ut uel sic acceptus dimitteretur, sed pro illis, ne errantes in ęternum perirent, pro iniuria referens beneficium, pro malo bonum. Non enim languescit odium sustinens charitas, sed accenditur, si uera fuerit.

Hinc idem ad Romanos a Corintho scribens clamat: ‘Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? An angustia? An fames? An nuditas? An periculum? An persecutio? An gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, et ęstimati sumus sicut oues occisionis. Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque uita, neque angeli, neque principatus, neque uirtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, [p. 2-382] neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quę est in Christo Iesu, Domino nostro.’

Hinc etiam a Roma ad Philippenses scribens: ‘In omni fiducia, inquit, sicut semper et nunc mangnificabitur Christus in corpore meo, siue per uitam, siue per mortem. Mihi enim uiuere Christus est, et mori lucrum. ’Et rursum: ‘Quę fuerunt lucra, hęc arbitratus sum propter Christum detrimenta. Veruntamen existimo omnia detrimentum esse, propter eminentem scientiam Iesu Christi, Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror stercora, ut Christum lucrifaciam, ut et inueniar in illo, non habens meam iustitiam, quę ex Lege est, sed illam, quę ex fide est Christi Iesu. ’Ad hęc Corinthios hortatur dicens: ‘Siue manducatis, siue bibitis, uel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite! ’Et de iis, qui Deum amant, ad Romanos ait: ‘Scimus, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis, qui secundum propositum uocati sunt sancti. ’Et de iis, qui negligunt, ad Corinthios: ‘Siquis non amat Dominum nostrum Iesum Christum, sit anathema, maran atha, ’quod Syrum esse aiunt et sonare: ‘Dominus uenit, ’ut sit sensus: eum in aduentu Iudicis a fidelium consortio separandum, qui a Christi charitate inuentus fuerat alienus.

Charitatem autem Dei habet, quisquis ea, quę ab illo pręcepta sunt, ante omnia exequi studet. Ioannes apostolus: ‘Hęc est charitas Dei, ’inquit, ‘ut mandata eius custodiamus. ’Ac nequid excuses, subiungit: ‘Et mandata eius grauia non sunt. ’Idem alibi: ‘Et hęc est charitas, ut ambulemus secundum mandata eius. ’Ipse quoque Dominus in Euangelio: ‘Si diligitis me, ’inquit, ‘mandata mea seruate! ’Et iterum: ‘Qui habet mandata mea et seruat ea, ille est, qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum. ’Et rursum: ‘Siquis diligit me, sermonem meum seruabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum ueniemus, et mandata apud eum faciemus.’ [p. 2-383]Quanta uero uel quam necessaria sit charitatis uirtus, Paulus plenissime declarat illa Epistola, quam primam ad Corinthios scribit, affirmans uni charitati omnes inesse uirtutes et omnes prorsus uirtutes nihil esse, si hęc una defuerit. Cuius quidem sententię uerba, quoniam non solum discenda, sed etiam ediscenda sunt, operęprecium erit hic apponere.

‘Si linguis hominum, ’inquit, ‘loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum uelut ęs sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam et nouerim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Charitas patiens est, benigna est. Charitas non emulatur, non agit perperam, non inflatur; non est ambitiosa, non quęrit, quę sua sunt, non irritatur, non cogitat malum; non gaudet super iniquitate, congaudet autem ueritati; omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas nunquam excidit, siue prophetię euacuabuntur, siue linguę cessabunt, siue scientia destruetur. Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus. Cum autem uenerit, quod perfectum est, euacuabitur, quod ex parte est. Cum essem paruulus, loquebar ut paruulus, sapiebam ut paruulus, cogitabam ut paruulus. Quando autem factus sum uir, euacuaui, quę erant paruuli. Videmus nunc per speculum in ęnigmate, tunc facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria hęc. Maior autem horum est charitas.’

Hęc charitas sanctos tuos. Domine, non modo diuitiarum dignitatumque secularium atque honorum, uerum etiam uitę lucis huius contemptores fecit. Nullis tyrannorum minis suppliciisue absterreri potuerunt, ne nomen tuum Note: * add. {ubsque} palam prędicarent atque extollerent.

[Page 2-384]

Petrus, Andreas, Philippus crucifigi non recusarunt, Iacobus et Paulus capite truncari, Iacobus alter de pinna templi deiici et fullonis fuste mactari, Ioannes in bullientis olei dolium nudus demitti, Thomas et Mattheus lanceis confodi, Stephanus lapidibus obrui, Matthias securi percuti, Simon et Iudas irruenti sacrilegorum impetu ellidi atque obteri, reliqui omnes Discipuli diuersis tormentorum generibus absumi ac perimi. Quid post illos de tot milibus martyrum dicam? Dulcia illis tormenta erant, per quę ad te ascendere, tecum iungi properabant. Nihil illis formidini, nihil timori esse poterat, quoniam perfecta charitas foras mittit timorem. Vehementiores poenas experierunt, ut maioris erga te amoris testimonium redderent. Sed nulla tam vehemens a persecutoribus excogitari potuit, ut ęquaret patientium affectum. Grauiora tolerare parati erant quam nouerat inferre rabies inimici in ipsos debacchantis.

Sed, ne foeminarum in Deum pietatem omnino pręteriisse uideamur, unius exemplo contenti erimus, pietatem deinceps proximis debitam {prosecutri}.

Maria Magdalena mundi dilectione in dilectionem Domini commutata, soli illi placere cupiens, uenit in domum pharisei, ubi ipse recubuerat, humique prostrata pedes eius osculari coepit, lachrymis rigare, capillo tergere, unguentis perfundere. Et quoniam charitas operit multitudinem peccatorum, continuo de illa dictum est: ‘Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum.’

Iterum in domo Simonis leprosi eiusdem Domini caput unxisse refertur unguento precioso. Impetrata quippe delictorum uenia altius promouetur, et quę pedes unxerat, iam digna fit, quę ungat et caput. Sic paulatim progrediendo ab infimis ad summa usque peruenitur.

Immensi amoris indicium et illud fuit: Cum Martha, soror eius, Dominum accipiens hospitio parandi conuiuii cura distringeretur, illa audiendi uerbi dulcedine delinita nullis eiusdem germanę compellationibus auelli potuit, ut ab eo parumper secedens ipsam in ministrando iuuare uellet. Ideoque optimam partem elegisse dicitur,[p. 2-385] quę non auferetur ab ea. Charitas enim nunquam excidit.

Sed ut alia omittam, quis digne explicare, nedum laudare queat, iam sepulto Domino animi eius solicitudinem assiduumque angorem? Comparauit aromata, ante lucem ad monumentum uenit et non inuento corpore recurrit ad Discipulos. ‘Tulerunt, ’inquit, ‘Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum. ’Rursum reuertitur identidemque super uacuum sepulchrum inclinata prospectat, perquirit, plorat. Recedunt Discipuli, permanet illa. Qua perseuerantia atque inquietudine tandem obtinuit, ut Domini a morte resurgentis gloriam prima uideret, prima crederet, prima cęteris annunciaret.

Caput II / DE CHARITATE ERGA PROXIMVM

Quoniam uero neque Deum diligere probatur, quisquis non dilexerit proximum suum, discamus sanctorum exemplis, ipsi quoque proximi, id est omnes homines - omnium enim unus pater est Deus - quali amore quantoque animi affectu prosequendi sint.

Ionathę erga Dauid amicitiam non imminuit Saulis patris indignatio, sed auxit. Pater sępe uitę Dauid insidiatus est; semper filius detexit insidias patris, frequenter[p. 2-386] iratum placauit et a persecutione amici auertit. Cumque die festo Neomenię in celebri conuiuio requireretur, excusauit eius absentiam et patris odium in illum concitatum in se pene excepit, lancea ab eo petitus, sed a Deo protectus. Exurgens ergo ne gustatis quidem solennibus epulis latebras adiit David eumque monuit, ut fuga sibi salutem quęreret. Denique (ut Scriptura testatur) diligebat Ionathas David sicut animam suam, intantum de salute eius solicitus, ut potius patrem regem sibi infensum sustineret quam illum desereret. Documento est non oportere parentum aliorumue dissidiis aut insultationibus nos moueri, ut ab officio discedamus, quod proximis debemus. Scriptum enim est: ‘Noli fieri pro amico inimicus proximo!’

Dauid regis erga populum charitas, cum in multis tum in eo pręcipue apparuit, quod, postquam ob illegitimam simul et arrogantem plebium enumerationem puniendus ex tribus malis unum optare cogeretur, neque famem in terram suam neque cędem suorum ab inimicis inferendam elegerit, cum sibi et frumenti satis suppetere posset, ut regi, et multorum armis tectus necem minus ipse timere. Elegit autem communem tam sibi quam reliquis omnibus metum - pestilentiam, immo, quam in se potius, qui deliquerat, quam in aliis desęuituram speraret. At ubi uidit se prętermisso populum uastari cędique, angelo percutiente, exclamat. ‘Ego sum qui peccaui, ego inique egi; isti, qui oues sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me et contra domum patris mei! ’Qua pietate diuinam placauit iram sibique et iis qui superfuerant ueniam impetrauit, tam iustus in poena eligenda quam promptus in perferenda. Sed cum neque populus a culpa credatur alienus, ipse corporis, ille animi dolorem passus est, minus doliturus, si soli pati contigisset.

Abdias, Iezabele impia prophetas interficiente, centum ex eis speluncis abditos pauisse dicitur. Non pepercit impensę tot homines pascendo et magnum uitę suę adiit discrimen eos occultando, quibuscum sibi una [p. 2-387] moriendum esse non dubitaret, si deprehensi fuissent. Quamobrem et ipse diuinatione donatus quarto loco censetur in catalogo duodecim prophetarum. Qui enim prophetam accipit in nomine prophetę, mercedem prophetę accipiet.

Tobię charitatem Babylonica captiuitas probatiorem fecit. Quippe in eadem necessitate constitutis, quoquo modo potuit, opitulari non cessauit, nunc uerbis consolando, nunc rebus iuuando et eos, qui ab impiis hominibus cędebantur, sepeliendo. Hinc, cum et ipse regis Senacherib iussu necandus perquireretur, Deo fauente una cum suis periculum effugit. Postea rege filiorum manu interempto reuersus omnia, quę sibi sublata fuerant, recuperauit, ne benefaciendi materia deesset, cui non deerat animus. Pius ergo in medio inimicorum seruari meruit, crudelis autem nec inter filios tutus fuit.

Et beati Iob pietatis opera percensentur, dum ad eum dicitur: ‘Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti; uacillantes [comfirmauerunt] sermones tui, et genua trementia confortasti.’Cur ergo post hęc erumnis concutitur, calamitatibus premitur, ad extremam redigitur miseriam? Cur nisi, ut aurum igne probatur, sic is, qui prosperis in rebus semper continentissimus fuerat, etiam in aduersis eiusdem integritatis esse noscatur? Post probationem a malis liberatus duplicia recipit, temporale utique et ęternum bonum, ne ignores multo maximam esse pietatis mercedem.

Abdemelech Aethiops, eunuchus, Sedechię regis seruus, Hieremiam ab iis, qui uera audire non poterant, in coenoso lacu ignominiose deiectum miseratus, cum regem pro illo exorasset, solus eduxit. Inde, qui prophetam male habuerant, in hostium potestatem deuenerunt. E quibus alii interfecti, alii in Babylonem captiui ducti sunt. Ad ipsum autem Abdemelech per prophetam dicitur: ‘Liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus uirorum, quos tu formidas. Sed erruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus. ’O [p. 2-388] grande charitatis meritum! Capitur, quatitur, uastatur, funditus euertitur Hierusalem, et inter tot gladios furentium inimicorum is, qui proximum ab iniuria liberauerat, diuina uirtute protectus liber expersque periculi fuit.

Multa quidem id genus exempla de Veteri Testamento adduci in medium possent, nisi plura Noui modo sese ingererent referenda.

Iam primum Christi erga nos charitas effecit, ut, nisi proximos nostros dilexerimus, non iniusti solum, sed etiam ingrati simus. Si enim Dei Filius pro hominibus homo factus est, si formam serui accepit, si mori ualuit, quanta ingratitudo est nos tantillum gratię illi referre nolle, ut eos diligamus, quos ipse sic amavit? Profecto indignus est beneficio redemptionis, qui communis redemptionis aspernatur consortem et inter feras beluas computandus, dum ita exuit humanitatem, ut hominem contemnat, quem iuuare conditio, genus natura, Deus hortantur. Ne malos quidem odisse debemus, sed modis, quibus commodius fieri potest, ut corrigantur, curare.

Iaonnes apostolus, cum iuuenem, quem baptizatum peregre proficiscens episcopi cuiusdam fidei commiserat custodiendum, discessisse atque in solitudine cum multis latrocinia exercere audisset, uehementi dolore affectus est incusauitque [episcopi] negligentiam in eiusmodi deposito seruando nec cunctatus conscenso equo ad grassatorum latibula abiit solus, periculi immemor, dum perditam ouem uestigat inter lupos. Eo uiso iuuenis commissi conscientia uerecundatus fugere coepit, Ioannes insequi consecutusque eum blanditiis promissisque allicit et ad spem uenię animat; se pro illo rationem redditurum, modo poenitere ac secum redire ne detrectaret. Itaque reuersum sic instituit, ut lucraretur Christo. Nobis documento est nulli labori parcendum, ut proximum perniciosis uitę erroribus implicatum expediamus ad salutem. Alioquin contempsisse arguemur, quem sicut nos ipsos diligere iussi fuimus. [p. 2-389]Hoc loco non omittendę videntur sancti huius de odio charitateque sententię, quo accuratius enixiusque hanc sequamur, illud euitemus. ‘Qui dicit - ’inquit - ‘se in luce esse et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. Qui diligit fratrem suum, in lumine manet et scandalum in eo non est. Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et nescit, quo eat, quia tenebrę occęcauerunt oculos eius. Nos scimus, quoniam translati sumus de morte ad uitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte. Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis, quoniam omnis homicida non habet uitam ęternam in se manentem. In hac cognouimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere. Qui habuerit substantiam huius mundi et uiderit fratrem suum necesse habere et clauserit uiscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? Filioli mei, non diligamus uerbo neque lingua, sed opere et ueritate. Charissimi, diligamus nos inuicem, quia charitas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum. Qui non diligit, non nouit Deum, quoniam Deus charitas est. Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet et Deus in eo. Siquis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum, quem uidet, Deum, quem non uidet, quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus a Deo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.’

Paulus quoque apostolus, qualem erga proximos charitatem haberet, ostendit ad Romanos dicens: ‘Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis. ’Et ad Corinthios: ‘In cordibus nostris estis, ad commoriendum et ad conuiuendum. ’Et ad Philippenses: ‘Testis mihi est Deus, quomodo cupiam omnes uos esse in uisceribus Iesu Christi. ’Et ad Thessalonicenses: ‘Facti sumus paruuli in medio uestrum. Tanquam si nutrix foueat filios suos, ita desyderantes uos cupide uolebamus tradere uobis non solum Euangelium Dei, sed etiam [p. 2-390] animas nostras, quoniam charissimi nobis facti estis.’Rursum ad Corinthnos: ‘Cum liber essem - ’inquit - ‘ex omnibus, omnium me seruum feci, ut plures lucrificarem. Et factus sum Iudeis tanquam Iudeus, ut Iudeos lucrarer; iis, qui sub Lege sunt, quasi sub Lege essem, cum ipse non essem sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, lucrificarem. Omnibus omnia factus, ut omnes facerem saluos. ’Idem denique ait: ‘Ego per omnia omnibus placeo, non quęrens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salui fiant.’

Praeterea charitatis proximi pręcepta nobis insinuans: ‘Qui diligit proximum - ’inquit - ‘Legem impleuit. Nam: Non adulterabis; Non occides; Non furaberis; Non falsum testimonium dices; Non concupisces; et si quod est aliud mandatum, in hoc uerbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo Legis est dilectio. ’Rursum alibi: ‘Omnis enim Lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Quod si inuicem mordetis et comeditis, uidete, ne inuicem consumamini. ’Alibi quoque ait: ‘Estote imitatores Dei sicut filii charissimi. Et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo, in odorem suauitatis. ’Iterum alibi: ‘Mementote - ’inquit - ‘uinctorum tanquam simul uincti et laborantium tanquam et ipsi in corpore morantes. ’Atque alibi breuiter omnia comprehendens ait: ‘Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.’

Apostolorum postremo omnium et eorum, qui illos secuti sunt, unum hoc charitatis propositum fuit: neque rerum pręsentium neque quietis neque uitę mortalis ullam habere rationem, dum consulitur spiritali saluti proximorum.

Serapion abbas oppidum quoddam infidelium ingressus, cum publice prędicantem in medio pellerent, uenundare sese illis coepit in seruum, ut saltem cum dominis priuatim colloquendi potestatem haberet. Vbi [p. 2-391]uero frequenti assiduaque suasione illum, cui seruiebat, credentem de idolorum seruitute in fidei Christi libertatem uendicasset, reddito ei precio ad alium transibat. Hoc gentiles erudiendi genere etiam Lacedęmone et Athenis usum dicunt. Itaque non recusauit uenalis mancipii uilitatem abbas, ut alios a pernicie liberaret erroris.

Magna et Abraham eremitę in neptem charitas, quam secum in solitudine commorantem Deo seruire et uirginitatem custodire docebat assiduis monitis quotidianaque adhortatione. Sed illa tandem a iuuene quodam solicitata, cum sceleri consensisset, patrui, sanctissimi uiri, conspectum ferre non ualens clam discessit et de uenia desperans impudicicię se dedit. Quid ageret amissa oue, pastor iam senex nesciebat et tamen quiescere prę dolore non poterat. Denique eremum relinquere, tegumentum, ne agnosceretur, mutare, urbes, quas fugerat, intrare, nihil intentatum relinquere, donec illam inuenisset, decreuit. Hoc igitur consilio usus quęsitam inuenit, inuentam conuertit, conuersam secum reduxit et tanto labore recuperatam diligentius custodiuit, ita ut illa salutem, de cuius spe deciderat, poenitendo acquisierit. Quod si ipse delinquentem neglexisset, nunquam fortasse illa a delictis resipuisset. Sed nescit torpere charitas, quousque subleuet corruentem.

Paulinus, Nolę urbis episcopus (sicuti alio loco de ipso diximus) uiduę cuiusdam filium, in Aphrica apud Vandalos captiuum, cum pecunia non suppeteret, uicaria seruitute redemit, mulieris orbitatem miseratus. Simul, ne ille iuuenis, dum superbis dominis seruit, eorum ritus secutus seruire inciperet diabolo, maluit uitam suam quam proximi animam periclitari.

Antidius, Turonensis episcopus, cacodęmonem lętum et gestientem uidens, quod Zosimum, summum pontificem, septennio solicitatum tandem ad stuprum committendum se impulisse diceret, haud cunctandum ratus illi pręcepit, uti se eadem celeritate, qua uenerat, Romam perferret. Die altero pontificem adiit relatisque, quę de [p. 2-392]illo demon iactauerat ruborem ei pauoremque iniecit et confitentem protinus ad [poenitentiam] conuertit eodemque usus diei spacio ad Turonem rediit. Timuisset sese demoni credere, nisi proximi charitas foras misisset timorem. Cuius quidem charitatis merito effectum est, ut is, qui papam corruere fecerat, episcopo obediret.

Pacomius monachus animaduertens proximi uici colonos rerum ignaros a cultu abesse diuino et tantummodo in pascendis pecoribus studium protrahere, uehementer indoluit nihilque moratus eremum dereliquit et inter illos tuguriolum sibi constituit. Neque prius ad solitudinis locum rediit, quam illos edocuisset Deum honorare, Christo credere, pie atque innocenter uiuere. Fugerat frequentiam, sed fugientem reuocauit charitas - ueluti qui maris periculum euadens iam in portu atque in tuto se recepit, tum, siquos naufragari respexerit, rursum committit se fluctibus, ut in alto laborantibus opem ferat, suę ipse quieti salutem pręponens aliorum.

Vitalis etiam monachi in urbe Alexandrina mira admodum charitatis opera extitere. Prostibula adibat foeminarum et cum ea, quę impudentiore lasciuia diffluere uidebatur, noctem pactus precium offerebat. Admissus autem in aliquo fornicis angulo procumbens deprecando peruigilabat, donec illucesceret dies. Factum admirans mulier, cogebatur interim tacita intra se cogitare, non iam quantum lucri fecisset sed quantum turpiter uiuendo Deum offendisset. Itaque multę ab eo hoc modo conuersę uitam correxere. Ipse uero peruersa hominum opinione iactatus, quoniam circa lupanaria frequens erat palamque reprehensus patienter tolerabat, cum plus utilitatis ex correctione alieni delicti caperet quam ex sua infamia damni.

Pafnutius quoque abbas, qua ratione Thaidem, nobile scortum, ab impudicicia auerteret, excogitauit. Cum enim ab ea secretiorem congrediendi locum poposcisset et in abditissimum postremę domus cubiculum ductus, ibi etiam ne ab aliquo conspiceretur, uehementer se [p. 2-393] uereri diceret, »ne dubita - inquit illa - nemo hic te iam uidere pręter Deum potest.« Captata occasione abbas interrogauit, an Deum esse crederet, quem latere nihil possit, tum, qui bonis pręmia et malis proponat poenas. Annuenti subiunxit: »Cum hoc non ignores, nonne infelicissima es, quae propter breuissimi temporis uoluptatem et te et omnes, quibus tui copiam facis, perditum eas cruciatibusque ęternis deputes?« Scelerum conscia mulier statim in lachrymas prorupit ac deinceps lasciuiam carnis frenans ieiuniis orationumque fatigationibus domans pudice sancteque uixit. Itaque neque ipse Pafnutius timuit in se suspicionis notam, dum in alios timet reatus poenam.

Bernardinus, antequam Minorum religionem profiteretur uitam imitabatur in omni charitatis negocio assiduam. Senę pestilentia laborabant. Plerique contagiosam morbi uim timentes urbe excesserant, et illi quoque, qui resedissent, cum ea familia, in qua ęger erat, commercium habere formidabant. Solus Bernardinus sic destitutis necessarium pręstare ministerium decreuit. Duodecim iuuenibus persuadet, ut secum infirmis seruiendo Christo seruiant. Cum hoc comitatu domos laborantium ingredi, sanos consolari, ęgrotis mederi, indigentibus uictum, defunctis sepulturam prouidere, sed ante omnia curare, ut confessi contritique, quicquid euentus ferret, expectarent. Magis uerebatur, nequid decedentibus officeret ad beatitudinem consequendam, quam ne sibi ad uitam propagandam. Cęterum tantę pietatis uir in tam pręsenti periculo sanus atque incolumis meruit conseruari dignusque effici, qui multo magis postea prodesset hominibus, prędicando, quam tunc profuerat ministrando.

Sanctulus, Nursię provincię abbas, cum sibi pecunia non suppetisset, qua diaconum suum a Longobardis latronibus captum redimeret, aliam longe difficiliorem redimendi rationem iniit et, ut sibi cum illo colloqui diesque aliquot una esse liceret, rogauit. Qui rogabantur, hac lege concesserunt, ut, si diaconus effugisset, tunc [p. 2-394] abbas, qui per ętatem effugere non poterat, capite puniretur. At ille pro diacono mori paratus fugam persuadet eumque noctu emittit. Qua de causa ad necem petitus prębuit ceruicem. Cęterum iam ad feriendum elatam uidens spiculatoris manum protinus exclamat: »Sancte Ioannes, tene illam!« Immota mansit et rigentibus neruis deflecti nequiuit. Reliqui miraculo territi abbatem liberum fecere. Qui mox rogatus male affectam manum oratione curauit. Multiplicia dona certatim offerebant, uenerantes iam quem dudum occidere uoluerant. Nihil illi accipere libuit pręter captivos. Qui omnes libertati redditi, cum ei gratias egissent, abiere. Itaque Sanctulus abbas, dum se morti opponere pro unius salute non dubitat, una cum multis meruit seruari, Deo id tribuente hominis pietati.

Carpus, Pauli apostoli discipulus (sicuti de illo Dionysius ad Deophilum Note: * corr. ex ‘Theophilum’ scribens testatus est) cum fidelem quendam ab infideli subuersum cerneret, prę dolore languere coepit. Cumque, ut conuerterentur, orare debuisset, ut ambo e uita decederent, optauit, ueritus, ne alterius suasu, alterius exemplo alii corrumperentur. Vidit autem in quiete illos in fornacem ardentem a spiritibus immundis trahi uiolenterque impelli, et cum eo spectaculo delectari coepisset, aspexit Christum cum angelis e cęlo delabi in terram ipsosque ab ignis periculo erreptum accedere. A quo et audiuit iterum paratum se pro peccatoribus pati. Hac uisione admonitus pro utriusque conuersione Domino supplicauit et, quos antea mori concupierat, demum in fide uiuificatos recepit. Hinc discimus neminem appetere debere delinquentium poenas, sed poenitentiam, orandumque esse etiam pro incredulis et iniquis. Sic est enim amplectenda religionis fides, ut non deseratur proximi charitas.

Nunc, ne alterius etiam sexus pium in proximos amorem silentio prętermittamus, idem amor nos hortatur, ut scilicet et legentes huberiorem referant fructum[p. 2-395] et sanctę foeminę sua laude, quantum in nobis est, minus fraudentur.

Catharina, uirgo duodeuiginti annos nata, cum Maxentii, Alexandrię pręsidis, edictum audisset, in quo referebatur gladio in illos animaduerti placere, qui die pręstituta templum ingressi deos non adorassent, in medium prorupit et pręsidem ipsum nomine compellans atque insanię palam arguens Christum crucifixum adorandum esse asseuerauit, inanium autem deorum simulachra contemptui habenda simul cum iis qui adorant ea. Non est uerita sęuissimo insultare tyranno, ubi proximorum periclitari uidet fidem. Corporis mortem contempsit, ne fideles suppliciorum metu perterriti in mortem ruerent infidelitatis.

Anastasia Romana infideli quidem uiro tradita, sed tantum Christo iuncta, cum patricii generis esset, prętulit nobilitatis altitudini charitatis humilitatem. Quippe uilibus induta, ne agnosceretur, martyrum carceres inuisebat, uincula exosculabatur, ad patientiam exhortationibus animabat. His officiis digna euasit, quę et ipsa coronam referret martyrii.

Maria Decegnies conomento dicta, de pago Niuella episcopatus Leodii, ipsa uitę sanctitate maritum pellexerat, ut castitatem seruaret. Ambo ergo Christo, non mundo seruientes leprę morbo affectis ministerium impendisse dicuntur. Non langoris deformitas, non tabes, non sanies foeculenta, non morbi euitanda contagio obstitit charitati. Miserabilior ęgrotantium facies ministrantium curam magis accendebat. Nunc cum Christo regnant in cęlis, qui leprosis ministrarunt in terra. Pro breui labore pręmia consecuti sunt beatitudinis ęternę.

Bona uirgo in finibus Aegypti, in sanctarum uirginum coenobio Deo seruiens, dum unam inter illas, quam praecipue dilexerat, ex graui ualitudine iam morti proximam miseratur, orauit Domnium, ut cum ea simul diem obiret perpetuaque morientis fieret comes. Vt orauerat, impetrauit: ambę eodem die uita defunctę sunt, [p. 2-396]ambę uno sepulchro conditę. O inseparabile pii amoris uinculum, quod ne morti quidem soluere licuit! Simul cęlum petierunt, quę simul in terra Christo seruierant, ut convivere, sic etiam commori exoptantes.

Charitate inter se contenderunt apud Antiochiam Theodora uirgo et quidam miles. Illa ob Christi confessionem ab infidelibus in prostibulum truditur. Miles ignotus eam primus adiens persuadet, ut mutatis secum indumentis, uirili habitu euadens, uirginitatem intactam conseruet. Cumque ipse cum muliebri ueste deprehensus pro uirgine ad supplicium traheretur, non sustinuit illa, ut, cuius ope pudiciciam tutata fuerat, ei necis causa fieret. Palam proclamat se esse ei poenę addictam, non ipsum; econtra ille, immo se iudicis sententia damnatum, non illam. Diu certarunt, uterque alterum sua morte redimere cupientes. At uero, quoniam Christi confitentibus mori uiuere erat, Deo disponente ambo simul capitis obtruncatione gloriosum martyrium peregerunt, ne eos tyranni gladius separaret, quos iunxerat amor Christi.

Caput III / DE CHARITATE ERGA INIMICOS

Sed quoniam qui ait: ‘Dilige proximum tuum sicut teipsum, ’idem deinde dixit: ‘Diligite inimicos uestros et benefacite iis, qui oderunt uos, ’hanc quoque dilectionis partem prosequamur, ut sanctorum exemplis discamus [p. 2-397] nulli malum pro malo reddere, ne male agenti pares simus et, quę ab aliis facta reprehendimus, eadem ipsi faciamus. Tempore, non opere differunt inferens et uindicans iniuriam.

Ioseph ingentem fratrum inuidiam ingenti rependit beneficio. Occidere eum uoluerunt, in cisternam deiecerunt, Ismahelitis uendiderunt. At ille, cum deinde Pharaonis prępositus esset et fames septennis premere coepisset terram, uenientes in Aegyptum conuiuio excepit, frumento et pecunia iuuit, singulos exosculatus est, iniuriam omnem remisit. Ac ne sequentibus annis, qui quinque, donec septennium perageretur, restabat, fame confecti perirent, ut ad se in Aegyptum cum patre totaque familia transmigrarent, curauit permissuque regis terram, in qua commode habitarent, dedit. Quid multa? Qui sibi innocenti necem seruitutemque intentauerant, eos, cum uictus penuria laborarent, benigne suscepit, opipare aluit, large beneficiis affecit.

Moyses pro Maria sorore Deum orauit et a lepra curatam reddidit, quam petulanter in se oblocutam nouerat et ob hoc quidem lepra perfusam. Dimittere illam Dei iudicio uoluntatique licebat, sed ipse pietate uictus, ut morbo eo liberaretur, precibus impetrauit.

Idem a populo, quem de seruitute Aegyptia liberatum in terram lacte et melle manantem, id est, bonis omnibus affluentem perducere tanto labore tantoque uitę periculo moliebatur, sępe murmuratione lacessitus est, sępe furore impetitus et ad tabernaculum fugere coactus. Et tamen tali ac tanta ingratitudine nunquam, sic commotus est, ut benefacere cessaret. Prostratus pro illis orauit, Deum placauit, manna de cęlo, aquam de petra, dum deserta peragrant, ad esum potumque eis impetrauit, legem digito Dei scriptam dedit, de inimicis uictoriam a Domino exorauit, ducem, qui eos in Terram promissionis inferret, reliquit. Si nihil in illum unquam deliquissent, sed semper iussis omnibus fuissent obsecuti, magis pro ipsis solicitus esse non potuisset. [p. 2-398]Dauid quoque Saulis regis capitale in se odium beneficiis ęquauit. Saul enim uirtuti eius laudibusque inuidens et lancea pręsentem appetierat et fugientem armis persequebatur. Ac ille persecutorem suum bis absque sui periculo interimere potuit, si uoluisset; semel in spelunca, ubi ipse latebat, diuertentem, cum clamidis laciniam non sentienti abscidit, iterum in tentorio, cum noctu iuxta caput dormientis cyphum hastamque sustulit et nulli custodum uisus ad suos rediit. His quidem argumentis ostendere uolens, quantum deferret regi etiam iniquo, cum ab illo declinare mallet quam hostliter persequentem lędere. Denique a Philisteis cęsum luxit et cędis eius nuncium, qui ex uulnere morientem, ut doloribus liberaret, ab ipso rogatus, insuper percusserat, occidi iussit, ut reliqui discerent manum continere a christo Domini. Benedixit autem illis, qui mortui cadauer mandauerant sepulturę. Ad hęc illos, qui post Isboseth, Saulis filium, dolose interfecerant, licet ipse de regni successione secum contendisset, ulcisci iussit, tam in aliorum offensores iustus, quam in suos pius.

Quidam ex prophetis, cum uenisset Bethel, Hieroboam, Israhel regem, idolo sacrificantem increpuit, aduersa illi prophetans familięque eius. Iratus Hieroboam extendit manum iubens apprehendi hominem, et continuo arefactam retrahere nequibat. Vir Dei misertus pro illa manu, quam in sui iniuriam extensam mouerat, Dominum rogauit pristinęque sanitati protinus restituit. Facillime quippe diuina exoratur pietas ab exercente pietatem.

Quid de Discipulis martyribusque Christi dicam? Qui etiam in eos, a quibus grauissima passi sunt supplicia, beniuolentiam benignitatemque prę se tulere.

Stephanus pro illis, a quibus falso accusatus, inique damnatus crudeliter lapidum ictibus impetebatur, genibus prouolutus orauit, ne ipsis hoc ad peccatum imputaretur, quod sibi cedere sciebat ad gloriam. [p. 2-399]Iacobum quoque apostolum, Alphei filium, tunc, cum de pinna templi lapidum ictibus deturbaretur ac deturbatus insuper fullonis fuste cęderetur, orasse accepimus illis ignosci postulantem, a quibus iniuste necabatur Sęuiendo impii efficere nequiuerunt, ut pius in sęuientibus bene optare desisteret.

Venustianus, Tuscię pręses, Sabinum, Assisii episcopum, cum duobus diaconis Exuperantio et Marcello ob Christianitatem comprehendi fecerat et in carcerem trudi. Hos ambos diuersis poenis excruciatos interfecit, illi utranque abscidit manum. Mox ipse graui oculorum dolore uexatus ab eodem remedium poposcit, cui iam tot intulerat mala. Atque ille ueluti beneficiis obstrictus et nulla affectus iniuria libenter accessit, diligenter orauit, efficaciter sanauit, sanando insuper hominem ex infideli Christianum fecit. Maius bonum pro malo reddere non potuit quam ut inimicum suum diligendo Deum amicum faceret et eum pro Christo ad patientiam suppliciorum animaret, a quo ipse pertulerat supplicia.

Pergentinus Note: * corr. ex‘Pergentius ’ et Laurentinus fratres sub Decio cęsare Aretii martyrium passi, cum fustigarentur et uerberantium brachia repente obriguissent, ut illi sanitatem recuperarent, orarunt, inimicorum potius quam suę poenę remedium exquirentes.

Ioannes et Paulus Iuliano Apostata imperante Romę passi sunt. Eorum corpora humi defossa Terentiani, militum pręfecti (cuius manu cęsi erant) filium ad tumulum ipsorum adductum a demonica uexatione liberum reddidere. Hinc patet, quales erga alios uixerint, qui hos, a quibus necati sunt, etiam mortui dilexerunt.

Christophorus martyr a Dagno Note: ** corr. ex ‘Dago’, Lycię rege, passus, cum post multa tormentorum genera stipiti alligatus tandem sagittis appeteretur atque earum una reflexo mirabiliter ictu regis oculum confixisset, uulneris remedium monstrauit. Rex itaque decollati martyris cruore oculo illito sanatus est, et conuersus cadauer eius [p. 2-400] sepulturę honore affecit, cuius uitam extinxerat, tunc demum consyderans Christi uirtutem, cum expertus est erga se martyris charitatem.

Nazarium et Celsum martyres ii, qui in mare suffocandos de naui iactauerant, cum orta statim tempestate periclitari coepissent eosque super undas ambulantes conspexissent, ut sibi subuenirent, suppliciter petiere. Illis ergo in nauem reuersis atque orantibus resederunt fluctus, posuerunt uenti, periculum omne sublatum est. Sancti igitur tantum beneficii retulerunt, quantum iniurię acceperant, curantes, ne illi mergerentur, a quibus ipsi submersi fuerant. Accessit beneficio cumulus, quoniam sic a mortis periculo liberatos etiam, quomodo in ęternum beati uiuerent, docuerunt.

Hęc in martyrio charitas, illa citra martyrium.

Spiridion, Cypri episcopus, fures nocturnos domi deprehensos, cum multis, ut eiusmodi scelere abstinerent, admonuisset, non solum impunitos, sed etiam ueruece, quem furatum uenerant, donatos dimisit.

Felicis quoque monachi in furem benignitas a Gregorio in primo Dialogi sui libro commendatur. Cum enim hortuli curam gereret ac subinde illum expoliari animaduertisset, serpenti pręcepit, ut aditum custodiret neminem lęderet. Proh nefas! Serpentes famulos Christi reuerentur, homines infestant. Fur adueniens in primo statim ingressu uiso serpente pauidus retulit pedem. Quo uepribus alte implicato, ipse in caput corruens, pronus pependit, donec superuenit Felix. Qui pendentem miseratus confestim deposuit et holeribus abunde collatis amice hortatus est, ne per scelus quęreret, quod innocenter se largiente habere posset, quoties petitum uenisset. Magis forsan impensę parceret Felix, si illum furari permisisset, sed a furandi peccato rem copiosius impertiendo auertere hominis animum satius existimauit.

Talis in furem et Odo, Cluniacensis coenobii abbas, fuit. Illum enim, qui sibi equum noctu subducere attentauerat eoque conscenso neque discedere, cum uellet, neque omnino descendere quiuerat, mane compertum [p. 2-401]benigne ac perhumane corripuit et ad poenitentiam criminis adduxit. Data etiam stipe ueluti equi mercenarium custodem, non tanquam deprehensum abactorem dimittendum curauit.

Amon Note: * corr. ex ‘Amos’ quoque Aegyptius, dum in eremo manenti panem, quo in diem uesci solebat, furto subtraherent homines impurissimi, duas serpentes cęllę custodię apposuit, quarum afflatu illi, cum furandi animo propius accessissent, semineces concidere. Eos tamen superueniens Christi seruus manu quemque prehensans errexit et criminis blanditer arguens ad poenitentiam inflammauit atque ita amplexus est, ut ex furibus monachos faceret. Nunquid se suppilari doluit, qui suppilatoribus suis tam se benignum pręstitit? Non, ut ulcisceretur inimicos, custodiam serpentibus mandauerat, sed ut deprehensos a flagitiis auerteret et iungeret Christo.

Non minus ęquo animo quidam latronum uiolentiam tolerarunt quam hi dolos furum.

Clodoueo rege aduersus Gothos arma mouente quidam ex militibus predę cupiditate Maxentii, abbatis Pictauiensis, monasterium inuaserunt. Et cum unus abbatem sacrilegio, ut poterat, renitentem ferire uellet, manum cum gladio sublatam demittere nequiuit, reliqui nescio qua stupiditate mentis correpti immobiles constitere. At Maxentius immanitatis uiolentięque eorum oblitus poenam miserari coepit et precatione liberos ab ęgritudine reddidit. Qui deinceps inferre illi iniuriam et timuerunt castigati et erubuerunt beneficio uicti.

Elphegus, Cantuariensis archiepiscopus, Romam uersus pergens, cum in urbem Ausonam Note: ** corr. ex ‘Ausoniam’ diuertisset, omnibus, quę secum habebat, exutus urbeque eiectus fuisse dicitur. At cum Deo ulciscente sancti iniuriam repentino tecta incendio conflagrare coepissent, reuocatus oratione flammas extinxit. Quo miraculo malignitas hominum in munificentiam uersa plurima offerebat dona. Ipse uera nihil accepit pręter ea, quę sibi modo per uim errepta [p. 2-402] fuerant, ut gratuito potius inimicos suos quam mercede diligere uideretur.

Idem Deo supplicando et panem benedictum morbo affectis porrigendo pestilentiam sedauit, in ipsos tantum Cantuarię occupatores grassantem, qui ab Ethelredo rege secedentes, cum pyratis societate facta, Note: * add. in urbem hostiliter irruperant, magnam ciuium partem sustulerant, monachos interfecerant, templum incenderant, sibi graue uulnus inflixerant et carcere teterrimo constrictum menses septem incarcerauerant. Omnes Dei ultione deleti fuissent, nisi Elphegus intercessisset, ipsis etiam benefacere cupiens, a quibus tot mala se suosque passos sciret.

Mauro abbati, qui beato Benedicto in gubernatione successerat, monasterium in agro Andegauensi construenti quidam ex operariis inter se blaterantes detrahere licentius coeperunt, idipsum monasterii opus non pietati religionique eius, sed hypocrisi simulatęque sanctitati deputando. Proinde Sathanę traditi, unus, qui criminis causa et caput fuerat, instanter expirauit, reliqui mirabiliter a demonio uexati sunt. Mauro autem pro illis cum lachrymis deprecante, et mortuus reuixit et, qui nequitię spiritu agitabantur, liberati sunt. Non enim solet ad indignationem moueri, quisquis etiam laudari contemnit.

Hinc etiam Apollonius monachus at martyr, cum in carcere detineretur, et Philemon choraules omnibus eum opprobriis oneraret, suspirans: Fili, inquit, misereatur tui Deus et nihil horum, quę modo in me obloquendo effudisti, reputet ad peccatum. His uerbis ille corde compunctus et fidem, quam persequebatur, accepit et non recusauit martyrium.

Vitalis, Note: ** corr. ex ‘Vitalius’ Alexandrinus monachus, hominem, a quo alapam acceperat, statim a demone arreptum ac uolutatim humi iactatum, dum pro illo orasset, omni prorsus molestia expediuit. Tam facilis exauditio nonne [p. 2-403] aperte declarat, quanti apud Deum momenti sit erga inimicos charitas?

Isaac quoque abbas eum, a quo alapa percussus fuerat, cum ob hoc a demonio uexaretur, superincumbens poena liberauit. Idem iis, qui noctu in hortum suum furtim irrepserant et nec auferre quicquam nec inde discedere potuerant, mane inuentos de proposito quidem corripuit, sed quasi hospites prandio excepit et collectis hortuli fructibus, quos furatum uenerant, donauit atque abeuntes deduxit.

Memorabilis admodum et Ioannis Elemosinarii episcopi contra iniuriam gratia. Conquerenti nepoti de uillico conuitiatore respondit se ita in eum uindicaturum, ut nemo non miratus sit. Accersitumque uillicum annuis pensionibus liberum fecit, docens hoc exemplo nepotem iniuriam hominum haud secus uindicandam esse ab iis pręsertim, qui Deo, non sibi placere student.

Idem, cum a quodam mendico pro data elemosina contumeliam recepisset, clericos in eum insurgentes cohibuit, se in causa esse asserens, quod petenti minus quam indiguerat impendisset. Illoque accito omnem, quam habebat, pecuniam coram effudit, ut, quanta sibi opus esset, suo arbitrio sublatam ferret. Alius ab ingrato data repetiisset, ille contumeliam passus datis etiam superaddendum existimauit.

Ioannes Damascenus pro eo, cuius occulta calliditate perfidię in Theodosium imperatorem innocens damnatus dexteram amiserat manum, diu intercessit, ne in dolo deprehensus capite puniretur. Imperator admiratus hominis patientiam ipsum, pro quo rogabatur, interfici uetuit, sed tamen, ne tantum scelus omnino impunitum abiret, in exilium ablegari iussit, sanctum honore affecit: scribę illi officium, in quo antea fuerat, restituens, cum eidem manus quoque redintegrata Beatę Virginis beneficio fuisset. Quis acceptam remittere iniuriam arduum putabit, si tantę offensionis odium tanta repensum est animi benignitate? [p. 2-404]Sanson, Dolensis archiepiscopus, eum, qui sibi ueneni poculum propinauerat, spiritu immundo oppressum miseratus, Deo supplicando sanitati restituit, ad poenitentiam hortatus est, ueniam indulsit, uiuere illum in ęternum cupiens, qui sibi per insidias molitus est necem. Sic neque uenena incaute sumpta nocere ipsi potuerunt, qui sibi antidotum iam pręparauerat perfectę charitatis.

Hunc quidem et foemineis in pectoribus charitatis ardorem nequiuerunt extinguere aliena odia.

Christina, uirgo et martyr, pro fide ac ueritate horrendos constanter perpessa est cruciatus. Cum autem etiam serpentes in eam missi fuissent, sed mordere omnino nollent, ueneficum, a quo ad mordendum irritabantur, inuadentes rabidis ictibus multaque ueneni ui statim interimunt. At Christina sui ipsa carnificis uicem dolens, Christum precata, et serpentes in fugam conuertit et ab eis peremptum ad uitam reuocauit et eundem iam credentem ad certam beatitudinis spem errexit.

Anatoliam etiam uirginem angusto carcere una cum terribili serpente conclusam nec tamen ab eo lęsam, cum tandem consumptam putarent carcerisque ostium reserassent, serpens inde erumpens Audacem, a quo immissus fuerat, morsu apprehensum sinuosoque spirarum uolumine colligatum humi deiicit moribundum. Mox autem ipsius uirginis oratione serpens procul effugatur, et Audax sanus errigitur. Christianorum enim conuenit pietati eos, a quibus offensi sunt, defendere pro uiribus ac tueri nec ab uno lędi permittere.

Potamiena uirgo Alexandrię passa Basilidi pręfecto, a quo omnia pene tormentorum genera in suo exceperat corpore pro Christi nomine, postquam ad Dominum cum palma migrasset martyrii, per uisum apparuit et coronam, quam ei a Domino impetrauerat, si credere uellet, ostendit. Credidit ille, et per martyrium ęternitatis gloriam consecutus est. Tantę curę fuit uirgini eum, per quem torta interfectaque fuerat, saluum beatumque facere. [p. 2-405]Veneranda quoque uirgo, dum pro Christo multis magnisque afficeretur suppliciis et nunc humi dispassis manibus pedibusque diuaricatis extenta neruis bubulis cęderetur, nunc sic resupinata grandi lapide uentri aduoluto premeretur, nunc in cacabum sulphure, pice, oleo plenum demersa subiectis ignibus coqueretur, eius, cuius iussu talia patiebatur, propius astantis oculum bulloris aspargine cęcatum terra saliua diluta liniens reparauit et ipsum tandem patientia sua superatum Christo credere compulit. Quis conuitium, contumeliam, maledictum non ęquo animo feret, si pro tam grauibus tormentis tam magnum redditum est beneficium?

Darię uirginis intergritatem ab infidelibus in prostibulum tractę leo de cauea fugiens atque illi adsistens tutatus est. Qui eam uitiandi animo adire ausi fuerant, ipsos inuadens in primo statim limine strauit nihilque pręterea mali intulit, ipsa uirgine sic iubente, ut essent, quos ad fidem poenitentiamque conuerteret, non qui in erroris tenebris uitęque nequitia disperirent. Parci igitur illis iussit, qui sibi erreptum uenerant rem omnibus diuitiis atque etiam uita ipsa preciosiorem, uirginitatem. Neque enim uirginitas illi ad beatitudinem consequendam satis fuisset, si abfuisset pietas.

Paris exempli et Agnetis uirginis erga inimicum dilectio. Eum quippe, qui ipsam stuprare moliebatur, a diabolo necatum uitę restituit. Vitę restitutus Christum confiteri palam coepit. Illa ergo orante is, qui pudiciciam ipsius inquinare conatus fuerat, duo pręcipua retulit bona: uitam, qua adhuc in terris uiueret, et fidem, qua supra cęlum ęternitatem consequi posset.

Eugenia uirgo, Philippi, Alexandrię pręfecti, filia, sub uirili habitu sexum dissimulans, inter monachos religiose uersata et iam digna, cui monasterii gubernacula committerentur, Melantię tandem matronę, quam ad illicitos amplexus prouocantem contempserat, accusatione capitis rea constituitur. Accusationis summa erat Eugenium abbatem domi suę uim inferre uoluisse. At illa, cum se non iam Eugenium, sed Eugeniam esse, ut infamiam[p. 2-406] purgaret, prodere uellet, prius accusatrici suę ignosci petiit. Deinde coram patre, cuius iudicio neci iam addicta erat, pectus suum detegendo detexit fallacis mulieris impium commentum. Simul, cuius ipsa filia esset, indicauit. Sic omni prorsus periculo probroque sese expediuit, ante tamen uenia impetrata illi, cuius tam mendaci ac tam foeda delatione in tanta inciderat mala.

At etiam in monasteriis aliquando locum sibi uendicat inuidia.

Euphrasia, Deo dicata uirgo, ob humilitatem frequenter sese uilibus occupabat officis. Quędam autem inter sorores non satis linguę temperans illam carpere et simulatę sanctitati facta dictaque eius ascribere palam ausa, cum ab abatissa punienda decerneretur, eiusdem, quam lacessierat, intercessione liberatur. Euphrasia enim et ante ipsam se suppliciter prosternens, quasi quę lęsisset, non quasi quę lęsa fuisset, ueniam sibi petiit et ante abatissam illi impetrauit.

Othiliam uirginem pater occidere in animo habebat, solo corporis uitio offensus, quia cęca nata fuerat. Mater autem periculo subtractam monasterio tradidit. Hinc ipsa uirtutibus proficiens defectumque oculorum mentis perspicacitate supplens pro eo patre, quem sibi tam indigne capitali odio infensum nouerat, feruenter orando effecit, ut et uiuens poenitentiam delicti ageret et defunctus purgatorii poenas cum paradisi deliciis commutaret. Ipsa uero corporei quoque uisus usum a Deo accipere meruit, quem non acceperat a parentibus.

Hoc quidem charitatis genus tum Veteri tum Noua lege pręcipitur nobis obseruandum. In Exodo dicitur: ‘Si occurreris boui inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum. Si uideris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis, sed subleuabis cum eo. ’Et in Prouerbiis legimus: ‘Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum, ne forte uideat Dominus et displiceat ei, et auferat Note: * corr. ex ‘auferet’ ab eo iram suam.’Et iterum: ‘Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, si sitit, [p. 2-407] da ei aquam bibere. Prunas enim congregabis super caput eius, et Dominus reddet tibi.’In Euangelio quoque ipse Dominus ait: ‘Diligite inimicos uestros, benefacite iis, qui oderunt uos. Benedicite maledicentibus uobis et orate pro calumniantibus uos. ’Iterum: ‘Diligite, ’inquit, ‘inimicos uestros, benefacite et mutuum date nihil inde sperantes, et erit merces uestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. ’Quod autem uerbis pręcepit, exemplo pręstitit. Proditori quippe suo corporis et sanguinis sui sacramentum obtulit, pedes lauit, osculum non negauit. Illis etiam, a quibus cruci affigebatur, ueniam dari petiit: ‘Pater, ’inquit, ‘ignosce eis, quia nesciunt, quid faciunt. ’Si tam clemens erga tantam sęuitiam Dominus, quomodo seruus eius erit, qui uindictam expetierit? Aut quomodo Christiano nomine censeri merebitur, qui in diligendis inimicis Christum imitari contempserit? Omnibus mandatum est benefacere omnibus, si fieri potest, sin minus, bene optare; ita tamen, ut homo semper ametur, malignitas hominis nunquam. Omnis enim malignitas diaboli seruitus est, homo autem Dei opus est, et quidem ad imaginem et similitudinem autoris sui factum.

Caput IV / DE OFFICIO DOCTORIS EVANGELICI

Sed profecto inter omnes omnium charitates ea pręcipua est habenda, qua alius alii non tam ista temporalia et caduca bona quam illa ęterna atque perpetua [p. 2-408]optare et, quantum in illo est, prouidere ac procurare debet. Enitendum igitur erit iis maxime, qui diuinarum rerum scientia pręstant, ignaros instruere, timidos animare, desides urgere, omnes denique ad capessendas uirtutes, quibus uerę felicitatis pręmia comparantur, sedulo exhortari. Huiusce rei exempla more nostro ab iis, quos Deo, placuisse nouimus, petamus.

Moyses et Aaron Dei iussu diriguntur, ut populum suum de Pharaonis iugo erreptum ab Aegypti finibus educant et populus ipse sacrificium sibi offerat in deserto et sic Terram ingrediatur promissionis. Doctoris igitur partes erunt peccatores ad poenitentiam compellere, de diaboli seruitute in libertatem gratię uendicare et de terrenis secularibusque negociis ad cęlestium meditationem iugiter excitare, ut, quam beatitudinem animo contemplati fuerint, pietatis iustitięque operibus parare sibi nitantur.

Esaias propheta, cum se ab angelo carbonis de altari sumpti tactu purgatum animaduertisset et Dominus diceret: ‘Quem mittam, et quis ibit nobis? ’— ultro se obtulit dicens: ‘Ego sum, mitte me!’ Quod usurpare nequaquam ausus fuisset, nisi se prius a delictorum inquinatione prorsus expiatum excoctumque agnouisset. Carere enim debet omni uitio, qui aliorum prauitatem paratus est corrigere, ut auditores non tam uerbis ad emendationem uitę prouocet quam exemplo. ‘Labia enim iusti’ (ut in Prouerbiis dicitur) ‘erudiunt plurimos’.

Vnde alibi ad eundem dicitur: ‘Super montem excelsum ascende tu, qui euangelizas Syon; ’ut scilicet culmen sanctitatis pie uiuendo inscendat, qui prędicationis munus assumit. ‘Exalta in fortitudine uocem tuam, qui euangelizas Hierusalem; ’nempe ut, et qui prope sunt et qui longe, audiant. ‘Exalta et noli timere;’ ne timendo illis adulari incipias, quos debes increpare et sublato cauterio, dum lędere cutem formidas, latens sub ea malum suppurare permittas. Ideo nanque pręceptum est: ‘Non coquas hędum in lacte matris suę, id est, peccantibus ne blandiaris.’ [p. 2-409] Rursum dicitur illi: ‘Clama, ne cesses, quasi tuba exalta uocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum.’ Proinde, qui in ecclesia declamant, aperte, perseueranter, audacter suo fungantur officio, ita tamen malefacta omnium detestando, ut semper uenię spem proponant poenitentibus. Quia Deus clemens et misericors est, patiens et multę miserationis, et ignoscens super malicia.

Hieremias immaturam ętatem excusans clamat: ‘A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. Noli,’ inquit Dominus, ‘dicere, quia puer sum, quoniam ad omnia, quę mittam te, ibis et uniuersa, quęcunque mandauero tibi, loqueris. Ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum, ut erruam te. ’Denique: ‘Misit,’ inquit, ‘Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit: Ecce dedi uerba mea in ore tuo, ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut euellas et destruas et disperdas et dissipes et ędifices et plantes. ’Siquis igitur ad prędicationis opus diuinitus eligitur, nulli rei diffidat, nihil trepidet; omnia aderunt, cui aderit Deus. Disce tamen omne doctoris studium eo spectare debere, ut euellat et destruat hominum uitia, plantet autem et ędificet uirtutes.

Ezechieli etiam Dominus libere uaticinandi pręstitit audaciam dicens: ‘Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos neque sermones eorum metuas. ’Et rursum: ‘Verba eorum ne timeas et uultus eorum ne formides. ’Ad hęc datum illi pro cibo uolumen intus et foris scriptum. Etenim prędicator et exteriorem Scripturę historiam in exemplum auditorum proferre debet, et interiorem mysticumque sensum, qui sub ea latet, cum res postulauerit, non tacere. Cuius quidem disciplinę scientiam si assecutus fuerit, et ipse dicere cum Ezechiele poterit: ‘Comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce, ’uel cum Dauid: ‘Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! Super mel ori meo.’

Ac nequando uel intempestiua ętas prędicandi minuat autoritatem in eis, qui diuinitus inspirantur, Danielis[p. 2-410] adhuc infantis spiritum suscitatum legimus et puero iudicante damnatos senes. Spiritus enim, ubi uult, spirat cordaque hominum, non annos metitur, quibus lumen sapientię suę infundat. Et interdum quidem, ut uirtutem suam ostendat, ex ore infantium et lactentium perfecit laudem.

Ionas ad Niniuitas prophetare iubetur, et fugit. Quam autem inconsyderate divinę reluctatus uoluntati sit, casus ostendit. Nauigat, tempestate concutitur, in mare pręcipitatur, a pisce deglutitur. Sed cito poenitens liberator moremque Domino gerens prędicat. Et Niniue, quę mox subuertenda erat, auditis prophetę uerbis poenitentiam egit, Deum placauit, seruata est. Quid hoc exemplo discitur nisi tam dignum diuina ultione doctorem, qui dissimulat populi crimina, cum ad prędicandum mittitur, quam populum, qui ab his auerti negligit, cum redarguentem audierit. Neque enim tantam calamitatem Niniuitę tunc effugissent, si Ionę minas contempsissent.

Ioannis quoque Baptistę uox clamantis in deserto puchre nobis modum formamque prędicandi uidetur exhibuisse. Vitia primum omnium acriter increpanda maximeque eorum, quos in iis obstinatiores cernimus, docuit, phariseis insultans ac dicens: ‘Genimina uiperarum, quis demostrabit uobis fugere a uentura ira? ’Remedium deinde, ne desperent, continuo ingerendum ostendit, dum subiungens ait: ‘Facite ergo fructum dignum poenitentię! ’Postremo proponendum iustis pręmium, impiis poenam dicens: ‘Congregabit triticum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. ’His etiam, qui talia docent, neminem timendum declarauit corripiendo Herodem regem, uincula, carcerem, necem perferre satius sibi existimans quam illicitum illius coniugium adulatione obtegere et pręceptorum Dei immemorem se prębere.

Post Ioannem autem coepit prędicare ipse olim prędicatus semperque prędicandus, mundi Saluator ac Dominus. Lex enim et prophetę usque ad Ioannem, exinde [p. 2-411]Euangelium Christi, et hactenus quidem terrenorum pręmium bonorum, nunc iam cęlestis regni ęterna promittitur poenitentibus beatitudo. ‘Poenitentiam,’ inquit, ‘agite, appropinquabit enim regnum Dei. ’Nec certe prius Iesus prędicare coepisse dicitur quam tentatus famem uicisset in deserto, auaritiam in monte, uanam gloriam in templo. Qua in re ostendere uoluit, qualem prius esse oporteat, qui diuini uerbi passim disseminandi curam aggredi decernit.

Hinc iam reliquarum nationum saluti consulens Discipulos asciscit sibi, ut habeat, quos discedens doctrinę suę per orbem propagandę relinquat magistros utque is, qui docet, aliis etiam docendi disciplinam impendere discat. Circuit totam Galileam, ut doctoribus post se futuris urbes, castella, uicos peragrandi solicitudinem insinuet. Docet in synagogis, ut illi ibi magis uerba facere studeant, ubi pluribus prodesse posint. Prędicat Euangelium regni Dei, nequid aliud in ecclesia prędicandum inani iactatione pręsumant. Cum discipulos docet, ascendit in montem, cum turbas, descendit in plana, ut meminerint perfectioribus excellentiora uitę pręcepta dari oportere, imbecillioribus leuiora, lac paruulis, solidum iam adultis cibum.

Infidelibus uero his duntaxat, qui audire ueritatem concupierint, religionis nostrę quęque creditu faciliora primum insinuanda sunt, non statim mysteria ingerenda, ne sanctum detur canibus et margaritę mittantur ante porcos et conculcent eas pedibus, contemnentes, quicquid capere non possunt. Audiuimus quendam sacerdotalis ordinis uirum, cum ipso pręsente inter Machumetanos quosdam de Deo mentio incidisset et multa ultro citroque iactata fuissent, tandem dixisse Deum ipsum sępe a se manibus contrectatum, sępe ore haustum. Quod etsi uerum dixerit, inconsulte tamen apud sacramenti ignaros atque adeo incaute, ut illi non modo non crederent, sed etiam ipsum quasi blasphemum ulcisci uellent. Denique parum abfuit, quin eidem, quod sequitur, tunc contingeret: ‘Et canes conuersi dirumpant uos.’ [p. 2-412]Cuius quidem periculi non ignarus Salomon: ‘Qui custodit,’ inquit, ‘os suum, custodit animam suam; qui autem inconsyderatus est ad loquendum, sentiet mala.’

Prędicandi autem donum, nequis leue putet, Note: * corr. ex ‘putaret’ non nisi precibus proponitur impetrandum. ‘Rogate, ’inquit, ‘dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. ’Cęterum, nequis lucri, et non tantum hominum causa prędicationis opus sibi uendicet, ait: ‘Gratis accepistis, gratis date! ’At uero, ne in quęrendis uitę necessariis rebus occupatus animus docendi studium remitteret: ‘Dignus est operarius,’ inquit, ‘cibo suo; ’ut scilicet, quibus seminant spiritalia, ab iis sibi corporalia metant, non plura tamen quam pręsens necessitas poposcerit, ne prędicationem, quę gratuita esse debet, uenalem faciant.

Pręcipit quoque Dominus ac monet, ut huiusce professionis uiri, ciuitatem ingressi apud dignos maneant, ne scilicet integritati autoritatique eorum quicquam deroget turpis hospitii nota et in suspicionem incidant, qua linguam honestiorem quam uitam habere existimentur.

Pręterea, licet illi, qui in auditorio conueniunt, parum aut nihil omnino profecerint, non tamen ei, qui docet, pręmium supprimitur laboris dicente Domino: ‘Si ibi fuerit filius pacis, requiescet super eum pax uestra; sin minus, ad uos reuertetur.’ Neque enim inuitantium gratia perire debet, si ad conuiuium inuitati uenire {fasstidierint}.

Qui autem usque adeo inueterata animi peruicacia obdurant, ut piis hortatibus mollescere prorsus nequeant, eos Dominus anathemate uidetur execrari dicens: ‘Quicunque non receperit uos neque audierit sermones uestros, exeuntes foras de domo uel ciuitate excutite puluerem de pedibus uestris!’ Minis quoque horrendis exterret subiungens: ‘Amen dico uobis, tolerabilius erit terrę Sodomorum et Gomorreorum in die Iudicii quam illi ciuitati.’ Inexcusabilior procul dubio erit, quisquis prędicationes audiens emendari corrigique neglexerit [p. 2-413]quam qui omnino non audierit, casu aliquo impeditus Seruus enim, qui cognouit uoluntatem domini sui et non fecit, plagis uapulabit multis. Qui autem non cognouit et fecit digna plagis, uapulabit paucis.

Postremo ipsos doctores caute incedere, ne dolis heresum capiantur, simplicitatem custodire, ne ad hypocrisim maliciamque declinent, iubet dicens: ‘Estote prudentes sicut serpentes! ’Serpente enim minus prudens Adam a serpente deceptus est. ‘Et simplices sicut columbę! ’Ne scilicet sanctiores uideri quam esse malint. Nam et Spiritui Sancto ideo fortasse in columbę specie interdum apparere libuit, ut ad imitandum auiculę illius puritatem nos inuitaret. Profecto, qui tales extiterint, non immerito iam audire poterunt: ‘Nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini. Dabitur enim uobis in illa hora, quid loquamini. Non enim uos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri, qui loquitur in uobis.’ Itaque nihil neque in pręmeditando neque in pronunciando laborabunt, quibus affatim omnia, quoties usus fuerit, diuina benignitas suppeditabit.

De apostolis traditum est: ‘Variis linguis loqui coeperunt, prout Spiritus Sanctus {dobat} eloqui illis’. Hoc ideo sane, quia diuersis gentibus fidei Christianę mysteria prodi iam uulgarique oportebat et diu errantibus uiam aperiri salutis. Hinc tu quoque, si unam alteramue ciuitatem ad Deum sanctius atque syncerius colendum conuerteris, nondum te existimes fecisse satis, donec datur facultas etiam ad reliquos instruendos proficisci. Pii sane ac boni medici est plurimis curatis alios insuper, qui curatione indigent, perquirere et opportuna omnibus remedia conferre.

Legimus Petro Hierosolymis primum uerba ad populum faciente die uno tria milia hominum baptizata fuisse, in dies quoque credentium creuisse numerum. Sed et alio deinde die quinque milia superioribus addita. Cum autem Petrus gentiles quoque Domini iugo subiiciendos per uisum cognouisset, Cornelium centurionem et, qui cum illo domi erant, credentes baptizauit. Qui [p. 2-414]ergo paulo ante una tantum atque altera prędicatione tam multos conuerterat, idem etiam paucos non contempsit, ita ut neque itineris laborem ab Ioppe Cęsaream usque euocatus recusaret. Illi igitur, qui in magna etiam auditorum frequentia non suam gloriam, sed alienum profectum quęrunt, tunc quoque, cum rariores conuenerint, docere non erubescunt.

Paulus segregatus in Euangelium Dei cum collega suo Barnaba peragrant oppida Iudeę in synagogis prędicantes. Inuidentibus uero Iudeis et ad conuitia furenti rabie {prorumpentbus} dixerunt: ‘Vobis oportebat primum loqui uerbum Dei. Sed quoniam repellitis illud et indignos uos iudicatis ęternę uitę, ecce conuertimur ad gentes.’ Relinquendi ergo sunt, qui peruersa obstinatione durati a peccandi proposito diuelli nullo modo possunt, ne, dum in sterili solo sementem iacimus, foecundę interim glebę nullo subactę aratro fructu huberiore fraudentur. In summa, quicunque Ecclesiam audire noluerit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Nemo saluatur inuitus.

Idem hi, ut Lucas inquit, prohibiti sunt a Spiritu Sancto loqui uerbum in Asia. Quę res documento est non passim omnibus euangelizare nos debere, et iis pręsertim, quos Euangelium ipsum contemptui habituros non ambigimus, ne et hi exinde grauioribus poenis obnoxii sint et nos sanctum dedisse canibus arguamur. Vnde et Salomon in Prouerbiis ait: ‘Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat. Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te.’

Rursum illis libentissime docendi operam debemus exibere, a quibus ultro inuitamur. Iam enim se institutionibus nostris pro sua uirili obsecuturos polliceri uidentur, dum inuitant. Hinc est, quod Paulus transire maturauit in Macedoniam, cum uir Macedo in uisu apparens ei suppliciter poposcit, ut eo ueniens ipsos adiuuaret. Non petit auxilium, qui non agnoscit periculum. Quis autem petit nisi is, qui periculo liberari cupit? [p. 2-415] Multis tandem urbibus regionibusque docendo peragratis Paulus contulit se Athenas disseruitque cum Epicureis et Stoicis, palam ostendens, quarto pręstaret eorum philosophię disciplina Christi. Quanta autem uel argumentorum ui disputauit uel miraculorum operatione illa, quę dixerat, approbarit, Dionysius Areopagita indicio est factus Apostoli discipulus, qui magister fuerat philosophorum.

Relictis Athenis uenit Corinthum et Aquilę Priscillęque hospitio usus artem scenofactoriam cum illis factitasse dicitur, sabbatis uero in synagoga disputationes exercuisse. Hinc ipsemet quidem ad Corinthios scribens: ‘Laboramus, ’inquit, ‘operantes manibus nostris. ’Et ad Thessalonicenses: ‘Non inquieti fuimus inter uos neque gratis panem manducauimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus, non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus uobis ad imitandum nos. Nam cum essemus apud uos, hoc denunciabamus uobis, quoniam, siquis non uult operari, nec manducet.’ Nemo igitur Euangelio seruiens assidue sibi de Euangelio uiuendum putet et, quod prędicationi superest temporis, ocio conterat. {ne} et petendis elemosinis crebrius insistens non petere, sed exigere uideatur, et corporis quieti indulgens ad socordiam paulatim deuolutus a labore quoque spiritalium actionum animo obtorpescat.

Petrus et Paulus postremo Romę ad martyrium usque prędicando perseuerarunt. Reliqui etiam apostoli dimissa Iudea in diuersas prouincias idolorum cultores at religionem Christi conuersuri disperguntur. Andreas Achaiam, Philippus Scythiam, Bartholomeus Lycaoniam, Iacobus Zebedei Hispaniam, Ioannes Ephesum, Thomas Parthiam Hyrcaniamque et Indiam, Mattheus Macedoniam et Aethiopiam, Iacobus Alphei Hierosolymam, Iudas Thadeus Mediam, Mesopotamiam, Pontum et cum Simone fratre Persidem in sortem prędicationis accepere, nulli labori parcentes, nullum uitę discrimen deuitantes, dum [p. 2-416]communi omnium saluti consultum uolunt. Neque tyrannorum minis neque suppliciis deterriti sunt, ne Christi nomen ubique circumferrent. Sic in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrę uerba eorum. Sic habitantibus in regione umbrę mortis lux orta est eis. Merito igitur illi sedebunt super thronos cum Christo iudicantes, qui nunquam conquierunt Christum annunciantes.

Inter apostolicos autem uiros Ambrosius episcopus eruditione, ingenio ac diligentia Dei uerbum prędicando ita pręstitit, ut facile persuasum sit non commentum fuisse, quod de illo quondam iactatum constat, ob os scilicet eius in cunis iacentis uolitasse apum examen, stridulo tinnitu eloquii futuri suauitatem portendens. Hic Aurelium Augustinum Manichea heresi tabescentem suis prędicationibus purgauit sanumque reddidit. Qui iam catholicę fidei disciplinis eruditus omnium tandem hereticorum dogmata certissimis destruxit argumentis nostraque confirmauit, obscura quęque in Scripturis declarauit et ab iis, quę dubia erant, ambiguitatem sustulit. Religiosis uiuendi pręcepta dedit, nemo in disserendo acutius uidit, nemo melius explicauit. Quid multa? Vnum tunc hominem conuertit Ambrosius, sed in uno homine totum pene terrarum orbem doctrinę illius radiis illustrandum recepit. Qui enim docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellę in perpetuas ęternitates.

Abbatem Antonium aliquando ad hereticos conuincendos relicta solitudine Alexandriam uenisse legimus. Intermisit ergo eremi quietem, dum ad bellum egreditur contra illos pugnaturus, a quibus catholicę fidei murus quatiebatur. Accesserunt quidam philosophi quasi rusticano homini et litterarum ignaro illusuri. Verum ubi loquentem audissent, demirati uerborum uim sententiarumque grauitatem ueritati ab eo prędicatę adheserunt et, cuius corporis habitum paulo ante subsannauerant, scientiam amplexi sunt Christo credentes. Nesciebant [p. 2-417]utique sub terra latere aurum et interdum sub uili panno habitare sapientiam.

Regulus episcopus, Ioannis apostoli discipulus, in Gallia cęlestis frumenti granum oppidatim disseminat et plurimis baptizatis fructum huberrimum in horreis Ecclesię recondendum cogit. Cęterum, cum apud quendam uicum in magna uirorum ac mulierum celebritate suggestum concionaturus ascendisset, ranarum e proximo lacu coaxantium strepitu prępediebatur, ne commode audiri posset. Igitur, ut silerent, imperauit. Atque ex illo etiamnum lacum illum ranis quidem refertum, sed nullam earum uocalem esse asseuerant. Quid mirum, si homines eius doctrinam secuti sint, cuius iussis irrationale animal obediuit? Ranę obmutuerunt, et homines confiteri Christum coeperunt.

Patricius episcopus in partibus prouincię Scotię, Christi fidem euangelizasse primus dicitur. Qui cum per Hiberniam iter faceret et se prędicationibus nihil proficere uideret, Deum precatus est, ut ostento aliquo hominum illorum duritiem commolliret, quo ab erroribus iam tandem resipiscerent et ad religionem ueram conuerterentur. Diuinitus admonitus humi circulum designauit atque inibi terra penitus subsidente hiatus ingens apparuit magnumque omnibus incussit terrorem, ne in profundum acti poenas iam incredulitatis darent. Hunc hiatum adhuc extare ferunt et occulto quodam sinuosoque meatu ad nescio quę purgatorii loca deducere. Id utrum uerum sit, scire nihil nostra refert. Credimus enim purgatorium animarum alicubi esse, etiamsi ibi non sit, magisque illud nunc consyderare expedit, quanta hic sanctus humanę salutis cupiditate flagrabat, cui non satis fuit uerbis docuisse, nisi etiam miraculorum terrificationibus, quod docuerat, credere cogeret uel inuitos.

Aldebertus uero, Pragę episcopus, cum effrenem et indomitam plebem nullis prędicationum solicitationibus ad modestius uiuendi rationem redigere potuisset, episcopatum reliquit et summi pontificis permissu ad coenobium[p. 2-418] Cassini montis perueniens monachum se fecit. Pertimuit eo fungi officio, postquam sibi commissos meliores efficere nequiuisset, ne quęsisse uideretur, quę sua sunt, non quę Iesu Christi, id est, suum honorem, non aliorum profectum.

Cogitent nunc, quam agant, qui sibi creditum gregem pabulo prędicationis pascere negligunt et se pastores profitentur, si is, qui quotidianis exercitationibus sese fatigabat, non solum parere nolentes dimisit, sed etiam dignitati renunciandum censuit. Quod si is, qui tanta animi solicitudine uocisque contentione in monendo usus fuerat, ob incorrigibilem tamen plebis peruersitatem locum tenere pontificis dubitarit, quanto magis timere debet lucerna sub modico posita, sal fatuum, canis mutus non ualens latrare, cui Dominus per prophetam comminatur dicens: ‘Speculatorem te dedi domui Israhel. Si dicente me ad impium: Morte morieris, non annunciaueris ei neque locutus fueris, ut auertatur a uia sua impia et uivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. ’Ob hoc quidem et propheta contremuit dicens:‘Vę mihi, quia tacui.’ Et Apostolus: ‘Vę mihi est, ’inquit,‘si non euangelizauero.’

Iuuenalis, natione Apher, arte medicus, ordine presbyter, cum a pontifice Romano, ut Narniensi infideli populo Christum euangelizaret, ius potestatemque sibi concedi petisset, episcopus eorum constitutus illo se contulit. Multisque ibi catholica credulitate prędicando confirmatis quendam de obstinatorum numero, cui pręter cęteros error ueritate charior erat, sibi infensissimum habuit. Qui comprehensum, postquam, ut carnem idolo immolatam gustaret, cogere uerbis non potuisset, uiribus aggreditur. Cultellum ori admouet, strictosque dentium dirimere ordines molitur, uiam facturus cibo intra fauces respuentis indendo. At multo secus quam cogitarat euenit. Repente enim quadam lymphatę mentis insania correptus, cuspide in se uersa, ipse sibi iugulum ferit et ad pedes eius, quem inuaserat, exanimis corruit. [p. 2-419]Sic tutatus est Dominus pii doctoris disertum guttur, ut hic, qui illud per uim polluere attentauerat, suum confoderet et sua sibimet manu mortem conscisceret. Eo cadente reliqui omnes, qui in pari infidelitate diu iacuerant, per fidem sese errexere Christi, et unius increduli poena multis credendi causam prębuit.

Seruatium, Traiectensem episcopum, hac Spiritus Sancti gratia donatum fuisse ferunt, ut prędicantem audientis alienigenę diuersęque nationes unaquęque sua lingua locutum putarent, nihil non intelligentes, quod ab illo esset prolatum. Ad hęc tot miraculis claruisse dicitur, ita pure sancteque uixisse, ut prędicatione, uirtute, moribus ad perfectionem apostolorum proxime accessisse uideatur. Igitur uitę sanctimonia pręstet oportet, qui pręstare cupit prędicandi doctrina operationeque signorum.

Iuoni presbytero ad prędicandum eunti fluuius non modico incremento ponti supereffusus uiam incluserat. Mox in sese collectus ac subsidens, uelut ueritus tam salubrem operam remorari, transitum prębuit rursumque operuit aquis. Huic simili miraculo olim Leuitis arcam ferentibus Iordanis ad fontem reuersus aridum cessit iter, sed qui illos secuti sunt, in Terram promissionis peruenerunt, qui uero Iuonem, in cęlum ascenderunt; alterum Legi, alterum Euangelio datum.

Eadmundus, Cantuariensis archiepiscopus, cum in Gallia apud Vigorniam urbem sub dio prędicaret et populus imminentem supra se atrę nubis contractionem cernens pluuiam timeret dilabique sub tecta pararet, ne dubitarent, pręcepit et imbri, ne uerbum Domini impediret, iussit. Magna uis aquarum circa eos, qui ad audiendum conuenerant, in terram defluxit, nullum tamen ex tanto hominum numero attigit. Et pauor pariter ac pudor omnes cepit nolle illius pręceptis obedire, cui insensibile elementum paruisset. Itaque non sine melioris uitę proposito, finita prędicatione, abierunt multi, dum commissa deflerent, lachrymis madidi, pluuia nemo. [p. 2-420]Dominicum ordinis Prędicatorum futurum institutorem pręsagiis quibusdam ante monstratum fuit. Mater eo foecunda catellum se peperisse somniauit, qui faculam mordicus arreptam pręferens mundum incendere uidebatur. Eodem iam nato cuidam non ignobili matronę uisum est stellam fronti eius insedisse, cuius fulgore perinde ac solaribus radiis totus terrarum orbis lucescebat. Breui ergo effectum est, ut ab eo plurima euangelizantium turba per omnes fere prouincias nationesque diffunderetur passimque discurreret. Sic ille ardentis prędicationis facibus mundum succendit, sic doctrinę spiritalis luce illustrauit.

Eius itaque collegii uir nominatissimus Vincentius tantum prędicatione {ualiut}, ut in Hispania quinque milia Iudeorum ad Christum dicatur conuertisse, in Mauritania octo milia Saracenorum. In urbe quoque Granata docuit infideles, donec a rege eiectus ad suos rediit inuitus. Italiam etiam Galliamque prędicando peragrauit, nec labore uictus nec periculo deterritus, dum ad ęternę salutis beatitudinem adipiscendam omnes inuitat, illud in Psalmo Prophetę promissum implens: ‘Docebo iniquos uias tuas, et impii ad te conuertentur.’

Minorum uero pater Franciscus etiam illud executus uidetur: ‘Ite in mundum uniuersum et prędicate Euangelium omni creaturę!’ Sic enim hominibus prędicauit, ut mundum repleret monasteriis, sic auibus, ut ad audiendum dociles intentęque silentium tenerent ac se manu ab eo contrectari non formidarent. Illos, ut pie religioseque uiuerent, hortatus est, has tantum, ut Creatorem suum laudarent, cuius beneficio pennas haberent ad uolatum, uocem ad cantum, fructus terrę absque omni uel serendi uel metendi labore ad alimentum uitęque sustentationem. Quo hunc amoris studio eos, quos ad fruendam beatitudinem genitos nouerat, docuisse dixerim, si etiam irrationabilia, quantum illis conueniret, monere non neglexit?

Idem apud castellum Gallinarium prędicans hirundinibus multiplici garritu obstrepentibus silentium [p. 2-421]imperauit, nullaque deinde, quandiu ipse uerba fecit, ne minimum quidem sonum aut susurrum edidit. Et quisnam tam impudens est, ut dubitet, Spiritum Sanctum per os eius locutum, cum etiam bestię interdum pręter naturę suę usum, quod locutus est, intellexerint, et quod iusserit, obediendo peregerint?

Antonius Hispanus, huius ordinis uir sanctitate percelebris, cum apud Forum Iulii moram traheret, prędicare uerbum Dei iussus imperitiam excusabat, nunquam antea eiusmodi declamationibus usus. Veruntamen iussioni maiorum obtemperans talem fecit sermonem, qualis exercitatissimo tribui potuisset. Exinde prędicationibus operam dare coepit. Cumque aliquando de cruce Domini nostri Iesu Christi uerba faceret, patrem Franciscum, qui uuius adhuc alia in prouincia longe sepositus degebat prope astare in aere uidit nutu confirmantem omnia, quę ab ipso dicebantur. Ad tam sublime euangelizandi munus non nisi per humilioris gradum ascendit, hoc est, dum se eo indignum reputat et tamen, quod iubebatur, obediendo experiri non recusat, sed et tunc confitens ac dicens: ‘Doctrina mea non est mea, sed eius, qui misit me.’

De Bernardo, Clareuallensi abbate, traditum est, quod mater eum editura ante in quiete uidit se catellum in utero latrantem habere. Id interpretatum est eam diuini uerbi pręconem egregium parituram. Quam sane interpretationem minime falsam fuisse euentus docuit. Quanti enim hic sanctus in dicendo ingenii industrięque fuerit, quantę in exhortando uirtutis, ipsa scripta eius, quę in manibus habentur, indicio sunt. Quę quoties legimus, toties dicere occurrit: ‘Argentum electum lingua iusti.’

Hic, cum aliquando inter prędicandum sibiipsi placere coepisset, ad inanem gloriam occulta suggestione illici se animaduertens aduersus demonem protinus inclamauit: Neque per te, maligne Spiritus, prędicationem hanc inchoaui neque per te finiam. Hoc repetens et arrogantiam cauit et conseruauit humilitatem. Ex quo satis [p. 2-422]patet, quantum illi reprehendendi sint, qui suis prędicationibus inanem tantum laudationis humanę fucum captant seque doctos dici malunt quam docere, quando quidem disciplinis non ita necessariis occupantur, dum docent, dilatantes philacteria sua et magnificantes fimbrias, ita sane, ut, qui audiunt, mirentur magis quam discant.

Istos et Stephani anachoretę arguit exemplum. Qui cum aliquando illiteratus ac rudis haberetur, tantum in Mareotidis eremo manens profecerat, ut neminem ad eum discendi aliquid gratia accessisse ferant, quin idem discedens se satis edoctum diceret. Mira illi Scripturarum intelligentia inerat, Deo iis pręcipue mysteriorum suorum abdita reserante, qui non tam se multa scire quam alios docere, ut salui fiant, charitatis studio exardescunt.

Equitius spud Valeriam urbem abbas, postquam scalpello sibi quandam linguę rubiginem ab angelo leuari uidit, ab eodem iussus est ad prędicandum egredi. Diuersa igitur peragrauit loca, passim Euangelium prędicans ac se sacrisque codicibus iumento impositis iter faciens. Accusatus autem, quod nulla Apostolicę Sedis autoritate prędicationis officium exerceret, Romam citatur. Et dum eo proficisci pararet, interim pontifex per somnium exterritus, rursum illi, ne uenire fatigaretur, per nuncios iussit, simulque opus, quod coeperat, facere pergeret, quando quidem id faciendi facultatem non ab hominibus, sed a Deo accepisset. ‘Spiritalis enim,’ ut Apostolus inquit, ‘omnia iudicat, ipse a nemine iudicatur.’

Hoc docendi genus Apostoli sententia interdictum foeminis est. ‘Mulieres’, inquit, ‘in ecclesiis taceant. Non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et Lex dicit. Siquid autem uolunt discere, domi uiros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.’ Marię tamen Magdalenę prędicatione Massilia Euangelium recepit Christi, et Marthę, sororis eius, Rhodani accolę. Decuit solas apostolatus fungi officio, ut, quę [p. 2-423]cum Christo et uiuente et resurgente conuersatę fuerant, quicquid de illo uel oculis conspexissent uel ab illo auribus excepisent, fide certiore testarentur. Siquidem et iis iure suo dicere licebat: ‘Non possumus, quę uidimus et audiuimus non loqui.’

Quali uero diligentia quantoque studio in docendo uti debeat catholicę professor disciplinę, Paulus apostolus ostendit, dum Timotheum hortatur dicens: ‘Prędica uerbum, insta, opportune, importune, argue, obsecra, increpa, in omni patientia et doctrina.’ Eundem quoque in loquendo cautum circumspectumque esse oportere monstrauit, cum ait: ‘Formam habe sanorum uerborum, quę a me audisti, in fide et dilectione in Christo Iesu.’ Et paulo post: ‘Noli, inquit, contendere uerbis! Ad nihil enim utile est, nisi ad subuersionem audientium. Solicite autem cura teipsum probabilem exibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem uerbum ueritatis. Prophana autem et uaniloquia Note: * corr. ex ‘inaniloquia’ deuita, multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit.’ Et iterum ait: ‘Stultas et sine disciplina quęstiones deuita, sciens, quia generant lites.’ Ad Titum etiam: ‘Loquere’, inquit, ‘quę decent sanam doctrinam’. Sic et Dominus noster Iesus Discipulis suis, ut Euangelium regni Dei prędicarent, mandauit, non inanes poetarum fabellas, non rerum nihil ad institutionem uitę pertinentium inutiles uestigationes, non captiosa sophismatum argumenta, quibus occupatus animus confunditur magis quam eruditur.

Pręterea modum modestiamque in corripiendo seruandam idem pręcipit dicens: ‘Seniorem ne increpaueris, sed obsecra ut patrem, iuuenes ut fratres, anus ut matres, iuuenculas ut sorores, in omni castitate.’ Sic et Galatas admonet, cum ait: ‘Si pręoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, consyderans teipsum, ne et tu tenteris.’ Illos tamen, qui plus nimio duri uidentur et delinquendi assuetudine iam occaluerunt, acrius [p. 2-424]increpandos esse cum Ioannis Baptistę tum {Salauatoris} nostri exemplo docemur. Dum enim phariseos palam arguerent, alter illos uiperarum progeniem appellauit, alter hypocritas generationemque peruersam et adulteram dixit. Et cum in flagitiis obstinatiores esse uidisset, diaboli, non Abrahę filios nuncupauit. Ferrum enim ferreis malleis procuditur, cera autem, quoniam tenellę naturę sit, manibus formatur. Hinc Paulus Corinthios per Epistolam interrogans: ‘Quid,’ {inquid}, ‘uultis, in uirga ueniam ad nos, an in charitate et spiritu mansuetudinis?’ — denotare utique uolens, quod, si adhuc in errore perseuerarent, quo subuersos fuisse rescierat, uirga iam, non mansuetudine opus esse in castigando.

Doctorem enim procul ab omni assentatione esse decet, quod idem signauit, cum de se diceret: ‘Si hominibus placerem, Christi seruus non essem.’ Alibi quoque ait: ‘Ita loquimur, non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, Deus testis est, nec quęrentes ab hominibus gloriam, neque a uobis, neque ab aliis.’ Qua in re non est prętermittenda Salomonis sententia dicentis: ‘Qui dicunt impio: Iustus es, maledicent eis Note: * corr. ex ‘ei’ populi et detestabuntur eos tribus. Qui arguunt eum, laudabuntur, et super ipsos ueniet benedictio.’ Et iterum: ‘Homo,’ inquit, ‘qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus eius.’ Adulator enim non coercet malos, dum palpat, sed licentiores effcit. Hoc uitio facile carebit, qui omnibus rebus antetulerit ueritatem et cum Psalmista dicere poterit: ‘Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.’ Sic etiam Helias propheta Achab regi irato ac dicenti: ‘Tune es ille, qui conturbas Israhel?’ — audacter respondit: ‘Non ego turbaui Israhel, sed tu et domus patris tui, qui reliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim.’ Idem quoque Ochoziam regem, qui ipsum comprehendere quęsierat, ultro adiit et eo morbo, quo affectus iacebat, eo quod de recuperanda[p. 2-425] ualitudine deum Acharon consultum miserat, periturum prędixit. Azarias etiam sacerdos Ozię regi super altare thimiamatis incensum adolenti reclamauit restititque intrepide et quasi sacrilegio pollutum, eiicere de templo Domini non dubitauit. Tam ergo hi sanctissimi uiri ab omni simulatione dissimultioneque alieni fuerunt quam reges illi ab ęquo honestoque. Quorum quidam potentiam, dum quicquam accusandi esse uiderentur, haud formidabant, perinde ac si et ipsi cum apostolis audissent: ‘Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere.’

Quantum porro expediat mortalibus, cum supersunt illis boni doctique prędicatores, quantumue obest, cum desunt, Niniue seruata, Sodoma et Gomorra euersę docent. Illa Iona prophetante poenitentiam egit, hę absque doctore in omne scelus pręcipites iere Deoque ulciscente ad internitionem redactę sunt implentes illud Salomonis oraculum: ‘Cum propheta defecerit, dissipabitur populus.’ Et ut ad nostra ueniam, Petro prędicante cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant uerbum. Paulo autem absente et inter Corinthios, quos ad Christum conuerterat, schisma oritur et Galatę, a pseudoprophetis tentantur. Huc accedit, quod, qui prędicatores acceperint, Christum accepisse, et qui eiecerint, eiecisse probantur. Et quid hac re peius, quid illa melius?

Sed et illud obiter animaduertendum, non omnibus prędicandi officium conuenire. Diu disce, quod doceas, cum a Salomone pręceptum est: ‘Prępara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum, et postea ędifices domum tuam!’ Et Iacobus apostolus non inconsulte monet dicens: ‘Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes, quoniam maius iudicium sumitis. In multis enim offendimus omnes. Siquis in uerbo non offendit, hic perfectus est uir.’ Docti igitur in populo docebunt plurimos, ut in Daniele legimus. Et in Euangelio: ‘Scriba doctus in regno cęlorum profert de thesauro suo noua et uetera.’ Quamborem ad apostolos quoque dicitur: ‘Sedete [p. 2-426] in ciuitate, quoad usque induamini uirtute ex alto;’ nequis diuinę ac cęlestis prędicationis onus assumere sibi ausit, donec uires roburque conceperit ad sustinendum illud, Spiritus Sancti ope atque dono et sacrarum cognitione Scripturarum. Tum demum pręparato domi conuiuio in publicum prodeat et ad exitum uiarum confidenter procedat, multos inuitet, laxet retia ad capturam, seminet semen suum et uerę catholicęque scientię sale omnia condiat. Sed tamen calciamenta habeat in pedibus, ne terram attingat, ut tota eius conuersatio in cęlis sit. Quod aliis pręcipit, prius ipse pręstet, quia, qui fecerit et docuerit sic, hic magnus uocabitur in regno cęlorum. Qui uero aliter prędicant ac uiuunt et ab eo, quod ore pręcipiunt, factis atque animo dissident, iis dicitur: ‘Vę uobis legisperitis, qui oneratis homines oneribus, quę portare non possunt et ipsi uno digito uestro non tangitis sarcinas.’ Tales quidem etiam indigni, qui legem Dei prędicent, habentur dicente Propheta: ‘Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas et assumis testamentum meum per os tuum?’ Quasi diceret: Nolo te quisquam audiat quanuis bene prędicantem, ne forte sequatur male uiuentem. Sin uero aliqui ex eo tantum, quod peritia ingenioque nonnihil polleant, prędicare aliquando arroganter pręsumpserint uiam ueritatis docentes, tunc iis, qui audiunt, salubriter profecto consulitur, ut magis disciplinę eorum quam uitę rationem habeant, dicente Domino: ‘Quę dicunt, facite, secundum autem opera illorum nolite facere; dicunt enim, et non faciunt.’ Nemo autem efficacius ad bene beateque uiuendum instruit quam cuius facia dictaque consentiunt, cuius non minus uita quam os prędicat. Et hic quidem est, qui magnus uocabitur in regno cęlorum. Hic, inquam, est, qui mercedem accipit et congregat fructum in uitam ęternam, ut qui seminat simul gaudeat, et qui metit. Quod si beatus est, qui iuste pieque uixerit, quarto beatior, qui simul et docuerit, ut non sibi soli, uerum etiam aliis saluti sit.

[Page 2-427]

Caput V / DE SACERDOTIBVS HONORANDIS

Quę ad Euangelicę institutionis doctorem spectarent, hactenus diximus. Nunc, quantum honoris sacerdotali dignitati deferri debeat, explicemus.

Primus in Scripturis diuinis Melchisedech sacerdos memoratur, qui panem et uinum obtulerit Deo et cui Abraham patriarcha decimas dederit quique etiam rex Salem extiterit. Sed dum rex tantum erat, non illi licuit sacrificium ministrare, non decimas exigere. Sacerdos etiam factus est, ut potestate pręcederet reges et sanctitate Deo proximior fieret.

Ad hęc, siquis uestes et ornamenta Aaron pontificis et filiorum eius sacerdotum in Exodo consyderet, inueniet in eis creaturarum omnium typum, et hoc quidem, quantum ad allegoriam pertinet. Quantum uero ad tropologicum sensum, uirtutum cunctarum imaginem. Et si anagogen contemplari uoluerit, figuram Christi. In fronte nomen Dei ineffabile sculptum in auro rutilat, quia caput Christi Deus est et caput Ecclesię Christus. Oleo sanctificationis consecrantur, ut eundem significent, de quo et prędictum est: ‘Vnxit te Deus, Deus tuus, oleo lętitię prę consortibus tuis.’ Et, si tanta pontifici et sacerdotibus Dei tribuuntur, ut mundum totum uirtutesque omnes contineant et simul mundi uirtutumque Dominum nobis exibeant, quis non eos ante cunctos mortales, qui in terra sunt, ponendos arbitretur? Quis uel sola officii autoritate non omnibus magis uenerandos existimet? Soli pontifici sancta sanctorum ingredi licet, Solis sacerdotibus in altari Deo ministrare, solis panes propositionis sumere et pro populo supplicare. Cedat [p. 2-428]omnis terrena potestas! Nihil in sacerdotis potestate conspicimus, quod non cęlo dignum sit.

Hinc sane est, quod emissarii Saulis regis iussi interimere sacerdotes Nobę, eo quod Dauid, quem ipse rex persequebatur, suscepissent, non ausi sint manum eis inferre. Aderat rex, in facinus urgebat, cunctantibus iratus minabatur. At illi immoti fixique stetere; adeo ipsimet occidi, si fors ita ferret, quam occidere Dei ministros malebant. Serui denique morte contempta prętulerunt furentis domini iussioni reuerentiam sacerdotum. Doech uero Idumeus, cui nulla religio, nullus Dei metus erat, nec sacerdotum quidem eius cruore manus suas foedare timuit nec distulit pios coram impio rege iugulare, ut illi morem gereret. Doech interpretatur ‘mortuus’, ne nescias morte ęterna damnandum esse, quisquis tam excellentis ordinis uiris iniuriam irrogare non perhorret. Ac ne tam immane flagitium uel Sauli uel ipsi Doech impune cessisse existimes, ambo simul, cum in Gelboe Philistinos fugerent, iusto Dei iudicio propriis mucronibus incubuerunt semet interficientes qui sacerdotes interfecerant.

Sed si tantę ęstimationi fuit sacerdotium Legis, quanto maiori esse debet sacerdotium Euangelii, quod non iam pecudum neque uitulorum, sed Christi sanguine {consceratum} est?

Anacleti pontificis epistolam extare ferunt, qua pręcipitur summum ac pręcipuum honorem presbyteris a fidelibus deferendum. Non solum igitur presbyterum offendit, qui digne non honorat, sed etiam pontificis edictum negligit atque contemnit. Et cum gemini criminis reus existat, alteras irreuerentię, alteras inobedientię poenas dabit, si modo poententiam non egerit et correctus tanto deinde ministros Dei coluerit submissius, quanto erga eosdem insolentius se gesserat peruersus.

A Constantino quoque imperatore legem editam tradunt, qua decernat, plus honoris deberi homini in sacerdotali dignitate constituto quam ulli alii uel domino uel regi: certum enim esse in illis honorari Christum, [p. 2-429]qui uicem Christi in terra gererent, non in illis, qui imperarent terrę. Solis autem apostolis, quorum locum sacerdotes tenent, a Domino dictum esse: ‘Qui uos recipit, me recipit, et qui me recipit, recipit eum, qui me misit.’

Iure igitur Martinus, Turonensis episcopus, a Valentiniano imperatore inuitatus, cum multis principibus uiris una recumbentibus primus poculum accepisset, in circumferendo, sicuti tunc mos erat, honoris ratio ducebatur, eo gustato presbytero suo post se hauriendum porrexit, neminem ex omni illo conuiuarum numero digniorem decernens, cui secundum honoris locum daret, ne ipsum quidem Valentinianum Augustum.

Idem Valentinianus, cum aliquando adeunti se Martino non assurrexisset atque etiam rem quandam petenti subiratus repulsam daret, statim flamma a solo sursum uersus emicante assurrexit inuitus et miraculo perterritus petita concessit multoque deinde honore afficere episcopos pariter et presbyteros coepit, liquido iam perspiciens terrenam dignitatem diuinę cedere debere et sacerdotio pręditos ęquum esse etiam ab imperatoribus honorari.

Propterea quidem et Theodosius Augustus, quoniam iratus in Thessalonicenses supra quam quod iustum ęquumque esset animaduerti fecerat, Mediolani ab Ambrosio episcopo ecclesię aditu prohibitus palamque reprehensus patienti animo pertulit et commissum confitens poenitentiam egit. Vide, quanta est sacerdotis autoritas, qui tanto principi publice insultare non dubitauit et cui tantus princeps populo inspectante cedere non erubuit.

Idem, cum Paschali quodam die ecclesiam ingressus intra chorum consedisset, audiuit non eum locum purpuratorum esse, sed sacerdotum iubentique Ambrosio, ut inde suscitatus recederet, obediuit. Post hęc Constantinopoli ad ecclesiam ueniens, ut in choro sessum accederet, a patriarcha inuitatus nequaquam acquieuit, magis Ambrosii sententiam sequens atque approbans, qui ne [p. 2-430]imperatores quidem sacerdotum consessione satis dignos iudicauit.

Antonius Aegyptius abbas, uirtutibus et miraculis ubique clarus, ipsos presbyteros ac sacerdotes in summa ueneratione dicitur habuisse solitusque eisdem caput submittere, benedictionem sibi captare et pro magno beneficio ducere, si accepisset. Profecto tam sanctus uir haud quaquam tanti sacerdotalem benedictionem facisset, nisi per eam sanctiorem se fore cognouisset. Benedici a sacerdote uoluit, ut benedici mereretur a Deo, non in illa sola uitę suę integritate confidens, uerum etiam aliunde spiritalia sibi subsidia comparans. Nam et palmes ille in Euangelio, quanuis fructuosus atque foecundus, adhuc purgatur, ut fructus plus afferat et prouentu in dies lętiore copiosius exhuberet.

Fratrum quoque Minorum institutor ac pater Franciscus, licet omni sanctitatis genere pręstiterit, non minimum in hoc laudatur, quod maximo semper honore sacerdotes prosecutus sit. Dicere solitum tradunt, si cui sanctorum e cęlo in terram delapso et cum illo simul sacerdoti forte occurrisset, prius se sacerdotis manibus osculum daturum, deinde reuerentiam facturum sancto, plus quidem se debere illi significans, a quo ministrante sacratissimum Christi corpus acciperet quam illi, quem iam cum Christo regnare nosset. Quanta autem res esset sacerdotium, in eo ostendit, quod se indignum illo iudicans nunquam promoueri passus sit soloque diaconatus officio contentus, quoad uixit, fuit. Cogitent nunc sacerdotes, qualis eos decet perfectio, si Franciscus non sufficere credidit.

Ioannes primus, qui Hormisdę, in summo pontificatu successit, Constantinopolim uersus pergens, cum Corinthum diuertisset, equum ei, a quo commodatum acceperat, restituit. Hoc equo, quod inter manus mansuetior esset, uti solebat uxor eius, qui commodauerat. Post hęc uero, cum illa inscendere uellet, ferocire equus ac ueluti effrenis et indomitus circumagere sese nec omnino pati, ut, cuius dorso pontifex eam sedisset, mulier [p. 2-431]sederet. Cuius rei non mediocris admiratio tum ipsam tum uirum cepit seque illo equo deinceps indignos iudicantes eum pontifici, cui prius commodato concesserant, muneri obtulerunt. Docuit iumentum, quod homo ignorabat, non solum Ecclesię antistitis personam esse honorandam, sed etiam locum, in quo constiterit, atque adeo sedem ipsam, in qua se aliquando collocarit.

Marcellinus, Anchonę urbis episcopus, cum podagrę morbo fractus ac debilitatus incedere pedes non posset, gestari se iussit et contra incendium, quo urbs ipsa conflagrabat, deponi. Mira res: ad illum usque flamma perueniens retrocedere coepit paulatimque uanescens sęuire desiit et sopita defecit. Quod si ignis, id est, animale elementum sacerdotii uirtutem sensit atque refugit, quis tam impudens est, ut eandem reuereri eidemque sese inclinare subiicereque contemnat?

Proferamus in medium alterius quoque sexus huic pręceptioni congruens exemplum.

Mariam Aegyptiacam Zosimas abbas in deserto orantem corpore supra terram attolli uidit, supra aquas Iordanis ambulantem non mergi, et stupefactus congenuare ante illam reuerentię gratia uoluit. At mulier sacerdotalem in ipso dignitatem animaduertens non permisit, sed econtra honorem, quo se indignam censuit, ei detulit, maius quiddam existimans sacerdotem esse quam miracula facere, immo omnibus miraculis mirabilius iudicans ex pane et uino corpus et sanguinem Christi conficere, quod solis sacerdotibus est datum.

Ad hęc ligandi soluendique potestas eis tribuitur, prędicationis officium gubernandęque Ecclesię regimen committitur et, ut credentes expiationis lauacro cęterisque diuini instituti sacramentis ad cęlestem beatitudinem adipiscendam idoneos reddant, mandatur. Ipsi sunt sal terrę, ipsi lux mundi, ipsi ciuitas supra montem ędificata, ipsi lucerna supra candelabrum posita et lucens omnibus, qui in domo Dei sunt. Ipsi ab apostolo dicuntur genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Denique stellarum angelorumque [p. 2-432]uocabula in Apocalypsi promerentur. Et in Psalmo audiunt: ‘Sacerdotes eius induam salutari, et sancti eius exultatione exultabunt.’ Hęc sunt igitur, quę sanctus propheta Dauid suspiciens et admirans clamat: ‘Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum.’ Hęc et nos certe mouere debent, ut illos pręcipua et singulari quadam ueneratione afficientes, quicquid honoris, quicquid officii in eos contulerimus, in Deum contulisse arbitremur, Deo pręstitisse.

Cęterum et sacerdotes ipsi uideant, ut, quantum autoritate atque honore reliquos mortales antecesserint, tantum et uirtutibus pręstent. Cui multum donatum est, multum ab eo exigetur. Quod si iis, qui semel in anno sacrosanctam communionem de manu sacerdotis accipiunt, ut se prius probent, pręcipitur, et sic de pane illo et de calice bibant, quanto magis debet probari uiuereque syncerius is, qui quotidie ad altare Dei accedit et tam mirabile stupendumque sacramentum uerbis conficit, manibus contrectat, ore sumit et sumendum quandoque aliis porrigit! Castum igitur mente et corpore, prę omnibus pium, humilitate multa submissum, patientia firmum, puritate mundum, sanctitate perfectum, omni denique uirtutum odore pręter cęteros fragrantem esse oportet sacerdotem, ut ei animo consentiat, cui corpore sic adherere pręsumit. Si enim castitatem illius consyderes, uirgo est et Virginis filius; humilitatem, formam serui accepit, cum esset Deus; si patientiam, opprobria, contumelias, uerbera, necem sustinuit, ut nos saluaret; si puritatem, peccatum non fecit et non est inuentus dolus in ore eius; si sanctitatem, sanctus sanctorum est, gratia et ueritate plenus; si perfectionem, nec augeri in illo nec minui potest. Hic quippe ille est unigenitus Dei filius, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil, Alpha et Omega, principium et finis, Christus Iesus, cuius nomen super omne nomen, cui omne genu flectitur, cęlestium, terrestrium et infernorum, in quem [p. 2-433] angeli prospicere desyderant, quem cum Patre et Spiritu Sancto simplicem inseparabilemque substantiam tremunt Archangeli, reuerentur Dominationes, uenerantur Potestates, adorant Virtutes, Cherubin et Seraphin confitentur, omnis Spiritus laudat. Ineffabile Verbum, incircumscripta Deitas, incomprehensibilis Maiestas sub uisibili ista palpabilique specie ad te e cęlo dignatur descendere, o sacerdos. Cogita, perpende, examina, quem te exibere debeas, ne talis ac tantus Dominus a te inuitatus, ad te ueniens in te inueniat, quod ipsum offendat.

Caput VI / DE PACE COLENDA

Diximus de sacerdotali dignitate honoranda, nunc de pace colenda obseruandaque dicemus. Nam neque sacerdotem pontificemue satis honorare uidetur, qui, quod ab ipso inter missarum solennia facta quotidie pręcipitur, negligit atque contemnit. {Ponitefex} autem ab altari ad populum conuersus dicere solet: Pax uobis; hac nempe precatione nobis innuens, ut cum proximis pacem habeamus, si Deo reconciliari cupimus.

Isaac patriarcha, ut in Genesi legimus, Gerrarę apud Abimelech, Palestinorum regem considens, cum multa rerum hominumque copia auctus fuisset, in [p. 2-434]inuidiam incidit. Eiectus ergo abiit et semper, ubi tranquillius uiuere posset, quęrens, in Bersabee sibi posuit sedem. At cum idem Abimelech potentiam eius formidans, quem offenderat, ultro amiciciam petitum uenisset, ipse oblitus iniurię, quod petebatur, facile cessit initoque inter se foedere ac pace iureiurando firmata hospitium conuiuiumque illi et omnibus, qui cum illo erant, indulsit. Vlcisci offensorem suum poterat uiribus iam superior, sed sicut expellenti non repugnauit, ita amiciciam petenti annuit. Et quo sibi magis obnoxium faceret, ad epulas inuitauit laute opipareque instructas; intantum pacis concordięque amator fuit.

Dauid quoque Saulem regem ubique hostiliter persequentem fuga declinabat, et cum posset lędere, noluit. Clamidis eius oram latenter abscidit, hastam et cyphum secus caput dormientis positum abstulit, ut ea res fidem faceret ideo se parcere uitę persecutoris, ut esset, cum quo tandem placato in gratiam rediret. Itaque beneficio Dauid uicta est Saulis inuidia, pacem inter se iniere. Dauid tamen Saulis inconstantię non ignarus, ne pręsentia sua illum turbaret, in Palestinam ad Achim Getheorum regem se transtulit habitauitque in Sicelech urbe, donec Saule hostium armis cęso rediens illi successit in regno, cuius odium placare quam ulcisci maluerat. Sic ergo Dei benignitas ac fauor pacis patientięque exaltauit cultorem.

Verum quoniam ipse Dauid in negociis militaribus assidue uersatus hostium cruore manus foedauerat, prohibitus est ędificare templum Domino, Salomon autem iussus, ut qui semper pacificus et belli abstinens fuit. Nunquid igitur peccati arguitur Dauid, qui Deo fauente prostrauerit inimicos? Minime quidem, sed tamen ideo ędificatio templi illi interdicitur, ut omnibus constet, quanti apud Deum momenti sit perpetua in homine pacis obseruatio imperturbataque tranquillitas.

Ezechias, rex Iuda, cum responsum accepisset thesauros, quos Babyloniis glorię cupiditate ostentauerat, iisdem futuros predam, delicti conscius: ‘Bonus est, ’ [p. 2-435]inquit, ‘sermo Domini. Sit tantum pax et ueritas in diebus meis’. Non negauit iustum esse Dei aduersum se iudicium, sed mala diferri precatus est, non ob hoc, ne thesauros, sed ne thesauris chariorem pacem ammiteret. Et quoniam pro pace, non pro diuitiis orauit, quod uixit postea, hostem non uidit, Deo in posteros calamitatem illam, quam interminatus fuerat, transferente, ut monstraret pręponendam esse opibus pacem.

Certe ipse ęterni Patris coęternus Filius non prius de homine nasci uoluit quam totus terrarum orbis positis bellis pacem ageret. Cur ita, nisi ut pacem et concordiam sibi gratissima esse significaret? Tunc et angeli lętantes cecinerunt: ‘Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonę uoluntatis!’ Ipse insuper Discipulis suis, cum eos ad insinuandam gentibus ueritatem mitteret, pręcepit, ut, quamcunque domum ingrederentur, statim in primo aditu pacem offerrent, pacem domui illi, pacem habitantibus in ea. Et ad crucem iturus hanc hęreditario illis dimittere uoluit dicens: ‘Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis; non quomodo mundus dat, ego do uobis’. Mundana enim pax utilitatem respicit, diuina charitatem. Hanc etiam a Deo poscere nos instruit, dum pro omnibus in se credituris Patri supplicat, ut, sicut ipse cum Patre unum sunt, ita et hi in ipsis unum sint. Non possunt unum esse in Christo, qui non unanimiter adherent uni Christo, ut unius capitis membra esse mereantur. ‘Non est pax impiis’, ait Dominus. Et in Euangelio legimus non alio erga Discipulos salutationis genere eum fuisse usum quam ut diceret: ‘Pax uobis!’ Tunc quoque, cum post resurrectionem insufflaret eis: ‘Pax uobis’, inquit. ‘Accipite Spiritum Sanctum!’ Nimirum, ut doceret illum, qui Spiritus Sancti charismata uellet promereri, prius cum proximis suis concordem ęquanimemque esse oportere. Vnde Apostolus: ‘Idem sapite,’ inquit, ‘pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit uobiscum.’ Et Dominus ipse ait: ‘Si duo ex uobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in [p. 2-436] cęlis est. Vbi enim sunt duo uel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.’ O inęstimabilis beatę concordię merces! Quid enim maius dari potuit hominibus inter se consentientibus quam ut, quicquid petunt, impetrent et Christus illis semper pręsens, semper medius sit?

Talis pax in apostolis, in discipulis, in martyribus, in confessoribus Christi fuit. Non potuit eam discindere tyrannorum sęuitia, non uoluptatum illecebra subuertere, non perpetuum diaboli odium supplantare. Omnes discordiarum machinationes sola pax in arce uerę fidei collocata superauit. Haud illi pacem nunc haberent in cęlo, si eam habere desiissent in terra: idem uelle et idem nolle supernę beatitudinis dignos fecit. Concordia enim hęc atque consensio ueritatis, non erroris fuit.

Qui eiusmodi pacis tranquillitate delectari solent, non in se tantum, sed in aliis etiam mentem irritatione aliqua alienatam allicere ac mollire modis omnibus conantur.

Vbaldus, Eugubinę urbis episcopus, cum ciues suos in seditionem uersos uerbis placare non potuit et iam ad arma esset concursum, inermis inter tela strictosque mucrones irrumpens humi prono corpore sese prostrauit nec exurrexit, donec illi saucium iacere rati mutua odia in unius miserationem conuertissent. Iacens diremit pugnam, quam stans nequiuerat inhibere. Audacem autem et periculi impauidum fecerat ipse pacis amor. Idem Fredericum imperatorem Eugubinis infensum iratumque et ob id grave ęris uectigal acceptis obsidibus imperantem suppliciter adiens placauit, ita ut ille et pecuniam remitteret et obsides restitueret et ipsum, ubi multo honore affecisset, discedentem deduci iuberet. Sicque pastor bonus in tanta ouium suarum trepidatione nunquam conquieuit, donec securas redderet, factus eis uix speratę pacis impetrator simul et nuncius.

Iuo quoque presbyter, cum multis miraculis tum imprimis pietatis operibus clarus, dolens quendam cum matre non leui odio dissidere, postquam reconciliare [p. 2-437]nulla prorsus ratione quiuit, missale pro eis sacrificium obtulit Deo. Exinde nemine iam solicitante, solo diuino instinctu ita animis resipuere, ut et hic filium se agnosceret et illa matrem. Documento est, ut, quos exhortando ad concordiam reuocare non possumus, reuocemus pro eis deprecando, quando quidem non hominum, sed Dei donum est pax.

Pafnutio abbati in solitudine uitam agenti reuelatum est quendam Heracleę, illius regionis urbe, sibi uitę meritis esse parem. Et quęrens inuenit eum quidem et uxorem et filios habere, sed post secundam susceptam prolem castitatem cum ipsa seruare, iustitię studere, pietatem colere et hoc pręcipue moris habere, ut, si quos inter se odio distractos cognouisset, continuo in gratiam reducere niteretur. Non fuisset, ut opinor, ciuis iste tam religioso solitario comparandus, nisi hoc sibi uirtutis genus adsciuisset, quo ille procul ab hominibus manens uti non poterat. Assidua quippe cura in reconciliandis aliorum animis indignationibusque leniendis urbanum hominem dignum fecit, qui sanctis eremi cultoribus esset ęquandus.

Non immerito igitur Agathon abbas gloriatus est se nunquam cepisse somnum, nisi prius et suam aduersum alios et aliorum aduersum se indignationem placando sopiret, implens illud breue quidem, sed multę perfectionis pręceptum: ‘Diuerte a malo et fac bonum, inquire pacem et persequere eam!’ Eundem dicere solitum accepimus iracundos Deo atque hominibus odio esse. Sicut enim humilitas pacem conseruat, ita iracundia concitat lites, concordiam dissipat.

Hinc et Ioannes, monasterii in Scythi positi abbas, cum ad Pesium anachoretam uisendum uenisset et ab eo quęreret, quantum in solitudine per annos quadraginta, quibus in ea permanserat, profecisset, isque referret, quod sol omnia collustrans nunquam se conspexerit manducantem: Nec me iratum, respondit, haud minoris meriti existimas non irasci quam corpus quotidianis tenuare ieiuniis inediaque atterere. [p. 2-438]Pastor, de Scythi abbas, interrogatus super illud Euangelii: ‘Qui irascitur fratri suo sine causa,’ solam iustę irę causam definiuit separationem a Deo, cęteris, quamlibet magnis iniuriis acceptis, qui irascitur, eum sine causa irasci. Igitur, cum offensis lacessimur, meminisse debemus nos non habere indignationis causam, sed patientię. Ita fiet, ut pacem etiam cum inimicis habeamus. Non est enim, cur illis irascamur, quos diligere et pro quibus orare iubemur. ‘Diligite, ’inquit Dominus, ‘inimicos uestros et benefacite iis qui oderunt uos, et orate pro persequentibus uos!’

Cuius quidem pręcepti Beonem, Note: * corr. ex ‘Benonem’ deserti Thebaidis abbatem, non immemorem fuisse constat, cum nunquam uisus sit iratus. Qui nemini {iracitur}, nonne semper in pace uersatur? Profecto, tametsi persecutiones sustinet, fatigantur persecutores odii stimulis agitati; ille omnia ęquanimiter ferens, in spe pręmii cęlestis conquiescit dicente Domino: ‘Mihi uindicta, Note: ** corr. ex ‘uindictam’ et ego retribuam’.

Secularis quoque potentię in pace conseruanda studium ęternę beatitudinis pręmio est repensum.

Edgaro enim Britannici regni diadema suscipiente Dunstanus, Cantuariensis archiepiscopus, sibi diuinitus prędictum audiuit pacem Britannię futuram, quandiu ille uiueret. Igitur annos sedecim, quibus regnauit, omnia in summa quiete tranquillitateque fuere. Perpetuo quippe amicicię foedere uicinos reges sibi deuinxerat, piratas mari, prędones terra submouerat. In feras etiam predę auidas seuerus, a Guidualdo, Gualdensium rege, tributum exegit, annis singulis lupos triginta uenatione captos. Id seruatum, donec illud bestiarum genus assiduis cędibus defecit. Nihil esse in regni finibus passus est, quod a pacis quiete foret alienum. Tantus ergo pacifici status amor ipsum usque ad quietem euexit sempiternam et ad cęlestis regni gloriam sublatum inter sanctos collocauit. Hunc imitentur terrarum principes et illorum, qui turbas cient, ferocitatem coerceant, [p. 2-439]bonos sibi concilient, malos persequantur, bello nihil aliud quam pacem quęrant, si Deo pacis placere et ab eo pro talibus factis post terreni regni successum supernę quoque felicitatis recipere mercedem exoptant.

Est pręterea pacis genus, quę conspiratio sine coniuratio dicitur. Mala hęc et detestanda odiumque potius eligendum quam consentiendum iis, a quibus in societatem sortemque flagitti uocamur.

Talis pax filios Iacob in Ioseph fratris necem concordes fecerat, nisi quod Ruben Deo inspirante in cisternam deiiciendum censuit et Iudas Ismahelitis uendendum. Vixit ille Dei beneficio, qui fratrum malignitate perierat. At quanto melius erat talem inter se dirimere concordiam quam tanto sceleri consentire! Hęc est illa pax, de qua Saluator ait: ‘Non ueni pacem mittere in terram, sed gladium,’ quo scilicet talis pax scindi, distrahi separarique deberet.

De Herode quoque et Pilato in Euangelio legimus, quod ad inuicem inimici erant, et facti sunt amici, ut Iesum perderent. Sic facinorosos homines par perpetrandi mali uoluntas coniunxit, quos alienauerat odium. Minus nocentes fuissent, si in pristinis simultatibus perseuerassent. Non debet esse reconciliationis causa consensio mali, sed boni.

Est et illa pax oppido quam fugienda, qua obtegitur dolus, sub qua latent insidię fraudesque de improuiso erupturę cubant. Nemo plus nocet quam qui simulat se profuturum. Personam amici malignus induit, ut incautos ducat in foueam. Lactat blanditiis, adulatione palpat, promissis allicit, omni palam permulcet officio et occulte gladium acuit, quo iugulet. De talibus per Hieremiam dicitur: ‘Impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos uiros. Sicut decipula plena auibus, sic domus eorum plenę dolo.’ His Dauid Spiritu Sancto plenus imprecatur dicens: ‘Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum, da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam, adinuentionum ipsorum’. Idem ab iis circumueniri formidans [p. 2-440] orat Dominum et ait: ‘Ab homine iniquo et doloso errue me!’ Et iterum: ‘Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi et a scandalis operantium iniquitatem.’ Sed profecto, sicut malum est ab huiusmodi hominibus irretiri capique, ita pessimum eos uelle imitari. Nam qui decipitur, imprudens est, qui decipit, iniustus. Alter miserationem, alter meretur poenam.

Igitur, quo utrunque facilius deuitetur, pauca adhuc id genus exempla subnectam. Licet enim nobis propositum sit de uirtutibus tractare, expedit tamen interdum et uitii mentionem interseruisse.

Abner, filium Ner, qui, ut in Regum libro legimus, principibus Israhel persuaserat, ut eiecto Isboseth, Saulis filio, regem sibi acciperent Dauid in Hebron regnantem, cum ob hoc ipsum negocium illuc uenisset seque ipsi Dauid foedere iunxisset et re peracta iam discederet, Ioab, Dauidici ductor exercitus, ad colloquium reuocatum interemit. Quid hac perfidia nequius, ut regis seruus regis amicum amicicię simulatione supplantet et occidat et duplicis criminis reum se constituat, capitalis fraudis in Abner, summę ingratitudinis in Dauid?

Idem Amasę, collegę suo, cum obuiam occurrisset: ‘Salue, mi frater,’ inquiens, faciem ad osculum applicuit, sicam ad latus unoque ictu miserum nihil timentem confecit, ob hoc solum, ne militaris glorię secum particeps esset. Illi inuidit laudem, sibi perpetuam perfidię comparauit notam, minus in hostem quam in socium ferox. Merito postea et ipse a Salomone rege occidi iussus malignę impietatis poenas dedit.

Godolias, per Nabuchodonosor regem, sicut in Hieremia habetur, reliquiis terrę Iudeę pręfectus, Ismahelem, Nathanię filium, a Bahali, Ammonitarum rege, ad se in Masphat missum cum multis, qui cum illo uenerant, ut socium et amicum domi perquam laute acceperat, pro charissimo habuerat, ab iis, quibus suspectus erat, lędi prohibuerat. Ille tamen contra tot beneficia, sicuti iam animo propositum habebat, incautum cum omnibus fere, qui in Masphat erant, Iudeis ac Babyloniis [p. 2-441] simul trucidauit urbeque potitus est. Quod bellum quoque hac pace plus habuit crudelitatis, si pax dici debeat, qua nihil aliud nisi nocendi quęsita est occasio?

Nondum fama tam nefandi facinoris percrebuerat, et idem Ismahel inde digressus octoginta uiros de Sichem, Syilo et Samaria Hierosolymam uersus ad offerenda in templo dona petentes, ut ad Godoliam diuerterent, blande amiceque hortatus est. Nota erat Godolię hospitalitas. Quamobrem facile, quo uolebat, persuadet in urbemque perductos interimit. Sicque nequissimus hic impostor ore pacem pręferebat, corde meditabatur carnificinam. Nihil nocere potuisset, si quicquam se interim nociturum ostendisset. Non difficulter cauetur periculum, si patet, neque inimicus, si minatur.

Antiochus quoque Eupator, ut in Machabeorum libro traditum est, cum Syon arcem loci natura munitam ui expugnare non potuisset, dolo aggressus est. Obsessis pacem iurat, obsidionem soluit. Sed intra moenia receptus omnia funditus euerti iubet, non minus hostiliter agens, quam si iratus repente cum armis {irrupisset} Quos igitur obsidio domare non poterat, simulata pax uicit.

Alchimus sacerdos cum pessimis ex Israhel ad Demetrium, Asię regem, defecerat et coacto exercitu cum Bachide, regis pręfecto, uenerat contra Iudam. Tunc Assideis, qui de stirpe Israhel erant, amicum se ostendens iurauit nihil se mali illis illaturum. Sic deceptos atque euocatos cum comprehendisset, sexaginta ex ipsis die una neci dedit. Nescio infelicius an inconsultius confisos dixerim. Non enim erat, cur crederent sacerdoti etiam iuranti, quem aduersariorum partes secutum non ignorabant. Quomodo enim periurare homini timeret, qui apostatare a Deo non pertimuit?

Triphon, Antiochi adolescentis, Syrię regis, prępositus, dominandi cupidine incensus, Ionathę, Israhel duci socioque et amico regis, quem sibi impedimento fore spectabat, quamprimum imponere deliberat. Ad ipsum uenit in Bethsan, dona offert, Ptolomaidem ei se [p. 2-442]traditurum spondet, utque eo secum pergere maturet, persuadet, cum non aliam ob causam se illum adisset diceret. Ingressus una cum eo in urbem, claudi portas, ipsum comprehendi, reliquos, qui cum illo uenerant, ad unum cędi fecit. Acceptis deinde centum talentis et duobus Ionathę filiis, quę, ut ipsum dimitteret, poposcerat, nequaquam dimisit, sed simul cum filiis interimi iussit. Antiochum deinde, dominum suum, dum confabulando cum illo iunctis lateribus incederet, transfigit ac regnum occupat. Habeatur sane cum talibus pax, si ulli unquam plus obfuit Triphon quam iis, qui sese illi credidere.

Ptolomeus, Abobi filius, pręfectus Hierico, Simonem Machabeum filiosque eius Mathatiam et Iudam hospitio suscepit, honore affecit multoque luxu apparatum conuiuium dedit. Cęterum cum pasti potique essent, crapula grauatos ac semisomnes cum armatis subsessoribus repente inuasit, oppressit, occidit, mensas eorum cruore foedans, quos tam benigne conuitauerat. Haud alia pax uillici esse solet cum porcis, quos ideo saginat, ut mactet. Nostra interest talium hominum et cauere dolos et mores execrari ac prorsus neque decipi neque decipere uelle. Aut si alterum necesse fuerit, pati mala quam inferre satius iudicemus. Sustinendo autem, non uindicando iniuriam pax paratur.

Vt ergo uera synceraque pace uti fruique possimus, magno atque constanti animo contemnamus insolentium hominum contumelias, probra, maledicta memores a Salomone sapientissimo pręceptum esse: ‘Ne respondeas stulto iuxta stulticiam suam, ne efficiaris ei similis.’ Rixas et odiosas uerborum concertationes abiiciamus, quia alius quoque sapiens ait: ‘Abstine te a lite, et minues peccata. Vbi autem zelus et contentio, ’ut Iacobus apostolus inquit,‘ibi inconstantia et omne opus prauum.’ Paulus etiam ad Titum scribens ait: ‘Stultas et sine disciplina quęstiones deuita, sciens quia generant litem. Seruum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes.’ Rursum Salomon: ‘Honor est [p. 2-443] homini,’ inquit, ‘qui separat se a contentione; omnes autem stulti miscentur contumeliis.’ Et iterum: ‘Ne contendas cum pessimis, ne emuleris impios!’ Et alibi scriptum est: ‘Non litiges cum homine linguato, et non strues in ignem illius ligna’. Profecto, qui pungentes altercationum aculeos non cauerit, pręceps agatur necesse est in perpetuam inquietudinem mentis pariter et corporis. Et hoc quoque Salomonis sententia astruemus: ‘Vir sapiens,’ inquit, ‘si cum stulto contenderit, siue irascatur siue irrideat, non inueniet requiem’. Modis omnibus igitur enitamur, ut a uelitationibus ac iurgiis alieni pacem tranquillitatemque possideamus, uel Apostolo hortante, qui ait: ‘Obsecro uos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in uobis schismata’. Mala est luxuria, mala auaritia, mala uentris ingluuies, malum ocium, sed tamen unumquodque crimen sua blanditur uoluptate. Sola discordia nihil in se habet, quo delectet. Gignit inuidiam, concitat iram, prorumpit ad conuitia, non temperat manibus. Hinc cędes, hinc exilium, domorum orbitas, urbium excidia, regnorum desolatio. Vnde recte quidam: ‘Concordia, inquit, paruę res crescunt, discordia maximę dilabuntur’. Sed et Veritas, quę falli omnino non potest, ait: ‘Omne regnum contra se diuisum desolabitur. Et omnis ciuitas uel domus diuisa contra se non stabit.’ At uero in pace omnia lęta, iocunda, suauia sunt. Siquid aduersi incidit, pax eleuat moerorem; si prosperi quid contingit, pace gaudium augetur. Hanc itaque eleganter definiuit Augustinus dicens: ‘Pax est serenitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris uinculum, consortium charitatis. Nec poterit’, inquit, ‘ad hęreditatem Domini peruenire, qui testamentum pacis noluerit obseruare.’ Nec potest concordiam habere cum Christo, qui discors uoluerit esse cum Christiano. Concordes autem erimus, si dabimus operam, ne ab iis, quę a Domino nobis pręcepta sunt, discedamus dicente Dauid: ‘Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum’. Et per alium prophetam populo Israhel dicitur: ‘Si in uia Dei ambulasses, habitasses utique in pace super terram’.

[Page 2-444]

Caput VII / DE CONSORTIO HABENDO FVGIENDOQVE

Quoniam uero in uia Dei ambulare uolentibus nobis, id est, pie et innocenter uiuere, multum interest nosse, quorum consuetudine consortioque uti debeamus, hoc nunc docere aggrediemur commemorantes tum eorum, qui male sibi hac in parte consuluerunt, ruinam tum eorum, qui bene, utilitatem atque profectum.

Iam prima hominum, quoniam callidissimi serpentis colloquio usi sunt, uirulentis mortiferisque suasionibus solicitati a mandato Dei desciuerunt et amissa paradisi amoenitate ad huius uitę miserias redacti sunt. Hinc discitur nequaquam miscendos esse sermones cum iis, qui sibi uidentur sapientes et dedignati cum multis, quę uera sunt, sentire captiosis argumentorum sophismatibus peruertere fidelium simplicitatem moliuntur.

Foeminarum quoque uti familiaritate quis tuto poterit, si earum aspectus atque conuersatio Sansonem fortissimum compulit ad necem, Dauid sanctissimum ad adulterii homicidiique crimen, Salomonem sapientissimum ad simulacrorum cultum? Ideo ipse in Prouerbiis uociferatur et clamat: ‘Longe fac ab ea uiam tuam, et ne appropinques foribus domus eius!’ Nemo uerius iudicat periculum quam qui expertus est damnum.

Tobias, cum filium suum in Mediam mittere uellet: ‘Perge nunc,’ inquit, ‘et inquire tibi aliquem fidelem uirum, qui eat tecum’. Quem ille inuentum percunctatus est, unde esset et an uiam, quę in Mediam ducit, sciret. Huius exemplo eos nobis comites admittere debemus, quorum nota est fides et compos ueri scientia, nequando errore aliorum seducti ab itinere deuiemus uirtutum. [p. 2-445]Iosaphat, rex Iuda, licet recte uixisse prędicetur coram Domino, quia tamen amicicia illi intercesserat cum Ochozia, rege Israhel, omnium pessimo, per prophetam arguitur et classis, quam cum ipso communem habebat, priusquam in Tharsis, quo missa fuerat, peruenisset, naufragio periit. Rursum alias naues communicatis impensis ędificare ab Ochozia tentatus renuit, iam damno satis edoctus ne innocentem quidem securum esse cum perditis hominibus commercium habentem.

Magos ab Oriente ad Christum in Bethlehem natum stella perduxit, sed tamen, cum interim ad Herodem, Hierosolymam diuertissent, latuit illico subtraxitque sere obtutibus eorum. Cum uero inde discessissent, rursum comparuit et usque ad locum, quo ibant, fideliter pręcessit. Quid est hoc, nisi quia caligat in nobis rectę rationis lumen, quandiu illis iungimur, quos nebulę premunt uitiorum. Tunc nitescit et exoritur, cum his relictis ad quęrendum Deum conuertimur. Quoniam Deus lux est, et tenebrę in eo non sunt ullę.

Petrus ipse apostolus, Christi amore inter omnes ardentissimus, tunc quidem refrixit, cum atrium Caiphę ingressus impiorum hominum se implicuit colloquiis compulsusque est negare se illum nosse, quem paulo ante Dei uiuentis filium confessus fuerat. ‘Corrumpunt itaque,’ ut Paulus ait, ‘bonos mores confabulationes pessimę’. Et, qui tangit picem, inquinabitur ab ea.

Iccirco Dominus noster petenti Discipulo, ut abiens parentaret patri, non permisit, ne infidelium cognatorum, quos affore funeri necesse erat, consortio macularetur. ‘Sine,’ inquit, ‘mortui sepeliant mortuos suos, tu me sequere!’ Quia scilicet ego uita sum, mecum uiue et dimitte mortuos, ne forte et ipse simul moriaris.

Ab iis etiam, qui heresi aliqua deprauati sunt, ut declinemus, ipsa sanctorum exempla nos monent.

Ioannes apostolus balnea cum discipulis ingrediens, ut eos, qui illo conueniunt, Euangelium doceret, uidit inter lauantes Cherintum hereticum atque inde relato statim gradu ad suos conuersus: ‘Fugiamus hinc’, ait, ‘ne [p. 2-446] balnea nos opprimant ruina, in quibus Cherintus lauat, ueritatis inimicus.’ Adeo non fidem solum, sed etiam uitam periclitari cum hereticis conuersantium existimauit.

Polycarpus quoque, eius discipulus, Martioni heretico forte occurrens, cum ab eo, an se agnosceret, interrogaretur, respondisse dicitur: Agnosco, agnosco diaboli primogenitum. Itaque docet haud molliter cum huiuscemodi hominibus loquendum esse, siquando loqui necesse fuerit. Cur enim dissimulemus eosdem nos habere inimicos, quos Dei esse nouerimus, tanto maiore odio dignos, quanto dolosius catholicę insidiantur ueritati? Amplius aliquid dicam: Etiam cum fidelibus mundana tractantibus religioso uiro periculosa est conuersatio.

Antonium, abbatem Alexandrinum, dicere solitum ferunt non expedire Christi seruis eorum, qui seculo seruiunt, domos frequentare aut consuetudine uti; sicut enim pisces de aqua eductos continuo languescere et emori solere, ita monachum extra coenobii septa uagantem, si quicquam confabulationi uacuerit alienorum, ad cordis tepiditatem redigi et circa spiritalia exercenda effici tardiorem.

Hinc sane est, quod plerique cum feris bestiis in solitudine uiuere sibi satius duxerunt, ne in coetu hominum mentem, quam in sola Dei contemplatione fixam et locatam habere uellent, diuersis cogitationibus diffundere atque distrahere cogerentur. Ob hoc sane Arsenius, cur tantopere accessum hominum deuitaret, cum interrogaretur, non posse se cum Deo simul et hominibus esse aiebat.

Capito Note: * {cort.} ex ‘Capiton’ itidem rogatus respondit uereri se, ne ex hoc imbecillior ad sustinendos inimici impetus redderetur, quocum adhuc sibi superesse certamen sciret. Alterum ergo contemplandi amor, alterum peccandi timor ab humano submouerat consortio. Nunc uterque consortio fruitur angelorum.

Paulus, primus inter Christianos eremi cultor, annos septem et nonaginta, Honophrius septuaginta hominibus [p. 2-447]inuisi incognitique fuere. Ac postremo, ne incogniti essent, tunc uisi sunt, cum de solitudine terrena ad celebritatem cęlestem transferendi erant, Domino nobis prospiciente, ut eorum exemplo ad uirtutes capessendas uiamque perfectionis confidenter aggrediendam magis accenderemur.

Quis autem perfectionem uitę professus in ędibus magnatum secure uersari poterit, si Seraphicus Franciscus eam ob causam diuino permissu demonum uerbera passus sit? Apud Leonem, Sanctę Crucis cardinalem, dies aliquot moratur, poenam sustinuit et culpam agnouit illicoque discessit atque ad monasterium rediens rem, quę sibi contigerat, ut cęteri cauerent, indicauit. Ouis quippe, quę de ouili egreditur, lupi morsibus patet.

Sed profecto, sicuti secularium et potentium consortium iis, qui seculo renunciarunt, fugiendum est, ita omnibus sanctorum quęrenda familiaritas, quos uel uidisse incitamentum uirtutis est.

Hilarion uisendi Antonii cupiditate ardens eremum adiit ac statim, ut illum uidit, habitum mutauit, religionis propositum suscepit. Duobus fere mensibus apud eum mansit contemplans ordinem uitę eius morumque grauitatem, quam creber in oratione, quam humilis in suscipiendis fratribus, feruens in corripiendis, alacer in exhortandis et ut continentiam cibique eius asperitatem nulla unquam infirmitas frangeret. His imbutus exemplis in solitudinem ‘secesssit’ tantaque pręstitit sanctitate, ut ubique latebras quęritans nusquam latere potuerit miraculis eum semper prodentibus. Vsque adeo quidem adisse aliquando Antonium et cum Antonio fuisse iuuit. Hoc ita usu uenire et Propheta testatur dicens: ‘Cum sancto sanctus eris, et cum electo electus eris, et cum peruerso peruerteris’.

Sic sane et Bernardi abbatis soror — ut etiam et hoc loco de foeminis aliquid dicamus — dum fratrem uisitat, mundum contempsit. Ornata multo cum fastu ad monasterium uenerat; aditu interdicta est. Causa, cur repelleretur, cognita lugens pro foribus stetit. Et: [p. 2-448] Peccaui, inquit, sed pro peccatoribus Christus mortuus est. Si delinquentem despicis, ne despicias corrigi uolentem. Admissa audiuit, quantę uanitatis esset ille ornatus, quo caro mox in terram cessura et in putredinem resoluenda comitur decoraturque. Tunc domum rediens impetrata a uiro, cui tradita erat, coniugii solutione religioni sese addixit. Ac tanto deinde Deo seruire coepit humilius, quanto ambitiosius ante seruierat mundo. Magnum profecto fuit uirentis adhuc ętatis et liberalis formę foeminam Note: * corr. ex ‘foeminę’ tam cito contempsisse uestem sericam, inaures, monilia, armillas, mytras, uittas, reticula, crepitulum, discerniculum, speculum, strophea, anulos, gemmas, margaritas, uniones aureaque segmenta et cum unguentis labaciariscos multaque alia muliebris insanię fomenta. Sed longe maius fuit iuuenem reliquisse maritum nuptialisque thori illecebras et omnem carnis lasciuiam seposuisse. Cuncta hęc fecit illa, postquam locuta est cum fratre. Vis etenim inesse solet confabulationi sanctorum, quę interdum, quanuis dura, peccatorum corda frangit, macerat, emollit ac prorsus a uanitatibus resipiscere cogit.

Confirmemus nunc diuinarum Scripturarum autoritate hoc, quod exemplis monstrauimus.

Cauendum est ab iis, qui linguis suis dolose agunt, et uenenum aspidum sub labiis eorum. Tales enim auersans Propheta ac repellens clamat: ‘Declinate a me, maligni, et scrutabor mandate Dei mei’.

Nec cum foeminis conuersandum est, cum scriptum sit: ‘In medio mulierum noli commorari. De uestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas uiri’. Et alibi dicitur: ‘Auerte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam. Propter speciem mulieris multi perierunt, et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit’. Et rursum: ‘Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super cubitum’.

Sed neque illorum consuetudine utendum est, qui malignis sugillationibus lacerant famam aliorum. Antistes[p. 2-449] enim sapientię ‘Salomon in Prouerbiis ait: Remoue a te os prauum, et detrahentis labia sint procul a te!’

Illi quoque nobis ualde declinandi sunt, quorum ad iram procliue ingenium quique leuissimis de causis excandescere ac ringi solent. Idem quippe Salomon: ‘Noli,’ inquit, ‘amicus esse homini iracundo neque ambules cum uiro furioso, ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animę tuę’.

Neque cum superbis esse communicandum, quia dicitur: ‘Qui communicauerit superbo, induet superbiam’.

Neque cum rationis impote ac deliro. Ait enim Scriptura: ‘Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris!’

Neque cum iis, qui semper iocis cachinnisque indulgent scurrilique leuitate iugiter delectantur, quando quidem Hieremias propheta gloriatur dicens: ‘Non sedi cum concilio ludentium’. Et Salomon ipse dicit: ‘Risum reputaui errorem et gaudio dixi, quia frustra deciperis’. Et iterum: ‘Cor,’ inquit, ‘sapientium, ubi tristitia est, et cor stultorum, ubi lętitia est’.

Ab infidelium pręterea consortio nos amoliri oportet, qui ad Ecclesiam conuerti neglexerint, Apostolo dicente: ‘Nolite iugum ducere cum iniquitate. Aut quę societas luci ad tenebras? Quę conuentio Christi ad Belial? Aut quę pars fideli cum infideli? Quis consensus templo Dei cum idolis?’ Et Dominus in Euangelio: ‘In uiam gentium, ’inquit,‘ne abieritis’.

Eadem quidem ratione neque iis, qui heresi aliqua deprauati sunt, familiater utendum erit. Nam hoc quoque Paulus apostolus admonet et hortatur dicens: ‘Subtrahatis uos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum, traditionem, quam acceperunt a nobis’. Et ad Titum ait: ‘Hereticum hominem post unam et secundam correptionem deuita’. Ioannes quoque apostolus: ‘Siquis uenit ad uos,’ inquit, ‘et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum nec »Aue« ei dixeritis. Qui enim dicit illi »Aue«, communicat operibus eius malignis’. [p. 2-450] {Postermo} ab omnium illorum conuersatione secedendum est, qui uitiis assueti pertinaciter obdurant corrigique et emendari omnino nolunt. Pręceptum quippe Domini est: ‘Qui neque Ecclesiam audire uoluerit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus’. Et ii quidem sunt, qui nihil prę se neque Christiani pręter nomen neque hominis pręter figuram gerunt. Cum quibus una accumbere Paulus uetat dicens: ‘Si is, qui frater nominatur inter uos, est fornicator aut auarus aut idolis seruiens aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum huiusmodi nec cibum sumite’. De iis et in Prouerbiis dicitur: ‘Ne emuleris uiros malos nec desyderes esse cum eis, quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur’. Hi sunt membra illa, quę scandalizant, et iccirco abscindi proiicique iubentur, ut potius sine illis uitam ingrediamur ęternam quam simul cum illis mittamur in gehennam ignis inextinguibilis. Discedite igitur a nobis omnes, qui operamini iniquitatem! Modicum fermentum totam massam corrumpit. Nihil tam perniciosum est quam societas hominum perditorum. His itaque caute sapienterque repudiatis ad illos conuerti, illis inherere, ab illorum latere nunquam, si fieri potent, discedere nos decet, quorum uox, gestus, incessus, habitus, norma uirtutum est. Cum uiro sancto assiduus esto, quemcunque cognoueris obseruantem timorem Dei. Quia scilicet nihil ęque proficit ad bene beateque uiuendum ac optimi cuiusque accessibus identidem copulari.

[Page 2-451]

Caput VIII / DE VESTITV CVLTVQVE CORPORIS

Reiectis iam tandem reclamatisque malorum hominum consortiis, postquam collegio nos intulimus bonorum, uti digne cum illis uersari possimus, uideamus, quo indumentorum genere qualiue corporis cultu usi sint, ut eodem et ipsi utamur, nequando cum rubore audiamus: ‘Amice, quomodo hoc intrasti non habens uestem nuptialem?’ Sed profecto, qui spiritalibus uirtutum indumentis animam suam tegere et ornare student, non opus habent corporis indumentis nisi quantum naturę necessitas requirit.

Adam et Eua in paradiso nudi erant. Tunc illis parandę uestis cura irrepsit, cum propter mandati transgressionem inde eiecti terram colere, hoc est, terrenis occupari negociis coeperunt. Sed ne tunc quidem usque adeo conditionis humanę obliti sunt, ut carnem iam morti obnoxiam luxuriose uestiendam putarent; consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata. Tunicis denique pelliceis contenti uixerunt.

Ioannes Baptista, quo non surrexit maior inter natos mulierum, de pilis camellorum uestem contextam et pelliceam zonam circa lumbos habuisse dicitur. Et de illo ad turbam Dominus: ‘Quid existis, ’ait,‘in desertum, uidere? Hominem mollibus uestitum? Ecce, qui mollibus uestiuntur, in domibus regum sunt’. Aspera utique uestis et cilicina continentioris uitę indicium est, mollis et delicate lasciuioris. Et ut habitacula quoque de moribus hominum nonnihil attestari cognoscas, desertum pręlatum est aulis regum. In his nanque uoluptatis mundanę mancipia uersari solent, in illo Christi serui. [p. 2-452]Apostolis in Euangelio iussum legimus, ne soliciti essent in perquirendis, quibus operirentur, sed confiderent in eo, qui lilia, id est, momentaneam creaturam tam eximio uestit candore, multo magis uestiturum ipsos, quos ad imaginem suam rationis capaces ęternęque uitę destinatos condiderit: ‘Quęrite,’ inquit, ‘primum regnum Dei et iustitiam eius, et hęc omnia adiicientur uobis’.

Veruntamen quia modicum quid terrenę opis adiumentique sufficere debet ei, cui multa reposita sunt in regno cęlorum, iisdem iussum est, ne duas tunicas habeant; non ut simplici tunica contenti sint, si frigoris intemperies non patitur, sed ne metu futurorum aliam induant, aliam reseruent. Superflui itaque amictus solicitudo reprimitur, non necessarii cura.

In calciatu quoque sandaliis tantum usos constat, quę in Actorum libro alio nomine caligę appellantur. Quod sane calciamenti genus non operit pedem, sed sicut expositores dicunt, suffulcit. Igitur, ne calciarium saltem paulo cupidius uobis expetendum duceremus, exemplo ostenderunt satis esse, si ea pars pedis tecta sit, quę terram terit, nuda relicta, quę cęlum spectat. Recte enim et religiose incedentem cęlo patere, non terrę decet, Deo, non hominibus.

Hinc ipsi apostolorum principi Petro nihil amplius tegumenti fuisse creditur pręter tunicam et palium, nihil aliud calciamenti pręter caligas. Illud in Clementis libro relatum dicunt, hoc in Apostolicis Actis legimus dicente ad eum angelo: ‘Pręcingere et calcea et caligas tuas!’ Rideant hanc tenuitatem, qui ignorant Ecclesiam, ab ipso fundatam, olim in paupertate gloriantem, postquam cumulari diuitiis coeperit, uirtutibus decreuisse. Nemo diuitum nunc ęgrotos uerbo sanat, tunc autem seminudi pontifices etiam mortuos reuiuiscere fecerunt.

Bartholomeum quoque apostolum collobio albo palioloque purpureo et sandaliis usum memorię proditum est. Sed hoc miraculi adiicitur, quod quinque et uiginti annos uestimenta eius nec sordes ullas nec uetustatem [p. 2-453]contraxerint nec sandalia subtrita sint. Veruntamen hunc etiam communis nuditas piscatoribus parem fecerat, nisi purpureus color regię stirpis insigne fuisset. Sed hic ideo reseruatus est, ut indicio foret, quanta ille reliquerit, ut Christum sequeretur.

Iacobus Iustus, frater Domini ob formę similitudinem appellatus et, ut Egesippus ait, ab utero matris suę Sanctus, non laneum, sed lineum habuit amiculum. Ad hęc, quod ad corporis cultum pertinet, nunquam attonsus est nec oleo unctus nec balneo usus. Sic indutus etiam apud Iudeos in tanta ueneratione fuit, ut soli permissum sit Sancta sanctorum intrare et Deo laudis sacrificium pro populo offerre.

Ioannem etiam apostolum sola syndone amictum Hierosolymis aliquando incessisse ex Euangelio constat, quoniam, dum a Iudeis apprehenderetur, ea relicta nudus effugisse dicitur. Nudi ergo nudum Christum sequamur, ne ab aduersariis comprehendamur.

Aurelius Augustinus episcopus ueste non magis compta magisue ambitiosa quam illi, quibus pręerat, uti uoluit. Siquis excultiorem sibi dono offerret, acceptam uenum iubebat dari, ut pecuniam inde exactam cum aliis communicaret, quando quidem uestis ipsa communis esse non posset. Itaque clericis suis dignitate pręstitit, habitu atque uestitu par fuit.

Bernardum abbatem ueste quidem satis uili, sed minime squalenti usum memorię proditum est, ac etiam dicere solitum tunicam sordibus obsoletam testem desidię atque socordię esset et eius immunditiem interdum ad hypocrisim spectare, qua inanis gloria, dum uideatur
contemni, quęritur. Cum ergo etiam cilicio sub ueste latenti carnem attereret, ubi id rescitum est, et ipsum deposuit. Nec unquam deinde asperius indumentum quam cęteri fratres ferre uoluit, ne forte illis pręstare sanctitate uideretur, quorum seipse minimum reputaret.

Stephano abbati, Grandimontensis ordinis autori, qui in Mureto Note: *corr. ex ‘Moreto’, Aquitanię monte, uitam solitariam duxit, [p. 2-454]tametsi rudis modicusque amictus fuerit, hoc tamen admirationem auget, quod sub eodem et ęstiuos calores et brumę frigus pertulerit, nunquam quicquam panni sibi uel addens uel demens. Vtranque profecto diuersorum temporum molestiam leuare posset solertia, nisi utranque tolerare mallet in Deum charitas.

Apollonius {aput} Thebaidem Note: * corr. ex ‘Thebaidam’ in finibus Hermopolis collobio stuppeo, quod lebithen uocabant, operiebatur, neque tamen ullum capitium habuit, sed lineo linteolo collum caputque obuoluebat. Et hoc magis mirandum, quod, cum quadraginta annos in deserto manens peregerit, eius tegmina neque usu consumpta neque uetustate labefacta ferantur, ut inde facile appareat, quanti apud Deum sit humilis habitus et absque ulla simulatione contemptus.

Paulus, primus eremita, cum nihil haberet, nisi quod inculta solitudo suppeditare poterat, tunica de palmę foliis contexta nuditatem texit. Et qua ille ueste necessitate usus est, hanc ipsam Antonius, cum defunctum sepelisset, habuit in deliciis, non nisi festis solennibus eam induens. Quam etiam diuus Hieronymus plurimi faciens: ‘Si mihi’, inquit, ‘Dominus optionem daret, multo magis eligerem tunicam Pauli cum meritis eius quam regum purpuram cum regnis suis.’

Palmeis quidem tegminibus et illi quatuor in uastissima Aegypti eremo a Pafnutio inuenti: Ioannes, Andreas, Thaddeus et Philippus amicti erant. Hunc tamen tam syluestrem uestitum haud multo tempore post cum ueste immortalitatis commutarunt. Tanto nunc felicius cęlesti lumine illustrantur, quanto antea perusta solis ardoribus cute contemptius squalebant.

Serapionem abbatem primitus quidem sola tunica simplicique paliolo contentum, deinde his etiam carere pietas compulit; quippe seipsum despolians pauperes contexit. Nec erubuit nudus incedere, dum nuditatem miseratur alienam.

[Page 2-455]

Timotheo quoque in Aegypti solitudine degenti ea duntaxat corporis pars non fuisse nuda perhibetur, quam barba comaque nunquam tonsę contexerant. Et hunc Pafnutius inter bestias incedentem cum uidisset, syluestre magis quam humanum animal ratus expauit. Mox, cum loquentem attendisset, agnouit Dei seruum simulque didicit satis indutum esse, qui cum Christo nudus esset.

Honophrius itidem nudus in ulteriori deserto ab eodem Pafnutio repertus uerenda tantummodo foliis arborum operuerat. Consumptis enim uestibus, quę secum attulerat, alia deinde, quam quę natura dabat, non quęsiuit. Cumque uita functus esset, sanctam animulam eius uisibili specie ab angelis in cęlum ferri uisam tradunt. Et quisnam nostrum paululum usu detritos ferre dedignabitur pannos, cum nudi etiam ab angelis honorentur?

Hilarionem abbatem accepimus nihil aliud, quo corpus suum operiret, habuisse pręter saccum ac pelliceum ependiten rusticumque sagum, capillum semel in anno Paschę die totondisse, nunquam lauisse, quod superuacaneum esse diceret munditias in cilicio quęrere, neque tunicam alteram sumpsisse, nisi cum prior penitus discissa esset.

Diuo quoque Hieronymo saccea tunica erat. Hanc Eusebius discipulus eo defuncto accepit honorique habuit tactu eius ualitudenarios curans et ad uitam mortuos reuocans. Cuius, quęso, regum auro gemmisque refulgens aut cocco purpuraque rubens uestimentum tantę unquam uirtutis fuit, quantę sancti huius saccus iste cilicinus?

Neque te, pater Francisce, hoc loco pręteribo. Cuius tegendo corpori tunica una et ea sane crassi admodum fili impolitęque texturę satis fuit, quam pro cingulo pręcinxerat funis nodo astrictus, ubi committebatur, non fibula. Caput et ceruix cuculla uelabantur, pedes prorsus nudi erant, nisi forte ligneis socculis ueluti sandaliis, ne terram contingerent, suffulti. Quem [p. 2-456]morem nunc a professoribus institutionis tuę seruari uidemus. Multis tunc habitus iste ludibrio erat, nunc per orbem celabratur. Sed, quam tu sapienter cuidam nuditatem hanc tuam hyemis tempore calumnianti ac petenti, ut guttulam sibi sudoris uenderes, eam te Christo, non hominibus uendere respondisti! O felix ille sic irrisę nuditatis sudor, quem tu soli Christo dedicans mercatus es regna cęlorum.

Paucula nunc foeminarum exempla proferam, quibus ipsa uestium utilitas pro ornatu fuit.

Elisabeth, Pannonum regis filia et Christi ancilla, quam poterat abiectiore amictu se uelabat. Scissuras alterius interdum coloris panno assuto, quo uilior appareret, resarciebat. Itaque una de grege mendicantium uidebatur contemnique gaudebat, ut humilitatem conseruaret. Maluit ergo sic pannosa sicque despecta in xenodochio pauperculis morbo affectis ministrare quam in regis patris aula, cum amisso marito ab eo in Pannoniam accersiretur, sericis auroque renitere atque omnibus uenerationi esse. Christo enim placere uolebat, non mundo.

Toram, Deo dicatam uirginem in monasterio Thebaidis, memorant nunquam noua tunica aut nouo melote aut nouis calceis usam; semper alias sororibus recentia cessisse et ab iisdem sibi sumpsisse uetustiora tritioraque, ut, quanto cęteras forma pręstabat (erat enim omnium pulcherrima) tanto inconciniore magisque inepto habitu se deuenustaret. Neque enim ignorabat anima, non corporis decore sponsam Christi excellere debere, ut cęlesti thalamo digna sit.

Maria Aegyptiaca, turpis aliquando uoluptatis quęstui dedita, omni ornamentorum genere sese decorabat, nec a pigmentis fucoque abstinens, ut placeret uiris. At postquam conuersa Christo seruire coepit, tantę illi uestitus nullus curę fuit, ut eo consumpto, quem secum ad eremum tulerat, nuda in solitudine uiueret. Et quia sine tecto degebat, ęstus pluuiasque corpore nulla in parte uelato excipiens nigritiem quandam cutis situmque[p. 2-457] contraxerat, sed iam non paucis miraculis clarebat. Vide ergo, quantum interfuit inter ornatum illum et nuditatem istam! Ille impudicicię fomes fuerat, ista Note: * corr. ex ‘iste’ meritum prębuit mirandę sanctitatis.

Quid est autem, quod Paulus apostolus ad Timotheum scribens uelle se dicat, ut mulieres orent in habitu ornato? Nunquid in sericis aut purpura eas orare pręcipit? Minime quidem, quippe qui habitum istum continuo temperauit subiungens: ‘cum uerecundia et sobrietate ornantes se,’ ut scilicet uerecundia luxum declinet et modum seruet sobrietas; ‘non in tortis crinibus,’ inquit, ‘aut auro, aut margaritis, uel ueste preciosa, sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona’. Et, si mulier citra modestiam ornare se et componere prohibetur, quę coniugio excusare posset ornatum, ne incomptior displiceat uiro, quanto minus ornari debet uirgo, quę sese totam dedicauit soli illi, de quo dictum est: ‘Erit iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium eius’. Et in psalmo: ‘Indutus est Dominus fortitudinem, et pręcinxit se uirtute’. Qualis ergo Sponsi ornamenta, talia sint et sponsę: iustitia, fides, fortitudo cęteręque uirtutes, non aurum, non gemmę, non sericum, non purpura. Nam et Petrus apostolus: ‘Sit,’ inquit, ‘non extrinsecus capillatura aut circumdatio auri aut indumentum uestimentorumque cultus, sed qui absconditus est cordis homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples’. Alium ergo quam spiritalem cultum atque ornatum quęrentibus, quid Dominus per prophetam minetur, operęprecium est audire. ‘Dixit Dominus Deus,’ inquit: ‘Pro eo, quod eleuatę sunt filię Syon, et ambulauerunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, et ambulabant, et pedibus suis composito gradu incedebant, decaluabit Dominus uerticem filiarum Syon, te Dominus crinem earum nudabit. In die illa auferet Dominus ornamentum calciamentorum, et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et, [p. 2-458] mytras, et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures, et anulos, et gemmas in fronte pendentes, et mutatoria, et paliola, et linteamina, et acus, et specula, et syndones, et uittas, et theristra. Et erit pro suaui odore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine caluitium, et pro fascia pectorali cilicium’. Per alium quoque prophetam dicitur: ‘Cum uestieris te coccino, cum errata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris. Contempserunt te amatores tui, animam tuam quęrent’. Et ut breuiter discamus, quantum obsit elegans preciosumque uestimentum aut quantum prosit humile et despectum, diues ille, qui purpura et bysso induebatur, sepultus est in inferno, mendicus autem Lazarus, qui nihil pene, quo indueretur, habebat, ab angelis sublatus et in Abrahę sinu collocatus. Tantaque repente facta est rerum statusque commutatio, ut et temporalibus deliciis ęterna succederent supplicia et temporali miserię ęterna beatitudo.

Caput IX / DE OPERIBVS MANV EXERCENDIS

Hactenus de uestitu cultuque corporis nostris. Nunc, ne idem corpus inertię se dedat ocioque corrumpatur, de exercitiis eius ac labore dicendum uidetur. Sequenda est quidem illa Hieronymi sententia maximeque obseruanda: Fac aliquid operis semper, ut te semper diabolus inueniat occupatum. [p. 2-459]Non fuit satis apostolis tantum spiritalia curare negocia: prędicare, orare, legere; siquid supererat temporis, manuum labori impendebant. Lucas Euangelista in Actis Apostolorum testatur Paulum apostolum, cum Corinthi apud Aquilam et Priscillam hospitaretur, sabbatis quidem in synagoga disputare solitum, reliquis uero diebus artem scenofactoriam exercuisse.

Et ipsemet in Epistola ad Corinthios ab Epheso scribens ait: ‘Laboramus operantes manibus nostris’. In Epistola quoque ab Athenis ad Thessalonicenses missa: ‘Non inquieti’ — inquit — ‘fuimus inter uos neque gratis panem manducauimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus, non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus uobis ad imitandum nos. Nam cum essemus apud uos, hoc denunciabamus uobis, quoniam, siquis non uult operari, nec manducet’. Rursumque in Actis ad maiores natu ecclesię, quae Ephesi erat, loquens ait:‘Argentum et aurum aut uestem nullius concupiui, sicut ipsi scitis, quoniam ad ea quę mihi opus erant, et iis qui mecum sunt, ministrauerunt manus istę. Omnia ostendi uobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse uerbi Domini Iesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare quam accipere’. His uerbis monstrauit etiam episcopos huiusmodi labori uacare quandoque debere, ut habeant, unde aliis largiantur, nedum unde ipsi uiuant. Pauperculis olim episcopis hoc iure pręceptum fuisse dicet aliquis. Nunc autem opulentis, ut quid necesse est laborare? At iis etiam, sed alia tamen laborandi causa erit, ne scilicet in multa, ut fit, rerum copia lasciuire illos et uoluptatibus diffluere ocium cogat. In desideriis enim est (ut Salomon ait) omnis ociosus.

Ab Haymone quoque, Cantuariensi archidiacono, de Paulo traditum est, quod a gallicinio usque ad horam quintam operi manuum et inde usque ad horam uespertinam faciendis ad populum sermonibus uacare soli/[p. 2-460]tus sit, residuum uero temporis impertierit cibo, somno, precationi; ita nullam horam illi pręterisse immunem expertemque laboris, nisi quam edendi dormiendique necessitas interpellarit. Sed in his omnibus ita eum se gessisse credimus, ut mentem nunquam non Deo intentam habuerit, illudque, quod aliis pręceperat, prior ipse impleuerit: ‘Sine intermissione orate!’ Sic ergo nobis opus aliquod faciendum erit, ut, dum manus artificio occupatur, animus ipse interim oret et in cęlestium meditatione iugiter uersetur.

Petrum et Thomam et Iacobum et Ioannem post susceptum etiam apostolatus officium piscatione se exercuisse, quin immo iubente Domino laxasse rete in Euangelio legimus. Quis tale opus reprehendere audeat, si Dominus iubendo approbauit? Iam de elemosinis eorum, quos docebant, uiuere licebat, iam dignus erat operarius mercede sua, et tamen crebrius ad tendenda retia quam ad accipienda munera manum porrigebant, ut non auaritiae, sed honesti laboris exemplo essent.

Lucam etiam Euangelistam arte picturę animum spiritalibus negociis fatigatum remittere consuesse accepimus. Romę duę imagines uisuntur, altera Christi in Sancta sanctorum, altera Beatę Marię Virginis in ecclesia, quę Sanctę Marię Maioris dicitur. Eas ab ipso pictas ferunt, similitudinem exprimentes eorum, quorum nomini dedicatę sunt. Constantinopoli etiam extare eiusdem Virginis effigiem pictam constat, quam ab eodem delineatam ac fabrefactam fama celebrat. Hoc exercitii genere siquis uti uoluerit, illud tantummodo pingendum fingendumue sibi meminerit, quod ad uirtutem capessendam prouocet spectatores, non quod ad uitia inani oblectatione possit illicere. Hoc enim opus diaboli, illud Christiani.

Antonius abbas, hominum ad se confluentium frequentia inquietatus, relicto monasterio ulteriorem eremum petit ac, ne fratres uictum ipse deferendo uexarentur (tridui enim itinere ab eis distabat) terram coluit sementemque fecit et holuscula plantauit, ut etiam iis, [p. 2-461]qui inuisendi gratia eo accessissent, ad conuescendum satis esset. Siquid insuper ocii suppeteret, sportulas de palmarum foliis texebat, ut suo potius labore quam alieno impendio sibi necessaria in solitudine compararet.

Eos autem, qui nihil agendo nihil sibi defuturum sperant, pręsumptione falli Ioannis abbatis monstrabimus exemplo. Huic in Scythiotica eremo ętatem agenti incidit in animo, ut diuinę contemplationi absque aliqua corporis operatione cibiue cura iam quasi angelus Dei uacaret. Itaque cęllam deserens per uastam solitudinem euagari coepit, sed die tandem septimo fame urgente, cum iam uesper esset, rediit. Et cum cęllę fores occlusas offendisset, contubernalem suum, quem ibi reliquerat, ut sibi aperiret, inuocauit se Ioannem esse contestans. At ille: »Nequaquam — inquit — nam Ioannes in angelum mutatus est nec cibo illi opus est nec cum hominibus commorari necessarium.« Tali exprobratione taxatum dimisit, passus eum nocte illa sub diuo ante ianuam iacere. Mane vero concesso aditu, cum longa inedia lassum refecisset, fraterna charitate monuit debere se hominem meminisse, materialibus adhuc escis nutriendum, ut sufficere possit actioni spiritali; proinde laborem monachis communem ne detrectaret. Eo enim non solum corpori opportuna facile parari, sed etiam animum ipsum recreari solere, ut semper quasi nouus ad agendas Deo gratias laudesque persoluendas redire cum alacritate festinet. Correctus igitur Ioannes diuina deinceps negocia fabrilis operis uicissitudine impensius est executus et, quantum sua pręsumptione lapsus fuerat, tantum consilio alieno usus profecit.

Ioannes, alius abbas, qui in Thebaidis eremo uitam duxit, singulis Dominicis diebus pane ab angelo delato se sustentasse perhibetur, cęteris uero diebus fiscellas texendo uictum sibi parauisse. Quod si et aliis diebus, quemadmodum Dominico, feriandum esset, quotidie [p. 2-462] {angenus} cibum illi attulisset. Quo tempore non attulit, id minime ocio conterendum esse iudicauit.

Serapionis abbatis monachos ita institutos esse accepimus, ut manuum mercede sibi in diem alimenta conquirerent. Eosdem, cum in agris tempestiua messis esset, operam locare et, quicquid stipis inde exegissent, totum indigentibus (hisque maxime qui uinculis publicis arctati erant) erogare atque distribuere consueuisse. Sic illi ne minimam quidem partem desidię dabant. Pręcipueque largiendo, cum quicquam sibi superesset, pietatem excolebant, sed nec minus humilitatem, cum seruiles operas non dedignarentur. Vno igitur labore trium uirtutum fructum colligebant: solertię, pietatis, humilitatis.

Manuum etiam labore uictitasse fertur Hilarius abbas in monte Emilię commoratus atque ibidem suis impensis ecclesiam construxisse. Cum ergo corpus exercendo animę integritatem conseruarit et tandem cęlestem beatitudinem consecutus sit, apparet uerissimum esse illud in Ecclesiastico scriptum: ‘Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea inuenies thesaurum’.

Vando, abbas in finibus Gallię monasterii Fontanellę, quod ipse ędificauerat, cum Guidone nepote Deo seruiens, postquam egere coepisset, a Batylda regina diuinitus monita plaustrum cibariis onustum accepit. Sed deinceps de operibus manuum uictui suo necessaria suppeditauit. Quod si is, qui, dum penuria premeretur, Dei erga se benignitatem expertus fuerat, manualem laborem non detrectauit, ne tentare uideretur benefactorem suum in eo exigendo, quod ipse sibi pręstare posset, uis tu necessitati tuę non succurrere laborando, cum possis, quasi dignus, qui ab angelis, non ab hominibus pascaris? At ob hoc ipsum to indignum statuis, quod pręsumptione utaris teque marcescere ocio sinas.

Quod quidem cauens Venerius abbas, dum solitarius in Palmaria insula, quę a continenti Lunensis oppidi octo millia passibus abest, uitam dure admodum aspereque ageret, diu herbis pomisque syluestribus [p. 2-463]sustentatus, tandem ad agriculturam se accinxit, tanto Domini fauore, ut unum sarculum hordeique modicum habens, die uno humum prosciderit, semen sparserit, messem secuerit. Quo miraculo et hominis necessitati consultum est et palam factum, quam istud exercitii genus Deo esset gratum. Nisi enim illi perplacuisset, nunquam tam pręcoqua fruge, tam repentino prouentu laborantis curam compensasset. Hinc illud est in Ecclesiastico dictum: ‘Non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam!’

Stephanus anachoreta in Mareotide regione, sanctitate vitę et miraculis clarus, quanuis hernię morbo (quem Gręci hydrocelam appellant) laboraret, non tamen intermittebat, quin certa diei hora de palmarum foliis funiculos intorqueret, maiorem morbum existimans ociositatem.

Danieli, Aegyptio abbati et presbytero in Scythiotico monasterio degenti, sicuti facere aliquid operis post spiritales labores libuit, ita ea, quę confecerat, ad uicum aliquem deferendo uenditare rubori non fuit. Precium omne pauperibus dilargiebatur, elemosinas de propriis laboribus impendens, comperta ratione, qua et minime ociosus et maxime pius esset, utque dignus appareret, cuius exemplo cęteri uiuerent, miraculis nobilitatus est.

Nunquam autem magis patet uanis cogitationibus mens nostra, quam cum ocio corpus ipsum indulget. Et hoc quidem Antonii exemplo probare possumus. Qui quondam solitudinis tedio affectus, cum dubius animi ęstuaret, clamare coepit: »Salvari cupio, Domine, et ecce cogitationes meę mihi aduersantur.« Mox, ubi de cęlla prodiit, conspexit hominem monachali habitu succinctum nunc calathos texentem nunc ad orandum procumbentem. Et dum rem tacitus miratur, ab eodem tandem audiuit: »Sic et tu age, Antoni! Sic enim agendo saluaberis.« Cumque id loquentem statim non comparuisse animaduerteret, angelum Dei fuisse intellexit. Ac deinde operum orationumque uices monitu eius diligenter[p. 2-464] seruans ad tantam perfectionem conscendit, ut nemo illis temporibus uel abbatum vel monachorum anachoretarumque maiori admirationi fuerit.

Arsenium abbatem, dum opus faceret, lachrymas effundere solitum scriptores tradunt. Quę res indicio est longe aliud illum cogitasse, quam quod manibus fabricaret. Manus quidem labori intentę erant, sed mens diuinis meditationibus assueta ad Deum tollebatur et eius desyderio accensa a fletu temperare non poterat. O cęlestem uirum, qui etiam inter laborandum futurę beatitudinis dulcedinem degustabat.

Philoromus Note: *corr. ex ‘Phyloronius’ presbyter, dum in quodam Galatię Note: **corr. ex ‘Gallicię’ monte multa se abstinentia fatigaret, non minus manuum operatione exercebatur. Inde illi suppetere potuerunt longinquę peregrinationis impensę Romam Hierosolymamque ititanti. Et quoniam nunquam neque ieiunii angustiis neque manuum neque pedum inquietudine defatigatus est, sempiternę quietis indicibili bono perfrui meruit, martyrum coronam adeptus, non quod martyrium passus esset, sed quod pares martyrio pro Christo susceperit labores.

Archebio Cassianus refert, quod, dum adhuc in coenobio cum fratribus uersaretur, laborem, qui ibi omnes suis horis exercebantur, sibi duplicando pro matre creditori satisfecerit, cum ipsa ob inopiam soluendo non esset. At neque patrem neque matrem agnouerat, dum religionem profiteretur. Tunc uero matrem se habere intellexit, cum illam egestate liteque coarctari vidit, ut ei scilicet, qui parentes honorare iussit, obediret, cuius amore et ipsam reliquerat et patrem. Archebius igitur pręceptum Domini seruauit matri oppressę subueniendo, ocio locum non dedit laborem super laborem cumulando, religionis cultum non intermisit in monasterio permanendo et charitatis opus auxit miserendo calamitati alienę.

[Page 2-465]

Deinde solitariorum institutum secutus, cum in insula Nili uitam duceret, Cassiano eo aduenienti atque ibidem inter anachoretas residere cupienti cęllam cum supellectili dono obtulit se inde transmigrare uelle dicens. Post paucos autem dies reuersus, alteram multo labore sibi construxit. Sed mox et illam simul cum instrumento pari simulatione aliis eo appulsis concessit et iam tertiam (ut ipse Cassianus tradit) sibi ponere moliebatur, hanc etiam daturus, si habitatorem inuenisset. Tali itaque liberalitate ad seruitium Dei aduenas inuitabat, tali commento, ne recusarent, circumueniebat, tali denique labore perniciosam ocii mollitiem excutere atque abigere lętus alacerque solebat. Non sensit laboris tedium, dum opus exercet pietatis.

Cum Pacomio abbate in quodam Thebaidis monasterio mille quingenti monachi erant, omnes manibus sibi uictum comparantes, ita ut etiam extra monasterium pauperibus alimonię subsidia mitterent. Plurima inter eos artificum opera et pręcipue quidem exercendi corporis gratia cudebantur, ut edomita assiduis fatigationibus caro disceret seruire spiritui. ‘Manus enim fortium’ (ut Salomon inquit) ‘dominabitur. Quę autem remissa est, tributis seruiet’.

Sic quidem et Paulus abbas in Aegypti eremo, cui Porphyrio nomen est, considens, cum sibi ad uictum hortulus, quem ipse fecerat, et palmarum ferax regio satis essent, quotidie tamen aliquot horis palmę texturę operam impendebat. Ea uero, quę texuerat, annis singulis concremabat. Septima enim et eo amplius mansione ab hominum habitaculis remoto neque dare illa cuiquam neque uendere promptum erat. Quotidianus igitur labor non nisi fugiendi ocii causa insumebatur. Quod si desidię torporique se dedidisset, nec in deserto solus permanere, nec ad perfectionem sanctitudinis peruenire potuisset. Multam enim maliciam docuit ociositas.

Diuus Hieronymus ad uirgines scribens: ‘Hoc unum’ - inquit — ‘apud omnes obseruationis pręcipuum est et celebre per Aegyptum, ut neminem nisi obedientem et [p. 2-466] humilem ad omnes labores perficiendos et opera suscipiant, quatenus domita caro, ex grauedine, cogitationibus uanis et uoluptatibus non uacet ex ocio. Teneatis firmissime, quod omnis concupiscentię et immunditię atque peccati mater est ociositas.’

Iccirco Simeon monacho, ex Italię partibus in illam Nili insulam (cuius paulo ante mentionem fecimus) sese conferenti, cum nullam artem calleret pręter Latinę litterę (cuius illic usus nullus erat) scriptionem, a quodam seniorum prouisum est, ne ociosus esset. Finxit enim piissimus simulator habere se fratrem in Italica cohorte militantem, Latinis litteris instructum, et Simeonem petiit, uti sibi apostolicum Pauli codicem Latine conscriberet, fratri mittendum, quo ille legendo animi uirtutibus proficere posset. Sub tali prętextu et ipsum ad scribendi exercitium excitauit et quasi mercedis loco cuncta eius uictui necessaria obtulit, ueritus ne uel propter rei inopiam uel ocii copiam nouus homo illis in locis diutius perdurare nequiret. Quantę ergo utilitatis est post spiritales actiones aliqua manuum operatio, si per eam in proposito bene beateque uiuendi perseueretur, quantę necessitatis, si sine illa coli habitarique solitudo non posset!

Apud Syluanum abbatem in Scythiotico coenobio quidam hospitans, cum fratres eius multum manibus laborantes uidisset, eam solicitudinem quasi rem superfluam cauillans: »Maria — inquit — optimam partem elegit sedens secus pedes Domini et audiens uerbum illius.« Post hęc, cum hora coenę ex industria ipsum non uocassent, ubi coenatum est, miranti ac quęrenti, cur ita se praetermisissent, abbas respondit ratos fuisse ipsi, qui se totum spiritalem profiteretur, cibo potuque minime opus esse. Tunc demum illo errorem confitente subiunxit: »Scias igitur Mariam etiam Marthę ministerio indigere auxilloque iuuari.«

Ob hoc quidem et Dorotheus in desertis Aegypti abbas, minima somno indulgens, noctis quoque partem operi manuum dabat. Tunc nempe sportulas contexere [p. 2-467]solitus, interdiu autem lapides conuehere et cęllas ędificare, quas ibi habitare uolentibus (ut modo de Archebio diximus) ultro offerebat. Sportulis autem diuenditis precium omne indigentibus donabat. Itaque semper laborando semperque laborata aliis largienda et ocium declinauit et pietatem coluit.

Alterius nunc sexus in hoc exercitationis genere solertiam expediamus!

Ferunt ipsam Beatam Virginem (quę et uirgines castitate et matres partu superauit) dum adhuc in templo seruiret, a summo mane usque ad horam tertiam precationes extendisse, a tertia ad nonam lanificio sese occupasse. Inde demum sumpto modico cibo usque ad occubitum solis lectitasse Scripturas et in earum meditatione pernoctasse. Hac itaque uitę institutione ad tantam morum sanctitudinem deuenit, ut sola prę omnibus eligi meruerit, quę et Saluatorem mundi pareret et post partum uirgo permaneret. Quod si hęc, quę sine peccato concepta omnis prorsus peccati expers fuerit, id temporis, quod orationi lectionique supererat, manuum labore sibi transigendum duxit, quomodo te in ignauia ocii mollitudine quandoque desidentem securam arbitraris, o uirgo, quam in peccatis genuit mater, quam quotidie interius cogitationes, exterius proni ad uitia sensus impugnant? Crede mihi, non effugit decipulas diaboli, quisquis laborem fugit.

Huiusce quidem sententię non ignara illa monasterii Thebaidis antistita, quę Euphrasię, Deo sacratę uirgini et adhuc puellę, pręter domesticos, id est, communes cum aliis labores, hoc iniunxit, ut quotidie magnum lapidum aceruum de loco ad locum transferret et translatos rursum restitueret. Quanuis enim ieiuniis uigiliisque haud parum illam fatigari cerneret, timebat tamen, ne, si quicquam paulo remissius egisset, aliqua residens iuuenili in corpore turpis cogitationis scintillula incendium excitaret peccati. Eam autem sopiri uel etiam extingui posse hoc exercitationis additamento sperabat. Neque ipsam spes fefellit, quando quidem satis constat Euphrasiam [p. 2-468]uirginem inter sorores uirtute atque integritate pręstitisse.

Hęc sane exercendi corporis cura etiam coniugatas honestauit.

Lantgrauii, Thuringię principis uxor Elisabeth et eadem Pannonum regis filia (cuius non semel mentionem fecimus) cum multis ante uiduitatem opibus polleret, nequando per ocium luxu difflueret, ancillarum officia usurpabat, lanam linumque carpendo, nendo, texendo, suendo cęteraque id genus opera conficiendo se plurimum fatigabat. Sic pudiciciam conseruavit, sic humilitatem custodiuit, sic ipsa Euangelicę perfectionis insignia, quibus post obitum mariti abunde eluxit, comparauit. Etenim ad illam uerę beatitatis quietem perueniri non potest, nisi per uitę pręsentis frequenter assiduosque labores.

Ac ne plura huiuscemodi exempla enarrando modum excedat oratio, libet in fine capitis huius apponere uerba diui Hieronymi ad Demetriadem uirginem accurate admodum eleganterque scribentis: »Statue — inquit — quot horis sanctam Scripturam ediscere debeas, quanto tempore legere non ad laborem, sed ad delectationem et instructionem animę. Cumque hęc finieris spacia et frequenter te ad figenda genua solicitudo animę suscitauerit, habeto lanam semper in manibus uel staminis pollice fila deducito uel ad torquenda subtegmina in alueolis fusi uertantur aliarumque neta aut in globum collige aut texenda compone; quę texta sunt, respice, quę errata, reprehende, quę facienda, constitue. Si tantis operum uarietatibus fueris occupata, nunquam dies tibi longi erunt, sed quanuis ęstivis tendantur solibus, breues uidebuntur, in quibus aliquid operis prętermissum non est. Hęc obseruans et teipsam saluabis et alias erisque magistra sanctę conuersationis multarumque castitatem lucrum tuum facies, Scriptura dicente: ‘In desyderiis est omnis anima ociosi’. Nec iccirco tibi ab opere cessandum est, quia Deo propicio nulla re indiges, sed ideo cum omnibus laborandum est, ut per occasionem operis nihil aliud cogites, nisi quod ad Domini pertinet seruitutem.«

[Page 2-469]

Caput X / DE CORPORIS CASTIGATIONE PER FLAGELLA

At quoniam contra lasciuientis carnis petulantiam nec ipsa interdum operum occupatio satis sufficit, aliis insuper castigationibus eam coercendam esse sanctorum exempla, quę modo proponemus, docent.

Paulus apostolus castigat corpus suum et in seruitutem redigit, ne forte, cum aliis prędicauerit, ipse reprobus inueniatur. Ad hęc angelus Sathanę colaphizat eum, ne reuelationum magnitudine extollatur. Et, si illi, qui uas electionis erat, in quo Spiritus Sanctus habitabat, non fuit satis peregrinando prędicandoque fatigari et ubique sęuientibus persecutionis procellis iactari atque concuti, sed ad domandos corporis census aculeosque cupidinum retundendos uerberum quoque ictibus quati affligique oportuit, quis tutum se putabit et non proprii corporis imperio se subditum iri timebit, si in eo castigando non ęque solicitus fuerit?

Thomas, Cantuariensis archiepiscopus, tunicam et femoralia poplitum tenus cilicina sub uestimentis gestauit. Quippe indignum se, qui Ecclesię pręesset, arbitratus est, nisi et membris suis pręese posset. Membra igitur tegminis asperitate contrite sibi subiicere studuit, nequando ipse illis subiectus appetitum illorum sequi cogeretur, non suum.

Maglorius Note: *corr. ex ‘Maiorus’ quoque, in insula Britannię Sargia Note: **cor. ex ‘Sarina’ episcopus, qui episcopali dignitati solitudinis pręposuit humilitatem, spretis honoribus eremum penetrans, pręter incredibilem cibi potusque abstinentiam, semper cilicio est usus. Et quia uirgo fuerat, uirginitati inimicam [p. 2-470]indumentorum mollitiem declinauit. Qui enim mollibus uestiuntur, in domibus regum sunt.

Eadem cilicii gestatio Eadmundum, Cantuariensem archiepiscopum, commendat, et hoc plus adiicitur, quod quadragesimę diebus pro cilicio loricam plumbo contextam induere solitus sit. Itaque non duritia solum cilicini tegminis, uerum etiam plumbei gravitate concupiscentiam frenans et ipse uirginitatem perpetuo incorruptam seruauit.

Mederici uero, Heduensis abbatis, cilicium aliis etiam aduersus immundas tentationes remedio fuit. Monachus quidam libidinosę cogitationis iam stimulos ferre non ualens, cum illud induisset, nequam spiritu confestim recedente in castitatis puritate perseuerauit.

Quinto Lodouico, Galliarum regi, multo plus contulit interius cilicium quam purpura exterior. Hęc terreni regni insigne erat, illud cęlestis aditum prębuit. Ad cilicii quippe squalorem respiciens Deus, non ad purpurę luxuriam Christianissimo regi et temporale regnum tutatus est et ęternum indulsit.

Macharius, Alexandrinus abbas, cum corporis affectibus paulo improbius urgeri se uideret, saccum sabulo repletum, uix homini portabile onus, per eremum incedens humeris baiulauit. Theosebio forte obuiam factus et, quid ageret, interrogatus, quod uexatorem suum uexaret, respondit. Nisi ergo corpus nostrum fatigatione aliqua agitauerimus, periclitabitur animę fortitudo, quando quidem naturali quodam instinctu duo ista sibi inuicem aduersantur, et alterius uis alterius debilitate constat.

Diuus Hieronymus in eo libello, quem ad uirgines Deo sacratas conscripsit, uidisse se in eremo affirmat unum ex monachis, qui a seniore iussus pręgrandem lapidem iam octo annos bis in die per tria fere milliaria gestauerat in scapulis, ita alacri animo, ut intermedio tempore semper nova sibi iniungi opera ultro patrem rogaret. Haud irritus hic uidebitur labor, si consyderabimus,[p. 2-471] quanti fructus sit cum obedire patribus tum ociositatem fugere.

Siquis autem ipsius Hieronymi in legendo scribendoque laborem consyderet, dicet: Quomodo sic occupato animo ulla turpis cogitatio potuit irrepere. Tum, si ad Eustochium uirginem scribenti ac confitenti crediderit (Memini me, inquit, clamantem diem crebro iunxisse cum nocte nec prius a pectoris cessasse uerberibus quam rediret Domino increpante tranquillitas), plane intelliget etiam inter labores cogitationum tentationi esse locum, easque cum labor nequit repellere, flagellis ac uerberibus excutiendas et semper auxilium divinę miserationis implorandum. ‘Neque enim ex nobis sufficimus,’ ut Apostolus inquit, ‘sed omnis sufficientia nostra ex Deo est’.

Illud quoque macerandi corporis genus, quod a Bonifacio, Mysię Inferioris archiepiscopo, seruatum legimus non est silentio prętermittendum. Ferunt enim, cum ad illas gentes Christum euangelizaturus proficisceretur, equitantibus iis, qui cum illo erant, ipsum medio brumę tempore sine equo nudis pedibus incessisse. Et cum ad montium asperiora itinera peruenissent, equum conscendisse, sed tamen calciamenta minime induisse, ita ut sęuiente hyeme et niue, quę pedibus inciderat, gelascente plantas de stapede amouere nequiuerit, donec aqua feruente superinfusa glacies solueretur. Hanc in illo algoris patientiam imitentur, qui bullientem in medullis libidinis, ęstum cupiunt extinguere. Frigescente enim corpore facile et ipsa frigebit Venus.

Iccirco fortasse et Hospitius, apud Nuceriam solitarius (ut Paulus, qui Longobardorum historiam scripsit, refert) ferro solido lumbos nudos pręcinxerat, ut scilicet eam corporis partem magis attereret, unde magis uoluptatis motum exurgere solere sciret. Virtus enim eius in lumbis eius, et fortitudo illius in umbilico uentris eius.

Philoromus Note: * corr. ex ‘Phyloronius’ item presbyter intra saxeam speluncam inclusus et ferreis nexibus manes pedesque reuinctus uixisse perhibetur, ut carcerem simul uinculaque [p. 2-472]perferret. Hic extremo uitę die confessus est nullum a se temporis momentum, quo non de Deo aliquid cogitaret, prętermissum. Dum igitur corpus uoluntaria castigatione premeretur, spiritus ipse terrenis affectibus liber semper cęlestia meditabatur.

Martinus, in Massico, Campanię monte, solitarius manens, ut euagandi facultatem sibi surriperet, catena saxo affixa pedem uinxerat. Et cum diu angustiam hanc libenter pertulisset, Benedicto abbate id demum resciente iubenteque, ne committeret, ut catena ferrea potius quam catena Christi ibi illum fixum teneret, statim quidem nodos dissoluit, sed nunquam inde longius discessit quam discedere uinctus poterat. Durum profecto et difficile fuit hominem ueluti rabidum canem ferreis uinculis constrictum permanere, sed multo difficilius compede soluto longius abeundi uoluntatem semper tenere ligatam. Vtranque autem difficultatem superauit amor Christi.

Ioannem monachum sub caua montis rupe annos treis rectum perstitisse tradunt talique corporis gestu et cibum et somnum cepisse. Et diutina tandem immobilique statione tibias imas intumuisse hulceraque fecisse. Quid hac patientia intolerabilius, si quicquam intolerabile est, quo beatitudinis ęternę pręmia compensantur? Ac ne dubites Ioannem nunc in cęlesti gloria esse cum angelis, angeli ministerio pedum eius langor in terra curatus est.

Pacomius abbas per dumeta et obducta sentibus loca nudis uestigiis deambulabat, ut uoluptatis aculeos spinarum aculeis quasi clauum clauo expungeret. Cruentatis quidem pedibus ad cęllam suam redibat, sed superata tentatione magis de uictoria quam de uulneribus dolens. De talibus propheta Dauid cecinit dicens: ‘Euntes ibant et flebant mittentes semina sea. Venientes autem uenient cum exultatione portantes manipulos suos’.

Simonem monachum accepimus, dum apud puteum aquam hauriret, fune de situla soluto nudum corpus [p. 2-473]multo uolumine circumduxisse uesteque superiniecta uincula illa nullo conscio operuisse. Sed cum tandem penetrantibus nodis exesa et iam suppurata caro foetore secretum prodidisset, abbatis iussu funem detractum, ipsum de monasterio pulsum fuisse, quoniam id facinus magis animi stulticię quam deuotioni imputabatur; pulsum autem abiisse in solitudinem. Et cum ab eodem abbate nocturnis terrificationibus per uisum agitato reuocandus quęreretur, in cisterna sicca inuentum atque ad monasterium reductum ostendit Deus, quanti talem in illo uitę austeritatem faceret, sine cunctatione disponendo, ut ab his ipsis honoraretur, qui expulerunt.

Pater etiam Minorum Franciscus, quam in se durus extiterit, cum sępe aliis tum illo potissimum tempore monstrauit, quando connubii cogitationibus eum impugnari contigit. Sibimet enim iratus, proiectis repente indumentis et fune, quo pręcinctus fuerat, arrepto dure admodum sese diuerberauit. Cęterum, ubi uerbera parum profecissent (usque adeo uehemens tentatio erat) extra monasterium prorumpens, in altam niuem, sicut nudus erat, se deiecit diuque uolutauit. Ac deinde ex illa compactas hominum effigies identidem toto corpore astringens ipse se alloquebatur increpandoque dicebat: En tibi, Francisce, uxor, en tibi liberi! Aut uesti illos, ne sic algeant, aut dimitte omnia et uni Domino serui! Sic ille tandem carnis petulantiam domuit flagellis et libidinis incendium gelidas niues nudo amplexans pectore extinxit.

In hoc uirtutis genere muliebris quoque sexus laude sua non est fraudandus.

Elizabeth, Thuringię ducis coniux, regia progenies, cum incolumi sospiteque adhuc marito Christum induisset, in secretiori cubiculo cum ancillis conclusa, uti se flagellorum ictibus onerarent, iubebat. Ita submitti sese et humilitate deiici didicit, experiendo, an patienter ferret uerbera ancillarum suarum tam clari generis foemina.

[Page 2-474]

Illa quoque Elizabeth, Deo dicata uirgo, quam in Sconaugiensi Note: * corr. ex ‘Comagiensi’ latentem monasterio fama uirtutum mundo prodidit, et ipsa statutis horis quotidie flagello se cędebat, ut carne mortificata Christo uiueret, non immemor, quod ipse etiam pro nobis perpeti flagella uoluit flagellisque atrociora.

Maria Decegnies uirgo, inuita a parentibus uiro tradita, cum pręter quotidiana ieiunia crebrasque precationes etiam flagris acriter se distringeret, monuit maritum, ut communi utriusque uoto castitatem seruarent. Naufragium fecerat uirginitas matrimonii commissa fluctibus, sed dum tabulę innititur ieiunii, orationis, castigationis, illęsa intactaque ad portum enatauit salutis.

Radegundis, Clotharii, Gallorum regis, uxor, sub preciosis et delicatis uestibus uile et asperum cilicium tulit. Sicque omnem penitus Venereę uoluptatis motum de suo excussit corpore, ut tandiu a uiro precibus contenderit, donec impetrarit uinculi coniugalis dissolutionem castitatis obligatione. Quod fortasse non petisset, nisi prius carnem cilicio domuisset. Carne igitur spiritui subiecta pręponere coepit Christum marito, monasterium regno.

Quid de Cęcilia uirgine dicam? Quę Valeriano desponsata ne ipso quidem nuptiarum die ciliciolum suum dimisit. Exterius noua nupta auro textis fulgebat uestibus, interius Christi ancilla cilicio squalebat. Cumque Fescennini concinerentur et musici genesis perstreperent instrumenta, illa tacita uirginitatem ipsi, cui se prius desponderat, Deo, commendabat. Deus igitur per angelum suum eam ita tutatus est, ut integram inuiolatamque seruarit, martyrio coronarit et pro cilicio luce induerit immortalitatis.

Sarra, in Scythi uirginum pręposita, cum ad fluminis ripam posito monasterio annos sexaginta habitasset, haud sustinuit, ut aliquando aspicere per fenestram uellet leniter pręterlabentes aquas pratiue adiacentis amoenitatem, ne ex eo aspectu aliquid caperet uoluptatis.[p. 2-475] Nescio, an cilicio usa sit uel flagellis, sed affirmare ausim tantam hanc oculorum continentiam difficilius obseruari posse quam cilicium flagellaque tolerari. Huius exemplo constanter depugnandum est cum sensuum nostrorum affectibus, qui ab illicitis, nedum a uanis, auerti nullo modo possunt, nisi subdatur et laboribus corpus et animus Deo.

‘Cęterum corpus ipsum ita affligendo moderari debemus, ut rationi pareat, non ut occidat. Sicut et paulo durior seruus, non ut dispereat, puniri debet, sed ut mitior submissiorque fiat et domini sui imperium magis prompto exequi maturet famulatu. Certe nauis ipsa, si supra modum oneretur, subsidet et fundum maris citius continget quam littus; et si infra modum, ad omnem flatum instabili alueo alternaque laterum iactatione dum uacillat, periclitabitur. Et si lasciuienti iumento plus oneris quam ferre pręualet imponatur, in itinere corruet; sin minus, contra stimulum calcitrabit. Tentandę sunt igitur examinandęque uires et ęquandum cum uiribus pondus, quod ferentem neque grauitate opprimat neque leuitate licentius insolescere sinat.’

[Page 2-477]

LIBER IV

Caput I / DE CORPORIS CASTIGATIONE PER IEIVNIVM

Quartum nunc operis huius uolumen Deo adiuuante inchoabimus. Sed ne pręcedentem materiam nimis cito reliquisse uideamur, adhuc de ipsa corporis castigatione, quod restat, loqui pergemus. Et primum quidem illam, quę ieiuniis constat, explicare aggrediemur, ut, qui uolent hac quoque in parte sanctorum uitam speculari, cibi potusque abstinentia rite seruata, ad illud tandem spiritale a Deo electum ieiunium, quod est uitiorum derelictio assumptioque uirtutum, facilius peruenire possint, ut scilicet esurientes et sitientes iustitiam cum his ipsis, quos sibi proposuerint imitandos, ęternę beatitudinis pabulo saturentur.

[Page 2-478]

Quantę enim uirtutis quantęque apud Deum ęstimationis ieiunium semper fuerit, et Vetus Scriptura indicat et Noua.

Moyses in monte quadraginta dies et totidem noctes nihil gustans facie ad faciem cum Deo loquitur et Legem digito eius in tabula lapideis conscriptam accipit. Quibus ob populi culpam confractis, rursum ieiunans, et Domini indignationem placauit et Legem recuperauit.

Hinc in Leuitico pręcipitur filiis Israhel, ut septimi mensis diem decimam celebrem habentes ieiunio affligant animas suas usque ad uesperum, pro satisfactione utique peccati, quod uitulum adorando commiserant, unde dies expiationum dicitur, et in memoriam, quia Moysi ieiunio ac precibus exoratus Dominus ueniam illis indulserat, unde etiam dies, dies propiciationis nuncupatur. Ieiunio igitur et Dei uindicta reprimitur et commissa purgantur.

Helias propheta post subcineritii panis esum et aquę potum, cum dies quadraginta ieiunus ambulasset, peruenit usque ad montem Dei Oreb atque idem igneo curru sublatus transuectus est in paradisum. Si illic satiari cupimus, hic ieiunemus.

Samuelis deprecationes ac simul populi ieiunium respiciens Deus, Philistinorum in Masphat exercitum in ipsos iam irruentem repenti fragore tonitruque perterruit et in fugam conuertit. Si sic stat pro ieiunantibus et orantibus Dominus, quia a tentationibus superatur, nisi qui neutrum diligenter exequitur?

Saulis item regis edictum obseruans populus Israhel, quo die nihil comedit, ingentes Philistinorum copias, quas paulo ante metu perculsus fugerat, fugientes persecutus est a Machmis usque in Hailon multisque interfectis preda potitus est. Inermis erat et ieiunio se muniens armatos uicit. Quippe neminem ex Israhelitis arma tunc habuisse asserit Scriptura pręter Saulem et Ionatham. Non ergo armis, sed ieiunii uirtute pręualuerunt. Et cum uix decem milium numerum implerent, aduersariorum autem exercitus essent triginta curruum, sex [p. 2-479] equitum, reliquum uulgus sicut harena, fauente Domino multitudo cessit paucitati, armatura nuditati, saturitas ieiunio.

Iosaphat etiam, Iudę regem, legimus ieiunium cunctis, quibus pręerat, indixisse, cum Moab et Ammon et Idumei innumera pene multitudo contra illum uenientes mutuis inter se uulneribus concidere. Et qui cibo uacui erant, non tentato pugnę periculo repleti sunt spoliis inimicorum.

Achab rex, scelere quondam quam regno insignior, impietatis suę poenam, sacco et ieiunio humiliatus, distulit in posteros. Illo defuncto Ochozias filius cecidit per cancellos coenaculi, et mortuus est. Ioram filius a Iehu sagitta percussus periit. Iezabelem uxorem ui de fenestra pręcipitatam equorum ungulę contriuerunt, contritam dilacerauerunt frustatim canes, reliqui septuaginta filii in Samaria occisi sunt. Et qui in Iezrahel de domo eius erant, omnes Iehu regnante interempti et omne prorsus genus Achab internitione sublatum. Tantam suorum ruinam, tam miserabile spectaculum uidisset ipse (sicuti per prophetam interminatus fuerat Dominus) nisi ieiunasset. Ieiunauit, et usque ad tertium regni successorem ea familię dilata est clades.

Peccauerat Dauid, et peccatum confitens a Nathan propheta audierat: ‘Transtulit a te Deus peccatum tuum’. Et post hęc tamen: ‘Infirmata sunt,’ inquit, ‘a Note: * add. ieiunio genua mea’. Sed cuius genua infirma ieiunio erant, eius in Deo spes firma fuit. Vnde ait: ‘In te, Domine, speraui; non confundar in ęternum’.

Danieli ieiunanti diuina reuelantur mysteria, et dies a sole iustitię illuminandus pręfinito hebdomadarum numero panditur. In lacum leonum missus per dies sex nihil comedit, et inter ferocissimas bestias mansit illęsus. Cumque esuriret, Abacuch propheta per angelum Domini de Iudea translatus in Babylonem, apposuit illi pulmentum, quod messoribus coxerat, et refocillatus est. Ieiunus igitur Daniel sacramenta discit, leonum ferociam [p. 2-480] domat, prandium diuinitus missum accipit. Denique de fouea, in quam proiectus fuerat, liberator. Et qui Deum Israhel prędicanti non crediderant, saluato credidere, mirantes et confitentes uerum timendumque esse Deum Danielis.

At uero prophetes ille de Hierusalem ueniens in Bethel, cum alterius fraude mendacioque deceptus fregisset ieiunium, a leone (quod animalis genus ieiunanti Danieli pepercerat) suffocatus periit. Qui tamen, dum ieiunium seruabat, manum Hieroboam regis, ipsum ferire uolentis, arescere fecerat et arefactam, cum illum poenituisset, rursum sanitati restituerat. Tanta itaque ieiunantis uirtus fuit, quanta soluentis ieiunium imbecillitas. Nam quem irati regis potentia lędere non potuit, unius bestię uis interemit.

Nunc nostra percurramus!

Quadraginta dies ieiunauit Saluator noster, et a diabolo tentatus ostendit, quomodo insidias eius euitare et uirtutem possimus uincere, dum ieiunando uincit. Quamobrem in hoc pugnę genere non est nobis uiribus corporis opus ad uincendum, sed magis imbecillitate, ne in illo diabolus fomitem inueniat, quem concupiscentię igne succendat. Hic est enim faber sufflans in igne prunas et proferens uas in opus suum.

Atque idem Dominus noster, cum in monte transformatus totus Diuinitatis suę luce resplenduisset, Moysen et Heliam iuxta se apparere fecit, quia et ipsi aliquando {quandragenarii} ieiunii obseruatores extiterant, ut ex hoc nobis insinuaret eos, qui libenter ieiunauerint, suo glorioso consortio esse dignos.

Quid est autem, quod, cum Discipulis orandi rationem tradidisset, continuo ieiunandi documenta ingessit, nisi quia illa demum fortis et efficax est deprecatio, quam cibi comitatur abstinentia? Hoc enim duplici telo ualidiora inimici machinamenta demoliri ac dirui posse monstrauit, cum de nequissimo spiritu effugando diceret: ‘Hoc genus non eiicitur nisi per orationem et ieiunium’.

[Page 2-481]

Ne autem abstinentię bono abutamur ad iactantiam et uirtutem in uitium commutemus, sit: ‘Cum ieiunatis nolite fieri sicut hypocritę tristes’. Et ut potius sub aliquo iocunditatis uelo lateat alios corporis nostri maceratio: ‘Tu, inquit, cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam laua, ne uidearis hominibus ieiunans, sed Patri tuo, qui est in absconso. Et Pater tuus, qui uidet in absconso, reddet tibi’. Phariseorum Note: *corr. ex ‘Palestinorum’ ista mollities erat, cum festum agerent, caput unguentis delibutum et lotam pręferre faciem. Non ista facienda, dum ieiunatur, pręcipit Dominus, sed metaphora utitur, per quam lętari et gaudere iubet, ut hypocritarum simulatę sanctitatis tristitiam arguat. Vis igitur omnia prorsus, quę hic mandantur, implere? Hoc, quod ieiunas, quod abstines, totum Deo, nihil ostentationi offeras.

Post Dominum Iesum primi inter Christianos apostoli ieiunio usi sunt. Ipse enim, ut in Euangelio legimus, cum in Matthei domo accubuisset, quibusdam interrogantibus, quare discipuli eius, sicut Ioannis et phariseorum, non ieiunarent, respondit: ‘Nunquid possunt filii nuptiarum, quandiu sponsus cum illis est, ieiunare? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illis diebus.’ Peracta igitur spiritalis connubii celebritate passionis ac resurrectionis tempos aduenit, et sublatus est ab iis Sponsus. Exinde illius desyderio uehementer solicitati ieiunare et esuritione se afficere coepere. Nec unquam ab his abstinentię angustiis recesserunt, donec in cęlesti thalamo rursum eidem, quem tam ardenter desyderauerant, feliciter iuncti sunt, ubi nunc ieiuniorum famem, quam hic haud multum sustinuerunt, ęterni perpetuique conuiuii refectione compensant.

Apostolicum autem uirum Nicolaum, Myreę urbis episcopum, ferunt infantulum adhuc in cunabulis uagientem et fasciarum inuolucris colligatum, cum nutricis huberibus admoueretur, quarta et sexta quaque feria non nisi semel sugere lac uoluisse. Mira profecto res: [p. 2-482] nondum ad buas papasque peruenerat, hoc est, potus cibique usum, et iam ieiunia obseruabat. Sed si adulti sanctitudinem consyderauerimus, non erit mirum, quod tales ac tanti hominis etiam infantia mirabilis fuerit.

Idem miraculum uel portentum potius de Sisinio, Thaunensi episcopo, refertur, scilicet ipsum quoque, cum editus lacte genitricis suę aleretur, quarta et sexta feria tantummodo semel tenelluli oris labella huberibus admouere consueuisse. Cum autem et hunc multa animi sanctitate pręstitisse manifestum sit, cur non speremus eum sanctum et beatum euasurum, quisquis uel integrę iam ętatis uitam ab hac ieiuniorum obseruatione auspicabitur?

Eosdem quartę et sextę ferię dies Maglorius, Note: * corr. ex ‘Maiorus’ Sargiensis episcopus, ita ieiunio suo consecrauit, ut in illis prorsus nihil degustaret. Aliis uero diebus pane ordeaceo uictitabat. Vis nosse, quantum illi sic ieiunasse profuerit? Virginitatem perpetuo seruauit.

Eadmundus, Cantuariensis archiepiscopus, ipse quoque uirginitatis coronam adeptus est: lasciuiam carnis domans ieiuniis. Feria sexta sicco pane tantum et aqua frigida semper est usus. Nunquam illi curę fuit, ut pasceret corpus, sed ut sustentaret. Propterea quidem cibauit illum Dominus pane uitę et intellectus, et aqua sapientię salutaris potauit illum. Fuit enim doctor egregius, disciplinis diuinis apprime eruditus, multis pręterea miraculis clarus.

Bonifacio martyri, Mysię archiepiscopo, quotidiana ieiunia pro deliciis erant atque ut inediam per biduum quatriduumque prolataret, Dominicis tantum diebus quintisque feriis cibum capiens. Cum tamen docendo gentiles per Mysiam iter faceret, uię ac frigoris asperitate fatigatus ita temperauit ieiunium, ut quotidie dimidio panis et aquę poculo uires reficeret. Et quoniam neque equo uehi uoluit, sed pedes ire detractis etiam calciamentis, ut alibi diximus, magis mirandum existimo tanto labori talem ac tam modicam coenulam sufficere potuisse quam [p. 2-483] quod sine illo tot dierum, quod dictum est, inediam tolerarit. Tali uitę tenore cucurrit ad martyrium. Et alii quidem martyres unam martyrii coronam receperunt, hic duas, ieiunii martyrium sanguinis martyrio copulando.

Iuonem presbyterum, et ipsum solicitum imprimis abstinentię cultorem, omnia ab Ecclesia indicta ieiunia sola panis et aquę refectione obseruare solitum legimus, ut plus aliquid faceret, quam quod pręceptum fuerat, et alimenti tenuitas obedientię cumulus esset, alias etiam abstemium fuisse et nunquam uel modico uino usum.

De Antonio quoque, Aegyptio abbate, memorię proditum est, quod semel in die hora uespertina, panem cum sale comederit et aquam frigidam biberit, et cum perseuerantius ieiunaret, nunc bidui nunc tridui inediam passus sit; tum, quod eam rem illi inuidens diabolus aliquando sumpta monachi forma apparuit, cibos porrexit et, ut aliquid sumeret nec se fame confici permitteret, exhortatus sit, quod tandem deprehensa fraude Antonius cruces signo se munierit et ille euanuerit. Ex quibus facile apparet, quam magno emolumento nobis ieiunium sit, cum tantę molestię diabolo sit et ieiunantes tentari posse, superari non posse.

Sansonis quoque, Dolensis archiepiscopi, ieiunia fuere modo biduo, modo triduo transacto, modo post hebdomadam cibum sumere, toto uero Quadragesimę tempore bis aut ad summum ter parcissimo uictu lassum et effoetum uiribus corpus recreare.

Seuerus abbas, natione Syrus, Domenico quoque die mane sacram communionem, uesperi panem unicum sumebat, altero cibo animam alens, altero corpus sustentans. Reliquis autem diebus cibo pariter ac potu uacuus perdurabat.

Hoc idem et a Mederico apud Heduam, Gallię urbem, obseruatum legimus.

Elpidius etiam abbas, genere Cappadox, cum desertum quoddam incoleret et squalentis antri angusto carcere se occlusisset, tantum bis in hebdomada, id est, Dominicis et quartę ferię diebus uesci solitus dicitur.

[Page 2-484]

Mutium item abbatem in solitudine singulis Dominicis singulo pane diuinitus sibi allato nutritum accepimus, aliis uero diebus absque cibo ieiunum permansisse.

Illos quatuor, quos Pafnutius abbas in remotissima Aegypti eremo commorantes reperit: Ioannem, Andream, Thaddeum et Philippum, hebdomadarum continuata ieiunia Dominicis diebus soluere solitos ferunt, angelo tunc iuxta eorum numerum panes deferente. Et in aduentu Pafnutii quintum panem additum fuisse dicunt. Nec sane mirum uideri debet, quod quidam sanctissimi homines in solitudine de cęlo receperint alimenta, cum etiam pręuaricator populus manna in deserto nutritus sit.

Illud ego maiore admiratione dignum reor, quod de Stephano presbytero Constantinopolitano, traditum est, quod scilicet nondum editus ieiunia colere coeperit. Nam, ut aiunt, mater eo grauida non uinum, non carnem, non lacticinia gustare poterat et, si gustasset, prę nausea euomebat. Post hęc ipse iam natus, cum huberibus applicaretur, sugere matrem nisi ieiunantem nolebat. Tali ostento significatum est, quantę ille abstinentię obseruator mox futurus esset. Vbi enim cum ętate creuit uirtus, in templo beati Petri apostoli clausuram subiens herbas cum sale coctas absque alto condimento semper uesperi comedebat. Deinde presbyter factus pristino uictui salem ademit. Et ne hoc quidem tam fatuo cibo quotidie, uti uoluit, sed aut semel aut bis tantum in hebdomada eum sumere aut ad Dominicum usque diem inediam proferre. Postremo, cum in solitudinem secessisset, herbis crudis pascebatur, a cocto abstinebat. Et monachus professus, cum a seniore iuberetur modico uino uti propter stomachum, unicam uini guttulam in urceum aquę plenum instillare coepit, ut et obediret et aquam tamen nihilo pene quam ante sapidiorem biberet. Pauculas etiam ficus festiuis duntaxat diebus in cibo habuit, neque hoc quidem sua sponte, sed obedientię iure. Hic igitur iam ab initio in parentis uisceribus a Deo electus, prędestinatus et sanctificatus, quam magna res esset ieiunium, ostendit, cum ipsam matrem ad id compellendo [p. 2-485] tum semet usque in finem eo incredibiliter macerando, id est, a duodeuigesimo usque ad septuagesimum tertium ętatis suę annum. Tunc demum pascuis cęlestibus satiatus est, tanto quidem huberius, quanto hic uixerat abstinentius.

Sancto Liberali, cuius ossa Taruisii posita honorantur, uitę merito de cęlo concessum fuit (omne enim donum perfectum desursum est), uti Dominico quoque die percepta spiritali alimonia corporis et sanguinis Christi sine ullo alio cibo reliquum tempus perduraret. Itaque, quod ad animę salutem sumptum erat, illius uirtute etiam caro sustentabatur.

Ioannes quoque abbas in Thebaidis eremo, quem sub rupe quadam manentem toto triennio nunquam sedisse diximus, ipsam sacrosanctam communionem Dominicis diebus a sacerdote sibi delatam sumens, nihil aliud gustabat. Hoc illi et sacramentum et uictus fuit.

Apelles item Aegyptius, faber ferrarius, ut Christo seruiret, eremum penetrans, quemadmodum ferrum malleis, ita semet cudere coepit ieiuniis. Atque a Deo omni morum sanctitate limatus et expolitus euasit, ut etiam ipse nihil unquam degustaret pręterquam Dominicis diebus panem illum, qui de cęlo descendit. Quem qui digne manducauerit, non esuriet in ęternum.

Pesium Note: * corr. ex ‘Epesium’ anachoretam annos quadraginta, quos in Scythiotica eremo peregit, sol non uidit manducantem. Nunquam enim ante uesperum quicquam gustauit.

Diuus Hieronymus testatur etiam Hilarionem abbatem nunquam ante solis occasum, nec festis diebus nec in grauissima ualitudine, soluisse ieiunium, cum tamen duro admodum parcissimoque uictu usum dicat — herbarum syluestrium ordeaceique panis et non coctę, sed aqua frigida maceratę lentis, ita ut ei aliquando caligarent oculi, corpus scrabedine rigeret, et tunc oleum pro remedio in cibatu addidisse. Denique a sexagesimo tertio usque ad octogesimum ętatis suę annum, cum pane quoque abstineret, sorbitiunculis ex farina et holere [p. 2-486] comminuto sustentatum fuisse, donec reddito spiritu conuiuii cęlestis perpetua et ineffabili dulcedine, quam semper appetierat, satiari coepit.

De se quoque ipse Hieronymus ad Eustochium uirginem scribens loquitur ac dicit: Repugnantem spiritui carnem hebdomadarum inedia subiugabam. Non tacuit, quod olim in eremo secretus egerat, ut illam, quam docebat, suopte exemplo magis moueret, et tamen confitetur cogitationum in corde lasciuientium illecebris uix interdum se resistere potuisse. Pallebant, inquit, ora ieiuniis, et mens desyderiis ęstuabat in frigido corpore, et ante hominem suum iam carne pręmortua sola libidinum incendia bulliebant. Et ipsi nos tutos putabimus, si diem unum aut alterum in hebdomada ieiunauerimus? Nescio, an etiam ieiunium dici debeat, quod consequentis diei obruit repletio, cuius famem succedens exuperat saturitas.

Syluanus abbas in deserto Scythi ieiunii die una cum Zacharia discipulo iter faciens, ad quoddam monasterium diuertit et humaniter acceptus manducauit. Cum autem discessissent, discipulum in uia bibentem reprehendit, quod eo potu ieiunium ante tempus soluisset. Et cum ille tunc se ambos iam soluisse ieiunium diceret, cum in monasterio comedissent: Minime, inquit, nam illud non ieiunii solutio, sed charitatis communicatio fuit. Itaque existimauit absque ieiunii detrimento posse aliquid pręgustari in sodalitio exterorum, id est, cum aut ipse alios hospitio susciperet aut ab aliis susciperetur. Quem morem apud Aegypti monachos celebrem fuisse autor est Cassianus, ita tamen, ut illam pręgustationem districtiore postea ieiunio compensarent. Vsque adeo neque charitatem dimittere neque abstinentię quicquam derogare uolebant.

Odilo, Cluniacensis abbas, Quadragesimale ieiunium solicitius obseruans, cum panem cinere aspersum comedisset, aquam potui poposcit. Qua acceptor et statim in uinum mutata ministrum increpuit, quod uinum pro aqua sibi attulisset. Illoque admirante et rursum de fonte[p. 2-487] haustam afferente idem secutum est miraculum. Vbi tandem agnouit Dei uoluntatem, timuit recusare, quod ab ipso offerebatur, et asperiorem cibum molliore poculo temperauit.

Gregorius pontifex, ingenio ac sanctitate ęque clarus, dum adhuc monasticam uitam ageret, aduersa implicatus ualitudine ieiunium Quadragesimale seruare non poterat. Adueniente uero Sabbati sancti die flens Eleutherium abbatem rogauit, ut precibus a Domino tantillum sibi uirium impetraret, quod satis esset ad eam saltem tam celebrem diem ieiunio excolendam. Quo orante tantum concepit uigoris, ut etiam in alterum diem inediam facile producere posset, si uoluisset. Sic quidem ipsemet in tertio Dialogi sui libro testatum reliquit. Quo exemplo aperte admonemur, ut, siqua res ad seruandum ieiunium nobis impedimento fuerit, non negligamus, immo, ut ab ea expediamur, uotis precationibusque Dominum solicitemus. Petenti dabitur, et pulsanti aperietur.

Nunc foeminis, si quam forte uiros imitari piget, foeminarum proponamus exempla!

Anna, Helcanę uxor, non capit cibum, sed luget et orat. Et sterilitatem ab emula exprobratam Domino miserante foecunditate compensat moeroreque in gaudium uerso concinit dicens: ‘Exultauit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino meo.’ Vinum et quod inebriare potent, nunquam bibit, et bibentibus uinum hilarior efficitur, dum prolis generositate lętatur.

Sarra, Raguelis filia, septem iam maritis, antequam ab eis tangeretur, uiduata, octauum Tobiam triduano ieiunio seruauit incolumem. Cumque coniugum suorum interfectrix diceretur, omni penitus probro, dum ieiunasset et orasset, meruit liberari. Ipse denique Asmodeus demon, qui ipsos septem uiros interemerat, unius mulieris uictus ieiunio religatur in deserto amittitque nocendi facultatem, qui habuerat occidendi.

Ieiunabat Iudit omnibus diebus uitę suę, et Assyriorum exercitu fit fortior. Ozias, Bethulię princeps et [p. 2-488] qui cum illo erant, iam se suaque dedere hosti decreuerant, quem illa interemit. Itaque, quos arma a seruitutis iugo defendere non ualebant, unius foeminę ieiunio et orationibus munitę uirtus liberauit.

Anna, Phanuelis filia, quotidianis ieiuniis et obsecrationibus ad prophetandi culmen peruenit, puerum Iesum, quem Simeon sacerdos in ulnas acceperat, ipsa superueniens adorat et Redemptorem Israhel confitetur Spiritu Sancto plena, quia cibo uacua abstinendo et orando intellexit, quod scribę et pharisei legendo non perceperunt.

Asellam uirginem Hieronymus laudibus efferens: ieiunium, inquit, pro ludo habuit, inediam pro refectione. Et cum eam non uescendi desyderium, sed humana conditio ad cibum traheret, pane et sale et aqua frigida concitabat magis esuriem quam restinguebat.

Idem Paulę, uita iam defunctę, uirtutes enarrans: Tantę, inquit, continentię fuit, ut prope mensuram excederet et debilitatem corporis nimiis ieiuniis ac labore contraheret. Exceptis diebus festiuis uix unquam alias oleum in cibo cepit, ut ex hoc uno ęstimetur, quid de uino et liquamine et piscibus et melle et ouis et reliquis, quę gustu suauia sunt, iudicarit. In quibus sumendis quidam se abstinentissimos putant et, si iis uentrem ingurgitauerint, tutam pudiciciam suspicantur. Post multa tandem ait: Nulla iuuenum puellarum sano et uegeto corpore tantę se dederat continentię, quantę ipsa fracto et senili debilitatoque corpusculo. Postremo dicit, quod, cum febre laboraret, nec medicorum consilio nec Epiphanii episcopi suasionibus compelli potuerit, ut uinum biberet; et ipse Epiphanius ab ea exiens tantum se profecisse dixerit, ut e contrario sibi iam seni aquam bibere pene persuasum esset. Quod si hęc et langore et ętate confecta foemina uinum, in quo est luxuria, usque adeo gustare timuit, quomodo non magis timere debeant, quę et sanę sunt et iuuenilis ętatis feruore, etiam cum multum ieiunauerint, incalescunt? [p. 2-489]Et in illo Thebaidis monasterio, in quo Euphrasia uirgo omnium spiritalium unguentorum odore fragrauit, quotidiana seruabantur ieiunia et non carnem, non lacticinia, non uinum, non oleum, non denique dulcium genera fructuum gustare fas erat. Euphrasia uero biduo triduoque et tota interdum hebdomada inediam protrahebat, uacuum cibo uentrem gerens, ut animam repleret uirtutibus.

Maria Aegyptiaca, quę meretricium quęstum in quęstum uertit paradisi, in solitudinem secedens tres tantum panes pro uiatico, secum tulerat. Et quoniam ibidem Deo seruiens plus minus quadraginta uixit annos nec unquam interim hominem uidit, pręter anno illo, quo ad Dominum migratura erat, Zosimam abbatem, apparet eam hoc toto fere tempore sine panis esu perdurasse et, si quicquam ederit, more ferę syluestrium herbarum pastu fuisse sustentatam. Quicquid culpę olim per ingluuiem contraxerat, tali ieiunio purgauit. Et quę diu uersata fuerat in prostibulo, post eremi angustias incola efficitur regni cęlorum.

De Felicula uirgine et martyre traditum est carcere inclusam dies septem nihil gustasse et iterum in templum deę Vestę sub custodia translatam alios septem dies pari inedia peregisse. Hac igitur abstinentię uirtute roborata, constanti et imperterrito animo martyrii pertulit supplicium, nihil horrescens tyranni sęuitiam, sed mori cupiens et esse cum Christo.

Maria Decegnies, cuius ortu Niuella, Leodiensis, episcopi uiculus, nobilitatus est, a festo Exaltationis Crucis usque ad Pascha ieiunium cum sola panis et aquę refectione per annos tres obseruauit. Eandem ferunt aliquando quinque et triginta dies absque cibo perseuerasse, diuinis fruentem colloquiis; tres item et quinquaginta dies ante obitum suum nihil aliud gustasse pręter uitale uiaticum carnis et sanguinis Christi; hint defunctę animam ab angelis in cęlum ferri uisam, ut, quę a terrenis alimentis identidem abstinuerat, cęlesti pabulo repleretur in ęternum. [p. 2-490]Cęcilia, uirgo et martyr, biduanis et triduanis ieiuniis meruit uirginitatis suę habere custodem et palmam obtinere martyrii.

Cęterum non omnibus data est eadem abstinentię mensura idemque modus. Alius dies multos inediam pati potent, alius ne unum quidem. Alii ad sedandam famem dimidium panis sat est, alii integer parum est. Tantum ergo sibi quisque ieiuniorum imponat, quantum ferre pręualet, tantum comedat, quantum ad regendos corporis census sufficiat, non ad extinguendos, quodque ad continuanda ieiunii congruere uisum fuerit, non ut duorum aut trium dierum nimia abstinentia subsequentium repletione indigeat et probro locus sit dicentium: ‘Hic homo coepit ędificare, et non potuit consummare.’ Turrim igitur ieiunii constructurus computet sumptus atque ita moderetur, ut futuro operi ad culmen usque educendo suppetere possint.

Sed cauendum est, ne, dum abstinentię immodestiam fugimus, in uitium incidamus gulositatis. Quo subuersi Adam et Eua mandatum Dei contempserunt et de {pardiso} eiecti sunt, Noe pudenda nudauit, Loth incestum commisit, Esau primogeniturę ius uendidit, populus Israheliticus in deserto periit, Heli sacerdotis filii hostili gladio cęsi sunt. Sodomę quoque euersio, ut ait Scriptura, superbia et saturitas panis fuit. Ideo Dominus in Euangelio: ‘Attendite,’ inquit, ‘uobis, ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis huius uitę, et superueniat in nos repentina dies illa.’ Et: ‘Vę uobis, qui saturati estis, quia esurietis!’ Mediocritate igitur opus est, ut nec nimium nec parum cibis abstineamus. Alterum seipsum incaute perdere est, alterum uentri, non Deo seruire est.

Omni pręterea ope et totis uiribus enitendum, ut semper a uitiis, magis quam a cibo, ieiuni inueniamur. Alioquin nec a cibo ieiunasse proderit, si inter ieiunandum peccato locus erit. ‘Non est,’ inquit Apostolus, ‘regnum, Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto’. Pietatis igitur et iustitię cura curam [p. 2-491] superet ieiunandi. Hoc est enim ieiunium, quod elegit Dominus et propter quod per Esaiam ait: ‘Sustollam te super altitudines terrę, et cibabo te hęreditate Iacob, patris tui.’

Ad hęc, nequid simulate, nequid iactanter fiat: ‘Nolite ieiunare,’ inquit, ‘sicut usque ad diem hanc, ut audiatur in excelso clamor uester.’ Tales quippe phariseum imitantur, qui ait: ‘Non sum sicut cęteri homines: ieiuno bis in sabbato. ’Sed dum insipienter gloriatur, publicano, quem despexerat, factus est deterior. Hos et per Zachariam arguit Dominus dicens: ‘Cum ieiunaretis et plangeretis, nunquid ieiunium ieiunastis mihi?’ Non enim Deo et iustitię, sed uanitati ieiunant, qui ieiunando hominum rumusculos et inanes gloriolas aucupantur et dici, quam esse Sancti malunt. Qui sępe quidem, ut se efferant, aliis detrahunt nec Apostolum audiunt dicentem: ‘Qui non manducat, manducantem non iudicet. Tu qui es,’ inquit, ‘qui iudicas alienum seruum? Domino suo stat aut cadit. Stabit autem; potens est enim Deus statuere illum.’

Sint igitur examinata, sobria, pura, simplicia, humilia ieiunia, non immoderata, non lauta, non animi uitio polluta, non ficta, non suę laudis cupida, alienę inuida et liuoris magis quam abstinentię pallore infecta.

[Page 2-492]

Caput II / DE CIBI POTVSQVE VILITATE AC PARSIMONIA

Quanta autem ii, qui Deo, non mundo seruiebant, cibi ac potus uilitate parsimoniaque usi sint, et iam ieiunia eorum explicando diximus et nunc privatim plenius dicemus, ut uictum illorum contemplantes dapsiles helluonum coenas et immoderatas uini potationes, corpori ęque atque animo noxias, facilius contemnamus.

Iam primi illi humani generis parentes Adam et Eua, quandiu in paradiso fuere, arborum fructibus aliti sunt. Eiecti quoque, non nisi pomis, holere, frugibus uescebantur et aquę frigidę potu. Carnium uero et uini usus ad Diluuii usque tempora dilates est, id est, post duo milia et ducentos quadraginta duos annos quam mundus conditus. Et, si tot seculis harum rerum usu carere potuit humanum genus, profecto, si cui nunc earundem abstinentia nimis difficilis uideatur, gulę, non rationi fauet.

Post hęc igitur Noe primus uineam plantauit, uinum bibit et inebriatus detectis uerendis iacuit indecore, ita ut spectantibus ludibrio esset.

Israheliticus populus in deserto per annos quadraginta manna alitur et aqua potatur. Carnium auiditas atque esus illis exitio fuit. Unde in psalmo dicitur: ‘Adhuc escę eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos. Et occidit pingues eorum et electos Israhel impediuit.’ Vbi autem sepulti sunt, Sepulchra concupiscentię appellata, ut posteros locus ipse admoneat non concupiscere illud, ob quod alii morte multati sunt. [p. 2-493]Viginti panibus ordeaceis centum homines pauit Heliseus, quinque panibus ordeaceis turbam quinque milium Dominus satiauit. Utrunque miraculum, sicuti cętera omnia, soli Deo tribuendum. Sed quod ad propositum nostrum pertinet, attendamus ordeacei panis esum nec in Veteri nec in Novo Instrumento fuisse despectum. Pudeat nos id panis genus respuere, quo prophetę et apostoli et cum apostolis Dominus usi sunt.

Ad Aaron reliquosque sacerdotalis ordinis uiros in Leuitico pręcipitur: ‘Vinum et omne, quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intrabitis in Tabernaculum testimonii, ne moriamini, et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et prophanum, inter pollutum et mundum, doceatisque filios Israel omnia legitima mea, quę locutus sum ad eos per manum Moysi.’ Vide igitur, quod ipsa uini potatio et a rerum cognitione animum seuocat et in mortis periculum ducit.

Idem in Ezechiele, quinto et quadragesimo capite, repetitur his uerbis: ‘Et uinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius.’ Pręcipue ergo sobrios esse oportet ecelesię altarisque ministros, quorum uita documentum aliorum est.

Et in libro Numeri nazareis et sanctificatis Domino pręceptum est, ut a uino et ab omni, quod inebriare potest, abstineant nec quicquam, quod ab uua expressum est, bibant, uuas pręterea neque recentes neque siccas gustent cunctis diebus, quibus ex uoto Domino consecrate fuerint. Quod si ista perfectio eos etiam decuit, qui ad tempus se Dei seruitio dedicabant, quanto magis nostris conuenit, qui perpetuam seruitutem uouent? Et illis quidem matrimonii ius erat, nostri uero maxime castitatem profitentur. Quid autem tam castitati contrarium quam uinum, in quo est luxuria?

Salomon, sapientia plenus, sapientiorem se fore putauit, si abstemius uiueret. ‘Cogitaui’ — inquit — ‘in corde meo abstrahere a uino carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam deuitaremque [p. 2-494] stulticiam, donec uiderem, quid esset utile filiis hominum.’ Impedit ergo sapientiam et nutrit stulticiam nec, quid in uita utile sit, satis peruidere sinit quantuluscunque fortasse uini haustus. Nam si etiam modicus non noceret, haud ita penitus ab eo se abstrahere Salomon cogitasset.

Rechabitę etiam patris pręceptis obsequentes, cyphos et calices uino plenos, cum sibi propinaretur, respuerunt. Et, ‘non bibemus uinum’ — inquiunt — ‘quia Ionadab, filius Rechab, pater noster, pręcepit nobis dicens: Non bibetis uinum uos et filii uestri usque in sempiternum! ’Quamobrem merentur a Domino audire: ‘Non deficiet uir de stirpe Ionadab, filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus’.

Tobię in comedendo laudatur continentia, quod in Niniue urbe captiuus et iugo seruitutis pressus nunquam, ut gentilium escis inquinaretur, animum induxerit rituque eorum spreto atque despecto semper legitima Dei sui seruarit.

Daniel, Ananias, Missahel, Azarias, et ipsi Babylone captiui, contempta regis mensa legumina comedunt et aquam bibunt et eis, qui regiis epulis enutriti erant, apparent rubicundiores obesioresque. Atque his ipsis, qui legumina carnibus et aquam uino prętulerunt, a Deo datam scientiam legimus et disciplinam in omni libro et sapientia, Danieli autem intelligentiam omnium uisionum et somniorum. Denique omne uerbum sapientię et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, inuenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos, qui erant in uniuerso regno eius. Certe neque legumina, amara sunt neque aqua acerba, et si essent, nonne tanta mercede pręoptanda ac pręsumenda fuissent?

Alibi Daniel ipse: ‘Panem’ — inquit — ‘desyderabilem non comedi, et caro et uinum non introierunt in os meum.’ Sed hic interim uisiones uidet, cum angelo loquitur, futura discit. Intantum Deo placent, qui talibus abstinent. [p. 2-495]Nec nos mouere debet, quod Saluator noster ad epulas ierit nuptiarum et conuiuiis interfuerit publicanorum et uorator et potator uini et peccatorum amicus a phariseis appellatus sit. Non, ut se pasceret, hoc egit, sed ut aliis prodesset. Medicus ad curandos ęgrotos accessit, non ad inuitatores conuiua. Quippe qui, ut modestiam uictus doceret, quadraginta diebus nihil gustauit. Esurientes et sitientes beatos dixit, a muliere Samaritana potum aquę petiit, Discipulis, ut manducaret, hortantibus: ‘Cibus meus est’ — respondit — ‘ut faciam uoluntatem Patris.’ Quod autem corpus suum et sanguinem sub specie panis et uini sumendum obtulit, sacramentum id cibi spiritalis est, quo animus pascitur, non corpus. Nam post resurrectionem quoque, ut ueritatem resuscitati corporis approbaret, cum Discipulis comedit, non carnem tamen nec quicquam aliud pręter panem, piscem, fauum.

Eius pręcursor Ioannes Baptista Spiritu Sancto repletus, antequam natus, locustis in deserto et syluestri melle pascitur. Ob quam uictus austeritatem a phariseis demonium habere dicitur. A Domino neque comedens neque bibens appellatur, non quod nihil omnino sumeret, sed quod iis duntaxat sustentaretur, quę alii ut insipida uiliaque despiciebant.

Apostoli ipsi spicas segetum manibus confricant et hoc tam simplici cibo esuriem, quo modo possunt, leuant. Cumque numero duodecim essent, nihil aliud quam quinque panes ordeaceos duosque pisces habuerunt in deserto, quando Dominus turbam quinque milium pauit. Iterum nihil omnino pręterquam septem panes et pauculos pisciculos, quando quatuor milia virorum satiata sunt. Rursum transfretantes obliti sunt panes secum ferre; usque adeo cibariorum curam non habebant, dum eius, quem relictis omnibus secuti fuerant, dulcedine satiantur. Et tamen, quod non ieiunarent, adhuc excusabantur, quia Sponsus cum eis erat. Quanto ergo continentius atque tenuius eos uictitasse censebimus, postquam ablato Sponso, hoc est, crucifixo Domino [p. 2-496] nuptiarum gaudium uersum est in persecutionis luctum et iam terrena omnia minus placere coeperunt desyderantibus cęlestia.

Iacobus, frater Domini, appellatus cognomento Iustus, uinum et siceram non bibit, carnem nullam comedit, reliquę uitę sanctitate sic excelluit, ut multi suspicati sint propter necem eius Hierosolymam fuisse subuersam.

Petro quoque, apostolorum principi, post ascensionem Domini panis cum oliuis, raro cum holusculis cibus fuit, ut moderati uictus exemplum foret iis, quibus abstinentię pręcepta dabat, iam piscator hominum factus, qui fuerat piscium.

Paulus apostolus ad Romanos scribens: ‘Bonum est’ — inquit — ‘non manducare carnem et non bibere uinum’. Et ad Corinthios: ‘Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in ęternum.’ Et ad Timotheum: ‘Noli adhuc aquam bibere, sed modico uino utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates.’ Cui propter aduersam ualitudinem modico uino uti pręcipit, eum, dum sanus esset, aqua usum ostendit. Sic etiam male affecto modicitatem, non copiam imperat, quod scilicet ad digerendam stomachi cruditatem satis sit, non quo etiam sopita genitalium uoluptas excitari possit, ne corporis remedium uertatur in animę perniciem.

Hinc sane Fulgentius, Ruspensis episcopus, ne morbo quidem affectus carnis alimento uel uini poculo uti uoluit, veritus, ne infirmitati blandiens semel intermissum uitę rigorem sanus postea repetere nollet, superatus gulę uoluptate.

Honoratus, Fundensis monasterii abbas (ut Gregorius refert), puerulus adhuc, a parentibus inuitatus, cum a carnibus abstineret, deridiculi gratia interrogatur, an piscari in montibus uellet, qui tam procul a mari, et fluminibus constitutus piscibus, non carne uesci optaret. Cumque ipse taceret, ecce is, qui ad aquam hauriendam perrexerat, piscem de puteo situla sublatum attulit. [p. 2-497] Quo miraculo effectum est, ut omnes conuiuam, cuius continentiam irriserant, uenerari inciperent.

Antonium in Aegypto, Serapionem in Arsinoite regione, Ethbinum in quadam Hibernię sylua, Stephanum abbatem in monte Mureto pane tantum et aqua sustentatos fuisse legimus, sed Antonium, cum iam infirmior ętas pristinę austeritati par esse non posset, holuscula et arborum fructus cum pane comedisse.

Helię, eremitę in finibus Antinoi, quę est metropolis Thebaidis, iam ętate decrepito exiguus panis et paucissimę oliuę cibus erat, robustioribus uero annis interdum hebdomadarum inediam tolerauit.

Pastumio, Aegyptio abbati, panis tantum et aqua uictus erat, utrunque appendere solitus, ne edendi auiditas plus hauriret quam quod sustentando corpori sufficere posset. Antehac uero, dum solitarius uiueret, crudę herbę illi cibum, fontes potum suppeditabant.

Hor etiam abbas, quandiu solitudinem incoluit, herbis, radicibus, aqua sustentatus est. Pane abstinuit, donec monasterio prępositus communi cum aliis cibo uti coepit, ut ipsos lucrificaret et quadam uitę ęqualitate contineret.

Apollonius abbas panem, holus, herbas edere solebat, sed ita sane, ut ea uel sale condiret uel aceto maceraret, coctum gustauit nihil.

Theonam Note: * corr. ex ‘Theonem’ quoque monachum cruda comesse accepimus nec in uescendo ignis opera unquam usum.

Honophrius item abbas, cum sede incerta per solitudinem uagaretur, diu herbis tantum et fructibus sustentatus dicitur, demum pane et aqua nutritus, angelo homini ministrante.

Palęmon monachus in Thebaidis deserto habitans, celebri Paschę die Pacomium, contubernalem suum, rogauit, ut solito largius obsonaret. Coxit ille holus oleoque et sale condiuit. Sed posita mensa Palęmon suspensus parumper stetit, ingemuit, lachrymas effudit et: [p. 2-498]Dominus meus — inquit — crucifixus felle et aceto potatus est, et ego oleum addam? Auertentem se ac lugentem Pacomius hortabatur, ut sumeret et illam olei lautitiam non tam sibi quam festi solennitati concederet. Tantum profecit, ut nec ipse aliud gustarit quam quod consueuerant, panem scilicet cum sale aquamque frigidam. Sic refecti Deo gratias egere, hoc tantum festo tribuentes, quod escas tunc sapidiores parauerint quam comederint. Adeo oleum in cibo sumere luxurę deputabant.

Amandus Turoni ad beati Martini sepulchrum quindecim annos mansit et hoc toto tempore cibus illi panis ordeaceus, aqua potus fuit. Postea Traiectensis episcopus factus miraculis illustratus est, Heraclio in Oriente imperante.

Germanus etiam, Altisiodorensis episcopus, tenuissimo uictu contentus uino abstinuit, in solennibus tamen festis ita aqua diluto utens, ut uinum non saperet. Antehac ordeaceo pane et leguminibus uixerat, et his non sale, sed cinere conditis, quotidianum seruans ieiunium. Cum hac cibi ac potus uilitate luxuriam commutauerat epularum, ex Burgundię pręfecto monachus factus, deinde episcopus Antisiodori.

Euagrius presbyter quadraginta annos pane, oleo et aqua usus est, deinde annos sedecim pomis coctoque abstinuit. Postea uero etiam panem sibi interdixit ac per biennium holere tantum et lentibus uixit. Hic duorum Machariorum discipulus fuit, quorum mores imitando adeptus est meritum.

Sanctus quoque presbyter Hieronymus ad Eustochium uirginem scribens, quanto labore in eremo carnis tentationibus repugnauit, recenset atque inter multa: De cibis — inquit — et potu taceo, cum etiam languentes monachi aqua frigida utantur et coctum aliquid accepasse luxuria sit.

Idem Pauli, priori eremitę, uitam describens Iesum et angelos eius testatur in eremi parte, quę iuxta Syriam Saracenis iungitur, uidisse se monachos, quorum unus per annos triginta clausus ordeaceo pane et [p. 2-499]lutulenta aqua uixit, alter in cisterna ueteri, quam gentili sermone Syri cubam uocant, quinque caricis sustentabatur.

Paulus autem (ut idem refert) a sexto decimo ętatis suę anno usque ad sexagesimum palmę fructibus uixit. Deinde usque ad centesimum tertium decimum, quo terris relictis ad cęlum migravit, dimidiati panis fragmentum quotidie coruo alite deferente acceptauit. In aduentu Antonii integer allatus, Deo donante quantum utrique satis esset. Qui cum comedissent, ad fontem accedentes prono ore manibus concauis aquam hauriendo sitim expulerunt.

Timotheus quoque anachoreta in deserto Aegypti poenitentiam agens palmę fructibus et aqua de fonte hausta sustentatus est.

Dorotheo abbati in Aegypto uncię panis sex et holusculorum fasciculus et aquę congius refectio erat.

Pambo abbas, cum animam ageret, confessus est, quod ab eo die, quo solitudinem ingressus fuerat, panem non gustarit neque quicquam, cuius ipsum poeniteret, prolocutus fuerit, et se tamen sic e uita discedere, tanquam qui modo coepisset, non tanquam qui profecisset.

Pior Note: *corr. ex ‘Pion’ abbas in Thebaidis deserto, quo minus in edendo uoluptatis caperet, deambulando sumebat cibum, aqua in potu usus, quam ipse effosso puteo amaram in dulcem uerterat exorato Domino.

Philoromus Note: **corr. ex ‘Philoronius’ presbyter in Galatia annos duodeuiginti in cęlla clausus pane et cocto abstinuit, dein duobus et triginta annis nullum pomi genus gustavit, ut omni ciborum dulcedine seposita edendi auiditatem coercere facilius posset.

Hilarionem abbatem diuus Hieronymus tradit a quinto decimo usque ad uigesimum ętatis annum quindecim caricas post solis occasum comedisse. Triennio deinde dimidium lentis aqua maceratę sextarium ac [p. 2-500] deinde totidem annis panem cum sale et aqua et totidem aliis uirgultorum radices herbasque syluestres crudas. Deinde annis nouem ordeacei panis uncias sex et coctum modice holus absque oleo. Postea debilitate corporis compulsum olei parum addidisse usque ad tertium et sexagesimum uitę annum. Inde usque ad octogesimum pane abstinuisse, sed sorbitiunculis usum de farina et holere comminuto factis, potu ciboque uix uncias sex appendentibus. Cęterum nunquam ante solis occasum quicquam gustasse, et neque diebus festiuis neque in grauissima febre soluisse ieiunium.

Hospitius ille, qui Longobardorum in Italiam aduentum longe ante prędixit, pane et pomis uescebatur. Quadragesimę uero ieiunia herbarum tantum radicumque refectione transigebat semper abstemius.

Romualdus abbas, ordinis Camaldulensis institutor, dum in eremo uitam ageret, panem et fabam aqua maceratam comedit.

Maxentius, Pictauensis abbas, pane ordeaceo et aqua uictitavit. Arido in loco cum monachi siti laborarent, terram uirga percutiens fontem scaturire fecit, ut scias elementa ei seruire, qui gulę et uentri dominatur.

Gregorius, Lingonensis episcopus, panes ordeaceos triticea crusta oblitos esitavit, in aquę poculum tantillum uini addere solitus, ut aqua suum saporem seruaret colore mutato. Sic occultabat uictus angustioris usum, ostentationem fugiens et soli Deo placere affectans, tametsi ciuitas in monte posita latere non potuit semperque fugientem sequitur gloria, sequentem fugit.

Ioannem presbyterum, qui in Gallia apud Castresium pagum martyrio coronatus est, crudis herbis et aqua frigida sustentatum ferunt. Qui sponte corpus suum sic afflixerat, illud et martyrio exponere sine hęsitatione potuit, dissolui cupiens et esse cum Christo.

Columbanus, in Gallia abbas, annis sexaginta herbis tantum ac radicibus sustentatus est. Fontem de petra [p. 2-501] Deum precatus eduxit, qui hodie quoque effluit hubertim et terram irrigat.

Alcibiadi martyri apud Lugdunum panis, sal aqua uictus erat. Sed tandem in carcerem trusus, ne scandalo esset iis, qui secum erant, reliqua immunda fortasse credituris, cum adhuc infirmi essent, nihil recusauit eorum, quibus ipsi utebantur, malens abstinentię aliquid remittere quam fidei scrupulum proximis generare, monente Apostolo ac dicente: ‘Noli esca illum perdere, pro quo Christus mortuus est!’

Blasium, Sebastę episcopum, cum Diocletiano Ecclesiam uastante ad deserta sine uiatico declinasset, aues aluerunt, donec inuentus in Christi confessione uitam finiuit. Non solum igitur in necessitate seruum suum Deus non deseruit, sed etiam pręrogativa passionis honestavit: esurienti misit cibos, latenti martyrii coronam.

Benedicto abbati, cum saxeę rupis olim spelunca clauso panis defecisset, presbyter quidam diuinitus monitus prandiolum suum attulit, et quoniam tunc solennis Paschę dies erat, secum cibum liberius capere hortatus. Deo gratias egit Benedictus, tum quod sibi uictum in tempore prospexisset, tum quod sacerdotem suum sibi in solitudine uidendum obtulisset, talique lętus hospite gratanter ea, quę allata erant, una cum illo comedit.

Lupus, Senonum archiepiscopus, cum secum coenantibus uinum defecisset, sperare omnes in Domino iussit nec metuere sibi, quod sperassent, defuturum. Vixdum sermones finierat, cum nuntiatum est cados uini plenos ante ianuam, stare ipso, qui attulerat, incognito atque incerto. Neque inter conuiuantes dubitatum est, quin a Deo missi fuissent.

Egidius abbas ad Rhodani ostia latebram sibi eligens, triennio nulli cognitus, cerua lac prębente nutritus est. Postea inuentus atque inde eductus pręesse monachis coepit. Igitur quandiu hominum commercio caruit propter Deum, bestię obsequio dignus fuit. [p. 2-502]Erasmus episcopus Diocletiani {perscutionem} fugiens in monte Libano a coruis pascitur, ab angelis uisitatur, ferę etiam syluestres posita ferocitate illi blandiuntur.

Antonius martyr Apameę passus, cum de uia fatigatus sitiret et arentis loci solum nullis rigaretur aquis, preces ad Deum fudit, uirga humum percussit atque inde fons emanauit, cuius potu refocillatus iam confidentius ad martyrium cucurrit.

Basolus quoque, Rhemensis abbas in Gallię partibus dum montem solitarius incoleret nec aquam haberet, Deum precatus fontem de rupe manare fecit, qui etiamnum fluere dicitur.

Beatus etiam Franciscus, dum rustici cuiusdam sitim in solitudine miseratur, procumbens Dominum deprecatus est moxque humus fonticulum emisit, cuius haustu rusticus, qui iam moribundus sicco ore anhelabat, recreatus uixit. Ac ne plura eiusmodi enumerem, nudos ad prędicandum apostolos miserat Dominus, et interrogati, an missis sine sacculo et pera et calciamentis aliquid defuisset, responderunt: ‘Nihil!’ Quid enim deesse potest iis, quibus adest ille, per quem facta sunt omnia?

Sed ne a proposito diuertisse uideamur, illud quoque hoc loco puto referendum, quod in monasterio Tabennensi, ubi Amon Note: * corr. ex ‘Amos’ abbas mille quingentis monachis pręfuit, legimus obseruatum. Fratres ad mensam congregati, pendentibus a fronte cucullis, ita oculos tegebant, ut alius alium uidere comedentem non posset. Itaque tantum quisque sumebat, quantum collibuisset, et singulorum continentia singulos latebat, ne inani glorię daretur occasio, sed diuino conspectui munus illud syncerius offerretur, quod submouebatur humano.

Promamus aliqua etiam hoc in genere foeminarum exempla!

Agar ancilla cum Ismahele filio eiecta panem tantum et utrem aqua plenum secum in solitudinem defert. Consumpta deinde aqua, puer et ipsa siti uexati, fonte angeli pietate ostenso refocillantur. Abraham diues erat [p. 2-503] et inuitus illam emittebat; in angelo diuina uirtus omnia poterat. Sed et ille ęgre dimittens et hic multum miserans aquam solam ad potum cessisse ei scribuntur, ut hinc facile coniici posit iam tum mulieribus nefas fuisse uinum bibere.

Ruth Moabitis in agro Booz, cum spicas deciduas legeret, benigne ab ipso accepta panem tantum iubetur comedere et bucellam intingere in aceto et, cum sitierit, easdam aquas potare, quas potabant messores. Quod illa quidem pro magno munere habens, gratias egit comeditque et bibit. At ipse, quam uictu tam parco tamque simplici delectari uidit, dignam censuit, ut sibi acciperet uxorem et ex ea filios procrearet, non dubitans de pudicicia illius, cuius sobrietatem fuerat expertus.

Iudit, cum ad illud grande facinus, quod mente agitauerat, perficiendum properaret, imposuit (ut ait Scriptura) Abrę suę ascoperam uini et uas olei et polentam et palathas Note: * corr. ex ‘lapates’ et panes et caseum et profecta est. A carnibus ergo abstinebat atque, ut ego existimo, etiam a uino, tune tantummodo illo usa, cum et animi audacia opus esset et uires, quas ieiunio cilicioque ante fregerat, excitandę acriore potu essent, ut foeminę dextera ad secandam torosam tyranni ceruicem posset sufficere. Quę enim uinum contra Olophernem tulit, eam contra carnis molestiam ieiuniis et abstinentia certasse nouimus. Quoniam aliter quidem pugiles et gladiatores alendi sunt, aliter serui Christi.

Pręterea, non minor Iudit uiduę quam Annę Helcanę uxoris, sanctitas in Scripturis prędicatur. Anna tamen uinum et quod inebriare potest, nunquam se bibisse dixit. Et si coniugalis pudicicia minus tutam se putauit, si uinum gustasset, quomodo uidualis castitas eodem gustu corrumpi non formidaret, cum hęc illa interior sit difficiliusque seruetur?

Martha virgo, Christi hospita et Christi sponsa, post eius ad cęlos ascensum carnem nullam comedit, a lacticiniis quoque et uino abhorruit, quotidianum seruans [p. 2-504] ieiunium, donec rursum suauissima hospitis et domini sui pręsentia satiari sibi liceret, iam nunquam ab ipso recessurę.

Magdalenam uero, sororem eius, in deserto diuinis magis quam humanis alimentis fuisse sustentatam accepimus, dum partem illam optimam possidere nititur quam elegerat et quę non auferetur ab ea.

Et ut quędam, quę pręcedenti capite dicta sunt, hic etiam breuiter repetantur, Asella uirgo pane, sale et aqua contenta fuit; Paula oleum in cibo non cepit, lacticinia, mel et alia palato suauia gustare noluit, uinum ne infirma quidem; Euphrasia pręter hęc fructus gustu dulces repudiauit; Maria Aegyptiaca uel crudis herbis radicibusque uel cibo nullo uixit; Maria Decegnies pane et aqua uacuum et ieiunum uentrem reficiebat, inediam semel ad trigesimum, iterum ad quinquagesimum produxit diem, rapta in spiritu, ut dictum est. Quisquis ad istarum glorię sublimitatem peruenire cupit, harum, quantum potest, imitetur continentiam.

Multa sunt huiuscemodi exempla, quę longum esset enarrare. Te tamen, Othilia uirgo, tacere omnino non possum, quę leguminibus et ordeaceo pane lassum ieiuniis corpus sustentasti, donec in cęlestibus regnis grano illo frumenti satiari meruisti, quod cadens in terram multum fructum attulit. O quam breuem esuritionem ęternę immensęque dulcedinis subsecuta est saturitas! Dum te sibi uilitate mortificas, facta es immortalis. Pro ordeaceo pane panem accepisti uitę, pro leguminibus huberrimum perennis lętitiae fructum.

His iam dictis exemplis operęprecium est etiam paucas e multis diui Hieronymi sententiolas apponere, ut illa sequi uolentes, pręceptis quoque tanti uiri instructi cautius incedant.

Ad Lętam de institutione filię scribens: Ante annos robustę ętatis — inquit — periculosa est teneris et grauis abstinentia. Usque ad id tempus, si necessitas postulauerit, et balneas adeat et uino utatur modico propter stomachum et carnium edulio sustentetur, ne prius [p. 2-505]deficiant pedes quam currere incipiant. Et hoc dico iuxta indulgentiam, non iuxta imperium, timens debilitatem, non docens luxuriam. Deinde, cum iam adulta et firmior fuerit, ait: Cibus eius holusculum sit et ‘simila raroque’ Note: *corr. ex ‘similia caroque’ pisciculi. Sic comedat, ut semper esuriat, ut statim post cibum possit legere, orare et psallere.

Ad Nepotianum: Fortissimum ieiunium est — inquit — aqua et panis. Sed quia gloriam Dei non habet, et omnes pane et aqua uiuimus, quasi publicum et commune ieiunium putatur. Caue, ne hominum rumusculos aucuperis, ne offensam Dei populorum laude commutes!

Virgines quoque Deo dicatas erudiens: Quando uos — inquit — ad refectionem hora debita adunauerit, in cibis uestris minime refulgeat coquorum industria. Non ciborum nobilitas appetitum moueat, sed fames. Non apponantur incitamenta libidinum, sed quę possint famem extinguere. Aut legumina aut holera condiantur in oleo. Carnes uero solum sint ex licentia abbatissę, indultę debilibus et infirmis. Alioquin, cuius sint saporis, ignoret coenobium. Oua et lacticinia post ieiunia debilitatis sororibus et pręcipuis festiuitatibus permittantur ex gratia. Raro sciantur, quae in aquis oriantur et uiuant, nisi parui pisciculi. Deinde subdit: Tanta sit in sumendo sobrietas, tanta talisque parcitas, ut uenter potius conqueratur quam gaudeat, non egeat in digerendo stomachus medicinis; ructum potius uacuatio quam nimia repletio inducat.

Idem ad Matutam uirginem: Carnis et uini species, quasi caloris fomenta et libidinis incitamenta, fuge et tunc forte uino uteris exiguo, cum stomachi dolore nimio corporis compellit infirmitas.

Et ne plura id genus congerendo longior sim, ad Demetriadem uirginem scribens ait: Optimus est in omni re modus et laudabilis ubique mensura. Corpus non frangendum, sed regendum est. [p. 2-506]Sic ergo debes ieiunare — ad Rusticum monachum inquit — ut non palpites et respirare uix possis, sed ut fracto corporis appetitu nec in lectione nec in Psalmis nec in uigiliis solito quid minus facias.

Caput III / DE OBEDIENTIA SERVANDA

Quoniam uero nihil prodest corpus ieiuniis et abstinentia tenuari, si mens pariter intumescat superbia, hinc iam Dei seniorumque mandatis obediendi humilitatem docebimus, sanctorum sequentes uestigia. Neque enim errare poterimus, si semper eorum dirigemur exemplis, qui Deo placuerunt.

Abraham, ut Deo obediret, patriam, domum cognationemque reliquerat, se suosque omnes circumcidi sustinuerat, denique filium unicum uniceque dilectum suis immolasset manibus, si Deus, quod iusserat, impleri uoluisset. Non dixit: In Isaac mihi promissum est semen. Quare nunc puer adhuc occidi mandatur? Non dixit: Quomodo unici filii sanguine infelix pater manus polluam? Tacitus iussa exequi maturat, ut discas non discutiendum mandatum esse eorum, qui pręsunt, sed perficiendum.

Saul iussus disperdere Amalechitas, bello superatos neci dedit, Agag autem, regi eorum, pepercit. Deoque [p. 2-507] inobedientię crimen ulciscente sublatum est ab eo regnum et traditum alteri. Non enim lex impletur, nisi tota seruetur. Cui autem ille pepercerat, eum Samuel propheta coram adductum frustatim concidit, ut crudelitatem pietatem esse doceret, dum obsequium pręstatur Deo.

Propterea quidem et Achab rex per prophetam a Domino arguitur, quod deuictis Syris regem eorum Benadab dimiserit illęsum, cum morte dignus esset. Et dicitur illi: ‘Erit anima tua pro anima eius, et populus tuus pro populo eius.’

Ille quoque, qui eundem prophetam, ut sibi uulnus infligeret, ex Dei uoluntate imperantem ferire noluit, a leone laceratus inobedientię poenas dedit. Alter uero obediendo percutiens, seruatus est. Hinc apparet, quam grande nefas sit, ut alicui mortalium parcas, Deo, omnium Conditori ac Domino, obsequi nolle.

Iehu uero, rex Israhel, cum omnes, qui de domo Achab regis erant, iussu Domini interfecisset, continuo audire meruit: ‘Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israhel’. Itaque obedientię eius meritum filiis etiam posterisque eorum usui fuit. Quartę enim generationis huius extitit finis in Zacharia, filio Hieroboam, Sellum, filio Iabes, regnum occupante.

Amasias, rex Iuda, cum aduersum Syros expeditionem parasset, uiro Dei obediendo exautoratis atque dimissis centum milibus militum, quos conduxerat de Israhel, cum triginta milibus suorum copias hostium inuadens superauit, cum utraque multitudine simul uincendus, nisi paruisset. Cęterum hac elatus uictoria, cum eiusdem prophetę monita contempsisset, a rege Israhel Ioas uictus captusque cognouit, quantum sibi prius profuerit obedisse, cum tantum postea non obedisse nocuerit.

Rechabitę patris Ionadab institutionem secuti, uinum non bibunt, domos non ędificant, non serunt, non plantant, sed in tabernaculis semper uagi peregrinantesque habitant. Et, si illi tam difficilia patris pręcepta impense [p. 2-508] coluerunt, quam iniquus est, qui multo faciliora leuioraque Dei mandata seruare contemnit? Hinc proposita eorum obedientia, Iudeorum inobedientiam per prophetam increpans Dominus alteros captiuitatis iugo affligendos minatur, alteros autem semper suo fruituros conspectu repromittit. Et, si sic remunerantur, qui obtemperant patri, quanto magis qui parent Deo?

‘Qui custodierint sabbata mea’ — inquit — ‘et elegerint, quę ego uolui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.’

Nunc Euangelii exempla, proprias uoluntates cruci affigentes, aggrediamur!

Mirabilis imprimis iam a principio apostolorum obedientia fuit. Nondum Christum miracula facientem conspexerant, nondum cęlestis regni retributionem per illum futuram audierant, et statim, ut uocauit eos, relictis omnibus ipsum secuti sunt atque ita eidem adheserunt, ut nulla deinde aduersitate, nullis persecutionum tempestatibus auelli separarique potuerint. Qui enim semel gustauerit, quam suauis est Dominus, omnes alias suauitates facile contemnet.

Sed neque tunc paruum obedientię specimen dedere, cum in deserto turbę discumbenti iussi cibos apponere quinque panes et duos pisces, id est, totum, quod habebant, nihil sibi reseruantes, porrexerunt; siquidem ipsi fame periclitari quam necessitatem excusando Domino suo non statim obtemperare malebant. Et quoniam lubenter paruerant, multo plura collegerunt quam obtulerunt.

Cum deinde ad insinuandam gentibus ueritatem destinarentur et supplicia et neces sibi pręferendas didicissent, nunquid, quominus obedirent, exterriti sunt? In omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrę uerba eorum. Et cum uerberibus minisque agitarentur, ut tacerent, responderunt: ‘Obedire oportet Deo magis quam hominibus.’ [p. 2-509]Ipse quoque Dominus, ut nobis obedientię suopte exemplo pręberet documentum, parentum obsequio subdi uoluit. ‘Et erat’ — inquit Euangelista — ‘subiectus illis’ et hoc quidem, cum iam sapientia et ętate et gratia: proficeret apud Deum et homines, ne puerorum more blanditiis aut metu subiectum fuisse putes. Non fuit infirmitatis, sed pietatis et liberi gratuitique obsequii ista subiectio.

Qualiter autem et cęlesti Patri obsequendum esset monstrauit, cum diceret: ‘Meus cibus est, ut faciam uoluntatem eius, qui misit me.’ Et: ‘Non quęro uoluntatem meam, sed uoluntatem eius, qui misit me, Patris’. Et: ‘Descendi de cęlo, non ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius, qui misit me’. Et ad Patrem: ‘Non sicut ego uolo’ — inquit — ‘sed sicut tu’. Dimisit uoluntates hominis et Dei Deus et homo Christus, ut discamus diuinam uoluntatem semper humanę pręferre et carnis affectum spiritus affectui subiugare. Denique Apostolus de illo: ‘Humiliauit’ — inquit — ‘semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.’

Quod autem episcoporum abbatumque et aliorum, qui pręsunt, iussa mandataque sine cunctatione capessenda sint, etiam cum nobis minus rationis habere uidebuntur, Petri apostoli exemplo patet. ‘Non lauabis mihi pedes in ęternum’, inquit, indecens et indignum ratus, ut Dominus fungatur officio serui et seruorum quasi dominorum suorum lauet pedes. Sed quod indecens esse non poterat, quicquid illi iuberet, mox intellexit, cum audiuit se non habiturum partem cum ipso, nisi lauari permitteret. Ideo protinus obediens exclamat: ‘Domine, non tantum pedes, sed et manus et caput!’ Nos igitur, quicquid prępositi nostri nobis iniunxerint, prius exequi quam causas inquirere curemus. Pręposterum enim uidetur, ut, cuius officium est obedire, is de seniorum sententia iudicet.

Paulus monachus cognomento Simplex, Antonii discipulus, cum primitus mysteriorum ignarus quęsisset, essetne prophetis prior Christus, ineptam interrogationem[p. 2-510] silentio diluere iussus, triennio tacuit. Post hęc cum multa illi absurda et superuacua experiundę tantum obedientię imperarentur, ueluti necessaria perficere nunquam distulit, sicuti aquam haurire et haustam effundere, uestes dissuere et easdem dissutas iterum consuere, et alia huiusmodi, quę ille, non quod friuola futiliaque essent, sed quod iussa, perpendens, libenter exequebatur diligenterque implebat.

Interseramus adhuc aliquod inobedientię exemplum, ut, quantum hęc nocuerit, tantum obedientia ipsa profutura noscatur.

Frater quidam ęgrotans in monasterio Scythi, cum adire ciuitatem pararet curationis gratia, et Moyses abbas a proposito illum deterreret simulque prędiceret, si discessisset, fornicatione polluendum, iniussu eius abiit et mulierem, quę languenti ministrabat, cum conualuisset, uitiauit. Quanto illi melius erat morbo perisse quam peccato! Mori timuit, et multo grauiorem mortem incurrit, dum obedire negligit.

Iccirco quidem Ioannes abbas in Scythi, quem sol iratum non uidit, ex hac uita ad meliorem migraturus, pręcipuum discipulis suis documentum relinquere uolens nunquam quicquam se ex sententia sua egisse dixit, sed seniorum, nunquam aliquid docuisse, quod prior ipse non fecisset. Hoc erat proprię renunciare uoluntati et in docendo nihil pręsumere. In hoc ille summam pene uirtutum putauit, qui, dum decederet, fratres suos plura monere necessarium non esse censuit.

Ioannem alterum apud Lycum, Thebaidis oppidum, commorantem obedientię uirtus eo prouexit, ut futurorum pręscium faceret. Huic obsequii experiundi causa abbas pręcepit, ut palum aridum in terra defixum aqua, quę duo milia passuum a monasterio distabat, bis per diem aduecta totidem uicibus irrigaret. Cumque uidisset neque labore illum defatigari neque ligni nunquam ad uiriditatem redituri desperatione commoueri, post annum in tali opere consumptum interrogat, an lignum illud [p. 2-511] iam radices egisset; et se nescire respondentem, euerso ligno, ut ab irrigatione desisteret, iussit.

Aliud deinde obedientię eius periculum facere uolens, cum multi adessent promptitudinis eius in obsequendo fama exciti, mandauit, ut de cęllario lenticulam quę oleo plena erat, proferens per fenestram proiiceret. Tantillum illis olei erat, et quidem in deserto, ubi is liquor neque mutuo sumi neque emi poterat. Concitus tamen ipse, non inopię, non loci rationem ducens, quod iubebatur, perfecit.

Alias quoque saxum ingens, et quod multi simul mouere non ualerent, soli, ut aduolueret, abbas pręcepit. Tunc ille quidem toto conatu frustra nitens, uires experiri non cessauit, donec multo sudore madentem iam quiescere idem abbas iussit. Hac obsequiorum simplicitate Ioannes prophetandi donum consecutus, in magnis bellorum difficultatibus Theodosium principem, ne cum hoste congredi timeret, suis animauit oraculis, certissimo uictorię euentu, ita ut ille deinceps certamen nullum iniret, nisi ipso consulto. Igitur, qui olim omnibus abbatis sui iussis fuerat obsecutus, eius deinde responsis obediuit imperator.

Albinum, Andegauensem episcopum, dum adhuc adolescens in monasterio degeret et ad perficiendum abbatis mandatum pergens effusum repente hymbrem sub tecto declinasset, eo procellę ui diuulso ac perpluente, cęteris, qui illuc conuenerant, haud parum madefactis, ipsum solum aqua non aspersit. Mirabantur omnes et, cum audissent eum ab abbate missum iter facere, miraculum obedientię merito imputarunt. O pręgrandis uirtus, quam inanimatum elementum ita reueritum est, ut attingere non auderet!

Guilelmus, Aquitanię quondam et Prouincię dominus, postea uero ita humilis monachus, ut nihil tam paruum neque tam infimum esset, quod se indignum iudicaret, dum id sibi faciendum abbatis autoritas iniunxisset. Iussus ergo aliquando panes coquere, cum iam coenę tempus instaret, confestim succendit fornacem, rutabulo [p. 2-512] ignem circumuertit, sed scopam, qua prunas euerteret locumque ponendis panibus aptaret, non habuit. Insiliens ergo in fornacem melote pro scopa est usus. Tunc demum coctos panes fratribus nihilo tardius, quam res poscebat, attulit, nulla corporis aut indumentorum parte lęsa, ut propensę obedientię alacritatem intelligas et inter pericula securam et inter infima nobilem. Factus erat hic quidem de Aquitanię Prouincięque domino monachorum furnarius, sed de monachorum furnario factus est regni cęlestis perpetuus possessor, terrę regibus maior, Dei angelis par.

Bercharius, Luxouiensis monasterii abbas, antequam pręesse coepisset, singularem apud omnes obedientię suę commendationem miraculo auxit. Dum uinum de cado in urnam traheret, ab abbate uocatus relicta urna festinus cucurrit. Vinum uero, sicuti fluebat, repleta urna non est effusum, sed sic stetit, ac si gelu concretum esset, donec ille reuersus cadi foramen tereti in mucronem ligneolo obturauit. Tunc, qui aderant, haud dubitarunt, quin hoc illi alacris admodum atque impigrę obedientię merito contigisset, ut, qui se totum abbatis uoluntati libenter tradiderat, ad eius uotum fluentis naturę liquor pro tempore suspensus perstiterit.

Gallus, Columbani abbatis discipulus, et Hildeboldus diaconus pisciculos, quos de flumine retiaculo traxerant, in solitudine assaturi, ignem concinabant, cum interim ursus mirę magnitudinis propius accedens diaconum quidem terruit, sed Gallo iubente, ut ligna igni inferret, obediuit. Hoc ideo sane hic referendum duximus, ut, qui prępositis suis reniti audent, tali exemplo magis confundantur, quando et syluestres ferę iussa sanctorum reuereantur et obseruent.

Sic et diuo Hieronymo ursis etiam belua ferocior leo obsequium pręstitisse dicitur. Asellum monasterii ad pascua educere pascentemque comitari suetus, agasonis fungebatur officio. Sed asello amisso iussus ipse ligna dorso deferre, onerari se multa cum mansuetudine patiebatur, donec postea iumentum ante se ad monasterium[p. 2-513] agens reduxit. Ecce bruta animalia seniorum iussis obsequuntur, et homo rations capax audet refragari. Certe, quisquis eorum restiterit imperio iis iam dictis exemplis, feris beluis asperior irrationabiliorque conuincetur.

Id oppido cauens Marianus, monasterii Bituricensis monachus, Mamertino abbati ita se subiecit, ut bubulci seruitio fungi iussus non grauatim obediret, nihil uile aut contemptibile arbitratus, quod sibi agendum ille iniunxisset.

Fratrem quendam refert Cassianus non obscuro loco natum, cum relictis mundanę conuersationis rebus religioni se tradidisset, sportulas uenales abbatis iussu publice circumtulisse, unamquamque singulatim distrahendo, ea tantum de causa, ut diutius in foro esset et, an [illum] tam abiectę negociationis depuderet, longiore experientia plenius nosceretur; omnia summa animi constantia curaque peregisse, postposita generis nobilitate sanctę obedientię humilitati, ne stiuam manu tenens et aspiciens retro ineptum se faceret regno Dei.

Idem autor Mutii abbatis miram obedientiam ac, nisi Veteris Instrumenti par exemplum ei astipularetur, pene incredibilem enarrat, dicens eum unico filio non pepercisse, ut abbati obediret. Vna enim cum illo paruulo adhuc monasterium ingressus, ut cęllulis dispararentur, sustinuit, et cum puer de industria in conspectu eius increpitaretur, uerberaretur, miseris acciperetur modis, neque lachrymis neque clamoribus eius moueri potuit, ut uerbum unum proferret. Denique simulata in puerum indignatione abbas, patientiam pariter obedientiamque Mutii quam maximo probaturus argumento iussit, ut arreptum filium efferret et in proximum flumen suffocandum iactaret. Nihil moratus ille unicum, ut mergeret, tulit. Sed quibus negocium datum erat, cum ad ripam fluminis uentum esset, sese opponentes inhibuerunt. Post hęc abbati reuelatur Mutium Abrahę patriarchę obedientię merito comparandum dignumque, cui post se monasterii cura committeretur. Cum hoc ita [p. 2-514] sit, quis dubitat, quin prępositorum iussa perinde seruanda sint ac Dei parique sedulitate adimplenda.

Hinc et Lambertus, Traiectensis episcopus, cum inuidorum malignitate episcopatu motus ad monasterium Scabolanense confugisset, monachalem seruans uitę modum, et nocte quadam ad orandum a lectulo desiliens percusso pedibus pauimento strepitum fecisset, abbas, eo quod silentii ea hora erat, quasi subindigne id ferens uoce sublata ait, ut, quisquis illud culpę commisisset, continuo ad crucem, exiret, non ante, quam diei crepusculum esset, reuersurus. Crux autem ipsa extra monasterii septa sub duo errecta stabat. Repente igitur Lambertus, sicut nudis pedibus adhuc et cilicio tantum indutus erat, abiit, et hoc quidem brumę tempore, ut multi mirarentur, quomodo algore contractus non expirasset. Mane semiuiuum reduxerunt, et abbas ueniam petiit, affirmans nunquam se putasse hoc monachorum aliquem facturum, nedum episcopum, ideoque ioco magis quam serio uerbum protulisse. Hac tamen obedientię subiectione Lambertus meruit et in episcopatus sui sedem restitui et tandem martyrio coronari.

Non minus constantis, licet minus prudentis, obedientię est exemplum, quod sequitur. Ioannes abbas eremique Scythi oeconomus ficus de Mareota Note: * corr. ex ‘Mareote’ Lybię sibi muneri missas duobus adolescentulis ad senem quendam procul in ulteriore deserto manentem deferendas dedit. Quos, dum iter agerent, nubilosa circumdedit caligo, ita ut, quo pergerent, nescirent. Per uastam igitur errando solitudinem diem noctemque consumpsere, senis cęllula nusquam inuenta. Cumque diu expectati non redirent, reperti sunt positis genibus animas efflasse, illibatis ficubus, quas secum tulerant, siquidem inedia perire quam abbatis pręuaricari mandatum maluerunt. Quam id recte, nescio, cum mandantis uoluntas non eo tenderet, ut innocentes discipulos fame confici uellet et escam, quam in manibus habebant, non gustare. Illi tamen stupendę cuiusdam constantię prębuerunt exemplum. [p. 2-515]Columbanus abbas Gallo discipulo (cuius paulo ante mentionem fecimus) inobedientię crimen obiecisse dicitur, quod ad Lignonem Note: * corr. ex ‘Ligonem’ fluuium piscationem fecisset, quam ad fluuium Bruscam facere iussus fuerat. Gallus autem, utrum in hoc an in illo fluuio piscaretur, nihil referre arbitratus, dummodo opus, quod iubebatur, peregisset, tum demum aduertere animum coepit secumque cogitare, quod ideo fortasse sine piscibus redisset, quia cuncta, quę iussa fuerant, non plene fuisset executus. Itaque iterum tentata piscatione multisque in illo, quod sibi assignatum fuerat, flumine captis piscibus didicit mandati non rem solum, sed etiam uerba singula diligentius esse perpendenda.

Venerii quoque monachi obedientia non est silentio inuoluenda, cum et ipsa plurimis documento esse possit. Hic solitarię uitę cupiditate ardens, inscio abbate discesserat tuguriolumque sibi posuerat in deserto. Cęterum a sancto Romualdo reprehensus, quod absque prępositi sui permissu monasterium reliquisset ideoque casso et infructuoso labore ipsum cęlum uersus niti, quandiu inobedientię premeretur grauitate, non distulit, quin statim ad abbatem suum rediens et culpę ueniam rogaret et in solitudine uiuendi copiam. Vtroque impetrato iam certiore promerendi spe Christo solitarius seruiuit. Igitur ex beati Romualdi sententia et Venerii exemplo faciet, quisquis ad districtioris uitę institutum non nisi eo, qui pręest, consulto ac permittente transierit.

Alterius nunc sexus exempla perpauca subiungam, ne modum excedat oratio.

Elizabeth, regis filia, cuius sępe fecimus et sępe facturi sumus mentionem (adeo una omnibus fere affluit uirtutibus) nolens ne in ipsa quidem mariti domo suo uiuere arbitrio, Conradum, mendicum et religiosum senem, sibi magistrum asciuerat, cuius imperio ac nutu in uiam Domini dirigeretur. Igitur die quadam illo iubente, ut ad audiendum Dei uerbum ecclesiam peteret, [p. 2-516] marchionissę Mesenensis improuiso superuentu prępedita ire omisit, ne, si tantam foeminam modo domi acceptam tam cito reliquisset, parum honori habuisse uideretur. Non accepit excusationem Conradus et, ut inobedientię culpam flagellis dilueret, mandauit. Continuo illa positis uestibus, linea tantum tunica, quę nuditatem tegeret, derelicta, ipso spectante tandiu se loris diuerberauit, donec idem, ut cessaret, pręcepit. Minus obsequiosi animi argumentum edidisset, si tunc ad ecclesiam, cum iussum fuerat, accessisset. Leui in re non obediuit, ut in multo difficiliore se obedientem probaret.

Euphrosina uirgo, Pafnutii Alexandrini filia (Smaragdus monachus dicta et credita), quoniam illi multus in uultu decor inerat, quocunque se uerteret, omnium in se oculos conuertebat. Hanc ob rem, ne fratrum mentes Deo intentas pręsentia sua labefactaret, iussa est cęllulę suę ianuam ultra non egredi, sed ibi humanis pariter diuinisque defungi officiis. Paruit non libenter minus quam constanter, octo et triginta annos carcerem passa perpetuum. Tunc tandem, quod foemina fuisset, deprehensum est, cum defunctę corpusculum de more lauarent. O patientiam animi incredibilem, qua sustinuit tanto tempore sexum uestibus, se cęllula tegere, ut et Christo seruiret et abbati obtemperaret. Quanti autem meriti esset apud Deum, miraculo patuit. Frater quidam cadauer osculatus, oculum, quem olim amiserat, integrum recepit. Illa igitur, quę obediendo oculis omnium se subtraxerat, dum uiueret, mortua postea solo tactu reparare errutos poterat.

Hęc sunt perfectę consummatęque obedientię exempla, non seruilis, non mercenarię, quarum alteram ellicit timor, alteram pręstat cupiditas. Neutra laudatur, sed seruilis melior. Per hanc enim plerunque aditus fit ad istam, de qua loquimur. Quę propria filiorum est, qui non tam patris reuerentur seueritatem quam probitatem amant. Et uero obedientia, quę uenalis est, nihil nisi lucrum sequi solet et siquando Ecclesię seruit, non amore uel timore Dei ducitur, sed pensione pecuniaque, [p. 2-517] quam seruiendo capit. Itaque prauis auaritię solicitudinibus quasi stimulis furores percita, non facile resipiscit nec peccata deuitat nec uirtutes amplectitur, cum omne eius studium in parandis cumulandisque diuitiis sit. Hanc fugiamus et ad illam, quam proposuimus, totis uiribus contendamus, ut ad paradisi celsitudinem, unde per inobedientiam superbiamque eiecti fuimus, per obedientię humilitatem ascendamus. ‘Omnis anima’, ut Apostolus inquit, ‘potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quę autem sunt, a Deo ordinatę sunt. Itaque, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. ’Idem alibi: ‘Obedite prępositis uestris et subiacete eis! ’Apostolorum quoque princeps Petrus: ‘Adolescentes’ — inquit — ‘subditi estote senioribus; omnes inuicem humilitatem insinuate, quid Dominus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.’ Nequis pręterea impatientiam suam excusare possit prępositi duritia asperitateque, idem alibi sit: ‘Serui, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis. Hęc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens iniuste.’ Prępositis uero Ecclesię recte religioseque pręcipientibus ita obsequi debemus ut Deo. Ad illos enim locutus est Dominus dicens: ‘Qui uos audit, me audit; et qui uos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me. ’Vetus etiam Lex (ut in Deuteronomio legimus) nolentes obedire sacerdotis imperio morte mulctandos deffiniuit. Et, si filius contumax et proteruus patris iussa contempserit, lapidibus obrui iubetur. Per inobedientiam uxor Loth uersa est in statuam salis, Onan, Iudę filius, a Domino percussus periit, Datan et Abiron terrę hiatu absorpti sunt, Saul a Deo reprobatus et hostili gladio traditus, Ahiel, Hierico urbis reędificator, una cum liberis interiit, Amasias rex, cum obediuit, uicit, cum obedire noluit, uictus est. Ac si forte quicquam aliquando iussum fuerit, de quo non ambigitur, quin diuinę repugnet sanctioni, Deo potius quam [p. 2-518] homini mos geratur. Omnibus omnium mandatis Dei mandata pręferenda sunt. Neque ulla alia causa prior potiorue esse debet, cur dignitate uel ętate pręstantibus parendum sit, quam ut Deo placeatur Deoque seruiatur dicente Petro apostolo: ‘Subiecti estote omni humanę creaturę propter Deum!’ Postremo, ut prophetę testimonio discas, quanti apud Deum momenti sit ista uirtus: ‘Melior est obedientia’ — inquit — ‘quam uictimę, et auscultare magis quam oferre adipem arietum’.

Caput IV / DE VERITATE COLENDA MENDACIOQVE FVGIENDO

Hactenus de obedientia, nunc de ueritatis obseruatione nobis sermo erit. Quę virtus cum omnibus conuenit, tum pręcipue religiosis. Alioquin, quomodo Christi serui dicerentur, qui ueritas est, si mendaciis animum applicarent? Aut quomodo Deo placere possent, si diaboli opera ęmularentur? Ille homicida erat ab initio et in ueritate non stetit, quia non est ueritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius.

Vetus Testamentum summos ueri cultores habuit prophetas, qui quidem pro eo asserendo uitę periculum adire non formidabant.

Vir Del ille in Bethel nequaquam ueritus est Hieroboam regis pręsentiam, ut prophetaret aduersus [p. 2-519]sacerdotes excelsorum ab ipso constitutor. Rex uero ira per citus protenta manu prophetantem comprehendi iubebat. Et manus, quam protenderat, aruit, ita ut, quem ulcisci uoluerat, continuo eundem pro instauranda manu supplex rogaret. Vsque adeo is, qui uera prędicere ausus fuerat, ipso etiam rege tunc maior fuit: lędi non potuit, lęsum sanauit.

Micheas quoque propheta, cum de belli euentu, quod Achab et Iosaphat reges contra Syrię regem parabant consuleretur, nihil ad gratiam est locutus. Prędixit Israhelitici exercitus fugam et Achab regis necem, ipso audiente ac pseudoprophetis e diuerso prospera omnia pollicentibus. Sed quoniam malis inimica est ueritas, a Sedechia in maxillam percutitur, ab Achab in carcerem truditur. Cum autem euenissent, quę prędixerat mendacium interiit, ueritas mansit et qui uera uaticinanti manus intulerant, ab aduersariis cęsi poenas dedere, ipse uinculis liberatus est.

Zacharias, Ioiadę sacerdotis filius, ueritate, id est, Dei spiritu imbutus non dubitauit Ioam, regem Iuda, palam arguere, quod patrię ritu relicto ad idolorum cultum conuersus fuisset. Prophetantem in atrio domus Domini lapidibus obruerunt. At uero Deo innocentis necem ulciscente ingentes illorum copię a paucis Syris prostratę sunt, Ioas a seruis interfectus. Qui autem pro ueritate mori non timuit, uitę ęternę pręmia recepit.

Quoniam uero os, quod mentitur, occidit animam, iccirco Ananias, Azur Gabaonitę filius, mendaciter prophetans per Hieremiam arguitur deuoueturque. ‘Quia prophetasti’ — inquit — ‘et non misit te Dominus, hoc anno morieris. ’Et eo ipso anno mendacium morte diluit.

At etiam Hieremiam in Aegypto lapidatum dicit aliquis, licet uera annunciaret. Cui breuiter respondebimus: ‘Preciosa in conspectu Domini mors sanctorum, mors autem peccatorum pessima’. Ideo iustos occidi permittit Dominus, ut beatificet; ideo malos, ut damnet.

Multi pręterea ex prophetis extrema pati quam uera reticere pręoptarunt, cum ob hoc a Deo {dirigerenter} [p. 2-520], ut regum populorumque uitia corriperent et eis poenas denuntiarent. Esaias in duas partes sectus est, Hieremias lapidibus obrutus, Amos uecte per tempora transfixus. Alii etiam sancti homines — fateor — talia passi sunt, sed de morte transierunt ad uitam, de laboribus ad quietem. O pręoptanda supplicia, per quę beatitudinis cumulus augeatur et quorum patientia Deo nos efficit chariores!

Nequis tamen ad solos prophetas ueri obseruationem spectare arbitretur, Achior, Ammonitarum ductor, ab Olopherne Bethuliam obsidente de Iudeorum uirtute interrogatus, quod sentiebat, non dissimulauit, asserens inexpugnabiles esse Deo ipsorum cum ipsis stante, nisi quando eo relicto ad deos alienos declinassent. Ob hoc uinctus in Bethuliam mittitur, ut simul cum illis, contra quos bellum erat, captus puniatur. Sed longe secus quam ueritatis persecutores crediderant, euenit. Olophernes, qui nihil armis suis resistere posse gloriabatur, foeminę mane interimitur, reliqui fugam petunt. Achior vero uitę periculum euadens, nequid in se gentilitię falsitatis resideret, etiam circumcisionem accepit. Qui ergo pro ueritate steterat, salutem, qui contra nitebatur, necem et nece grauiorem ignominiam et utroque acerbiora gehennę supplicia est consecutus.

Post prophetas fidissimi ueri assertores extitere apostoli martyresque et reliqui, qui eos imitati aut docendo aut reprehendendo, aut prędicando nunquam quicquam locuti sunt uel metu uel odio uel gratia. Contempserunt potentum minas, deriserunt tyrannorum supplicia, mortem ipsam subire non recusarunt, dum pro ueritate starent, soli illi semper placere studentes, qui ait: ‘Ego sum uia, ueritas et uita.’ Hinc quidem multos leuissimi etiam mendacii culpam sedulo cauisse accepimus.

Theonas abbas in eremo Scythi nunquam mentitus dicitur, cum tamen tribus milibus monachorum pręfuisset. Mirum est inter tantam multitudinem non fuisse lingua lapsum. Hoc idem et Beonem abbatem in uita pręstitisse tradunt. [p. 2-521]Ac semper quidem illo mendacii genere abstinendum est, quod in detrimentum uerti posse animarum, corporum, rerum. Cętera leuiora sunt, nullum tamen - ut arbitror — culpa uacuum. Omnem quippe simulationem, quantum a ueritate, tantum et a Deo abesse necesse est, cum summa ueritas ipse sit. Interdum tamen simulare et dissimulare et mentiri necessarium, cum scilicet vita res cadet, ut, nisi mendacium perpetretur, aut grauius peccatum committendum erit aut maius bonum omittendum. Huiusce rei subiiciemus exempla.

Abraham, cum per spiritum nosset Sarrę, uxoris suę, pudiciciam, Domino protegente, quocunque perrexisset, tutam fore, uitę tamen suę ob eius formam improbos homines insidiaturos dubitans, sororem suam esse dicebat. Itidem et Isaac, illius filium, de Rebecha, coniuge sua, pari imminente periculo simulasse legimus neque propterea hunc vel illum ob hoc aliquando reprehensum. Ea namque simulatione occasio uitabatur homicidii, et grauius deliquissent, si uerum confitentes causam malis sęuiendi darent. Quę quidem danda fuisset, nisi pudiciciam simul periclitari posse dubitassent, ne uitę parcendo animę dispendium incurrerent. A mendacio sane excusantur, quoniam consuetudo erat, ut quibus aliqua sanguinis intercedebat cognatio, fratres et sorores inter se quandoque uocarentur. Sarra autem Abrahę ex patre neptis erat, Rebecha autem Bathuel filia, qui Isaac frater patruelis fuit. Non autem eos a simulatione defenderim, cum eo animo locutos constet, ut proprię sorores crederentur, sed tam leuem noxam puto, ut primo statim conscientię stimulo expungatur. Itaque etiam in necessariis delictis aliquo remorsu opus erit, ut animus ipse et purior euadat et semper humilitatem seruet, dum non insurgit ad excusandas (ut dicitur) excusationes in peccatis.

Iacob etiam, cum benedictionem primogeniturę, iure quod emerat a fratre, sibi debitam aliter uendicare non posset, primogeniti formam assimulat, patrem decipit, benedicitur. Denique supplantatum se queritur [p. 2-522] Esau eiulatu magno, sed Iacob dolus minime imputatur quandoquidem nemini iniuriam facit, qui suo utitur iure. Decepit patrem, inquies. Sed nisi decepisset, bonorum sibi debitorum possessionem amisisset. Ita ergo decepit ut neminem offenderet, et quod suum erat, acciperet. Non audeo dicere hoc commento eum quicquam deliquisse, qui mox discedens, cum obdormisset, meruit uidere scalam ad cęlum usque errectam, angelos ascendentes et descendentes, Dominum summitati innixum, a quo non fraudis alicuius exprobrationem accepit, sed e contrario terrę, in qua dormiebat, possidendę regnique per orbem propagandi promissionem. Nunquid peccauerat, qui ita remunerabatur? Neque tamen ipsum non simulasse dicere possumus, cum hędinis pelliculis Esau fratris pilositatem effingeret, neque non mentitum, cum se esse ipsum Esau responderet. Sed ista ita dispensantur, ut non uitium iudicentur, sed mysterium. Et si mysterium non essent, procul dubio delicti aliquid haberent, sed — ut reor — in tali casu non cauendi propter commodorum, quę iure quęrebantur, magnitudinem atque fructum.

Ioseph apud Pharaonem in Aegypto primo loco habitus fratres, a quibus uenditus fuerat, eo uenientes, ut frumenta emerent, se non agnoscere ipsis incognitus fingit obiectoque, quod exploratores essent, in carcerem compulit. Deinde de carcere eductis iurat (per salutem Pharaonis) non abituros inde, nisi minimum fratrum Beniamin, quem domi cum patre relictum dixerant, adduci facerent, quasi hoc experimento deprehensurus, utrum terram exploratum uenissent an parandę annonę a patre missi. Et tamen omnes mox abire permisit pręter unum, quem pro obside tenuit secum. Postremo reversos una cum Beniamin, cypho suo argenteo in sacco eius clam indito, furti insimulauit. Nunc ergo quęritur, an illi tunc licuerit his ex industria confictis circumuentionibus uti. Et uidetur licuisse, cum eo spectarint, ut poenitudinem ellicerent, per quam ipsi saluarentur, qui in fratrem peccauerant. Vnde toties uexati [p. 2-523] dicunt: ‘Merito hęc patimur, quia peccauimus in fratrem nostrum.’ Haud ita doluissent, si se ille repente prodidisset. Qui postquam eos animo angi uidit, palam facit se, iniuriam omnem remittit, singulos exosculatur et, ut cum patre totaque familia ad se in Aegyptum transmigrare maturent, persuadet. Eos, cum aduenissent, alulit, possessione terrę optimę donauit, bonis multis affecit. Euacuata est igitur mendacii culpa finis merito, dum per illam Ioseph eis plurimum prodesse nititur, a quibus grauissime offensus fuerat.

Aegyptię obstetrices iussę pręfocare mulierum Hebrearum mares pueros obtemperaturas se Pharaoni monstrabant nec tamen obtemperauerunt. Et quoniam non morerentur puerperia, accusatę respondent ipsas Hebreas obstetricandi artem callentes, antequam se ad illas applicuissent, parere solere. Maluerunt mendaciunculo isto uti quam crudeli regi pręstare obsequium. Quamobrem dicit Scriptura: ‘Quia timuerunt obstetrices Deum, ędificauit eis domos’. Per quas alii temporalia, alii ęterna bona illis repensa intelligunt. Quicquid tamen horum sit, mercedem meruit pietas etiam mendacio uelata.

Raab meretrix, certa Israhelitas Iosue duce urbem Hierico, in qua erat, funditus euersuros, exploratores eorum domi receptos non prodidit, quin immo operuit lini stipula et quęrentibus abisse dixit. Cumque Hierico solo ęquata omnes passim trucidarentur, ipsam cum suis omnibus intactam reliquerunt. Insuper in tribu Iuda recipi meruit, Salmoni, uni ex principibus, iuncta. Nisi hoc mendacio hospites suos texisset, una cum reliquis interisset, et nisi seruandę pietatis causa illi mentiri licuisset, ad tam pręclarum coniugium infamis mulier nunquam peruenisset, ut inter illas censeretur, de quibus per successionis lineam nasci uoluit Dei filius Iesus Christus.

Mendacium Gabaonitis attulit salutem, sed abstulit libertatem. Dederat illis Iosue in castris Galgalę iusiurandum, quod uitę illorum parceret, ratus eos (quemadmodum[p. 2-524] ipsi referebant) gentem magis longinquam esse quam quę Terrę promissionis finibus concluderetur. Mox falsos fuisse deprehendens, uiuere quidem permisit, sed calones lixasque constituit redactor in seruitutem. Quod si seruari promissum debuit, ne illi cum aliis perderentur, non frustra composite pellacique sermone usi sunt. Quod autem seruari debuerit, ex secundo Regum uolumine apparet, ubi dicitur ideo iam trium annorum fame laborare populum. Israhel, qui rex Saul Gabaonitas contra fidem, quam a Iosue acceperant, interfecisset. Sed si pręceperat iampridem Dominus omnes gentes illas internitione deleri, cur solis deinde mendacibus parci uoluit? Quod scilicet nulli obesse, sed tantum sibi prodesse mendacio quęsierant. Ac ne omnino impune mentitos crederes, mancipiorum more seruierunt.

Dauid secundum cor Dei electus, capitalem Saulis odium declinans, cum Noben peruenisset, finxit se a rege missum et decepto Achimelech sacerdote panes ab eo accepit ensemque Golię Gethei, quem ipse ex prouocatione interemerat. Inde pergens uenit ad Achim, Getheorum regem, et periculum ueritus insaniam simulauit dimissusque abiit. Vtrunque dolum summa excusat necessitas: sacerdote illusit, ne inedia periret, regi, ne gladio.

Iterum ad Achim fugiens cum suis benigne admodum est receptus. Et cum e Philistinorum pagis predas ageret, uiros ac mulieres internitione tollens, ne res ad regem referri posset, ita illi uerba dabat, ut crederet ipsum mala Israhelitis inferre. Et hoc profecto dignum uenia mendacium, quo se quoque tueri et idolatras potius quam fideles offendere fas erat, dicente Domino: ‘Disperdite nomina eorum de locis illis!’

Idem Absalone filio persequente, cum a Hierosolymis fugeret, negocium dedit Chusi Arachitę, ut Absaloni adherens Achitophelis, ducis eius, consilia sugillaret. Cum ergo Achitophel sententiam diceret, Chusi intercessit et clandestino per internuncios egit, ut regem subtraheret periculo. Quantum autem Chusi [p. 2-525]simulata amicicia Absalonem fallendo peccarit, cum aliter piissimum regem seruare non posset, Scriptura testatur dicens: ‘Domini nutu dissipatum est consilium Achitophelis utile, ut induceret Dominus super Absalonem malum.’ Quis {igutur} Chusi factum accuset, si Dominus non reprehendit?

Quid mulier illa, quę extento super os putei uelamine finxit se ptisanas siccare et nuncios David ibi latentes Absalonis seruis insequentibus non indicauit, sed gustata aqua illos festinanter abiisse respondit? Debuitne, quod res erat, non dissimulare et innocentes prodere interfecturis? Nonne magis Deum offendisset, dum uerum dicit, pios neci exponendo, quam dum falsum, a periculo liberando? Mea quidem sententia minus displicet, si modo displicet, pietate mixta simulatio quam ueritas cruidelitate. Vtrunque tamen autoris fine intentioneque metiendum est.

Salomon, regum sapientissimus, in re dubia sententiam laturus, non nisi simulationis usurpatione inuestigauit ueritatem. ‘Afferte mihi gladium’ — inquit — ‘et diuidite infantem uiuum in duas partes, et date dimidiam partem uni et dimidiam alteri!’ Tunc inter altercantes prodit pietas matrem, impietas alienam. Et non fuit diuisus puer, ut rex callide simulateque iusserat, sed integer ac uiuus datus matri, ut in animo proposuerat. Et hoc sapientia, non mendacium fuit. Sic enim dicitur: ‘Et audiuit omnis Israhel iudicium, quod iudicasset rex, et timuerunt regem, uidentes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium.’ Hęc quidem indagandi ueri ratio usitatior nec tolerabilis tantum, uerum etiam probata, sed non ita et decipiendi.

Quis tamen Iudit uiduę sutelas dolosque et mera mendacia audet accusare, quibus patriam obsidione, Iudeam omnem, hoc est, Dei populum seruitutis periculo liberauit? Omnibus se ornamentis comit, et Dominus auget illi formę decorem orisque uenustatem, ut trahere possit Leuiathan hamo. Egressa ergo occurrit exploratoribus. Et: ‘Filia sum Hebreorum’ — inquit — [p. 2-526] ‘ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnoui, quod dentur uobis in depredationem’. Denique Olopherni se indicaturam pollicetur, quo aditu sine suorum pernicie capiat ciuitatem. Postremo cum ipso oollocuta sermone, promissis, uultu fallit atque eundem, quem adorauerat, cuius se ancilla dixerat, captata occasione incautum interemit. Nemo illi dolos uitio uertit, factum omnes laudibus extulerunt. Summus ipse sacerdos Ioachin cum magno presbyterorum comitatu de Hierusalem Bethuliam uenit, ut faciem eius uideret, cuius famam admirabatur. Quid multa? Omnes uni foeminę gratias agere et eius uirtute beneficioque salutem, quam iam desperauerant, se consecutos palam fateri, nihil laudis, nihil glorię omittere, quod magno fortique animo dignum esset. Tot igitur bona illo figmento comparata sunt, quot sine illo mala secutura erant. Quis enim tot milibus Assyriorum, tantis armatorum copiis aperto Marte resistere ualuisset? Et ecce, qui multas iam gentes urbesque uno impetu subiugauerant, unius mulieris fraude capti succubuerunt. Et cum id Dei uoluntate auxilioque factum nemo neget, certe sic imponere impio non illicitum fuit.

Ac ne hoc simulandi fingendique genus ueteribus tantum (ut multa) non ratione, sed indulgentia permissum fuisse putetur, uideamus, an etiam nouis et Euangelica perfectione excultis hominibus licuerit aliquando simulasse.

De Paulo apostolo in Actis relatum legimus, quod cum Timotheum discipulum, cum matre Iudeus esset, propter Iudeos circumciderit, tum quod sibimet in Cenchris nazareorum more caput totonderit, demum quod Hierosolymis Iacobi apostoli et seniorum consilio atque persuasu, ne uideretur discessionem docere a Lege Iudeisque fidelibus prohibere circumcisionem, quibusdam nazareis secum assumptis una purificatus templumque ingressus sit ac tandiu cum illis fuerit, donec tonsis de more crinibus uota perficerent sacrificiumque offerrent. [p. 2-527]Hoc quidem multi pię simulationi adscribunt, sed ego magis Augustino assentior, qui ait: Diebus illis intermediis, qui inter Christi ascensionem et Euangelii uulgationem fluxere, ueniam hanc Iudeis ad fidem uenientibus datam, ut simul etiam legalia tenerent, si uellent; non autem ita et conuersis ex gentilitate, ne sibi circumcisionem quoque necessariam esse suspicarentur. Ne uero Lex ipsa cum idolatria pariter execrabilis uideretur, noluerunt utranque eodem tempore relinquendam iubere. Lex igitur paulatim ostendente se gratię plenitudine est euacuata. Idolatriam uero statim, reppellendam iudicarunt, ut constaret alteram Dei opus fuisse, alteram diaboli. Sic ista omnia, quę dicta sunt, Paulum non simulate, sed licenter, ut Iudeum inter Iudeos egisse credimus omnibusque omnia factum, ut omnes lucrifaceret. Intantum autem gentiles a Legis obseruatione prohibuisse, ut ad Galatas scriberet: ‘Ecce ego Paulus dico uobis, quoniam, si circumcidamini, Christus uobis non proderit.’ Et de Tito discipulo: ‘Sed neque Titus’ — inquit — ‘qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi’. Quin etiam principem apostolorum Petrum aliquando ausus est reprehendere, quod ex gentibus fideles iudaizare fecisset. ‘Cum’ — inquit — ‘uenisset Petrus Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam uenissent quidam ab Iacobo, cum gentibus edebat. Cum autem uenissent, subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant. Et simulationi eius consenserunt cęteri Iudei, ita ut Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. Sed cum uidissem, quod non recte ambularent ad ueritatem Euangelii, dixi Cephę coram omnibus: Si tu, cum Iudeus sis, gentiliter uiuis et non Iudaice, quomodo gentes cogis iudaizare? ’Quod certe Paulus nequaquam dixisset, si etiam ipse ea, quę supra dicta sunt, per simulationem et non per licentiam potius peregisset, Iudeorum saluti consulens, sed gentiles, ne eadem facerent, coercens.

Postquam autem satis omnibus notificatum est ueteres cerimonias legumque sanctiones signa figurasque [p. 2-528] fuisse futurorum, quę in Christo impleta sunt, coeptum est infidelitati ascribi, siquis ea adhuc seruaret, ueluti qui uenturum et nondum uenisse Christum asserat, quod Iudaicę proprium perfidię est.

Sed quid de ista Petri simulatione dicemus? Reprehensibilem eam fuisse non nego. Quis enim sum, ut Paulo contradicam, cum pręsertim neque Petrum illi contradixisse constet. Sed tamen facile uenia dignam tunc extitisse non dubito, cum adhuc Moysi lex apud Iudeos in Christo credentes non illicite uigeret. Postea uero neque propter Iudeos neque propter gentiles in fide quicquam simulandum fuit, cum tandem non simulatio, sed error dici debuit, quicquid iam peruulgatę officeret ueritati.

Cęteris autem in rebus etiam apostolicis ac sanctis uiris ac mulieribus simulare, fingere, mentiri summę interdum pietatis ingentisque prudentię fuit.

Diuus Hieronymus ad Rusticum monachum scribens testatur uidisse se in Aegypto adolescentem, cum stimulis libidinis resistere atque obniti posse iam desperasset, abbatis solerti simulatione seruatum. Dicam - inquit — quod in Aegypto uiderim. Gręcus adolescens erat in coenobio, qui nulla continentia, nulla operis magnitudine flammam poterat carnis extinguere. Hunc periclitantem pater monasterii hac arte seruauit: Imperat cuidam uiro graui, ut iurgiis atque conuitiis insectaretur hominem. Qui post irrogatam iniuriam primus uenit ad querimoniam. Vocati testes pro eo loquebantur, qui contumeliam fecerat. Flere ille coepit contra mendacium, nullus alius credere uerę ueritati. Solus pater defensionem suam callide studuit opponere, ne abundantiori tristitia absorberetur frater. Quid multa? Ita annus ductus, quo expleto interrogatus adolescens super cogitationibus pristinis, an adhuc aliquid molestię sustineret. Papę — inquit — uiuere mihi non licet, et fornicari libet? Num, quęso, consultius meliusve fecisset abbas nihil tale confingere et discipulo, in ęternę mortis discrimen ruenti non subuenire, [p. 2-529] cum pręsertim nullo alio remedio ab imminenti pernicie eximi potuerit?

At neque Archebii quidem, sanctissimi uiri, simulatio improbanda, qui in quadam Nili insula inter solitarios et ipse solitariam uitam ducens, siquis eo accessisset eiusdem propositi cupiditate accensus, ei suum ipse domicilium cum utensilibus cedebat, ne qua cęllulę construendę quęrendęue supellectilis difficultate uictus abiret. Ac ne forte illum, quod offerebatur, accipere pudor impedisset, certum sibi ac deliberatum esse ad alia transmigrare loca mentiebatur. Et tantisper inde secedens, donec impensas compararet, reuersus alteram sibi cęllam non paruo cum labore ponebat. Hac ille simulatione usus officio fungebatur uerę charitatis, eos in Dei seruitio pia circumuentione retinens, quos forte necessitas dilabi compulisset, multoque plus lucri largiendo faciebat quam detrimenti mentiendo. Et sapientis erat modico damno magnam utilitatem quęrere.

Illius quoque abbatis laudatur mendacium, qui (ut Cassianus tradit) Simeoni monacho prospexit, ut in proposito uitę perfectioris perseueraret. Hic nuperrime ex Italię partibus ad Aegypti solitudinem se contulerat, nullius exercitii gnarus, pręterquam Latinos libros transcribendi, quorum illis in locis usus nullus erat. Senior igitur fingit olim quęsisse se, qui sibi Pauli Epistolas Latino charactere conscriberet, uolens ear (ut aiebat) muneri mittere fratri in cohorte Latina militanti Latinique sermonis non ignaro, ut aliquid de Scripturis diuinis habeat, quo sese etiam inter militię labores utiliter occupet. Hac itaque simulatione illum ad scribendum compellens, et quę operi et quę {uite} necessaria erant, dedit tum ocio subtrahens adolescentem, tum penurię eius mercedis occasione succurrens. Nisi sic abbas finxisset, Simeon ipse uel cogitationibus per inertiam expugnatus, uel inopia superatus diu ibi manere non potuisset. Neque enim puduit accipere, quod offerebatur pro labore. Puduisset autem, si nihil agenti ultro impenderetur. [p. 2-530]Quid Abrahę, celebratissimi inter Aegyptios anachoretas uiri, simulatio, quantę erga proximum charitatis, quantę miserationis fuit? Posito quippe monachali habitu secularia sumpsit indumenta, ne posset agnosci. Et peregre profectus, neptim, quam iuxta se nutriens diu sanctorum operum sociam habuit, diaboli tandem latrocinio sublatam anxie perquisiuit. Illa enim iuuenis cuiusdam libidini semel consentiens criminisque conscia patrui conspectum ferre non ualens, clam ad urbem effugerat et iam desperatione quadam corpus uulgando pecuniam demerebat. At senex, obi tandem illam conuenit, notam incognitus aliquandiu considerauit ac deinde in colloquium euocatam, cum se prodidisset, flens exhortatus est, ut secum rediret. Rediit et multa uitę districtione commissa diluens cum ipso pariter sanctorum collegio meruit annumerari. At nisi Abraham alieno se amictu occuluisset, fama aduentus sui pręnuncia, ut qui ubique celebris erat, illam exterruisset et uel fugam uel latebram petere coegisset. Alium ergo se finxit, ut amissam inueniret, et non alium se dixit, ut inuentam secum reduceret, reductam sanctificaret. Quanti igitur fructus tunc simulasse fuit, liquido sciemus, si perpenderimus, quanti econtra damni non simulasse fuisset.

Postremo fingi aliquid etiam sine ulla culpa posse quis dubitat, quando quidem Veritas illa, in quam nullum prorsus uitium cadere potest, in Euangelio fingere dicitur: ‘Et ipse’ — inquit — ‘se finxit longius ire. Et coegerunt illum dicentes: Mane nobiscum, quoniam aduesperascit et inclinata est iam dies.’ Sed talis hęc Domini erga Discipulos fictio, qualis et illa quondam erga Abraham tentatio. Ille tentatus est, an obediret Deo, isti, an hospitalitatem seruarent; non quis Deus futura nesciat, sed ut nos habeamus virtutum exempla. Huiusce rei causa fingere ac simulare patribus prępositisque proprium atque usitatum, dum iuniorum animos probare student dumque probatos cęteris ad imitandum exibent. Non sunt igitur hę fictiones mendacii, sed ueritatis.[p. 2-531] Neque enim aliter iis mores hominum ingeniaque experimur quam artifex experiri solet indice lapide aurum argentumue, ut, quale sit, cognoscatur et experimento ueritas ipsa pateat.

Quidam etiam obtegendę sanctitatis causa simulationis latebram subiere, ne forte honorati placerent sibi et pro inani gloria ueram amitterent.

Nicolaus cognomento Peregrinus, natione Gręcus, in oppido Apulię Theano seminudus incedens et crucem ligneam manu pręferens “Kyrie, eleyson” clamitabat. Eo clamore puerorum turbam excitabat et hoc ipsum iteratis uocibus, ut secum decantarent, innuebat. Excogitauerat utique, quemadmodum et stultus hominibus appareret et a laudibus Dei non cessaret. Qua insanię simulatione tantum placuit, ut Deo donante defuncti cadauer multorum langores tactu sanaret.

Fuisse etiam Alexandrię quendam Marcum Solonem nomine, qui se stultum fingens nudus incedebat, operibus intentus charitatis. Cum enim humanum labore uictum quęreret, quidquid in diem sibi superesset, indigentibus erogabat. Cumque iam sedecim annos in hac simulatione perdurasset, postremo adiuratus manifestauit se aliquando monachum fuisse, sed libidini deditum annos quindecim in concubinatu perseuerasse tandemque ad poenitentiam conuersum decreuisse tantundem temporis seruire Christo, quantum diabolo seruierat. Atque mox uita functus est et in sanctorum numero habitus. Tali ergo simulatę insanię humiliatione, mundi sapientibus pręferri ac supra cęlum inter angelos meruit collocari.

In Thebaidis monasterio, quod Sancti Hieremię nuncupabatur, fuisse uirginem quondam memorię proditum est, quam omnes reliquę mentis impotem existimabant. Danieli autem abbati reuelatum, quod fatuum Dei sapientius esset hominibus; proinde ad eam uisendam illum perrexisse. At ipsam, cum se deprehensam uidisset, clam abiisse, schedula postibus monasterii affixa, in qua scriptum erat: Quicquid in uos peccaui remittite atque [p. 2-532] in Domino ualete! Quęso, si dementię simulatio illi crimini dari debet, quomodo cęteris, quę ibi erant, sanctior Dei reuelatione iudicaretur? Profecto simulatio ista conseruatio summa humilitatis erat, non culpa.

Sed neque illis figmenta obfuerunt, quas uirorum nominibus tegumentisque sexum aliquando cęlasse constat, cum id ea ratione egerint, ut commodius Christo, quem nihil latet, deseruirent.

Eugenia, Philippi consulis filia (Eugenius credita) etiam abbatis officio defungi Alexandrię meruit. In eadem urbe Euphrosina uirgo, sub Smaragdi nomine latens, monachi uitam duxit. Sic Marina Marinus, Theodora Theodorus, Pelagia Pelagius credita, inter uiros pręstiterunt sanctitate, sexu occultato. Finxerunt se esse, quod non erant, ut essent, quod esse debuerunt, nihil omittentes quod ad perfectę consummatęque religionis cultum pertineret.

Hęc sunt quidem iustę atque interdum etiam, ut diximus, necessarię fingendi ac mentiendi causę. Cętera uero mendaciorum genera perniciosa mortiferaque habentur. Sicuti fuit mendacium Gezi, pseudoprophetarum, Ananię et Saphirę, pontificum in Euangelio et phariseorum et his similium; simulatio quoque ac dolus Ioab in Abner et Amasam, Triphonis in Ionatham et in Antiochum, Ismahelis in Godoliam, Andronici in Oniam, Iudę in Dominum.

De talibus dicitur: ‘Simulatores et callidi prouocant iram Dei.’ His et Propheta imprecatur dicens: ‘Disperdat Dominus uniuersa labia dolosa!’ Et iterum: ‘Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum, da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinuentionum ipsorum!’ In Exodo quoque pręcipit Dominus: ‘Non suscipies uocem mendacii nec iunges manum tuam, ut pro impio dicas falsum testimonium!’ Et in Leuitico: ‘Non mentiemini nec decipiat unusquisque proximum suum! ’In Deuteronomio: ‘Testis falsitatis conuictus plecti talione iubetur, ut, quod in alterum molitus sit, ipse ferat. ’Vnde Salomon in [p. 2-533] ‘Prouerbiis: Falsus testis’ — inquit — ‘non erit impunitus, et qui loquitur mendacia, peribit.’ Et rursum: ‘Qui congregat thesauros lingua mendaci, uanus et excors est et impigetur ad laqueos mortis. ’Ideo eo uitio inquinari ueritus Deum deprecatur dicens: ‘Vanitatem et uerba mendacia longe fac a me!’ Et ante illum Dauid: ‘Ne auferas de ore meo uerbum, ueritatis usquequaque!’ Hieremias autem propheta, quo ipsa maligni impostoris dolositas illi, non aliis noceat, pręmonet, ut caueamus, et clamat: ‘Unusquisque se a proximo suo custodiat et omni fratri suo non habeat fiduciam! Quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet, et uir fratrem suum deridebit, et ueritatem non loquetur. Docuerunt enim linguam suam loqui mendacium, ut inique agerent, laborauerunt. Sagitta uulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. Nunquid super his non uisitabo, dicit Dominus, aut in gente huiuscemodi non ulciscetur anima mea? ’Vis scire, quomodo ulciscatur uel qualiter uisitet, Apocalypsim lege: ‘Et omnibus mendacibus’ — inquit — ‘pars eorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda’. Breuiter idem in psalmo expressum est: ‘Perdes omnes, qui loquuntur mendacium’. Cuius rei haud ignarus Apostolus ad Ephesios, ne forte in tantam incidant perditionem: ‘Deponentes mendacium’ — inquit — ‘loquimini ueritatem unusquisque cum proximo suo, quoiam sumus inuicem membra’. Et ad Colossenses: ‘Nolite mentiri inuicem!’ Saluator etiam noster ad apostolos: ‘Simplices estote sicut columbę’. Et: ‘Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus lucidum erit’. Et: ‘Nisi efficiamini sicut paruuli, non intrabitis in regnum cęlorum.’ Siquidem et cordis simplicitate et oris ueritate nobis opus est, ut eo felicitates perueniamus, ubi nullus fraudi, nullus fallacię restat locus, ubi misericordia et ueritas obviauerunt sibi. Quas duas uirtutes Salomon etiam coniungens partiter colendas docet: ‘Misericordia’ — inquit — ‘et ueritas te non deserant! Circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui, et inuenies gratiam [p. 2-534] et disciplinam bonam coram Deo et hominibus. Misericordia et ueritas pręparant bona. Misericordia et ueritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.’ Demus operam igitur et enitamur, ut illo digni simus elogio, quod in Malachia legimus: ‘Lex ueritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inuenta in labiis eius.’

Caput V / DE MANSVETVDINE ANIMI

Nunc de his dicemus, qui auersis ab omni asperitate animis mites mansuetique uixerunt, affectum ita moderantes, ut uel nunquam in alterum commoti sint uel adeo temperate, ut non deliquerint. Obseruarunt enim pręceptum illud: ‘Irascimini, et nolite peccare!’

Mansueti igitur iracundique exempla primi ab homine geniti Abel et Cayn nobis exibuerunt. ‘Respexit’ — inquit — ‘Dominus ad Abel et ad munera eius, ad Cayn autem et ad munera eius non respexit’. Humilia enim respicit et alta a longe cognoscit. Hinc ergo Cayn inuidię stimulis actus et furore fremens, fratrem, cuius mansuetudinem imitari debebat, interemit. Itaque sine causa in fratrem iratus, Dei in se iram magis prouocauit et a Deo maledictus fuit.

Mitis Noe in arca seruatur, superbi diluuio pereunt. Sic et Pharao in Mari Rubro mergitur, Moyses saluatur, [p. 2-535] cuius mansuetudo tunc egregie apparuit, cum pro eis, qui sibi insultauerunt, Deum est deprecatus. Vnde dicitur: ‘In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum.’ Pharaonis autem obdurationem grauissimis quidem flagellis mollescere potuit, nec ante ipse sęuire desiit quam uiuere.

Iacob fratrem suum Esau, capitali odio sibi infensum, se illi submittendo mitigauit. Occurrentem in Galaad septies in terram pronus adorauit, munera obtulit, dominum suum appellauit. Iccirco, quem ille perdere cogitauerat, amplexatus osculatusque est adeo tenere, ut fleret. Itaque magnum interdum odium magna frangit mansuetudo et ira alterius alterius humilitate coercetur.

Ioseph quoque, mitissimi ingenii adolescens, in cisternam a fratribus deiicitur et externis in seruitutem uenditur. Et tamen eos, a quibus talia passus fuerat, benigne suscipit, large educat, non malum pro malo reddens, sed uincens in Bono malum. Irasci enim nescit mansuetus, et benefacere iis etiam, a quibus offensus est, nouit.

Dauid Saulis toties in se repetitum furorem non uindicando, sed parcendo leniebat et, quem nullo officio, ne rursum indignaretur, mouere potuit, eius in regno successor fieri meruit. Qui ergo persequebatur innocentem, hostium gladiis occubuit. Qui uero persecutori suo manum inferre noluit, regnauit. Proinde iure suo, dum oraret, dixit: ‘Memento, Domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius!’

Saluatoris nostri ac Domini mansuetudo maior est quam ut uerbis explicari queat. Neminem ad se in ueritate uenientem repellit aut sine beneficio dimittit, turbas docet, paruulos suscipit, pauperes eligit, ęgrotos uisitat ac sanat, proditoris osculum non refutat, uincientibus se et cędentibus non repugnat, pro crucifixoribus suis orat. Mansuetissimus Agnus ad uictimam currit: maledicitur, et tacet, irridetur, et sustinet. Quamobrem se nobis in exemplum prębens clamat: [p. 2-536] ‘Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris;’ requiem in terra, requiem in cęlo dicente Propheta: ‘Mansueti hęreditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis’.

Apostoli quoque reliquique Discipuli, iugum suaue et onus leue Domini circumferentes, dum Euangelium {predicarent}, persecutorum immanitatem patiendo, non contendendo uicerunt. Flagellis cędebantur, et ibant a conspectu concilii gaudentes, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Et impletum est illud Esaię uaticinium: ‘Et addent mites in Domino lętitiam, et pauperes homines in sancto Israhel exultabunt.’

Multorum pręterea, qui hos secuti sunt, placidę mentis facilitatem etiam bestię cognouerunt, neque tactum illorum formidantes neque recusantes imperium.

Clotario, Britannorum rege, uenationi indulgente aper a uenatoribus actus ad Deicolam Note: * corr. ex ‘Deicolum’ abbatem confugisse perhibetur. Et ob eo conseruatus, syluestre animal tutiorem se in Deicolqę sinu putauit quam si syluas fuga petiisset, pręsagio quodam lenitudinis pietatisque eius. Qui insequebantur, pepercere beluę ob reuerentiam uiri, non ausi eam lędere, quę sese fidei commiserat sancti.

Marianus quoque, Bituricensis coenobii monachus, bubulci officio defungi non dedignatus, aprum ad se confugientem tutatus est. Canibus insequentibus imperauit, ne illum tangerent. Mira res! Canes obedierunt, aper discedere noluit et, cuius benignitate se seruatum agnouit, eidem ueluti iampridem mansuefactus humiliter adhesit.

Eadem fera ad Basoli, Rhemensis abbatis, cęllam confugiens, pedibus eius prouoluta sic in tuto fuit, ut canes, qui magno cursus impetu iam tergo fugientis imminebant, repente subsisterent. Tunc Attila uenator rem admiratus, prędium, quod ibi habebat, abbati concessit, dignum omni beneficio asserens, cuius et mansuetudinem aper et uirtutem canes testati sunt. [p. 2-537]Columbano abbati ursi in syluis obtemperauerunt, Heleno onagri crocodilique. Hos insiliens trans fluuium ibat, illos autem sarcinis onerabat. Haud ita repente mansuescerent syluestria aquaticaque animalia, nisi in homine mansuetudinis uim sentirent, cui obsequebantur.

Diuus Hieronymus, cum inuidorum maliciam atque infestationes ne ferendo quidem posset reprimere, Roma cessit. Mansueti enim placidique hominis proprium est dare locum improbitatibus aliorum neque cum pertinacium malignitate contendere. Sed cui Romę homines aduersabantur, in Syrię deserto ferę seruierunt. In Bethlemitico deinde monasterio manentem leo posita ferocitate blanditer adiit et reliquis, qui aderant, metu dilabentibus ipsi pedem spina uulneratum porrexit, sanatus famulatum exibuit. Nullique iam monachorum, metuendus asellum ad pascua educebat reducebatque ad stabulum, agasonis fungens officio, qui quondam prędonis functus fuerat. Ferocire nempe non potuit, ubi hospitis benignitatem experiri coepit, nec ab eo prorsus discedere, cuius beneficio se nouerat conualuisse.

Marinus in Arba, Dalmatię insula, natus, apud Ariminum uitam solitariam duxit. Cum autem aliquando cęllam suam uersus ab urbe Roma rediret, asellum, quo in uia uehebatur, ursus terribilis inuadens peremit. Ille ursum tenuit et, ut asini uices subiens ad cęllam usque se deferret, iussit. Subito syluestrem exuens animum immanis bestia dorsum homini prębuit, cuius asello non pepercerat. Diceres humanitatis eius conscientia, quoniam ille amissi iumenti iacturam passus in autorem damni non excanduit neque indignatus est, sed tantum seruitio eius usus, quo probaret, posse se ab ipso poenas exigere, si uellet, cuius dorso potuit tam imperiose insidere.

At etiam timidissimum animal cerua, dum uenatorum tela saucia fugeret, ad Bassianum, Laudensem episcopum, se recepit. Qui persequebantur, miraculo obstupefacti stetere. Quidam uero licentius accedens, [p. 2-538] eam de manu episcopi erripere uoluit, sed ipse pręreptus a diabolo uexari coepit. Episcopus autem, qui bestiam blande amiceque exceperat et clementer fuerat tutatus, nec in hominis uiolentiam irasci potuit: ab immundo spiritu oppressum miseratus incunctanter pristinę restituit sanitati. Idem igitur et tutelę fidem et patientię benignitatem seruauit, amicis inimicisque iuxta fauens.

Egidius quoque abbas, ad ostia Rhodani solitarius manens et hominibus incognitus, cerua lac prębente (ut alibi diximus) uixit. Sed dum illa a uenaticis canibus agitaretur, prępeti fuga cęllam ipsius petiit et trepida ac solito moestius immugiens ante senis pedes prouoluta iacuit, ut, cuius humanitatem diu experta fuerat, eius etiam auxilio ab imminenti periculo tegeretur. Igitur illo orante canes propius accedere nequiuere. Vnus autem de uenatoribus (quia locus uepribus obductus erat) incerto sagittam dirigens, abbati uulnus inflixit. Post hoc penetrantes latebram reperiunt senem ceruamque iuxta accubantem. Et religione quadam concussis animis procidentes ueniam ab eo, quem imprudenter lęserant, suppliciter petunt atque impetrant, et ceruam dimittunt intactam. Tam enim ille libenter iis, a quibus uulnus acceperat, offensam dimisit, quam pro cerua orauit, pari simplicitate et de ipsa solicitus et in illos mitis.

Ad Remigium, Rhemensem archiepiscopum, passeres aduolare solitos accepimus et de manu eius certatim cibum capere. Cur ita, nisi quod non sic tuto se pasci posse in apertis campis putarunt ut in mansuetissimi pręsulis sinu.

Blasio, Sebastę urbis episcopo, in solitudine persecutionem declinanti syluestres auiculę uictum suppeditarunt.

A Iudoco, regis Britannię filio, dum contempto regno soli Christo seruiret, columbas piscesque escam manu porrectam acceptasse ferunt. [p. 2-539]Iuonem presbyterum ad mensam recumbentem auis quędam albo uiridique colore spectabilis de improuiso adiisse dicitur et tangi se ac contrectari ab eo passa, post acceptam benedictionem euolasse. Testata mihi uidetur naturam eius non gestu solum, quo se illi libere atque ultro obtulit, sed etiam pennis uarietateque colorum. In candore signabatur mentis puritas, in uirore spei alacritas, in plumarum mollitie animi lenitudo atque facilitas.

Maxentii etiam, Pictauiensis abbatis, humanitas effecit, ut agrestes uolucres non cupidius arborum ramis quam manibus suis insiderent. Panes micis aut tritici granis ab eo pastę auolabant. Hinc discamus non sine beneficio eos dimittere, qui sine hęsitatione nostrę se crediderint fidei.

Seuerus, Agathensis abbas, passerem aduolantem ita humanitus excepisse dicitur, ut, cum ille fracto crure aliorum aucupium effugisset, ipse sua precatione sanatum dimiserit. Qui enim benigne alios accipit, facile, quod a Domino petit, impetrat. Scriptum quippe est: ‘Mansuetis dabit gratiam.’

Francisci quoque lenitatem auicularum audacia mirabiliorem fecit. Ad prędicantem confluebant neque refugiebant manum eius, usque adeo obsequentes, ut non nisi, cum ipse iussisset, abirent, non nisi, cum ipse innuisset, garritum comprimerent; non, quod iussa intellexerint, sed quod iubentis autoritatem uirtutemque senserint.

Cum aliquando in horto inter fruteta deambularet, cicada ficulneam linquens super euocantis manum consedit et, Deum laudare iussa, uoce tinnula, gutture fistulato, suauiorem solito stridorem edidit. Humanum igitur consortium effugere solitę bestiolę, Franciscum omnibus ex mansuetudine applaudentem creaturis adire non timuerunt neque potuerunt non obtemperare imperanti, cui iam diuina inerat uirtus. Talibus enim dictum est: ‘Si monti huic dixeritis: Tolle et iacta te in mare, fiet.’ [p. 2-540]Apollonium abbatem ferunt cuidam fratrum suorum humilitatis mansuetudinisque uirtutem suis precibus a Domino impetrasse, ita ut ille, cuius rigidę mentis asperitatem nulla mitigare castigatio poterat, postea multis patientię ac lenitudinis exemplum fieret. Siquando igitur ullum animi morbum industria nostra leuare non poterimus, ad precationum remedia recurramus. Quia, quę impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.

Et, ne foeminarum mansuetudinem silentio pertransisse uidear, Brigida uirgo apro ferocissimo, et qui in pecudum gregem reponte irruerat, pręsto occurrens usque adeo reddidit mitem, ut eidem gregi ipsum pręficeret pastorem. Itaque tam modo immanis fera tam tenellas oues, quas laniatum uenerat, mox et ad pascua educere et pastas reducere domum coepit. Voluit autem Deus beluę feritatem uirginis humanitati cedere, ut ostenderet, quanti apud se ponderis esset talis uirtus.

Sed earum mansuetudo foeminarum, quę in coenobiis perpetuę seruituti se addixere, ut Deum promererentur, in eo apparet, quod prępositis libenter obediant, quod labori alacriter insistant, quod dicto factoue lacessitę non reclament, non murmurent, non mussitent, non denique uultum mutent, sed semper eandem animi lenitatem prę se ferant. Harum exempla partim dicta sunt, ubi de labore obedientiaque tractauimus, partim dicentur, cum de patientię uirtute disseremus. Igitur, ne eadem sępius repetere necesse sit, hoc loco de illis loqui supersedebo.

Omnes tamen Christi seruos ancillasque admonitos uelim, ut meminerint talium hominum et preces a Domino facilius exaudiri et opera largiore remuneratione compensari. Nisi id uerum esset, non illos potissimum in magno rerum discrimine Sophonias propheta citaret, ut Domini supplicent dicens: ‘Quęrite Dominum omnes mansueti terrę, quia iudicium, eius estis operatI; quęrite iustum, quęrite mansuetum, si quo modo [p. 2-541] abscondamini in die furores Domini. Quia Gaza destructa erit, et Ascalon in desertum; Azotum in meridie eiicient, et Acharon eradicabitur.’ Tantum infortunium auerti posse sperauit precibus mansuetorum. Hinc et Eliachim sacerdos, cum excidium ab Olopherne timerent, ad populum dixisse fertur: ‘Si in humiliationibus permanseritis, exaudiet uos Dominus.’ Hinc et sancta Iudit Dominum obtestata ait: ‘Nec superbi ab initio placuerunt tibi, sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.’ Ipse etiam Dauid: ‘Suscipiens’ — inquit -‘mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram.’ Et in alio Psalmo: ‘Exaltauit mansuetos in salutem.’ Et in Euangelio Veritas ait: ‘Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.’ Non igitur temere in Ecclesiastico pręceptum est: ‘Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo inuenies gratiam.’ Profecto, siquis ista memoriter tenuerit recteque perpenderit, studio diligentiore, diligentia studiosiore contrariis animi motibus temperabit.

Caput VI / DE TACITVRNITATE SERMONISQVE MODERATIONE

Nunc, quoniam mansuetos pręcipue taciturnitas decet moderatioque uerborum, satis congrue de iis dicendum uidetur, qui utroque laudabiliter usi sunt, ut discamus linguam ipsam et coercere, cum seruandum [p. 2-542] erit silentium, et, cum loqui expediet, pensitare. Quando quidem Salomonis sententia est: ‘In multiloquio non deerit peccatum. Qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est.’

Iob a Domino arguitur, quod contendere ac disputare secum concupierit, dum calamitatum suarum causam anxie perquireret. Et respondens ait: ‘Qui leuiter locutus sum, respondere quid possum?’ Confitetur se non habere, quo excuset inconsultam locutionem. Et ut poenitendo ueniam consequatur: ‘Manum meam’ — inquit — ‘ponam super os meum. Vnum locutus sum, quod utinam non dixissem; et alterum, quibus ultra non addam.’ Hinc tu, siquando res inciderit, in qua diuinę prouidentię rationem inuenire nequieris, caue, nequid imprudenter proferas, sed tacitus mirare, et nihil a Deo nisi bonum ęquumque proficisci posse semper tibi habe persuasum.

Ezechias, quarto decimo regni sui anno obsessus in Hierusalem, plebem silere iussit, ne colloquiis Rapsacis nunc minantis, nunc blandientis ad deditionem solicitarentur. Exemplo est, nequid is, qui de plebe imperitorum est, respondere pręsumat captiosis hereticorum argumentis, ne, dum confutare ea nescit, etiam ipse in retiaculo diaboli inuoluatur et arce ueritatis incaute custodita ab erroribus captus pereat. Tacitus ergo obediat Ezechię, id est, Christo regi et in silentio oret. Et ipse mittet angelum suum, qui perimat copias Assyriorum, hoc est, dissipet malignorum insidias mentemque orantis illuminet, ut amota dubietatis nebula iam clare uidere possit eos uere mortuos esse, qui ipsum nitebantur in mortem trahere secum.

Iesus, filius Syrach, dum efficere nequit, ne inter loquendum peccato aliquo non implicetur, sic in Ecclesiastico suo conqueritur et clamat: ‘Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum certum, ut non cadam in ipsis et lingua mea perdat me?’ Hoc ipsum periculum, quod in se deprehenderat, alios cauere iubet dicens: ‘Aurum tuum et argentum tuum [p. 2-543] confla, et uerbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos, et attende, ne forte labaris in lingua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.’

Hieremias in matris utero sanctificatum se audit, et tamen ait: ‘A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.’ Quomodo ergo illi lingua non delinquant, qui irrequisiti garriunt, si peccare loquendo timuit, quem loqui Deus inuitabat? Qui tunc demum ad prophetandum populo se accinxit, cum Dominus non iam inuitaret, sed imperaret dicens: ‘Noli dicere, quia puer sum, quoniam ad omnia, quę mittam te, ibis et uniuersa, quęcunque mandauero tibi, loqueris.’ Ad hęc, nequid dubitaret, mittit manum suam, tangit os eius et: ‘Ecce dedi’ — inquit — ‘uerba mea in ore tuo.’ Toties quippe lapsus timendus est, quoties nostra, non Domini uerba prolaturi sumus, cum etiam de ociosis, hoc est, quę neque dicenti neque audienti prosunt, reddenda ratio sit.

At nequis propterea semper tacere operęprecium sibi existimet, Esaiam lamentantem audiat: ‘Vę mihi’ —inquit — ‘quia tacui.’ Reprehensibilem se agnoscit propheta, quod Oziam regem populumque in uitia pręcipitem uerbis non corripuerit, iuxta illud: ‘Ne reuerearis proximum tuum in casu suo nec retineas uerbum in tempore salutis!’

Sed propositum nostrum consequentes, ueteribus exemplis noua subnectamus.

Agathonem abbatem lapillo assidue ore indito tacere didicisse ferunt idque ab eo annos tres obseruatum, ne etiam cum fari uellet, expeditum sibi foret. Legerat quippe illud in Prouerbiis: ‘Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem inconsyderatus est ad loquendum, sentiet mala.’

Paulus monachus cognomento Simplex, cum quęsisset, essetne Christus prior prophetis, insulsam interrogatiunculam silentio diluere iussus, per triennium [p. 2-544] nemini quicquam proloqui est ausus. Itaque, quę dictu digna indignaque haberentur, tacendo didicit.

Pambo abbas, cum etiam ipse discere prius quam loqui proposuisset, ad illum, qui trigesimum octauum Psalmum sibi legere coeperat: ‘Dixi, custodiam uias meas, ut non delinquam in lingua mea,’ sat est, inquit; reliqua audiam, cum istud opere impleuero. Multo deinde tempore post reuersus, cum interrogaretur, cur tantum ad magistrum redire distulisset, nondum se istud, quod didicerat, perfecisse dicit, et apostolicum esse pręceptum: ‘Estote factores uerbi, et non auditores tantum!’

Idem Theophilo episcopo se aliquando adeunti et aliquo sermone ab ipso spiritaliter refici petenti respondit: si taciturnitate sua non reficiebatur, nec sermonibus eum refici posse. Hine quidem die uitę suę iam supremo audacter affirmauit, ex quo eremum incolere coepisset, nullum se unquam protulisse uerbum, quod prolatum nollet. Perfecit ergo, quod initio promiserat: ‘Dixi, custodiam uias meas, ut non delinquam in lingua mea.’ Quam igitur lętus, quam securus inde decedebat, quem nullius prope culpę conscium taciturnitas ipsa fecerat!

Beonem quoque abbatem in Thebaidis deserto habitantem, in summo silentio uixisse accepimus, ita ut perquam rare loqueretur nec nisi quantum auditoris exigere uidebatur necessitas, taciturnitatem seruans et simul officio fungens charitatis.

Theonam Note: * corr. ex ‘Theonem’ etiam in cęllula sua clausum annos triginta, silentii habuisse continentiam perhibent et, quantum ea re profecisset, miraculis postea ostendisse, neminem non sanum dimittendo, qui ęger ad se curationis gratia accessisset.

In illo, Tabennensi monasterio, quod in eremo Scythiotica, positum erat, Amon abbas mille quingentis monachis pręfuisse dicitur. Et cum tot essent, horis, [p. 2-545] quibus silentium indictum erat, sępenumero aduenę locum adeuntes, neminem ibi adesse putauerunt, donec interius ingressi, illos unumquenque, seorsum in suis cęllis orantes aut aliquid aliud facientes conspicerent. Adeo non strepitus aliquis, non susurrus, non saltem screatus audiebatur, denique multitudo solitudinem taciturnitate ęquabat.

Libet hoc loco apponere, quanta diligentia qualique circumspectione hoc idem ab Aegyptiis monachis olim seruatum Ioannes Cassianus de coenobiorum institutis tractans dicat: Cum solennitates — inquit — (quas illi synaxeis uocant) celebraturi conueniunt, tantum a cunctis silentium prębetur, ut, cum in unum tam numerosa fratrum multitudo conueniat, pręter illum, qui consurgens Psalmum decantat in medio, nullus hominum penitus adesse credatur, ac pręcipue cum consummatur oratio, in qua non sputum emittitur, non excreatio obstrepit, non tussis intersonat, non oscitatio somnolenta dissutis malis et hiantibus trahitur, nulli gemitus, nulla suspiria etiam astantes impeditura promuntur, nulla uox absque sacerdotis uoce precem concludentis auditor, nisi forte hęc, quę per excessum mentis claustra oris effugerit quęque insensibiliter cordi obrepserit, immoderato scilicet atque intolerabili spiritus feruore succenso, dum ea, quę ignita mens in semetipsa non pręualet continere, per ineffabilem quendam gemitum ex intimis pectoris sui conclauibus euaporare conatur.

Post hęc, qualiter se gerant, describit dicens: Finitis itaque Psalmis et quotidiana congregatione (sicut superius commemorauimus) absoluta nullus eorum uel ad modicum subsistere aut sermocinari audet cum altero, sed ne quidem per totum diei spacium a cęlla sua progredi aut deserere opus, quod in ea solitus eat exercere, pręsumit, nisi forte cum fuerint ad officium necessarii cuiusque operis euocati. Quod ita explent foras egressi, ut nulla inter eos sermocinatio conseratur, sed sic unusquisque opus exequitur iniunctum, ut Psalmum [p. 2-546]uel Scripturam quamlibet memoriter recensendo non solum conspirationi noxię uel consiliis prauis, sed ne ociosis quidem colloquiis ullam copiam uel tempus impartiat, oris pariter et cordis officio in meditatione spiritali iugiter occupato. Summa nanque obseruantia custoditur, ne quisquam cum alio, ac pręcipue iuniores, uel ad punctum temporis pariter substitisse aut uspiam secessisse uel manus suas inuicem tenuisse deprehendantur. Hinc discant, qui soli Deo placere student, uel tacere uel ea tantum, quę Dei sunt, loqui, ut cum propheta dicere possint: ‘Quod egressum est de labiis meis, rectum in {consepctu} tuo fuit.’

Seuerus Sulpitius presbyter, cum multa catholice scripsisset (ut Gennadius presbyter tradit), in senectute sua a Pelagianis deceptus, et agnoscens loquacitatis culpam, silentium usque ad mortem tenuit, ut peccatum, quod loquendo contraxerat, tacendo penitus emendaret.

Diuus Hieronymus libro, quem de institutione sanctarum uirginum ad Eustochium scripsit, plerosque se in eremo reperisse testatur, qui per septennium nullum prorsus uerbum homini alteri emiserant, scientes, quod non in multiloquio Dominus potent haberi. Puto, qui sic se ab humanis colloquiis sequestrauerunt, diuinis familiarius perfruebantur, non interpellata meditatione illa, quę hominis animum terrenarum rerum cura excussum cęlestibus inserere solet.

Romualdus etiam abbas, ordiriis Camaldulensis autor, dum montem solitarius incoleret, septenni silentio spirltalem Psalmorum intelligentiam meruit percipere. Quos cum argute eleganterque exponeret, dicere uidebatur: ‘Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam, et in ipsa laudabo eum.’ Post hęc etiam miraculis nobilitatus est, ut, qui propter Deum tandiu tacuerat, propter eum signa loquerentur.

Thomam Aquinatem, dum inter scholasticos uersaretur naturaque taciturnus esset et corporis habitu reliquis paulo obesiore, bouem mutum appellabant. Magister uero, ubi ingenium illius disputatiunculis [p. 2-547]experiri coepisset, deprehendens, quorsum eius tenderent silentia: Bos iste mutus — inquit — talem mox edet mugitum, ut sonum eius totus admiraturus sit mundus. Et cum omnium doctissimus euasisset, tunc sane apparuit, quantum docilis taciturnitas uanę et arroganti loquacitati esset pręferenda.

Cęterum et hac in parte diaboli insidię uitandę sunt. Cuidam ex fratribus perpetuum silentium seruanti pater Franciscus, ut semel tantum in hebdomada confessionem faceret, persuadere non potuit. Et ille sibi de se magis quam pręposito suo credens, excidit a sanctorum collegio et ad uomitum est reuersus. Primum irrationabile erat tam obnixo obstinatoque animo tacere, ut confiteri nollet, quasi qui nihil unquam deliquisset; deinde arrogans et superbum, maiorum uoluntati suam pręponere, cum Dominus dicat: ‘Obedientiam uolo, et non sacrificium.’ Profecto, qui obedire negligit, subiici dedignatur; et qui subiici dedignatur, superbit; et qui superbit, nunquam proficiet. Igitur ipsum quoque oris silentium semper mentis humilitate niti debet, ut obseruatori suo prodesse possit.

Quin autem ipsam taciturnitatem perutilem esse ambigit, si pręter iam dicta sanctorum exempla etiam apostolicis propheticisque pręceptis ad eam colendam excitamur? Iacobus apostolus: ‘Sit’ — inquit — ‘omnis homo uelox ad audiendum, tardus ad loquendum.’ Et paulo post: ‘Siquis autem putat se religiosum, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius uana est religio.’ Et Paulus ad Timotheum: ‘Prophana, et uaniloquia deuita.’ Salomon in Prouerbiis: Q‘ui moderator sermones suos, doctus et prudens est.’ Et idem alibi: ‘Tempus tacendi, tempus loquendi.’ Et iterum in Prouerbiis: ‘Lingua placabilis lignum uitę. Quę autem immoderata est, conteret spiritum. Sermo opportunus est optimus. Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur uerbum in tempore suo.’ Idem procacitatem garrulorum damnans: ‘Os lubricum’ — inquit — ‘operator ruinas.’ Et: ‘Vidisti hominem uelocem ad loquendum? Stulticia [p. 2-548] magis speranda est quam illius correctio.’ In Ecclesiaste quoque: ‘Stultus uerba multiplicat.’ Et rursum in Prouerbiis: ‘Mors et uita in manibus linguę.’ Postremo ipse ueritatis Magister et uitę Dominus in Euangelio ait: ‘De omni uerbo ocioso, quod locuti fuerint homines, reddent rationem in die Iudicii.’ Ideo diuitem quoque in inferno positum, quoniam loquacitatis petulantia maxime deliquerat, linguę ardorem sentire magis fecit. Et ille linguam tantum refrigerari petiit, qui ardebat totus.

Eadem hęc sanctę taciturnitatis moderandęque linguę exempla atque prqcepta etiam foeminas respiciunt et quidem magis quam uiros.

Paulus apostolus: ‘Mulieres’ — inquit — ‘in ecclesiis taceant. Non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et Lex dicit. Siquid autem uolunt discere, domi uiros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesiis.’

Diuus etiam Hieronymus ad Celantiam scribens: Sit intentus — ait — ac uigilans et audersus peccata semper armatus animus tuus, sermo in omnibus moderatos ac parcus et qui necessitatem magis loquendi indicet quam uoluntatem.

Idem eas, quę in monasterio sacris initiatę sunt, instruens, etiam silentii tempora obseruare monet sic dicens: Volo, charissimę, ut in conuentu uestro ter aut pluries in hebdomada, exceptis festiuitatibus, loqui omnino, nisi urgente causa perutili et necessaria, nullatenus liceat, nec simul nec cum aliis extra. Diebus uero omnibus, quibus et pro remedio et pro salute loqui conceditur, non singulis horis uacandum est uerbis, quę uix proferri sine peccato possunt. Sed hęc inuiolabilis obseruatio uigeat, quod singulis noctibus post peractam horam completorii usque post missam et a tertiis usque ad nonam sacra obseruentur silentia, quatenus et linguę Deum laudandi concedatur opportunitas et inutilia uerba penitus abscindantur. In choro uero ecclesię ad diuinas laudes parato, dormitorio, coenaculo, claustro ac capitulo omni tempore loqui non deceat, nisi ea, quę [p. 2-549] ordinata sunt in laudibus Dei, ut iam et tempus et locus religionis uestrę prędicent sanctitatem et loquacibus compunctionem ingerant et intrandi ad societatem uestram sancta desyderia incitent et affectus ad cęlestia moueantur.

Satis de hoc multa. Nunc castitatis indagabimus exempla. Frustra enim os loquacitati clauditur, si mens libidinibus patet. Vt igitur castum silentium in casto seruetur pectore, discamus incestas uoluptates sanctę pudicicię amore calcare.

Caput VII / DE CASTITATE SERVANDA EXEMPLA VIRORVM

De castitate tractaturi, Nouam potius quam Veterem Legem sequamur. Primis quippe hominibus recenti adhuc uacuoque mundo, pręceptum est: ‘Crescite et multiplicamini, et replete terram!’ Repleta uero terra posteris, id est, nobis continentia commendata est monente Domino lumbos pręcingi, ut ex illo eunuchorum genere simus, qui se castrauerunt propter regnum cęlorum. Vnde et Apostolus: ‘Bonum est homini’ — inquit — ‘mulierem non tangere. Dico autem non nuptis et uiduis: Bonum est illis, si sic permanserint sicut et ego. Quod si non se continent, nubant; melius est enim nubere quam uri.’ Et de uirginibus tanquam de eminentiori [p. 2-550] uirtute magisque angelica quam humane pręcipere non audet, sed consulere, atque concludens ait: ‘Qui matrimonio iungit uirginem suam, bene facit, et qui non iungit, melius facit.’ Ex iis patet uirginitatem uiduitati, uiduitatem matrimonio pręferendam esse. Sed ne ueterum etiam testimonia idem asserentia nobis aliquis prorsus deesse putet, docebimus olim quoque non nisi castos ad Deum accedere et iratum placare debuisse.

Populo Israbelitico Dominum de monte Synai loquentem audituro Moyses, immo per Moysen ipse Dominus pręcipit dicens: ‘Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus uestris!’ Et quisnam matrimonium audet ęquare castitati, si coniugatos alloqui noluit Deus, nisi per triduum sere continuissent?

Antehac Moysi in monte Oreb de rubo loquens Dominus dixisse scribitur: ‘Non appropies huc; solue calciamentum de pedibus tuis! Locus enim, in quo stas, terra sancta est.’ Itidem dictum est ad Iosue, cum transmisso Iordane in agrum urbis Hierico peruenisset. Calciamentum autem solui ei, qui nuptiis propinquitatis iure sibi oblatis renunciasset, mos erat dicebaturque domus discalciati. Igitur Deo appropinquare uel in loco sancto stare uolentes iubentur calciamenta soluere, id est, curę coniugali obliuisci et coelibatus signa pręferre.

Pręterea matrimonio copulatos, quoties coierint, aqua lauari Lex iubet et usque ad uesperum immundos esse denunciat. Mulier quoque cum masculum peperit, immunda est dies septem, cum foeminam, quatuordecim. Purificationis quoque dies hic sexagesimussextus, illic trigesimustertius pręscribitur nec ante puerperę ingredi sanctuarium licet, quam purificata fuerit. Ex quo apparet matrimonii operam absque aliqua honestatis labe munditieque detrimento fieri non posse.

‘Si filia sacerdotis’ — inquit — ‘cuilibet ex populo nupta fuerit, de his, quę sanctificata sunt, et de primitiis non uescetur. Sin autem uidua uel repudiata et absque liberis reuersa fuerit ad domum patris sui, sicut [p. 2-551] puella consueuerat, aletur cibis patris sui.’ Nonne et in hoc uidemus nuptiis prępositam fuisse uiduitatem?

Sacerdotibus ipsis neque uiduam neque repudiatam accipere uxorem, sed tantum uirginem fas erat. Ergo et uiduitati pręcellebat uirginitas.

Madianitas ab Israhelitis duce Phinee superatos Moyses occidi ad unum iussit, pręter uirgines puellasque, ut uel hinc intelligas matrimonia morte dissolui, uirginitatem uero vita ęterna esse dignam.

Achimelech sacerdos panes sanctificatos David esurienti et iis, qui cum illo erant, daturus interrogat, si mundi sunt, maxime a mulieribus. Vsque adeo cibos sacros dare etiam fame periclitantibus, nisi castes, non licebat. Et si hoc olim in pane illo seruatum est, quanto nunc mundiores esse decet, quibus sub eadem specie sumendum datur purissimum Christi corpus, spiritalis caro, ineffabile sacramentum.

Iohel propheta uastationem atque excidium per Caldeos futurum prędicens, diuinam leniri iram posse sperat populi ieiunio et fletu et supplicationibus iisque addens: ‘Egrediatur’ — inquit - ‘sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suo.’ Continentiam indixit, ut precatio ieiuniumque et poenitentium gemitus puriora offerrentur, nec illa sufficere putauit sine hac castitatis obseruatione.

His testimoniis congrua quoque exempla subdantur.

Ioseph, forma insignis adolescens ab Aegyptia domina adamatus, cum consentire libidini impudenter se ingerentis nollet, uim inferre conantem, relicto, quo apprehensus fuit, palio, effugit. O fortem et inuicti anima iuuenem. Cum id ętatis esset, quę ad uoluptatem est procliuior, contempsit blanditias, preces, minas, omnia denique impatienter ardentis foeminę machinamenta pro nihilo habuit et, ueluti repentino premeretur incendio, pene nudus ab ędibus erupit, ut castitatem illęsam conseruaret.

Moyses quidem, sicut omnes fere, qui sub Legis iugo seruierunt, uxorem habuisse describitur. Sed Iesus [p. 2-552] Naue (qui Euangelii libertatem figurabat) nec uxorem habuit nec filios, et hic coelebs Terram promissionis ingreditur, quam ille maritus tantum uidit, et ingredi non potuit.

Sed neque Heliam neque Heliseum uxores habuisse aut liberos habuisse legimus, et a nemine ante Euangelium pręterquam ab iis mortuos ad uitam excitatos, ut miraculi raritas ac magnitudo seruatę castimonię testetur meritum.

Hieremias quoque diuinum accipit mandatum, ne uxorem habere uelit neue prolem suscipere. Itaque, quod in matris utero sanctificatus fuisset, uirginitate probauit. Qua etiam meruit, ut urbe a Caldeis capta temploque direpto solus apud hostes liber esset. Et qui Sancta sanctorum uiolare non timuerant, ipsum muneribus honoreque affecerunt, ut hinc agnoscas hominem, qui castitatis professione Deo sese dedicat, omni templo sanctiorem esse.

Ac ne etiam coniugatis pudicicię seruandę ratio desit, non minus continentiam quam patientis Iob exemplum in medium adducam. Hic unica uxore contentus, ac monogamus: ‘Pepigi’ — inquit — ‘foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem, quidem, de uirgine. Quam, enim partem, haberet in me Deus desuper et hqreditatem Omnipotens de excelsis? Et paulo post ait: Si deceptum, est cor meum super muliere et si ad ostium amici mei insidiatus sum, scortum, alterius sit uxor mea et super illam, incuruentur alii. Hoc enim, nefas est et iniquitas maxima, ignis usque ad perditionem, deuorans et omnia eradicans genimina.’ Quibus profecto uerbis et continentissimum se fuisse ostendit et, quam graue crimen adulterium sit, explicauit.

Hęc de Vetere libauimus Instrumento, plura de Nouo hausturi, utpote cuius initium ipsa uirginali castitate consecratum est.

Dominus noster Iesus Christus ita de Virgine nasci uoluit, ut perpetuam illi, de qua nascebatur, uirginitatem conseruaret, per portam clausam in mundum [p. 2-553] hunc ueniens, per quam uir non transiuit. Et ipse in uirginitate perseuerans, pudicicię puritate se plurimum gaudere significauit. Vnde: ‘Sinite pueros’ — inquit - ‘uenire ad me; talium, est enim, regnum cęlorum.’ Tales quippe et in Apocalypsi, qui canticum cantant nouum, quod nemo, alius canere potest, et sequuntur Agnum, quocunque ierit. Sine macula enim sunt ante thronum Dei, et cum mulieribus non fuerunt coinquinati.

Ioannem Baptistam, ut illum baptizaret, uirginitate meruisse credimus, cum maxime decuerit, ut baptizari uolens castus Dominus, casta editus matre, casti serui opera ministerioque uteretur. Itaque Ioannes plus quam propheta est, quoniam plus est uirginem esse quam futura prędicere. Ipse est Helias, id est, robustus dominator, qui carnis lasciuiam animi puritate superauit. Denique inter natos mulierum nemo maior est illo, quia perfectę castitatis merito iam inter angelos computatus erat. De ipso enim dictum est: ‘Ecce ego mittam angelum meum, et pręparabit uiam ante faciem meam.’ Angeli igitur magis quam homines sunt, qui uirginitatem sancte integreque custodiunt.

Ioannem apostolum, quoniam et ipse uirgo erat, prę ceteris a Domino dilectum Euangelia testantur. Ob hoc ab eodem Domino illi matrem commendatam et illum matri. Virginitatis etiam priuilegium fuit, quod idem et apostolus est et Euangelista et propheta quodque in feruentis olei dolium missus lędi non potuit, et in terra relegates, quę in cęlo gerebantur, uidit.

Iacobum apostolum, qui frater Domini nuncupatus est, intantum castitate sanctitateque pręstitisse ferunt, ut etiam Iudeis incredulis admirationi esset. Soli Sancta sanctorum intrare permittebant. Plerique deinde ob illius necem Hierosolymam euersam putauerunt. Hunc Paulus et Cepham et Ioannem, ueluti reliquorum pręsides, columnas uocat et ab iisdem sibi dexteras datas societatis gloriatur. [p. 2-554]Ac nequis calumnietur Petrum non sine uxore fuisse, nec nos imus inficias, cum et socrum habuisse dicatur ac filiam. Sed pro certo affirmamus tum ipsum tum siqui alii inter apostolos uxores habuerunt eas repudiasse propter Christum, cum pręsertim repudii ius nondum sublatum esset. Alioquin mendacii arguerentur, cum ipse Petrus pro se et pro reliquis diceret: ‘Ecce, nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.’ Quod autem etiam uxoribus renunciassent, ex Domini responsione apparet: ‘Amen’ — inquit — ‘dico uobis, nemo est, qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei, et non recipiat multo plura in hoc tempore et in seculo futuro uitam ęternam.’ Igitur palam est, et quę reliquerant et quam pro relictis remunerationem accepturi erant; nec solum ipsi, sed etiam omnes, qui ipsos postea imitati fuerint, ut apostolorum pręmia consequi posse speret etiam is, qui apostolatus dignitate caret.

Paulus, gentium apostolus, uiduas uirginesque ad perpetuam castitatis obseruationem suo hortatur exemplo dicens: ‘Bonum est eis, si sic permanserint sicut et ego.’ Quod nequaquam dixisset, nisi se ab omni penitus mentis et corporis immunditia expertem alienumque cognouisset. Hic ille est, qui raptus usque ad tertium cęlum audiuit uerba arcana, quę non licet homini loqui, et nescit, in corpore an extra corpus raptus fuerit. Sic, qui castitatem colunt, se in corpore esse nesciunt, quia corporis affectiones non sequuntur, sed supra cęlum animo elati diuina concipiunt mysteria, quę quidem terrenis uoluptatibus dediti scire non possunt.

Quantum igitur in has uirtute seruanda sancti uiri ac mulieres soliciti constantesque fuerint, innumeris pene exemplis patet. Nos non multa subiiciemus, quę tamen cum ad probandum, quod dicimus, tum ad imitandum sat erunt.

Amon, Aegyptius abbas, a parentibus accipere uxorem coactus, uirgini, ut uirginitatem seruaret, persuasit. Diuisis ergo lectulis usi, sed tamen eodem contubernio, [p. 2-555] cum iam decem et octo annos corpore ac mente integri una peregissent, utilius tutiusque sibi uisum est, si digrederentur. Itaque illa mansit domi, ipse uero ad solitudinem Nitryę abiens, ab hominum consuetudine semotus uixit. Quid magis mirer, nescio, tres pueros illos in Babylonica fornace inter flammas uinculis constrictor ardere nequiuisse an istos uigente iuuenta nuptiali thoro iunctos nuptiale opus, cum tandiu simul uixissent, exercere nunquam uoluisse. Magnum utrunque miraculum, sed multo maius mentem castam habere quam illęsum corpus.

Hoc idem in Iuliano, Antiocheno martyre, et Basilissa uirgine mirari licet, qui nuptiis inter se celebratis, cum Iulianus continentię uotum suscepisset, brumę tempore rosarum ac liliorum fragrantiam in cubili collocati senserunt. Stupescentique puellę sponsus dixit odorem hunt munditię uirginalis esse. Cuius quidem suauitate illa capta, una cum ipso in uirginitate perseuerare decreuit. Propositum amborum confirmauit uisio: Christus cum matre Virgine illis apparuit pudicicięque corollis donatos dimisit. Cumque diu simul caste sancteque uixissent, religioni sese tradidere: alter abbas monachis, altera abbatissa pręfuit uirginibus. Iulianus postremo martyrii quoque palma glorificatus, sicut carnis lasciuiam pudicicia ita tormentorum uim patientia superauit.

Amator quoque, Antisiodorensis episcopus, parentum suorum uoluntati cedens, inuitus puellam genere et forma insignem, cum in matrimonium accepisset, suadendo induxit, ut serum castitatem profiteretur. Suscepto utrinque uoto angelum Domini uiderunt, quem ante uidere non poterant, et uirginitatis coronas de manu eius acceperunt. Mox illa uirginum monasterium ingreditur, ipse clericus efficitur Eladioque in episcopatum succedit, dignus Ecclesię sponsus, qui, cum maritus esset, se maritum nesciuit.

Henricum imperatorem, qui annos tres et uiginti imperauit, uirginitatem una cum Kunegunde uxore seruasse tradunt. Non illos regalis luxus ad carnis inflexit [p. 2-556] lasciuiam, non suscipiendę sobolis cura, cui imperii fasces reliquissent, perpetuę castitatis mutare propositum fecit. Omnia contempserunt, ut se mente et corpore integros Deo offerrent. Id ante multis incognitum uir ipse uita decedens palam fecit, testatus se uxorem suam, ut uirginem acceperat, ita uirginem dimittere.

Arnulphus, natione Gallus, genere clarus, Stambergam, Clodouei regis neptim, duxerat uxorem. Sed, ut spiritu, non carne iungerentur, sancto suadente Remigio inter se conuenerunt. Ne uero pręsentia oppugnaret propositum, ipsa domi resedit, ille peregre profectus est. Cumque multa morum sanctitate polleret, Turonensem episcopatum Domino per angelum iubente suscepit, ne scilicet apostolica careret dignitate, qui apostolorum uitam secutus fuerat, matrimonio pręferens castitatem.

Non minor casti propositi constantia Vandonis abbatis fuit. Nam cum Pipini Gallorum nepos esset, a Dagoberto, regni successore (cui imprimis charus erat) compulsus est ducere uxorem. Neque tamen, ne castitatem seruaret, compelli potuit: nuptę persuasit, ut Deo potius quam mundo seruirent. Itaque illa sacrarum uirginum collegium iniit, ipse monachorum, abbatisque officio functus est et miraculis nobilitatus. At si in carne seminasset, de carne et messuisset corruptionem. Seminauit autem in spiritu, et de spiritu messuit uitam ęternam.

Eduardum quoque, Britannorum regem, cum Egica uxore uirginitatem custodisse memorię proditum est. Non tam illi urbes, populos, prouincias uicisse gloriosum foret, quam quod seipsum uicerit, nullum Venereę uoluptatis relinquens locum. Hunc tamen siquis imitari uoluerit, imitetur castitatem, consortium fugiat. Difficile enim creditu est, nedum factu, ut uir et mulier una habitent et neque hęc se sciat uxorem neque ille maritum. Nulla securitas est uicino serpente dormire.

Faro, Note: * corr. ex ‘Pharon’ Meldensis antistes, postquam pari cum coniuge consensu religionem professi, altera inter moniales, alter inter monachos diu sancte uixissent, formę [p. 2-557]pulchritudinisque eius memoria solicitatus, ipsam, ut ad se ueniret, rogatum misit. At prudens foemina sagaci mente id, quod erat, concipiens, ire omnino recusabat. Eo ille magis ardere nec animo conquiescere nec euocando cessare. Venit tandem mulier cilicio induta, squalore obsita, uultu lugubri, et ipsum immundę cogitationis arguens resipiscere fecit. Quod si sanctissimum uirum procul a mulieribus separatum recordatio ipsa pene ad uomitum redire compulit, quanto propius periculo erunt; qui cum his simul habitare pręsumpserint!

Theonas, Scythiotici monasterii abbas, et ipse parentibus, non sibi obsecutus, coniugii iugum tulit. Cęterum cum quinquennium uxori seruisset, ad continentiam est conuersus. Illi uero, ut itidem se contineret et iam spiritu secum, non carne copulari uellet, persuadere nullo modo potuit. Vbi autem omnes adhortationes incassum cedere uidit, grauiter ingemiscens: Ego te — inquit — mulier, abstrahere a morte non possum; nec tu me separabis a Christo. Melius est mihi cum homine quam cum Deo habere diuortium. Post hęc relictis omnibus dimissaque uxore monachum se fecit. Sed nemo Legem putet unicum exemplum, ut repudiet inuitam. Nescis enim, an sic uoceris, ut hic uocatus est, singulari quadam uocatione, non communi. Quippe qui breui tanta profecit sanctitudine ac scientia, ut sub Ioanne abbate monasterium ingressus, in successoris eius Helię locum omnium suffragiis suffici meruerit, cunctis pręlatus, qui uxori prętulerat Christum.

Ad Ioannem abbatem quendam seculari habitu hominem uenisse autor est Cassianus primitiasque obtulisse. Cuius aduentu demon ab obsesso, quem sanare abbas non potuerat, repente effugit, propter eum se fugere confessus. Admiratus Ioannes, unde ex illo seculi homine tanta uirtus emicuisset, curiosius percunctari coepit. Atque audiuit eum olim, dum monasticę professionis desyderio afficeretur, a parentibus compulsum ducere uxorem et iam annum undecimum cum illa in uirginitate perseuerare, ipsam denique omnibus [p. 2-558] insciis sororis, non coniugis loco habere. Quare in stuporem uersus senex protinus exclamauit non immerito talis uiri pręsentiam immundum spiritum ferre nequiuisse, cuius pudicicię constantiam ipse imitari formidaret, ne, quod illi in laudem, sibi cederet in perniciem. Tale quippe facinus omnium prędicatione dignum esse, sed non ab omnibus experiendum, cum semper inter castimonię obseruatores is, qui foeminarum familiaritatem deuitat, securior sit, fortior, qui non deuitat.

Timotheus anachoreta in uastissima Aegypti eremo nulli hominum cognitus iam annos triginta peregerat, quando a Pafnutio abbate fuit inuentus, toto eo tempore nudus, et squalidus, et palmę tantum fructibus uitam sustentans, ac lugens peccatum suum, quod nimia sui fiducia, cum primum secessisset, mulierem religiosam secum habitare passus fuisset. Qua tandem cognita, annos sedecim se abusum fatebatur. Et dum fateretur, lachrymas tenere non poterat. Vide igitur, quam periculosum sit maris foeminęque consortium, etiam cum ambo perpetuam uouerint castitatem, ambo soli Deo seruire proposuerint. Quod iste expertus, eo iam profugerat, ubi nec nomen foeminę audire posset.

Primum Leonem, pontificem maximum, ferunt, dum solenni Paschę die sacrosanctam corporis et sanguinis Christi communicationem populo daret, a quadam matrona in mane osculum accepisse et, cum ex hoc intimis in medullis improbę cupidinis excitatum sensisset incendium, in semet iratum manum illam abscidisse. Verissimum est igitur illud Apostoli oraculum: ‘Bonum est mulierem non tangere, postquam tetigisse tam malum. fuit.’

Sed si Benedicto abbati in deserto procul ab hominum consuetudine commoranti necesse fuerit nudum iniicere sentibus corpus et totum multo uolutatu cruentare, ut uisę aliquando foeminę incestam recordationem dolore sedaret, profecto bonum est etiam mulierem non uidere. Qui enim uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo. [p. 2-559]Augustinus interrogatus, quare cum sorore habitare refugisset: Quia — inquit — quę cum sorore mea sunt non sunt meę sorores. Et hanc eiusdem sententiam esse perhibent: Malum est mulierem uidere, peius alloqui, pessimum tangere. Ex sensibus igitur corporis nostri, ut quisque periculo proximior, ita magic continendus.

Propterea quidem Ioannes anachoreta in quadam Aegypti pręrupte rupis spelunca obtruso Note: * corr. ex ‘obstruso’ aditu degens, cum foeminis nunquam est locutus, raro cum uiris, ad se tamen intrare permisit neminem. Tribuno roganti, uti se coniugi suę conspiciendum sustineret, non est assensus, sed in quiete se illi appariturum promisit, quod eam pio desyderio affici sciret. Proxima igitur nocte mulier somnians ipsum uidit, quem uigilans nunquam uiderat. Et quod uiderit, formam habitumque corporis et cuncta uultus lineamenta recte uereque referendo fidem fecit. Quantę, quęso, perfectionis uir iste fuit, qui imaginem sui dormienti foeminę spectandam mittere potuit, cui tamen accessum ad habitaculum suum interdixit! Et si talis lapsum pertimuit, quis tutum putabit ingerere se obtutibus mulierum?

Paulum quoque abbatem, qui solitudinem Panephiso oppido proximam incoluit, ne foeminam uideret, impense cauisse accepimus. Et cum aliquando cum abbate Archebio ad quendam senem pergeret, uidens a longe obuiam uenire mulierem, protinus retulit pedem et comite frustra retinente, ipso relicto tuguriolum suum cursu concito repetiit. Cassianus tantam deuitandi sedulitatem immodestię ascribit Deique iudicio factum asserit, ut, qui tantopere foemineum conspectum execrabatur, paralysi resolutus ad coenobium uirginum deferretur et languenti mulier assideret. Sed ego reor etiam dono Dei factum, ne a muliere pries tangeretur, quam cum se tangi pene non sentiret, ualitudinis ui oppressus. Quod si ab ea tangi ante contigisset, grauius fortasse animo quam corpore ęgrotasset. Puritatis autem eius etiam apud foeminas iacentis testimonium fuit [p. 2-560] quod languentes oleo, quo ipse contactus fuisset, peruncti sanabantur et infirmus infirmis remedio erat.

Pafnutius abbas, dum hospitibus pulmentum lenticulę, quod atheram appellabant, pararet et subuolantis flammę uapor manum eius adussisset, cogitare secum tacitus coepit, cur, qui iampridem et demonum infestationes deuicisset et illicitos carnis motus mortificasset, tam modicę flammę lęsionem persentiret. Quiescenti angelus apparuit et: Quid — inquit — Pafnuti, ab igne te offendi potuisse miraris, cum necdum ignem, qui in te est, sic penitus, ut putas, extinctum geras? Tunc te illum extinxisse crede, cum puellam nudam atque formosam complexus nullo te libidinis motu solicitari deprehenderis. Euigilans ille expauit tale experimentum et liquido intellexit tutius esse cum demoniis colluctari quam iuuenculę mulieris latere adherere, et ab igne offendi quam ab ea tangi.

Arsenius abbas, uirorum quoque, nedum foeminarum declinare solitus consortia confabulationesque, ut expeditius diuinę contemplationi uacaret, cum quędam non obscuri generis matrona illum uidere cupiens, de improuiso ante hospitiolum suum ipsi occurrisset, repente auertit sese et muliebrem audaciam gestu pariter ac uerbis incusauit. Rogo — inquit illa — ne indigne feras aduentum meum, quę syncera mente et pio affectu huc ueni. Aut si eo quicquam offensus es, ueniam da ac pro me Deum, cui soli seruis, deprecare. Precabor Deum — respondit — et quidem multum, ne unquam meminerim tui. Documento nobis est, ut, quas etiam aliquando uidisse contigerit, mente ne retineamus.

Pior abbas, Antonii abbatis discipulus, intantum foeminas aspicere timuit, ut nec sororem uiduam ualitudineque affectam uidere uellet. Cum enim ab ea accersiretur dicente, si ipsum uidisset, tam sibi gratum fore, ut inde sanitatem se recuperaturam speraret, ire omnino recusabat. Mox tandem abbate iubente profectus est, et sororis cubiculum oculis clausis alterius ductu ingressus, se quidem illi uidendum prębuit, sed [p. 2-561] illam ipse minime uidit nec ab ea cognitus abiit. Cumque rursum, ut ueniret, inuitaretur: Et fui tecum — inquit — et uidisti me. Sic ille excogitauit, quemadmodum et abbati morem gereret et sororem pręsentem non consipiceret, ob hoc solum, ne a proposito discederet, quo tuendam castitatem existimauit.

Vrsinus, Nursię presbyter, uxorem habuisse dicitur, sed cum presbyteratum accepisset, ita ab ea fuisse alienus, ut nulla necessitate ipsam ad se propius accedere passus sit. Post annos quadraginta in tali continentia transactos, dum ille animam ageret et tandem cessante nouissimi singultus anhelitu decessisse putaretur, ipsa admota ad nares aure, an adhuc spiraret, explorare coepit. Mira res! Persensit mulieris tactum, qui seipsum iam non sentiebat. Tum, quicquid uitalitatis in mortuo pene corpore residuum erat, totum ad os collegit prorupitque in uocem dicens: Recede, mulier, nondum penitus extinctus est ignis, tolle paleam! Recedente illa apparuerunt Petrus et Paulus apostoli, quos ipso uidente cęteri uidere non poterant. Et dum ab eis, ut aiebat, inuitatus se uenire respondisset, expirauit. Si tales comites habeat hinc discedens casti hominis anima, quis nescit, quales habere soleat eius, qui libidini seruit, aut quo hęc uocetur, si illa uocabatur ad cęlum? Heu, heu, momentanea uoluptas, quantum decipis, cum finis tuus ęternum malum sit!

Propterea quidem Martino, Massici, Campanię montis, solitario, decretum ac deliberatum fuit, ne foeminam aspiceret. Et dum quędam, non sancti uidendi cupiditate, sed magis propositi eius turbandi causa, illi captata occasione repente astitisset, pronus humi corruit uultuque inter palmas collecto tandiu Deum, uti se in tali pudicicię discrimine tueretur, orauit, donec illa longioris morę uicta tedio inde discessit. Ac nequis Christi seruis negocium facere leue crimen putet, fama est mulierem hanc, simul atque de monte descendisset, uita decessisse, Deo temeritatem eius ulciscente.

Eiusdem audacię, sed diuersi euentus foemina Carilephum in Gallia, loci, qui Cassagalla dicitur, solitarium [p. 2-562] adiit, uirili amictu sexum dissimulans, cum et ipse mulieres congressus semper refugisset. Et dum singula nemine impediente perlustrasset, oculis capitur. Ac protinus facti poenitens, nec iam se cęlans, nec merito eiusmodi infortunium se passam negans, et coram illo prouoluta suppliciter ueniam petens, ipso orante uisum recepit uitamque correxit, satis experta sub tutela Dei esse casti propositi uiros.

Quondam uero (sicut de Leone pontifice paulo ante dictum est) in magno castitatis periculo in seipsos sęuisse constat, satius existimantes mutilato corpore intrare in regnum cęlorum quam integro mitti in gehennam.

Anianus, Alexandrinus episoopus, Marci Euangelistę successor ac discipulus, mulierem quandam intuitus, mortem sensit intrare per fenestram. Et scandalizantem oculum erruit proiecitque a se. Post hęc solitus in gelidis mersare corpus aquis inediaque et uigiliis fatigare, ut ęstuantem in pręcordiis libidinem extingueret. Et qui tanto labore castitatem custodierat, montes dicitur transtulisse, quod nescio, an ullus alius, monte quodam Numidię Bajbylonem usque ad probandam Christianę religionis ueritatem ire iusso atque obediente.

Nicetas Note: *corr. ex ‘Niceta’ martyr, a patre Maximiano, Nicomedię rege, ob Christianam professionem supplicia passus, postquam omnia constanti animo pertulisset, super plumea culcitra resupinus collocatur uinculisque constringitur, ne inde se mouendi facultas esset. Tum adducta est meretrix forma prędita, uestitu compta, arte instructa, quę et minus fortes allicere et non ita cautos posset peruertere. At uero Nicetas, Note: **corr. ex ‘Niceta’ ubi se ab illa modis omnibus ad impudiciciam concitari uidit manibusque foemineis uerenda etiam in parte improbe ac petulanter attrectari, ne lasciuia uinceret, quem non uicerant tormenta, pręcisam mordicus linguam in osculantis se faciem expuit et ui doloris uim repulit uoluptatis. [p. 2-563]Exhorruit uiri cruore perfusa mulier abiitque admirans ac stupens et iam maius quiddam homine illi inesse reputans, quem, ut libidini suę cederet, ne uinctum quidem cogere potuit.

Par huic exemplum in uita Pauli, priori eremitę, refert Hieronymus, sub Decio et Valeriano persecutionibus apud Aegyptum passi iuuenis. Sed illum, postquam omnia tormentorum genera superasset, in amoenissimos hortulos adductum, inter lilia candentia et rubentes rosas lectuloque compositum, leni aquarum murmure iuxta labente riuulo mollisque sibili uento arborum stringente folia, ita ut locus ipse turpem uoluptatem mouere posset, nisi dissectę dentibus linguę dolor etiam thori mollitiem et meretriculę procacitatem blandimentaque contempsisset.

Ferunt etiam quendam in deserto Aegypti solitarium, singularis probitatis uirum, ad quem corrumpendum cum uenisset meretrix (acceperat enim sponsionem a quibusdam lasciuis et sui simillimis iuuenibus, si illum ad coeundum secum compulisset), finxit se uia aberasse. Et quoniam iam uesper erat, flens petit, uti nocte illa tecto susciperetur. At ipse animi suspensus aliquandiu stetit. Castitatis periculum denegare, quod petebatur, suadebat, charitas uero cedere cogebatur, nequid foeminę foris manenti aduersi contingeret, cum locus feris frequens esset. Denique receptam in uno tugurioli angulo posuit, et se in altero collocauit. Noctu tamen cogitationibus ad impudiciciam pulsatus, iam in eo erat, ut uinceretur, cum subito in mentem uenit, quod pro tam breui uoluptate ignem ęternum passurus esset. Exurgens igitur accendit lucernam et: Experiar — inquit — an ignem sustinere possim, quem sustinere cogerer, si deliquissem. Digitosque ad lucernam admotos urere pertinaciter coepit. Adustionis cruciatus libidinosas cogitationes dissipauit, et gehennę timor intimam uoluptatis titillationem repressit. Mulier autem, quę seruum Christi in mortis foueam pręcipitare moliebatur, ipsa ibidem uitam cum morte commutauit. Mane iuuenes illi [p. 2-564]adueniunt et, quam uicisse putauerant, mortuam iacere offendunt. Sanctus uero, ut pro male redderet bonum, ipsam, quę pudicicię suę insidiari ausa fuerat, precatione sanitati restituit. Hic attendendum, incauta charitas quam male cessisset, si tentatus ipse sibimet minus pepercisset, si carnis pruritum flammę cauterio non curasset, si denique digitos pro castitate dare distulisset.

De Hilarione abbate diuus Hieronymus scribens ait: ‘Iratus sibi et pectus pugnis uerberans, quasi cogitationes percussione manus posset excutere: Ego te — inquit — aselle, faciam, ut non calcitres. Nec te ordeo alam, sed paleis, fame te conficiam et siti. Graui onerabo onere, per ęstus agitabo et frigora, ut cibum potius quam lasciuiam cogites. Herbarum ergo succo et paucis caricis post triduum uel quatriduum deficientem animam sustentabat, orans frequenter et psallens et rastro humum fodiens, ut ieiuniorum laborem labor operis duplicaret.’ Indicauit nobis Hieronymus aduersus libidinem tria pręcipua, dum sancti huius recenset gesta: ieiunium, orationem, laborem.

Pręter hęc Euagrium hibernis noctibus in puteum, Bernardum abbatem in lacum descendere solitos accepimus, ut gelascentium aquarum frigore calorem corporis temperarent castitati infestum.

Audomarum, Taruanensem Note: * corr. ex ‘Tamanensem’ episcopum, in uespribus, patrem Franciscum in niuibus nudum uolutasse corpus, ut ea castigatione uoluptatem carni insitam edomarent.

Rursum Bernardus illam, quę libidinis furore percita uim castitati suę inferre conabatur, clamoribus abegit; Thomas Aquinas rapta de proximo foculo torre. O fida atque inuicta seruorum Christi pectora, quę dum pro pudicicię arce starent, nec occultis inimici insidiis nec aperto belle capi potuerunt.

Apelles quoque monachus diabolum, sub mulieris forma se dolose illicientem, candenti ferro manu e fornace rapto (erat enim faber) perculit in faciem, et ille [p. 2-565] edito eiulatu, ut a multis audiret, fugiens euanuit. Apelli deinde, sicuti tunc, candens ferrum manu, non forcipe tenere, cum opus faceret, moris fuit. Quem enim libidinis calor diabolo succendente urere non potuit, iam nec ferri poterat.

Christophorum martyrem, qui mundi Opificem in humeris gestare meruit, cui ducenti milites manum iniicere non sunt ausi, quo uiso Ammonitarum rex est territus, uicissent foeminę, nisi ille repentę ad orationis arma confugisset. Vinctus et in carcere positus, dum illum duę insignis impudicicię sorores Niceta et Aquilina ad hoc a rege missę, ut turpi uoluptate delinitum a Christo auerterent, complexu, osculis, alloquiis oppugnare coepissent, sensit in tali certamine suam sibi haud sufficere uirtutem, et Domini inuocauit. Eo orante carcer illuxit, subitus perstrinxit oculos fulgor. Mulieres expauidę in terram corruunt, mortem sibi timentes, quę mortem intentauerant uiro. Sed tandem ab eo spe uenię recreatę Christo crediderunt, dumque ipsum palam confitentur, tyranni gladium immotis iugulis excepere. Tantum itaque ualuit casti cordis deprecatio, ut Christophorus et periculum euaderet et, quas pudicicię oppugnatrices habuerat, socias haberet martyrii.

Helenus abbas discipuli, qui carnis petulantia acrius, quam ferre posset, infestabatur, cęllam digito per humum ducto circumscribens, immundis spiritibus, ne signum illud transgrederentur, pręcepit. Et ille deinceps eiuscemodi molestia liber fuit. Nos quoque, si discipuli eius fuerimus, qui in digito Dei eiiciebat demonia, nunquam casti propositi locum deseremus.

Medericus quoque, Heduensis abbas, et ipse malarum tentationum uictor ac uirgo, monachum quendam assiduis incestę cogitationis oppugnationibus tantum non superatum, tunica sua induens periculo liberauit, ita ut ille deinde omnis huiusce molestię se expertem palam affirmare solitus sit.

Antonio, Alexandrino abbati, diabolus deformi admodum tetraque facie apparens dixit se fornicationis [p. 2-566] spiritum et ab eo superatum esse. Nec tamen ideo Antonius laxauit ieiunii rigorem, precum assiduitatem laborisque solicitudinem, sed potius auxit, ueritus, ne diabolo credendo, dum se stare putaret, caderet et remissis armis, quibus uicerat, occasionem uincendi uicto daret.

Eusebius, episcopus et martyr, quam uirginitatem ab ineunte ętate solicite custodierat, Deo protegente nullius insidiis amittere potuit. Mulier quędam forma illius capta, cum ad ipsum impudenter irrumpere uellet, cubiculum aditu aperto intrare non potuit. Et culpę conscia ac terrore simul perculsa, ante ianuam excito episcopo crimen confitendo ueniam impetrauit atque abiit moerens, dum secum reputat, quantum malum est libido, ob quam pudicicię cultorem ne adire quidem digna fuerit. Et illum profecto, que nulla unquam obscoenitas uicerat, nec persecutoris gladius uicit.

Equitius in Valerię partibus abbas, dum in iuuenta immundis tentationibus quateretur, ad precum refugia recurrebat. Post quas somnianti uisum est astitisse angelum omnemque sibi genitalium motum ademisse nec postea sensit tentari. Quin immo, Dei dono fretus pręesse monasterio foeminarum coepit. Interim tamen discipulos admonere non cessabat, ne se in eo prius emulari uellent quam pari miraculo insuperabiles facti fuissent.

Helias quoque abbas, cum triginta annos natus coenobii uirginum curam suscepisset et carnis molestias ferre nequiret, ad desertum Scythi profugit. Deinde in quiete apparentibus angelis, cur Deo dicatas uirgines reliquisset, interrogatus causam dixit. Et cum ab eis uirilia sibi abscisa putasset, somno experrectus, et corpore se integrum et mente comperit uirginumque curam securus repetiit, nullum postea pruritum (licet inter foeminas uersaretur) improbę cupidinis sentiens. Quisquis igitur, quantum potest, periculum cauerit, Dei tandem auxilio reddetur tutus.

[Page 2-567]

Caput VIII / DE CASTITATE SERVANDA EXEMPLA FOEMINARVM

Sed aliquanto longiore, quam oportuit, ductu protractus sermo iam admonet, ut foeminis quoque demus foemineę castitatis exempla, ne, si iis tantum, quę diximus, contenti erimus, ipsę dedignentur sequi sexum alienum.

Iam primum Susannę in coniugio fides nuptis omnibus documento est, ut mori malint quam consentire corruptori. ‘Melius est mihi’ — inquit — ‘absque opere incidere in manus hominum quam peccare in conspectu Domini.’ Propterea quidem nec Deus innocentem cędi permisit nec impune pudicam infamari sustinuit. Hi, qui iam ream iudicauerant, sententiam uerterunt in accusatores; lapidibusque obruti sunt, quos furens et ineffrenata libido ad mendacium egerat et impietatem.

Iudit uiduam et multę diuitię et iuuenilis ętas et elegans prę cęteris forma ad repetendum connubium hortabantur. Illa tamen uiduitatem prętulit nuptiis, molli indumento cilicium, luxurię ieiunium, somno atque ocio uigilias et orationem hisque armis instructa Olophernis, id est, diaboli dissecuit caput, nullum ei ad se corrumpendam relinquens locum. Hinc illi, quę sic uicerat, dicitur: ‘Confortatum est cor tuum, eo quod castitatem armaueris et post uirum tuum alterum nescieris. Et ideo manus Domini confortauit te, et ideo eris benedicta in ęternum.’

Anna prophetissa, Phanuelis filia, cum septem tantum annos uixisset cum uiro, in uiduitate ad quartum usque et octogesimum uitę suę annum perseuerauerat. [p. 2-568]quando Christum uidere et de illo uaticinari meruit. Didicisti incorruptę uiduitatis pręmium; disce et, quo sale, ne corrumpi posset, condita fuerit: non discedebat de templo, et ieiuniis et obsecrationibus seruiens die ac nocte.

Venimus, ecce, cum uiduis in templum. Sed iam cum uirginibus etiam ipsa Sancta sanctorum {ingred} licebit, quando quidem illum, quem nec cęli cęlorum capere possunt, Virginis uterus tulit. Virgo electa est, quę Deum et hominem pareret et, ut propter uirginitatem electam scires, mater facta uirgo esse non desiit.

Quę hanc secutę sunt, non hominis mortalis, sed Christi sponsarum nomine censentur, cęlestibus dignę nuptiis, quoniam terrenas contempserunt.

Hinc Iphigenia, Aegippi, Aethiopum regis, filia, Matthei apostoli prędicatione a falsa ad ueram religionem conuersa, cum uirginitatem Domino uouisset et iam constructo coenobio multis pręesset uirginibus, neque minis neque blanditiis moueri potuit, ut Hirtacum, paterni regni successorem, acciperet maritum, ęterni Regis sponsam se esse dicens nec licere sibi illo relicto alteri nubere. Tunc Hirtacus ex amore in furorem uersus Iphigeniam cum reliquis, quę cum illa erant, atque adeo cum ipso monasterio concremari iussit. Admoto uero igne flamma, uirginalis pudicicię ultrix, inde se auertens in regiam prosiliit, quam Hirtaco cum unico filio uix euadente funditus consumpsit. Sed tamen filius a demonio correptus interiit, pater elephantia perfusus, morbi dolorem non ferens, ipse sibi mortem consciuit. Itaque, qui male perdere Iphigeniam cum suis uirginibus cogitauerat, teterrime ipse cum filio disperiit.

Tecla etiam uirgo Paulo apostolo Iconii Christum euangelizanti credidit. Cumque iam desponsata esset, repudiato coniugio uirginitatem seruauit et ob fidei confessionem in ardentem rogum missa uri non potuit, subitis hymbribus igne extincto. Deinde leonibus, ursis, tauris exposita, tot feris beluis repente mansuefactis euasit inoffensa. Puduit proconsulem ultra in illam [p. 2-569]sęuire uelle, cui tam atroces bestię pepercerant, et liberam dimisit.

Philippi apostoli quatuor filię, quia uirgines erant, prophetandi donum accipere meruerunt, etiam post Ioannem, cum prophetas cessare oportebat.

Agatham, Cathanensem uirginem, nec Aphrodisię meretricis illecebrę nec Quintiani prętoris promissa, minę, supplicia ad impudiciciam trahere patuerunt. Omnia contempsit, ut uirginitatem illibatam Deo offerret. Cum apparuisset illi in carcere apostolus Petrus, mamillam, quę Quintiani iussu auulsa erat, curaturus, exhorruit uirilem attactum et chyrurgicam refugiebat manum, donec, quis esset, agnouit. Et statim ipso abeunte se sanatam sensit. Cum super acutas testas ardentesque prunas nuda uolutaretur, minus poenam doluit quam nuditatis ignominiam. Quod scelus nec terra ferens intremuit, urbs concussa est, muri ruina prętoris asseclas oppressit ac, ne ipsi quoque in uirginem impietas impune cederet, equorum suorum calcibus dentibusque petitus periit. Ipsa autem uirgo, cum omnes uicisset cruciatus, ultro optauit mori et esse cum Christo. Quo annuente lęta decessit. Merito ergo uenit angelus ad exequias eius tumuloque insculpsit: mentem sanctam, spontaneam, Deo honorem et patrię liberationem, ne angelicis in morte careret laudibus, quę in uita castitatis puritate par angelis fuit.

Lucia quoque Syracusana uirginitatem uita habuit chariorem. Iuueni, cui pacta fuerat, iungi noluit, ut iungeretur Christo, pro cuius amore martyrium constanter pertulit, cum illo uiuere recusauit. Igitur Paschasio consulari potentate tumenti haud tantum licuit, ut ei castitatem posset erripere. Impietatis furiis ardens, puellam duci ad lupanar iussit. Sed illam uis nulla, nulli prorsus conatus mouere potuerunt. Funibus circumligatam mille uiri, mille boum iuga trahere nitebantur. Sed eodem loco, quo eam fixerat Dominus, ueluti montis rupes immota stetit atque ibidem uri, cędi, iugulari [p. 2-570]potuit; abduci, ut prostitueretur, non potuit, quoniam Deo uouerat castitatem.

In Catharina uirgine uicti philosophi scientiam, patienter tolerata tormenta constantiam, rotarum fractio impiorumque percussio meritum testantur. Sed ne uirginalis quoque candoris ac puritatis deessent testimonia, de abscissę ceruicis uulnere lac, non sanguis effluxit. Exanime corpus angeli sepelierunt, monumentum oleo manat. Et, si tantus honos mortuę in terra, quanta beatitudo uiuentis in cęlo!

Cecilia uirgo Valerianum, cui desponsata fuerat, ipso nuptiarum die ita perterruit, cum angelum uirginitatis suę defensorem esse asseruisset, ut ipsam ne contingere quidem ausus sit. Quin immo, deposito gentilitatis errore ad Christum conuersus, et ipse uisionibus perfrui meruit angelorum. Sed et martyrii coronam cum fratre Tiburtio laudabiliter consecutus est. Ergo, non solum intacta permansit Cęcilia, cupidissimo iuueni tradita, uerum etiam eidem saluti fuit, non auso prophanare illud, quod uirtute protegi uidit diuina. Denique ambo rubentibus rosis et candentibus liliis ab angelo coronari meruerunt, ut hoc uirginitatis insigne esset, illud martyrii. Neque enim suppliciis uinci potuerunt, quos non uicerat uoluptas.

Margarita Antiochena, Christo deuota uirgo, et patris gentilis odia et omnes corporis cruciatus pati maluit quam Olybrio, Antiochię pręfecto, matrimonio copulari: equuleum, uirgas, ungulas, ignem, grauiora morte supplicia. Sed et ipsam mortem capite truncato fortiter pertulit, ne nuptiis uirginitatem mutaret. Hinc quidem pro Olybrio repudiato accepit Christum, pro breuibus poenis ęterna gaudia, pro morte uitam. Nec immerito a dracone deglutita fracto uentre exiuit incolumis, quę carne circumdata carnalis impudicicię ueneno infici non potuit, lasciuiam uincens pudore et in fragili corpore seruans mentis integritatem.

Barbaram, Nicomedię ciuem, forma, genere, diuitiis floreque ętatis pręstantem, fidei tamen ardore talia [p. 2-571]contemnentem, cum multis eam petentibus nulli nubere uellet et se Christianam uirginitatis uotum suscepisse diceret, furens gentilis pater Dioscorus stricto gladio illam persequi coepit. Sed quam pater persequebatur, saxa miserata sunt. Eam nanque montis crepido, ad quam fugiens constiterat, inclinata trans uallem in aduersa rupe deposuit et rursum se errigens persecutorem impediuit. At neque miraculo mollitus, omni silice durior pater tandiu per deserta latitantem quęsiuit, donec inuenit. Tunc per capillos tractam Martiano pręsidi torquendam tradidit. Quam Martianus post multos cruciatus et utranque auulsam papillam ignominię causa nudam per urbis fora duci iussit. Exhorruit nuditatem uirgo, quam non terruerant supplicia. Et cum Dominum orasset, extemplo affuit illi angelus, papillas restituit sanatumque corpus candenti stola contexit. Sed quoniam miracula maleficiis, non uirtuti imputabantur, iussa est decollari. Et nequid ad immanitatem deesset, pręuenit carnificem pater filiamque gladio, quo ante persecutus fuerat, interemit. Qui omnibus feris ferocior interficere quidem illam, quam genuerat, potuit, cogere autem, ut uel idola adoraret uel uirginitati nuptias pręferret, non potuit.

Sed neque te hoc loco tacitus prętermittam, celeberrima Agnes uirgo. Pręfecti urbis filium nuptias tuas petentem despexisti, diuitias, quę illi affatim suppetebant, offerentem neglexisti, patrem quoque eius ut minantem, ita iniuria afficientem risisti. Ob quam constantiam Dominus, dum te impii expoliant, capillorum uestiuit incremento. Dum ad prostibulum trahunt, sua tutatus est luce. Infamem locum micantis fulgoris decore honestauit. Perculit horrore corruptores et in fugam conuertit. Procum autem illum libidinis furiis actum nihilque pensi habentem, cum ad te irruisset, repentina nece mulctauit. Tu in medias proiecta flammas non es adusta. Neque enim, quam in te exureret, obscoeni rumoris maculam ignis inuenit. Dissipatus ergo ardor crudelitatis appetiit ministros et, insonti parcens, [p. 2-572]conuersus eat contra nocentissimos, Dei uoluntati obsequente elemento. Denique suscepto per iugulum gladio intactam uirginitatem eidem, cui deuoueras, Christo Sponso obtulisti. Cuius nunc sequeris uestigia, quocunque se ille uerterit, perpetuoque eius frueris consortio, recepta uictorię palma, quoniam pertinacissimos pudicicię tuę oppugnatores magnifice superasti. O felix uictoria, cuius merces est Christus!

Et nequa aliquando dubitet, ne ui erripi possit castitas, Columbam uirginem apud Senones passam, cum inter meretriculas uitiandam pertraxissent, ursus ab iniuria tutatus est; Martianam Cęsareę defendit paries inter ipsam et corruptores mirabiliter se interponens; Hyrenen* Note: * corr. ex ‘Hyrenem’ Romę liberauit angelus, iis, qui eam ad lupanar trahebant, illudens; Flauiam Domicillam Terracinę intactam reliquit repentina eorum insania, qui uim inferre parabant; Seraphiam apud Vendinenses eripuit horrendus fragor motusque terrę illos exanimans, qui ipsam polluere nitebantur.

Iustina Damasci munita crucis signo magiis Cypriani supplantari non potuit, ut uiri copulam uirginitate potiorem haberet. Vide igitur, quantę uirtutis sit Deo dicata uirginitas, ut uiolari nullo modo queat, ipso eam protegente, cui dicata est.

Huiusce propositi pariter et constantię fuere Dorothea passa Cęsareę, Euphemia Chalcedone, Iuliana et Dula Nicomedię, Euphemia, Dorothea, Tecla, Erasma Aquileię, Susanna, Basilla, Domicilla, Anastasia, Felicula, Daria Romę, Victoria Tiburi, Valeria Lemouici, Ursula cum undecim milibus uirginum Colonię. Hę et alię tum in iis, tum aliis orbis partibus, multę nuptiis
uirginitatem, uitę prętulerunt Christum, nec coniugalis uoluptatis illecebris nec tyrannorum tormentis uictę.

Sed dicet aliquis nefas fuisse Christianis puellis maritos habere infideles ideoque martyrium potius elegisse quam illicita coniugia, Legis obseruandę gratia, non uirginitatis. Cuius argumentum una interrogatiuncula [p. 2-573] confutabimus. Cur ante fidelibus maritis, cum multi superessent, non se tradiderint, si [tantummodo] infideles displicebant? Aut cur Cęcilia uirgo Valerianum iam credentem et baptizatum martyrii maluit quam thori habere consortem? Et, ne ullus calumnię relinquatur locus, subiiciemus etiam illarum aliquot exempla, quę, ne legitimi quidem matrimonii nexibus implicari uoluerunt uel etiam implicatę (quod multo difficilius est) castitatis cultum nunquam deserere.

Brigida uirgo inter Scotię puellas pulcherrima, cum a potentibus (et quidem Christianis) uiris in matrimonium peteretur et illa uirginitatem Domino uouisset, eundem orauit, ut aliquo corporis uitio ipsam deuenustaret, quo procorum inquietudo facile sedari posset. Itaque, cum oculorum decore maxime placuisset, alterum subito hulcere percussum amisit. Cui ergo charior oculis fuit uirginitas, nonne tanto pulchrior fuit in conspectu Sponsi cęlestis, quarto istis terrenis (qui iam illam, quam paulo ante tam ardenter appetierant, desponderi sibi dedignabantur) uisa est deformatior?

Andragasina uirgo in Gallia Lothario regnante fuit. Quę cum a parentibus Ansberto,* principi uiro (qui postea Rothomagensem ecclesiam rexit) inuita desponsaretur, multis cum lachrymis Dominum obsecrauit, ne suam pollui uirginitatem pateretur. Moxque leprę morbo totum corpus occupante, ob foeditatem intacta dimittitur. Et ne in incerto esset, cur id mali contigisset, ubi coenobium uirginum ingressa sanctum uelamen accepit, continuo sana euasit. Puto, quę tam enixe orauerat lepram etiam ipsam, quoad uixit, pati maluisset quam uirginitatem amittere.

Farra uirgo, cum a patre Agnerico** (qui primo loco apud Theodobertum, Gallię regem, habitus erat) ad nuptias urgeretur, sic hubertim fleuisse dicitur, ut nimio lachrymarum humore oculorum acies hebetauerit. Et cum uisum beati Eustachii episcopi precibus a Domino

*corr. ex ‘Auiberto’

*corr. ex ‘Agerico’ [p. 2-574]impetratum recepisset, rursum patris molestiis infestationibusque et iam odio agitata ad ecclesiam confugit. Ille iratus inde raptam in carcerem detrudit. Nec tamen efficere potuit, ut uoto suo filia consentiret, quę se iam Christo desponderat. Vbi uero firmam in proposito permanere uidit et neque minis neque uerberibus moueri iam placatior dimitti iussit nec deinde impedimento fuit, quin ipsa inter sacras uirgines perpetuam uirginitatem, profiteretur. Tanta pro castitate perpessam martyrem dicerem, nisi obstaret fidelis pater. Martyrii tamen coronam meruit, quę sic oppugnata uirginitatem non amisit.

Gregoriam, Romanam uirginem, a beato Gregorio traditum est ipso nuptiarum die ad ecclesiam confugisse et perpetuę uirginitatis uoto Deo se consecrasse. Reliquit uirum, et amplexata est Christum. Reliquit corporis uoluptates, et uoluptatibus fruitur paradisi. Prudens deliberatio, sed felicior euentus, et qui perraro sequi soleat in tam pręsenti periculo. Maioris ergo prudentię est ante in portum se recipere quam procellę turbinem expectare.

Sicuti fecisse Spoletanam uirginem idem autor est. Quę diuitis et principis uiri filia, cum pater ipsam nuptui collocare decreuisset, illo inscio ad monasterium abiens uirginitatis uelum habitumque accepit. Quod si nuptias sustinuisset, nescio, an ei integrum fugere fuisset. Quanuis et ipse indignatus illam exhęredauerit. Sed quam exhęredauit pater, Deus regni sui cęlestis hęredem fecit, et quę nihil acceperat a parente, a Domino accepit, ut ab obsessis demonia pelleret, sicuti de ilia testatus est sanctus Eleutherius abbas.

Euphrasiam uirginem, Antigoni filiam, quia cuidam Romano patricii generis iuueni a parentibus ante pacta fuerat quam religioni se dedisset, cum illum accipere Theodosii imperatoris litteris in Thebaidem, quo concesserat, missis urgeretur, respondisse tradunt sponsum se habere in cęlo, non in terra, et certum sibi esse omnia prius extrema perpeti quam fallere fidem illi datam. Cumque insuper Theodosius opulentas uiri [p. 2-575]nuptias suis donis se cumulaturum polliceretur: Opes meę — inquit — Christus est. Dona tua aliis dato! Quid prius mirer, nescio, senilem tenerę ętatis in respondendo sapientiam an puellaris animi in proposito constantiam. Sed idem ille hanc Christiano principi respondere docuit, qui gentilibus philosophis Catharinam. Et qui fecit, ne Luciam uirginem homines bouesque mouere possent, fecit et hanc ne imperator. Perpetuum nanque Spiritus Sancti habitaculum est impolluta uirgo, quę perpetuę sese dedicat castitati.

Maria Decegnies, puellula duodecim annos nata parentum (non sua) uoluntate cuidam Ioanni nuptui tradita, uitę districtione ac sanctitate commouit uirum, ut intactam dimitteret. In uirginitate ergo perseuerans, multa uirtute multisque miraculis celebris euasit. E uita decedenti Christus, angeli, apostoli in uisu apparuerunt. Quorum consolationibus iocundata mortis angustias non sensit. Solutam deinde a corpore animulam a Beata Virgine cum angelorum comitatu in cęlum ferri conspexit episcopus Tolosanus. Haud immerito tantam consecuta est beatitudinem, quę ne uiro quidem iuncta uirilem copulam admisit et matrimonii iugo, cui iam subdita fuerat, excusso incorrupta et corpore et mente permansit.

Tam ancipitis pugnę gemina uictoria potitam Edildridam uirginem Sigebertus et Beda scriptores tradunt. Quę Annę, regis orientalium Anglorum Christianissimi, filia primum Tonberto, australium Giruiorum principi in coniugium tradita, cum eodem pari uoto uirginitatem seruauit. Deinde eo defuncto iterum a patre inuita desponsatur Ecgfrido regi. Sed cum ipso quoque in uirginitate annos duodecim uixit. Postea uero eius permissu religioni se consecrauit et securiorem quidem in monasterio, sed nunquam domi castiorem uitam duxit. Haud dubium, quin castitatis merito tanta gratia illam donauerat Deus, ut etiam iis, quibus nubebatur, statim continentiam persuaderet. Rarissimum sane exemplum ac nescio, an a condito ęuo alterum tale, ut aliqua et bis maritata sit et semper uirgo. [p. 2-576]Semper quidem uirgo, sed tamen unius uiri coniux Kunegundis, Henrici imperatoris, fuisse dicitur. Denique uiro muliebri constantię diffidenti ac zelotypo suspecta super candentes uomeres nudo, sed inoffenso uestigio ambulando castam se probasse. Eo amisso liberius Deo seruire potuit, non castius uiuere. In eadem ergo castitatis puritate perseuerans, nulli postea nubere uoluit, ne cum Henrico simul amitteret uirginitatem. Qui ambo, quoniam in coniugio cęlibes permanserunt, cęlo digni effecti et ad cęlum sublati, multo felicius perenniusque regnum acceperunt quam reliquerunt.

Gunzonis, Arbonę ducis, filia Galli abbatis precationibus a demonio liberata uirginitatem uouit. Coeperat enim Spiritus Sanctus ibi habitare, unde immundus fugerat. Cumque a Sigiberto, Gallię rege, in matrimonium peteretur, a patre tradita, sponsam se cęlestis regis esse dixit. Quę uox ita exterruit Sigibertum, ut puellam contingere non ausus monasterio uirgintum delegaret, ei ipsam cedens, cuius se sponsam asserebat. Illa itaque in cęlesti beatitudine Christo iungi meruit, quia, dum in terris uiueret, pluris fecit castitatem quam Gallię regnum.

Editę uirginis, Edgari, Anglorum regis, filię, corpusculum post annos aliquot quam conditum fuerat aperto sarcophago redactum in puluerem inuentum est, pręter uentrem et genitalia. Cunctisque mirantibus, cur ea pars tantum integra extaret, cuidam ipsa uirgo in quiete apparens, minime mirandum esse dixit, si reliquo corpore fatiscente uterus incorruptus maneret, qui uirginitate sanctificatus esset et nulla libidinis labe inquinatus. Dunstano quoque episcopo de illa reuelatur celebrandam esse in terra, quę digna fuerit, ut in cęlo celebris esset inter sponsas Christi. O grande uirginalis pudicicię meritum, quo tanta comparatur felicitas, ut anima hominis honoretur in Dei regno et corpus cariem nesciat in sepulchro!

Quasdam autem etiam apud infideles reuerenter habitas legimus. [p. 2-577]Luceiam, Romanam uirginem, rex quidam barbarus nomine Ancias, cum captam stuprare uellet, Dei cęli sponsam esse audiuit, et ui abstinuit ac simul liberam fecit. Quin etiam ad Christum conuersus, cum ipsam Romę martyrio consumptam audisset, captiuę suę sorte incensus relicto regno Romam perrexit et pro uerę religionis assertione supplicia pertulit, magis iam desyderans regnare in cęlo quam in terra. Tantum illi profuit uenerationi uirginem habuisse.

Eugenius etiam, barbarus Aphricę rex, Floram et Lucillam, sorores Deoque dicatas uirgines, Latium incursans captas abduxerat. Sed cum eas perpetuam castitatem deuouisse intellexisset, uitiare pertimuit et libertate donauit. Ad bella procedens earum precationibus se commendabat uictorque redibat. Et frequenti successu lętatus Christo ab ipsis prędicato credidit, intantum ut Romam ad martyrium tendentes relinquere noluerit. Iam quippe didicerat fragilem et caducam esse regni sui coronam, sed martyrii stabilem et ęternam. Atque una cum illis passus cęlum petiit. Tantum et isti attulit utilitatis honorata uirginitas.

Virginitatis amor effecit, ut Euphrosina Alexandrina domum, parentes, patriam fugeret et, ne iuueni (cui pacta fuerat) inuita traderetur, sub uirili habitu latens proximi coenobii monachos adiret seque in eorum numerum solenni professione redigeret, dicta Smaragdus. Cur, inquies, unum fugiens tam multis se credidit? Quia eos, quibus se credebat, ęque ac se castos esse nouerat. Quem autem fugiebat, longe disparis uoti diuersique propositi erat. Neque tamen negare possum difficillimum esse foeminę cum uiris uersanti mentem integram gerere et inter scopulos nauigantem nulla in parte ellidi. Quam ergo fortis uirgo Euphrosina, quę saluas pudicicię merces per media ipsa pericula usque ad portum perduxit salutis!

Hoc idem mirari licet in Margarita, Aegyptia uirgine, quę et ipsa de sponsi thalamo ad thalamum peruenit Christi. Prima quidem nocte illo ex lassitudine altius [p. 2-578]dormiente, ut qui diem totum in choreis et tripudiis desudasset, ipsa dormire non poterat, assidue secum uoluens, quomodo uirginitatis suę thesaurum subtraheret eius rapinę. Clanculum ergo pedetentimque sese de cubili proripuit ędibusque excessit et uirum assimulata monasteriumque ingressa inter monachos latuit uocata Pelagius, ubi persancte uixit neque, quod foemina fuerit, ulli ante obitus sui diem cognitum fuit. Igitur non dormiendum uirgini, ubi periculum imminet sed uigilandum fugiendumque est, si sese integram cupit conseruare. Et nisi huiuscemodi incumbat necessitas nunquam uiris uirgo se credat: ubi diuersus sexus est, diuersarum cogitationum pugnas incidere necesse est.

Iccirco beatus Martinus episcopus, cum uirginem quandam uitę sanctitate percelebrem inuisere uellet et illa aditu negato ei excusando dixisset: Mi pater sancte, ora pro me, quia a uiro nunquam sum uisitata — gratias egisse Deo fertur, quod illa talibus imbuta moribus castam custodiret uoluntatem, et benedicens eam abiisse lętus.

Lubrica siquidem res castitas est: nisi summa circumspectione fulciatur, facile labescit. Quod bene intellexit Petrus apostolus, qui, cum omnes morbo aliquo laborantes passim curaret, filiam Petronillam uirginem febri uexari dimisit. Et cum interrogaretur, cur, qui alios sanasset, filiam ęgrotare sustineret, — sic ei expedire respondit. Didicit uirgo in infirmitate esse fortior et iam nec sana de corporis uoluptate cogitare. Maluitque casta mori quam Flacco consuli (a quo petebatur) nupta uiuere. Exaudiuit Deus deprecantem, et uitę pariter consulisque libidini iam uim parantis ipsam surripuit. Atque eandem, quę hominis uxor esse noluit, sponsam fecit Christi, cęlestibus fruituram nuptiis, quia terrena contempserat.

Sic et Hilarius, Pictauiensis episcopus, cum filiam suam Abram* caste sancteque uiuendi pręceptis imbuisset et illa aliquandiu in uirginitatis proposito perseuerasset, ueritus, ne malicia mutaret mentem, Dominum depre‑

* corr. ex. ‘Apram’ [p. 2-579]catus est, ut ipsam e medio sublatam iam in tuto collocaret. Itaque tam lętus et alacer mortuam extulit, quam, ne uirginitatem in coniugium uerteret, anxius ac solicitus fuit. His exemplis et timere discat ancilla Christi, ut securior sit, et, si casus inciderit, uitam amittere optet prius quam castitatem.

Satis hęc de uirginibus. Viduarum nunc nostrarum castitatem exponamus, ne a ueteribus (quarum superius fecimus mentionem) uicti uideamur.

Nataliam, Hadriani martyris coniugem (quoniam forma multis pręstabat) tribunus Nicomedię in coniugium petiit. Denegare non erat, quod tribunus peteret. Et ancilla Christi iam, quo se uerteret, nesciebat. Impetrat tamen tridui spacium ad deliberandum atque interim Dominum uotis precibusque solicitat, ut pudiciciam, quam illi uouerat, ipse tueatur. Et somnio edocta, inde soluens Constantinopolim uersus fugam fecit. Quod ut resciuit tribunus, conscensa naui fugientem persequitur. Iam prope erat, ut consequeretur, cum contrario flante uento coactus est reuerti; illa suo, quo uolebat, peruenit. Itaque in uiduitate ieiuniis et precationibus uacans Deo seruiuit. Seruisset autem homini, si iterum nupsisset.

Paulam Romanam a Hieronymo proditum legimus post mariti mortem non solum nubere noluisse, sed etiam cum uiris nunquam comedisse. Casta mulier uix se uiduam esse putauit, si cui non sui sexus hominum uel ipsa tantum conuiuendi familiaritate iungeretur. Sic itaque uiduitatem sancte pureque custodiuit, ut in monasterio sacris uirginibus pręesset. Quas etiam ęquauerat castitate, cęteris uirtutibus superabat.

Elizabeth lantgrauio tradita uotum uouit, si marito superesse sibi contingat, Deo se in castitate seruituram. Et casti propositi meritum habuit etiam coniugata. Post uiri obitum de ingentibus diuitiis ad ultimam deuoluta est paupertatem, rapientibus omnia, qui se lantgrauio succedere dixerant. Vnde ab episcopo Bambergensi suscipitur pieque sustentatur. Quo rursum ad nuptias hortante dotemque multam pollicente respondit: si id conari [p. 2-580]pergeret, sibi in animo esse truncatis naribus uel scissa facie ita se deformem reddere, ut, qui ducere uelit, futurus nemo sit. Igitur inops et egena mulier nec prioris fortunę felicitatem amissam doluit nec secundę oblatam accepit, dum sola castitate gaudet. Adeoque impatienter tulit ad coniugium repetendum se inuitari ut, nisi, qui inuitabat, cessasset, suam ipsa faciem lacerasset. Quanta autem sanctitate profecerit, hinc nose licet, quod nullum fere uirtutis genus in hoc opere eius exemplo uacuum sit. Profecto, nisi perpetuam castitatem tam ardenter adamasset, ad tantam profectionem nunquam peruenisset.

Galla, Symmachi consulis filia (ut Gregorius refert), Gothis Italiam uastantibus uiduata uiro, cum quo annum tantum uixerat, nulli postea nubere uoluit, licet et ętate integra esset et non illiberali forma. Aegrotanti foedaque corporis scabredine affectę medici consulebant rursum uti marito, alioquin eo morbi genere uel perituram uel, si uixerit, contra sexus sui morem uillosum mentum habituram. At illa neque oris deformitate neque mortis periculo territa propositum dimisit castitatis. Dum autem diem suum obiret, affuit in uisu Petrus apostolus, a peccatis absolutam esse dixit, promissis uitę ęternę errexit et, ut secum ueniret, hortatus est. Tunc sancta animula illo dimisso corpore, quo uocabatur, lęta abiit. Si his etiam digamas frui solere uisis nostis, nubite, uiduę. Sin uero nihil tale de illis memorię proditum legistis, non est, cur illas imitemini, de quarum beatitudine a scriptoribus siletur. Siqua tamen continere se non potest, nubat. Melius est enim nubere quam uri, quia minus malum maiore malo melius est.

A quo quidem malo multum abhorrens Euphrasia, uirginis Euphrasię mater, hac unica prole suscepta cum uiro suo Antigono caste continenterque uixit. Cęterum illo defuncto, quoiniam ętas, forma, diuitię suppetebant, ad secundas nuptias urgeri coepit Theodosii imperatoris Augustęque suasionibus ac promissis. Quod quanquam amore erga ipsam summo agebatur, illa tamen indignans [p. 2-581]et castitate metuens, rebus occulte nauigio impositis, cum filia in Aegyptum nauigauit. Et in Thebaidem perueniens, filiam monasterio tradidit, quę secum tulerat, pauperibus erogauit piisque ipsa operibus incumbent castitatis propositum nunquam dereliquit. Cumque abbatissa, cui filiam commendauerat, in quiete uidisset Antigonum in paradiso fulgentem a Domino exorasse ut coniugem suam de terris euocatam sibi iam sociam faceret, die, qua prędictum fuerat, lęta decessit. Tanta ergo accepit bona, quia et cum uiro caste se habuerat et sine uiro uiduitatem constanter seruauerat, quanta imperator iterum nubenti dare nunquam potuisset.

Salaberga post quinque filios ex Alduino marito, Dagoberti, Gallię regis, duce genitos ab eodem impetrauit, ut deinceps in castitate Deo seruiret. Itaque constructo apud Lugdunum amplo monasterio trecentis fere ancillis Christi pręesse meruit et multorum signorum operationibus celebris fuit. Et quia seruandę castitatis gratia uirum liberosque reliquit, nunc cum Christo regnat, et in quo omnis beatitudinis summa est, eius indissolubili fruitur consortio conspectuque lętatur.

Radegundis Clotarii, Gallię regis, coniux, cum annos aliquot cum marito sine querela uixisset, tandem seruandę castitatis cupiditate accensa diuortium impetrat et monasterio se includit. Quęque regis uxor fuerat, facta est sponsa Christi. Et magis deinde miraculis claruit quam ante claruerat Gallię regno, quod reliquit.

Melania, urbani prętoris filia, uiro tradita, cum duos liberos, quos ex eo susceperat, impuberes adhuc morte immatura amisisset, nequaquam de reparanda prole cogitare coepit, sed de castitate seruanda. Crebris itaque suasionibus induxit maritum, ut distractis in pauperum usus bonis ambo animum ad Dei seruitium applicarent. Itaque ille inter monachos, ipsa inter ancillas Christi, quod uitę superfuit (relicto geniali thoro) laudabiliter peregerunt, uiduitatem seruantes, antequam uidui essent, immo, quod plus est, religione se uincientes, ne uxorios actus repetere expeditum foret. I nunc, insatiabilis [p. 2-582]libido, cui maritum habuisse non est satis, alios atque alios tibi quęre, cum hę sanctissimę foeminę etiam, quem habebant, habere noluerint, ut Christum haberent.

Sed quid de illis dicam siue foeminis siue uiris qui ne adulteriis quidem abstinent, qui meretricantur, qui libidinibus diffluunt, quando quidem etiam matrimonia iterare, etsi licitum, non tamen satis honestum putatur; nisi forte honestum sit uri et continere se non posse. Meminerint igitur in Decalogo pręceptum esse: ‘Non mechaberis, non concupisces uxorem proximi tui!’ Et in Lege adulteros lapidibus obrui et a rege Babylonio, id est, diabolo in igne frixos, ‘pro eo’ — inquit — ‘quod fecerint stulticiam in Israhel et mechati sint in uxores amicorum suorum.’ Reminiscantur in Euangelio gregem porcorum mergi in profundum et Samaritanam mulierem, quia quinque uiros habuerat, argui a Domino sextum iam non esse suum. Et ab eodem adulterę, ne amplius peccaret, iniunctum, ne grauius illi contingat. Sciant etiam fornicationis reum ab Apostolo traditum Sathanę in interitum carnis. Quod uitium usque adeo execrabile iudicat, ut Corinthiis eorum consuetudinem, qui illo infecti sunt, interdicat dicens: ‘Ne commisceamini fornicariis!’ Et idem: ‘Nolite errare’ — inquit — ‘neque fornicarii, neque idolis seruientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores regnum Dei possidebunt. ’Iterum alibi ait:‘Fornicatores et adulteros iudicabit Deus, hoc est, damnabit.’ Et in Apocalypsi legimus: ‘fornicatorum partem cum ueneficis futuram et idolatris et omnibus mendacibus in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda.’

Sed percurramus etiam Scripturarum exempla, quo magis innotescat, quanto odio Deo sit omnis impudicus. Lamech primus duxit duas uxores, et primus Cayn occidit fratrem. Dicitur tamen septuplum ultio dabitur de Cayn, de Lamech uero septuagies* septies. Sodomitę et Gomorrei, cum aduenas turpiter appetissent, cęcitate primum lucem amisere, deinde etiam uitam, cum ipsis

* corr. ex ‘septuagesies’ [p. 2-583]urbibus funditus euersi, et qui igne libidinis exarserant, cęlesti igne super eos pluente consumpti sunt. Ob Dinam, Iacob filiam, uiolatam Sichimorum urbs uastatur, et unius stuprum cędibus expiatum est plurimorum. Ruben maledicitur, quia ascendit cubile patris sui. Zambri cum scorto Madianite, ad quod palam intrare non erubuerat pugione sacerdotali confodiuntur. Et ne non iure cęsos arbitreris, illis punitis Dei in filios Israhel ira placatur. Prima Sansonis uxor, quia ipso repudiato alium acceperat, simul cum patre igne combusta poenas dedit. Ipse Sanson secundę uxoris (ut scias, qualis bigamię euentus sit) dolis ac proditione periit. Tribus Beniamin pene internitione deletur ob uim illatam coniugi alienę. Dauid regem adulterii perpetratio ad innocentis et quidem de se bene meriti indignam compulit necem, ut intelligas illicitos concubitus causam esse plurimorum malorum. Et licet peccatum hoc mox per poenitentiam translatum dicatur, ipsa tamen peccati labes non nisi multarum maximarumque patientia calamitatum elui purgarique potuit. Filius etiam Dauid Ammon defloratę Thamar iniuriam morte rependit, a fratre interemptus Salomonis sapientiam multarum amor fecit insanire, ita ut earum diis deabusque phana poneret. Quamobrem scissum est regnum de manu filii sui et datum Hieroboam, seruo suo. Igitur, cum obscoenę libidinis uoluptas multo maioribus suppliciis semper compensata sit, certe, si nulla etiam castitati pręmia proponerentur, caste tamen uiuendum esset. Rursum, cum tanta castitatis sit merces, quantam ęstimare nemo potest, si nulla libidinem sequeretur punitio, libidine abstinendum esset. Vt ergo et uitium caueamus et uirtuti penitus innitamur, qualis utriusque finis sit, iugiter cogitemus. Sed dices: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meę, et non quod uolo bonum, hoc ago, sed quod odi malum, illud facio. At castiga corpus tuum et in seruitutem redige, ut obedire discat spiritui. Deinde, quanto infirmior es, tanto solicitius pete a Domino auxilium. Petenti datur et pulsanti aperitur. Frequentius [p. 2-584]ora, uentri minimum indulge. Hoc demonium non eiicitur, nisi per orationem et ieiunium. Somnolentiam caue et uigilils operam da. Qui uigilat, non sinit perfodi domum suam. Fac aliquid operis, ut nunquam te diabolus inueniat ociosum. Sexum diuersum, quantum potes, fuge, quantum licet, obliuiscere: fugientem deserit concupiscentia, obliuiscentem dimittit foeda titillatio. Semper tamen totam uincendi spem in Deo colloca. ‘Sine me’ — inquit — ‘nihil potestis facere.’

Caput IX / DE POENITENTIA PECCATORVM PER EXEMPLA VETERVM

Hactenus de castitate. Nunc iis, qui culpa aliqua lapsi sunt, demus poenitentię locum, ut resurgant. Et quidem, nemo est, qui non peccet. ‘Septies in die cadit iustus,’ ait Scriptura. Et Ioannes apostolus: ‘Si dixerimus’ — inquit — ‘quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus et ueritas in nobis non est.’ Igitur, quoniam omnia Deus conclusit sub peccato, ut omnium misereatur, omnibus necessaria est poenitentia, quę, quanti fructus sit aut qualiter agi debeat, exemplis patebit.

Legimus Israhelitas, quoties Legem sanctam pręuaricati sunt, Deo uindicante erumnis uastationibusque affectos. Rursum, cum poenitendo sese correxissent [p. 2-585]eodem miserante liberatos, ut et iustum in puniendo agnoscas et facilem in remittendo.

Cum ergo Iosue duce iam defuncto alienigenas sibi iunxissent et (quod execrabilius est) immolassent eorum diis Baalim et Astaroth, obliti Dei sui, a quo multa, magnaque acceperant beneficia bellis oppressi Cusanrasathaim, Mesopotamię regi, annos octo seruierunt. Tandem errorem suum incusantes et ad poenitentiam conuersi, Dei, quem abiecerant, opem implorarunt, et Othoniele duce uictis hostibus recuperauere libertatem rerumque potiti sunt. Percutit ergo Dominus, ut sanet occidit, ut uiuificet. Sed neque sanat neque uiuificat nisi poenitentes.

Othoniele uero mortuo, cum iterum iisdem flagitiis se polluissent, Eglon, Moabitarum regi, decem et octo annos tributa pensitauere. Postremo poenitentes Aioth ambidexter uindicauit in libertatem, rege ipso interempto et decem milibus hostium cęsis. Deinde annos octoginta nemo illos armis lacessiuit, ut hinc intelligas cum potentibus diabolum congredi minus audere et, si audeat, nocere non posse.

Mortuo Aioth peccauerunt, et traditi sunt Iabin, regi Chanaan. Sed post annos uiginti cum eos sceleris poenituisset clamassentque ad Dominum, Delbora prophetante Barach tantummodo cum decem milibus armatorum Sysaram, regii exercitus ducem, cum nongentis falcatis curribus et ingenti militum copia in pręlium descendentem fudit fugauitque. In decem milibus Decalogi numerus habetur, quo, si poenitens se munierit, uitiorum multitudinem contra insurgentem facile superabit.

Iahel autem, uxor Aber, Sysaram adacto in tempora clauo interfecit. Iahel interpretatur ‘incipiens’, Aber ‘lucidus’. Iahel ergo uxor est Aber, quia illum, quem poenitere incipit, lux recti prauique dignoscendi comitatur. Sysara ‘exclusionem gaudii’ designat, id est, diabolum, qui nos a paradisi gaudiis maligna suggestione nititur excludere; quem clauo in tempore transfodimus, cum in tempore poenitentiam agimus, compunctionis clauo uitium [p. 2-586]expungentes. Hoc tempus si elabi sine poenitudine dimiserimus, frustra postea nos poenitebit. Incassum enim tunc lugetur, cum iam actorum ratio exigitur.

Post annos quadraginta in pace peractos rursum ad impietatem prolapsi a Madianitis deuastantur annos septem. Et cum tandem illos delicti poenituisset, per Gedeonem opitulatus est eis Deus. Qui diuino fretus auxilio, non amplius quam cum trecentis armatis uix innumerabiles copias fudit atque concidit. Oreb et Zeb, principum Madian, capita uictor abscidit. Oreb dicitur ‘tentatio’, Zeb ‘lupus’, Madian ‘contradictio’ sine ‘iniquitas’. Igitur uere poenitens incipit cum tentationibus colluctari nec se ultra spiritalis lupi rapinis exponit, sed, ut primum se impugnari animaduertit, ita primum resistit. Et hoc est capita principum contradictionis uel iniquitatis truncare — peruersarum cogitationum initia recidere, ne, si moram fecerint,

‘Crescant et tacitum uiuat sub pectore uulnus.’

Sed Gedeone quoque uita defuncto auersi sunt post gentilium ritum colentes Baalim et Astaroth. Et cum Philistinorum inuasionibus per sedecim annos attriti essent, poenitentiam quidem egerunt, sed non exaudiuit eos Dominus. At cum etiam idola de finibus eiecissent, per Iepte ducem tutatus est eos, ulciscens aduersarios, a quibus assidue uexabantur. Ex quo patet poenitentiam non uerbo tantum, sed etiam facto agendam esse, ut ueniam promereri possis.

Rursum ob idolatrię crimen annos quadraginta sub iugo Philistinorum fuere. Postea uero poenitentes per Sansonem liberati sunt, qui ligatus [fregit] uincula et maxilla asini interfecit inimicos et de molari maxillę egressis aquis sitim sedauit. Per poenitentiam quippe diuelluntur nexus peccatorum. In maxilla oratio, in asino humilitas intelligitur, quibus prosternuntur nequitię spiritales, quia humiliantis se oratio nubes penetrat. De molari autem maxillę fluunt aquę cum inter orandum conscientię morsus ellicit lachrymas, quibus deinde parta beatitudo restinguit desyderii sitim. [p. 2-587]Sub Heli quoque sacerdote a Philistinis angustias cladesque passi, Samuelis admonitione atque hortatu ad poenitentiam inclinantur. Ipsoque pro eis deprecante hostiasque offerente fleuerunt ieiunaruntque palam confitentes, quod Baalim et Astaroth idola coluissent, Dei sui cultu derelicto. Hac poenitentium afflictione placatus Dominus Philistinorum multitudinem in illos irruere paratam tonitru ac fragore exterruit, ut repente auersi terga darent. Filii uero Israhel eos fugientes persecuti ad internitionem conciderunt, urbes, quas amiserant, recuperarunt nec postea ab inimicis infestati sunt, quandiu uixit Samuel. Hinc percipitur, quantum deprecatio, quantum lachrymę, quantum ieiunia prosint poenitenti. Quid est enim aliud urbes amissas recuperare nisi pristinę uirtutis meritum, quod peccando deperditum fuerat, instaurare?

‘Peccaui’ — inquit Dauid — ‘Domino’, cum adulterio, homicidium iunxisset, et statim meretur audire: ‘Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris.’ Magnum peccatum magna remissum est misericordia. Haud dubium, quin et magnus poenitentis dolor extiterit, qui tam repente uenia dignus fuit. Quomodo enim minante propheta tanti delicti conscius non uehementer doluisset, qui paruulo ęgrotante, quem de illicito generauerat coitu, fleuit, ieiunauit, in terra iacuit, qui Absalonem filium fugiens nudis pedibus et operto capite et lachrymantibus oculis incessit? Multum ergo dolendum est, cum multum peccatum est. Nec te moueat, si aduersis casibus concutitur, cui uenia indulgetur. Sępius excoctum aurum purius nitet.

At idem iam omnium inimicorum suorum uictoria potitus, cum describere regni populos iussisset, quorum numerus fuit uirorum fortium de Israhel octingenta milia, de Iuda quingenta milia, uidens se pręesse tantę multitudini, mentis elatione peccauit et continuo (ut discas non differendam esse poenitentiam): ‘Peccaui’ — inquit — ‘ualde in hoc facto. Sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem serui tai, quia stulte egi nimis.’ Ecce moeret et poenitens se deliquisse confitetur. Cur [p. 2-588]ergo non, ut ante, sequitur confessionem uenia, cum pręsertim illud quam hoc peccatum grauius fuerit? Quin licet deinde quis leuius peccet, magis tamen efficitur ingratus, dum post remissam culpam in culpam relabi negligit. Proinde Dominus, cui prius facile pepercerat, nunc eundem de tribus eximiis malis unius optione onerat, hoc est, uel famis uel cladis uel pestilentię, nequis uenia pro licentia utendum putet.

Roboam, rex Iuda,* et illi, quibus pręerat, lege Dei contempta gentilium ritum sequebantur, cum Sesac, rex Aegypti, de improuiso fines eorum irrumpens oppida multa et loci natura et armis munita expugnauit illosque, qui aduersum se in campum descenderant, in urbem fugere compulit. Porro, cum per Semeiam prophetam audissent: ‘Vos reliquistis me, et ego reliqui uos in manu Sesac, dicit Dominus,’ ab errore conuersi poenitentiam egerunt. Inde rursum Dominus ad Semeiam ait: ‘Quia humiliati sunt, non disperdam eos. Veruntamen seruient Sesac, ut sciant distantiam seruitutis meę et seruitutis regni terrarum.’ Ergo etiam per poenitentiam placatus Dominus non semper omnem angustiam aufert, cum scilicet hoc profuturum nouit, cui placatus est. Nam uirtus in infirmitate perficitur.

Achab, Samarię regum pessimus, qui uineam Naboth Iezrahelitę per ipsius cędem ita occupauerat, ut, crudelior tunc an auarior fuerit, non facile dignosci possit, minante sibi Domino per Heliam prophetam pertimuit et scissis uestibus texit se cilicio, ieiunauit, in sacco iacuit. Iccirco Dominus malum, quod illi interminatus fuerat, distulit post eum in diebus Ochozię et Ioram, filiorum eius. Hinc per Ezechielem prophetam ait: ‘Impietas impii non nocebit ei, in quacunque die conuersus fuerit ab impietate sua.’

Iosaphat, rex Iuda, irruentibus aduersum se Moabitis et Ammonitis et Idumeis indixit ieiunium atque orauit. Omnesque de Iuda steterunt coram Domino cum paruulis et uxoribus ac liberis et in terram proni ado‑

*corr. ex ‘Iudę’ [p. 2-589]rauerunt. Cantores pręcedentes exercitum Deo laudes personabant, cum illi, quos pertimuerant, in seipsos conuersi mutuis uulneribus concidere. Iosaphat et Iuda diripuerunt spolia et gratias Deo egerunt, quod sic pro ipsis depugnasset. Cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit. ‘In tribulatione’ — inquit — ‘inuocasti me, et liberaui te.’

Benadab, Syrię rege, Samariam obsidente oppidani fame laborabant, ita ut quędam mulieres a filiorum esu non abstinerent, quando poenitentia et humiliatione Ioram, Samarię regis, qui cilicio se induerat, die uno summa inopia in summam uersa est copiam. Syri enim horrendo armorum strepitu diuinitus excitato uehementer perterriti relictis impedimentis omnique supellectili dimissa fugam fecere. Samaritę uero egressi direptis castris insperata preda ditati sunt, et modius similę stetit statere uno sicuti prędixerat Heliseus, et duo modii ordei statere uno.

Rex Israhel Ioachan cum suis, quos pręuaricari fecerat subditus Azaheli, Syrię regi, et Benadab, filio eius, poenitentiam egit orauitque ad Dominum, et sicut Scriptura ait: ‘Datus est illis saluator, cuius ope liberati sunt.’

Ezechias fide et religione probatus, sed ob plebis et Achaz patris impietatem Hierosolymis obsessus, conscidisse uestimenta dicitur saccoque se operuisse, ad templum uenisse, ad Esaiam, ut pro ipsis oraret, misisse. Et continuo ab eodem propheta meruit audire, ne timeret. Denique ira in hostem conuersa nocte una cecidere centum octoginta quinque milia Assyriorum, angelo cędente et a pernicie liberante poenitentem. Prophetauerat autem Esaias dicens: ‘Cadet Assur in gladio non uiri, et gladius non hominis uorabit eum, et fugiet non a facie gladii.’

Idem Ezechias, cum ęgrotanti sibi diem extremum imminere per prophetam audisset, flendo atque orando impetrauit uitę propagationem uixitque ultra quam uixisset, si sic non egisset — quindecim annos. Argu‑ [p. 2-590]mento est uere poenitentes non esse morti obnoxios, sed uitę destinatos ęternę, dicente Domino: ‘Nolo mortem morientis. Conuertimini, et uiuite!’

At cum gloriabundus Merodach, Babylonię regis, legatis gazam suam omnem ostentasset et ob id illam ad Babylonios quoque transportandam Esaia prophetante didicisset, delicti conscientia consternatus, non est ausus mulctam hanc auferri poscere, sed differri. ‘Bonus’ — inquit — ‘sermo Domini; sit tantum pax in diebus meis.’ Itaque in posteros dilatum est malum, forte etiam ab ipsis differendum, si uel non deliquissent uel continuo illos delicti poenituisset.

Manasses, eius filius, cum in regnum successisset, patris uirtutes uitiis suis ęquauit. Coluit enim idola, somnia obseruauit, artes maleficas exercuit, Domini per os prophetarum minas denunciationesque contempsit. Ob hoc ab Assyriis captus et catenis atque compedibus uinctus, abductus est in Babylonem. Et tamen, postquam eum flagitiorum suorum poenituisset precatusque esset Deum, quem peccando irritauerat, exauditus est reductusque Hierosolymam et in regnum postliminio restitutus. Tunc simulachra, quę posuerat, euertit arasque destruxit et restaurato altari Domini uictimas ac pacifica immolauit suisque pręcepit, ut colant Dominum, Deum Israhel. In bonum denique ex pessimo mutatus est, in liberum ex servo, in regem ex captiuo, quia poenitens ac dolens ad Dominum clamitauit, eodem Domino per Esaiam dicente: ‘In indignatione mea percussi te, et in reconciliatione tua misertus sum tui.’

Iosię regi Iuda, quoniam, cum Legis librum perlegisset, patrum populique transgressione uehementer tristatus est, Olda prophetis respondit: ‘Hęc dicit Dominus: Ecce ego adducam mala super locum istum et habitatores eius, quia dereliquerunt me, et sacrificauerunt diis alienis. Te autem, quoniam audisti uerba Voluminis et perterritum est cor tuum et fleuisti coram me, colligam te ad patres tuos in pace, ne uideant oculi tui mala, quę inducturus sum super locum istum.’ Itaque propter [p. 2-591]unius poenitentiam communis omnium calamitas, quoad ipse uixit, dilata est. Vixit autem posthac duodecim annos.

Sed plerique sane peccatum suum doluerunt, Iosias uero et post illum Esdras etiam alienum. Nam hic quoque, cum intellexit, quod ipsi, qui secum a Babylone Hierosolymam remigrauerant, miscuissent semen sanctum cum exteris nationibus connubiorum copulatione, scidit palium et tunicam, uulsit capillos, barbam depilauit seditque moerens ante templum usque ad sacrificium uespertinum. Tunc demum surgens curuauit genua, expandit manus ad cęlum et flens orauit. Ex eius moerore cęteri suum metientes crimen et ipsi fleuerunt. Magnoque diuinę ultionis metu expauefacti, intantum illi obedierunt, ut consenserint et uxores repudiare et, qui de ipsis nati fuerant, filios abdicare. Igitur ipso Dei legem exponente conuenisse dicuntur in ieiunio et in saccis, puluere conspersi et ab omni filio alienigena separati, confitentes peccata sua et iniquitates patrum suorum quater in die et quater in nocte, et adorantes Dominum, Deum suum. Ideo in pace stabiliti pristinę libertatis statum sibi recuperauerunt, dicente Domino: ‘Si abstuleris offendicula tua, a facie mea non commoueberis.’

Cęterum ego non tam miror aliquem proprii reatus grauitate uehementer angi quam eum, qui alienum crimen deflet ut suum. Et iam pręter modo dictos uideo etiam Danielem prophetam oppido quam solicitum atque anxium, non pro suis, sed pro populi peccatis, dum ea ueluti sibi communia confitetur et perinde misericordiam Dei implorat, ac si et ipse deliquisset. Video in ieiuniis, in sacco, in cinere illum sponte affligi, per tres hebdomadas lugere, panem desyderabilem non comedere et neque carnem neque uinum gustare neque unguento perfundi. Video, inquam, illum pro delictis aliorum talia facientem, et intra me confusus conscientię metu concutior, quod ego miser pro meis, quibus obrutus sum, nihil tale efficio. Contere, Domine, contere [p. 2-592]duritiem uiscerum meorum et uirga directionis tuę percute cordis mei petram, ut saltem aquam effundat lachrymarum et ipse plangere possim ea, quibus te offendi, cum sancti tui sic lugeant etiam ea, quibus te alii offenderunt.

Sed interim et reliquorum in poenitendo solicitudinem persequamur, ut et ipse de mea tepiditate magis erubescam et alii de peccato suo dolore plenus instruantur.

Olopherne Iudeos inuadente tutatus est eos Dominus, quoniam inuocauerunt nomen ipsius et ieiunauerunt et sacerdotes induti sunt ciliciis cinereque capita conspersi et infantes prostrati ante faciem templi et altare opertum cilicio. Illa quoque, quę interfecit inimicum, uidua erat, quotidie ieiunabat, lumbos cilicio pręcinxerat, cinere caput perfuderat, in secreto domus suę cubiculo cum ancillis clausa morabatur. Et tunc prostrata clamauit ad Dominum, cum tam audax facinus esset aggressura. Huiuscemodi ergo poenitentię afflictionibus atque angustiis conciliatur Deus, reprimitur diabolus, innocentię status reparatur, reparatus conseruatur, conseruatus demum sortem capit ęternitatis.

Niniuitę quoque, cum urbem suam post dies quadraginta euertendam audissent, prędicauerunt ieiunium, uestiti sunt saccis, rex ipse surrexit de solio, abiecit regia ornamenta et saccum induit seditque in cinere ac iussit, ne homines, iumenta, boues, pecora gustent quicquam usque mane utque unusquisque conuertatur a uia sua mala. Id uidens Deus auertit omnem perniciem illam, quam eis comminatus fuerat se illaturum. Quis ergo dubitet, quin a diebus Ioannis regnum cęlorum, uim patiatur et uiolenti rapiant illud, si etiam ante Ioannem hominum poenitentia mutare potuit Dei sententiam?

Mardocheus ad Susa abductus, cum Aman Persę odio in ipsum ac simultate factum esset, ut rex Persarum Assuerus edicto iuberet interfici Iudeos omnes, qui Susis atque alibi in regno eius erant, uestimenta [p. 2-593]scidit, saccum induit, aspersit cinere caput, cum clamore et eiulatu incessit. Illi etiam, qui per prouincias erant Iudei, ieiunauerunt cilioque et cinere pro stratu usi sunt. Et Deo propicio, cędes, quę in ipsos grassatura erat, uersa est in autorem Aman. Quodque ipse Mardocheo ac cęteris Israhelitis facere intenderat, hoc cum asseclis atque assentatoribus suis passus est. Tam cito misericors et iustus Dominus et eos liberat, qui in conspectu suo se humiliant, et illos punit, qui impie superbiunt. Mardocheus uero ipse tam pręsenti periculo errutus, primum apud regem obtinuit dignitatis locum et, quantum poenitentię humiliationibus se submiserat, tantum fuit exaltatus.

At etiam iusti interdum, quasi qui peccauerint, poenitentię districtione se coartant. Iob, quem diabolus omnium aduersitatum mole premens uincere non potuit. ‘Saccum consui’ — inquit — ‘super cutem meam, et operui cinere carnem meam. Facies mea intumuit a fletu, et palpebrę meę caligauerunt.’ Et confidenter ait: ‘Hęc passus sum absque iniquitate manus meę, cum haberem mundas ad Deum preces. Ecce in cęlo testis meus et conscius meus in excelsis.’ Quod si sic corpus suum sponte atterebat uir innocens et simplex et timens Deum, ob hoc solum, ut humilitatem probaret, quid nos facere oportet, qui et in multis offendimus et in non paucis adhuc offendere non cessamus?

Idem, quia ingentibus oppressus erumnis Dei iudicium aliquantulum sugillauerat se iustum iactando et cum Deo disputare concupiscendo, a Domino redargutus culpam confitetur et ait: ‘Vnum locutus sum, quod utinam non dixissem, et alterum, quibus ultra non addam.’ Et iterum: ‘Insipienter locutus sum. Ipso me reprehendo, et ago poenitentiam in fauilla et cinere.’ Si iste in fauilla et cinere, qui tam ęquo animo tantas tolerauit calamitates, in quo illi, qui multo leuioribus affectu mussitant, indignantur, cum Deo non disputare, sed pugnare uidentur? Et ut sciamus, quale propositum poenitentis esse debeat, meminerimus dictum: ‘Quibus ultra non addam.’ [p. 2-594]Nabucohodonosor regis ineffrenatam superbiam contundens Deus regno illum menteque eiecerat, ita ut procul ab hominum consuetudine annos septem cum feris per deserta uagatus sit, foenum quasi bos comederit, ęstus, pluuias, uentos patiens absque tecto. Postquam tamen ille ad se reuersus agnouit mundanam potentiam non suum, sed Dei esse arbitrium, ac proinde confiteretur neminem esse, qui uirtuti eius possit resistere aut dicere ei: Quare sic fecisti? — ueniam meruit et sanitati regnoque restitutus ampliorem honorem adeptus est poenitendo quam fuit, quem amiserat peccando. In quo impletum est illud, quod per Esaiam dicitur: ‘Vias eius uidi, et sanaui eum, et reduxi eum et ipsi reddidi consolationes.’

In Zacharia legimus Satan accusatione aduersari parantem Iesu, filio Iosedech, sacerdoti prohibitum fuisse a Deo, eo quod ipse Iesus poenitentiam egisset. Qui deinde sordidis tegumentis, in quibus iam se submiserat, exui et cidari munda operiri iussus desyderabilem illam Domini uocem audiuit: ‘Ecce abstuli iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis.’ Quam ergo magna poenitentię uirtus! Diabolo os obstruit, ne accusare possit, et peccatorum sordes cum innocentię puritate commutat.

Et, ut foeminis quoque aliquod Veteris Instrumenti demus exemplum, Maria, soror Aaron sacerdotis, et ipse etiam Aaron Moysi arroganter detraxerant. Sed alter statim commissum doluit et ueniam accepit, altera, quia paulo peruicacior fuit, lepram incurrit. Orauit pro ea Aaron, orauit Moyses, et tamen Dei iudicio damnata extra castra propellitur nec nisi peracta septem dierum poenitentia sanitatem recuperare et in castra redire potuit. ‘Ne tardes,’ igitur — ut Ecclesiasticus inquit — ‘conuerti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Subito enim ueniet ira illius, et in tempore uindictę disperdet te.’

[Page 2-595]

Caput X / DE POENITENTIA PECCATORVM PER EXEMPLA NOVORVM

Et, si istis (quos, quanuis sanctos, ad inferna tamen descendere primorum parentum cogebat pręuaricatio) tantę curę poenitudo delictorum fuit, quanto magis nobis esse debet, quibus per Saluatoris aduentum Legis maledicto solutis pateat aditus paradisi! Dies, quem illi diu in tenebris expectarunt, nobis lucet nec iam in Christo credentibus quicquam expectare necesse est. Si poenitendo satisfecerimus, hinc decedentes recta ad beatitudinem tendemus. Inspiciamus ergo etiam nouitia nostrorum exempla, ut ipsorum sequentes studium adipiscamur et gratiam.

Prima in Euangelio Pręcursoris uox est: ‘Poenitentiam agite! Appropinquabit enim regnum cęlorum.’ Et ut, qualiter agenda esset, in se ostenderet, de camellorum pilis textum habuit indumentum, zona pellicea pręcinctus erat, locustis syluestrique melle uescebatur. Lugubris et asper uestitus peccatorum tristitiam indicat, zona pellicea carnis mortificationem testatur, ciborum uilitas ieiunium abstinentiamque commendat.

Post Ioannem eadem sane uox Dominicę prędicationis initium fuit: ‘Poenitentiam agite! Appropinquabit enim regnum cęlorum.’ Sola peccati turpitudo ad poenitentiam mouere debuit peccatorem, quanto magis cum etiam ea promittitur merces, qua maior nequit desyderari! Et certe, si regnum terrenum offerretur, nullum laborem refugerent mortales, nullum periculum declinarent. Offertur autem cęleste, et a uitiis ad uiritutem retrahi non possunt. Retraherentur saltem, quando prę‑ [p. 2-596]mii spe nolunt, poenę terrore, quę manet obduratos, dicente Scriptura: ‘Cor durum habebit male in nouissimo.’ Aut, si uerbis non credunt, crederent saltem exemplo.

Ecce enim, serue peccator, innocens Dominus in deserto solus manere non dedignatur, quadraginta dierum inedia ieiunium protrahere non recusat et, ut hominis in Deo naturam agnoscas, postea esuriit. Denique omnia illa, quę passus est, ut te redimeret, non inuitus sustinuit; tu, ut illi, quem quotidie offendis, reconcilieris, exiguam poenitentię fatigationem suscipere detrectas, et erga illum ingratus et erga seipsum impius.

Respice poenitentem latronem! De cruce euolat ad paradisum. Respice poenitentem negatorem! Princeps constituitur apostolorum. Respice poenitentem persecutorem! Vas efficitur electionis. Respice poenitentes publicanos! Mattheus de telonio ad apostolatum uocatur, Zacheus Iesum hospitio meretur accipere, et ille, qui in templo lugens pectus pungens planxerat et flagitiorum conscientia cęlum suspicere non fuerat ausus, redit iustificatus. Nunquid tantę istorum glorię, quantam assecuti sunt, te participem fore diffidis, si ipsorum imitatus fueris poenitentiam?

Addamus tamen his complures alios, ut ex ipsa poenitentium frequentia multo stultior ac detestabilior appareat obstinatorum duritia.

Marcellinus, pontifex maximus, Diocletiano et Maximiano persecutoribus, tormentorum immanitate perterrefactus, diis thura posuerat. Postea in Campaniam discedens, coram octoginta episcopis astitit cilicio et cinere opertus, confitens peccatum suum ac petens pro eo ab ipsis sibi poenam indici atque decerni. Quibus arbitrium in pręsidem recipere nolentibus ipse in se sententiam tulit. Pontificatum deposuit, corpori sepulturam denegauit execrans eos, qui ipsum non siuissent super terram putrescere ac dissolui. Et confestim Romam ad martyrium est reuersus, ultro exponens se suppliciis, quę modo expauerat. Decollati cadauer, insepultum iacuit timentibus Christianis uiolare pontificis [p. 2-597]interdictum. Sed Petrus apostolus noctu apparens Marcello presbytero, illud iuxta corpus suum sepeliri iussit, dignum esse asserens, ut, qui secum peccauerat, secum fleuerat, secum recumbens honoraretur.

Iacobus quoque, natione Persa, sed professione Christianus, dum inter regis Persarum aulicos honori pręcipuo haberetur, ad exercendum idolorum cultum prolapsus est. Mox poenitens, grauiter animo angi coepit. Et cum palam se Christianum esse et deos uanos falsosque despicere diceret, ipsius regis iussu supplicia pertulit, membratim articulatimque dissectus. Inde alii Denodatum, alii Intercisum cognominant, ego potius Deartuatum dicerem. Nihil tamen refert, quo cognomento appellandus sit, sed magis consyderare decet, a quanta perditione per poenitentiam liberatus ad qualem peruenerit gloriam, ut inclytissimis Christi martyribus annumeratus sit.

Bonifacius, Aglaę,* Romanę, matronę, dispensator, diu cum illa inhoneste uixerat. Et sub Diocletiani persecutione ad poenitudinem ambo conuersi, finem perniciosę uoluptati statuunt atque Roma Tharsum peruenientes, cum omnia, quę secum habuerant, in elemosinas pauperum distraxissent, illa in monasterio degens uitę sanctimoniam miraculis probauit, ipse martyrio coronari dignus fuit.

Monachum, qui ęger de Scythiotico coenobio ad ciuitatem curationis gratis profectus in multo grauiorem animę suę morbum inciderat castitatem uertens in libidinem, cum puero, quem meretricio coitu sustulerat, reuersum ac in omnium uestrum conspectu scelus publice confitentem miserabiliterque lugentem Moyses abbas et ipse flens excepit atque dies aliquot cęllę carcere castigatum in statum pristinum ordinemque redegit. Et is, qui mortuus fuerat peccando, poenitendo reuixit. Potuit quidem crimine, quod occultum erat, dissimulato absque rubore redire, sed maluit tunc manifestus fieri et mundari quam postea in die Iudicii

* corr. ex ‘Aglaię’ [p. 2-598]multo confusibilius detegi multoque infelicius in igne illo inextinguibili sine fine cruciari.

Victorino episcopo, dum eremum incoleret, diaboli dolis, qui se foeminam effinxerat, capto tanto dolori fuit semel perpetratę fornicationis crimen, ut manibus in fissura ligni impactis herba cruda et aqua frigida per triennium se sustentarit. Post hęc miraculis insignis episcopatum Amiternensem suscepit magnificeque rexit et Neruę persecutione martyrii triumphum reportauit. Magna poenitentis angustia, magna post poenitentiam episcopalis dignitas, sed utrisque maius, deuicto persecutore, uictorię pręmium.

Dauid monachus in finibus Hermopolis in latrociniis exercendis ętatem consumpserat, et andem poenitentia ductus monachum se fecit. Et de lupo in agnum uersus ita uixit, ut angelo nunciante omnia peccata sibi a Deo condonata meruerit audire.

Moyses Maurus et ipse latrociniis Aegyptum agitauerat, sed anachoretarum inibi uitam contemplatus monachum se fecit. Poenitendo igitur mutauit Aethiops pellem suam et pardus uarietates suas. Etenim quinque et septuaginta annos Deo in solitudine seruiuit, sex annos in cęlla inclusus permansit, ad multam noctem stans orabat, pane tantum et aqua sustentabatur. Deinde charitatis operi se accingens, noctu peragrabat, solitariorum tuguria hydriasque eorum aqua replebat, ut procul haustum petentibus laborem eleuaret; peracto officio tacitus redibat. Sic faciendo, qui prius homicidiis infamis fuerat, factus est sanctitate clarus, et qui quondam rapinis terram infestauerat, regnum rapuit cęlorum.

Bauonem* quoque in Gallia ex prędone monachum factum accepimus, et qui in syluis uiatores despoliare solitus fuerat, postea in monasterio cęlla inclusum uixisse, manus ac pedes uinculis ferreis onerasse, ordeaceum panem cinere mixtum esitasse, carne uinoque abstinuisse, cilicium pro stratu, lapidem pro puluillo

* corr. ex ‘Banonem’ [p. 2-599]habuisse; sępe, dum laudes Deo diceret, eundem lapidem humero sublatum tenuisse. Quibus corporis fatigationibus grauissimorum quondam criminum reus catalogo, meruit ascribi sanctorum.

Albanum furore percitum patri necem intulisse constat et peregrinationis perpetuę labore parricidii crimen, diluisse et, cum martyrio consumptus esset, corporis eius tactu leprosos mundatos fuisse. Nemo igitur dicat. ‘Maius est peccatum meum, quam ut ueniam merear.’ Nullum tam grande flagitium est, quod non deleat poenitudo.

Iulianus, cognomento Hospitator, errore magis quam furore parentes interemit. Cum enim summo mane domum reuersus in suo uxorisque cubili dormientes offendisset, putauit uxorem esse cum adultero, et [educto] repente gladio ambos transfixit. Vxor autem, antequam ille aduenisset, ad ecclesiam perrexerat. Re tandem cognita hubertim fleuit. Vtque commissi ueniam promereri posset, relicta domo prope fluminis ripam, ubi multi uado transeuntes deperibant, xenodochium posuit et uiatores tecto accipere et nauicula transuectare gratuito coepit. Postremo, diuinitus dictum sibi audiuit, quod culpam eluisset hospitalitatis merito. Parentum ergo interfector per poenitentiam factus est cęli habitator.

Genebaldus, Laudunensis episcopus, cum uxorem (cum qua religionis causa diuortium fecerat) cognouisset, septem annos in ecclesia clausus peregit deflens peccatum suum atque illud tandem sibi condonatam esse angelo nunciante didicit. Et eiusdem angeli iussu a sancto Remigio, Rhemensi episcopo, in locum suum restitutus cautius uixit, quique ante peccatum innocentior erat, post peccatum sanctior fuit.

Euagrium presbyterum, eximię sanctitatis uirum cum eremum incoleret, nescio quod detractionis uerbum semel protulisse tradunt et pro eo se ita castigasse, ut dies quadraginta sub diuo permanserit nec prius tectum subierit quam se satis pro delicto fecisse censuisset. Recte igitur per Prophetam dicitur: ‘Iustus, cum ceci‑’ [p. 2-600] ‘derit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam,’ ut scilicet poenitendo resurgat et resurgendo, iusti nomen non amittat.

Maurilius, Andegauensis* episcopus, dum expectaret, donec missale sacrificium peragat, interim puerum, quem baptizaturus erat, uita defunctum comperit suęque id negligentię imputans usque adeo doluit, ut relicta ecclesia nauim conscendens clam effugeret. Forte sanctuarii claues secum tulerat, quibus de manu in mare lapsis existimauit eo indicio se prorsus episcopatu indignum atque inde iam proposuit nunquam se in sedem suam reuersurum, nisi inuentas quis ad se retulisset. Transmisso mari, ueste seculari indutus, cuidam principi uiro operam seruilem locauit holitor eius factus. Septennio sic peracto a clericis inuentus et cognitus nolebat cum illis redire propter clauium illarum casu. Ipsi ergo (quas episcopus requirebat) claues in medium proferunt. Eas autem in itinere capto pisce et exenterato inuenerant. Itaque iam manifeste Dei uoluntati contradicere non ausum cum alacritate secum reducunt, quem paulo ante earundem clauium argumento in mari perisse suspicati fleuerant. Maurilium igitur ex episcopo culpa seruum fecerat, sed rursum ex seruo episcopum fecit culpę poenitudo et post poenitudinem uitę sanctimonia extulit supra cęlum. Fama est, cum reductus esset, quamprimum ad pueri illius urnam prostratum orasse atque ipsum a morte suscitatum baptismo perfudisse. Tantam iam uirtutem diuina contulerat pietas poenitentis humiliationi.

Metronem confessorem (cuius corpus Veronę positum uenerationi habetur), cum poenitentię laborem subiret, compede ferrea se uinxisse traditum est et clauem qua nexus dissoluebantur, in Athesim fluuium proiecisse, atque orasse, tunc illam repertam conspiceret, cum ipse omni culpę labe purificatus esset; inde non post multos annos intra capti piscis uentriculum repertam eique restitutam; sic illum compedem deposuisse

* corr. ex ‘Andagauensis’ [p. 2-601]uitaque defunctum uiuere in cęlesti beatitudine coepisse. O optandas pedicas, per quas a uinculis expediri licuit peccatorum gratanterque exclamare: ‘Dirupisti, Domine, uincula mea; tibi sacrificabo hostiam laudis.’

Arnulphus quoque, Lotharingię dynastes, Caroli Magni imperatoris auus, cum relicto dominatu Christo in solitudine seruiret, annulum suum in fluuium Mosellam iactauerat, tunc se pro delictis Deo satisfecisse crediturus, cum ille repertus sibi redderetur. Postea Metensis episcopus electus, cum diu Ecclesiam optime rexisset, allatus est ei piscis, in cuius intestinis inuento annulo Deo gratias egit. Nec tamen poenitentię rigorem remisit; quin immo dimisso episcopatu eremum repetiit et ad solitudinis angustias reuersus diem suum obiit. Nunc amplitudine fruiter paradisi. O quam bona poenitentis piscatio, cuius hamo suffocatur Leuiathan et trahitur thesaurus immortalitatis!

Siquis autem miretur, quomodo aquatile animal uel claues illas uel annulum hunc deglutierit, cum eiusmodi cibis non uescatur, legat in Euangelio didrachmam quoque in ore piscis inuentam et utrunque diuino factum nutu nihil dubitet. Quippe alterum procuratum est, ut haberet Petrus, quo pro se et Domino tributum solueret, alterum, quo isti se solutos a peccatiis cognoscerent.

Antonio, abbati Alexandrino, in spiritu uisum legimus aliquando se ab angelis in cęlum ferri et, dum ferretur, malos demones iter impedire conatos, obiicientes ea, quę olim ipse in seculo uiuens commiserat, sed ab angelis repulsos asserentibus ea omnia monachali professione delata esse nec quicquam deinde superextare, quod ab ipso perperam factum argui posset. Hoc modo ipsum Sathanę molestia liberatum cęlos ascendisse et rursum redisse ad terram. Si sic excutiuntur tantę perfectionis homines, qualiter, quęso, iudicabitur, qui nullo poenitentię genere illa, quę iure exprobrari possunt, destruere curat et poenitendi tempus peccando consumit. De quo dicitur: ‘Dedit ei Deus locum poenitentię, et ipse abutitur eo in superbia.’ [p. 2-602]Hinc est, quod sanctis uiris maximę semper curę fuit, ut peccantes traherent ad poenitentiam, quoniam et sine illa infelices et per illam beatos fore non ignorabant. Ioannes apostolus (ut quidam tradunt) peregre proficiscens, iuuenem conuersum apud episcopum reliquit et ut grande quoddam depositum custodiendum commendauit. At cum redisset, illum discessisse comperit et commeantium itinera subsidendo latrocinari. Statimque conscenso equo perditam ouem solus quęsitum abiit. Sed ille uenientem conspicatus, prę pudore equum insiliens fugere coepit. Insequi uero apostolus et succlamare, ut patrem expectaret, qui pro filio rationem Deo reddere paratus esset, si secum modo reuerti uellet. Commotus tanta apostoli solicitudine iuuenis atque erga se pietate substitit, rediit, poenitentiam egit et de latrone tandem episcopus fieri meruit. Magisque angeli in cęlis gauisi sunt super uno peccatore poenitentiam agente quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent poenitentia.

Andreas apostolus cuiusdam Nicolai iam senis fornicandi incontinentiam uehementer dolens, ab hora tertia ad nonam Deum pro illo cum lachrymis obsecrasse dicitur, deinde, cum etiam inedia se conficeret, die tandem quinto de cęlo sibi a Domino dictum audisse: Tua opera, o Andrea, Nicolaum, quem amiseram, inueni. Quotus quisque est, qui sic suum lugeret delictum ut apostolus alienum?

Basilii quoque Magni studio atque industria is, qui diabolo se mancipauerat, peracta poenitentia liber euasit. Coacti sunt maligni spiritus reddere chyrographum, quo ipsum sibi deuinctum tenuerant, cum poenitentem tenere nullo modo possent. Et factus est Dei seruus, qui fuerat diaboli. Ita et Basilius ouem de faucibus lupi erreptam gregi Ecclesię reddidit et proximi salutem lucrum suum fecit.

Mutius abbas cuidam iam animam agenti Deum precatus trium annorum spacium ad poenitendum impetrauit sanumque secum ad eremum duxit. Et ille, cum [p. 2-603]triennium peccata sua luxisset in uigiliis, ieiuniis, obsecrationibus, decessit securus. Et cuius ope uitę terminum protelauerat, eius et manibus sepultus in Domino quieuit.

Egidius, Arelatensis abbas, dum missam celebrans pro quodam regis Caroli delicto, quod nulli confiteri ausus fuerat, precaretur, schedulam super altari reperit, in qua reuelabatur peccatum et abbatis merito uenia concedebatur regi, si modo ille se peccasse doluisset. Hinc patet, quantum proficit peccatoribus iustus precator, ut pene desperantibus eius oratio saluti sit.

Siquidem et Odonis, Cluniacensis abbatis, monitis quidam ex prędone monachus factus, dum e uita decederet, Beatam Virginem sibi apparuisse dixit, iubentem, ne timeret, eo quod Odonis meritis ipsi peccata omnia remissa essent. Fecit itaque magistri sanctitas, ut discipulus diem suum securior obiret.

Antonius, ordinis Fratrum Minorum, sed ipse magnę uirtutis uir, cuidam confitenti, quod ira concitatus patrem calce ferierat, calcem illam abscindi dignam dixit. Ille id pro peccato apponi ratus, domum abiens pedem sibi amputauit. Postea reuersus, cur claudicaret, cum ab eodem rogaretur: Impleui — inquit — quod dignum iudicasti. Obstupuit hominis patientiam Antonius ac simplicitatem, qui seruandum sibi duxisset, quod increpationis causa dictum fuerat. Et pro illo Deum precatus, membrum, quod mutilatum erat, integrum fecit atque utroque pede ambulans abiit, qui uno uenerat. Profecto, qui sic doluit se patri irrogasse iniuriam, dignus fuit, et pro quo oraret Antonius et cuius misereretur Deus. Nec tamen laudamus poenitentis factum, sed ex facto poenitentiam pensamus, cui, quod simplicite credidit, feliciter cessit.

Pacomius quoque abbas, cum aliquem ex fratribus inimici supplantatione in nequitiam deiectum accepisset, conquiescere omnino non poterat, tandiu pro illo preces offerens Deo, donec ad poenitentiam conuersum esse certior fieret. [p. 2-604]Piamon, in Scythiotico monasterio spectatę sanctitatis presbyter, dum missę sacra conficeret, angelum Domini uidit, qui monachorum nomina in codice partim scriberet, partim scripta deleret. Visa ergo monachis explicans, eos peccato obnoxios comperit, quorum nomina subduci uidit. Ac tandiu cum illis lugens ueniam orauit, donec iterum apparens angelus etiam illorum nomina conscriberet, quorum ante deleuerat. Illi itaque, quantum moeroris prius conceperant, tantum deinde lętati sunt, cum post poenitentiam se quoque conscriptos in cęlis ac in libro uitę repositos agnouissent.

Et hoc sane, quod modo, dicemus, exemplum magnę erga poenitentem misericordię indicium est. Theophilus, presbyter in Cilicia ab officio archidiaconatus per iniuriam eiectus, diabolo chyrographum confecerat, quo se illi tradebat, Christo repudiato, si modo per illum dignitatem amissam recuperasset. Cumque pristino honoris loco restitutus esset, ad se rediens, uehementer animo conflictari coepit et ad Beatam Dei Genitricem, Mariam Virginem, conuersus, auxilium cum lachrymis implorare. Igitur dies quadraginta in luctu iugique supplicatione peractis apparens Virgo moestum consolata est, salutem sperare iussit. Ac post triduum iterum apparens, peccatum ipsi dimissum nunciauit. Atque ille, ne tanta Dei erga peccatorem poenitentem pietas lateret, publice in ecclesia peccatum suum confessus, uisa enarrauiit ac deinceps ita sancte uixit, ut miraculis nobilitatus sit.

Beati sunt igitur, qui lugent, non mundi aduersa, non persecutiones, non corporis ęgritudinem, non suorum mortes, sed sua aliorumque peccata. Nihil ita diluit maculam criminis ut lachryma poenitentis. Huius exundans humor animam puram reddit et spiritali replet suauitate, peccatoris tristitiam mox immensi gaudii spe temperat, ut, qui prius gehennę timore fleuerat, iam auidius fleat beatitudinis desyderio et incolatum suum prolongari conqueratur, dissolui cupiens et esse cum Christo. [p. 2-605]Petrus negationis culpam amare fleuerat, et tamen idem impetrata uenia et clauibus regni acceptis et summi pontificatus officio sibi delato, post Domini ad cęlos ascensum uix ullo die a lachrymis temperasse dicitur atque ad eas identidem siccandas lineum linteolum de manibus nunquam dimisisse.

Arsenium abbatem ob frequentes lachrymas fluxis ciliis, turgidulis ocellis suffusisque rubore genis fuisse ferunt.

Vincentium quoque prędicatorem ad lachrymas promptissimum extitisse legimus, sed tunc pręcipue, cum salutarem hostiam offerret, corpori et sanguini Christi communicaturus.

Francisco, Minorum patri, plorandi assiduitas hebetauerat uisum. Et cum oculis parcere moneretur, respondebat haud esse tanti ipsos corporis sensus, ut eorum causa languescere debeat deuotę mentis uigor, qui certe suspiriis alitur et per lachrymas ad Deum sibi accessum parat.

Diuus Hieronymus pręter cęteras poenitentię suę angustias, quas ad Eustochium scribens enumerat: Quotidie — inquit — lachrymę, quotidie gemitus. Quali autem illas consolatione terminare solitus sit, declarat dicens: Post multas lachrymas, post cęlo inherentes oculos nonnunquam uidebar agminibus interesse angelorum et lętus gaudensque cantabam: ‘Post te in odorem unguentorum tuorum curremus.’

Cassius, Narniensis episcopus, quotidie missam celebrans, eucharistiam sumpturus, crebrio in fletum prorumpebat. Et Dominus cuidam presbytero per uisum apparens: I — ait — nuncia Cassio, uti operi solito constanter incumbat, natali Petri et Pauli apostolorum die accepturus laboris mercedem. Perseuerauit Cassius, et anno demum septimo post, sed ea, qua prędictum fuerat, die uita defunctus pro modicis lachrymis gaudia percepit ęterna.

Sed quid istos tantopere fleuisse miramur, qui flendi causas, dum peccassent, habuerunt, cum etiam Do‑ [p. 2-606]minus noster Iesus Christus, Agnus immaculatus, qui peccatum non fecit nec dolus inuentus est in ore eius, lachrymas interdum fudisse dicatur, risisse nunquam? Fleuit Hierosolymam uallo inimicorum circumdandam, funditus dirruendam, id est, animam uitiorum septam multitudine, diaboli predam futuram. Fleuit in monumento foetentem Lazarum, hoc est, peccatorem longa delinquendi assuetudine mortuum et scelerum putredine corruptum, de quo dicitur: ‘Computruerunt iumenta in stercore suo.’ Et flendi ergo nobis exemplum reliquit et, cur flere debeamus, simul monstrauit.

Insuper iis, qui poenitentię iugum subire aspernantur, comminatur dicens: ‘Nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis, sicut illi octodecim, supra quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos’. Rursus idem per Esaiam promissis nos allicit et ait: ‘Si reuertamini et quiescatis, salui eritis; in silentio et in spe erit fortitudo uestra’. Et iterum: ‘Ad annunciandum mansuetis’ - inquit — ‘misit me, ut mederer contritis corde et prędicarem captiuis indulgentiam et clausis apertionem; ut prędicarem annum placabilem Domino et diem ultionis Deo uestro; ut consolarer omnes lugentes, ut ponerem consolationem lugentibus Syon et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, palium laudis pro spiritu moeroris.’ Cum hęc ita sint, quis tam auersus est, tam sibimet infensus atque iratus, ut poenitentię laborem ferre aut recuset tanta mercede aut recusare audeat tanto proposito supplicio?

Sed iam etiam foeminarum, quę Christum secutę sunt, poenitentiam parumper contemplemur, ut saltem pudeat nos, qui uiri sumus, isto uirtutis genere a foeminis uinci ac superari.

Mulier illa de Euangelio peccatrix in aliena domo quęsiuit Saluatorem, quoniam in sua non habebat. Non enim habitat Deus in corpore subdito peccatis. Conscientię ergo stimulis acta, illuc, ubi Iesus accubuerat, irrupit, accessit retro et pedes eius lachrymis rigauit, capillis tersit, osculata est, unguento perfudit. Condonan‑ [p. 2-607]turque ei peccata multa, quia dilexit multum. Aduenerat peccatrix, et poenitudinis humiliatione abiit sancta. Denique dimittitur in pace, quam turbauerat dolor uitę nequioris.

Ploranti ad monumentum Marię Dominus ante quam apostolis apparuisse dicitur, quia illa prior consolari meruit, quę lachrymas huberius fudit. Cum fleret (ut Ioannes inquit) inclinauit se et prospexit in monumentum, et uidit duos angelos, unum ad caput et unum ad pedes. Paucis uerbis tota poenitentis ratio comprehensa est. Qui enim ad poenitentiam conuertitur, primo se peccasse dolet et compunctus lachrymas emittit, deinde inclinat se, dum humiliatur, et in monumentum prospicit, dum ante acta mente uoluens, quid mali commiserit, quid boni omiserit, examinat et singula quęque diligenter perpendit. Tunc autem angelos uidet, cum iam constanti animo angelicę consentit inspirationi, et unum quidem ad caput, alterum ad pedes, quia consentiens a principio usque ad finem perseuerare debet. Postquam autem perseuerauerit, restat, ut uideat Iesum, non in terra sepultum, sed iam deuicta morte in cęlo triumphantem. Quern sic uidere perfecta consummataque beatitudo est.

Vt ergo illum in sua Patrisque gloria aspicere mereamur, prius eundem imitari debemus in sua humilitate. Iccirco, dum crucifigendus duceretur, populi et mulierum turba cum lamentis illum et eiulatu sequebatur, ut scias, quia hi uere sequuntur Iesum, qui per poenitentiam affliguntur et peccatorum sordes hymbre lachrymarum eluere festinant.

Cananea quoque mulier non mediocris poenitentię nobis exemplum reliquit. Nam et ipsa post Iesum clamauit, misericordiam eius implorauit, repulsa non recessit, despecta se submisit. Quamobrem filię, quę male a demonio uexabatur, salutem (ut uoluit) impetrauit. Ita et tu, si animam tuam diabolicis infestatam suggestionibus dolisque subuersam liberari cupis, ad poenitentiam conuersus orando clama, de misericordia Dei ne diffidas, [p. 2-608]humiliare in conspectu eius. Et, si te ille statim non audierit, tu tamen perseuera. Cumulatior gratia datur cum differtur, si tamen interim nec supplicatio cessat nec spes deficit nec titubat fides. Vnde huic, quę prius ueluti canis contemnebatur, postremo tanquam optime de Deo merenti dicitur: ‘Magna est fides tua; fiat tibi sicut uis!’ Hoc est, non tantum, sicut postulasti, sed, si uis, etiam melius quam postulasti.

Pii quidem fletus quanta uis sit, Monica etiam, Augustini mater, testatur. Cui pro filio, Manichea heresi implicato, multum lugenti atque oranti diuinitus dictum est, ubi ipsa, ibi et illum futurum. Ab episcopo etiam, quem, ut pro illo oraret, cum fletu orauerat, audiuit: fieri non posse, ut tantarum lachrymarum filius periret. Qui tandem Ambrosii episcopi prędicatione conuersus, non solum errorem omnem abiecit, sed etiam errantibus uiam ueritatis monstrauit, obscura quęque declarando, dubia edisserendo, certa confirmando, praua falsaque omnia plenissime confutando. Tantum profecit matris pro filio lugentis assidua solicitudo.

Et quoniam maius peccatum maiori indiget animaduersione, Maria Aegyptiaca prostibuli [uoluptatem] cum eremi asperitatibus commutauit et Deum, quem* Note: * corr. ex ‘quę’ carni seruiendo uehementer offenderat, carnis castigatione placauit. Quadraginta annos in deserto uixit, quę fortasse tantundem temporis in obscoenitatibus uitę consumpserat. Antea se ornauerat, ut hominibus placeret; tunc nuda incessit, ut placeret Deo. Antea lasciuis cantibus et delicatis epulis indulserat; tunc assiduis precationibus quotidianisque se fatigauit ieiuniis. Hoc itaque quadraginta annorum labore ad ęternę quietis peruenit felicitatem tantumque boni percepit pro poenitentia, quantum perceptura erat mali pro obstinatione, si poenitere noluisset. In ea impletum est illud per Hieremiam dictum: ‘Tu fornicata es cum amatoribus multis; tamen reuertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.’

[p. 2-609]Pelagia etiam illa, quę cunctas Antiochię foeminas diuitiis, luxuria, libidine superauerat, Noni,* Heliopoleos episcopi, prędicatione conuersa fleuit, peccata confiter coepit et non Pelagiam se, sed pelagus omnium uitiorum uocitandam esse dixit. Denique seruos suos et ancillas manumisit, opes pauperibus distribuit et relictis omnibus in monte Oliueti solitaria consedit, sexum ueste nomineque occultans, dicta atque credita Pelagius monachus. Tantum itaque uitę austeritate profecit, quantum ante effluxerat deliciis. Sic poenas effugit inferni et gaudia comparauit paradisi summumque bonum summi mali declinatione inuenit, inuento sine fine fruitura.

Thais Alexandrina Pafnutii abbatis industria atque exhortatione ad poenitentiam conuersa, omnia, quę sibi meretricio quęstu parauerat, in foro congesta populo spectante combussit eiusdemque abbatis consilio foeminarum monasterium ingressa cęlla se inclusit, lugens peccatum suum, pane tantum et aqua uitam sustentans. Ipsumque Dei nomen proferre non ausa, orabat dicens: ‘Qui plasmasti me, miserere mei!’ In tali labore triennio exacto Paulus, Antonii discipulus, in quiete uidit supra cęlum positum cubile auro gemmisque refulgens, arte ineffabili ac decore constructum. Et cum rogasset, an illud Antonio esset paratum, accepit non Antonio, sed Thaidi meretrici. Educta ergo de cęllę carcere, quintodecimo die migrauit ad Dominum et cęlestem thalamum feliciter possedit, quia terrenum et impudicum aliquando possedisse dolenter tulit.

Theodora, commissi adulterii conscia, uirum reliquit et inter monachos latuit Theodorus dicta. Vbi multa diaboli tentamenta uicit, et hoc postremo, quod, cum insimularetur foeminam quandam de se grauidam peperisse, patienti animo tulit, puerum educauit ut suum, annos septem ante monasterii fores permansit, ueluti stupri rea. Recepta deinde cum puero cęlla se occlusit atque ipsum uiam perfectionis impense docuit. Triennio post uita defungitur et a Deo honoratur, quam homines

* corr. ex ‘Nonii’ [p. 2-610]infamauerant. Foeminam autem fuisse, antequam decessisse sciretur, abbas reuelatione cognouit. Vidit enim nuptiarum pompam in cęlo parari ipsamque ab angelis in Sponsi cubiculum ingenti cum exultatione induci tripudiante sanctorum choro Deoque laudes concinente. O inęstimabile diuinę largitatis donum poenitenta, per quam meretricibus etiam et adulteris datur ad sanctarum uirginum gloriam peruenire!

Sed et uirginum lampades extinguentur, si poenitentię oleum in uasis suis habere neglexerint.

Aurea uirgo, Parisiensis monasterii pręposita, quoniam inter missę solennia diacono Euangelium inepte admodum legenti stolam erripiens ipsa sibi apponere et eius officio defungi ausa fuerat, semet arrogantię accusans dignitatem deposuit annosque septem a cęlla sua non discessit. Ibi etiam sedile sibi faciendum curauerat, cuius pars, quę humero tenus considentem hemicyclo amplexabatur, in summo clauorum cuspidibus ad Psalmorum numerum dispositis horrescebat. In eo sedili illa, cum psallere uellet, sese collocabat et dextro lateri innixa quinquaginta Psalmos perlegebat, sinistro totidem et totidem in tergo resupinata, pungentibus quaqua uersum ferreis aculeis. Dum ergo paulo insolentioris facti eam poeniteret, sponte passa est presidentię depositionem, cęllę carcerem, legendi laborem, sedendi dolorem, ad hęc quotidiana ieiunia noctesque peruigiles. Hinc saltem discant ii, qui aliis pręsunt, quali poenitentia expiari debent, si deliquerint. Quia multum quidem imputandum est illi, etiam cum leuiter peccat, a quo reliqui uitę exempla petunt.

Et quoniam post lapsum nulla spes est salutis, nisi errigamur per poenitentiam, pręter iam dicta exempla Sacrarum etiam Scripturarum crebrę pręceptiones ad illam suscipiendam nos prouocant atque compellunt. Esaias propheta: ‘Quęrite Dominum’ — inquit — ‘dum inueniri potest; inuocate eum, dum prope est. Derelinquat impius uiam suam et uir iniquus cogitationes suas, et reuertatur ad Dominum, et miserebitur eius; et ad Deum nostrum,’ [p. 2-611] ‘quoniam multus est ad ignoscendum.’ Hieremias: ‘Reuertere’ — inquit — ‘auersatrix Israhel, ait Dominus, et non auertam faciem meam a uobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. Conuertimini, filii, reuertentes, et sanabo auersiones uestras. Laua a malicia cor tuum, Hierusalem, ut salua fias. Vsque quo morabuntur in te cogitationes noxię? Hęc dicit Dominus exercituum, Deus Israhel: Bonas facite uias uestras et studia uestra, et habitabo uobiscum in loco isto.’ Nunquid, qui cadit, non resurget, et qui auersus est, non conuertatur? Per eundem prophetam ait: ‘Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum aduersus eam, agam et ego poenitentiam super malo, quod cogitaui, ut facerem ei. Et subito loquar de gente et de regno, ut ędificem et plantem illud. Sin fecerit malum in oculis meis, ut non audiat uocem meam poenitentiam agam super bono, quod locutus sum, ut facerem ei.’ Hoc idem in Ezechiele habetur dicente Domino: ‘Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quę operatus est, et custodierit omnia pręcepta mea, et fecerit iudicium et iustitiam, uita uiuet et non morietur. Omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor. In iustitia sua, quam operatus est, uiuet. Nunquid uoluntatis meę est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut conuertatur a uiis suis et uiuat?’ Et iterum: ‘Conuertimini’ — inquit — ‘et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus uestris, et non erit uobis in ruinam iniquitas. ’Et rursum: ‘Impietas impii non nocebit ei, in quacunque die conuersus fuerit ab impietate sua.’ In Iohele quoque propheta legimus: ‘Dicit Dominus: Conuertimini ad me in toto corde uestro, in ieiunio, et fletu, et planctu, et scindite corda uestra, et non uestimenta uestra, et conuertimini ad Dominum Deum uestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multę misericordię, et pręstabilis super malicia. Quis scit, si conuertatur et ignoscat, et relinquat post se benedictionem’. De hoc fletu et in Psalmo dicitur: ‘Qui seminant in lachrymis, in gaudio metent. Euntes ibant et flebant; uenientes autem uenient cum exultatione.’ [p. 2-612]Sed iam ad largiorem Euangelii gratiam transeamus ubi poenitentię merces coepit esse beatitudo regni cęlestis. ‘Poenitentiam’ — inquit — ‘agite; appropinquabit enim regnum cęlorum.’ Et: ‘Facite fructum dignum poenitentię!’ Et: ‘Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur’. Et: ‘Intrate per angustam portam, quia angusta porta et arcta uia est, quę ducit ad uitam. ’Ac ne angustiis istis terreamur: ‘Iugum meum suaue est’ — inquit Christus — ‘et onus meum leue’. Neque enim peccatorem ita delectant quies et ocium et delicię ut uere poenitentem labor, solicitudo uitęque asperitas. Hinc nanque regnum cęlorum uim patitur et uiolenti rapiunt illud. Ergo, si manus, pes, oculus scandalizat te, abscinde et proiice, id est, omnes corporis affectus ad uitia pronos per poenitentiam submoue ac repelle. Melius est sine his intrare in regnum Dei quam cum his mitti in gehennam ignis. Nisi enim conuersi fueritis, et efficiamini sicut paruuli, non intrabitis in regnum cęlorum. ‘Non est uoluntas’ — inquit — ‘ante Patrem uestrum, qui in cęlis est, ut pereat unus de pusillis istis.’ Quis autem pusillus est nisi qui poenitentię humilitate se submittit? Vnde et procidenti seruo suppliciterque roganti debitum omne dimittitur. Et: ‘Non ueni’ — inquit — ‘uocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam. Beati, qui nunc fletis, quoniam ridebitis. Etenim maius gaudium erit in cęlo super uno peccatore poenitentiam agente quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent poenitentia.’

Ad hanc nos et Apostolus hortatur, per quam ipse ut apostolus fieret, meruit. ‘Abiiciamus opera tenebrarum’ — inquit — ‘et induamus arma lucis, sic ut in die honeste ambulemus’. Et: ‘Expurgate uetus fermentum, ut sitis noua conspersio.’ Et: ‘Gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Quę enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Seculi autem tristitia mortem operatur’. Idem monet ac dicit: ‘Deponite uos secundum pristinam conuersationem ueterem hominem, qui corrumpitur secundum desyderia erroris. Renouamini autem’ [p. 2-613] ‘spiritu mentis uestrę et induite nouum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate ueritatis. ’Idem ignauia torpentem excitans ait:‘Surge, qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus.’ Poenitentibus quoque, quorsum uiam suam dirigant, ostendens inquit: ‘Deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum uobis certamen, aspicientes in autorem fidei et consummatorem Iesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem.’

Iacobus item apostolus ad poenitentiam nos inuitans: ‘Subditi’ — inquit — ‘estote Deo; resistite autem diabolo, et fugiet a uobis. Appropinquante Deo, et appropinquabit uobis. Emundate manus, peccatores, et purificate corda, duplices animo. Miseri estote, et lugete, et plorate et risus uester in luctum conuertetur, et gaudium in moerorem. Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit uos’.

Cum igitur et Veteris et Nouę Scripturę hinc minis, inde promissis urgeamur ad poenitendum, erimusne usque adeo diaboli laqueis irretiti, ut non protinus his excussis ad ipsam poenitentiam curramus? Erimusne ita nobismet irati atque infesti, ut potius eligamus breuem uitę huius uoluptatem cum ęternis miseriis quam breuem poenitentię laborem cum ęterna felicitate?

Quod si obturata uitiorum inculcationibus aure hos monitus hasque exhortationes, quibus saluti nostrę consulitur, pertransierimus, quid reliquum erit, nisi ut irę et ultionis in obstinatos effundendę poenas cogamur sustinere? Talibus quippe in Leuitico Dominus comminatur dicens: ‘Si ambulaueritis ex aduerso mihi nec uolueritis audire me, addam plagas uestras usque in septuplum propter peccata uestra emittamque in uos bestias agri, quę consumant uos et pecora uestra et ad paucitatem cuncta redigant desertęque fiant uię uestrę.’ Idem in Prouerbiis ait: ‘Quia uocaui et renuistis, extendi manum meam, et non fuit, qui aspiceret. Despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis.’ [p. 2-614] ‘Ego quoque in interitu uestro ridebo et subsannabo, cum uobis, quod timebatis, aduenerit, cum irruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit, quando uenerit super uos tribulatio et angustia.’ In Esaia quoque scriptum est: ‘Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit.’ Et in Hieremia: ‘Verterunt ad me tergum et non faciem, et in tempore afflictionis suę dicent: Surge et libera nos.’ Cum autem nec afflictionibus ab impietate recessissent, propheta respondens ait: ‘Percussisti eos, et non doluerunt; attriuisti eos, et renuerunt accipere disciplinam; indurauerunt facies suas super petram, et noluerunt reuerti. Iccirco’ — inquit — ‘percussit eos leo de sylua, lupus ad uesperam uastauit eos; pardus uigilans super ciuitates eorum.’ Rursum per eundem prophetam alibi Dominus minatur et ait: ‘Ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum eius, quia uerba mea non audierunt, et legem meam proiecerunt.’ Et iterum: ‘Locutus sum ad uos’ — inquit — ‘mane consurgens et loquens, et non audistis; et uocaui uos, et non respondistis. Faciam domui huic, in qua inuocatum est nomen meum, et in qua uos habetis fiduciam, et loco, quem dedi uobis et patribus uestris, sicut feci Sylo, et proiiciam uos a facie mea, sicut proieci omnes fratres uestros, uniuersum semen Ephraim.’ Valde pręterea horrendum est, quod pro his ne orare quidem permittit. Sequitur enim: ‘Tu ergo noli orare pro populo hoc nec assumas pro eis laudem et orationem, et non obsistas mihi, quia non exaudiam, te.’ Et rursum ait: ‘Mane consurgens contestatus sum et dixi: Audite uocem meam, et non audierunt nec inclinauerunt aurem suam, sed abierunt unusquisque in prauitate cordis sui mali. Ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt. Et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.’ In Osee quoque propheta dicitur: ‘Non dabunt cogitationes suas, ut reuertantur ad Deum suum, quia Spiritus fornicationum, in medio eorum, et Dominum eorum non cognouerunt.’ Deinde infert et ait: ‘Super eos effundam quasi aquam iram meam’. Cęterum, cum nec aduersitatibus [p. 2-615]concussi in uiam iustitię redire uellent, exprobrat illis per Aggeum prophetam dicens: ‘Percussi uos uenio urente et aurigine et grandine omnia opera manuum uestrarum, et non fuit in uobis, qui reuerteretur ad me, dicit Dominus’. Huiuscemodi hominum consuetudinem familiaritatemque fugiendam etiam in Euangelio discimus. De illo enim, qui correptus neque te neque alterum neque Ecclesiam audierit, dicitur: ‘Sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Vę ergo pręgnantibus et nutrientibus in illis diebus’, hoc est, qui prauis cogitationibus pleni fouent scelus, quod conceperunt, et foetum alunt, cum ediderint, malefactaque pro benefactis usurpant. De quibus Salomon ait: ‘Lętantur, cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis.’

Hi sunt terra illa petrosa, super qua uerbi Dei semen sparsum non habet, quo radicem agat illicoque arescit. Et cum pręceptis minime moueantur, miraculis quoque non adhibent fidem. Vnde in ipsos exclamat Dominus dicens:‘Vę tibi Corozain, vę tibi Bethsaida, quia, si in Tyro et Sydone factę fuissent uirtutes, quę factę sunt in uobis, olim in cilicio et cinere sedentes poeniterent. Veruntamen Tyro et Sydoni remissius erit in Iudicio quam uobis.’ Hoc quoque mali habet peruersa mentis obstinatio, ut nec suis finibus contenta in dies ad deteriora prolabatur. Indę enim spiritus immundus exiens non inuenit requiem et dicit: ‘Reuertar in domum meam, unde exiui’. Et assumit septem alios spirtus nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt nouissima hominis illius peiora prioribus. Hic est ficulnea illa, quam bonus agricola circumfodit, dum sarculo conscientię intima scalpit cordis, et mittit stercora, resipiscendi occasionem prębens. Vbi uero nec sic fructum fecerit, Domini iussu succiditur, ne terram occupet, ut sciamus eos, qui bonorum operum sterilitate laborant, ne terrena quidem possessione esse dignos. Talem alloquens Paulus apostolus: ‘Ignoras’ — ait — ‘quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit. Secundum autem duritiam tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irę et’ [p. 2-616] ‘reuelationis iusti iudicii Dei, qui reddit unicuique secundum opera eius’. Dominus quoque in Apocalypsi: ‘Memor esto’ — inquit — ‘unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac. Sin autem, uenio tibi, et mouebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris.’

Nos ergo, cum delinquimus, non sequamur Pharaonis duritiam, ne cum illo mergamur in profundum; non Cayn desperationem, ne misericordię diffidentes grauius fratricidio crimen committamus; non Iudę proditoris immoderatam ex delicto tristitiam, ne prę nimio dolore citius ad laqueum quam ad petendam ueniam curramus. Is enim, quem commissi poenitet, moerore quidem se afficere debet, quia peccauit, sed a spe uenię nunquam decidere, quia clementissimus est, cui peccauit. Quem igitur in poenitendo sequi nobis expediet? Sequamur sanctos, quorum exempla proposuimus. Imitemur prodigum filium, ut, cum quo in regionem secessimus uitiorum, bona animi consumpsimus, porcos pauimus immunditię seruientes, cum eodem ad indulgentissimum Patrem reuertamur et ante ipsum humi prostrati dicamus: ‘Pater, peccauimus in cęlum* et coram te; iam non sumus digni uocari filii tui’. Tunc ille adhuc aduentantibus occurret et, cum propius accesserimus, amplexabitur et, cum rogauerimus, osculo pacis excipiet, pristinę innocentię stolam nobis offeret, annulum fidei in manibus, calciamenta Euangelii in pedibus dabit, uitulum etiam saginatum apponet, cuius caro uere est cibus et sanguis uere est potus, cuius pastu uiuitur in ęternum. Tunc demum sanctis omnibus ad celebre conuersionis nostrę conuiuium conuocatis dicet: ‘Manducemus et epulemur, quia hi filii mei mortui erant, et reuixerunt; perierant, et inuenti sunt.’ Postremo et pręcinget se et iam in illo cęlesti ineffabili incomparabilique diuersorio facient nos discumbere, et transiens ministrabit nobis incorruptionem, immortalitatem, lętitiam sempiternam.

* corr. ex ‘cęlo’ [p. 2-617]Illud interea nobis erit pręcauendum, ne, postquam misericorditer suscepti clementem ac pium Dominum oblatis poenitentię muneribus adorauerimus, redire uelimus ad Herodem neue relicta Aegypto angelorum iam cibum comedentes, rursum ollas Aegyptias concupiscamus et iure de nobis prouerbium illud uentiletur: ‘Canis reuersus ad uomitum suum,’ et: ‘Sus in uolutabro luti.’ Tu ergo, qui templum Dei factus es, uide, quęso, ne per lapsum iterum efficiare spelunca latronum. Audi Dominum dicentem: ‘Vade, et noli amplius peccare,’ nequid deterius tibi contingat. Quanto enim sublimior gratia, tanto cadentis ruina maior. In Ecclesiastico scriptum est: ‘Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit mortuum, quid proficit lauatio illius? Sic homo, qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens, quid proficiet humiliando se? Orationem illius quis audiet? ’Veruntamen si contigerit (quoniam natura fragiles sumus) ut iterum et iterum labamur, semper enitendum erit, ut surgamus. Qui cito surgunt, cito et sanantur; iacentium plaga desperabilis est. Iacent autem, qui per abrupta uitiorum pręcipites ire cursu irreuocato contendunt. De quibus dicitur: ‘Conuersi sunt ad cursum suum, quasi equus uadens in pręlium.’ Nos ergo, quoties inquinamur, toties ad poenitentię nitrum recurramus, quando quidem etiam septuagies septies delinquenti uenia indulgetur. Sed et si cum hemorrhoissa peccatorum fluxu diutius contabuimus, cum illa quoque retro accedentes tangamus poenitentię ac fidei manu Domini fimbriam, et remedii uirtutem sentiemus. Quod si uel undecima hora patrifamilias operam locabimus, forsan ab eo non minus lucri, quam qui primo mane laborare coeperunt, referemus. Nunquam sera poenitudo est, donec poenitendi tempus superest. Sed quia, donec superfuturum sit, nescimus, cur illam hodie agere cunctamur cras forsitan iudicandi? Nulla profecto res est, quę maiore cum periculo differtur, quoniam nullam aut gnauiter actam huberior sequitur fructus aut negligenter omissam grauius damnum.

[Page 2-618]

Caput XI / DE PECCATORVM CONFESSIONE

Poenitentibus uero confessionem peccatorum necessariam esse, cum utriusque Instrumenti pręceptis tum exemplis facile probari potest. Inde est, quod illi Ecclesię autoritate execrantur, qui saltem semel in anno non fuerint coram sacerdotem confessi peccata sua, confitendi habentes facultatem. Impius est enim, qui quicquam infectum relinquit, quod ad placandam Dei iram nouerit pertinere. Peropportune igitur de hoc confessionis genere sermonem facere nunc pergemus.

Primos homines Adam et Euam, cum deliquissent cibum sibi interdictum comedendo, compulit Deus confiteri peccatum suum: ‘Adam’ — inquit — ‘ubi es?’ Hoc est: Quo excidisti, quantum commisisti mali? Et ad mulierem: ‘Quare hoc fecisti?’ Post confessionem eiecti sunt de paradiso subditique laboribus, doloribus, morti. Venit deinde Christus, exoluit pro eis debitum et reducti sunt, unde pulsi fuerant, angustiis liberati et ex miserrimis felicissimi facti. Tunc ergo gratiam recipit confessio, cum satisfactum est pro delicto.

Hoc sacramentum in Leuitico figuratum est, ubi lepra perfusi arbitrio sacerdotis diiudicantur. Qui immundi fuerint, extra castra eiiciuntur, donec mundentur. Quia peccator, nisi per poenitentiam et confessionem fuerit expiates, non admittitur in consortium sanctorum. Itaque illi, qui ob lepram separatus est, lex datur, ut habeat uestimenta dissuta, caput opertum, os ueste contectum utque contaminatum se ac sordidum clamet et solus habitet extra castra. Quę omnia non nisi magnę humiliationis signa sunt dolorem animi luctumque [p. 2-619]pręferentia. Per hanc enim purgantur peccata, lachrymisque et confessione humiliantis se deletur scelus, quod superbiendo contractum fuerat.

Delictorum autem confessionem cum in multis diuinę Scripturę locis tum in prophetę Neemię libro legimus, ubi dicitur, quod filii Israhel, dum de captiuitate reuersi reędificarent Hierusalem, ieiunantes et operti saccis et terra conspersi confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum quater in die et quater in nocte et adorabant Dominum, Deum suum. Poenitentiam igitur iungat confessioni, qui de captiuitate peccati redire cupit ad pristinę innocentię statum et construere ciuitatem sanctam in cęlo preciosis lapidibus uirtutum auroque puritatis. Quoniam non intrabit in eam aliquod* coinquinatum.

Confitebatur et Iob dicens: ‘Peccaui; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi grauis? Cur non tollis peccatum meum et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce nunc in puluere dormiam, et si mane me quęsieris, non subsistam.’ Instat et urget, ut citius ueniam consequatur, incertus, an usque mane uita sibi suppetet, certus autem post mortem non esse uenię locum, sed iudicio, ut quisque recipiat, prout gessit in corpore, siue bonum siue malum. Et, si Iob, qui Dei sententia iustus habebatur, non negat se peccatorem, quis existimabit se expertem esse peccati? Aut si ille, qui nihil graue commiserat, sic efflagitat dimitti sibi, ut usque mane differri periculosum arbitretur, cui periculum non erit procrastinare opus, quo ueniam ipsam promereri possit?

Idem ait: ‘Vias meas in conspectu eius arguam, et ipse erit Saluator meus,’ ut ex hoc intelligas peccatorum confessionem refugium esse salutis.

Quid ipse Dauid? Nonne statim post confessionem translatum a se adulterii simul et homicidii crimen agnouit? ‘Peccaui’ — inquit — ‘Domino’. Et continuo responsum accepit a propheta: ‘Dominus quoque transtulit’

* corr. ex ‘aliquid’ [p. 2-620] ‘peccatum tuum.’ Sed et rursum in Psalmis clamat: ‘Iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. Tibi soli peccaui, et malum contra te feci. Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adersum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei.’ Et iterum: ‘Iniquitatem meam annunciabo, et cogitabo pro peccato meo. Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici iudicia iustitię tuę. Vias meas enunciaui tibi, et exaudisti me. Cogitaui uias meas, et conuerti pedes meos in testimonia tua. ’Ex his discamus confessionis uirtutem, confitentis humilitatem, cogitantis solicitudinem. Ad hęc etiam poenitentis dolorem, ubi ait: ‘Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.’ Et: ‘Laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum, lachrymis meis stratum meum rigabo.’ Certe, si iugiter consyderauerimus, quanto et quali Domino peccauimus, etiam post ueniam nunquam deerit nobis flendi materia, donec ille tandem benignitate lachrymas nostras penitus absterget, qua et peccatum remisit.

Ezechias quoque (cuius poenitudo et innumeram hostium multitudinem strauit et longiora uitę spacia illi meruit impetrare) docet, quo moerore delicta meditanda confitendaque sint, dum ad ipsum, cui confitebatur, ait: ‘Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animę meę’. Et quid huiuscemodi confessionem sequatur, ostendit subiungens: ‘Tu autem erruisti animam meam, ut non periret; proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea.’

Ad Danielem prophetam, dum populi et patrum peccata confitetur, Gabriel angelus aduolasse dicitur et eidem liberationem eorum de Babylonica seruitute mox futuram nunciasse. Ex quo apparet humiliter confitenti pręsto esse angelorum ministeria et eundem his internunciis Deo reconciliari et de peccati iugo ad innocentię libertatem reuocari. [p. 2-621]Confitebantur igitur fideles Israhelitę soli Deo, quoniam nullus adhuc inter Deum et homines medius erat. Postquam autem mediator uenit Dominus noster Iesus Christus, non nisi per ipsum nobis ad Deum accessus est. Sicut autem ipse est sacerdos in ęternum secundum ordinem Melchisedech, ita, cum cęlum conscenderet, uicarios nobis in terra reliquit sacerdotes. His ligandi soluendique potestatem tribuit, hos gregis sui Pastor bonus curam habere iussit, his denique claues regni cęlorum dedit. Per illos ergo uitam nostram exponamus Deo, et cum hic ab eis remittentur nobis peccata nostra, tunc remissa credamus et in cęlo.

Porro iis delicta nostra confiteri nos oportere iam tum innuebat Saluator noster, cum leprosis mundatis, uti se sacerdotibus ostenderent, iniunxit. Soluendi quoque ius ad suos duntaxat uicarios, id est, ad eosdem sacerdotes pertinere iam tum significabat, cum eis, ut Lazarum institis et sudario ligatum soluerent et abire sinerent, mandauit, cumque asinam et pullum funiceis uinculis liberare atque ad se adducere eis pręcepit, signis ostendens, quod autoritate firmabat.

Post hęc sane et Iacobus apostolus non ad alios quam ad sacerdotes nos mittit dicens: ‘Infirmatur quis in uobis? Inducat presbyteros Ecclesię et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini. Et oratio fidei saluabit infirmum, et alleuabit eum Dominus. ’Ac ne tantum de infirmitate corporis curanda dictum putemus, adiungit: ‘Et si in peccatis sit, remittentur ei’. Statimque infert: ‘Confitemini ergo alterutrum peccata uestra et orate pro inuicem, ut saluemini.’ Itaque et presbyteros inducere et peccata confiteri iubet, ne sufficere arbitreris aut intra te confiteri Deo aut alteri quam presbytero confiteri. Alioquin frustra claues datę, essent Ecclesię, si sine illis pateret aditus regni cęlorum. Frustra ad solos Discipulos dictum fuisset: ‘Quorum remiseritis peccata, remittentur eis’, si et alii quam sacerdotes confitentium peccata possent remittere. Hinc illud emanauit Ecclesię institutum, ut utriusque sexus fideles [p. 2-622]proprio sacerdoti saltem semel in anno confiteantur et ab eo iniunctum [poenitentię] laborem perficiant. Hoc ut lubentius accuratiusque exequamur, nostrorum exempla sanctorum perquiramus.

Languenti monacho, qui iam fari nequibat, Philibertus, Rothomagensis abbas, Deum precatus linguam expediuit, ob hoc solum, ne sine confessione decederet. Vbi enim confessus est, illico expirauit. Satis esset in tali necessitate intimus peccatorum dolor et ipsa cordis contritio. Sed sanctus abbas nescius, an ille conuenienter doleret, a confitente discere uoluit, ut pro eius salute confidentius oraret simulque ostenderet, quam necessaria sit confessio his, qui loqui possunt, quando quidem et pro mutis elaborandum est, ut confitendi causa loquantur.

Non solum muto uocem, uerum etiam mortuo uitam aliquando restitutam hac de causa fuisse legimus. Seuerus enim sacerdos (ut in beati pontificis Gregorii Dialogo relatum est) uocatus ad cuiusdam ęgrotantis confessionem audiendam, cum paulo tardius uenisset, uita defunctum offendit eaque uehementer angi afflictarique coepit, se illius interfectorem, se homicidam clamitans. Et dum in his lamentis cadaueri incumbens acerrime fleret, reuixit, qui iacebat mortuus, dixitque se, dum ab impiis spiritibus ad horrenda tenebrarum loca raptim traheretur, ab angelo protinus dimitti atque corpori restitui iussum, quod diceret Deum id Seueri lachrymis indulsisse. Igitur, ubi confessus est, peracta septem dierum poenitentia, iterum obiit, corporis uinculis pariter peccatorumque absolutus. Caueat ergo sacerdos horam terere cunctando, quoties ad tam necessarium opus accersitur, ne, si Seueri fletum imitari nequiuerit, reatum subire cogatur mortui non confessi. Caueat et ęger differre confessionem, ne confitendi mora peccandi pertinacię imputetur. Sicuti isti imputata fuisset ad perpetuum supplicium, nisi aliena ei merita peropportune succurrissent. Hinc est illud in Ecclesiastico pręceptum: ‘Confiteberis’ [p. 2-623] ‘uiuens, uiuus et sanus confiteberis, et laudabis ’Deum, ‘et gloriaberis in miserationibus illius.’

Caueat pręterea sacerdos, ne qua nimis acerba increpatione conturbet confitentem, et uulnus, quod leni fotu curandum est, durius contrectans exasperet ac suppurare cogat, ne forte et ipsi contingat, quod contigisse seni cuidam in Aegypto refert Ioannes Cassianus. Qui monachum adolescentem cum in confessione audisset libidinis incentiuis identidem urgeri, immoderata reprehensione prope ad desperationem compulit, indignum monachi nomine contestans, cuius pectus impudicis cogitationibus patere potuerit. Sed mox ipse iusto Dei iudicio eadem tentatione tam uehementer inquietari coepit, ut et hic senex, sicut et ille iuuenis, iam ad seculum redire secum in animo uersaret, Cęterum sapientia ac sanctitate pręditus Apollo abbas, iuuenem uultu demissum cernens, cum tristitię causam didicisset, blanditer consolatus est, docens non esse malum foeda cogitatione impugnari, sed uinci; nam se quoque idem sępe passum, Deo tamen adiuuante nunquam succubuisse. Deinde senem iam relicto, in quo ętatem egerat, tugurio uagum profugumque ad se aduocans, ut rediret, admonuit, et iam suam expertus imbecillitatem alienę misereri disceret, non irasci. Post hęc pro illo precatus, tentationem oratione abegit. Improuidus igitur iste confessionis auditor nonne et se et confitentem perditum iret? Nonne cęcus cęcum ducens ambo in foueam corruissent, nisi Apollo Domini miserantis nutu manum suam utrique supposuisset? Sapienter itaque ab Apostolo pręceptum est: ‘Si pręoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, consyderans teipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.’

Quanta uero sanctę confessionis uirtus sit, etiam inde disci potest, quod Hugoni,* Boneuallensi abbati,

* corr. ex ‘Vgoni’ [p. 2-624]quendam ex fratribus post mortem apparuisse terunt et mox, ut peccatum confessus est, poenis, quibus afficiebatur, se liberatum dixisse; hanc autem confitendi facultatem iccirco sibi reseruatam, quoniam absente abbate decesserat, deliberatum habens illi confiteri, cum redisset. Etenim fratrum absolutio ex monastico instituto ad solum abbatem spectabat. Expedit igitur, etiam cum abest, cui confitendum sit, confitendi semper habere propositum. Pro inconfesso erit, qui, quanuis copiam confitendi non habeat, non habuerit uoluntatem.

Illo quoque exemplo uis patuit confessionis, quod in Collationibus Cassiani proditum est de Serapione abbate. Hic iuuenculus adhuc sub Theona pręposito edacitatis morbo tentatus, post nonę refectionem paximacium furto sublatum uesperi latenter comedere consueuerat. Sed tandem conscientię stimulo agitatus coram abbate prosternitur, peccatum confitetur et cum poenitentię moerore ueniam exposcit. Vixdum uerba finierat, et flamma de sinu eius, in quo paximacia recondere solitus erat, promicans, intolerabili foetore cęllam, in qua erant, repleuit. Ille nunquam postea tali edendi auiditate se pulsatum sensit. Vincebatur, quandiu occultum tenuit facinus. Porro, ubi confessus est, ita uictor euasit, ut ad eandem pugnam redire ultra necesse non fuerit. Illam quippe diaboli flammam penitus extinxit humilitas confitentis.

Recte itaque quibusdam in monasteriis pręceptum constitutumque esse legimus, ne iuniores, quicquid mente conceperint, pigritentur illud repente prępositis manifestum facere, ut nihil ipsi diiudicent, nihil sibimetipsis credant, sed semper seniorum regantur arbitrio, seniorum sententiis stare assuecant. Ita fiet, ut in eis neque prauę cogitationes moram faciant neque dubię errorem inducant neque ullus unquam aduersario supersit fallendi locus.

Ne uero nihil de foeminis dixisse arguamur, tametsi omnia fere, quę ad uirtutem spectant, utrique sexui communia sint, unum tamen earum exemplum [p. 2-625] promam. Ferunt mulierem quandam peccata sua in uolumine descripta Basilio Magno porrexisse, supplicantem, uti pro eorum [remissione] Deum deprecaretur. Orauit ille, et omnia deleta apparuere pręter unum cęteris grauius. Cuius causa dum ad Effren eremitam missa mulier nihil profecisset, inde rediens Basilium iam diem suum obisse comperit [fleuitque] hubertim. Mox chartam illam super iacentis pectus deponens cum tandem sustulisset, id quoque in ea, quod residuum erat, abolitum deprehendit. Hinc nosse licet, quantum prosit confitenti bonum ac sanctum habere auditorem, cuius merita sibi ad ueniam facilius pleniusque assequendam suffragare possint.

Quod uero, ut dictum est, per sacram confessionem abolitio fiat peccatorum, etiam quotidianis experimentis discimus; in iis utique, qui malignis arrepti spiritibus quandoque occulta aliorum facinora manifestant, ea palam obiicientes, quę illi, quibus obiecta sunt, mox ut confessi sacerdoti fuerint et ad eum, qui arreptus est, reuersi, nihil ultra, quod sibi exprobrandum sit, audiunt. Quin immo, ipse in homine loquens, affirmare solet demon nequaquam esse eos illos, qui paulo ante fuerant, sed alios omnino. Tanta ergo res est confessio, ut diabolo statim os obstruat, ne hominem accusare possit, quem prius in multis damnare ausus fuerat.

Et cum hoc ita sit, quis adeo impudens [est], ut in iis, quę foeda atque turpia sunt, diabolo prodente deprehendi mauult quam ea secreto uni homini confitendo ante delere? Aut quis e contrario tam uerecundus uel potius tam uecors est, ut illud sacerdoti dicera erubescat, quod in conspectu maiestatis diuinę (cui omnia aperta sunt) facere non erubuit? Pudere quidem debet peccatorem, sed eatenus, ut et peccasse confundatur et nihil subtrahat in confessione, cum scriptum sit: ‘Pro anima tua ne confundaris dicere uerum. Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. ’Altera quippe crimen suum, quantum potest, cęlat nec tamen ab eo discedit; [p. 2-626]altera uero detegit, cui oportet, ac reuelat et confitendo poenitendoque diluit atque iterum eo delabi, ubi confundi necesse est, cauet. ‘Qui ergo ’(ut Salomon sapientia plenus ait) ‘abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. ’Idem dicit: ‘Reuela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuę. ’Et Ioannes apostolus, cui futurorum arcana spiritalibus oculis licet intueri: ‘Si confiteamur ’— inquit — ‘peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis. ’Quid autem opus est cęlare hominem, quod non latet Deum? Quod si ea, quę male nequiterque egisti, uni nunc sacerdoti absconderis, postea certe in die Iudicii toti publicabuntur mundo: amicis, inimicis, uiris, mulieribus, omnibus angelis, omnibus sanctis uidenda coram exponentur. Nihil tunc absconditum erit, quod non reueletur, nihil occultum, quod non sciatur, nisi quod ante confessione ac poenitudine fuerit abolitum. Pandentur ex cordibus multorum secretę cogitationes, dicta factaque in aperto erunt, dicente Domino per prophetam: ‘Reuelabo pudenda tua in facie tua. ’Sed omni etiam reuelatę turpitudinis confusione intolerabilior sequetur ultionis poena. Quam quidem Osee propheta puerperę cruciatibus (ut omnium maximum) comparat dicens: ‘Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius. Dolores parturientis uenient ei. ’Sed uehementiam expressit angoris, non diuturnitatem. Parturientis enim labor breuis est, at uero inconfessis et impoenitentibus perpetuum infinitumque supplicium paratum est.

[Page 2-627]

‘Caput ’XII / DE SACROSANCTA COMMVNIONE

Post poenitentiam confessionemque peccatorum restat, ut ad mensam Domini accedamus, corpori et sanguini eius communicantes, qui est caput nostrum, sine quo nos, qui membra sumus, uiuere omnino non possumus. Ait enim: ‘Nisi manducaueritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis uitam in uobis. ’Cuius nunc sacramenti ueritatem, excellentiam, fructum exemplis astruere conabimur, quantum in nobis erit, autoritateque Scripturarum, ne cui forte incredibile uideatur, quod supra omnem naturę uim fieri audierit, et ibi magis eius uacillet fides, ubi credentibus certior beatitudo promittitur.

Dominus ergo noster Iesus Christus acceptum panem et uinum benedixit dicens: ‘Hoc est corpus meum, ’et: ‘Hic est sanguis meus. ’Non fallit ipse, qui ueritas est. Et si multa hominibus credimus, cum scriptum sit: ‘Omnis homo mendax, ’non credemus Deo, qui uerax est, immo ueritas ipsa? Aut non fuit illi possibile panis uinique mutare substantiam, cui possibile fuit creare cuncta? Sed panis et uini — inquies — formam permanere cerno; quomodo uis, ut aliud esse, quam quod uideo, credam? Eodem profecto modo, quo animal aliquod ex ęre lapideue effigiatum conspicis fucatumque coloribus, et tamen non animal esse intelligis, sed ęs aut lapidem aut materiam aliam. Rursum dices: Ista quidem animalis effigies uisum potest decipere, odoratu tamen, gustu, tactu deprehenditur non esse id, quod uidetur. At in sacramento isto panis et uinum, sicut oculis uidentur, ita et sensibus cęteris pariter percipiuntur. Statuarius [p. 2-628]ergo in ęris uel lapidis materia potuit obiicere oculis tuis animalis speciem, non poterit Christus in corpore suo panis et uini, sicut oculis ita et naribus et palato et tactui? Non uis plus Deum posse quam hominem, et cunctorum autorem quam creaturam? Quod si ille artifex efficere potuit, ut aliud cernas quam quod est, non poterit artificis Dominus et Plasmator omnium efficere, ut aliud etiam gustes, odoreris, tangas quam quod est? Si unum ex sensibus homini subdis, subde et reliquos Deo aut confitere inter Deum et hominem nihil differre. Quod prorsus Deum esse negare est. Ad hoc, nonne inest hydromeli uini sapor et color, cum mel et aqua sit, non uinum? Nonne etiam usu uenit, ut quędam uel uetustate uel uitio alienum odorem imitentur, suum amittant? Aquę, cum gelantur, corpus non liquoris, sed uitri habent. Vides igitur quibusdam in rebus interdum contingere alterius rei saporem, colorem, odorem, tactum. Nec tamen ideo reris illas esse alias quam quę sunt, et de Christi corpore dubitas, quia, quę panis et uini sunt, in se conseruat, non quę carnis et sanguinis, cum tamen caro et sanguis sit, immo idem ille, qui natus est de Virgine, qui pependit in cruce, qui surrexit de sepulchro, qui ad dexteram Dei sedet in cęlo? Denique, noli sensibus tuis credere, qui falli decipique possunt. Crede illi, qui nec falli nec fallere potest, quo nihil est uerius, nihil certius, a quo uel minimum dissentire perniciosissimus error est. Et quid mirum, si ille tibi in panis et uini figura apparet, qui Magdalenę in forma apparuit hortulani et Discipulis ad castellum Amaus pergentibus in forma peregrini. Et quidem ab iis noluit statim agnosci, tibi uero, quoties panis et uinum a sacerdote consecrantur, dicit: ‘Hoc est corpus meum, hic est sanguis meus. ’Et: ‘Beati, qui non uiderunt, et crediderunt, ’hoc est, qui sacram hostiam illam, quam uident, Christum Iesum esse credunt, quem non uident. Latet diuinitas, latet humanitas, sed utrunque sola intuetur fides, dum de utriusque pręsentia nihil hęsitat. Credendum ergo est et citra omnem rei ambiguitatem firmiter tenendum panis uinique substantiam in substantiam [p. 2-629] transire corporis et sanguinis Christi, et hoc quidem uirtute uerborum Cristi, quę per illos duntaxat proferuntur, quibus ipse dixit: Hoc ‘facite in meam commemorationem, ’iam tum sacerdotes instituens, per quorum ministerium ipse nobiscum esset ad consummationem seculi. Quoniam sine illo ieiuni et esurientes deficeremus in uia, ueluti defecerunt, quibus manna in deserto fastidio fuit.

Cur autem panis et uini neque forma neque formę, accidentia immutentur? Ne scilicet manducare potareque exhorrescas. Si enim species illas in carnem et sanguinem, sicuti sunt, ita uersas cerneres, respueres profecto et stomachans atque auersus cum illis fortasse, qui credere noluerunt, diceres: ‘Nauseat anima mea super ’cibo ‘isto leuissimo. ’Ipse itaque, qui manducari potarique uoluit, sapere etiam sumentibus se ita uoluit, ut omnem prorsus excusationis occasionem de medio auferret, qua dicere quis posset sibi horrendum fuisse ori ac dentibus admouere corpus Christi uiuum ideoque iungi communicarique noluisse. Sic igitur se nobis offerens, infirmitati nostrę prudenter cessit et simul saluti clementer consuluit, ne cibum sumere timeremus, cuius pastu immortalitatem, incorruptionem beatitudinemque consequimur ęternam.

Quomodo autem Christus et in cęlo cum angelis et in terra nobiscum sit, quomodo unus in multis hostiis sicut et in unaquaque earum uel qua ratione fractis illis et communicatis ipse semper integer illęsusque perseueret, quomodo etiam, qui quotidie a fidelibus sumitur, non consumatur uel qualiter sub tam angusta forma totus sit uel quo pacto is, qui supra cęlum est, illico, ut dicta fuerint consecrationis uerba, in altari adsit, mirari potius quam scrutari licet. Sed quanquam diuina humanis inuisibiliaque uisibilibus nequeant comparari, quęramus tamen aliquas rerum similitudines, quo magis credibilia uideantur, quę ueriora sint quam ut de illis quicquam dubitare fas sit.

Sic igitur in cęlo simul et in altari est Christus, quemadmodum radii soils, cum oritur, in oriente pariter [p. 2-630]et in occidente apparent. Nec tamen lux illa substantia solis est, cum in sacrificio altaris eadem substantia Christi sit, quę in cęlo est.

Vnus quoque Christus in plurimis hostiis est nec minus in una quam in omnibus nec plus in omnibus quam in singulis, sicuti eadem uox et in ore sermocinantis et in omnium auscultantium auribus est: aures multę, uox una. Auris tamen alia magis, alia minus uocis capax est, utraque autem sacramenti species ęque capax Christi est. Quem quidem haud inepte solis luci atque loquentis uoci comparauimus, quia ipse et ‘Sol iustitię ’et ‘Lux mundi ’et ‘Verbum Patris ’est.

Pręterea fractio illa manducatioque in specie panis et uini, non in substantia Christi fit, quę diuidi separarique non potest. Velut fracto speculo non frangitur intuentis imago, sed etiam cuique fragmento eadem imago, quę speculo integro inerat, inest. Attamen in sacramento non imago Christi est, sed substantia eius. Imago autem panis et uini est, quanuis ipse Christus, imago Dei, inuisibilis sit.

Quotidie enim a nobis sumptus non consumitur. Sicut nec amor erga me tuus iccirco minuetur, si aliis quoque, quanuis multis, communicatus fuerit. Potest quidem omnibus impertiri et semper apud te integer permanere. Sicut etiam lucernę unius lumen non ob hoc minus fulgoris habebit, cum ab ea plurimę alię accensę fuerint. Et, si iis rebus nihil infertur detrimenti ex communicatione, multo minus Christo, qui et uerus amor est, diligens electos suos usque in finem, et lucerna semper lucens omnibus, qui in domo sunt.

Totus autem Christus sub tam exigua latet specie, quemadmodum intra pupillam oculi oppidum aliquod uidetur uel mons. Repręsentatio tamen ibi est sicut in speculo, non ueritas. In sacramento autem tota substantię Christi magnitudo est, quam non loci spacio metimur, sed ui naturę. Ac ne forte ideo spacium illud, quo hostia circumscribitur, uacuum putes, sua specie plenum est: species in loco, substantia in natura est. [p. 2-631]E cęlo quoque ad altare, id est, ad terram usque delabendo moram non sustinet, sicut nec oculi nostri acies cęlum et sydera suspiciendo, cum hęc a nobis tam distent procul. Verum obtutus noster non ita perfecte absoluteque longinqua ut proxima cernit. Deo autem omnia pariter proxima sunt, pariter pręsentia neque locorum intercapedine prępedire neque temporis puncto retineri potest, quin statim ibi sit, ubi uult, et quali forma uideri uoluerit, tali repente et appareat. Denique, omnia potest, per quem facta sunt omnia.

Nos profecto (ut in Ecclesiastico scriptum est) ‘multa dicimus et deficimus, ’nequaquam ualentes explicare sermone, quod fide tenemus. Igitur, quoniam ibidem pręcipitur: ‘Ne laboretis, non enim comprehendetis, ’imitemur turbam illam, quam pauit Dominus, ut, quod capere possumus, capiamus, reliquias dimittentes in cophinos eorum recondendas, quibus datum est nosse mysterium Dei, sed tamen cum illis pariter credentes, ut pariter cum illis saluemur. Quam quidem fidem ut nobis magis certam probatamque redderet, Dominus noster signis manifestissimis interdum dignatus est roborare, ne credere dubitemus etiam illud, quod intellectu non percipimus.

Viterbii (quod oppidum Piceni est) sacerdos quidam, dum missam celebraret, hostiam sacram sumpturus dubitauit, essetne illa uera caro Saluatoris. Et cum de more manibus confregisset, cruor inde manare coepit, ita ut album panniculum, quod corporale appellant, sibi subiectum magna ex parte inficeret. Frustraque tentatum est maculam illam elui aquis. Atque ob miraculi fidem pannus ipse in sacrario Viterbinę ecclesię adhuc seruari dicitur. Eam potissime ob rem quartus Vrbanus pontifex (cum forte ibi adesset) diem Corporis Christi festum constituit, qui peractis Pentecostes officiis feria quinta proxima solennis est. Pontificis maximi testimonio credat annuęque celebritati ab eo indictę, quisquis uel miraculo non interfuit uel pannum sancto sanguine perfusum non uidit. [p. 2-632]Eduardo, Anglorum regi, sanctitate magis quam regno celebri, dum missali sacrificio interfuisset, in manibus sacrificantis presbyteri Christum ea corporis forma, quam de Virgine matre sumpsit, ferunt apparuisse; non quod sanctus rex de ueritate sacramenti ambigeret, sed ut ambigentibus ipse (cuius uerbis habebatur fides) uisa prędicaret. Eo attestante crediderunt, quibus ueritatem persuadere ratio nequiuerat.

In beati quoque pontificis Gregorii uita legimus, cum corpus Dominicum cuidam foeminę sumendum offerret, quę panes ipsos, quos ille consecrabat, facere consueuerat, incredula renuebat accipere, quod diceret nequaquam esse illud corpus Domini, sed panem, quem ipsa suis manibus formauerat, ipsa coxerat. Tunc pontifex ęgre ferens infidelitatem mulieris orauit Dominum, et panis species uersa est in speciem carnis. Rursum orauit, atque ubi pristina sacramento facies rediit, credenti iam ac poenitenti illi obtulit. Experimento credidit mulier. Quod si absque eo credidisset, multo maius fidei sibi meritum accessisset. Beati enim, qui non uiderunt, et crediderunt.

Stephanus, presbyter Constantinopolitanus, caput foeminę hostia sacra contingens, ab ea demonem, a quo uexabatur, expulit. Quę liberata dixit sibi tunc uisum fuisse, quod ille puerum nudum ac uiuum uertici supponeret suo. Dubitari posset, ne commentum confixerint, si secuta sanitas non faceret fidem. Panem quippe malignus ille spiritus minime timuisset, sed ipsum ferre nequiuit, qui panis figuram nobis pręfert. Puer ergo terruit demonem et fugauit, ut, si foeminę uerbis non credimus, operibus Christi credamus.

Marię etiam cognomento Decegnies eundem pueri figura uisum perhibent, dum sacerdos inter sacrificandum de more manus sustulisset. In quo hoc quoque mirum et ineffabile, quomodo eodem tempore in eodem corpore alii aliam effigiem uiderint, illa pueri, alii panis, illa, quod erat, alii, quod esse uidetur, et non esse creditur. Cur autem ita ei, nisi ad submouendum scrupulum [p. 2-633]dubietatis, non ab ipsius mente, quę sancta et fidelis erat, sed illorum, qui dubitassent, si tantę opinionis mulierem mentiri posse arbitrarentur? At quare non cęteris, sicut et ipsi uni, puer apparuerit? Vt scilicet credentes, quod non uident, uidere mereantur, quod credunt.

Satis hęc de ueritate sacramenti. Nunc eius excellentiam dignitatemque tractemus.

Inde primum tanti mysterii panditur magnitudo, ubi in Veteri Instrumenti figurę eius pręcesserunt. Et, si in signis nobilitas inerat singularis, quanto maior inest ueritati! In typum ergo huius prima libatio fuit panis et uini. Et ne uulgare sacrificium putes, qui libabat, et rex erat et sacerdos et quidem talis, ut sacerdotium significaret Christi, cui per Prophetam dictum est: ‘Tu es sacerdos in ęternum secundum ordinem Melchisedech.’

Agnus quoque filiis Israhel immolari iussus, cum de seruitute Pharaonis liberati sunt, pręnunciabat sacramentum istud, quo nos a seruitute diaboli liberamur uniti Deo. Si ad agnum respicis, absque macula est; si ad diei, qua immolabatur, celebritatem, nullam apud Hebreos maiorem Phase inuenies.

Hostia etiam illa, quę in Lege offerebatur pro peccato, quę sanctificabat, quicquid tetigisset, quę sancta sanctorum dicebatur, cuius sanguis inferebatur in Tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, nonne per omnia innuebat hostiam hanc, quę pro peccato in ara crucis offerenda erat, quę uere sancta sanctorum est, cuius carnem manducantes sanctificamur, cuius sanguinem potantes mundamur?

Et de hostia pacificorum scriptum est: ‘Qui fuerit mundus, uescetur ex ea. Anima polluta, quę ederit de carnibus hostię pacificorum, quę oblata est Domino, peribit de populis suis. ’De hac autem, quę de celo descendens pacem attulit terrę, concilians ima summis, per Apostolum dicitur: ‘Probet seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit [p. 2-634] indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini.’

Manna etiam illud, quo populus Israhel uixit in deserto, figurabat cibum hunc, quo nos in seculi huius deserto sustentamur. Alioquin fragiles et imbecilli deficeremus in uia neque diabolo resistere neque concupiscentiis repugnare possemus. Et tamen ad illos dicitur; ‘Patres uestri manducauerunt manna, et mortui sunt. ’Qui uero comederit panem hunc, uiuet in ęternum, ut scias, quanto figurę pręcellat ueritas.

Multo ergo ualidior est panis iste pane illo subcineritio, qui in manu Gedeonis ducis euertit castra Madian. Multo sanctior illo, quem ipsi Dauid et iis, qui cum eo erant, edere non licuit, nisi cum se mundos a mulieribus esse confessi sunt. Multo plus uigoris conferens comedenti quam ille, in cuius fortitudine ambulauit Helias quandraginta diebus et totidem noctibus, usque ad montem Dei Oreb. Multo suauior farina illa, quę ab Heliseo in ollam missa pulmenti amaritudinem uertit in dulcorem. Nullum denique sacrificium, nulla oblatio huic oblationi conferenda. Quę quidem lux est, non umbra, ueritas, non typus, et indulta in Euangelio gratię plenitudo, non in omnibus Legis cerimoniis suspensa futuri expectatio.

Hoc enim est illud conuiuium, de quo Esaias prophetans ait: ‘Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc conuiuium pinguium, conuiuium uindemię, pinguium medullatorum, uindemię defecatę. ’Hęc est illa oblatio, de qua Dominus ipse per Malachiam gloriatur dicens: ‘In omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus. ’Hanc Zacharias quoque in spiritu cernens et admirans, bonum et pulchrum Dei appellat dicens: ‘Quid bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et uinum germinans uirgines? ’Esto sane, bona etiam et pulchra pro tempore fuerint Legis sacrificia. Nunquid tamen aliquod eorum uirgines germinare dictum sit? Vnde apparet non terrenum, sed [p. 2-635]cęlestem esse cibum, quo aliti homines angelicam uitam uiuere coepere profitentes castitatem. Etenim cibus quoque ipse caro est de Virgine sumpta Deoque ita unita, ut Deus et homo non duo sint, sed unus Christus. Christum ergo in altari sumimus; quo quid unquam dici aut cogitari potest prestantius, magnificentius, sublimius?

Igitur haud temere Iuoni missam celebranti, dum sacram hostiam reuerenter offerret, igneus globus super uerticem astitisse uisus est. Quę res tantę admirationi fuit, ut, quod ipse manibus extulerat, iis etiam, qui prius dubitauerant, diuinum esse appareret adorarentque deinceps in sacramento, non quod uiderent, sed quod esse crederent. Neque enim ad species illas uisibiles dirigenda adoratio est, sed ad substantiam Christi, quę sub ipsis occultatur.

Sic nempe faciens Dominicus ille, Prędicatorum pater, dum inter sacrificandum tanti sacramenti maiestatem secum cogitaret, nimio interdum stupore attonitus, exterius obrigescebat, interius ineffabiliter consolabatur. Quantus hic ergo et qualis est, qui contemplatione sui totum occupat hominem et manentem in corpore a corpore facit alienum! Et nec sic profecto gloriam suam totam pandit, quam ne angeli quidem comprehendere possunt, cum incircumscripta atque infinita sit.

Et ne tam admirabilis sacramenti homines mortales tantum ministros esse putemus, nonnunquam etiam ab excellentiore, hoc est, spiritali creatura ministratum hominibus est.

Ferunt Onophrium in uasta Aegypti solitudine Deo seruientem, Dominico quoque die illud angelo deferente acceptauisse, cum sacerdotis copiam procul ab humano cultu degens habere non posset.

Maglorio Note: *corr. ex ‘Maioro’ etiam, episcopo in Britannia, Paschali die oranti angelum ter apparuisse terque sacram communionem porrexisse, prędicentem, quod propediem decessurus esset. Sed qui tali usus est ministerio tantoque [p. 2-636]donatus uiatico, ad uitę finem gratanter cucurrit, ut uitam, quę finem non habet, inchoaret.

Marcus quoque Scriptor apud Aegyptios ita cognominatus, quoniam curę illi fuit anachoretarum Aegypti uitas describere, cum aliquando genibus prouolutus eucharistiam a sacerdote poposcisset, apparuit manus eam sibi porrigens. Nec dubitauit ille accipere, quod diuinitus offerri credidit, neque ambigitur, quin angelus fuerit, qui pręripere ausus sit officium sacerdotis. Magisque incussit reuerentię erga se metum panis ipse Trinitatis, cum tam mirabiliter etiam ab angelis porrigi uisus est.

Non minori adimiratione dignum nec minus ad huius sacramenti spectans dignitatem illud fuit, quod in uita Faustini et Iouitę martyrum legimus. Hi nanque cum Secundum militem Mediolani conuersum baptizassent et communione quoque membrum Ecclesię facere uoluissent nec haberent panem, ex quo sacramentum conficerent, a columba alite rostro delatum accepere eique sumendum porrexerunt, sacrum esse minime dubitantes, qui sic afferebatur. Quoniam autem in columbę figura Spiritum Sanctum apparere solitum Euangelia testantur, hoc ideo contigisse potuit, ut credamus, sicut credimus, ibi Deum Patrem, ibi Spiritum Sanctum esse, ubi Filius est, cum trium personarum simplex unicaque substantia separari non possit. Quem ergo honorem toti Trinitati exibendum censes, huic uni Sacramento deferre ne dubites, non uisibilem eius figuram tantummodo oculis attendens, sed sub uisibili figura inuisibilem ueritatem alta mente contemplans.

Eiusmodi autem honor quanti meriti sit, Honorati, Ambianensis episcopi, exemplo disci potest. Qui missam celebrans, cum ante se in altari sacram hostiam attentius consyderasset, iam sumere uolens, manibus contingere hesitabat. Itaque depictę ibi imaginis Christi manu sublatam sibique porrectam hausit, sumere non recusans, quod diuinitus dabatur. Et certe dignus fuit ‘a ’Christo communicari, qui se tactu etiam eius indignum iudicauit. Non negamus et Iudam a Christo communicatum. [p. 2-637] Sed quia irreuerenter simul et impie accesserat, post buccellam diabolo ad se aditum prebuit. Et uitę autorem inhonorans, mortis laqueo se infeliciter implicauit.

At non ita Tharsitius martyr, Romę passus. Qui cum sacramentum hoc sub ueste tectum ad quendam fidelem ęgrotantem ferret, in impios gentiles forte incidens, quid sub ueste haberet, quęrentibus non inidicauit magisque ab his rei, quam ferebat, contemptum aliquem quam sibi necem timuit. Itaque illi fustibus cęsum interimunt. Et cum iam exanimis uestimenta excussissent, sacramentum nusquam comparuit, ipsi autem lymphatico pauore conuulsi diffugerunt. Non ergo licuit sacrilegis illud polluto contactu prophanare, cuius honorem Tharsitius uitę suę antetulit. Illi infidelitatis errore prolapsi ad inferos corruerunt, hic armis eorum fortior cum martyrii palma cęlum petiit, ipsum in sua ibi specie perpetuo uisurus, quem hic in aliena digne coluit.

Hactenus de excellentia sacramenti. Reliquum est, ut aliquid de utilitate ipsa, quam ab eo haurimus, fructuque dicamus, tametsi nihil de illo pro dignitate dici queat, cum omnia diuina humani captu ingenii maiora sint.

Christus igitur, panis uiuus de cęlo descendens, cum ex omni parte perfectissimus sit, haud dubium, quin se pie fideliterque sumentibus et pręsentis uitę conferat perfectionem et futurę.

Confert primum peccatorum purgationem. Si ‘enim ’(ut Apostolus inquit) ‘sanguis hircorum et taurorum et cinis uitulę aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanta magis sanguis Christi? ’Et certe, hic ille est, quem uariis morbis affecti tangere cupiebant, ‘quia uirtus ’(ut Euangelista ait) ‘inde exibat et curabat omnes. ’Et, si ipsi solum tangendo curabantur, nos non curabimur sumendo? Sed qui primi sic sumpserunt, eos idem ille, quem sumebant, exterius lauit, ut ostenderet intimas quoque eorum sordes lauisse se et ipsos, sicut [p. 2-638]corpore, ita et animo puros nitidosque reddidisse. Quam in illo uirtutem nequaquam ignorauit, qui eum digito demonstrans dixit: ‘Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi!’

Confert deinde spiritalis boni appetendi copiam exercendique facultatem, ut animus noster uitiis eradicatis uirtutibus exhuberet. Quod Osee propheta pręuidens inquit: ‘Viuent tritico et germinabunt quasi uinea; memoriale eius sicut uinum Libani. ’Vnde et Discipuli statim post salutare conuiuium montem conscenderunt Oliueti, iam altiora et fructuosiora petentes quam ante petierant. Et Zacheus quidem, cum ipsum Dominum suo suscepisset hospitio, reddit quadruplum pro eo, quod ante fraude interuerterat atque dolo. Et in pauperes sua incipit effundere, qui rapuerat aliena.

Pręstat quoque contra illicitas animi cupiditates resistendi robur, ut seipso fortior sit, qui cęlestis cibi pabulo fuerit saginatus. Quemadmodum enim illi, qui in mari fluctibus agitabantur, cum Iesum undas pedibus conculcantem in nauicula suscepissent, uiderunt posuisse uentum et turbinem procellarum uersum in tranquillitatem, ita nos, cum in pectoris nostri nauicula eundem pie susceperimus, malarum cogitationum uiolenti ęstus cessabunt et omnis turbatę mentis tempestas lenietur illico atque conquiescet. ‘Quoniam ’(ut in Euangelio legimus) ‘mari et uentis imperat, et obediunt ei.’

Idem aduersus improbissimi hostis assiduas pugnas uincendi spem uiresque nobis confert et suggerit, iuxta illud Prophetę: ‘Parasti in conspectu meo mensam aduersus eos, qui tribulant me. ’Nihil quippe magis terrori diabolo esse potest quam sacramentum istud. Et, si Dauid parui lapidis ictu prosternere potuit Goliam illum magnum, Deo hominibusque infestum, profecto facilius frangetur diaboli audacia lapide isto, qui de monte absque opera manuum abscissus contriuit statuam Nabuchodonosor, et factus mons ingens orbis terrę regna occupauit; lapide, inquam, qui in capite anguli positus utrunque parietem unum fecit, super quo ędificata Ecclesia nec fluminum impetu subruitur nec uentorum flatu [p. 2-639]concutitur; qui et super se cadentem confringit et, super quem cadit, conterit. Vsque adeo nihil illo neque solidius est neque grauius. Iungamur illi, et approipinquare non audebit Belial, ubi manere uiderit Christum.

Hoc pręterea pręstantissimum sacramentum discutit ignorantię, tenebras et altioris intelligentię nobis lumen infundit. Lux enim uera est illuminans omnem hominem uenientem in hunc mundum. Hominem, inquam, non mundum, quia mundus eum non cognouit et sui eum non receperunt dicentes: ‘Nauseat anima nostra super cibo isto leuissimo. ’At uero illi, quorum in Amaus pergentium oculi caligabant et maiestatis Dominum agnoscere non poterant, nonne in ipsa panis fractione ipsum dicuntur agnouisse et mysteria, quę ignorabant, ipso aperiente didicisse? Et de uiro iusto per hęc ipsa sacramenta a Domino sapientię luce illustrando nonne scriptum est: ‘Cibauit illum pane uitę et intellectus, et aqua sapientię salutaris potauit illum.’

Ac ne plura enumerando nimius sim, hęc uerissima sanctorum communio est, hoc felicissimum glutinum, quo Domino nostro copulamur et, ut ita dicam, inserimur atque [incorporamur], ueluti capiti membra. Ait enim: ‘Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo. ’In illo manentes uiuimus in ęternum, quia panis uitę est. Et: ‘Qui manducat me ’— inquit — ‘et ipse uiuet propter me.’

Quam autem manducatio ista potusque nobis necessarius sit, declarat dicens: ‘Nisi manducaueritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis uitam in uobis. ’Et: ‘Nemo uenit ad Patrem nisi ’per ‘me. ’Igitur, cum tam fructuosum sit, ardenter accedamus; cum tam necessarium, nunquam negligamus. Cumque ipse, qui et conuiuium et inuitator est, uocet nos atque hortetur, solerter obsequamur. Scit enim quo indigeamus et quid expediat nobis. ‘Venite ’— inquit — ‘et comedite panem meum et bibite uinum, quod miscui uobis! ’Qualiter autem uenire debeamus, instruit subiungens: ‘Relinquite infantiam et uenite, et ambulate [p. 2-640] per uias prudentiaę!’Hoc sane poenitudo (de qua superius locuti sumus) uitęque correctio efficiet.

Nos interea istud ipsum, quod postremo de utilitate sacrę communionis disseruimus, diuinarum nixi testimonio Scripturarum idoneis quoque sanctorum exemplis more nostro confirmemus.

In Actis Apostolorum legitur de illis, qui primi ipsis euangelizantibus credidere: ‘Erant autem perseuerantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus. Fiebat autem omni animę timor. ’Sicuti ergo quotidie cęlestem panem hunc illis gustare mos fuit, ita et cęlestium desyderio flagrantes, assidui factores uerbi erant, non auditores tantum, in oratione soliciti, in timore Dei humiles, in charitate feruentes. Vnde sequitur: ‘Omnes etiam, qui credebant, erant pariter et habebant omnia communia. ’Ad tantam perfectionem quid, quęso, illos adduxerat nisi fides Christi et frequens Christi communicatio? Quę postquam a posteris desita est frequentari, uitę quoque integritas languere coepit. Panis enim, qui quotidianus fuerat, factus est annuus.

Cassio, Narniensi episcopo (ut in Dialogo Gregorius testatur) quotidie hoc sacrificium Deo offerenti presbyter eius retulit, dicens per uisum sibi a Domino fuisse iniunctum, ut ei diceret: Age, quod agis, nec solitum opus intermitte; natalitio apostolorum Petri et Pauli die uenies ad me recipiesque mercedem. Ille itaque anno quidem septimo, sed tamen die, quo preędictum fuerat, cum missam celebrasset, percepta communione uita decessit. Beatus, qui per quotidianam Agni immortalis immolationem ad coenam nuptiarum eius uocari meruit, celebritate ęterna in cęlo fruiturus, quia temporalem in altari nullo die intermisit.

Liberalis, Heliodori, Altinensis episcopi, discipulus, hunc uitalem cibum singulis Dominicis diebus percipiens, reliquos dies absque esu potuque peregisse dicitur. In fortitudine ergo cibi huius peruenit usque ad montem, qui Christus est, sublatus in cęlum, cum se de terris [p. 2-641]transferri postulasset. Quem enim sumendo assidue, cernebat per speculum et in ęnigmate, ipsum iam facie ad faciem uidere concupiuit.

Bauon Note: *corr. ex ‘Banon’ quoque, Gandauensis coenobii clericus (multa licet uitę sanctitate pręditus fuisset) cum ęgrotaret, noluit sine tam salutari uiatico decedere statimque uocari, qui illud sibi afferret, presbyterum iussit. Is uero, qui missus fuerat, uię ignarus, ab angelo ad presbyterum usque perductus est, ut iam angelos ei quamprimum suffragari scias, qui Domino communicari expetierit. Cui Bauon ipse communicatus, nunquam postea ab eo discessit, et nunquam discedet, receptus in paradisum.

Ambrosius item, Mediolanensis Ecclesię antistes, doctrina simul et sanctitate insignis, cum e uita decederet et communicari Domino exoptaret, sed fari iam non posset, mox Honorato, Vercellensi presbytero, eucharistiam afferente lętus accepit. Qui presbyter, ut hoc faceret, tertia iam uice uocatum se dixit, dum dormiret, neque, a quo uocaretur, scire potuisse. Quid hoc est, nisi quia Christus fideles famulos suos absque se duce ad cęleste regnum transmigrare non permittit, ne uiam aberrent, si ab ipso, qui ueritas est, non continuo dirigantur.

Et diuus Hieronymus diem agens extremum, sacrum Christi corpus dari sibi petiit. Illud uero sumpturus de lectulo humi se deponi fecit saccoque operiri. Tunc genibus prouolutus lachrymas fudit, pectus pugno percussit et sic sanctam oblationem hausit, gestu habituque se illa indignum contestans, illam tamen sibi necessariam hauriendo docens.

Quod autem et intelligentiam pie sumentibus pręstet, Eadmundus, Cantuariensis episcopus, testis est. Qui die crastino de Trinitate disputationem initurus, noctu in somniis uidit se sacramentum istud accepisse, columba afferente. Et cum mane in auditorium uenisset, pręter spem magna omnium admiratione disseruit. Siquidem [p. 2-642]illi tunc spiritaliter communicauerat, qui Dei sapientia est et Dei uirtus.

Hęc insuper immortalis et ineffabilis hostia, si in altari pro mortuis offeratur, maximo illis adiumento erit ad commisa in purgatorii locis diluenda.

Gregorius pontifex refert quendam Centumcellensium presbyterorum, dum in thermis lauaretur, homini ignoto, qui tamen ipsi officiosius ibi inseruiret, panes aliquot referendę gratię causa muneri obtulisse, illum uero noluisse accipere, quod sibi eis non opus esset diceret uita hac iam defuncto. Se enim loci illius dominum aliquando fuisse et eo deinde labore expiare culpam ibi iussum. Quamobrem si sibi gratificari uellet, illos panes pro se consecratos Deo offerret. Quod cum ille fecisset, die octauo ad thermas reuersus, homine non inuento, noxa absolutum agnouit. Ille ergo primum poscendo, deinde non comparendo, quanto hoc sacrificium defunctis emolumento sit, patefecit.

Idem sanctus pontifex tradit, dum adhuc abbatis officio fungeretur, monacho sui monasterii, cui Iusto nomen erat, et ęgrotanti fratrum colloquio se interdixisse et defuncto coemiterii sepulturam, eo quod tres aureos apud illum absconditos deprehenderat, qui omnibus communes esse debuissent; hac seueritate in languentem primo, deinde in mortuum usus, ut sanos uiuentesque ab eiusmodi uitio coerceret. Cęterum et saluti illius consulens, missas triginta pro eo celebrare Preciosum monachum iussit. Iustus ergo trigesimo die post fratri suo Copioso apparens, poenis, quibus pro delicto afficiebatur, se demum absolutum dixit. Itaque idem dies et oblationum finem statuit et supplicii.

Quędam mulier (ut apud eundem autorem legimus) pro uiro ab hostibus capto et in uinculis coniecto per sacerdotem sacram Deo hostiam statutis diebus offerre consueuerat. Et cum illo postliminio reuerso didicisset, dum captiuus teneretur, identidem se reuinctum comperisse neque scire potuisse, quomodo id sibi contingere soleret, dies, quibus id ei contigerit, sciscitans, eosdem [p. 2-643]ipsos fuisse animaduertit quibus oblatum fuerat sacrificium.

Idem testatur Agathum, episcopum Panormitanum, cum Romam uersus nauigaret, ad insulam, quę in Tyberis ostio est, applicuisse et sacrificium missale obtulisse pro nauta suo Baraca nomine, quem in scapham descendentem, dum nauis plenis uelis ferretur, rupto fune in medio mari reliquerat et fluctibus obrutum periisse putabat. Cum autem ad Romanum portum uenisset, egressus in littore Baracam sibi obuium habuit et uehementer miratus audiuit eum, dum scapham regendo partim labore, partim inedia iam deficeret, obdormisse et dormienti sibi uisum a quodam panem accepisse atque eo gustato se refocillatum sensisse; deinde expergefactum nauigio iuxta prętereunte susceptum Romamque delatum. Rem ergo curiosius exquirens comperit ea ipsa die illum pane eo refectum fuisse, qua sacrificium fuerat oblatum. Et Deo gratias egit, quia hic ille panis esset, de quo per Hieremiam dicitur: ‘Inebriaui animam lassam, et omnem animam esurientem saturaui.’

Foeminarum quoque sanctarum hac in re curam studiumque indicabimus, ut ex eo simul et utilitatem monstremus.

Maria Magdalena uitam agens in deserto cęlestium spirituum societate fruebatur, et tamen, cum sibi uitę finem imminere cognouisset, Maximinum episcopum iussit accersiri et percepta ab eo communione ad cęlum migrauit. Non fuit illi satis cum angelis iter hoc ingredi, nisi Dominum angelorum ducem habuisset. Sic olim ad sepulchrum eius lugens, dimissis angelis, quos uiderat, illum solum quęsiuit, quem lugebat. Et tunc demum consolata abiit, cum ipsum resurrexisse cognouit.

Petronilla uirgo cupiens iam ad cęleste de terreno transferri habitaculo, ne sine uiatico discederet, a presbytero Nicomede panem Trinitatis accepit. Itaque Sponso ęterno copulata cęlum adiit, ne frustra illum procis mortalibus pręposuisse uideretur, si eidem et in terris posita communicare neglexisset. [p. 2-644]Luciam uirginem nec inter flammam constrictam nec perfosso a sacrilegis iugulo lęthaliter uulneratam mori potuisse accepimus, donec sacram sibi communionem a sacerdote oblatam sumpsisset. Tunc cum martyrii corona cęlum lęta petiit, cum eum, pro cuius amore supplicia contempserat, sibi iunxit itineris ducem.

Si ergo sanctis hominibus tantę curę fuit ad hanc sacrosanctam communionem etiam corpora accedere, a qua spiritu et uoluntate nunquam discedebant, quanto magis nos, qui peccatores sumus, idem oporteat facere? His enim magis opus remedio est, qui grauius ęgrotant. Hoc autem remedio a peccati morbo conualescimus, ab inquinamentis mundamur, ab errore in uiam iustitię dirigimur, deinde, de morte transimus ad uitam, de tenebras ad lucem.

Imprimis tamen uidendum, quo animo, qua mente accedatur. Aptis ad sumendum corporibus medicina prodest, male autem dispositis, si sumatur, exitio est. Et, si Philistini, quod arcam Domini captam in templo idoli Dagon posuissent, aduersa passi sunt, et Bethsamitę ab eis restitutam suscipientes, quod parum reuerenter habuissent, pene internitione sublati, quanto deterius afficiendus erit, quisquis uel prętermissa, quę Deo debetur adorationis ratione uel non abstersis prius a se, quantum potest, inuidię, odii, luxurię cęterorumque uitiorum spurciciis mundissimum Domini corpus pręsumpserit accipere! In Iudam, quia malignis cogitationibus ęstuans illud sumere non timuit, post buccellam Sathanas introisse dicitur. Ideoque non a peccato mundatus est, sed potius peccatum peccato cumulauit, uenditionis crimen uenię desperatione. Et cum male poenitendo sibiipsi prę dolore mortem consciuisset, in abyssum corruit tormentorum.

Nos ergo cum Magdalena lachrymis prius lauemus pedes Domini et cum centurione clamemus: ‘Domine, non sumus digni, ut intres sub tectum nostrum. ’Comparantesque aromata poenitentię et humiliationis exemplo sanctarum foeminarum, ad ungendum illum in [p. 2-645]odore unguentorum eius festinemus, unctum tandem ritu piissimi Iospeh syndone conscientię nostrę pura mundaque inuoluamus. Et cum sic inuolutum in monumento pectoris nostri nouo reposuerimus, passionis eius poenas mente recolentes, ad resurrectionis quoque eius gloriam nos peruenturos speremus, uisuri quidem illum, non iam sub diuersarum specierum uelamento, sed facie ad faciem, ‘in eandem imaginem ’(ut Apostolus inquit) ‘transformandi, a claritate in claritatem, tanquam a spiritu Domini, ’semper cum illo futuri.

[Page 3-369]

LIBER V

Caput I / DE NEMINE TEMERE IUDICANDO

Sed plerique aliena nimis auide iudicantes ipsi errore incauto in culpam labuntur, dum uel incerta pro certis affirment uel, si certa sunt, iudicare ad eos non pertineat uel, si pertinet, occulta pro manifestis iudicent uel, etiam si manifesta sunt, quo animo fiant, ignorent et ueluti male facta persequantur. Huiuscemodi autem iudicia, quoniam temeraria sunt, a Domino prohibentur dicente: ‘Nolite iudicare, et non iudicabimini; nolite condemnare, et non condemnabimini! In quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabimini; et in qua mensura mensi fueritis, remetietur uobis. ’Igitur hoc loco colligere exempla decreui, quibus instructi circumspectiores esse poterimus ad noxam hanc deuitandam [p. 3-371] Deoque obediendum, nequis in alterum, quomodo non licet, sententiam proferendo seipsum damnet.

Aaron et Maria Moysen probro iactauerant ob uxorem eius, ut ait Scriptura, Aethiopissam. Et quę tam audacis petulantię caput et causa fuerat, in lepram incidit, ut corporis morbo mentis uitium puniretur, quoniam ab homine reprehendi non debuit, quem Deus suis colloquiis suaque familiaritate dignum iudicabat. Hinc discere licet, quanti periculi sit seculo seruientibus, ut quicquam sinistrum indecensue sentiant de seruis Dei. Fit enim plerumque, ut, quod illi reprehendendum iudicant, apud Deum laudabile sit. Iccirco et Apostolus clamat dicens: ‘Tu quis es, qui iudicas alienum seruum? Domino suo stat aut cadit. ’Et ne de cadente etiam desperemus, ait: ‘Stabit autem, potens est enim Deus statuere illum.’

Quod autem ad coniugatos spectat, quandiu adulterii crimen latet, suspicari fortasse licet, credere non licet. Et Veteri quidem Lege mulieris suspectę causam per sacrificium zelotypię uiro discutere permissum erat. Nunc nefas est accusare nisi deprehensam. Sed si deprehensam etiam lapidari uetuit Dominus, nisi ab eo, qui sine peccato esset, cum nemo sine peccato sit, uix dici potest, quam grauiter delinquant, qui suspectam ueluti deprehensam lapidant ictibus detractionis et infamię dentibus lacerant fortasse innocentem. Et profecto de iis, quę latent, qui iudicat, etiamsi euenerit, ut uerum iudicet, mentitur, dum se scire affirmat, quod nescit.

Qui Susannam accusauerant, falsitatis conuicti lapidibus obruti sunt, ipsa post mortis quoque sententiam absoluta. Quisquis igitur insontem sceleris alicuius insimulauerit, ab ipso Iudice, quem nihil omnino latere potest, tantidem condemnabitur, quanti damnari accusatus debuit, si deliquisset. Vnde mendacem testem talione punit Lex, ut, quantum poenę quis in proximum praua delatione molitus fuerit, tantum pro impietate ferat. ‘Non miseraberis ei ’— inquit — ‘sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges!’

[Page 3-372]

Ac ne facile delatoribus credamus aut rumoribus incertis ad iudicandum compellamur, diuina sancitum est lege: ‘Non stabit testis unus contra aliquem, quicquid illud peccati et facinoris fuerit, sed in ore duorum aut trium testium stabit omne uerbum. ’Contra Dei ergo legem agit, qui contra aliquem unius tantum uerbi fidem adhibet.

Sed manifestum quoque aliorum opus, quod ita bono ut malo animo agi potest, qualiter accipiendum sit, sequenti exemplo satis patebit.

Diuisa Promissionis terra uictisque hostibus Iosue duce et iam militię missione accepta tribus Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse de Sylo, ubi tabernaculum fixerant, ad Galaad, possessionem suam, quę ultra Iordanem erat, reuertentes in ripa fluminis citeriore altare construxerunt, ob hoc duntaxat, ut posteris fidem facerent se commeandi ius habere ad offerendum in Sylo, nequando separati reliquis tribubus sicuti possessione ita et religione uiderentur. At uero cęteri filii Israhel rati illud ad sacrificandum diis alienis ędificatum Dei sui iniuriam armis ulcisci parant. Mox ubi missa legatione ponendi altaris causam didicissent, probare factum coeperunt, quod incusauerant, et quos morte dignos iudicabant, laudibus extulerunt. Quod si rem paulo accuratius non inquisissent, falsa decepti opinione pios pro impiis trucidassent et non leuius crimen foret inconsultum iudicium quam ipsa, cui infensi erant, diuinę legis pręuaricatio. Itaque semper magnopere cauendum est, nequid in aliis continue detestandum putemus, quod sub specie aliqua mali et bonum esse queat, ne propheticum illud in nos retorqueri possit: ‘Vę, qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras, ponentes amarum in dulce et dulce in amarum! ’Semper quidem tutius est honesta potius quam turpia de ambiguis coniectari.

Quod cum quidam terrę Hus habitatores minus obseruarent, simplicem illum et rectum Deoque probatum uirum Iob, eo quod calamitatibus opertus fuerat, iudicarunt iniustum. Ipsi Dominus inter aduersa patientię meritum [p. 3-373] exaggerat, sed falsi rerum existimatores non habentes, in quo eum manifesto arguant, occulti criminis reum putant, quia in miseriis uident, digni illi talia ob culpam perpeti, qui talia passum uanissimo argumento delictis obnoxium censuerunt. Ex uitę moribus, non ex casuum angustiis, qualis quisque sit, iudicari debet, iuxta Euangelicum illud: ‘Ex fructibus eorum cognoscetis eos.’

Sed etiam illud inter temerarias iudicationes ponendum, quod Annam, Helcanę coniugem, Domino in Sylo ardentius deuotiusque supplicantem, cum considerasset Heli sacerdos, temulentam putarit. ‘Usquequo ebria eris ’- inquit - ‘digere paulisper uinum, quo mades! ’At ipsa a Domino exaudita sterilitatis opprobrium foecunditate deleuit. Exteriorem corporis gestum notauit Heli et ebrietatis obiecit uitium, sed Deus intima respexit cordis et compotem uoti fecit. Sic enim sępe falli necesse est, qui ex facie hominis animi occulta iudicat. Et quia solius Dei est nosse mortalium cogitationes, quisquis eas in altero coniecturis explicat, Dei iudicium sibi usurpat. Dumque in dubiis male de proximo sentit, charitatem offendit. Quod ut solicitius declinemus, meminerimus a Domino preceptum esse: ‘Nolite iudicare secundum faciem, sed rectum iudicium iudicate!’

Inconsulti quippe iudicii iustissimas poenas dedit Ammonitarum rex Anon. Qui Dauid regis legatis ad se de obitu patris sui consolandum missis, obiecto quod terram suam exploratum uenissent, partem barbę abradi fecit uestesque ad nates usque succidi et hac ignominia affectos abire iussit. Quos quidem honore prosequi debuerat, si Dauid erga se animum, ita ut erat, pensasset. Peruersa igitur de amico suspicione in suam abreptus perniciem pro barbis rasis capitis diadema amisit, pro succisis uestibus regnum. Hinc quoque patet, quantę stulticię sit eius amorem despicere, cuius odio pares esse non possumus.

Peruersum autem iudicium et in Michol, uxore Dauid, diuina ultione punitum est. Cum enim regem ephod lineo accinctum et prę gaudio subsilientem coram arcam Domini uidisset, despexit atque contempsit, leuitati ascribens, [p. 3-374] quod humilitatis erat et magnę in Deum pietatis. Ille ergo, quantum se humiliauerat, tantum glorię adeptus est. Ipsa uero perpetuę sterilitatis contumeliam tulit, ut se eius coniugio indignam agnosceret, quem scurris comparandum existimauit.

Videant et ipsi iudices, quali examine illos, quibus pręsunt, iudicare debeant. Si enim rex Salomon, Deo offerente quicquid petisset, nihil sibi magis necessarium duxit quam in decernendo sapientiam: ‘Dabis seruo tuo ’-inquit - ‘cor docile, ut populum tuum iudicare possit et discernere inter bonum et malum ’- quis adeo sibi confidit, ut in iudicando errare non formidet? Qui quidem error nisi grauissimus esset, non pro eo uitando Salomon magis solicitus fuisset quam pro uitę spacio prolatando, pro diuitiis cumulandis, pro inimicis domandis imperioque propagando. Et quoniam his rebus iuris dicendi scientiam prętulit, plus etiam quam postularat, accepit: sapientis utique opinionis pręmium referens, opes et gloriam.

At Assuerus, Persarum rex, malignis inuidi Aman delationibus plus ęquo credulus Iudeos, qui in regno suo erant, ueluti pacis turbatores, edicto omnes perdere iusserat. Mox innocentia eorum cognita sententiam uertit in accusatorem. Quos autem neci iam addixerat, honore affecit. Laudabilius egisset, si non pręcipitasset iudicium. Sed neque in eo laude sua fraudandus, quod iniuste decretum iuste reuocare non tardarit, in illum animaduertens, cuius suggestione deceptus fuerat, tam ęquus iniqui hominis ultor factus quam sęuus fuisset innocentum interemptor, si ante dictam internitioni diem, id quod erat, non resciuisset. Quam itaque recte Iob: ‘Causam ’— inquit — ‘quam nesciebam, diligentissime inuestigabam.’

Sunt, qui suis de rebus alios consulunt, sed cum sibi recte consultum est, contemnunt quosque amauerant, odisse incipiunt, si illos quicquam secum dissentire animaduertunt, eorum iudices facti, quorum iudiciis usuri uidebantur.

Horum peruersitatem secuti Iohanan, Careę filius, et qui cum illo erant, cum post Babylonicam captiuitatem in [p. 3-375] terra Chanaan iuxta Bethlehem resedissent et Caldeos timentes, quo fugam uertere sibi expedisset, Hieremiam prophetam consuluissent illeque Deo reuelante ibi tuto mansuros dixisset et, si ad Aegyptum, ut parabant, transfugerent, perituros, male de propheta suspicati sunt. Et: ‘Mendacium loqueris ’- inquiunt - ‘non misit te Dominus, sed Baruch, Nerię filius, ut tradat nos in manus Caldeorum. ’Transeuntes ergo in Aegyptum, ubi se putabant tutiores, ibi citius a Caldeis oppressi sunt, et qui mendacem prophetam iudicauerant, sibi magis quam illi credentes, in interitus sui foueam corruerunt. Quod nos defugientes, fidelium ac prouidorum consultorum monitis discamus acquiescere, non ea temera diiudicare. Salomonis quoque sententia est: ‘Audi consilium et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in nouissimis tuis!’

Nunc Euangelicę institutionis exempla, quę ad propositum quicquam spectare uidebuntur, colligemus.

Dominus noster Iesus Christus Iudeorum in iudicando maliciam arguens: ‘Venit ’-inquit - ‘Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens uinum, et dicitis: Demonium habet. Venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: Ecce homo deuorator et bibens uinum, amicus publicanorum et peccatorum! ’Tales sunt, qui de omnibus male sentiunt et, quicquid egeris, uitio uertunt. Humilem appellant hypocritam, simplicem fatuum, ieiunantem phreneticum, non ieiunantem gulosum, delinquentes corripientem durum et asperum, quieti studentem desidem et ignauum. Nullum denique bonum agitur, quod hi malignis peruersisque sugillationibus denigrare non contendant. Propterea merito sane de illis dicitur: ‘Erubescant impii et deducantur in infernum; muta fiant labia dolosa, quę loquuntur aduersus iustum impietatem, in superbia et abusione!’

Simonem quoque phariseum Saluator, apud quem discubuerat, falsę ęstimationis conuincit. Putauerat ille non esse prophetam, qui se a peccatrice muliere tangi permitteret. At misericors Dominus hospitem suum ab errore uolens reuocare et secretas eius cogitationes arguendo in [p. 3-376] medium protulit et mulieri peccata palam dimisit, ut se non solum prophetam, sed etiam deum probaret. Peccatricem denique illi prętulit humilitatis officiis, dilectionis signis, fidei argumentis. Caueat igitur peccator peccatorem contemnere, ne, dum alium accusat, ipse accusabilior appareat, sed potius peccatricis huius more humilior, ut, dum ipse ab aliis reprehenditur, a Domino defendi mereatur.

Sed quorundam iudicium sub honestatis uelamento malignitate plenum est.

Iudas Iscariotes unguentum, quo perfunditur Dominus, perditionem uocat, ut ‘Quid perditio hęc facta est, ’inquit. ‘Poterat unguentum istud uenundari plus quam trecentis denariis et dari pauperibus. ’Officiosę erga Iesum uenerationi callide obtrectat prętendens in egenos pietatem, non quod egenis ipse misereri soleret. Quomodo enim in pauperes pius esse poterat, qui in Dominum suum tam impius fuit? Proh indignum facinus! Misericordiam effert, qui proditionem meditatur. Non ergo ideo commendat elemosinam, ut commendandam putet, sed ut animi sui auaritiam tegat, qua unguenti effusionem non in suum uersam lucrum tristatur. Itaque mulier, quam ille accusat, a Veritate defenditur: ‘Bonum — ’inquit — ‘opus operata est in me. Quid ei molestus es?’A telemosina etiam bona est, bona utique. Sed qui bonum alterius boni comparatione malum appellat, tam falsus atque peruersus est, ut ne illud quidem, quod approbat, satis amet.

Scribę quoque et pharisei se legis diuinę zelatores ostendunt et sabbatum obseruant. Christi quidem miraculis eo potissimum die fieri solitis inuidentes, non Deo gratum facientes, cum nullum omnino tempus sit, quo benefacere non liceat, eundem in Belzebub eiicere demonia dicunt, ne in eo Dei uirtutem confiteri cogantur. Et cum se ille a dextris uirtutis Dei sedentem in nubibus iterum uenturum respondisset, blasphemare inquiunt atque ipsum, qui mortuos uiuificauerat, reum esse mortis iudicant. Adeoque nihil uere uidere potest liuor, ut innocentem et iustum crucifigi, homicidam et seditiosum dimitti exposcant. Barrabas liberatur, Iesus occiditur. Quam autem execranda talia [p. 3-377] iudicia sint, Salomon aperit dicens: ‘Et qui iustificat impium et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum.’

Quam etiam iniquum sit aliorum uitia cernere, suorum obliuisci, docet ipse Saluator, dum huiusmodi hominem reprehendens ait: ‘Quid tu uides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non uides? Aut quomodo dicis fratri tuo: Frater, sine eiiciam festucam de oculo tuo! Et ecce trabs est in oculo tuo. Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc uidebis eiicere festucam de oculo fratris tui! ’Tunc ergo alios decentius corrigere poterimus, cum prius nosmetipsos correxerimus; corripere, inquam, non condemnare, ut charitas conseruetur et semper declinetur impietas.

Illi quippe, qui nimis arroganter adulteram accusauerant, mox Domino in terra scribente, cum suum legissent scelus, alienum ulcisci erubuerunt. ‘Qui sine peccato est uestrum ’- inquit - ‘primus in eam lapidem mittat! ’Non solum autem lapidem in accusatam torquere nequiuerunt, sed nec iusti Iudicis ferre pręsentiam. Ad lapidandum conuenerant, sed parua mora ipsi quasi lapidibus acti fugam fecerunt. Tamque indigni erant, qui alios arguerent, ut adulterii crimen ab eis delatum facile ueniam inuenerit. Nos itaque, si nostra peccata ante oculos posuerimus, aliena post tergum relinquemus nec alterum accusare audebimus, magis ipsi accusandi.

Moyses abbas in deserto Scythi nominatissimus, cum accersiretur, ut sententiam diceret in fratrem, qui peccauerat, uenit saccum harena plenum in tergo baiulans. Et rogatus, quid istud esset, peccata sua esse dixit, quę uix ferre preualeret, nedum aliena iudicare posset. Quod prępositi monasterii audientes, fratri poenitenti ueniam indulgere quam poenam infligere maluerunt, dum consyderant ne se quidem sine peccato esse. Nec tamen ideo delinquentibus ignoscendum est, ne coquatur hędus in lacte matris suę. Sed ipsi, qui pręsunt, ita seueritatem in puniendo exerceant, ut semper se quoque infirmos esse meminerint.

[Page 3-378]

Eiusdem loci presbyter Pastor monacho, qui se de coenobio discessurum dixerat, quod se cum fratre manere, de quo male audisset, pigeret: »Ne facile malum credideris - inquit - quod audisti!« Cumque ille id sibi a uiro fideli relatum asseueraret, respondit: »Si fidelis esset, non tibi dixisset!« Postremo proposuit ei trabem et festucam de Euangelio, ut semper aliena peccata festucam putet, sua trabem, se prius condemnans quam alios iudicans. Quo tandem consilio ipse usus ibidem habitauit, unde recedere decreuerat, male de altero obloquentibus credere destitit, male agentes sibi pręferre coepit et, si quis etiam manifesto deliquerat, non iam ei iudicandi occasionem, sed magis humiliandi prębebat. Et nos ergo Pastoris uocem audiamus, ut mites et quieti potius cum agnis in partem dexteram concedamus quam lasciuientes et curiosi ad sinistram cum hędis declinemus. Lasciuiunt autem, qui pręsumptionis speculam inscendentes aliorum actus auide explorant, suos non satis consyderant et, dum alios nimis licenter iudicant, ipsi grauius Dei iudicium incurrunt.

Sicuti de illo legimus, qui Alexandrię Vitali monacho de prostibulo egredienti obuiam factus alapam incussit, quod ab eo libidinis causa infamem locum frequentari diceret. Et statim ipse a demonio arreptus male torqueri coepit. Assiduus quippe ibi erat Vitalis, non tamen libidinis causa, ut ille putauit, sed ut eas, quę se libidini prostituerant, a tam turpis uitę proposito reuocaret. Ad singulas enim penetrans oblata pecunia noctem paciscebatur neque quicquam tota ea nocte aliud quam dolenter ingemiscere et Deum pro salute perditę mulieris deprecari. Ita alias ad Deum conuertere, alias saltem eo tempore, ut a scelere cessarent, compellere. Quę res tunc clarius patuit, cum post uindictę diuinę in percussorem miraculum illę ipsę mulieres, apud quas aliquando pernoctauerat, palam confiterentur atque idem percussorem suum miseratus oratione sanitati restituisset. Nos tam anceps iudicium facile uitabimus, si Ioannis Alexandrini episcopi prudentiam imitari uoluerimus. Qui ipsius Vitalis delatoribus ita fidem adhibuit, ut sanctum uirum ne in lustris quidem impudice uersari [p. 3-379] crederet. Tutius nanque consilium, ęquior deliberatio, certius iudicium - semper bene pręsumere de iis, quos nunquam in crimine nouimus deprehensos.

Idem sanctus Ioannes episcopus illos etiam, qui publice peccauerant, absentes carpi taxarique prohibuit: fieri enim posse, ut peccatum poenitendo diluissent, et iniquum esse id a homine petulanter exprobrari, quod a Deo clementer fuerit condonatum. Itaque domesticos suos grauiter increpuit, cum quendam uirginis raptorem morte dignum dixissent. Et: »Qui scitis - inquit - si ille iam peccare desistit, cum uos fortasse non cessetis?« Iure quidem ista Ioannes. Cum enim Scriptura diuina dicat: ‘Nescit homo, utrum amore an odio dignus sit. ’Qua ratione homo in altero sciet, quod in se nescit, utrum scilicet aliquis odio uel amore dignus sit?

Beatus uero Franciscus etiam obliquę suspicionis culpam in fratre castigauit. Cum enim pauperculo quodam sibi obuiam facto nuditatem eius dolens identidem ingemisceret et frater, quocum una iter agebat, dixisset: »Pater, etsi ille rebus pauper est, fortasse rerum concupiscentia diues est« - continuo ipsum tunicam suam exuere et pauperem operire iussit, ut, quem lingua lęserat, ei beneficio satisfaceret. Prauę igitur suspiciones, cum pręsertim de crimine nihil constat, sedulo uitandę sunt. Et licet semper uitari nequeant, quoniam homines sumus, ibi saltem commoriantur, ubi ortę fuerint. Linguam contineamus, si cogitationes non possumus.

Quis enim de Lupo, Senonum episcopo, non male opinaretur, si eum pręcessoris sui filiam, uirginem iam adultam, quam iuxta se educabat, tenerrime diligere conspexisset et, quanta ille sanctitate polleret, ignoraret? Sed profecto neque nota sanctitas obstitit, quin aliquando domestici eius ipsum nimii in puellam amoris inter se taxarent. Quod ipse resciens, coram omnibus euocatam osculo excepit dicens: »Non offendunt obloquentium uerba, quem propria non inquinat conscientia.« Quoniam autem uirginis animum in Dei amorem propensum cognouerat, eam ardenter quidem, sed corde syncero diligebat. Nihil [p. 3-380] prauum de ipso coniicere debuerunt, quem irreprehensibilem totius reliquę uitę institutio testabatur.

Ab hac impudicicię nota Daniel, Aegyptius abbas, miraculo se expediuit. Cum enim rogatus rustici cuiusdam domum adiisset, uxori eius diu infoecundę ac sterili sobolem oratione a Domino impetrauit. Vicini uero tumescente uentre mulierem cernentes, quam olim de marito nunquam grauidam factam nouerant, de abbate concepisse putauerunt. Postquam ergo peperit, Daniel omnibus ad spectaculum conuocatis infantulum per Deum obsecrat, ut, quis pater eius esset, palam diceret. Et statim ab osculo illo, a quo nihil aliud adhuc nisi uagitus audiebatur, uerba proruperunt, quibus cognitum est mulieris maritum esse pueri patrem. Mutata igitur sententia omnes Danielis sanctitatem laudibus extulerunt, cuius precatione factum esset, ut et sterilis generaret et puer, mox ut natus est, loqueretur. Itaque tota criminis suspicio in admirationem uersa est uirtutis.

Idem contigisse Briccio, Turonensi episcopo, sed non eodem successu legimus. Mulier professione, non opere, religiosa, quę indumenta et linteamina eius lauare consueuerat, illicito cum quodam coitu prolem edit. Briccius commissi reus agitur. Afferri puer nondum menstruus iubetur, qui Briccio in nomine Christi interroganti respondit ipsum non esse patrem suum. Quis autem esset; non indicauit. Itaque ne sic quidem conquieuit aduersum episcopum concitata plebis indignatio magicęque arti deputantes, quod uirtute fiebat diuina, in illum inclementius fremebant. Ipse uero, ut se altero quoque signo, quando unum non erat satis, innocentem probaret, prunas in sinum congestas per urbem tulit dicens, quod, sicut uestimentum suum non urebatur, ita se a libidinis flagitio alienum esse. Illi tamen prorsus increduli, suspensum ab episcopatus officio ui deponunt et alium in locum suum constituunt. Cęterum tam insontis infamiam Deus non ferens, duobus iam successoribus eius paucorum dierum spacio uita defunctis, ipsum in sedem suam per summum pontificem restitui fecit, ne plus potuisse uideretur malorum obstinata suspicio quam iusti manifesta miracula.

[Page 3-381]

Quomodo autem id, quod aperte non uiderint, iudicantes non fallet, si etiam uisa interdum fefellerunt?

Diabolus nanque Syluani, Nazarethensis episcopi, integritatem cum peruertere nequisset, infamia dehonestare decreuit et formam eius habitumque assimulatus matronam quandam noctu adiit atque ad concubitum urgere coepit. Pudica mulier uim timens domesticorum opem protinus inclamat. Ille latebram sub lecto petiit, sed ut uolebat, a concurrente familia inuentus uerberibusque et contumeliis affectus extra ędes eiicitur. Interim rerum inscius Syluanus, ubi mane tandem percepit se uulgo diffamari et pro scelere, quod ne cogitauerat quidem, iam ad uindictam expeti, furori cedere satius ducens, propere Bethlehem se contulit. Sed cum ibi quoque uitę suę insidiarentur, quidam ipsum ferire uolentes, uersis mucronibus ipsi sibi mortem consciuere. Post hęc cum ad tumulum diui Hieronymi mulier demoniaca curationis gratia adducta est plurimique eo simul confluxissent, apparuit Hieronymus et demoni, ut ab ea exiens, quibus pręstigiis Nazarethanos aduersus Syluanum ludificasset, palam faceret, imperauit. Illico mulier sanatur et pręsente Syluano Syluanus alter iuxta illam cernitur, qui rem ordine confessus disparuit. Et uulgato miraculo cessauit innocentis infamia uersipellisque impostoris offucię magno omnibus tunc stupori fuere. Quam igitur circunspectos, quam uigilantes nos esse decet, nequid male de sanctis uiris, etiam cum in crimine deprehensos esse credimus, nimis cito affirmemus.

Idem quippe callidissimus hic ueteranęque malicię ueneno imbutus serpens beatum quoque Fortunatum, Tudertinę urbis episcopum, infamię probro lacessiuit. Per ipsum nanque ab homine expulsus peregrini formam assumpsit et cum clamore incedens passim queri coepit, quod Fortunatus episcopus (qui ab omnibus hospitalis ac pius existimabatur) se ab hospitio suo cum iniuria exturbasset. Hunc quidam malignis rumoribus nimis credulus, ac simul ut munificentiorem episcopo se ostenderet, domi suę accepit. Sed dum una cum illo ad ignem sedens (frigus enim erat) Fortunato licentius detraxisset, animaduertit consessorem [p. 3-382] suum nusquam comparere et filium paruulum iam ab eo possessum uertiginoso uolutatu inter prunas deiici uitaque destitui. Vnici tandem orbitate didicit infelix pater, quantum scelus sit et quale crimen sanctorum hominum uitam uel cauillari uel cauillantibus facile credere.

Maxime quidem lentos continentesque in iudicandis aliorum moribus nos esse oportet, cum etiam perfectioris uitę uiri in ea re aliquando lapsi fuisse ferantur.

Effren eremita columnam ignis ad cęlum usque porrectam uiderat audieratque talem esse Magnum Basilium episcopum. Et hac uisione illectus Cęsaream uenerat, ut tantę ęstimationis hominem oculis quoque consyderaret. Sed cum solenni Epiphanię die pontificali pompa in magno clericorum coetu fulgentem conspexisset, ipsum elatę superbię columnam esse censuit, non ignitę charitatis. Postquam uero ab illo accitus eiusmodi cogitationis errorem sibi obiici audiuit, cognouit Deum esse in homine, qui aliorum arcana illi reuelaret et ostentis, quam magnus apud se esset, testaretur. Prostrauit ergo se et peccatum confitens ueniam petiit atque ita iam deinde, ut erat, de ipso deffinire coepit: quanto scilicet exteriori apparatu elatior uideretur, tanto interius humiliorem esse.

Alium quoque eremi cultorem in Basilio deceptum tradunt. Qui cum festo quodam die in ecclesia multo compositum ornatu atque in loco editiore sedentem cerneret, non hoc (ut quidem debebat) episcopali dignitati imputauit, sed cuidam inanis glorię fuco atque oblectamento. Quamobrem uoce ad se de cęlo lapsa audiuit multo plus ipsum uoluptatis capere solere felem bestiam, quam in cęlla habebat, manu demulcendo quam Basilium episcopum sacris indumentis se ornando. His exemplis docemur non ex signis, quę foris apparent, animum, qui intra hominem latet, iudicare debere, eius pręsertim, quem multorum opinio commendat, sermo celebrat, obsequium honorat.

Sed hic iudicii error iis fere contingit, qui paupertatis et humilitatis uitam professi putant, si quis inter ipsos paulo cultiorem, qua utatur, rem habuerit, propositi [p. 3-383] pręuaricatorem esse, quasi non eos tantum beatos uocet Dominus, qui spiritu pauperes sunt, aut etiam glorię cupiditas sub sordido et squalenti amictu latere non possit.

Hinc ergo Cartusiensis coenobii prępositus Bernardo abbati, cum ille ad ipsum uisendum equo uectus aduenisset, ephippio nimis eleganti usum exprobrauit. Attamen, qui Deum magis quam equi phaleras animo uoluebat, quale ephippium illud esset, cui insidens a Clareualle iter egerat, penitus ignorabat et ab iis, qui secum uenerant, quale esset, quęrere coepit. Tunc haud dubie apparuit magis illi curę fuisse, qualem animum eo afferret quam qualem supellectilem. Itaque non semper ex utensilium aliquo decore mens hominis erit metienda, sed ex operibus potius uitęque conuersatione. Neque enim, qualis quęque arbor sit, folia ostendunt, sed fructus.

Machetes abbas in Aegypto (sicut a Ioanne Cassiano traditum est) fratres incusare solitus, quod uuam in faucibus tumentem tolerare non possent, sed pręciderent, quod in cęllulis sagum haberent, quod secularibus hominibus oleum pro medicamento consecrarent; duo prima ad impatientiam referebat doloris et paupertatis, tertium quandam animi arrogantiam uirtutisque ostentationem prę se ferre aiebat. At uero quicquid dudum in aliis reprehenderat, mox ipse egit inuitus. Nam in morbum uuę incidens prę dolore eam pręcidi non solum passus est, sed rogauit. Deinde corpori ex ualitudine frigescenti sagum admisit. Postremo secularium hominum molestiis uictus oleum benedixit. Et confessus est suopte iam exemplo se didicisse monachum, in quo alios labi iudicauerit, ipsum in eo lapsurum uel nolentem. Veram etiam esse Domini sententiam dicentis: ‘In quo iudicio iudicaueritis, iudicabimini. ’Nam ‘si nosmetipsos ’(ut Apostolus inquit) ‘iudicaremus, non utiquc iudicaremur.’

Ac ne foeminas prętermittendo ab hac iudicandi culpa uindicare uideamur, Raguelis ancilla Sarram, eius filiam, septies uiduam et adhuc uirginem, uirorum suorum interfectricem ausa est appellare. Quos tamen Deo uolente a demonio pręfocatos tradit Scriptura, ut illa tandem Tobię [p. 3-384] Deum timenti integra inuiolataque seruaretur. Hanc ergo Deus ita diligebat, ut a prophanis contingi non sit passus. Et eandem ancillę temeritas patricidio pollutam dicere non dubitauit. Pudeat nos uilis ancillulę procacitatem sequi uelle, ut hominum mores ex casibus ponderemus. Non semper quicquid aduersi euenerit, ad culpę meritum est referendum. Viros amittebat Sarra, non quia peccauerat, ut uiduitate puniretur, sed quia non peccauerat, ut intacta digniori uiro copularetur.

Ad hęc tamen illi inconsultius errant, ne dicam impudentius, qui etiam bonum aliquod opus, ne bono animo factum uideatur, cauillantur.

Germana, monasterii Thebaidis soror, sorori Euphrasię per hebdomadam interdum perducta ieiunia, quę admirari debuerat, uitio dedit ausa dicere iis ab illa nihil aliud quam uiam affectari, ut aliis pręsit, eo quod hoc ieiunii genus nulla antea pręter abbatissam attentasset. Tantam in iudicando temeritatem abbatissa nequaquam impunitam dimisisset, nisi Euphrasia de se obloquenti protinus ueniam suis precibus exorasset. Qua sane erga emulam benignitate ostendit, quam quoque syncero in Deum animo ieiunaret. Tanto tamen Germana male iudicans discessit confusior, quanto Euphrasia male audiens patientior. Et profecto inexpiabilis poenę inuidię crimen est ob hoc virtutem aliquam in aliquo mordere, quod eam ipse assequi posse desperes. Nam etiam Spiritui Sancto iniuriam facit, qui donum eius in illo, cui datum est, petulanter sugillare contendit.

Sed nos ab huiuscemodi fatuitate abhorrentes imitemur Bernardum illum de Quintaualle, beati Francisci in terris olim laboris socium, nunc in cęlo glorię consortem regnique cohęredem. A cuius oculis, ueluti duabus lucidissimis stellis, miri splendoris radios promicare in uisu conspexit Leo frater. Et accepit ipsum ideo habere fulgentes oculos, quod neminem quondam intuitus fuerat, quem se meliorem non iudicaret. Fertur enim, si quem uili ueste tectum aspiceret, sibimet dicere solitus: »Hic patientius paupertatem tolerat quam tu, Bernarde.« Et si quem preciosius indutum: »Hic forte sub ueste delicata melior est [p. 3-385] quam tu, Bernarde, sub tunica rudi.« Merito igitur oculi illi radiarunt, quorum aciem nulla unquam temerarii iudicii hebetauerat lippitudo et semper integram puramque conservarat uerę sanctęque collyrium humilitatis.

Porro aduersus eos, qui secus iudicant, uas electionis Paulus apostolus ad Romanes scribens exclamat: ‘Inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enim alterum iudicas, teipsum condemnas. Scimus enim, quoniam iudicium Dei est secundum ueritatem in eos, qui talia agunt. Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, quia tu effugies iudicium Dei? ’Et rursum: ‘Is qui manducat, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet. Deus enim illum assumpsit. Tu quis es, qui iudicas alienum seruum? ’Quod autem ad Corinthios idem scripserit: ‘Spiritalis iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur ’- ostendere uoluit, quantum differat spiritalis homo ab homine animali. Alteri enim spiritaliter uiuenti ad res discernendas intellectus acuitur multaque interdum occulta diuinitus reuelantur. Alter uero, quem animalem uocat, carnis non spiritus affectibus uacans, id est, uoluptatibus deditus, ne illa quidem, quę uidet, quę contrectat, recte uereque diiudicat. ‘Animalis ’- inquit - ‘homo non percipit ea, quę sunt spiritus Dei. Stulticia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritaliter examinatur. ’Spiritalis ergo, qui iudicat omnia, iudicet sane, sed aperta ac manifesta et de quibus dubitare non est, quo animo fiant cuiue fini dirigantur. Quę uero bonę malęque intentioni communia sunt quęque uel adhuc occulta latent uel futura nesciuntur, ea diuinare nisi ex reuelatione non pręsumat. Quod si cęlitus inspiratus, iam cum Paulo dicere poterit: ‘Nos autem sensum Christi habemus ’- iudicet omnia. Ita demum ipse omnia iudicans a nemine iudicabitur, hoc est, iure reprehendi poterit. Propterea idem apostolus: ‘Mihi autem pro minimo est ’- inquit - ‘ut a uobis iudicer aut ab humano die; sed neque meipsum iudico. Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. ’Discamus in Apostolo magnam animi modestiam! Nullius conscius culpę, non audet [p. 3-386] se iustum dicere. At nos, qui quotidie aliquid delinquimus, saltem aliis uelle pręponi erubescamus. Et cum ipse subsequenter dicat: ‘Qui autem iudicat me, Dominus est’- desinamus nosipsos ita iudicare, ut proximos putemus contemnendos, quando quidem et illorum et noster et omnium Iudex et Conditor unus Deus, unus et Redemptor Iesus Christus. ‘Nolite ’- inquit - ‘ante tempus iudicare, quoad usque ueniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo. ’Interim uero, qui se existimat stare, uideat, ne cadat. Perspicuum autem est eum labi et ruere, qui se iis, quos iudicat, arbitratur meliorem, Iacobo apostolo dicente: ‘Qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum, detrahit Legi, et iudicat Legem. ’Siquidem etiam in Lege scriptum est: ‘Non eris susurro nec criminator in populis! ’Pulchre itaque apostolus continuat dicens: ‘Si autem iudicas Legem, non es factor Legis, sed iudex. Unus est enim legislator et iudex, qui potest perdere et liberare. Tu autem quis es, qui iudicas proximum tuum? ’Nimis itaque audax est et plus quam dici potest temerarius, qui suo iudicio ęternum Iudicem pręuenire non formidat. Christus uenturus est, ut iudicet mundum. Qui pręuenit, non Christus, sed Antichristus est. Antichristum autem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui. Ergo et illos, qui de incertis confidenter, de occultis asseueranter, de ambiguis indiscusse, de nihil ad se pertinentibus arroganter, de omnibus denique praue impieque iudicauerint, simul disperdet.

[Page 3-387]

Caput II / DE PATIENTIA INIVRIAE

Cum igitur ratio constet, nostris iudiciis neminem lędi debere, quo ab eis facilius abstinere possimus, lęsi quoque pati potius offensas quam uindicare discamus. Nihil est enim, quod ita animi tranquillitatem conciliet atque conseruet ut omnium aduersitatum, quę accidere nobis possunt, toleratio stabilis et firma. Et proprium quidem Christiani est ut non inferre iniuriam, ita illatam obliuisci, ut non amare diuitias, ita rei amissę damno non moueri, non mala ualitudine concuti, non tyrannorum minis terreri, sed a uita prius quam a iustitię cultu discedere. Opportune itaque eorum nunc proponemus exempla, quos in perseueranda iniuria fortes fuisse accepimus, deinde de reliquis patientię generibus suo ordine dicturi.

Ioseph fratrum in se inuidiam beneficiorum relatione compensauit. Fame, qua laborabant, interiissent, nisi ille eos aluisset, in cuius necem conspirauerant, quem in cisternam, ut ibi extingueretur, deiecerant, quem mox, ut seruus potius quam liber moreretur, inde exemptum alienigenis uendiderant. Non esset magna in Ioseph patientię et benignitatis uirtus, nisi et magnum in illum sęuientium fratrum extitisset odium; tanto plus laudis meruit, quanto maiorem iniuriam remisit.

Moyses illatam sibi non leuem uerborum contumeliam et fratri Aaron statim ignouit et pro Maria sorore deprecatus est. Quamque Deus leprę morbo pro crimine petulantię corripuerat, ipse, ut sanaretur, orando impetrauit.

Idem, cum uituli adorationem ulciscens Deus populum internitione delere pararet: ‘Aut dimitte eis’- inquit - [p. 3-388] ‘aut dele me de libro tuo, quem scripsisti. ’Et tamen sibi insultantes in deserto sępe expauerat, ita ut diceret: ‘Adhuc modicum, et lapidabunt me. ’Dissidii ergo et simultatum oblitus, nisi impune dimittantur, simul optat mori. Ac ne forte ideo illis gratiam ab eo quęsitam putemus, ut supersint, quibus ipse pręsit, iam Dominum audierat pollicentem sibi: ‘Faciam te in gentem magnam. ’Sed maius existimauit pro malo reddere bonum quam pręsidere plurimis.

Saulis quoque regis illa patientia commendatur, qua rex factus, cum a quibusdam suorum contemptui haberetur, nosse dissimulauit. Deinde uictis Ammonitis, cum triumphans rediret, milites, qui eam contumeliam armis ulcisci moliebantur, coercuit, turpissimum ratus, si paucorum obtrectantium inuidiam ferre nequiuisset, qui tot millium bellatorum exercitum potuit superare. Magni profecto animi uir, si uitiis postea non fuisset deprauatus, ita ut idem et patientię et impatientię exemplum sit.

Innocentissimum nanque Dauid et semper optime de se meritum capitali odio persecutus est, ob hoc tantum, quia sibi militaris uirtutis gloria eum pręferri audiuit. Sed quanto ille aduersus Dauid extitit infensior, tanto ipse erga eum se gessit submissius. Necis in persecutorem suum non semel potestatem nactus, semper illęsum dimisit, fugiendo inuidiam declinare malens quam ulciscendo. Denique ipsum, qui uiuus uitę suę insidiabatur, ab hostibus cęsum fleuit. Hanc tantam in eo patientiam, tantam animi magnitudinem magis ego miror quam belligerandi pręstantiam, cum multo magnificentius sit seipsum quam hostes uincere. Seipsum autem uincit, qui perturbatę mentis libidinem rationi cedere cogit et iniuria lacessitus non excandescit.

Eundem, cum de Hierusalem fugeret, filii Absalonis factionem timens, et Baurim usque uenisset, inde egressus Semei, Gerę filius, de cognatione Saul, per montis crepidinem ex latere incedens ausus est maledictis et lapidibus incessere, uirum sanguinum ac uirum Belial compellans aliaque multa in illum congerens tam petulanter quam temere. Qui cum rege erant, ad ulciscendam iniuriam concitantur, [p. 3-389] sed ab ipso, cui irrogabatur, inhibiti sunt. Et: ‘Dimittite eum ’- inquit - ‘ut maledicat. Dominus enim pręcepit ei, ut malediceret Dauid. Et quis est, qui audeat dicere, quare sic fecit. Ecce filius meus, qui egressus est de utero meo, quęrit animam meam; quanto magis hic filius Gemini maledicet mihi? Dimittite eum, ut maledicat iuxta pręceptum Domini, si forte aspiciat Deus afflictionem meam et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna. ’Quid hac patientia humilius, quid humilitate patientius? Rex erat, et quidem fortissimorum uirorum grandi agmine stipatus, et tamen unius priuati hominis tantas coram acceptas contumelias dimisit impunitas. Neque eum spes illa frustrata est, qua sibi pro maledictis propiciaturum Deum dixit. Post hęc enim ab inimicorum suorum molestiis liberatus gratias egit dicens: ‘Accinxisti me fortitudine ad pręlium, incuruasti resistentes mihi subtus me.’

Iob quoque confitentem audimus ab omni prorsus uindictę appetitione semper se fuisse alienum. Ait enim: ‘Si gauisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, et exultaui, quod inuenisset eum malum; non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius. ’Molliter igitur ferendo inimicos usque adeo fortis euasit, ut nullo deinde calamitatum genere ad aliquod impatientię signum impelli potuerit. In maximas quidem incidit erumnas, sed omnibus erumnis maior in illo tolerationis uirtus fuit. Denique, qui non est gauisus ruinis inimici, idem nec suis uinci potest.

Sed quibus tandem uerbis, quo ore Domini nostri Iesu Christi patientiam explicabimus? Profecto maior est, quam ut pro dignitate exprimi queat. Dei Filius ab hominibus probris, flagellis, morte afficitur, iustus ab impiis, dominus a seruis, et ab iis quidem, quos saluare uenerat ac de maledictione, cui addicti ab initio erant, in benedictionem gratiamque uindicare. Poterat in uno oculi ictu simul perdere omnes, nequid mali ab eis pateretur, sed ultro obtulit sese, ut nos per sui corporis sacrificium conciliaret Deo. Irridebatur itaque, et tacebat; accusabatur, et nihil respondebat; uerberabatur, et sustinebat; crucifigebatur, [p. 3-390] et pro crucifigentibus ad Patrem orabat. Quis tam durus est, ut hęc secum consyderans, ad ignoscendum iis, a quibus lęsus fuerit, non mollescat? Indigne ille passus est, quicquid passus est, quia delictum non fecit. Nobis nulla prorsus iniuria indigne inferri potest, qui peccatores sumus. Feramus ergo ęquo animo, quicquid in nos committunt homines, quia nos ante peccauimus Deo. Quicquid patimur, non est offensa, sed uindicta.

Idem omnis patientię et exemplar et magister et remunerator Iesus Dominus, cum a Samaritanis non fuisset in urbem receptus, tam leniter tulit, ut Iacobum et Ioannem ulcisci iniuriam uolentes increpuerit. ‘Vis ’— inquiunt — ‘dicimus, ut ignis descendat de cęlo et consumat illos? ’Et responsum accipiunt: ‘Nescitis, cuius spiritus estis. Filius hominis non uenit animas perdere, sed saluare. ’Nos igitur, si spiritus Christi esse cupimus, si parere uoluntati eius optamus, curemus, ne quem impatientia nostra irritando perdamus, cum ille sustinendo pro salute omnium uoluerit mori.

Dicet aliquis: Cur ergo Helias quinquagenarios Ochozię regis, qui ad se comprehendendum missi fuerant, igne de cęlo excito afflari consumique imprecatus sit? Cui respondebimus, quod alii etiam prophetę multis in locis diuinę Scripturę itidem fecisse uidentur, nec tamen irati (ut equidem reor) sed Spiritu Sancto inspirati, futurum prędicentes, non malum alicui exoptantes aut uindictam appetentes. Itaque nec Helias iracundia commotus, sed numine actus, in impios illam sententiam dixit. Quam ęquam iustamque esse repentinus probauit euentus. Vel aliter dicendum est: Nondum Christus aduenerat, propiciatio nostra, qui Veteris Legis rigorem Nouę benignitate mitigauit. Vnde: ‘Dictum est antiques ’- inquit - ‘diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico uobis: Diligite inimicos uestros, benefacite iis, qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos, ut sitis filii Patris uestri, qui in cęlis est, qui solem suum oriri facit super iustos et super iniustos. Si enim diligitis eos, qui uos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani [p. 3-391] hoc faciunt? Et, si salutaueritis fratres uestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt? Estote ergo uos perfecti, sicut et Pater uester cęlestis perfectus est.’

Sed hic etiam illud quęrendum nobis occurrit: Quare etiam in Noua Lege Christi apostolus Paulus in facie cęsus tam ęgre tulit, ut Ananię sacerdoti, qui ipsum cędi iussit, maledixerit dicens: ‘Percutiet te Deus, paries dealbate! ’Et cum argueretur iniurię in sacerdotem: ‘Nesciebam ’- inquit - ‘fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principi populi tui non maledices. ’Ignorationem ergo excusauit, non officii, sed hominis. Nunquid autem, si etiam sacerdos non esset, maledicere illi debuit? Nequaquam. Non igitur maledicendi affectu hoc dixit, sed Spiritu Sancto concitatus, iniquo homini poenam denunciauit; uel etiam prophetauit, quia uetus Iudeorum sacerdotium percutiendum, hoc est, repellendum erat nouo Euangelii sacerdotio. Vnde alii codices scriptum habent ‘percutiet, ’non ‘percutiat, ’ut, quod futurum erat, significet, non quod ex indignatione futurum optet. Excusat autem, nequis eo exemplo putet in malo sacerdote dignitatis rationem non habendam, cum etiam malo et discolo honor deferendus sit.

Sed quo tandem argumento illud in Apocalypsi absoluemus, ubi sancti martyres ad Deum clamant: ‘Vsque quo, Domine, sanctus et uerus non iudicas, et non uindicas sanguinem nostrum de iis, qui habitant in terra? ’Hoc quidem perinde est, ac si dicerent: Da iam, ne ultra sanguinem nostrum sitiant persecutores nostri, sed ad te conuertantur et salui fiant. Itaque uindicta ista, quam implorant, non impatientię est, sed amoris, non inimicicię, sed pietatis. Quod ita esse, ut dicimus, uel ex eo facile persuaderi potest, quia plurimi inter illos, qui martyrum cruore manus foedauerant, mox credentes, et ipsi martyrio coronati sunt. Quam gratiam nequaquam assecuti fuissent, si in eos aliter uindicandum sancti postulassent. Vnde Dominus in Psalmo: ‘Vltus sum in eos. ’Quod exponens Augustinus: Vindicaui me, inquit, de inimicis meis. Quomodo me uindicaui? Occidendo in eis errorem, suscitando fidem. Atque inde nos [p. 3-392] admonens ait: Quando te persequitur homo, noli attendere illam figuram, quam fecit Deus, aut animam illam, quam inspirauit Deus. Non te persequitur, quod fecit Deus, sed malicia, quam fecit homo. In maliciam ergo hominis irasci licet, in hominem non licet.

Beatus episcopus Martinus, dum asello ueheretur, forte obuiam fit quibusdam equitibus. Eo uiso territi equi, saltibus in diuersum actis, suum quisque sessorem dorso excussere. Et illi casum indignantes, episcopo immodestius insultarunt, ita ut nec manibus temperarent. Sed rursum conscensis equis, cum loco eos et calcaribus et flagris urgendo mouere non possent, diuinam in homine uirtutem (quem improbe uexauerant) animaduertunt, et repente ante ipsum suppliciter prouoluti, peccatum confitentur et ueniam exposcunt. Tunc ille pro iniuria beneficium referens, eos amice amplexatus est. Equis autem, ut dominis suis obedirent, imperauit. Qui quasi uinculis carceribusue soluti, statim abiere, iter coeptum maturantes. Merito brutis beluis imperare potuit, qui superborum hominum offensam tam moderate tulit. Merito miracula fecit, qui lęsus irasci nesciuit.

Lupus, Trecasinę urbis episcopus, Attila ciuitatem obsidente interrogauit, quis hic esset, qui sic in se arma lacesseret. Vbi accepit Attilam, flagellum Dei, esse, ingemiscens ait: Et ego Lupus, uastator gregis Dei, dignus flagello eius. Portas eis reserari iussit. Ingressi autem hostes, recta urbem pertransiere nihil hostiliter agentes, ne respicientes quidem ad quenquam oppidanorum, quasi neminem uidissent. Hanc tantam tutandę ciuitatis gratiam Deus contulit Lupo, ut, qui se dignum flagello confessus fuerat, a flagello liber esset.

Benedictus abbas Florentium presbyterum uitę suę insidiantem patientissime tulisse perhibetur. Panem ueneno infectum sibi ab illo muneri missum, licet dolos cognouisset, benigne accepit, ne recusando scelus hominis, quod cęteros latebat, proderet. Ceterum abeuntibus, qui panem tulerant, coruo aliti pręcepit, ut illum rostro sublatum eo [p. 3-393] transportaret, ubi contingi a nemine posset. Et protinus uolucris illa iussis eius obediuit, cuius sanctitati homo inuidebat, ut appareat inuidos homines bestiis minus rationales esse. Decipi autem Dei seruus non potuit, Spiritu Sancto insidias reuelante. Eas tamen ipse nosse tunc dissimulauit, ne maliciam inimici palam faciendo suam ultus iniuriam argui posset, timens illud: ‘Qui uindicari uult, a Domino inueniet uindictam.’

Florentius uero in flagitio perseuerans, quem occulta fraude uincere nequiuit, aperto bello aggredi decreuit. Meretriculas ergo de prostibulo conuocatas in hortum monasterii adduxit, quę impudenter inter se lasciuiendo monachos ad libidinem prouocarent. Abbas autem, cum iam non uitę suę unius, sed animabus cunctorum, qui secum erant, periculum uerti uidisset, loco cessit et una cum suis longius inde demigrauit. At hic scelestus infelicissimę pugnę uictor, quod eos fugere compulisset, exultans domum rediit. Sed cum lętabundus tripudiaret, repentino pauimenti collapsu ellisus expirauit. Benedictus uero exitialis inimici tristem exitum uehementer dolens, discipulum suum Maurum, quod eo nuncio lętari uidebatur, puniuit, ut doceret ne persecutorum quidem malo quenquam gaudere debere, cum etiam inimicos diligere et pro eis orare Domini pręceptum sit. Sed eodem exemplo timeant tandem et improbi iustos insectari, qui, quanuis ab ultione sui se contineant, suum tamen ultorem Deum habent.

Bernardus abbas presbytero cuidam monachum profiteri uolenti refragatus est, quod eum etiam inter suos perfectum esse posse diceret. At ille repulsam ęgerrime ferens atque irę impatiens, eidem, cui dudum supplicauerat, pugnum in faciem incussit. Fratres uindicare uolebant abbatis iniuriam, sed ab ipso inhibiti sunt obsecrante atque obtestante, ne uindictę animum intenderent, sed eum potius, a quo se lęsum scirent, impunitum dimitterent; ęquissimum enim esse alteri parcere ipsum, qui quotide a Deo sibi parci expeteret, cum pręsertim Veritas affirmet dicens: ‘Nisi dimiseritis, non dimittetur uobis. ’Ferre igitur, non referre uerbera illum oportet, qui ad pacis ęternę quietem peruenire contendit.

[Page 3-394]

Vnde et Christophorum martyrem, cum a pręfecto Sami colaphum accepisset, dixisse ferunt: Repercussissem te, si Christianus non essem. Proprium ergo Christiani esse existimauit pati nec uindicare iniuriam.

Gregorium quoque pontificem ne summa quidem dignitas ad iniurię impatientiam compulit. Mauricio augusto filiisque eius se persequentibus dicitur scripsisse: Quoniam ego peccator sum, uos tanto magis, ut opinor, Deum uobis conciliatis, quanto magis me illi ignauiter seruientem affligitis. Post hęc imperator, cum solus esset in conclaui, uidit monachum ad se intrantem strictoque ense ferociter minantem, nisi a pontificis persecutione protinus cessaret. Eo uisu territus, incunctanter et ueniam ab eo, cui uehementer infensus fuerat, petiit et odium in amiciciam commutauit. Itaque ipsum, cui multorum bellantium
exercitus resistere nequiuisset, unius hominis toleratio fregit. Victusque est patientia, quem arma uincere non ualuissent.

Agilius monachus, Columbani abbatis discipulus, cum manum arefactam ei, qui se in itinere educto gladio ferire uoluerat, sanitati restituisset, Theodoricum regem, ad quem ibat, abbati suo Columbano iratum, antequam audisset, fama miraculi pręueniente placauit, ita ut, quem ille dudum a monasterio expulerat, protinus reuocaret. Igitur in Agilio benignę patientię uirtus manum alterius male affectam sanauit, regis iram molliuit, abbatem in gratiam reduxit. Qui si pro inimico orare neglexisset, nihil horum procul dubio efficere potuisset.

Libertinus, Fundensis coenobii monachus, ab abbate irato in faciem scabello grauiter percussus, ne gemitum quidem edidit, sed tacitus in cęllam suam se recepit. Postero autem die negocii causa, quod sibi iniunctum fuerat, ad ciuitatem iturus, abbatem adiens eundi potestatem de more petiit. Ille ob acceptam iniuriam discessurum ratus, cur id peteret, interrogat. Sed cum causam didicisset, animaduertit ipsum, tametsi liuidam adhuc et tumentem ex uerbere faciem pręferret, iniurię tamen omnino non recordari.

[Page 3-395]

Et patientiam eius admiratus, genua submisit, se peccasse confitetur, ueniam poscit. Libertinus uero et ipse in terram procidens, immo se peccasse asseuerabat et sibi magis ueniam poscere conuenire. Sic patientis discipuli humilitas magistri fregit duritiam, et cui murmuranti iracundus senex plus fortasse mali intulisset, ei malum illatum modice ferenti se subiecit.

Insuper Libertinus, quo uolebat, dimissus, cum peruenisset et unde liuorem in facie haberet rogaretur, se in scabellum impegisse respondit. Etenim, quoniam patienter ictum pertulerat, sapientię donum accepit, ut rationem inueniret, qua et abbatis crimen cęlaretur et, quod uerum erat, sciscitantibus referri posset, ut idem tam expers mendacii foret, quam erat impatientię perturbatione alienus.

Paulum, in partibus Aegypti abbatem, Cassianus tradit magno monachorum et suorum et alienorum coetu discumbente (qui tunc eo forte conuenerant) suo cuidam discipulo adolescenti, quod tardius ferculum apposuisset, colaphum infregisse, ita ut et illi, qui non uiderant ferientem, ictus tamen sonitum audirent. At uero ipsum, qui percussus fuerat, tanta patientia usum, ut non mutiret, non tristitiam fronte pręferret, non uultum demitteret, non colorem saltem mutaret. Omnes tantam adolescentis constantiam admirati, tandem didicerunt abbatem quoque patientię illius conscium id ex industria, non ex culpę castigatione egisse, ut scilicet ipsa patientię uirtus cęteris, quibus adhuc incognita erat, exemplo foret. O inuicti animi iuuenem! Percussus in maxilla ita stetit, ut prębere uideretur et alteram ac dicere: ‘Posui faciem meam ut petram durissimam, et scio, quoniam non confundar.’

Idem Cassianus Pafnutii quoque presbyteri, impubis adhuc, patientiam commemorat dicens: Quod cum inter fratres Scythioticę solitudinis persancte uersaretur, quidam inuidię stimulis agitatus excogitauit, quemadmodum illum delicti insimularet. Et captata occasione, dum Dominico die Pafnutius cum cęteris ad ecclesiam conuenisset, cęllam eius clanculo adiens, codicem suum inibi absconditum reliquit. Cumque mox et ipse ecclesiam esset ingressus, [p. 3-396] precatione solenni peracta questus est codicem sibi esse furto ablatum. Nouum erat id criminis inter eos audire. Et cunctis mirantibus ipse, qui detulerat, petiit, nequis ante ab ecclesia discederet quam missis fidelibus uiris cęllulę singulorum excuterentur. Missi seniores codicem, ubi suppositus fuerat, inter palmeas Pafnutii fiscellas inuentum referunt. Diu attonitus hoc audito stetit Pafnutius neque ausus est negare, quod tam aperto affirmabatur indicio, et ut sibi poenam, qua satisfaceret, imponerent, rogauit. Inde uero egressus per duas hebdomadas ieiuniis ac fletu sese afflixit nec interim ad communionem accedere pręsumpsit, sed tandem in limine ecclesię coram prostratus ueniam petiit, cum innocens esset. Tunc demum Dei iudicio factum est, ut eius ignominię autor demone arreptus nequitiam suam ac dolos confitendo proderet. Qui cum diu multumque uexatus a sanctissimis uiris curari nequiuisset, postremo ipsius Pafnutii oratione curatus est. Sicque mitis ac modestus adolescens iam labefactatam honestatis et sanctimonię famam patientia sua reparauit, pietate auxit, dum et inculpatus tolerat et offensus miseretur.

Sed nequis ab ingratis saltem per impatientiam subtrahenda esse beneficia existimet, Eulogius, presbyter Alexandrinus, leprosum quendam domi susceptum iam per annos quindecim benignius, quam dici potest, aluerat. Et tandem pro tanto pietatis officio conuitia excipiens et ab eo, cui pro amore Christi, contempto contagiosi morbi periculo, suis ipse manibus ministrabat, contumeliis assidue affectus iam, quid ageret, nesciebat. Antonium ergo abbatem consuluit, utrum illum dimittere deberet, a quo talia patiebatur. Vtrique consultum est, modicum adhuc sustinerent, donec alter sicut pietatis ita et patientię meritum impleret, alter ingratitudinis uitium emendaret, ne grauiorem animi quam corporis lepram incurreret. Itaque, cum admoniti tranquillius manere simul coepissent, Eulogius dies quadraginta superuixit, leprosus die tertio post eum obiit. Pius ergo ac patiens Eulogius consilio saniore usus geminę tandem uirtutis diademate meruit coronari. Quod nequaquam meruisset, si illum, quem languentem [p. 3-397] misericorditer acceperat, ingratum impatienter repulisset. Iunxit patientiam pietati, et duplum adeptus est felicitatis pręmium.

Alexius quoque, patritius Romanus, sicuti uoluntarię paupertatis perpetuus obseruator ita ad tolerandas iniurias patientię extitit assiduus cultor. Mendicus, ut Christum lucraretur, sponte factus, cum in Syria diu de elemosinis uixisset, Romam rediit et in paterna domo pro inope susceptus non se prodidit neque de aliquo conquestus est. Rideri, uerberari, foeda colluuione perfundi a mancipiis patienter sustinuit, ut Christum suum, cuius paupertatem secutus fuerat, tolerantię quoque humilitate exprimeret. Quis autem esset qualiterque uixisset, diuinitus tandem reuelatum est, tunc scilicet, cum e uita discederet, ne tantę patientię exemplum ignorata generis claritate in obscuro foret. Neque enim satis magnum erat, si et ipse, ut uidebatur, seruilis conditionis fuisse crederetur. Maximum uero fuit et omni admiratione dignum: filium familias, patre consulari natum, ita se domesticis submisisse seruis, ut illis omnibus magis infimus appareret.

Florentius, Nursię prouincię solitarius, in illos, qui sibi ursum bestiam interemerant, inuidentes, quod syluestre animal homini seruiret, dixisse fertur sperare se in eos Deo ulciscente commissum luituros. Inde ergo ursinę cędis rei repentino leprę morbo confecti, paucos post dies uersis in saniem corporibus contabuere. Tunc, qui ursi necem doluerat, horum inopinatam mortem moerore ac lachrymis inconsolabiliter prosequi coepit, seipsum reprehendens, quod pius in beluam, impius in proximum fuerit, quod illi ursum, illos ipse peremerit, quos ita ac seipsum diligere debuerat. Postremo intantum eum poenituit uerba uindictę protulisse, ut, si fieri posset, sua morte illorum, qui consumpti fuerant, uitam redempturus uideretur. Itaque semper flebat, fletu ipso ostendens ne mentionem quidem uindictę esse faciendam. Nos ergo, cum lęsi fuerimus, linguam quoque a maledicto coerceamus, quando uox paulo acerbior aduersum iniurię autores emissa hinc Dei seruo tantę inquietudini tantoque angori fuit.

[Page 3-398]

Ob hoc sane Paulus cognomento Simplex uxorem suam cum adultero deprehendens, ne tantam iniuriam ulcisci cogeretur, statim auersus abiit, domo excessit et se monachum fecit magnique Antonii dignus euasit discipulus. Denique manus illas, quas a uindicanda ignominia continuerat, ad Deum porrigens, nihil petiit, quod non impetrauit, maximeque in faciendis miraculis insignis fuit.

Macharium uero Alexandrinum, Scythioticę solitudinis cultorem, tradunt, dum culicis ictu percitus palmę percussione illam corpori allisisset extinxissetque, mox facti poenituisse atque afflixisse se, ita ut sex menses nudus per eremi loca deambulans ultro culicum morsibus se exposuerit tuleritque multarum iniuriam, qui unius non pertulerat. Vsque adeo igitur sanctissimi uiri omne prorsus uindictę horrebant genus, ut a bestiis, nedum a hominibus offensi, perpeti quam ulcisci satius putarent, illud semper animo uersantes: ‘Mihi uindictam, et ego retribuam, dicitDominus. ’

Vnde Cassianus de sene quodam Christiano hac patientię uirtute prędito testatur: Cum apud Alexandriam infidelium turba constipatus maledictis impulsibusque agitaretur et ab eo quęrerent, quid unquam miraculi fecisset Deus eius Christus, ipsum respondisse: ut iis, quas infertis, atque maioribus non mouear neque offendar iniuriis. Recte id quidem. Neque enim uentorum flatu concuti aut fluminum illisu euerti potest domus, quę supra petram fundata est. Petra autem est Christus. Denique, ‘qui confidit in Domino, sicut mons Syon, non commouetur in ęternum, ’in persecutionibus gloriatur, in aduersis gaudet, in omnibus Deo gratias agit et illi soli penitus inherens, offensas non sentit improborum.

Idem autor Mutii abbatis patientiam scriptis commendans ait: Cum suscepto religionis uoto filium quoque paruulum secum ad coenobium adduxisset, de industria puer male a fratribus accipiebatur, coram patre subinde cęsus ac sępe per capillos tractus, ob hoc solum, ut patris in eo constantię periculum facerent. Ille ergo neque fratrum uerberatione neque unici filii iugibus pene lachrymis [p. 3-399] moueri poterat, ut uultu saltem tristitiam pręferret. Quin potius gaudebat eum quoque, quem genuerat, quotidianis castigationibus ad patientiam erudiri. Itaque nunquam, cur sic dure attereretur, quęsiuit, nunquam ad flentem respexit. Nesciebat se eius patrem, quem dedicauerat Deo. Ad hęc etiam, ut alibi diximus, in proximum flumen illum proiicere iussus, prompte uoluit obedire, nihil non faciendum ratus, quod ab abbate esset iniunctum. Igitur post probatam primo tolerationis, deinde obedientię uirtutem senior coenobii ipsum cunctis pręponens sibi successorem reliquit pręposuitque omnibus, qui omnium patientissimus obsequentissimusque fuerat habitus.

Prosequamur modo infirmioris quoque sexus in perferendis iniuriis ęquanimitatem.

Sarra, Raguelis filia, ab ancillis probro petita, quod interfectrix esset uirorum, non ad uindicandam ignominiam animum applicuit, sed ad Deum preces porrexit, ut, sicut crimine se carere nosset, ita infamia liberam faceret. Inde illa, quę iam septem maritis orbata fuerat, in octaui Tobię thalamo feliciter conquieuit multoque inter se rerum successu diu lętati sunt. Tantum profuit non uindicasse contumeliam, sed pro abolenda orasse.

Cananeam mulierem in Euangelio patientia uoti compotem fecit. Cum repelleretur, non indignabatur, et canibus comparata, magis se submisit. Quod ergo confidenter petierat, efficaciter obtinuit, dum contempta atque despecta mitis modestique animi constantiam non dereliquit.

Euphrasia uirgo (cuius sępe mentionem fecimus) coram illa, a qua contumeliam indigne acceperat, ad genua procidens, ueluti quę offendisset, ueniam petiit. Abbatisę quoque in illam animaduertere uolenti, ut missam faceret, supplicauit, nihil ei mali referre cupiens, a qua passa iniuriam fuerat, ut patientię remunerationem a Deo sperare posset.

Et Paula Gracchorum stirpe nobilis, sed nobilior uitę humilitate, cum ne ipsa quidem, quę omnia contempserat propter Christum, morsu hominum carere posset, nihil [p. 3-400] quicquam moleste ferebat. Cumque audisset se quorundam iudicio stultam ac mentis emotę reputari: ‘Theatrum ’- inquit - ‘facti sumus mundo et angelis et hominibus; nos stulti propter Christum, sed stultum Dei sapientius est hominibus.’

Elizabeth, Pannonum regis filia, postquam amisso uiro distractisque fortunis Deo in paupertate seruire coepisset, forte per semitam pergens hinc inde lacunosis silicibus uoraginosam notę cuidam foeminę, et in quam non pauca quondam beneficia contulerat, facta est obuiam. Quę contemptim admodum superbeque occurrens ipsam, quam antea coluerat obseruaratque, tunc per iniuriam aduerso impulsam latere euertit in lutum atque pręteriit. Multo ergo deturpata coeno Christi ancilla nihil indignationis prę se tulit, sed tacita tantum subrisit, gaudens se ab hominibus despici, ut placeret Deo.

Quamobrem quędam ultro etiam quęsiere, ubi huiuscemodi patientię uirtutem exercerent. Sicuti illa nobilis Alexandrię matrona, quę (ut tradidit Cassianus) Athanasium episcopum adiens petiit sibi dari unam ex uiduis, quę Ecclesię impensis alebantur, cui ipsa benefacere posset. Cęterum, cum petenti optima concessa esset, queri deinde coepit non ex animi sui sententia uiduam sibi datam. Ea igitur restituta deterrimam omnium accepit. Et dum illi benigne humaniterque deseruiret, nihil ab ea nisi contumelias maledictaque referebat, uerbera quoque interdum excipiens, nequid ad exercendam animi tolerationem deesset. Inde lęta gratias egit Athanasio, quod eam tandem sibi delegisset contubernalem, cui pro malo bonum, pro iniuria beneficium reddere assuesceret. Nam se ab illa priore, quoniam mitis et mansueti ingenii erat, officiis fuisse superatam. Sancta ergo ac prudens foemina eam sibi consciuerat sociam, quam non tantum liberaliter alendo pietatis meritum consequi posset, sed etiam constanter perferendo patientię adipisci mercedem. Quota quęque est, quę talem non abdicasset filiam, qualem illa alienam adoptauit, quę cum tali manens se perditum iri non timeret, qualem ista, ut huberiorem beatitudinem promereri posset, elegit?

[Page 3-401]

Pręter hęc iam dicta exempla operęprecium est pręceptorum quoque idem iubentium meminisse, ut, quod recte ac sapienter factum credimus, auidius imitemur. Scriptum in Leuitico est: ‘Non quęras ultionem nec memor eris iniurię ciuium tuorum. ’Et in Prouerbiis: ‘Qui dissimulat iniuriam, callidus est. Vir iracundus prouocat rixas; qui patiens est, mitigat suscitatas. Melior est patiens uiro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. Ne dicas: Reddam malum pro malo. Expecta Dominum, et liberabit te. ’In Ecclesiaste quoque dicitur: ‘Cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accomodes cor tuum, ne forte audias seruum tuum maledicentem tibi. Scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis. ’Et in Ecclesiastico: ‘Humilia ualde spiritum tuum, quoniam uindicta carnis impii ignis et uermis. Qui uindicari uult, a Domino inueniet uindictam, et peccata illius seruans seruabit. Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. ’Tale est et illud Prophetę in Psalmis: ‘Dixi: Custodiam uias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator aduersum me. Obmutui et humiliatus sum. ’Quod unde assecutus fuerit, alibi confitetur et ait: ‘Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in ęternum mihi est. Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. ’Ac se demum talem ostendens: ‘Cum iis — ’inquit — ‘qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis. ’In Euangelio quoque clamat Dominus: ‘Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Beati pacifici, quoniam filii Dei uocabuntur. Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. Beati estis, cum maledixerint uobis homines et persecuti uos fuerint et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me. Gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in cęlis. ’Profecto, talia ac tanta patientię pręmia quisquis digne perpenderit, facile contemnet omnia, gaudebit in persecutionibus et contumelias ducet pro deliciis. Et, si idem mala etiam, quę iracundis et impatientibus proposita sunt, consyderauerit, tanto remissius iniurias [p. 3-402] perferet, quanto maiore in periculo se intelliget constitutum cum pręmii amittendi tum subeundi supplicii. ‘Omnis ’- inquit - ‘qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo: Racha, reus erit concilio. Qui autem dixerit: Fatue, reus erit gehennę ignis. ’Quod si is, qui tantum uerbo offenderit, ad gehennam destinandus sit, quanto magis, qui referendo iniuriam facto atque opere lęserit? Ideo nempe Paulus apostolus ad Romanes scribens: ‘Benedicite ’- inquit - ‘persequentibus uos, benedicite et nolite maledicere, nulli malum pro malo reddentes. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum, si sitit, potum da illi. Noli uinci a malo, sed uince in bono malum!’Idem suo exemplo Corinthios ad patientiam informans atque instruens ait: ‘Maledicimur, et benedicimus; persecutionem patimur, et sus-tinemus; blasphemamur, et obsecramus. Tanquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. ’Ad hanc eandem uirtutem capessendam Thessalonicenses inuitat dicens: ‘Patientes estote ad omnes et uidete, nequis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini inuicem et in omnes. ’Ac nequis aduersantium molestiis carere se glorietur, ad Timotheum inquit: ‘Omnes, qui pie uolunt uiuere in Christo Iesu, persecutionem patientur. ’Ex quo potius timendum est illis, ne non satis religiose uiuant, quos nemo neque persequitur neque aliquando persecutus est. Quamobrem idem scribens ad Hebreos protestatur et ait: ‘Patientia uobis necessaria est, ut uoluntatem Dei facientes reportetis promissionem. ’Sic ipsum et in Actis legimus docentem: ‘Quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. ’Proinde Petrus quoque improborum in nos maliciam non tribulationem, sed gratiam appellat dicens: ‘Hęc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias patiens iniuste. Quę enim est gratia, si peccantes et colaphizati suffertis? Sed si benefacientes patienter sustinetis, hęc est gratia apud Deum. Et, si exprobrabimini in nomine Christi, beati eritis.’

Satis multa de toleratione iniurię. Nunc ad illam, quę dispendii et iacturę est, accedamus.

[Page 3-403]

Caput III / DE PATIENTIA DAMNI

Rerum iacturam fortiter feremus, si nihil accidere absque diuino nutu posse crediderimus. Cum autem ita Dei uoluntas fuerit, quis est, qui resistat ei? Si peccauimus, uult, ut castigati ad [poenitentiam] conuertamur; si non peccauimus, ut sustinendo humilitate proficiamus. Non est ibi querelę locus, ubi exercendę occasio datur uirtutis.

Iob inter omnes Orientales magnus (ut scribitur) pecori utique copia et seruorum familięque nobilitate. At uero his repente amissis, non solum inter Orientales, sed etiam Occidentales magnus fuit. Patientia eius in aduersis ubique terrarum prędicatur atque extolitur. Dum autem prosperitatibus frueretur, in patria tantum notus erat. O uere magnum et omnibus seculis memorandum uirum, cum die uno tot opibus, tot seruis, tot liberis orbatum se cognouisset, corruens in terram Deum adorauit. Et: ‘Nudus egressus sum ’- inquit - ‘de utero matris meę; nudus illuc reuertar. Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum! ’In omnibus his non peccauit Iob labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est. Quia certe uel labiis peccare Deo maius damnum maioremque miseriam esse existimauit quam cuncta, quę habuit, simul amittere.

Ezechias, cum omnes diuitias suas nimis iactanter ostentasset legatis regis Babyloniorum, omnes pariter Babylonem Deo puniente transferendas audiuit. Cum ergo tantam iacturam se facturum didicisset, non est turbatus. Sed quia peccauerat, libenter et peccati poenam admisit dicens: ‘Bonus sermo Domini, quem locutus est. Sit tantum pax et ueritas in diebus meis. ’Qua patientię humilitate [p. 3-404] meruit, ut illa regię gazę direptio ad successores suos Ioachin Note: *corr. ex ‘Ioachim’ et Sedechiam usque differretur, quando etiam populus ipse ob delicta ductus est in captiuitatem. Non sensit damnum, qui eo se dignum confessus animum statim ad sustinendum parauit. Qui uero sępe aduersa passi uitam corrigere neglexerant, amissis tandem omnibus iugum quoque tulere seruitutis. Et qui leuiora male tolerauerant, grauiora ferre compulsi sunt.

Sic in Euangelio Geraseni illi porcorum damnum pluris facientes quam beneficium, quo homines, et quidem ciues ipsorum a demonum lęsione liberati fuerant, rogauerunt Iesum, ut inde a finibus suis discederet. Et discessit. Indigni quippe erant pręsentia ipsa Saluatoris, qui sua magis quam se saluari concupiscebant.

At contra sanctissimi apostoli cęterique discipuli, ut soli Christo adhererent, omnia, quę habebant, constanti errectoque animo reliquerunt. Neque Mattheus pecuniosum teloneum dimittere distulit neque Zacheus dimidium bonorum dare pauperibus et iis, quibus imposuerat, reddere quadruplum tardauit, quia multo plus lucri se in uno Iesu facturos confidebant quam in omnium quęstu, quę ubique sunt diuitiarum atque opum. Quod si a posteris quoque nisi in paupertate Christo fideliter seruiri non potuit, cur nos dolebimus aliquo rei familiaris detrimento, ob quod ad Dei cultum efficimur aptiores? Ad quem quisquis conuertitur, fragilium bonorum amissionibus non mouetur, dicente Scriptura: ‘Non contristabit iustum, quicquid ei acciderit.’

Porro ipse etiam Dominus ad seruandam huiusmodi patientiam nos compellit dicens: ‘Ab eo, qui aufert tibi uestimentum, etiam tunicam noli prohibere, et qui aufert, quę tua sunt, ne repetas. ’Noli prohibere, inquit, ne scilicet prohibendo magis irrites raptorem et illum ad necem tui accendas, cui, ne rem auferat, obsistis, atque idem et tibi ingentioris damni et illi grauioris peccati causa fias. Iccirco [p. 3-405] etiam ablata postea repeti Dominus uetat, ut potius patientia sustinendi uiolentum usurpatorem ad miserandum prouoces quam ulla repetendi molestia ad iram. Talis pręcepti ratio magis elucebit additis eorum exemplis, qui illud, cum casus tulit, obseruarunt.

Igitur Fundensis monasterii prępositus Libertinus, uiam pergens, forte incidit in quosdam equites Gothos. Cumque equum sibi, quo uehebatur, abstulissent, etiam flagellum eis porrigere coepit: Tollite et hoc - inquiens - quod uobis ad agendum iumentum usui erit. Illi uero abeuntes, cum ad Vulturnum peruenissent, nulla ui equos, ut fluminis uada intrarent, cogere potuerunt. Et memores iniurię, quam Dei seruo intulerant, regressi sunt, ut equum suum sibi restituerent. Sed cum ipse omnino abnueret recipere ac diceret eo sibi opus non esse, inuitum superimposuere et protinus remeantes locum, ubi prius substiterant, recto cursu pertransierunt. Quia ergo Libertinus non modo non repetere ablata, sed nec recipere restituta uolebat, recipere meruit uel inuitus.

Eundem monasterii monachus, cui excolendi hortos cura erat, cernens in eo holera partim pedibus conculcata, partim sublata furto, et reperto aditu, quo fur ingredi consueuerat, serpenti pręcepit, ut illum custodiret nec inde nisi iussus decederet. Proh pudor! Irrationale animal seruo Dei obediuit, homo damnum irrogari non dubitauit. Fur ergo reuersus, cum serpentem conspexisset, prę timore se retro ferre uoluit, et pede uepribus implicate pronus pependit, donec ab ipso holitore superueniente expeditus fuit. Tum ab eodem amice admonitus est, ne ultra furto tolleret, quod ipse petenti gratuito concessurus esset. Itaque non holerum damno monachus angebatur, sed furantis peccato, quippe qui illi sic deprehenso nihil denegaturum, quod poposcisset, dixit et iam poenas pro delicto soluenti, dum per pedes penderet, incunctanter succurrit.

Isaac quoque, apud Spoletanam urbem solitarius, per spiritum pręsciens fures ad hortum suum uenturos, sarcula et rastros ibi apposuit. Atque illi, cum noctu hortum [p. 3-406] ingressi fuissent, instrumentis protinus arreptis usque mane nihil aliud agere potuerunt quam terram uertere et herbas infructuosas conuellere, donec Isaac adueniens eis prandium attulit pro opera, insuper exhortans, ut a furto abstinerent; semper enim, quicquid eis opus esset, se libenter indulturum. Et tunc primum omnis generis holeribus oneratos amice dimisit. Itaque, et cum abesset, a flagitio illos cohibuit, et cum adesset, rebus donauit, maius damnum reputans proximi peccatum quam sui hortuli, quo uitam sustentabat, uastationem.

In Valerię prouincię partibus cuiusdam monasterii greges in proximo stabulabantur. Fur noctu eo accedens, ueruece sublato, cum rediret, quia per coemiterium transitus erat, super sepulchrum, ubi illis diebus sanctus quidam conditus fuerat, fixis uestigiis hesit et neque progredi neque regredi potuit nec predam, quam tenebat, dimittere, donec facto iam die a monachis deprehensus, peccatum confitens, ueniam poposcit. Illisque orantibus, dimisso ueruece, abeundi facultatem impetrauit. Sacerdos ergo ostendit grauem culpam esse furtum, reum uium ipse mortuus mirabiliter retinendo. Monachi ostenderunt nihil se turbari damno, pro illo deprecando, qui damnum inferre uenerat.

Talis et in Stephano, uenerabili apud Reatinam ciuitatem patre, patientię uirtus enituit. Qui cum ex agello (quem unicum habebat) messem ad aream congessisset et quidam bonorum persecutor igne supposito ipsam incendisset, accurrenti discipulo ac succlamanti: Vę, uę, pater Stephane, quid tibi accidit? Immo uę illi - inquit - fili, per quem accidit. Nam mihi nihil accidit mali. Etenim nihil omnino malum esse arbitrabatur pręter peccatum. Itaque illi, qui damnum intulerat, indoluit, non sibi, qui passus fuerat; cum pręsertim nihil aliud ad uictum ei superesset, nisi quod a Domino nunquam se desertum iri confideret.

Medardus, presbyter Torniaci, Gallię oppidi, uineę suę uastatorem uuas collectas exportare frustra conatum, cum deprehendisset, absoluit dimisitque illęsum. Alium mella [p. 3-407] ex alueariis suppilantem, sed apum aculeis ita affectum, ut inde se mouere non posset, recepto furto poena liberauit. Quidam etiam milites, qui uicum eius Solemniacum depredauerant, loco pedem efferre, nisi preda omni reddita, non ualuerunt. Suarii item illius porcorum gregem procul abigere molientes, cum nocte tota iter fecissent, mane ibidem, unde recesserant, inuenti sunt. Et ipse peccatum confitentibus ignouit. Quia ergo semper in eos, qui se incommodo aliquo afficere tentauerant, mitis et clemens extiterat, ab omni prorsus incommodo tutatus est illum Deus et eundem episcopum primo Nouiensem, deinde Torniacensem fecit, super multa constituens, quia super pauca fidelem fuisse nouerat.

Odo, Cluniacensis coenobii pater, ei, qui equum suum noctu abegerat et in eo sedens die lucescente comprehensus fuerat, cum nec desilire interim nec discedere quiuisset, ueniam petenti indulsit atque insuper nummos quinque dari iussit, gaudens utique, non quia equum recepisset, sed quod equi raptorem ad poenitentiam conuersum cernebat et iam ab eo Deum timeri, qui prius contemnere consuesset.

Diuus quoque Hieronymus illos, qui asellum monasterii furtim abduxerant et inuiti rursum restituerant, cum ueniam rogatum aduenissent, dimissa offensa conuiuio excepit et admonitos, ut suis rebus contenti aliena non appeterent, multa cum benedictione dimisit. At illi, quod ab eo, quem lęserant, tam benigne accepti fuissent, quotannis monasterio eius non paruam olei copiam missitarunt, ut iam non solum alieni auidi non essent, sed etiam sua largirentur.

Elducus, in partibus Britannię abbas, Paulo discipulo segetis iam maturescentis delegarat custodiam. Quo obdormiente graculorum agmen eo delapsum depascere agrum coepit. Et ille eorum strepitu experrectus, eisdem in nomine Domini, ne auolarent, pręcepit. Omnes ergo non secus atque quadrupedes ante se agens ad monasterium usque compulit et admirante atque interrogante abbate, quid hoc sibi uellet, frumenti se uastatores ad illum [p. 3-408] adduxisse, ut pro culpa punirentur, respondit. Sed Elducus nihil de iactura dolens, illęsas aues protinus dimitti iussit. Discipulus itaque soliciti custodis functus est officio. Abbas uero patientię prębuit exemplum, etiam alitibus parcens, quę se damno affecerant.

Idem animus in condonando Mamertini, apud Antisiodorum monasterii sancti Germani abbatis, fuit. Qui ursum ad rapiendas oues uentitantem, cum in laqueos, quos monachi tetenderant, incidisset, miseratus exoluit ac dimisit, tantum iubens, ne ultra sibi suisque damno esset. Si ergo sanctissimi uiri bestiis quoque, a quibus rerum suarum deductionem factam nouerant, ignoscendum duxerunt, quomodo nos non ignoscemus hominibus?

Eustachius Romanus aduersis casibus in uita multum conflictatus et semper superior, ita ut non immerito post beatum Iob alterum patientię dicatur exemplar, amissis fortunis, seruis, uxore, liberis Christum suum (cuius fidem miraculo edoctus acceperat) nunquam dimisit. Qua animi constantia meruit post annos aliquot dure miserabiliterque peractos recuperare, quę amiserat, uxorem scilicet olim a pyratis auectam, duos filios, alterum a leone, alterum a lupo raptos; utrunque enim pastores illo inscio feris erripuerant atque a pueritia ad adultam usque ętatem educauerant. Demum ipsam, quam apud Traianum habuerat, militię dignitatem rursum recepit. Sed maius his omnibus postremo sub Hadriano assecutus est: cum coniuge simul ac liberis martyrii coronam, ut, quos pręter spem uiuos in terris reperisse lętabatur, cum eisdem etiam uiueret in cęlo.

Bernardus, Clareuallensis abbas, cum ducenta argenti pondo sibi ad impensas construendi monasterii missa, a grassatoribus intercepta fuisse audisset, gratias Deo egisse dicitur, quod magno se onere leuasset. Tam ergo modice tulit argenti amissionem, ut eo grauari se putaret, si non amisisset.

Quantum autem mali metuendum sit iis, quos peruersa uulgi opinio putat felices, quia opibus affluunt, illo exemplo discimus, quo traditum est Ambrosium episcopum, [p. 3-409] cum apud diuitem quendam hospitandi gratia diuertisset et ille se nihil unquam in uita aduersi passum iactaret, e uestigio cum suis recessisse dixisseque ideo se fugere, ne una cum homine perpetuis prosperitatibus uso simul pereat. Haud ita procul excesserant, et respicientes uident ędes illas cum omnibus, qui ibi erant, terrę hiatu iam absorptas. Quam ergo melius agitur cum iis, qui identidem seculi huius premuntur angustiis, ut illic felicitatem quęrant, ubi casus timeri non possit!

Quanto igitur felicior - ut foeminarum quoque in calamitate patientiam explicemus - Othilia uirgo! Hęc apud Bauariam cęca nata fuerat; paternas deinde uix effugerat manus, qui eo processerat insanię, ut propter ipsum corporis uitium ei necem intentaret. Illa uero in omnibus, quas patiebatur, angustiis Deo gratias agens meruit tandem et uisum recipere et in gratiam redire patris, et quod his pręstabilius beatiusque est, in sanctarum uirginum numero

computari.

Elizabeth uidua, regia stirpe et Thuringię principis coniugio nobilis, defuncto uiro propinquis eius tetrarchiam occupantibus, cum paruulis liberis eiecta, inops, egens, uaga, erumnis omnibus obruta, ab iis quoque, in quos olim beneficia contulerat, contempta, ita omnia constanti animo sustinuit, ut ad patrem regem in Pannoniam, cum accersiretur, redire nollet, ne patientiam et humilitatem, quam in miseriis inuenerat, inter regales delicias amitteret, unamquanque animi uirtutem thesauris omnibus habens chariorem. Nos quoque talibus instructi exemplis iacturam omnem pręsentium bonorum fortiter constanterque feramus, ut huiusce perlationis merito ad illa tandem uera et ęterna bona possimus peruenire.

[Page 3-410]

Caput IV / DE PATIENTIA AEGROTATIONIS

Aduersas etiam ualitudines, quoties in has inciderimus, ęquo animo ferre uirtutis lucrum erit. Languente enim corpore animi uigor in contemnendis uoluptatibus roboratur, iuxta illud Apostoli dictum: ‘Cum infirmor, tunc fortior sum. ’Quod si corporeę infirmitati quicquam inesset mali, hanc sanctis suis Deus contingere non permitteret. Permittit autem, ut efficiat sanctiores.

Isaac itaque ab illo benedictus et, dum inter alienigenas non sine magno uitę discrimine peregrinaretur, semper protectus, cum senuisset, oculis captus est, intantum ut ne oculis quidem, quos genuerat, dignosceret. Et bene hoc cessit illi, quoniam per cęcitatis errorem ad posteritatis suę felicitatem a Deo promissam peruenit. Dilexerat Esau, sed benedixit Iacob. Et cum se deceptum resciuisset, non irritam fecit benedictionem, quia iam prophetię spiritu repletus uidere mente coeperat, quę oculis perspici nequeunt, futurorum arcana. Illumque dominum constituit fratrum suorum, cuius propaginem in Christo claudendam cognouit.

Iacob quoque, cum et ipse corpore ęgroto uisuque per ętatem caligante nihil ferme cerneret, uidit tamen, quem ex duobus filiis filii sui Ioseph alteri pręferret. Vtrique enim benedicturus cancellatis brachiis dexteram capiti eius imposuit, qui sinistrę adstiterat. Ei uero, qui dexterę se obtulerat, porrexit leuam. Lippientibus oculis prospexit, quod prospicere non potuit, qui habebat sanos. Nempe Ioseph dexteram eius apprehensam super Manassen [p. 3-411] transferre frustra conatus, ab eodem audiuit, quia Ephraim Manasse Note: *corr. ex ‘Manassen’ maior erit, licet Manasses natu prior esset. Idem Iacob suis postremo filiis conuocatis certissimo euentu prędixit, quę singulis olim euentura erant, ut intelligas oculorum hebetudinem spiritus acumini nihil officere. Neque enim, qui mundis oculis, sed qui mundo corde sunt, Deum uidebunt.

Sansoni fortitudinem non minuit cęcitas multoque plures hostium occidit errutis oculis quam ante integris occiderat. Tu quoque, quem corporis uisus destituit, mentis fortitudinem excita, bono animo esto; iam securior irruentes in te uitiorum cuneos excipies clausis obturatisque fenestris, per quas mors ingredi ad animam solet.

Tobię, uiro tum in Deum pietate, tum solicitudine in pauperes claro, dum resupinatus obdormisset, stercus de nidulo hirundinum cadens oculos excęcauit. Et nihil eo contristatus dicitur, sed gratias egisse Deo pristinęque religiositatis ardorem accendisse magis quam restinxisse. Ob quam patientiam anno a cęcitate sua quarto uisum recipere angeli ministerio meruit. Et rursum gratias Deo agens: ‘Ipse ’- inquit - ‘castigauit nos propter iniquitates nostras, et ipse saluabit nos propter misericordiam suam. ’Qui sic castigatus sic se humiliauerit, et ipse uisum recipiet, non quo mundus, sed quo mundi Dominus conspicitur, uisum utique mentis et spiritus.

Aliam pręterea ipsius Iacob imbecillitatem hoc loco commemorabimus, ut simul et patientiam ostendamus. Cum angelo luctatus et ab eo in femore tactus, torpescente neruo claudicauit. Sed pedum uitium non sensit, dum mentis aciem in Deum dirigit. Nusquam queritur de femore debilitato, et statim post luctam uidisse se Dominum facie ad faciem gloriatur. Vnde illi nomen Israhel, id est, ‘De um uidens ’inditur. Nequaquam illud malum putauit, quod se a colloquiis diuinis non arcebat. Ideo nec lamentari uoluit.

Miphiboset, Ionathę filius, deleta Saulis domo solus superfuit, quia utroque pede claudus non potuit interesse [p. 3-412] bello, quo ceciderunt fortes Israhel. Insuper auitos agros solus possedit et regis Dauid mensę particeps fuit. Tantum ergo illi pedum ęgritudo contulit, ut et diutius et felicius uiueret, fortasse una cum aliis occubiturus, si sanos pedes habuisset. Cum ergo huiuscemodi ualitudo plus prodesse possit quam obsit, ęquo animo tolerari debet, si euenerit.

Sed arguet aliquis hunc ipsum Miphiboset, eo quod claudus erat, a Siba seruo contemptum ludibrioque habitum, quippe qui ipso relicto fugiens falsa ad regem delatione possessionum eius partem intercepit. Respondebimus multos etiam, qui nunquam claudicauerant, dolis atque perfidia seruorum deperisse. Itaque neque isti sua pedum imbecillitas detrimento fuit, sed nequitia serui; quem fugientem fortasse peremisset, si consequi potuisset. Innocentior fuit, quia ingredi nequiuit. Multo autem satius est debiles pedes habere quam manus cruentas.

Iob ipse non tantum pedibus aut manibus aut aliquo membrorum ęger erat, sed toto prorsus corpore tabidus atque putridus et a planta pedis usque ad uerticem foedissimis hulceribus confectus. Testa saniem radebat iacebatque in sterquilinio, magis etiam dolendi causas habens, quod paulo ante omnem substantiam (cum opulentissimus esset) una cum liberis amiserat. Nec tamen cogi unquam potuit, ut saltem labiis peccaret. Vxor iacenti assidebat, non quę consolaretur afflictum, sed petulantia sua grauius exasperaret. Nanque tantarum impatiens erumnarum iubebat, ut iam in suam ille necem maledictis Deum prouocaret. At uero Iob non ignarus longe maiorem esse miseriam Deo peccare quam ista pati, in ipsam indignatus: ‘Quasi ’- inquit - ‘una de stultis mulieribus locuta es. Si bona sus cepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Affligens me dolore non parcat, nec contradicam sermoni bus Sancti. ’Merito igitur post tot aduersa talemque patientiam duplicia dicitur recepisse, cęteris felicior futurus, qui, dum uiueret, miserior existimabatur.

Ezechias rex ęgrotauit usque ad mortem, sed cum orasset, factus est sibiipsi superstes. Ita et tu ‘in tua infir mitate’- ut Ecclesiasticus inquit - ‘ora Dominum et curabit [p. 3-413] te.’Sed et hoc diligenter attende, quantum interfuerit inter ęgrotantem et sanatum. Dum langueret, expers delicti fuit. Mox, ut conualuit, iactantię crimen incurrit ostentans alienis diuitias suas, quas ęger contempserat. Nec leuis culpa fuit, ob quam illas ad alienos quoque transferendas audiuit. Nobis ergo, si meminerimus, quanto ad peccandum propensiores existant, qui corpore sano sunt, minus molesta erit infirmitas.

Orandum autem esse pro infirmo et Dominus docuit, suspiciens in cęlum, cum surdum ac mutum hominem curare uellet. Nec solum suspexit, sed etiam ingemuit, ut precaturi mentem simul cum oculis ad Deum dirigere discant. Paralytico, priusquam sanitatem concederet, peccata dimisit, ut, quia propter peccata in morbum inciderat, submota causa cessaret effectus. Ex quo sane datur intelligi ęgritudinem quandoque delicti poenam esse. Quod si per poenitentiam et confessionem deletum fuerit, reliquum est, ut ęger conualescat. Itaque semper curandum, ut ante animę nostrę remedia adhibeat sacerdos quam corpori medicus, ut etiam, si alia de causa quam ob delictum male affecti fuerimus et morbus curari nequiuerit, magis securi uitę huius finem expectemus. Ne mors quidem grauis erit uitam meliorem sperantibus. Morbo autem liberatis magnopere cauendum est, ne ueluti canes ad uomitum reuertamur. Ait enim: ‘Ecce sanus factus es; iam noli amplius peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. ’Aequum quippe est, ut, qui accepto sanitatis beneficio rursum delinquit, grauius puniatur.

Paulus post triduanam cęcitatem ita se correxit, ut de persecutore apostolus fieret. Percusserat eum Dominus, ut sanaret. Et ille sanatus tantum profecit uirtute, ut omnia ardua, dura, acerba, contumelię, uerberationis uitęque periculi plena non inuitus subiret pro Christo, frigus, famem, gladium iuxta contemnens. Et: ‘Libenter’- inquit - ‘gloria bor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me uirtus Christi. ’Et: ‘Cum infirmor, tunc potens sum. ’Et: ‘Licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renouatur de die in diem. Id enim, quod in pręsenti est [p. 3-414] momentaneum et leue tribulationis nostrę, supramodum in sublimitate ęternum glorię pondus operatur in nobis, non conte mplantibus nobis, quę uidentur, sed quę non uidentur. Quę enim uidentur, temporalia sunt, quę autem non uidentur, ęterna sunt. Scimus enim, quoniam, si terrestris domus nostra huius habitationis dissoluatur, quod ędificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, sed ęternam in cęlis.’His Apostoli documentis patientiam nostram muniamus et eiusdem exemplo, quicquid euenerit, non modo constanter, uerum etiam alacriter perferamus.

In Vedasti, Atrebatensis episcopi, uita legimus, cum corpus eius de loco, ubi olim positum fuerat, transferretur, quendam cęcum, cui Audomaro nomen fuit, expetisse, ut uideret sancti ossa, et illico uisum recepisse. Deinde, cum rursum orasset, ut, si ea res animę suę saluti minus conduceret, rediret infirmitas, iterato oculis captum fuisse. O prudens uotum singularemque cęci patientiam, qui ne tunc quidem cernendi copiam postulasset, nisi tam pii desyderii causa incidisset. Ideoque sancti corpore uiso ad cęcitatem suam reuerti maluit quam ad ea, quę ante cęcitatem forte se commisisse recolebat. Contempsit oculos, ut innocentius uiueret, et innocentius uicturum obducti denuo oculi fidem fecere.

Petrus quoque, abbas Clareuallensis, quadam graui ualitudine uexatus, oculum amisit et se gaudere dixit, quod e duobus inimicis alterius molestia iam liber esset. Argumento est magis etiam gaudendum illis, qui utroque orbantur. Et cur enim non se consolari habeant, qui ambobus carent, cum non sit eis opus ad Deum clamitare cum Propheta: ‘Domine, auerte oculos meos, ne uideant uanita tem! ’Qui si illos uel auertere per se potuisset uel omnino non habuisset, neque adulterii neque homicidii crimine se polluisset.

Aequo animo ferebat et Pygmenius, presbyter Romanus, quod oculis captus esset, nequando illi inimicos Ecclesię Christianę aspicere contingeret. Vnde Iulianus Apostata imperator, cum forte ipsi occurrisset, deridiculi causa: Gratias - inquit - ago diis, o Pygmeni, quod te uideo.

[Page 3-415]

Econtra ille: Gratias Deo meo ago - respondit - quod te non uideo. Tam igitur forti animo cęcitatem pertulit, quam tyrannum contempsit. Dehinc martyrii corona donatus uidere coepit, quę oculus non uidit, et audire, quę auris non audiuit, et intelligere, quę in cor hominis non ascenderunt. Et nos - proh nefas! - cęcitatem horremus, cum tantam beatitudinem cęci cernere possint et, qui inoffensos oculos habent, difficilius assequi soleant.

Maiolus, Cluniacensis monasterii monachus, cęcus erat. Et tamen sapientię ac sanctitatis merito factus est abbas Matiscensis. Note: *corr. ex ‘Maticensis’ Nec sua ipsi obstitit cęcitas, quin alios cęcos curaret. Surdos insuper mutosque et claudos sanauit, procul dubio sanaturus et seipsum, nisi multo plus emolumenti ac fructus percipere se sciret ex eiusmodi imbecillitatis toleratione atque patientia. Itaque cęcus quidem uixit, sed miraculorum fama uidentibus illustrior fuit.

Ad Vbaldum, Eugubinę urbis episcopum, quoniam et ipse miraculis pollebat, cęcum quendam uenisse legimus opemque implorasse; et ab eodem illi persuasum, ne uisum sibi restitui expeteret, quia eo restituto animę cęcitatem esset passurus; itaque incuratum dimissum. Consolentur se hoc saltem exemplo, qui uidere desierunt, ignari, si sani essent, quam continentes oculos forent habituri. Noluit cęco mederi Vbaldus, ne corpori subueniens animę faceret detrimentum.

Et Spem abbatem, uirum sanctimonię fama celebrem, oculis captum fuisse in Dialogo pontificis maximi Gregorii traditum est. Sed eundem quadragesimo tandem anno uisum diuinitus recuperasse audisseque sibi dictum, uti proxima monasteria inuisere pergeret et fratribus perfectius uiuendi pręcepta daret, ipse propediem decessurus. Itaque eo perfunctum officio, postquam ad suos rediit, in fratrum coetu psallentem expirasse. Tunc ergo uideri coepit, cum e uita egredi oportuit, ut palam esset cęcitatem illam non culpę fuisse, sed probationis, qua auctum est per patientię [p. 3-416] uirtutem uitę meritum. Ab ore morientis columbam exisse et ad cęlum euolasse uisam ferunt. Columbę igitur puritate interius totus nituit, qui oculis tantum exterius orbus fuit.

De Didymo Alexandrino testatur Hieronymus, qui eius auditor fuit, quod a parua ętate oculis captus et ob id elementorum quoque ignarus tantum miraculum sui omnibus prębuit, ut dialecticam et geometriam (quę uel maxime uisu indiget) usque ad perfectum didicerit. Addit etiam plurima opera ab eo nobilia scripta: Commentarios in Psalmos omnes, Commentarios in Euangelium Matthei et Ioannis, De dogmatibus contra Arrianos libros duos, De Spiritu Sancto librum unum, In Esaiam decem, In Osee octo, In Zachariam quinque, et infinita alia, quę digerere proprium indicis est. Quod si tanta nosse cęcus potuit, apparet ne in discendo quidem oculis admodum opus esse. Quin immo, plerunque uidemus magis docile ingenium tenacioremque memoriam cęcorum hominum esse quam cernentium et eo plus menti eorum datum quo oculis minus. Conceptus enim et imaginatio et ipsa rerum reminiscentia totam se penitus ad animam colligit firmiterque inheret, dum foras per uaria uisus obiecta nequit euagari. Ita fit, ut hac quoque de causa cęcitas nobis tolerabilior esse debeat, si acciderit.

Reliquarum quoque infirmitatum fortia perquiramus exempla.

Gregorio pontifici, quod pro Traiano, infideli imperatore, Deum deprecari ausus esset, poenę nomine hanc optionem datam perhibent, ut siue, quandiu uiueret, magnis assidue langoribus agitaretur, siue, cum defunctus fuerit, bidui spacio ignem purgatorii sustineret; et elegisse langores constanterque pertulisse. At nos grauioribus quidem obnoxii delictis et nullo uirtutis genere cum hoc sancto comparandi, quoties morbo aliquo afficimur, indignamur, ut scilicet post hęc leuia, quę impatienter ferimus, nec illa tanto atrociora deuitemus. Neque enim indignando peccata minui solent, sed cumulari. Qui autem libenter corporis mala tolerat, ad expiationem spiritus proficit.

[Page 3-417]

Proinde Egidius, ad Rhodani ostia solitarius, cum a uenatoribus sagitta in incertum missa inter syluas latentem sauciasset, non modo medicinam corpori admittere noluit, sed etiam ad Dominum orauit, nequando lęsa caro sanitatem reciperet. Parum erat solitudinis necessitatem ferre, quotidianas uigilandi, precandi, ieiunandi fatigationes pati. Vulnus insuper quasi diuinitus inflictum manere uoluit incuratum, ut additus corpori dolor ab animo procul arceret uoluptatis cogitationes.

Stephanus uero, Mareotidis regionis anachoreta, cum uerendas corporis partes exhulceratas taboque diffluentes haberet, curationem quidem non recusauit, sed dum curatur, maioris patientię prębuit exemplum, desectiones a chyrurgo passus nullo emisso eiulatu, nullo edito gemitu, ac si omnino doloris uim non sentiret. Ad hęc eiusmodi ęgritudine affectus, non intermisit manuum laborem, de palmarum foliis funiculos contorquens, non spiritalis exhortationis curam, semper eorum, qui in eo ad se conuenissent, saluti consulens. Ita magnam langoris molestiam maiore uirtutum meditatione uincebat, animo etiam fortior quam corpore debilior.

Beniamin eremita aquę intercutis morbo uehementer laborabat. Ac ne hoc illi ob delicta datum crederes, alios infirmos oratione sola curauit. Eis uero, qui infirmitatem eius miserabantur, e diuerso supplicare solebat, ne corporis sui, sed animę curam haberent ueniamque a Domino sibi exorarent peccatorum, quę, dum sanus esset, se commisisse aiebat. Ita, quod peccator foret, plurimum angebatur, quod ęger, nihil.

Paulus quoque, solitudinis quondam, quę Panephisi, Aegypti oppido, adiacet, cultor, resolutis (ut Cassianus tradit) paralysi membris in lectulo decumbens, cęteris, qui ęgrotabant, sanitati erat. Oleo enim, cui ipse benedictionem imposuisset, peruncti curabantur. Qua quidem in re ostendere nobis uoluit Dominus, quantum ille et fortis esset in patiendo et pius in miserendo. Idem enim, qui pro sua ualitudine nihil solicitus uidebatur, pro aliena anxius erat et pręsentaneum omnibus remedium conferebat.

[Page 3-418]

De seruulo mendico in Homiliis et in Dialogo Gregorii relatum est, quod toto uitę tempore paralysi laborarit, ita ut in lectica iacens mouere se omnino non posset. Semper tamen in doloris accessionibus Deo gratias agere, hymnos decantare et concitatiore quodam quasi stimulis actus spiritu aliquid de Scripturis, quod non legendo, sed audiendo didicerat, recitare. Merito ergo moriens angelorum cantus audiuit, merito mortuus odore suauissimo fragrauit. Quibus indiciis consyderatum est, quantam illi beatitudinem ęquanimiter tolerata infirmitas attulisset, quantum iam felix esset, qui, dum uiueret, tam miser ac tam miserabilis putabatur.

Dunstanus ante morbum ab Elphego, Ventano episcopo, necessario suo, nullis hortatibus, ut monachum profiteretur, compelli poterat. At uero febre correptus, mox, ut conualuit, ultro ad monasterium properauit et religioni se addixit multaque uitę sanctitudine pollere coepit. Breui presbyter factus atque ad Cantuariensem Ecciesiam regendam accitus, pontificia quoque dignitate effulsit, multis denique miraculorum signis nobilitatus fuit. Itaque tantum illi aliquando ęgrotasse profuit, quantum, si semper sanus perseueraret, fortasse nocuisset.

Ipse etiam nunquam satis laudatus Franciscus non ante coepit esse perfectus quam grauissimam corporis ualitudinem incurrisset. Vigesimo ętatis suę anno infirmatus didicit terrena contemnere, quę sanus dilexerat. Aeger soli Deo seruiendum intellexit, qui antehac sanus auaritię seruierat, dum negociationibus operam daret. Et quisquam infirmitatem incusare audet, quę tantum gignat boni? Quod autem in plerisque non eundem sortiatur euentum, non hoc eius uitio fit, sed ipsorum, qui sanati sic uitam suam instituere negligunt, ut, dum ęgrotarent, promiserunt.

Sergius, Senogallię princeps, elephantico morbo diuinitus liberatus, omnia, quę habuit, partim Ecclesię, partim pauperibus erogauit et relictis omnibus soli Deo humilis et egenus toto animi affectu seruire coepit. Compulerat enim sua ipsum infirmitas humani generis conditionem altius [p. 3-419] consyderare. Et deprehendit nihil prodesse homini terrenum dominatum atque illum, ubi conualuit, dereliquit, cęlestia tantum quęrens et ęterna. Non ab re igitur in Ecclesiastico scriptum est: ‘Infirmitas grauis sobriam facit animam.’

Marcellini, Anchonitani episcopi, sanctitatem haud impediuit podagrę morbus, quippe qui in manibus gestatus alienis urbis incendium ex aduerso se obiiciens derepente cessare fecit, tam potens uirtute, cum pedibus tam debilis esset. Hinc nos, quoties imbecillitate aliqua superati uestigiis insistere minus ualuerimus, meminisse debemus ob hoc nobis terram calcandam denegari, ut cęlum mente conscendamus nec dubitemus breuis infirmitatis nostrę patientiam ęternę illic incolumitatis beatitudine compensandam.

In uita Thomę, Cantuariensis archiepiscopi, memorię proditum est quendam acquirendę ualitudinis gratia ad sepulchrum eius accessisse et uoti compotem factum, dum rediret, secum quęrere coepisse, sanitasne corporis an imbecillitas ad animę salutem magis cessura esset; et rursum sancti aram repetisse orasseque, ut, quod sibi ad beatitudinem adipiscendam accomodatius esset, id eueniret; ac statim eodem implicitum fuisse morbo. ‘Virtus ’ergo — ut Apostolus inquit — non in sanitate, sed in ‘infirmitate perficitur.’

Nunc debilioris quidem sexus nec tamen debiliora exempla contemplemur!

Agatha, uirgo et martyr, cum illi post multos cruciatus mamillam a pectore auulsisset tyrannus, quoniam fidem non poterat, et Petrus apostolus eam curaturus in carcere apparuisset, chyrurgum aliquem ad se uenisse rata detrectabat medicinam, dicens nunquam se pharmaca corpori admisisse, sed illius medici opera semper usam, qui solo uerbo omnem infirmitatem curaret; hunc autem esse Dominum Iesum. Tunc Petrus apostolum se eius esse et ab eodem ad illam missum indicans euanuit, ipsa sana relicta. Non hoc dicimus, ut infirma uirgo medicamentum respuat, [p. 3-420] sed semper spem omnem in Christo collocet, semper soli gratias agat. Hoc in ęgra patientię, in sana gratitudinis testimonium erit.

Quanuis Syluia quoque, Ruffini, Alexandrię pręfecti, soror Deoque dicata uirgo, cum male haberet, medicis consulentibus balnea adire noluit, hoc tamen non medelam contemnens, sed mollitiem cauens, quippe quę per annos sexaginta neque uultum neque pedes lauisse dicitur neque aliam corporis partem pręter summos manuum digitos, cum capere uellet cibum, non aliud ad cubandum lectulum habuisset quam nudam humum. Cogita nunc, qualiter infirmitatem tulerit, quę talia, dum sana esset, sua sponte, ut Christo placeret, tulit.

Paula Romana, cum febri laboraret et stomachi cruditate cibum non digereret, ut modico uino uteretur, nec medicorum placitis nec religiosorum suasionibus compelli potuit, nolens ab instituto uitę monasticę ne in ęgritudine quidem declinare. Multo enim tempore aquam bibens, magis expauit uini gustum quam infirmitatis periculum neque tanti fecit sanitatem, ut eius recuperandę gratia spiritalis continentię modum, quem ad illam usque diem perpetuo seruauerat, intermitteret.

Galla, et ipsa Romana, Symmachi, consularis uiri, filia, cum intra puellares annos marito uiduata ęgrotaret, corpore toto in tabificam scabredinem uerso, medicis affirmantibus, nisi iteraret matrimonium, uel morituram eo morbo uel mentum pilosum ueluti uir habituram, neglexit medicorum consilium et omnia perpeti maluit quam ad coniugium redire, ad quod repetendum, si sana extitisset, fortasse nemine hortante solus iuuenilis ętatis ardor eam compulisset. Aegra didicit optare meliora. Itaque, ut optata possideret, omne carnis detrimentum pro nihilo duxit. Mamillam deinde hulceribus affectam ita tolerauit, ut iam morti proxima, apparente sibi beato Petro apostolo, non, ut curaretur, rogarit, sed an sibi peccata sua condonata essent, quęsierit. Quę dimissa esse audiens, multo plus ex hoc consolationis cepit quam ex ęgrotatione ceperat doloris. [p. 3-421] Si sic animę curam gesserimus, omnis aduersa corporis ualitudo tolerabilis erit.

Quod quidem etiam Elizabeth de Sconaugia, Deo dicatę uirginis, probatur exemplo. Quę (ut Sigebertus scribit) toto corpore hulceribus contabefacto iacens, nunquam ob hoc aliquam animi tristitiam uultu prętulit, multas interim futurorum reuelationes accepit acceptasque prodidit, ut facile dixerim et ideo sanctam fuisse, quia patiens erat, et ideo patientem, quia sancta.

Sic et Clara uirgo, cum languente corpore semota in lectulo decubaret, mentis oculis cernebat, quę procul in ecclesia agerentur, et ea deinde reuersis ad se sororibus magna cum omnium admiratione referebat. Nihil itaque illi obfuit fracti corporis ęgritudo, cum tantum animo ualeret.

Aplaidem quoque uirginem toto corpore saniosam apud Tudotum, Gallię urbem, fuisse constat, tantę tamen apud Deum gratię ac meriti, ut per annos multos infirma nullo alio cibo uixerit pręterquam sacrosanctę eucharistię pane, in spiritu rapta damnatorum poenas beatorumque gloriam uiderit, quęque diuersis per orbem locis agerentur, scierit atque interdum futura prędixerit. Si tot ac tanta cum langore possunt uenire bona, quis illi pręferre audet sanitatem? Quę si pręferenda esset, haud dubium, quin diutissime illa perfrui sanctos suos Deus concederet nec ita frequens apud eos esset ęgrotationi locus.

Quantum uero ad seruandum sanctę castitatis propositum, conferre soleat ipse corporis langor atque infirmitas, Petrus apostolus documento est. Qui Tito discipulo interroganti, cur Petronillam, filiam suam, diutius ęgrotare pateretur, cum aliis male affectis repente sanitatem induceret, ita illi expedire respondit. Ac ne dissimulare impossibilitatem uideretur, iussit eam surgere et ipsis discumbentibus ministrare. Exurrexit sana et, ut perfuncta est officio, rursum patris iussu ad lectulum pariter ac morbum rediit. Aegrotando igitur didicit uirginitatis amare puritatem, ita ut postea sanata mori pręoptaret quam Flacco prętori nubere. Quare non modo patienter ferenda ęgritudo [p. 3-422] est, uerum etiam appetenda, quoties intimis in medullis concitatus ardor iuuenilia occupat membra uenasque succendens ad turpem libidinem illicitasque prouocat uoluptates.

Hanc siquidem appetiit, et ualde appetiit, Andragasina uirgo. Quę a patre desponsata pro tutanda uirginitate Deum orauit atque hinc leprę morbo deformatam exhorruit sponsus, qui sanam ante adamauerat, intactamque repudiauit. Neque illa quicquam pensi fecit tam acre malum, cum multo mallet caste uiuere quam sana. Ne autem morbi huius causa in ambiguo esset, ut primum professa est religionem, sana euasit. Ita palam factum est ideo fuisse leprosam, ne esset corrupta. Et ne plura huiusce patientię exempla enumerare longum sit, hac tandem breui sententiola partem istam concludamus: nullam esse tam grauem infirmitatem, nullam tam uastam horrendamque calamitatem, que non ęquo animo perferetur, si ęterna cogitabimus.

Caput V / DE PATIENTIA MARTYRVM SEXVS VIRILIS

Aeterna ac cęlestia secum meditando fortissimi Christi milites — ut postremo de martyrii patientia disseramus — omnia tormentorum genera facile contempsere. Non sunt enim condignę passiones huius temporis (ut Apostolus inquit) ad futuram gloriam, quę reuelabitur in nobis.

[Page 3-423]

Primi Veteris Legis martyres prophetę fuerunt, de quibus Micheas in maxillam percutitur et in carcerem truditur, Vrias interficitur, Hieremias carcerem et uerbera patitur, in lacum coeni per ludibrium iactatus lutatur, postremo lapidibus obruitur, Esaias in duas partes uiuus secatur. Dum enim missi a Domino ueritatem prędicarent, sęuissimorum principum uim atque minas pro nihilo habuerunt.

Deinde Sydrach, Mysach et Abdenago pueri ętatem animi magnitudine supergressi, cum regis Nabuchodonosor statuam adorare nollent, in fornacem ardentem proiiciuntur et inter furentes flammarum globos laudes Deo decantant. Daniel leonibus deuorandus datur. Sed nec illos adussit ignis neque hunc leones attigerunt, ut omnibus manifestum fieret uerę religionis uirtutem potentissimo tyranno fortiorem esse et fideles, nisi Deo permittente, nulla ui occidi posse.

Post hęc Antiocho Epiphane Hierosolymam uastante, idolum desolationis super altare Dei positum multi ex Iudeis nolentes adorare trucidati sunt. Pueri, qui circumcisione deprehendebantur, suspendio interempti, et qui cibis immundis abstinuerant, neci traditi. Quidam qui se prius armis defenderant, deinde ab inuadentibus die sabbati ad unum fere cęsi sunt. Etenim, ne diuinę legis mandato derogarent, ea die repugnare nefas esse duxerunt. Duę mulieres, quę filios circumciderant, cum ipsis infantibus ad hubera alligatis missę in pręceps. Plerique, quia sabbatum obseruarent, flammis exusti. Adeo hi omnes mori minus timuerunt quam pręuaricari.

Eleazarus scriba et ipse sacrarum legum seruator assiduus, interimi quidem potuit, ut autem porcinam gustaret, cogi non potuit, pręferens uitę suę diuini ritus fidem. Et cum amici aliam carnem, qua uesci solebat, supponerent uolentes eum subtrahere neci, non eis acquieuit, nolens hac simulatione se seruare et alios perdere, pręuaricationis exemplo, qui putassent ipsum cibo Lege uetito usum fuisse. Forti itaque animo cędentium ictus pertulit, ut ad eosdem constanter tolerandos fidelem populum animaret, [p. 3-424] haud ignarus multo gloriosius esse Deo obediendo mori quam obsequendo infideli tyranno uiuere.

Septem uero fratres, septem in Apocalypsi ecclesiarum typus, multo atrocioribus tormentis conficiuntur cum matre, quia maior persecutio in Ecclesiam quam in Synagogam sęuitura erat. Igitur respuentes cibum Lego uetitum, supplicia constanter sustinuerunt, et quidem alius post alium, ut prioris poena cęteris cernentibus terrori esset, sed nequaquam territi sunt. Itaque uice cuiusque seruata linguas omnibus amputarunt, capita cute decaluauerunt, manus pedesque pręciderunt et sic trunca corpora super ignitam sartaginem torrendo consumpserunt. Mater denique, quę non fleuerat filios, sed ad patientiam iam hortata fuerat, iam de illorum uictoriis lęta mortem alacriter subiit et, quos tunc tam acerbos cruciatus tolerare uidit, nunc una secum in ęternę beatitudinis regno triumphantes cernit. Tanto facta est post erumnas felicior, quanto in perferendo extitit constantior.

Neque te, Rasia, uir non solum castitate (quę rara in Iudaismo erat) sed etiam fide pręstantissime, hoc loco pręteribimus. In quo uno impiissimus Nicanor omnes reliquos se superaturum sperauit. At tu, cum iam undique circumdatus effugere non posses, ut doceres te non timere necem, sed magis religionis ab infidelibus ridendę ludibrium, Spiritus Sancti instinctu tibiipsi mortem consciuisti, ferro te feriens et de arduo loco in pręceps mittens et erumpentia uiscera manibus propriis direpta in turbam proiiciens ac Deum tuum inuocans, ut illa tibi iterum redderet, futurę resurrectionis spe certissima ipse stabilitus. O incredibilem animi tui fortitudinem! Terruisti tyrannum nihil tuę uitę parcens, dum Dei consulis honori. Sensit inimicus se ab uno uinci, qui te uno uicto cęteros facile in suam erroris sententiam se tracturum credidit. Ostendisti te etiam grauiora pro nomine cęlestis regis pati posse quam fortasse terrenus omnium immanissimus inferre cogitabat. Felix, qui tali priuilegio dotari meruisti, ut in perferendo martyrio ad confusionem inimici tua in te utereris manu, quod paucis admodum concessum aliquando fuisse nouimus. [p. 3-425] Et quod aliis imputaretur ad peccatum, tibi uersum est ad gloriam. Nam cum omnibus pręceptum sit: Non occides! — tibi dispensatum est, ut te percuteres et uinceres, occideres te et uiueres.

Hęc de ueteribus; ad noua ueniamus!

Ioannes, pręcursor Domini et plus quam propheta et quo non surrexit maior inter natos mulierum, Herodis Antipę iussu in gratiam adulterę carceri mancipatur obtruncaturque ac medius inter Legem et Euangelium, huius initium, illius finem sanguine suo consecrat.

Post illum primitię mortuorum, Dominus noster Iesus Christus ludibria, maledicta, conuitia, multa horrendaque supplicia et ignominiosissimam crucis mortem sustinuit, ut, pro quibus ipse uolens ac libens talia patiebatur, eosdem ad patiendas martyrii poenas suo excitaret exemplo; iam tum dux inclytissimus milites suos non armis muniens, sed toleratione confirmans, cum diceret: ‘Nolite timere eos, qui occidunt corpus; animam uero non possunt occidere. Sed eum potius timete, qui potest et corpus et animam perdere in gehennam! ’Et:‘Qui perdiderit animam suam, inueniet eam. ’Et: ‘In patientia uestra possidebitis animas uestras. ’Si ergo commoriemur (sicut Apostolus inquit), et conuiuemus. Si sustinebimus, et conregnabimus.

Hinc sane est, quod ipsi Domini apostoli flagellis primum acriter cęsi non dolent, sed gaudent, non tristantur, sed exultant, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati.

Ex his deinde Iacobus Maior Herodis Agrippę gladio decollatur et eiusdem iussu Petrus in carcerem catenis uinctus coniicitur. Sed horum alter a uinculis diuinitus liberatur, alter pro temporali uita ęternam accepit. Infelicissimus uero Herodes a uermibus consumptus expirat et ad inferna rapitur, ab immortali uerme semper rodendus igneque illo inextinguibili sine fine cruciandus.

Rursum Petrus Romę, cum nec ipsius Neronis immanitate terreri potuisset, ne Christum prędicaret, morti [p. 3-426] addicitur crucis uersoque ad terram capite crucifigitur, quoniam errecto suspendi, sicut Dominus suus, indignum se dixerat. Primus igitur crucem ascendere meruit pro Domino, quam pro omnibus ascenderat Dominus. Vicem reddidit et pręmium accepit, eos quandoque cum Domino iudicaturus, a quibus talia passus est.

Ipse quoque uas electum Paulus a Lystris lapidibus eiicitur, Philippis cum Syla discipulo uirgis cęsus et compedibus uinctus carceri includitur. Inde dimissus plurimisque peragratis locis profectus Hierosolymam, ibi alligari et mori paratus pro nomine Iesu comprehenditur, ligatur, flagellatur, torquetur, in ore percutitur. Postremo Romę capite truncatur, tunc demum cessans euangelizare Iesum, cum in corpore uiuere cessasset.

Andream deinde apostolum Patras a pernicie erroris uindicare conantem Egeas, Achaię proconsul, comprehendi iussit et in facie cędi et in cruce suspendi. At ille ne sic quidem inhiberi potuit, quin pendens quoque Christum plebi astanti prędicaret, donec ingenti luce circumfusus emisit spiritum illos in tenebris relinquens, qui increduli in ipsum sęuierunt.

Philippum apostolum Hieropoli, Phrygię urbe, crucifixum ac lapidibus interemptum constat, Bartholomeum apud Armeniam in oppido Albano uiuum excoriatum decollatumque; Ioannem apostolum Romę in feruenti oleo decoctum nec tamen lęsum Christo protegente, qui sic eum uoluit manere, donec ipse ueniret; Thomam Didymum apud Indos carceri traditum, nudis uestigiis per candentes laminas ductum et in ardentem fornacem trusum, postremo lanceis perfossum; Mattheum apostolum in Perside, dum missale sacrificium offerret, post tergum transfixum; Iacobum Minorem Hierosolymis lapidatum et pro inimicis deprecantem fullonis fuste interemptum; fratres vero eius Simonem Zeloten et Iudam Thaddeum in Persię urbe Senair, quia ipsis ingredientibus in templum simulachra deorum corruerunt, ab ędituis trucidatos; Matthiam, qui apostolatum, a quo Iudas decidit, sortitus est, Hierosolymis [p. 3-427] a Iudeis lapidatum et Romano ritu securi percussum; Barnabam, gentium apostolum Salamine a Iudeis comprehensum atque igni consumptum. Profecto nisi summa et pręclara esset martyrii gloria, nunquam Christus apostolos suos (quos pręter omnes dilexerat) tanta ac talia pati permisisset. Sed ‘beati — ’inquit — ‘qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. Beati estis, cum uos oderint homines et cum separauerint uos et exprobrauerint et eiecerint nomen uestrum tanquam malum propter Filium hominis. Gaudete in illa die et exultate! Ecce enim merces uestra multa est in cęlo.’

Hinc Stephanus quoque, Spiritu Sancto et fortitudine plenus, faciens signa et prodigia lapidibus obruitur. Sed quid mali illi lapidum ictus inferre poterant, cui cęli iam aperti erant? Vitam impii eripiebant, sed Iesus a dexteris uirtutis Dei manens animam suscepturus expectabat. Ille itaque tam de sua salute securus pro suis occisoribus orabat: ‘Domine ’— inquit — ‘ne statuas illis hoc peccatum! ’Auxitque martyrii gloriam pietatis erga inimicos merito et in Domino obdormiuit, quia uigilauerat pro Domino, nomen eius confitens et mortem contemnens.

In Marcum Euangelistam Alexandrię idolorum cultores furentes, collo fune circumiecto per salebrosam humum huc illuc tractum extinxere.

Lucam uero in Bithynia diem suum obiisse tradunt, uoluntate, non sorte martyrem, cum et ipse gentibus ea de Christo prędicare ausus sit, quę scripta reliquit; sicque martyrii corona nec illum caruisse.

Hunc Apostolorum, Discipulorum, Euangelistarum finem tanto feliciorem fuisse haud ambigimus, quanto passi sunt grauiora. Sed etsi alius aliter consumptus sit, omnes tamen pari animi magnitudine nullum supplicii genus expauerunt, dum beatitudinis pręmia cogitarent, nullum laborem refugerunt, dum ad supernam quietem ascendere festinarent, Deo fruituri, qui pro Deo mundum contempserant.

[Page 3-428]

Post hos deinde Martyrum innumerabilis per orbem multitudo exhuberauit. Ex quibus paucos commemorabimus, quorum tamen singulorum exempla ad pellendam omnem animi ignauiam timiditatemque propulsandam sufficere possint.

Martinus martyr, tenellus adhuc, sed fortissimus Christi miles, in quo, sicut in plurimis, Deus ostendit facile se suos fideles ab omni iniuria tutari posse, si id illis expedisset, Romę Martiani pręfecti iussu bubalis loris flagellatus est, in equuleo extentus, ferreis ungulis laceratus, deinde ad machinam, ut membratim distraheretur, applicitus. At illa mox fracta diuinitus liberatur et a plagis, quas acceperat, aparuit sanus. Sed rursum, quia a puero uinci pudor erat, scissę apertęque ad medium usque truncum arbori inseritur, ut partibus ad se redeuntibus collisus deficeret. Arbor autem ueluti adactis cuneis funditus diuisa in diuersum laxatur. Inde ergo ad ferream cratem torrendus transfertur, plumbo liquato perfunditur, sed repente proximi fluminis inundatione ignis extinguitur. Iterum ille in frixorio coquitur, sed rore cęlesti protectus calorem non sentit. In cacabum pice bullientem iactatur. At ibi etiam effusa pice mansit illęsus. Feris immanibus obiectus nihil iniurię patitur. In fornacem missus, die postero, cum iam in cinerem redactus putaretur, exiit incolumis. Capitis, tandem truncatione tormentorum finem et beatitudinis accepit initium. Martianus uero, ne tam obstinatam in puero rabiem impune ferret, putrescentibus membris et toto corpore uermibus scaturiente infelici morte infeliciorem uitam ad ęternos ignes deputatus inchoauit. Nobis operęprecium erit hinc pensare, quam suauis est Dominus, cuius amore tam horrenda subire supplicia ne pueri quidem timuerunt.

Conon cum paruulo filio apud Isauriam sub Aureliano imperatore passi sunt. Hi iubente Domitiano pręfecto primum in craticula extenti oleoque peruncti, deinde ad sartaginem translati torrentur ac friguntur. Postremo cum magis torqueretur tyrannus, quod tam diris mortiferisque suppliciis neque cederent neque consumi possent, constructa copiosiore pyra superiniecti expirant. Cur autem sicut [p. 3-429] alia, ita et hoc poenę genus uiui non euaserint, ostendit uox de cęlo lapsa, quę illos, quoniam strenue contra dolorem decertassent, ad percipiendas iam martyrii coronas euocauit. Mori non poterant, donec multiplici cruciatu probaretur tolerationis uirtus; probatam autem remunerari restabat. O sapientem pariter ac pium patrem, qui ipsum, quem genuerat, secum pro Christo cruciari sustinuit, ut secum cęlo inferret.

Vitus puer septem tantum annos natus, ab impio patre, ne Christum sequeretur, nullis minis uerberibusque coerceri potuit. Et quia patri male suadenti non cessit, miraculis nobilitatus est. Diocletiani filium ab immundo spiritu uexatum sanitati restituit. Sed non ideo fracta est perfidi imperatoris duritia; magis indignari coepit tantum inesse uirtutis homini Christiano, et ipsum ad deos adorandos compellere perrexit. Tantum autem profecit, ut a puero imperator uictus sit. Potuit illum mittere in carcerem, in olla pice, resina et plumbo bulliente excoquere, feris bestiis laniandum prębere et in equuleo extentum crudeliter uerberare — occidere non potuit. Exclamante enim inter ipsa uerbera Vito: »Domine, libera me!« — cęlum intonuit, terra tremuit, deorum simulachra corruerunt, territus Diocletianus fugit. Vitum angelus inde sublatum longius transportauit, ubi ille, cum orasset Dominum suum, ut iam de terris euocatus in ipso requiesceret, tradidit spiritum. Glorietur nunc proteruę potestatis uanus imperator Diocletianus maximę orbis parti se imperasse, ualidissimas quondam gentes suę subegisse ditioni, si uni puero Christum colenti imperare nequiuit, si ipse poenas inferendo plus timuit quam ille patiendo, si uiuum denique dimittere coactus est, ad quem perimendum tam dira expetiuit supplicia.

Flocellus quoque, decem annorum puer, Antonino Augusto Ecclesiam persequente apud Augustodunum passus est. Hic Valeriani pręsidis iussu, cum ad immolandum diis cogi non posset, in equuleo suspensus flagellatur, in cauea cum leone occluditur, in ignem mittitur, clauis configitur. Sed iis omnibus superstes, feris tandem beluis obiectus, [p. 3-430] conculcatu pressuque earum pręfocatur, in nulla corporis parte cruentatus. Unde tam tenello tantum animi robor, tanta tolerationis vis, nisi quia Christi charitas, in quocunque fuerit, omnibus fortior est suppliciis.

Hinc et Mammes puer septennis Cęsareę, Agapitus quindecim natus annos Pręneste audacter se Christianos esse prędicarunt neque ulla poenarum magnitudine ab ea confessione dimoueri potuere. Vita eos prophana tyrannorum crudelitas priuauit, sed non etiam fide. Si quem tali necessitate constrictum patiendi timor agitauerit, horum memor exemplorum se pueris imbecilliorem esse erubescat et saltem his ęquari nolle nefas putet.

Sicuti putauit Dionysius martyr Romę passus. Qui iubente Diocletiano fustibus pręlumbatus, deinde equuleo suspensus et uirgis cęsus, admotis etiam lampadibus miserabiliter ustulatus pro eiulatu clamorem edebat, quo se Christianum esse asseueraret. »Et si millies — inquit — occidi possem, Dominum meum Iesum confiteri non cessarem.« Itaque imperator non modo, ut idola adoraret, efficere nequiuit, sed etiam, ut ne Christum taceret, donec caput id iam optanti amputari iussit. Sic ille ipso Domino, quem tam audacter tamque perseueranter in terra positus inuocauerat, feliciter iungi meruit in cęlo.

Eadem Diocletiana persecutione Eustratius apud Auraricenos a Lysia pręside equuleo a terra suspensus fumo suppositi ignis ac uapore torquetur, depositus cęditur et toto corpore plagis confecto, quo magis doleret, sale aceto diluto confricatur. Deinde pedibus perforatis, ne effugere posset, e Satalia ciuitate, ubi hęc primum passus est, ad Auarim urbem ductus et hinc quoque cum multis Christianorum Sebasten missus, ab Agricolao pręfecto igne consumptus martyrii palmam recepit. Cęteri obtruncati pręter unum Oresten nomine, qui super lectum ferreum distentus substratis prunis tandiu excruciatus est, donec animam exhalaret. Magna quidem hęc poenarum acerbitas, sed maius patientię pręmium.

Sub Diocletiano et Gregorius martyr Spoleti passus, dum Flacci et Tircani pręsidum minas rideret, colaphis [p. 3-431] cęditur, fustibus uerberatur, super ferream cratem torretur. At uero, ut fidei ab eo prędicatę uirtus patesceret, pars urbis terręmotu concussa trecentos et quinquaginta idolatras suis oppressit ruinis. Pręsides territi fugam fecere. Cessante autem timore, sed perseuerante perfidia, martyrem idolis thura adolere nolentem uirgis ferreis cędi iubent et facibus ad latera admotis ustulari ac demum capite truncari. Sic extinctum corpus, ne a Christianis honore sepulturę afficeretur, in theatro feris laniandum datur, sed a nulla lęditur. Flaccus uero, qui pertinacius in Gregorium sęuierat, eadem hora intestina per os euomitans miserabiliter expirauit, multo acerbiora apud inferos et quidem sine fine passurus. Sebastianus Romę Diocletiano et Maximiano imperatoribus ad stipitem nudus ligatus sagittis confoditur. Hyrene, mulier Christiana, ut corpus mandaret sepulturę, noctu uenit et ipsum adhuc uiuere comperit. Solutum domi fouit atque ille intra paucos dies curatus, rursum in publicum procedens principum in Christianos immanitatem arguere coepit. Ipsi mirabantur, quomodo uiuere potuisset, et cum eo miraculo ad credulitatem moueri debuissent, ad indignationem moti sunt atque eundem tandiu fustibus cędi iusserunt, donec exanimaretur. Tanto igitur martyrii amore flagrauit Sebastianus, ut nec sagittas passus conquiescere potuerit, quousque ad optatum uitę finem peruenit.

Vincentius martyr in Hispania Cęsareę passus est; uere Vincentius, quia omnia uicit tormenta, dum se Christianum confitetur. Cum in equuleo sublatus a Daciano pręside per ludibrium rogaretur, ubinam esset, »in sublime — inquit — unde te potestate terrena tumentem altior despicio!« Grauiora minitanti: »Non minari mihi uideris — respondit — sed quod uotis omnibus concupieram, offerre.« Igitur, cum ungulas, faces, prunas toto corpore dilacerato constanter exciperet, ait: »Frustra fatigaris, Daciane! Non potes tam horrenda excogitare tormenta, quam ipse paratus sum sustinere. Carcer, ungulae, candentes laminę morsque ipsa ludus iocusque Christianis sunt, non tormentum.« [p. 3-432] Post hęc aliis atque aliis confectus poenis cum uictorię palma migrauit ad cęlum. Et qui talia pro Christo pati optauit, nunc regnat cum Christo.

Marium et Martham uxorem eius liberosque eorum Audifax et Abacum, natione Persas, Claudio Augusto Christianos persequente, Romę martyrium passos legimus. Cum enim deos gentilium demonia esse prędicarent et Martha eos hortaretur, uti confidenter pro Christo tormenta exciperent, fustigationem, equuleum, flagella, faces, ungulas pertulerunt. Pręcisis deinde manibus et ad collum alligatis per urbem ducti sunt, acclamante pręcone sic puniendos esse deorum contemptores. Postremo capite cęsi martyrium consummauerunt. Martha post illos in Nympha aqua suffocata et ipsa ęque constantis in tolerando animi exemplum posteris reliquit. Quam, dum suorum supplicia spectaret, non dolor solicitauit, sed timor, ne forte ipsi cruciatuum acerbitate superati prius a fide quam a uita decederent. Itaque tanto alacrius ad necem ruit, quanto de illorum uictoriis facta est securior.

Pontianus martyr sub Antonino Augusto Spoleti passus, nolens gentilium sacrificare diis, uirgis cęditur, per prunas nudis pedibus ambulare compellitur, in equuleo tollitur, ungulis ferreis ad ossa usque proscinditur, leonibus in theatro exponitur. Sed eidem, in quem homines grassabantur, bestię pepercere. Post hęc in carcerem fame consumendus truditur. Sed angelo hominem nutriente, quem inedia iam extinctum putabant, die decima saluum educunt. Tunc iudex plumbo liquefacto nudum perfundi iussit. Sed cum neque hoc supplicii genere perimi ille potuisset, capitis tandem abscisione finitur. Poterat nec sic mori, sed iam omnes poenas passo beatitatis pręmia differre Dominus noluit, et breuem uiri patientiam ęterna felicitate remunerauit.

Hinc ęst, quod Ignatius, Antiochenę ecclesię tertius post Petrum apostolum episcopus, Traiani persecutione damnatus ad bestias, cum Romam uinctus mitteretur et iam Smyrnam peruenisset, ad Romanos, qui fidem receperant, [p. 3-433] scribens ait: »De Syria usque Romam pugno ad bestias in mari et in terra nocte dieque ligatus cum decem leopardis, hoc est, militibus, qui me custodiunt, quibus cum benefecerim, peiores fiunt. Iniquitas autem eorum mea doctrina est. Sed non iccirco iustificatus sum. Utinam fruar bestiis, quę mihi sunt paratę! Quas et oro mihi ueloces esse ad interitum et ad supplicia et allici ad comedendum me, ne sicut aliorum martyrum non audeant corpus attingere. Quod si uenire noluerint, ego uim faciam, ego me ingeram, ut deuorer. Ignoscite mihi, filioli! Quid mihi prosit, ego scio. Nunc incipio Christi esse discipulus, nihil de iis, quę uidentur, desyderans, ut Iesum Christum inueniam. Ignis, crux, bestię, confractio ossium, membrorum diuisio et totius corporis contritio et tormenta diaboli in me ueniant, tantum Christo fruar!« Cumque iam ductus esset ad bestias et rugientes audiret leones, ait: »Frumentum Christi sum. Dentibus bestiarum molar, ut panis mundus inueniar.« Pręfocatum itaque a leonibus et nusquam cruentatum ferunt. Profecto non fuisset in illo tam feruens pro Christo patiendi affectus, si quicquam dulcius esse potuisset quam frui Christo.

Apronianus Romę, cum ad Sisinium martyrem de carcere, ut torqueretur, eductum uocem cęlitus delatam audisset: »Venite benedicti Patris mei, percipite regnum uobis a constitutione mundi paratum!« — nihil cunctatus ad pedes martyris prouoluitur, baptismo lustrari petit, deinde patiendi cupiditate Laoditum prętorem de impietate in Christianos redarguere coepit. Se quoque Christianum confessus capitis tandem abscisionem gaudens lętusque sustinuit, eodem die martyr factus, quo et Christianus. At nos a natiuitate ipsa fidem tenentes Christi, si forte inter infideles uersari contigerit, Christianitatem dissimulabimus, ne uitę periculum subeamus, quasi nescii uitam nostram esse in Christo et hanc, cui tantopere timemus, uelimus nolimus mox desituram. Sed meminerimus nos quoque uoce illa inuitari, qua inuitatus Apronianus et ante eum Sisinius mortem contempsere et uitam ęternam adepti sunt.

[Page 3-434]

Polycronius episcopus et Parmenas presbyter Babylone passi, magni ambo spiritus inuictique animi uiri. Cum enim a Decio comprehensi multa singulatim interrogarentur et Polycronius nihil omnino responderet, quęrenti imperatori, an mutus esset, Parmenas ait: non esse mutum episcopum, sed ideo tacere, ne impiorum colloquiis inquinetur. Quare in iram ille concitatus, statim Parmenę linguam pręcidi iussit, Polycronio os lapidibus contundi, deinde utrumque decollari. Itaque alter ne loqui quidem cogi potuit, alter sic locutus est, ut illum, qui in se necis potestatem habebat, contemneret. Hac animi pręstantia ostenderunt uerum Christi militem omni terrena uirtute esse fortiorem et occidi posse, terreri non posse.

Siquidem Marcus quoque et Marcellianus, Romę passi, gaudenter ad supplicium ibant et, quoniam fratres germani erant, stipitibus infixi Psalmum illum alternatim decantarunt: ‘Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum!’Cumque non modo ferrent, sed etiam irriderent tormenta, erubuit Diocletianus contemptui se habere ab iis, quos torqueret, et ambos lanceis confodi iussit atque interimi. Et pręclare quidem cum illis actum est, quia tanto maturius ad coronam martyrii peruenerunt, quanto poenas minus expauescere uisi sunt.

Per idem tempus Tranquillinus martyr, cum audisset Zoen, uxorem Nicostrati, pro Christo neci datam, exclamans indignum facinus esse, ut foeminę uiros ad subeundum martyrium pręcederent, in medium prorupit et palam se Christianum confessus lapidibus obruitur. O laudabilem inuidiam, qua doluit Tranquillinus, non quia foeminę fortes essent, sed quod ignaui uiri; proindeque seipsum tam egregię fortitudinis prębuit exemplum.

Christophorus magnus corpore, sed maior fide, Christum in armo tulerat et eundem in corde gerens nunquam dimisit. In oppido Ammonytarum Lycia, cum militum cohors, ut ipsum comprehenderet missa, manum illi iniicere timerent, ultro se illis uinciendum prębuit et eosdem, a quibus uinctus ducebatur, a uinculis erroris exoluens, [p. 3-435] monstrata ueritate Christianos fecit, ita ut Christum confitentes capitalem sententiam libenter subirent. Ipse uero uirgis ferreis cęditur, galea sub prunis feruefacta operitur et igne supposito in ferreo scamno torrendus constringitur. Postremo ad stipitem ligatus, sagittis impetitur et, cum ne sic quidem confici potuisset, capite mulctatur. Quod autem rege illo, a quo peremptus est, superior fuerit, etiam inde apparet, quod rex oculum sibi sagitta forte confossum cruore eius liniens in integrum restituit. Itaque ad se sanandum eius opem, quem interfecerat, requisiuit et, impetrata, credidit, mortui religionem sponte sequens, quem uiuentem, ut suam sequeretur, nulla ui, nullo prorsus supplicio cogere potuit.

In Pantaleonem martyrem Nicomediae passum, dum Maximiani furor desęuiret, tormentorum genera defecerunt, ipsi patiendi ardor deesse non poterat. Pertulit itaque equitum ungulas, faculas, sartaginem, plumbum, in mare mersionem, in terra feras. Postremo, cum ad rotam clauorum mucronibus aculeatam lancinandus ligaretur, solutę protinus machinę fragmenta impietatis ministros perculere peremereque. Ipse quoque cęsar magis iam timens quam timendus, nequid martyrem torquendo grauius ipse pateretur, statim illum obtruncari iussit. Sed ne sic quidem eum interficere potuisset, nisi remunerand? uirtutis tempus id requireret. Tunc mori miles Christi permissus est, cum per patientię merita iam ad immortalitatem transferri debuit.

Quid de te dicam, Prime Stephane, pontifex maxime ac martyr insignis? Tu ad Martis templum perductus, ut aut sacrificares aut poenam capitalem subires, tanti istud periculum fecisti, ut bellatoris Dei, immo diaboli templum funditus euerteres ac solo ęquares. Te enim Iesum inuocante idoli ędes corruit et cultores suos, qui te ad impietatem urgebant, conterritos in fugam uertit. Valerianus quoque cęsar tua expauefactus uirtute, ad te unum occidendum, ad te, inquam, et unum et nudum atque inermem cohortem misit armatam. Tu uero, dum solennia sacra ageres, non intermissa precatione imperterritus uitę finem [p. 3-436] expectasti. Itaque ante aras iugulatus, sed ante Deum in paradisum sublatus plenissimum uerę glorię triumphum peregisti, recipiens de manu Domini inuictę patientię incorruptibilem coronam, beatus factus in sempiternum.

Maximus martyr sub Decio imperatore ab Opimio proconsule in Asia passus, cum fustibus cęsus et in equuleo extensus ungulis quoque laniaretur, tormenta hęc non dolori sibi esse dicebat, sed iocunditati. Inde extra urbem tractus lapidibusque obrutus, iocunditate illa, quam inter cruciatus capiebat, iam omni molestia liber frui plenius coepit, fruiturus sine fine.

Cyriacum, Hierosolymitanum episcopum, qui ante Iudas dictus est et beatę Helenę lignum Dominicę crucis diu sub terra cęlatum indicauit, quia Christum prędicare non cessabat, Iulianus Apostata comprehendi iussit et manum illi dexteram abscindi, plumbum liquefactum in os infundi, super lectum ferreum torreri ferreisque uirgis cędi, matrem quoque eius Annam per capillos alte suspendi, ungulis proscindi, facibus aduri. Ea consumpta rursum Cyriacum in foueam serpentibus refertam mitti mandat. Sed eo dimisso serpentes omnes mortui apparuerunt. Ammonius uero ueneficus, qui illos incantauerat, uiso miraculo conuertitur et Christum confitens obtruncatur. Cyriacus in cacabum oleo bullientem demersus, cum mori nequiret, et gladio transuerberatur. O inuictę fidei uirum, qui, ut Christum negaret, compelli nulla ui potuit.

Bonifacius Tharsi passus, ad locum suppliciorum audacter accedens martyres ad patiendum palam hortari coepit. Et Sulpitii pręsidis iussu in equuleo errectus, ungulis ita laceratus est, ut ossa apparerent. Clauiculos deinde arundineos in digitis inter ungues et carnem defixos pertulit atque in os plumbum infusum, tum demum in bullientem picem in caput pręcipitatur. Sed cum neque hoc cruciatu consumi posset, capitis amputatione peregit martyrium. Et dum feriretur, terra tremuit plurimique conuersi idola reliquere, tam immania tormenta nihil formidantes, dum Christum sequuntur.

[Page 3-437]

Sed ut his tam fortibus ac tam fidis exemplis aliquod imbecillum atque infidele et fidelibus cunctis maxime cauendum interseratur, legimus Decio imperatore quendam Nicomachum nomine in urbe Troade fuisse, qui, dum a proconsule Opimio torqueretur, doloris impatiens diis eius se dixit sacrificaturum. Atque ubi dimissus thura ante idolum incendit, illico a demonio arreptus grauiores poenas dedit. Quippe in rabiem uersus, propriam linguam dentibus mandens expirauit. Heu, heu, infelix Nicomache, non tormenta mutasti, sed tortorem, non poenam, sed fidem, nec mortem diffugisti, sed mortem felicissimam relinquens miserrimam elegisti! Inter damnatos computaris, quia inter beatos censeri, cum posses, noluisti. Pro fide breuissimos pati cruciatus recusasti, at pro perfidia pateris ęternos et perenni illa amissa gloria eo descendisti, ubi ignis inextinguibilis urit, uermis immortalis rodit, tenebrę indiscussę caligant, sulphuris foetor semper exhalat, procellarum spiritus perpetuo furit, ubi denique horror sempiternus inhabitat. Merito talia sortietur, quisquis oblatam sibi ex diuina largitate martyrii coronam ignauo uictus metu accipere contempserit.

Ideo sane nihil formidans Venantius martyr, sub Decio cęsare in oppido Camerino pręsidis iussu fustibus uerberatur, leonibus exponitur, per pedes pendens uertice ad terram uerso subditi ignis fumido uapore torquetur. Inde depositus dispessis manibus pedibusque diuaricatis, prono distentoque funiceis uinculis corpore a solo subleuatur et eiusdem ignis flamma uentrem et ilia lambente cruciatur. Postremo gladio perimitur. Et tamen tot talibusque afflictus tormentis nunquam se Christianum negauit neque idola demonia esse timuit confiteri, omni cruciatu fortior, omnibus tortoribus audacior, cęsarem ipsum contemnens, dum amplexatur Christum.

Eustachium cum uxore et liberis Hadrianus princeps ob confessionem Christi in boue ęneo introclusos cremari fecit. Et cum triduo machina illa arsisset ipsique iam in cinerem redacti putarentur, exanimati quidem inuenti sunt, [p. 3-438] sed nusquam adusti, ita ut neque capilli neque pili nidorem ullum admiserint, Deo uolente etiam in igne corpora eorum seruari integra, quorum in credendo fides et in patiendo constantia extitit incorrupta.

Marcellinum Diocletianus pugnis circa guttur cędi fecit, nudum super uitri fragmenta uolutari, in carcere clausum fame sitique torqueri. Et cum eum nullo cruciatus genere ad sacrificandum diis compellere posset, decollari iussit, uictum se testatus; uiuum utique dimissurus, si uicisset.

Quadraginta milites Sebastę passi sunt sub Licinio imperatore, Lysia et Agricolao pręfectis. Hos quidem, cum Christum publice prędicarent, in stagnum gelu concretum collo tenus mersos manere usque ad diem alterum compulerunt. Thermę prope appositę erant, ut ad eas confugere liceret, siquis eorum pro Christo pati frigus recusaret. Unus ex illis algoris impatiens, ut ad thermas peruenit, uita defunctus est. Reliqui in glacie perdurantes Deo laudes decantabant. Circa uigiliam noctis tertiam descendit lux super eos et triginta novem coronę in luce apparuerunt. Quod cernens custodum pręfectus illis, qui secum erant, a somno excitatis Christianum se professus est et uestitu reiecto nudus in stagnum prosiluit atque una cum iis, qui ibi erant, psallere coepit, coronam percepturus, quam is, qui inde effugerat, cum uita simul amisit. Mane post hęc eductis et in fidei proposito persistentibus crura confregerunt illique animas Deo tradentes tam gloriosa martyrii uictoria potiti sunt.

Qui Romę in carcere cum Alexandro, maximo pontifice, uincti tenebantur, post eius martyrium adeo et ipsi mori pro Christo concupierunt, ut Quirino tribuno, qui iam conuersus eorum religionem sequebatur, claustra reserante fugamque suadente exire noluerint. Inde eductos Aurelianus princeps, alligatis ad colla ingentibus saxis, in mari submergi iussit. Quid furis, immo quid insanis, Aureliane? Vincula adhibes fugere nolentibus, extrema minitaris mori cupientibus. Non est, quod iustorum nece glorieris; [p. 3-439] eos occidisti, qui occidi optarunt, ut Christo fruerentur. Nihil illis felicius contingere potuit quam te inimico uti. Irascere igitur et, quantum uis, debachari ac sęuire perge, dum magis nocere ignoscendo queas quam puniendo.

Hinc quidem Tiburtius et Valerianus, cum ab Almachio, urbano prętore, in uincula coniecti rogarentur, cur principum sententiis damnatos honore sepulturę afficere pręsumerent: »Quia — inquiunt — quos principes ipsi pro Christo damnandos iudicant, eorum nos fieri serui cupimus.« Itaque et ii, sicuti uolebant, obtruncationem passi, martyrii coronam perceperunt, tyrannorum sęuitiam in suum conuertentes triumphum.

Eleutherius Hadriani iussu lectum ferreum, craticulam, sartaginem, fornacem expertus noxam non sensit. Equorum ferocium caudis alligatur distrahendus et solutis uinculis incolumis euasit. Leonibus in theatro exponitur, sed cum neque leones illi quicquam mali inferrent, capite cęsus diem suum obiit, hoc quidem postremo permittente Domino, ne sanctus martyrii gloria careret, illa uero priora cohibente, ut credere nolentium inexcusabilior esset peruicacia.

Victorem martyrem Maximianus apud Massiliam iniecto pedibus fune raptatim trahi mandauit atque ita uexatum tantumque non exanimem in carcerem trudi, ubi ille diuino splendore refocillatus ac refectus carceris custodes ad Christum conuertit eosque in fide stabiles imperator capite cędi pręcepit; porro Victorem in equuleo tolli fustibusque et nervis duriter cędi ac rursum in uincula coniici. At ipse, cum simulachrum Iouis ante se constitutum adorare iuberetur, id abominatus pede statuam euertit. Iacuitque resupinatus Iuppiter suis etiam ridendus cultoribus. Cęterum Maximianus fortiorem se deo suo ostendens ulcisci uoluit eius iniuriam, qui seipsum defendere, ne saltem caderet, nequiuit. Victorem igitur, cum pedem illi prius abscidisset, molendini rota subiectum conteri et adhuc spirantem gladio feriri iussit. Et hic quidem martyr efficitur, [p. 3-440] sed euersi Iouis ignominia non aboletur. Ac ne imperator quidem tantum uirium fuit, ut torquendo hominem fidem extorqueret. Et quem uincere non potuit, interemit.

Hadrianus martyr Nicomedię passus, cum esset militum pręfectus, cernens nostrorum in suppliciis constantiam credere coepit et se Christianum profitens inter damnatorum nomina suum ascribi petiit. Itaque Maximiani iussu in carcerem ducitur et reis per tormenda consumendis computatur. Id ubi resciuit Natalia, uxor eius (quia Christiana erat), lęta ad carcerem cucurrit, uirum ad patientiam hortatur: mox enim fore, ut pro temporali poena ęternis fruatur bonis. His et aliis huiusmodi uerbis animatum relinquens abiit. Hadrianus uero cupiens illam suę fortitudinis fieri spectatricem, cum dies martyrii instaret, uadibus datis dimissus ipsam accersitum perrexit. At illa aduentantem prospiciens, rata ideo liberum factum, quod pręuaricatus esset religionis fidem, claudit ostium et se nolle eum domo recipere exclamat, qui a Christo desciuisset. Vt autem rem, sicuti erat, didicit, admissum dulciter amplexata una cum illo ad carcerem rediit. Deinde, cum ipse fustibus dure admodum uerberatus fractisque cruribus in terra semiuiuus uolutaretur, illa leniter plagas refouendo animum uiri in poenis deficientem adhortationibus errigebat. Vbi tandem ipse manu insuper amputata expirasset, illa Deo gratias egit et manum eius in sinu suo conditam latenter tulit siccatamque in deliciis habuit. Corpus mandatum est sepulturę. Mira utriusque uirtus, sed in sexu fragili mirabilior. Vir ultro certę Note: *corr. ex ‘certe’ se neci exposuit, ut cum Christo uiueret. Mulier coniugium uiduitate mutare pręoptavit, ut maritum martyrem uideret, cum illo simul cupiens torqueri, cum illo mori.

Dorotheus et Gorgonius etiam ipsi Nicomedię passi sunt. Quos, quia inter Romanos milites uirtute ac nobilitate pręcellebant, Diocletianus primum largitione et blanditiis auertere nixus est. Obi id param processit, quęstione torquere coepit; equuleum, flagra, ungulas in eos experitur additque uulneribus dolorem, ea sale et aceto perfricando.

[Page 3-441]

Deinde in crate distentos ad prunas applicat. Postremo suspensos laqueo necat. Adeo nullum tormenti inuenit genus, quo illos, ne magis Christo quam sibi militarent, mouere posset. Melioris itaque militię stipendia certiora perceperunt, non argentum neque aurum, sed ipsum cęlorum regnum.

Nicetę martyris poenas difficile est enumerare nec miracula minus. Nicomedię illas a Maximino rege passus est, auunculo suo magno, sed primum ab infideli patre. Nam cum deos argenteos domi sublatos confregisset egenisque erogasset, ligatur a patre et bubalis neruis nudus acerrime flagellatur. Mox ab angelo spiritali consolatione recreatus et in cęlum suspicere iussus uidit manum coronam incredibilis decoris inde sibi porrigentem, ob quod magis patiendi cupiditate ardere coepit. Et cum ei super plumeum stratum uinculis colligato molliterque composito meretriculam adduxissent, linguam dentibus pręsectam in illam expuit et stupore attonitam discedere coegit. Inde super carrucam clauis pręacutis asperatam nudus collocatur, ut, dum raptatus fuerit, ipsa quassatione crebrius uehementiusque sauciaretur. Sed ipso orante omnes ferreę cuspides illę palearum instar mollescunt. Cumque sic lędi non posset, atrociora excogitantur tormenta: hamo ori indito suspenditur, ferro candenti per utramque aurem transforatur, per latera quoque pilo perfoditur. Mira res, tot lęthalibus plagis affectus mori non poterat. Hinc etiam per pedes a terra suspensus fumo cruciatur, mox in pyram cremandus proiicitur, et tamen inde quoque euadit inoffensus. Manibus pedibusque truncatur, super candenti lamina mutilatis cruribus insistere cogitur, in foueam multę altitudinis iactatur, sed et inde membris omnibus ab angelo redintegratis uiuus incolumisque educitur. Post hęc uenenum sibi propinatum sine noxa hausit ac mortuos quosdam precationibus ad uitam reuocauit. Quo quidem miraculo plurimi ad Christum conuersi mota seditione in regem impetum faciunt et frustra fugere conantem occidunt. Nicetas* Note: *corr. ex ‘Niceta’ [p. 3-442] vero, cum eos baptizasset ecclesiasque aliquot construxisset, ad Dominum tranquillo uitę exitu migrauit. Vere Nicetas, qui tot tormenta uicerit et de cuius nece tyranno non licuit gloriari. Illo enim uiuente ipse peremptus impietatis suę poenas dedit, longe acerbiores apud inferos et quidem sine fine daturus.

Romanus, cum esset gentilitię perfidię emulator et beatum Laurentium tormenta pro Christi amore patientem spectaret, dixit se uidere iuuenem forma insignem candidissimo linteolo cruorem illius detergentem. Laurentium igitur ad carcerem reductum secutus ab eodem se baptizari fecit et, cum iam aperte se Christianum esse proclamaret, Decio iubente uirgis cęsus capite truncatur. Quid est, quęso, quod tam horrenda aliorum supplicia non deterruerint illum, sed animarint, ut martyr esse optaret, qui paulo ante fuerat gentilis? Adeone spectaculo illo delectatus est? Immo exinde firmissimam ęterni pręmii spem animo concepit, si eadem sibi credenti pati contigisset, et ad quietem properans poenas contempsit.

Laurentius uero, cum diuersorum tormentorum instrumenta sibi ante oculos proposita uideret, semper se optasse dicit ad eiusmodi epulas inuitatum ire et ad ipsas hauriendas accedere. Cumque Decius cęteros Christianos ab eo sibi prodi poposcisset, ut »quid — inquit — eos requiris, quorum conspectu es indignus? Nam nomina illorum scripta sunt in cęlo.« Iratus ille contemptorem suum fustibus pręlumbari iussit, laminis candentibus uri, scorpionibus lacerari, in ore lapidibus contundi, sic denique excruciatum super ferrea crate distendi prunisque torreri. At ille supplicia irridens intentis in Decium oculis: »Iam satis assatum est — inquit — tolle et manduca!« Mox Deo gratias agens, quod se martyrii gloria dignatus esset, animam reddidit, tanto maius recepturus pręmium, quanto passus duriora.

Hippolitus quoque (cuius custodię Laurentius traditus fuerat) et ipse in* Christum credens atque confitens Valeriani Note: *add. [p. 3-443] pręfecti iussu ad colla indomitorum equorum ligatus cum distraheretur, fidem, quam receperat, integram seruauit. Membra diuidi potuerunt, Christi amor scindi non potuit. Poena quoque hęc non casu inflicta, sed Dei nutu uidetur electa, ut nomine eius, cui irrogabatur, pulchre conueniret. Hippolitus quippe Gręca compositio, si in nostrum uertatur sermonem, »equo discerptum« sonat. O felicem uirum, qui quoties nominatur, toties patientię suę laudem simul proferri sentit, id pro Christo passus in corpore, quod a parentibus accepit in nomine.

Cyprianus, Carthaginiensis episcopus, cuius multa religiose et eleganter scripta extant, Carthagine passus est sub Valeriano et Galieno principibus. Hic ob Christianam assertionem primo in exilium actus, deinde reuocatus, cum edictum, quo capite cędendus decernebatur, audisset, Deo gratias egit, nihil prę se tristitię ferens. Deinde suis pręcepit, ut spiculatori, a quo percuti deberet, quinque et uiginti aureos mercedi darent, quasi beneficium ab eo, non interitum accepturus. Itaque oculos ipse sudario tegens, extensam ceruicem gladio subiecit et coronam accepit martyrii, tam animi constantia in patiendo clarus, quam eruditione in docendo.

Arcadius martyr (ut Zeno, Veronensis episcopus, de illo prodidit) manibus pedibusque articulatim atque membratim discerptus, truncus in suo sanguine uolutandus relinquitur. Sed tanto integriorem spiritum Deo reddidit, quanto patientius corporis mutilationem tolerauit.

Iacobus martyr in Perside passus, quem a supplicii genere alii Denodatum alii Intercisum cognominarunt, nos usitatiore uocabulo Deartuatum potius dicendum censemus. Huic enim se Christianum profitenti manuum pedumque digiti nodatim pręciduntur, tum palmę, tum brachia, tum lacerti ad humeros usque; sic et pedes et tibię et crura. Ita tamen ille trunco corpore Deo laudes gratesque agere non cessauit, donec regis iussu dissecta ceruice consummauit martyrium, tam fide integer quam membris lacer. Sic statur pro religione, sic dimicatur pro Christo. Hoc militię genere ad cęlestem gloriam angelorumque triumphum peruenitur.

[Page 3-444]

Quamobrem haud alium animum etiam iis inesse oportet, quibus patiendi deest occasio. Sic enim sine martyrio martyrii meritum adipisci poterunt, sicut adeptum credimus beatum Dominicum, prędicatorum patrem. Qui cum iter ageret, intrepidus in hereticos, qui sibi insidiabantur, incurrit. Ab iis percunctatus, quid facturus esset, si comprehensum trucidare uellent: »Precarer uos — inquit — ne uno ictu mortem mihi inferretis, sed prius particulatim mutilantes membrorum meorum frusta ante me numeranda exponeretis; deinde, ut hos oculos effoderetis et, postquam me aliquandiu in meo uolutassem sanguine, tum demum reliquum corpus cęsum dilaniantes, crudeliter extingueretis pro nomine Domini mei Iesu Christi.« Obstupefacti illi tanta uiri audacia intactum dimisere. Alias etiam hereticis necem minitantibus nondum se martyrii gloria dignum dixit, sed ut dignus euadat, ualde cupere. Igitur neque insidiis inimicorum neque minis deterritus est, ne uel pergeret, quo necesse erat, uel loqueretur, quod opus erat ad salutem multorum.

Caput VI / DE PATIENTIA MARTYRVM FOEMINEI SEXVS

Satis hęc de uiris, foeminarum iam martyria pertractemus‘, ’quando quidem nec illarum aut minor in sustinendo fuit constantia aut leuior in patiendo poena.

Barbaram, Christo deditam uirginem, infidelis pater hostiliter persecutus est. Flagris cęsam et per capillos tractam [p. 3-445] Alexandrię pręsidi Martiano puniendam obtulit. Pręses autem sacrificare nolentem neruis bubalis duriter uerberari iussit et in carcerem trudi. Ob quam illa patientiam meruit a Christo uisitari et passionis dolorem pręsentię Dominicę suauitas mitigauit. Dehinc educta, dum ad supplicium traheretur, gaudebat. Itaque lampades, malleos, flagella constanter pertulit. Cumque amictu ipsam exuissent, magis pudore nuditatis quam dolore affecta poenę ad Deum orauit, et stola candidissima diuinitus induta apparuit. Postremo, cum obtruncari iuberetur, pater filię carnifex fuit. Sed mox tanti sceleris iustas exoluit poenas, fulminis ictu interemptus. Ipsa uero corporis uinculis expedita, cum uirginitatis martyriique corona ad cęlestis tandem Sponsi thalamos lęta migrauit.

Par in tolerandis tormentis Agathę uirginis fortitudo fuit. Quintiano, Sicilię proconsuli, extrema minitanti, nisi diis thura poneret, respondit se Deo uero sacrificaturam, non demoniis. Et cum fidiculis equuleoque uexaretur, delectari se poenis, non tristari dixit: quoniam, sicuti triticum non reconditur in horreum nisi tritura uentilationeque permundatum, ita et se non posse ad patientię pręmia peruenire, nisi suppliciis ante probetur. Hinc iubente Quintiano mamillam illi a pectore distorquent, mox et abscidunt. At ipsa ad Quintianum conuersa exclamat: Impie, crudelis, dire tyranne, non te pudet in me amputare, quod in matre suxisti? Sed nihil proficis. Habeo enim, quas auellere non potes, interioris fidei speique mamillas, quarum alimento reparatur in me sustinendi uirtus. Post hęc in carcere posita, Petrus apostolus apparens plagam curat, et locus ante tenebris horrens pedoreque tristis repente illustratur suauiterque fragrat. Attoniti eo miraculo custodes, reseratis ianuis uirginem, ut abiret, hortantur. Cęterum ipsa, ne stans in limine uictorię pedem referendo pręmium amitteret, nusquam discessit. Postero igitur die Quintiani iussu super prunas testis permixtas aliquandiu uolutata torretur, simul ac laceratur. Fluenteque hubertim cruore ignis extingui coeperat, cum tam immane facinus terra non ferens intremuit, pars muri quassata Quintiani asseclas [p. 3-446] opressit ruina. Virgo rursum carceri reddita, cum finem orasset uitę, obdormiuit in Domino. Neque illa in funere angelicis laudibus caruit, quę in tormentis fidem seruauit. Ab angelis quippe adposita fertur sepulturę eius marmorea tabella, in qua scriptum erat: Mentem sanctam, spontaneam, honorem Deo et patrię liberationem. Et, si tam gloriosa iacuit in tumulo, quam felix regnat in cęlo! Vt autem et hinc patescat, quanto sint miseriores, qui torquent quam qui torquentur, Quintianus cum equo, cui insederat, in fluuium pręcipitatus uorticibusque obrutus nusquam comparuit.

Agnes, Romana uirgo, tertio decimo ętatis suę anno primum contra pudicicię oppugnatores inuicta perstitit et ad lupanar ui adducta, Deo protegente corrumpi nequiuit. Deinde ab Aspasio tribuno, quod Christum confiteretur, ei se desponsatam dicens, in ignem comburenda impingitur. Sed diuisa flamma carnifices adussit, ipsam non attigit. Aspasii tamen ira flammis feruentior, ferro illam iugulari iussit, cui ignis pepercerat. Miremur uiros contempsisse supplicia, si in tam tenella ętate foemineum pectus tantum exibuit constantię, ut torqueri, ut occidi mallet quam uel sanctę uirginitatis propositum deserere uel Christianę credulitatis fidem.

Cęcilię quoque Romanę Christo dedicata uirginitas martyrii retulit triumphum. Quę Valeriano desponsata, dum nuptiarum celebris ageretur dies, pro Fescenninis Euangelium intra se tacita decantauit. Et cum iam in cubilis secreto cum sponso adesset, illi fidem Christi, deinde etiam Tiburtio, fratri eius, persuasit atque ambos ad coronam egit martyrii, angelorum uisu rosarumque cęlestium odore ante animatos. Ipsa quoque, quoniam deos gentilium simulachra uana esse diceret, Almachii, urbani prętoris, iussu in ignem cremanda deiicitur. Et cum illęsa permaneret, decollari iubetur. Ter percussa occidi non potuit et dimissa triduum superuixit, ut neque tunc moreretur, cum carnifici liberet, neque ultra, quam sibi expediret, uiueret, ne et ille nece eius gloriari posset et ipsa tardius, [p. 3-447] quam uellet, cum seruatę castitatis tum consummati martyrii reciperet mercedem.

Catharina, uirgo sanctitate magis quam regia stirpe clara atque inter Alexandię puellas pulcherrima, plus tamen uirtutibus quam forma pollens, cum Maxentius cęsar Christianos ad idolorum culturam cogeret, prorupit in medium, cęsarem increpuit, martyres pręmii spe confirmauit, mundi sapientes disputando uicit, ita ut conuersi pro Christi nomine, quod impugnauerant, iam defendendo mori non formidarent. Pro quo et ipsa scorpionibus cęsa, in carcere fame sitique afflicta, ab angelis uisitatur atque alitur. Faustinam, Maxentii coniugem, Porphyriumque, militum magistrum, cum ducentis militibus in fidem recipit Christi. Quamobrem rotis applicatur ita arcte compositis, ut in orbem actę multiplici mucrone discidissent alligatam, nisi extemplo ui diuina, ueluti fulminis cum fragore ruentis ictu, ipsa tormenti moles fracta dissiliisset. Itaque uirginem intactam reliquit, multam tamen infidelium turbam uiolento fragmentorum excussu prostrauit. Cęteri, qui euaserant, fere omnes Christo credidere martyrioque cum Faustina et Porphyrio coronati sunt. Cum ergo Catharina tantam multitudinem ante se ad cęlum pręmisisset et iam eos cuperet sequi, obtruncatur. Vulnus lacte manasse constat, ut uirginalem puritatem testaretur. Corpus ab angelis inde usque ad montem Synai delatum, ut, ubi a Deo data Lex fuit, ibi illius monumentum esset, quę sic pro lege stetit Christi, ut et philosophorum sapientiam confutaret et tyranni sęuitiam nec reprehendere timeret nec ferre recusaret.

Luciam, uirginem Siracusanam, Paschasius proconsul ad prostibulum adduci iusserat, et illa neque uirorum neque boum ui, qui funibus uinctam trahere nitebantur, loco moueri potuit. Lignorum ergo struem tyrannus circumponi et uirginem incendio consumi decernit. At illa inter flammas constituta calorem non sentiens Deo gratias agebat. Furit Paschasius et iam, quo se uertat, nescit, dum ipsum a foemina uinci pudet. Cumque animo conflictaretur, [p. 3-448] quidam ex lictoribus destricto Note: *corr. ex ‘districto’ ense Lucię iugulum transfodit. Nec tamen illa mori potuit, donec eucharistię sacramentum de manu sacerdotis accepit illoque comitata ad cęlum abiit, cuius fide in terra, cum torqueretur, non deseruit.

Tecla uirgo, Pauli apostoli prędicatione instructa, Christo se dedicat et iuuenem, cui pacta fuerat, repudiat. A matre Christianitatis quasi sacrilegii accusatur, a proconsule Alexandro igne cremanda condemnatur. Sed ignis repentino imbre extinguitur, illa intacta liberatur. Rursum comprehensa bestiis exponitur, sed inter leones et ursos tuta securaque permanet. In fossam serpentum deturbatur, et serpentes emoriuntur. Tauris ferocissimis distrahenda alligatur, et ruptis uinculis periculum euadit omniumque mentibus in stuporem uersis libera dimittitur. Inde ab Iconio, ubi talia passa est, Seleuciam deueniens, multis doctrina sua Christo ascitis, uitam hanc cum ęterna commutauit, parata quidem pro ueritatis assertione omnia perpeti supplicia, nisi ab iis illam Dominus protexisset, multorum consulens saluti, dum uni parcit, ipsam tamen sic pręmiis afficiens martyrii, ac si poenis martyrii esset consumpta. O felicem uirginem, quę non sentit tormentorum cruciatus et recipere meruit pręmium.

Dorothea uirgo, Cęsareę, Cappadocię oppido, pro Christi nomine a Fabricio pręfecto diu torta, cum tandem ad capitale supplicium duceretur, gaudebat, quod se ad Sponsum ire diceret, cuius paradisus omnium florum omniumque fructuum ferax multo amoenius, quam dici possit, uernat, suauius fragrat, copiosius exhuberat. Tunc Theophilus scriba ridiculi causa illam rogauit, ut, cum eo peruenisset, inde sibi rosas mittendas curaret. Cui ipsa: Nequid — inquit — impossibile esse credentibus credas, quod petis, efficiam. Postquam ergo decollata est, Theophilo in curia uersanti puer cum recentium cistula rosarum apparuit, et quidem brumę tempore, quando nihil in aruis florere solet, easque sibi a Dorothea de sui Sponsi paradiso missas dixit. Et cum obtulisset, ex oculis euanuit. [p. 3-449] Videns ergo ille serio factum, quod ioco poposcerat, quia fieri posse non credebat, et altius rem consyderans, Christianum se fecit martyriumque sustinuit, post rosas fructum quoque uerę perfectęque beatitatis percepturus. Si Theophilum rosę mouerunt, moueant et nos quotidiana sanctorum miracula, ne pro Christo quicquam ferre perpetique timeamus.

Nec te, Alexandrina uirgo Apollonia, hoc loco tacebimus. Cui dentes euellere, quam igne cremare Decii cęsaris immanitas potuit, fidem corrumpere non potuit.

Et tu inter Aphricanas puellas forma, nobilitate atque animo pręstans, Iuliana uirgo, ut Christo nuberes, Eleusii, Nicomedię pręfecti, nuptias contempsisti et unius Dei famulam se confitens, ab idolis autem abhorrens, flagella, uirgas, plumbum pateris nec propositum mutas. Diabolum uisibili specie tibi insidiantem ligas et uerberibus afficis et in latrinam pręcipitem mittis, hunc uindicando, tyrannum patiendo superas. Sed etiam inter tormenta apparuit patientię uirtus: rotis conterenda subiiceris, et franguntur; in bulliens plumbum mitteris, et tepescit. Capitis demum obtruncatione imples martyrium, et Ecclesię capiti, Christo, iungeris, tanto morte facta felicior, quanto fuisti in tolerando constantior.

Eadem uirtus et Margaritam uirginem Christo desponsauit. Hęc ab Olybrio, Antiochię pręfecto, adamata, deinde, quod Christiana esset, amore in odium uerso, in equuleum fuit suspensa, uirgis cęsa, ungulis lacerata, carceri tradita. Vbi a dracone deglutita, rupto illius uentre euasit illęsa. Et demonem, qui humana figura ad se decipiendam uenerat, prostratum pedibus conculcauit, ita ut ille emisso eiulatu et se uictum confessus euanesceret. Victrix igitur diaboli nec humanis uiribus uinci potuit. Cum enim iterum in equuleo tolleretur, facibus ureretur, in aquam mergeretur, terra tremuit, uincula soluta sunt, uulnera curata, uirginale caput solari radio coronatum apparuit, multa hominum milia ad Christum conuersa sunt. Ipsa postremo uirgo capite cęsa, relicto corpore cęlum petiit, ut semper cum Christo uiueret, quę pro Christo mori non dubitauit.

[Page 3-450]

Euphemia uirgo, dum martyres Chalcedone ad toleranda fortiter tormenta palam hortaretur, dum cum ipsis torqueri cupiens clamat iniquum esse, ut sibi, quę Romana esset, et quidem senatoris filia, aduenę et ignoti homines pręferantur, se prius ad Christum mitti oportere, hac uociferatione prouocato Prisco pręfecto in cancerem cum cęteris, qui damnati erant, detruditur et Deo gratias agit, quod se martyrum numero dignam fecisset. Deinde, cum alii uincti, ipsa soluta, in forum producerentur, questa est derogari principum edicto, quod non se quoque sicuti reliquos uincula constringerent. Pręfectus ergo se ludibrio a puella haberi ratus, iracunde hoc tulit omniaque in illam tormenta, quę furenti occurrere poterant, exercuit: alapas, equuleum, ignem, inediam, trapeta, bestias, gladium, quo tandem illa confossa tradidit spiritum. Igitur non sola uirginitate Christo placere desyderans, ultro se exposuit suppliciis, ut placeret et martyrio.

Theodosia uirgo, Cęsareę, Palestinę oppido, passa, quia Christum aperte confitebatur, urbani pręsidis iussu per capillos nuda suspenditur. Nubes autem ab alto delapsa nuditatem eius texit. Ferreis nexibus constricta in teterrimo carcere compingitur. At uero ueniente ad ancillam suam Christo illuxit carcer, uincula confracta sunt, ipsa uirgo iocunditate perfusa. Deinde saxo ad collum ligato in mare pręcipitatur, sed ab eo soluta ad littus enatauit. Tum etiam leopardis exponitur, sed bestię, quam illico dilaniaturę putabantur, non attigerunt. Denique pręses omnibus bestiis efferatior, quando quidem illam aliter consumere nequiuit, obtruncari iussit. Nullis tamen tormentis, ut idolis adoleret, efficere potuit.

Christinam uirginem, in oppido Italię Tyro (quod ad Vulsinium lacum situm est) passam, mirari facilius est quam laudare. Patris sui, urbani Tyri pręfecti, idola argentea confringens, egenis dispertiuit, blandimenta illius, quibus ipsam a Christo auertere moliebatur, despexit, minas irrisit, non flagellis dilaniata constantiam mutauit. Quin immo lacerę carnis frustum in patrem proiiciens ait: Satiare carnibus, miser, quas genuisti! Filiam comedere potes, at [p. 3-451] certe, ut impietati tuę consentiat, facere non potes. Hinc rotis alligatur et subdito igne uritur in lacumque deiicitur. Mox defuncto patre a Dione, eius successore, in oleo, resina et pice coquitur. Et cum ab hac quoque pernicie liberasset eam Dominus, ad Apollinem adorandum ducta statuam precatione subuertit. Et ipse uates Apollo, quod futurum de se non pręuiderat, redactus est in puluerem. Tum Dione quoque morte repentina subtracto subrogatur Iulianus. Qui Christinam in fornacem ardentem mitti iussit, sed missa noxam non sensit. Serpentibus mordendam obiecit, sed serpentes illa dimissa ueneficum inuaserunt. Interemptum uero ipsa suscitauit et serpentes in desertum fugere compulit. Serpentibus tamen sęuior Iulianus mamillas illi amputari iubet, linguam pręcidi, ipsam sagittis confici. Tali demum martyrio consumptam cęlum suscepit, sancti honorarunt, angeli laudibus extulerunt, Christus amplexatus est, Deus Pater regni cęlestis hęreditate donauit. Siquidem una puellula a tribus crudelissimis ciuitatis pręsulibus continenter excruciata, uinci nequiuit, hoc est, ut peccaret, compelli nulla ui unquam potuit.

Antonino Augusto Ecclesiam persequente, dum in Sicilia Sebastiani proconsulis iussu Victor martyr torqueretur, Stephana, militis cuiusdam uxor, uisis miraculis ad credulitatem conuersa, Christum Iesum Dei Filium confiteri coepit. Cumque nullo pacto ab ea confessione reuocari posset, duobus duarum arborum aliquantulum inter se distantium ramis aduerso inflexu ui ad terram curuatis alligata atque dimissa, rapido eorum in diuersum reductu repente discerpitur et disperso per humum cruore diffluentibusque intestinis corporis partes in suo utraque ramo suspensę palpitarunt. Nec tamen discerpi mulieris fides potuit, quam illa integram conseruauit et pro qua seruata immarcessibilem martyrii coronam accepit, tanto maiori honore a Christo suo affecta, quanto pro eius nomine a tyranno crudelius interempta.

Iulita cum paruulo filio Quirico apud Tharsum, Cilicię oppidum, passi sunt. Ipsa primum Alexandri imperatoris iussu dure flagellatur, Quiricus uero, adhuc trimus puer, [p. 3-452] spectante matre pręcipitio in terra elliditur. Rursum ipsa, cum in confessione Christi perseueraret, excoriatur, picis bullore perfunditur, postremo decollatur. Necdum satiata tyranni rabies aduersus interfectos desęuit: mortua corpora frustatim concidi lateque dispergi iubet, quasi uero, si sancti in terra tumulo careant, in cęlo non sint habituri locum. Vt tamen illo inuito etiam ab hominibus honorarentur, qui iam angelis iuncti erant, frustis illis inter se coeuntibus atque consolidatis corpora integra inuenta sunt et sepulturę mandata et a fidelibus reuerentię habita.

Maxima et Donatilla sorores, cum se suamque uirginitatem Christo dedicassent, persecutione Galieni principis in Aphrica passę sunt. Felle primum et aceto Anolini pręsidis iussu potatę gaudebant, quod dignę habitę essent eam iam bibere pro Domino amaritudinem, quam ante pro ipsis Dominus biberat in cruce. Inde uerberibus diruptę calceque confricatę, ut plagarum dolor duplicaretur, ad hęc etiam in equuleo extentę, compelli non potuere, ut idolo immolarent. In quod cum expuissent, super craticula torrentur, deinde ad bestias damnantur. Sed igne bestiisque parcentibus non parcit Anolinus. Gladio ambas cędi iussit, ut se et flammis ardentiorem et feris animalibus truculentiorem ostenderet. Ipsę autem uirgines, quoniam constanter tormenta pertulere, nunc inter angelorum choros feliciter exultant, eius conspectu semper fruentes in cęlo, cuius unius amore terrena contempserant.

Cuius etiam amore Felicitas Romę passa, nec Antonini imperatoris edicta nec Publii tribuni minas quicquam pensi fecit. Seque et septem filios tyrannicę ultro ingessit crudelitati, dum una cum illis, quos genuerat, ad martyrii palmam cuperet peruenire. Ecce iam cernit alium plumbatis cędi, alium fustibus mactari, alium pręcipitio ellidi, cęteros capite truncari et inde non se animo minus quam illos corpore torqueri, et tamen, ut in confessione perdurent, hortatur. Ipsa demum colaphis fracta carcerisque angustiis afflicta, cum liberos, quos ad martyrium pręmiserat, sequi optaret, decollatur. O uere felix Felicitas, cui tantum animi fuit, ut et filiorum tormenta constanter spectares et [p. 3-453] tua fortiter perferres. Felix, quę octuplici patientia, octies martyr, octo donanda coronis cęlum ascendisti, toties pro Christo mortua, quota cum filiis, quos una tecum morti exposuisti, numeraris. Vicisti fortitudine Machabeorum matrem. Quod illa pro Lege sustinuit, tu passa es pro Euangelio. Sed illa comprehensa dicitur, tu te tua sponte obtulisti, magnificum quidem Christianorumque proprium existimans Christianitatem non dissimulare, supplicia contemnere, quorum toleratione probatur fides, glorificatur Christus, uere Dei cultus innotescit.

Infinita sunt huiuscemodi tum uirorum tum foeminarum exempla. Sed nobis ista satis sint, quę retulimus. Et, si cui non satis erunt, nec illa profecto satis esse poterunt, quę omissa sunt. Quo tamen quisque ad omnia minus trepide se accingat, libet in fine partis huius quędam Scripturarum dicta ueluti urgentes ad poenarum contemptum stimulos adhibere. Tu igitur, qui persecutionibus premeris impiorum, noli animo concidere: tecum est Dominus. Noli timere: ille te de hac breui calamitate mox ad ęternam euehet felicitatem. Ait enim: ‘Cum ipso sum in tribulatione; erripiam eum, et glorificabo eum. Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum. ’Hoc idem et in Euangelio affirmauit dicens: ‘Mundus gaudebit, uos uero contristabimini. Sed tristitia uestra conuertetur in gaudium. ’Iccirco, sicuti Dominus, ita et serui eius hac spei expectatione patientiam nostram stabilire monendo exhortandoque studuerunt. Iacobus, qui primus inter apostolos lauream meruit martyrii: ‘Patientes — ’inquit — ‘estote fratres usque ad aduentum Domini. Ecce agricola expectat preciosum fructum terrę, patienter ferens, donec accipiat temporaneum et serotinum. ’Ipse etiam princeps apostolorum Petrus: ‘Communicantes — ’inquit — ‘Christi passionibus gaudete, ut et in reuelatione glorię eius gaudeatis exultantes. Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis, quoniam, quod est honoris, glorię et uirtutis Dei et, qui est eius spiritus, super uos requiescit. ’Hinc quidem uas electionis Paulus magis iam in uinculis, quam cum liber esset, gaudens: ‘Hęc patior — ’ait — ‘sed non confundor. Scio enim, [p. 3-454] cui credidi, et certus sum, quia potens est depositum meum seruare in illum diem.’Denique in ipso uitę exitu seruantę innocentię recordatione pręmiique capiendi magnitudine lętus: ‘Ego iam delibor — ’inquit — ‘et tempus resolutionis meę instat. Bonum certamen certaui, cursum consummaui fidem seruaui. In reliquo reposita est mihi corona iustitię, quam reddet mihi Dominus, in illa die iustus iudex; non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt aduentum eius. ’Quod siquis adhuc sanctos martyres emulari ignaua timiditate uictus hęsitauerit, discat, quia ii sunt equi illi Zacharia propheta, cruoris aspersione ruffi, patientię uirtute robustissimi, de quadriga prodeuntes Euangelii et perambulantes terram. Dum enim ad cęlum sibi uiam affectant, terrena omnia pedibus conculcarunt. Hi sunt illa tertia pars, quę apud eundem prophetam duabus reliquis, hoc est, Iudeis et gentilibus prędicatur superfutura. ‘Partes duę ’— inquit — ‘in terra dispergentur et deficient, et tertia pars relinquetur in ea. Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos, sicut uritur argentum, et probabo eos, sicut probatur aurum. Hi sunt, ’ut in Apocalypsi legimus, ‘qui uenerunt de tribulatione magna et lauerunt stolas suas, et dealbauerunt eas in sanguine Agni. Ideo sunt ante thronum Dei, et seruiunt ei die ac nocte in templo eius; et qui sedet in throno, habitabit super illos. Non esurient neque sitient amplius, neque cadet superillos sol neque ullus ęstus, quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad uitę fontes aquarum, et absterget Deus omnem lachrymam ab oculis eorum. Hi, ’sicut alibi scriptum est, ‘stabunt in magna constantia aduersus eos, qui se angustiauerunt, et illi uidentes turbabuntur. ’Denique gementes dicent: ‘Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati uitam illorum existimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. ’O exoptanda tormenta, desyderabiles poenę, nunquam satis concupita nex, per quorum patientiam ad tantam peruenitur felicitatem!

[Page 3-455]

Caput VII / DE RATIONE RESISTENDI DIABOLO

Didicimus, quemadmodum praua atque impia iubentium minas oporteat contemnere omniaque extrema pati prius quam religionis fidem uiolare. Discamus nunc diabolo resistendi rationem, quando hic quoque blanditiis allicit, terrificationibus urget, partim dolo, partim ui contendit, modis omnibus, horis omnibus, nunc occulte, nunc palam, ut hominis innocentiam subuertat, molitur, inuidens illi cęlestem beatitudinem, a qua se irreuocabiliter decidisse meminit. Facile autem et calliditatem eius cauere et uires non timere poterit, quisquis hac etiam in parte sanctorum exempla diligentius inspexerit accuratiusque obseruauerit.

Iam a principio coluber tortuosus diabolus humano generi infensus, in primos homines inuidię suę uirus uomere coepit, ac ligni a Deo uetiti usum suadens: ‘Nequaquam moriemini - ’inquit — ‘sed eritis sicut dii, scientes bonum et malum. ’Mendaci professione pellexit eos ad peccandum, et illi diuinum transgressi mandatum, quamprimum maledictionibus succubuere. Igitur caueamus ab eo, quia inimicus est, nec uerbis eius pręstemus fidem, quia fallax est. ‘Homicida fuit ab initio — ’ut Saluator ait — ‘et in ueritate non stetit, quia non est ueritas in eo. Cum loquitur mendacium, expropriis loquitur, quia mendax est, et pater eius. ’

Laudatur a Domino Iob. Sathanas inuidet, sed nocere nisi permissus non potest. Vbi uero potestatem nocendi accepit, iustum hominem omnibus afficit erumnis, postremo et mala corporis ualitudine terribiliter uexat. Sed fortis Dei athleta semper inconcussus perstitit, quodque [p. 3-456] diabolus ad eius integritatem euertendam machinatus fuerat, id illi cessit ad gloriam. Et patientię uirtute tanto est factus clarior, quanto calamitosius oppresus. Constat igitur aduersos interdum casus diaboli calliditate prouenire, ut hominem ad impatientiam trahat, quem prosperis in rebus modestum, pium ac Deum timentem uidet. Quod si etiam in aduersis patientem esse cognouerit, iam illum ultra infestare erubescit, quem tot uirtutum armis munitum cernit. Duplicia autem Iob post probationem recepisse dicitur, ut et tu te multo plura adepturum speres, si amissa ęquo animo pertuleris.

Quem autem hominum omnino intentatum relinquet ille, qui Dei Filium Iesum tentare non timuit? Cum enim dubitaret, an ipse esset, ieiunum et iam esurientem ad gulę uitium prouocat dicens: ‘Dic, ut lapides isti panes fiant. ’Mox, quem constantem in ieiunando cognouit, posse eum mentis elatione cadere credidit, qua sibi iam sanctus uideretur. Et supra pinnaculum templi constituto ait: ‘Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Angelis suis mandauit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. ’Cumque etiam humilem esse deprehendisset, adhuc auaritia animum pulsat ostendensque ei regna mundi et gloriam eorum: ‘Hęc omnia tibi dabo ’— inquit — ‘si cadens adoraueris me. ’Cum autem et hoc incassum suasisset, iam omni uincendi spe amissa reliquit eum, et angeli accesserunt, et ministrabant ei. Angelico ergo ministerio honorari dignus erit, qui diabolum uicerit.

Vt autem uincamus, quoties ad lautiores cibos auiditas urget, meminerimus, quia non in solo pane uiuit homo. Quoties ad subeunda pericula sola temeritas prouocat, statim occurrat, quia Deum tentare non debemus. Quoties honorum opulentięque cupidine solicitamur, protinus ad mentem reuocetur: ‘Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli seruies. ’Postremo, quoties perniciosarum cogitationum stimulis agitabimur, semper resistendo ac repugnando clamemus: Vade retro, Sathana, iam satis certi eo angelos accessuros, unde diabolus uictus recesserit.

[Page 3-457]

At uicto etiam Sathana impense cauendum est, nequa ex hoc surrepat inanis glorię iactatio. Mirabantur se apostoli, quod demoniis imperarent, et audiunt: ‘Nolite gaudere in hoc, quia demonia subiiciuntur uobis. Gaudete autem, quia nomina uestra scripta sunt in cęlis. ’Et: ‘Videbam Sathanam — ’inquit — ‘sicut fulgur de cęlo cadentem. ’Qui quanto se altius errexerat, tanto inferius corruit. Qui ergo acceptam gratiam semper integram conseruare cupit, semper humiliari studeat, in omnibus Deo gratias agat, si malarum tentationum uictor euaserit, illi soli acceptum referat. Ait enim: ‘Sine me nihil potestis facere.’

Sathanas quippe iste nequissimus, cum Domini discipulos cribrare sicut triticum expetisset, non est permissus, nisi in eum, qui de se multum pręsumpserat dicens: ‘Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. ’Petrus ergo et tentari et labi dimissus est, ut per poenitentiam humiliatus disceret iam non sibimet confidere, sed ei, cuius beneficio etiam post lapsum subleuatus est, ne periret. Igitur, quisquis aliquid boni operis propria uirtute se effecturum promiserit, diaboli uanno concutietur et, cum triticum mundum se esse crediderit, inter decermina computabitur. Frustra aliquid conamur, nisi Domini affuerit auxilium. Cum illo in carcerem uel in mortem ire tunc poterimus, cum ipse audendi pręstiterit fiduciam. Vt autem pręstet, rogari uult dicens: ‘Petite, et dabitur uobis.’

Nec solum diabolus, uerum etiam corpus nostrum aduersatur nobis. Vas electum Paulus: ‘Video ’— inquit — ‘aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meę et captiuantem me in lege peccati, quę est in membris meis. ’Deinde exclamat: ‘Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? ’Et quia ipse per se non sufficit, respondet: ‘Gratia Dei per Iesum Christum, Dominum nostrum. ’Sed quoniam gratia ista solicitis, non ociosis opitulari soleat, ipse quoque non cessat, quantum potest, reluctari aduersario suo et flagellationum iugo premere illum atque imperare uolentem, ad obediendum compellere. ‘Castigo ’— inquit — ‘corpus meum et in seruitutem redigo. ’Igitur, si pugnat caro, castigatione reprimenda est. Reprimentem [p. 3-458] Dei gratia adiuuabit. Carnis autem castigatio est ieiunium, uigilia, deprecatio, uerberatio, labor.

Ad hęc idem apostolus etiam a Sathana uerbera sustinuit, neque hoc sine Domini uoluntate. ‘Sed ae magnitudo reuelationum — ’inquit — ‘extollat me, datus est mihi stimulus carnis meę, angelus Sathanę, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogaui, ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea. Nam uirtus in infirmitate perficitur. ’Qui Apostolo gratiam dederat, dedit et stimulum. Nulla enim potest esse uictoria, ubi nulla est pugna. Non coronabitur, nisi qui legitime certauerit. Rogemus ergo Dominum, non ut submoueat nobis tentatorem, sed magis ut suppeditet uincendi facultatem.

In illos autem pręcipue diaboli insurgere solet malignitas, qui terrenis contemptis religiose uitam instituere decernunt. Iccirco pręceptum est: ‘Fili, accedens ad seruitutem Dei, sta in iustitia et timore, et prępara animam tuam ad tentationem.’

Duo iuuenes Ioannem apostolum secuti (ut alibi diximus) cum deinde angi animo coepissent, quod facultates suas in pauperum usus erogassent nec iam apostolo meliora certioraque sperare iubenti acquiescerent, uirgis in aurum mutatis et lapillis in gemmas, plus etiam recipiunt, quam reliquerant. Mox cuiusdam, cui Stacteo nomen erat, a morte suscitati uerbis credentes, quibus ille se uidisse affirmabat, quam ingentem gloriam in cęlo paratam sibiipsis amisissent, ad quantam infelicitatem deuoluendi essent, quod retro cesserint, rursum ad apostolum reuersi, restituto, quicquid ab eo acceperant, paupertatem in uita coluere, ut potius post obitum diuites fierent. Reuocauerat eos diabolus ad pristinę conuersationis uomitum, sed apostoli precibus et Dei dispensatione factum est, ut deprehensis inimici fraudibus ac dolis, quod impudenter repetierant, constantius refutarent. Sic in tempore resipiscentes gloriam illam, quam sibi in cęlo repositam fuisse audierant, iam amissam recuperarunt.

De Hugone quoque, Bonnęuallis abbate, legimus, quod religionem professus, continuo ad seculum redire [p. 3-459] tentatus sit. Nec ferre ad intima usque penetrantes inimici sagittas potuisset, nisi eis orationum scutum opposuisset. Oranti Virgo, Dei Genitrix, apparuit et iam dubium suspensumque ad perseuerandum in sancto proposito animauit. Non est ausus postea diabolus eum lacessere, quem pro uiribus repugnantem ipsa cęli Regina, ipsa angelorum Domina dignata est adiuuare.

Sub hoc abbate iuuenis quidam religionis uoto obstrictus, cum itidem peruersis cogitationibus multum agitaretur, ut e monasterio fugam faceret, confessus est abbati tam perniciosę tentationis molestias. Tum demum eius exhortationibus roboratus, illis fortiter repugnauit. Biennio post aduersa ualitudine correptus uita decessit atque apparens in uisu abbati gratias egit, quod eius consilio, ope operaque religionis statum non deseruit et eam ob rem inter beatos collocatus esset. Tantum illi profuit hasce inimici suggestiones suo detexisse abbati neque cęlatas tenuisse.

Duo etiam nouitii monachi, eandem improbissimi spiritus molestiam passi, ab eodem Hugone admonentur, ne discederent; uitam enim ęternam in monasterio permanendo consecuturos, discedendo male finituros. Alter eorum recedens, ab inimicis in pręlio peremptus occubuit, alter manens, cum aduersa ualitudine oppressus animam ageret, Beatam Virginem uidit et ab ea consolatus ac certior factus, quod beatitudinem olim ab abbate promissam mox accepturus esset, lętus diem suum obiuit. Vtriusque euentus aperte docet, et quantum mali consequantur, qui religionem professi ad seculum redeunt, et quantum boni, qui in ea perseuerant.

Ad superandum hoc diabolicę machinationis genus multum profecto adiuuat oratio sanctorum.

Sub Bernardo abbate quidam nobili familia ortus, cum se monachum fecisset, in tantum mentis tedium lapsus est, ut palam diceret nunquam se hilari sedatoque animo futurum. Frustra illum fratres, ut in Domino consolaretur et spe pręmii cęlestis moestitiam deponeret, [p. 3-460] hortabantur. Frustra hoc ipsum abbas admonendo exaggerabat. At uero, ubi idem abbas pro eo orationem fecit, ita immutatus est, ut e contrario exultaret ac se iam deinceps perpetuo contentum uicturum affirmaret. Quippe diabolus orantis abbatis uirtutem sustinere non ualens, ab impugnatione fratris illico desiit et ipse spiritalis gratię luce perfusus, causam agnouit, ob quam gaudere iocunditateque affici deberet et non conturbari neque moestus esse.

Nec precationibus tantum sanctorum, uerum etiam rebus, quas ipsi contrectauerint, terrentur demonia et fugiunt.

Siquidem Medericus, abbas apud Edunum sanctitate clarus, cum monachum libidinosis cogitationibus ęstuantem tunica sua induisset, eiusmodi molestia liberauit discedentisque ab illo immundi spiritus ululatus auditus est et ipse in castitatis proposito absque lasciuię prurigine pure integreque permansit.

Alius frater Mederici reliquiis de mensa collectis atque haustis uagę mentis inquietudinem repressit, cum antehac tali demonis illusione solicitatus persistere in ecclesia omnino non posset, sed semper, priusquam solennis precatio peracta foret, egrederetur. Itaque uehementiorum tentationum remedia a uiris quidem sanctitate pręstantibus petenda erunt, cum eos impurissimi spiritus ferre iam nequeant, a quibus toties uictos fugatosque se reminiscuntur.

Benedictus abbas, cum fratrem quendam similiter a diabolo illudi audisset, eius uicem dolens, ad monasterium, ubi is habitabat, accessit uiditque ipsum ab Aethiope puero extra ecclesiam per uestem trahi, dum cęteri fratres psallere coepissent. Insecutus ergo eum atque increpans uirga percussit, neque ipse postea eiusmodi mentis instabilitatem passus, cum aliis in oratione perseuerauit. Sic Benedictus monachum feriens, malignum ab eo spiritum in fugam conuertit.

Nathanael anachoreta, cum ipsum solitudinis perteduisset, ea relicta cęllam sibi proxime pagum constituerat.

[Page 3-461]

Ibi demon forma supramodum foeda terribilique apparens ac flagellum manu concutiens circumstrepere ferociter coepit, ut pauefactum inde abigeret, insuper iactabundus, quod etiam prius habitaculum eum deserere compulisset. Quod ut audiuit Nathanael, ne qua in re de se gloriari diabolus posset, ad desertum reuersus ita illic postea habitauit, ut de cęllulę suę septo annos septem et triginta pedem non extulerit.

Sed rursum Sathan illum fraude aggreditur. Agasonem assimilat et asellum panibus oneratum agens, dum sub onere lapsum attollere nititur, Nathanaelis opem inclamat, ut foris euocet. Suspensus ille restitit: charitas proximo auxilium ferre stimulabat, propositi ratio exire dissuadebat. Dum autem, quid facto opus esset, secum deliberat, uenit in mentem, ne forte id, quod cernebat, diaboli ad fallendum fabrica esset. Et uocanti respondit: Si Christianus es, Deum deprecare, et ipse adiuuabit te. Sin Christi aduersarius, indignus es, cui succurratur. His dictis uisio euanuit. Et ipse Deo gratias egit, quod tam callide consutis dolis non sit captus nec suum intermiserit institutum. Exemplo est, cum nos in laqueos paulatim labi remissius agendo senserimus, resipiscentes etiam pristinę perfectioni aliquid addamus, et potius in laqueos incidat, qui illos parauerat, et conuertatur dolor eius in caput eius.

Plurimum autem circa conuersationis nostrę initia demonum in nos concitatur indignatio. Quibus si eo tempore minime cesserimus, facilior erit reliquarum postea congressionum uictoria.

Antonium, Alexandrinum abbatem, ad eremum pergentem iam primum uerberibus discidere. Semianimis relictus, ad proximum uicum curandi gratia delatus est. Cumque aliquantulum conualuisset, rursum eodem se referri iussit, iterum uerberari cędique paratus, si ita Domini ferret uoluntas, nec ulla unquam diaboli iniuria a proposito deterrendus. Hac animi constantia armatum cum iam contingere nequissimi spiritus non auderent, monstrosa diuersarum imaginum facie metum illi incutere conabantur, ferarum more in eum rugientes ululantesque ac simul [p. 3-462] serpentum sibillationibus perstridentes, rictibus ringentes, dentibus infrendentes, toruo oculorum aspectu scintillantes et flammas ore, naribus auribusque perflantes, nulla pauoris omissa specie, qua auertere illum possent. Cęterum‘, ’ubi fortissimum Christi militem neque ictus curare neque tam horrendo tetroque spectaculo quicquam commoueri uident, uictos se confessi confusique discessere. Ille seruiendi Deo semel susceptum uotum magno constantique animo prosecutus est.

Post hęc ueterator spiritus, nequid adhuc intentatum relinqueret, cogitationibus Antonii callide sese insinuans, tanto solitudinis tedio animum eius pulsauit, ut ille, quid iam agere deberet, dubius, ad Deum exclamaret dicens: En ego, Domine Iesu, cupio his in locis tibi famulari, et nescio quo me inuitum subinde rapit uiolenta mentis meę euagatio. Hęc dicenti angelus monachali habitu iuxta apparuisse dicitur. Et cum aliquandiu nunc genibus prouolutus orasset nunc surgens manibus fiscellas texuisset, ad Antonium conuersus dixisse: Ita et tu, Antoni. Et hoc dicto ex oculis eius euanuisse. Tali ergo precum laborisque uicissitudine deinceps usus Antonius, diabolicę molitionis tentamenta facile uicit, et cum minime esset ociosus, minimum in eum potuit inanis cogitatus distractio.

Et hoc quoque relatu dignum de illo ferunt: dum uerbera terroresque perferret, lucem diuinitus apparuisse, qua expauefacti demones diffugere, Antonium uero eo splendore recreatum errexisse se et, quasi pręsentem Dominum aspiceret, dixisse: Vbi eras, bone Iesu, ubi eras? Responsumque accepisse: Aderam, Antoni, sed euentum pugnę tuę pręstolabar. Quam quoniam imperterritus immotusque uiriliter sustinuisti, manet te uictorię tuę indeficiens in cęlo triumphus immarcessibilisque corona pręmiumque sempiternum. Igitur omnis diaboli uis atque decertatio sola pii propositi continuatione destruitur atque dissipatur. Perseuerauit nempe Antonius et mala, quę perpessus est, ad glorię illi cessere incrementum.

Macharius quoque, Alexandrinus abbas, et ipse quidem multum ab iisdem spiritibus traditur infestatus. [p. 3-463] Parem autem eorum terrori extitisse uel inde constat, quod in gentilium sepulchro nocte quadam amoto cippo decubare ausus sit. Cumque ossa, super quę iacebat, in uocem prorupissent, mansit immotus. Vox autem erat alteri respondentis uenire se nunc non posse, quod eius, quem super se habebat, pondere grauatus esset. Ad quem Macharius: Exi atque abi, si potes, inquit. Ego hic pernoctabo. Demones igitur tantam hominis audaciam perstupentes obmutuere, ne, si plura in eum conari pergerent, uicti magis erubescerent.

Alias etiam terribilis demon falcem ferream manu uibrans ac percussuro similis eidem occurrit. Cumque nec sic eum terrere potuisset, superatum se fateri coepit, superatum tamen non uigiliis, non ieiuniiis, cum et ipse neque dormiret neque comederet, sed sola animi semper se submittentis humilitate.

Iterum illi apparuit medici speciem pręferens multasque uitreas ampululas circa se gerens. Et, quo pergeret, interrogatus quidue sibi uascula illa uellent, ad proximum monasterium iter se habere respondit, ut fratribus singulis singulas offerat potiones eosque, qui hauserint, sibi obnoxios reddat. Non multo post Macharius inde reuertentem conspiciens, quid egisset, quęsiuit atque accepit unum duntaxat ex fratribus illis, Theotiscum nomine, ampullę ueneno delinitum. Anxiusque de fratris periculo protinus monasterium adit, Theotiscum conuenit, inimici in eum captiunculas detegit. Et ille his auditis expauidus, quicquid mortiferum diabolo propinante gustauerat, repente corrigendo sese, totum id euomere curauit. Siquid itaque, quod peccatum sapiat, in animum influxerit, statim est egerendum, ne diutius ibi remoratum nos interimat.

Idem Macharius fratri, quem nequam spiritus occulta suasione eo induxerat, ut crederet inutiliter se in solitudine uitam agere, quod nemini alteri quicquam benefacere posset, salubriter consuluit, ut, quoties in huiuscemodi cogitatus incidisset, eis responderet: Hoc saltem in solitudine utiliter ago, quod amore Domini mei, Iesu Christi, a tuguriolo isto non decedo. Cessarunt ibi pręstigiatoris insidię, [p. 3-464 ] ubi Christi amori datus est locus. Et in cęllula sua tranquillus permansit, qui iam de abitu cogitarat.

Neque hoc de eodem sancto ac mirabili uiro hic prętermittendum, quod carnalis lasciuię titillationem corporis fatigatione suo exemplo docuerit arcendam. Cum enim saccum harena plenum humeris baiulans incederet, cur id ageret, interrogatus, uexare se uexatorem suum respondit. Quippe uoluptas, quę ocio alitur, labore fugatur.

Multa quoque expauescenda et Hilarionem abbatem a Sathana in deserto perpessum Hieronymus in eius uita tradit. Sępe enim nocte intempesta ab eo auditos infantum uagitus, balatus pecorum, mugitus boum, planctus quasi mulierum, leonum rugitus, murmur exercitus et rursus uariarum portenta uocum, ut ante sonitu quam aspectu territus cederet. Denique ipsum fronte crucis signo armata solicite circumspicientem splendente luna uidisse currum directis equis super se irruere. Cumque inclamasset Iesum, ante oculos eius in terrę hiatum uisa descendisse. Postremo, quoties illi — inquit — nudę mulieres cubanti, quoties esurienti largissimę apparuere dapes! Interdum lupus ululans et uulpecula ganniens transiliit psallentique gladiatorum pugna spectaculum prębuit et unus quasi interfectus et ante pedes eius corruens sepulturam rogauit. Orabat semel fixo in terram capite et, ut natura fert hominum, abducta ab oratione mens nescio quid aliud cogitabat: insiliit dorso eius festinus gladiator et latera calcibus, ceruicem flagello uerberans: Eia — inquit — cur dormitas? Cachinnansque desuper, si defecisset, an ordeum uellet accipere, sciscitabatur. Dixerat enim ille quandoque corpori suo iratus, quod se ad libidinem prouocaret: Ego te, aselle, iam non ordeo, sed paleis alam ne calcitres. Huiuscemodi ergo insidiis iniuriisque contendunt cacodemones isti, ut eos exterreant, quos proficere studio uirtutis uident. Sed qui confidunt in Domino, sicut mons Syon, non commouebitur in ęternum.

Porro hęc uersipellis bestia transfigurat se interdum in angelum lucis, quo facilius id, quod uelit, homini persuadeat. [p. 3-465 ] A Cassiano relatum legimus Heronem senem in Thebaidis deserto annos quinquaginta commoratum semperque ieiuniis intentum, suo tamen, non patrum arbitrio uixisse. Hic ergo a demone laudatus, cum eum a Deo missum ad se de celę angelum credidisset, credidit etiam, quod ab illo audierat, se, scilicet, tanti iam apud Deum meriti esse, ut, si ex arduo aliquo loco ad imum rueret, corpus suum affligi lędiue non posset. Itaque immemor scriptum esse: ‘Non tentabis Dominum, Deum tuum, ’sed potius in perniciem suam illud imprudenter amplectens: ‘Angelis suis mandauit de te, et in manibus tollent te, ne offendas ad lapidem pedem tuum, ’noctu surrexit et in puteum haud modicę altitudinis se pręcipitem misit. Ad sonitum casus exciti fratres ipsum seminecem extrahunt et, cum rem didicissent, a demonio illusum affirmant. Sed ille in sua credulitate pręsumptuosaque superstitione perdurans, die tertio post uita defunctus est. Et quoniam in tali errore defecerat, uix illi a Pafnutio abbate multorum precibus exorato inter dormientium in Domino fratrum (⟨sepulchra⟩) Note: *coni. sepultura memoriaque concessa est. Proh dolor! Tot tantosque uiri labores una destruxit sanctitatis pręsumptio. Ea impostorem suum non agnouit, ea nulli de se nisi sibi credidit. Sic, sic uirtutum quanuis alte structum ędificium repente labi solet, ubi subtraxeris humilitatis fundamentum. De alio etiam apud eundem scriptorem traditum est suppresso nomine (quia adhuc supererat) quem captum diabolus diutule ludificauit noctu ad eum uentitans et cęllam splendore illustrans multaque ei occulta uere reuelans, ut postremo in erroris foueam incautum pręcipitaret. Nihil ei ultra ad promerendum glorię culmen deesse dixit pręter Abrahę obedientiam. Proinde Deo iubente, ne dubitaret filium, quem secum habebat, in holocaustum offerre. Credidit miser. Sed dum pręter consuetudinem cultrum in cote subigeret et uincula prępararet, continuo pueri mens mali pręsaga suspicari id, quod erat, ac subinde, quid ille acturus esset, paulo semotior, quam ut ab eo comprehendi [p. 3-466 ] posset, spectare coepit. Cumque iam aduersum se insurgentem uidisset, nihil moratus e cęlla se proripuit et fuga salutem petiit. Certe, nisi effugisset, pater ipse pessimi parricidę in filium scelus, non Abrahę obsequium consummasset, et quem Deo genuerat, diabolo immolasset. Eo iam uesanię processerat imprudens inconsultaque credulitas.

Narrat idem Cassianus monachum etiam quendam Mesopotamenum, qui annos multos clausus uixerat, continentię cęterarumque uirtutum fama supra omnes insignis, eodem fraudis genere, hoc est, sub angeli forma a diabolo deceptum, ita ut ad Iudaismum declinarit et circumcisionem acceperit. Etenim multis illius non falsis reuelationibus et coram se coruscantis luce delinitus, firmissime credidit ipsum esse cęli, non tenebrarum spiritum. Vbi hoc persuasum est, illo tandem monstrante uidere sibi uidebatur apostolos martyresque et omnem prorsus Christianum coetum tristes abiectosque in locis miserię ac perditionis esse, at e contrario Iudaicum populum cum patriarchis ac prophetis ingenti lumine fulgere et alte sydereis in sedibus lętos ac gestientes uersari. His itaque diabolicę malignitatis pręstigiis illectus corruit in errorem, nihil ab eo falsum ostendi posse ratus, a quo toties, quę uera erant, didicisset, ignarus hanc esse pescatorum maliciam, ut hamum escis tegant, non pascendi, sed prehendendi perdendique causa. Aut quid aliud diaboli blandimenta nisi odiorum insidię sunt?

Quod quidem bene intelligens Elphegus, Cantuariensis archiepiscopus, cum ab infidelibus in carcere teneretur et a diabolo in angelum transformato eductus multum iam itineris una cum illo emensus esset, ambigere coepit, reprobine an boni angeli opera martyrium fugeret. Dumque id sibi ostendi Deum orasset, diabolus euanuit. Ille ad carcerem reuersus coronam recepit martyrii. Inuidia inimici seruare homini uitam hanc uoluit, ut ęternam differret. Sed ipse bonum, a quo auertebatur, consyderans, iustam dubitandi causam habuit et dolos euasit.

[Page 3-467 ]

Ad Euagrium presbyterum, amborum quodam Machariorum discipulum, dum solitarius eremum incoleret, tres demones clericali habitu uenisse constat. Qui se diuersarum heresum esse simulantes, suum quisque dogma probare nitebantur, ut illum aliquo eorum peruerterent. Cęterum Euagrius, cum fidem catholicam aduersum quemlibet eorum acerrime tueretur ac defenderet, Deo adiuuante omnes facile superauit, ita ut confusi repente euanescerent, nihil aliud moliri in eum ausi, quem in fide tam firmum cognouerant.

Martinum quoque, Turonensem episcopum, sanctitati eius uirtutibusque inuidens communis iste omnium hominum hostis ludificare ausus est. Aureo enim diademate et purpureo superbus indumento ei occurrens, regem se Christum esse et ad iudicandum mundum descendisse asseuerabat. At uero Martinus, et diabolicę arrogantię gnarus et mansuetudinis Domini memor, haud talem inquit uenturum se pollicitus est Christus, sed cum omnibus passionis, quam pro nobis sustinuit, signis, cum spinea corona uulnerumque cicatricibus et ipso uictorię suę trophęo — cruce. Cum talis apparuerit, eum aduenisse credam. Alioquin hoc ab eo pręceptum obseruabo: ‘Siquis uobis dixerit: Ecce hic aut illic, nolite credere. ’Immundus ergo spiritus uerbis ueritatis uictus disparuit, nihil ibi suum relinquens pręter sui indicem, foetorem. Luculentus accesserat, foetulentus abiit, ut nullam illi inesse lucem nisi apparentem et imaginariam credas.

Idem omnis mortiferę fraudis artifex Pacomio, Aegyptio abbati, apparuit pulcherrimę foeminę formam prę se ferens. Sed qui libidinis ardorem ieiuniorum frigore iam extinxerat, nulla carnis concupiscentia intellectum occupante, facile perspexit inimici insidias et frontem cruce signans, ipsum crucis fugauit aduersarium.

Pacomius alter, in Scythi monachus, queri solebat annos duodecim Venereę uoluptatis cogitationibus multum se fuisse molestatum. Et cum postremo diabolus puellę ętate et forma florentis imaginem gerens ad genua eius [p. 3-468 ] procaciter lasciuiendo procubuisset, ipse facinus detestans atque indignabundus colaphum illi in faciem intorsit. Quo ictu repulsus demon euanuit et tum illa diutina genitalium titillatio cessauit, quia, qui uisibili palpalibique specie seduci nequiuit, frustra iam deinde iis inanibus cogitationum offuciis oppugnaretur. Magis enim uisa quam cogitata mouent multoque magis etiam ad tactum usque admissa.

Sub eadem puellari figura nequissimus demon Paternianum, in deserto Aegypti abbatem, qui postea Vris, illius regionis oppido, episcopatum gessit, longe quidem dolosius, sed ęque casso labore est aggressus. Cum iam diei uesper esset, ei in limine monasterii stanti apparuit dicens seruam se cuiusdam principis uiri nouitiam esse et, dum ad aquam hauriendam missa esset, uiam aberrasse. Proinde orare, ut sui misertus nocte illa sibi locum intra monasterii septum concederet, ne forte foris manentem solitudinis bestię laniarent. Pietate motus Paternianus puellam admisit et, cum attentius eam spectasset, formam admiratus concupiscere coepit. Veruntamen ad se reuersus illicitum in pręcordiis sensum non sine inimici opera prouenire intellexit ac protinus e foculo, qui iuxta erat, arrepto torre faciem puellę percussit. Et omnis mala tentatio cum tentatore simul dissipata effugit. Incipiente igitur peccati morbo medicorum imitanda prudentia est, statim ad remedium recurrendo nec patiendo, ut malum curationis dilatione inualescat.

Sed nequaquam ita uigilanter sibi cauerat Zosimus, pontifex maximus, qui diaboli supplantatione in fornicationem semel lapsus, iterum et sępius lapsurus fuit, nisi Antidii, Turonensis episcopi, opera se a scelere retraxisset. Antidius quippe, cum forte, qua nocte id commissum est, multitudinem demonum conspiceret inter se iactantium de illis hominibus, quos captiosa inductione in laqueos mortis impegerant, et unum prę cęteris gloriantem audiret, quod Zosimum papam annos a se septem solicitatum tandem cum uirgine quadam coire fecisset, e uestigio uisa auditaque ad ipsum Zosimum defert. Et ille pro breui [p. 3-469 ] uoluptate ęterni supplicii metu exterritus poenitentiam egit multoque deinceps uixit circumspectius, nullam prorsus cum foeminis consuetudinem sibi indulgens, sed potius declinans, quantum poterat, etiam conspectum earum. Huius exemplo, et qui stat, caueat, ne cadat, et qui ceciderit, poenitendo resurgat, ita ut ne rursum corruat. Nam crebrius corruendo languescere resurgendi potestatem ac debilitari necesse est.

Pari ac pene eadem Iudei cuiusdam uisione, ob quam et ipse, ut Gregorius in Dialogo ait, ad baptismum uenit, seruatus est Andreas, Fundanę urbis episcopus. Qui cum sanctimonialem quandam foeminam secum cohabitare, suę illiusque continentię nimium confidens, permisisset, tandem demonis instigatione stimulatus, conspicere, quod semper abominatus fuerat, coepit. Ac die quadam ludens palma tantummodo tergum foeminę leuiter distrinxit. Cęterum, ubi audiuit, hac ipsa de re diabolum fuisse iactatum, non solum monialem ipsam, sed omnes prorsus foeminas, quę sibi in episcopio famulabantur, expulit atque abegit, et illa foedę cogitationis tentatio cum ipsis pariter eliminata prurire desiit. Vide, homini quanuis sancto incauta conuersatio quantum obfutura fuit, nisi Domini erga ipsum pietate inimici insidię quamprimum patuissent.

Idem implacabilis et impius humani generis inimicus etiam orantibus et cum Deo loquentibus nobis negocium facere audet, quoquo modo potest, pietatis iustitięque opera impedire nitens, ne perficiantur.

Launomaro, Carnotensi abbati, nocturnas agenti uigilias et in oratione posito lucernam extinxit. Quasi uero lucernę lumine indigeat, in cuius corde lucet Christus. Ne tamen uel hoc liceret tenebrarum amatori diabolo aduersus lucis amatorem Launomarum, rursum diuinitus accensa reluxit.

Sulpitius quoque, Bituricensis episcopus, dum in ecclesia cum suis clericis noctu oraret ac psalleret, horrendos circa se demonum strepitus fremitusque audiuit, sed interim opus suum minime intermittendo fortasseque ob [p. 3-470 ] hoc ipsum intentius orando cessare tumultum fecit, magis terrens aduersarios quam ab eis territus.

Terruit illos et Eadmundus, Cantuariensis archiepiscopus, qui, cum ad multam noctem peruigil iam tandem somno surrepente supinus decubaret, ita graue pondus impositum sibi sensit, ut experrectus mouere se omnino non posset. Manum leuare uoluit ad signandum se crucis signo, et impeditus est. Excutere se totis uiribus conatus, plus grauitatis addi sibi cognouit, atque adeo, ut uix iam sufficeret sustinere. Vbi autem spiritum ipsum, ut se dimitteret, per Christi sanguinem adiurasset, statim dimissus assurrexit et ab eodem, a quo dimittebatur, didicit nullum adiurationis genus magis timori esse demoniis.

Illam quoque efficacissimam contra tentationes precationem esse credimus, qua usus Nicolaus quidam in sancti Patricii specum apud Scotiam ad purgatorii (ut aiunt) loca descendens tanta ac tam uaria demonum tentamenta, tot fraudes, tot blanditias, tot iras, tot terrores unus superauit. Nam quoties ad Dominum conuersus dixit: Domine, Iesu Christe, Fili Dei uiui, miserere mei peccatoris, — toties ab insidiis liber euasit. Breuis quidem oratio, sed permultę uirtutis, si fideliter, si ardenter, si humiliter exprimatur.

Nunc, ut maioris ignominię cauterio notetur imbecillitas inimici et in nobis repugnandi augeatur audacia, feminarum quoque de illius conflictu uictoriam breuiter enarremus.

Sarra, in partibus Thebaidis abbatissa, cum cogitationes eius ad libidinem incitare soleret diabolicę malignitatis suggestio, nunquam, ut recederet tentatio, orauerat, sed ut et illa assidue oppugnaret et ipsa semper uinceret. In hoc carnalis lasciuię bello per annos tredecim fortiter contendit. Sed tandem aliquanto acrius impugnata, quam sustinere posset, clamauit ad Dominum, Iesum Christum. Et superauit inimicum, ita ut oranti apparens demon diceret: Vicisti me, Sarra, uicisti. At illa nihil sibi ex hoc laudis uendicans: Non ego — inquit — uici te, sed Dominus meus [p. 3-471] Iesus. Hinc discamus, siquando uehementior tentatio ingruerit, orare solicitius et, quoties uicerimus, uictorię gloriam Deo, non nobis tribuere.

Theodora Alexandrina semel tantum commissi adulterii conscia, se iam indignam maritali thoro iudicarat, et uiro relicto, in monachorum coetu nulli, quod foemina esset, cognita, sub nomine Theodori latens commanebat, in multa uitę austeritate Deo seruiens ac peccatum suum lugens. Cęterum diabolus, ut illam maiori tristitia oppressam ad desperationem impelleret, ei apparens, adulterii crimen exprobrauit frustraque illam fatigari dixit, eo quod tam grande delictum ueniam promereri non posset. Ipsa uero nequaquam de misericordia Dei diffidens, cum se cruce signasset, tam manifesti mendacii assertorem euanescere ut fumum coegit.

Rursum ille sumpta mariti eius forma, blanditiis assentationibusque ipsam allicere coepit, impensius orans, uel potius urgens, ut domum rediret. Et cum nec sic doli successissent, ferocium eam beluarum imaginibus, ut a monasterio discederet, terrere conatus est. Sed et hoc incassum. Theodora enim iam supra firmam petram fundata, tum ad uentorum tum ad fluminum impetum immobilis, Deo humiliter supplicando talem quoque uisionem repulit, reiecit, in nihilum redegit.

Attamen inquieta et indefessa malignitate ueterator diabolus, nequod adhuc fraudis genus inexpertum dimitteret, multo stipatus comitatu ac maiestatem quandam pręferens ad illam uenit. Et cum ab omnibus, qui circa eum erant, plurimum honoraretur, ipsam quoque, ut se adoraret, iussit. Nolentem uero et, quod unus Deus adorandus esset, dicentem flagellis uerberauit. Cumque illa ne uerberibus quidem cederet, ipse fremens et indignatus abiit, patientia uictus foeminę constantiaque superatus.

Postremo, ut saltem uel ad auaritię uel ad gulę uitium incautam traheret, hic auri massam illic canistrum uariis dapibus plenum ei apparere fecit. Illa autem pręsentissimi contra omnia tentamenta remedii memor, crucem [p. 3-472] designauit, et diaboli laqueus dissipatus est. Tantumque in eam profecit malignus, ut, quo eam magis tentauerit, eo plus sibi confusionis comparauit, toties uictus, nunquam uictor. Igitur, quę semel corruerat, ita se errexit, ut nullo deinde aduersarii conatu euerti unquam potuerit. Ob quod quantum receperit mercedis, inde coniectari licet, quod, qua die uita decesserat, in uisu abbati apparuit, ad cęlestem thalamum gloriose sublata tantoque splendoris fulgore radians, ut pręstringeret oculos intuentis.

Pelagiam Antiochenam et diuitiis et genere et impudicicię quondam nobilem foeminam fuisse legimus et, quod peius est, in idolatrię errore natam atque adultam, sed postquam ad Christum fuit conuersa, pauperem, humilem, pudicam et omni inter fideles probitate pręstantem. Hanc ergo conuersionis suę initio Mammonę spiritus ad pristinas reuocare sordes tali uersutiloquio tentauit, noctu illam adiens: Opes — inquit — quibus affluis, o Pelagia, dii patrii, quorum ego nuncius sum, tibi concessere, et tu nunc illis relictis nescio quem Christum sequeris. Illos tamen et crimen tibi remittere, si ad eorum cultum redieris, et hoc insuper polliceri crede tantum priori opum beneficio addituros, quantum magis ipsa nequeas optare. Facile deprehendit dolos mulier, quę iam ueras diuitias Christum esse nouerat, et cum crucis in pectore signum dexterę manus ductu impressisset, sufflauit in suasorem impietatis et tam facile abegit, quam solet puluerem uentus, tantique illius promissa fecit, ut continuo ea etiam, quę habebat, cuncta indigentibus erogaret. Et quoniam Deo, non Mammonę seruit, cęlestes ęternasque diuitias possidere meruit.

Iulianę uirgini, iam poenis pro Christi nomine affectę

et tantum coronam martyrii in carcere expectanti, Belial diabolus formam angeli fidelis gerens apparuisse fertur atque dixisse Christum iubere, ut illa potius diis gentilium sacrifficaret quam in cruciatibus deficeret. Obstupuit Iuliana tali nuncio, et dubitans, quinam esset, a Deo sibi certius indicari postulauit. Mox diuinitus inspirata, manu illum apprehendens uinculis constrinxit uerberibusque affecit, uolente Domino, ut scelestus Belial ab eadem, cui dissuadere [p. 3-473] ausus fuerat suppliciorum pro Christo patientiam, supplicia ipsa perferret.

Margaritam etiam uirginem post tormenta carceri mancipatam terribilis draco late patenti faucium hiatu ferociter inuadens deglutierat. Verum ubi illa signum crucis edidisset, draco crepuisse uisus est, quaque crepuerat, uirginem uiuam sanamque euomuisse, sicuti euomitus a pisce Ionas propheta legitur.

Iterum eidem in specie humana apparens imponere tentauit. At illa per capillos apprehensum humi allisit. Et cum quęreret, cur tam infensus infestusque Christi cultoribus esset, accepit cacodemonum proprium ac peculiare esse inuidię odiique facibus accendi erga eos, qui saluandi sunt, cum pati non possint, ut ad cęlum, unde et ipsi deiecti sunt, homines retrahantur. Semper ergo eos aliquid tentare, moliri, struere necesse est, quo iustitię opera impediant et innocentes ad peccandum prouocent. Sub hęc dimissus euanuit, illa ad martyrii palmam gaudens peruenit, tam diaboli uictrix quam tyranni.

Sed nec Iustinam uirginem Cypriani magi laruę pręstigięque peruertere ualuerunt. Cum enim Agladius iuuenis eam arderet et ipsa iam Christo iuncta mortalis hominis nuptias respueret, demonem misit Cyprianus, qui illius animum ad libidinem occulta carnis titillatione illiceret. Re autem infecta reuersum, cum eam mouere nequiuerit, interrogat et audiuit signo crucis perterritum inde effugisse. Alium ergo misit, nequiorem illo, qui uirginalem formam habitumque indutus ad Iustinam accedens, etiam se sicuti illa uirginitatem Deo uouisse dixit, proinde petens, ut, si non in societatem, saltem in seruitium reciperetur. Susceptus igitur post dies aliquot captata occasione suspenso tristique uultu dubitare se ait, ne uirginitatem seruando offendant potius Deum quam aliquid promereantur. Scriptum enim esse: ‘Crescite et multiplicamini, et replete terram. ’Indeque in Veteri Testamento sanctissimas mulieres Deoque gratas uiros habuisse et filios genuisse. Coeperat Iustinę animus iam natare ac de uirginitatis proposito pene ambigere. Mox seipsam reprehendens Christi nomine [p. 3-474] inuocato cruce se signauit, et demon crucis uirtutem non sustinens effugit.

Iterum idem Agladii formam assimilatus, noctu ad eam uenit et nunc blandus nunc minax, ut uoto suo consentiret, petiit. Sed eodem, quo prius, modo ab ea fugatus abiit. Deinde Iustina uirgo aliis atque aliis partim diaboli partim ipsius magi commentis tentata, cum semper cruce se muniret, semper superior euasit. Quam rem uidens Cyprianus et ipse Christo credidit et una cum illa martyrium subiit, fidelis factus, quia fidelibus demonia pręualere non posse liquido cognouit.

Euphrasia, Romana uirgo, nobilis genere, sed stirpis nobilitatem mentis humilitate superans, cum se in monasterio apud Thebaidem inclusisset, ne seruilia quidem opera a se aliena putabat. Inuidens uero uirtuti eius diabolus, ut persecutionis molestia propositum turbaret, ad hauriendam aquam se inclinantem in puteum pręcipitauit. Sed ipsa inde sana a sororibus educta crebrius aquatum ire coepit. Iterum illam, dum coquinam faceret, in bullientem ollam impegit, sed ipsa bullore illo humefacta, non lęsa, nihilo segnius coeptum opus peregit. Rursum ligna findentem in latus impulit, et ipsa obliquato securis ictu pedem sauciauit. Breui tamen curata multo promptior ad subeundos labores accessit. Denique nullis infestationibus, nulla inimici iniuria ab humilitatis officio auocari potuit. Ita uictis tandem superatisque tentationibus etiam miraculorum operatione insignis fuit.

Ac ne plura de hac re prosequi longum sit, hę sunt Sathanę artes, hi doli, hęc tendicula, hę ad decipiendum fraudes atque fabricę, hęc pręterea illius terrificatio, furor, sęuitudo, immanitas, ita ut nemo tam prudens ac tam fortis sit, quin uel malicia eius caperetur uel ui superaretur, nisi utrunque compesceret Dominus alligans fortem et uasa eius diripiens, tentari quidem nos uolens, non cogi, et probari, non uinci. Ille duntaxat uincitur, qui dedere se mauult quam repugnare. Nos uero, nequando ad deditionem istam, cuius comes est interitus, aut astu aliquo inducamur aut trahamur iniuriis, conscii imbecillitatis nostrę clamemus [p. 3-475] ad Dominum, poscamus opem, oremus pręsidium et non ferro, non fossa, non uallo, non murorum ambitu nos muniamus, sed ueritate, iustitia, pace, fide, spe, charitate cęterisque uirtutibus, dicente Apostolo: ‘Induite uos armaturam Dei, ut possitis stare aduersus insidias diaboli, quoniam non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitię in cęlestibus. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos uestros in ueritate et induti loricam iustitię et calciati pedes in pręparatione Euangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Et galeam salutis assumite et gladium spiritus, quod est uerbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem, orantes omni tempore in spiritu, in ipso uigilantes. ’Si sic instructi militabimus, uincemus, et donatiuum militię nostrę erit cęlorum regnum, Iacobo apostolo dicente: ‘Beatus uir, qui suffert tentationem, quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam uitę, quam repromisit Deus diligentibus se.’

[Page 3-476]

Caput VIII / DE PERSEVERANTIA BENE AGENDI

Sed in omni bene beateque agendę uitę instituto, constare nos nobisipsis decet. Nunc hoc, nunc illud uelle leuitatis indicium est. Multi de ordine clericali ad monachalem transmigrant, non profectus desyderio, sed nouitatis. Multi domicilia mutant suimet tedio, non loci. Multi uero — et id deterrimum inconstantię genus est — cum diu sancte uixerint, ad uitia delabuntur. Nos ista sedulo deuitantes, cum semel boni alicuius exercendi propositum Sancto afflante Spiritu arripuerimus, semper idem simus eademque animi alacritate curramus, qua coepimus. Viam nanque Domini incedentibus magis cauendum est, ne remittant gradum, quam curandum, ut intendant. Nullaque certior ad finem usque perseuerandi ratio est quam uiribus ęquare opus, ut quisque non, quantum ferre potest, sumat, sed perferre. Huiusce rei nunc subiiciemus exempla.

Trecentos et sexaginta quinque annos uixit Enoch, et ambulasse cum Deo dicitur atque ob id non apparuisse, quia tulit eum Deus. Dignus quippe uisus est, qui tandiu corpus suum ab immunditia custodierat, ut cum corpore simul transferretur in paradisum.

Noe itidem cum Deo ambulasse fertur, iustus perfectusque fuisse gratiamque inuenisse. Et tamen quingentorum iam annorum erat, quando coepit ędificare arcam, sexcentorum, quando perfecit, nongentorum et quinquaginta, quando uita defunctus est. Itaque tam diutina innocentię, fidei, spei obseruatione meruit solus cum coniuge liberisque et nuribus, mundo pereunte, saluari. Ex quo illi iure arguendi sunt, qui, cum ne decimam quidem partem [p. 3-477] summę huius uiuant, in exercendis tamen uirtutibus minus constanter se habent.

Abraham centum septuaginta quinque uixit annos, Isaac centum octoginta, Iacob centum quadraginta septem, omnes tam Deo chari gratique, ut eorum Deus dici uoluerit: Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob. Certe, nisi ab ineunte ętate adusque uitę exitum iustitiam pietatemque coluissent, nunquam ad tantę dignationis culmen peruenissent. At nobis iisdem in uirtutibus perseuerandi facultas tanto quidem datur maior, quanto uita breuior et sic repente deficimus.

Iacob, ut de illo adhuc plenius explicemus, ad Laban, auunculum suum, uenit, sibi aliquam ex filiabus eius ducturus uxorem. Seruiuit illi annos septem pro Rachele, sed Lya data est. Seruiuit alios septem, et Rachelem accepit. Seruiuit etiam annos sex, et ualde ditatus est pecudum seruorumque copia. Igitur, quoniam uiginti annos perseuerauit seruiendo, tali reram successu potitus est.

Moyses charitate in proximos, pietate in Deum semper pręstantissimus, et Aaron, sacerdos a Deo electus, quoniam longum uirtutum suarum tractum semel peccando ad Aquas contradictionis interruperant, populum Israhel in Terram promissionis non induxerunt. Quomodo nos terram uiuentium intrabimus, qui non semel, sed frequenter peccamus?

Peccauerat tamen et sanctus Dauid. Sed quia post peccatum, quod poenitendo deleuit, syncerus uixit, non minus Deo placuit, quam si omnino non peccasset. Igitur, si quo forte uitii diuerticulo iustitię iter interruptum fuerit, rursum ad illud per poenitentiam reuertamur. Quoniam autem reuertendi facultas interdum morte pręciditur, diuertere periculosissimum est, continuare semper tutissimum.

Continuauere ex prophetis Samuel, Nathan, Helias, Heliseus, Esaias, Hieremias, Ezechiel duodecimque alii; ex regibus Ezechias et Iosias, nisi quod Ezechias opulentię suę ostentatione deliquit. Cęterum, quia a Deo puniendus mulctę denunciationem submisse tulit, mulcta ad posteros [p. 3-478] dilata, ipse pacem habuit, quam optauit. Vsque adeo expedit repente corrigere sese et uitium uirtute mutare.

In Euangelio quoque Dominus noster piis actionibus nos continenter inherere monet, dum ipse turbis prędicare non cessat, dum uariis langoribus affectos curare non desinit, dum dies quadraginta neque comedit neque bibit, dum in tentationibus perdurat, dum in oratione pernoctat, dum suos usque in finem diligit, dum denique persecutiones usque ad ignominiam crucis ęquanimiter tolerat, nunquam ab exercitatione uirtutum quietus, ut ab ea nunquam quiescendum esse doceret, dicens: ‘Non, qui inceperit, sed qui perseuerauerit ’usque ‘in finem, saluus erit.’

Ioannes Baptista, eius pręcursor, quia perseuerauerat in abstinentię proposito, nunquam opiparos cibos uentri suo indulgens, nunquam uinum aut siceram bibens, nunquam mollibus indutus, assidue in deserto baptismum prędicans, iugiter turbas ad se confluentes docens. Iccirco ipsius Domini testimonio plus quam propheta dicitur et nulli inter natos mulierum posthabendus censetur. Denique tantę constantię uirum Herodis improbitas occidere potuit, terrere non potuit.

Post Dominum sancti apostoli discipulique eius perseuerarunt illum sequendo, illi obediendo, Spiritum Sanctum per illum a Patre mittendum expectando, per orbem ubique baptismi gratiam nunciando nec unquam deficiendo, donec, quod annunciauerant, martyrio confirmarunt, morientes prius quam tacentes religionis ueritatem. Et hi quidem tam fortes tamque magno animo uiri tanto primitus pauore perculsi fuerant, ut Domino relicto fugerent, Petrus etiam se illum nosse negaret. Nequis itaque sibi applaudat, quod firmus sit; ipsa perseuerandi firmitudo non a nobis, sed a Deo est.

Videt autem Deus boni operis in nobis affectum, exercendi prębet facultatem, exaudit preces et consummandi affert auxilium. Negociari uolentibus commodat talentum, solicite lucrantes beat, ignauiter torpentes damnat. Itaque summopere enitendum est, ut semper aliquem quęstum [p. 3-479] faciamus in iis, quę nobis a Deo credita sunt, et nunquam ocio nos corrumpendos tradamus. Qui super pauca fidelis fuerit, super multa constituetur et intrabit in gaudium Domini sui cęlestique beatitudine perpetuo perfruetur.

Illi quidem fideles serui sunt, qui in seruitio perseuerant. Perseuerantibus autem miseretur Dominus et commodat. ‘Misereor turbę ’— inquit — ‘quia triduo iam perseuerant mecum et non habent, quod manducent. Et dimittere eos nolo, ne deficiant in uia. ’Sic ergo Dominus perseuerantes gratia sua pascit, ut deficere non sinat, immo, ut abundare faciat. ‘Nam et comederunt — ’inquit — ‘et omnes saturati sunt. ’Ac nequis ad uitę perfectionem sibi nihil deesse existimet, fragmenta multa superfuerunt, non a turba, sed ab apostolis colligenda.

Duo cęci secus uiam sedentes, cum post Iesum clamitarent misericordiam implorando, increpabantur, ut tacerent. At illi magis clamabant. Perseuerarunt ergo in clamoribus piis et, quod uolebant, assecuti sunt. O constantis inconcussique animi uiros, quos non retraxit obtrectatio multorum ab irruocatione Saluatoris, sed accendit! Qui, sicut non cessarunt sanitatem petendo, ita impetrata non fuerunt ingrati, dicente Scriptura: ‘Et secuti sunt eum. ’Sic peccator, si deprecando continenter clamauerit, appropinquabit, ut audiatur, auditus illuminabitur, illuminatus assidue sequetur Iesum, non passibus, sed affectu.

Quid de Paulo, primo post Christum eremi cultore, dicam? Sic Deo seruiens perdurauit, ut a decimo sexto ętatis suę anno, quo solus desertum adiit, usque ad centesimum et decimum tertium, quo uita defunctus est, hominem non uiderit. Hac tam diutina tam pii propositi continuatione meruit (ueluti Helias propheta) diuinitus nutriri, coruo pabulum homini quotidie deferente. Meruit ab Antonio sepeliri, cauata a leonibus terra. Quodque omnium maximum est, meruit ab angelis in cęlum ferri, teste Antonio, qui hoc oculis suis conspexisse affirmabat. Cuius quidem mercedis magnitudinem quisquis crebro secum cogitauerit, nullo unquam spiritalis uitę labore grauari poterit, nunquam [p. 3-480] lassitudinis tedia sentiet, tantorum spe pręmiorum sustentatus.

Antonius quoque, cum primum et ipse solitudinem inhabitare decreuisset, ne uerberibus quidem demonum absterreri potuit, quin, quod coeperat, persequi pergeret. Perseuerauit itaque ab octauo decimo ętatis suę anno usque ad centesimum quintum, quo in Domino quieuit, cui seruierat, angelorum sortitus gloriam, quia in perseuerando demonum contempserat iniurias.

Eius discipulus Paulus Simplex, cum se recipi postulasset et Antonius ab eo discedens, donec rediret, expectari responsum iussisset, toto triduo ante ianuam perstitit, plus morę ibidem tracturus, nisi Antonius iam satis eius constantiam se expertum arbitratus illum intro admisisset. Hoc exemplo eorum sane arguitur ignauia, qui religionis habitum sumere uolentes, nisi statim in collegium recepti fuerint, indignantur mussitantesque abeunt et, priusquam de ipsis periculum factum sit, ea re, quam petebant, se indignos ostendunt.

At uero post hęc idem Paulus multo etiam constantioris perseuerantię specimen dedit. Nam lingua quandoque lapsus, cum se errasse animaduertisset, trienne silentium seruauit, donec scilicet se iam didicisse credidit, quid loquendum, quid tacendum esset. Si cui difficile factu uidetur parte aliqua diei ex monastico instituto silentium custodire, consyderet, quanto difficilius sit annos tres nihil cuiquam proloqui uoluisse.

Simeonem, Susotionis filium, tredecim annos natum adisse Timothei abbatis monasterium ferunt et monachum se profiteri uelle dixisse. Cumque non esset admissus, quod ea ętas leuitati propior uideretur, ante ostium procidisse et ita dies quinque sine cibo ac potu perseuerasse, ibi mori paratum, nisi quinta demum die receptus uotum suum implesset, stupente abbate tantam in puero firmitatem, quanta raro in senibus esset. Hoc ille stabilitatis pręludio sic reliquam ętatem egit, ut in omnibus mirabilis euaderet. Et, si cuncta uera sunt, quę de illo produntur, nemo unquam corpus suum acerbius afflixit.

[Page 3-481]

Mutium tandiu prę foribus monasterii rogantem permansisse constat, ut contra consuetudinem una cum octenni filio in ordinem monachorum receptus sit. Immobili fixoque perseuerandi proposito extorsit, quod coenobitica lex uetabat. Ab eo enim uocabatur, qui supra legem erat et qui ait: ‘Pulsate, et aperietur uobis. ’Neque hoc fecit, quod a filio separari non posset, sed quod simul cum filio saluari optaret, malens illum secum offerre Christo quam relinquere mundo.

Et Pacomio quidem abbati pręter cętera curę fuisse legimus iuniores ad perseuerandum exhortari. Frustra aiebat eos ad brauium salutis currere, nisi sic currant, ut comprehendant, frustra cum hoste confligere, nisi sic certent, ut uincant, dicente Apostolo: ‘Non coronabitur, nisi qui legitime certauerit. ’Legitime autem certare esse — certando non defatigari.

Theodorus itaque, eius discipulus, professionis suę initio a matre multum, ut rediret, solicitatus, nonquam assensit. Attulerat illa ab episcopis litteras, quibus reddi sibi filium pręcipiebatur. Hisque obsequi compulsus, abbas discipulo discedendi potestatem fecerat. Cęterum ipse omnibus pręferens Christum, nec egredi de monasterio uoluit nec saltem se ostendere matri, ne scilicet scandalizantem oculum, quem a se iam proiecerat, rursum quęrere uideretur. Perseuerauit ergo in monasterio, et factus est Dei filius, qui matris esse noluit.

Et beatum Franciscum ipse, qui genuerat, pater infenso admodum animo persecutus est nec efficere potuit, quin ille, sicuti coeperat, post Christum ire perseueraret. Verberatur ergo Franciscus, despoliatur, contemnitur, et gaudet, quod dignus habitus sit pro nomine Iesu contumeliam pati. Et quoniam omnia aduersa subire prius paratus erat quam proposito discedere, mox uirtutum operatione uitęque sanctitate tantum profecit, ut et terram sui fama repleret et gaudio cęlum.

Thomam quoque Aquinatem de monasterio Prędicatorum ui tractum et domi clausum fratres eius, ut a religione [p. 3-482] reuocarent, biennio fere tenuerunt. Sed cum ille neque minis terreretur neque blanditiis allici posset neque meretriculę, quam ad illum intromiserant, lasciuia deliniri, dimissus ad monasterium rediit. Ac ueluti sol, qui diu nube tectus latuerat, mox serenato cęlo irradiare terram incipit, sic ille relictis fratribus et domo illuminare Ecclesiam coepit et morum et ingenii et doctrinę nitore. Nequaquam ad tantam gratię claritudinem peruenisset, nisi etiam nebula fraternę fatuitatis circumseptus currere perseuerasset, in proposito firmus, in tentationibus inuictus.

Illa quoque duorum perseuerantia imprimis memoratu digna, Ioannis abbatis et Pesii eremitę. Hunc (sicut a Cassiano relatum est) quadraginta annis, quos in solitudine exegerat, comedentem sol non uidit; quod occaso duntaxat sole ieiunium soluere consueuisset. Illum uero nunquam uidit iratum, eo quod nunquam omnino in iram concitatus esset, licet magno fratrum numero pręsideret. Quęret aliquis, quomodo sontes castigarit, si nunquam iratus sit. Neque enim fieri potest, ut in tanta multitudine aliquis non peccarit. Huic respondebimus, quod ne delinquentes quidem irascendo castigandi sunt, sed miserendo. Irę proprium nocere est, castigationis prodesse. In altero uirtus, in altero uitium est. Sed cur, inquiet, in Scripturis Deus irasci dicatur, si ira uitium est? Irasci quidem Deus dicitur, non quod irascatur, sed quia, dum iuste punit, iratus uideatur. Iudici autem ac pręsidi punire conuenit, ut iuuet, non irasci, ne noceat. Quod autem et ille iuuetur, qui punitur, hinc patet, quia impunitus plus deliquisset. Et ubi plus delicti est, ibi poenę grauioris exactio est. Hoc quidem modo Ioannem hunc nunquam fuisse iratum crediderim. Alioquin, si peccantem fratrem nunquam corripuisset, si nullo poenę genere affecisset, irato nocentior esset. Malum enim, quod, quantum in ipso est, pręcidere debet, crescere licentia sineret. Itaque, ut eodem, unde digressus sum, reuertar: semper eandem animi lenitudinem seruasse, non omissa delinquentium animaduersione, magnum atque magnificum fuit.

[Page 3-483]

De Elpidio quoque abbate memorię proditum est, quod per quinque et uiginti annos nunquam se ad Occidentem uerterit, semper fere orans et illum, cui nomen Oriens, iugiter contemplans. Non putauit nefas esse retro aspicere, sed sibiipsi uoluit imperare, ut, cum corporis appetitum ab iis etiam, quę licita erant, refrenasset, facilius ab illicitis custodiret.

Nathanaelis etiam anachoretę quam constans in perseuerando animus fuerit, ex eo intelligi potest, quod semper clausus uixit, episcopos ad se uenientes reuerenter excepit, abeuntes ad limen usque officii gratia prosecutus est. Neque, ut inde pedem efferret, callida (ut alibi diximus) diaboli euocatione induci potuit. Sicque septem et triginta perseuerans annos, elatus inde non egressus est et corpus pariter cęllamque relinquens in consortium receptus est beatorum.

Hanc laudabilem, immo et necessariam perseuerandi stabilitatem nec sanctis foeminis defuisse nonnullarum exemplo monstrabimus minimeque illis conuenire illud, quod dici solet: Varium et mutabile semper foemina.

Anna, Phanuelis filia (ut Lucas tradit) annos septem uixerat cum uiro. Quo defuncto ad quartum usque et octogesimum ętatis suę annum uidua permansit, semper castitatem seruans, nunquam de templo discedens, nocte ac die ieiuniis obsecrationibusque intenta. Hac perpetua pii propositi obseruatione digna euasit, quę Spiritu Sancto afflaretur et multa prophetaret, immo, quę illum, quem prophetę uenturum prędixerant, pręsentem cerneret et ipsum esse mundi Saluatorem palam confiteretur. Perseuerando igitur aditus ad Iesum comparatur, ut, ubi ipse est, ibi sit minister eius.

Ad quem etiam Cananea mulier in Euangelio clamat dicens: ‘Miserere mei, Domine. ’Et Dominus tacet. Et rursum illa: ‘Adiuua me! R’espondet ipse: ‘Non est bonum sumere panem filiorum et dare canibus. ’Illa tamen instat et urget nec dedignatur canibus comparari. ‘Sed et catelli edunt ’— inquit — ‘de micis, quę cadunt de mensa dominorum. ’ [p. 3-484] Quia ergo et petendo et humiliando sese perseuerauit, nec silentio repressa nec contumelia confusa, meruit audire: ‘O mulier, magna est fides tua. Fiat tibi, sicut uis! ’Magnam fidem indefessa supplicantis probauit assiduitas. Quę si semel uel iterum repulsa cessasset, profecto neque magnę fidei esse diceretur neque, quod petebat, impetraret.

Maria quoque Magdalena ueniens ad monumentum uidit lapidem reuolutum, currit nunciare Discipulis et una cum illis redit. Mox eis recedentibus ipsa permanet plorans, anxia inclinat se, uidet angelos, sed neque eorum uisione contenta loco cedit neque flere desistit. Solius ergo Domini desyderio tota ardens, prima mortis uictorem uidere meruit, quem prę cęteris perseuerantius quęsiuit.

Sarra, in Scythiotico uirginum monasterio abbatissa, iuxta quod fluuius molliter labens perspicuisque limpidus aquis intuentium oculos mira amoenitate detinere solebat, cum tantam in eo cernendo iocunditatem esse audisset, sibiipsi imperauit, nequando illum aspiceret, ne quam ex eo caperet uoluptatem. Itaque annos sexaginta, quibus ibi uixit, nunquam fenestram adiit, nunquam tam prope fluentem fluuium uidit, ut potius flumen illud uidere digna esset, cuius impetus lętificat ciuitatem Dei. Et quoniam in cauendis terrenarum rerum oblectatiunculis perseuerauerat, cęlestium felicitatem perenniter possedit, ęternis digna deliciis, quę breues periturasque semper contempsit.

Sed quid singula repetentes exempla diutius immoramur? Omnes enim seculorum sancti sanctęque ad ipsum sanctitudinis culmen in bonis operibus perseuerando peruenere. Alius alia uirtute magis excelluit, sed unusquisque in sua uitam finiuit. Nisi bene et rationabiliter inchoata ad ultimum usque deduxissent, nec inchoasse profuisset. A custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino, ut, quod sperarit, accipiat. Seruiamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris, et merebimur audire: ‘Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis, et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater [p. 3-485] meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel.’Quod si tantę beatitudinis gloria remunerantur in bono perseuerantes, quęnam tanta mentis insania nos tenet, ut uelimus deficere, cum pręsertim deficientes ad contrariam beatitudini miseriam deuoluantur?

Sed ille, quo non erat in filiis Israhel melior, quia postremo pręuaricatus est, ab eodem Deo, a quo electus fuerat, regno indignus iudicatur et ab inimicis occiditur. Roboam una cum populo, cui pręerat, in uiis prophetę Dauid ambulasse dicitur, mox deinde legem Domini reliquisse. Ob quod a Sesac, Aegypti rege, capti, spoliati, in seruitutem redacti sunt, dicente Domino per prophetam: ‘Vos reliquistis me, et ego reliqui uos in manu Sesac. ’Rex quoque Ioas, Ochozię filius, quandiu uixit Ioiada sacerdos, a quo unctus fuerat, recte ac laudabiliter se gessit. Eo autem defuncto ad idola declinauit et a seruis suis interemptus periit. Sed et hęc leuis inconstantię poena, nisi post eam ęternis etiam addicti fuissent suppliciis.

Quanto melius cum illis actum esset (sicut Petrus apostolus inquit)‘non agnoscere uiam iustitię quam post agnitionen retrorsum conuerti! ’Propterea quidem Paulus Galatas dementię accusat dicens: ‘Sic stulti estis, ut, cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini Note: *corr. ex ‘consumamini’Et eosdem ad id, quod bonum est, perseuerandum hortatur et ait: ‘Bonum autem facientes non deficiamus. Tempore enim suo metemus non deficientes. ’Idem ad Thessalonicenses: ‘Nolite deficere — ’inquit — ‘benefacientes. ’Et ad Hebreos: ‘In disciplina perseuerate. ’Et in Ecclesiastico scriptum: ‘Esto firmus in uia Domini.’

Hęc est ergo columna Iachin et columna Booz, id est, firmitatis et fortitudinis, quę epistylia liliorum malogranatorumque sustentant. Quia firmi ac fortis est summam conseruare uirtutum quam semel amplexus fuerit. Hęc est talaris tunica siue poderis Aaron, a capite usque ad pedes demissa. Hęc est hostię cauda, quam Deo offerri Lex iubet.

[Page 3-486]

Hoc illud calcaneum est, quo serpentis caput conteritur. Hęc denique crucis longitudo, quę latitudinem illam fulcit, in qua manus extenduntur. Latitudo quippe bonorum operum inniti debet longitudini continuationis, ut partem illam, quę superne eminet, ualeat attingere, hoc est, ad cęlestis beatitudinis altitudinem peruenire.

Optima autem perseuerandi ratio est non solum non retro cedere, sed etiam in dies ulterius progredi et, quantum possumus, ad sublimiora semper tendere ac niti. ‘Ibunt de uirtute in uirtutem — ’inquit Propheta — ‘uidebitur Deus deorum in Syon. ’Vnde et Apostolus: ‘Quę retro sunt obliuiscens et ad ea, quę priora sunt, se extendens, ad destinatum persequitur brauium supernę uocationis Dei in Christo Iesu. Beati enim, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur, ’ait Dominus. Quo autem pabulo uel qualibus epulis hi saturandi sint, in Apocalypsi declarat dicens: ‘Vincenti dabo edere de ligno uitę, quod est in paradiso Dei mei. Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen nouum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. ’Quibus uerbis quid nisi uerę perfectęque beatitatis indicibilis designatur suauitudo? Et ut apertius loquatur, ait: ‘Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitę. ’Corona uitę gloria immortalis est.

[Page 3-487]

Caput IX / DE MORTIS MEDITATIONE

Perseuerantiam autem boni honestique commodissime in nobis conseruabit mortis meditatio, iuxta illud: ‘In omnibus operibus tuis memorare nouissima tua, et in ęternum non peccabis. ’Haud igitur incongruum erit, si nunc exponere aggrediemur, quemadmodum hi quoque, quos imitari cupimus, ultimum uitę diem semper ante oculos habuerint menteque uersarint, plurimum in eo curę ponentes, ne mors offenderet imparatos.

Iob omnia uincens patientia, nullis fractus est erumnis, nulla collapsus aduersitate, ut qui non ignoraret breui iis se expeditum iri, eo quod diu hic uiuere non posset et deinceps multo beatius perenniusque uiuere speraret. ‘Breues — ’inquit — ‘dies hominis sunt. ’Et: ‘Expecto, donec ueniat immutatio mea. Domine, uocabis me, et ego respondebo tibi; operi manuum tuarum porriges dexteram. ’Et iterum: ‘Spiritus meus attenuabitur, dies mei breuiabuntur, et solum mihi superest sepulchrum. Dies mei transierunt, et cogitationes meę dissipatę sunt, torquentes cor meum. Noctem uerterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem. ’Denique ait: ‘Scio, quia morti trades me, ubi constituta est domus omni uiuenti. ’Hęc et talia assidue secum cogitans, cum omnia corporis bona amisisset, animi non amisit.

Et beatus propheta Dauid identidem reminiscens se esse mortalem, ut morti paratior occurreret, diem quoque, quo moriturus esset, nosse optauit Deumque deprecatus est dicens: ‘Notum fac mihi, Domine, finem meum, et [p. 3-488] numerum dierum meorum quis est, ut sciam, quid desit mihi. Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tanquam nihilum ante te. Veruntamen uniuersa uanitas omnis homo uiuens. Veruntamen in imagine pertransit homo, sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat, cui congregabit ea.’Sub hęc omnem spem suam in Deo collocans ac firmans, continuo ait: ‘Et nunc quę est expectatio mea? Nonne Dominus? Et substantia mea apud te est. ’Itaque ista mente reuoluens, ne inimicorum quidem iniuriis ad iniustitiam potuit concitari.

Dum eadem consyderat sapientię antistes Salomon, uociferatur et ait: ‘Vanitas uanitatum, et omnia uanitas. ’Et iterum: ‘Vidi cuncta, quę sunt sub sole, et ecce uniuersa uanitas et afflictio spiritus. ’Et: ‘Risum reputaui errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? Nihil permanet sub sole. ’Et: ‘Omnia tempus habent, et suis spaciis transeunt uniuersa sub cęlo. ’Deffinire autem uolens, quid esset in uita optimum: ‘Et cognoui ’— inquit — ‘quod non esset melius nisi lętari, facere bene in uita sua. Omnis enim homo, qui comedit et bibit et uidet bonum de labore suo, hoc donum Dei est. ’Ad hęc peccatorem solicite exhortans: ‘Quodcunque facere potest — ’inquit — ‘manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. ’Ac ne aliquid esse putemus diu uiuere: ‘Si annis multis — ’inquit — ‘uixerit homo, et in omnibus lętatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum. Qui cum uenerint, uanitatis arguuntur pręterita.’

Horum meditatione et Helias propheta iam uita defungi optabat dicens: ‘Sufficit mihi, Domine. Tolle animam meam! Neque enim melior sum quam patres mei. ’Sic et Dauid: ‘Hei mihi, quia incolatus meus prolongatus est. ’Et Ionas: ‘Domine, tolle, quęso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam uita. ’Ex quo patet, quantis hic premimur miseriis, cum etiam illi, quibus non nisi ad inferos descensus erat, hinc decedere tantopere concupierint. Cui sane argumento Iob sententia astipulatur dicentis: [p. 3-488] ‘Homo natus de muliere, breui uiuens tempore, repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit uelut umbra, et nunquam in eodem statu permanet.’

Hoc idem uidit et Iesus ille in Veteri Testamento, Syrachi filius, qui in Ecclesiastico suo admonendo nos ita ait: ‘Memor esto, quoniam mors non tardat. Ante mortem benefac amico tuo, et secundum uires tuas exporrigens da pauperi. Ante obitum tuum operare iustitiam, quoniam non est apud inferos inuenire cibum. Omnis caro sicut foenum ueterascet. ’Quam ergo gnauiter agendum est, ut quotidie lucri aliquid faciamus, incerti, quando rationem negociationis nostrę reddere cogemur, et certi, quod longe abesse non possit. Vnde et Ecclesiastes: ‘Memento ’— inquit — ‘creatoris tui in diebus iuuentutis tuę, antequam ueniat tempus afflictionis tuę et propinquent anni, de quibus dicas: non mihi placent. ’Rursumque Iesus: ‘Memento nouissimorum, et desine inimicari! ’Nihil quippe ita iracundiam nostram frangit atque emollit ut isthęc recordatio.

Esaias propheta et ipse futura mente scriptisque pertractando didicit contemnere pręsentia nec mori timuit, dum illum uiuere inter seculi uanitates piget. Hinc etiam exclamat, immo, exclamare iussus ait: ‘Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos agri. Exiccatum est foenum et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflauit in eo. Vere foenum est populus, exiccatum est foenum, et cecidit flos. Verbum autem Domini manet in ęternum. ’Hęc recogitans, Manassę, regum nequissimi, serram fortiter pertulit, et sectus, in Domino requieuit. Quis fidelium non pręoptet huius necem cum meritis suis quam illius uitam cum regno eius?

Quod si crudele aliquod turpeue mortis genus expauescimus, Domini Iesu crucem cogitemus. Sin uero id nos terret, quod nescimus, quando mors uentura sit, occurrere illi semper parati simus. ‘Vigilate — ’inquit — ‘quia nescitis, qua hora Dominus uester uenturus sit. Si sciret paterfamilias, qua hora fur uenturus esset, uigilaret utique et non [p. 3-490] sineret perfodi domum suam. Ideoque et uos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis uenturus est. Beatus ille seruus, quem, cum uenerit dominus eius, inuenerit sic facientem. Amen dico uobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. Vigilate ergo, nescitis enim, quando dominus domus ueniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, ne, cum uenerit repente, inueniat uos dormientes. Quod autem uobis dico, omnibus dico: Vigilate!’Id breuius in Mattheo scriptum est: ‘Vigilate, quia nescitis diem neque horam. ’Sic ergo hodie uiuamus tanquam cras morituri.

Siquidem et beatus Iacobus apostolus uitę huius conditionem animo metitus: ‘Quid est — ’inquit — ‘uita uestra? Vapor est ad modicum parens. ’Eleganter eam uapori comparat, in quo et fumus et calor est. Per calorem libidinis incentiuum, per fumum humanę glorię uanitas designatur. Vtrunque fluxum atque fragile et ideo ad modicum parens, sed in ęternum crucians. Quamobrem angelus in Apocalypsi clamat: ‘Esto uigilans, ’et comminatur: ‘Si non uigilaueris, ueniam ad te tanquam fur, et nescies, qua hora ueniam ad te. ’Et iterum: ‘Ecce uenio — ’inquit — ‘sicut fur. ’Quoniam autem, qui gnauiter excubat, non suppilatur, subiungit dicens: ‘Beatus, qui uigilat et custodit uestimenta sua, ne nudus ambulet et uideant turpitudinem eius.’

Igitur, nequando uigiliam hanc aliqua obliuionis dormitatione intermitteret, Ioannes Elemosinarius, patriarcha Alexandrinus, dum sibi ędificaretur sepulchrum, imperfectum relinqui iussit. Porro ministris suis iniunxit, ne ulla die pręterirent se de illo perficiendo interpellare. Itaque nunquam ab eo mortis memoria recedente sic uitam instituit, ut morte multo beatior factus sit quam si semper hic uiueret et omnibus afflueret uitę huius uoluptatibus omnibusque deliciis. Terrena enim cęlestibus conferri non possunt, etiam si ęterna essent.

Machario Alexandrino per eremum aliquando pergenti (ut ante diximus) nocte superueniente, cum somnum capere uellet, sepultura, in quam forte inciderat, lectus fuit [p. 3-491] nec demonis intra illa, quę iacendo presserat, cadauerum ossa perstrepentis uocibus territus loco cessit, quia iugis futurorum commemoratio et mortis fecerat intrepidum et demonum contemptorem.

Philoromum quoque, Galatam presbyterum, tradit Heraclides annos sex in sepulturis habitasse mortuorum, ut semper meminisse posset se mundo mortuum et uiuere Christo.

Nec Apollo abbas (ut Cassianus refert) oblitus est mundo se mortuum esse, tametsi non ita procul a necessariis suis posito tuguriolo habitaret. Nam cum a fratre seculari euocaretur, ut sibi auxilio ueniret, quod ipse bouem, qui pedibus alto coeno immersis hęserat, euellere solus non posset, et nisi protinus euelleretur, ibidem eum amissurus erat: Cur — inquit — alterius fratris domum tibi proximiorem pręteriens huc me rogatum uenisti? Cumque ille responderet annos iam quindecim esse, ex quo alter frater diem suum obiisset: Et mihi — inquit — uiginti iam anni sunt, ex quo mortuus mundo sum. Tantum autem temporis exegerat in religione. Itaque nihil mundanum ad se pertinere arbitratus egredi de cęlla noluit, ne rogatus quidem, et rogatus a fratre, atque in tam pręsenti talis iacturę eius periculo. Quia ergo, qua iam morte mortuus esset, semper in mente habuit, immaculatum se ab hoc seculo custodiuit.

Mortem quotidie meditando et ea, quę mortem secutura sunt, intantum quidam profecere, ut non modo non horrerent illam, sed etiam appeterent. Nam, ut de Paulo taceamus, qui dissolui cupiebat et esse cum Christo, Syluanus, episcopus Nazarethanus, cum ei diuus Hieronymus in uisu apparuisset et, siquid a Deo uellet, interrogasset, uelle se ex hac uita migrare dixit. Et subsecutus est euentus. Pergant nunc nimis anxii uitę suę amatores medicamentis sustentare sanitatem, morbos depellere et breuissimi temporis spacium totis redimere patrimoniis! Inuenti sunt Dei serui, qui mori optarent, ut in ęternum uiuere citius inciperent.

[Page 3-492]

Nam et Columbanus monachus, Columbani abbatis discipulus, cum febri grauiter ęstuaret et ei uir apparuisset dicens preces et lachrymas abbatis ipsi obstare, ne mori posset, continuo rogauit abbatem, ut ab oratione cessando permitteret se de corporis carcere quamprimum educi, eo quod ad ęternam beatitudinem se transferendum minime dubitaret. Statim ergo sumpto animę uiatico relictaque carnis sarcina cęlum petiit, quo iam diu peruenire cupierat. O uere preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Nisi enim preciosa esset, haud ita expeteretur.

Iccirco sane nec Hilarionem abbatem latrones cum armis circumsistentes terrere potuerunt. Cumque intrepidum permanere mirarentur, nunquid necem non timeret, interrogant. Necem non timet — respondit — qui paratus est mori. Quis, quęso, militum ducumue seculi tam pręstanti animo unquam fuit, ut in tanto uitę periculo non contremuisset? Vnus miles Christi nudus et inermis inter tot armatos nihil expauit plusque ipsi audacię ad mortem patiendam quam illis ad inferendam fuit. Quem enim interimere uel saltem spoliare decreuerant, stupore correpti illęsum reliquere.

Sic et multos martyrum uitę huius finem etiam per supplicia quęsisse constat, dum uitam, quę finem non habet, concupiscerent. Vltro se percussoribus offerebant, cum latere possent, magisque dimitti quam occidi metuebant.

Nunc foeminarum proferamus exempla!

Praxedis, uirgo Romana, cum facultates suas pauperum fecisset, ad illum festinans, cuius amore hoc egerat, orauit uitę illius finem, et impetrauit. Mira res: robustissimis uiris terrori mors est, uirgini iuuenculę desyderio fuit.

Sabina quoque uirgo ad tumulum Sabini martyris, fratris sui, prostrata orasse dicitur, ne ultra uiueret, non fratrem dolens, sed eum sequi cupiens, quem diuino frui conspectu non ambigebat. Illis ergo grauis et terribilis mors est, qui terrena curant, non iis, quorum conuersatio in cęlis est et qui moriendo ad immortalitatem transmigrant.

[Page 3-493]

Quotidie igitur animo uoluamus, quotidie ruminemus quales mox futuri simus, et pręsentium uoluptatum illecebras dolos esse patebit. Quibus qui capti fuerint, tunc, cum se ad felicitatis culmen euectos putabunt, ad extręmas corruent miserias ignemque illum inextinguibilem, unde nullus unquam sperari regressus potest. At uero, qui se ipsum aliquantulum recognouerit contemplarique incipiet humanę naturę conditionem, iam intra se tacitus dicet: Heu quam magna pars mei in dies minuitur, quam cito ad finem suum ętas properat! Puer eram, et non sentiente me, momento temporis ad pubertatem ueni. Nec scire possum, quando esse coepi, et iam factus sum uir, iamiam canis albicat caput et rugis arata facies cognatam morti senectam indicat. Denique, ut Propheta ait, ‘dies mei sicut umbra declinauerunt, et ego sicut foenum arui. ’Quid, quęso, reliquum est, nisi ut, de qua confictus sum, terra fiam? Soluto autem corpore et terra terrę reddita, quicquid deinde animę erit, ęternum erit. Iustis beatitudo, iniquis deputabitur poena. Vtriusque finis nullus. Cur tandem non resipisco, miser? Cur hoc non saltem, quod superest uitę, sic dirigo, sic exerceo, ut pro breui labore quietem capiam sempiternam et non, sicut adhuc egi, ut pro breuibus deliciis in perpetuos incidam cruciatus? Ecce iam securis posita est ad radicem, et uelim-nolim iamiam cadendum est. Quid agis, anima? Quid torpes? Quid ociosa dormitas? Consulere saluti tuę negligis et pernicie tua lętaris. Age iam tandem excita te et expergiscere et uel hoc saltem nouissimo pene temporis puncto poenitentiam age. Quam si differre perges, uide, quanto te periculo committas: uita fugit, mors aduentat semperque propior est quam esse creditur. Cum autem uenerit, non erit amplius poenitentię tempus, sed iudicii; iudicii, inquam, sicut districti, ita irreuocabilis, quo, quicquid decernitur, fine caret, siue bonum siue malum sit. Nos igitur inter utrunque infinitum constituti, perpendamus animo, dum licet, quam alterum horrendum sit, alterum concupiscendum, et ita nobis moderemur, ut hoc assequi, illud euitare ualeamus. Scriptum est [p. 3-494] enim:‘Beati mortui, qui in Domino moriuntur! ’Et: ‘Mors peccatorum pessima.’

Caput X / DE HORA MORTIS

Quam autem beati sint, qui in Domino moriuntur, dici non potest. Ex parte tamen interdum omnipotens Deus signo aliquo ostendere nobis uoluit in exitu illorum, ut eos imitandos magis accenderemur, quorum finem ipse miraculis illustrasset. Itaque, et quid singulis eo potissimum tempore contigerit et qualiter ipsi sese habuerint, hinc iam dicere incipiemus, ut non solum uiuere, sed etiam mori eorum exemplo discamus.

Ac primum, ne nimia condendi cadaueris distrahamur cura, Abraham emisse agrum Ephron Hethei scribitur, in quo antrum erat. Eo antro pro sua suorumque sepultura usus est. Ibi primum ipse, deinde Isaac, postremo Iacob depositi recubuere. Desine, peccator, magnifica tibi extruere monumenta et immodico sumptu stupendis artificum operibus exornare. Ecce, qui cum Deo colloquebantur, sepeliri uoluerunt in spelunca. Et ne impensas defuisse credas, diuites erant. Dicit enim Scriptura de Abraham: ‘Erat diues ualde in possessione auri et argenti. ’De Isaac: ‘Et locupletatus est habuitque possessiones ouium et armentorum et familię plurimum. ’De Iacob: ‘Ditatus est homo ultra [p. 3-495] modum, et habuit greges multos, ancillas et seruos, camellos et asinos.’

Aaron quoque, pontifex maximus a Deo electus, peregre moritur, et Dei iussu in monte Hor sepelitur; nulla ibi exequiarum pompa, nullus inanis honor, nisi triginta dierum multitudinis luctus fuit. Quippe plurimorum lachrymę multo melius defuncti probitatem testantur quam superflui funebres apparatus.

Post hunc mortuus est seruus Dei Moyses et sepultus in ualle terrę Moab. Et non cognouit homo sepulchrum eius usque in pręsentem diem. Quid est, quod tantus uir in ualle sepultus dicitur, nisi quia, quanto maior es, tanto debeas te gerere submissius, in morte pręsertim, quę sola ęquat seruum domino, pauperem diuiti, stultum sapienti omnesque pariter conficit atque consumit? Quid est pręterea, quod sepulturę eius locus ignoretur, nisi ut illorum arguatur fatuitas, qui nisi in marmoreis conditoriis, affabre sculptis, ad unguem leuigatis auroque linitis et in celebri loco positis putrescere nesciunt? Quin etiam incisis in lapide litteris nomina conscribunt, quasi quicquam eis prodesse possit, ut, qui fuerint, posteri cognoscant, cum ipsi semet, dum uiuerent, non cognorint, magis inani glorię quam uirtuti studentes. Moysi sepulchrum ignoratur, sed uitę illius integritas ac sanctitudo nullis unquam seculis oblitterabitur. Quisquis illi similis esse curauerit, profecto non quęret, quo loco sepultus iaceat, sed ubi sempiternus uiuat.

Hoc etiam eiusmodi uiris curandum erit, ut, sicut in uita, ita et in hora mortis alios pie informent, quo ipsi decedentes plus meriti secum ferant, dum ne in fine quidem proximis prodesse recusent. Etenim Iosue, Naue filius, cum diem suum esset obiturus, tribubus Israhel conuocatis enumerauit Dei erga illos beneficia, et ut legem eius obseruarent eumque solum, non deos alienos perpetuo colerent, hortatus est.

Et rex Dauid morti proximus dedit pręcepta filio suo Salomoni. Sed cur illi magis quam cęteris? Quia cęteris ipse pręfuturus erat, et unius prępositi instructio ad omnium [p. 3-496] utilitatem spectabat. Salomon autem, quoniam paternis institutis obsequens fuit, sapientiam et diuitias et gloriam a Deo muneri accepit.

Tobias, cum et ipse se iam discessurum speraret, sic docuit filium, ut in illo uno omnes docuisse uideatur. ‘Deum — ’inquit — ‘cole, parentes reuerere, elemosinas da, a uitiis abstine, ęs alienum libenter dissolue, nemini fac, quod factum nolis tibi. Sapientum nitere consiliis, benedic Deo semper et ab eo dirigi pete. ’Ista quidem plenius in eo libro, qui Tobias inscribitur, recensentur. Sed nos pro tempore breuiter perstringimus, ut uel hinc cęteri patres discant talium potius institutionum quam multarum opum filios suos relinquere hęredes.

Videndum quoque, ut deficienti animę succurrat proprii reatus dolor et culpam prius abluat fletus quam flamma exurat. Ezechias rex morbo correptus, cum mortis suę nuncium accepisset, orauit et fleuit diuinaque miseratione additi fuere uitę eius quindecim anni, dicente Domino: ‘Audiui orationem tuam et uidi lachrymam tuam, et ecce sanaui te. Die tertia ascendes templum Domini, et addam diebus tuis quindecim annos. ’Ex quo instruimur tunc maxime precibus et poenitentię moerore nobis opus esse, cum mortis instet dies, ut pleniore uenia peccatorum impetrata addantur nobis uitę anni, non quandoque finiendi, sed anni ęternitatis.

Et ne corporis nostri mox dissoluendi nos conturbet conditio, Enoch et Heliam non mortuos, sed translatos fuisse Scripturę testimonio probatur. Vterque autem ambulasse cum Deo dicitur. Ita et nos quidem, si cum Deo ambulantes, hoc est, mandata eius obseruantes, mors occupauerit, transferemur in anima prius, postea et in corpore, non quo illi tunc translati sunt, sed quo ascendit Christus. Nihil igitur doleamus carnem nostram nunc corrumpi redigique in puluerem, cum rursum quandoque reparanda in incorruptione et in gloria, si modo usque in finem fuerimus fideles.

In sepulchro, ubi positus fuerat, Heliseus propheta proiectum hominis cadauer statim reuixit. Et nos Dei [p. 3-497] uiuentis uoce et archangeli iussu et nouissima tuba euocati non reuiuiscemus? Hinc etiam liquet sanctorum reliquias reuerenter esse habendas, quando quidem tanta uis eis inest, ut tactu ipsorum interdum etiam mortui ad uitam suscitentur.

Satis hęc de Veteri Instrumento. Noui quoque exempla inspiciamus!

Omnis uirtutis fons atque origo Dominus noster Iesus Christus, uti uiuendo, quomodo uiuere, ita moriendo, quomodo mori debeamus, nos erudiuit. Mortuus est pro salute nostra, ut nec nos pro salute proximorum mori recusemus. Pro inimicis orauit, ut et nos dimittamus, siquid habemus aduersus alterum. Animam Patri commendauit, ne nos quoque discedentem animam Deo commendare prętermittamus, a quo illam accepimus. In alieno monumento condi uoluit, ne confundamur, si non habuerimus propriam sepulturam. Quocunque loco humati fuerimus, Domini est terra et plenitudo eius. Syndone munda inuolutus est et aromatibus delibutus, ut ostenderet eos feliciter hinc discedere, qui puritatem cordis et odoramenta uirtutum secum ferrent. Die tertia resurrexit et cęlum ascendit, ut fidem faceret nos quoque resurrecturos cęlumque ascensuros, si tales in fine inueniemur, quales esse debere suo monstrauit.

Et apostoli quidem omnesque reliqui martyres pro iustitia, pro ueritate, pro Christo morientes, pręstantissimum id esse mortis genus testantur, quod ipsi passi sunt. Sed non omnibus hoc contingit. Omnibus tamen ea mens esse debet, ut, si fors ita ferret, libenter et ipsi sustinerent. Cui is animus uel tunc, cum e uita egreditur, fuerit, procul dubio martyrum coronę particeps erit. Corda enim perpendit Dominus magis quam facta. Dic ergo cum Paulo: ‘Non solum alligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu. ’Certe talis in moriente charitas eleuabit doloris angustięque sensum et hominem alterius uitę desyderio accendens faciet exclamare: ‘Cupio dissolui et esse cum Christo.’

[Page 3-498]

Paulum, primum eremitam, Antonius abbas orantis gestu expirasse offendit. Necdum exanimem putabat, donec nullos, ut solebat, gemitus, nulla suspiria ipsum emittere deprehendit. Indoluitque uehementer, quod se relicto mortem obiisset. Nec immerito cum illo decedere concupiuit, cuius etiam defuncti corpus Deum adorare conspexit, immo, cuius animam ab angelis in cęlum ferri uiderat.

Ipse uero Antonius, cum diem, qua de terra cessurus erat, multo ante prędixisset, eadem defunctus est. Sed dum adhuc ęger spiraret, monachis uitę monita dedit insuperque iniunxit, ut, cum se humassent, curarent, nequa ibi humationis uestigia apparerent et locum nemini unquam indicarent, ne ab hominibus honoraretur, uolens et in morte humilitatem seruare, quam apprime in uita coluerat.

Hilarion abbas ad Hesichium* monachum testamenti uice epistolam scripsit, omnes diuitias suas ei relinquens, quę erant: Euangelium, tunica, saccea cuculla, paliolum. Et cum plerique religiosi uiri ad ęgrotantem conuenissent, omnes adiurauit, ut ne puncto quidem temporis post mortem reseruaretur, sed statim se terra operirent, sicut uestitus erat, cum tunica cilicina et cuculla et sago rustico. Cumque iam extremo anhelitu laboraret, apertis oculis loquebatur: Egredere, quid times? Egredere, anima mea, quid dubitas? Septuaginta prope annis seruisti Christo, et mortem times? In hęc uerba beatum exhalauit spiritum. Statimque terra obrutum ante urbi sepultum quam mortuum nunciauerunt.

Ioannes, Aegyptius anachoreta, pręter uitę sanctitatem futurorum etiam uaticiniis clarus, cum diem postremum sibi imminere cerneret, toto triduo neminem ad se admisit, ut Deum, ad quem gaudens proficiscebatur, liberius expeditiusque contemplari posset. Triduo uero elapso complicatis genibus orando spiritum emisit. Qui cum tali gestu talique humilitate egrediuntur, eos ego misericordiam Note: *corr. ex ‘Hesitium’ [p. 3-499] iam adeptos arbitror. Non enim tanta gratia pręuenirentur, nisi maior esset secutura.

Onophrio in uastissima Aegypti solitudine moranti et nulli hominum cognito et consumptis indumentis nudo, cum iam uita excessurus esset, contigit Pafnutium abbatem uidere, a quo interrogatus nomen uitamque exposuit et ipsum a Deo sibi destinatum, a quo postera die sepeliendus esset, dixit. Cum ergo animam, ut prędixerat, exhalasset, uidit eum Pafnutius ab angelis in cęlum tolli. Cuius corpusculum suauissimo odore diuinitus perfusum sepelire uolens, instrumentum, quo terram cauaret, non habuit. Et ecce accurrunt duo leones telluremque unguibus scalpentes, fossam hominis capacem fecere. Sicque ipse palio suo inuolutum atque ibi depositum humo, quam bestię egesserant, operuit. Eo uix sepulto cęlla corruit et palma, quę iuxta illam stabat, radicitus euulsa procubuit, quasi dedignantes aliorum usui seruire, quę tam exactę sanctitatis uiro seruissent. Cuius ergo tam magnifica in terris mors fuit, quam gloriosa uita est in cęlo?

Diuus Hieronymus moriturus humi se collocari iussit saccoque, quo induebatur, operiri. Tum discipulis conuocatis eos, ut in Dei seruitii perseuerarent, multum exhortatus est. Deinde sacramentum corporis et sanguinis Domini in genua errectus et lachrymis perfusus reuerenter hausit. Mox terram prono ore petens, dispessis manibus: ‘Nunc dimittis — ’inquit — ‘seruum tuum, Domine, secundum uerbum tuum in pace. Quia uiderunt oculi mei salutare tuum. Quod parasti ante faciem omnium populorum: lumen ad reuelationem gentium et gloriam plebis tuę Israhel. ’Post hęc lux multa circa eum fulsit. Quidam etiam angelos uidisse se testabantur uocemque audisse illum ad patriam cęlestem inuitantium et ipsius respondentis, quod libenter cupideque ueniret. Mox discedente luce anima quoque a corpore suo discessit. Exanime corpus diuinum spirare odorem coepit, omnia unguenta suauitate uincentem. Eadem hora diuersis in locis uisionibus quorundam, ad quantam ille beatitudinem translatus sit, liquido patuit. Nos eius humilitatem saltem in moriendo imitemur, quando [p. 3-500] quidem tantam in uiuendo sanctitatem assequi indigni sumus.

Etenim Eusebius quoque, Cremonensis, eius discipulus, cum post illum mortem obiret, iisdem humiliationibus usus est. Cęterum qua hora migraturus erat, repente caput errigens, oculis pauitantibus circumspicere et quasi in furorem uersus clamitare: Non faciam, non faciam; mentiris, mentiris. Deinde ad terram procliuus faciem abscondere, intremiscere ac, quantum poterat, uociferari: Adiuuate me, fratres, adiuuate me, ne peream. Illi uero partim expauidi, partim moerore concussi rogitabant: Quid habes, pater? Quę hęc te exagitat solicitudo? Quid times? An — inquit — non uidetis demonum cateruam, hic in perniciem meam congregatam? Ille, qui prę cęteris horrendus apparet, compellit me ad blasphemias heresumque prauitatem. Et tam dirus est, ut contra tueri non ausim. Tunc fratrum supplicationibus demones in fugam uersi sunt. Et beatus Hieronymus apparens, ipsum, ne paueret, hortatus est. Eius itaque conspectu Eusebius recreatus, in Domino obdormiuit. Nemo ex incompto aliquo deformique decedentium gestu animas eorum iudicet, si uir tam sanctus ita se in morte habuit, ut de illo dubitaretur, nisi, quod contigerat, palam factum fuisset.

Ambrosius episcopus, tum doctrina tum sanctitate notus, cum animam esset acturus, communione sancta sumpta expansis late brachiis demissaque ceruice tacitus intra se orauit atque hoc gestu actuque illi decedere libuit, ut talis Domino occurreret, qualis ipse pro nobis pependerat in cruce.

Et ipse inter quatuor Ecclesię candelabra numerandus Augustinus, cum febri correptus uitę sibi finem imminere conspiceret, psalmos, qui poenitentiales dicuntur, conscribi et ante se legendos parieti affigi iussit. Eos dum legeret, lachrymas hubertim fudisse dicitur. Neminem ad se accedere passus est pręter medicum et Discophorum puerum, ne uariis multorum interpellationibus ab earum rerum contemplatione auocaretur, ad quas perpetuo [p. 3-501] fruendas iam se profecturum sperabat. Tandem communione uenerabiliter percepta spiritum reddidit. Sed prius et hoc memoratur dixisse: neminem, quanuis sanctum et perfectum uirum, decedere debere, nisi ante confessus communicatusque fuisset. Nolle enim confiteri arrogantis esse, nolle communicare — inobedientis. Si autem Augustinus poenitentię precationes cum fletu sibi peragendas putauit quid nos facere oporteat, qui in nullo ad eum comparandi sumus. Discamus tamen nunc maxime poenitendum dolendumque esse, cum periculum est, ne dolere incipiamus in ęternum.

Benedictus abbas diem suum postremum pręcognouit et, quibus hoc indicauerat, ne cui, antequam euenisset, dicerent, iniunxit. Sexto autem die ante euentum aperiri tumulum iussit et febricitare coepit. Deinde ingrauescente morbo, in oratorium delatus, sublatis manibus Deo se commendans, inter discipulorum manus expirauit ea ipsa, qua prędixerat, die. Quidam in uisu uiderunt uiam in sublime tendentem, panno stratam multisque lampadibus quasi stellis fulgentem. Et responsum accepere patri Benedicto, per quam ad cęlum ascenderet, paratam. Qualis quęso, gloria illa, ad quam fruendam pergebat, si talis uia, quam calcabat!

Odiloni, Cluniacensi abbati, cum ęgrotaret, diabolum tetra horribilique forma propius astitisse ferunt, sed mox ab eo contemptum confusumque discessisse. Ille ergo fugato aduersario confidentius finem suum expectauit. Quem enim terrere diabolus non potuit, ei ne mors quidem timori fuit.

Ad Probum, Reatinę urbis episcopum, puer, qui ęgrotanti assidebat, uidit duos uiros ingredi candidis uestibus indutos radiantique facie lucentes. Et mente consternatus, qui essent, clamare magis quam interrogare coepit, donec ab episcopo Probo sedatus audiuit illos Iuuenalem et Eleutherium esse, pro Christi nomine olim supplicia necemque passos. At neque hoc ferre ualens, e cęlla prosiliit et rem aliis detulit. Qui mox una cum ipso ad cubiculum accedentes, offenderunt episcopum iam expirasse aliumque ibi [p. 3-502] adesse neminem. Nec dubitarunt, quin ille cum iisdem, quos puer uiderat, ad cęlestem beatitudinem possidendam abiisset, dignus utique martyrum consortio, qui uehementis langoris molestias ęquo animo pertulisset.

Stephanum quoque abbatem, sanctimonię singularis

uirum, ii, qui ad ęgrotantem conuenerant, prę timore fugientes reliquere. Pars angelos ad eum intrantes uiderant, pars nihil uiderant, et omnes unus idemque occupauit pauor. Cum sedato timore rediissent, defunctum inuenere, quem uiuum adhuc dimiserant. Quam putas gloriosi angelorum coetus hominis animam excepere, cum eorum aduentum illi etiam, qui non uiderant, sustinere nequiuerint.

Antonio monacho, qui Romę in Gregoriano monasterio uitam pie sancteque degebat, die quodam dictum est: Paratus esto et, quia Dominus iubet, migra! Qui cum sibi uiatica ad migrandum deesse respondisset, audiuit, si de peccatis ambigeret, iam dimissa esse sciret. Multum tamen ille hac de re dubitare coepit, et sequenti nocte, cum se sopori dedisset, eodem oraculo solicitatus dubitare desiit. Exinde die quinto febris repentino ęstuans ardore, animam reddidit exactori eius Deo, tam feliciter quam libenter. Et quis enim adeo mortis pauidus est, ut inuitus hinc cessisset, dum sic euocaretur?

Merulo, eiusdem monasterii monacho, egregia morum sanctitudine prędito, in quiete uisum est coronam candidissimis floribus contextam e cęlo labi ac super caput suum sisti. Post hęc aduersa ualitudine agitatus cum magna animi alacritate diem obiit extremum. Anno deinde decimoquarto Petri abbatis iussu aperto eius sepulchro incredibilis odoris inde suauitas exhalauit. Qua ex re illud, quod per somnium uiderat, uerum fuisse cognitum est. Qui tam feliciter mori cupit, debet, sicut ille uixit, et ipse uiuere. Non potest eius mors mala esse, cuius uita bona fuit.

Nursię presbyter Vrsinus, cum animam ageret, prorupit in uerba salutationis, quasi qui principes uiros ad se accedere conspiceret et aduentu eorum admodum gauderet: Optato — inquit — aduenistis, domini mei, et gratias ago, [p. 3-503] quod pręsentia uestra me dignamini, qui uester seruus sum. Deinde, tanquam ab ipsis inuitatus: Venio, uenio, respondebat. Tunc, quid uideret uel quocum loqueretur, ab iis, qui aderant, interrogatus: Nunquid — ait — non conspicitis hic Petrum et Paulum apostolos, qui modo huc intrarunt? Et cum rursum ad illos conuersus iamiam se uenire diceret, relicto corpore abiit. Hoc fere iis contingit, qui pie casteque uixere, ut decessuri sanctos uideant, ne in morte mortis ęternę pericula formident et, dum tali spectaculo consolantur, ultimę anxietudinis dolorem non sentiant.

Sic et seruulus paralyticus (de quo sępe locuti sumus) cum extremos iam anhelitus duceret et, quomodo poterat, una cum iis, quos circa se conuocauerat, psalmos concineret, mox: Tacete, tacete — inquit — nunquid non auditis, quanti et quam dulces cantus resonant in cęlo. Et dum intentos in cęlum oculos tacitus teneret, uita elapsus est. Corpus uero, donec sepulturę mandatum est, miro odore fragrauit. O felicem optandumque exitum, quem speratę beatitudinis duo certissima signa commendarunt: in cęlo angelorum melos, in terra suauitas odoris.

Beatus Martinus, Turonensis episcopus, obitum suum multo ante prędixit. Quo iam proximo mala ualitudine grauiter affici coepit. Tunc discipulis flentibus: Nec mori — inquit — timeo, quia pii Domini seruus sum, nec uiuere recuso, si uobis adhuc necessarius sum. Languens autem et morbo tantum non consumptus, cubabat in cilicio et cinere neque alio in stratu Christianum mori oportere aiebat. Sublatis in cęlum manibus indesinenter precabatur. Diabolum uidit, sed cum expirasset, cum angelis abiit, quorum cantus in sublime uolantium quidam sentire meruerunt. Tam ergo gloriose ad immortalitatem ascendit, quam humiliter mortalitatem finiuit.

Cudbertus (ut Beda scribit) primo monachus, deinde episcopus, obitum suum in proximo futurum, sibi diuinitus pręnunciatum, Herberto presbytero, quem charissimum habebat, indicauit. Et ille ne in morte quidem amicum deserere cupiens, obsecrare coepit, uti se quoque ea in re [p. 3-504] comitem assumeret. Tunc episcopus Deum aliquandiu precatus: Herberte — inquit — Dominus noster te uoti tui compotem facit. Proinde prępara te, mecum una discessurus. Itaque anno post, quanuis locorum interuallo diuersi manerent, cum die, qua prędictum erat, decessissent, iunctis tamen spiritibus cęlum simul petiere. Grandis charitas commori amico desyderantis, sed maior felicitas, quod desyderauerat, impetrantis.

Liberalem quoque, qui Altini genitus, Taruisii sepultus honoratur, orasse perhibent uitę huius finem et se exauditum angelo nunciante didicisse. Post hęc uicinas inuisisse ecclesias et in ea, quę sancti Laurentii est, Deo animam reddidisse. Quid misera mortalitas longioris ętatis annos expetis? Tedet sanctos diu uiuere, dum ad uitam, quę in Deo est, proficisci festinant.

Venerabilis Beda presbyter Domino reuelante pręcognouit die tandem quinquagesimo se a corporis uinculis exoluendum. Itaque festo Dominicę Ascensionis, dum in ecclesia cum cęteris uesperas celebraret, nulla ęgritudine affectus atque etiam stans in hemicyclio cubitisque innixus, finitis uesperis expirauit. Mirabilisque odoris fragrantia subsecuta est, ut plane, quo die in cęlum Christus ascenderat, eodem et seruum Christi relicto in terra corpore ascendisse nemo dubitaret.

Cassius quoque, Narniensis episcepus, per uisum cuiusdam presbyteri accepit se natalitio Petri et Pauli apostolorum die de terris migraturum. Et anno tandem septimo, die, quo prędictum fuerat, cum missale sacrificium peregisset, mortuus est atque inde uiuere nunquam moriturus coepit. Nosse autem mortis tempus meruit, quia omni tempore mori paratus fuit, quotidie et Deo sacram offerens hostiam et multam pauperibus elemosinam.

Paulini etiam, Nolani episcopi, ut uita, ita uitę exitus mirabilis fuit. Cubiculum, in quo ęger iacebat, ipso expirante intremuit et eos, qui aderant, repentino pauore obstupefecit. Si uiri sanctitatem consyderes, ideo in morte eius concussum pauimentum dices, ut beatorum spirituum [p. 3-505] multitudinem ad suscipiendum defuncti animam eo conuenisse testaretur. Dignus quippe tali tunc comitatu fuit, qui, dum uiueret, omnia, quę habere poterat, indigentibus dabat. Et cum res defecissent, seipsum dedit, uicaria seruitute redimens uiduę filium. Merito nunc cum angelis gaudet, qui sic homines dilexit.

Germanus, Parisiensis episcopus, supra lectulum suum inscripserat: Quinto Kal. Iunias. Nemo inscriptionis causam nosse potuit, donec eodem, qui notatus fuerat, die ipsum uita defungi contigit. Quid hoc est, nisi quia digni sunt diem transitus sui non ignorare, qui semper parati sunt transire?

Nam et Amator, Antisiodorensis episcopus, qui etiam in matrimonio uirginitatem seruare potuit, ultimum diem imminere sibi pręsciuit. Et cum ad ecclesiam perrexisset sermonemque ad populum habuisset, in solio suo sedens animam efflauit. Quam sub columbę effigie in sublime uolantem quidam conspexere, ut eo uisu et puritas uirginitatis et meritum patesceret sanctitatis.

Donatum, presbyterum apud Aureliam, Galliarum urbem, ferunt, cum dies dormitionis eius instaret, nunquam preces intermisisse, donec animam exhalaret. Deprecatio enim misericordiam impetrat gratiamque conciliat, ut uitę huius finis uitę initium sit, quę fine caret.

Iuonem quoque presbyterum tradunt diem, qua mortem obiturus erat, predixisse ac, ne cum ęgrotaret quidem, consuetę abstinentię modum remisisse. Postremo corpori et sanguini Domini communicatum die nocteque intentis in imaginem Crucifixi oculis orando perseuerasse et altero illuscente die spiritum reddidisse. Igitur, dum passi Domini supplicia insatiabiliter consyderat, dum ipsum obsecrare non cessat, resurgentis gloriam hora ipsa, qua resurrexisse dicitur, uidit et a dextra Patris sedentem iam sine fine beatus conspexit.

Homobonus Cremonensis, multa sanctitate clarus, dum missales cerimonias genibus prouolutus audiret, expirauit. Nemo eum non uiuere putabat, donec, dum Euangelium [p. 3-506] legeretur, eodem gestu perseuerantem neque se, ut solebat, in pedes errigentem uiderunt. O felicem uiri exitum, cuis beatitudinem locus, tempus, gestus testati sunt. Adde etiam defuncti miracula, eo quod ęgroti et a spiritibus uexati, cum ad tumulum eius adducti essent, conualuere.

Patrem Franciscum legimus nudum se super nudam

humum deponi fecisse, cum diem expectaret supremum, fratribusque benedixisse et Dominico exemplo singulis buccellam panis dedisse, sumpto demum salutis uiatico uita discessisse. Sic ergo nudus, sic ad terram usque humiliatus cęlestibus abundauit diuitiis et supra cęlos exaltatus est illicque ipsi Seraph inseparabiliter iunctus, cuius olim stigmata in corpore suo portabat.

Pater Dominicus ultimo uitę die, ne intestatus obiret, hęc se fratribus suis legare dixit: charitatem, humilitatem, uoluntariam paupertatem. O beatum uirum, qui, cum hinc decederet, nihil habuit, quod suis relinqueret pręter exempla uirtutum, quarum, qui hęres fuerit, cęlestis quoque regni hęres erit.

Antonio Hispano, cuius corpus Patauii in ueneratione est, cum aduersa ualitudine oppressus iaceret, Christus apparuit. Cuius conspectu lętus atque intimis exultans pręcordiis, hymnum illum, cuius initium est: ‘O gloriosa Domina, excelsa super sydera, ’uoce, qua potuit, decantauit simulque hymnum et uitam hanc finiuit, illam uitam feliciter inchoans, quę finem non habet.

Iam tandem et regibus bene moriendi exemplum aliquod proponamus, quando ne illos quidem immodicę opes ditiaque regna a morte redimunt, sed potius ad mortem, dum ab aliis concupiscuntur, impellunt.

Quintus Ludouicus, Gallorum rex, cum ingentibus copiis ad recuperandam Hierosolymam profectus parteque iam regionis illius occupata febris morbo interceptus esset, nequiuit pręstare, quod promiserat. Dum autem ęgrotaret, non in sericis, sed in cinere iacere uoluit et extensis ad instar Crucifixi manibus animam efflauit. Sic humiliatus [p. 3-507] regnum deseruit terrenum et cum Christo regnare coepit in cęlo. Sic deuotus dum infimam Hierusalem capere nititur, possedit supernam. Sic denique magnanimus caduca contemnens, ad illa, quę ęterna sunt, perpetuo fruenda conscendit.

Iam, sicut uiri a uiris, ita foeminę a foeminis discant, ut uitę nunquam moriturę pręmia et ipse consequi possint.

Maria Magdalena, Domini Iesu apostola, cum diem dormitionis suę iam proximum pręsciuisset, nolens quidem absque eucharistię sacramento decedere, a Maximino episcopo illud accepit et ante altare humiliter prostrata spiritum tradidit. Corpusculum odore perquam suaui fragrauit; anima ab angelis in cęlum sublata, pro laboribus, quos in terra sustinuerat, perpetuę quietis felicitate gaudere coepit. Et quę quondam lachrymis lauerat pedes Domini, nunc in conspectu eius exultat sine fine.

Martha deinde, soror illius, reuelato sibi uitę fine, annum febris ignibus ęstuauit. Cum autem decessura esset, lampades accendi iussit et astantibus, ut uigilarent, iniunxit. Nocte prope media uentus irruens luminaria extinxit; demones apparuerunt. Sed cum illa orasset, soror e cęlo delapsa affuit, malignos spiritus in fugam uertit, ipsam consolata est, lucernas accendit. Tunc et Christus ei pręsto fuit et, ut secum ueniret, hortatus est. Ipsa igitur tam optato itineri se accingens, efferri se sub dio fecit cinereque conspergi et crucem sanctam iuxta apponi atque Euangelium Dominicę passionis a Luca descriptum legi. Postremo in manus Domini spiritum suum commendans obiit. Itaque non minus, cum ad Christum proficisceretur, solicita erat quam olim, cum ei ministraret, nisi quod magis gauderet ęternitatis hospitio quam temporalitatis.

Marię Aegyptiacę uasta in eremo degenti et ferarum tantum socię, ne in fine uitę sine salutari uiatico decederet, Zosimas abbas occurrit. Qui dato ei Trinitatis pane, cum postea defunctam reperisset, reperit simul in puluere scriptum: Sepeli, Zosima, Marię corpus et terram terra tege ac pro me ora. Tunc leo ad cauandam sepulturam operam [p. 3-508] pręstitit, Zosimas ad cadauer condendum. Sic ergo et deserti bestię deserti habitatoribus inseruiunt, et in solitudine Christum quęrentibus neque sacra deest communio, cum oportet, neque sepultura.

Amatę, in Thebaidis monasterio abbatissę, Colonatus martyr apparuisse dicitur et, ut proximo Dominico die ad ecclesiam suam ueniret, eam inuitasse. Ipsa igitur, quę iam per annos quadraginta limen monasterii transgressa nunquam fuerat, tunc primum, ut martyri morem gereret, exiit et coenulam, quam secum tulerat, in ecclesia eius peregit. Inde reuersa, sororibus propediem ex hac uita se migraturam prędixit. Ac post biduum nulla corporis infirmitate lacessita, ubi se ueluti sepeliendam composuisset, expirauit. O omni melle dulcior coena mannaque suauior, cui cęlestis conuiuii nunquam defuturę dapes tam feliciter successere!

Salaberga quoque, apud Lugdunum abbatissa, cum diem clausura esset extremum, iocundissima uisione, ne mortem timeret, roboratur. Vidit enim se ad locum immensi fulgoris adductam et in eo pratum multiplici florum pictura decoratum mirabilique odorum suauitate fragrans, et id sibi pręparatum audiuit. Dormienti quoque zona, qua cingebatur, soluta nec usquam comparens ipsam a corpore soluendam portendit. Nam et uox audita est, quę diceret die tandem centesima hoc euenturum. Dehinc sancta et prudens foemina, ut ueniens Dominus uigilantem inueniret, psalmos legere non cessauit, nisi cum etiam uiuere cessaret, ea quidem uisione confidentior facta, sed non et segnior. Neque enim tale quid apparet, ut certiore pręmii expectatione pię operationis ardor in nobis languescat, sed ut accendatur.

Galla Christo dicata, in monasterio, quod apud ędem Petri apostoli Romę situm erat, dum cancri morbum in mamilla patiens iaceret, duo candelabra ante lectulum eius ex monastico fortasse instituto accensa per noctem lucebant. Inter illa medius idem apostolus ipsi apparuit. Cuius repentino conspectu lęta magis quam perterrita interrogauit, [p. 3-509] essentne delicta sua sibi dimissa. Et cum dimissa esse accepisset, ab eodem euocata, ut iam ex hac uita ad meliorem migraret: Rogo — inquit — ut soror Benedicta mecum ueniat. Et responsum accepit alteram nunc secum uenturam, Benedictam autem die postea trigesimo ipsas secuturam. Abiit uisio atque illa excitis ad se sororibus, quod uiderat, enarrauit. Inde die tertio cum illa, quam apostolus prędixerat, simul oppetiit. Die deinde trigesimo Benedicta quoque moriens oraculum impleuit. O uere omnes benedictę, quę sic euocantur, ut nullius culpę conscientia eas terrere possit!

In eadem urbe Romula, Redemptę religiosę foeminę discipula, Christo fideliter seruiebat. Sed dum debilitatis paralysi membris langueret Redemptaque et altera discipula iacenti assiderent, subita lux in cubiculo refulsit et assidentium oculos pariter mentemque perstrinixit. Mox etiam intrantis turbę strepitum audierunt, sed neminem uiderunt. Excessit lumen, et secuta est odoris grata suauitas, quę pauorem quoque ex luce illa tumultuque conceptum leniret. Sub hęc Romula ipsa: Nolite timere — inquit — non morior modo. Postea uero die quarto, cum sanctam communionem accepisset, pro foribus cęllulę eius psallentium chori auditi, et illa corporis uinculis expedita cum eisdem cęlum petiit. Quis dicere queat, quam illi iocunda mors erat, quę moriendo supernę felicitatis tantam pręgustabat dulcedinem?

Trasillę, beati doctoris ac pontificis Gregorii amitę, in uisu sanctus Felix pontifex apparuit. Qui sedem illi ostendens multa luce renitentem: Veni — inquit — te enim hęc sedes manet. Postero die Trasilla febri implicita ęgrotauit. Iamque in ipsius morbi accessione uehementer anxiabatur, cum Christum uidit, atque ad eos, qui aderant: Facessite hinc — ait — abite! Ecce Dominus Iesus uenit. Itaque ad eum, quem uidebat, toto animi affectu anhellans expirauit. Odoris insecuta suauitas fidem fecit uere ibi affuisse Iesum et illam una cum ipso abiisse. Sed neque mortem timere potuit, quę ante mortem mortis destructorem uidit.

[Page 3-510]

Musa, tenella adhuc et nondum adultę ętatis uirgo, Virginem Deiparam cum multarum uirginum glorioso comitatu ad se uenisse conspexit. Et admonita est, nequid ultra puellari more leuiter siue inconsyderate ageret, die trigesimo inter ipsas, quas uidebat, uirgines ab eadem cęli Regina feliciter admittenda. His uisis uitam mutauit quintoque et uigesimo die in febrim incidit. Trigesimo uero eandem Beatam Virginem cernens dicere coepit: Venio, Domina mea, uenio. Et in hęc uerba de corporis carcere exiit. Quomodo hanc ullam mortis molestiam sensisse rear, quę se non mori, sed uenire dixit? Aut quare non felicissimam putem, quę de seculi huius miseria in consortium Dei Genitricis Marię recepta gaudiis perfrui coepit ęternis?

Quid de Elizabeth illa dicam, quę longe felicior fuit, quod regis cęlestis ancilla esset quam terreni filia? Hęc ex febri iacens, cum ad parietem se uertisset, apiculę forte aduolantis tinnulo cantu admodum delectata, quasi iam angelos in cęlo, quo mox itura erat, concinentes audiret, et ipsa Deo laudes uoce ob langore tenui pressaque succinere coepit. Lęta mortem expectabat, iugiter orabat. Et cum prope se demonem uidisset, ut protinus recederet, iussit. Eo fugato Christum uidit, a quo ad cęleste thalamum inuitata mox ire perrexit. Et tunc exanime corpusculum diuinum spirauit odorem, quia in odorem unguentorum Christi, dum uiueret, cuccurrit.

Ad istorum igitur exemplum, quos modo commemorauimus, nos componentes, tunc pręcipue, cum a corpore secedendum est, humilitatem seruemus, poenitentiam agamus, precibus instemus, fidem, spem, charitatem nullo modo in nobis labascere patiamur. Quia ‘ex fide uiuit iustus; ’et: ‘Qui sperat in Domino, subleuabitur; ’et: ‘Qui manet in charitate, in Deo manet et Deus in eo. ’Ad hęc sacerdoti, cui ligandi soluendique indulta est potestas, confiteamur delicta nostra. Tum demum peccatorum uinculis expediti, submissius, quam possumus, accedamus ad mensam Domini et salutarem cibum ore sumentes, cordis hospitio suscipiamus Iesum. Hic est enim panis uerus, qui de cęlo descendit et dat ueniam mundo. Siquis ex ipso manducauerit, [p. 3-511] non morietur, sed uiuet in ęternum. Et quoniam maxime, cum uitę finis instat, leo ille rugiens modis omnibus ambit nos, ut deuoret, si aperte se ostenderit, facile contemnitur. Sin autem occulte dolis contenderit, solerti animi circumspectione opus erit, ut deprehendatur. Nam (ut alibi diximus) angelum lucis interdum malignus assimilat et callidis inductionibus fidem primum euertere nititur, ut subruto fundamento destruat in nobis ędificium uirtutum. Iccirco Apostolus: ‘Licet nos ’— inquit — ‘aut angelus de cęlo euangelizet uobis, pręterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit. ’Quamcunque igitur uersipellis bestia formam induerit, in quamcunque speciem se uerterit, siue angeli, siue hominis, siue sancti, siue etiam Christi, in hoc profecto agnosci poterit, si dicto factoue aliquo ab orthodoxę fidei ueritate per erroris anfractus abducere nos incipiet, si ab humilitate ad inanem gloriam fictis laudationibus errigere tentabit, si uenię spem terrore iustitię opprimere conabitur, si denique mentem nostram terrenarum fragiliumque rerum recordatione ab earum cogitatu, quę cęlestes et ęternę sunt, auocare atque auertere molietur. Tu igitur, qui ex fructibus malis malam arborem iam nosse poteris, ubi paruerint insidię, protinus exclama: ‘Discedite a me, maligni; ’et: ‘Ego scrutabor mandata Dei mei. ’Tum demum ad Saluatorem mente, ore oculisque conuersus, illum contemplare, illum ora, illi te committe totumque trade et dic: ‘In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. ’In his uerbis frigescentia deficiant labia et palpitantis pectoris interrupti anhelitus finiantur. In his desinant laboriosa suspiria ipseque nouissimus exhaustus uitalitatis conticescat singultus. Felix illa anima et plus, quam dici queat, beata, cui supremum uitę huius diem sic tandem claudere contigerit.

[Page 3-512]

Caput XI / DE PVRGATORIO

Ad minores culpas post obitum expiandas ignem purgatorium, sicuti ad maiores perpetuo plectendas ęternum, et quem gehennam nuncupamus, a Deo constitutum esse credimus. Idque puto per Malachiam prophetam significatum, ubi de Domino loquens ait: ‘Ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum; et sedebit conflans et emundans argentum; et purgabit filios Leui, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum. ’De hoc et ipse Dominus in Euangelio: ‘Omnis ’— inquit — ‘igne salietur, et omnis uictima sale salietur. ’Quasi diceret: Sicuti caro salitur, ut corruptibili humore exiccato dierum multorum usui apta sit, ita, qui purgatorio igne salitus fuerit, aptus erit usui uitę ęternę. Nisi enim ad purum excocti fuerimus, nunquam summę illi puritati, Deo, iungi adherereque poterimus. Neque enim apostolis ipsis licuit partem habere cum Iesu, nisi pedes lauari sibi permisissent. ‘Et qui mundus est — ’inquit — ‘non indiget, nisi ut pedes lauet; ’ut scilicet munditiem eius augeat etiam illarum sordium detersio, quibus nemo, dum in huius uitę uia est, carere non potest. Sic et agricola ille Euangelicus palmitem quanuis foecundum purgat et excolit, ut adhuc foecundior sit et fructus plus reddat. Ita ignis iste bonos purgando urendoque efficit meliores. Nemo quippe tam bonus est, ut nulla in illo mali labes residua sit. Quis enim sine peccato, si septies in die cadat iustus? Esse uero ignem, qui fideles animas urendo purificet, ex Domini uerbis colligitur dicentis: ‘Quicunque dixerit uerbum contra Filium hominis, remittetur ei. Qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc seculo neque in futuro. ’Qui grauissimum crimen [p. 3-513] in futuro seculo irremissibile dixit, nonne dedit intelligi leuiora ibidem remitti posse? Quod si nullum illic remitteretur peccatum, de hoc quoque, quod non remittatur, simpliciter absoluteque dixisset neque secula distinxisset. Distinxit autem, quia sciebat esse quasdam in homine maculas peccatorum, quę, si in pręsenti seculo conuenienti castigatione penitus dilutę non fuerint, dilui debeant in futuro; utique in carcere illo, de quo non exitur, donec redditus fuerit nouissimus quadrans, qui debetur, non in illo, in quo neque soluendi debiti facultas ulla est neque exeundi potestas. Huic quidem sententię etiam Apostolus astipulatur dicens: ‘Vniuscuiusque opus quale fuerit, ignis probabit. Si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. ’Quis est iste, quęso, cuius opus ardet et detrimentum patitur, et tamen ipse saluus erit per ignem? Non ille, qui supra fidei fundamentum imponit aurum, argentum, lapides preciosos, id est, meras defecatasque uirtutes, non etiam, qui ferrum, ęs, plumbum, hoc est, delicta grauiora. Quis ergo? Quis, nisi qui superextruit ligna, foenum, stipulam? Quę quidem leuia tanto leuiora fiunt, quanto magis exuruntur. Et, si secus res se habet, dicant assertionis nostrę calumniatores, ubi illos collocabunt, qui statim, ut conuersi confessique fuerint, uita decedunt? Damnari non merentur, quia doluerunt se peccasse; absolui non debent, quia nondum iusto dolore satisfecerunt. Neque enim implere illis per mortem licuit, quod a sacerdote poenę nomine iniunctum fuerat. Quia ergo iustitię ratio exigit, ut nullum prorsus crimen relinquatur impunitum, profecto necesse est, ut aliquis alicubi existat poenarum locus, in quo puniantur illi, qui ad ęterna supplicia delegandi non sunt, sed potius temporalibus purgandi, ut expurgari eo demum regno digni euadant, in quod nihil intrabit coinquinatum, et in quo intrantes gaudeant et dicant: ‘Probasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. Transiuimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. ’Veritas ista ne in obscuro lateret, quorundam defunctorum manifestis apparitionibus illustrata est perspicaciusque patet, quam ut [p. 3-514] argumentis ad se probandam indigeat. Nequa igitur huiusce rei in cuiuspiam animo residere possit ambiguitas, ea nunc miracula in medium proferre operęprecium erit.

In ea epistola, quam Cyrillus, Hierosolymitanus episcopus, de signis diui Hieronymi post obitum factis ad Augustinum scribit, legimus per id tempus heresim quandam insurrexisse, quę diceret defunctorum animas nec beatitudinem nec poenam sentire, donec communis resurrectionis die suis iungantur corporibus, hoc cum ipsis una messurę, quod simul seminarunt; purgatorium quoque post mortem nullum esse. Cumque falsitatis huius pestifera malignitas inualescere coepisset iamque altius multorum animis hereret, quam ut uerbis euelli posset, Hieronymus Eusebio apparens iussit saccum suum, quo pro indumento usus fuerat, trium uirorum cadaueribus, qui ea nocte obierant, imponi, ut uitę redditi doceant, quanto errore tenerentur, qui talia assererent. Resuscitati ergo, coram omnibus, qui ad ecclesiam, ut hoc miraculum uiderent, magno coetu conuenerant, confitebantur et beatorum pręsentem gloriam et damnatorum poenam et eorum, qui minus plene poenitentiam peregissent, purgamentum. Per quę omnia, ut uiuis testari possent, a beato Hieronymo se circumductos et sic ad uitam redire iussos affirmabant. Rursum die uigesimo una cum Eusebio, eius discipulo, decessuros et cum eodem — si modo ęqualem interim delictis poenitentiam egerint — uitę ęternę pręmia consecuturos. Itaque tanto tamque euidenti miraculo explosa et exibilata hereticorum sententia est atque illi, qui paulo ante subuersi fuerant, statim resipiscentes catholicam amplexi sunt fidem, cum pręsertim eos, qui a morte surrexerant, poenarum recordatione indesinenter atque inconsolabiliter flere lamentarique uiderent, ac tandem, qua prędixerant die, Eusebio moriente et ipsos iterum mori, ut etiam eiusce rei euentu magis constaret, quam uera essent ea, quę per illos dicta fuerant.

Ad hęc Helias quidam, in deserto Aegypti solitarius, multę sanctitudinis uir, et quondam beato Hieronymo familiariter usus, in quiete uidit (sicuti idem Cyrillus testatur) [p. 3-515] animam cuiusdam episcopi Anchonitani, cum ante diuinę maiestatis tribunal sisteretur, ob uitę luxum atque delicias ad ęternam poenam destinari, animam uero Theodosii senatoris, quod beatum Hieronymum magno semper honore coluisset, ad purgatorii tormenta deducendam decerni. Cumque diem signasset, quo ista uiderat, comperit eodem ipsos ambos fuisse uita defunctos. Et credidit uera esse, quę sibi per somnium apparuerant. Ex hoc pręterea liquet, quantum expediat cęlestis regni ciues persancte uenerari, cum sępe contingat, ut ipsis opitulantibus ii, qui ad infernum corruissent, infernum purgatorio commutent et de futura beatitudine consequenda certi fiant.

Hi autem eo facilius maturiusque purgari possunt, quo magis uiuorum precibus, ieiuniis, elemosinis, peregrinationibus iuuantur.

Paschasius, apostolicę curię diaconus, pietate erga Deum et homines pręstans (ut a Gregorio traditum est) nisi quod contra Symmachum, iam omnium suffragiis maximo pontificatu dignum iudicatum, pertinacius, quam fas erat, pro Laurentio, quem ipse digniorem censuerat, stetit. Cum itaque hanc culpam post mortem lueret, a Germano, Capuano episcopo, in Angulanis thermis opera serui fungens inuentus est. Qui Germanus, ut causam didicit, abiit et per dies aliquot pro illo supplicationes fecit, sicuti ipse rogauerat. Atque eodem rediens liberatum onere illo cognouit, quem iam ibi non comparere animaduertit. Hoc est illud, quod Ioannes apostolus pręcipit dicens: ‘Qui scit fratrem suum peccare non ad mortem, petat, et dabitur ei uita peccanti non ad mortem.’

Presbyter quidam Centumcellis, cum ad balnea lauatum uenisset et homini, qui ibi sępe iam illi operam lauandi gratuitam pręstiterat, panes aliquot muneri obtulisset, accepit ipsum eis non indigere; loci enim illius olim dominum fuisse et post mortem ibidem angustiari noxę cuiusdam expiandę causa piaculique soluendi; ueruntamen multum profore ei, si ipse panem consecratum Deo offerendo pro illo oret. Quamobrem presbyter sacram hostiam obtulit, [p. 3-516] Deum precatus est, ad balnea rediit, sed non inuento homine a poena liberatum intellexit. Agnus igitur, qui immolatus abstulit peccata mundi, et eorum peccata, qui in purgatorio sunt, si pro illis offeratur, aufert, ita ut multo citius a debito soluantur quam soluerentur.

Hoc idem sequenti quoque exemplo astruere possumus. Dum enim beatus Gregorius pontifex (ut ipse in Dialogo suo refert) abbatis adhuc munus obiret, quidam inter monachos, nomine Iustus, grauiter ęgrotans et iam morti proximus, fratri suo seculari Copioso indicauit sibi tres aureos nummos esse, quod nemo alius nosset. Cum tamen ea res percrebuisset, abbas indignans iussit, nequis monachorum Iustum, monasticę legis uiolatorem adire neue cum eo ullum miscere uerbum pręsumeret. Id ille per ipsum, qui sibi assistebat, Copiosum fratrem resciens, consyderauit secum, quantum ea re flagitii commisisset, et ut par erat, magis doluit, quod Deo peccauerat, quam quod ab hominibus deprehensus esset. Vbi autem uita elapsus est, corpus eius in sterquilinio sepelierunt cum aureis illis, quos reliquerat, dicentes: ‘Pecunia tua tecum sit in perditionem! ’Hoc clare ad reliquorum terrorem actum; illud occulte, ut scilicet Preciosus, monasterii prępositus, per dies triginta quotidie pro iniustitia Iusti offerret Dominicum sacrificium. Postea tandem Iustus Copioso noctu apparens: Hactenus — inquit — in tormentis fui. Nunc demum sacra communione percepta ab iis me expeditum certo scias. Nemo pręter abbatem nouerat, pro quo Preciosus quotidie rem diuinam faceret. Sed ubi uisio Copiosi uulgata est, et ipsi palam fecere eum iam trigesimum diem esse sacrificiorum pro Iusto actorum proptereaque illum a purgatorio errutum cęloque illatum. O quanta hęc missalis hostię uirtus et pręter hanc quam prudens piissimi abbatis erga suos cura! Sic delinquentem puniuit, ut et ipsi prodesset ad salutem et cęteris ad exemplum.

Odiloni, abbati Cluniacensi, Hugo, qui uitam eius conscripsit, diuinitus reuelatum tradit supplicationes pro defunctis die proximo post festum Omnium sanctorum ab [p. 3-517] Ecclesia fieri oportere. Idque ipse primus obseruauit, deinde obseruandum uniuersa recepit Ecclesia. Et quisnam tam temerarię perfidię est, ut negare audeat esse post mortem expiationi locum?

Decimus Benedictus, pontifex maximus, cum mortem obiisset, Ioanni, Portuensi episcopo, apparens confessus est se Odilonis abbatis precibus ab ęternę mortis periculo seruatum; se autem ideo tunc ei apparuisse, ut ipse eundem abbatem rogatum iret, ne sibi in flammis purgatorii ardenti subtraheret auxilium, quod ferre adhuc in corpore uiuenti consueuerat. Hoc nuncio sibi allato abbas et ipse suppliciter pro eo rogauit et omnibus, qui cum ipso erant, monachis, ut itidem facerent, iniunxit. Haud ita multo post Benedictus totus lucidus ac refulgens apparuit Eldeberto monacho seque a purgatorio ad beatitudinem translatum dixit, Odilone et monachis pro se deprecantibus. Deinde et ipsi Odiloni sub eadem forma se ostendens gratias egit, eo quod tam grande beneficium per eum potissime accepisset. Non frustra igitur pro fidelibus defunctis orat Ecclesia, non incassum solennem pro eis instituit supplicationem statutaque sacrificia. Quam quidem rem nequaquam faceret, si nullum esset post mortem purgatorium.

Hoc etiam ante Euangelium sub Lege factitatum esse Machabeorum Historia testatur, de Iudę, Israhelitarum ducis, erga eos pietate, qui in bello desyderati fuerant, sic loquens: ‘Fortissimus Iudas facta collatione duodecim milia drachmas argenti misit Hierosolymam, offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans. Nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum uideretur et uanum orare pro mortuis. Et quia consyderabat, quod ii, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam. Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis orare, ut a peccatis soluantur. ’Sic soluti uox illa in Psalmo ad Deum est: ‘Misericordia tua magna est super me, et erruisti animam meam ex inferno inferiori.’

Pręter hęc etiam in Ecclesiastico quod scriptum est: ‘Mortuo non prohibeas gratiam. ’Quis mortuo prohibet [p. 3-518] gratiam, nisi qui illum in purgatorio poenas luentem cum iuuare possit, negligit. Tale est et illud eiusdem libri pręceptis insertum: ‘In requie mortui requiescere fac memoriam eius. ’Quę alia memoria in requie, hoc est, in morte mortui potest requiescere, nisi quę officio constat pietatis, id est, quando ii, qui supersunt, pro eo, qui defunctus est, orant, ieiunant et in paupere Christum pascunt? Alia uero quęuis memoria non requiescit super mortuum, sed potius in uentos dilapsa euanescit. Quid enim conferunt animę, uel dum effertur funus, ardentes cerei, uel dum conditur cadauer, dealbata sepulchra? Viuorum ista solatia sunt, non suffragia mortuorum.

Quam graues autem quamque acerbę purgatorii poenę sint, illo celebri Gregorii pontificis exemplo satis constat. Quoniam (ut aiunt) cum sibi in poenam pię cuiusdam temeritatis, uel potius temerarię pietatis, quod pro Traiano orauerat, optio per angelum a Deo offerretur, maluit hic omnibus diebus uitę suę uario ac multiplici langorum genere affici quam per biduum in purgatorio cruciari.

Huius cruciatus grauitatem non mediocrem, sed prope maximam esse etiam ratione argumentisque probari posse uidetur. Quippe exuto corpore, quod aggrauat, purior fit in anima intellectus. Vnde in Psalmo dicitur: ‘Anima mea cognoscet nimis. ’Quanto autem quis Deum magis intelligit, tanto magis appetit. Hic uero appetitus ex certitudine quoque spei capit passionis incrementum. Auidius enim bonum illud quisque appetere solet, quod se minus dubitat assecuturum. Ideoque ex dilatione rei magis appetitę magis animo torquetur. Hinc est illud Prophetę: ‘Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.’

Dolet pręterea, qui in purgatorio est, quod, dum uiueret, non hic potius uoluntaria poenę exactione pro reatu satisfecerit, cum multo leuiore cruciatu id effici potuisset. Etenim debitum, quod sponte redditur, pluris ęstimat Deus, quam quod ab inuito iuste extorquetur. In hoc obseruatio ęquitatis est, in illo remissionis meritum, ut pauca etiam libenter soluenti multa condonentur. His igitur intimis [p. 3-519] animę angoribus extrinsecos adde, ardorem utique illum, quo omnis delictorum scoria ita penitus excoqui debet, ut ad nihilum redigatur et nulla prorsus culpę nota, nullum uitii uestigium in anima, quod non deletum abstersumque fuerit, relinquatur.

Cęterum, tametsi poena uehementissima sit, in eo tamen consolatur, qui patitur, quod iam de adipiscenda immortalitatis gloria nihil dubitat nec, si posset, ad uitam hanc redire uellet, malens illic torqueri cum certa tanti boni consequendi expectatione quam hic deliciis affluere cum periculo amittendi. Quod quidem bonum qui peccando amittit, suppliciis mancipatur ęternis, ut non solum non sit beatus, sed etiam infelicissimus ac supra quam quisquam dicere potest miser. Is ergo, qui in purgatorio affligitur, afflicitiones suas gaudio quandoque futuro compensat. Flammis quidem torretur desyderioque afficitur, sed uidet hac omnes inquietudines omnemque laborem ad illum finem indeclinabiliter tendere, in quo sempiternę quietis initium est. Et inter acerrimos dolores, quos tolerat, contentatur ipsa dolorum conditione. Ac ueluti lucri auidus negociator, qui naui merces uehit, uentorum turbinem sustinet procellarumque et aeris intemperiem tolerat, fluctibus iactatur, sentinę foetore torquetur, nausea contabescit et commotis intestinis algenteque stomacho ipsa pene uiscera euomit et eructat, et tamen, grandem facturus quęstum, omnia turbulentę nauigationis fastidia ęquo animo fert, — sic se habet, qui purgatorio igne carpitur. Pręsentes enim poenas futurę beatitudinis lucro sustentat et supplicia patiendo gaudet magis quam tristatur seque ipsum errigens: ‘Quare ’— inquit — ‘tristis es, anima mea? Et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare uultus mei, et Deus meus. ’Et ad Dominum conuersus deprecatur: ‘Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo. Me expectant iusti, donec retribuas mihi. ’Nobis ergo imprimis enitendum erit, ut hic potius quęque etiam minima expurgemus pietatis officiis corporisque labore, ne uel biduum illud, quod sanctissimus pontifex tantopere exhorruisse dicitur, in purgatorio [p. 3-520] peragamus. Deinde, si hoc difficile factu uidetur, saltem caueamus, ne illis poenis obnoxii simus, quarum nullus finis est, nulla requies, nullum leuamen, quas denique cogitare, nedum pati, poena est.

[Page 3-521]
[Page 3-522]

LIBER VI

Caput I / DE SIGNIS VLTIMI IVDICII

Multo maxima cum solicitudine hoc cauebimus, si pensitauerimus diuini illius iudicii terrores omniumque formidabilium magis expauescendum diem. Igitur, cum plurimum nobis ea res conducat, peropportunum uidetur, ut hoc ultimo uolumine de ipso ultimo Domini iudicio pertractemus, et primum de signis, quę pręcessura sunt, deinde de Antichristo, de Christo, de regno Christi, de damnatorum poena, de iustorum gloria et si qua alia interim occurrent non ab iis aliena neque memoratu indigna.

Signa ergo, quę ante euentura prędicantur et quę multi ex parte iam euenisse affirmant, horroris et irę plena sunt. Et, si talia signa, quale, quęso, illud et quam terribile, [p. 3-523] quod per ea fuerit significatum? ‘Audituri estis — ’inquit Dominus — ‘pręlia et opiniones pręliorum. Videte, ne turbemini! Oportet enim hęc fieri, sed nondum statim finis. ’Magnum quippe rerum apparatum multo ante Fama nunciare solet, quam ipse se prodat. Prius itaque pręlia audienda sunt, postea etiam uidenda. Cum autem supremus iam aduentare dies coeperit, tunc et bella magis sęuient malaque malis cumulabuntur. ‘Consurget — ’inquit — ‘gens in gentem et regnum in regnum. Neque id satis. Erunt pestilentię et fames et terręmotus per loca et terrores de cęlo. Hęc autem omnia initia sunt dolorum. ’Quomodo, Domine, initia dolorum et non dolores, ubi tot ac tanta mala, ubi hominum odia, opum rapinę, urbium excidia, liberorum seruitus, sanguinis sitis, cędes mutuę; ubi statim perimens morbus, repente multas domus perimens lues et super terram putrescentia humana cadauera, deficientibus qui ea sepeliant; ubi etiam illos, qui gladio, qui pestilentię supererunt, torquebit esuries, inedia consumet; ubi postremo et cęlum supra uerticem fulgurans et terra sub pedibus tremens miserorum corda nouo metu concutient, ita ut hęc iam se dehiscere uelle uidebitur, ut uiuos deglutiat, illud ruere, ut opprimat et ellidat. Tetra* sane omnia ista et terrifica nimis, et tamen pene nihil ad ea, quę secutura sunt. Pleraque enim talia iam et ante nos et nostra ętate contigere. Nouimus Italiam intestino bello sępe afflictam, peregrino uastatam. Audiuimus Hispaniam, Galliam, Germaniam, Britanniam inter se frequenter concurrisse, Pannonios quoque cum uicinis gentibus cruenta bella assidue gerere. Scimus Bithyniam, Asiam, Syriam, Graeciam, Macedoniam, Mysiam, plurimas denique Christianorum prouincias a barbaris nationibus aut ui aut deditione occupatas. Non ignoramus pestilentiam crebro in populos famemque sęuisse, ad hęc cometas in cęlo crine sanguineo lugubre minantes facesque aera transuolantes, et multa id genus ostenta interdum apparuisse, terrę quoque uibratione magnas ędificiorum moles funditus conuulsas procubuisse. At Note: *corr. ex ‘Terra’ [p. 3-524] uero de hac, quam futuram expectamus, erumna dicitur: ‘Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, nec fiet. Et nisi ’— inquit — ‘breuiati fuissent dies illi, non fieret salua omnis caro, sed propter electos breuiabuntur dies illi. ’Hic ergo dolores, hic gemitus, hic merę iam angustię, illic initia tantum dolorum. Quanuis enim graue malum, si uni isti compares, aut leue aut nullum putabis.

Sed iam audi, quale hoc malum quantoque reliquis omnibus plus habeat infelicitatis, diligenter tecum perpende. ‘Et multi — ’inquit — ‘pseudoprophetę surgent et seducent multos. ’Miserum est ferro, pestilentia, fame perire, sed multo miserius infidelitatis errore et alicuius hereseos prauitate a ueritatis religione deficere. Et quia hic quidem maius periculum, iccirco Saluator noster haud parum nostri solicitus pręmonet nos et ait: ‘Videte, nequis uos seducat! Multi enim uenient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus, et multos seducent. ’O, misera utrorumque conditio et qui seducent et qui seducentur. Felices quidem sibi uidebuntur ob delicias uoluptatesque et rerum omnium copiam, quę illis satis superque erunt, et non animaduertent nec recordabuntur, quod uia illa, quam ingredientur, uia perditionis sit. Quoniam ergo abundabit iniquitas et refrigescet charitas multorum, succedentibus uitiis deficiet uirtus. Quid autem infelicius quam charitatem amittere, sine qua cętera animi bona nihil sunt? ‘Abundabit iniquitas. ’Quę iniquitas? Illa plane, de qua Apostolus ad Timotheum scribens ait: ‘Hoc autem scito, quia in nouissimis diebus instabunt tempora periculosa et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, proterui, tumidi et uoluptatum amatores magis quam Dei, habentes quidem speciem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes. Et quemadmodum Iannes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistent ueritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem. ’Quis locus erit iustis in tam perditorum hominum coetu? Quod consortium piis [p. 3-525] cum infidelibus? Quę bonorum quies esse poterit, ubi improbissimi homines terram cęlumque per licentiam conturbabunt? Sed non multum diu feret tantam nequitiam Deus. Ideo breuiabit dies, ut inuocantibus adsit, et peruersitate malorum irritatus maturabit iudicium suum. Hinc Osee propheta uociferatur et clamat: ‘Audite uerbum Domini, filii Israhel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrę. Non est enim ueritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. Maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundauerunt, et sanguis sanguinem tetigit. Propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, in bestia agri et in uolucre cęli, sed et pisces maris congregabuntur. ’Hoc ergo propter scelestos et qui terrenarum rerum cupiditatibus capti, cęlestia contempsere. Porro propter iustos non solum dies breuiabuntur, sed etiam, ne interim uel hominum improbitate uel diaboli supplantationibus euertantur, Enoch et Heliam mittet eis clemens et misericors Dominus. Et illi quidem alios iam lapsos piis exhortationibus errigent, alios, ne labantur, confirmabunt. Sic quippe de ipsis in Apocalypsi scriptum est: ‘Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. Hi sunt duę oliuę et duo candelabra lucentia in conspectu Domini terrę stantes. Et, siquis uoluerit eis nocere, ignis exiet de ore eorum, et deuorabit inimicos eorum. Et, siquis uoluerit eos lędere, sic oportet eum occidi. Hi habent potestatem claudendi cęlum, ne pluat diebus prophetię illorum, et potestatem habent superaquas, conuertendi eas in sanguinem, et peruertere terram omni plaga, quotiescunque uoluerint. ’Per Enoch et Heliam alios quoque fideles Verbi Dei prędicatores intelligimus, qui orbem peragrantes consulent credentium saluti, dicente Domino: ‘Et prędicabitur hoc Euangelium regni in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus. Et tunc ueniet consummatio, ’id est, seculi finis. Quod autem Helias uenturus sit, etiam in Mattheo testatur Dominus dicens: ‘Helias quidem uenturus est, et restituet omnia. ’Quid est ‘restituet omnia, ’nisi quia tunc et ipsi conuertendi sunt, qui occidentem Legis litteram [p. 3-526] adhuc sequuntur? Si enim in Malachia legimus: ‘Ecce ego mittam uobis Heliam prophetam, antequam ueniat dies Domini magnus et horribilis. Et conuertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum. ’Tunc igitur et Hieremię impletum erit uaticinium dicentis: ‘In diebus illis saluabitur Iuda, et Israhel habitabit confidenter. ’Quanto autem tempore durabit prędicatio hęc et quibus miraculis proficiet, superius expressum est. Post hęc uero Antichristi aduersus Ecclesiam furere incipiet persecutio, de qua non sine uehementi animi dolore nunc nobis restat dicendum.

Caput II / DE ANTICHRISTI PERSECVTIONE

Teterrimam bestiam omni immanitate atrociorem, Antichristum, ab aquilonis finibus uenturum autumant, iuxta illud Hieremię: ‘Ab aquilone pandetur omne malum super omnes habitatores terrę. ’A tribu uero Dan oriturum ex eo, quod Iacob ad filios prophetante dicitur: ‘Fiat Dan coluber in uia, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro. ’Antichristus enim partim doli ueneno ut coluber, partim potestatis cornu ut cerastes eos inuadet, quos per uiam ueritatis et semitam iustitię ire uiderit. Cum itaque Enoch et Helię prędicatio per uniuersum terrarum orbem uulgata fuerit, tunc Sathanę filius prodere se et aduersus eos inualescere incipiet. Sic enim in [p. 3-527] Apocalypsi legimus: ‘Et cum finierint testimonium suum ’(Enoch scilicet et Helias), ‘bestia, quę ascendit de abysso, faciet aduersus eos bellum, et uincet illos, et occidet eos. Et corpora eorum iacebunt in plateis ciuitatis magnę, quę uocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est. ’Iacebunt quippe catholicorum fidelium corpora in plateis, quoniam pro ueritatis religione mori pręoptabunt quam in infidelitate uiuere. O, gloriosa martyria! Iacebitis quidem in plateis, sed habitabitis in cęlo. Pro Christo cadetis, sed cum Christo regnabitis. Sanguis uester super terram effundetur, sed spriritus uester supra cęlum requiescet. Pro breui supplicio gloriam capietis ęternam. Non uos fraudis laqueis irretire poterit inimicus, quia in Christo credentibus astutia non deerit ad cauendum, non furoris immanitate terrere, quia non timebitis illum, qui tantum corpus potest occidere, sed eum potius, qui corpus et animam potest mittere in gehennam. Quanto terribilior erit hostis, tanto patientia uestra fortior et gloria insignior et remuneratio maior. De illo simul ac de uobis per Hieremiam prophetatum: ‘Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summatibus terrę. Et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrę usque and summum eius. Non plangentur et non colligentur et non sepelientur. In sterquilinio super faciem terrę iacebunt. ’Diuina enim permissione fiet, ut diabolus contra Ecclesiam sęuiendi potestatem accipiat. Oportet ergo illum, quem Christus nunc uinctum tenet, nouissimo tempore dies aliquot solui ac dimitti. Quod Ioannes in Apocalypsi cernens ac dolens clamat: ‘Vę terrę ac mari, quia descendit diabolus ad uos, habens iram magnam, sciens, quod modicum tempus habet. ’Et idem rursum ait: ‘Soluetur Sathanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quę sunt super quatuor angulos terrę, Gog et Magog. Et congregabit eos* in pręlium, quorum numerus est sicut harena maris. Et ascenderunt super latitudinem terrę, et circumierunt castra sanctorum et ciuitatem dilectam.’ Ciuitas Note: *corr. ex ‘eas’ [p. 3-528] dilecta uel Hierusalem uel Ecclesia Dei est. In eam impetum faciet hic diaboli filius, et illorum multitudine, quos decipiet, eos opprimere molietur, quos decipere non poterit. Ad hęc etiam, o facinus indignum, ista desolationis abominatio in templum Dei irrumpens, omnia sancta prophanabit et in medio sedens Deum se et Christum impudenter improbeque mentietur. Mittet malignitatis suę satellites per prouincias et loca, qui dicant: Ecce iam uenit Christus. Venite ad adorandum illum! Quam futuram fallaciam pręsciens Dominus, cauere nos iubet, dum ait: ‘Siquis uobis dixerit: Ecce hic est Christus aut illic, nolite credere! Si dixerint uobis: Ecce in deserto est, nolite exire; ecce in penetralibus, nolite credere! ’Cur ita? Quia non talis aduentus Filii Dei erit, qualis filii diaboli. Qualis aduentus filii diaboli? In deserto cum bestiis, in penetralibus cum facinorosis turpique luxurię deditis hominibus. Qualis filii Dei? Sicut fulgur exiens ab oriente et apparens usque in occidentem; illius ab aquilone, huius e cęlo; illius locorum interuallis latens, huius in aere omnibus ęque manifestus; illius in tenebris, huius in luce. Hoc plenius postea monstrabimus. Nunc interim pessimi omnium tyranni audaciam, arrogantiam, impietatem, astum, uim atque potentiam, ut coepimus, prosequamur.

Daniel propheta, cum uisionem de quorundam regum futuro euentu uidisset, sic demum de Antichristi regno sibi dictum audiuit: ‘Post regnum eorum, cum creuerint iniquitates, consurget rex impudens facie et intelligens propositiones. Et roborabitur fortitudo eius, sed non in uiribus suis. Et supra quam credi potest, uniuersa uastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum secundum uoluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius. Et cor suum magnificabit, et in copia rerum ’(⟨omnium⟩) Note: *add. ‘occidet plurimos. Et contra Principem principum consurget. ’Quod ait ‘roborabitur fortitudo eius, ’facturum signa et prodigia significauit, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam iusti; et hoc ‘non in uiribus [p. 3-529] suis,’sed demonis, cuius instigatione agitatus ad tantam prorumpet temeritatem, ut sui oblitus Deum se reputabit et contra Christum consurget et Ecclesiam uastabit. Et superbię spiritu inflatus diuina omnia prophanabit, polluet, contemnet ac tantum Sathanam illum, cuius consiliis opeque nitetur, colet. Nam alibi etiam in Daniele scriptum est: ‘Et faciet iuxta uoluntatem suam rex. Et eleuabitur et magnificabitur aduersus omnem deum, et aduersus Deum deorum loquetur magnifica. Et dirigetur, donec compleatur iracundia. ’Tum, nequid impuritati spurcicięque eius desit: ‘Et erit ’— inquit — ‘in concupiscentiis foeminarum; ’pręterea: ‘nec quenquam deorum curabit, quia aduersum uniuersa consurget. Deum autem Maozim in loco suo uenerabitur, et deum, quem ignorauerunt patres eius, colet auro et argento et lapide precioso rebusque preciosis. ’Vide hominis dementiam! Demonio supplicat, demonium ueneratur, et se ab hominibus pro Deo uult coli haberique. Quasi uero non seruus diaboli sit, qui ei ancillatur, sed dominus et Deus! Rursum idem propheta impietatem eius audaciamque designans, etiam quandiu regnaturus sit, declarat. ‘Sermones ’— inquit — ‘contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret, et putabit, quod possit mutare tempora et leges. Et tradentur in manus eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis, ’hoc est, usque ad annos tres cum dimidio. Hanc temporis perscriptionem Apocalypsis aperte indicat, ubi dicitur: ‘Et ciuitatem sanctam ’(hoc est, Ecclesiam) ‘conculcabunt mensibus quadraginta duobus. ’Ad hęc quidam opinantur ipsum, ut se Deum probet, cum post tridui latebram rursum apparuerit, mortuum se fuisse et resurrexisse simulaturum, ex eo, quod in Apocalypsi scribitur: ‘Et uidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem, et plaga mortis eius curata est. ’Hinc etiam dicunt, quod finget se cęlum uelle conscendere, atque a malis spiritibus in aera feretur. Eoque modo plaga mortis eius curabitur, quia scilicet illi, quibus illudet, uere mortuum et resuscitatum fuisse credent, quem in cęlum quoque sublimem ire conspicient. Vnde sequitur: ‘Et admirata est uniuersa terra post bestiam, et adorauerunt draconem, qui [p. 3-530] dedit potestatem bestię. Et adorauerunt bestiam dicentes: Quis similis bestię et quis poterit pugnare cum ea?’Sed bene illi, qui draconem et bestiam adorant, terra dicuntur. Terrena enim sapient nescientes, quia Christus iam non moritur et mors illi ultra non dominabitur. Qui uero posthac mori et resurgere simulabit, Christum se esse asserens, non Christus, sed Antichristus erit.

Interea uero, dum dira agetur persecutio, dum Christianorum passim innoxius effundetur cruor, dum uastans omnia prophanorum rabies debachabitur, dum denique Conditor omnium Deus ore sacrilego ubique blasphemabitur, indignabuntur elementa et uerso naturę ordine sol obscurabitur, luna non dabit lumen suum, stellę cadent, terra quassabitur, commotis mare fluctibus rugiet. Et, proh scelus, tam trepida rerum facies non commouebit impios, ut ab impietate sua desistant. ‘Erunt signa — ’inquit Dominus — ‘in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentium prę confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prę timore et expectatione, quę superuenient uniuerso orbi. ’Putabunt maligni hanc se pressuram pati, quia nondum satis ulti sunt illos, qui Antichristum recipere noluerunt, et ob id magis magisque incrudescent, dum cędendo eos arbitrabuntur obsequium se pręstare Deo. Ita de errore in errorem prolapsi, grauius postea diuinę uindictę ferent supplicium. De signis autem his etiam ueteres prophetę itidem locuti sunt, non alio afflati Spiritu quam illi, qui Euangelia scripsere. Esaias: ‘Stellę — ’inquit — cęli ‘et splendor earum non expandet lumen suum. Obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. ’Hieremias ait: ‘Ipse Deus uiuens et Rex sempiternus, ab indignatione eius commouebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius. ’Et Iohel propheta: ‘A facie eius ’— inquit — ‘contremuit terra, moti sunt cęli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellę retraxerunt splendorem suum. ’Et iterum: ‘Sol conuertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam ueniat dies Domini magnus et horribilis. ’Hinc iam Sathanę artificia deficere, prodigia cessare, uires languescere, animos concidere incipient. Et sicut [p. 3-531] maleficorum pharaonis uirtus in faciendis miraculis per Moysen et Aaron superata succubuit, ita nunc omnis uis diaboli et Antichristi et pseudoprophetarum in dies deperiens contabescet. Etenim post sanctorum cędem super omnes repentinus irruet pauor et ante illos flagitiorum suorum torquebit conscientia, quam ultio consumet diuina. Ac sicut Hieremias ait: ‘Erit in die illa, dicit Dominus, peribit cor regis et cor principum. Et obstupescent sacerdotes et prophetę consternabuntur.’

Post hęc Helias et Enoch ab Antichristo interempti, ex diuina uirtute resurgent uiui, ut fideles, qui residui erunt, in spe resurrectionis mox futurę corroborentur. Legitur enim de ipsis in [Apocalypsi]: ‘Et post dies tres et dimidium spiritus uitę a Deo intrauit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos, qui uiderunt eos. Et audierunt uocem magnam de cęlo dicentem eis: Ascendite huc! Et ascenderunt in cęlum nube, et uiderunt illos inimici eorum. Et in illa hora factus est terręmotus magnus, et decima pars ciuitatis cecidit, et occisa sunt in terręmotu nomina hominum septem milia. Et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo cęli. ’Terrentur iniqui, qui terruerant, et magna pars ipsorum Ecclesię sanctę persecutorum concussis terręmotu ędificiis ruina oppressi sunt, ut Dauidicum illud impleatur: ‘Confundantur et conuertantur retrorsum omnes, qui oderunt Syon! Fiant sicut foenum tectorum, quod, priusquam euellatur, exaruit. ’Arescent quippe illi, partim domorum casu ellisi, partim pauore perculsi, qui dudum se tutos putabant. Et qui innocentum sanguine manus foedauerant, cadente super eos Ecclesię lapide conterentur. Iusti uero uidentes tot terribilia in cęlo et in terra et in mari, fortasse et ipsi expauefacti contremiscent, sed tamen manibus in cęlum sublatis gloriam Deo dabunt. Neque spes eos destituet futuri regni, quam semper habuerunt, quam inter tot sęuientes persecutionum procellas integram inuiolatamque seruauerunt, nunquam a fide desciscentes, ut usque in finem perseuerando salui fierent. Timebunt quidem horrendum Iudicii diem iam instare cernentes. Sed memoriam repetent Dominum [p. 3-532] sibi in Euangelio dixisse: ‘His autem fieri incipientibus, respicite et leuate capita uestra, quoniam appropinquabit redemptio uestra. ’Et in Iohele propheta: ‘Eum, qui ab aquilone est, procul faciam a uobis, et expellam eum in terram inuiam et desertam. ’Qui ergo adhuc reliqui cum Antichristo erunt, limphatico quodam furore acti ueluti dementes discurrent ac prę horrore circumspectantes latebram quęrent, et non inuenient, iam liquido cernentes ad scelerum suorum uindictam elementa conspirasse et creaturas pariter omnes contra Creatoris aduersarios iusta indignatione esse commotas. Vnde ad eos Esaias: ‘Vlulate ’— inquit — ‘quia prope est dies Domini; quasi Note: *corr. ex ‘quia’ uastitas a Domino ueniet. Propter hoc omnes manus dissoluentur, et omne cor hominis tabescet et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt, quasi parturiens dolebunt. Vnusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustę uultus eorum. Ecce dies Domini ueniet crudelis et indignationis plenus, et irę furorisque, ad ponendam terram in solitudine, et peccatores eius conterendos de ea.’Et Hieremias ait: ‘Ecce turbo Domini, furor egrediens et procella ruens in capite impiorum conquiscet. Non auertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui. In nouissimo dierum intelligetis ea. ’Eadem illis obnuncians Iohel propheta ait: ‘A, a, a, diei! Quia prope est dies Domini, et quasi uastitas a potente ueniet.’

[Page 3-533]

Caput III / DE DIE IVDICII INCERTA

De die autem illo uel hora nemo scit, neque angeli in cęlo neque Filius nisi Pater. Sic in Marco legimus. Quod si recte interpretari uoluerimus, dicemus: Ideo Pater scit, quia communicat Filio. Ideo Filius nescit, quia nemini reuelat. Non autem putemus aliquid latere Filium, quod nouit Pater, aut quicquam minus esse in Filio quam in Patre, ne in Arrii uel Eunonii heresim erroremque incidamus, qui Filium Patri negant esse ęqualem. Scit ergo Iudicii et diem et horam ille, qui iudicaturus est, sicut et ille, qui omne iudicium dedit Filio et qui cum Filio unum sunt. Sed ob hoc nos diem illum ignorare uoluit, ut semper uerentes, ne forte is crastinus sit, quotidie occurrere illi parati simus. Itaque etiam post resurrectionem suam de ipso die interrogantibus Discipulis respondit: ‘Non est uestrum nosse tempora uel momenta, quę Pater posuit in sua potestate. ’Hinc et Apostolus ad Thessalonicenses scribens ait: ‘De temporibus autem et momentis, fratres, non indigemus, ut scribamus uobis. Ipsi enim diligenter scitis, quia dies Domini sicut fur in nocte ita ueniet. Cum enim dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis superueniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. ’Et, ut ostenderet, qui sunt, quos repente ueniens opprimet: ‘Vos autem, fratres — ’inquit — ‘non estis in tenebris, ut uos dies illa tanquam fur comprehendat. Omnes enim uos filii lucis estis et filii diei. ’Vtique, qui in luce sunt, inuigilant uirtutibus; qui autem in tenebris, in uitia impingunt, et mentis oculis capti, furem uenientem uidere nequeunt. His igitur tanquam fur ueniet ipse tremendi Iudicii dies, quoniam imparatos offendet. Quamobrem diluuio illum comparans Dominus: ‘Sicut in [p. 3-534] diebus Noe’— inquit — ‘ita erit aduentus Filii hominis. Sicut {eium}(erant Note: *add.) ‘in diebus ante diluuium comedentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes usque ad eum diem, quo intrauit Noe in arcam, et non cognouerunt, donec uenit diluuium et tulit omnes, ita erit et aduentus Filii hominis. ’O, miseri et sibimet infensi, qui tanto periculo se expositos agnoscunt et tamen, tanquam nullum sit, negligunt! Comedant, bibant, quantum possunt, gulę uentrique indulgeant, nubant, nubantur aut etiam, ut faciunt, illicitis libidinibus incumbant! Nunquam tantum haurire poterunt uoluptatis, ut non pro eo omnes mundi labores, omnes miserias in uita pertulisse mallent, cum ad eas peruenerint miserias, quarum finis nullus est. Et, si tam nequiter uiuant, tempus, quo iudicandi sint, nescientes, fortasse cras aut perendie futurum, quanto nequius uiuerent, si ad multorum annorum spacium id prorogatum scirent? Vtiliter ergo diem hunc, de quo loquimur, occultum nobis esse Dominus uoluit. Diceret enim quispiam: Hinc ad annos quinquaginta iudicandus sum; cur non interim ocio deliciisque me oblectem iocis risibusque, lusibus uacem, gaudiis pręsentibus non fruar, si tantum temporis ad poenitendum mihi restat? Itaque, dum uitę spacia secum computaret, cupidinibus frena permitteret. Quamobrem hunc secundi aduentus Domini diem ne prophetę quidem deffinire potuerunt, cum cętera omnia deffinissent. ‘Et erit — ’inquit Zacharias — ‘dies una, quę nota est Domino. ’Addens ‘quę nota est Domino ’significauit aliis notam non esse. Danieli quoque de hoc quęrenti responsum est: ‘Vade, Note: *corr. ex ‘Vide’ Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad pręfinitum tempus.’Cęterum, quanuis ignoretur, quando pręfinitum sit, longe tamen esse non potest. Nam in Apocalypsi scriptum est: ‘Ecce uenio cito, et merces mea mecum, reddere unicuique secundum opera sua. ’Et ante Apocalypsim Esaias: ‘Vlulate — ’inquit — ‘quia prope est dies Domini, quia uastitas a Domino ueniet. ’Et iterum: ‘Hęc dicit Dominus: Custodite iudicium [p. 3-535] et facite iustitiam, quia iuxta est salus mea, ut ueniat, et iustitia mea, ut reueletur.’Iohel quoque prophea ait: ‘Conturbentur omnes habitatores terrę, quia ueniet dies Domini, quia prope est dies tenebrarum et caliginis. ’Idem et Sophonias affirmat dicens: ‘Iuxta est dies Domini magnus, iuxta est uelox nimis. ’Ante hos etiam Abdias propheta dixit: ‘Iuxta est dies Domini super omnes gentes. ’Et hunc quidem constat prophetare coepisse anno quinto Iosaphat, regis Iuda, et quarto Achab, regis Israhel. Ex quo ad hanc usque diem, qua ista scribimus, computantur duo milia quadringenti triginta septem anni. Quod si tam multo nobis propior factus sit Iudicii dies, quam illis fuerat, qui tot ante seculis proximum uicinumque denunciarint, certe nos eundem iam ad ianuam, iam in limine esse et dicere et credere possumus. Verum, ne incerta pro certis asserere uideamur, concedamus, quod non ita prope sit dies ista, quia mille anni in conspectu Domini tanquam dies una; dum tamen non negetur quandoque uentura, illam euitare nullo modo possumus. Aut uiuentibus sese offeret aut resurgentibus. Quid ergo refert, si ante moriamur quam Iudicium fiat, cum, quandocunque futurum est, tales ante Iudicem sistendi simus, quales hinc decedimus? Igitur, si mille uel plures adhuc anni restant, ut omnibus extremus ille numeretur dies, tunc unicuique nostrum adesse putandus est, cum obimus. Alioquin non ad eos pertineret, quibus iam ante mille quadringentos sexaginta sex annos dictum est: ‘Videte, uigilate et orate! Nescitis enim, quando tempus sit. ’Et rursum: ‘Nescitis, quando dominus domus ueniat; sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, ne, cum uenerit Note: *corr. ex ‘ueniat’ repente, inueniat uos dormientes.’Et, ne ad illos tantum dictum suspicaremur, adiunxit: ‘Quod uobis dico, omnibus dico: Vigilate! ’Hoc est omnibus, et qui tunc erant, et qui nunc sunt, et qui postea futuri sunt. Omnibus quippe uigilandum est, quia stat sua cuique dies, breue et irreparabile tempus omnibus est uitę. Si breue, cur sic uiuimus, tanquam longissimum sit? Si irreparabile, cur ętatem ocio [p. 3-536] conterimus, tanquam ea ignauiter transacta repuerascere liceat et non eo concedere necesse sit, ubi et omnis labor irritus est et omnis dolor perennis? ‘Ecce uenio sicut fur — ’inquit Dominus. ‘Beatus, qui uigilat et custodit uestimenta sua, ne nudus ambulet et uideant turpitudinem eius. ’Vestimenta sua custodit, qui gratiam in baptismo acceptam integram illibatamque conseruat. Qui uero eam uitiis deturpauerit et sic Sponsi cęlestis thalamum intrare pręsumpserit, nonne audiet: ‘Amice, quomodo huc intrasti non habens uestem nuptialem? Nonne ’ligatis manibus et pedibus proiicietur in tenebras exteriores? Ibi erit fletus et stridor dentium. Ibi erit ignis, qui nunquam extinguetur, uermis, qui nunquam morietur. Illi autem, qui uestem hanc uel, sicuti accepit, ita et custodierit impollutam uel postea maculatam poenitentię lachrymis eluere et, antequam dies iste incertus ueniat, mundam puramque reddere curauerit, nonne dicetur: ‘Euge, serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam. Intra in gaudium Domini tui!’Gaudium perpetuum, gaudium plenum, gaudium, quo maius aut melius neque desyderari neque cogitari potest. Profecto, si quem talia et ad bene agendum non mouent et ad male non deterrent, stupidior est terra — nam et ipsa contremiscet, durior est saxis — nam et ea liquescent, asperior est montibus — nam et ii sicut cera fluent, tumidior est cęlo — nam et illud plicabitur ut liber. Adueniet, adueniet dies Domini ut fur et tanquam laqueus implicabit omnes, qui sedent super terram, hoc est, qui terrenarum rerum curis inherent, ut ad contemplanda cęlestia nunquam inde diuertant. Hi humanitatem omnem penitus exuentes et pecudum amplexi naturam, quocunque appetitus fert, eo uadunt, non quo ratio suadet. Facti sunt sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus. Cum bestiis et feris habitatio eorum est, et ex hominibus abiecti cum Nabuchodonosor foenum ut bos comedunt. Vtinam et cum Nabuchodonosor tandem aliquando resipiscerent atque ad se redirent oculosque a terra sublatos in cęlum errigerent et non cum pharaone obdurati ac semper in omne nefas procliui pręcipitesque mergerentur in profundum. [p. 3-537] Nos illis relictis, quoniam et ipsi se reliquerunt, ad diem istum subeundum gnauiter accingamur. Quem quidem uenturum non dubitamus, sed, quando ueniet, nescimus. Vt autem ea quoque parte certus sit, qua incertus est, quotidie eum expectemus, quotidie adesse et ceruicibus imminere cogitemus. Non poterit imparatos offendere, quem semper erimus parati suscipere.

Hęc hactenus. Nunc reliqua propositi nostri prosequentes, qualiter iam Domini et Iudicis nostri e cęlo aduentus apparere incipiet, contemplemur.

Caput IV / DE APPARITIONE CRVCIS ET CHRISTI INTERITVQVE ANTICHRISTI

Postquam igitur uirtutes cęlorum commouebuntur, sicut in Euangelio scriptum est, ‘tunc apparebit signum Filii hominis in cęlo et tunc plangent omnes tribus terrę. ’Si uirtutes cęlorum tunc commouebuntur, id est, angelici spiritus, quantus timor, qualis stupor in pectoribus mortalium erit? Si beati angelorum chori turbationem aliquam patientur, quid tunc acturi sunt multorum flagitiorum conscii peccatores? Apparebit signum Filii hominis, de quo Esaias ait: ‘Cum eleuatum fuerit signum in montibus, uidebitis et clangorem tubę audietis. ’Et iterum: ‘Eleuate signum ad [p. 3-538] populos. Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrę’. Hoc illud signum est, quo fideles ipsi signari iubentur, loquente ad angelum Domino, sicut Ezechiel propheta testatus est: ‘Transi per mediam ciuitatem, in medio Hierusalem, et signa Tau super frontes Note: *corr. ex ‘frontem’ uirorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quę fiunt in medio eius.’Signum ergo Filii hominis crux sancta est, quam ante aduentum eius in cęlo splendentem conspiciemus. Et nisi multum splenderet, sole iam obtenebrato conspici non posset. Itaque luce sua uisibilis omnibus apparebit. Plangent autem omnes tribus terrę, quoniam et ipsi fortasse, quos non accusabit conscientia, pauebunt, sed illi pręcipue, qui Iesum quidem crucifixum credentes, minime tamen ei obsequentes, carnem suam cum concupiscentiis non crucifixerunt. Et illi, qui Crucifixum contemptui habentes de Filio credere noluerunt crurique ingnominiam per ludibrium deriserunt, plangent uidentes crucem Domini micare in cęlo, quam in terra ueluti maledictam abominati sunt. Et cum maxime uenerari debuissent, maxime despicere soliti erant. Plangent et omnes illi, qui adhuc reliqui cum Antichristo erunt Ecclesię sanctę persecutores et una cum ipso conterriti fugam meditabuntur. Sed peribit fuga a potente. Iccirco repenti pauore consternati, in faciem suam ad terram procident nec ferre conspectum supra se radiantis crucis poterunt, cuius adoratores a se paulo ante peremptos recordabuntur.

O, pręclarum regis nostri triumphaleque uexillum! Si eo uiso sic formidabunt inimici, quid facient, cum mox et ipsum Dominum cum uirtute magna et maiestate post illud prodeuntem cernere incipient? ‘Et tunc uidebunt ’— inquit — ‘Filium hominis uenientem in nubibus cum uirtute multa et gloria. ’Videbunt iniqui, quem uidere supplicium illis et mors erit. Iam enim ex timore in stuporem uersi animis deficient et tandem spiritu oris eius percussi crudeles animas cum diris gemitibus ingentique cruciatu exalabunt. Siquidem dici non potest, quam horrendus tunc erit [p. 3-539] impiis uel solus conspectus Iudicis irati. ‘Egredietur enim Dominus — ’ut Esaias ait — ‘de loco suo, ut uisitet iniquitatem habitatoris terrę contra eum. Et reuelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos. ’Et rursum idem: ‘Ecce — ’inquit — ‘nomen Domini uenit de longinquo, ardens furor eius et grauis ad portandum. Labia eius repleta sunt indignatione, et lingua eius quasi ignis deuorans. Spiritus eius ueluti torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris, quod erat in maxillis populorum. ’In Apocalypsi quoque legitur: ‘Ecce uenit cum nubibus, et uidebit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrę. Amen. ’Igitur terribili minacique facie ad nefandissimum illum impostorem bonorumque interemptorem Antichristum et impietatis ministros conuersus clamabit et dicet: ‘Dies ultionis meę in corde meo, annus retributionis meę uenit. ’Hunc clamorem pręuidens Iohel propheta admiratur et ait: ‘Dominus dedit uocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia uerbum eius. Magnus enim dies Domini et terribilis ualde, et quis sustinebit eum? ’Vox ista gladius ille est, quem Ioannes in Apocalypsi uidit ex utraque parte acutum procedere de ore fidelis et ueracis, ut in ipso percutiat gentes, et de quo Iob ait: ‘Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum est gladius, et scitote esse iudicium. ’Hoc ergo gladio, id est, hoc spiritu oris sui, Dominus Iesus transuerberabit impiissimum tyrannum et eos, qui illum secuti fuerint, simul delebit, dicente Esaia propheta: ‘In die illa uisitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leuiathan, serpentem veterem, et super Leuiathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum, qui in mari est. ’Hoc neque Hieremias tacuit, dum ait: ‘Dies autem ille Domini, Dei exercituum, dies ultionis, ut sumat uindictam de inimicis suis. Deuorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum. ’Itaque, quemadmodum sol ortu suo fugat noctem tenebrasque dispescit, sic apparente iustitię sole perfidię nox et erroris tenebrę interibunt. Late iacebit interfectorum strages, et iusti uidebunt [p. 3-540] uindictam. Id futurum cecinit Esaias dicens: ‘Et percutiet terram uirga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. Et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renum eius. ’Hoc et Apostolus affirmat, cum ait: ‘Et tunc reuelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione aduentus sui. ’Non ergo armis, non uirium ui, non ueneno perimetur ille nequissimus, sed solo spiritu oris Domini. Et hoc est illud, quod Daniel de illo prędicens ait: ‘Contra Principem principum consurget, et sine manu conteretur. ’Etenim, qui in humilitate ueniens, armatorum manus se quęrentem — cum dixisset: ‘Ego sum ’— retro ruere in terram fecit, quomodo idem in maiestate apparens uerbo aut spiritu irę suę non prosternet malignos? Aut quem mitem aut placidum in monte cum Moyse et Helia uisum apostoli aspicere nequiuerunt, cum resplenduisset, quomodo indignatum aduersarii sustinere poterunt, innumerabilium cęlestium spirituum exercitu septum, sole ipso (cum septemplici luce lucebit) lucidiorem et iam uirtute glorię suę terram, maria cęlosque concutientem? ‘Ambulabunt ’ergo — ut Sophonias inquit — ‘ueluti cęci, quia Domino peccauerunt. Et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora. Sed et argentum eorum ’(et aurum eorum) Note: *add. ‘non poterit liberare eos in die irę Domini. ’Quibus ita per Ezechielem minatus est Dominus dicens: ‘Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal. Et circumagam te et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israhel. Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua deiiciam. Super montes Israhel cades ’(⟨tu⟩) Note: **add. ‘et omnia agmina tua et populi tui, qui sunt tecum. Feris, auibus, omni uolatili cęli et bestiis terrę dedi te ad deuorandum. ’Per Gog Antichristus intelligitur, quia Gog ‘tectum ’interpretatur, quę est pars domus superior, et ipse super omnes efferet sese, etiam supra Deum tanto superbię spiritu inflatus incedet. Mosoch autem et Thubal [p. 3-541] filii fuere Iapheth, et hoc loco designant illas gentes, quę ab ipsis originem trahentes cum Antichristo contra Ecclesiam uenturę sunt. Sed de earum plaga Zacharias quoque uaticinatur dicens: ‘Et hęc erit plaga, qua percutiet Dominus omnes gentes, quę pugnauerunt aduersus Hierusalem. Tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes ’suo‘s, et oculi eius contabescent in foraminibus suis, et lingua eorum contabescet in ore suo. ’De nece uero Antichristi et principum, qui eius factionis erunt, Daniel prophetans ait: ‘Et uidi, quoniam interfecta esset Note: *corr. ex ‘est’ bestia et periisset corpus eius et traditum esset ad comburendum’(⟨igni⟩) Note: **add., ‘aliarum quoque bestiarum ablata esset Note: ***corr. ex ‘est’ potestas et tempora uitę constituta essent eis usque ad tempus et tempus.’Sicque Ecclesia sublatis persecutoribus conquiescet iam secura, nisi forte tam gloriosum Sponsi sui aduentum et ipsa stupens timebit, donec ab illo euocata introducatur in cęllaria sua et gaudens dicat: ‘Sub umbra illius, quem desyderaueram, sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo.’

[Page 3-542]

Caput V / DE HORRENDO CHRISTI AD IVDICANDVM ADVENTV ET CREATVRARVM ADVERSVS PECCATOREM ACCVSATIONE ET IGNE QVO CONSVMENDA SVNT OMNIA

Quam enim formidabilis atque horrendus iudicis Christi aduentus cunctis, qui tunc in terra erunt, apparebit, sed illis pręsertim, qui damandi sunt, quis fando exprimere possit? Quia tamen hoc impensius consyderare plurimum expedit, nos, ut possumus, adhuc indicare pergemus. Verum ita sit, ut non meis uerbis aut humanę sapientię argumentis quicquam affirmem, nequis minus credibilia putet, quę audit, sed diuinarum testimoniis utar Scripturarum eaque duntaxat astruam, quę verissima esse nemo, nisi qui errat, dubitat. In Psalmo dicitur: ‘Nubes et caligo in circuitu eius; iustitia et iudicium correctio sedis eius. Ignis ante ipsum pręcedet et inflammabit in circuitu inimicos eius. Alluxerunt fulgura eius orbi terrę; vidit, et commota est terra. Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terra. ’Ignis ergo sęviet, terra tremet, montes liquescent. Et quis hominum inter tot terribilia subsistere poterit, nisi cui Dominus manum suam supponet, ne cadat? Et si iustus uix saluabitur, impius et peccator ubi apparebunt? In Sapientię libro scriptum est: ‘Et accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Induet pro thorace iustitam et accipiet pro galea iudicium certum. Sumet scutum inexpugnabile ęquitatem. Acuet autem diram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. ’Tot ac talibus armis munito quis resistet? Quis a lancea irę illius satis tutum se putabit? Aut, quid respondebit is, quem coram [p. 3-543] Creatore omnis accusabit creatura? Ait enim: ‘Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. ’Videamus, quomodo pugnabit. Omnia quippe arguent peccatorem ingratitudinis erga Deum, cum nihil sit usquam ab eo conditum, ex quo humano generi non accedat aliquid siue gratię siue honoris siue utilitatis.

Arguet ergo illum TERRA et dicet: »Domine, fecisti me ad hominis huius usum, et tuo iussu fructus protuli ei, quibus uesceretur, arbores, sub quarum umbra ęstum pluuiasque declinaret. Syluas, ligna, lapides, herbas, odores, flores, succos, unguenta, linum, byssinum, bombycinum sericumque suppeditaui, quibus ei ad uarium uitę commodum opus fuerat. Dedi oues, quarum lana uestitus est; boues, quorum labore fruges comedit; equos, mulos, asinos, camellos, qui ipsum et sarcinas ipsius, quo uellet, ferrent. Dedi omnis generis animalia, quorum lacte, butyro, caseo, carne nutriretur et quorum pellibus tectus frigora ridere posset. Dedi ęs, ferrum, plumbum, argentum, electrum, aurum, gemmas. Et ipse pro omnibus his non obediuit tibi.«

Arguet illum MARE, arguent flumina, arguent lacus et dicent: »Nos quoque tuum opus sumus, Deus, et te uolente piscibus aluimus hominem hunc et dorso nostro nauigia eius tulimus, potum, salem, lauacrumque ministrauimus, aquas, quibus ab incendio se defenderet et quibus arescentes agros irrigaret, pręstitimus. Corallia et margaritas et uniones ad corporis ornatum formęque decorem, tum etiam conchilia, harenam, algam, spongias ad multarum rerum necessitatem contulimus. Et ipse legem tuam pręuaricatus est.«

Arguet illum etiam AER et dicet: »Et me, Domine, condidisti, ut huic seruirem teque iubente respirandi illi potestatem feci, uocis tribui sonum; pluuias et rorem, uentos et auram, nubes et serenum utilitati eius aptaui; mea opera iste percurrit maria, solis ardores temperauit, arua siccitate pereuntia reparauit. Impendi ei auium genera, ut earum cantu permulceret aures, earum plumis mollius quiesceret, earum carnibus dulcius pranderet. Et ipse talium immemor tibi seruire contempsit.«

[Page 3-544]

Arguet quoque illum sublimior aere IGNIS ac dicet: »Me etiam, ut huic commodarem, esse iussisti, Domine. Mea itaque opera, cum algeret, calefactus est; cum in tenebris cęcutiret, illustratus uidit. Per me metalla in opus comflauit ac procudit, per me uasa testacea indurauit, uitrea formauit, ceram glaciemque et quędam duriora in usum suum liquefecit, petram ad ferruminandam murorum structuram in calcem conuertit, ad linienda nauigia de flagranti teda picem liquauit; per me panes coxit, cibos confecit, carnes nunc elixas nunc assas manducauit, sterilescentes glebas et effoeta arua incensis culmis pristinę foecunditati restituit; meo cauterio morbos curauit, meis cineribus ad candificandos poliendosque pannos usus est. Et cum tot ex me commoda colligeret, nunquam animum induxit, ut tibi obtemperando gratiam referret.«

Post hęc arguet illum et aere et igne excelsius CAELUM et dicet: »Me etiam, ęterne Deus, ut hunc iuuarem, desuper extendisti. Solem ei lucere feci per diem, lunam et stellas per noctem. Per me cognouit horas, dies, menses, annos, uer, ęstatem, autumnum, brumam; per me distinxit mundi ętates ętatumque secula; per me certorum temporum ordinem rerumque uices tenuit et obseruauit. At idem donorum tuorum oblitus iussis tuis non paruit, legem tuam implere neglexit.«

Postremo et ANGELI et SANCTI, qui cum Christo erunt, arguent peccatorem. Angelus inquiet: »Ad custodiam huius hominis, Domine, ego per te missus frequenter eum protexi a periculis, frequenter a demonum iniuria tutatus sum. Sed dum in vitia subinde prolabentem tacita cordis ipsius reprehensione cohiberem, suam sequi uoluntatem quam tuam maluit.«

Sancti uero dicent: »Multa prędicauimus, multa scripsimus, multa fecimus, unde iste plenius apertiusque discere poterat, qua iter esset ad salutem. Sed omnibus his contemptis per abrupta facinorum auersus abiit; nec promissis beatitudinis conuerti potuit nec ęternę damnationis minis deterreri. Sępenumero in memoriam illi reduximus, ut [p. 3-545] per te ad imaginem Dei factus sit, paulo angelis minoratus, in paradiso positus; ut etiam, cum inde per inobedientię crimen eiectus exularet, tua tandem pietate reuertendi potestatem acceperit ad patriam multo feliciorem quam illa fuerit, quam amisit. Tu, Deus, homo factus ludibria, uincula, sputa, alapas, flagella, spinas, clauos, crucem, fel, acetum, hastam in tuo corpore pertulisti, ut pro hominis peccato hostiam pacificam te offerres Deo Patri. Mori uoluisti, ut ipsum uiuificares; ad infernum descendisti, ut ipsum super sydera exaltares. Resurrexisti et in cęlum ascendisti, ut ipsum post te traheres et beatificares. Dedisti ei carnem tuam in cibum et sanguinem tuum in potum, ut vitę ęternę compotem faceres atque in tuum susciperes consortium. Et hic quidem tot tantorumque immemor beneficiorum, non retulit tibi gratiam, sed offensam, cupidinibus deseruiens et iussa tua paruipendens, bonis fragilibus inherens et ęterna non multi ęstimans. Eat ergo sub terram, qui cęlestibus pręponere non dubitauit terrena.« Hęc et his plura olim exprobrabuntur peccatori. Sicque aduersum iniquos armabitur creatura. Sic orbis terrarum decertabit contra insensatos. Quid facient miseri peccatores, ubi tot aderunt accusatores, ubi omnia contra illos in iudicio stabunt et pro illis nihil?

Peccauimus tibi, Domine, multumque deliquimus; miserere nostri secundum magnam misericordiam tuam et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates nostras. Da, ut nunc ploremus ingratitudinem nostram, ne tunc confundamur; ut nunc lugeamus, ne tunc semper lugendi causam habeamus. Remitte facinora, clementissime Domine, et pręsta ueniam, quia ‘Beati, quorum remissę sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata! ’Remitte illa, precamur, in pręsenti, ne imputentur in futuro. ‘Cum enim cęli — ’sicut Esaias inquit — ‘sicut fumus liquescent et terra sicut uestimentum atteretur et habitatores eius sicut hęc interibunt ’cumque et illa euenient, quę ipse per Ezechielem minatus est dicens: ‘In igne irę meę locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram [p. 3-546] Israhel; et commouebuntur a facie mea pisces maris et uolucres cęli et bestię agri et omne reptile, quod mouetur super humum, cunctique homines, qui sunt super faciem terrę; et subuertentur montes et cadent sepes et omnis murus corruet in terram.’Inter hęc tam expauescenda esto refugium nostrum, Redemptor noster, ne metu concussis fides titubet, spes deficiat, charitas languescat. Commoueantur bestię et homines, qui te ignorant, et montes et muri subuertantur! Non commoueamur nos neque subuertamur neque a te usquam discedamus neque ui ulla separemur!

‘Utinam — ’inquit Esaias — ‘dirumperes cęlos et descenderes, a facie tua montes defluerent, sicut exustio ignis tabescerent, aquę arderent igni, ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis, a facie tua gentes turbarentur. Cum feceris mirabilia, non sustinebimus. ’Desyderat aduentum Iudicis propheta, quia tunc demum se plenam beatitudinem consecuturum sperat. Et tamen ‘non sustinebimus ’inquit, ut ostendat eo die ne sanctos quidem sine pauore futuros. Et quis non formidabit uidens furere ignem, montes conteri, ualles diuidi, dicente Michea: ‘Ecce Dominus egredietur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terrę. Et consumentur montes subtus eum et ualles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquę, quę decurrunt in pręceps. ’Quis non timebit, cum Naum propheta dicat: ‘Montes commoti sunt ab eo et colles desolati sunt, et contremuit terra a facie eius et orbis et ommes habitantes in eo. Ante faciem indignationis eius quis stabit? Et quis resistet in ira furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis et petrę dissolutę sunt ab eo. ’Quis denique non concidet prę timore, cum Iohel propheta conqueratur dicens: ‘Clamate ad Dominum. A, a, a, diei! Quia prope est dies Domini et quasi uastitas a potente ueniet. ’Et rursum idem: ‘Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis. ’Et iterum: ‘Ante faciem eius ignis uorans et post eum exurens flamma. Quasi hortus uoluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti; neque est, qui effugiat eum. ’De hac mundi per ignem uastatione Sophonias quoque propheta uaticinatur et ait: ‘In igne zeli [p. 3-547] eius deuorabitur omnis terra, quia Note: *corr. ex ‘qui’ consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.’Hoc idem et Petrus apostolus testatur dicens: ‘Adueniet autem dies Domini ut fur, in quo cęli magno impetu transient, elementa uero calore soluentur, terra autem et, quę in ipsa sunt, opera exurentur. ’Et rursum: ‘Expectantes ’— inquit — ‘et properantes in aduentum diei Domini, per quem cęli ardentes soluentur et elementa ignis ardore tabescent.’

Ignis igitur et terribilis flammę inundatio summi Iudicis faciem pręcurrens operiet terrarum orbem excedetque montium cacumina et contra naturam suam ardebunt aquę, siccabitur mare, fontes fluminaque deficient et tanti ardoris torrens ueluti diluuium late omnia inuoluet. Sed arca, qua aliquis euadere posset, nulla erit. Bonos malosque simul fluctus iste igneus absorbebit, sed bonos expiabit, malos uero affliget tantum. Et idem ardor aliis erit in salutem, aliis ad poenam, dicente Malachia propheta: ‘Ecce enim dies ueniet succensa quasi caminus. Et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula. Et inflammabit eos dies ueniens dicit Dominus exercituum, quę non derelinquet eis radicem et germen. Et orietur uobis timentibus nomen meum Sol iustitię et sanitas in pennis eius. ’Id sane ita erit, quemadmodum etiam nunc uidemus aurum in igne purius effici, lapides et ligna corrumpi et in cinerem redigi. Illo pręterea igne terra et cęlum immutabuntur, dicente ipso Domino: ‘Cęlum et terra transibunt, uerba autem mea non pręteribunt. ’Vnde in Psalmo dicitur: ‘Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cęli. Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut uestimentum ueterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. ’Et tunc demum terra cultoribus suis uacua relinquetur et ubique erit uasta solitudo. Nullus prorsus usquam locorum erit, non homo, non iumentum, non pecus, non fera, non in mari piscis, non in aere uolucris, non saltem sub terra uermis, nullum postremo animal tanto incendio [p. 3-548] superesse poterit. Quod quidem per Sophoniam significauit Dominus dicens: ‘Congregans congregabo omnia a facie terrę, congregans hominem et pecus, congregans uolatilia cęli et pisces maris; et ruinę impiorum erunt, et disperdam homines a facie terrę. ’Quam rem et Hieremias propheta in spiritu admirans inquit: ‘Aspexi terram, et ecce uacua erat et nihil; et cęlos, et non erat lux in eis. Vidi montes, et ecce mouebantur; et omnes colles conturbati sunt. Intuitus sum, et ’(⟨ecce⟩) Note: *om. ‘non erat homo; et omne uolatile cęli recessit. ’Recte ergo ab Apostolo dicitur: ‘Deus noster ignis consumens est.’

Caput VI / DE RESVRRECTIONE MORTVORVM

Post hęc autem iussu Domini angelica uox intonabit mundum concutiens et mortuos ab Adam usque ad nouissimum hominem omnes ueluti e somno excitans. Omnes repente resurgent uiui, suis quisque artubus incorporabitur et capillus de capite eorum non deficiet. Sic quippe per os Zacharię loquitur Dominus et ait: ‘Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos. ’Hoc significauit Hieremias, cum prophetaret, dicens: ‘Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit uocem suam; rugiens rugiet [p. 3-549] super decorem suum; celeuma quasi calcantium concinetur aduersus omnes habitatores terrę, quia iudicium Domini cum gentibus.’Dicens ‘super decorem suum ’et ‘aduersus habitatores terrę ’iustos et iniustos complexus est. Quia omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Sic et Iohel propheta: ‘Dominus — ’inquit — ‘de Syon rugiet, et de Hierusalem dabit uocem suam, et mouebuntur cęli et terra, ’hoc est, boni et mali simul resurgent. Longe tamen diuersa erit horum illorumque conditio teste Apostolo sic inter utrosque discernente: ‘Ipse Dominus — ’inquit — ‘in iussu ’(tubę) Note: *om. ‘et in uoce archangeli et in tuba Dei descendet de cęlo. Et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos, qui uiuimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obuiam Christo in aera. Et sic semper cum Domino erimus. ’Mali ergo in terra, quam dilexerunt, relinquentur, boni autem cęlum uersus in sublime tollentur, eo quod illorum conuersatio semper fuerit in cęlis. Qua autem ętate resurrecturi simus, idem declaret dicens: ‘Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in uirum perfectum, in mensuram ętatis plenitudinis Christi. ’Cęterum eorum quoque, qui saluandi erunt, corporibus diuersa inerit claritas. Quanuis enim eiusdem generis semina sint, aliud tamen centesimum fructum reddit, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. Quam diuersitatem Paulus edisserens ait: ‘Alia claritas solis, alia claritas lunę, alia claritas stellarum. ’Imparia quidem merita, sed in omnibus idem Deus. Et, quia Deus charitas est, mutuus inter illos amor efficiet, ut beatitudo singulorum beatitudo simul omnium sit.

Quod si quis sadduceorum heresim secutus negare uoluerit futuram resurrectionem, respondebimus ei, quod illis responsum est: ‘Erras nesciens Scripturas neque uirtutem Dei. ’Si enim Scripturas scires, nosses utique per Ezechielem, sed non ab Ezechiele dictum: ‘Ecce ego aperiam tumulos uestros, et educam uos de sepulchris uestris, popule meus, et inducam uos in terram Israhel. Et scietis, [p. 3-550] quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra uestra et eduxero uos de tumulis uestris, popule meus, et dedero spiritum meum in uobis, et uixeritis.’Nosses et in Daniele scriptum esse: ‘Multi de iis, qui dormiunt in terrę puluere, euigilabunt, alii in uitam ęternam, alii in opprobrium, ut uideant semper. ’Nec ignorares Osee prophetam idem astruere, cum dicat: ‘Viuificabit nos post duos dies, et die tertia suscitabit nos. Et uiuemus in conspectu eius. Sciemus sequemurque, ut cognoscamus Dominum. ’Sicut enim in Adam morimur, ita in Christo, qui die tertia resurrexit, uiuemus. Ipse mortis nostrę destructor est, ipse et resurrectio nostra. Vnde per eundem prophetam dicit: ‘De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors! Ero morsus tuus, inferne! Quę ’res nequaquam latuit uirum iustum Iob, qui futuram corporum resurrectionem et constanter credidit et firmiter sperauit et fideliter confessus est: ‘Scio — ’inquit — ‘quod Redemptor meus uiuit, et in nouissimo die de terra surrecturus sum. Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea uidebo Deum meum. Quem uisurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est hęc spes mea in sinu meo. ’Et ne ueterum tantum autoritate hoc nobis persuasum putes, audi recentiora. Dominus in Euangelio: ‘Amen, amen dico uobis — ’inquit — ‘quia uenit hora, et nunc est, quando mortui audient uocem Filii Dei. Et, qui audierint, uiuent. ’Et paulo post iterum ait: ‘Venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient uocem Filii Dei. Et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem uitę, qui uero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. ’Et rursum idem: ‘Hęc est enim uoluntas eius, qui misit me, Patris, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in nouissimo die. ’Martha fratrem sepultum resurrecturum quidem non diffidebat, sed uix credere poterat, ut iam quatriduanus reuiuiscere posset, antequam resurrectio, quę omnibus promissa est, uenisset. Et responsum Domini accepit: ‘Ego sum resurrectio et uita. Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, uiuet. Et omnis, qui uiuit et credit in me, non morietur in ęternum. ’Qui credit ergo, uiuet. Incredulus autem, [p. 3-551] quanuis et ipse resurget et uiuet, inter mortuos tamen, non inter uiuentes deputabitur. Atque, ut apertius intelligas neminem non resurrecturum, Ioannes in Apocalypsi ait: ‘Et dedit mare mortuos suos, qui in eo erant, et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant, et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum’. Paulus quoque apostolus, per quem Christus locutus est:‘Mysterium ’— inquit — ‘uobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur... Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. ’Possem arugmentis niti, quibus eam rem non esse factu impossibilem atque etiam fieri debere probarem, si plus apud me argumenta ualerent quam sanctarum autoritas Scripturarum et si nostri nunc propositi esset incredulis fidem suadere et non magis credentes ad uirtutem exhortari, apud quos nihil est, quod Deus ęternus facere non possit; quippe qui in cęlo et in terra omnia, quęcunque uoluit, fecit, qui dicit, et facta sunt, mandauit, et creata sunt, denique, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. Nos itaque, qui catholicam ueritatem plena fide sequimur, sic resurrectionem futuram mente agitemus, ut prius nobis resurgere a uitiis curę sit. Male illam expectat, qui hanc, quę prior esse debet, non peregerit. ‘Beatus ’autem ‘et sanctus ’— ut Ioannes in Apocalypsi ait — ‘qui habet partem in resurrectione prima; in eo secunda mors non habet potestatem. ’Tales enim cum suis corporibus de limo terrę sese ad sonitum tubę cęlestis errigentes atque in altum sublati obuiam ibunt Christo et in parte dextera, hoc est, in beatitudine, in qua nihil est sinistrum, collocabuntur. Scriptum quippe est: ‘Et mittet Dominus angelos suos cum tuba et uoce magna, et congregabunt electos eius a quatuor uentis, a summis cęlorum usque ad terminos eorum; ’hoc est, omnes, qui ubicunque erunt, ad se conuocari iubebit. Quod Propheta etiam pręuidens ait: ‘Deus deorum, Dominus, locutus est, et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum. Ex Syon species decoris eius. Deus manifeste ueniet, Deus noster, et non silebit. ’Postea infert: ‘Et annunciabunt cęli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est.’

[Page 3-552]

Caput VII / DE DOMINI DESCENSV AD IVDICANDVM VIVOS ET MORTVOS

Descendens igitur Maiestatis dominus cum angelis suis et cum omnibus sanctis suis, conspicuus in aera stabit supra Hierusalem, ut inde homines iudicet, ubi pro hominibus pati uoluit. Sed supra illam partem imminebit, unde, postquam a mortuis resurrexit, sublatus est in cęlum, ut locus ille, a quo olim deuicta morte triumphans cęlum petiit, rursum e cęlo aduenientis gloriam testetur. Quod futurum Zacharias prophetauit dicens: ‘Et stabunt pedes eius die illa super montem Oliuarum, qui est contra Hierusalem ad orientem. ’Et tunc sedebunt sedes in iudicio, hoc est, patriarchę, prophetę, sacerdotes, apostoli, discipuli, martyres, confessores, uirgines, uiduę, coniugatę, sancti sanctęque omnes. Tunc implebitur illud: ‘Qui reliquistis omnia et secuti estis me, cum Filius hominis ad iudicandum uenerit, sedebitis et uos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israhel. ’Inde est, quod Paulus ad Corinthios scribens ait: ‘An nescitis ’— inquit — ‘quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt... Nescitis, quoniam angelos iudicabimus? Quanto magis secularia!’Hinc iam multo terribiliora, quam quę hactenus dicta sunt, subsequentur, et supra quam quis dicendo exprimere possit horrenda, et signa, et iudicia, et angustię, et dolores. Iam primum, sicut Zacharias ait: ‘Scindetur mons Oliuarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem. ’Mons iste ideo, ut equidem reor, supererit reliquorum conflagrationi, quo magis terreat scissus, quam teruisset consumptus. Quid autem innuet scissura tam horribilis et uehemens nisi discretionem illorum statim futuram, qui iudicandi erunt. ‘Et [p. 3-553] ueniet’— inquit — ‘Dominus, Deus meus omnesque sancti cum eo. Et erit in die illa: non lux, sed frigus et gelu. ’Non enim erit illis lux, quos iam ęternę noctis timor occupabit, in quibus charitatis flamma refrixit et amoris diuini ardor malicię gelu extinctus est. Heu, quam miseri, quam infelices, quos ista sors manet, qui se in terra residere conspicient, cum alii in aera ferentur; qui se iam ad sinistram compelli cernent et alios constitui ad dexteram; qui se carne liuida, lurida, nigra et quasi sanie taboque confecta uestitos animaduertent et alios pulchra elegantique et iam beatitudinis fulgore luculenta atque splendenti, et illos quidem angelorum cęlestium copulari, se uero cum apostaticis spiritibus, quibus in uita mortali magis quam Deo obtemperabant, ad inferna trudi, ad gehennam mitti, nullo tempore, nullis seculis, nullo unquam die inde egressuros. Cęterum, antequam eo compellantur, tremebundi et eiulantes et plangentes consistent coram illo tanti horroris tantęque maiestatis tribunali. Quod olim admirans Daniel ait: ‘Aspiciebam, donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit, ’id est, Christus Deo Patri coęternus. ‘Vestimentum eius candidum quasi nix, et capilli capitis eius quasi lana munda; thronus eius flammę ignis, rotę eius ignis accensus. Fluuius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius. Milia milium ministrabant ei, et decies centena milia assistebant ei. Iudicium sedit, et libri aperti sunt. ’Explicabuntur igitur libri prędestinationis pręscientięque diuinę, et Dominus iudicabit orbem terrę in ęquitate et populos in ueritate sua. Iustum et impium iudicabit Dominus, ipso per Ezechielem dicente: ‘Ecce ego iudico inter pecus et pecus, arietum et hircorum. ’Quemadmodum enim ‘pastor — ’ut in Euangelio dicitur — ‘segregat oues ab hędis, ’ita separabuntur iusti ab iniustis. Et hi quidem ad sinistram raptim cogentur, quia opera illorum sinistra sunt; illi uero ad dexteram concedent, quia semper dexteritas quędam atque agilitas ad bene beateque uiuendum in ipsis effulsit.

Locus uero iudicandorum, ad quem congregabuntur, uallis Iosaphat assignatur, dicente Domino per Iohelem: ‘Congregabo omnes gentes et deducam eas in uallem [p. 3-554] Iosaphat, et disceptabo cum eis ibi.’Et iterum: ‘Consurgant et ascendant gentes in uallem Iosaphat, quia ibi sedebo, ut iudicem omnes gentes in circuitu. ’Sed quoniam uallis illius angustię non ita multorum hominum capaces sunt, credimus alios in ualle, alios circa uallem confluxuros atque ideo in ea omnes congregandos dici, quia super omnes inde Iudicii sententia proferetur. At uero, antequam proferetur, antequam — sicut Amos ait — ‘reuelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi torrens fortis, ’peccatores interim illam pręstolantes intra se grauissime conflictabuntur, clamabunt, ora lachrymis rigabunt, pugnis pectora plangent, quia deliquerunt ei, a quo iudicabuntur. O, miserandum spectaculum et quidem uenia dignum, si tunc uenię locus esset, cum Iudicii erit. Scriptum est autem: ‘Zelus et furor uiri, ’id est, Filii hominis, ‘non parcet in die uindictę nec acquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima. ’Sera enim nimis est poenitentia, cum iam pro delictis paratur poena. Tunc flesse decuit, cum uacabant iocis, tunc tristari operęprecium erat, cum irrefrenato animi appetitu uoluptatibus indulgebant, cum denunciabatur eis: ‘Vę uobis, qui nunc ridetis, quoniam flebitis! ’Vę ergo illis, quibus nunc ueritatis uerba pro ludibrio sunt, quoniam tunc, quam uera fuerint, damno irrecuperabili experientur. ‘Visitabo super orbis mala — ’inquit per prophetam Dominus — ‘et contra impios iniquitatem eorum... Super hoc cęlum turbabo, et mouebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irę furoris eius. Et erit quasi damula fugiens, et quasi ouis, et non erit, qui congreget. ’Quam hoc uehementer doleret, idem propheta ostendit dicens: ‘Propterea repleti sunt lumbi mei dolore, et angustia possedit me sicut angustia parturientis. Corrui, cum audirem, conturbatus sum, cum uiderem. Emarcuit cor meum; tenebrę stupefecerunt me. ’Et, si hic alieno malo, quod futurum uidit, sic conturbatus est, quantus illos afficiet moeror, quibus tale malum proprium aut peculiare erit? Meditabuntur fugam, sed idem ubique occurret pauor nec fugiendo effugere poterunt nec latendo latere. Vnde in Hieremia scriptum est: [p. 3-555] ‘Terror undique, ait Dominus. Non fugiat* uelox nec saluari se putet fortis. ’Denique temporis huius calamitatem designans Sophonias propheta: ‘Iuxta est ’— inquit — ‘dies Domini magnus, iuxta est et uelox nimis. Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. Dies irę dies illa, dies tribulationis et angustię, dies calamitatis et miserię, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulę et turbinis, dies tubę et clangoris super ciuitates munitas et super angulos excelsos, ’hoc est, super potentes et superbos. ‘Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cęci, quia Domino peccauerunt. ’Neque enim nisi cęci sunt, qui Domino peccant, quoniam, dum peccant, nec quantum boni amittant, uident nec, quantum mali comparent, perspiciunt. Talibus per Malachiam comminatur Dominus dicens: ‘Ecce accedam ad uos in iudicio, et ero testis uelox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercenarii et humiliant uiduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. Ego enim Dominus, et non mutor. ’Igitur, cum iam — ut in Psalmo dicitur — ‘aduocabit Dominus cęlum desursum et terram discernere populum suum, ’cum paterfamilias peregre rediens exiget rationem a seruis de pecunia ipsis olim ad negociandum tradita, cum etiam de omni uerbo ocioso ratio reddi iubebitur, cum denique Dominus mittet angelos suos, et secernent malos de medio iustorum, illos, qui a sinistris erunt, incredibilis, ut dictum est, timor ac moeror exagitabit. Sed et eos, qui ad dexteram deducentur, spes metusque inuicem solicitabunt, non tam poenam timentes quam, ne tanta gloria, quam in Christo uident, indigni sint. Itaque et ipsi de se dubitabunt, donec illam optatissimam pii erga se Iudicis uocem audient, quę continuo illis et metum omnem abiget et perficiet spem. Audient enim: ‘Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi! ’O, uox omni melle dulcior, omni cibo suauior, omni auro et omni lapide precioso desyderabilior, omni terreno regno felicior, uox perpetui gaudii, immensę lętitię cęlestis Note: *corr. ex ‘fugiet’ [p. 3-556] iocunditatis, uox omnia superans desyderia, omni uoto maior, omni spe plenior! ‘Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum! ’Vere benedicti et beati, quibus contigerit, ut sic euocentur. Quibus autem operibus tam benigne euocari tamque feliciter benedici ac tanto potiri regno meruerint, declarat dicens: ‘Esuriui enim, et dedistis mihi manducare; sitiui, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus, et uisitastis me; in carcere eram, et uenistis ad me. ’Tum iustis admirantibus tantę remunerationis magnitudinem ac simul quęrentibus, quando ea, quę commemorata sunt, ei pręstiterint, respondebit: ‘Amen dico uobis, quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. ’Christo igitur pręstatur, quicquid pauperi Christiano impenditur. Non est contemnendus etiam minimus pauper fidelis, quia frater Domini nostri est. Non est in necessitate deserendus, ne in illo deseratur Christus. Omni ope, qua indiguerit, subleuandus est, cum inęo subleuando tantum lucri sit, quantum ęstimatio non capit humana. Comparantur agri, ędificantur uillę, construuntur urbes, ut inde annui reditus capiantur cumulenturque diuitię; alii negociantur, alii manibus laborant, alii militant, alii nauigant atque alii aliis artibus indulgent, ut pecuniam acquirant. Vis tu omnibus iis minus fatigari et plus acquirere? Opera exerce pietatis! Modicum est, quo pauper indiget, sed immensum est, quod largienti compensatur.

[Page 3-557]

Caput VIII / DE SENTENTIA CHRISTI ADVERSVS IMPIOS

Didicisti pię miserationis pręmium. Disce nunc eorum, qui miseris misereri negligunt, supplicium! ‘Tunc ’— inquit — ‘dicet et iis, qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius!’Tam plena est indignationis et irę et erumnarum uox ista quam illa superior benignitatis ac munificentię. Vtrunque infinitum, utrunque immensum, et quod illa obtulit et quod hęc inflixit. De utraque in Ecclesiastico prędictum est: ‘Benedictio illius quasi fluuius inundabit, et quomodo cataclysmus aridum inebriauit, sic ira ipsius gentes, quę non exquisierunt eum, hereditabit. ’Causam autem subdens, cur sic eos damnauerit, ait: ‘Esuriui enim, et non dedistis mihi manducare; sitiui, et non dedistis mihi potum ; hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non uisitastis me. ’Quam ergo melior nunc eorum conditio, qui cunctarum oppressi sunt onere calamitatum, quam illorum, qui rerum copia abundant et nihil impertiunt indigenti. Non ob paupertatem in iudicio damnabimur, sed ob impietatem. O, infelices diuites, qui diuitiis uti nesciunt! O, felices, qui sciunt! Nesciunt profecto illis uti, qui, cum regnum cęlorum illas dilargiendo lucrari possint, auare retinendo cum illis pariter arsuri sunt. ‘Discedite — ’inquit — ‘a me, maledicti! ’Quid infelicius quam a Christo discedere? ‘Discedite in ignem ęternum! ’Quid miserius quam nullum finem poenę sperare? ‘Discedite in ignem paratum diabolo ! ’Quid horribilius quam cum diabolo et a diabolo semper cruciari? Si grauitatem damnationis huius iugiter pensabimus, nihil tam graue est, quod pro ea uitanda non lubenti animo [p. 3-558] perferemus. Sed interim quidam sinistri gregis et ipsi perditę pecudes non ad se damnationem pertinere arbitrabuntur, eo quod aliquando egenis opem tulerint, licet ipsi in popinis ganeisque uersati sint atque etiam contra unum elemosinę bonum, quod quandoque exercuerunt, plurima perpetrarint mala. At longe aliter illis, quam putabunt, eueniet. Postquam enim pius Dominus eos, qui uiscera pietatis non habuerunt, condemnauerit, continuo reliquorum criminum cognitionem suis committet assessoribus, ut illud, quod per Esaiam prędictum est, impleatur: ‘Brachia mea populos iudicabunt. ’Itaque apostoli ac prophetę aduersum cęteros peccatores sententiam dicent.

Caput IX / DE SENTENTIA APOSTOLORVM ADVERSVS PECCATORES

Primus igitur omnium ipse apostolorum princeps Petrus in illos insurgens exclamabit et dicet: ‘Nouit Deus pios de tentatione erripere, iniquos uero in diem Note: *corr. ex ‘die’ Iudicii reseruare cruciandos.’Deinde ad Simonem magum conuersus, omnes in eo simoniacos execrabitur dicens: ‘Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti [p. 3-559] pecunia possideri !’Post illum Iacobus Zebedei eos, qui intemperanter sine delectu uerba effutiunt siue turpia siue uana, nimię loquacitatis damnabit dicens: ‘Siquis putat se religiosum, non refrenans linguam suam, huius uana est religio. ’Arguet etiam illos, qui inter se odio dissident simultatibusque decertant. ‘Vbi — ’inquiet — ‘zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus prauum. ’Et contra proximorum diffamatores dicet: ‘Qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum, Legi detrahit et iudicat Legem. ’Postremo iis, qui felicitatem suam in cumulandis opibus ponunt, insultabit ac dicet: ‘Agite nunc, diuites, plorate ululantes in miseriis uestris, quę aduenient uobis. Diuitię uestrę putrefactę sunt, et uestimenta uestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum uestrum ęruginauit, et ęrugo eorum in testimonium uobis erit, et manducabit carnes uestras sicut ignis. Thesaurizastis uobis iram in nouissimis diebus. Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones uestras, quę fraudata est a uobis, clamat, et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introiuit. Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda uestra, in die occisionis. Addixistis Note: *corr. ex ‘Adduxistis’ et occidistis iustum, et non restitit uobis.’Ad hęc, ut illum etiam, qui uel unum tantum ex mandatis Dei pręuaricatus fuerit, morte dignum ostendat, inquiet: ‘Quicunque totam Legem seruauerit, offendit autem in uno, factus est omnium reus. ’Ioannes deinde, frater eius, de peccatoribus deffiniet in hęc uerba: ‘Qui facit peccatum, ex diabolo est, quoniam ab initio diabolus peccat... Omnis, qui non est iustus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum... Omnis, qui odit fratrem suum, homi ci da est. Et scitis, quia omnis homicida non habet uitam ęternam in se manentem. ’Idem eos, qui terrenis inuoluti diuina negligunt, damnabit dicens: ‘Vę, vę, vę habitantibus in terra ! ’Et illos, qui nimis delicate uixerunt: ‘Quantum — ’inquiet — ‘glorificauit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum! ’Tum de multis unam proferens sententiam dicet: ‘Timidis autem, et [p. 3-560] incredulis, et execratis,’(⟨et⟩) Note: *add. ‘homicidis, et fornicatoribus, et ueneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda. ’Mox etiam quasi indignabundus exclamabit: ‘Foris canes, et uenefici, et homicidę, et idolis seruientes, et omnis, qui amat et facit mendacium. ’Tunc et ipse gentium doctor Paulus, quos olim docendo corrigere nequiuit, increpando damnabit et dicet: ‘An nescitis, quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis seruientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque auari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. ’Et in eos, qui sibi sapientes uidentur, contestabitur atque affirmabit, quod sapientia huius mundi stultitia sit apud Deum. Et in eos quoque, qui sermonis magis quam morum elegantię student: ‘Non in sermone est regnum Dei — ’inquiet — ‘sed in uirtute. ’Ac ne ignorantes excusari posse sperent, qui necessaria ad salutem discere contempserunt, dicet: ‘Siquis ignorat, ignorabitur. ’Pręterea aduersus impudicos impurosque et cupidos hunc in modum sententiam promulgabit: ‘Omnis fornicator, aut immundus, aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habet hęreditatem in regno Christi et Dei. ’Et iterum: ‘Fornicatores ’— inquiet — ‘et adulteros iudicabit, ’id est damnabit, ‘Deus. ’Et rursum: ‘Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt; neque corruptio incoruptelam possidebit. ’Quod alibi distinguens atque exponens ait: ‘Manifesta sunt autem opera carnis, quę sunt: fornicatio, immunditia, impudicicia, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicicię, contentiones, emulationes, irę, rixę, dissensiones, sectę, inuidię, homicidia, ebrietates, comessationes et his Note: *corr. ex ‘iis’ similia. Quę prędico uobis, sicut predixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.’Idem de illis, qui suorum uel sibi commissorum saluti nihil aut parum [p. 3-561] prospiciunt, deffiniet dicens: ‘Siquis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit et est infideli deterior . ’Infidelitatis ergo arguentur episcopi et Ecclesię pręsides, qui magis seipsos quam gregem suum pascunt, et lupum uenientem uidentes, dimissis ouibus, fugiunt. Arguentur principes, qui sibi subiectos minus recte gubernant. Arguentur patres matresque familias et omnes, qui eorum, quibus pręsunt, saluti atque utilitati consulere negligunt. Post hęc idem apostolus aduersus perfidos Iudeos excutiens uestimenta sua dicet: ‘Sanguis uester super caput uestrum; mundus ego ex hoc ad gentes uadam, ’ut scilicet Iudeis ob incredulitatis pertinaciam ad ęternas tenebras relegatis ipsos gentiles conuersos et credentes in cęlestia recipiat tabernacula.

Caput X / DE SENTENTIA PROPHETARVM ADVERSVM INIQVOS

Post apostolos sancti prophetę iudicabunt. Dauid de Psalmis suis proferet sententias contra impostores: ‘Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus. ’Contra amicicię simulatores: ‘Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum, da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinuentionum ipsorum. ’Contra detractores: ‘Erubescant impii et deducantur in infernum. [p. 3-562] Muta fiant labia dolosa, quę loquuntur aduersus iustum iniquitatem, in superbia et (⟨in⟩)* abusione.’ Contra homicidas et raptores: ‘Gladium euaginauerunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut deiiciant** pauperem et inopem, ut trucident rectos corde. Gladius eorum intret in {carda} ipsorum et arcus eorum confringatur.’Contra eos, qui honores ambiunt, cum honoribus indigni sint: ‘Vidi impium superexaltatum et eleuatum sicut cedros Libani. Transiui, et ecce non erat; et quęsiui eum, et non est inuentus locus eius. ’Et iterum: ‘Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. Hęc uia illorum scandalum ipsis, et postea in ore suo complacebunt. Sicut oues in inferno positi sunt; mors depascet eos. ’Contra malignos delatores: ‘Quid gloriaris in malicia, qui potens es in iniquitate? Tota die iniustitiam cogitauit lingua tua; sicut nouacula acuta fecisti dolum. Dilexisti maliciam super benignitatem, iniquitatem magis quam loqui ęquitatem. Dilexisti omnia uerba pręcipitationis, lingua dolosa. Propterea Deus destruet te in finem; euellet te et emigrabit de tabernaculo tuo et radicem tuam de terra uiuentium. ’Contra superbos: ‘Exalta te, qui iudicas terram; redde retributionem superbis! ’Et iterum: ‘Increpasti superbos; maledicti, qui declinant a mandatis tuis! ’Contra Ecclesię persecutores: ‘Confundantur et conuertantur retrorsum omnes, qui oderunt Syon. Fiant sicut foenum tectorum, quod, priusquam euellatur, exaruit. De quo non implebit manum suam, qui metet, et sinum suum, qui manipulos colliget. ’Deinde aduersus omnes, qui, cum

uitiorum morbo laborarent, poenitentię remedium contempsere, clamabit et dicet: ‘Longe a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non exquisierunt. ’Et rursum: ‘Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos. Cadent super eos carbones; in ignem deiicient eos; in miseriis non subsistent. ’Postremo dicet: ‘Conuertantur peccatores Note: *add. Note: *corr. ex ‘decipiant’ [p. 3-563] in infernum, omnes gentes, quę obliuiscuntur Deum.’Iob quoque, uir iustus et timens Deum, impios et malos damnabit et execrabitur dicens: ‘Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superueniet eis inundatio, et dolores diuidet furoris sui? Erunt sicut paleę ante faciem uenti et sicut fauilla, quam turbo dispergit... In diem furoris seruatur malus, et ad diem furoris ducetur.’

Salomon, et ipse aliquando peccator, sed per poenitentiam iustificatus, arguet peccatores de inconstantia eorum, qui ad omnem fortunę flatum circumaguntur, et dicet: ‘Auersio paruulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet eos. ’De impiis: ‘Impii ’— inquiet — ‘de terra perdentur, et qui inique agunt, auferentur ex ea. ’De iis, qui ocio tempus terunt, quod exercendę uirtuti impendere deberent, dicet: ‘Vsquequo, piger, dormies? Quando surges e somno tuo? Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus tuas, ut dormias. Et ueniet tibi quasi uiator egestas et pauperies quasi uir armatus. ’Et ad improbos conuersus inquiet: ‘Sex sunt, quę odit Dominus, et septimum detestatur anima eius: oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, cor machinans cogitationes pessimas, pedes ueloces ad currendum in malum, proferentem mendacia testem fallacem et eum, qui seminat inter fratres discordias. ’Iterum aduersus mendaces proclamabit: ‘Abominatio est Domino labia mendacia. ’Et rursum: ‘Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur, non effugiet. ’Illis quoque, qui in iocos risusque plus ęquo effusi sunt, ita denunciabit: ‘Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. ’Et, quoniam occultę cogitationes examinabuntur, dicet: ‘Abominatio Domini cogitationes malę. ’In eos uero, qui tergiuersantes obliquato iudicio recti tramitem deserunt, sic decernet: ‘Et qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum. ’Et illos, quibus institutio spiritalis ludibrio esse solet, damnabit dicens: ‘Parata sunt derisoribus iudicia, et mallei percutientes stultorum corporibus. ’Et illos, qui parentes probro lacerant: ‘Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lumen eius in mediis [p. 3-564] tenebris.’Rursum alibi: ‘Oculum, qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suę, effodiant* eum corui de torrentibus et comedant eum filii aquilę! Et’de his, qui ad hereses declinant, inquiet: ‘Vir, qui errauerit a** uia doctrinę, in coetu Gigantum commorabitur.’De illis quoque, qui de usura, furto, rapina aut aliquo turpi lucro elemosinas offerunt, dicet: ‘Hostię impiorum abominabiles, quę offeruntur ex scelere. ’Superborum etiam arrogantiam contundens dicet: ‘Per tria mouetur terra et quartum, quod non potest sustinere: per seruum, cum regnauerit; per stultum, cum saturatus fuerit cibo; (⟨et⟩) Note: ***om. per odiosam mulierem, cum in matrimonium fuerit assumpta, et per ancillam, cum fuerit hęres dominę suę .’Post hęc impiis maledicet: ‘Non sit bonum impio nec prolongentur dies eius, sed quasi (⟨in⟩) Note: ****om. umbra transeant, qui non timent faciem Domini.’

Post Salomonem consurget Esaias propheta, et eorum primum spem irritam faciet, qui, cum in proximos impii et immisericordes sint, in iis duntaxat, quę Deo offerunt, confidunt. ‘Audite — ’inquiet — ‘uerbum Domini, principes Sodomorum... Cum extenderitis manus uestras, auertam oculos meos a uobis, et cum multiplicaueritis orationem, non exaudiam. Manus enim uestrę sanguine plenę sunt. ’Ad iudices uero, qui pecuniam pluris quam iustitiam faciunt, dicet: ‘Principes tui infideles, socii furum; omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non iudicant, et causa uiduę non ingreditur ad illos. Propter hoc, ait Dominus, Deus exercituum, fortis Israhel : En ego consolabor super hostibus meis, et uindicabor de inimicis meis. ’Deinde aduersus mulieres, quę plus operę ponunt in corporis decore quam in pudicicię cultu, uociferabitur et dicet: ‘Pro eo, quod eleuatę sunt filię Syon, et ambulauerunt extento collo, et nictibus oculorum ibant, et plaudebant, et ambulabant Note: *corr. ex ‘suffodiant’ Note: **corr. ex ‘in’ [p. 3-565] pedibus suis, et composito gradu incedebant, decaluabit Dominus uerticem filiarum Syon, et Dominus crinem earum nudabit. In die illa auferet Dominus ornamentum cal cia mentorum, et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mytras, et discriminalia, et periscelidas, * et murenulas, et olfactoriola, et inaures, et anulos, et gemmas in fronte pendentes, et mutatoria, et paliola, et linteamina, et acus, et specula, et syndones, et uittas, et teristra. Et erit pro suaui odore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine caluitium, et pro fascia pectorali cilicium.’In illos quoque, quos luxuria uoluptasque corrumpit, exclamabit dicens: ‘Vę, qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad uesperam, ut uino ęstuetis! Cythara, et lyra, et tympanum, et tibia, et uinum in conuiuiis uestris; et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consyderatis. ’De tyrannis autem, qui iniustis exactionibus plebem uexant, inquiet: ‘Vę, qui condunt leges iniquas, et scribentes iniustitiam scipserunt, ut opprimerent in iudicio pauperes et uim facerent causę humilium populi mei, ut essent uiduę preda eorum et pupillos diriperent! Quid facietis in die uisitationis et calamitatis de longe uenientis? Ad cuius confugietis auxilium? Et ubi relinquetis gloriam uestram, ne incuruemini sub uinculo et cum interfectis cadatis? De ’superbis dicet: ‘Dominus exercituum cogitauit hoc, ut detraheret superbiam omnis glorię et ad ignominiam deduceret uniuersos inclytos terrę. ’Notabit etiam illos, qui aliena ui occupant et contemptui proximos habent. Vę — inquiet — ‘qui predaris! Nonne et ipse predaberis? Et qui spernis, nonne et ipse sperneris. Cum consummaueris depredationem, depredaberis; cum fatigatus desieris contemnere, contemneris. ’Tum etiam in mathematicos, qui ex syderum motu futura temere iudicant, sic sententiam dicet: ‘Augures cęli, qui contemplabuntur sydera et supputabunt menses, ut ex eis annunciarent futura, ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos. Non liberabunt animam suam de manu flammę .’ Note: *corr. ex ‘perichelides’

[Page 3-566]

Post hunc sequetur Hieremias, et pro contione exurgens declamabit contra obstinatos dicens: ‘Confregerunt iugum, ruperunt uincula; ’quia scilicet nec iugum Legis nec uincula Euangelii ferre uoluerunt. ‘Iccirco percussit eos leo de sylua, lupus ad uesperam uastauit eos, pardus uigilans super ciuitates eorum, ’hoc est, propterea uitiis corrupti sunt percussitque eos leonis superbia, uastauit lupi auaritia, excitauit pardi leuitas. Vel aliter: percussit eos diabolus fortis ut leo, rapax ut lupus et multarum fraudum maculis distinctus ut pardus. Deinde in eos, qui cibo potuque repleti in libidinem turpiter effunduntur, sub persona Domini indignabitur et dicet: ‘Saturaui eos, et mechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. Equi amatores in foeminas et emissarii facti sunt; unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Nunquid super his non uisitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea? ’Et aduersus iniquos iudices respiciens uociferabitur: ‘Causam uiduę non iudicauerunt, causam pupilli non direxerunt et iudicium pauperum non iudicauerunt. Nunquid super his non uisitabo, dicit Dominus, aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea? ’Et incredulos Iudeos manu ostentans: ‘Hęc est gens — ’inquiet — ‘quę non audiuit uocem Domini, Dei sui, nec recepit disciplinam. Periit fides, et ablata est de ore eorum. ’De adulantium uero malignitate dicet: ‘Sagitta uulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. Nunquid super his non uisitabo, dicit Dominus, aut in gente huiuscemodi non ulciscetur anima mea? ’Illos quoque deuouebit, qui contempta Dei ope totam spem in hominum auxilio collocant: ‘Maledictus homo, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius. Erit enim quasi myricę in deserto et non uidebit, cum uenerit bonum, sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili. ’Et iterum: ‘Domine — ’inquiet — ‘omnes, qui te derelinquunt, confundentur; recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt uenam aquarum uiuentium, Dominum. ’Illos etiam in damnationem mittet, qui per dolum alienis damnis ditari [p. 3-567] student: ‘Vę, qui ędificat domum suam in iniustitia, et coenacula sua non in iudicio; amicum suum opprimet frustra, et mercedem ’(⟨eius⟩) Note: *add. ‘non reddet ei, qui dicit: Aedificabo mihi domum latam et coenacula spaciosa; qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque synopside. ’De prępositis autem Ecclesię, qui minus gnauiter suo funguntur officio, dicet: ‘Hęc dicit Dominus, Deus Israhel, ad pastores, qui pascunt populum meum: Vos dispersistis gregem meum, et eiecistis eos, et non uisitastis eos. Ecce ego uisitabo super uos maliciam studiorum uestrorum, ait Dominus. ’Et hypocritas execrabitur dicens: ‘Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter! ’Ad superbos inquiet: ‘Ecce ego ad te, superbe! Dicit Dominus, Deus exercituum, quia uenit dies tuus, tempus uisitationis tuę. Et cadet superbus, et corruet, et non erit, qui suscitet eum. Et succendam ignem in urbibus eius, et deuorabit omnia in circuitu eius. ’Voluptariis etiam insultabit dicens: ‘Qui uescebantur uoluptuose, interierunt in uiis; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.’

Exurget et Baruch propheta contra diuites auaros et dicet: ‘Vbi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias, quę sunt super terram? Qui in auibus cęli ludunt, qui argentum thesaurizant et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum; qui argentum fabricant, et soliciti sunt, nec est inuentio operum Note: **corr. ex ‘opum’ illorum ? Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum successerunt.’In eosdem et Ezechiel propheta succlamabit dicens: ‘Argentum eorum foras Note: ***corr. ex ‘foris’ proiicietur, et aurum eo rum in sterquilinium erit; argentum eorum et aurum eorum non ualebit liberare eos in die furoris Domini.’Idem aduersus diuinos et ariolos loquetur dicens: ‘Hęc dicit Dominus Deus: Vę prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil uident! Quia locuti estis uana et uidistis mendacium. Ideo ecce ego ad uos, ait Dominus [p. 3-568] Deus. Et erit manus mea super prophetas, qui uident uana et diuinant mendacium. In concilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israhel non scribentur, nec in terram Israhel ingredientur. Et scietis, quia ego Dominus Deus.’Tum quoque ad pontifices episcoposque conuersus, qui relicta Ecclesię gubernandę cura in uoluptatibus et deliciis contabuerunt, dicet: ‘Hęc dicit Dominus ’(⟨Deus⟩) Note: *add.: ‘Vę pastoribus Israhel, qui pascebant [semetipsos]! Nonne greges a pastoribus pascuntur? Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat, occidebatis; gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit, non consolidastis, et quod ęgrotum, non sanastis, quod confractum, non alligastis, et (⟨quod⟩) Note: **add. abiectum, non reduxistis, et quod perierat, non quęsistis, sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia.’

Post illum Osee propheta sacerdotes illos, qui sibi necessaria discere neglexerunt, cęci cęcos in foueam ducentes, arguet in persona Domini et abominabitur dicens: ‘Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. ’Sed aliorum quoque ignorantiam accusans dicet: ‘Populus non intelligens uapulabit. ’Assentatores etiam, qui arrogantię fomitem subdere cordibus principum eos efferendo solent, reprehendet et increpabit et dicet: ‘In malicia sua lętificauerunt regem, et in mendaciis suis principes. Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. ’Auaris quoque et cupidis exprobrabit: ‘Aurum suum — ’inquiet — ‘et argentum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. ’Et quoniam hinc decedentes nihil ex his ferre secum possunt, dicet: ‘Desyderabile argentum eorum urtica hę reditabit, lappa in tabernaculis eorum. Cum uenerunt dies uisitationis, uenerunt dies retributionis. ’Hunc sequetur Iohel propheta, et helluones meribibulosque arguens inquiet: ‘Expergiscimini, ebrii! Flete et ululate omnes, qui bibitis uinum in dulcedine, quoniam periit Note: ***corr. ex ‘perit’ ab ore uestro.’Et de [p. 3-569] iis, qui in carnis lasciuia longo usu obsorduerant, dicet: ‘Computruerunt iumenta in stercore suo. ’In eosdem et Amos propheta clamabit dicens: ‘Audite uerbum hoc, uaccę pingues... quę calumniam facitis egenis et confringitis pauperes, quę dicitis dominis uestris: Afferte, et bibemus. Iurauit Dominus in sancto suo, quia ecce dies uenient super uos, et leuabunt uos in contis, et reliquias uestras in ollis feruentibus. ’Deinde pręsides Ecclesię qui luxuriosę uitę exemplo etiam eos perdunt, quibus pręsunt, damnabit inquiens: ‘Vę uobis, qui opulenti estis in Syon, et confiditis in monte Samarię, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israhel! Qui separati estis in diem malum, appropinquatis solio Israhel; qui dormitis in lectis eburneis, et lasciuitis in stratis uestris; qui comeditis agnum de grege et uitulos de medio armenti; qui canitis ad uocem psalterii. ’Postremo ad frumentarios, qui horrea obturant, ut ingruente fame annonam carius uendant, contestabitur et dicet: ‘Audite hoc, qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrę dicentes: Quando transibit mensis, et uenumdabimus merces; et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis et quisquilias frumenti uendamus. ’Inde Micheas quoque propheta auaritiam multorum detestabitur ita illis denuncians: ‘Vę, qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus uestris! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Dominum est manus eorum. Et concupierunt agros, et uiolenter tulerunt; et rapuerunt domos; et calumniabantur uirum et domum eius, uirum et hęreditatem eius. Iccirco hęc dicit Dominus: Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis* corda uestra et non ambulabitis superbi, quoniam tempus pessimum est. ’Tunc etiam Abacuch propheta in raptores, in auaros, in sanguinolentos fraudulentosque exclamabit dicens: ‘Vę ei, qui multiplicat non sua! Vsquequo et aggrauat contra se densum lutum? Nunquid Note: *corr. ex ‘auferatis’ [p. 3-570] non repente consurgent, qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis? Vę, qui congregat auaritiam malam domui suę, ut sit in excelso nidus eius, et liberari se putat de manu mali! Vę, qui ędificat ciuitatem in sanguinibus, et pręparat urbem in iniquitate! Vę, qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians, ut aspiciat nuditatem eius!’

Sophonias propheta sub persona Domini aduersus malos principes, et hereticos, et superbos, et malignos, et molles proferet sententiam dicens: ‘Visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes, qui induti sunt ueste peregrina, ’id est, qui alieno dogmate se imbuerunt. ‘Et uisitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini, Dei sui, iniquitate et dolo... Et uisitabo super uiros defixos in fecibus suis. ’Ac, nequis opibus redimi se posse speret, inquiet: ‘Argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irę Domini. ’Postremo loco Malachias propheta in persona Christi peccatoribus minabitur ac dicet: ‘Et accedam ad uos in iudicio, et ero testis uelox maleficis, et adulteris, et periuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii et humiliant uiduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. Ego enim Dominus, et non mutor.’

Ac fortasse ridebit aliquis hanc nostram de sanctorum iudicio assertionem. Et: »Qui scis — dicet — quod sancti ita die illo iudicaturi sunt?« Cui respondebimus: ‘Cum eos iampridem ita iudicasse constet, haud aliter postea quoque iudicaturos.’* Quoniam, qui spiritu Dei aguntur, sibiipsis contrarii esse non possunt. Itaque tales illorum sententię in die Iudicii erunt, quales et ante fuisse Scripturarum ueritas testatur.

[Page 3-571]

Caput XI / DE DAMNATORVM AD INFERNA ABDVCTIONE

Cum igitur tot sanctorum accusationibus conuicti fuerint infelices illi, quos non ante scelerum suorum poenituit quam cum poenitere nihil profuit, quid agent, quo se uertent? Nulla erit reliqua cauillatio, nullum argumentum, nullum effugium. Videbunt supra se Deum iratum, infra se ignem paratum, circa se terribiles demones grauiter infrendentes et iam ad teterrima illa inferni loca cum furore urgentes, compellentes, trahentes. Qui clamor, qualis planctus, quantus et quam flebilis ululatus inter illos audietur, quam miserabile spectaculum illud erit, cum et pectora pugnis et ora unguibus foedantes incedent! Laniabunt capillos, percutient foemora, complodent palmas, compriment digitos, totis artubus, Note: *corr. ex ‘artibus’ toto corpore contremiscent. Alii in terram proni corruent, alii horrore attoniti rigebunt, alii limphatico pauore acti, huc illuc ueluti amentes discurrent. Ora pallor, corda dolor, mentem stupor, membra tremor langorque occupabunt atque interea incessabilis immugiet gemitus, personabit planctus, obstrepet eiulantium nunquam moestior auditus clamor. Et, ut Ioannes ait: ‘Quęrent mortem, et non inuenient eam; et desyderabunt mori, et fugiet mors ab eis. ’Quod si populus Israhel, qui ad montem Synai, ut pręcepta Dei audiret, sanctificatus accesserat, eo loquente adeo exterritus sit, ut statim inde pedem referentes Moysi dicerent: ‘Loquere tu nobis, et audiemus, non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur, ’— quomodo ii, qui nihil in se sanctitudinis habebunt, sed e diuerso multorum criminum conscii erunt, ferre [p. 3-572] poterunt, non iam pręcipientis Dei uocem, sed iracundi clamantis clamorem et in ignem ęternum abigentis? Adde illas omnium creaturarum accusationes, omnium sanctorum execrationes, non quod sancti pietatem tunc relinquent, sed quod Dei iustitię conformes erunt, hominibus quidem miserantes, sed Deo obsequentes, quoniam misericors et iustus Dominus. Adde etiam demoniorum insultantium et singula cuiusque facinora exprobrantium, diros rugitus ingentesque minas. Quomodo deinde non etiam ob hoc supramodum confundentur, quia iam nihil absconditum erit, quod non sciatur, nihil occultum, quod non reueletur, dicente Apostolo: ‘Omnes autem nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, siue bonum siue malum. ’Et in Veteri instrumento de scelesto homine scriptum est: ‘Reuelabunt cęli iniquitatem eius, et terra consurget aduersus eum. ’Et ad eundem per Naum prophetam dicitur: ‘Ecce ego ad te, dicit Dominus, Deus exercituum ! Et reuelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam (⟨in⟩) Note: *om. gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam.’Quot ergo furta, quot adulteria, quot ueneficia, homicidia, simulationes, perfidię, proditiones, insidię, fraudes, quot pessimę cogitationes cęteraque mala, quę ad illam usque diem nemo mortalium, nisi qui commisit, nouerat, tunc cunctis in propatulo erunt, tam hominibus quam angelis! Et quem tam ignominiosę manifestationis non uehementissime pudebit, ut uel ob hoc solum peccasse nollet, ne toti mundo proditus erubescat? Itaque ante eos erubescentię quam inferni flamma torquebit.

Ad hęc etiam iustorum gloriam uidentes turbabuntur, stupebunt ac dicent: ‘Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati, uitam illorum existimabamus insaniam et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. ’At nos, ubi decidimus? Quo perduxere nos concupiscentię nostrę, delicię molles, lauta conuiuia, obscoenę libidines, auarę opes, blandi sopores, ignaua ocia, ioci, risus, luxus, luxuria, uoluptas? Illa [p. 3-573] ocyssime desiere, et successit nunquam desitura calamitas. Felices nobis uidebamur, et heu quam repente in quantam collapsi sumus miseriam! Cur concepti fuimus? Aut cur conceptos non est aborsa mater? Vel cur non statim natos aboleuit mors, uel adultos oppressit ualitudo, uel angustiauit egestas, uel despoliauit et in seruitutem captiuos abduxit hostis? Cur uis aliqua non afflixit, non uexauit, ut aliam uitam, alios mores instituere nos cogeret quam eos, pro quibus ista patimur? O, si mors in igne illo esset, ad quem compellimur, quam libenter in eum irrueremus, ut sic consumptis fugere supplicia ęterna liceret! Sed hoc omnino supra quam cogitari potest grauius est, quod semper ardere cogemur et nunquam dabitur mori. Semper uiuemus, ut semper tormenta patiamur. O, quam breui labore quam magnam potuimus adipisci beatitudinem! Et ecce, pro quam modica delectatione momentaneisque deliciis in quam immensas incidimus erumnas! In hęc et eiusmodi lamenta, qui damnati fuerint, flebiliter concitabuntur.

Inter hos autem et Iudei erunt, qui in errore infidelitatis pertinaces obduratique periere. Videbunt crucem in salutem credentium refulgentem, uidebunt ipsum, qui in illa crucifixus fuerat, ponentem inimicos suos scabellum pedum suorum, et tunc demum credere incipient, cum credere nihil proderit.

Videbunt ipsum et gentiles et dicent: »Vbi sunt dii, quos coluimus? Ecce Crucifixus, quem contempsimus, ipse est Deus. Ecce illi, quos eum confitentes occidimus, nostri nunc iudices sunt. Cernebamus in illis miracula, et putabamus maleficia. Illi pro ueritate moriendo uicerunt, nos eos persequendo perimendoque defecimus. Et, quia mendacium secuti sumus, merito nunc ad inferna relegamur, una cum ipsis fatuitatis nostrę diis cruciandi.«

Tunc et qui uarias hereses asserere conati sunt, lugentes ac semet inuicem mutuis compellationibus mordentes dicent: »Ecce Arri, quem Patre minorem affirmabas, in maiestate et potestate Patris uenit, ut se Patre ęqualem probaret et te condemnaret erroris. Ecce, Cherinte, et [p. 3-574] Hebion, et Martion, et Paule Samosatane, et Photine, quem purum hominem putabatis, supra omnes angelos et sanctos eminet et mundum sibi subditum ipse iudicat! Nunquid homo tantum hic, et non etiam Deus? Nunquid non ideo uenit, ut a uobis infidelitatis poenas exigeret? At tu, Manichee, et tu, Valentine, ecce ille, quem non ex Virgine genitum, sed alter in phantasmate apparuisse, alter e {celo} Note: corpus attulisse dixistis. Nunc eandem ipsam Virginem supra omnes lutidam ac sublimem iuxta se ostentat et ueram matrem prę cęteris honorando confitetur, ut uos tantę prauitatis arguat et in tenebras exteriores mittat. Vos quoque, Manichee, Martion, Basilides, qui prophetas et Legem non accepistis, ecce prophetę et Legis obseruatores una cum Euangelii professoribus communi beatitudinis gloria illic collucent. Quoniam ipse angularis lapis Christus parietem ad parietem iungens fecit utraque unum. Merito igitur, quos ipsi olim diuidere conati estis, eorum nunc pari concordique iudicio condemnamini. Et tu, Nouatiane, qui misericordię Dei nimium diffidens negabas post baptisma peccantibus esse uenię locum, — aspice, quam grandis numerus eorum cum Christo in aere sit, qui etiam post baptismum lapsi per poenitentiam saluati sunt! Te uero tuus perdidit error, etiamsi nihil aliud commisisses. Hinc et reliqui heresiarchę atque eorum sectatores inter se uicissim lacessentes alii aliis proprium dogma exprobrabunt: ‘Vę miseris nobis! Deprauauimus enim sensum Scripturarum, peruertimus ueritatem, induximus errorem, ubi non erat error. Nunc gehenna nos excipiet, non ut [corrigat], sed ut puniat, et sicut hactenus animas nostras, ita deinceps etiam corpora simul atque indesinenter exurat.’ Sic et unumquenque sua scelerum accusabit conscientia, et communis infelicitas ad unam omnes compellet querelam. Insuper ipsi nequam spiritus foeda terribilique facie obcursantes in illos exclamabunt: ‘Quid moram facitis? Quid cunctamini uenire nobiscum? Nostri estis et a Deo reprobati, quoniam nobis magis quam Deo paruistis.’* Ibunt ergo omnes maledicti in supplicium ęternum, in poenas indicibiles et in multo acerbiores, quam ut uerbis exprimi possit, cruciatus.

[Page 3-575]

Caput XII / DE SANCTORVM CVM CHRISTO AD CAELVM ASCENSIONE

Post {heç} sol et luna, quia amisso fulgore lugere damnatorum calamitatem uidebantur, rursum ob lętitiam gaudiumque beatorum reparato lumine multo clariores, quam unquam antea uisi sunt, apparebunt. Ac iuxta illud Esaię uaticinium ‘erit lux lunę sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter, sicut lux septem dierum. ’Eruntque noui cęli et noua terra dicente apostolo: ‘Cęli ardentes soluentur, et elementa ignis ardore tabescent. Nouos uero cęlos et nouam terram et promissa Domini expectamus, in quibus iustitia habitat. ’Vnde et Ioannes in Apocalypsi: ‘Vidi — ’inquit — cęlum ‘nouum et terram nouam. Primum enim cęlum et prima terra abiit, et mare iam non est. ’Interim omnes sancti Christum ad cęlum comitantes, una cum angelicis choris glorificabunt in hymnis et psalmis et canticis et uno ore omnes benedicent ei. Sicut per Sophoniam Spiritus sanctus olim locutus est dicens: ‘Tunc reddam populis labium electum, ut inuocent omnes nomen Domini et seruiant ei humero uno. ’Sicut etiam ipse per Esaiam ait: ‘Mihi curuabitur omne genu, et iurabit omnis lingua. ’Tunc enim etiam illi, qui damnati erunt, confitebuntur Christum experti uirtutem potentiamque eius, qua sibi subiecit omnia. ‘Et tunc adorabunt eum ’— ut in Psalmo dicitur — ‘omnes reges, o mn es gentes seruient ei. Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrę gloriam tuam. Tunc tu, Domine, implebis ruinas, ’ut, unde reprobi spiritus pręcipites corruerunt, ibi homines a te electi tecum habitent et te ad dexteram Patris in magnificentia ęqualitatis considentem semper uideant semperque laudent.

[Page 3-576]

Hoc sane illud erit, quod Danieli quondam reuelatum credimus dicenti: ‘Aspiciebam in uisione noctis, et ecce cum nubibus cęli quasi Filius hominis ueniebat, et usque ad Antiquum dierum peruenit. Et in conspectu eius obtulerunt eum. Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum. Et omnes populi, tribus et linguę ipsi seruient. Potestas eius potestas ęterna, quę non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. ’Iam enim omni prorsus demonum malignitate ad inferos cum impiis ablegata et in abyssum detrusa, iam sanctorum omnium animis corporibusque beatificatis, Christo uictori triumphus ęternus celebrabitur in cęlo, ut ipso regnante regnent et ii, qui illum fide et confessione et opere in terra coluerunt, eodem propheta dicente: ‘Et iudicium sedebit, ut auferatur potentia et conteratur et dispereat usque in finem, ’hoc, est, potentia principis tenebrarum et eorum, qui illum secuti sunt. ‘Regnum autem et potestas et magnitudo regni, quę est super omne cęlum, detur populo sanctorum Altissimi; cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges seruient ei et obedient. Et erit — ’ut Zacharias inquit — ‘in die illa Dominus unus, et erit nomen eius unum. ’Omnes enim unum erant in Deo, ideo et unus rex omnium erit Christus; et in Christo Pater, et Christus in Patre, et cum utroque Spiritus sanctus. Humanitas diuinitasque pariter in illo uidebitur, sicut scriptum est: ‘Et in lumine tuo uidebimus lumen. ’Inde iam gloria in excelsis Deo concinetur, neque in terra ut olim, sed in cęlo pax hominibus bonę uoluntatis erit. Inde uoces illę magnę, quas Ioannes in Apocalypsi audiuit, personabunt dicentes: ‘Factum est regnum huius mundi, Domini nostri et Christi eius, et regnabit Note: *corr. ex ‘regnabunt’ in secula seculorum. Amen.’Et iterum ait: ‘Et audiui quasi uocem turbę magnę, et sicut uocem aquarum multarum, et sicut uocem tonitruorum magnorum dicentium: Alleluya; quoniam regnauit Dominus, Deus noster omnipotens. Gaudeamus, et exultemus, et demus gloriam ei, quia uenerunt nuptię Agni, et uxor eius pręparauit se, ’id est Ecclesia. ‘Et datum est [p. 3-577] illi, ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim iustificationes sunt sanctorum. Et dixit mihi: Scribe: Beati, qui ad coenam nuptiarum Agni uocati sunt!’

Hi quidem iam in tanta beatitudine se constitutos cernentes admirabuntur. Fortasse quęrent, quibus operibus, quo labore, qua exercitatione tantam percipere meruerint mercedem. Sed audient: ‘»Non ex operibus iustitię, quę fecistis uos, sed secundum suam misericordiam piissimus Dominus saluos uos fecit. ’Neque enim condignę erant passiones seculi tanta ac tali gloria, sed omnium bonorum largitor Deus, diues in omnibus, nouit dare magna pro modicis, pro breuibus sempiterna. Modica sane imperata sunt, sed magna promissa sunt. Hęc accepistis, quia illa obsequenter soliciteque implestis. Credidistis in Deum; nunc perpetuo eius conspectu gaudete. Timuistis eum; nunc in illo exultate. Dies festos ei sanctificastis; nunc festiuitate nunquam finienda fruimini. Parentes prępositosque uestros digno honore prosecuti estis; nunc a cęlesti Patre honorem accipite angelorum, et in mansionibus, a quibus Lucifer cum satellitibus suis ob superbiam lapsi sunt, uos pro humilitate uestra Domino fauente succedite. Dilexistis proximos uestros; nunc amici Dei facti estis, et domestici, et filii. Pudiciciam, castitatem, uirginitatem obseruastis; nunc incorruptionis immortalitatisque lucem induimini. Ieiunastis ablato Sponso; nunc illo uobis reddito cęlestis conuiuii indeficienti dulcedine saturamini. Flestis aliquando; nunc consolamini. Preces obtulistis; nunc, quod precando petistis, accipite. Vigilastis in nocte; nunc in die, qui noctem nescit, conquiescite. In uinea Domini laborastis; nunc promissum uobis perfectę felicitatis denarium sumite. Vicistis concupiscentias carnis; nunc in spiritu iubilate. Vicistis mundum; nunc in Deo cum Christo triumphate. Nemo a uobis tollet gaudium uestrum, nullus imminuet, casus, nullum finiet tempus. Sicut modo, ita et semper, et in secula seculorum beati eritis in Deo, et in Domini Iesu, et Spiritu sancto. Amen.

[Page 3-578]

Caput XIII / DE DAMNATORVM POENA

De istorum beatitudine paulo diffusius Deo adiuuante dicemus, si prius illorum erumnam, quos proprium damnauit scelus, poenasque indagare pro uirili parte conabimur. Quanto enim plenius ęternę perditionis consyderabimus periculum, tanto ad uitandum cautiores ac solicitiores efficiemur.

Poenalem igitur locum damnatorum subterraneum esse credi par est, et eum quidem, a quo maxime distat cęlum. Quantum enim peccando iniqui a iustitia pietateque recesserunt, tantum et mansione a mansionibus sanctorum separari congruum atque consentaneum uidetur. Sed neque nomen sedis infelicissimę in eo discrepat, cum ab omnibus uocetur infernus. Quid autem aliud infernus quam terrę centram, si cęlum hoc, quod terram quaqua uersum ambit, mundi pars summa sit? Legimus pręterea Datan et Abiron et Chore, quia a Deo ob delicta improbati sunt, uiuos terrę hiatu fuisse absorptos, ut uel hinc constet sub terra esse tormentorum locum, non supra terram. Vnde et per Ezechielem dictum est: ‘Descenderunt incircumcisi ad terram ultimam, ’hoc est, in uiscera terrę, ne scilicet cęlum, solem lunamque et reliqua sydera uidere possint, qui, dum uiuerent, cęlestium contemplationi nunquam uacauerunt. Ideo et in tenebras mitti dicuntur, quoniam illic nulla dies est, nulla omnino lux, nisi quam fecerint flammę illę inextinguibiles, quę sic fulgent, ut etiam fulgore ipso torqueant et excrucient. Cum enim sine intermissione urant peccatorem, hoc insuper ei pręstant, ut etiam illos inibi uri cernat, quos charissimos habuit, et duplicentur sibi poenę, dum suas cumulat alienis, utque idem [p. 3-579] conspectis terribilibus demoniorum figuris ex pauoris magnitudine magnitudinem augeat supplicii. De his postea. Nunc locum istum, quanuis sub terra sit, perscrutemur, ut, qualis et quam tristis existat, saltem ex parte nosse possimus, et cum nouerimus, cauere enitamur, ne illo concidamus, unde spes nulla reuertendi.

In Esaia scriptum est: ‘Pręparata est ab heri Topheth; ’ab heri, hoc est, a principio; Topheth autem interpretatur gehenna pauoris uel ampla poena uitę stultorum, ut per hoc intelligas et horrorem loci et immensitatem poenarum. Deinde sequitur: ‘A rege pręparata, profunda et dilatata, ’ut scilicet capax esset multorum, quoniam multi sunt uocati, pauci uero electi, si illorum, qui uocati sunt, numero comparentur. Idem propheta poenę quoque genus indicat, dum subdit: ‘Nutrimenta eius ignis et ligna multa; flatus Domini, ’id est diuina iustitia, ‘sicut torrens sulphuris succendens eam. ’De hoc alibi idem ait: ‘Et conuertentur torrentes eius in picem, et humus eius in sulphur. ’In iis quidem partim fomenta ignis apparent, partim grauitas foetoris. ‘Et erit ’— inquit — ‘terra eius in picem ardentem nocte et die; non extinguetur in sempiternum, ascendet fumus eius a generatione in generationem, desolabitur in secula seculorum. ’Quomodo desolabitur in secula seculorum, si res, quę desolantur, minui et deficere soleant et ad nihilum redigi? Alia ergo conditio infernalis foueę erit, quę et ardendo desolabitur et nunquam ardere desinet perpetuęque combustioni perpetuo sufficiet. Nec ignis extingui nec ipsa consumi poterit. ‘Et non erit — ’inquit — ‘transiens per eam; ’quia fortasse ignei torrentes illi uel ubique aduersi et occursantes nequitię spiritus transitum denegabunt uel aliter: ‘Non erit transitus, ’ita ut inde exire possit, dicente propheta: ‘Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere. ’Carcer ergo nunquam aperiendus homines demonesque pariter continebit inclusos, obstructo omni exitu portis ęreis uectibusque ferreis ac seris sempiternis. Hinc igitur idem propheta ait: ‘Et possidebunt eam onocrotalus et ericius, et ibis et coruus habitabunt in ea. ’Per hęc sane animalia, quę in Deuteronomio [p. 3-580] inter immunda censentur, homines peccatores designat flagitiorumque immunditia pollutos. Postea infert: ‘Et erit cubile draconum, et pascua struthionum. Et occurrent demonia, onocentaurus et pilosus clamabit alter ad alterum. Ibi cubauit lamia et inuenit sibi requiem. Ibi habuit foueam ericius, et nutriuit catulos, et circumfodit, et fouit in umbra eius. Illuc congregati sunt milui, alter ad alterum. ’Miluus quoque ex immundis est. Draco uero diabolus est, ut in his etiam bestiarum uocabulis peccatores et simul improbos spiritus intelligamus. Quod autem ait: ‘Inuenit sibi requiem, ’non requiem significat, qua finitur labor, quia ibi nulla laboris quies est, sed quia sedes domiciliumque non mutatur. Semper enim in tenebris, et in igne, et in foetore, et in tumultu, et in luctu, et in omnibus miseriis poenisque permanebunt. Vnde concludens propheta dicit: ‘Vsque in ęternum possidebunt eam; in generationem Note: *corr. ex ‘generatione’ et generationem habitabunt in ea.’

Tale ergo erit damnatorum cum diabolo habitaculum, talis carcer. In quo tenebrę, multo quidem illis tenebris, quibus in Aegypto pharao flagellatus est, tristiores. In quo ignis, non sicut noster consumens est, sed longe quam noster grauius exurens, ut, qui in illo torquentur, uehementiorem morte dolorem sentiant et mori non possint. In quo picis et sulphuris assidue bullientis intolerabilis foetor fumique omni nausea grauius olentis nunquam desinens exalatio. In quo etiam omnia perturbans procellarum spiritus, iuxta illud: ‘Ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. ’Spiritus tamen, non qui ardores ignis refrigeret, sed magis flammarum impulsu sęuire cogat; ueluti siquis in nemoroso monte unam tantum arbusculam incendat, mox flamma uentis agitata totum montem comprehendit lateque omnem occupat siluam. Aut, si magnis parua conferenda sunt: ueluti cum faber alterno follium flatu prunas in unum coactas exuscitat, scintillę crepitant, flamma furit, ustrina refulget et sub prunis positum ferrum concepto [p. 3-581] calore candescit ęraque liquantur, sic procellarum illarum irruente turbine concussum infernale incendium flammarum ingentes globos anhellanti uapore difflabit. O diram loci faciem, o sortem omnibus seculi huius erumnis, omni calamitate, omni exilio, omni tormento, omni morbo magis expauescendam; non solum quia ęterna sit, sed etiam quia cunctis uitę huius, si in unum conferantur, malis acerbior sit. Sicut enim beatorum gloria uerbis explicari nequit, sic nec damnatorum poena. Tantum in hac mali est, quantum in illa boni, quoniam inter se opposita sunt ut dies et nox, lux et tenebrę, uita et mors. Id quidem manifestius parebit, si etiam illud, quod superius propositum a nobis fuit, paulo plenius consyderabimus, quod scilicet ignis iste in tenebris micans non solum calore cruciet, uerum etiam fulgore ipso. Tantum quippe inter fumidas nubes lucis ostentat, ut miseri nihil oculis haurire possint, nisi quod uisum aut terrore affligat aut dolore. Vident igitur pręter horribilem inferni situm formidabiles demones in diuersas portentorum facies ex industria identidem se transmutantes, ut ipsa quoque deformitate conturbent eos, quos persequuntur immanitate. Videbunt, inquam, et uidendo contremiscent, serpentem illum antiquum, colubrum tortuosum, Mammonam iniquum, Sathanam dolosum, Asmodeum cruentum, Belial peruersum, Belzebub, demoniorum principem. Videbunt et illos beluinos ferosque spiritus, quos Esaias propheta bestias, dracones, struthiones, pilosos, ululas, syrenas appellat. Videbunt Beemoth illum immanem, cuius — ut in Iob legitur — ‘Fortitudo in lumbis et uirtus in umbilico uentris, qui stringit caudam quasi cedrum et absorbet flumina et depascitur montium foenum. ’Videbunt parem illi, uel eo etiam uastiorem, Leuiathan, ‘cuius per dentium gyrum formido, cuius corpus quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus, cuius sternutatio splendor ignis, oculi et palpebrę diluculi, de cuius ore procedunt lampades et de naribus fumus, cuius halitus prunas ardere facit et in cuius collo moratur fortitudo, et in cuius faciem pręcedit egestas, qui feruescere facit quasi ollam profundum maris. ’ [p. 3-582] Denique, de quo dicitur: ‘Non est super terram potestas, quę comparetur ei, qui factus est, ut nullum timeret. Omne sublime uidet, et ipse est rex super omnes filios superbię . ’Nemo me poetarum commenta loqui putet; de ueritatis fonte haurimus, quę dicimus. Ibi ista leguntur, ubi nefas est credere quicquam inesse fabulosum aut mendaciter confictum, sed uel mysterio adumbratum uel ita, ut res habet, positum.

Videbunt ergo et fabrum illum, de quo per Esaiam ait Dominus: ‘Ecce ego creaui fabrum sufflantem in igne prunas et pro ferentem uas in opus suum, et ego creaui interfectorem ad disperdendum. ’De quibus Naum propheta loquitur dicens: ‘Clypeus fortium eius ignitus, uiri exercitus in coccineis... aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia. ’Et quorum sęuitiam Abacuch admirans ait: ‘Omnes ad predam uenient, facies eorum uentus urens; et congregabit quasi harenam captiuitatem. Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt... Totum in hamo subleuauit, traxit illud in sagena sua... et semper interficere gentes non cessat. ’Aderunt ibi et ferę bestię a Daniele quondam uisę: leęna expandens alas, ursus dentibus infrendens, ut comedat carnes plurimas; pardus quoque cum quatuor alis et totidem capitibus; alia etiam bestia dentes ferreos habens magnos et ungues ferreos, comedens atque comminuens et reliqua pedibus conculcans; et alia, quę propheta se conspexisse commemorat, supra modum monstrosa atque horrenda. Aderit et ille, qui de cęlo cecidit in terram, cui data est clauis putei abyssi. De quo puteo — ut in Apocalypsi scriptum est — ‘ascendit fumus sicut fumus fornacis magnę . Et de puteo — ’inquit — ‘exierunt locustę in terram, ’id est, demoniorum agmina in eos, qui terrena bona beatitudinem putant. ‘Et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terrę, et pręceptum est illis, ne lęderent foenum terrę, ’id est, humiles, ‘neque omne uiride, ’in quo scilicet fidei, spei et charitatis uiget succus, ‘neque omnem arborem, ’hoc est, eum, qui a terra sese errigens cęlestia contemplatur et bonorum operum fructu exhuberat. Sequitur: ‘Nisi homines, qui non [p. 3-583] habent signum Dei in frontibus suis.’Electos enim et sanctos et fideles offendere nequeunt, sed illos duntaxat, qui, licet labiis Deum honorent, corda tamen procul ab eo auersa gerunt. Quibus dicturus est: ‘Nescio uos. Discedite a me omnes, qui operati estis iniquitatem. ’Attendendum autem, quales locustę istę, quam terribiles. ‘Et similitudines locustarum — ’inquit — ‘similes equis paratis in pręlium; super capita earum Note: *corr. ex‘eorum’ tanquam coronę similes auro, et facies earum Note: **corr. ex‘eorum’ sicut facies hominum. Et habebant capillos sicut capillos mulierum, et dentes earum sicut dentes leonum erant; et habebant loricas sicut loricas ferreas, et uox alarum earum sicut uox curruum equorum multorum currentium in bellum; et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum.’Pręterea: ‘Vidi ’— inquit — ‘equos in uisione; et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas; et capita equorum erant tanquam capita leonum; et de eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur. ’Porro: ‘Caudę — ’inquit — ‘eorum similes serpentibus, habentes capita, et in his nocent. ’Aliam quoque ‘bestiam uidit ascendentem de mari, habentem capita septem et cornua decem, et super cornua decem diademata, et super capita eius nomina blasphemię. Et bestia, quam uidi ’— inquit — ‘similis erat pardo, et pedes eius sicut pedes ursi, et os eius sicut os leonis. ’Ac ne plura huiuscemodi prosequi longum sit, flamma illa ad hoc tantum lucebit, ut hęc uel his similia monstra obiiciat obtutibus impiorum. Etsi enim ista, quę a Ioanne uel prophetis relata sunt, ad allegoricos sensus referri soleant, nihil tamen obstat, quin ipsi impurissimi spiritus in hasce formas (uel potius deformitates) uertere sese et possint et uelint, ut homines, quibus semper infensi sunt, et formidine ipsa uexent, antequam uerberibus cędant. Quod si sanctissimis uiris quandoque tales apparuere, quomodo non apparebunt damnatis? Et, si illis iniuriam inferre ausi sunt, quibus nocere Christo protegente non poterant, quanto magis eos infestabunt, [p. 3-584] in quos iam sęuiendi ius accipient? Iob iustum Sathan, humani generis inimicus, impetrata in eum potestate, opibus exuit, liberis orbauit, seruis priuauit, hulcere percussit. Insuper quosdam, qui calamitatibus eius insultarent, concitauit. Idem beatos apostolos ueluti triticum cribrare expetiuit. Paulum, uas electum, colaphizauit. Antonium, Alexandrium abbatem, fustibus commitigando tantum non exanimem reliquit. Machario bipennem manu uibrans hostiliter minatus est. Hilarionem uariarum portentis uocum terrere agressus est et eiusdem orantis dorso insiliens latera calcibus, ceruicem flagello uerberare non timuit. Et eis parcet, qui sibi traditi erunt, quos igneis uinctos catenis trahet secum in abyssum? Sed et ipse in igne cruciabitur. Dolore ergo stimulatus, acrius ad inferendam homini iniuriam insurget.

Diximus de terrore, qui damnatis per lucem gehennalis ignis incutietur; dicamus nunc de dolore. Sicuti enim monstrosas demonum species in lumine illo atro caliginosoque concernendo formidabunt, ita eorum supplicia, quos in uita charos habuerunt, intuendo magis tristabuntur. Frater fratri commiserebitur, filiis parentes, parentibus filii, amicis amici. Dumque inuicem quilibet nunc suo, nunc alieno malo dolent, duplicabitur omnibus grauitas moeroris. Hinc sane diues ille sepultus in inferno multum de fratribus, quos superstites reliquerat solicitus, mitti ad eos Lazarum precabatur, ut ab ipso admoniti cauerent eo deuenire, ubi illorum afflictio suę poenę additamentum foret. Audiuimus quosdam in furto deprehensos, cum coram iudice constituti crimen negarent, patienter tormenta tulisse. Vbi autem et filios in quęstionem adductos conspexissent, eorum ferre supplicium nequiuisse atque continuo furtum confessos. Et, si necem ipsi subire maluerunt quam liberis fidiculas intendi uidere, quali quantaque premerentur tristitię acerbitate, si una secum in inferno illos ardere uidissent, et flebiliter exclamare et ab iis, qui ope indigent, opem implorare? Puto, et ipsi exclamassent obsecrantes, ut tota in se uerterentur incendia et illis leuaretur poena. Aut si id effici non liceret, ut saltem procul ab [p. 3-585] eis, ubi etiam grauioribus atterendi suppliciis essent, secedere sibi permitteretur, tantum ne illos, quos genuissent, uri aspicerent, gemere audirent, affligi angique sentirent. Denique in imo infernalis baratri flendo demergi ac defigi pręoptassent et, ut hunc unum effugerent, omnes alios dolores non ita graues credidissent. Ad augendam ergo reorum anxietudinem atque erumnam ignis iste, sicuti diximus, non modo torrebit, sed etiam splendoris aliquid diffundet, illarum duntaxat rerum uidendarum copiam suppeditans, quę spectantibus multo plus afferent molestię quam si etiam ipsas tenebrę caliginosiores occuluissent. Et de hoc hactenus. Nunc patientium poenas, utrum diuersę sint, perpendamus.

Diuersas esse nulli dubium est, nisi cui forte libuerit Stoicorum more uitia omnia paria esse deffinire, ut pares etiam poenę uitiorum sint. Quę quidem sententia toto catholicę ueritatis theatro exploditur et exibilatur. In Lege quippe ueteri sacerdos eos, qui leprę morbum contraxerint, consyderare iubetur ac diiudicare, alba an nigra an ruffa sit. Diuersa autem leprę genera diuersitatem significant peccatorum. Lex etiam illum, qui infamauerit uxorem, uerberibus afficiendum decernit. Qui uero alienam stuprauerit, lapidibus obruendum iubet. Inęqualis poena inęqualitatem criminis indicat. Iccirco de iis quoque, qui uerberandi sunt, mandatur, ut pro mensura peccati fiat et plagarum modus et plures plagę irrogentur ei, cuius grauior fuerit culpa. Sed nequis differentiam hanc in pręsenti uita, non in futura haberi cauillari possit, in Sapientię libro scriptum est: ‘Iudicium durissimum in eos, qui pręsunt, fiet, et potentes potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior instat cruciatio. ’Cur ita, nisi quia in eodem quoque genere peccati magis delinquit is, qui dignitate pręcellit? Ad hęc etiam in Euangelio perspicua est criminum et animaduersionum discretio. ‘Omnis — ’inquit — ‘qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo racha, reus erit concilio. Qui autem dixerit »fatue«, reus erit gehennę ignis. ’Frustra nimirum fieret isthęc diuisio, si nulla esset uitiorum diuersitas et si alia leuius, alia grauius [p. 3-586] non punirentur. Aut si diuersa non sunt, cur, qui uerbum dixerit contra Filium hominis, remittetur ei, qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc seculo neque in futuro? Quare illo nequam spiritu cum septem aliis nequioribus se — differens enim etiam spirituum nequitia est — reuertente ad eum, a quo exierat, fiunt nouissima hominis illius peiora prioribus? Quamobrem seruus, qui cognouit uoluntatem domini sui et non se pręparauit et non fecit secundum uoluntatem eius, uapulabit multis, qui autem non cognouit et fecit digna plagis, uapulabit paucis? Quomodo deniquę Iudę pęccatum maius dicitur Pilati peccato dicente ad Pilatum Domino: ‘Non haberes potestatem aduersum me ullam, nisi tibi datum est desuper. Propterea, qui me tradidit tibi, maius peccatum habet. ’Quod autem aliud alio leuius sit minusque noxę habeat, Ioannes apostolus declarat dicens: ‘Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei uita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis. ’Grandis distantia: alteri peccanti uita orando impetratur, pro altero, qui in morte est, ne orare quidem permittitur. Igitur, sicuti distincta sunt delictorum genera, ita et delinquentium supplicia distincta sunt.

Est gehenna et caminus ignis inextinguibilis, est uermis et tinea immortalis, sunt tenebrę alię exteriores, alię interiores, est profundum et puteus abyssi, sunt glareę Cocyti, est sicut calor, ita et frigus, iuxta illud: ‘Ad nimium calorem transiet ab aquis niuium. ’Sunt spiritus creati ad uindictam, sunt pix, sulphur, grando, sitis, fames, mors, scorpii, serpentes, est romphea uindicans in exterminium impios, est absynthium et aqua fellis, est turbo indignationis Domini et tempestas erumpens et irruens super capita iniustorum. Est et, de quo superius dictum est, procellarum spiritus, qui flammas non sinit quiescere neque prunas consopiri aut cinere obduci. Sunt denique omnia mala et nihil prorsus boni, et hoc unum omnium pessimum: nulla unquam neque minuendę neque finiendę tantę acerbitatis expectatio. Quam rem quidam admirantes quęsiere, qua [p. 3-587] ratione iustum esset, quod criminibus, quę tam breui temporis spacio perpetrantur — breuis enim est uita mortalium super terram — poena constituatur ęterna. Quibus responsum est hoc non tantum diuinę uerum etiam humanę conuenire seueritati atque censurę, ut scelera quędam, licet horę unius uel puncti momento commissa fuerint, plurimorum annorum mulctentur exilio, diuturniore carcere castigentur, longioribus discutiantur tormentis, quoniam non tam tempus in peccando spectatur quam pondus. Peccat, qui uno ictu homicidium peragit, peccat, qui tota die uerba blaterat ociosa et absque intermissione garrit atque argutatur. Et cum uterque peccet alterque multum temporis, alter parum in peccando conterat, homicidium tamen poena interdum longiore punitur, inconsulta uero loquacitas ne breui quidem coercetur. Deinde, tametsi ad delinquendum non multum temporis pręscriptum sit, animus tamen illius, quem nunquam delictorum poenitet, qui nunquam male agere cessat, tendit in infinitum. Et, ut Gregorius inquit, uellent iniqui semper uiuere, ut semper possint peccare. Ideo iuste quidem flagello plectuntur sempiterno. Pręterea, ut appareat, qualis quantusque sit, qui offensus est, oportet, ut offensor ipse et grauissime et diutissime, id est, sine fine puniatur. Huc accedit, quod ei quidem, qui breui tempore peccans ęternis addicitur suppliciis, non fit iniuria neque dolus, quoniam, antequam peccasset, hęc eadem peccantibus proposita esse non ignorauit. Sciuit etiam, quod, si breui tempore uirtutis opera exercere studuisset, ęterna remuneratione se fuisse potiturum. Et tamen uirtute contempta uitium sequi maluit. Quis ei, quęso, fraudi fuit? Quis eum in illam nunquam satiabilem carnificinam pręcipitauit nisi suamet peruersa in eligendo mala uoluntas? Ad aquam ineffabilis dulcoris manum extendere poterat, et prunis potius ardentibus eam immersit. Talibus per prophetam dicitur: ‘Ecce uos omnes accendentes ignem, accincti flammis, ambulate in lumine ignis uestri, et flammis, quas succendistis. ’Profecto, quisquis infinitę beatitatis promissa paruipendit infinitęque calamitatis minas non timet, quando et has euadere licet et illa promereri, [p. 3-588] dignus est cruciatibus infinitis pro tanta animi sui temeritate tantaque stulticia. At aliquis fortasse incredulus eiusmodi minis non adhibet fidem; tanto magis meretur illas experiri, ut, quod credere noluit libens, credat inuitus. Cognoscat, quia uera sunt, quę falsa esse impie dubitauit. Tradatur diabolo et angelis eius, qui non credidit Christo et apostolis eius.

Quoniam autem docuimus diuersa esse supplicia, nequis aliqua ut aliis minus dura ita etiam non multum acerba putet ideoque ad euitanda negligentior efficiatur, ostendemus ea quoque, quę illic leuissima sunt, omnibus, quę hic habentur, esse grauiora. Nihil hic quidem tam triste est, tam luctuosum, ut non habeat aliquid consolationis. Pauper es, siti, fame nuditateque confectus: inuenies, qui miserebitur et stipem porriget. Incurabiles morbi doloris interualla habent, et post uehementem accessionem uel festina remissio expectatur uel protinus exitus. Perpetuum exilium non adimit patriam, sed mutat, et plerisque natale solum reliquisse usui fuit. Qui in latomiis uinculisque coartantur, aut perfractis claustris aut pręsidis miseratione euadere sperant. Qui cęditur, mutilatur, uritur, in equuleo suspenditur, ungulis raditur, uirgis uerberatur, cruci affigitur, membratim discerpitur, omnia denique, quę crudelium tyrannorum furor adinuenit tormenta, in suo ipso corpore excipit, quanto uehementior dolor est, tanto citius finem affore doloris confidit et totum, quem intolerabiliter sustinet angorem, se morte mox effugiturum gaudet. Soli illi, qui ad Tartarum delegantur, nihil penitus habere possunt, unde conquiescant, nedum unde gaudeant. Quis enim illic miserebitur, ubi omnes miseri sunt? Quis consolabitur, ubi omnes lugere non cessant? Quando dabitur uel modica tormentorum intermissio uel ullum leuamen, ubi urens ignis nunquam extinguitur, rodens uermis nunquam moritur, uexantia demonia nullo labore defatigantur, nulla crudelitate satiantur? Quis postremo malorum sperari terminus poterit, ubi diuini iudicii irreuocabilis maledictio in ęternum perseuerabit? Deinde, uitę huius aduersitatum tribulationumque causa hęc fere est, ut aut iustus per patientiam coronetur aut peccator per timorem corrigatur.

[Page 3-589]

Sed causa gehennę ignis alia non est, quam ut obstinatus, quem nunquam flagitii poenituit, nunquam careat tormento. Hic ira, illic pietas Dei est. Nonne ergo satis patet grauiorem esse animaduersionem Dei irascentis quam castigationem diligentis? Verberat aliquis filium, sed ut a uitiis deterreat; uerberat hostem, sed ut interimat. Nonne igitur leuissimus in hostem ictus durius feriet quam maximus in filium? Sic et minima in inferno poena maior est quam quę hic inferri potest maxima, quoniam hic filii, illic hostes Dei sunt. Quanquam multi et hic hostes, sed ita, ut esse possint filii. Hoc idem nobis contrarii quoque ratio suadet. Nam quemadmodum in cęlesti gloria minimo beatorum ii, qui in terra felicissimi existimantur, comparari nequeunt, ita e diuerso, qui in inferno minimum miser est, omnibus, quę supra terram haberi possunt, miseriis miserior est. Quanto itaque plus haurit gaudii, qui in cęlo minimus est quam qui in terra maximus, tanto plus poenę sentit, qui in inferno minimam sentit, quam qui maximam in hoc seculo.

Caput XIV / DE REVELATIONIBVS INFERNALIVM POENARVM

His rationibus addamus etiam reuelationum argumenta, ut eorum ipsorum, qui uel periere uel a perditionis limine reuocati sunt, confessionibus, quanta pereuntium infelicitas sit, certius innotescat.

[Page 3-590]

Audiuimus epulonem diuitem de Euangelio perquam lugubriter conquerentem et sancto patriarchę supplicantem, ut mitteret Lazarum, qui intincto in aqua digito guttulam unam linguę suę instillaret, eo quod totus in igne arderet totusque cruciaretur. Quanta ergo calamitas est sic torreri et una aquę gutta indigere nullaque postulatione eam impetrare posse? Sed huic tam ingenti miserię additur pręteritę felicitatis amara recordatio. Responsum enim accipit: ‘Memento, quia bonis multis in uita fruebare, Lazarus uero pressus erat malis. Tu nunc crudaris, ille consolatur. ’Additur et fratrum superstitum irrequieta solicitudo, cum tam uehementer expauescat, ne eandem et illi perniciem sortiantur, quos fortasse sciebat haud aliis moribus uiuere quam ipse uixerat. Non ergo satis est flammis excoqui et ne linguam quidem tanti ardoris habere expertem. Multiplicium insuper curarum perpetua anxietudine exęstuandum est.

Stacteum Ephesium Ioannes apostolus, dum efferretur, ad uitam reuocatum percunctatus dicitur, quid in alio orbe de illis duobus fratribus, discipulis suis, uiderit, qui sibi aliquandiu religiose adherentes rursum per inconstantiam lubricitatemque desciuerant. Cum ergo is, quantam beatitudinem cum quali infelicitate permutassent, coram recensuisset, continuo illi ambo omnes diuitias paulo ante repetitas acceptasque (hę autem erant uirgę in aurum uersę et lapilli in gemmas) ut his redimerent possessiones, quas pro amore Christi distraxisse dolebant, ad pedes apostoli effudere, multis cum lachrymis rogantes ueniam ac dicentes omnia se perpeti paratos, tantum ut pristinam gratiam apud Deum sibi recuperare liceret. Nequaquam tam cito tantas opes iterum contempsissent et ad apostolicam reuersi fuissent egestatem, nisi certo cognouissent et omnibus opibus maiorem esse paradisi gloriam et omni egestate angustiorem inferni erumnam.

Macharius Alexandinus, dum aliquando per Scythioticam solitudinem deambularet, caluariam hominis humi iacentem conspicatus coepit per Christum Iesum obsecrare et interrogare, cuius fuisset, dum uiueret, quoue nunc in [p. 3-591] loco animus quondam inhabitator suus degeret. Grande miraculum! Aridum os carneque et neruis nudum prorupit in uocem ac se gentilem fuisse proximique uici indigenam respondit; nunc uero in foueam baratri infernalis tam alte retrusum angustiari, quam procul a terra distet cęlum. Sed etiam se inferius corruere Iudeos incredulos et ipsis inferius hereticos Christianos, qui reuelatam diuinitus ueritatem mendacibus peruertere sententiis moliuntur. Merito quidem ipsi heretici et gentilibus et Iudeis damnabiliores sunt. Nam utrique illi aperte cum Ecclesia pugnant, hi uero amicicię simulatione ex insidiis nocent et, cum se Christianos nuncupent, nulli Christianos perniciosius lędunt.

Eadmundo, Cantuariensi archiepiscopo, die quadam in uisu apparuisse ferunt late patentem campum squalentibusque aruis uastum et in eo rustici cuiusdam sola uitę prauitate non ignobilis exanime corpus ab ingenti coruorum multitudine certatim impeti distrahique et dilacerari. Deinde compertum ea ipsa die rusticum illum fuisse uita defunctum. Quid mali, quid iniurię usquam esse potest, quod nequissimi spiritus animabus illic in inferno non irrogent, si hic in cadauera eorum tam auide debachantur.

Iosaphat, Auenir, Indorum regis, filius, Barlaam eremitę industria et disciplina ad Christianitatem conuersus, meretriculę cuiusdam forma blanditiisque et procacitate captus fuisset, nisi diuina miseratione contigisset, ut parumper obdormiscens et sanctorum gloriam et damnatorum poenas uideret. Eo somno confirmatus in castitatis proposito perseuerauit. Tyrunculus adhuc in fide erat, et puto, turpis uoluptatis tam uiolentę solicitationi succubuisset, nisi per huiuscemodi uisum et paradisi delicias omnibus mundi oblectamentis magis expetisset et omnibus formidabilibus ipsa inferni tormenta expauisset. Si ergo ista per speculum et in ęnigmate et quandam soporis umbram uisa tantam uim habuere, quid uirium quantumque efficacię haberent, ita ut sunt, conspecta?

Sicuti conspexerant tres illi Hierosolymis bis morte defuncti, de quibus tunc quoque mentionem fecimus, cum [p. 3-592] de purgatorio tractaremus. Qui — ut Cyrillus tradit — ad destruendam heresim quandam precibus ipsius Cyrilli et Eusebii Hieronymique iam cum Christo regnantis meritis, qua die mortui fuerant, resuscitati sunt. Tunc palam testari coeperunt se Hieronymo duce loca paradisi, inferni purgatoriique perlustrasse et, cum damnandi essent, eiusdem apud Deum gratia, antequam iudicarentur, ad uitam redire iussos. Enarratis igitur omnibus, quę uidissent, sola infernalium poenarum recordatione a lachrymis se temperare nullo modo poterant, quod dicerent tales ac tantas esse poenas illas, ut nullę penitus excogitari possent cum ipsis comparandę. Itaque sine intermissione flebant, donec peracta uiginti dierum poenitentia rursum, ut prędixerant, suis exuti corporibus decessere, non, ut prius, ad mortem, sed ad uitam. Perpendamus horum testimonio horumque luctu, quam immensum malum sit illud, quod cum nullo malo conferri queat et cuius timor lachrymas cohibere non sinebat. Horum quoque poenitentiam imitemur, qui tam pauculorum dierum fletu tantam euaserunt perniciem et simul beatitudinem consecuti sunt ęternam.

Idem Cyrillus refert, dum moestus oraret indicari sibi petens, qualiter se haberet Ruffi, nepotis sui nuper defuncti, anima, se foetorem primo sensisse supramodum grauem neque naribus omnino nisi compressis tolerabilem; mox deinde Ruffum conspexisse catenis candentis ferri pręcinctum, flammas fumo mixtas ore uomentem et toto prorsus corpore ex ardoribus, quos intra se habere uidebatur, scintillantem. Cumque hoc spectaculo contenitus miraretur et uehementer expauidus quęreret, quam ob culpam iuuenis moribus integer et ob id quondam omnibus charus talibus poenis dignus iudicatus esset, ab eodem didicisse nihil ei aliud crimini fuisse datum, pro quo ita uexaretur, pręter aleę lusionem, quoniam ipsa identidem usus esset et leuissimum uel nullum peccatum existimans, illud sacerdoti confiteri neglexisset. O, seuera diuinę iustitię iudicia et expauescendum crimen! Si unum in homine uitium tot uirtutibus, quę eidem inerant, non est compensatum, ut ipse a damnatione liber esset, quomodo illis [p. 3-593]compensabitur, qui pleni flagitiis nulla cum probitate decedunt? Et, si tam sęuos patiebatur cruciatus aleę lusor, quales, quęso, passuri sint foenerator, fur, adulter, homicida, uel hereticus, uel idolatra? Non dubitamus, quin isti grauius peccent. Proinde nec dubitemus pręter hęc Ruffi supplicia esse adhuc quędam multo grauiora.

Exempla, quę sequuntur, de beati pontificis Gregorii Dialogo recitabo, nequis ambigat, quin ea uerissima sint, quę tanto teste proferentur.

Quidam in finibus Valerię prouincię ęgrotans, priusquam Seuerus presbyter ad ipsum a peccatis absoluendum adueniret, diem suum obiit. Mox eiusdem Seueri lachrymis ac precibus annuente Domino reuixit. Interrogatus, quid sibi, cum e corpore migrasset, contigerat, respondit se a quibusdam hominibus nigrioribus quam Aethiopes sunt, et qui ore naribusque ignem efflabant, repente correptum fuisse et per opaca loca atque aspera raptim deductum. Sed, dum adhuc deduceretur, a candidissimis iuuenibus multaque luce coruscantibus obuiam factis dimitti ac uitę pristinę restitui iussum, quod dicerent Seuero presbytero hoc poscenti Deum concedere. Igitur, cum peccata sua eidem confessus poenitentiam peregisset, die septimo iterum, sed felicius, obdormiuit. Terribiles illi nondum confesso, cum per tenebras traheretur, demones fuere, haud dubie terribiliores futuri, si ad gehennam usque pertraxissent. At uero, quam fortis Seueri pietas, quam potens meritum, qui de ore tam rapacium luporum erripuit predam et animam ab Orci faucibus auulsam inseruit cęlo! Ex quo liquet tunc maxime sanctorum precibus nobis opus esse, cum expiramus. Iam iudicatis nihil proficiunt preces. Nulla est in inferno redemptio.

Neque enim Thedoricum, Italię regem, Arrianum, ne in interitum rueret ęternum, sua tenere uis suusque ualuit potentatus. Quem solitarius quidam in Lipara, Sicilię insula, Deo seruiens, in foueam illam, quę flammas eructat, uinctum deiici uidit a Ioanne papa Symmachoque patritio, quos ille catholicam tuentes fidem non multo ante occiderat. [p. 3-594]Merito ab ipsis pręcipitari uisus est, quos ipse pręcipitatos in mortis ignominiam putauit, dum martyrio coronarentur. Deprehensum quoque est eodem die ipsum interiisse, quo talia de illo solitarius uiderat.

Opinor locum illum, in quem est deiectus, sicuti et alia, quę in illis circa Siciliam insulis atque in ipsa Sicilia perpetuo ardere constat, infernę fornacis infumibulum esse et flammas ac fumum ipsum inde a gehennę igne sursum uersus euaporari. Si enim is ignis eiusdem cum nostro naturę esset, unde illi materia sufficeret per tot iam secula assidue flagranti? Nonne iam pridem insulas illas omnes ad nihilum redegisset? Is ergo ignis est, qui ad cruciandum factus est, non ad consumendum, nisi forte quod consumptum aut terroris aut poenę plus adiiciat. Siquis autem nosse cupit, quam alta profunditas sit a summo ore bullientis foraminis ad ultimum usque inferni fundum, Theodoricum interroget. Quem ideo totum pręcipitium illud emensum credimus, quia nullum crimen grauius est quam ab Ecclesiastica dissentire ueritate et heresum prauitatibus implicari. Quo autem minus dubitemus esse

apud inferos tormentorum ignem, huc usque illum nostris

oculis uisendum diuina prouidentia iussit promicare.

Quod ita esse Eumorphi quoque Romani, Gallę uiduę filii, exemplo probari potest. Qui cum animam ageret, clamare coepit dicens: »Pergite cito accersitum mihi Stephanum Optionem. Ecce enim nauis ambos nunc ad Siciliam uectura in portu nos pręstolatur. Iam ora soluit, iam uela suspendit.« Insanire putabatur, donec rursus morantes famulos increpans: »Non insanio — inquit — agite, iam ite, si libet, et quod uos uolo, perficere ne cunctamini!« Dum eunt, audiunt Stephanum illum decessisse. Dum redeunt, Eumorphum extinctum offendunt. Vtriusque exitus eodem temporis puncto contigit, ut talis euentus doceret haud temere uisum eos ad Siciliam euocari, ubi Ethna sicut et infernus igni flagrat inextinguibili.

Prosequamur adhuc ignis huius non leuia uisa, ut aliorum casus repetentes discamus nobis cauere. Quo tempore [p. 3-595]Gothi Italiam uastabant, Reparatus Romanus, improbus magis quam ignobilis uir, dum defunctus plangeretur, reuixit et: »Mittite — inquit — ad ecclesiam Laurentii martyris sciscitatum, quid Tiburtius presbyter agat. Vidi enim eum rogo impositum acriter torreri. Vidi et alium rogum, qui flammę mucrone cęlum lambere uidebatur. De flamma quoque uocem erumpentem audiui, quę indicaret, quis ille esset, cui poena parabatur. His enarratis repente obmutuit, non sydere, sed morte percussus, atque iterum illuc, unde redierat, abiit. Tiburtius etiam infelicem animam tunc exalasse compertus est. De quo hominum quoque pręiudicium factum fuerat nemine non uitam illius detestante. Cum enim presbyter esset, nihil presbyteri habebat pręter figuram ac nomen. Reparato autem alios admonendi, non sui a perditione liberandi copia data erat, Deo per illum cęteris consulente, ut cauerent eorum uitia imitari, quos ad gehennam damnatos satis certo indicio cognouissent.

In Valerię prouincię regione fuisse curialis quidam perhibetur. Qui cum in uigilia Paschę filiam cuiusdam sibi amicissimi iam adultam ad baptismum tenuisset, contracta spiritali necessitudine eam illo die secum manere petiit. Concessam laute atque opipare accepit et quasi a se genitę amoris signa ostendit, longe alium amorem cęlans in corde. Nocte enim superueniente misellam nihil tale timentem inuadens uitiauit. Cęterum, cum illuxisset, tanti sceleris conscius ad ecclesiam procedere uerebatur. Ne tamen de se suspitionem generaret, si tam solenni festo missę non interesset perrexit non cum modico diuinę uindictę timore. Sed diei illius impunitas reliquorum securitatem suppeditauit. Quasi uero malorum obliuiscatur Deus, si non ita cito castiget! Die igitur septimo post commissum flagitium, cum sanus ambularet, repente concidit mortuus. Cumque sepelissent eum, flamma de tumulo erumpens ardere non desiit, donec cadauer simul cum conditorio consumpsit. Hinc coniectare libet, quanto uehementius anima eius uiuens ac sentiens torqueatur in inferno, cuius exanime et insensibile corpus comburi dignum fuit in sepulchro.

[Page 3-596]

Monachus quidam natione Hiberus, cui Petro nomen fuit, cum non satis monastice uiueret, mortem obiit. Mox autem corpori restitutus dixit se uidisse inferorum tormenta perpetuumque gehennę ardorem. Cumque prope esset, ut et ipse in ignem proiiceretur, ab angelo fuisse erreptum et ad mortalem uitam, quam reliquerat, redire iussum; hoc addito, ut iam disceret, qualiter sibi deinceps uiuendum esset. Intantum itaque postea immutatus est, ut ipsa corporis maceratione se uidisse testaretur, quod tantopere timeret.

Stephanus Romanus, uir sua ętate illustris, Constantinopolim profectus, in ualitudinem incidens uita decessit. Et quoniam ii, qui illum comitati fuerant, officii gratia corpus eius ad patriam referre uolebant, quęsitus est pollinctor, qui illud exenteratum sale condiret, ne in itinere putresceret. Pollinctore tunc non inuento, is, qui mortuus iacebat, die postero exurrexit uiuus. Vixitque postea non param diu, sed minus quam debuit emendate. Adeo quosdam ne uisa quidem horrenda ita terrent, ut corrigant. Igitur narrare solebat tunc se ad inferos deductum uidisse formidabilia illa, quę olim audita non crediderat. Et dum ueluti reus ante Iudicis tribunal sisteretur, dimitti iussum, reprehenso errore eorum, qui ipsum adduxerant, cum non ipse, sed Stephanus ferrarius adduci iussus esset; se itaque restituto eadem hora ferrarium hunc, uicinum suum, defunctum fuisse et tantę uisionis fidem fecisse, ne somnium putaretur. Quod autem non se satis correxerit, hoc, quod sequitur, exemplo perspicuum erit.

Miles quidam in eadem urbe Roma pestilentię morbo extinctus, cum reuixisset, dixit apparuisse sibi pontem angustum fluuiumque subterlabentem, tetrum admodum et caliginosum ac foetore incredibili grauem. At uero ad ulteriorem ripam loca amoena et quę oculos florum uarietate, nares odorum fragrantia multum pręcipueque oblectarent; tum habitacula passim disposita diuini cuiusdam nitoris ac formę, sed inter ipsa unum cęteris maius elegantiusque, quod totum aureis laterculis adhuc construebatur. Cui autem [p. 3-597] construeretur, se scire nequiuisse. Consyderasse tamen, quod iusti pontem secure pertransirent, reprobi uero laberentur et in fluuium ruerent. Tunc uidit — ut aiebat — Peregrinum presbyterum tam inoffense per angustias illas gradum tulisse, quam hic pie uixerat. Sed inter eos quoque, qui ceciderant quosque rapidi gurgitis spumosi uortices agitabant, uidit Petrum, ecclesiasticę familię irenarcham, qui quadriennio ante obierat, ferreis uinculis complicatum et de horribili alueo enatare frustra conantem. Atque iccirco ei supplicio mancipatum audiuit, quod reos olim, quos puniendos accipiebat, sęuiter magis quam obsequenter punierit. Vidit et Stephanum, de quo modo diximus. Qui cum transire pontem uellet, ad medium perueniens pedibus delapsus est, uentre adhesit ponti. Per pedes ergo ab immundis spiritibus in fluuium trahebatur, per manus ab angelis, ne mergeretur, tenebatur. Interim, qui talia uidit, uitę restitutus, pendentis ih ponte qui finis fuerit, scire non potuit. De quo ne beatus quidem Gregorius pręiudicium facere ausus, lapsum adhesionemque tantum interpretatur dicens: »Deorsum deprimit carnis lasciuia, sursum attollit elemosina.« Ex iis autem duobus quid in Stephano magis excelleret, incertum erat. Ideo nec totus mergi uisus est nec totus emergi. Nos inde discamus non sic incedere, ut labamur, cum tam atra et sęua sit perditionis ęternę uorago cumque tam uirosam exalet mephitim, ut non minus foetore ipso cruciet quam uortigine fremituque ruentium aquarum.

Fuit Romę in monasterio beati pontificis Gregorii — ut idem tradit — adolescens quidam secularis cum fratre monacho manens, ita mundanę uanitati deditus, ut nulla pię conuersationis pręcepta admitteret. Proteruus, leuis, uecors erat, ut qui magis rei familiaris defectu quam amore fratrem secutus esset. Hic ipse pestilentia percussus, cum iam moriens extremos ederet anhelitus, monachis assistentibus et pro salute eius Deum deprecantibus, magno omnes pauore turbauit dicens: »Facessite hinc! Cur prohibetis, ne a dracone isto deuorer, si illi datus sum? Iam ignitis faucibus hausit caput meum et stridentibus squamis [p. 3-598]quasi serris tractim terens enecat me. Abite, quęso. Nam pręsentibus uobis totum absorbere non potest, et iccirco magis cruciat.« Cumque admoneretur, ut se crucis signo contra illum defenderet: »Quid possum — inquit — cum et manus et pedes meos caudę suę spiris circumuolutos colligarit?« Hoc audito fratres in terra cum lachrymis prouoluti ardentius pro eo supplicare coeperunt. Inde ipse meliusculus factus gratias Deo agere, quod exauditis fratrum precibus a se tam immanem bestiam effugasset, insuper uitam se aliam, si conualesceret, inchoaturum polliceri terrenaque omnia contempturum. Conualuit et, quod promiserat, pręstitit, tam sancte posthac uiuens, quam antea petulanter. Timeamus et nos crudelissimum hunc draconem, qui non tantum caput, sed totos penitus cupit deglutire, totos perdere et in ardentem flammis alueum demittere, ut ueluti fornace conclusos torreat semper et excruciet.

Cuius quidem crudelitatem subsequentis quoque casus infelicitas facit manifestam. Iconię in monasterio (quod Tongalathon dicebatur) monachus erat, qui simulata sanctimonia magnam apud omnes ęstimationem comparauerat. At uero, cum ęgrotans ad diem uitę suę supremum accessisset, expauefactus fratres conuocat, hypocrisim, quam diu cęlauerat, prodit. »Et nunc uidete — inquit — quo me perduxit diu mentita sanctitas! Ieiuniis me identidem affligi fingebam, sed occulte comedens nunquam ieiunabam. Nunc inimico traditus sum. Ecce me terribilis serpens tortuosi corporis uoluminibus implicatum tenet, ecce in os meum, quod clandestinis dapibus replebatur, caput indidit suum et lethifero morsu sanguinem suctans adimit spiritum.« Sub hęc uerba miser defecit. Quibus profecto non illi, sed nobis consultum est, ut cognito hypocritę fine hypocrisim euitemus. Nimis animę suę infensus est, qui tam diri serpentis uenena non perhorrescit, cum etiam in Hieremia scriptum est: ‘Ecce ego mittam uobis serpentes pessimos, quibus non est incantatio. Et mordebunt uos, ait Dominus.’

Chrisarium Romanum, opulentum quidem, sed scelestum hominem fuisse constat, ita ut diuitiis, an uitiis magis [p. 3-599]abundarit, incertum sit. Cum autem graui ualitudine quateretur et iam expirans anxiaretur, apparuere illi teterrimi demones ipsum certatim prehensantes trahereque ad inferna nitentes. Qui conterritus ac tremens, Maximi, filii sui, opem flebiliter implorare seque super lectum, in quo iacebat, huc atque illuc uertere miseris coepit modis. Nemo spiritus uidebat, et tamen nemo ibi conuenisse dubitabat, cum illius gestus lamentaque consyderasset. Postremo, cum iam amicorum auxilium desperasset, ad hostes conuersus: »Inducias oro — inquit — inducias uel tantum usque mane.« Dum hoc poscendo ingeminat, animam exalauit. Quam dura igitur et inexorabilis demoniorum improbitas, a quibus non solum pax nulla impetrari potest, sed neque breuissimi temporis inducię. Periisse horam arbitrantur, qua ab inferenda homini molestia forte cessarint. Assiduus itaque et perpetuus eorum, quo damnantur, tortor et carnifex est diabolus, nec solum animas perditas uexans, sed interdum etiam ossa pereuntium in sepulturis quiescere non sinens.

Valentinum nanque, Mediolanensis ecclesię curatorem, cum Genuę defunctus in ecclesia beati Syri martyris sepeliretur, noctu terribili clamore exciti custodes uiderunt per pedes uinctum foras protrahi a demoniis ululantem uociferantemque. Eo uisu conterriti abierunt quisque ad cęllam suam. Mane uero reliquis fratribus, quę uiderant, referunt et una cum illis adeunt Valentini sepulchrum. Aperiunt, uacuum inueniunt, admirantur. Deinde extra ecclesiam corpus eius quęrentes, illic, ubi transpositum fuerat, iacere conspiciunt, sic uinctis pedibus, sicuti tractum custodes dixerant.

Romę quoque tinctor quidam in beati Ianuarii martyris ecclesia sepultus nocte sequenti eiulare auditus est et, quod arderet, grauiter lamentari. Mane adaperta sepultura uestimenta, cum quibus positus fuerat, inuenerunt, corpus nusquam comparuit. Hinc consyderandum, qualiter animę illorum torqueantur in inferno, quorum corpora a demonum iniuriis ne in ecclesia quidem condita tuta esse possunt.

[Page 3-600]

Nam in Sabinorum quoque prouincia monialem quandam fuisse traditum est, quę corporis castitatem seruans linguam procacitatis uitio polluebat. Cumque diem obiisset extremum et in ecclesia sepulta esset, ędituus nocte intempesta ecclesiam ingressus uidit illam ante altare distentam secari per medium partemque superiorem igne cremari, inferiorem uero relinqui intactam. Mane igitur uisa fratribus narrans, dum locum, in quo eam uri conspexerat, ostendit, deprehensa sunt in marmoreo solo ardoris uestigia. Qui ergo linguę intemperantis est, timeat tam cruentam sectionem, timeat ignem, non ignem, qui tunc in ecclesia uisus est, sed qui per illum significatus est, ignem gehennę quouis alio igne acriorem.

Cuius quidem ignis tam uehemens erit cruciatus, ut ad maledicendum Creatori suo multos compellat. Sic enim in Apocalypsi relatum est: ‘Commanducauerunt linguas suas prę [dolore], et blasphemauerunt Deum cęli prę doloribus et uulneribus suis.’Quorum impatientiam furibundaque lamenta Esaias cernens dicebat: ‘Quis poterit habitare de uobis cum igne deuorante? Quis habitabit de uobis cum ardoribus sempiternis? ’Quod si illum blasphemare non uerebuntur, qui paulo ante in iudicio tam timendus apparebit, satis constabit ipsos censere nihil iam posse sibi inferri grauius, quam quod illatum erit. Ex immensitate ergo poenę capient blasphemandi audaciam. Ista pręterea tanta uis doloris atque acerbitas conturbabit peruertetque in illis intellectus rationem memorięque uigorem. Nihil cognoscent, nisi unde doleant, nullius rei recordabuntur, nisi cuius recordatio augebit tristitiam. Cognoscent, quantum boni amiserunt, dum eos peccati non poenitet, quantum mali subierunt, dum a committendis malis non cessant. Execrabuntur liberi parentes, quod se a flagitiis iusta castigatione non coercuerint. Execrabuntur parentes liberos, quod propter nimium eorum amorem indignos se fecerint amore diuino, nihil pensi habentes Deum offendere, dum ipsis blandiuntur, propter ipsos auaritię cupiditatique dediti et semper per illicitos quęstus diuitias, quas eis relinquant, comparantes. Maledicet frater fratri, amicus amico, [p. 3-601]quod sibi perperam actorum socius comesque fuerit et non ęqui, non honesti sedulus monitor atque consultor. Maledicet filia matri, quod impudicicię sibi exemplum fuerit. Maledicet filia mater, quod, dum eam corripiendo lędere cauet, ipsa correptionem non cauerit ultionis diuinę. Maledicet, inquam, alius alium, dum suam quisque consyderat erumnam suęque poenę stimulatur aculeis. Attamen etiam quisque, ut diximus, propinquorum amicorumque tormentis, quos iuxta se cernet, torquebitur mutuaque inter illos commiseratio communis afflictionis erit incrementum. Vellent poenas eorum non uidere, quibus coguntur maledicta ingerere. Sua singulis cruciatio excitabit iram, aliena multiplicabit terrorem. Quid multa? Nihil ibi scietur, nihil uidebitur, nihil audietur, nihil sentietur, nihil cogitari poterit, nisi quod poenis cumulum addat quodque afflictos magis premat ac uexet. Heu, heu teterrima damnatorum sors! Quanto melius cum illis actum esset, si omnia mala, quę hic haberi possunt, pertulissent, et, quę illic habentur, euasissent; si sicut Adonibezech manibus pedibusque abscisis inutilis truncus facti fuissent; si sicut Sichimitę, quos Abimelech in phano Berith compulerat, fumo et igni necati essent; si sicut Sedechias liberos coram se crudeliter cędi uidissent; si sicut Ammonitę, quos Dauid oppido eorum Rabba expugnato cepit, carpentorum strati rotis contusi atque contriti expirassent; si sicut Aman de summo pene dignitatis gradu repente ad imum deuoluti et in crucem suspensi ignominiosa morte uitam finissent; si sicut mulier illa, quę Zacharię prophetę in medio amphorę apparuisse dicitur, plumbea massa in os indita suffocati fuissent; si sicut Danielis accusatores a leonibus uel Helisei derisores ab ursis uel Achab regis uxor a canibus membratim discerpti dilaniatique essent; si denique sicut septem Machabei fratres tyranno sęuiente, linguis mutilatis, capite pelle sua deglabrato pedibusque ac manibus desectis in sartagine fricti atque exusti fuissent. Nullum crudelitatis genus est, cuius toleratu inferorum tormenta redimi non debuerint. Introibunt enim in inferiora terrę peccatores, tradentur in manus gladii, partes uulpium [p. 3-602] erunt. Dentibus frement et tabescent, et omne desyderium illorum peribit. Et, ut Amos propheta ait: ‘Leuabunt eos in contis, et reliquias eorum in ollis feruentibus. ’Atque etiam in Apocalypsi scriptum est: ‘Fumus tormentorum eorum ascendet in secula seculorum, nec habebunt requiem die ac nocte. ’Quid ergo agimus, o anima? Quid desidia torpemus et fallacium uoluptatum blanditiis deliniti uitę religiosę laborem subire cunctamur. Sit graue in paupertate ętatem agere, nisi multo grauius est siccis faucibus anhellantem una aquę stilla perpetuo indigere. Sit ignominiosum humilitate subiici et se nihili reputare, nisi multo ignominiosius est omnia immundorum spirituum ludibria sine fine sustinere. Sit durum ac difficile contempta carnis lasciuia castitati studere, nisi multo durius difficiliusque est gehennę flammas, abyssi tenebras, demonum iniurias, totius inferni multiplices uariosque horrores atque supplicia semper perpeti semperque perpetienda expectare, nonquam finienda.

Hactenus de damnatorum poena. Nunc e diuerso de beatorum gloria, sicut proposuimus, dicere aggrediamur, ut, si quem forte tantę perditionis metus ad bene beateque uiuendum non satis mouet, moueat saltem promissi pręmii spes cęlestiumque cupiditas gaudiorum.

[Page 3-603]

Caput XV / DE BEATORVM GLORIA

Illi igitur, qui post mirabilem corporum suorum resumptionem ad possidendum ęternitatis regnum a Domino euocati fuerint, iam primum multo splendore renitent ac ueluti lucentia sydera Solem iustitię comitantes angelorum mixti agminibus cęlum uersus ferentur. Inerit sacris artubus infusę beatitudinis fulgor, dum eos maiestatis diuinę aspectus illuminat, sicut sol iste, quem uidemus, lunam ac stellas. Quod si Moysi facies ex colloquio diuino sic radiabat, ut multorum oculi pręstringerentur nec in eum intueri possent, cum tamen ille corpore corruptioni obnoxio ac mortali adhuc in terra degeret, quanto lucidiores facies eorum erunt, quorum corpus immortalitatem induet et incorruptionem, qui nunquam a Deo separabuntur, qui non terram hanc, sed terram uiuentium, id est, cęlestem patriam semper inhabitabunt, iam ciues facti sanctorum et domestici Dei et cohęredes Christi! ‘Fulgebunt ’ergo ‘iusti — ’sicut scriptum est — ‘et tanquam scintillę in arundineto discurrent. ’Tunc semet inuicem admirabuntur et mutuo affecti gaudio dicent: ‘O, quam pulchra est casta generatio, cum claritate! ’De hac sane illorum claritate prophetabat Baruch dicens: ‘Stellę dederunt lumen in custodiis suis, et lętatę sunt. Vocatę sunt, et dixerunt: Adsumus. Et luxerunt ei cum iocunditate, qui fecit illas. Hic est Deus noster. ’Et Daniel: ‘Fulgebunt ’— inquit — ‘quasi splendor firmamenti, et quasi stellę in perpetuas ęternitates. ’Hoc idem testatus est ipse Dominus, et ait: ‘Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. ’Solem autem septempliciter lucidiorem futurum prophetica nobis uox attestatur. Hoc ergo [p. 3-604]sole, in quem prospicere uisus noster non sufficit, multo clarius coruscabunt corpora iustorum. Quod ut indubitanter crederetur, idem Dominus in seipso manifestum facere uoluit, quando in monte et sole lucidior et niue candidior apparuit. Nec splendor ille fuit, qui tedium oculis afferret, sed qui tanta mentem apostolorum dulcedine perfunderet, ut Petrus ibi construi tabernaculum sedemque perpetuam sibi constitui expetierit et cum ipso fulgente in deserto uel solus permanere, quem non fulgentem in ciuitate celebrique in loco etiam nosse denegauit. A Patre luminum splendorem istum oriri et per Filium sanctis communicari ipse Filius ad Patrem loquens confitetur, cum ait: ‘Claritatem, quam tu dedisti mihi, dedi eis; ’non quod aliquando ipse claritatem non habuerit, sed quod a Patre eam etiam acceperit, qua nunquam caruit. Veruntamen pro meritorum mensura claritas ista singulis impertietur: ut quisque plus lucis capax fuerit, ita plus accipiet. Et sicut cęteris beatitudinis dotibus alii alios antecellent, ita et hac splendoris gloria, dicente Apostolo: ‘Alia claritas solis, alia claritas lunę, alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate. Sic et resurrectio mortuorum. ’Nec tamen diuersitas glorię inuidiam inter eos parere poterit. Nam quanuis alius alio plus hauriet, omnes ęque pleni erunt. ‘Satiabor — ’inquit Propheta — ‘cum apparuerit gloria tua. ’Denique nullus erit ibi liuori locus, ubi perfectus amor etiam minores pręstantioribus aliorum bonis ita gaudere compellet ut suis. Rursum idem apostolus omnia beatitudinis insignia in Deum referens ait: ‘Nos uero omnes reuelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu. ’Et iterum: ‘Saluatorem expectamus ’— inquit — ‘Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrę configuratum corpori claritatis suę, secundum operationem, qua etiam possit subiicere sibi omnia. ’Ioannes quoque, apostolus ille, qui in sepulchro positus fulgere coepit: ‘Scimus — ’inquit — ‘quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est. Et omnis, qui habet spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.’

[Page 3-605]

Pręter claritatem istam et hoc beato corpori accedet, quod nihil penitus in se habebit, quo grauari retardariue aliquando possit. Semper prępes atque agile erit, ut ibi pręsto sit, ubi uoluerit; quasi qui oculis aut cogitatione, cum libitum est, multa terrarum spacia momento temporis percurrat atque adeo ipsas mundi regiones, orientem, occidentem, meridionalem septentrionalemque cęli plagam quam celerrime peruagetur ac lustret. Scriptum est enim: ‘Sicut sagittę in manu potentis, ita filii excussorum. ’Cuius quidem doni spe atque expectatione exhilaratus Abacuch propheta ait: ‘Ego autem in Domino gaudebo, et exultabo in Deo, Iesu meo. Deus Dominus fortitudo mea. Et ponet pedes meos quasi ceruorum. Et super excelsa mea deducet me uictor in psalmis canentem. ’Hoc idem Esaias prophetando promittit dicens: ‘Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem: assument pennas sicut aquilę, current, et non laborabunt, ambulabunt, et non deficient. Mutabunt — ’inquit — ‘fortitudinem, ’quia nemo nunc ita fortis est, ut sine peccato esse possit, ne puer quidem unius diei. Tunc autem nemo erit cum peccato. Nemo ibi peccare poterit, ubi nulla iniquitas pręualebit. Pennas uero aquilę illis tribuendo, gressus eorum uelocitatem expressit. Et ne lassitudo aliqua fatigatione itineris timeretur, ‘non laborabunt — ’ait — ‘neque deficient. ’Leue quippe et expeditum corpus erit, quia excusso omni penitus terrę puluere, totum defecatum, totum purum et ab omni prorsus labe alienum, mortalitatis corruptibilitatisque naturam in immortalitatem et in incorruptionem conuertet, ut diuinum potius quam humanum sit. Quamobrem non solum refulgens ac leue agileque erit, sed etiam impassibile, suaue olens, penetrabile, subtile, at tamen palpabile.

Impassibile erit, quia in Apocalypsi scriptum est: ‘Non esurient, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus ęstus: quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et ducet eos ad uitę fontes aquarum. Et absterget Deus omnem lachrymam ab oculis eorum. Et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit [p. 3-606] ultra, quia Note: *corr. ex‘quę’ prima abierunt. Et dixit, qui sedebat in throno: Ecce noua facio omnia.’Et, uti sciamus gratię munera ista esse, non naturę, ait: ‘Ego sitienti dabo de fonte aquę uitę Note: **corr. ex‘uiuę’ gratis.’Idem in Esaia legimus ac pene iisdem uerbis scriptum: ‘Non esurient neque sitient, et non percutiet eos ęstus et sol, quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum potabit eos.’

Suaue etiam olens erit, quia in Cantico canticorum de sponsa, id est, de Ecclesia canitur: ‘Quę est ista, quę ascendit per desertum sicut uirgula fumi ex aromatibus myrrhę et thuris et uniuersi pulueris pigmentarii. ’Et iterum: ‘Odor — ’inquit — ‘unguentorum tuorum super omnia aromata. ’Quod si nunc etiam uidemus beatorum corpora in sepulchris posita atque exanima magis egregie fragrare amomo Assyrio et thure, et myrrha, et balano, et cardamo, et nardo, et opobalsamo, et omnibus spleniis, quanto pręstantius fragratura eadem crediderimus suis animabus iuncta, supra cęlum sublata, ante conspectum summi Dei uiuentia et lętantia.

Penetrabile pręterea et subtile erit, neque tam corporeum corpus quam spiritale, ut, quemadmodum aqua pisci et aer uolucri, ita illi quęque solidiora cedant et, quod mirabilius est, sine fractura, sine apertura peruia sint, ueluti cum solares radii permeant uitrum uel lapidem specularem uel aliud perspicuum, non offensa eius materia neque ulla in parte lęsa. Sic enim et Saluator noster non aperto sepulchro, cum surrexisset, exiit. Sic ad discipulos clausis ianuis ingressus est. Et, ne phantasma putaretur: ‘Palpate et uidete — ’inquit — ‘quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. ’Itaque post resurrectionem eiusdem naturę corpora sanctorum erunt, cuius fuit corpus Christi, ut membra sua capiti suo conueniant et digna sint, quę in Deo maneant et in quibus habitet Deus.

Post hanc corporum pręrogatiuam cumulabitur gratia gaudiumque perpetuum ex loci pręstantia, iustorum [p. 3-607] consortio, angelorum societate, malorum euacuatione repletioneque bonorum Deique conspectu. Locus igitur beatorum sicuti sublimior cunctis est, ita et pulchrior, nobilior, amplior atque splendidior. Hic quippe supra cęlos est, et terra uiuentium dicitur, ut terram istam, in qua nunc sumus, morientium, non uiuentium esse intelligas et eo ascendere, ubi uera uita est, concupiscas et enitaris. Quod si in ista etiam terra quędam et uisu iocunda et usu grata esse non negamus, quanto in illa, quę supra est, omnia tum iocundiora, tum gratiora existere dixerimus? Laudantur multis in partibus florentes campi, foecundi colles, amoenę Note: *corr. ex‘amoeni’ ualles, montes argenti, auri gemmarumque feraces, piscosa maria, molliter labentia flumina, perspicui fontes, dulces aquarum scatebrę, diffusi lacus, non insalubria stagna, pręstantissimę etiam urbes et in iis delubra, fora, porticus cęteraque ędificia, cum marmorum specie, tum artificum opere mira. Et, si tot egregia in hoc infimo uisuntur elemento, quanto omnia excellentiora esse credi par est illo in loco, qui cuncta supereminet elementa, qui cuncta sibi subiecta et quasi sub pedibus posita despicere uidetur et sua sublimitate se omnium nobilissimum profiteri, quem summus et immortalis opifex fabricauit atque ornauit Deus, ut esset angelorum sedes hominumque beatorum domicilium sempiternum. Videmus ista etiam, quę sub cęlo sunt, solem, lunam, sydera, cuncta terrena corpora luce sua formositateque superare; nec dubitamus ea, quę supra cęlum sunt, longe illustriora formosioraque esse, quę mortales oculi uidere non possunt. Nouimus pręterea concepti formatique hominis primam habitationem maternum uterum esse, secundam hunc terrarum orbem, tertiam, si sancte pieque uixerit, regnum ipsum cęlorum. Quanto igitur primam secunda, tanto secundam tertia superat decore, claritate, amplitudine. Prima quoque in utero habitatio nouem mensium est, secunda in terra, cum longissima, centum annorum est. At uero tertia in cęlo perpetua est et ęterna. Nullo temporis spacio concluditur, [p. 3-608] nullo annorum numero terminatur. Quę quantum cęteras diuturnitate pręcellit, tantum etiam operis pulchritudine, materię nobilitate, naturę uirtute bonisque omnibus pręcellere putanda est. Quid, quod mundus homini simillimus sit, adeo ut a principibus philosophię uiris homo ipse microcosmus nuncupetur? Sed in homine ipso apparet, ut quęque membra infima sunt, ita minus insignia esse minusque habere decoris. Infima sunt pedes, foemora, inguina, uenter; suprema sunt pectus, manus, collum, facies, uertex. Et hę quidem partes nudę sunt, ut quas formę suę minime pudeat; illas uero quasi erubescentes plerunque tegimus et operimentis cęlamus. Inferiora etiam nullum sensum pręter tactum habent. At in superioribus cuncti pariter sensus conuenere. Cor sedet in pectore, ubi cogitationum conceptaculum est animique passionum. In manibus pręter tactum, qui toti corpori communis est, etiam perfectio earum uoluntatum est, quę operationem exigunt. In collo siue palato gustus est, quo sapores discernimus; lingua, qua uocem formamus. In facie odoratus, uisus, auditus. In uertice intellectus, quo Deum cognoscimus; memoria, qua pręterita recordamur; uoluntas, qua a male agendo declinamus et ad bene beateque uiuendum disponimur. Animaduerte igitur huius minoris mundi, id est, hominis, quanto superiora inferioribus ornatiora generosioraque ac meliora sint. Ita maiorem quoque mundum se habere crede, ut, quantum cęlum distat a terra, tantum quoque et cęlorum regnum a regnis terrę rerum omnium copia atque magnificentia distare nunquam dubites. Quin potius cum Baruch propheta attonitus exclama: ‘O, Israhel, quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius! Magnus est et non habet finem, excelsus et immensus. ’Vel illud cum psalmista: ‘Gloriosa dicta sunt de te, ciuitas Dei. ’Et: ‘Domum tuam, Domine, decet sanctitudo in longitudinem Note: *corr. ex‘longitudine’ dierum.’Ad hęc etiam nemo ignorat inferiora ista per illa superiora regi et gubernari. Inde nobis dies, inde nox. Inde numeramus annos, inde anni partes distinguimus, inde discernimus menses, [p. 3-609] inde terra concipit, inde animantibus alimenta suppeditat. Multo ergo nobilior locus, unde talia donantur, quam hic, qui recipit donata. Hic certe sine illius munificentia ac liberalitate stare non posset. Ille uero nulla huius ope indiget neque quicquam pro quotidiana beneficia repetit, sed etiam multa bona largiendo ad plura possidenda sursum nos inuitat seque nobis ultro offert. Et, si per uiam, quę ad illum ducit, contenderimus, bonis eius perfruemur. Cuius quidem pulchritudinem Propheta admiratus dicebat: ‘Domine, dilexi decorem domus tuę et locum habitationis glorię tuę . ’Et: ‘Quam dilecta tabernacula tua, Domine, Deus uirtutum! Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. ’Et: ‘Beati, qui habitant in domo tua, Domine ! In secula seculorum laudabunt te. ’Postremo, si loca ipsa ex iis, qui in iis manent, consyderauerimus — debet enim domus forma habitatoris personę dignitatique respondere — omnis terrę pulchritudo cęlestis machinę pulchritudini collata deformitas erit. Hic mortalium habitatio est, illic etiam angelorum, etiam Dei. Superni ergo cęlestisque habitaculi elegans et ineffabilis decor, et nulli comparanda structura, et omnibus lignis, omnibus gemmis, omnibus metallis magis excellens materia pars magna gaudii lętitięque beatorum erit.

Sed profecto magis etiam gaudebunt sua inter se societate sanctorumque angelorum. Electus gloriosusque conuentus immensam singulis pariet animi uoluptatem. ‘Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israhel, ad confitendum nomini Domini. ’Illic sunt primi parentes nostri, illic patriarchę, illic prophetę, sacerdotes, duces, iudices, reges reliquique Veteris legis obseruatores, non per Legem, sed per gratiam, quę successit Legi beatitudinem adepti, quia Lex per Moysen data est, gratia et ueritas per Iesum Christum facta est. Illic itaque cum Christo et apostoli eius sunt, et pontifices, et presbyteri, et diaconi, et monachi, et anachoretę, et martyres, et uirgines, et uiduę, et omnes Christi serui omnesque fideles, qui fidem synceram, spem firmam, charitatem ueram in fine non deseruere. Hi omnes, tam ueteres quam noui, quoniam [p. 3-610]utrique unum in Christo sunt, concordi inter se consortio lętabuntur paresque animis ac uoluntate, ‘delectabuntur — ’ut Propheta ait — ‘in multitudine pacis. ’O, si modo, sicut speramus, eo conscenderimus, quale nobis gaudium erit uiuos pręsentesque cernere in cęlo, quorum nunc ossa in sepulchro iacentia multorum interdum dierum multique periculi peregrinationibus uidere expetimus uisaque ueneramur! Qui si mortali adhuc ore tam comptum elegantemque sermonem edere consueuere, quanto dulciore nunc iubilant sono, cum mortis expertes sunt, cum nihil terrenum sapiunt, sed tantum spiritalem diuinamque sapientiam mente concipiunt incorruptibili. O, quantum oblectamentum erit eorum iam consuetudine familiariter uti, quos, tametsi nunquam uiderimus, memoriam tamen ipsorum festis, cerimoniis rituque solenni celebramus.

Quid pręterea de societate angelorum dicam? Vnum quandoque sub hominis figura conspexisse magni miraculi loco habetur. Sed quid miraculi erit eos in propria imagine uidere? Nam et hoc beatis oculis datum erit, ut cernere angelicos spiritus possint, et non unum tantum aut duo aut tres, sed tot milia milium, et quorum numerum scit ipse, qui creauit. Deinde, quo ordine disponantur, quibus discernantur dignitatibus, qua quisque pręstet autoritate. Hic sunt angeli, illic archangeli, alibi throni, alibi dominationes, alibi uirtutes, alibi potestates, alibi Cherubin, alibi Seraphin, Gabriel, Raphael, Michael, et si qua alia sunt illorum nomina, qui in cęlo sunt. O, iocundissimum spectaculum, in quo licebit nobilissimam Dei creaturam ineffabili uisionis dono clare intueri et cum ea fraterna iam charitate coniungi consortioque eius perpetuo frui et una cum ipsa communem Dominum semper laudare, in psalmis et canticis illis, quorum iubilus omnia musica instrumenta superat suauitate. Et non tubę, non cytharę, non lyrę, non cymbala, non tympana, non nabla, non organa, non symphonię, non sambucę, non psalterium, non cornu, non ulli, qui in terra sunt, hominum auiumue cantus illi ualent comparari. Cunctis dulcius est angelicum melos, cunctis iocundior beatorum uox, cunctis delectabilior canticis cęlestis festiuitas Alleluiaque sempiternum.

[Page 3-611]

Sed quid tandem de ipsa Virgine Beata loquar? Quam etiam iocundum erit sacram eius micantemque faciem cernere, quę pulchrior est quam luna, fulgentior quam sol, cuius decorem angeli mirantur, sancti obstupescunt, utrique honorant! Hęc est cęli Regina, stellis coronata, sole amicta, supra omnes mulieres benedicta. Hęc est Dei mater, et tamen Virgo. Ipsum genuit, per quem ipsa facta fuit, immo, per quem facta sunt omnia. Hęc est uirga de radice Iesse, de qua flos ascendit Christus. Hęc terra, quę germinauit mundi Saluatorem. Hęc porta clausa, per quam non apertam Dominus, Deus Israhel, ingressus est. Huius uirtus, huius gloria talis est in cęlo, ut ordinatę castrorum aciei comparatur. Quod sane partim ad ipsam, partim ad comitatum ipsius apte accomodateque referre possumus. Ad ipsam, quia nihil post Christum ita compositum est, ita ordinatum, ita omni fortitudine, omni bonitate, omni gratia plenum; ad comitatum, quia uirgines Virgini assistunt, seruiunt sancti, angeli quoque ancillantur, et ipsa innixa super dilectum suum omnibus pręsidet, prę omnibus conspicitur sublimis, quoniam sublimissimus est, qui de ipsa nasci dignatus est.

Eleuata est enim magnificentia eius super cęlos, ut sit sanctę Ecclesię caput, et sacerdos, et Dominus. Per ipsum accessus patet ad Patrem, qui Dei et hominum mediator est, et Dei Filius, et imago, et uirtus, et sapientia, et lux, sedens a dextris maiestatis eius. Ipsi omne genu flectitur, cęlestium, terrestrium et infernorum, ipsum omnis spiritus laudat, omnis lingua confitetur; quia ipse est Verbum, ‘in quo condita sunt uniuersa ’— sicut Apostolus inquit — ‘in cęlis et in terra, uisibilia et inuisibilia, siue throni, siue dominationes, siue principatus, siue potestates. Omnia per ipsum et in ipso creata sunt. Et ipse ante omnes, et omnia in ipso constant. ’Ipse Redemptor, ipse Saluator noster, ipse salus nostra, pax, gaudium, beatitudo. Cum illo habitabunt sancti in hęreditate cęlesti, in lumine inenarrabili, in gloria sempiterna. Ait enim: ‘Vbi ego sum, illic et minister meus erit. ’Et: ‘Pater, quos dedisti mihi, uolo, ut, ubi ego sum, et illi sint mecum, ut uideant claritatem meam, quam [p. 3-612] dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi.’O, felix societas hominum et angelorum et prę omnibus desyderabilibus magis desyderandum consortium, ubi et Virgo, Dei Mater, et Christus, Dei Filius, non in imagine picta aut ficta nec sub aliena specie, sed in propria forma proprioque decore conspicui pręsentesque apparent et ab omnibus illa honoratur, hic colitur et adoratur! O, plenum perpetui gaudii spectaculum et nullius unquam aduersi particeps felicitas! Procul est a te omnis solicitudo, omnis metus, omne periculum, procul omnis labor, omnis dolor, omne tedium. Nullus tibi proximat morbus, nullus te infestat ęgritudo, nullus inquietat hostis, nulla conturbat contentio, nullum uexat odium, nullum tentat uitium. Abest ęstus, abest hyems, abest tempestas, abest omnis uentorum hymbriumque procella omnisque maligni aeris intemperies. Nemo est, qui de casu aliquo sorteue conqueratur nec qui sibi pręter id, quod habet, amplius optet, iocundius desyderet, melius concupiscat. Tecum est quies et securitas, gaudium et gratia, salus et pax, concordia et charitas, iustitia et uirtus, uer perpetuum, amoenitas perennis et indicibili suauitate cuncta permulcens Sancti Spiritus aura. Omnes in te exultant, omnes iubilant, omnes omnibus bonis plenos esse ac semper fore se agnoscunt.

Hoc illis pręstat clara uisio inuisibilis Dei et lucis illius inaccessibilis gratuitus conspectus. Quanquam diuinus Euangelista Ioannes dicat: ‘Deum nemo uidit unquam. ’Et uas electum Paulus. ‘Quem nullus hominum uidit, sed nec uidere {potestę} .’Quę quidem dicta sic accipienda sunt, ut uel ad maiestatis eius immensitatem referantur, quam nemo comprehendere potest, nisi qui immensus est, uel ad eam formam, quę corporis oculis cerni nequit, quia Deus spiritus est. Et sicut in spiritu eum adorare oportet, ita et spiritu aspicere, ut, qui carneis oculis inuisibilis est, mentibus beatis uisibilis sit, et hoc quidem uere aperteque, sed modo mirabili atque inaudito, et qui uerbis exprimi non potest. Hinc sane idem Apostolus, qui Deum a nemine uideri posse dixerat: ‘Videmus — ’inquit — ‘nunc per speculum in [p. 3-613] ęnigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.’Et ille quoque, qui Deum a nemine unquam uisum asseuerat, rursum ait: ‘Charissimi, nunc filii Dei sumus. Et nondum apparuit, quid erimus. Scimus, quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est. ’Et iterum: ‘Serui eius seruient illi, et uidebunt faciem eius. ’Et ipse Dominus in Euangelio: ‘Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt ! Discipulis ’quoque rogantibus ostendi sibi Patrem respondit primo id, quod credere debeant: ‘Ego in Patre, et Pater in me est; ’deinde, quod sperare: ‘In illo die — ’inquit — ‘uos cognoscetis, quia ego sum in Patre meo, et uos in me, et ego in uobis. ’O, immensam erga nos diuinę bonitatis charitatem! In hominibus manere dignabitur, ut ab hominibus cognoscatur, cognitus uideatur, uisus beatos efficiat. Vnde sequitur: ‘Qui diligit me, diligetur a Patre meo. Et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. ’Diligit nunc nos Dominus, ut credamus, postea diliget, ut, quod credidimus, manifeste uideamus, qua scilicet uisione et angeli semper uident faciem Patris, qui in cęlis est. Dabit ergo nobis credentibus paracletum spiritum, ut maneat nobiscum in ęternum, spiritum ueritatis, quem mundus non potest accipere, quia non uidet eum nec scit eum. Nos autem cognoscemus eum, et apud nos manebit, et in nobis erit. I nunc, insane seculi amator, dilata tibi honorum philacteria, magnifica iactantię tuę fimbrias, cumula opes, posside regna, impera terrarum orbi! Nunquam tam magnus eris, ut te conferre possis cum Christi amatore, qui accipit, quod mundus non potest accipere, et uidet et scit, quę tu neque uidere neque scire potes. Tu cum pompis et deliciis mox deficies, ille cum suis semper erit. Delicię tuę — terra — tecum simul transibit. Delicię suę — Deus — stabit in ęternum, cum illo permanebit, et in illo erit. Nihil ei unquam ad beatitudinem deesse poterit, cui semper tam pręsens propiciusque aderit omnium bonorum omnisque perfectę felicitatis largitor Deus. ‘Gloria et diuitię in domo eius, et iustitia eius manet in seculum seculi. ’Beati ergo, non qui terrenum et caducum regnum obtinebunt, sed qui [p. 3-614] cęleste et ęternum! Hi quippe uidendo illum, qui summum bonum est, omnibus, quę desyderantur, bonis replebuntur: incorruptione, immortalitate, intellectus illuminatione cordisque lętitia sempiterna beatitudineque perfecta. In lumine uidebunt lumen, in Deo Dei Verbum et ab utroque procedentem Spiritum. Intelligent, quomodo Pater et Filius et Spiritus sanctus sint unus Deus, discreti in personis, unum in substantia. Aperientur eis mysteriorum libri, et secreta cęlestis arcani pandentur, ut, quod nunc fide tenent, tunc, sicuti est, uidendo intelligendoque agnoscant. Audient arcana illa uerba, quę non licet homini loqui. Denique, quod oratorum princeps Demosthenes aut par illi in dicendo Tullius nunquam eloqui potuissent, quod gentilis philosophię antistes Plato aut ipso argutior Aristoteles nunquam inuestigare ualuissent, hoc minimus inter cęlestis patrię ciues deprehendet, intelliget, tenebit, possidebit, dicente Domino per prophetam: ‘Dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias, quia ego Dominus. Oculus non uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quantum aut quale sit bonum illud, quod pręparatum est iustis, quod fidelibus repositum est in thesauris ęternitatis. ’Cui apostolicę sententię astipulatur Esaias propheta dicens: ‘A seculo non audierunt, neque auribus perceperunt; oculus non uidit, Deus, absque te, quę pręparasti expectantibus te.’

[Page 3-615]

Caput XVI / DE REVELATIONIBVS CAELESTIS BEATITVDINIS

Immensam quidem et inenarrabilem esse gloriam illam sanctorum quoque nobis exempla certis manifestisque argumentis ostendunt.

Iacob in quiete scalam uidit de terra ad cęlum usque extensam angelosque per eam ascendentes ac descendentes. Vidit Dominum scalę innixum sibique benedicentem et euigilans ait: ‘Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam! ’Simulque obstupefactus: ‘Quam terribilis est ’— inquit — ‘locus iste! Non est hic aliud nisi domus Dei et porta cęli! ’Somnians ergo imagines menti oblatas uidit, et tanta demum admiratione correptus fuit. Quid, si beatos spiritus et inuisibilem Deum, non in imagine, sed in ueritate, in qua ab iis, qui in cęlesti regno sunt, uidentur, conspexisset?

Idem cum uiro luctatus marcescente, tacto ab eo foemoris neruo claudicauit. At ubi in uiro Deum agnouit, gloriatus est dicens: ‘Vidi Dominum facie ad faciem, et salua facta est anima mea. ’Contempsit exteriorem corporis lęsionem, dum ex pręsentia Dei intus in mente exultat dumque animę salute lętatur, non sensit detrimentum. Sed quanto magis tunc exultasset, si claram, non adumbratam faciem Dei uidisset et salutem tam animę quam corporis perpetuam perennemque fuisset assecutus.

Moysi Dominum in flamma rubi apparuisse legimus atque ad se accedenti dixisse: ‘Non appropies huc! Solue calciamentum de pedibus tuis! Locus enim, in quo stas, terra sancta est, et ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob. ’Expauit ille tanti nominis [p. 3-616]horrore perculsus nec iam aspicere flammam audebat, ad quam ausus fuerat accedere. Quam magna igitur cęlicolarum felicitas, quibus nec accessus denegatur nec uisionis diuinę fruitio subtrahitur!

Sub aliis quoque creaturarum formis latens Creator Moysi apparebat et, ut testatur Scriptura, loquebatur ad eum facie ad faciem, sicuti solet loqui homo ad amicum suum. Et tamen ad ipsum Moyses: ‘Si inueni gratiam in conspectu tuo ’— inquit — ‘ostende mihi faciem tuam, ut sciam te et inueniam gratiam ante oculos tuos! ’Et iterum: ‘Ostende mihi gloriam ’tuam! Quibus uerbis indicauit, tametsi figuram ignis aut nubis cerneret et inde uocem emissam audiret, non tamen se faciem illam uidere, quam in paradiso beati uident. Unde respondit Dominus: ‘Non poteris uidere faciem meam. Non enim uidebit me homo, et uiuet.’

Post hęc Moyses de monte Synai descendens, cum ad populum uerba faceret, apparuit (sicut scriptum est) facie cornuta ex consortio sermonis Domini. Ea cornua quosdam lucis radios fuisse exponunt. Et Apostolus gloriam uultus eius appellat, qua luce ita illorum, ad quos loquebatur, uisum pręstringebat, ut nisi uelatus aspici non posset. Et si tantus glorię splendor in hominis adhuc mortalis uultu effulsit, quanto fulgentiores futuros putamus uultus eorum, qui induent immortalitatem, qui non momentanea et brevi, ut olim Moyses, sed perpetua et ęterna mansione cum Deo erunt et faciem, quam ipse uidere non poterat, clare aperteque spectabunt.

Sunt tamen quidam, qui Moysi Deum clare et secundum naturam suam quandoque apparuisse asseuerent, ex eo quod dicitur: ‘Palam, et non per ęnigmata et figuras Deum uidet. ’Dictum est autem, non quod Dei essentiam uiderit, sed quod colloquiis eius usus sit simplicibus et apertis, non per somnium neque per ambages uerborum aut res aliud quam ostendunt significantes, ut tanto cęteris prophetis pręlatus uideatur, quanto minus obscura oracula meruerit accipere.

Helias curru igneo per turbinem in cęlum raptus uideri potuit beatus, quoniam non est morte solutus, ne sicuti [p. 3-617]cęteri omnes ante Saluatorem ad inferna descenderet. Sed quanto illi beatiores erunt, qui resumpto corpore obuiam Christo in aera rapiendi sunt, nec Note: *corr. ex‘ne’ ut ille per turbinem, sed per resurrectionis gloriam, nec ut ille in cęlum, sed supra cęlum, nec ideo beati futuri, quia ad inferna non descendent, sed quia diuino semper fruentur conspectu. Vis nosse, quantum inter se differant? Et ipsi in fine moriendum est Antichristo perimente, deinde resurgendum Christo resuscitante, ut ad solidam hanc, de qua loquimur, consummatamque perueniat felicitatem.

Ezechiel propheta uidit super firmamento sedentem in throno et, cum multa alia, quę uiderat, enarrasset, postea intulit: ‘Hęc uisio similitudinis glorię Domini. ’Quantę autem admirationis quantiue mysterii sint ea quę uidit, legere possumus, explicare non possumus. Et si tam stupenda glorię similitudo, qualis, quęso, ipsa gloria? Et si similitudinem uidens territus, ut ipse fatetur, cecidit in faciem suam, quomodo sustinuisset eius, qui sub illa similitudine latebat, maiestatis conspectum? Nisi forte eodem spiritu confirmatus, qui iacentem errexit, de quo ait: ‘Et ingressus est in me spiritus et statuit me supra pedes meos. ’Ex quo coniectare libet, quanto illi fortiores sint, qui gloriam ipsam uidentes exultant, si hic similitudinem tantummodo eius uidens tam uehementer timuit.

Porro, ut iam perfectioris gratię utamur documentis, ipse Dominus noster Iesus Christus coram Petro et Iacobo et Ioanne in monte transfiguratus refulsit, ita ut splendorem illius cernentes futurę beatitudinis dulcedinem degustarent et ‘bonum est nobis hic esse ’dicerent. Nondum plene gloriam eius uidebant, sed tantum quoddam glorię simulacrum. Et tamen, ubi ipsum sic coruscantem uiderunt, ibi cum ipso quamprimum permanere exoptarunt. Moysen et Heliam circa eum stare conspiciunt et ecce, quos nunquam antea uiderant, diuino fulgore mentem illuminante agnoscunt. Exclamat Petrui: ‘Domine, si uis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum, Moysi unum et Helię unum. ’Cur [p. 3-618]quartum sibi fieri non petiit? Quia sub eodem tabernaculo cum Domino habitare concupiuit, cuius aspectum tantę suauitatis esse persensit. Sed cur ab eo Moysen et Heliam seducebat? Ut ostenderet sufficere sibi solum Christum. Cęterum, ut imbecillitatem humanę naturę agnoscamus, nubis lucidę superuentu et de nube diuinę vocis sono conterriti apostoli, in faciem conciderunt. Maiora itaque restabant, quę nondum sustinere poterant et quibus nunc gloriosi fruuntur.

Christum tamen cum glorię suę sublimitate Stephanus, primus martyr, ante uitę finem uidisse creditur. Sic quippe de illo legimus: ‘Cum esset plenus Spiritu sancto, intendens in cęlum uidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait: Ecce uideo cęlos apertos et Filium hominis stantem a dextris uirtutis Dei. ’Plenus igitur Spiritu sancto sit oportet, qui uult uidere Christi gloriam. Cuius uisę iocunditate captus Stephanus, cum lapidaretur, non, ut mortem euaderet, orauit, sed ut per mortem cum Christo uiuere inciperet, dicens: ‘Domine Iesu, suscipe spiritum meum!’

Paulus quoque apostolus gloriam Dei uidisse creditus, sed ad tertium usque cęlum raptus, idque utrum in corpore an extra corpus sibi contigerit, nescit. Et cum ita sit, manifestum est ad uidenda, quę uidit, et audienda, quę audiuit, non sensibus corporis usum, sed alio quodam sensu longe puriore diuinioreque. ‘Et audiui ’— inquit — ‘arcana uerba, quę non licet homini loqui. ’Profecto, si aure audisset, et lingua eloqui ualuisset. Sed supernę glorię bonum maius est, quod ut iis instrumentis aut percipi queat aut exprimi possit.

Ioannes in Apocalypsi se in cęlo fuisse testatur, non tamen cum corpore, sed in spiritu. Ibi uidit sedentem in throno, uoces audiuit, sensit tonitrua, lampades conspexit et quatuor animalia Deum laudantia et uigintiquatuor seniores, honorem officiumque deferentes sedenti in throno. Vidit sanctam ciuitatem Hierusalem tanquam sponsam ornatam uiro suo Christo. In qua neque luctus neque clamor neque dolor neque mors erat, sed gaudium, pax, quies uitaque [p. 3-619] sempiterna. Cuius muri ex lapide precioso, ipsa aurum mundum, templum eius Deus omnipotens et Agnus. Claritas Dei illuminat illam, et lucerna eius est Agnus. ‘Non intrabit in eam aliquid coinquinatum aut abominationem {fadens} et mendacium.’Vidit fluuium aquę uiuę procedentem de sede Dei et Agni, de quo in Psalmo dicitur: ‘Fluminis impetus lętificat ciuitatem Dei. ’Vidit lignum uitę reddens fructum et folia ad sanitatem eorum, qui seruient Deo et faciem eius intuebuntur et nomen eius frontibus incriptum gerent. ‘Non egebunt ’— inquit — ‘lumine lucernę neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in secula seculorum. ’Quam pręclare apostolus reuelatam sibi supernę glorię descripsit dignitatem! Audimus quidem uerba consyderamusque mysteria et miramur. Sed ubi sunt, quęso, illa ineffabilia? Profecto, si omnium insuper hominum linguę hac de re sola quotidie loquantur, semper bonum illud residuum erit, quod dici non potest quodque omnem exuperat fandi pariter et scribendi facultatem.

Idem apostolus, iam fere centenarius senex, cum supremus uitę dies urgeret, sepulturam sibi parari iussit, quam, dum palam intrat, ingenti lumine diuinitus operitur. Lux recessit, sed ipse non comparuit. Locus, in quo se animam redditurus collocauerat, manna adhuc scaturire cernitur. Illum itaque cum corpore ad cęlum assumptum credimus, tum quia nusquam terrarum reliquię eius ostenduntur, tum etiam quia non incongrue assumptus uidetur. Nam quemadmodum Beata Virgo carae et spiritu sanctificata post Filium, quem genuit, supra cęlum ascendit, sic decuit, ut etiam iste adoptiuus filius carne et spiritu sanctificatus sanctam sequeretur matrem et integer eo perueniret, quo ipsa, cui commendatus fuerat, integra abiit. En, quanto largior Noui quam Veteris Testamenti gratia! Tulit Deus cum corpore Enoch, tulit Heliam, sed ut differret mortem eorum, non ut auferret. Ioannes uero ita sublatus est, ut amplius mori non posset. Illi futuram in fine corporum resurrectionem expectant, hic multo ante pręuenit, prius resurgens quam esset sepultus, prius cęlum [p. 3-620] penetrans quam putaretur mortuus. Nec mirum, si feruens oleum membris illis nocere non potuit, quę tanto priuilegio mox donanda erant.

In Petri apostoli martyrio a multis angelos uisos tradunt coronas illi rosarum liliorumque porrigentes atque etiam iuxta stantem Christum apertumque librum manu tenentem, in quo ea scripta conspiciebantur, quę Petrus ad populum fando expromebat. Et dum plebs eum subtrahere neci uellet, ne oblatam sibi gloriam impedirent, petiit. Sed quota hęc beatitudinis eius pars, quę tantum ad fidelium consolationem uel infidelium conuersionem se ostendit, cum ille etiam inuisibilibus intra se iam frueretur bonis! Quę plenius liberiusque amplecti affectans crucifigi optauit et tam immane supplicium gratanter subiit; neque mors ei grauis, sed dilatio mortis erat.

Pauli apostoli caput a corpore dissectum, ter per humum prosiliit, ter Iesu Christi nomen inuocauit, tres fonticulos, qua saliendo terram contigit, scaturire fecit. De uulnere eius lac primo, deinde sanguis emanauit. Quorsum tot miracula in morte sancti huius, nisi ut hęc tam magnifica oculis nostris obiecta pensitantes, quanto illa in cęlo magnificentiora sint eius pręmia, quę oculus non uidere potest, cogitemus.

Andreas quoque apostolus, cum in crucem Egeę proconsulis iussu actus esset, deliberantibus turbis, ut ipsum per uim irruentes erriperent, non acquieuit, dissolui cupiens et esse cum Christo. Cum igitur iam biduum de cruce ad illos uerba fecisset, uitę ęternę promissis omnes errigens, si religionem a se prędicatam constanter tenuissent, postremo animam Deo commendans, luce de cęlo lapsa circumfulsus expirauit. In quanto ergo lumine uiuunt sancti, si etiam moriendo luce sepiuntur!

Sic et Odilo, abbas Cluniacensis, qua die defunctus est, Gregorio monacho multa luce refulgens apparuit seque ęternę beatitudinis pręmio potiri dixit. Sic quadraginta martyrum apud Sebasten, Armenię oppidum, combustorum ossa in fluuium proiecta sub aquis ueluti micantium [p. 3-621] stellarum imagines lucere visa sunt et ab episcopo, qui ea quęsitum ierat, latenter collecta reuerenterque seruata. Sic supra Nicolai, Rhemensis episcopi, et sororis eius tumulum, quos capta urbe effera Vandalorum gens Christum confitentes peremerat, et lampades ardere uisę et angelorum cantus auditus. Sic denique multorum uel in sepulchris corpora uel in uisu apparentes imagines, dum miro fulgore splenduissent, fidem fecere illos ęterni luminis beatitudinem in cęlesti gloria consecutos; contra eorum prauitatem atque dementiam, qui ad ultimum usque Iudicii diem et bonis differri dixerunt paradisum et infernum malis. Quod si ita esset, profecto plus glorię cadauera sanctorum, nunc suaui odore fragrantia, nunc ingenti luce conspicua haberent quam ipsę animę nescio ubi neque quo ueterno consopitę.

Diui quoque Hieronymi corpus, cum spiritum reddidisset, subita lux circumfulsit, uisi sunt angeli et Christi uox audita, quę illum ad possidendum cęleste regnum inuitaret. Lux cum spiritu abiit, odor suauissimus cum corpore remansit. Eadem hora Cyrillus, episcopus Hierosolymitanus, animam eius angelicis manibus gestatam cęlum uersus tendere conspexit. Eodem die sancta hęc anima miro radians fulgore Augustino Hippone apparuit. Turoni etiam duo monachi lucentem globum aera transire et inde dulciter canentium choros audiri dum admirantur, intellexerunt Hieronymi presbyteri animam tunc apud Bethlehem defuncti ab angelis ad paradisi quietem ferri, et hoc quidem pro laboribus, quos ipse in uita exhausit, Dei laudibus et hominum utilitati semper intentus. Tot pręterea signa de illo, tot miracula enumerantur, ut mihi certe uel pręcedere reliquos beatos apud Deum dignatione uideatur uel paucos habere pares.

Pauli etiam, primi eremitę, beatam animam angelico ministerio ad cęlum tolli uidit Antonius abbas. Mox defunctum esse deprehendit, et questus est, quod se in itineris comitem non assumpsisset, nihil dubitans, quin e corpore statim ad beatitudinem translatus esset. Idem Antonius [p. 3-622] non modico locorum interuallo discretus Ammonis abbatis obitum cognouit, cum animam eius multo candore illustrem et in sublime tendentem conspexisset.

Ad hęc Pafnutii, Benedicti, Stephani, Egidii, Spei abbatum; Tiburtii, Valeriani, Maximi, Marcellini, Petri, Iustini, Pastoris, Quintini, Seueri martyrum; Decimi Leonis, papę; Amatoris, Antisiodorensis episcopi, Germani, Capuani episcopi, Onophrii solitarii in Aegypto, Speciosi in monte Cassino monachi compluriumque aliorum, quos enumerare longum esset, felices animę, quo die corpora sua reliquerunt, eo ad cęlum tolli uisę sunt et, dum tollerentur, melos interdum lętantium angelorum auditum; Deo uolente felicitatis, ad quam euocabantur, testimonium in terra residere, ne alios pigeret eorum uitam imitari, quos beatos esse certo iudicio agnouissent.

Augustinum quoque quo die corpus eius mandatum sepulturę fuit, monachus quidam procul inde manens et in spiritu raptus uidit infula et pontificalibus indumentis insignem sedere intra nubem candoris eximii. De oculis eius promicantes radii totam illuminabant ecclesiam et ubique incredibilis odoris fragrantia nares oblectabat. Post hęc a Bernardo abbate uisus est, dum per noctem sermones eius a fratribus in ecclesia legerentur, limpidissimas ore aquas uomens, quibus totum ecclesię pauimentum supramodum inundabat. Vere enim ille quasi quidam inundans fluuius Ecclesiam Dei salutaribus documentis irrigauit et lumine ingenii Scripturarum obscura clariora fecit. Sanctitatis etiam uirtutumque suarum odorem tam late effudit, ut nomen eius et in terra celebre sit et in cęlo. Palam igitur factum est, quibus potissime meritis ad ęternitatem uitę peruenerit inęstimabilemque mercedem.

Quo die abbas quidam duos lectos ineffabili ornatu comptos multoque nitore splendentes ab angelis ferri uiderat atque audierat in altero Hugonem, abbatem Cluniacensem, collocandum, in altero Anselmum, archiepiscopum Cantuariensem, cognouit ambos tunc simul uita ista defunctos et in lectis uerę felicitatis requieuisse, de quibus dictum est: ‘Exultabunt sancti in gloria, lętabuntur in cubilibus suis.’

[Page 3-623]

Erasmo episcopo, martyri, post ingentia pro Christo fortiter tolerata supplicia uisi sunt sancti apostoli et prophetę coronam sibi de cęlo afferre. Qua uisione delectatus orauit uitę huius finem eoque impetrato spiritum exalauit. Nunc itaque martyrii gloria coronatus exultat et in conspectu Dei optimi maximi clarus atque inclytus incedit, eorum utens consortio, a quibus coronari et ad cęlum usque deduci meruit.

In Dominici quoque, prędicatorum patris, obitu, ad quantam ipse migrasset beatitudinem, testatum est duorum uisione, Guali, prępositi conuentus Brixiensis, et Rhaonis fratris. Alteri somnianti apparuit cęlum apertum et angeli Dominicum eo de terra transferentes et Iesus Christus multa cum iocunditate eundem suscipiens ac susceptum Marię matris offerens amplexibus. Alter, cum missam celebraret, sensibus corporis consopitis tantum, spiritu uigilans, illum cum reuerendo quodam uirorum comitatu ab urbe Bononia processisse uidit aurea corona micantique fulgore conspicuum, quem nondum uita audierat defunctum. Quanti ergo esset apud te, Domine, Dominicus tuus, neminem latere uoluisti. Quoniam pręuenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide precioso. Cęlum illi sicut protomartyri tuo Stephano patere fecisti et, sicuti Ioannem, apostolum tuum, ita et hunc, seruum tuum, Virgini Matri uirginem commendasti, ut pariter ostenderes, quantum ipse meruisset et prędicandi officio et proposito castitatis.

Francisci etiam patris (a quo Minorum ordo coepit) ut uita, ita uitę finis nobilis ac magnificus fuit. Quo expirante quidam fratrum animam eius in stellę specie de ore eius emicuisse cęlumque petiisse uidit. Eadem illa hora minister Terrę laboris grauiter ęgrotans, cum iam deficiente spiritu et languescente lingua obmutuisset, repente in uocem prorupit dicens: »Expecta me, pater, expecta me!« Et interrogatus patrem Franciscum se uidere dixit multa cum luce cęlum uersus tendentem. Hoc dicto de corpore exiit et uerba re comprobauit, illum continuo sequens, quem cernere [p. 3-624] se aiebat. Nunc cum illo cęlestibus fruitur diuitiis, quocum simul terrenas contempsit. Cęterum Franciscus, sicut hic multis humilior, ita illic clarior. Quod ne dubitaremus, in uisu apparens figuram stellę fulgentis prę se tulit. Nam etsi alii quoque sancti stellis comparentur, stella tamen a stella differt in claritate; sic et ipse in glorię dono. Nec mirum, si illic proximus accedit Christo, qui hic stigmata portauit Christi.

Martini episcopi uultus, cum obisset, splendidus apparuit, ut non mori eum, sed ad immortalitatem transire fidem cuiuis faceret. Angelici pręterea cantus circa ipsum auditi. Eadem hora Seuerinus, Coloniensis episcopus, animam eius ab angelis ad cęlum ferri uidit. Seuerus etiam monachus ipsum in quiete conspexit, niueo tegumento, uultu rutilo, radiantibus oculis, librum manu gerentem summa cęli petere. Et euigilans audiuit eundem tunc decessisse. Ambrosio quoque missam Mediolani celebranti et in spiritu rapto uisum est se exequiis eius interesse. Et cum ad se rediisset, nunciauit astantibus Martinum, Turonensem pręsulem, obiisse. Tot itaque testimoniis declarata est eius beatitudo, ut, si pietatis iustitięque opera, quę fecerat, laterent, beatus tamen crederetur. Rursum tanta eius probitas fama celebris fuit, ut, si nulla in morte signa apparuissent, in sanctorum tamen numero ab omnibus habendus esset.

Nicolaum, Myreę episcopum, adhuc infantem uitę ęternę prędestinatum esse signis quibusdam miraculisque apparuit, sed pręcipue uisione Sabatii, religiosi uiri, in secessu mentis abducti. Aiebat enim se in cęlo uidisse diuersorium quoddam regio luxu instructum, auro gemmisque fulgens. In quo et sedile erat, tam opere quam materia imprimis insigne atque ita coruscans, ut solis radios uincere uideretur; audisse autem ea Nicolao puero pręparata et in cęlesti reposita regno. Pręscius quippe futurę uitę eius Deus pręmium ei decreuerat ante pugnam, coronam ante uictoriam.

Thomę quoque, Cantuariensi archiepiscopo, adhuc uiuo sedem contiguam sedibus apostolorum a Deo concessam [p. 3-625] se uidisse dixit quidam, qui mortuus mox reuixerat. Inde, dum Thomas pro iuribus ecclesię sibi commissę staret, ab impiis cęsus martyrio coronatur. Dumque illi exequię a clero agerentur, angelorum accinentium uox audita testis beatitudinis eius fuit fidemque fecit haud uana fuisse de illo uisa hominis rediuiui, quę apostolis annumerandum significarant.

Gregorio, pontifici maximo (qui unus ex columnis est Ecclesię Christi) dum missale sacrificium offerret et iuxta ritum ad plebem conuersus »Pax Domini sit semper uobiscum« diceret, angelica uox cunctis audientibus respondit: »Et cum spiritu tuo!« Exinde mos inoleuit, ut pontifici ea uerba repetenti nihil a clero respondeatur, ut scilicet dignum se exibeat, cui angeli respondeant, non homines. Pręstare enim cęteris uitę sanctitate debet, qui pręstat officii dignitate. Beatitudinis uero Gregori hoc quoque testimonium additur, quod Petrus, eius discipulus, pluries capite ipsius Spiritum sanctum in figura columbę consedisse uiderit. Cumque id prodidisset: »Ne credite — inquit — nisi me nunc mori conspexeritis.« Hac tanti ueri assertione usus est, ut inuidiam nonnullorum reprimeret, qui scripta pontificis lacessentes delenda ignique tradenda censebant. Sciebat autem moriturum se, ut primum secretum illud uulgasset. Ipso igitur Petro, sicut prędixerat, moriente expauefacti aduersarii illum, quem paulo ante petulanter mordere non dubitarant, uenerari coeperunt sanctumque ac beatum dicere. Itaque Gregorii beatitudinem, et qui sciebat, moriendo probauit, et qui liuebant, admirari compulsi sunt.

Ricario solitario sepulto discipulus eius Sigobardus in spiritu raptus uidit ipsum in aula quadam decoris et odoris incredibilis considentem splendoreque coruscum. Ac per hęc uisibilia beatitudinem inuisibilem ei obuenisse facile intellexit magisque mores magistri sui emulari et effingere conatus est, quem tantam felicitatem consecutum fuisse minime dubitauit.

In ciuitate Acitana ad tumulum Torquati episcopi de eius natalitio, hoc est, Idibus Maiis olea florem mittit, [p. 3-626] fructum facit ac maturat. Inde expressum oleum cuiusque generis ęgritudini efficax habetur.

Pari miraculo Rhemensi Galliarum urbe secundum sepulchrum Baudelii martyris laurus fuit, cuius foliis contacti infirmi curabantur et ab immundo spiritu uexati liberi fiebant. Quid per ista Dominus significare uoluit nisi animas eorum apud se habitare, de quorum sepulturis tanta procederet virtus?

Monachus quidam, cum mortem obiisset, a Mutio abbate interrogatus, uelletne ad uitam, quam reliquerat, redire, se cum Christo esse malle respondit nec amplius locutus est. Cum Christo igitur beatorum animę sunt, non cum sopore, quo uerius illi dormiunt, qui beatitudinem earum ad diem Iudicii differri somniant.

Alexio Romę defuncto uox cęlestis insonuit: »Quęrite uirum, qui oret pro Roma!« Ille sub pauperculi humilitate latens mundo ignotus erat et monstrante cęlo patuit. Cur autem, ut pro Roma oret, quęri iussus sit, qui iam mortuus erat, nisi quia post mortem melius uiuere coeperat digniorque esse, qui, quod orasset, impetraret. Vir iustus igitur et post obitum orat, non pro se, quia beatus est, sed pro aliis, qui nondum beati sunt. Siquidem, quanto quis proximior Deo est, tanto citius, quod orarit, exorat. Hinc nempe Ecclesię mos est illos, quos in sanctorum catalogo redactos colit, ut pro se deprecentur, precari. Ita nunc et Alexius ipse, ut oret pro nobis, inuocatur, qui prius a nemine noscebatur. Sed quoniam soli Deo notus esse studuit, notus factus est omnibus, et id quidem post uitę huiuis finem, quando multi, qui noti sunt, uenire in obliuionem solent et cum nomine pariter sepeliuntur.

Victor martyr persecutoris gladio cęditur et continuo de cęlo auditur: »Vicisti, Victor beate!« Non propter illum hoc contigit, qui iam cum Deo erat, sed propter illos, qui fortasse tormentorum, quę perpessus est, memores beatum esse dubitarent, nisi tam certo indicio uerum didicissent. Quanta autem beatitudo ea sit, docet in martyribus

huius contemptus, intrepida suppliciorum toleratio et [p. 3-627] nulla unquam sęuiendi arte superata Christum confitentium firmitudo. Nihil quippe tam durum est, ut durum esse possit, dum perenne bonum speratur, neque quicquam tam dulce est, ut dulce esse queat, cum diuina suauitudo degustatur.

Agilius, Resbacensis abbas, cum annos plurimos Deo seruisset, confidenter precatus est, ut e uita decederet. Et responso accepto eiusce uoti peracto biennio compotem se futurum gaudere coepit, utpote qui tum demum ueram uitam inchoaturus esset, cum hanc finisset. In obitu eius Ado monachus lętantium angelorum cantus audiuit. Duo pręterea, alter febri laborans, alter dentium dolore uexatus tactu corporis eius curati sunt. Siquis igitur uisionum reuelationibus parum credit, experimento credat operis. Palam est beatas esse animas eorum, quorum mortua corpora tanto adiumento uiuis sunt.

Sergius et Bachus martyres, carceris angustia constricti, beatę uitę spe gaudebant. Et cum prior Bachus per tormenta consumptus animam exalasset, Sergius relictum se querens ualde animo affligebatur hubertimque flebat. Flenti noctu Bachus apparuit, uisu iocundus, luce decorus, gemmea corona insignis. Tum, ne lugeret, iussit; mox enim fore, ut ipse quoque poenis conficiatur sibique iungatur. Non immerito igitur Sergio supplicii dilatio supplicium erat, si post supplicia ad tantam gloriam Bachus peruenerat.

Mercurii martyris apud Cęsaream passi corpus capite truncum fulsit, odore fragrauit, quo miraculo plurimi ad Christianam credulitatem conuersi sunt; iam certi animam eius cęlesti perfrui beatitudine, in cuius cadauere contra aliorum cadauerum naturam et lux pro pallore erat et odor pro foetore.

Marcellus, Tudertinę urbis non ignobilis ciuis, magis tamen animi probitate notus (ut in Dialogo beati Gregorii relatum legimus) cum mortuus iaceret, a Fortunato episcopo ad uitam reuocatus est. At uero non dissimulauit hoc se oppido quam ęgre ferre, quod diceret ad quietis beatę loca [p. 3-628] iam se perductum fuisse, cum ad corpus redire iussus est, annuente Domino precibus Fortunati. Vixit itaque iterum moriturus, ita tamen, ut beatitudinis pręmia, quę acceperat, auxisse potius credatur quam minuisse. Adeo se ipso melior euasit, dum intermissa amittere timet.

Vrsinus, Nursię presbyter castus et sanctus, dum animam ageret, lętus exclamavit gratias agens iis, quos ad se uenisse solus cernebat. Et quęrentibus qui ei assidebant, qui essent illi, quorum aduentu tantopere gauderet: »Nunquid non uidetis — inquit — Petrum et Paulum apostolos hic adesse et euocare me?« Mox ad eos, quos tantum ipse uidebat, conuersus, dum repeteret: »Venio, uenio, ecce uenio« — cum iisdem abiens corpus exanime reliquit. O felix animula, quę nec mortis dolorem sensit, dum conspectu sanctorum lętatur, nec de futura salute dubitauit, dum a sanctis, ut secum ueniret, inuitatur.

De Probo quoque, Reatino episcopo, memorię proditum est, quod, cum ex langore mox se decessurum cognouisset, omnibus, qui ei assidere solebant, tunc forte summotis, pręter unum puerum, uidit ad se intrantes Iuuenalem et Eleutherium martyres; quorum aduentu puer conterritus et repentino fulgore stupefactus ubi, qui essent, didicit, fugiens prorupit e cubiculo, familiam clamore concitat; ad locum, ubi episcopus iacebat, concurrunt, neminem inueniunt pręter corpus eius iam exanime. Quo quidem relicto ipse cum illis abierat, quorum domicilium in cęlo, non in terra erat.

Seruulus paralyticus moriens homines circa se psallentes silere iussit, quoniam angelos audire coepit. Et cum ad cęlestem cantum, quem sentire solus poterat, oculos, aures animumque intendisset, corporis uinculis solutus abiit. Tam autem suauis odor a corpore iam extincto exalauit, ut nemini dubium esset, quin eius animam cantus illi, quos ipse audierat, egredientem suscepissent et in beatorum sedibus collocassent.

Duo Valentii abbatis discipuli in Valeria prouincia a Longobardis ad arborem laqueo suspensi necatique, uespere [p. 3-629] diei illius psallere auditi sunt, ita ut carnifices ipsi, qui eos interemerant, attoniti terrerentur. Quid hoc est, nisi ut credamus eos, qui Deo seruiunt, tunc demum feliciter ac beate uiuere incipere, cum contingit mori.

Neque hoc omnino prętermittendum, quod beato Gregorio testante uerum fuisse non ambigitur. Quidam religiosę uitę uir moriens Ionam et Ezechielem et Danielem prophetas uidit, uisos cognouit, cognitos salutauit et, dum reuerentię illis, quos nemo alius cernebat, cum multi adessent, officium exibet, mortem oppetiit. Si hic corpore adhuc grauatus eos, quos nunquam uiderat, statim cognouit, quanto clarior certiorque erit notitia eorum, qui uel modo sarcina carnis deposita ad cęlum euolant uel postea cum eadem carne beatificata illuc ascensuri sunt!

Tantę beatitudinis magnitudo non minus in foeminis illis conspici considerarique potest, quę ipsam non solum feliciter, sed etiam manifesto assecutę sunt.

Mariam Magdalenam, cum in solitudine uitam ageret, solitarius quidam presbyter ab angelis in cęlum tolli et iterum loco suo restitui uidit. Ab ipsa deinde, quid hoc esset, curiose sciscitatus didicit triginta iam annos eam non alio cibo sustentatam pręterquam cęlestium gaudiorum contemplatione — beatis, quemadmodum ipse conspexerat, spiritibus eo se perducentibus ac reducentibus — et iam finem uitę huius facturam, ut uitam illam inchoet, quę nullo concluditur fine, nulla carpitur molestia, nullo indiget bono. O, quanta hęc diuinę dilectionis gratia id mortali corpori concedere, quod concedi solet immortali, ut tandiu sine alimento uiuat et terrenum adhuc in tam sublime feratur. Sed cur tandem solutam animam Deo reddidit? Ne scilicet animę perpetuę beatitudini impedimento esset, cuius alternam aliquatenus non impedierat.

Margaritę uirginis capiti, dum ipsa grauibus afficeretur poenis nec interim cessaret confiteri Christum, cunctis, qui aderant, cernentibus columba de cęlo aduolans auream corollam imposuit. Eo miraculo quatuor milia hominum relictis idolis Christum colere coepere nec timuerunt [p. 3-630] capitis subire discrimen, dum diuinitus coronari concupiscunt. Haud quaquam sic pręsentem uitam despicerent, nisi meliorem certissime expectarent.

Dorothea, uirgo et martyr, ad paradisum sponsi sui Christi se per tormenta peruenisse probauit brumę tempore missis rosis Theophilo scribę. Quam rem ille impensius consyderans, cum prius Christianorum religionem irrideret, sequi coepit, ita ut gratanter et ipse iugulum gladio submitteret, nihil iam ambiguus de beatitudine adipiscenda, quam tali argumento in Christo tantum esse didicerat. Pręferens igitur huius uitę uoluptatibus cęlestes rosas ultro martyrium adiit et illarum odore decoreque captus mori optauit.

Eulalię uirginis post multa tormenta capite cęsę anima sub columbę uolantis figura uisa est cęlum petere et nubibus condi, ut palam esset martyrum animas carnis nexu expeditas illo protinus tendere, quo ipse pręcessit, pro cuius amore torqueri, uri occidique gauderent.

Prisca uirgo, dum Christum confitens torqueretur, luce de cęlo lapsa circumfunditur, cum sanctis in carcere sibi apparentibus psallit, carceris pedor in odorem suauissimum uertitur, ipsa ab angelis in throno diuini fulgoris gloriose collocatur. Si tanta illi inter tormenta affuit beatitudo, quantam exhaustis iam tormentis consummatoque agone secutam credimus! Neque enim ęqua esse debet merces pugnantis adhuc et post pugnam iam uictricis. Illic auxilium petitur, hic triumphus debetur.

Septem mulierum, quę cum beato Blasio episcopo ad Sebasten martyrium passę sunt, cum cęderentur, animas uirginali forma a corporibus egredi uiderunt cęlumque uersus ferri, candidas admodum et corollis circa capita fulgentibus decoras. Et hoc ipsi sicarii testabantur, a quibus interemptę sunt. Nunquid non satis ueram putabitur, quod ne inimici quidem negare potuerunt, eas uidelicet statim post necem beatitudinis ęternę fructum percepisse?

Agatha, uirgo et martyr, per apostolum a uulneribus curatur et peracto agonis cursu, cum mortua efferretur, [p. 3-631] angeli sub uisibili specie exequias celebrant et litteris in marmore incisis beatitudinis eius testimonia relinquunt: mentem sanctam, spontaneam, honorem Deo et patrię liberationem. Quis dubitat, quin ab iis ad Sponsi usque thalamum perennesque nuptias euecta sit, quorum tanto obsequio in morte meruit honorari? At cur apostolorum consortio non dignam dixerimus, ad quam sanandam Petrus de cęlo ad terras descendere iussus sit?

Agnes uirgo post martyrium parentibus ad sepulturam suam excubantibus ac lugentibus gloriosa apparuit cum splendido elegantique uirginum comitatu, aureis armillis candiduloque amictu multum fulgens et agnum niue albiorem dextera baiulans. Tum represso parumper gradu parentes ipsos dulciter admonuit, ne se uelut mortuam flerent, sed potius cum Christo beate uiuenti congratularentur. »A sanctarum — inquit — uirginum, quas uidetis, recepta collegio ei in cęlo iuncta sum, quem in terra posita toto corde dilexi.« Merito igitur non solum martyrii eius diem festum agit Ecclesia, sed etiam eum, quo se talem ostendit, celebrem habet. In martyrio, quę passa sit, recoluntur, hic autem ad quantam beatitudinem post passionem peruenerit, commemoratur.

Cęcilia uirgo angelorum uisione fruens, rosarum liliorumque media hyeme uernantium odoramentis, quę sibi de paradiso allata fuerant, Valerianum et Tiburtium conuertit. Tam suauiter illa redolebant, ut illi repente contempto simulacrorum cultu Christum sequerentur, qui sibi seruientes talibus iam impertiret donis. Indeque coronari cupientes libenter ad martyrium perrexere. Ipsa quoque nullis auerti a Christo suppliciis potuit, quoniam certa erat eius consortio se in cęlo usuram, cuius angelos uidere meruerat in terra.

Catharinam uirginem, cum post tormenta capite truncanda esset, orantem uox de cęlo consolata est, quę diceret preces suas exauditas esse et iam aperto cęli aditu a Domino aduentum suum expectari. Itaque lęta et hilaris ceruicem gladio subiecit persecutoris. Desecto autem collo lac [p. 3-632] pro sanguine exiliit, corpus ab angelis ad montem Synai delatum est. Talis itaque honor corpori exibitus testatur, quanto magis in cęlo spiritus eius honoretur. Colligamus cuncta simul et summatim perpendamus, quali beatitudinis gloria in illius ineffabilis maiestatis conspectu sanctorumque omnium uirgo ista repleatur, cui in conspectu hominum tot mira contigerunt: uox de cęlo blandiens, lac pro cruore manans, angeli corpus transferentes.

Theodora Alexandrina, quę sexu dissimulato inter monachos persancte uixit, cum decessisset, abbati in quiete apparuit cum quadam nuptiali pompa, sanctarum exultantium agmine eam circumuallante, ipsa in medio gemmis auroque coruscans. Tunc se illam esse confessa est, quę Theodorus monachus diceretur, mas credita. Mox deinde experrectus et Note: *corr. ex‘ut’ sibimet redditus, abbas continuo cęllam eius adiit et defunctam esse reperit et foeminam fuisse cognouit. Denique constantiam mulieris inter uiros tandiu tam integre uersatę miratus beatitudinem quoque palam prędicare coepit atque, in quali eam gloria exaltatam conspexerit, ultro prodere. Gloriosa quidem sunt, quę de illa uidit, sed multo gloriosiora sunt, quę uidere non potuit.

Apud Alexandriam Paulus, Antonii abbatis discipulus, in spiritu cęlum usque pertractus uidit thalamum quendam miro ornatu excultum lateque fulgentem et Antonio paratum putabat, donec audiuit Thaidi meretrici illum seruari. Ex quo cognitum est ei mulieri peccata per poenitentiam dimissa esse et cęlestem beatitudinem condonatam, dicente Domino: ‘Poenitentiam agite, et appropinquabit regnum cęlorum.’

Scholasticę uirginis animam frater eius Benedictus abbas in columbę forma ad cęlos euolantem uidit. Cognitoque, quod obiisset, corpus illius ad monasterium suum deferendum curauit et in sepulchro, quod sibi parauerat, condidit, ut iunctis ossibus in terra cubarent, qui animis iungendi erant in paradiso parique uitę merito pari beatitudine fruituri.

[Page 3-633]

Thebaidis monasterii abbatissa Euphrasiam uiduam propediem uita decessuram intellexit, cum Antigonum, eius uirum, in cęlesti beatitudine constitutum per somnium uidisset ac supplicantem, ut ipsa iam de terris euocata sibi in cęlo copularetur. Somnii fidem probauit euentus, et Euphrasia (sicut prędictum fuerat) breui defuncta ad eandem beatitudinem ascendit, ad quam pręcesserat maritus. Euphrasię quoque eius, Deo dicatę uirginis, eadem abbatissa obitum prędixit, deinde prępositae eius Iulię, postremo suum; neque secus, quam prędixerat, euenit. In uno conditorio tres positę una beatitudine gaudent in paradiso. Quoniam ideo in proximo secum hinc migraturas abbatissa pręcognouit, quod, quanta ipsis parabantur pręmia, ante supra cęlum in spiritu rapta uidit.

Gertrudis, uirgo Nigellani monasterii, qua die obiit, abbatissę Treuerensis monasterii ante altare oranti apparuit seque ad Sponsum suum ire dixit cęlesti gloria fruituram. Alio quoque miraculo beatam esse patuit. Cum monasterium arderet, supra tectum uisa est candenti uelo flammas premens. Restinctoque statim incendio, cum totum ędificium consumptum iri timeretur, nihil damni illatum fuit, igne uirginis imperio cedente, quia illi iuncta erat, cuius uoluntati subiecta sunt uniuersa.

Edeltrudis uirginis corpus, cum post sextum decimum obitus sui annum ad aliud sepulchrum transponeretur, integrum inuentum est ineffabilique odore fragrans, quin etiam, quod multo mirabilius est, in uocem prorupit dicens: »Sit gloria nomini Domini!« Ex quo apparet, quanta sit animę eius cum Deo uiuentis beatitudo, cuius mortuum etiam corpusculum Deo laudes gratesque ageret. Pręterea tactu eius multi, qui morbo affecti fuerant, protinus conualuerunt. Et, si cadauera sanctarum animarum sic separata sanctitatis earum sentiant uirtutem, quantę uirtutis futura sunt, cum illis iterum fuerint copulata!

Gallę Romanę, Christi ancille, ęgrotanti — Gregorius autor est — apostolum Petrum apparuisse, atque illam, ut secum ueniret, inuitasse, eo quod peccata sua dimissa [p. 3-634] essent. Hanc uisionem cum aliis ipse retulisset, corpore exuta cum illo utique abiit, cui claues datę sunt regni cęlorum. Illum igitur beatitudinis locum ascendit, cuius ianitor est, qui inuitauit. Hic iacentem uocauit, hic uenienti aperuit.

Romulę quoque uirginis beatitudo ex eo plane percipi potest quod paralysi dissoluta, cum ad uitę finem peruenisset, luce repente circumfusa est. Cuius lucis fulgore attoniti, qui ei assidebant, et expauefacti magis etiam timuerunt, cum mox conuenientis illuc turbę strepitum persensissent, et neminem uiderent. Represso deinde ambulantium fragore successit suauitas odoris, qui ibidem tandiu permansit, donec Romula spiritum tradidit. Tunc etiam ante ostium cęllulę eius psallentium cantus auditus. Haud dubium, quin ideo, ut palam fieret, dignam fuisse animam illam, quam hinc abeuntem angeli exultantes comitarentur et cum tripudio ad cęlum perferrent atque in illo ęterni Sponsi thalamo feliciter collocarent.

Hanc angeli comitati sunt, Trasillę uero uirginis, beati pontificis Gregorii amitę, animam ipse angelorum rex et Dominus Iesus Christus. Huic primum in uisu apparuit Felix pontifex et perpetuę lucis illi sedem ostendens: »Veni — inquit — et fruere consessu hoc beatorum!« Mox ipsa febris morbo affecta et iam animam agens uidit ad se uenientem Iesum et eis, qui aderant, ut assurgerent, iussit, eo quod aduenisset Dominus. Tum ad uisionem, quam sola cernebat, mentem oculosque dirigens expirauit atque illico odor suauissimus nares omnium occupans nemini dubium reliquit, quin uere ibi Dominus ipse affuerit. Sed quis dicere potest, quanta is Trasillam felicitate beatificarit in cęlo, qui ad consolandum descendere dignatus est in terram?

De Musa puellula idem autor Gregorius tradit ei per uisionem nocturnam Dei Genitricem Mariam cum uirginum choro apparuisse atque iniunxisse, uti risu iocisque et omni uanitate abstineret; futurum enim, ut post trigesimum diem suo suarumque uirginum consortio gauderet. Tota itaque immutata est tantoque promisso illecta nihil egit, ob quod eo indigna uideri posset. Inde morbo implicita [p. 3-635] et tandem die, qui prędictus fuerat, imminente eadem uisione iterum consolata quasi uocanti se respondere coepit: »Venio, Domina, uenio!« Sub his uerbis efflauit spiritum, ipsam cęli Reginam uirginesque eius ad cęlum pręeuntes tam exultanter secuta quam feliciter. Neque enim de beatitudinis possessione mox capienda dubitabat, cuius pollicitationem ex ore ipsius, cui concessum est, ut dare possit, acceperat.

His et huiuscemodi exemplis, ut ante diximus, edocemur, quanta sit illa inuisibilis et incomprehensibilis nobis sanctorum felicitas, cum tam mira sunt, quę de ipsis mortales oculi uidere potuerunt. Gaudeamus igitur, quia maius est bonum illud quam ut quis, donec carnis huius pondere premitur, aut cernere possit aut dicere aut etiam cogitare. Gaudeamus, inquam, quia tam ingens immensumque bonum promissum est nobis ab ipso, qui Veritas est, ab ipso, qui neminem fallit et in cuius ore non est inuentus dolus neque mendacium. Erimus ineffabilis beatitatis perpetui possessores, modo breuis uitę huius cursum post illum, qui Via est, dirigamus, post illum, qui Lux est pietatis iustitięque, passibus ambulemus! Hic magister noster, hic dux, hic Dominus, hic omnium sequentium se Saluator est. Quomodo autem eum sequi oporteat, et ipse docuit et sanctorum suorum egregia pręclaraque exempla, quibus totum opus istud contextum est, satis nos abunde instruxerunt. Horum itaque, dum licet, dum res tempusque suppetit, uestigiis insistamus, ut, ubi illi sunt, et ipsi simus. Non declinemus neque ad dexteram neque ad sinistram, non pes titubet, non mens uacillet! Constanti fide, spe firma, forti magnoque animo uiam salutis ingrediamur! Modicum laborabimus, multum metemus. Accipiemus enim, sicuti scriptum est, regnum decoris et diadema speciei de manu Domini, Dei nostri. Ipse dextera sua teget nos et in brachio sancto suo defendet nos. Ipse ponet consolationem lugentibus Syon, dabit coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris. Ipse sustollet nos super altitudines ‘terrę, ’in hęreditatem inęstimabilium diuitiarum regnique cęlestis. ‘Ibi erit ’— ut Esaias [p. 3-636] ait — ‘mensis ex mense, sabbatum ex sabbato; ’nullus denique finis, nulla unquam decessio erit glorię beatorum. Non cesset igitur manus nostra operando, lingua orando, oculi uigilando, mens contemplando, corpus abstinendo! Contemnamus opes, renunciemus uoluptatibus, paruipendamus honores, nihil terrenum concupiscamus, nihil, nisi quod naturę necessitas exigit, habeamus! Non efferamur prosperis nec frangamur aduersis! Irrisorum cauillationes, inuidorum morsus, maleuolorum odia, superborum contumelias, indignantium minas, furentium uerbera omnisque generis offensas atque iniurias ęquo animo toleremus — diligendo quidem illos, qui nobis infesti sunt, et pro persecutoribus nostris deprecando nec malum pro malo, sed potius bonum reddendo. Paruus breuisque omnis labor est, si propositę nobis mercedis immensitas ęternitasque pensetur.

Nunc, quoniam tandem ad instituti operis finem peruentum est et sexto iam peracto uolumine sabbatum instat quiescendi, tibi, cęli terręque conditor ac moderator Deus, gratias ago, manipulos offerens de plenioribus ecclesiastici agri spicis uarie consertos, ut, quos tuis auspiciis tuoque auxilio collegerim, tuo etiam nomini consecrentur. Tu da, ut horum semina in terra cordis nostri sata cęlestis gratię hymbre irrigentur et fructum faciant in tuis horreis recondendum! Da, ut sanctorum tuorum, quos passim commemorauimus, uestigia obseruantes post uitę huius miseriam ad illas uerę felicitatis perducamur mansiones, in quibus ipsos accipere dignatus es, et cum iisdem angelorum tuorum iuncti choris tuoque conspectu beatificati, in te gloriantes, in te exultantes, te unum in Trinitate et trinum in Vnitate adorantes, uisilibus inuisilibusque perfruamur bonis ęuoque sempiterno! Amen.

FINIS

[Page 3-637]

Appendix A M. Maruli Carmen de doctrina Domini nostri Iesu Christi pendentis in cruce. Christianus interrogat, Christus respondet.

marulus-m-carmina008

Appendix B Lamp. Francisco Lucensi.

Qui te Lucensem dixit Francisce: locutus
Crede mihi, non est hic sine mente deum:
Namque hec que tetre subiere pericula noctis
Euolitant formis lucida scripta tuis.

Appendix C

Jacobus Grasolarius ad Lectorem.

Vides lector studiosisime quanto cum labore que sparsim sanctorum exempla scripta sunt paruo collegerit volumine noster Marulus quanta cum gratia illa digesserit: ut per ea religiose viuendi normam diuini eloquij autoritate interposita confirmaret. Processere huiusmodi instituta a recte instituto animo: vt qui prius se perfectum exhibuerit, quam perfectionis institutiones descripserit. Qui virum agnoscunt, haud aliter esse testantur. Proinde si tibi que legis vsui et emolumento futura esse desyderas: illum imitare qui ita viuit vt docet, Christi redemptoris nostri sectator facere incipientis et docere. Pro tali tantaque lucubratione quantum debeas agnosce: neque vero alias te sibi gratias persolui optat, nisi vt quoad eius potes integrum te ab omni peccatorum labe immaculatum serues.

Operis imprimendi curam suscepit Venerandus Sacerdos Franciscus lucensis: qui vt est in rebus agendis accuratissimus, vt in lucem castigatissimus prodiret liber, non laboribus, non vigilijs, non etiam impense pepercit: cum archetypo ipsius Maruli impressum contulit volumen: et que in eo errata reperit diligenter annotauit, citatis quaternionibus et linearum numero vt facilius ea corrigi possint. Tuum erit meminisse hominis cuius beneficio lectione suauissima simul et sanctissima oblectaberis.

Vale.

Appendix D

Franciscus Lucensis de consortibus ad lectorem.

Laboraui non parum Lector candide, vt hosce Maruli libros meis typis procuderem quam emendatissimos. Sed quis ille Argus impressor, quem obiter labecule quepiam non subterfugiant? Id quum et mihi nuper euenisse relegens perspicerem, quamprimum enotandis omnibus, que ab Archetypo deerrauerant, sedulam accommodaui operam: atque (Quecunque illa) codici appendimus: vt, quo saltem potuimus modo, nihil in hoc opere desiderares.

Vale.

Appendix E

Quaterniones duo et quatraginta.

a.b.c.d. etc.

Impressit Venetijs presbiter Franciscus Lucensis de consortibus Cantor ecclesie .S. Marci. Et Bernardinus de Vitalibus Venetus. Regnante Serenissimo Principe et .D. D. Leonardo Lauredano Dei gratia Inclyto Duce Venetiarum Anno Domini. M. D. vi. Die .X. mensis februarij.

Appendix F

Quisquis sub Diui Marci Imperio libros imprimis: Caue ne hoc Maruli opus decem abhinc annos tuis excudatur formis Illustrissimus Senat. Ven. Jubet.


Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica