Dauidias, versio electronica

Author: Marulić, Marko 1450-1524Editor: Branimir Glavičić2012-03-05

⟨Dedicatio⟩

SANCTISSIMO CARDINALI, EPISCOPO PORTVENSI PATRIARCHĘQVE AQVILEGIENSI DOMINICO GRIMANO M. MARVLVS IN DOMINO SALVTEM

Quum te, sanctissime Grimane Cardinalis, et omnibus ingenuis disciplinis egregie institutum audiam et officii dignitate generisque claritate imprimis eminere sciam, me tibi deditissimum esse tuique studiosissimum nulla alia re commodius aptiusque testari potui quam ut litterarii operis aliquid ederem tuoque nomini dedicarem. Aggressus sum itaque rem plane uiribus meis imparem, sed non a uirtutibus tuis alienam: Dauidis regis gesta uersibus expressi historiam secutus, quam in sacris proditam codicibus ueram esse non ambigo. Eam poeticis numeris Pierioque lepore exornare conatus sum, quo tibi tua grauitate dignius, tuę sanctitati delectabilius munusculum offerre possem. Cęterum ad hoc perficiendum multa mihi impedimento erant: iampridem intermissa condendi carminis cura, Hebraicorum nominum Latinę linguę inusitata relatio, locorum quoque a nullo prorsus geographorum nostrorum satis explanata uocabula. Has tamen omnes difficultates meus erga sanctitatem tuam amor peruicit. Ille quod intermiseram reuocauit, ille etiam nomina, quę plerumque (ut nosti) absque ulla casuum declinatione in libris diuinis proferuntur, declinare me compulit, ut sermonis nostri sensus apertior fieret, ille denique locorum situs, quos plene diserteque exponere non poteram, diuinare me fecit. Appendicem etiam operi adiunxi soluta utens oratione, singulorum uoluminum argumenta. Deinde historię ueteris contextum ostendi nouę esse figuram. Quod opus si sanctitati tuę placuerit, facile criticorum ronchos inuidorumque subsannationes contemmnemus, uel potius in illas incidere minime uerebimur, quando quidem tanta est tua unius apud omnes autoritas, ut quicquid abs te probatum noscitur, id ipsum uel arroganter improbare uel palam carpere audeat nemo. Sed dicet aliquis: Ut quid GLAUKA=S *)AQH/NAS, ut quid ligna in siluam portas? Quare huic, qui scientiarum omnium ornamentis affluit atque abundat, litterarium munus mittis? Cui ego ingenue respondebo: Talem uirum, tam eruditum, tam sanctum, tam in omni laudis genere celebrem nullo alio munere iustius conuenientiusque colere poteram quam hoc uno, quo ipsum plurimum delectari arbitratus sum, eo uidelicet, quod nostram religionem sapiat, quod Christum sonet, quod odorem illum, quo animę fideles reficiuntur, fragret. Ad hęc non me fugiebat eam esse litteratorum naturam, ut quanuis ipsi in omni liberali doctrina politissimi excultissimique sint, minus etiam eruditorum opuscula interdum non inuiti legant. Nos itaque non ista mittimus, ut doctiorem instruamus, ne prouerbio locus detur: Sus Mineruam, sed ut doctissimum honore, quo possumus, prosequamur. Abundabat et Dauid noster, quum iam regnum accepisset, diuitiarum copia, nec tamen dedignatus est a Siba seruo modici admodum precii munuscula accipere. Ita spero te quoque, sanctissime Cardinalis uirque doctissime, pro tua in omnes humanitate in nostro opere suscipiendo facturum. Quod quum feceris, non accipies beneficium, sed dabis. Exiguum est enim quod tibi mittimus, multum autem quod abs te poscimus: ut tantum digneris quod mittitur accipere meque in clientulorum tuorum numero habere.

Vale!

⟨Liber I⟩

ARGVMENTVM
  • Regum lib. I, cap. XIII. Samuel propheta arguit Saulem regem inobedientię in deum et regnum de familia eius transferendum prędicit.
  • XV. Iterum denunciat eum de regno eiiciendum, quia iussus interficere Amalechitas regi eorum Agago pepercerit. Quem coram adductum Samuel ipse in frusta concidit.
  • XVI. Samuel ungit Dauidem regem futurum. Saul agitatus immundo spiritu Dauide cytharam pulsante refocillatur. Dauid fit armiger Saulis.
  • XVII. Goliam interimit. Palestini fugiunt.
Dauidis memorare pii gesta inclyta regis
Instituo. Quis nunc dignas in carmina uires
Suppeditet? Non Cyrrheę de uertice rupis
Descendens lauroque caput pręcinctus Apollo,
Non Nysę numen, furiata mente Lyęus,
Pieridumque chorus. Nam non ego dicere Troię
Excidium Thebasue paro nec sparsa cruore
Thessala Romano bellis ciuilibus arua,
Sed cęlo cognatum opus arcanisque sacratum
Mysteriis. Quorum qui solus crederis autor,
Solus, magne deus, mihi iam cantanda ministres.
Iudei
Gens quondam Iudea potens opibusque uirisque,
Orbe sub Eoo residens, non inscia uerę
Religionis erat; ritus moremque sacrorum
Edidicit monstrante deo, referentibus ipsis
E cęlo afflatis certissima quęque prophetis.
Hinc unum celebrare deum, uirtute creata
Cuius cuncta forent, coepit, terramque polumque
Qui regat et sensus cunctis uitamque ministret.
Quos uero gentes alię populique colebant,
Hos non esse deos, sed prorsus demonas ipsos,
Quorum homines capti iam pridem fraudibus errant
Vix numeranda suis uenerantes numina uotis.
Ergo Iudaicę primus moderamina gentis
Saul rex
Ciso natus Saul et regni sceptra tenebat,
Non recto officio nixus nec legibus ęquis,
Samuel propheta
Quum Samuel uates dictis mordacibus illum
Aggrediens et facta deo non grata reuoluens
Hęc responsa dedit: "Quoniam tibi certa Tonantis
Iussa sequi nulli fuerit post talia curę,
Isto te indignum, quo te dignatus honore est,
Censuit atque alium, regni cui tradat habenas,
Iam sibi prospexit successoremque regendo
Constituit populo, notum pietate fideque,
nota
Quanquam humili de plebe uirum. Sed sanguinis omnes
Exuperat tenebras cum laudum lumine uirtus.
Hęc effatus abit moestum tristemque relinquens
Iam Saulem et multa perculsum pectora cura.
At quia continuo tali pro crimine poena
Non inflicta fuit, iussus rex perdere gentem
Amalechitarum, rursum mandata reliquit,
Rursum iussa dei temnens seruauit Agagum,
Victor commisso captum certamine regem,
Illius armentis etiam pecorique pepercit.
Ergo dei immemorem res effecere secundę.
Sed frustra excusat facinus damnante propheta,
Saul
"Ignouisse uiro pietas me compulit," inquit
"Illęsas autem pecudes dimittere suasit
Religio, ut sacras stet plurima uictima ad aras." —
Samuel
"Falleris" exclamat Samuel "uanoque fauore
Facta iniusta tegis, quoniam non gratior ulla est
Cęlicolum regi, sacris quę imponitur aris,
Hostia quam semper studio curaque fideli
Imperio parere suo. Quod spernere quum sis
Ausus, et ipse tuum de regno tollere nomen
Ac Beniaminam sobolem postponere Iudę
Decreuit, Iudę regem de stirpe creare."
Hęc ait indignans regemque relinquere uerso
Inde parat tergo. Vetat hoc et abire uolentem
Apprendit Saul apprensaque lacinia uestis
Implicita est digitis et, dum conamine pannus
Diuerso trahitur, geminas distentus utrinque
Laxat se in partes. Subitum scissura fragorem
Increpuit causamque dedit magis apta loquendi
Samuel
Fatidico uati: "Sic, sic" ait "ipse deum rex,
Quem dederat quondam, sceptri tibi scindet honorem,
Impositusque tuo solio dominabitur alter
Te melior multaque super uirtute ferendus."
Rex metuens commissa palam trepidusque fatetur
Submissoque genu diuinum numen adorat
Ignoscique sibi poscit ueniamque precatur.
Captiuum interea produci mandat Agagum
Agagus rex interficitur
Coram se Samuel fatisque potentibus actus
In frusta educto discidit protinus ense.
Corruit in terram fuso miseranda cruore
Victima deque suo disectis corpore membris
Ablataque uiri forma deforme cadauer.
Galgala
Galgala tunc Saulem multa cum plebe tenebat,
Vrbs geminis uicina iugis, hac parte Gebalum,
Illa prospiciens uiridantem fronde Garizim.
Illic cęde pius uates ubi iussa peregit,
Iussa uerenda dei, Ramatę sua tecta petiuit
Saulis fata dolens. Sed cęlo uenit ab alto
Ipse deus uerbisque prius quod dixerat, illud
Deus ad Samuelem
Re facturus ait: "Samuel fidissime, quid tu
Profusis Saulem lachrymis gemis, improba cuius
Dextra meum toties prauis despexerit ausis
Imperium legique meę qui tendere contra
Nil timuit? Populone pio dominarier illum
Ius tu fasque putas? Quin talem comprime luctum
Atque hęc nostra modo mandata facessere perge
Iesseus, Dauidis pater
Est Iesseus, magni genus alto a sanguine Iudę.
Intra Bethlemos domus ipsi condita muros
Illa parte manet, quę spectat lampada Solis
Fulgentem, quoties Eoo surgit ab orbe.
Illo te transfer natorumque agminis unum,
Quem placuisse mihi nosces, hunc chrismate regem
Vnge sacro sceptrumque manu da nobile ferre."
Hęc dicente deo Samuel stetit ore trementi
Expauidoque diu. Postquam sibi reddita mens est,
Ędidit has dubio promptas de pectore uoces:
Samuel respondet
"Magne pater, quid me tam certa pericula uitę
Attentare iubes? Huius si forte negoci
Consilium scierit, multam Saul actus in iram
Protinus, heu, tristi claudet mea lumina letho." —
"At tu" numen ait "uitulam cape 'pergoque', dices,
'Sacrum ferre deo', hac eludes arte superbum.
Quum facies vitula, Iesseum ad sacra uocabis
Ipsum progeniemque omnem. Tunc protinus illum,
Quem tibi monstraro, liquido sacrabis oliuo
Vtque meo pręsit populo plebique, iubebis."
Tunc demum Samuel pecus atque armenta reuisens
De grege, quę uisa est magis illi buccula pinguis,
Hanc tulit et rapido Bethlemi moenia gressu
Accessit celerans Iesseumque ad sacra uocauit
Cum natis illique simul secreta recludit
Consilia. Ingentes pro tanto munere Iesseus
Grates lętus agit superum dominoque deoque
Et doni autorem procliuo uertice adorat,
Septem aderant iuuenes; proceri corporis unus
Ante alios Heliab, grato pręstabilis ore,
Recto habitu latisque humeris nigroque capillo.
Protensam genitor dextram direxit in illum
Et rogat, anne ipsum maneant insignia regni.
nota
Respondit Samuel: "Stellati rector Olympi
Non habitus hominum pensat formęue decorem.
Nanque bonum fragile est, oculos quod pascit inani
Obtutu uulgique rudis sermone probatur.
Talis enim species uenientis damna senectę
Sentit et indomitę dispendia proxima mortis.
Interiora deus rimatur corda sinusque
Ingressus mentis, mores metitur et actus.
Non hunc, quem monstras, deus eligit aut probat ullum
Ex istis, quos tu coram consistere cernis.
Nunquid non alius superest tibi filius isto
Ex numero?" — "Superest", respondit "pascua curę
Cui sunt et gregibus iunior qui pręsit alendis."
Tunc Samuel "Non ante dapes gustabimus" inquit
"Quam puer huc ueniens se nobis offerat ultro."
Dauid
Iussis ille patris parens et pascua linquens
Accitus properauit iter seque obtulit ultro,
Insignis forma iuuenis facieque decorus,
Iocundo aspectu, suffusus et ora rubore
Atque manu promptus, uiridis tamen apta labori
Ętas et dubio uirtus matura periclo
Armorum ac belli, grauibus thoracibus artus
Subdendi gladioque latus clypeoque sinistra
Conueniens animique uigor super omnia celsus.
Agnouit uates hunc unum ex agmine tanto
Esse quidem, cui fata dari sublime tribunal
Israhelitarum regnique insigne iubebant,
Nec mora, repletum diuino chrismate cornu
Effudit Dauida super, plaudente corona
Fratrum. Iocundo genitor magis astitit ore.
Rege salutato Samuel sua tecta petiuit,
Ad Ramatęque lares passu properante recessit.
Ex illo adridere deus, dare sydera cęlo
Dextera Dauidi, hunc ipsum seruare periclis,
Hunc animi donare bonis, hunc robore notum
Corporis et multa locupletem reddere gaza,
Saul a spiritu agitatus
At uero Saulem furiis agitabat amaris
Immanis demon, totos infusus in artus.
Ille solo stridens prostratus uoluere sese
Huc, illuc uisus, toruo quoque lumine circum
Terrebat stantes et spumas ore uomebat
Comparatio
Dentibus infrendens, rabidus ceu sępe Molossus,
In turpes quoties dimissus ringitur ursos.
nota
Quicunque ergo hominum nimis audax mente procaci
Despicit ętherii monitus mandataque regis,
Hic procul exclusus populi de sorte fidelis
Spirituum iuris sese sciat esse malorum
Nec nisi placato resipiscere posse Tonante.
Placatus dabit ille feros de pectore motus
Pellere tranquillamque admittere corde quietem
Et tandem nullas horrescere demonis iras.
Saul, Cisi filius
Hunc ubi amicorum pietas miserata laborem
Cisidę consulta dedit, quo prorsus iniquum
Seu tollat seu forte leuet medicamine morbum,
Protinus accitus Solymarum uenit ad urbem
Dauid
Iesseides Dauid psallens et nablia palma
Solicitans dulcique aures modulamine mulcens.
Attulit et regi, dederat quę munera Iesseus
Ipse pater, non magna quidem, si respicis illa,
Sin hominem, magnum testantia forsan amorem.
Munera oblata Sauli
Iam Bacchi et Cereris speciebus onustus
Ducitur in medium, simul et pinguissimus hędus,
Villosę sed adhuc qui paruulus ubera matris
Lambebat, niueum suctu sorbente liquorem.
Hęc oblata sibi placido Saul omnia uultu
Accipiens multas egit pro munere grates,
Sed pro mente magis facili simul atque benigna
Et prompto obsequio, optatum quod mittere psalten
Curarit uotisque suis nihil inde moratus
Annuerit. Post hęc Dauidis lenia colla
Impubesque genas amplectens oscula libat
Saul ad Dauidem
Atque his affatur uerbis: "Charissime, de te
Multa quidem dudum iuuenesque senesque ferebant,
Aspectus tamen iste tuus, tua uiuida uirtus,
Os habitusque simul promittere plura uidentur
Quam quę dicta mihi: uicit pręsentia famam.
Noster eris nostręque uiris numeraberis unus
Militię, nostrum primus comitabere tergum
Arma gerens, quoties duri fera pręlia Martis
Miscere et belli tentare pericla libebit.
Ast etiam positis quum pax agitabitur armis,
Pars (mihi crede) aulę fies non infima nostrę.
Unum oro: cytharę fidibus lenire dolorem
Tende meum, quum me morbi uis dira maligni
Inuadens miseros affligere coeperit artus.
Nescio enim quę me pręssum torpedine multa
Concutiunt laruę, modico tamen interuallo
Respirare sinunt lassisque redire quietem
Permittunt membris. Huic tu succurre labori,
Si potes. Hoc uno, cęssent ut cętera, certe
Officio tibi me uinctum memoremque tenebis."
Maiestate uiri iuuenilis territa uirtus
Obstupuit mentemque rubor turbauit et ora.
Haud multum mansere metus; sibi redditus ille
Dauid respondet
Hęc demum responsa dedit: "Tua iussa capessam.
Quem me cunque uoles fieri, rex inclyte, talis
Esse uolo, tibi me totum do, dedico totum,
Insanum sanumque sequar pariterque iuuabo,
Quicquid deinde meę uires artesque ualebunt.
Seu res uisa lyram fuerit seu poscere ferrum,
Pręsto adero, nec me segnem timidumue uidebis
Vlla in re quandoque tibi." Post talia dicta
Mens illecta magis Saulis concępit amoris
In iuuenem stimulos et iam fidentius illi
Credere se et uultu magis aspirare fauenti.
Ergo illum quoties tristis turbabat Herinis,
Arrepta toties aderat testudine Dauid.
Leua tenens capulum digitisque micantibus errans,
Fila suprema lyrę nunc hęc, nunc illa premebat,
Dextera sed medios percurrens pectine neruos
Ędebat multa uariatos arte canores.
Continuo cęssare furor, decędere toto
Corpore pestilitas, monstro deformior omni,
Compellebatur sanumque relinquere regem.
Tanta erat in sonitu mentem mulcente potestas!
Cessent Dirceos cytharę modulamine muros
Iactare extructos uatum commenta priorum
Rupesque et siluas Rhodopeia plectra secutas.
Hęc conficta quidem nemo est, qui nesciat, et si
Quisquam adeo tota soluit de fronte pudorem,
Facta esse ut dicat, tamen impendisse salutem
Humanę plus est depulso demone menti
Tamque feram domuisse soni dulcedine pestem.
Quis dubitat pręstare fidem, quum fingere nobis
Lex diuina uetet, fecis quum Musa prophanę
Expers porrecto quicquid cratere refundit,
Hauriat e puris sacrati fluminis undis?
Reddita mens fuerat Saulo, quum regia tecta
Dauidis fratres
Tres adiere uiri, cognati sanguinis omnes
Atque uno genitore sati, quo natus et ipse est,
Sed mage felici postremus germine Dauid.
Heliab
Natu inter fratres Heliabus maximus hastam,
Hastam, qua solitus syagros agitare, ferebat.
Amminadab
Post hunc Amminadab lateri succinxerat harpen
Sammas
Hisque minor Sammas melis de pelle pharetram
Villosam iaculisque grauem gestabat acutis
Atque arcum dura taxi de stirpe dolatum,
Non incerti ictus, quum resque locusque petissent.
Talibus instructos armis ubi regia Saulis
Excepit iuuenes, custodum concita turba
Admirata nouos habitus, noua tela uirorum,
Vnde, rogat, ueniant aut quid uenere petitum.
Illi hęc confessi subeunt penetrale superbum
Rex Saul
Atque micans auro. Soliis hic pręses eburnis
Sederat, Oebalio pulchre uelatus amictu,
Aurea sceptra tenens. Canum caput aurea circum
Stabat perstringens oculos fulgore corona.
Aurea perspicuis torques distincta lapillis
A collo pendens pectus decorabat honestum.
Circa illum famuli et procerum longo ordine coetus
Nobilis astabat. Fratres, ubi tale tribunal
Accessisse datum, pariter ceruicibus omnes
In terram pronis et aperto uertice adorant.
Fratres Dauidis ad Saulem
"O rex magne, tui sumus" aiunt "fida clientis
(Si nescis) Iessei nos pignora Bethlemitę,
Dauidis fratres, tibi quem dimittere iussus
Ille quidem non parua suę solatia uitę
Paruit aspernans. Puerum concede parenti
Nosque loco illius teneas. Hoc poscimus omnes.
Hoc genitor Iesseus uotis petit omnibus unum.
Permitte, ut gregibus pręsit, robustior ętas
Illum bello habilem donec tibi reddat et armis.
Suspensa rex mente stetit, dimitteret unum
Incertus puerum, tribus his ad bella receptis
(Bella autem magno feruebant horrida motu),
Anne recusatis solum retineret apud se
Dauidem. Tanto solum complexus amore est.
Sed tamen instantis uicit formido pericli
Proque istis ipsum iam tandem passus abire
Assensit uotis pariter fratrumque patrisque.
Nondum erat expertus, quantum iam corporis ille
Viribus atque animi teneros excesserat annos.
Nuncius interea regis perfertur ad aures
Hostilem turmam latis descendere campis
Iamque Palestinas acies pallare per omnem
Iudeę regionis humum. Mora nulla, paratam
Rex Saul ipse suam profudit ab urbe phalangem.
Saul processit ad pugnam
It peditum pilata manus gladioque iuuentus
Ancipiti succincta latus. Pars ferre sagittas
Ithyreosque arcus, pars molles uertere fundas,
Non molles ut agant saxis stridentibus ictus.
Inde ruunt equitum directis cursibus alę
Puluereamque ciet pulsu leuis ungula nubem.
Has inter medius graditur rex ipse cohortes
Et festinantes moderatur uoce maniplos.
Martius hunc sonipes tectum fulgentibus armis
Sublimemque uehit terrens hinnitibus auras
Atque citatorum sinuosa uolumina crurum
Alternans et frena ferox spumantia mandens.
Talis Peleum Persis fera bella mouentem
Bucephalas uexisse ducem memoratur et Indis.
Talem Neptunus donauit Ariona magno
Adrasto, Argiuum (si vera est fama) tyranno.
Aduenere locos, Socoth et Azetha uocabant,
Quos Terebintea paruo discrimine uallis
Diuidit atque humilis montes interiacet altos.
Illa Palestinę cępere cacumina turmę,
Hęc Iudea phalanx. Positis certamina castris
Parua serunt cursuque leui magis arma lacessunt
Quam pugnam exercent, quum tandem maximus ille,
GOLIAS
Ille Gygantei generis, sed spuria, proles
In medię uallis descendens plana Golias
Horrendo clamore tonat: qui cernere ferro
Et conferre manum secum audet, colle relicto
Deuolet, ut medio peragantur pręlia campo.
Vnius iam cęde uiri si uictor abibit
Iudeę miles, populo dominetur utrique
Rex Saul; oppresso si uicerit hoste Golias,
Turba Palestinę concędat Saulica genti.
Talia uociferans, ualido correpta lacerto
Tela quatit toruisque oculis et fronte minatur.
Corporis huic habitus, cubitos qui mensus in altum
Bis ternos palmumque simul processerat unum,
Membraque tam magnę quadrabant cętera moli.
Improba crassities laterum, tumor altus obesi
Ventris, coxa patens, longa internodia crurum
Luxuriansque thoris pectus taurinaque colla,
Magni humeri magnęque humerum ramalia chelę
Insignisque pilę caput instar, tetrica uultus
Effigies oculique truces rictusque ferinus.
Denique tota uiri facies metuenda grauisque
Omnibus aspectus, quanuis quoque nulla tulisset
Bellica tela manu certareque uellet inermis.
Quanto igitur potuit Saulis magis esse timori
Militibus multo armorum munimine fultus
Arma Golię
Ingentes artus ingens lorica tegebat,
Cassis ahena caput, suras et brachia circum
Ferrea terrifico crepitabat murmure lamma,
Ferreus et clypeus leuo pendebat ab harmo
Fulgorem spargens aduerso sole micantem.
Hastam dextra minax digitis complexa trabalem
Vibrabat lati conuersa cuspide ferri.
Israhelitarum dum singula corpora solus
Prouocat ad pugnam, segnes et uoce lacessit,
Nemo fuit numero ex omni, qui comminus armis
Certare et contra uoluisset stare Goliam,
Magna licet pręses uincenti pręmia, magnos
Proponat census et summum laudis honorem.
Quippe suos animis postquam languescere uidit,
Saul ad suos
Talibus aggreditur dictis: "Fortissima quondam
Pectora diuinumque genus, Iudea iuuentus,
Cernitis en quali nos contra tendere probro
Non cessat uocitans audax in pręlia Getheus?
Nonne estis geniti ex illis, qui regibus istud
Erripuere solum, quis gentes uincere iniquas
Fata dabant? Deus ipse, deus considere terris
His iubet, et timor est inimicę obsistere genti.
Res et opes uobis et cuncta auferre paratę?
Vasti hominis moles si terret, peruia ferro
Hic quoque membra gerit. Multo si robore pręstat,
Robustum quandoque leuis prostrauit, arena
In media fixum telis, elephanta Gethulus.
Sit magnus sitque ille potens, dum uestra probatur
Dexteritas agilisque manus solersque cauere
nota
Atque inferre ictus. Vires industria uincit,
Adsit tantum animus. Pauidos fortuna repellit.
Quicunque ex uobis processerit obuius illi
Et uictum dederit letho, cumulabitur amplis
Diuitiis factusque gener mihi, liber in omne
Tempus erit, nullum pendens aliquando tributum
Ipse genusue suum." Quem non uel talia uerba
Vel tam pręcipuę mercedis pacta mouerent?
Muta tamen stant ora uirum laudisque fauorem
Promissique fidem uicit formido pericli.
Feruidus interea iussis parere paternis,
Dauid
Affuit hic Dauid, quid sit cum fratribus actum,
Quęsitum missus, tunc regia signa secutis.
Atque ubi conspexit cum telo stare Gygantem,
Dumque illum nemo pręsumit tendere contra,
Exultare ferum nec adhuc decedere ab illo,
Quo uoluit certare, loco, turbatus in iram
Exit et ad regem prompto sermone profatur:
Dauid ad Saulem
"Psaltes ante tuus, pugilem nunc offero dextram,
Inclyte rex, ne se iactet temerarius ille
Iam uicisse omnes exclamans nemine uicto.
Est animus conferre manum, superumque fauente
Numine Getheum sternet mea dextra Goliam,
Ipse meis si me permittis sortibus uti."
Obstupuere omnes iuuenili in corpore tantum
Esse animi. Rex ipse oculos defixit in illum
Admirans. Dubitat, ne sit fiducia maior
Viribus ista suis inconsultusque iuuentę
Et rationis egens in aperta pericula cursus,
Saul Dauidi
Atque ait: "O iuuenum mihi iam charissime, quo te
Nunc tuus ardor agit? Transcendis nisibus annos.
Ante pilos certare cupis, tyrunculus illa
Attentare audes ueterani militis arma,
Nec tibi succurrit, quam pręstans uiribus ille est,
Quam ferro instructus, quam toto corpore magnus?
Immodico moderare animo mentemque ferocem
Refrenans melius florenti consule uitę
Et patere, ut subeant alii certamina tanta,
Dum tibi digna tuo crescet conamine uirtus."
Nil iuuenem terrent hęc talia dicta magisque
Gliscit amor pugnę, remoratus suscitat ardor
Tentandi penitus maiora incendia belli.
Comparatio
Ac uelut audacem uenator forte Molossum
Quum tenet, ille alacer uiso se porrigit urso
Vlteriusque ruens retinacula rumpere tentat,
Necdum dimissus latrat, furit, ingemit, urget,
Carpit humum, nunc huc agilis, nunc uertitur illuc.
Haud aliter Dauid: toruo spectare Goliam
Lumine sępe minax, precibus quoque flectere regem
Moliri et magnum uultu pręferre uigorem
Spemque simul uincendi animoso prodere gestu
Dicereque, in siluis sęuo quum occurrerit urso,
Ausum se pręsenti animo consistere contra
Atque pedem firmare loco, donec venienti
Attulit exitium discussis fuste cerebris.
Inde quod in fuluum gradiens quandoque leonem
Inciderit, rictus qui contra ferret hiantes
Infrendens rapidoque ruens per deuia cursu,
At se contortum difractis dentibus acri
Infixisse gulę per aperta foramina saxum.
Hinc illum gemuisse diu, dum spiritus ęger
Non potis obstruso est halitus agitare meatu,
Fessa sed inclusa cruciantur uiscera uita,
Donec humi exanimes fugiens dimitteret artus.
Sic pręstante deo magni se cęde Golię
Iam fore pręsenti notum sęcloque futuro.
"Atque istud tam turpis" ait "foedique timoris
Dedecus effugiet, quod uobis obiicit hostis,
Quum demum uicto uos gloria certa sequetur."
Talibus instanti rex tandem cęssit et arma
Apta dedit: phrameam, ferratum tegmen et hastam
Et nitidam puro galeam clypeumque metallo.
His tamen abiectis abiit Iesseia proles
Arrepto tantum nodosę stipite quercus.
Funiceas etiam fundę Balearis habenas
Aptat et e scrupeo ripę propioris aceruo
Quinque capit lapides, ęquati ponderis omnes,
Dauid superat Goliam
Collegitque sinu pręstolantemque Goliam
Protinus aggressus, fundę uertigine saxum
Coniicit idque uolans stridenti turbine fertur.
Tum ualide illisum perfracta casside frontem
Diffindit mediam. Lethali saucius ictu
Mugiit ut taurus sacras mactatus ad aras.
Per uultus perque arma fluens miserabilis humor
Sanguinis admixto coepit manare cerebro.
Ille labans tereti iam frustra innititur hastę,
Frustra stare cupit. Mox pręceps corpore toto
Labitur in terram. Tremuit sub pondere tellus
Armaque labentis magno sonuere fragore.
Impiger hinc Dauid prostratos occupat artus
Accurrens pręnsaque coma morientis et ense
Continuo secat immanis fera guttura colli
Auulsumque caput tollit sublime suisque
Ostentat uictor. Ferit ardua sydera clamor
Israhelitarum. Trepidę fugere cateruę
Incircumcisę montana per auia plebis.
Insequitur Iudea phalanx pauitantia cędens
Terga uirum longe, portas Acharonis adusque
Getheasque domos, hosti loca tuta fugato,
Qui reliquus potuit cędi superesse cruentę.
Vesper
Inde reuertentes quum Sol procliuus in undis
Oceani nitidum properaret condere currum
Parsque aduersa poli, uenienti obnoxia nocti,
Inciperet terrę tenui uestirier umbra.
Inuadunt uallos, hostilia castra rapinis
Euacuant spoliisque domos atque oppida complent.
In summis Solymę suspendunt moenibus urbis
Triste Palestini populo plaudente Golię
Sanguineumque caput. Sanctę sub tecta tabernę
Arma tulit Dauid regique dicata superno
Liquit et ingentes pro palmę munere grates
Exultans lętumque canens peana peregit.
En tibi, quo tandem perducta est ira superbi,
Qui sese inuictum iactarat, uiribus ampli
Corporis et fido armorum munimine fretus
A pastore iacet tandem superatus inermi
Atque illi, pugnax quem secum gesserat, ensi
Prębuit oblatas ceruices uictus et ora.
nota
Ergo uelut tenues uanescit fumus in auras,
Sic nimis elatę perit improba gloria mentis.

⟨Liber II⟩

ARGVMENTVM
  • Regum lib. I, cap. XVIII. Amicicia inter Dauidem et Ionatham, Saulis filium. Saul Dauidem pręficit militibus. Sed quoniam plebis cantibus illum sibi pręferri audiuit, uoluit eum interficere. Gratiam simulat. Despondet ei filiam Michol.
  • XIX. Dauid fugiens Saulem latet. Reconciliatur. Superat Palestinos. Rursum fugit. Domi obsessus per fenestram demmittitur. Obsessores a Michola eluduntur. Coram patre coarguta factum excusat.

Lib. II

Inter Dauidem et Ionatham amicicia
Ingenti excepit rex Saul Dauida fauore
Accumulatque bonis. Ionathas quoque, regia proles,
Amplecti hunc unum fraterno coepit amore,
Officiis animoque colens super omnia fido.
Ęquali Dauid studio flagrabat in illum,
Ne uictus summi meritis uideretur amici.
Ambos una parens grauido si uentre tulisset
Fudissetque simul partu foecunda gemellos,
Haud maiora quidem poterant ostendere amoris
Argumenta pii inter se mentisque benignę.
Ionathę dona Dauidi oblata
Iam primum Ionathas donauit uestibus illum,
Purpura quas Tyrio feruens infecit aheno
Quasque Semyramia diuersis foemina filis
Pinxit acu, dono tali testatus amorem
Ipse suum meritumque uiri. Tunc splendida panni
Gratia uirgati rauos eiecit amictus
Et ferrugineas cocco toga tincta lacernas,
Tegmine sub uili ne fortia facta laterent
Nobilitasque animi. Gladium quoque cęssit eidem,
Cuius et argento capulus cęlatus et auro
Fulgebat, miris uaginam mille figuris
Exornabat ebur, flauenti lora metallo
Intertexta nitent. His Gnosia spicula iungit
Corithosque leues et sęuum flexibus arcum.
Hęc cuncta ut fuerint multo licitanda triente,
Ille tamen sese maioribus undique donis
Pręstabat dignum. Regi parere paratus,
Illorum, quę iussa sibi, nec mole grauari
Nec poterat diri terreri sorte pericli
Impauidusque animo simul inuictusque labore
Omne sibi iniunctum pręclare munus obibat.
Inuidiam poterat laudis superare decore,
Si sibi pręlatum post talia facta tulisset
Non ita duro animo Saulis uecordia regis.
nota
Sed nec ferre potest illos nec amare superbus,
Quos anteire uidet famę melioris honore.
Exuuias igitur quum Dauid et arma Golię
Suffixumque caput pilo portaret ad urbem,
Israhelitarum tunc undique concita pubes
Obuia procurrens contentaque tympana pulsans
Multisonumque mouens ędebat cantica sistrum.
Omnia lętitię de tanto signa triumpho
Pro se quisque dabat, nuptę innuptęque puellę,
Dum festas agitant ad compita nota choreas
Et uario glomerant sinuosa uolumina saltu,
Percussit Saul mille et Dauid decem millia
Cantantes dixere: "Manus Dauidica strauit
Millia bis quinque et Saulis uix dextera mille."
Tunc ueluti subita confixus cuspide ceruus
Ingemit et siluas querulis mugitibus implet.
Hic coepit Saulis invidia in Dauidem
Sic, ubi iam tales cantus Saul auribus hausit,
Contorquere caput furiis accensus et ira
Coepit et "En," inquit, "quo me sors egit iniqua,
Vt decuplo maior Dauidi gloria surgat,
Nostris auspiciis, nostro qui militat ęre,
Quam mihi, qui regno pręsum, quem maximus unum
Spectat honos. Ergo conuerso cardine rerum
Mancipio dominus famulabitur? Ille sedebit
In regni solio et sceptri potietur honore?"
His ardens odiis, illi, quem semper amauit,
Insidiari animo iam tandem coepit acerbo,
Non culpa ipsius, sed uulgi errore pusilli,
Si tamen est error laudes plausumque dedisse
Illi, qui uictis uicto succurrerat hoste
Quique sua cunctis peperit uirtute salutem.
Tempus
Altera flammiferi iam lampas fulgida Solis
Scandebat rapido summum super ęthera curru
Sudantesque agitabat equos, quum Saulis ab imo
Saul iratus
Surgens corde furor totos perfuderat artus.
Palluit os illi, coeperunt colla tumere,
Horrere arrecti crines, infrendere dentes,
Scintillare oculi, spumantia labra tremore
Quassari, adductis fieri frons aspera rugis.
Vsque adeo formę mens indignata prophanat
Effigiem turpesque serit super ora figuras.
Solicitus Dauid cytharam pulsare canoram
Accelerat notasque sono tentare medellas,
Non hanc esse putans hominis, sed demonis iram.
Ille tamen telum (telum nam forte tenebat)
Torsit in aduersos uultus atque ora sonantis.
Sed declinato Dauid bene providus ictu
Proiectaque cheli suspectam deserit aulam
Et fugiens odium uitat capitale tyranni.
Sed rex cassa uidens primę molimina fraudis,
Inde dolos alios meditans, cęlare cruentam
Nititur inuidiam mentitę nomine pacis.
Placatos pręfert uultus Dauide uocato
Et dextram dextra tangens sic ore profatur:
Saul ad Dauidem
"Foedus amicicię tecum firmare perennis
Est animus. Dauid charissime, mitte timorem
Nec quicquam dubites. Tua sit uolo sponsa Merobe,
Virgo inter natas forma pulcherrima nostras,
Quum dulces de te nobis paritura nepotes.
Tum tibi pręstantem regali stemmate prolem.
Perge modo et dignum tam pręclaris hymeneis
Te pręstare stude. Primę dux esto cohortis
Atque Palestinos uastator curre per agros,
Nec pecori, nec parce uiris. Prostrasse Goliam
Et pepulisse procul nostris a moenibus hostem
Non satis est, nisi Marte ferox aliena lacessas
Illorum populans fines, inuadere regni
Ausi qui dudum fuerant campestria nostri."
Comparatio
Callidus ut quondam curuo piscator in hamo
Componit dulces et in ęquora porrigit escas
Blanditusque cibis unco comprendit aheno
Et trahit affixum per fila tenacia piscem,
Si non excusso frustretur linea congro,
Sic Saul alloquio cęlat quod corde uolutat.
Nanque cupit tali Dauidem Marte perire,
Polluat ipse suas eius ne sanguine palmas.
Respondet Dauid
Tunc humilis Dauid "Qui sim, uel qualibus" inquit
"Intra Bethlemam genitus natalibus urbem,
Vt merear gener esse tuus, clarissime regum?
Non mea paupertas, generis neque sordida nostri
Conditio digna est tam celsum scandere limen.
Vis nocti conferre diem? Vis ęquora uasta
Angusto stipare lacu? Certamina belli
Non detrecto quidem; quascunque lacessere gentes
Iusseris, ipse tui Dauidis primus in illas
Stringetur gladius. Generosior ista Merobes
Connubia accipiat. Satis est mihi gratia pacis,
Quam pręstas, o rex. Habeo nil charius illa."
Sic fatur Dauid nec adhuc expertus amoris
Lasciui stimulos, pugnas tractare uoluptas
Illi maior erat. Studiis mens dedita belli
Non poterat molles Veneris admittere lusus.
Ergo regalis genialia pacta puellę
Hadrihel accepit, procerum ditissimus urbis,
Nobilitate potens. Celebrat sponsalia, tedas
Accendit, fruitur thalamis et amore maritę.
Dauid captus amore Micholę
Mox etiam Dauid bellis inuictus ab isto
Igne fuit uictus coepitque ardere Micholam,
Regis et hanc prolem. Cupidis modo nutibus illi,
Et modo blandiri uerbis, pręsente iocari,
Absentem per crebra quidem suspiria cordis
Quęrere soliciti, nullam sentire quietem,
Donec ad aspectum sese transferret amatę.
Saul
Hoc ubi Cisides persensit, gaudet adeptum
Implendi se uota modos, quo protinus ipsum
Coniuge promissa grauiora pericula Martis
Cogat adire feri celeremque arcessere mortem.
Comparatio
Sic gaudet cupidus prędę uenator, adacto
Inter conualles angusti tramitis urso,
Effugium cui saxa negant obstantia, credens
Vsurum se cęde ferę, sed dentibus illa
Infrendens conuersa retro ruit impete uasto
Et notas repetens fauces latrone repulso
Iam loca tuta tenet campoque potitur aperto.
Frustra igitur sceleris peragendi tempora nactum
Apta ratus iam se Cisides, protinus instat
Occultis certare dolis et fraude latenti.
Submittit quosdam simili satis arte peritos,
Dauida incautum qui supplantare uolentes
"Macte" aiunt "uirtute tua, fortissime Dauid,
Chare nimis regi! Tibi nubere nanque Micholam
Ipse suam statuit natam: quę sępe petita
Diuitibus clarisque procis, tibi traditur uni.
Nec dubita, multas quod nondum possideas res,
Non aliud pater ipse sua pro uirgine munus
Poscit quam centum inuisę prępucia gentis,
Arua Palestinosque colit quę plurima campos.
Merces magna, leuis labor est. Age, cęde prophanos
Et rediens cupidis amplexibus utere nymphę!"
Quanquam Dauidis lęta est audacia sorte
Hac sibi proposita, non se tamen ille fatetur
Esse thoro dignum, quem celsius euehit alta
Maiestas quam quo poterit sua tendere uirtus,
Sed tamen "Experiar dubii discrimina belli"
Inquit "et anne humiles oculis deus aspicit ęquis.
Porro quum fuerim satis hoc expertus in illo,
Qui nostrę iacuit prostratus uerbere fundę.
Idem, spero, deus nec in his me deseret ausis.
Exurgens igitur cuneos ad bella coactos
Instructamque aciem trahit audax et ruit ultro.
Vrgebat, quę tarda solet quoque corpora pronis
Cogere ad arma animis, adamatę forma puellę.
Lata Palestinę uastat populatibus arua
Agmineque infesto properans Acharonis ad agrum
Castra inimica uidet. Tunc firmat signa parumper
Hortaturque suos: "Socii, confidite," dixit
"Vicimus. Hos etenim, quos contra stare uidetis,
Iussit rex Superum uestris delerier armis.
Qui iubet, hic uobis dabit, ut pręstare queatis.
Tantum animis opus est et iam rata fata sequentur."
Dauid uictor
Dixit et aduersos telum contorsit in hostes.
Sublato clamore uiri curruntque ruuntque,
Quenque suus satis ardor agit. Missilia primum
Huc, illuc uolitant, stricti mox comminus enses
Ictibus increpitant. Miscentur pręlia, puluis
Tollitur et tristes operit caligine pugnas
Spectantumque oculi tantum ęra micantia cernunt.
Ęquo Marte diu certatum, denique lassus
Hostilis cuneus iam retro cędere coepit.
Hoc magis expauidę sparsęque insistere turbę
Iudeus certat miles: iam Marte fugatos
Opprimere et multos furuo demittere Diti.
Corpora strata iacent campo; seruauit ad urbem
Paucos uersa fuga et uelox ad tuta recursus.
Exultat uictrix legio ditata rapina
Armorum, pecudum, peregrinę uestis et ęris
Atque omnis generis uictus. Agit ipse Tonanti
Dauid
Summas Iesseides grates et numen adorat
Illi uni acceptum referens quod uicerit hostes.
Regalisque memor pacti truncare peremptis
Membra pudenda iubet. Rapuerunt ense resectos
Bis centum (ut dicunt) cassos tentigine pennes.
Is numerus stratę per gramina rubra cruore
Gentis erat. Parua colei stipantur in arca,
Promissis thalamis donum dotale futuri.
Hinc uictor Dauid, turba comitante suorum,
Ibat ouans, uiridi redimitus tempora lauro
Et biiugo uectus curru. Peana canebat
Pone sequens miles pulsataque tympana bombos
Ędebant et silua sonum per inane uolutum
Atque cauis haustum rimis referebat eundem.
Ingressus Solymas Dauid prępucia regi
Bis centena tulit, geminato munere pactos
Exuperans thalamos. Miratur tanta tyrannus
Acta ducis lętusque sui tot computat hostis
Funera, quot sectos licuit sibi cernere testes.
Dauidis uxor Michola
Ne uero ingratum cuncti fideique malignę
Censerent, sponsam iuueni sociare Micholam
Connubio statuit stabili. Properatur ad alta
Atria, conueniunt matres matrumque mariti,
Impubes pueri simul et robusta iuuentus
Et forma insignes uiridique ętate puellę,
Conuentus uarius, quem latę porticus aulę
Saul
Vix capit. In solio Cisides celsus eburno
Sederat. Ecce autem, linquens secreta cubilis
Prodiit in medium pulchris ornata Michola
Vestibus et reliquo cultu, sed pulchrior ipsa.
Circa illam pueri, quorum manui altera sponsam,
Altera succensę retinebat lumina tedę.
Stabat et indutus gemmata ueste sacerdos
Intectusque caput niuea uenerabile mytra.
Hic Dauida prius, pulchram rogat inde Micholam,
Si sponsam uelit hic et si uelit illa maritum,
Vtque ambos uidit paribus concurrere uotis,
Pręcipit hęc eadem ritu firmare iugali:
Dextrę dextra datur, digitis detorta mariti
Gemma nouę digitos coepit constringere nuptę
Fulgenti laqueo, fidei per sęcla colendę
Pignus perpetuum seruatus ut annulus esset.
Inde deo precibus porrectis prospera dixit
Ambobus uota et proli quoque fausta futurę.
Postquam perfecto siluit sermone sacerdos,
Insequitur lituum stridor clangorque tubarum.
Ingenti sonitu concussa est regia tota,
Contremuit paries. Poterant timuisse ruinam,
Ista sacri (ut quondam) si flarent ęra Leuitę,
Si foret hic priscę Hiericuntis moenia murus.
Nil aliud poterant aures audire loquentum,
Verba magis magno strepitu superata quierant.
Conticuere tubę, calamos inflare choraules
Et digito pulsare leui caua cymbala psaltes
Coepit et argutis fidibus resonare lyristes
Ac Phrygios cantare modos. Nunc tinnit acuta,
Nunc tonat ille graui, media modo temperat istos
Voce sonos, agili pulchre quos gutture uibrat
Concordans cytharę linguę prolata canori.
Arrectę cunctorum aures dulcedine tanta
Et capti stabant animi. Nil murmuris usquam,
Nil strepitus, donec finitis cantibus uni,
Vni omnes toto pariter plausere theatro.
Et si sic animos demulcet musica cantus
Terreni nostręque iuuant sic carmina fecis.
Angelorum cantus
Angelicum quanto fas nobis credere melos
Esse suaue magis, mulcens pia corda beatum,
Illo, ubi iam nullo clauduntur gaudia fine,
Ante dei sublime thronum clarumque tribunal?
Talibus ergo frui tam miris si libet odis,
Quę sunt perpetuę dulcedinis, ista uoluptas
Incerta, instabilis, leuis, impia, reproba, fallax
nota
Spernenda est nobis. Non est apprendere dignus
Immortale bonum, cui sunt mortalia cordi,
Quem male terreni foedant contagia luxus.
Propterea uanos uulgaria turba canores
Dum nimis intentis animis atque auribus haurit,
Dum saltu uario ludit lasciua iuuentus
Multimodisque chorum gaudet deducere gyris,
Dauidis uota
Interea Dauid tollens ad sydera mentem
Cęlicolum regem uotis precibusque petebat.
Coniugii seruare fidem, seruare pudici
Iura thori et sancte proprios educere foetus
Ipsis ille daret, quos nunc coniunxit in unum,
Arceret rixas, suspectum tolleret omnem,
Ambobus uitam uacuam rumore sinistro
Cęderet et uerę uirtutis luce nitentem,
Scilicet ut possint dominoque deoque placere,
Donec uterque sui cursum perfecerit ęui.
Saul
At contra Saulem sęua torquere simultas
Coepit et exurens penitus pręcordia liuor.
Nocte iacens uigilat, negat improba cura quietem,
Fastiditque die positę conuiuia mensę
Et renuit gustare dapes festosque hymeneos
Suspensus celebrat, ridens ridere uidetur
Inuitus tristemque animum uelamine lęto
Obtegere atque aliquem nutrire in corde dolorem.
Nam uidet in cassum fraudes cęssisse malignas
Et frustra inuisum iuuenem obiectasse periclis
Bellorumque minis. Ipsum magis ergo timere
Incipit et tacitus secum meditatur iniqua
Atque indigna nimis pravę molimina mentis
Insontem contra generum, disperdere certus
Siue per insidias ficti pro tempore amoris,
Siue palam potius per aperti pręlia Martis.
Nunc hos, nunc illos aditus sine fine requirit,
Polluat ipse suam cognato ut sanguine dextram
Crudelis magis anne ingratę mentis in illum,
Cuius erat sanus cantu, certamine tutus,
nota
Non satis est certum. Semper tamen irritus omnis
Contra fata labor fuit et conatus inanis.
Ipse igitur magni Dauidem rector Olympi
Omnibus ereptum seruabat ubique periclis,
Vt manibus ueri iampridem facta prophetę
Vnctio per tuta et rerum prosperrima posset
Euentu gaudere suo, quum Saule repulso
Susciperet regni sceptrum Iesseia proles.
Ergo dum curis Cisides ęstuat atris
Bella gerens Dauid fines tutatur et hostem
Proterit armatus. Totas quandoque phalanges
Infidę gentis Solymarum ad moenia captas
Secum uictor agit, iam fama et laudibus omnes
Et uirtute duces anteibat. Sed tamen idem,
Omnibus eximio semper dilectus amore,
Inuisus soli post tot benefacta tyranno.
Proh, miseranda nimis regum non rite regentum
Conditio! Dum sceptra timent amittere, nulli
Parcunt, suspectis tunc indignantur amicis,
Affectos aliqua quum cernunt laude merentes.
Nox
Iam Nox atra diem terris dimouerat almum
Humentesque super tendens diffuderat umbras,
Quando Cisides Ionatham reliquosque uocauit
Custodes lateris uulgoque in parte remoto
Saul in Dauidem
Alloquitur stantes: "Quis tam temerarius" inquit
"Extat, ut ille meis penitus parere negabit
Imperiis? Iubeo Dauidem protinus ipsum
Interimi uestris armis. Ne quęrite quare.
Ille meus fiet, qui iussa refugerit, hostis.
Experiar, seruone magis seruire velitis
An domino." Tales rabidus dabat ore loquellas.
Discessit tristis Ionathas moestusque periclo
Illius, magno fuerat cui iunctus amore.
Ergo solicitus Dauidis tecta petiuit.
Illi aperit secreta patris metuendaque cędis
Consilia, his ipsum affatus pro tempore dictis:
Ionathas ad Dauidem
"Infensum uites, Dauid charissime, regem
Infestumque tibi. Lictoribus ille uocatis
Dat mandata tui, quum Sol illuxerit orbi,
Quo te cunque loco poterunt reperire, necandi.
Quare efferre pedem caueas de limine portę
Ipse tuę totumque diem sub tecta sedeto
Illa parte domus, tutę quę uisa latebrę
Esse magis fuerit, donec modo pectora regis
Aspera per blandos tentem mollire precatus
Illiusque tibi mentem mox ordine pandam.
Interea lateas oro incolumemque memento
Conseruare tuo nostram sub pectore uitam.
Lęsus eris si quo (deus hoc auertat) ab ictu,
Effluet ex illo noster quoque uulnere sanguis,
Commixtos animos communeque corpus habemus."
Dauid
Talia dicentem Ionatham complectitur ille,
Oscula dat, summas tali pro munere grates
Lętus agit, non ipse suę discrimina uitę
Sic timet, ut fidi gratatur amore sodalis.
Mox festinatis regales passibus ędes
Ingressus Ionathas iam fessa labore metuque
Nocte silente dedit placidę sua membra quieti.
Atque iacens, quali, quum crastina fulserit hora,
Mulceat affatu genitoris, cogitat, iram,
Cogitat et somno cura uigilante repugnat.
Mane
Sol uagus Eoa nitidum caput extulit unda
Exutusque nigros apparuit orbis amictus
Atque suus rebus rediit color. Obuius illo
Excepit Ionathas uenientem tempore regem
Ante fores thalami. Tunc illum uertice prono,
Sicut moris erat, supplex et mitis adorat
Ionathas ad Saulem
Atque his alloquitur dictis: "Certissima, salue,
Spesque salusque tui populi! Quis, quęso, tuarum
Esse potest laudum cupidus magis atque decoris,
O rex, prole tua? Quare tibi dicere cogor
Quicquid obesse rear splendori nominis usquam,
O pater alme, tui. Communis gloria tecum,
Communis tua culpa mihi. Nunc ergo rogatum
Te uenio obtestans: Dauidem perdere uelle
Desiste immeritum duroue extinguere fato
Egregium fidumque tibi. Fuit ille decori
Virtuti famęque tuę, qui cęde Goliam
Sustulit, aduersas qui fregit Marte phalanges.
Armatus quoties conflixit, uictor ad istam
Cum spoliis rediit, cunctis plaudentibus, urbem.
Gloria magna tibi est promptos fortesque fouere
Semper ad arma uiros. Pręsentia numina sentis
Hoc bellante tibi. Metuunt inuadere regni,
Incolumi hoc, fines urbesque lacessere bello
Insidiisque tuas. Quem si patiare perire,
Mutatas uereor reuoluto cardine sortes
Et conuersa retro fata indignata referri."
Sic fatur Ionathas, et rex placatus in ipsum
Dauidem iurat se nullas deinde nocendi
Illi intensurum fraudes, nihil amplius esse,
Quod sibi formidet: conspectum horrescere regis
Desistat, notos inter numerandus amicos.
Lętus ad hęc Ionathas grates persoluit et ipsi
Talia Dauidi gaudens ex ordine pandit.
Dauid
Securus latebris Dauid post terga relictis
Regia festino gradiens pede limina scandit
Erectosque gradus surgentis ad ęthera tecti.
Tum Ionatha comitante petit fulgentia Saulis
Atria. Rex illum placido satis accipit ore
Atque data dextra charum sibi tempore in omni
Iam fore promittit promissaque foedere sancit,
nota
Instabili tamen ista fide. Nam dira phrenesis
Quem superat penitusque ferę uecordia mentis,
Proposito facit ille nihil laudabile certo.
Nunc huc, nunc illuc deflectitur actus ab omni
Vento, uela tamen rapidis dat sępius austris.
Rursus ad arma ferox excitus fuderat hostes
Dauid
Iesseides Dauid uictoreque milite cinctus
Venit ouans, Solymam turbis plaudentibus urbem
Ingreditur lętusque sui subit atria regis.
Illic forte sedens fessum certamine corpus
Dum releuat, dextram, qua Martia pręlia promptus
Egerat aut uibrans ensem aut hastilia torquens,
Transtulit ad cytharę modulantia fila sonorę
Dauidis cantus
Nil uulgare canens, sed certe ut maximus olim
Exurgens Abram primo ferus impete gentes
Fuderit infidas prędamque receperit omnem,
Quę fuerat Sodomis cum Lotho ablata nepote.
Vt Hiercunteus lituum clangore sacrorum
Conciderit murus simul et clamore uirorum,
Aspirante deo plebique fauente fideli.
Pręterea Iesus, Iudea uictor in ora,
Hostibus ut fusis Solis consistere currum
Et proferre diem iussit, uel quo usque fugatos
Prosternat cędens, oneret uel compede captos.
Vtque idem bello superatis regibus omnem
Iudeę regionis humum possederit utque
Israhelitarum tribubus diuiserit omnem,
Et tamen hac sanctos priuarit parte Leuitas,
Consortem cęli quo se sciat esse sacerdos
Ętherięque domus, non mundi labilis aulę.
Post Iesum Iudas quid bello gesserit et quid
Othoniel, quid Aioth, Delbora uirago Iahelque,
Quid fortis Gedeon, quid denique uiribus omnes
Exuperans Sanson. Saulem quoque coeperat ipsum
Diuino celebrans ad sydera tollere cantu:
Vt, qui conati fuerant euertere Iabin,
Vicit Amonitas, ut turmas fuderit acres
Amalechitarum, quum regem cępit Agagum.
Plura etiam dicturus erat, sed percitus igne
Saul in Dauidem
Rex Saul inuidię, Dauidis nomine laudem
Ipse suam uinci cernens, exarsit in iras
Feruidus et raptum magno conamine pilum
Torsit in aduersum cantantis pectus, at ille
In latus accliuo uitauit corpore telum.
Vitatam paries confixus suscipit hastam
Hastaque fixa cauis ferrata cuspide rimis
Compulit extemplo concussa fatiscere saxa.
Ipse fuga elapsus non lęso corpore Dauid
Tecta laremque petit tenebris defensus opacę
Noctis, nam stellas nubes obduxerat atra
Splendentemque globum Lunę lucere uetabat.
Armati ante fores missi sedere manipli,
Vt mane egressum iugularent. Murmura sensit
Ante fores uxor metuensque pericla marito
Rettulit. Ille fugam postico fecit aperto
Incolumisque abiit. Lictores decipit uxor,
Ne subito cursu fugientis terga sequantur.
Michola elusit insidiatores
Compingens mappas et linea lintea circum
Inuoluens hominis studuit confingere formam.
Implicitę effigiant tumidum caput oraque uittę,
Hircina horrebant expressi pelle capilli.
Grandia si paruis liceat componere, tales
Oblatę Veneri fuerant a uirgine pupę,
Excolerent quondam quum reproba numina gentes.
Reclinat lecto simulachrum, stragula supra
Iniicit et turbę respondit mane roganti
Oppressum subito morbo Dauida iacere.
Illi intro irrumpunt, ut iam uel cęde iacentem
Afficiant, recto uel uiuum tramite ducant
Ad Saulem regem. Elusi commenta lacessunt
Incusantque dolos et callida uerba Micholę.
Rem referunt regi. Natam Saul inde uocatam
Saul ad Micholam
Increpitans "Tantumne animi superesse, Michola.
(Quod nunquam rebar) potuit tibi," dixit "ut hostem
Per mea securum ludibria siueris ire?
Nec regem metuis, nec honoras stulta parentem."
Michola respondet
Illa sub hęc lachrymis caute respondit obortis:
"Heu miseranda meę sortis lugendaque multum
Conditio! Si iussa patris complere laboro,
Ense uiri pereo. Sin, cui sum iuncta, marito
Obsequor, infenso pater infert iurgia uultu.
Quumque animum premat hęc angustia, nescio quo me
Conuertam. Sed quis prohibet depromere uerum?
A me dimissum nunquam Dauida negabo.
Si mea non ueniam pietas, rex magne, meretur,
Foemineo saltem miserans ignosce fauori.
Ille minax stricto nuper mihi dixerat ense:
'Si me non tacita emittas secretaque serues
Quęrentesque dolo fallas, mea dextera letho
Te dabit et nostro mittere ad Tartara telo.'
Arma uiri euasi, quoniam mandata peregi.
Sed falli te forte putas? Animi tibi pandam
Intima sensa mei, seu parcis uera fatenti
Seu minus ignoscis. Non tam terrore minarum
Quam pietate meum studui saluare maritum.
Si non das ueniam, genitoris malo perire,
Dum pia sim, manibus quam coniux impia dici,
Perdiderim quod fraude uirum nil tale merentem.
Opto fida mori potius quam perfida tetram
Damnatamque bonis per sęcula ducere uitam.
Scito fuisse tuam tunc me, quum uirgo sedebam
In laribus uerecunda tuis. Nunc, tradita quum sim
Nuptum sponte tua, iam certe non tua dicor
Esse, sed illius, cuius consortia seruo,
Cum quo communis thalamus mihi resque domusque.
Ergo tui iuris quum non sim, maxime regum,
Libertam permitte suo seruire patrono,
Si tibi et ipse tuos seruos cupis esse fideles.
Aut si certa tibi Dauidem perdere mens est,
Hanc prius, hanc animam iubeas excludere ferro.
Haud penitus misera me fungi sorte putabo,
Si modo morte mea pręcedam fata mariti."
His dictis languere furor, mitescere mentis
Coeperat ira recens. Tacitus tamen inde recessit
Rex Saul alterius subiens penetrale cubilis,
Vt fessam curis mentem requiete foueret.
Ipsa suos repetit festina Michola penates,
Suspenso sed adhuc animo meditansque periclum
Coniugis et dirum patris immanemque furorem.

⟨Liber III⟩

ARGVMENTVM
  • Regum lib. I, cap. XIX. Dauid fugiens uenit ad Samuelem. Satellites missi, quum illuc uenissent, prophetabant. Venit Saul, sed etiam ipse prophetare coepit nihil ei inferens mali.
  • XX. Dauid fugit. Cum Ionatha collocutus latebras petit. In conuiuio quęritur regis. Ionathas absentiam eius excusans a patre lancea impetitur. Fugit. Dat signum Dauidi paterni odii.
  • XXI. Dauid fugit Nobem. Ab Achimelech sacerdote accipit panes et gladium Golię. Profectus ad Achim, Getheorum regem, capitis periculum insanię simulatione uitat.
  • XXII. Venit ad speluncam Odolam. Multi ibi ad eum conueniunt. A Gaddo propheta monitus uenit in terram Iuda. Doech Idumeus accusatum a se Achimelecum cum reliquis Nobę sacerdotibus iubente Saule interimit. Abiathar, Achimelechi filius, fugit ad Dauidem, a quo amice suscipitur.

Lib. III

David
Interea Saulem fugiens per deuia Dauid
Herbidaque ingressus Ramathei pascua ruris,
Fida subit diui Samuelis tecta prophetę.
Extemplo adueniens illum de more salutat,
Mox scelus ingrati capitalemque indicat iram
Erga se regis, tectas fraudesque dolosque,
Insultus etiam manifestaque bella furentis.
Cędere nequitię tunc uate iubente tyranni,
Excessere loco. Ruralem deinde profecti
Secessum capiunt, ubi uicus nomine Naioth,
Cuius culta suis Iordanis perluit undis
Atque alit assidua lętos uligine campos.
Hic sedem posuere sibi Samuelque propheta
Bellatorque simul Dauid uitare uolentes
Insanamque iram Saulis rabiemque furentem.
Attulit id regi rumor. Tunc protinus ipsum
Dauidem iubet exquiri uinctumque referri
Adducique sibi, telis aut ense necandum.
Sed quia mortalis frustra certare potestas
Contra fata parat, missę fera turba cohortis,
Vt uidere pios uates (mirabile dictu)
Dignaque non modicis Samuelis honoribus ora,
Correpti magno deponunt arma stupore
Telaque proiiciunt tensisque ad sydera palmis
Coeperunt cantu modulato condere laudes
Atque deo grates misso Dauide referre
Et subita sęuos animos pietate domare.
Comparatio
Sic aliquando poli gelido quum sęuit ab axe
Horrida tempestas borealibus excita uentis,
Dum metuit fragili sulcans uada salsa carina
Nauita, dum trepidus cultor sata lęta perire
Grandine mox lędente putat, uiolenta quiescunt
Flamina tranquillumque salum cęlumque serenum,
Mutata rerum facie pulsoque pauore,
Erectas hominum mulcent dulcedine mentes.
At Saul, ut reditum per tempora tarda suorum
Per longasque moras duci conspexit, eisdem
Supplementa recens delecto milite misit,
Dum dubitat primos ad talia facta patranda
Vel minus audaces uel iam minus esse fideles.
Sed tamen hos etiam uatum pręsentia mouit
Conspectusque pii Samuelis et ora uirorum
Plurima cantantum supero pręconia regi.
Ergo ipsi pariter cantus dulcedine capti
Commendare deum cęli terręque potentem
Incipiunt clarosque uiros pietate fideque,
Obliti Saulis mandatorumque nefandę
Cędis in indignos nec quicquam triste merentes.
Hoc ubi uulgatum, cuneus quoque tertius armis
Mittitur instructus ualidorum Marte uirorum.
Ventum erat in Naioth, tunc ęque contigit istis
Ac primis: Posita laudes feritate canebant.
Nam sacer e cęlo ueniens afflauerat omnes
Spiritus. Hic animos illorum, hic temperat artus.
Saul
Indigne ista ferens, subitam simul actus in iram
Cisides, mora nulla, suam uocat ipse cohortem
Atque anteire parat. Paribus quoque passibus agmen
Terga ducis sequitur: pedites equitesque feruntur
Ordine turbato, cuncti miscentur in unum,
Comparatio
Dum celeratur iter, veluti quum sole calenti
Sturnorum nubes supereuolat acta sonoris
Vocibus agricolę, fructus ne fertilis agri
Lędat Amyneam rostris carpentibus uuam.
Rex Saul, ut sacrum celeri pede contigit Aioth,
Primus sistit equum, primus descendit ab illo,
Post regem reliqui. (Mirum!) ruiturus in omnes
Qui mox uisus erat, placatur protinus, ipsum
Pręsentem mitis Dauidem spectat et ipsum
Iam reuerenter adit uatem, iam carmina condit
Laudis et ipse deo reiecto nudus amictu
Ac uelut insanus. Vulgi uox ire per ora
Illa frequens coepit: "Cisides nunquid et ipse
Intra Sanctorum coetum numerandus habetur?"
Quisque adeo fera corda viri mollita stupebat.
At uero Dauid, quanta inconstantia menti
Insita regis erat, non inscius, inde recessit.
Quumque loco quodam Ionatham reperisset, ad illum
David ad Ionatham
Cum gemitu conuersus ait: "Quo crimine, quęso,
Qua demum culpa lęsi quandoque parentem,
Dic mihi, chare, tuum? Non cessat flumina, montes,
Omnia solicita perlustrans quęrere cura,
Hac ut me miserum priuet per uulnera uita?
Sanguinis ergo mei tenet illum tanta cupido,
Cuius ego toties affeci cladibus hostes?
Hęccine uirtuti soluuntur pręmia nostrę?"
Ionathas respondet
Respondit Ionathas: "Quicquid, charissime Dauid,
Te grauat, hoc ipsum nostram solet angere mentem.
Nulla tua in regem fuit unquam iniuria certe,
Sed me teste merens quam maxima pręmia uirtus.
nota
Inuidus ast animus, quanuis benefeceris illi,
Est tamen impatiens alienę laudis et ipsos,
Quos anteire uidet, semper contundere gestit.
Credo autem nostro nihil a genitore parari,
Seu magnum id fuerit seu paruum, protinus illud
Vt mihi non pandat. Quare tibi numina iuro
Sancta dei, quicquid moliri coeperit ille,
Omne tibi arcanum penitus reserabo paternum."
Talibus auditis respondit talia Dauid:
David ad Ionatham
"Credo equidem, Ionatha, nostrę discrimina uitę
Esse molesta tibi teque affectare salutem
Non mage, chare, tuam quam totis uiribus ut me
A cunctis pariter saluum tueare periclis.
Sed quia noster amor regi quoque notus habetur,
Cęlatum te forte uolet, tractauerit ultra
Siquid triste mihi. Sed tu scrutare parentis
Mentem, quęso, tui. Festę uenere Calendę,
Quum mihi post regem lęta ad conuiuia sedes
(Vt scis) prima datur. Si me quęsiuerit ille,
Dic ad Bethlemos propere petiisse penates,
Te precibus cędente meis, solennia sacra
Vt peragam et soler tribulum consortia pręsens.
Interea latebris recubabo tectus in illis,
Dum referas responsa mihi. Si mitia fient,
Pax erit, at contra subita si bile tumebunt,
Mors metuenda quidem. Nunc uni me tibi totum
Atque tuę fidei committo. Tu modo cures,
Nequando tradar regi sine more furenti
nota
Infensoque mihi. Non ęquo examine uerum
Iudicat iratus, nescit moderamina mentis
Et rationis egens nec amicis parcere nouit."
Ionathas respondet
Tunc Ionathas manibus geminis ad sydera tensis
"Testor" ait "diuum regem, me mente fideli
Cuncta relaturum tibi, Dauid, protinus illa,
Quę bene uestigans cura studioque sagaci
Nosse quidem potero sensus arcana paterni,
Siue bonum fuerit quod norim siue sinistrum.
At siquid simulanter agam, si fallere nitar,
Ignifero tunc me trudat sub Tartara telo
Omnipotens Saulisue sinat decedere dextra.
Nil igitur dubites de me, charissime Dauid,
Nec de Saule quidem. Nullum tam corde latenti
Ducere consilium poterit, quin detegat ore
Aut moesto aut hilari. Nec prodest fingere uerbis
Diuersum, quando mentem frons indicat ipsa.
Tu memor esto tui Ionathę, quum uiuere liber
Coeperis absque metu, quum summum culmen honoris
Ascendes populo plaudente, fauentibus astris."
Dauid
Iesseides animum erexit lętatus amici
Ingenti multaque fide et, si fata reseruant
Vlla sibi post hęc melioris tempora sortis,
Digna relaturum se dixit pręmia tali
Illius officio. Renouarunt foedus amoris
Inter se nullo soluendum tempore, donec
Carpere uitales ipsis conceditur auras.
Rupes Ezel
Nubibus ęriis et cęlo proxima rupes,
Aspera muricibus, multa rimosa cauerna,
Stabat, ab Hebreis Ezel tunc nomine dicta.
Huius in occulto Dauid se condidit antro
Opperiens ibi fida sui responsa sodalis.
Mane
Crastina puniceis surgens Aurora quadrigis
Aduexit iam festa nouę celeberrima lunę
Et coepit nitidę diffundere lumina lucis
Atque hilari clarere die. Conuiuia mensis
Ecce parant positis, epulas et munera Bacchi
Apponunt famuli. Iocundo tecta tumultu
Tota strepunt. Ipso tunc demum rege sedente,
Ordine seruato proceres accumbere iussi,
Quisque suum tenuere locum. Dauidica sedes
Sola suo sessore uacat. Cur defuit ille,
Quęrenti regi Ionathas respondit abisse
Ad solenne sacrum Bethlemi forte futurum.
Hoc a se precibus multum obnixeque rogantem
Impetrasse suis atque hęc conuiuia festa,
Absens quum fuerit, penitus seruare nequisse.
Tunc rex iratus respexit lumine toruo
Saul ad Ionatham
In Ionatham clamans: "Quid me, mea spuria proles
Et non uera, tuis uafre uis ludere dictis?
Mene latere putas, quantum tu diligis ipsum
Iesseo natum? Nescis, stupidissime, nescis,
Quanto amor exitio tibi sit quandoque futurus
In Dauida tuus, quanta hinc infamia nostro
Confletur regno, quod adhuc non oppetat ille?
Certum est ut pereat, quo saluo sępe salutis
Me piget ecce meę. Sed nec, si uixerit, ulla
Spes tibi regnandi post funera nostra relicta est.
Viuum plebs sequitur, uiuenti sceptra dabuntur,
Et tunc priuatis tua uita sub ędibus ęuum
Exiget infelix, si non extincta recedet.
I nunc et talem mentis male compos amicum
Abde sinu oblitusque mei defende tuique!"
Sic fatur tumidaque minax exęstuat ira.
Ionathę fides
Quem, rogo, suspicio talis non protinus arma
Sumere et aduersum quosuis suaderet amicos
Bella mouere palam, tacitas uel texere fraudes?
Absalon expetiit genitorem pellere regno,
Seba suum dominum, multos ad uulnera fratrum
Interitumque patrum dominandi dira cupido
Impulit et patribus iussit disperdere natos.
At Ionathas regno antetulit Dauidis amorem
Obsequioque patris, contempsit quippe pericla
Cuncta status uitęque suę, dum functus amici
Officio charum curat seruare sodalem
Mallebatque mori fidus quam uiuere fallax,
Quam fracta regnare fide. Documenta petantur
Ex hoc rara uiris pręsentibus atque futuris.
Comparatio
Non sic Argolicum Pylades dilexit Orestem,
Castora non Pollux. Priscorum fabula uatum
Tales nulla refert, Ionathę quos ęquet amori.
Ergo idem pietate sui commotus amici
Mox ita submissa respondit uoce parenti:
Ionathas ad Saulem
"Ne sęui, genitor! Iam tandem mitior esto
Atque animo perpende tuo, si iustius illum
Conseruare tibi est quam perdere." Plura paratum
Dicere correpta genitor perterruit hasta
Saulis ira
Elataque manu furibundus pectora nati
Transageret penitus telo festasque profuso
Pignoris ipse sui foedaret sanguine mensas,
Ni consessorum consurgens turba repente
Tam dirum prohibere nefas conata fuisset,
Supplicibus blandisque patri clamoribus obstans.
Inuitus tenuit, quem iam librauerat, ictum
Rex Saul. Ille lares cursu properante paternos
Linquens ora metu post se pallentia torsit
Atque uno tantum seruo comitatus adiuit
Proxima Dauidis latebris loca signaque monstrat
Certa fugę, quę se iam dixerat esse daturum,
Dat signa fugę Dauidi
Si tulerit casus. Tenso nam protinus arcu
Emisit celerem neruo stridente sagittam.
Vtque hanc ad dominum referat tellure reuulsam,
Currebat seruus, quum rursum cornua curuans
Atque aliud iaciens telum, sed longius, ipsi
Clamauit Ionathas puero: "Cito tolle sagittam
Vltra te missam collectaque spicula defer.
Pelle moras, celera!" Seruus parere paratus
Apportat iacula, arcanę sed conscia uocis
Mens tantum Dauidis erat Ionathęque loquentis.
Cum iaculis arcuque puer dimissus in urbem
Nil remoratus abit. Seruato tempore Dauid
Prosilit e latebris et ter procliuus adorat.
Amplexi inter se lachrymas atque oscula miscent.
Insuper hęc Ionathas "Vade hinc, dulcissime Dauid,
Vade" ait "atque uale! Firmati foedere amoris
Sis memor et quicquid promisimus ambo uicissim
Teste deo, nobis nostrisque nepotibus illud
Vsque ratum maneat, nullo uiolabile sęclo."
Post hęc digressi. Quo uisum tutius, illo
Dauid uertit iter Ionathasque reuersus ad urbem
Sępe pericla sui secum meditatur amici
Quoque magis metuit, magis hoc pia numina uotis
Solicitat certam absenti poscendo salutem.
Noba urbs Levitarum
Vrbs antiqua fuit sanctis data Noba Leuitis.
Achimelech sacerdos
Achimelecus ibi multa pietate sacerdos
Notus erat, uenientem qui Dauida recepit.
Miranti, quare sic incomitatus adisset
Illas ipse domos tam magnus militiai
Ductor, deuicto toties tam nobilis hoste,
David
Respondit Dauid, suppresso crimine duri
Erga se Saulis, se rege iubente uenire
Quędam secreto speculatum partibus illis,
Nec procul inde suos comites residere fatetur.
Vtque aliquo uictu ieiunos adiuuet illos,
Orabat, quando ista dedit responsa sacerdos:
"Non alii, Dauid, mihi sunt hoc tempore panes
Pręter sacratos, quibus uti lege uetantur
Omnes immundi. Sed si modo tuque tuique
Corpore purgato puraque huc mente uenitis,
Si modo uos Veneris non turpat foeda uoluptas,
His quoque fas uesci." Tunc David seque suosque
Affirmat mundos: ex quo sunt urbe profecti,
Nil gessisse mali, nullis amplexibus usos
Foemineis lectumque procul fugisse iugalem.
Ergo sublatos sanctis altaribus orbes
Triticeos iussit Dauidem ferre sacerdos.
Discite, christicolę! Si panes sumere sanctos
Non nisi mundatis licuit, nisi denique castis,
Quanto pura magis mens uobis crimine ab omni
Conuenit atque animus deposta labe pudicus,
Sacratis propius quoties acceditis aris
Mystica pransuri conuiuia? Sumitur istic
Non simplex panis, non pręssi pocula musti,
Sed Christus dominus specie uelatus utraque,
Christus homo Christusque deus, lux, gloria, uerbum
Ętheriique simul uirtus et imago parentis,
Vnicus amborum quos spiritus efficit unum,
Vt nihil hoc maius possit uel lingua profari,
Vel reperire poli se mens super astra ferendo.
David
Pręterea Dauid subiungens Achimeleco
Dixit: "Cęde mihi telum, si forte supersit,
Aut gladium. Nanque arma domi suspensa reliqui
Festinans, urgebat enim me iussio regis."
Achimelech
Respondit flamen uenerandus ad ista dialis:
"Non est hic aliud nisi magni mucro Golię,
Quem tu terribili strauisti uerbere fundę,
In Terebintea dum pręlia ualle lacessit.
Ille, inquam, mucro, quo tu secuisse Gygantis
Iam strati ualido ceruicem diceris ictu,
Illic nunc etiam madidus iacet ecce cruore,
Syndone contectus, uicinus uestibus illis,
Quas humerale uocant, ad sacra litanda dicatas.
Illo si sit opus, tibi, Dauid, cędimus illum."
Ensis Golię
Iesseides gladium tollens pręcingitur ipso
Thecaque eductum dextrę libramine quassat
Et neque de Calibum talem uenisse caminis
Asserit, Ęthnea nec de fornace Cyclopum
Doech Saulis mulio
Affuit hic Doech, Cisidę mulio regis,
Ęditus in campis idola colentis Idumes,
Ore ferus prauusque animo, uersutus et astu.
Cuncta notat tacitus, memori quę mente reponens
Ad regem deferre suum maturat in urbem.
Donec agit uirga mularum armenta uirenti
Et clamore tonat terrens et sibilat ore,
Dauidis {fugam}
Ipse fugam Dauid meditatus currit ad Achim
Publica Getheę regionis sceptra tenentem,
Sceptra inimica pię Solymarum aduersaque genti.
Tunc uiso Dauide quidem Getheia turba
"Hiccine" dixerunt "est Dauid, sępe choreis
Cantatus lętis, quum tota theatra sonarent:
Rex Saul armatus bellando corpora letho
Mille dedit, plus ipse decem dux milia Dauid!"
His ille auditis animo suspensus et hęrens
Comparatio
Extitit. Vt canibus subito fera cincta Lacenis,
Quę, quo se referat, non inuenit inde cauernam
Conspicata cauum festinans irruit antrum
Atque illęsa manet, donec frustrata canum uis
Compressis abeat latratibus, illa timore
Prodeat abiecto et saltus iam tuta pererret.
Haud aliter Dauid, populo deprensus ab illo
Dum timet, ad cautas trepidus prolabitur artes.
Dauid simulat stultitiam
Stultitiam simulat pręsenteque rege furoris
Signa repente dedit: Delapso corpore terram
Verberat intorquetque artus et dentibus oris
Stridet agens spumas, nunc huc, nunc uertitur illuc.
Erectus confusa loqui, modo scindere uestes
Ipse suas, pecudum uarias modo fingere uoces,
Ambabus manibus diuersos ędere gestus,
Diuersos pedibus. Quicquid dementia cogit
Desipere insanos, timor hoc Dauida coegit
Inter Getheos Achi spectante tyranno.
Achis rex
Talia qui tetrica temnens spectacula fronte
"Quid mihi laruatum hunc hominem penetralibus istis
Induxistis", ait, "quem non resipiscere tota
Phocidos Anticyrę faceret purgamine silua,
Non ipsi fratres Podalirius atque Melampus,
Si cuperent ambo medicas adiungere dextras?
Num desunt nobis similis ludibria monstri?
Num fatuos tellus homines non germinat ista,
Externos ut opus sit uobis quęrere, quorum
Contristet miseranda meam lymphatio mentem?
Tollite uos tandem nostris ex ędibus illum!
Liber eat quocunque uolet, si liber habetur,
Quem furor exuperat, cuius uesania mentem
Alligat inuitamque trahit sua sub iuga morbus."
Vix ea fatus erat, cuncti depellere certant
Limine Dauidem, sed eundem exire morantem
Correptum manibus sublimem extra atria portant
Coenosoque solo effusum spretumque relinquunt.
Talibus ille dolis inimicam fallere gentem
Aggressus uitę manifesta pericula fugit.
Odola spelunca
Mons fuit erecto contingens uertice nubes
Difficilisque aditu, spelunca notus Odola,
Quę tunc quum fugeret trepidum Dauida recepit.
Davidem amici adeunt
Hoc ubi uulgatum, fraterno mota periclo
Fratrum fida manus Bethlema sede relicta
Accurrunt et uterque parens, simul et domus omnis.
Tum quicunque fuit Iesseę stirpis amicus
Aut Saulo infensus uel rebus pressus egenis
Siue alieno etiam contracto debitor ęre,
Omnes uno animo rupem gratanter Odolam
Conscendunt lętique ducem Dauida sequuntur.
Bellatrix ea turba uirum munitaque telis
Illum circumstat nec non et pręlia poscit,
Illi pręsidio sese auxilioque futuram
Spondet et illius iussis parere paratam.
Imperet in medias Saulis licet ire phalanges
Et conferta uiris armisque irrumpere castra,
Omne experturam contempta morte periclum.
Et tamen hi numerum uixdum complere ualebant
Centenum (sic fama) quater. Fiducia uires
Vicerat atque animi tanto ductore uigebant.
His comitatus adit Masphatę moenia sedis
Et Moabitarum tali rogat ore tyrannum:
"Rex, inimica tibi fugientes uenimus arma.
Nam Saul ipse, tui uastator maximus agri,
Nos quoque de patriis insontes sedibus egit,
Actos insequitur bello mortemque minatur.
Nunc fidei committo tuę commendoque nostros
Confectos lachrymis et longa ętate parentes.
Hic maneant oro, donec, quę fata sequantur,
Experiar, uel quo claudentur fine labores."
Hinc exorato per talia uerba tyranno
Ambos hic pariter, matremque patremque, reliquit.
Ipse in pręsidio stetit antri rupis Odolę.
Gaddus propheta
Inde tamen, uatis seruans oracula Gaddi,
Descendit properatque tribus succedere Iudę
Monstratos fines comitante cohorte suorum.
Saltus Areth
At postquam saltum directis passibus Areth
Ingrediens illa fixit tentoria silua,
Extemplo Saulis rumor peruenit ad aures
Illic cum tota Dauida sedere cohorte.
Ipsum autem Saulem campus Ramatheus habebat,
Quem nemus argutum ramalibus integit umbris
Perspicuique rigant scatebrarum aspergine fontes.
Saul
Ast illum nec amoena loci mulcere uoluptas
Eualuit, subitam ne flaret turbidus iram
Et contracta suos terreret fronte maniplos.
Prętentans hastile manu gestuque minaci
Saul ad suos
Vsus ait: "Quid me, quid me, gens perfida, temnis
Iesseidęque faues? Num uobis partiet agros
Arboribusque dabit uel consita uitibus arua
Aut, quibus ipse caret, flauentia porriget ęra?
Ille audet nostris ueniens considere terris
Et nostrum calcare solum, vos clauditis ora,
Ocia uos agitis muti. Quis nunciat hostem
Aduentare meum? Quis mecum signa secutus
Obuius ire parat? Noster quoque filius olli
Blanditur refugitque suo parere parenti,
Obsequitur seruo. Quid tandem, dicite, restat
Iam, nisi ut hunc uestrum libeat comprendere regem
Et manibus uinctis inimicę tradere genti
Atque autore meo me prorsus prodere nato?
Doech Idumeus ad Saulem
Talia iactanti stimulos superaddere Doech
Coepit Idumeus flammisque adiungere flammas,
"Quicquid habet fidei tuus," inquit "maxime regum,
Quicquid opis Doech, debet tibi. Cernere Nobę
Contigit ecce mihi, quando sacer Achimelecus,
Consulto ętherio super hunc Dauida Tonante,
Grata illi responsa dabat uictumque petenti
Panibus impense exibitis obsonia iunxit
Armaque porrexit cęso sublata Golię.
Talibus ille igitur donatus rebus abiuit.
Inde ego discedens celeri pede castra petiui,
Vt tibi deferrem, ne rerum nescius esses."
Rex nimis indignans accersere protinus ipsum
Pontificem cunctosque iubet, qui sacra litabant
Ante aras Nobę. Pariter uenere uocati.
Saul sacerdotes Nobę perdere iubet
Et rex continuo "Quas ob res, Achimelece,
Coniurastis" ait "me contra tuque tuique
Cum Dauide simul, cui uictum atque arma dedistis,
Pro quo sancta dei placastis numina uotis
Supplicibus cantuque precum sacrisque litatis,
Quum tamen ille meum quęrat peruertere regnum
Insidiasque paret, sumptis et prouocet armis?"
Hęc quum terribili fudisset uerba profatu
Ira recens regis, cuius non protinus ora
Inficeret pallor, gelidos metus angeret artus?
Achimelech sacerdos ad Saulem
At tamen intrepida respondit uoce sacerdos.
Pręstabant audacem animum sine crimine mores
Mensque dicata deo finique propinqua senectus.
"O rex, ista quidem Dauidis crimina nobis
Ignorata latent. Quicquid subuenimus illi,
Officium pręstare tibi reputauimus omnes,
Quum gener esse tuus cunctis sciretur et esset
Autor sępe tui superato ex hoste triumphi.
Arma cibosque illi dedimus, cui plura dedisse
Te patet. Erratum iam facto siquid in isto est,
Errorem prius ipse tuum fatearis oportet.
Nam cui tu natam dederas, nos panibus illum
Iuuimus et primo quem tu dignatus honore es,
Militię statuens ductorem, huic arma negare
Duximus esse nefas aliquidue optare sinistrum.
Si quicquam posthac tibi, rex, deliquerit ille,
nota
Nescimus. Venia est dignus, qui nescius errat.
Ignoscas igitur, quando est ignoscere dignum.
Credidimus generumque tuum turmęque tuorum
Pręfectum tibi, rex, ex omni parte fidelem,
Acceptum charumque tibi, tua iussa secutum
Officiisque parem, quę te pręstante recepit.
Nostra quibus si forte uoles conferre, uidebis
Esse illis collata nihil. Sin poena parata est
Vlla operi nostro, me spectat mulcta. Quid isti
Peccarunt, qui me solum de rebus agundis
Consultant semperque omnes mea iussa facessunt?
Esse meum crimen fateor, si crimen habetur,
Rex, iuuisse tuos (nam sic ego rebar) amicos."
Saul
Effera mens Saulis nulla ratione mouetur,
Vt quicquam coepta desistere uellet ab ira
Aut uerbis pręstare fidem. "Nil proficis" inquit
"Perfidiam compto nimium sermone tegendo.
Vna omnes uos culpa reos declarat. An ullus
Esse fugę potuit Dauidis nescius ipsum
Auxilii armorumque uidens et panis egentem?
Nemo fuit uestrum, qui tunc uenisse referret
Illum, quin etiam uictu iuuistis et armis.
Vos igitur, lateris, iubeo, custodia nostri,
Hos omnes uestro pariter disperdere ferro
Perfidięque scelus meritis distringere poenis!"
Nemo sacerdotes fuit ausus tangere sanctos
Vimque inferre piis. Pręssis ad pectora palmis
Immoti stabant, dum malunt regis iniquo
Contempto imperio certę succumbere morti
Quam maculare suas illorum sanguine dextras.
Doech impius
Solus barbaricę damnatus crimine Doech
Impietatis ait: "Quid multorum arma requiris,
O rex? Ecce tuus quam fido pectore Doech
Scit seruire tibi, facto testabitur isto."
Nec mora, districtum crebris rotat ictibus ensem,
Nunc hunc, nunc illum, lethali uulnere cunctos
Sternit humi. Riui currunt per prata cruoris.
Corpora fusa iacent, cęsos mors occupat artus,
Candida sanguineo squalent tegumenta fluore.
Comparatio
Ac ueluti, quem multa fames stimulauit, hiantes
Extendit rictus lupus et nemus omne pererrat
Pascentesque uidens pecudes furit, irruit, urget
Ballantumque gregem mactat manditque cruentus.
Donec ieiunam laceratis carnibus aluum
Compleat, hinc saturo montana cubilia uentre
Iam lassus repetit, sic dirus alumnus Idumes
In iugulos sęuire sacros non destitit, usque
Dum pia crudeli prostrasset corpora letho
Octogena uirum numero superaddita quinque.
Sed neque tot Saulis sedata est cędibus ira.
Iussit adhuc rabidus Nobę disperdere plebem
Non ętatis agens, nec agens discrimina sexus.
Nec pecori parcens. Animantia sustulit uno
Cuncta die. Nemo de strage superfuit ista
Abiathar filius Achimelech
Pręter natorum iugulati antistitis unum
Effugio elapsum, proprio qui nomine dictus
Abiatharus erat. Venit hic clademque nefandam
Profusis moerens lachrymis exponere coepit
Dauidi et cunctis Dauidica signa secutis.
Haud siccis oculis scelus hoc Iesseius heros
Audiit et tristi respondit talia uoce:
"Nobę ego Doechum coram quum stare uiderem
Et tacitum spectare tui pia facta parentis,
'Hic referet' dixi 'Cisidę cuncta tyranno.'
Sed quisnam tantę radix et causa ruinę,
Abiathare, fuit me pręter? Criminis huius
Autor ego. Quanquam manifesta pericula uitę
Poscere compulerint, quę tunc donata recepi
Quęque reposta meę menti, non eximet ulla
Obliuio, nec longa situ squalente uetustas
Obducet meque immemorem nulla arguet ętas.
Tu maneas mecum! Longe timor omnis abesto,
Nil dubites! Aut nostra manus te proteget, aut hanc
Si quisquam uitam mihi tollet, tollet et idem,
Abiathare, tuam. Sors ambos una manebit."
Ille igitur moestos ex hoc lenire dolores
Incipit atque suis melius confidere rebus
Nec penitus miserum se credere castraque nusquam
Linquere Dauidis uel se diuertere ab ipso.

⟨Liber IV⟩

ARGVMENTVM
  • Regum lib. 1, cap. XXIII. Ceilla a Palestinis obsidetur. A Dauide liberatur. Saul eum persequi parat. Ille fugiens uenit in Ziph. A Zipheis proditur. A Saule obsidetur, sed quum audisset Saul Palestinos irruisse in regnum, dimisso Dauide recessit.
  • XXIIII. Dauid uenit in Engadi. Latet in spelunca. In quam Sauli diuertenti clam accedens oram clamidis abscidit. Post abeuntem egressus clamauit. Fide eius comperta Saul placatus abiit.
  • XXV. Samuel moritur. Dauid uenit in Pharan. In Nabalem ingratum animaduertere uolebat, ab uxore eius Abigaile placatus destitit.

Lib. IIII

Vrbs Ceilla
Interea muros, turres et tecta Ceillę
Turba Palestinę subsidens Marte premebat.
Audiit hoc Dauid nec mente quiescere quiuit,
Vt, quos ipse suis toties deuicerat armis,
Oppugnare tribus hi pergant oppida Iudę,
In quibus una fuit urbs nobilis ista Ceilla,
Consuluitque deum, nunquid succurrere fessis
Auxilioque iuuare pios se uellet. Amica
Persensit responsa dari. Tamen arma iuuentus
Sat fore si Saulis possint uitare fremebant,
Nedum bello alias pugnaque lacessere gentes
Vt satis esse queant. Sed contra talia Dauid
Dauid ad suos
"Quid timidi musatis?" ait "Victoria uobis
Promissis firmata dei est, cui terra polusque
Obsequium pręstant, diuisis ęquoris undis
Qui siccum monstrauit iter populumque fidelem
Inter terribiles adaperto tramite fluctus
Eduxit tutaque potens regione locauit.
Hostiles autem currus aciemque secutam
Obruit effusis laxati gurgitis undis.
Contulit hanc nostris patribus deus ipse salutem,
Non uis ulla uirum, non multę copia gentis.
Et dubitatis adhuc illius fidere uerbis,
Qui nunquam fallit, cuius ualet omnia uirtus?
En iterum responsa petam, quo certius istud,
Non mente ancipiti, quod diximus, accipiatis.
Indue sacrati niueum uelaminis ephot,
Vt rursum consulta petas rursumque preceris,
Abiathare, deum, quo nostris mensque fidesque
Confirmata magis iam gentis castra prophanę
Inuasisse uelit cupiantque leuare Ceillam
Obsidione graui et tanto seruare periclo.
Consuluisse semel nostrum fuit istud utrique,
Abiathare, satis, dubię succurrere plebi
Est opus, ignauum pellant ut corda timorem
Vulgatisque iterum redeant audacia fatis."
Quęritur ergo iterum, quę sit sententia magni
Immensique dei super hoc molimine rerum,
Et primę similis uox est audita secunda:
"Vade, Palestinos prompto certamine, Dauid,
Aggredere et muros pauidę defende Ceillę!
Nil dubita: nostro protectus numine uinces."
Dauid liberat Ceillam obsidione
Pollicitis animi succensi talibus, arma
Expediunt cunctique simul Dauida sequuntur.
Moxque Palestinas aggressi Marte cohortes
Fundunt atque fugant, fugientum terga uerutis
Transfigunt crebrisque secant simul ictibus ensis.
Et fragor et clamor, gemitus, formido, tumultus
Hic illic sonitu uario miscetur in unum.
Ante omnes Dauid Getheo uulnera ferro
Ingeminat: nunc hunc, nunc illum sternit oberrans.
Militis atque ducis peragebat munia, forti
Tractans arma manu uitansque pericla sagaci
Consilio segnesque suis hortatibus urgens.
Hostibus euersis rediit portasque Ceillę
Ingressus magno seruatę plebis et urbis
Excipitur plausu lętusque hac sede quieuit.
Tantę autem laudis uacuas uaga fama per auras
Spargitur et Saulem peruenit ad usque tyrannum.
Saul in Dauidem
Ex hoc ille ratus sibi iam Dauide potiri
Esse datum dixit: "Cauea capietur in illa
Iam male tutus aper. Laqueis nunc, improbe Dauid,
Impediere meis: inclusus moenibus istis
Iam nusquam effugies. Tanti uictoria stabit
Ista tibi, ut malles pugna superatus abisse
Quam sedisse loco, de quo proieceris hostem."
Extemplo acciri toto iubet agmina regno,
Vt quisquis ferre arma potest, mora nulla, secutus
Iussa ducis, properet circumdare lata Ceillę
Moenia, Dauidi nullum prębere latenti
Effugium pariterque suis intendere captis
Vincula militibus, subeant durissima turpis
Vt iuga seruitii, tanto ductore perempto.
Has tantas talesque minas tantosque paratus
Persensit Dauid, propriis neque uiribus ausus
Fidere, diuinos monitus inquirere coepit
Supplex cum sacro sic orans Abiatharo:
Dauid ad deum
"Summe deus, quem mente colo, cui blandior uni
Sępe tuum celebrans iterato carmine numen,
Sępe tuas onerans cęsis animalibus aras,
Da seruo responsa tuo, maneamne Ceillę
An fugiam, totis quoniam modo uiribus illam
Oppugnare parat fractisque euertere muris
Rex Saul iratus nostroque infensus honori."
Tunc delapsa polo mortales contigit aures
Vox diuina monens: "Terra decedere ab ista
Ne tardes, Dauid. Si manseris, ipse Ceillam
Obsidione premet Cisides, te simul illi
Offeret infidę captum uis impia gentis."
Ergo discedens illinc Iesseius heros
Sexcentis comitatus abit belloque probatis
Militibus, loca sola uagus collesque supinos
Aruaque nota feris incerta sede peragrat
Auia quęque petens, nequando uiribus impar
Ingenti occurrat Saulis ualidęque cateruę.
Quumque illum dumeta procul Ziphea tenerent,
Ionathas ad Dauidem
Aduenit Ionathas et sic solatur amicum:
"Ne dubita, Dauid! Diuino numine tectus
Eripiere malis uitęque pericula uinces.
Te manet eximium regni diadema superbi
Israhelitarum. Ionathas tibi honore secundus
Tunc erit iste tuus, si uiuet." Dixit, et ipse
Dicta hilari Dauid firmauit protinus ore
Dauid respondet
Amplexusque illum "Regno mihi charior" inquit
"Semper eris. Nihil orbis habet, quod Dauid amori
Scit pręferre tuo, cunctis tu dulcior unus
Deliciis. Sine te (mihi crede) et uiuere acerbum
Et regnare foret. Quoties te cernere nostris
Concessum est oculis, quoties affarier ori.
Perpetuę labor iste fugę releuatur et ipsa,
Ipsa meam cessant terrere pericula mentem."
Talibus alloquiis inter se mutua iungunt
Oscula et inuitos digressus separat. Ibat
Suspirans Ionathas, flens Dauid mansit in illo,
Quo sese iunxere, loco, pręsentia quippe
Ambos reddebat lętos, absentia moestos.
Ziphei Prodidit interea gens impia Zipheorum
Dauidis latebras Sauli, "Rex inclyte," dicunt
"En nostris sedere locis Dauidque cohorsque,
En iuga summa tenent nemorosę rupis Achilę.
Illo si totum pariter conuerteris agmen,
In manibus tunc illa tuis tibi tradere castra
Spondemus, capto quo iam Dauide quiescas."
Hęc postquam promissa, suis ęqualia uotis,
Saul
Rex Saul audisset, lęto sic rettulit ore:
"Summas, Ziphei, uestro pro munere grates
Non ingratus ago uobis, habeo quoque summas,
Quod tam solicito mea uota fauore iuuatis.
Ite modo, quocunque solo consederit ille,
Inspicite, ut certum quum norim, protinus illo
Accelerem et totum circumdem milite campum,
Nequa fugę clausis pateat uia. Condere si se
Sub tellure uolent, scrutabor uiscera terrę.
Inferius trusi Stygia si sede latebunt,
Erruet inde illos animi solertia nostri."
Illi ergo patrias repetito tramite sedes
Contendunt regisque feri mandata facessunt.
Tunc autem Dauida ducem fidamque cohortem
Maonis deserta
Post Iesimutheos fines deserta Maonis,
Altorum nemorum generosi montis, habebant.
Id referunt regi post explorata reuersi
Ziphei loca multa quidem regionis opimę.
Rex uero subito collecto milite campos
Transgressus, montem peruenit ad usque Maonem
Instructaque acie coepit conscendere collem,
Ipsum cum sociis qui tunc Dauida tenebat.
Cui iam nulla fugę fuerat uia, nulla salutis
Spes nisi quam solam diuino fretus habebat
Auxilio. Quare geminas ad sydera palmas
Sustulit et tali numen cum uoce precatur:
Dauid ad deum
"Maxime terrarum rector cęlique profundi,
Ad te confugio, te uoto supplice posco.
Insontem defende, precor. Quam Saulis iniquo
Sępe premar bello, nosti. Nunc ecce propinquat,
Enecet ut captos crudelis meque meosque.
A tam pręsenti tu nos tueare periclo!
Illa tuum toties quę texit dextera seruum,
Nunc potius cunctata nihil nos liberet isto
Ciuili exitio. Nam multo est durius armis
Cognatę gentis quam externo Marte perire."
Vix hęc ędiderat, quum Saulica substitit ala
Colleque dimisso retro cęssere phalanges
Comparatio
Haud secus ac puppes, quę uentis uela secundis
Plena dabant, uersis repetunt mox ęquora proris
Iam sulcata suis aduersa flante procella.
Saul
Cisides etenim montanum scandere culmen
Dum properat, subitus perculsit nuncius aures:
Arua Palestino uastari milite regni
Tota sui, uillas incendi, rura colonis
Priuari pecudumque greges armentaque uerti
In prędam, magnis turbari cuncta rapinis.
Vocibus his excitus abit tutumque reliquit
Iesseiden comitesque simul, diuina repente
Quos omnes tali seruauit gratia casu.
Ipse deo grates egit pro munere Dauid
Petra diuidens dicta
Et soluit sua uota libens. Locus inde salutis
Disiungentis habet felicia nomina Petrę,
Rex Superum miserans quoniam disiunxit utrosque:
Istos, ne pereant, illos, ne sanguine fratrum
Inficiant dextras atque hoc se crimine damnent.
Ergo nocere tibi nequando possit iniquus,
Iustitiam serua, recti ne desere callem,
In solo spem pone deo. Si firmus in isto
Stabis proposito, summa repleberis olim
Lętitia multumque malos tolerasse iuuabit.
Quum Petra e cęlo tandem descenderit illa
Discernens mites agnos hedosque petulcos
Hosque uocans sursum, quo iam cęlestia carpant
Pabula et ęternę degustent gaudia uitę,
Ast illos sceleris conuictos atque prophanę
Mentis damnatos ad Tartara tristia trudens,
Acribus ut pensent commissa piacula poenis.
Post hęc Iesseides liquit deserta Maonis,
Cum sociis rapidum per plana et pascua gressum
Engadi
Ad loca tuta ferens Engadi, balsama raro
Hic ubi odore fragrant et acuta cuspide lignis
Incisis manant diuini unguenta liquoris.
Iamque Palestinis tota regione fugatis
Rex Saul et pręda depulso ex hoste redempta
Quęsitum Dauida redit tria milia secum
Israhelitarum bello non segnia ducens.
Engadi penetrat, montana atque auia quęque
Scrutatur uallesque cauas saltusque profundos
Ęriasque simul rupes. Tunc forte grauatus
Pleno uentre, cauum solus diuertit in antrum
Exonerare uolens digestę pondera coenę.
Ante illum fugiens speluncam Dauid eandem
Intrarat tacitusque sua cum plebe sedebat.
De tenebris speculata uirum magis intima turba,
Protinus ad patulas Dauidis murmurat aures,
Pressa illi sed uoce loquens humilique susurro:
"Ecce dies uenit uatum promissa relatu
Responsisque dei. Vis, Dauid, protinus istum
Tradamus letho, quem solum sanguinis urget
Tanta sitis nostri nullo unquam crimine lęsum?
Nunc, nunc nos omni solui permitte periclo
Hosteque sublato tibi debita sceptra rependi."
Dauid non permisit lędi Saulem sibi infensum
Irruere in regem stricto mucrone paratos
Iesseides uetuit dicens: "Scelus istud abesto
Hac a mente procul, diuino chrismate inunctum
Vt iubeam uiolare uirum. Vos ponite tela
Et cohibete manus! Sortem concedite nostram
Fatis ire suis. Cessabunt ista pericla,
Quum uolet ipse deus. Nobis quoque sceptra dabuntur."
Sic ait et tacitus suspensis passibus ibat
Ad regem iam iamque manens post terga sedentis
Illius apprensam clamidis disecuit oram.
Et Saul ignarus facti tenebrosa relinquens
Antra suos adiit coeptamque per ardua tendit
Ire uiam furiis ardens stimulatus et ira
In Dauida ducem nec adhuc infensus in illum
Infestusque minus. Post regem Dauid et ipse
Cum sociis latebras exit properanter opacas
Et cito pręrupti superat latera ardua montis,
Vnde inimica queat sublimior ipse tueri
Agmina et irati regis lenire ferocem
Elatumque animum submissę uoce loquellę.
Ergo illum intento gradiens clamore uocauit
Atque ex aduerso spectantem pronus adorans
Dauid ad Saulem
Blandius affatur: "Quid me, rex magne, benignam
Dans delatorum uerbis mendacibus aurem,
Persequeris censesque tuum tam credulus hostem?
Proptereaque meę laqueos intendere uitę,
Heu, nunquam cessas et aperto quęrere bello,
Me miserum ut perimas, cui dudum certa potestas
Te data perdendi fuerat, sed sanguine dextram
Hanc scelerare tuo et tantum committere crimen
Nec uolo nec uolui. satis est potuisse uideri.
Aspice, sitne tuę decisa hęc fimbria uestis.
Quam mea nunc elata manus tibi monstrat et offert.
Ac perpende simul, siquid molitur iniquum,
Siquid agit prauum tuus hic post talia seruus.
Quem tu quam iustis disperdere niteris armis.
Is qui cuncta uidet. Superum rex, ipse uidebit.
Ipse boreę mentis tutor uindexque malignę."
Saul
Obstupuit mutilata uidens sua tegmina limbo
Cisides animumque pium miratur in illo,
Insidiatori potuit qui parcere uitę
Ipse suę, iustam tanto quum posset ab hoste
Expetiisse necem seque excussisse periclo.
Hinc uictus pietate uiri certantis honestis
Contra arma officiis, postremo nullius unquam
Offensę memoris, sed et indulgere parati
Illis omne bonum, per quos non digna recępit.
Saul ad Dauidem
Hęc responsa dabat: "Fateor, mitissime Dauid,
Immerito tibi me commotum. Tu autor honoris
Sępe mei nostrique simul tu gloria regni.
Hostis ego ipse tuus. Fateor me mente proterua
Ingrataque tuo nimis invidisse decori.
Et siquando dolos timui, nunc certa fidelis
Constantisque animi nos erga signa dedisti.
Ecquisnam quandoque sibi fera bella mouentem
Non periisse semel mauult quam uiuere semper?
Pro tanta pietate deus tibi pręmia digna
Conferat accipiatque preces et uota secundet.
Sed quum etiam regni tibi sit cęssurus habenas
Imperiique uices, ut plebs populusque loquuntur
Vtque canunt uates, hęc pacis foedera sunto:
Numina sancta uolo iures mihi, germina nostrę
Gentis ne tollas et stirpem in sęcula serues."
Dauid
Annuit huic pacto Dauid. Mox pace peracta
Ipse cohorsque hilares Engadi plana relinquunt
Munitosque adeunt naturę munere colles.
Cumque sua Solymas Cisides gente petiuit.
Samuel moritur
Interea Samuel uates Helcanius ęger
Deposuit fragilem carnis mortalis amictum.
Exanimes artus patrio clausere sepulchro
Turba Levitarum tristis Ramatheaque plebes.
Stabant ingenti confixi corda dolore
Et lachrymis perfusi oculos, lamenta sonoro
Edebant gemitu pro tanti morte prophetę.
Vtque etiam pręsens et postera nosceret ętas,
In quibus ossa locis illius tecta iacerent,
Marmoream scalptis ornarunt uersibus urnam:
Epitaphium
"Hic situs est Samuel, uenturę conscia sortis
Cuius lingua fuit, sacer ordo, candida uita."
Dauid
Tunc autem Dauid castro uicina Pharano
Arua tenens didicit Nabalis ouilia lana
Expoliata sua seruis tondentibus illa
Mons Carmelus
In caulis, Carmele, tuis, qui proximus urbi
Chebronę insurgens magno petis ęthera dorso
Palmiferumque caput sub cęli nubila condis.
Nabal diues
Iste Maonis erat Nabal ditissimus urbis,
Pręter opes alias fuerant cui mille capellę,
Grex ouium triplo maior, nec paruus equarum
Atque boum numerus. Sed tantum mentis egenus
Ipse fuit, quantum fortunę rebus abundans.
Ingenio durus, teter, cerebrosus et asper,
Moribus incultis et in omni sordidus actu.
Huius lęta sedens olim prope pascua Dauid
Quadrupedes tutatus erat. Custode sub ipso
Non armenta latro tetigit, non Martius ullas
Carpsit oues lupus, et pecudes quot pastor agebat
In dumos iubare exorto, tot deinde reuertens
Intra septa domus iam Sole cadente locabat.
Dauid
Iesseides ideo tali sibi munere uinctum
Nabalem petiit modici subsidia uictus.
Qui missi fuerant, illi mandata fideli
Dauidis nuncii ad Nabalem
Ore recensentes dixerunt: "Optime Nabal,
Teque tuamque domum notus certamine Dauid
Dux noster saluere iubet mittitque rogatum,
Dum pręstas operam tonsurę lętus ouili
Festaque concelebras epulis conuiuia raris,
De tantis opibus, tibi quas diuina fauendo
Indulsit pietas, aliquid digneris amico
Impartire tuo, cui per deserta uaganti
Deficere humanę iam coepit copia frugis,
Ille tuas defendit oues, dum castra teneret
Istis fixa locis quondam. Non defuit hedus
De gregibus, non agna tuis; pecuaria nemo
Diripere est ausus nec furto abducere. Miles
Innocuas tenuit, te non offendere iussus,
Ipse manus et quę tua sunt intacta reliquit.
His illum obsequiis siquid meruisse fateris,
nota
Nunc quocunque libet dono testare. Merenti
Nam scis esse nefas si gratia nulla repensa est.
Profuit ille tuis et adhuc prodesse paratus
Est rebus. Tali quid te tribuisse pigebit?
Mittas magna licet, maius referetur ab ipso,
Hebrei quem sceptra manent insignia regni,
Si non uana sacri pandunt responsa prophetę."
Talia dicentes transuerso lumine Nabal
nota
Spectabat tacitus. Neque enim cum mente quieta,
Siquid eum poscas, potis est consistere auarus.
Has igitur fudit turbato pectore uoces:
Nabal respondet
"Quid mihi cum nato Iessei? Scilicet illo
Huc fugiente pecus tutum fuit. Ergo uerentur
Prędones seruum, qui nunc deserta peragrat
Et pauidus domino quęrit latitare relicto.
Ergo alimenta meis tollam tonsoribus, illum
Vt pascam, atque homines, quorum nec nomina norim,
Nec genus aut patriam, saturem modo carnibus istis,
Quas nostris iussi pueris famulisque parari?
Regnabit, dicunt, Dauid. Sed dicite: Nabal,
Progenies magni (si nescis) clara Calephi,
Vt regnes optat felicius et sua cesses
Appetere esuriens." Hęc fatus compulit illos
Nullo donatos ingratus munere abire.
Ast ubi se uidit despectum probraque passum
Mordacisque gulę conuitia Dauid ab illo,
Cui bona contulerat, quem sumptis texerat armis,
Extemplo iratus decreuit sumere tristes,
Sed forsan meritas pro tanto crimine poenas.
Feruidus ira igitur tacuit. Mox ore soluto
Ad socios conuersus ait: "Fidissima nostrę
Dauid in Nabalem ingratum
Robora militię, quo munere uestra rependit
Obsequia ingratus Nabal, iam cernitis omnes.
Ecce preces nostras despexit et ore procaci
Vos uestrumque ducem carpsit temerarius ille
Haud minus audenter quam si uilissima cuncti
Mancipia essemus seu quicquam uilius illis:
Non noti uirtute uiri, non hoste timendi
Iam toties uicto. Qui simus, nouerit ille
Per sceleris poenas. Nostro delebere, Nabal,
Quos temnis, ferro. Dirę petulantia linguę
Et tua tota domus tecum subuersa peribit
Et pecus omne simul." Post hęc accingit acuto
Ense latus reliquosque iubet iam tela parare
Seque sequi, scelus ingrati ut castiget, euntem.
Turba quater centena virum sua terga secuta est,
Omnes instructi ad pugnam et certare parati,
Bis quoque centenis ad castra tuenda relictis.
Interea quidam Nabalis forte bubulcus
Vxori ipsius rem defert, qualiter ille
In Dauida ducem iactarit probra, ministris
Illius insultans paucasque petentibus escas
Vt dederit celerem tumido clamore repulsam.
Inde, nisi ipsa nihil prorsus cunctata sagaci
Consilio occurrat, speret domuique uiroque
Et magnam cunctis unius crimine cladem.
Abigail Nabalis uxor
Abigail fuerat mulieri nomen. Honestas
Et pudor et placidę tranquilla modestia mentis
Eius erant comites, oris quoque iuncta decori
Plurima facundę fulgebat gratia linguę.
Ergo maritalis manifesta insania facti
Angere cordatę mulieris pectora coepit.
Illo inconsulto cum multis obuia donis
Dauidi ire parat. Pueros pręcedere iussit,
Ipsa sedens dorso post illos ibat aselli.
Dona fuere quidem raptim pro tempore sumpta:
Bis centena Ceres, Cereris cum panibus utres
Hyrcini gemini Baccheo munere pleni,
Cum uerubus quernis ueruecum corpora quinque
Pinguia, iamdudum calidis assata caminis
Et totidem satis demensę uasa polentę
Vuaque passa simul, centum distincta maniplis,
Bis centum massę caricarum. Talia cuncta
Ante illam serui Archadicis imposta caballis
Festini urgebant, quum montis plana propinqui
Iungentes molli cernunt descendere cliuo
Armatam iuuenum turmam ductore feroci,
Tendentum celeri uelut in certamina cursu.
Agnoscunt Dauida ducem. Tunc protinus ipsa
Abigail placat Dauidem
Desilit Abigail, quo iam ferebatur, asello
Et uenerata uirum uenientem prona salutat.
Sternitur ante pedes miserando prouida gestu
Flebilibusque modis atque illum talibus orat:
"Inclyte dux Dauid, Superum qui rege fauente
Bella geris gentemque domas idola colentem,
Te prostrata rogo, perpendas quam sit iniquum,
Vt multi insontes unius crimine stulti
Plectantur culpamque luat gens inscia culpę.
Illius en ego sum Nabalis flebilis uxor,
Dementis stupidique uiri, uecordia cuius
Te bene de nobis meritum proscindere uerbis
Ausa est indignis. Quid enim non improbus audet
Insignisque furor? Famulos quod miseris illi,
Nosse ante haud potui atque ingratę audacia mentis
Me certe latuit, post factum talia noui.
Tunc absens etenim fueram doluique fuisse
Absentem, nam tale nihil contingeret olim.
Ipsa ego cuncta tuis curassem congrua uotis,
Officio poscente tuo. Nam plurima semper,
Quum multa exoluam, tibi me debere fatebor.
Quicquid habemus enim, nostra est possessio, munus
Sed, dux magne, tuum. Tamen est pro munere tanto
Facta offensa tibi. Facta est, iam uertere nemo,
Ne sit facta, potest. Qui fecit, non bene sanę
Mentis erat. Nunc ipsa tuis oransque precansque
Aduoluor pedibus. Veniam mihi criminis huius
Ancillę concede tuę dignareque dona
Accipere hęc oblata tibi, quę nempe fatemur
Inferiora tuis in nos, dux optime, factis,
Non spernenda tamen, quum nos atque omnia nostra
His adiuncta tuos tibi iam seruentur in usus.
Quos ita deuinctos retines si perdere pergas,
Ipsi cumque ipsis tua iam benefacta peribunt.
Sin quoque peccantem intactum dimittere malis
Quam punire, magis placidę clęmentia mentis
Addita peccanti forsan memorabitur olim
Quam prius insonti collatum munus amico.
Hoc tibi cum multis commune est, rarius illud,
Vt quisquam lęsus iusta se temperet ira
Et facile exhibeat ueniam poscentibus. Ergo
Adde tuis cumulum tam multis laudibus istum,
Vt nihil his desit. Quisquis nunc inuidet, illum
Esse tibi infestum iam tandem, credo, pudebit
Incipietque tibi mutata mente fauere,
Quum per cunctorum te ferri uiderit ora,
Non pietate minus quam forti pectore clarum."
Protinus ira furens blanda lenita loquella
In Dauide fuit. Verborum sensibus ille
Ornatuque simul captus formęque decore
Placatur. Precibus uenia est concessa petentis
Et promissa fides, et lęto munera uultu
Cuncta accepta quidem Dauidi, non quia rebus
Talibus indiguit, dum per loca sola vagatur
Cum tot plebe uirum, sed ne delata refutans
Credatur coeptum nondum posuisse rigorem.
Atque his astanti respondens Abigaili
Dauid ad Abigailem
Exhilaratus ait: "Summas ego debeo grates
Ętherio primum, qui temperat omnia, regi,
Summas deinde tibi. Dedit ille repente profectis
Hic hodie ut fieres armatis obuia nobis.
Tu dulci eloquio uerbisque potentibus oris
Placasti ingentem nostris in cordibus iram,
Qua succensus ego petulantis crimina linguę
Et nimis ingratę scelerata obliuia mentis
In Nabale tuo properabam protinus ultum.
Hanc, hanc illius foedassem sanguine dextram!
Sed neque solius contentus cęde ruissem
In genus omne suum pariter grassanteque ferro
Orba domus dominum lugeret, pignora, seruos
Et mutas pecudes, catulis, mihi crede, nec ipsis
Parcere mentis erat. Tibi nunc ea cuncta remitto,
Cedo cuncta tibi. Tali tua munera lege
Insuper accipio, si me mea fata sequentur,
Vt quandoque tibi sim multo plura daturus.
Nunc secura uale, cuius sapientia rara,
Pręstans eloquium, mens mitis teque tuosque
A tam uicinę reuocauit limine mortis."
Hęc ubi dicta, pius conuerso milite Dauid
Ad sua castra redit gaudens, quod sanguinis expers
Innocuasque manus pacataque tela referret.
Ipsa quoque Abigail Carmeli pascua montis
Magnorum compos uotorum lęta reuisit.

⟨Liber V⟩

ARGVMENTVM
  • Regum lib. 1, cap. XXV. Abigail domum reuersa Nabalem ebrium offendit. Quo mortuo Dauid eam sibi copulat. Alteram etiam duxit Achinoem. Saul Micholam tradit Phalto.
  • XXVI. Zipheis prodentibus Dauidem obsidet in colle Achilę. Dauid noctu ingressus eius tentorium, tulit cyphum et hastam. Quam ob rem Saul placatus abiit.
  • XXVII. Dauid fugit in Palestinam ad Achim regem. Habitat in Sicelech. Prędatur gentiles et fingit se prędari Israhelitas.
  • XXVIII. Palestini cogunt exercitum in Saulem. Saul propius castrametatus timuit. Dimissis castris abiit consultum phitonissam de euentu belli. Samuel apparens prędixit aduersa. Ille prę dolore uix exoratus, ut cibum caperet, nocte reuersus est in castra.

Lib. V

Meridies
Scandebat medium cęli Sol aureus orbem
Feruentemque magis spirabant naribus ignem
Pyrous rapidusque Phlegon et lucis Eous
Foecundus plenusque suis ardoribus Ęthon,
Quando tecta domus Nabalis sedula coniux
Succedens uidit dapibus conuiuia largis
Feruere et impletis undantia uina lagenis
Afferri pariter positis longo ordine mensis.
Atria tota strepunt istis famulantibus, illis
Nunc hoc, nunc illud poscentibus, omnis et ipsa
Plebs recubans uario tempus sermone trahebat.
Risusque et cantus creberque per ora susurrus
Fertur et elatę rumpunt laquearia uoces.
Comparatio
Qualiter in magno pecudum grege sępe ruditus
Mugitusque sonat ballatu mixtus ouili
Grunituque suum, tum uox confusa canore
Diuerso patulas hominum circumtonat aures,
Talis ibi per tota ruens triclinia clamor
Murmure multiplici latas repleuerat ędis.
Nabal ebrius
Inter conuiuas Nabalem forte maritum
Cernit, qui manibus plenum cratera duabus
Sustulit amplexus labrisque admouit et ore
Exhaustum cupido totum consumpsit hiatum.
Et tunc illa quidem deprendit tam magis ipsum
Incaluisse aliis quanto maiore bibendi
Libertate solet dominus quam seruulus uti.
Potus Nabal erat, perplexo uerba palato
Dimidiata refert non blesę crimine linguę,
Sed uini uitio uenas inflante madentes.
Ipse idem nescitque loqui nescitque tacere.
Murmurat ore, manu gestit, conniuet ocellis.
Et nisi quod mensis innixus pectore prono
Ebrius accumbat. pedibus consistere rectis
Non bene sufficeret. Talem quum prouida coniux
nota
Vidisset, siluit. Quid enim suadere loquendo
Capto mente potest aliquis uel dicere, quod non
Ventus et instabiles properent auferre procellę?
Ast ubi iam noctis conuiuia lęta secutę
Alta quies crapulam digessit mensque nitere
Coepta nitente die est, uerbis aggressa maritum
Abigail narrat quę gesserat. Ille periclo
Territus audito trepidos uix sustinet artus.
Inde stupens nec adhuc meritas euadere poenas
Comparatio
Posse timet. Veluti mediis qui fluctibus olim
Iactatum fragili meminit se forte carina,
Quos uix effugit fluctus, exhorret eosdem
Nec potis est illos animo memorare quieto.
Liber erat poena Dauidis munere Nabal.
Sed mulctante deo stultę commissa loquellę
Et benefactori mala probra relata, repenti
Post bis quinque dies rapitur sub Tartara letho.
Morte luisse scelus Nabalem nuncius aures
Protinus impleuit Dauidis. Sustulit ille
Ad cęlum geminas gemino cum lumine palmas
Dauid ad deum
Et uoce intenta "Tibi, mundi maxime rector,
Grates" inquit "ago. Tu iusto facta proterui
Ingratique uiri poenarum uerbere pulsas
Nec potes ipse pati, collata iniuria seruis
Vt sit inulta tuis. Tu me decędere ab ira
Curasti incoepta, ne lęsus lędere pergam,
Sed magis ignoscam. Nunc te dixisse recordor:
'Cędite uindictam mihimet, punire malignos
Iuris quippe mei est dignisque indigna ferentes
Accumulare bonis.' Tu uindex, tu pater idem
Attollens humiles semper subdensque superbos,
Da quoque in infestos ut sim placabilis hostes.
Vt semper uirtute tua stabilitus et illos
Euitare queam, simul et me reddere dignum
Promissis in regna tuis sceptroque potiri."
Discessere polo nubes ęthraque relucens
Syderea cęlum diuini prospera nutus
Signa dedit, facto quum Dauid fine quieuit.
Inde subit mentem formę decor Abigailis
Submissusque animus prudensque loquentia linguę
Nec facunda minus, quanta curaque fideque
Quęsierit ueniam, sed et impetrarit iniquo
Et uenia indigno post impia facta marito.
Ergo suis illam thalamis admittere secum
Decernens quosdam genialia iura petitum
Emisit. Quibus ipsa trahens a pectore uocem
Hęc responsa dedit, sed prono uertice nomen
Abigail ad Dauidis legatos
Dauidis uenerata prius: "Me munere tanto
Immeritam fateor. Dauidis dicier uxor
Iesseique nurus plus est quam nostra requirit
Conditio. Seruire meo, seruire parata
Sum domino, quicquid mihi iusserit ille, facessam.
Quanuis ipsa suis me crura lauare pedesque
Pręcipiat seruis, manibus complebitur istis
Vile ministerium, merear modo talis in ędes
Esse recepta uiri numeroque admissa suarum
Vel fieri uel dici pars aliqua ancillarum."
Ergo ubi defuncto persoluit iusta marito,
Exurgit dorsumque sui conscendit aselli
Ingrediturque uiam quinis comitata puellis
Cumque uiris, illi qui se uenere uocatum,
Vesper
Maturauit iter. Nondum Phoebeia lampas
Oceani Hesperia pręceps se merserat unda,
Abigail fit Dauidis uxor
Quando ad Dauidem uenit noua nupta maritum
Atque ipsi coniuncta uiro est melioribus usa
Quam prius auspiciis. Post hęc (quia lege licebat
Achinoe altera eius uxor
De tribubus propriis plures adducere sponsas)
Iezrahelitanam thalamo sibi iungere Dauid
Achinoen studuit. Demum gaudere duarum
Harum coniugio coepit, nam prima Michola
Tradita erat Phalto cuidam sic Saule iubente
nota
Contra scita dei. Nam nescit legibus uti
Cuiuscunque leuem turbat furor iraque mentem.
Hinc quia Dauidi infensus tunc extitit ille.
Soluit legitimos peruerso more hymeneos.
Illicitos iussit uinclo uincire prophano.
Saul in Dauidem
Cumque iterum Saulem praui liuoris Herinis
Aduersum Dauida modis urgeret amaris,
Ecce hunc Ziphei quidam ad Gabaona sedentem
Conueniunt referuntque super iuga montis Achilę
Ipsum Iesseiden timida cum gente morari.
Exurgens igitur Zipheia currit in arua
Cum ter mille uiris collemque obsedit Achilę.
Stabat ibi fixis collecto milite castris.
Nox
Et iam cęca suis terram nox texerat umbris
Diffundens blandum per mollia membra soporem,
Magnanimus Dauid solo comitatus Abisa,
Pręstanti uirtute uiro, descendit ad ima
Saulis castra uolens. quid tunc ageretur in illis.
Noscere, quid miles, quid custos procubitorque
Sub noctem curent operis. Sopita iacere
Corpora deprendit. Fessos irrepserat artus
Somnus et alta quies uiuos in morte tenebat.
Ambo igitur uallum transgressi, Saulica lento
Successere gradu tentoria. Denique cernunt
Iterum Dauid pepercit Sauli sibi infesto
In medio regem somno spirare sepultum
Militięque ducem Abnerum turbamque minorem
Custodum. Patulam tunc se Dauidis ad aurem
Inclinans audax animi sic fatur Abisas:
"Ecce deus, deus ecce tuum tibi tradidit hostem!
Vtere sorte data! Vis uno cuspidis ictu
Conficiam Saulem?" Quotus hoc uetuisset in hoste
Tam sibi suspecto, quem iam nec mitia uerba
Reddere placatum poterant, nec cognita fidi
Pectoris officia? At uetuit Iesseius heros.
Qui tunc tale suo responsum fudit Abisę:
Dauid ad suum Abisam
"Mitte animum talem! Nequaquam criminis expers
Esse potest, quisquis perfusum chrismate sacro
Ausus erit uiolare uirum seu lędere ferro.
Absit ut hanc unquam Cisidę sanguine dextram
Foedarim! Licet ille meę dispendia uitę
Dira mente paret, semper tolerabimus illum,
Donec diuino mulctatus uerbere finem
Imponat furiis odiumque relinquat iniquum.
Nunc hastile illud, quod fixum stare uidemus
Ad caput ecce suum, taciturnus tolle cyphumque
Hastili hęrentem. Cumque hac tantummodo pręda,
Dum nox atra fauet, colles repetamus eosdem."
Indeprensi abeunt nondum uigilantibus ipsis
Saulis militibus. Superato uertice montis
Dauid, converso ad regis tentoria uultu,
Ingenti clamore tonat: "Custodia curę
Dauid ad Saulis custodes
O quibus est Saulis, iam surgite, surgite et aure
Nequaquam surda nunc nostra admittite dicta!"
Abnerus uocis sonitu uulgique tumultu
Experrectus ait: "Quis tu, qui ueneris isto
Verborum tonitru regis turbare quietem?"
Respondit Dauid: "Num non, Abnere, potestas
Illa tui donata manet tibi munere regis,
Post ipsum ut fieres primus? Taline rependis
Officium mercede suum, quum dormiat ille
Sub te custode, ut uitę tam certa pericla
Ille suę subeat? Nam quidam sustulit illi
Tela cyphumque simul, capiti quę proxima regis
Sopiti steterant. Domini custodia quem sic
Delectet, mortis poenas est pendere dignus."
Saul placatur
Agnouit uocem iam rex Dauidis et idem
Commotus pietate uiri, qui parcere uitę
Insidiatoris toties quam cęde nocere
Maluit, "Heus" inquit "nunquid Iesseia proles
Et meus es Dauid?" Cui statim reddidit ille:
Dauid ad Saulem
"Dauid ego seruusque tuus, uirtute fideque
Nulli non notus te pręter. Causa nefandi
Quę sit, quęso, odii? Pacem promittis, et arma
Importuna moues. Data nobis foedera frangis,
Fracta dolo sarcire paras. Ostendis amicum
Fronte palam, sęuum seruas in cordibus hostem.
Quis furor hic, o rex? Ignoscas, talia fari
Compellit me quippe dolor, tibi semper honori
Quum fuerim, quum nostra tuos euerterit hostes
Dextra. Palestinę memorant mea gesta phalanges
Nec mihi se cęssisse negant, certamen inire
His quoties placuit. Nunc tuti gaudia carpunt,
Quod mala, quę passi te sunt autore, meorum
Viribus atque meis, te nunc ultore ruina
Compensare mea iam sperent atque meorum.
Ergo infesta mihi, Cisides, arma mouere
Non potes, ipse tuos nisi contra iuueris hostes.
Desine me tandem, qui te colo, uelle perire
Atque fauere illis, optant qui tristia fata
Ambobus nobis et semper Marte lacessunt.
Ecce iterum potuit mea te configere dextra,
Et se continuit. Facti mutilatio uestis
Fecerat ante fidem, faciat nunc hasta cyphusque,
Pręda thoro sublata tuo, distenta sopore
In quo membra tenens proflabas pectore somnum,
Quum nemo, qui non altum dormiret, adesset."
Confusus rex mente fuit, quo crimina posset
Expurgare, nihil sibi cernens esse relictum.
Saul respondet
Mox "Peccaui." inquit "Veniam da, quęso, fatenti.
Multa mei leuitas animi me traxit, inique
Talia ut inferrem tibi, Dauid. Conscius ergo
Erroris doleo. Redeas securus in urbem
Aut, mage si libeat, patrios concede penates,
Vel quocunque uelis, et nil iam denique triste,
Vim nullam metuas. Meme tibi semper amicum
Crede fore, ipse meam quando superesse salutem
Quam periisse magis cupias. Quod credere nunquam
Induci posset mea mens, nisi talibus esset
Edocta indiciis, fateor nil certius istis."
Sed nec adhuc Dauid se prorsus credidit illi
Raptaque restituens "Velut" inquit "sępe peperci
Ipse tuę uitę, sic rebus fata secundis
Me seruent sortemque uelint auferre sinistram."
Tunc et Cisides illi ipsi prospera lętis
Optauit uotis et nil hostile relinquens
Sublatis petiit Gabaonia prędia castris.
Ad loca nota pius Dauid cum plebe suorum
Cumque graui rediit circa pręcordia cura.
Certus enim fuerat regis non fidere uerbis,
Non dare sese illi, cuius metuenda potestas
Instabilisque fides et nunquam firma uoluntas,
Comparatio
Qui uarius fallaxque foret similisque marinis
Ęquoribus, quę sępe die tranquilla sub uno
Et constrata silent, rursumque inflata tumescunt
Commutantque suam cum tempestate quietem
Quasque modo ęquali dorso uexere carinas,
Illas mox rabidis undarum molibus urgent.
Dauid secum
Hęc igitur secum Dauid: "Per regna uagari
Me sua Cisides dum scit, non desinet unquam
Impetere insidiis uel aperto quęrere bello.
Atque ideo quandoque capi continget et illas
Incurrisse manus, fugiens quas sępe latensque
Hactenus euasi cęlestis munere regis.
Nonne mihi melius procul hinc discedere et oras
Alterius regni sedesque subire remotas,
Vt, quum Iudeos extremi limitis agros
Excessisse sciet me rex, mihi bella mouere
Et mea scrutari tandem uestigia cesset?"
Summum mane
Phosphorus Eoo pręcurrere coeperat orbe
Solis equos rutilasque faces prodire monebat
Ore rubescenti flauique nitore capilli,
Quum ductor Dauid surgens mouet agmina secum,
Dauid venit ad regem Achim
Sex centena uirum. Recto petit intima cursu
Regna Palestinę Gethamque ingressus in urbem
Achi sese offert regi sedemque precatus,
Tecta oblata capit secumque manere cohortem
Iussit et ambabus secreta cubilia monstrat
Coniugibus sociatque pares ętate ministras,
Vt dominas famulasque domus pars altera haberet,
Altera pars marium tantum foret hospita turbę.
nota
Nanque uiros inter turpe est residere pudicis
Diuersique cauere parum consortia sexus.
Nec decet armatos atque aspera bella gerentes
Foemineis blande mixtos habitare cateruis.
Vt Saul audiuit. quod Getham cęssit ad urbem
Iesseides Dauid, fugientis destitit armis
Terga sequi missisque uirum perquirere turmis.
Ast ubi se media Dauid regione manendo
Externi regni uidit nihil ędere posse
Forti animo dignum et expertę robore dextrę
Dauid ad Achim
Stans Achi coram uerbis ita fatur amicis:
"Salue, magne magis magno genitore Maocho,
Sceptra Palestinę qui gestas aurea gentis!
Seruus ego tuus hic aliud nil sentio certe
Me pręstare tibi pręter leuis ocia uitę.
Dic extrema igitur tuear confinia regni,
Vt tua defendens armis aliena lacessam
Saul
Et discat patriis Cisides quem expulit oris,
Cisides tuus atque meus iam cognitus hostis."
Sicelechus urbs data Dauidi
Annuit oranti rex illi. Tunc Sichelecum
Extremis positam concessit finibus arcem.
Transtulit ergo illo rex Dauid seque suosque.
Hinc Syrię uicos Gethsurum et germine Gezram
Foecundam multo et sterilem pomis Amalechum
Prędari solitus, gentis loca nota prophanę.
Auertens armenta boum pecudumque rudentum
Lanigerosque greges et ruptos terga camellos
Exuuiasque uirum. Sed nequis nuncius ista
Deferre ad regem patulasque onerare querelis
Aures illius posset, trucidare colonos
Moris erat. Superesse puer iuuenisue senexue,
Vel iam mater anus, uel adhuc innupta puella
Permissi haud fuerant. Ętas, conditio, sexus
Exitii expertem poterant tunc reddere nullum.
Et quum res raptas Getheam ferret ad urbem
Iesseides, coram iactabat talia sese
Israhelitarum genti sublata referre.
Id simulare leuis fuit error, nec tamen ullum
Desęuire nefas aduersus corpora gentis
Infidę, mandante deo disperdere cunctos,
Quorum Iudeę promissa noualia plebi
Essent atque omnis possessio debita terrę.
Achis Maochi filius
Inde Maochides Dauidem dicere semper
Vera ratus populoque putans abducere prędas
Illum sępe suo uastareque Saulica regna
Iudeumque solum, iam ipsum sibi semper amicum,
Ipsum per cunctos fidum fore credidit annos.
Achis ad Dauidem
Ast ubi iam magno compelleret agmina motu
Inferretque uolens Sauli fera pręlia regi,
Dixit Dauidi: "Nunc te mea bella reposcunt
Ostendasque iubent, quantum uirtute feroci
Consilioque uales. Lateri te adiungere nostro
Decreui: tu certa meę custodia uitę,
Tu capitis tutamen eris. Dic turma tuorum
Se telis animisque paret pręstantibus ultro
Exiliumque tuum tandem seu uindicet armis,
Seu cupiat lethum pulchra pro laude pacisci."
Dauid respondet
"Lętor," Dauid ait, "rex regum maxime, lętor,
Quod mihi, quam cupii, sit nunc oblata potestas
Monstrandi, quantum possit mea dextera bello,
Debeat et quantum tibi uirtus nostra fidesque.
Immo referre reor grates magis esse decorum
Officiis, uenerande, tuis et munere dignas
Quam studuisse meę tanto certamine famę.
Debeo cuncta tibi: tu pulsum in regna receptas,
Tu fere adhuc nobis meritis nihil oppida donas
Militięque tuę tu me dignaris honore.
Talibus obstrictum non me uis ulla pericli,
Non arcere labor poterit tua castra tuentem,
Donec uulneribus confosso corpore uires
Destituent lapsosque solum susceperit artus."
Forti digna uiro Dauidem uerba loquentem
Rursum Achis
Achis utraque manu constrinxit ad oscula dicens:
"Viue diu, Dauid! Si uixero, plura daturus
Sum quoque dona tibi. Primos eris inter amicos
Atque Palestinę ductores maximus aulę.
I nunc cumque tuis nobis in tempore adesto!"
Achis aduersus Saulem regem
Post, ubi ad arma omnes iam conuenere manipli
Magnanimique duces fulgentesque ęre cateruę,
Milia multa uirum, peditum longo ordine coetus
Atque equitum numerosa cohors, effusa patentes
Per campos, lentis non multum passibus ibant.
Peruentum est ad plana Sunę finesque Sebastę.
Hic tandem fixis libuit considere castris.
Saul
Rex Saul ipse etiam secum mouet arma, coactis
Israhelitarum legionibus. Omnia feruent
Armatis hominum turbis. Nunc spargitur agmen
Promptius incedens et nunc glomeratur in unum,
Comparatio
Humentes ueluti nubes, quas undique uenti
Ęra per uacuum iactantes flatibus urgent,
Atque hic rara nitent, illic densata nigrescunt
Vellera, dissimiles uarie miscentur acerui.
Gelboa mons
Gelboa mons primum Saulis tentoria lato
Excępit dorso. Cuius de uertice spectans
Ille Palestinas acies atque horrida telis
Castra suis, clypeos, galeas, thoracas ahenos,
Ingentes hastas, sinuatis cornibus arcus
Falcatosque enses, timuit gelidoque pauore
Constitit affectus, dum se non crederet ipsis
Esse parem, numero sed enim pręstare uirorum
Hostilem turmam et duri munimine ferri.
Ęstuat infelix curisque urentibus ęger
Consulit ętherii, quę lęsit, numina regis.
Vt sibi nulla dari uidit responsa, nec ulla
Somnia, quę belli possent prędicere finem,
Nec monita, a sacris frustra quęsita prophetis,
Protinus ad magicas se transtulit impius artes,
Saul de euentu pugnę consulit magam
Quęsiuit sagas. Endora discit in urbe
Huius sortis anum paruos habitare penates,
Quę transferre queat (si uera est fama) labores
Agricolę faciatque alio sata surgere campo,
Nubibus exortis cęlum fuscare serenum
Et rursum nubes fulgenti cędere Soli.
Quęque etiam excitos manes exire sepulchris
Cogat et humanas audire et reddere uoces.
Post tamen hi tenues abeunt ceu fumus in auras,
Ne stabili uirtute putes remeare priores
Cantibus admotis resoluto in corpore sensus.
Cisides igitur mutatis uestibus atque
Sese alium simulans cupiensque latere, quis esset,
Non nisi cum seruis Endorę tecta duobus
Nox
Solicitus petiit. Iam pullis texerat alis
Humida nox terras, animantum corpora blandos
Carpebant somnos, placida perfusa quiete,
Quando adiere magam tres isti sacra cientem
Thessala, iam multę per amica silentia noctis.
Saul
Cisides rogat hanc, Samuelis ut ipsa prophetę
Sedibus ex imis notam sibi suscitet umbram,
Ore uolens uatis doctus iam nosse futura.
Tale autem facinus mulieri forte timenti
Ordiri pręsente uirum spectanteque turba,
Ne delata luat, quas lex sanctissima poenas
Constituit magici prohibens mala crimina rhombi,
Cisides iurat nihil ipsi triste timendum
Esse quidem, secura suas exerceat artes.
Illa igitur uetitos peragens post talia cantus,
Fatidicam tumulo Samuelis deuocat umbram.
Ex illo euentus discit secreta futuri,
Esse etiam Saulem, qui uenit fata rogatum.
Maga ad Saulem
Hunc ergo mulier primum uenerata "Quid" inquit
"Ludere me uili uoluisti uestis amictu,
Vt, precibus commota tuis, quum carmina lege
Interdicta canam, sumas de crimine nostro
Supplicium captamque dolis sub Tartara mittas?
Nam scio te esse uirum, cui certe summa regendi est
Israhelitanam plebem donata potestas." —
Saul respondet
"Fare, age, ne timeas" respondit Cisius heros:
"Ęde palam quicquid uidisti, siue secunda,
Siue aduersa mihi." Tunc illa afflata furore
Demonis exclamat: "Video pia numina diuum
Surgere de terrę tumulis umbrasque deorum.
Quos inter Samuel." Dicto mox ocyus ipsa
Samuel apparens
Affuit effigies uatis, tremebunda senecta
Membra gerens corpusque labans nixumque bacillo.
Cui clamidis leuo pars hęc pendebat ab armo,
Pars hęc sub dextra sese sinuauerat ala:
Altera erat deprompta manus, manus altera tecta.
Maiestas inerat uultu canique capilli
Canaque quę pectus uenerabile barba tegebat.
Tota uiri facies diuino clara decore
Et iam mortali deposta fulgida forma.
Talis imago fuit Samuelis, quando locutus
Postremum regi Sauli sic ore profatur:
Samuel ad Saulem
"Quid mea marmoreo, Cisides, ossa sepulchro
Ellicis et manes audes uexare quietos?
Quanquam non adsum cantu reuocatus iniquo
Illicitisque sacris: cęlestis numinis actus
Imperio ueni." Verbis perterritus istis
Ille refert: "Veniam mihi da, diuine sacerdos
Saul respondit
Arcanique sciens uates! Ego nempe periclis
Ecce premor belli. Getheę sceptrifer urbis
Ipse Palestinam totam sub Marte coactam
In me sęuus agit. Frustra responsa Tonantis
Appetii: renuit sacros audire prophetas,
Somnia nulla dedit. Fuit hoc tentare necesse,
Vt, quocunque modo te possem, huc usque uocarem
Atque tuis monitis imbutus denique scirem,
Quid facto sit opus tanto in discrimine rerum,"
Samuel
Contraxit frontem uates et lumine toruo
Respectans inquit: "Quid me responsa petebas,
Nosses iratum quando tibi numen? An illo
Inuito quenquam sperasti scire futura,
Stulte, uel euentus uenturos dicere posse?
Ipso igitur pandente scias fugisse fauorem
A te diuinum, contra cum gente manere
Aduersante tibi. Venit fatale tuarum
Excidium rerum. Regnandi iura dabuntur
Illi, quem tu odiis agitasti sępe nefandis,
Dauidi Saulisque domus priuata dolebit.
Hoc mea uenturum tibi, rex, predixerat olim
Mens afflata deo, cuius tu spernere iussa
Ausus es, indulgens genti inconcessa prophanę
Amalechitarum. Sed nequaquam tibi parcent
Arma Palestinę, quę iam fugis, impia gentis.
Succumbes uictus tecumque exercitus omnis
Hostis in arbitrium superatus protinus ibit.
Tu quoque cum natis Stygias demissus ad umbras,
Terrentem tristes animas Plutona uidebis.
Id patiere, prius quam crastina transeat hora
Atque diem clauso componat uesper Olympo."
Hoc dicto in tenues disparens soluitur auras
Atque instar fumi in nebulas effusus abiuit.
At uero Saulis magno concussa pauore
Occupat ossa tremor gelidusque in uiscera sanguis
Cogitur ad terramque ruunt languentia membra.
Exanimi similis iacuit. Quum deinde redisset
Spiritus et pariter uitali corda calore
Excita sentirent solitum remeasse uigorem,
Maga
Accessit mulier, multum miserata iacentem,
Atque ait: "Ecce uides, regum celeberrime, quanto
Obsequio tua iussa sequens tibi cuncta peregi,
Quę te cunque quidem quam primum uelle ferebas.
Tu quoque, quęso, meos facili nunc aure precatus
Admittas: pietate tui commota precabor.
Sume cibos, tua quos tibi nunc ancilla paraui,
Deficientem animam reparato ut corpore serues.
Infirmis titubas pedibus ieiunus et horrens
Stare nequis rectus. Reuocent obsonia uires
Ista tuas tandem. ut sanus tua castra reuisas."
Rex autem, moerore graui confectus, ab ore
Reppulit oblatas notę dulcedinis offas
Decreuitque mori. Precibus uix deinde suorum
Mens est mota uiri. Mutauit quippe rogatus
Propositum lethi porrectaque prandia tandem
Delibans hausit. Tunc ipse illique, refecti
Iocundis epulis pariter dulcique Lyeo,
Surgentes abeunt mensis post terga relictis.
Nox
Iam multum noctis processerat atque uolucrum
Coeperat audiri uox undique cristatarum,
Quando iter ingressi, lunari luce tenebras
Sublustres reddente, meant et passibus altos
Transmittunt colles effusique ęquora campi
Seque suis demum, quum iam suprema ruberet
Mane
Eoę regionis humus sub lampade Phoebi.
Restituunt castris et fessi corpora curant.

⟨Liber VI⟩

ARGVMENTVM
  • Regum lib. I, cap. XXIX. Palestini cum Saule conflicturi Dauidem, sibi suspectum, redire cogunt ascenduntque in Iezrahel.
  • XXX. Dauid, reuersus in Sicelech, offendit ciuitatem uastatam ab Amalechitis uxoresque suas abductas. Cucurrit post eos cum sexcentis, quorum ducentis ad sarcinas relictis cum reliquis assecutus inimicos recuperat prędam et reuertitur in Sicelech.
  • XXXI. Israhelitę in Gelboe uicti. Saul cum filiis periit. Ciuitates a Palestinis occupatę. Iabitę sepelierunt Saulem cum liberis.
  • Regum lib. II, cap. I. Dauid in Sicelech accipit nuncium cladis. Luget Saulem et Ionatham et reliquos. Nuncios interimi iussit. Maledixit montibus Gelboę.

Lib. VI

Saul
Post hęc non multo iussit sua signa moueri
Iudeę rector gentis uallosque reuelli.
Descendens igitur Gelboa, transtulit agmen
Iezrahelitanę ad fontes et flumina terrę,
Ne foret ante siti miles superatus anhella,
Quam tempus pugnam torquendaque tela uocaret.
Achis
Achis et ipse suas audax iubet ire phalanges.
Ergo Sunę campis omnes post terga relictis
Festini properant alacresque in pręlia tendunt
Agmine quadrato. Dauidica turba cohorsque,
Postremum sortita locum, munibat eundo
Regis utrumque latus, frontem quoque tergaque regis
Protegere atque animis audacibus illa tueri.
Poscere iam pugnam cuncti uibrareque tela,
Exertare manus uultumque efferre ferocem,
Succlamare etiam terrereque uocibus hostem.
Inde Palestinos chiliarchas pungere coepit
Inuidię stimulus. Non ęqua mente ferebant
Pręponi externos et quam se pluris haberi.
Achis duces inuident Dauidi
"Quidnam" aiunt "uelit ista cohors, rex inclyte, tecum
Hebreę plebis, recutiti et copia uulgi?" —
"Nunquid nescitis bello Dauida probatum"
Achis ait "Saulisque ducem, mox nostra secutum
Signa diu fidumque mihi multumque superbo
Infensum Sauli?" Turbati corda furore
Exclamant omnes: "Redeat dux iste locosque
Possideat, quibus est abs te donatus abunde!
Pręlia nobiscum tantum desistat adire
Et certare simul. Quis enim confidere tuto
Iudeis poterit, Iudeis bella mouendo?
Suspicio est igitur, ne, dum miscebimus arma
Atque tuum contra connixi stabimus hostem,
Iste suis, o rex, te primum sauciet armis
Atque hinc nostra sequens discindat uulnere terga.
Quicquid erit, notum minus ecce pauescimus hostem
nota
Quam fidei socium suspectę. Fictus amicus
Tunc magis offendit, quum multum profore nobis
Speratur uirtusque patet male cauta periclo.
Et quanam ratione alia placare furorem
Iste sui poterit regis, nisi sanguine nostro
Et nisi cęde tua? Simul est utrumque timendum.
Quid non audebit, de quo cantare solebant:
'Saulis mille uirum percussit corpora dextra,
Mille autem decies Dauidis splendida uirtus?'
Quo plus laudis habet, plus est exinde pericli."
Sermo molestus erat regi, neque credere quicquam
De Dauide mali poterat. Tamen ipse suorum
Vocibus impensus cęssit, ne forte reclament
Auersisque animis detrectent pręlia belli
Pręsentis, uel stare negent ultroque recedant.
Excitum propius tunc demum talibus illum
Achis ad Dauidem
Alloquitur dictis: "Nihil est, charissime Dauid,
Quod de te dubitem. Nota est uirtusque fidesque,
Quas mihi testantur toties ex hoste relatę
Exuuię et regni protectio sedula nostri.
Interea nec culpa leuis tua facta notauit,
Sed de me semper belle sancteque fuisti
Promeritus factusque mihi es per talia charus.
Militię proceres istis decędere castris
Te tamen ecce uolunt: illis parere necesse est.
Ergo tuos tecum tollens, seu uis Sicelechum,
Seu uis ipsa meę retro pete moenia Gethę,
Vt tandem cessent nostrę mala murmura turmę."
Hic quoque Dauidi deus affuit. Inde reuerti
Iussus quippe fuit, ne gentis signa prophanę
Sponte sequens populumque sacris rituque fidelem
Cognatumque sibi contra stans impius esset.
Dauid recessit
Exurgens igitur supremę tempore noctis,
Excitat ipse suam et secum iubet ire cohortem,
Atque ubi adhuc dubię clarere crepuscula lucis
Coepissent, properant illis excedere castris
Dux Dauid iuuenumque manus retroque petentes
Arua Palestinę, subeunt regionis et oras.
Ast Achis regis directis cursibus agmen
Iezrahelitanos, hostilia terga secutum,
Accessit campos. Saulis cęssere phalanges
Saul uictus
Dilapsosque fuga Gelboę proxima montis
Culmina suscipiunt. Sed uictrix turma secuta
Ardenterque premens, illos euertere contis
Coeperat, hos gladiis aliosque ferire sagittis.
Sternuntur passim, colles clamore resultant
Armorumque sono, cruor effluit undique riuis.
Inde globum Saulis legio pilata feroci
Impete perrumpunt. Contra stetit acer in armis
Ionathas occiditur
Et Dauidis amor Ionathas: conuersus in hostem
Se tegit ingenti clypeo simul et rotat ensem.
Mox tamen hostili circumdatus ille corona,
Corruit accepto transfixa per ilia ferro.
Infelix iuuenis moriens Dauida uocabat,
Absentem Dauida suum. De morte doloris
Nil habiturus erat, saluum si posset amicum
Ante uidere oculis quam tristi cędere fato.
Iuxta illum fratres, genitus prius Aminadabus.
Posterius Melchis cęsi fugere sub umbras.
Saul
Et Saul ipse pater, lethali saucius ictu,
Dum fugit, armigerum rogat ipsum, uulnere uulnus
Accumulet ferro, ne uiuum colligat hostis
Coniiciatque ferox in turpia uincula captum.
Id tamen et iussus timuit committere seruus.
Ille morę impatiens, conuersę protinus hastę
Incubuit. Sed dum misere superincubat, alter
Accessit fugiens et adhuc in carne morantem
Cunctantemque animam repetito propulit ictu,
Obstrictus regis precibus. Mox armiger ille,
Mortis heri consors fieri quum uellet, et ipse,
Ipse suum aduersa transegit cuspide corpus
Seruorum amor in dominos
Atque comes illi nigrum descendit ad Orcum.
Talis erat Gracchi Philocrates (uera Latini
Si referunt fasti), tanto quoque nomine dignus.
Pandarus ille etiam talis, quo Cassius usus
Dicitur, Augusti quum uictus uincla timeret.
Ambo isti dominis uitam rapuere rogati,
Ne raperet uiuos inimici sęua potestas
Atque infensa manus. Sua mox in uiscera ferrum
Condunt nollentes illis superesse peremptis.
Magna hęc seruorum pietas, sed maius amoris
Armigeri specimen: ne regis sanguine dextram
Polluat, illius tunc iussa facessere cauit,
Nec tamen extincto uoluit uixisse superstes.
nota
Siqua autem talem nobis contingere casum
Fors dabit, affectus iusta ratione regendus
Tunc erit arcendęque manus a cęde nefanda,
Quam lex sancta uetat. Sed nec permittitur ulli
In sua fata suis uiolenter uiribus uti.
Nonne etiam maior uirtus et fortior illa est,
Vincere quę mauult durissima quęque ferendo,
Quam quicquam metuens ignauam arcessere mortem?
Illa dies igitur cęsorum corpora uidit
Israhelitarum misereque iacentia passim
Per siluas, per plana soli perque inuia saxa.
Quo Saul ipse loco, Saulis simul armiger illo
Conciderant. Alio iacuere cadauera campo
Natorum, moriensque suam spectare nequiuit
Prolem Cisides, seruo comitatus obiuit.
Deuictum Saulem quum nuncia fama referret,
Incessit populos terror: fugit accola uallis
Et qui Iordanis seruabant proxima ripis
Oppida desertis subita formidine mortis
Effugere procul. Vacuas ingreditur urbes
Victrix turba uirum et coepit dominarier illis.
Ergo Palestinę concessit subdita genti
Iudei pars magna soli: castella fragosis
Collibus imposita et latis circumdata fossis
Moenia, frugiferę ualles et pascua rura
Quique fluunt sparsis riuatim fontibus horti
Et uario rident florum herbarumque colore.
Comparatio
Attalicis similes auleis, siue tapetis,
Niliacus nobis quę mittit picta Canopus.
Talia multa timor uenienti cęsserat hosti,
Nullo obstare auso, nec se defendere telis
Tutarique armis, quando tot fortia bello
Corpora Gelboo cecidisse in monte sciebant.
Mane
Postera lux radiis nocturnas dispulit umbras,
Coeperat et uolucrum uibratus gutture cantus
Audiri montisque procul splendescere culmen,
Quando Palestinus surgens exercitus omnis,
Pręsidio tantum super oppida capta relicto,
Nota retro petiit Gelboę culmina rupis
Iudeas lecturus opes atque arma iacentum.
Illic uisa trium natorum corpora primum
Ionathas
Cisidę Saulis. Ionatham recubare supino
Corpore conspiciunt. Clypeum gladiumque tenebat
Tunc etiam infelix ineratque ferocia uultu
Exangui gelidosque iacens disiecerat artus.
Aminadab
Aminadabus erat proiectum in puluere corpus,
Sanguine concreto sparsumque cruore cadauer
Et capite exciso truncum. Sed cuspide guttur
Melchis
Fixum Melchis habens genibus contexerat ora
Atque iacens modicum sese sinuarat in orbem.
Hos armis tunicisque simul spoliare cruentis
Primum festinant et corpora nuda relinquunt.
Inde alios aliosque petunt tolluntque uiritim
Saul
Cunctorum exuuias. Saulis mox nacta cadauer
Turma ferox, exangue caput diuulsit ab illo
Purpureosque tulit misere recubantis amictus
Loricamque auro contextam cingulaque auro
Fulgida et aurati discinctum tegminis ensem.
Truncus nudus erat, modo qui tam lata superbus
Regna tenens populos nutu terrebat et urbes.
nota
O quam stulta hominum dominandi et uana cupido!
Viribus hoc opibusque petunt uitęque periclo,
Vna simul totum Sauli quod sustulit hora.
Sintopolis antea Bethsana
Bethsanę murus, cui nunc Sintopolis urbi
Est nomen, tenuit suspensa cadauera regis
Natorumque eius. Media testudine templi
Deus Astharoth
Ante deum, quem gentes Astharota uocabant,
Regia suffigunt spolia et rem carmine signant.
Achis uictor
Duceret eximium quum uicto Saule triumphum,
Ista suis Achis uictor diis dona dicauit.
Iabitę
Corpora Iabitę furati nocte tulerunt
Ad patriam Iabim (Galada stabat in ora
Vrbs Iabis summo sublimis et ardua colle
Trans Iordanis aquas). Frondes ramosque cupressi
Congessere super suppostoque igne cremarunt.
Deinde, pyra extincta, legerunt ossa calenti
De cinere atque eadem candentibus erruta prunis
Conspicuo posuere loco, quem frondea silua,
Quem fons irriguus, quem tellus nobilitabat,
Herbarum assiduo gaudens et lęta uirore,
Non procul a Iabis muris. Ibi tecta sepulchro
Septenos luxere dies: funebris amictus
Humentesque oculi, querulo quoque nenia cantu
Indubitata dabant non parui signa doloris.
Dauid reuersus Sicelechum
Dauidem interea Dauidiademque cohortem
Tertia lux tandem Sicelechi reddidit agro.
Abductis uastam uiderunt ciuibus urbem
Incensamque igni. Paulo ante inuaserat illam
Amalechitarum sumptis gens fortis in armis
Prędatrixque simul longisque assueta rapinis.
Seruarat fuga sola uiros. Pueri atque puellę,
Vxores matresque uirum sub uincla coactę
Hostis in arbitrium sese cęssisse uidebant.
Heu miserę natos linquentes atque maritos
Atque patres, manibus plangebant pectora duris,
Nec cessant laniare comas, nec carpere uultus
Sanguine foedatos, undanti lumina fletu
Et lachrymis implere sinus et spargere tristes
Cum gemitu uoces longi uariique ululatus.
Quumque sonos rupes uicini montis eosdem
Redderet obiectu saxorum culminis alti,
Difficile est dictu, quantum miserabile carmen
Exinde humanas surgens ueniebat ad aures.
Qui reliqui fuerant, compuncti corda dolore
Flebant. Ipse suas fleuit Iesseius heros
Vxores, captiuas ambas, Abigailem
Achinoenque simul. Tristi plebs acta furore
Insultare duci causamque hunc esse malorum
Dicere, quod poterat qui pręsens esse saluti,
Absens absentes prędam dimiserit hosti
Tradideritque simul. Manibus uix temperat amens
Cocio, sed fato Dauida tegente quieuit.
Dauid
Ille ergo indutus sacratum protinus ephot,
Aggreditur rogitare deum, possetne repenti
Cursu castra sequi latronum ipsosque rapinis
Exuere. Vtque sibi cęlestia numina certis
Annuere agnouit signis, citat agmina promptus
Sexcentena uirum. Quorum pars tertia lassi
Vixque iter emensi medium ad Besora fluenta
Subsistunt reliquique ducem Dauida sequuntur.
Flumine transmisso campos adiere patentes,
Quidam Ęgyptius occurit Dauidi
Quando uisa uiri, macie confecta suprema,
Obuiaque effigies. Miserando pabula gestu
Postulat, ore loqui nimium languente nequibat.
Tunc data sunt illi caricarum massa, maniplus
Passę uuę panisque recens et pocula lymphę.
His reuocat uires. Dauidi deinde roganti
"Ęgypto genitus sum" dixit "mancipiumque
Cuiusdam magni modo principis Amalechitę.
Qui nunc cum multis per rura aliena uagatus,
Abduxit prędas, Sicelechum uertit in ignes
Atque Palestinos fines populatus abiuit
Meque hic ęgrotum properando sponte reliquit.
Iamque fame infelix, et non langore peribam
Corporis ęgroti. Vestro nunc spiritus omnis
Stat meus auxilio, uestro nunc munere uiuo.
Tertia nanque dies teritur mihi sedibus istis
Quęrenti frustra pariter potumque cibumque.
Qui sim, iam nostis. Seu me seruare uelitis,
Arbitrii uestri est, seu certę tradere morti."
"Nil dubites iam" Dauid ait" modo ducito ad istam
Tu nos prędonum turmam. Seruabere liber
Iamque ibis quocunque uoles formidinis expers
Securusque tui, tibi cęli numina iuro."
Hoc duce pergentes superatis collibus ultra
Arua Palestinę turmam uidere sedentem
Lateque effusam uirides recubare per herbas.
Illic esse rati se tutos, uina coronant
Indulgentque epulis, conuiuia festa facessunt,
Ob prędam lęti. Dauidis turbine magno
Dauid uictor
Improuisa phalanx medios irrumpit in illos.
Strictis res geritur mucronibus. Ampla repenti
Cęde repletur humus mensęque thorique cruore
Sparguntur passim. Sessorum corpora iuxta
Cęsa cadunt, clamorque uirum strepitusque uolantum
Vndique telorum, inflicti quoque comminus ictus
Crebrescunt magis atque magis, superintonat ęther
Et reboant ualles et mons collesque resultant.
Exultat uictrix acies latroneque uicto
Raptas cogit opes, hominum pecudumque receptos
Colligit usque greges. Dauidi est utraque coniux
Reddita, multa uirum subito data milia letho.
Sola quater centum iuuenum manus ardua scandens
Dorsa camellorum, fugeret dum prępete cursu,
Euasit tanti manifesta pericula belli.
Ibat Dauid ouans, redimitus tempora lauro,
Insigni quoque uectus equo, tota agmina circum,
Omnes et spoliis et telis hostis onusti.
Cumque illis pueri, mulieres atque puellę,
Iamdudum captiua manus, nunc libera, tendunt
Ad patrium remeare solum (mora nulla), citato
Quisque gradu properat propriosque subire penates
Solarique suos, ut quos tristauerat atrę
Sortis conditio, mutatę gaudia lętos
Continuo reddant et palmis plaudere cogant
Et suscepta deo iubeant persoluere uota.
Atque ubi peruentum est propius Besora fluenta,
Bis centena cohors, illis quę fessa resedit
In ripis, uisum surgens Dauida salutat
Seque illi penitus coniungit. Cętera turba,
Non omnis, sed uexat amor quos ęris habendi.
Reclamant. "Dabimus nihil his" dixere "bonorum,
Quę uehimus! Quoniam quos nunc absentia pugnę
Fecerat exortes, nostrę quoque iura rapinę
Nequaquam cędi decet his. Vxoribus ergo
Contenti et natis acceptis, cętera nobis,
Nostrorum capitum discrimine parta, relinquant."
Dauidis iudicium
Haud ita Iesseidę uisum, cui cura tuendę
Fraternę pietatis erat. "Victoria." dixit
Hęc modo diuino nobis collata fauore est,
Nec magis ipse deus uobis fauisse uidetur,
Qui magnis animis nixi pugnastis in hostem,
Quam quos inuitos casus residere coegit
Imperiumue ducis. Quum sic euenerit, ergo
Ęque participes prędę debere tuentes
Impedimenta uiros iubeo casuque relictos,
Vt qui mortiferę subeunt discrimina pugnę."
Ex hac ista die lex est seruata perennis
Militibus sociisque simul tractantibus arma.
Altera lux omnes Sicelecha sistit in urbe
Et uirides palmas et laurea serta gerentes.
Dauidis laus
Dauidi laudes gratesque a ciuibus actę,
Dauidis nomen iuuenesque senesque canebant
Per fora perque domos, per compita cuncta uiarum:
Solum hunc inuictum, quo sospite nullius arma,
Nullius insidias metuant, sed iam omnia sperent
Ad uotum fluxura sibi iocundaque semper.
His aliisque simul celebrabant undique uerbis
Virtutem animumque ducis. Tamen ipse suorum
Gestorum laudem cęli terręque potenti
Attribuit domino semper gratesque peregit.
Diuersisque locis quum munera mitteret, inquit:
"Ista deus nobis indulsit, non mea uirtus,
Quę uobis mittenda quidem curauimus ipsi,
Vt uos thure sacro pecudumque cruore litantes
Pro bene re gesta grates referatis eidem."
Porro urbes, quas ipse suis donasse refertur
Vrbes quibus Dauid misit dona
Muneribus, sunt hę: diuum domus inclyta Bethel,
Sublimis Ramoth, muris firmissima Gether,
Aroer, assiduis Arnon quam circuit undis,
Contemptrix lethi Sephamot consorsque doloris
Esthama sępe grauis, mercatrix improba Rachal,
Inde dei metuens Hierameli, ęraria Ceni.
Nobilis Asa lacu, sita montis uertice Rama,
Se peccasse dolens Athac Hebronque iugalis
Et magico infamis cantu, loca denique cuncta,
Cum quibus hospitii Dauidi iura fuere
Et quę iam sancto Solymarum subdita regno,
Submissa uitale iugum ceruice ferebant,
Falsorum contemnendo simulachra deorum,
Suscepto ueri uenerandi numinis usu
Moreque sacrorum. Iam tertia coeperat orbem
Illustrare dies Dauide a cęde reuerso
Nuncius cladis Israhelitanę
Amalechitarum, quum tristis nuncius illi
(O quam festino turbantur gaudia luctu!)
Aduenit memorans Gelboi funera belli
Innumerasque neces magno certamine plebis
Iam dudum uictę, Saulis quoque regis acerbam
Et Ionathę sęuam per plurima uulnera mortem.
Horum de casu quęsitus plura duorum
"Ecce fugam capiens" inquit "per deuia saxa
Montanę rupis, regem tunc forte iacentem
Offendi proprio transfixum pectora ferro.
Viuus adhuc altosque ciens sub corde dolores,
Vt me uidit, ait: 'Sic te sors temporis huius,
Quisquis es, eripiat capitis uitęque periclo
Dissimilemque meę pręstent pia fata quietem,
Hanc mihi luctantem pellas de corpore uitam
Protinus ense tuo, quo mortis morte dolores
Ocyus excedant. Animam miseratus anhellam
Solue suis uinclis, da iam requiescere lassę'.
Percussi iugulum, fateor. Tunc protinus ipse
Liquit humi exanimes discedens spiritus artus.
Iamque propinquabat fugientum terga sequendo
Turma ferox, rapui regis diadema decorum
Armillamque simul rapidoque euadere cursu
Contendi, euasi, Sicelechi tecta petiui,
Tale tibi ut referam facinus, dux inclyte Dauid.
Vtque fidem pręstes, uideas si dextera Saulis
Hoc insigne tulit, uel si capitis uenerandi
Hoc gestamen erat." Deprompsit talia dicens
Dauid Saulis necem dolens
Armillam auro contextam gemmisque coronam.
His uisis stupuit Dauid motusque dolore,
More suę gentis manibus discindere coepit
Vestes ipse suas. Hoc ipsum cętera turba
Tunc imitata, sinus pariter lacerare fluentes,
Flebilibus lamenta modis componere, corde
Suspirare graui, lachrymis perfundere uultus,
Nil toto gustare die Ionathęque dolendo
Cisidęque uicem, casus clademque nefandam
Israhelitarum, populi plebisque ruinas.
Deterso fletu Dauid sublata parumper
Ora hominem uersus flexit cuiasque rogauit
Ille foret, tam dira sibi qui nunciat acta.
"Externi generis sum," rettulit "Amalechita
Dauid ad cladis nuncium
De genitore satus, uestratia castra secutus."
Dauid ait: "Quare diuino chrismate sacrum
Extenta uiolare manu ferroque ferire
Ausus es, o nimium, nimium temerarie? Non te
Regia maiestas, non nominis, impie, splendor
Retraxit monuitque manus frenare proteruas?
Hiccine honos nostris debetur regibus olim,
Vt quos ipse deus plebi populisque regendis
Pręficit, inflicto premat illos uulnere seruus?"
His dictis miles ferratę cuspidis ictu
Perforat illius costas Dauide iubente.
Corruit ictus humi, fluxit de uulnere sanguis
Vitalisque uigor pariter cum sanguine fugit.
Iesseides super extentum tellure cadauer
Exanimesque artus astans "Tua crimina" dixit
"Ecce caput pressere tuum, quum tu ipse locutus
Te contra fueris, coram confessus iniquum
Atque immane scelus, sacro perfusa liquore
Membra perisse tua, seruorum pessime, dextra."
Mox inde auersus, Ionathę Saulisque cruenta
Secum fata dolens tales dabat ore querelas:
Dauidis lamenta
"Heu generis miseranda mei fortuna! Feroces
Robustique uiri, Iudeę fortia bello
Corpora, conflictu perierunt cuncta sub uno
In cliuis, Gelboa, tuis. Quid agetis inertes,
Quid turba imbellis regi ducibusque superstes?
Quis tua, ne rapiant hostes, pecuaria post hęc
Defendet? Quis deinde tuos tibi proteget agros,
Hos inimica manus ne uastet? Denique muros
Quis fidens animi tutabitur, omnibus una
Fortibus amissis et dira cęde peremptis?
In quos Achis atrox grassatus, sanguine nostros
Impleuit colles et siluas ossibus altas.
Proh, Gelboa nocens, nec ros, nec fertilis imber
In tua dorsa pluant, siccentur amoena uireta,
Arescant herbę, desit quod rusticus olim
Colligat et prono quod grex detondeat ore!
In te strata iacent Saulis sublimia membra
Vili humilique loco, ueluti de plebe prophana
Vnus et ipse foret, qui dudum insignia regni,
Sceptra manu gessit, sancto sacratus oliuo.
In te procubuit Ionathas quoque, regia proles,
Victor et ipse uirum. Ionatha charissime, quo te
Prosequar affatu? Quali lamenta mouebo
Ore miser? Quanto referam tua funera fletu?
Cuncta simul periere mihi solatia tecum.
Tu mihi in aduersis requies, dulcedo secundis,
Spes dubiis fueras, in magnis sępe periclis
Tu uitę tutella meę, tu causa salutis.
Nunc sine te nil dulce mihi: moerore replebor,
Quo me cunque feram. Sed si tua scilicet una
Mors mihi perpetuos fuit allatura dolores,
Quanto flenda magis tantis comitata tuorum
Funeribus fatoque patris populique ruina?
Talia, fama, sile! Getheam nullus ad urbem
Cladis rumor eat, dispendia nesciat ista
Ora Palestinę terrę, non Ascalon istud
Audiat ipse nefas, nostrorum sorte malorum
Infensus semper nobis ne gaudeat hostis!
Quis tamen ista teget? Nullus patet angulus orbis,
Qui non plenus erit tam diri murmure belli,
Tam grauis erumnę tristi moestoque relatu
Barbaricis etiam populis gentique ferinę.
Me si tantarum capient obliuia rerum,
Nulla tamen Ionathę nomen mihi subtrahet ętas,
Non robur iuuenile uigens, non ęgra senectus.
Quumque uolet nexus mors soluere corporis huius
Infernosque uidere locos me iusserit, illic
Tunc primum, Ionathas noster qua sede moratur,
Inquiram daboque amplexus atque oscula, siquid
Tale dari poterit iam carne carentibus umbris.
Illi me comitem, quoquo se uerterit idem,
Pręstabo laterique latus sociabitur omni
Tempore, collatis ultro citroque fruemur
Dulcibus alloquiis, donec felicius ęuum
Ętherii pietate patris traducere nobis
Translatis supera cęli continget in aula,
Angelicis ubi iuncta choris humana propago
Diuino felix uisu semperque beata
Fiet et in nullo claudet sua gaudia sęclo."
Talia iactando, manantia lumina fletu
Nunc demittit humi, nunc alta ad sydera tollit,
Comparatio
Nunc uertit circum. Veluti qui uulnere lęsus
Lethali dubię cupit omnia pharmaca uitę
Impendisse simul, medicos perquirit et omnes
Poscit opem, sic se uoluendo Dauid agebat,
Nullo ęgram curare ualens medicamine mentem.

⟨Liber VII⟩

ARGVMENTVM
  • Regum lib. II, cap. II. Dauid ascendit in Hebron. Vngitur in regem. Benedixit Iabitis, qui sepelierunt Saulem. Abnero autore Isbosethus, Saulis filius superstes, regnauit annos duos super Isręl. Dauid autem regnauit in Hebron super Iudam annos VII, menses VI. Abner et Ioab inter se pugnant. Ibi Asahel, Ioabi frater, ab Abnero inerficitur. Interfectus in Bethleem sepelitur. Ioab cum suis redit in Hebron.
  • III. Dauidi in Hebron nati sunt filii. Isbosethus dissidens cum Abnero Micholam Dauidi restituit. Abneri persuasu Isręl recępit Dauidem regem. Dauid ipsum amice suscepit. Ioab superueniens Abnerum per dolum interimit.
  • IIII. Isbosethum filii Renon dormientem interficiunt. Caput afferunt Dauidi in Hebron, qui eos iussit interfici et caput sepeliri.
  • V. Vniuersę tribus couuenientes in Hebron salutauerunt Dauidem regem. Ille cum ipsis uenit Hierosolymam. Expulit Iebuseos. Arcem Syon muniuit.

Lib. VII

Hactenus ipsa ducis Dauidis diximus acta,
Inuocatio
Nunc subeunt cantanda mihi quę gesserit idem
Sceptra tenens regni. Meliori carmina nobis
Digna lyra donate, deę! Non numina celsi
Inuoco Parnasi lotasue Helicone sorores,
Sed uos, diuinas Charites, quę culmine lapsę
Ętherio colitis Iordanis fluminis undas
Et loca nota piis. Saulis post fata tyranni
Accepit responsa dei Iesseius heros
Atque his admonitus Iudę migrauit in urbem
Hebronem, quondam populis opibusque potentem,
Adam, Abraham, Isaac et Iacob
Quattuor et celebrem positis ibi forte sepulchris
Primorum Hebrei generis gentisque parentum.
Huc cum coniugibus se contulit ille duabus.
Inde suos socios diuersa per oppida misit,
Subdita tunc illi, modo quam memorauimus, urbi.
Illuc Iuda tribus properans conuenit ad ipsum
Dauid rex
Iesseiden regemque uolens de more salutat
In solioque locat sacroque perungit odore
Purpureaque super contectum ueste coronat.
Iamque auro radiare caput sublime sedentis
Coeperat et molles aurum circumdare lumbos,
Aurea de tereti pendere monilia collo
Et splendere simul, totos diffusa per artus,
Maiestas immensa uiri, quum uenit ad aures
Facti fama pii, quod Saulis corpora regis
Natorumque trium Iabitę rapta tulissent
A pinnis, Bethsana, tuis ad prędia Iabis,
Quod myrrha et casiis et odora perlita nardo
Clausissent patrio pariter collata sepulchro.
Continuo Dauid delectos tendere Iabim
Imperat ipse uiros pacisque insignia dextra
Ferre manu: ramos semper uiridantis oliuę.
Qui mox emensi Galaadas passibus oras,
Perueniunt Iabim. Suscepit curia lętos.
Illi autem coram seniorum stante corona
Talia maturo fuderunt pectore dicta:
Dauidis legati ad Iabitas
"Ab Dauide quidem modo missi aduenimus istam
Vrbem, Iabitę. Quod uestro funera regi
Pignoribusque simul digno curastis honore,
Commendat multum laudansque ad sydera tollit.
Inde deum poscit, uobis bona cuncta rependat
Pro tanta in dominos uestra pietate fideque
Seque simul meritas grates debere fatetur,
Soluendas quum tempus erit pro talibus aptum.
Vos iubet interea moestam deponere mentem
Atque bono esse animo, quando ipse in sede locatus
Saulis, odorifico perfusus unguine regnat,
Sic Iuda curante tribu fatoque fauente
Responsisque dei. Qui Iudę nominis estis,
Vos gaudere decet. Regnandi facta potestas
Perpetua est uobis, donec de sanguine uestro
Saluator ueniens prisci maledicta reatus
Tollat et ęternę condat noua sęcla salutis."
Talibus auditis Iabitę gaudia plausu
Dauid laudatur
Testati referunt: tanti moderamina regni
Apta magis nulli pręter Dauida fuisse.
Conueniens etenim cunctis iustumque uideri,
Vt pręsit populo, qui uincit uiribus omnes
Et pietate uiros, qui magnum cęde Goliam
Sustulit, hostilem qui uictor sępe phalangem
Siue dedit letho seu uertere terga coegit
Quique sibi infestum uoluit uitare tyrannum,
Perdere quum posset, ueneratus regia sceptra
Sacratumque caput. Post talia plurima dicta
Legatis portanda nouo dant munera regi
Haud temnenda quidem. Lęti rediere suoque
Legati referunt, fuerant quę gesta, tyranno
Ordine quęque suo largitaque munera promunt
Regis liberalitas
In medium. Socios ea rex partitur in omnes,
Ex opibus nihil esse suum regnique bonorum,
Hoc unum dicens, ut cunctis imperet unus,
Velle sibi proprium, se cętera cędere plebi.
Auaritia
O quam dissimiles, quorum insaturata Caribdis
Publica ubi exhausit, quęrit priuata uorare.
Iudicio iniusto nitens, non legibus ęquis!
Isbosethus
Isbosethus erat Saulis clarissima proles.
Hunc regnare uolens pręfectus militiai
Abnerus, reliquis tribubus suadere solerti
Conatus studio, pompis regalibus ornat.
Ille quater denos uiuens impleuerat annos,
Quum talis regni moderari coepit habenas
Et regere imperio Galaadas Gessuriosque
Et Beniaminas gentes et Iezrahelitas
Israhelemque omnem. Domus unica Iuda fauebat
Dauidi, magna qui tunc Hebronis in aula
Sex menses septemque sui moderaminis annos
Exegit, placidam fatis sibi flantibus auram.
Pugna inter Ioabum et Abnerum duces
Audax interea cuneos Abnerus agebat
Per Gabaonis humum. Dauidis castra Ioabus
Mouit in aduersum Gabaonis ad usque lacunas.
Ambos exiguus paruo discrimine campus
Separat et spacio diuersos diuidit arcto.
Consedere loco. Leuibus procurrere primum
Inter se pugnis, Abnero ad bella uocante,
Incipiunt acies. Bis senos altera misit
Turma uiros totidemque effuderat altera contra.
Vi numeroque pares congressi tela feroces
Vtrinque intorquent, mox iunctis comminus armis
Vrgent obnixi, consertis uulnera scutis
Iam breuibus siccis agitant, angustia longos
Non patitur gladios. Pariter miscentur in unum
Victores uictique globum spaciumque cadendi
Defuit in medio cęsis, subsistere firmę
Dum poterant uires circumnitentibus ultra.
Inde fere aduersis ceciderunt ictibus omnes.
Vsque adeo interimi potius quam cedere cunctis
Mens simul una fuit. Tantę ne gloria cędis
Ęuo fracta cadat, campum certaminis huius
Campus robustorum
Campum dixerunt tunc nomine robustorum,
Nunc quoque seruantem pugnę monumenta uetusta.
His ita confractis surgunt hinc inde repente
Pręlia: totę acies, castris post terga relictis,
Concurrunt pariter. Superat Dauidica turma
Aduersosque fugat, fugientibus ingerit hastas
Saxaque prensa manu aut fundę uertigine torta.
Pars percussa cadit, celeri pars euolat ultra
Lapsa fuga atque ipsos etiam metus urget inertes.
Abnerum tunc forte ducem ducis ipse Ioabi
Frater pone sequens, Asahel, premit, ille retorta
Asahel cadit
Post tergum facie clamat: "Diuerte uolatum
Hunc alio atque alios, Asahel, comprendere cura.
Quos modo despolies, ne te mea dextera telis
Irritata tuis cogatur tradere letho
Offendamque tua germanum cęde Ioabum!"
Surdis hoc Asahel concludens auribus urget
Cursu terga uiri. Conuersus protinus ille,
Aduersa rapide uenientem perculit hasta
Visceraque inguinibus fluxerunt cuspide apertis.
Sic Asahel periit, cuius quoque cęde sequentes
Turbati cursum sistebant atque dolore
Affecti nimio lugebant funera noti
Asahelis pernicitas
Eximia uirtute uiri, qui cursibus ipsas
Siluestres capreas uenando ęquare solebat
Atque anteire canes. Nocuit tamen ecce misello
Pernices habuisse pedes. Fortasse caueret
Dirę tela necis, si corpore tardior esset.
At post Abnerum properare Ioabus Abisasque
Exurgunt pariter, fraternę cędis acerbi
Vltores, nisi nox finisset bella, futuri.
Tunc iuga tuta superscandens Abnerus, et illos,
Qui reliqui fuerant, ad se collegit et inde
Victorem alloquitur blando sermone Ioabum:
Abnerus ad Ioabum
"Quonam hic usque tuus perget sęuire, Ioabe,
Districtus gladius? Nullumne relinquere uiuum
Decernis penitus? Sed desperantibus una
Velle mori fiet collato Marte uoluntas.
Si uinces, uinces magna cum strage tuorum,
Si uictus fueris, uictum te nonne pudebit
A uictis? Desiste igitur reuocaque phalanges
Iam cessent urgere suos certamine fratres
Et tandem parcant cedentibus atque fugatis!"
Ioabus respondet
His placide auditis sedata mente Ioabus
Respondit: "Si me rem talem, Abnere, petisses
Principio pugnę, cognato nemo cruore,
Me prohibente, manus foedasset. Criminis autor
Quis fuerat nisi tu, qui uoce lacessere nostros
Ausus es et primus ciuilia bella mouere?
Nunc si forte piget te tales ędere pugnas,
Et me, Abnere, piget." Dixit iussitque maniplos
Ad sua dimisso certamine castra redire,
Inspirans tumidis resonantia cornua buccis.
Dux Abnerus iter Moabitica uertit in arua,
Per campos sub nocte means peruenit ad amnem
Iordanis facilisque uado caua flumina transit.
Omnes lustrato properatis passibus agro,
Cui nomen Bethoron erat, tentoria uelis,
Isbosethe, tuis subierunt tecta dolentes,
Sexaginta uiris amissis atque trecentis.
Ex acie uictrice tamen bis corpora dena
Cęsa modo, ipse Asahel si sit numerandus in istis,
Quem ducis Abneri fugientis dextra peremit,
Ante alios celerem et fraterno sanguine Abisę
Coniunctum notoque simul uirtute Ioabo.
Hunc illo extinctum bello studuere gementes
Ad natale solum Bethlemaque tecta referre
Et positum patrio digne decorare sepulchro.
Nocte autem tota uictor ductorque Ioabus
Quum fecisset iter, coepisset et aurea uultus
Mane
Ostentare suos tenebris Aurora fugatis
Eoa de parte poli lucemque propinquam
Solis puniceo iam pręmonstrare colore,
Ipse cohorsque simul subierunt tecta superbę
Hebronis gratesque deo laudesque canendo
Dauidi, cui sacra suas Victoria palmas
Porrigit et solio sublimem collocat alto.
Acre autem certamen erat cum Saulis iniqua
Stirpe diu, sed fata deo statuente secunda
Iesseo generi, Dauid successibus usus
Proficit inque dies magis amplum reddere regnum
Festinat lateque suum diffundere nomen.
Comparatio
Ac ueluti Megaris in campis promere fructus
Vere nouo foecunda suos cum cernitur arbor,
Paulatim fluido descendunt corpore flores,
Donec humi cuncti labendo linquere culmen
Cogantur canoque tegant uelamine terram,
Gaudet at illa suos pomorum crescere foetus,
Sic Saulis labente domo Dauidica uirtus
Altius exurgens se supra sydera tollit.
Dauidis uxores cum liberis
Pręterea sobolis generandę copia regi
Larga datur, cunctis uni famulantibus astris.
Achinoeque illi pariens Ammona profudit,
Abigail Chelebum, Tholomai filia Macha
Absalona comis insignem atque ore decorum.
Ex Agita genitus quartus post hos Adonias,
Saphacias quintus, proles noua matris Abithę,
Sextus Hietramus, genitrix quem protulit Egla.
Tot natos totidem Dauidi Hebrone dedere
Vxores grauidam soluentes partubus aluum.
Quumque alias transferre tribus rex magnus Olympi
Ad pia Iesseidę Dauidis regna pararet,
Abnerus
Contigit, ut Veneris stimulis Abnerus adactus
Iret in amplexum Resphę, charissima quondam
Quę fuerat Sauli coniux. Indignius istud
Isbosethus ad Abnerum
Isbosethus habens inquit: "Talesne referre
Curasti grates meritis ingentibus in te
Officiisque mei multis, Abnere, parentis,
Illius qui iura thori confuderis ultro
Turpi concubitu foedęque libidinis usu?"
Talibus Abneri irritantur pectora dictis.
Obiectum purgare scelus nil curat et alte
Erectum quassat caput indignataque uoluens
Abnerus respondit
Lumina turbato fertur sic ore locutus:
"Isbosethe, nimis parui me pendis, ob istud
Qui me damnandum facinus, quasi grande, putasti.
Scilicet indignum est bellum pro rege gerenti
De tot pellicibus regis si iungitur una?
In me dona patris quum pensas, cur mea muto
Ore pericla siles? Ductorem fecerat ille
Si me militię, nunquid non rexerit idem
Imperium uirtute mea protectus et armis
Contemptuque meę uitę assiduoque labore
Bellandi regnumque suum finesque tuendi?
Te post fata patris super alta sede locaui
Hęredem regni successoremque paterni.
nota
Officium tamen omne perit, quod fertur in illos,
Quos acceptarum reddunt obliuia rerum
Ingratos. Valeas tandem cum moribus istis
Iamque alium tibi quęre ducem, me desine habere!
Immo ego dispeream, nisi fata fauentia regi
Dauidi totis animis opibusque iuuabo,
Vt regnet, regnare deus quem iusserit ipse!"
Isbosethus humi perceptis talibus ora
Pallida deiecit linguaque silente recessit,
Hiscere non audens Abneri territus ira.
Ille autem misit pacem ab Dauide petitum
Colloquiique fidem. Respondit Dauid amicum
Se fore perpetuum, si secum forte Micholam
Adducat ueniens, quę theda iuncta iugali
Prima sibi fuerat, centum licitata resectis
Inguinibus magnoque suę discrimine uitę.
Abnerus transit ad Dauidem
Exin Abnerus Saulis genus omne reliquit,
Ad Dauida pium studiis conuersus amicis.
Ergo fauens illi blandis affatibus omnes
Solicitare tribus coepit mollique precatu,
Sed Beniaminam cura maiore uocare
Ad Iudę partes, diuino numine lectę,
Israhelitani ut gestet diademata regni.
Ex qua nunc primum Dauid decernitur unus,
Sic dicente deo: "Sceptrum Dauide tenente
Israhelitarum populum saluabo fidelem.
Arma Palestinę non illum lędere gentis
Nec uis ulla uirum poterit tectusque fauore
Ille meo semper uincet, confinia regni
Proferet ulterius, sumptis metuendus in armis."
Consensere tribus, Dauidis fata sequendi
Abnero dedidere fidem. Rebusque peractis
Abnerus Dauida petit, translatus ad urbem
Hebronem, latus illius comitante caterua
Quinque quater iuuenum. Veniens nihil ante locutus
Michola redditur Dauidi
Quam Phalto ablatam, gratissima dona, Micholam
Offerret regi. Phaltus seruare pudice
Hanc studuit totos, quos secum exegerat, annos,
Atrox esse sciens alienam tangere crimen
Vxorem uiuente uiro. Quare ipsa marito
Multum chara fuit Dauidi, amplectitur illam
Iniectis collo manibus labrisque labella
Insertans, optata diu sibi basia libat.
Conuiuium
Cumque suo Abnerum comitatu suscipit amplis
Porticibus. Sedere hilares. Triclinia plenis
Lancibus et pateris Baccho stipantur onustis
Aggeriturque Ceres. Rebus pascuntur opimis
Pro se quisque uiri, propinant pocula regi
Certatimque illi dicunt felicia uota,
Imperet ut populo saluis per sęcula rebus
Et plebi semper charus, metuendus et hosti.
Sic epulata diu sessorum turba, remotis
Abnerus ad Dauidem
Exurgunt mensis, sed adhuc Dauide sedente
Incipit Abnerus: "Grates tibi soluere dignas
Quis potis est, o rex? Porro, quod possumus, hoc est:
Nos et nostra modo tibi subdimus. Insuper ibo
Inducamque tribus tua iam sub sceptra fideles,
Omnibus ut pręsis, superas qui uiribus omnes
Corporis atque animi, cui cęlum sydere dextro
Aspirat pręsensque deus quem numine complet."
His dictis regi dat dextram et foedera sancit
Teste deo iuratque fidem sine fraude perennem,
Donec uitales uiuendo carperet auras.
Iam discedentem Dauid deducit amici
Officio fungens, pariter gradiuntur ad usque
Valuarum spacium et extremę limina portę.
Ille "Vale" dicto, turba comitante, recessit.
Ecce autem uictor cęso latrone Ioabus
Cum spoliis prędaque redit, delatus in urbem.
Audiit Abnerum blande cum rege locutum
Excessisse recens curaque accensus acerba
Ioabus ad regem
Exclamat: "Quęnam te, rex, fiducia fecit
Incolumem sinere ire tuis ex ędibus hostem?
Hanc Abnerus enim quare penetrauerat urbem?
Nonne uolens dare uerba tibi? Tum discere, quicquid
Ipse agites rerum, quantos concire paratus
Moliris. Quibus inspectis ad tuta recessit."
Hęc fatus regi, coepit secreta Ioabus
Voluere consilia. Emisit, qui nomine regis
Abnerum reuocet dicens superesse, quod illi
Dicere secreto rex uellet. Nescius ergo
Ille Ioabinę fraudis, regressus in urbem
Abnerum perimit Ioabus
Venit. At exceptum lęto satis ore salutat
Seque arcana loqui simulauit uelle Ioabus
Indeque semotum confodit. Corruit illic
Accepto incautus transfixa per ilia ferro,
Non uictus uirtute uiri, sed fraude nefanda
Infidę mentis cordisque ad iniqua maligni.
Hoc immane scelus quum rex audisset, iniqua
Mente tulit gemituque graui de corde uoluto,
Dauid maledicit Ioabum
Moestus ait: "Testor diuumque hominumque parentem
Me regnumque meum commissi criminis huius
Non esse autorem, nec iniquę conscia cędis
Corda tulisse unquam. Veniat uindicta Ioabum
Infidum supra morbisque infecta nepotum
Corpora conspiciat, corrupti sanguinis ęgra
Profluuio et sanie squalentis putida leprę!
Non desint illi, quos panis inopia uexet
Consummatque fames aut bellicus hauriat ensis!
Vt uero Abneri celebrari funera uidit,
"Scindite" ait "uestes, lugubres sumite saccos,
Tristibus Abneri mortem lugete querelis,
O socii, fortisque uiri decorate gementes
Funus et exequiis dignos pręstate dolores!"
Sic dicens sequitur prona ceruice feretrum,
Pulla ueste caput tectus, suspiria ducit
Humentes tergens oculos. Hoc cętera plebes
Ore habituque simul regem comitatur euntem.
Atque ubi depositum tumulo texere cadauer,
Plebs iterat fletum, lachrymis rex infit obortis:
"Nunc, Abnere, iaces uultu seductus amico
Infidaque fide. Tamen hoc solamen habeto:
Non tibi uincla manus strinxerunt, ferrea suras
Non tetigit compes. Pręstantis militis instar
Occumbis liber, lethali saucius ictu.
nota
Capta dolis uirtus laudem non perdit et illum
Indicat imbellem, libuit cui fraudibus uti."
Quum conclamato remeassent corpore, Dauid,
Sic uelut in procerum magnorum morte dolenda
Mos erat, indixit, nequis sua pabula gustet
Ore prius, quam Solis equos demergier undis
Viderit Oceani et stabulis se condere in imis.
Talibus indiciis patuit non rege uolente
Abnerum gladio sęui periisse Ioabi.
Et licet ipsius germanum sustulit ille,
Sustulit in bello urgentem urgentique resistens.
Ergo non ideo compostę tempore pacis
Iam cum rege simul decuit sęuisse Ioabum
Vindictamque dolis et turpi fraude petisse.
Nuncius hunc rumor casum portauit ad aures,
Isbosethe, tuas. Poteras gaudere repenti
Cęde uiri, cuius metuebas territus iram
Supremasque minas. At te doluisse uetusti
Annales memorant. Sed forsan plebe dolente
Tu tristem lęto fingebas corde dolorem.
Nil iuuit finxisse tamen. Dauida parabat
Israhelitarum gens omnis condere regem.
Vnum omnes legere sibi primique cohortis
Bannaas et Rechab perimunt Isbosethum
Isbosethanę ductores, Rhemmone nati,
Fugerunt Gethaim, Bannaas atque Rechabus.
Inde rati gratam Dauidi Iesseidę rem
Sese facturos, peregrina ueste latentes
Intrarunt urbem Isbosethique penates
Iam medio feruente die, super alta iacentem
Stragula defixo perimunt intra inguina ferro
Sublatumque caput secum sub ueste tulere
Hebronem regi Dauidi. Protinus illo
Conuento promunt manibus disecta cruentis
Ora palam. Simul "Ecce" aiunt "caput Isbosethi
Afferimus, nostro dudum mucrone recisum,
Qui tuus hostis erat, cuius mens emula regni,
O rex magne, tui te pellere sedibus istis
Tentabat, nunc bella ciens, nunc fraudibus utens,
Vt te sublato tribulum quoque sceptra tuorum
Arriperet solus. Sed qui tibi regna parauit
Tradere tota deus, Saulem iam sustulit ille
Progeniemque omnem: tutus dominabere terris."
nota
O spes uana hominum, quorum mens impia credit
Perfidia reperire fidem dominisque placere
Posse aliis, quum fraude suos factisque malignis
Prodiderint, nulli chari gratiue futuri!
Isto igitur multum turbatus crimine Dauid
Hęc responsa dedit, regali examine digna,
Dauid ad parricidas Isbosethi
Ęquo digna foro: "Nescitis, Saulica cędes
Quanto illi exitio fuerit, qui primus ab altis
Gelboę siluis properans uenit Sicelechum
Ac simul ipsius miserandum rettulit ultro
Ille mihi casum, se lęta et prospera credens
Enarrare nouo tristi de morte relatu?
Hic igitur sperans ex his se pręmia uerbis
Laturum, meritę subiit supplicia mortis.
Nonne magis talem mulctam persoluere digni,
Innocuum qui cęde uirum sunt tollere adorti
Hospitiumque eius penetrantes, forte cubantem
Atque graui pressum somno uexare piumque
Sunt ausi truncare caput truncumque prophana
Contrectare manu atque oculis proponere nostris
Spectandum? Veluti sceleris spectacula mentem
Oblectare meam possint hominemque iuuare
Impia facta pium! Pereant, qui perdere regem
Non timuere suum, mortem pro crimine pendant!
Poena affecti parricidę
Extemplo cęsus uita priuatur uterque
Amborumque simul palmas plantasque recisas
Arbore suspendunt, Hebronis iuncta lacunę
Quę fuit et late ramorum brachia pandens
Vmbrabat uirides frondoso germine ripas.
Isbosethi autem, ne mortis honore careret,
Depositum tumulo condunt caput Abnerino.
Post hęc quęque tribus primates mittere lectos
Ad Dauida studet. Veniens Hebronis in urbem
Tota cohors, coram Dauide sedente locuta est:
Principes tribuum ad Dauidem
"Salue, Iuda tribus quo nunc lętatur alumno,
Cuius se uirtute effert! Nos cętera plebes
Nonne simul tecum magni proles Iacobi
Progeniesque sumus, cognato sanguine fratres
Censendi pariter? Quare consensibus omnes
Te paribus petimus poscentes, omnibus unus
Vt pręsis regnique regas totius habenas.
Israhelitarum tibi certe sceptra deum rex
Decernit dicens: 'Bethlema natus in urbe,
Ipse meum populum Dauid tueatur et ipse
Pręsideat cunctis, ipsi mea dextra fauebit'
Hinc tecum fidei stabilis modo foedus inimus
Omnes uno animo, te tandem chrismate sacro
Vngimus, ut dextro fatorum numine regnes."
His dictis illum prompto diapasmate regem
Exunxere palam, toto plaudente theatro.
Insonuere tubis rauco clangore Leuitę.
Cymbala cum cytharis, cum systris tibia cantus
Multimodos fudere simul cecinitque sacratos
Turba sacerdotum modulatis uocibus hymnos.
Deduxere alii per compita lata choreas
Saltibus et uario cursu uarioque recursu.
Semita quęque iocis et lusu feruere lęto
Cernitur, ipsa polo ridebant astra sereno.
Ridebat placidis mitis Neptunus in undis,
Risit humus uario florum depicta colore
Vberiusque suo pascens animantia foetu.
Inde tribus totis conuiuia facta diebus
Dauidis magna magni iam regis in aula
Ingenti semper potusque cibique paratu.
Quę siquis narrare uolet per singula, certe
Totum pene diem fando consumat oportet.
Tot res tam uarię lauti rarique saporis
Tunc illas regis mensas onerasse feruntur.
Dauid totius sumpto diademate regni.
Dauid de Hebrone ascendit Hierosolimam
Cunctarum tribuum lectis comitantibus illum
Principibusque uiris, gradiens Hebrone relicta
Peruenit Solymas. Iebusei claudere portas
Iebusei
Ausi aiunt: "Te certa uetant responsa deorum
Has intrare domos, quorum simulachra superbus
Cęca et clauda uocas. Si nos modo uincis, et illa
Te uicisse puta." Dauid conuersus ad arcem,
Quę collis prouecta iugo supereminet urbi,
Hanc superat primoque capit conamine. Dicta
Arx Syon
Ante Syon fuerat, tunc arx est coepta uocari
Dauidis. Sanctam post hęc ingressus in urbem
Iebusei pelluntur ab urbe
Victos eiecit Iebuseos, signa deorum
Sustulit euertens. Atque inde paroemia nata:
Non intret claudus templum nec lumine captus.
Vrbs fuerat tunc dicta Iebus de nomine plebis
Ante Salem, demum coniuncta uocabula sanctam
Hierusalem interpretatur Pacis uisio
Hierusalem fecere simul. Quę nomina pacis
Propterea sortita fuit, quia Christus in illam
Sic uenturus erat, diuinam ut mitiget iram,
Conferat et uitam mortalibus ipse perennem.
Iesseides arcem muralibus undique septis
Muniuit, sed parte magis consurgere fecit
Saxorum molem, qua pronior hostibus esset
Accessus facilisque magis subeuntibus illa.
Hic posuit sedem, belli successibus usus,
Auxit opes uiresque. Fouens deus affuit illi,
Ipse deus Dauida suum tutatus et arcem,
Cogebat uictas illius sub iuga gentes.

⟨Liber VIII⟩

ARGVMENTVM
  • Regum lib. II, cap. V. Hiramus, rex Tyri, misit Dauidi materiam ad regiam ędificandam. Dauid accipit adhuc alias uxores. Palestinos superat in Raphidin. Iterum uenientes eos ibidem cecidit.
  • VI. Reduxit arcam a Palestinis redditam. Oza labentem arcam tetigit et mortuus est. Deduci iussit eam Dauid in domum Obededom. Postea reduxit in urbem. Michol ludenti regi ante arcam exprobrans damnatur sterilitate.
  • VII. Paranti Dauidi templum construere dominus per Nathan prophetam dixit, quod non ipse, sed filius eius positurus sibi esset templum.
  • VIII. Dauid concidit Palestinos. A Moabitis exegit tributum. Fregit Adadeserum, Sobę regem. Equos eius subneruauit. Fregit Syros fecitque tributarios. Cum spoliis Adadeseri rediit Hierosolymam. Thou, rex Emath, gratulatur ei de uictoria aduersus Adadeserum. Vastauit Idumeos. Ioab erat dux militum.

Lib. VIII

Rex fuit Hiramus Tyrię memorabilis aulę.
Diuitiis armisque potens. Virtusque decusque
Huic notum Dauidis erat. Talemque fideli
Conciliare sibi properabat foedere amicum
Atque illi Solymis iam regia tecta paranti
Condere sensuras nulla ęui incommoda cedros
Ęternasque trabes preciosaque marmora misit
Nauibus impletis et ad illa dolanda sagaces
Atque struenda uiros. Pro magno munere Dauid
Hęc capiens parto magis est gauisus amico.
Lętus agit grates et mutua dona remittit.
Regia Dauidis ędificatur
Interea struitur domus ipsi congrua regi.
Fundamenta locant, patet ingens area largo
Complexu, iam saxa trahunt cementaque malta
Miscentur, surgit propero molimine murus.
Tigna ligant, grauibus subdunt laquearia tectis,
Imbricibus positis tegularum finditur ordo,
Prona per impluuium cęlestis flumina lymphę
Vt possint puteos labendo implere capaces.
Atria marmoreę circumdant lata columnę,
Quas superiniecti pręsserunt fornicis arcus.
Stat testudinea subter caua porticus umbra,
Hic asarota nitent uariis distincta figuris
Picturasque suas paries crustatus ophite
Et Phrygio et Parii monstrat candore lapilli.
Portarum spacium solidis consistere pilis
Mirari poteras, nisi saxa ingentia docti
Artificis superasset opus, qui scalpserat omnem
Progeniem Iudę, deductam tempus adusque
Virginei partus nostrique crepundia Christi.
Cernere erat uiuos non uiuo in marmore uultus
Molliaque in duro consurgere membra metallo
Motu quęque suo et mutas expromere uoces.
Quod si saxa loqui possent, ea posse putares.
Accepit reliquas tandem noua regia partes:
Andron et exedras, gynecia, septa, dietas
Erectosque gradus, diuersa cubicula, longe
Lateque effusas aulas crebrasque fenestras.
Clatratas ferro quasdam, quasdanque patentes
Cum podiis. Numerare graue est illa omnia, nedum
Enarrare decus rerumque exponere formas.
Quis fictas pictasque ualet comprendere dignis
Effigies uerbis? Hic prata uirere uideres,
Illic perspicuis fontes decurrere lymphis,
Per nemus ire feras, pecudes per pascua mutas.
Hic uolitare alias liquidumque per ęra ferri
Conspiceres uolucres, alias insidere ramis
Arboris et summę requiescere uertice siluę.
Hic urbes, hic rura, casas, mare, flumina, montes
Atque hominum simulachra modis spirantia miris,
Grandia non grandi spacio comprensa uidentur.
Praxitelis Lysięque putes sculptilia tota
Esse manum, Zeuzis tabulas opus, aut Agatharchi,
Aut, ars ista magis quem commendauit, Appellis.
Hę tamen effigies fuerant non mollis amoris
Aut luxus exempla mali, sed multa colendę
Virtutis species ueterum collecta uirorum
Et stimuli ad ueram laudem famamque perennem.
Quumque forent cunctis exactę in partibus ędes,
Seu formam, seu quis precium bene computet, illis
Dauidis laus
Plus fulgere sui tunc uisa est gloria regis,
Regis, cui nemo bello conferre gerendo
Israhelitarum neque cultu numinis alti
Se poterat, rebus pręstabat talibus omnes.
Taliaque ingresso pallatia maius habebant
Comparatio
Ipsa sibi pondus. Veluti quum fulua micantem
Accipiunt multo splendore metalla lapillum,
Non aurum gemmę precium facit, illa sed auro
Multo plus lucis confert, plus addit honoris.
Firmato imperio genus ipsum augere uacabat,
Successor sceptro ne desit stemmatis huius
Atque domus semper generet Iesseia reges.
Ergo uolens Dauid prolem proferre, maritas
Ducit adhuc alias. Solymis quoque pignora plura
Dauidi nati Hierosolymis
Quam prius Hebrona genuit foecundus in urbe.
Samua nomen erat primo Sobabque secundo,
Nathan post illos, Salomon quoque pacis amator,
Iabir et Helisua et Nepheg liberque Iophias
Helisamasque, dei speculator, et Heldas acutus,
Perfidus Heliphelech horum postremus habetur.
Fama Palestinas uolitans penetrauit ad oras,
Israhelitani quod tandem insignia regni
Assumpsit Dauid, Bethlema natus in urbe.
Posse nouum facile uinci certamine regem
Spes erat atque suis submoto finibus urbes
nota
Inde capi pauidas. — O quam contraria rebus
Speratis persępe pati fiducia mentis
Inconsulta solet rationisque indiga uirtus!
Ergo quam primum contractis uiribus arua
Armati Iudea petunt, bellique tumultus
Tam subiti Dauida mouet: parat arma suosque
Tutari fines disponens consulit aras
Atque optata capit palmę responsa futurę.
His fretus conferre manum festinat et hostis
Castra sedere uidens Raphaimę proxima ualli,
Dirigit illo aciem fulgentesque ęre maniplos.
Dauid uictor
Irrumpens primo disiectos impete fudit
Insequiturque fuga elapsos, dat plurima letho
Corpora, nec paucos comprendit uulnere ab omni
Illesos, quos ipse tamen iuga ferre subegit
Seruitii. Victor rediens et castra reuisens,
Dauid gratias agit deo
Lętus ait: "Grates tibi, mundi rector et autor,
Qui gentes mihi subdis, ago, simulachra colentes
Humana fabricata manu, te quippe fauente
Impia commissa dispersimus agmina pugna,
Comparatio
Dispergi spumosa solent ut terga liquentis
Ęquoris, acta suo quum pinus nautica uento
Sulcat iter scissique simul dant murmura fluctus,
Donec eam curuus permenso gurgite portus
Excipiat tutaque locet statione receptam."
Hęc ille. Inde loco posuit uictoria nomen
Baalpharasim
Parta Baalpharasim: diuisos sonat hostes
Vox ea Iudaicis olim sic ędita uerbis.
Tum pius expulso Dauid de finibus hoste
Direptisque simul castris, simulachra deorum
In medio dimissa uidens collegit et igni
Omnia conflauit, nequis deceptus inani
Religione deos Hebreus adoret ahenos.
Pręterea puduit pulsos uictosque fuisse
Marte Palestinos, rursum tentare parabant
Fortunam belli. Reparatis uiribus ergo
Implerunt iterum Raphaimos milite campos.
At uero Dauid, dum nil decernit agendum,
Responsum a deo accipit
Donec certa dei discat pręcepta, monentem
Audit, si uicto tandem cupit hoste potiri,
Non eat aduersus contra, sed lęta pirorum
Ingressus nemora, a tergis inuadere pergat,
Nec tamen ante suos pugnę committat, ab altis
Quam rumpant sonitus siluis. Ea signa daturum
Illi se dixit capiendi ex hoste trophei.
Ipse ita, ut admonitus fuerat, perfecit et alas
Dauid iterum uictor
Irruit hostiles fatoque fauente fugauit.
Terga sequens, campos fugientum cęde repleuit
Per Gabaonis humum, fines regionis adusque
Nox
Gazareę longe. Fuscis nox aduolat alis
Victoresque sequi uictos non pertulit ultra
Et statuit cędis finem cum fine diei.
Latius hęc geminę uulgatur adorea palmę
Dauidemque diu timuere lacessere bello
Quanuis audaces uicinę in pręlia gentes.
A bellis igitur uacuus, flagrauit amore
Diuini cultus animumque induxit, ut arcam
Foederis, Hebreę donum memorabile genti,
A Gabaone ferens ad sanctę tecta Syonis
Perducat, pulchro sub papilione locandam.
Arca foederis
Arca erat hęc ligno mire compacta setimo,
Beseleelis opus, docti non Palladis arte,
Sed dono meliore dei monitisque supernis.
Quam pulchre factam per totum lamina fuluo
Aurea resplendens circumuelabat amictu.
Quilibet ex auro formatos angulus orbes
Pendentes habuit, quibus hinc illincque palangę
Insertę extabant, ut quum foret arca mouenda,
Suppositis humeris hanc possent ferre Leuitę.
Intra illam plenum sanctę uas fictile mannę
Atque dei digito cęlatę in marmore leges
Conseruabantur, magni quoque palmes Aronis.
Culmina erant spiris eiusdem cincta metalli,
Quod reliquas omnes partes crustauerat arcę.
Calcabant utrumque latus simulachra duorum
Pennigerum Cherubin: alis umbracula sparsis
Larga dabant spacio, de quo responsa tonabant
Certa dei, quoties peteret responsa sacerdos.
Hanc arcam quondam Hebreis certamine uictis
Sęua Palestinas gens raptam uexit ad oras
Dagonis simulachrum corruit
Azothique domos. Quumque illam templa Dagonis
Exciperent, quoniam cum sanctis stare prophana
Non poterant, miseranda dei gentilis imago
Corruit et fractis manibus ceruiceque trunca
Mansit humi mutilata silex et inutile saxum.
Azothios etiam tumidę torquere mariscę
Coeperunt circum stillantia podicis ora
Visque ingens murum florentes occupat agros,
Erodens auido fructus arbustaque morsu.
Sic solet irasci atque has exposcere poenas
Offensum numen. Quibus est compulsa fidelem
Perfida gens arcam plaustris efferre per urbes,
Nunc has, nunc illas. Sed enim quicunque receptam
Admisere domi, hęc ipsos eademque malorum
Oppressit moles, donec data sacra fuere
Bethsamę primum, Gabaonis ciuibus inde,
Aminadabus ubi sua iam sub tecta sacerdos
Intulit illa, pio semper ueneratus honore.
Huc igitur ueniens multa comitante caterua
Rex Dauid penitusque lares ingressus honestos,
Submissa regem cęli ceruice salutat
Cantatisque deo psalmis exegit, ut arcam
Inde ferat secum. Sublatam curribus altis
Quum traherent tauri per florea rura iugales
Et regerent illos Haio simul Ozaque fratres,
Pontificis magni pia proles Aminadabi,
Ante arcam rex ipse simul, simul agmina regis
Ędebant omnes solemnia cantica diuum
Atque hominum domino, pulsando barbita plectris,
Cymbala tenta manu, sufflatis cornua buccis.
Tum bifores calamos tenuique canore cicutas,
Instrumenta simul multa et pręclara sonabant
Illo ipso quod docta docet modulamine Musa,
Per rithmos distincta notis uariosque sonores.
Aduenere locum, qui dicitur Area Nachor.
Hic mugire boues atque in diuersa retortis
Rictibus obniti, subita formidine pelli
Et pedibus titubare uagis, subsidere flexis
Oza interiit
Poplitibus coepere simul. Tunc Oza misellus
Sustentare sua nutantia scrinia dextra
Conatus moritur totaque stupente cohorte
Concidit exanimis, commoto numine supra
Illicitum facinus, quia nulli tangere sancta
Pręter sacrato fuerat ius fasque Diali.
Expauit Dauid diuini scita seuera
Iudicii timuitque sua deponere in arce
Hoc insigne dei et donum uenerabile Cherub.
Obededon
Obededon Getheus erat pietate fideque
Nobilis ante alios, illi committere tale
Tamque ingens pignus uisum super omnia regi.
Ille domi acceptam diuini foederis arcam
Religione colens multa sentire fauorem
Numinis incoepit, uitę gaudere quiete
Et magis atque magis rebus florere secundis,
Donec peruolitans tantorum fama bonorum
Iudeę regionis humum conscendit in ędes
Iesseidę regis mentemque illius amore
Illexit sacri iam intra sua septa locandi.
Ergo transacto rex temporis orbe trimestri
Obededona petit. Sustollitur arca Leuitis
Portaturque humeris populo plaudente simulque
Dauid ludit ante arcam
Vestibus in niueis ędente tripudia rege
Et pulsante lyram cantusque mouente sonoris
Vocibus ante deum. Quoties processerat arca
Bis ternos passus, toties subsistere iussis
Bos, aries et ouis mactati sacra dabatur
Victima. Seruatus talis fuit ordo gerendi
Thesauri sancti. Qui quum penetrasset in urbem
Michol punitur
Iesseidę regis, prospectans pulchra Michola
Turribus ex altis saltantem forte maritum
Et sceptri positis insignibus atque remoto
Purpureę uestis uelamine, uiliter ephot
Tegmine contectum uidit mentisque superbę
Vsa supercilio, submissi cordis honestos
Gestus et multę studium pietatis in illo
Spernere non timuit. Tanquam se regibus esset
Subiecisse nefas, quoties redduntur honores
Ętherio regi diuumque hominumque parenti!
Postquam deposita est intra tentoria sacro
Arca uerenda loco, succensi thuris acerui
Illuxere supra sancti libaminis aras.
Mactatę pecudes sacrum fudere cruorem
Incendensque deo ex illis holocausta sacerdos,
Orauit pacem populo plebique fideli.
Dauidis pietas
Tum bona uerba pius cunctos diffundere supra
Occepit Dauid uotisque optare salutem
Omnibus atque deum res implorare secundas.
Finitis precibus panem partiuit in omnes
Atque bolos assę carnis, similaginis offas
Feruenti frixas oleo: diuisa uiritim
Talia dona dedit. Post hęc delatus in ędis
Ipse suas, primę spacioso in limine portę
Obuiat uxori cum lęta fronte Micholę.
Illa aduentantem moesto satis excipit ore
Michol arguit regem
Atque his aggreditur petulantibus improba dictis:
"Anne tibi laudi fuit, o rex, saltibus istum
Expendisse diem scurrarum more togaque
Seruili tectum discurrere teque uideri
Esse unum uili de coetu mancipiorum,
Qui populum regis imperio, qui sceptra potentis
Regni solus habes primoque potiris honore?"
Dauid respondet
Respondit Dauid: "Non sana mente repensas
Dedita corda deo. Quis enim tam magnus ubique est,
Vt, contemplatus cęlum terrasque regentem,
Se putet esse aliquid? Quare submittere si quem
Sese illi pigeat, me certe subdere nullus
Est rubor. Ille tuum genitorem sępe proteruo
Ore renitentem contempsit, iussit et idem
Pręesse suo populo Dauidem rebus egenum
Atque animis humilem. Paruos extollere magnus
Si solet ergo deus, nunquid seruire pudebit
Ipsi me cordis totis affectibus uni?
Atque utinam merear, qui multum polleo sceptro
Israhelitano, regis, qui sydera torquet,
Mancipium dici, uero uel nomine seruus!
Hoc si nactus ero cum istis, quos ludere mecum
Vna uidisti, solidę plus laudis habebo
Quam pater ipse tuus tota cum prole suorum."
His tunc auditis animo confusa Michola
Hiscere non ausa est, muto stetit ore. Sed ipsam
Michol sterilitate damnatur
Mulctauit, mulctare solet qui iure procaces.
Nunquam foeta fuit posthac optataque uentris
Gaudia non uidit. Frustra complexibus usa
Sępe uiri sterilem iussa est consumere uitam.
At uero Dauid, dum nullo lęditur hoste
Et placidę peragit felicia tempora pacis,
Mente agitare pia diuinum coepit honorem
Dauid uoluit ędificare templum
Ędis condendę. Nathano denique, postquam
Suspirasset, ait: "Cernis, sanctissime uates,
Me magnas habitare domos, et marmore et auro
Fulgentes raręque noua compagine cedri,
Et stare extentis sacram sub pellibus arcam?"
Nathan propheta
Protinus ille refert: "Dauid, celeberrime regum,
Hoc, quodcunque pio facinus sub pectore uersas,
Perfecisse stude. Illabens penetralia mentis,
Spiritus ipse tuos diuinus dirigit actus
Et facienda docet numen cęleste fauendo
Omni ex parte tibi." Iam Phoebus merserat undis
Vesper
Os nitidum, puro radiabant sydera cęlo,
Texerat umbra solum, pecudes hominesque sopora
Nocte quiescebant, quando uox uenit ab alto,
Ad uatem dicente deo: "Nathane propheta,
Oraculum
Vade, meo dicas Dauidi, num dabit ille
Templa mihi fabricata manu. Quo tempore Memphis
Israhelitanam iussa est dimittere plebem,
Ex illo me nulla suo domus imbrice texit
Vobiscum gradientem monstrantemque sequente
Plebe uias, anteire uię quum signa iuberem,
Sed quoscunque locos, quęcunque petiuimus arua,
Tectus pellicei processi tegminis umbra
Tergoreoque sinu. Pręsentis adusque diei
Tempus ego nunquam sacram mihi condier ędem
Quęsiui, cedroue domum uel marmore structam.
Hoc quoque Dauidi referas, uolo, crastina quum lux
Aduehet alma diem: 'Pecudis pannosus ouilis
Pastor eras, quum te uolui pręponere regno
Israhelitano et sceptri donare decore.
Tecum semper eram, subieci uiribus hostes
Ipse tuis nomenque tuum memorabile in omnes
Effudi populos. Placidę nunc foedera pacis
Te duce Iudeę ponam per sęcula genti,
Vrbes ut nemo duro uexare duello
Audeat aut subitis uillas populare rapinis.
Salamoni destinatum templum condere
Tum demum post te germen seruabo receptum
Seminis ipse tui, regnum firmabitur illi
Perpetuum regnoque simul sublimius omni.
Hic de te genitus templum mihi condet et aras,
Semper pace fruens. Erga hunc ego munere fungar
Officioque patris, donec seruabit amorem
Ipse mihi fidisque colet mea numina sacris.
Quin etiam si quid facti patrarit iniqui,
Poenas ipse feret, domui rata pacta manebunt
Nec, uelut ablata est regnandi a Saule potestas,
Sic erit a uobis: sceptro gaudere perenni
Fata tribum Iudam tandem uoluere uolentque'."
Hęc infusa suis ad regis transtulit aures
Nathanus uates, tenebris iam Sole fugatis
Mane
Et iubare Eoi surgente a finibus orbis
Ac terris spargente diem. Tunc Dauid amorem
Erga se superi regis metitus adorat
Ante arcam supplex submissoque ore profatur:
Dauid ad deum
"Qui sim quęue domus mea sit, clarissime rerum
Largitor genitorque deus, qui sanguine cretum
Obscuro magni das luce nitescere regni?
Nec satis est tribuisse mihi tam magna, nepotes
Et genus omne meum simul hęc in sceptra reponis
Atque, meis ego quę timuissem poscere uotis,
Tu spondes ultro promissaque pandere uerbis
Ipse mihi dignare tuis. Quis munera tanta
Ęstimet aut possit dignas tibi reddere grates?
Humanas meritis superat tua gratia uires:
Quicquid agam, minus est illo, quod debeo. Tu nos
Ante omnes populos, ante omnes ponere gentes,
O rex omnipotens, uoluisti. Dicimur inde
Plebs populusque tuus. Tua quondam dextera fortis
Oppressit Pharaona ferum. Dum perdere ferro
Nos properat sęuus, uasta perit obrutus unda,
Vnda, tuo populo quę fundo cessit ab imo
Et siccas diuisa uias fugientibus ultro
Te mandante dedit. Tu per deserta uagantes
E cęlo dulci pauisti melle pluente,
Potasti duro ductis de marmore lymphis
Ora perusta siti, releuasti sępe grauata
Tristi colla iugo. Toties metuentibus hostem,
Pręstantem numero atque armis, submittere nobis
Tam facile uictum placuit tibi, quam fuit ille
Difficilis uinci, nisi nos tua dextra iuuaret.
Tu sanctas nobis leges ritusque dedisti
Sacrorumque modum. Tu uatum corda piorum
Inspiras, per quos nobis arcana reueles
Consilia et casus certissima fata futuri.
Tu nunc, magne pater, tua quę promittere uirtus
Est dignata tuo Dauidi ingentia seruo,
Dauidis domui sincero foedere firma
Perpetuo nomenque tuum uenerabile nobis
Effice sit semper, populo gentique benignus
Propiciusque faue rebus sine fine secundis."
Sic fundente preces ante arcam rege, leuatis
In cęlum manibus populus plaudebat et ipsę
Effigies Cherubim pronis annuisse feruntur
Vultibus et leuiter commotis omina pennis
Lęta dedisse. Sacri mirantes talia mystę
Ętherio laudum cecinerunt carmina regi
Turbaque sublatis respondit uocibus "Amen."
Affuit inde deus Dauidi bella gerenti.
Quattuor Dauidis uictorię
Quattuor insignem magnis dedit esse triumphis
Victorem semper, nullo certamine uictum.
Marte Palestinos primum superauit, et illos,
Ante quibus magnum soluit Iudea tributum,
Compulit ęra sibi totidem numerare quotannis.
Hinc Moabitarum non segnem in proelia gentem
Edomuit sternens arces et moenia tota
Pręcipiens ęquare solo, ne mente rebelli
Arma animumque simul capiant uictique repugnent.
Euphrates fluuius
Inde mouens acies Euphratis flumina uersus,
Qui cursu stridente celer ruit Armeniosque
Capadocasque secat, donec se fundat ad oras
Occiduas, tandem, pręclusus rupibus altis
Tauri, flectit aquas, tepidum conuersus ad Austrum,
Ingrediturque Syrum siluas Arabumque paludes.
Illo igitur Dauid collecto milite tendens
Occurrit ualidis legionibus Adadeseri,
Sobarum regis, nec pugnam distulit ultra.
Irruit in medios audax rerumque potitus,
Pręter cęsorum turbam pręterque fugatos
Huc illucque uiros, captiuos mille recępit
Et septingentos equites hominumque pedestris
Militię (nec uana fides) bis milia dena,
Et nisi seruitium nihil isti triste tulere.
Sed quadrigarum cunctos (ut fama) iugales
Suppernare iubens, numerum seruauit equorum,
Sufficiens tantum qui centum curribus esset.
Sic afflixit equos deuictis regibus olim,
Israhelitarum quum duceret agmina Iesus.
Hoc ab re factum ne credas, accipe sensus
Eximios, miro uerbi uelamine tectos.
Quare equi subneruati uel suppernati
Cernis equum, quantum erecta ceruice superbit
Et quantis idem stimulis agitatur amoris
In Venerem pręceps. Igitur suppernat equinum
Ille animal, quisquis fastu prius usus iniquo
Ad mites humilis morum conuertitur actus
Et quem flammifero succenderat igne libido,
Proponit castum iam conseruare cubile
Affectus frenans recta ratione pudendos.
Tunc quoque centenas raptas ex hoste quadrigas
Seruitio regis decerni cędere dignum est,
Quum uitę meritis de terra scandere cęlum
Hi iussi ęterno donantur munere regni.
Leua manus quondam numeros proferre minores
Quum soleat, semper centesima censio dextrę
Transit ad articulos. Sunt autem dextera cęlo
Omnia, nec quicquam sentit sua uita sinistrum,
Quem beat ętherii pręsentia splendida regis.
Illi ergo sperare licet tam grandia dona,
Qui mala declinans turpis contagia luxus
Ingressusque uiam uirtutis computat alta
Mente deum semperque cupit coniungier illi.
Quarta etiam Dauid fixit memoranda trophea
Assyriis domitis, quos emisere Damasci
Ditia regna, leues arcus et tela ferentes,
Subsidium regi uicto semel Adadesero.
Marteque commisso bis milia dena Syrorum
Strata solo iacuere suo. Tum cętera pubes
Herbam uicta dedit. Vectigal magna Damascus
Pendere mox coepit, nimio compulsa timore
Illius, euentus cui prospera fata secundos
Omnibus in bellis pariter pręstare solebant.
Rex uero ingentem numerum tulit Adadesero
Ęris et argenti, spoliatis urbibus eius,
Vna Beroth quarum uocitata est, altera Bethe.
Thous rex gratulatur Dauidi
Nobilis Emathi Thous rex Adadesero
Hostis erat. Postquam uictum resciuit ab armis
Israhelitanis, Ioramum mittere natum
Curauit regi Dauidi, lętus ut ipsi
Victori laudes meritas et munera ferret.
Obtulit adueniens diuersi uasa metalli:
Crateres auro fulgentes, ęre lebetes,
Argento lances. Incertum operisne decorem
An precii summam spectantum coetus in illis
Plus miratus erat. Dauid pro munere grates
Persoluit multas, testes habiturus amoris,
Quę donata sibi meminisset. At inde reuertens,
Obuius armatę bis agmina fudit Idumes,
Dauid uictor
Valle Salinarum primo rursumque Gebellę
Finibus. Atque loco referuntur utroque perempta
Mille quaterque decem gentilis milia turmę.
Vrbs quoque pręsidium regis subiecta recępit.
Hostibus afflictis Dauid perduxit ouantes
Ad patriam cuneos simul et peana canentes.
Omnia uasa deo, spoliorum cuncta metalla
Consecranda dedit temploque arisque futuris.
Inde gubernandi statuens moderamina regni,
Publica summarum distinxit munia rerum:
Ioab
Dux bellatorum fuerat princepsque Ioabus
Saruiades, animo pręsens et fortis in armis.
Gestorum sed cura fuit conscribere fastos
Iosaphat
Sola Iosaphato, Solymis Achiludus in oris
Quem genuit. Qui sacra dei ritusque colendi
Sadoch
Curarent, fuerant Sadochus, filius almi
Achimelech
Achitobi, et clarus uirtutibus Achimelecus
Proptereaque patri charissimus Abiatharo.
Illorum, qui iura fori litesque notabant
Implendo uariis numerosa uolumina scriptis,
Saraias
Pręses erat ueterum Saraias maximus olim
Banaias
Interpres legum. Banaias, de patre natus
Ioiada, electus, scelerum qui cognitor esset,
Vt capitis damnare reos et soluere posset.
Filii regis
Post regem regis natis reuerentia prima,
Primus honos habitus, ueluti succedere regno
Quos deceat patrio frenosque tenere regendi.

⟨Liber VIIII⟩

ARGVMENTVM
  • Regum (lib.) II, cap. IX. Dauid Ionathę filio Miphiboseto agros auitos concessit et ipsum mensę suę participem fecit. Sibam seruum cum filiis terram illius colere iussit.
  • X. Anon, Amonitarum rex, male accepit legatos Dauidis. Ioab fudit illius conducticios Syros. Dauid quoque Syros Adadeseri fregit. Sobabum militię principem interfecit.
  • XI. Ioabus uastat fines Amonitarum. Obsidet Rabbam. Dauid Bersaba, Vrię coniuge abutitur. Vriam interimi fecit. Bersaben uiduam accepit et ex ea suscepit filium.
  • XII. Nathan arguit Dauidem de peccato. Illum penitet et dominus ignoscit. Dauid puero egrotante dolet, mortuo consolatur. Post quem Bersabe genuit ei Salomonem. Ioab expugnaturus Rabbam uocauit Dauidem, et ille ueniens capit Rabbam. Regis diadema tollit, populum trucidat, Hierosolymam redit.

Lib. VIIII

Saulis erat seruus tunc illic nomine Siba.
Hunc accersitum rex percunctatus, an ullus
Esset adhuc ipsa Saulis de gente superstes,
Cui conferre aliquid posset modo muneris ipse,
Ingratus ne quippe foret, protectus amici
Excubiis Ionathę. Quanuis iniuria Saulis
Non minor extiterat, Dauid tamen esse uolebat
Accepti memor officii oblitusque malorum.
Miphiboseth Ionathę filius
E Ionatha genitum percepit Miphibosetum
Viuere, sed lęso quondam coxendice claudum
Infirmumque pedes, Lodobari moenia qui nunc
Incoleret clarique simul penetrale Machiri.
Misit eo Dauid quosdam, qui limine ab illo
Protinus eductum Solymarum sistere in urbem
Curarentque suas pariter perducere in ędis.
Huc ubi uenisset, tanti pręsentia regis
Terruit expauidum; prono prolabitur ore
Atque pedum plantis hęrens tremebundus adorat.
Surgere mox iusso rex inquit: "Miphibosete,
Dauid ad illum
Ne timeas! En ipse tui probitate parentis
Et meritis motus Ionathę, te sistere iussi
Me coram. Multum nanque ipse obnoxius illi,
Quem doleo amissum, tibi saltem soluere grates
Fasque piumque puto. Quare gaudere paternis
Te uolo, chare, bonis et auitę copia gazę
Vt tua sit, iubeo. Mensę conuiua perennis
Ipse meę fies laribusque morabere nostris."
Respondet Miphiboseth
Ille uerecundo contra sic rettulit ore:
"Ęternum salue atque uale, fortissime regum!
Haud ego me fateor tam multa ac magna mereri,
Sed te magna decet largiri munera magnum,
Sceptris apta tuis. Tantę pietatis imago
Fixa meę menti per sęcula cuncta manebit,
Gratia tam grandis toto memorabitur ęuo."
Hinc libuit regi seruum compellere Sibam,
Quo Saul usus erat, seruilem Miphiboseto
Ipse operam pręstet fundos atque arua colendo.
Siba libens sese facturum iussa recępit
Seruiuitque diu studio curaque fideli,
Dissimulans animum, quem tandem ostendit auarum.
Quinque decemque illi nati, famularia turba
Quinque hominum numero numerum superabat eundem.
Cum grege Siba isto spaciosi iugera campi
Nunc grauibus rastris, nunc curuo scindit aratro,
Ingenti cumulans domini cęllaria Baccho
Et flauę Cereris largo granaria dono.
Miphibosetus enim, cui Michas filius infans
Hęrebat, blando exercens puerilia ludo,
Tunc Solymis posuit sedem, conuiuia lętus
Dauidis libans per tempora plurima regis.
Ista pedum damnum poterant sarcire labantum,
Si non Siba malus minuisset munera regis
Atque magis cautus si scisset Miphibosetus
Ipse sui serui fraudes uitare dolosque.
Contigit ante aliud gratę memorabile mentis
In Dauide genus. Saulis cum tela caueret,
Prępes Amonitas adiit Naasque tyrannus
Hospitio excepit fugientem, functus amici
Munere non parui. Nunc illo morte perempto
In regnum soboles eius successerat Hannon.
Huic igitur studio legatos mittere grato
Curauit Dauid, qui tantum fata uicemque
Amissi genitoris eo pręsente dolerent
Atque illi in regnum suffecto signa referrent
Lętitię et magnum iam testarentur amorem.
Hannonem regni proceres, male cauta secuti
Consilia, ambiguis iuuenem suspectibus implent.
Legati Dauidis Hannoni suspecti
Haud illos animo missos, dixere, benigno,
Sed fallente magis: non ut de morte parentis
Solentur moestum, sed spectent, curia rerum
Ipsius quid agat, quid tractet, denique regni
Quis status externi, quę uis, inferre parantes
Arma minus ualidis, sibi quenque subdere semper
Imbellem cupidi, nec amicis parcere sueti.
Ergo noui regis mens talibus effera dictis
Ius uiolat commune hominum. Legatio tuta
Hostibus in mediis quum sit, comprendere amici
Legatos mandat, detonsis imperat illos
Ad Dauida suum statim discedere barbis
Succisisque togis supra pubemque natesque.
nota
Proh male multorum censendis prouida rebus
Pectora! Quę ratio est suspectos plectere poena,
Qua notos uerosque reos certamque repente
Incertis pręstare fidem? Sed discite tandem,
Quam praue Hannoni talis uecordia cessit,
Quam meruit magnas indigna iniuria poenas
Vlciscente Deo! Facinus peruenit ad aures
Iesseidę regis. Tunc rex redeuntibus ipsis
Mandat legatis, maneant Hiericuntis in urbe,
Donec barba genas excrescens uestiat ambas,
Ne deformato notis occurrere uultu
Plus pudeat uisisque magis tristentur amicis.
Denique uilloso Solymarum moenia mento
Vt liquere prius, demum sic illa reuisent.
Criminis interea autores atque improbus Hannon,
Gentis Amonitę rector, fera bella timentes
Dauidisque minas, magna mercede uocatos
Conduxere Syros, peditum bis milia dena
Roobi Sobique soli, sed mille Maachi,
Mille etiam decies Bistobi, horrentibus armis
Omnes instructos animisque ad bella paratis.
Hos contra Dauid Iudeas ire phalanges
Armatosque uiros iussit ductore Ioabo.
Ioab superat Amonitas et Syros
Qui celeri penetrans hostiles agmine campos,
Stare aduersa sibi prospexit castra Syrorum,
Hannonis uero cuneos post terga sedere.
In tam pręsenti nil territus ille periclo,
Consilium penitus prudens pro tempore cępit
Extemploque Syros contra direxit et unam
Tradit Abisę aciem, retro conuersus ut hostem
Distineat clamore fero post terga minantem,
Ioab hortatur suos
Tunc "Pugnemus" ait "pro sanctę moenibus urbis,
Pro populoque dei! Dabit ipse in pręlia uires
Omnipotens paruę contra tot milia plebi."
Hęc dicens certamen init. Fugere Syrorum
Agmina per campos late diffusa. Ioabi
Sanguinolenta manus fugientibus ingruit. Ipse
Densior Hannonis cuneus, quum terga cohortem,
Qua mage fretus erat, statim uertisse uideret,
Se quoque proripuit rapido per gramina cursu.
Abisas
Hos pedibus strepituque sequens animosus Abisas
Substitit, ingressos ut proxima moenia uidit.
Illic defixo legio Iudea tropheo
Ibat ouans et signa ferens uictricia, tandem
Ciuibus intrauit sanctam plaudentibus urbem.
Sed probrum delere fugę quum forte pudendę
Assyrii uellent, reparatis uiribus omnes
Rursum bella petunt. Regis gens Adadeseri
Ad pugnam Euphratis transmisso flumine uenit,
Agmina multa nimis magno ductore Sobacho,
Castraque Iudeis posuerunt proxima terris.
Iterum uictor Dauid
Inde suas Dauid contraxit ad arma cohortes
Et uada Iordanis raptim transgressus Helemos
Aduenit campos. Animis audacibus arma
Expediere Syri, nec segnius agmina regis
Stant illos contra. Certant et pręlia miscent
Atque utrinque ruunt. Resonat clamoribus ęther,
Tela uolant, gladii uibrantur, scuta fatiscunt
Ictibus assiduis. Acies iam fessa Syrorum
Cędere retrorsum, tanto feruentius ipsi
Vrgere Hebrei atque alios disperdere ferro
Inque fugam uersos alios depellere campo.
Dauid
Ductorem Dauid duro ferit ense Sobachum,
Ictus et ille semel uitam dispergit in auras,
Comparatio
Protinus ad terram delabens. Qualiter ilex
Aut quercus frondosa ruit, quum fulminis ignis,
Illisus trunco, magno stridore reuulsam
Sternit humi et totis cogit procumbere ramis.
Et tandem ex illis isto cecidere duello
Septingenteni currus et milia ferme
Quadraginta uirum, qui tristia bella ciebant
Currentes in equis hastasque et scuta gerentes.
Hostibus absumptis fide pia uota cohortes
Persoluere deo, grates laudemque dedere.
Tunc Syrię reges, Dauidis uiribus omnes
Expauidi, auxilio legiones Adadeseri
Sustentare suo cessarunt, foedera pacis
Ab Dauide rogant, concessa pace tributum
Pendere coeperunt iuxta noua pacta quotannis
Consilio prudente satis, quia nempe putamus
Seruire esse magis saluis optabile rebus
Quam bello amissis inopem traducere uitam.
Iamque Cleonei sudabant ora leonis,
Ęstas
Solis uicino nimium succensa calore,
Iam spicis matura Ceres pallebat adustis
Iamque metens segetem serrata uillica falce,
Ebria lasciuos iuuenum cantabat amores,
Quando suum Dauid poscentem bella Ioabum
Ioab in Amonitas
Emisit. Tunc ille uirum comitante cohorte
Discedens, alacri petit arua hostilia cursu
Rabbam obsedit
Gentis Amonitę, populatur feruidus agros,
Vastat rura, casas igni succendit et urbem
Obsedit Rabbam, regni caput. Omnis in illa
Vis fuerat congesta simul rerumque uirumque,
Quod cuiuis urbi quauis ab gente tuendę
Esse satis poterat. Sed donec bella Ioabus
Dura gerit, Solymis agit ocia mollia Dauid,
Ocia uirtutis gnauę frangentia uires,
Ocii malum
In uitium propensa nimis. Si uictus in illis
Inuictus fuerit Dauid, quis tuta putabit
Illa sibi? Medios igitur quum scanderet axes
Meridies
Cęliuago nitens lampas Phoebeia curru,
Excitus a somno cęnacula tota pererrat
Dauid captus amore Bersabes
Iesseides Dauid, dumque iret dumque rediret,
Ecce uidet posita mulierem ueste lauantem
Sese, ex aduerso reclusis forte fenestris,
Egregiam forma niueoque colore nitentem.
Acteon
Talem (si ueterum figmentis credimur) olim
Nudam Gargaphii Titanida fontis in undis
Vidit Aristeides, tales et Troius ille
Paris
Arbiter ob speciem certantes atque decorem
Spectauisse deas perhibetur, tempore longo
Incertus, cui prima daret pręconia formę.
Hanc ergo ut uidit, totis ardere medullis
Iesseides coepit flammaque accensus amoris,
Quę foret illa, rogat. Bersabeen discit, Vrię
Connubio iunctam, qui tunc ductore Ioabo
Militię tolerabat onus. Nil talia regem
Compescunt: superat Veneris uesana cupido.
Bersaben iubet acciri turpique pudicam
Foedat adulterio. Quę quum sub nocte redisset
Ad talamum stuprata suum, se sensit ab illo
Concepisse nouum commixto semine foetum.
Vrias Bersabes maritus
Rettulit hoc regi. Tunc rex, cęlare prophanum
Solicitus facinus, reuocari mandat Vriam
Ad se quam primum a castris ualloque Ioabi.
Dauid ad eum
Huic, postquam uenisset, ait: "Bone miles Vria,
Dic mihi, quam recte noster Dux ipse Ioabus
Sese habeat populusque meus sociique meorum
Et quo sit spes nostra loco. Quis denique finis
Pugnandi uobis Rabbę sub moenibus altis?"
Ast illi inter se dum talia uerba uicissim
Euoluunt, prono successit uesper Olympo.
Tunc rex, ut fessum corpus iam curet Vrias
Inuisatque suos et se soletur in illis,
Iussit et ambrosias post ipsum mittier escas
Mandat, ut his rabidam postquam satiarit orexim,
Dimissos repetat chara cum coniuge risus,
Inde iocos atque inde thori genialia iura
Interrupta nouet, mulier ne mecha putetur,
Quum grauidam partu uicino pręferet aluum.
Hęc commenta tamen casus dissoluit et aurę
Euertunt omnes cęlandi criminis astus.
Quippe suas non est ędis ingressus Vrias
Ipse, sed ante fores augustę substitit aulę
Et nuda uestitus humo prosternitur, aptans
Suppositum capiti tumida testudine scutum,
nota
Idque uiro ceruical erat. Non mollia quęrit
Stragula belligero uirtus durata labore.
SiC ille extento resupinus corpore lentum
Captauit somnum cęlo, non fornice tectus.
Resciit hoc Dauid. Tunc illum mane uocatum
Aggreditur dictis: "Cur non tua tecta petisti?
Tedia longa uię stratu meliore leuasses,
Vxorem totamque domum solamine pręsens
Donasses multo, dulces miscere loquellas
Dum licet ac gratas audire et reddere uoces."
Sic Dauid, sic ipse sequens respondit Vrias:
Vrias respondit Dauidi
"Scortea sacratam diuini muneris arcam
Velamenta tegunt, tentoria parua cohortem
Israhelitanam, dura in tellure Ioabus
Distentus recubat, generis pars maxima nostri
Sub diuo carpit somnos, iustissime regum,
Et tu me nostris uis nunc succedere tectis,
His ut susceptus conuiuia festa frequentem
Et satur in plumis iaceam et complexibus utar
Molliter uxoris? Per te, tibi iuro, tuamque,
Quam pręferre meę soleo, rex magne, salutem,
Hoc me facturum nunquam, nisi copia nostrę
Quum ueniet gentis, uicta certamine Rabba
Et tibi subiecta, si tunc mihi uita superstes
Fiet, ut hoc tanto possim gaudere triumpho."
Postquam rex uidit cunctos hac parte suasus
In cassum cęssisse suos, compellit Vriam
Illo etiam perstare die secumque morari,
Hunc uino superare ratus, quo largius ille
Hausto, mente magis captus, magis appetat ipsam
Vxorem, ducis oblitus rerumque sacrarum.
Mensa reposta fuit uinique cibique paratu
Luxuriosa nimis multisque sedentibus uni
Iesseides cratere mero propinat Vrię.
Inter coenandum repetitis potibus ille,
Quanuis mente minus constaret, iussus abire
Decedente die, tamen intra regia mansit
Limina. Mancipiis nam mixtus claustra petiuit
Inferiora domus cęllisque quieuit in imis.
Nec prius inde pedem somno uinoque sepultus
Mane
Extulit, exortus quam Sol de finibus orbis
Eoi montes radiis percussit Iberos.
Conatus rex ipse dolens uanescere tantos,
Aggreditur crudele nefas: dimisit Vriam,
Vt iam castra petat, ferat et diploma Ioabo
Dauid Vriam cędi exponi iubet
His intus uerbis conscriptum: "Moenia Rabbę
Oppugnare iube; tum qua plus esse pericli
Parte scies, illa fortis dic pugnet Vrias.
Ante sed hoc comites moneas, quum comminus enses
Ensibus illisi coeptent crepitare, relinquant
Hostibus hunc solum, solus perimatur ut ipse."
Porro dum fierent sęui fera pręlia Martis,
E Rabba egreditur cuneus fortissimus urbe
Inuaditque globum, cui tunc Ętheus Vrias
Dux erat, armati certant, sed linquitur ipse
Vique uirum pręssus uita spoliatur et armis.
Nec cunctis fugisse datum, circumdata nanque
Pars non parua cadit comitum certantis Vrię,
Ne solus tristes Herebi descendat ad umbras,
Quę quandoque suos habitantes corporis artus
Ipsę etiam peperere manu uirtutis honorem.
Nuncius inde ducis portans ea gesta Ioabi
Ad Dauida tulit. "Rabbę sub moenibus" inquit
"Non pauci cecidere uiri, missilibus illi
E muro iactis, hi cęsi comminus armis
Illorum, quos Rabba suis effundere portis
Ausa est ad pugnam dubiique pericula Martis.
Hos quoque tunc contra certans Ętheus Vrias
Oppetiit potiusque mori decreuit in armis
Quam per probra fugę turpem seruare salutem.
Atque hęc lęta parum fatisque peracta sinistris,
Inclyte rex, tibi me iussit narrare Ioabus,
Moestus et ipse quidem tali se strage suorum,
Et rogat, an iubeas Rabbam obsidione leuare
An sperare tuę mage fata fauentia sorti."
Ingemuit rex ipse suę dispendia gentis,
At tamen optata miseri nece lętus Vrię
Dauid ad Ioabum
"Vade" ait "atque duci referas mea dicta Ioabo:
Ista, Ioabe, tuum frangat committere noli
Res animum. Varia est belli fortuna: uicissim
Qui uictus fuerat, uincit rerumque potitur.
Exhortare tuos, ne dudum coepta relinquant
nota
Propositoue cadant. Duranti pręmia dantur,
A cessante suas retrahit Victoria palmas.
Magno animo pugnate, uiri! Vexata superbum
Inclinat iam Rabba caput. Perstate parumper,
Illaque sub nostras mox ibit subdita leges."
Interea totam uulgatur fama per urbem
In castris quosdam nuper periisse Ioabi.
Bersabe luget cędem mariti
Cęde uiri audita, Bersabe moesta capillos
Carpsit et in nigro consedit tristis amictu,
Ora lauans lachrymis et plangens pectora palmis,
Frustra illum miseranda uocans. Tandemque peractis
Funebris pompę paucis de more diebus,
Traducta est claram regis Dauidis in aulam.
Iamque palam thalamis magni magis usa mariti,
Enixa est puerum summę, si fata tulissent,
Immensęque spei. Sed crimine parta nefando
Coniugia ęterno cęlum terramque regenti
Displicuere deo. — Nathano proinde prophetę,
Arguat ut regem, mandat. Petit ille penates
Sydereos et regis adit penetrale superbum
Nathan propheta ad Dauidem
Hisque illum aggreditur dictis: "Inquiro probatum,
O rex, iudicium: Gregis unus diues ouilis
Extitit ante alios armentorumque redundans.
Alter erat pauper, cui nummus nullus in arca,
Nulla pecus ruri, nisi mitis ouicula tantum,
Ipsi chara nimis. Peregrinum diues auarus
Suscipit hospitio coenamque daturus ad istam
Lumina uertit ouem raptamque apponit amico.
Quin etiam repeti ne posset, mactat et ipsum,
Cuius erat, scelerique scelus superaddit iniquus,
Vna suo tantum ne de grege decidat agna."
Exclamat Dauid: "Morte est mulctandus acerba
Hic, quem crudelem fecit malesuada cupido
Predandique aliena fames." Tunc intulit ipse
Nathanus uates: "Recta est sententia regis.
Te tamen hunc ipsum, quem damnas, esse memento!
Pręterea deus ipse, deus tibi dicere iussit
Impietate tua commotus: 'Nonne ego sceptri
Israhelitani te sum dignatus honore?
Nonne ego te Saulis protexi semper ab ira?
Nonne meum numen semper seruire coegit
Israhelem Iudamque tibi? Victoria tecum
Nonne fauore meo certamine stabat in omni?
Addere et his uolui. Quare ergo numine nostro
Sancitas ausus dudum contemnere leges
Lęsisti externi genialia foedera lecti
Et, cuius fueras uxore potitus, in illum
Hostili gladio sęuisti? Te ille iubente
Hostibus obiectus, telorum turbine multo
Prostratus uitam pariter cum sanguine fudit.
Non impune feres hęc tanta piacula, Dauid!
Aduersę gentis duro uexabere Marte
Atque, ut mechus eras alienę coniugis, omnes
Vxores hac urbe tuas sic polluet alter,
Nec tamen hoc tacite, turba spectante sed omni'."
Pertimuit meritas culpę mens conscia poenas.
Dauidis penitentia
Hinc Dauid peccasse dolens suspirat et inquit:
"Peccaui tibi, magne deus. Tu parce fatenti!"
nota
Discite quam felix sceleris correctio, uel quam
Festinata reo uenia est indulta dolenti!
Continuo Nathanus ait: "Secernitur a te
Ęternę exitium mortis, sed murmuris autor
Quum fueris plebi, quo sunt cęlestia lęsa
Numina, quę nata est nuper tibi spuria proles,
Hac orbatus eris: teneris decędet ab annis."
Hoc dicto abscessit uates regemque reliquit.
Puer de adulterio natus moritur
Ęgrotare puer desperatusque iacere
Coepit. Pro pueri uotis precibusque salute
Solicitare deum Dauid ieiunus et idem
Cum gemitu profusus humi lamenta ciere.
Circa illum famuli atque uxores et domus omnis,
Hortantes, saltem de terra surgat et adsit
Iam tandem mensę fratrum procerumque suorum.
Ille sed immotus perstat, solamina nulla
Admittens languenti animo mentisque dolori.
Septimus inde dies puero fuit ultimus ęui,
Postquam lethiferum suscepit corpore morbum.
Non erat hic Dauid, longe diuersus ab illo
Distentusque solo recubabat, et aulica turba
Infantis tunc fata suo deferre parenti
Pertimuere quidem. Nam qui languente dolebat
Demissis animis, multo funestius illum
Iam pueri audita doliturum morte putabant.
Nemo ita uenturum non crederet, et tamen hęc res
Euenit pręter cunctorum spemque fidemque.
Nam quum musantem rex cerneret ire tumultum
Et crebris uacuas ędis resonare susurris,
Vocibus insolitis motus quęsiuit, an ęger
Vita functus erat. Vita dixere gementes
Defunctum famuli. Tunc ille afflicta leuauit
Membra solo, tersit sordes erectus et artus
Abluit aspersos lymphis et odoribus unxit.
Assumit trabeam cęlesteque numen adorat.
Inde petit mensam, coenat, non pristinus ori
Moeror inest, sicco stant lubrica lumina uultu.
Mirari hoc omnes atque illum poscere causas,
Cur non extinctum doleat, quem corpore uiuum,
Sed febri affectum iamdudum flerat acerbe,
nota
Respondit Dauid: "Lachrymis fletuque moueri
Numina sancta solent, ieiunis gratia facta est
Sępe uiris, humiles oculis deus aspicit ęquis.
Hinc ego me talem pręstabam flensque dolensque,
Dum spero pueri domino miserante salutem.
Nunc aliter placitum regi qui nosco superno,
Cur lachrymer? Nunquid fletu reuocarier ullo
Mortuus ad uitam poterit? Quum certa uoluntas
Ęterni pateat regis, contendere contra
Nonne animi furor est uanęque insania mentis?
Ergo tibi grates, summi moderator Olympi,
Semper agam semperque mali minus esse fatebor,
Quod patior, quam quod mea iam delicta merentur
Et plus esse boni, quod te donante recępi,
Quam mea quo uirtus potuisset digna uideri."
Hac igitur ratione suum lenire dolorem
Dum studet, ipsa etiam solamen corde recępit
Bersabe. Inde nouo felicius usa marito,
Salomon nascitur
Egregium partu fudit Salomona secundo
Dilectumque deo. Tempestiuumque magistro
Nathano Dauid dedit illum, moribus ęquis
Doctrinisque bonis quondam percultus ut esset
Atque habilis regno. Multum referre putabat,
Quali magistro pueri commitendi
Non modo ut ingenuis sit pręditus artibus ille,
Sed magis ut uitio purus noscatur ab omni
Et uirtute probus, puerum cui cura docendi
Est commissa rudem. Teneros magis influit annos
Quod cernunt oculi quam quod caua percipit auris.
nota
Qualibus exemplis monitisque imbuta iuuentus
Paruula adhuc fuerit, tales dabit aucta colores.
Interea longo labefactam Marte Ioabus
Iam capturus erat Rabbam misitque uocatum
Rabba expugnatur
A Solymis regem. "Veni," inquit "moenia Rabbę
Tormentis concussa ruunt rimisque fatiscunt.
Pars cecidit muri, patet hac ingressus in urbem,
Sed tibi seruatur capiendę gloria Rabbę,
Vt uirtute tua potius superata feratur
Quam pugna ductuque meo." Rex milite multo
Armatus uenit, primo capit impete Rabbam.
Vrbs opibus uiduata suis, simulachra deorum
Deturbata solo. Post hęc captiua iuuentus
Vinclo pręssa graui. Sonat ingens undique planctus
Foemineus, matres strinxere ad pectora natos.
Dauidi diadema datum, quod habere talentum
Pondo auri dictum fuerat multisque lapillis
Baccatum miro longe splendore micabat.
Ista corona fuit dominis gestata prophanis,
Nunc regem sortita pium, lucere decore
Visa magis grato est, magis isto uertice digna.
Iussus Amonitas tandem disperdere gentes
Lege dei Dauid, captiuę corpora turbę
Poena pro iniuria legatis illata
Aut secuit serris, aut ferro in frusta redegit,
Aut subiecta graui carrorum pondere pręssit,
Vt discant irati etiam compescere dextras
Legatisque mali nil uelle infligere regum.
Victor deinde uirum coetu comitante suorum
Et lętas tollente simul super ęthera uoces
In patriam rediit, pręda magis an grauis armis
Incertum. Sed enim pro tantis ille triumphis
Soluit uota deo, laudes gratesque peregit.

⟨Liber X⟩

ARGVMENTVM
  • Regum lib. II cap XIII. Ammon, Dauidis filius, uitiat Thamar, Absalonis sororem. Rex moleste fert. Absalon uocatum Ammonem in conuiuio interimit. Fugiens uenit in Gessur.
  • XIIII. Ioab per mulierem Thecuitem placato rege reduxit eum in Hierusalem, ubi ille per biennium uitauit conspectum regis. Ioabi messem incendit. Rex exoratus Absalonem ad se uenientem osculatur.
  • XV. Absalon affectat regnum. Dauid fugit. Cliuum oliuarum flens ascendit. Chusum misit, ut iungatur Absaloni et Achitophelis consiliis obstet.

Lib. X

Iustitię cęlestis opus quem pęnitet, illi
Protinus ęternas pro crimine tollere poenas.
Ast ita, non alias. Aliis delicta piare
Suppliciis penitusque nihil dimittere inultum,
Mala passus Dauid pro crimine
Quicquid peccatur. Nunc ergo, qualia Dauid
Sit mala perpessus pueri post fata, docebo.
Ne quicquam uacuum fando docuisse putetur
Inuocatio
Nathanus uates. Tu me, diuine, canentem,
Spiritus, ętheria cęli delapsus ab arce
Dirige per ueteres optato tramite fastos,
Non quos Pierides, nec quos dictauit Apollo
Gentibus infidis, sed quos meliore relatu
Veridicique magis nobis cecinere prophetę.
Thamarim adamauit Ammon
Thamaris una fuit forma pulcherrima regis
Natarum, mater quam quondam chara Maacha
Germanam pulchro generauerat Absaloni.
Hanc ardere coepit totis affectibus Ammon,
Ante omnes alia regi de coniuge natus.
Hanc solam spectare miser, cęlare sed ipsam
Intima carpentem coepit pręcordia flammam.
Nam proferre pudor turpem prohibebat amorem
Ipsaque uirginitas integrę intacta puellę
Obstabat uotis et desperare iubebat.
Sed stimulis urgere feris insana cupido
Iam magis atque magis pergens, non nocte sinebat,
Non requiesse die. Iam ferre incendia cordis
Non ualet ęgroti: tacitus suspiria ducit,
Stat, sedet, huc illuc errat secumque susurrat
nota
Amenti similis. Quid enim nisi uita furentis
Immoderatus amor? Fuit illi sanguine iunctus
Ionadab
Ingenio prudente satis pręstans Ionadabus,
Dauidis de fratre nepos. Qui factus amato
Obuius Ammoni, faciem miratus et ora
Demutata "Satin ualeas, charissime," dixit
"Sisne satis sanus? Macies pallorque decorem
Deformat uultus tristemque in pectore curam
Indicat aspectus. Quid habes? Mihi dicito, forsan
Opportuna dabo pellendi pharmaca morbi."
Ammon
Suspirans Ammon: "Non est medicabile nostrum,
O Ionadabe, malum. Sed quid tibi demoror" inquit
"Secretum proferre meum? Me Thamaris intus
Vrit amor tenuatque iugi membra extima cura.
At tu siquid habes, tanto succurre labori.
Nam mihi siue mori est decretum siue potiri
Virgine dilecta, frater licet Absalon illi
Sit simul atque mihi." Miserans Ionadabus amantem
Tam propenso animo iuuenem, tam mente procaci,
Ioanadabi consilium perniciosum
Hęc responsa dedit: "Iubeo sperare quod optas
Te, nate Achinoa. Quoniam, quam diligis, ipsam
In manibus tibi trado tuis. Aduerte, docebo
Qui fieri id possit. Tetrius te finge ualere,
Te simula ęgrotum multum lectoque recumbe
Et gemitu testare grauem sub corde dolorem.
Te uisum ueniet genitor. Diducito uocem
Et dic: 'Oro, pater, ueniat fac Thamaris ipsa
Et fratri obsequium pręstet soror, ipsa ministret
Et pulmenta paret, manibus quoque porrigat ultro
Vina cibosque mihi. Solet euanescere docto
Sępe ministerio lentus de corpore langor'."
In Ionadabum male consulentem
Hos monitus, Ionadabe, dabas prudensque uaferque
Iam tibi uisus eras? At non seruatur amicus
nota
Consultore mali. Finem prudentia rerum
Metitur. Tunc coepta probat, quum mente sagaci
Perpendens discit, qualis manet exitus illa,
Nec suadere suis quod palpet curat amicis,
Sed quod grata bonis factum commendet honestas,
Quod ius fasque putat, quod denique profore credit.
Thamaris ergo patris iussis compulsa penates
Ammonis petiit pultemque cibosque parauit.
Accedens ęgro proponit, porrigit, offert
Solicitansque rogat, ne sumere differat escas,
Languenti faciles illi pariterque salubres.
Ille suos uultus auertens, tedia turbę
Astantis tolerare negat se posse malignus.
Ęstuat atque gemit. Quare discedere iussis
Omnibus hi tantum soli mansere relicti.
Ille manu ipsius pręnsa testatur amorem
Improbus et, lecto secum concumbat in illo,
Ammon uitiat Thamarim
Eflagitat retinens et iam uiolentus inhęrens.
Obstupuit miseranda nefas tam grande puella
Seque trahens retro "Quid me sic opprimis?" inquit
"Quod molire scelus, cognati sanguinis, Ammon,
Oblitus legisque dei iurisque pudici
Connubii? Sine me, sine me!" clamabat. At ille
Luctantem toto contendit uincere nixu
Et tandem uincit. Miseram sceleratus amator
Germanam uiolat, ui uictus et ipse nefanda.
Iamque expleta semel iuuenis damnata libido
Exardens odio flammas extinxit amoris
Et, quam tam cupide dilexerat, ędibus illam
Exturbat, sibimet tunc indignatus, opinor,
Ipsum flagitii quum conscia cura momordit.
Illa abiit lachrymans et uirginitatis ademptę
Deplorans tacito secum moerore pudorem.
Nec tamen ipsa, suas postquam penetrauit in ędis,
Se potuit retinere, graues quin moesta querelas
Promeret et fratri fratris scelus Absaloni,
Puluere sparsa caput tunicisque a pectore scissis
Atque solo fixis oculis pudibunda, referret.
Obstupuit factum tristemque exarsit in iram
Absalon et tacitus, quanam ratione sororis
Vindicet ablatum per uim uitiumque pudorem,
Cogitat et nunc hoc, nunc illud mente uolutans
Absalon consolatur sororem
"Mitte queri," dixit "culpa est aliena puellę
Vis illata probę. Stupratę damna rependi
Non nisi raptoris possunt pro crimine poena.
Solamen tibi sit non consensisse scelesto
Et luctasse diu. Caro est uitiata, sed ipsa,
Ipsa integra manes. Seruatur quippe pudicis
Virginitatis honos, etiam ludibria passis.
Rem tacitam teneas et dissimulare memento."
His dictis sedata silet frenatque dolorem.
Quanuis ora rubor suffundat, iussa facessit
Incestumque tegit. Sed et Absalon, impia cordis
Condere consilia adnixus, placabilis oris
Monstrabat speciem succensaque felle tumebat
Intus mens odii. Mitis tamen extima uultus
Comparatio
Signa benigna dabat. Veluti quum pruna caminis
In mediis obducta latet, restincta putatur
Ignea uis omnis penitus solique iacere
Creduntur cineres, donec superaddita ligna
Concepto incipiant alte fumare calore
Et cęlata diu mittant incendia flammas.
Sic indignati fratris grauis ira latebat,
Donec seruato se promere tempore coepit.
Venit et ad regem uulgato crimine rumor
Atque illum multo tristem moerore repleuit.
Rex tamen Ammonem nec uerbis carpsit amaris,
Nedum supplicio post tanta piacula digno.
Vsque adeo magno semper dilexit amore
Ille Ammona suum, sibi primo germine natum.
Ast odisse fuit satius. Fortasse paterno
Ipse metu pręssus grauiter peccare caueret
Sublataque mali causa, mala tanta secuta
Non essent. — Dicenda mihi quę denique restant?
nota
Blanda nimis pietas et mollis cura parentum
Plus ęquo audaces natos in crimina mittit
Contemptumque sui. Stulta est dilectio charos
Lasciuire pati et nullo compescere freno.
Par amor inuidię est, quem propter plectere uitas
Dilectos pueros, faciunt quum digna flagello.
Hic sapienter amat, qui uerbere uindice natos
Auocat a uitio monitisque informat honestis,
Moribus exculti ut sint uirtutemque capessant.
Ergo in tale nefas Ammonem pręcipitarunt
Blandimenta patris, qui dum delicta rigore
Persequitur nullo, magni sibi causa doloris
Ipse fuit. Mollis natorum censor et ipse
Helius sacerdos
Helius antistes fuit olim et pendere poenas
Iudicio iussus diuino perdidit omnem
In bello sobolem solioque excussus eburno
Exanimis cecidit. Translatum cęssit ab illo
Pontificale decus. Tulit hęc punitor ineptus
Helius in natos. Quanto grauiora merentur
Hi, quicunque suis sunt ipsi exempla malorum,
Pontificis sancti si sic punita refertur
Sola leuis contra prauam correptio prolem?
Inde per immensum Sol circumductus Olympum
Bis ęstas
Iam bis Oebalios curru contingere fratres
Visus erat, iocunda noui bis tempora ueris
Aduexisse suo foecundans arua calore.
Absalon accedens tunc regem supplice uoto
Et fratrum turbam ad conuiuia festa uocauit,
Lanigeras tonsurus oues Balasoris in agro,
Hic ubi diffusi uiridanti gramine campi
Propter aquę ripas rapido torrente fluentis
Florebant et lęta gregi dumeta ferebant.
At curis regni Dauid remoratus abire
Nequaquam se posse refert. Feruentius ille
Instare, ut fratres saltem dimittat et ipsum
Pręcipue Ammonem. Cuncti uenere rogati.
Conuiuium Absalonis
Egregias tunc ille dapes et uina pararat,
Ille penu tota mensas cumularat agrestes.
Discubuere uiri. Lusu conuiuia lęto
Certatim exercent et iam magis ebrius Ammon
Coeperat implicito uoces truncare palato,
Vix aperire graues temulentę frontis ocellos
Ac ueluti somno pręssus deflectere colla
Nutantis capitis pronoque accumbere uultu.
Absalon ista notat. Mox signum protulit illis,
Quos ante instruxit, decernens cęde piare
Atque cruore rei uiolatę stupra sororis.
Viso igitur signo, gladiis conuiuia strictis
Perturbant. Cunctis pariter pauitantibus unum
Ammon interimitur
Ammonem feriunt et mensas sanguine foedant.
Ille solo lapsus misere deuoluitur imo
Persoluens meritis commissa piacula poenis.
Conscendunt mulos reliqui trepidante tumultu
Et celeri repetunt Solymarum moenia cursu.
Sed mage pręcipiti pręcurrit fama uolatu,
Sauciat et falsis regis rumoribus aures:
Illius occisos natos narrauit ad unum,
Nec quenquam superesse patri. Perculsus atroci
Erumna genitor nudauit pectora scissis
Vestibus et moerens in terram corruit. Omnes
Hoc ipsum fecere simul, qui forte sedebant
Circa illum proceres. Ionadabus surgit et inquit:
Ionadab regem consolatur
"Haud uerum trepidus narrauit talia rumor.
Salui aderunt omnes Ammonem pręter, ademptum
Germani insidiis et fraudibus Absalonis.
Ille quidem, memori uiolatę probra sororis
Mente tenens, non est uiuum discedere passus
Criminis autorem, pransum potumque peremit.
In reliquis moderare tuo, rex magne, dolori."
Vix ea fatus erat, summa speculator ab arce
Aduentare uiros exclamat, peruia montis
Ingressos properare gradum factisque propinquis
Constitit esse ipsos, Ionadabus dixerat ante
Quos esse incolumes, pręsagę lumine mentis
Nondum uisa sciens. Postquam uenere, peremptum
Lugentes fratrem moestis clamoribus ędes
Implerunt. Magnos agit omnis curia fletus,
Atria lamentis resonant. Rex ipse dolorem
Vincere conatus siccis perstabat ocellis.
Mox uictus lachrymis profusis ora rigauit
Ipse etiam natique dedit pro morte querelas.
Funereque exacto luctum de more diebus
Non paucis tenuit. Genitoris fugerat iram
Absalon fugit
Absalon, a patriis translatus sedibus usque
Ad Syrię regionis humum regisque penates
Tholomai, Gessura olim dominantis in ora,
Amiuiro genitore sati. Regionibus illis
Exegisse procul tris totos dicitur annos.
Dauidis iam longa dies molliuerat iram,
Iam magis atque magis miti placabilis ore
Esse uidebatur, Thecuites foemina quando,
Magnanimi monitis uerbisque instructa Ioabi,
Lugubres induta togas simulansque dolorem,
Accessit supplexque illi sic ore locuta est:
Mulier Thecuites ad Dauidem
"Affer opem miserę, si qua est tibi, maxime regum,
In miseros pietas! Tua nanque ancilla duobus
Gaudebam natis chari post fata mariti.
Hi dum rurantur (fraterno semper amore
Inter se coluere prius, nisi tempore in isto),
Nescio quid litis discordi uoce uicissim
Versantes conferre manum coepere furendo:
Ictibus alterius contusus concidit alter.
Orba illo infelix curas solabar aniles
Huius, quem uiuum seruarunt fata, salute.
At tamen ecce omnis generis cognatio nostri
(Me miseram!) insurgens, tristes nunc suscitat iras
Atque hunc ad mortem pro fratris morte reposcit,
Nequa mihi restent miserę solatia matri,
Nequis sit reliquus, mea qui post fata supersit,
Qui morienti oculos claudat, qui funera faxit
Quique suos referat uerbis atque ore parentes.
Aut tanto me tolle malo, miseratus iniquam
Infortunatę genitricis in omnia sortem,
Aut gladio me perde tuo, ne cernere cogar
Vnica cognatis laniari pignora dextris."
Dixit et humentes se tergere finxit ocellos
Elata super ora manu. Miseratio regem
Mouit et huic ipsi per summi numina regis
Iurat facturum se mox operamque daturum,
Istum, qui superest, nequis de stirpe suorum
Lędat, nequis ei iam quicquam triste minetur,
Seque autore ipsam cum prole superstite matrem
Iam fore securamque metu expertemque pericli.
Ex his ergo illi dictis audacia creuit
Fandi quod uellet uocemque leuauit et inquit:
Rursum mulier
"In me igitur, Dauid, regum iustissime, mitis,
In te sęuus eris? Nati dum fata perempti
Vnius defles, pateris tam tempore longo
Alterius uitam diuersas quęrere terras
Atque uno amisso te uelle carere duobus.
Sed quum nemo queat uitam reparare perempto,
Huius qui superest, oro, miserere tuęque
Consule fortunę. Longinquis exul ab oris
Iam redeat fratrisque locum genitore iubente
Impleat amissi. Gentem populumque fidelem
Ille inter periit. Propior mors ista periclo est
Ęterni interitus, in terra idola colente
Quę cui contingit. Tali de morte fideles
Errue nunc animas nati socięque cohortis
Iudiciumque tuum, populo quod teste dedisti,
Iuratus serua. Similem confingere casum
Sors miseranda tui me compulit Absalonis."
Dauid foemineę tunc mentis acumine captus
Comparatio
Non minus obstupuit quam uates ille Balamus,
Israhelitanę uetitus maledicere plebi,
Balam diuinus
Quando asinam, qua uectus erat, proferre loquellas
Audiit humanas, mutata uoce rudentum,
Aquam in uinum uersam
Aut hi, quis intra Galileę moenia Channę
Cura fuit mensis festi seruire iugalis,
Quum puris mandante deo fictilia uasa
Implessent lymphis et iussi haurire, meracum
Effluere aspicerent Bacchi mox inde liquorem.
Ergo admiratus muliebris callida sexus
Elloquia, hęc alio prolata autore putauit
Et rogat, an illi suggesserit ista Ioabus
Absalona uolens fidum de gente prophana
Transferri ad patrias post longa exilia sedes.
"Verum ais, o Dauid," respondit illa "Ioabus,
Pro pulchro quoniam nimis anxius Absalone,
Talia me iussit tibi dicere. Spiritus iste
Diuinare tuus certe satis omnia nouit.
Hanc tibi, credo, dei confert sapientia mentem,
Vt secreta scias atque ut manifesta probato
Discernas sensu. Quicquid decreueris ergo
Iudicio, complere stude. Quum certa uoluntas
Ista dei fuerit, non est obsistere tutum.
Perfice, diuino quod iam promiseris ore,
Atque ignosce mihi, simul ipsi ignosce Ioabo.
Si meus offendit te quicquam sermo, coegit
Suggerere hunc pietas, me dicere cura sequendi
Ipsius imperium, per quem tua castra reguntur."
Dimissa Thecuite pius rex ipse uocato
Hęc mandata dabat ductori forte Ioabo:
Dauid ad Ioabum, ut Absalonem reuocet
"Ecce, Ioabe, tuis cędens, charissime, uotis,
Compressi posuique animos, reuocetur ut ipse
Absalon, admitto." Vultu lętante Ioabus
Atque solo fixis genibus persoluere grates
Solicitus fatur: "Multum tibi debeo, Dauid,
Rex uirtute potens, clarus pietate fideque,
Quod me militię primo dignaris honore,
Nec minus in reduci tibi debeo, maxime, nato,
Absalone tuo. Voti nunc compos in illo
Quod permittis agam." Surgens penetrauit ad oras
Gessuras alacer, regis dein tecta petiuit
Tholomai et charum secum Absalona reduxit
Ad patrias tandem sedes urbemque beatam.
Nondum tota necis fraternę iniuria regi
Exciderat languenti animo mentique repostum
Viscera carpebat facinus iussitque redire
Absalona suum, quas ante habitabat, ad ędes,
Vt neque spectandum se regi prębeat ille,
Nec uisum ueniat regem longeque facessat
A facie uultuque patris, licet ipse decore
Absalonis forma
Corporis ante alios iret: mensura per artus
Exęquata suos fuit illi, splendida forma
Oris purpurei, niuibus certantia colla,
Cęsaries auro, geminis duo lumina stellis.
Parthenopeus
Pulchior ad Thebas misso duce Parthenopeo,
Nireus
Ad Troiam Nireo fuerat Dauidis alumnus.
Quum tamen ambo una iam uersarentur in urbe,
A genitore duos declinans luxerat annos.
Interdicta sibi pręsentia quippe parentis
Quum foret, exilium grauius tolerabat ibidem
Quam quum Gessuris fugiens latitauit in oris.
Pertesus uenię molimina tarda futurę
Conspectumque patris cupiens precibusque Ioabi
Venturum hoc sperans, accersere iusserat illum,
Cunctantemque iterum rursumque uenire negantem.
Postremo iratus seruos in prędia mittit,
Messem Ioabi incendit Absalon
Qui iam maturam flammis incendere messem
Illius iussi, torrem iecere: Perustę
Collucent paleę, culmos comprendere flamma
Festinat, crepitantem ignis consummit aristam.
Inde leuis scintilla uolat perque ęra fertur
Comparatio
Muscarum in morem, quales fornacibus olim
Viuere fama fuit, quoties Cithereia Cypros
Conflaret multo Themesea calore metalla.
Exciti damno famuli uenere Ioabi
Et scissis tunicis domino coepere referre
Vastati facinus flammis torrentibus agri.
Tunc Absalonis subiens cito tecta Ioabus
Ioabus ad Absalonem
Aggreditur iuuenem dictis: "Tibi fidus ut essem,
Me meus egit amor. Placaui irata parentis
Corda tibi, externis duce me translatus ab oris,
Natali gaudes terra. Quo crimine tandem,
Absalon, hoc merui, segetes ut iusseris igni
Deuastare meas? Nec me mea damna fatigant,
Sed furor iste tuus." Subridens Absalon inquit:
Absalon respondet
"Haud hoc iratus feci, sed nostra, Ioabe,
Mens animusque tui cupiens, quum sępe uocatum
Non uenisse quidem cognouit, talia secum
Commentans egit. Te nunc pręsente fruetur
Et tibi multiplici damnum mercede rependet,
Si uotis fortuna meis arriserit unquam.
Ergo age, uade, pio defer mea dicta parenti:
Vt quid ego redii Gessuris exul ab oris,
Si grauiora pati patria contingit in urbe?
Tempore tam multo conspectus, oro, cupiti
Copia iam fiat, placidos ostendere uultus
Iam mihi dignetur. Vel si delebile crimen
Esse meum nullo sęclorum iudicat ęuo,
Iam perimat miserum. Non tam graue luce carere
Est mihi quam facie uiui charique parentis."
Hęc mandata dedit. Mox continuoque Ioabus
Hęc eadem defert regi mollique precatu
Illius inflexit mentem ueniamque petenti
Absalon uenit in conspectum patris
Impetrat et uotis optatę munera pacis.
Absalon hinc regem maturat adire uocatus,
Venit et ad terram uestigia pronus adorat.
Erigit apprensum genitor dextraque retento
Dat dulces monitus. Post hęc amplexus utraque
Candida colla manu lachrymis dabat oscula fusis
Oblitusque mali nato felicia fata
nota
Optauit. Sed uota leues uanescere in auras
Consueuere, quibus nimis impia facta repugnant.
Post donata sibi fraternę crimina cędis
Absalon appetit regnum
Absalon elata coepit ceruice superbus
Appetere excelsum patrię sibi sedis honorem.
Hoc unum totis moliri uiribus ultro,
Vt pulso genitore procul diademata solus
Occupet atque illi sceptro potiatur adempto.
Hinc igitur currus sibi pręparat armaque bello
Opportuna fouens, equitatum lętus agebat
Quinquaginta uirum. Plebis uenientis ad urbem
Allicere affatu coepit mollissima corda
Et facilem pręstare suis se ciuibus ultro,
Hos donis, illos promissis, omnibus omnes
Solicitare modis et nil dimittere prorsus,
Quo cunctis charum fieri se posse putaret.
Iam tandem parto populi uulgique fauore,
Votum pro reditu Gessura fingit ab urbe
Iuxta primorum soluendum marmora patrum,
Hebronę tumulata iacent ubi corpora sancta
Adę atque Abrahę simul Isachique Iacobique
Vxorumque una. Rex illi cęssit, ut iret
Offerretque deo promissa et debita sacra,
Esse nefas dicens, quod recte uouimus, illud
Reddere nolle deo. Tunc Hebronam ille profectus
Cum bis centeno peruenit milite. Postquam
Illic consedit, certos direxit ad urbes
Israhelitanas, populis hęc iussa ferentes,
Vt clangente tuba magno clamore salutent
Absalona sacro dignum diademate regem,
Moenibus Hebronę qui nunc circumdatus altis
Imperat atque sedens populo dat iura uolenti.
Achitophel
Achitophel Gilone fuit uir nobilis urbe,
Artibus instructus belli. Mox Absalon illum
Accitum primo post se sublimat honore,
Vt regat ille suo semper quęcunque regenda
Consilio meliore forent castrisque domique.
Inde animi audacis iuuenis frontisque proteruę
Extemplo cędit lectas in sacra bidentes,
Necdum panda iugo detritos colla iuuencos
Immolat atque omnes dudum sua signa secuti
Coniurant spondentque fidem regemque salutant.
Inque dies populus patrię de finibus orę
Concurrens turmas augebat; agmina telis
Horrebant uariis uenientum ad moenia magnę
Hebronę. Iuueni tanto magis Absaloni
Iam conquirendi creuit fiducia regni.
Nuncius ad regem tantos deferre paratus
Solicitus uenit. Verbis rex territus eius
Et secum recolens Nathani dicta prophetę,
Cum quibus ille fuit dudum mala multa minatus
Cognata de gente sibi, decreuit ab armis
Abstinere modo iussitque recedere secum
Dauidis fuga
Vrbanum populum. "Cędamus sedibus istis,
O mihi fida manus, ne uiribus Absalonis
Oppressi effuso pereamus sanguine!" dixit.
"Externi nunquam timui certamina belli,
Et natum nunc ecce meum exhorrescere cogor.
Me petit infestus meus Absalon. Haud satis illi
Inquinasse fuit fraterno sanguine dextram,
Per mea festinat comprendere uiscera regnum.
Cędamus tanto sceleri tantoque furori,
Cędendi dum tempus adest." Abiere uolentes
Cum Dauide simul domus omnis, omnia plebis
Agmina: Celethi legiones atque Philethi
Sexcentique uiri Getha procul urbe profecti,
Inde reuertentes, comites Dauidis ut essent
Et bello socii. Dux horum fortis Etheus
Atque animo pręstans fuerat. Conuersus ad illum
Dauid ad Etheum
Dauid "Ethee," inquit "mentis mihi note fidelis
Constantisque animi, non est, ut nostra sequaris
Signa quidem! Solymis tutus potes aduena nostris
Esse satis. Redeas, oro, tecumque tuorum
Agmen agens media securus in urbe quiesce.
Non hęc bella Syros spectant, nec moenia uestrę
Poscuntur Gethę. Vexat discordia solam
Israhelitarum gentem. Me pellere regno
Expetit et pulso sceptris genitore potiri
Absalon. Ergo abeas et me sine fata subire
Crimine digna meo." Sic fatus protinus ora
Etheus respondet
Perfudit lachrymis. Cui sic respondit Etheus:
"Dimisi patrios quondam, rex magne, penates
Te propter. Nunquid qui tecum prospera cępi
Hactenus, aduersa nunc pressum sorte relinquam?
Sed, peragat quodcunque uelit fortuna, sequemur
Te tergumque tuum, quoquo te uerteris, omnes.
Siue petes mortem seu uitam, numina iuro,
Nusquam abero milesque tuus morietur Etheus
Tecum una, si forte mori te uiderit, arma
Semper in omne feret maiusque pauore periclum
Pro te proque tuo, Dauid charissime, regno.
Frustra igitur suades, ut te fugiente reuertar,
Me sine te seruem." Sic fatus in agmine mansit.
Hinc ubi iam fixam mentem cognovit Ethei
Iesseides Dauid, iussit transire cohortes
Vltra Cedronis torrentes fluminis undas.
Ibant demisso non lentis passibus ore,
Profusis moesti lachrymis et lumina retro
Flectentes, natale solum dum linquere lugent
Et dulces pariter chara cum coniuge natos.
His iter ingressis iuxta iuga consita oliuis
Sadoch Abiathar
Desertum uersus, Sadochus et Abiatharus
Ecce sacerdotes ueniunt reliquique Leuitę,
Portantes humeris diuini foederis arcam.
Censuit indignum tali se munere Dauid
Atque ait: "Hoc sacrum pignus referatur ad urbem.
Illic de nobis oracula certa petantur,
Illic quęratur, sacris modo rite litatis
Ętherio regi, quid iam parat ipse futurum.
Illum si nostri miseret iam, subtrahet istis
Suppliciis seruosque suos ad tecta reducet
Antiqui patriique soli. Sin mulcta paratur
Vlla mihi, patiar domino quodcunque libebit.
Quicquid erit, curate mihi responsa referri.
Interea latebras desertę quęrere terrę
Est animus, donec noscam, quid numina summi
Me iubeant regis." Tunc demum rettulit arcam
Dauidis dolor
Sacra tribus. Porro turba comitatus ab omni,
Montis oliueti cliuum quum scandere Dauid
Coepisset, nudis pedibus calcabat arenas,
Ora rigans lachrymis, nigro uelamine tectus.
Hoc imitata phalanx omnis tristisque gemensque
Terga sequebatur regis. Mox forte relatum
Accepit Dauid, uafrum nimis Achitophelem
In castris residere feri ducis Absalonis
Sublatisque alte palmis orauit et inquit:
"Da, quęso, fatuam mentem, deus, Achitopheli
Consiliumque minus prudens!" Hinc montis ab ipso
Chusus
Culmine conspexit Chusum, sibi sępe probatum
In dubiis uirtute, fide, moderamine rebus.
Hunc igitur iussit simulata mente redire
In Solymas. Inquit: "Tum te de parte fatere
Esse Absalonis. Dic, postquam uenerit, illi:
'En ego, qui fueram Dauidis fidus amicus,
Absalon, ipse tuus modo sum. Tu uiuere tantum
Me permitte tibi.' Quod si te coeperit uti,
Aggredere inde, tuo ut turbes Achitophelis
Astu consilium. Mox quicquid dixerit ipse
Absalon et quicquid tractauerit, auribus abde
Sadoch Abiathar
Sadochi sociique eius simul Abiathari.
Hi mihi cuncta quidem per natos reddere semper
Achimas Ionathas
Curabunt, Achimas qui sunt Ionathasque uocati."

⟨Liber XI⟩

ARGVMENTVM
  • Regum lib. II, cap. XVI. Siba seruus munera obtulit Dauidi. Miphibosetum dominum suum defectionis insimulat. Dauid fugiens Absalonem uenit in Baurim. Semei maledicta patitur. Absalon Chusum Hierosolymas ingressum recipit. Achitophelis impulsu patris concubinis palam abutitur.
  • XVII. Achitophel petiit, ut persequatur Dauidem. Chusus intercessit. Absalon sequitur sententiam Chusi. Chusus per internuncios certiorem facit Dauidem. Qui missi fuerant, uiderunt post se uenire Absalonis milites, et latuerunt in puteo. Recedentibus egressi ueniunt ad regem et suadent fugam. Achitophel repudiatę suę sententię dolore laqueo sibi mortem consciuit. Dauid ingreditur oppidum Castra. Absalon transit Iordanem. Amasam pręficit exercitui. Castrametatur in Galad. Dauid auxilia accipit a regibus Amonitarum.
  • XVIII. Constituit tribunos Ioabum, Abisam et Etheum. Hi direxerunt aciem aduersus Absalonem. Rex in oppido remansit. Commisso proelio Absaloniani cęduntur. Ipse Absalon fugiens per capillos implicatur et confoditur. Rex audita uictoria lugere coepit Absalonis necem.
  • XIX. Omnibus qui cum Absalone fuerant pepercit. Amasam eius ducem Ioabi collegam fecit.

Lib. XI

Iam uix ingresso Solymarum moenia Chuso
Absalon ecce etiam magna comitante caterua
Aduenit laterique latus magis omnibus hęrens
Achitophelis erat. Sed talia dum urbe geruntur,
Iam iuga transierat montis magis ardua Dauid,
Quando illi occurrit seruus cum munere Siba,
Siba seruus Miphibosetum insimulat perfidię in regem
Siba suo domino malefidus Miphiboseto.
Adueniens prono Dauidem uertice adorat
Atque offert geminos pressos sub pondere asellos.
Pondus erat totidem Baccheo plena liquore
Tergora Cyniphio direptę de grege pellis,
Bis centum rubidi panes uuęque manipli
Centeni passę, centeni denique scirpi,
Inserti siccis dulcique sapore mariscis.
Talia dona ferens "Hęc" inquit "munera seruus,
Rex uenerande, tuus tibi pauper porrigo Siba.
Plura daturus eram, si fors mihi plura dedisset.
Res angusta domi largis affectibus obstat,
Sit uoluisse satis." Postquam rex omnia uultu
Accepit placido, "Donis iocundior" inquit
"Es mihi, Siba, tuis, animum dum penso fidelem
Solicitumque mei. Sed dic, ubi natus amici
Est nostri Ionathę, cui seruis, Miphibosetus?"
Ille ex composito meditatas ante loquellas
Siba in dominum suum
Tempore captato multa cum fraude ferebat:
"Absit, ut hic dominus mihi sit, qui mente fideli
Non tibi deseruit! Quem quęris, mansit in urbe
Spe uana exultans ac dicens: 'Tempore in isto
Sceptra mihi regni tandem reddentur auiti.
Pro me bella gerit nunc Absalon'. Ista loquentem
Deserui fugique procul tua signa secutus.
Malo mori tecum quam uiuens corda fouere
A regnis aliena tuis." Sic lingua locuta est
Perfida, plena dolis. Dictis quoque credulus istis,
Exardens odio rex dixit: "Miphiboseti
nota
Quę fuerant, iubeo tua sint!" Proh semper iniquum
Mentis iudicium! Delato crimine quenquam
Vnius damnare fide nullamque tuendi
Sese uelle reo penitus concedere partem.
Ecce insons dominus fundis exire paternis
Cogitur, ut seruo tradantur. Scilicet istam
Mercedem meruere doli fraudesque nefandę
Fallacis famuli. Scelerati pręmia facti
Siba ferens, lętus sanctam remeauit ad urbem.
Dauid patitur maledicta Semei
Rex inde abscedens Baurinum uenit in agrum.
A Bauri egressus Saulina stirpe superbus
Geriades Semeus, de montis rupe propinqua
Contra Dauidem lapides torquere furendo
Coepit et hunc ipsum contenta carpere uoce:
"I nunc, crudelis regnator, perfide serue,
Hęredi regnum qui quondam Saulis ademptum
Vi retines! Sed iusta dei uindicta scelestos
Insequitur mores. Nati propelleris armis,
Qui non iure tuis alios oppresseris ante.
Nunc tali meritas pendis pro crimine poenas."
Sic iuga percurrens montis clamabat in illum
Plana incedentem, medium cingentibus alis
Abisas ad regem
Pręstantum uirtute uirum. Tunc fortis Abisas
Ad regem conuersus ait: "Quonam usque procaci
In te latrabit lingua canis ille nefandus,
Optime rex? Sine me, petulantia protinus ora
Hoc cędam gladio!" Sic dicens porrigit ensis
Ad capulum dextram, Semeum quoque lumine toruo
Suspexit. Sed enim miti sermone minacem
Rex respondit
Rex cohibere uirum conatus "Desine" dixit
"Velle illum punire hominem. Fortasse iubente
Hęc maledicta deo nobis nunc ingerit audax,
Et quis iussa dei reprenderit? Ecce parauit
In me bella meus nimium crudelia natus,
Et non uis uerbo me gens aliena lacessat?
Mitte illum, si sic statuit deus, et mihi probra
Ingerat ille idem. Forsan patientia nostra
Placabit nobis commoti numinis iram
Et deus hęc fatis mutabit fata secundis."
Ergo ibant taciti, Semeo de rupe tonante
Vocibus indignis et scrupos puluere mixtos
Spargente in regem, probri simul omnia causa,
Donec eo post terga procul longeque relicto
Desertos adiere locos siluamque uirentem:
Illic compositis curarunt corpora castris.
Absalon interea media stetit urbe superbus.
Chusus ad Absalonem
Ad quem Chusus ait: "Salue, rex inclyte, salue!"
Absalon ad illum
Ast ille admirans: "Cur non Dauida secutus,
Chuse, tuum fueris, tam semper deditus illi?"
Respondit Chusus: "Meus est rex, Absalon, ille,
Quem deus elegit, quem plebs populusque probauit
Israhelitanus. Chusus quoque seruiet ipsi.
Obsequiosus eram regi, nunc regis alumno
Obsequiosus ero. Fas est, ut regis amicis
Successor regni tandem dominusque fruatur."
Comparatio
Hinc ueluti exultat comperto forte uiator
Ante pedes auro, prolata prendere dextra
Illud festinat, spectat loculisque reponit,
Tunc usurus eo, quum res tempusque requiret,
Sic lęto excępit Chusum tunc Absalon ore
Mellitis captus sermonibus. Impiger inde
Consilium accito sibi postulat Achitophele,
Quid facto sit opus iam primum tempore in illo.
At uero ille uidens plebis nutantia corda,
Ne sublato odio composta pace quiescant
Absalon et Dauid, tum quę manus arma secuta
Absalonis erat, regi daret emula poenas,
Vt dubiam tollat cunctis iniuria mentem
Mox illata patri, "Nosti" inquit "in urbe relictas
Achitophelis sceleratum consilium
Vxores regis. Fac harum corpora cuncti
Compressu stuprata tuo cognoscere possint,
Et componendę cęssabit credula pacis
Suspicio, lęsum quum sic Dauida fuisse
Constabit." Quid agis, consultor pessime rerum?
Achitophel, quid agis? Non est diuturna potestas
Per dirum quęsita nefas! Non lęditur actu
Turpi solus homo, magis hoc stimulatur in iram
Ipsa dei summi maiestas. Perdere regna,
Erruere et uicos solet hic iratus et urbes.
Absalon admonitus pauimentum scandit apertum
Conspicuoque loco canopea repente tetendit.
Illic compulsas fertur stuprasse nouercas.
Et patuit cunctis ingens scelus, improbus ille
Quo testatus erat contra Dauida parentem
Se gerere hostiles animos infensaque corda.
Achitophel post hęc animo uersare scelesto
Euentum coepit belli pugnamque futuram.
Achitophel ad Absalonem
Absalona petens inquit: "Bis milia dena
Lectorum iuuenum sumens, tua certa uoluntas
Affuerit si forte mihi, regalia castra
Hac nocte inuadam. Populus conterritus omnis
Terga dabit, solus nostris circumdatus armis
Corruet ille senex, cuius, ne sceptra capessas,
Obstat uita tibi. Sublato salua redibit
Turba uirum. Cuncti pariter tua signa sequentur
Et iam Iudeo tutus dominaberis orbi."
Dicta quidem lęto susceperat Absalon ore
Quique aderant natu maiores illa probabant.
Absalon ipse tamen Chuso quum uerba uocato
Achitophelis ibi dudum prolata referret
Et, quidnam super his sentiret, forte rogaret,
Chusus euertit Achitophelis consilium
"Achitophelis" ait Chusus "mihi displicet istud
Hac uice consilium. Vires roburque uirorum,
Qui Dauida tegunt, nosti: pręstantia bello
Corpora sunt illis fortesque in proelia dextrę.
Inde tuus genitor discrimine quam sit in omni
Prospiciens, quam mente sagax, quam promptus in armis,
Nemo est quem fugiat. Sed nunc fortasse periclum
Vitans ipse latet, ducibus moderanda relinquens
Illo castra loco. Quo si certamen inibit
Achitophel casuque unus de plebe tuorum
Occidet, exibit rumor cecidisse trecentos
Inuadetque metus reliquos ipsique fauere
Dauidi incipient. Ergo tibi tutius istud
Accipe consilium: Totas modo collige gentes,
A Dani incipiens ad fines usque supremos
Vrbis Bersabę. Venient, si iusseris, omnes.
Vix illos capiet campus. Iam copia tanta
Arma gerens tecum, quoquo te uerteris, ibit.
Comparatio
Atque hac mole uirum, ueluti quum Nilus inundans
Contegit effusis late arua patentia lymphis,
Sic omnem operies turmam Dauidis et uno
Illum congressu prosternes uimque tuarum
Effugiet nemo legionum. Siqua tenebit
Vrbs illos, poterit circumdare funibus ipsam
Copia tanta uirum medioque in flumine tractam
Mergere, ne ex illa restet uel calculus unus.
Et quum tanta tuo fuerit res ędita ductu,
Te metuent omnes, cunctas tua fama per urbes
Procurret uolitans. Pręlatum regibus ibit
Nomen in astra tuum. Tua denique gloria nullo
Post hęc sęclorum spacio delenda manebit."
Talis tunc Chusi placuit sententia cunctis.
Absalon ipse suę succensus laudis amore,
Assensit renuens quicquid suadere sagaci
Consilio conatus erat Gilone creatus
Achitophel, quanuis arguto prouidus astu.
Ergo dei nutu sic contigit, Achitophelis
Vt recte consulta leues spargantur in auras
Absalon
Dignaque Maacha lueret supplicia natus.
Inde sacerdotes Sadochum atque Abiatharum
Ipse sibi notos secreto Chusus adiuit
Atque aperit quęcunque modo tractata fuere
Et decreta simul, monuit quoque cuncta referri
Curarent regi rexque ut transiret ab illo,
Quo posuit sua castra, loco, ne uiribus idem
Vix numerandorum uicina nocte uirorum
Oppressus pereat. Tunc hi misere fidelem
Ancillam, ferat hoc Ionathęque Achimęque, manebant
Qui tunc urbe procul, Rogelis adusque fluenta.
Ancillę instructi uerbis mox ambo profecti
Absalonis ubi post se decurrere seruos
Viderunt, abiere citi ingressique Baurim
Intrant in puteum lympharum humore carentem.
Consciaque illorum mulier formidinis, albo
Contegit os putei tenuis uelamine telę,
Se ptisanę fingens illic siccare liquorem.
Accurrunt lixę mulierque rogata fatetur
Illos pręcipiti transisse per auia cursu.
Foemineis illusa dolis, ea turba retrorsum
Cędendo redeunt Solymarum moenia uersus,
Hi quoque de puteo surgentes iam modo coeptam
Tendunt ire uiam pariter castrisque recepti
Rem sibi commissam Dauidi ex ordine pandunt
Persuadentque fugam. Iussit rex signa mouere
Sub noctis tenebris, Iordanis protinus amne
Transmisso sese festinans sistit in urbe.
Vrbs Castra
Castra fuit nomen munitę moenibus urbi,
Illic cum tota sedit rex ipse cohorte.
Achitophel uero, postquam sua spreta uideret
Achitophel se suspendit
Consilia et Chusum quam se iam pluris haberi,
Immani affectus rabie impatiensque doloris,
Discedens subito Gilonis tecta subiuit
Consciuitque necem sibimet, circumdata colla
Ira
nota
Confringens laqueo. Tales habet exitus ira
Immodicusque furor. Si, quo se effundere possit,
Non est, autorem contra crudescere sueuit.
Absalon innumeram ducens ad bella cateruam
Transmisso Iordane ferox Gallada citato
Contigit arua gradu properans fessusque resedit
Pręfecitque ducem poscenti pręlia turmę
Amasa dux
Expertum bellis Amasam, genitore creatum
Iethra, matre Naa, Iezrelę sedibus urbis.
Dauid erat Castris et ad hunc in sedibus illis
Qui uenerunt auxilio Dauidi
Versantem uenere uiri, qui Rabbata quondam
Arua colunt, et quos Lodobarę ditia terrę
Regna tenent, et qui Rogelę tecta frequentant,
Gallada regione sitę, memoresque recepti
Quandoque obsequii, grata illi in tempore dona
Congessere simul: uestes et stragula durę
Commoda militię pictisque tapetia uillis,
Vasa Saguntino complurima conlita luto,
Frumenti multos modios multosque farinę,
Polentam, fabam lentemque cicerque calenti
Pallade perfrictum, mel dulce et pingue butirum
Ballantumque greges ouium tenerosque iuuencos,
Ne procul a patria populos ieiuna uagantes
Ante fames superet, quam tela hostilia uincant.
Subsidio fidens diuino denique Dauid,
Quando dei nutu sibi talia missa putabat
Munera et externę solertia corpora gentis
Auxilio uenisse suis, ad bella cohortes
Iam subeunda parat. Legio data prima Ioabo,
Altera Abisę, sed reliquam sortitur Etheus,
Olim Gethea Solymas qui uenit ab ora.
Prępositis ducibus quum tandem signa moueri
Cerneret, ipse etiam cum primo exire parabat
Agmine, sed proceres illum timuere periclo
Duces ad Dauidem
Obiectare graui. Tunc omnes "Nolumus" aiunt
"Ad bellum uenias. Nos hęc in pręlia mitte.
Tu uero maneas Castrorum tutus in urbe,
Confugium uictis ut sis, uictoribus ampla
Virtutis merces. Donec tua uita manebit,
Stabunt incolumes spes omni tempore nostrę,
Nunquam lapsa cadet populi fiducia, Dauid,
Te saluo. Quanuis modo nos superauerit hostis,
Rursum collecta pugnabimus undique gente,
Inuictus dum uiuis eris." Rex talibus ergo
Assensit tandem dictis atque urbe resedit.
Tunc solio ad portas innixus stabat eburno,
Quando per has totę sese effudere phalanges:
Dauidis exercitus
Ibant turmatim clypeos et tela ferentes,
Passibus ęquatis seruatoque ordine cuncti
Ac promptis animis. Dauid mandata tribunis
Certa dabat, forti committant pręlia dextra
Auxilioque dei freti certamina faxint,
Dauid de Absalone solicitus
Absalona tamen ne lędant. Omnibus istud
Auribus ingestum cupiebat, parcere uitę
Illius ut uellent, tanto ferebatur amore
In natum quanuis ipsi postrema minantem.
Explicuere tribus in saltibus Ephraimę
Sese utręque acies. Instant torquentque sagittas,
Pugna
Clamant, concurrunt, gladios in uulnera stringunt,
Comminus inter se pugnant et pręlia miscent.
Mars dubius primum, sed mox Dauidica turma
Acrius insistens retro sibi cędere cogit
Aduersas acies Absalonisque cohortem.
Sparguntur toto fugientum corpora campo.
Comparatio
Concusso ueluti siquando soluitur alueo
Agmen apum, sese portis effundere certant
Diuerseque uolant, longe lateque feruntur
Vrgentesque fugam stridoribus ęra complent,
Sic Absalonis quum uertere terga phalanges
Coepissent, per saxa ruunt perque aspera dumis
Ęquora pręcipites. Letho dat corpora uictrix
Multa uirum legio. Multi, quos tetra fugatos
Excępit silua, rabidi periere leonis,
Vel graue frendentis laniati dentibus apri.
Ex illis igitur, qui regem mente rebelli
Aduersum stabant, bis illo milia dena
Absalon
Oppetiere die. Fugiebat et Absalon ipse,
Velocis muli fodiens calcaribus armos.
Quadrupes elapsus subter querceta repente
Pendentem ramis dominum implicitumque capillis
Vltra pręteriens nodatum uertice liquit.
Suspensum quidam uidit currensque Ioabum
Effecit certum. Contracta fronte Ioabus
"Miles iners," inquit "cur illum cęde merentem
Afficere es veritus? Cuius fera pectora ferro
Si transfixisses, siclis donatus abires
Bis quinque argenti. Lumbos argentea zona
Cingeret inde tuos."—"Haud tanti dona, Ioabe,"
Respondit "sunt hęc, ut nostra regia proles
Occumbat dextra. Nunquid non talia nobis
Rex mandata dabat, quum nos spectaret ab urbe
Propensis animis ad pręlia Martis euntes:
'Absalona meum nullis ego lędier armis
Pręcipio, parili si non succumbere fato
Me quoque percupitis'?"—"Mitte" inquit "uana" Ioabus
"Argumenta modo! Dic: quo manet ipse locorum
Sic pendens?" Tunc ille manum porrexit et ipsum
Ostendit digito. Rapiens tria pila Ioabus
Absalon occiditur
Accessit propius, quę uibrans torsit in illum,
Perforat et trina pendentis cuspide pectus.
Atque ubi iam moriens agitaret in ęre crura
Motibus alternis, eductis ensibus illum
Armigeri pariter feriunt cęduntque Ioabi,
Donec distento dilapsa est corpore uita.
Hanc illata patri passa est iniuria poenam!
Denique sublato tunc Absalone Ioabus,
Nolens reliquias fugientis perdere turbę,
Insonuit cornu raucoque reducta canore
Agmina cęssarunt armis urgere fugatos.
Absalon exanimis depostus ab arbore, terrę
Redditur et lapidum deformi tectus aceruo
Marmoreo caruit post talia fata sepulchro,
Qui cupidus regni genitori bella mouere
nota
Ausus erat demens. I nunc et regna, superbe,
Non iuste quęsita para, grauis esto parenti,
Tale impune scelus si pertulit Absalon ipse!
Absalonis colossus
Quanuis ille sibi non longe a moenibus urbis
Nomen marmoreo, laudem famamque colosso
Quęsierit posito. Quis non simulachra uidendo
Rettulit ad mentem uel tanti criminis ausum,
Vel plectente deo tam dignam crimine poenam?
Quum iam reliquias uictę certamine gentis
Ad patrium rediisse solum constaret, Achimas
Sadochides petiit, domitos ut nunciet hostes,
Passibus ad regem gradiens Dauida citatis.
"Nolo," Ioabus ait "nolo, charissime Achima,
Nuncius ut fias casus sortisque dolendę,
Dauidis quoniam crudeli uulnere natus
Absalon interiit. Regi tamen omnia narret
Chusus Arachites." Dixit dictumque recepit
Chusus et exurgens cursu transmittere campos
Incepit Dauida petens. Permissus Achimas
Currere post illum, compendia nota uiarum
Corripit et plenis pręcurrit passibus ultra
Ac prior adueniens ad limina prima sedenti
Iesseidę regi superatos nunciat hostes.
At rex solicitus de nati nosse periclo.
Narranti occurrens "Hem, quid meus Absalon," inquit
Achimas
"Anne satis sanus?" Cauit mala dicere Achimas
Atque ait: "Armorum nondum reticente tumultu
Nosse nihil potui. Veni, uictoria tantum
Vt tibi nota foret." Dum talia fatur Achimas,
Chusus
Applicuit Chusus. Sed pectore fessus anhello,
Vix uerba euoluens referebat et ipse phalanges
Aduersas mundi rectore fauente fugatas.
Sitne puer sanus, Dauid rogat. Ille parumper
Cunctatus dixit: "Patiatur talia quisquis
Hostiles animos in te, rex inclyte, gestat!
Dauid dolet Absalonis necem
Absalon interiit." Dauidis corda dolorem
Concępere grauem, fortunę oblita secundę.
Hinc abiens summę supra coenacula portę
Absalona suum moesto clamore uocabat
Et frustra ingeminans iterumque iterumque uocabat.
Morte sua cupiens defuncto reddere uitam
Si posset nato, quanuis offensus ab illo.
Huius tristitię diffusus rumor ad ipsum
Induperatorem clarum uirtute Ioabum
Peruenit primum, mox agmina tota repleuit
Lętaque turbabat uictricis corda cateruę.
Demissis uenere animis atque ore silenti
Illorum in morem, qui duro Marte fugati
Amisso ad patrios redeunt ductore penates.
Iamque indignati nolebant moenibus urbis
Introferre pedem sparsusque per agmina murmur
Ibat damnantum regem dubitansque Ioabus,
Ab Dauide uelitne iam secedere miles
Iratusque alium sibi tandem quęrere regem,
Ingreditur portas et adhuc Dauida gementem
Talibus affatur dictis atque increpat ultro:
Ioabus ad Dauidem
"Quo tibi mens abiit tantum indulgere dolori,
O rex, ut nolis lętos admittere lęto
Victores uultu? Turbat nanque ista maniplos,
Quam pręfers, facies. Tibi fidos uertis in iram.
Hęccine dona uiris reddis, qui sanguine uitam
Seruauere suo tibi, rex, regnumque dedere
Iam pene amissum? Quod si modo uictor abisset,
Cuius fata doles, sceptro potiretur et omnem
Delesset populum tua, Dauid, signa secutum.
Exi igitur gentique tuę magis ore fauenti
Atque hilari occurras. Quod si cunctatus id ipsum
Distuleris, sperni se credent protinus omnes
Indigneque ferent et te (mihi crede) relicto
Constituent alium, cuius mox iussa sequantur."
Talibus auditis, iam facto fine querelę,
Descendit Dauid portęque ad limina sedit
Purpureę uestis iocundo tectus amictu.
Conspicuus cunctis, diademate tempora cinctus,
Aurea sceptra tenens, inuito gaudia uultu
Ostentans cęlansque suo sub corde dolorem.
Conuenere uiri uictricia signa ferentes
Belligerique duces et coram rege coacti
Vna omnes illum lęto clamore salutant.
Israhelitanę timuit pars altera plebis,
Altera spe uenię sese sustentat et inquit:
"Quid sumus expauidi, quod fauimus Absaloni?
Absalon in bello periit, peccauimus isti,
Quem tetigit pietas nati sibi regna parati
Eripere et uitam, cur non miserebitur idem
Nostri etiam? Tantum submissa uoce precemur
Errori ueniam. Placatus cuncta remittet
Ille suo populo, pro quo tot pręlia gessit
Quemque Palestinis toties tutatus ab armis
Cum uultus sudore sui est capitisque periclo."
Talia dum iactant suspensi speque metuque
Et nec adhuc parci sibi poscunt, nuncius illis
Dauid omnibus pepercit, qui Absalonem secuti fuerant
Aduenit regis Sadochus et Abiatharus.
Hi dixere simul: "Vobis timor omnis abesto!
Omnibus offensam Dauid dimittit et addit:
'Omnes ecce sumus coniuncto sanguine fratres
Fraternoque libens omnes amplector amore.
Amasas
Non Amasas metuat ductoris munere functus
Me contra, nostrę uolo sit dux ille cohortis
Et collega meo noto uirtute Ioabo.
Ergo securi ueniant regemque reducant.
Prima tribus Iuda accedat reliquęque sequantur,
Victores uictique simul. Rex omnibus unus
Quum sit, cuncti unum comitantes moenibus urbis
Illatum Solymę iusto uenerentur honore.'"
His dictis pulsi uerterunt terga timores
Pręuenitque preces cunctorum gratia regis
Et concessa prius uenia est, quam uocibus ullis
Implorata foret. Tanto spirante fauore
Securi uenere omnes nomenque tulere
Dauidis super astra pii clamore secundo,
Quem nullis solitum superari scilicet armis
Ingenerata suo cordi clementia uicit.

⟨Liber XII⟩

ARGVMENTVM
  • Regum lib. II, cap. XIX. Dauidi Hierosolymam reuertenti prima occurrit tribus Iuda. Semeus pro maledictis impetrat ueniam. Occurrit et Siba cum filiis. Venit Miphiboseth habitu lugubri. De Siba seruo questus est coram rege. Rex iussit, ut diuidant inter se bona. Berzelaus Galadites, inuitatus ut Hierosolymis habitaret cum rege, excusauit ętatem et regi filium Chamaam reliquit. Reliquę tribus altercantur cum Iuda, quod sine se occurrerit regi.
  • XX. Seba mouit seditionem. Rex ingreditur urbem, Concubinas ab Absalone pollutas a se separat. Ducibus iniungit, ut persequantur Sebam. Ioab Amasam collegam per amicicię simulationem interimit et cum Abisa fratre profectus obsedit Abellam, quo Seba confugerat. Seba mulieris persuasu a ciuibus interempto reccessit et reuersus est Hierosolymam.
  • XXI. Fames triennis fuit, eo quod Saul non seruauerat iusiurandum a Iosuo Gabaonitis datum. Dauid tradidit eis septem uiros de domo Saulis, quos illi suspenderunt. Respha mater ibi sedit custodiens eorum corpora. Dauid transtulit ossa Saulis et Ionathę a Iabitis ad terram Beniamin et cessauit fames. Pugna inita cum Palestinis Iesbenodob percussurus regem excipitur telo Abisę et cadit. Dauid ultra non est permissus exire ad pręlium. Secunda pugna Saboch interimit Zaphum. Tertia Adeodatus Goliam. Quarta Ionathas, Samę filius, hominem XXIIII digitos habentem.

Lib. XII

Iam noctis tenebris Phoebo surgente fugatis,
Mane
Quum tamen in tenera staret ros lucidus herba
Et nec adhuc radiis haustus solaribus humor
Deficeret, Dauid Castris post terga relictis
Ibat ouans Solymas, cunctis comitantibus ipsum.
Tribus Iuda
Primaque Iuda tribus properauit prępete cursu
Ad Iordanis aquas et sacra repente fluenta
Irrumpens, regem transuexit protinus ultra.
Dum rex aduersę iam staret in aggere ripę,
Semeus
Aduenit Semeus, comitatus gentibus urbis
Baurinę, quos mille uiros adiunxerat illi
Beniamina tribus. Tum culpę conscius idem.
Prostratus coram submissa uoce profatur:
Semeus poscit ueniam
"Peccaui, fateor tibi, rex, infanda locutus
Te contra, ueniam supplex peto. Parcere tanto
Laus tibi maior erit, mea quanto maior habetur
Improbitas. Igitur superet clementia crimen
In te commissum. Nequaquam iniuria, Dauid,
Vlla, reor, tanti est, ut non pietatis ob illam
Recordere tuę. Quando dimittere lęsus,
Non punire soles, quoties sua crimina fassus,
Te quibus offendit, doluit reus et sibi supplex
Ignosci petiit, nunquam non compos abiuit
Ipse sui uoti. Spes me quoque talis adegit
Sub tua iura meam penitus committere uitam,
Non minus esse ratus crimen diffidere de te
Tam miti domino, quam uerbo lędere regem
Tam magnum indigno." Sic fatus lenia regis
Sperabat responsa dari, dum lęta uideret
Abisas
Ora oblata sibi, quando turbatus Abisas
Exclamans dixit: "Nunquid modo mitibus usus
Verbis hic Semeus meritas euadere poenas
Iussus erit? Cuius tanta est audacia mentis,
Vt non sit ueritus probris discindere coram
Israhelitarum sacratum chrismate regem?"
Dauidis clementia
Ergo Dauid ait: "Quo nos euenit ouantes
In patriam remeare die, damnabitur illo
Hebrei generis quisquam mortemue subibit?"
Et mox ad Semeum conuertens lumina: "Pone,
Gerra nate, metum" dixit. "Mala cuncta remitto,
Quę commissa doles. Post hęc peccare caueto:
nota
Supplicium grauius delicta iterata merentur."
Siba etiam regi iocundos obtulit ultro
Dauidi uultus, Tyrio quem palla colore
Ornabat, cui turba latus munibat utrumque,
Viginti famuli, nati ter quinque, uideri
Dum uellet magnus. Seruorum scilicet iste
Superbia seruilis
Naturę mos est, quoties emergere uili
Conditione datur, pompato incedere fastu,
Diuitias iactare suas, gaudere popelli
Plausibus et uulgi mirantis uana susurro.
Assentari omnes et claram spargere uocem
Coeperunt: "Viuat per plurima sęcula felix
Rex Dauid, domitor regum uictorque uirorum!"
Miphibosetus
Affuit et pedibus malesanus Miphibosetus,
Saulica progenies, inculto squalidus ore.
Crinibus impexis, demissa in pectore barba,
Vestibus illotis. Cui Dauid: "Miphibosete,
Cur mea non fueris fugientis terga secutus?
Miphibosetus ad Dauidem
Ille imo de corde miser suspiria ducens
"Fraudibus illusus serui, rex optime, Sibę,
Extra ferre pedem Solymasque exire nequiui,"
Inquit "quum uellem. Quid enim mihi gratius unquam
Quam tua terga sequi, seu pręlia sęua facessas
Seu meditere fugam? Te uiuo uiuere uellem,
Te moriente mori. Sed enim quia corpore claudo
Carpere iter plantis tecumque exire pedester
Nequaquam poteram, Sibę isti mando, pararet
Afferretque mihi, qui me peruectet, asellum.
Ast hic iumento fugit malefidus abacto
Et falsi factus delator criminis, idem
Exuit ecce bonis me tali fraude paternis.
Hoc si fas iustumque putas, sit Siba peculi
Totius dominus, tantum mea mensque fidesque
Ne fiat suspecta tibi. Te semper amaui,
Te colui semper. Tibi me, dum uita superstes
Sustinet hos artus, nunquam seruire pigebit.
Deleri meruit Saulis genus omne nefandis
Illius in te odiis, at te miseratio menti,
Rex, innata tuę sic flexit, non modo ut esses
Offensę oblitus, sed me de Saule nepotem
Adiutum uelles: fundos mihi cędis auitos
Concędisque tuę conuiuia dulcia mensę
Perpetuoque foues, o rex, mea uiscera uictu,
Victu regalis luxus et frugis opimę.
His meritis fateor dignas persoluere grates
Non opis esse meę. Fidei sanctissima iura
Inuiolata tamen seruabit Miphibosetus,
Rex uenerande, tuus, donec uitalibus auris
Vsus erit pedibusque solum calcauerit istud."
Dauid respondit
Respondit Dauid: "Deceptum me quoque uerbis
Confiteor Sibę. Nimium quod credulus illis
Extiterim, doleo; piget et decreta mouere
Iam firmata semel. Parti medeamur utrique:
Diuidite inter uos quicquid concessimus uni!"
Illic Rogela Galadites urbe profectus
Berzelaus erat, qui munera contulit ipsi
Regi, quum fugeret natum Castrisque sederet,
Diuies enim pecudum fuerat frugumque redundans.
Dauid ad Berzelaum
Ad quem rex inquit: "Charissime Berzelę,
Quum modo tu mecum non sis transire grauatus
Iordanem, mecum Solymas accedere sanctas
Vt dignere, rogo, laribus requiescere nostris
Teque tuosque uelim. Tu nostra semper in aula
Respondet
Post me primus eris."—"Grates ago, maxime regum,"
Berzelaus ait "quod tanti me facis unum,
Sed me tale quidem prohibet mea grandior ętas
Accipere oblatum, quanuis optabile, munus.
Octuagena meę uitę iam uoluitur ęstas
Iamque oculos uisus linquit gustusque palatum.
Surdescunt aures, ęgros tremor occupat artus
Sanguineque exhausto totum frigescere corpus
Incipit et mortem digito monstrare propinquam.
Ergo meos sine me, quęso, remeare penates,
Vt potius patrio ponam mea membra sepulchro
Quam tibi mox oneri fiam turbęque tuorum.
Nanque aliud quid sim nisi stans uiuumque cadauer?
Chamaas
Hic tamen, hic nostrum Chamaam, rex inclyte, natum
(A te ne totus uidear decedere) linquo.
Ipse abeat tecum, qui primę flore iuuentę
Perfruitur, cuius iam uis satis apta labori
Satque audax animus. Totos tibi seruiat annos
Sitque tuus semper, quando memet quoque, Dauid,
Esse tuum fateor." Correpta protinus ille
Dauid ad illum
Ipsius dextra "Chamaam mihi" dixit "amice
Accipio gaudens, ut, dum tua munera nobis
Ante oblata nouo nunc accumulantur aceruo
Plura referre parem. Chamaam uolo iungere natis
Ex hoc ecce meis. Fidei monumenta paternę
Afferet, ante oculos quoties uersabitur istos.
(Et simul elata tetigit sua lumina dextra
Atque ait:) Huic talem me, Berzelę, futurum
Spondeo, tu qualem fore uotis omnibus optas.
Siquid et ipse petes, nullam patiere repulsam.
Promissi ingentis tibi sit mea dextera testis."
His dictis illum, postquam dedit oscula, linquens
Cum famulis patrię repetentem moenia terrę,
Ad Solymas tendit Galileaque transmeat arua
Agminibus septus totaque cohorte suorum.
Israhelitarum ueniens gens obuiat illi
Atque tribum Iudam, quoniam traducere regem
Prima sit ausa, palam uerbis obiurgat amaris.
Tribus Iuda
Ast illi contra "Generis" dixere "tribusque
Rex Dauid nostrę est, censemur nomine Iudę
Nos atque ipse simul. Fungi ergo munere tali
Cui mage conueniens fuerat? Traduximus illum
Non prece, non precio flexi iussuue coacti,
Sed solo obsequio studiisque ad honesta paratis.
Non est, quod nobis irasci mente proterua
Debeat hinc quisquam uel quicquam triste minari."
Isręl
Israhelita cohors, nec adhuc sedata, superba
Voce magis clamat: "Gradibus quum excesserit omnes
Nostra tribus denis, nos ante assistere regi
Fas erat, et nostras uos ecce assumere partes
Ausi estis; nostrum cur surripuistis honorem?"
Talia iactabant alterna iurgia lite
Rege quidem coram, frustra conante malignos
Rixantum strepitus miti cohibere loquella.
Altius exurgens mentes accenderat ira,
Seba secessionis a rege autor
Quando Seba satis Gemineo sanguine notus,
Notior ingenio patranda ad crimina prono,
Intonuit cornu cunctisque tacentibus inquit:
"Linquamus Dauida suis! Abscedite, turmę
Israhelitanę, maneant, quos prętulit ipse
Iesseides nobis, nos nostra ad tecta petamus!"
Secessere tribus omnes et rege relicto
Sebę terga sequi coeperunt agmine longo.
Sed tantum gens sola quidem fidissima Iuda
Permansit cum rege suo regemque secuta est
Atque ipsum Solymę regalibus ędibus urbis
Intulit et solio considere fecit eburno.
Separat Dauid a se mulieres ab Absalone stupratas
Continuo Dauid mulieribus imperat illis,
Quas Absalonis foetarant stupra nefanda,
De laribus transire suis longeque remoto
Hospitio positis iussit quoque limina claudi,
Carceris in morem. Nulli inde exire dabatur,
Nulli aditus patuit. Ferro clatrata fenestra
Prospectum tribuit uitęque alimenta recępit.
Hic intus mansere diu sine coniugis usu
Blanditiisque thori, donec sua tempora Dauid
Viuendo impleret gelidosque relinqueret artus.
Post hęc solicitus, Sebę discordia regni
Ne turbet fines, Amasam uocat et simul illum
Rex Amasam iubet cum Ioabo persequi Sebam
Talibus affatur: "Ductor charissime nobis,
Nonne uides, Amasa, quanto mihi Seba superbus
Extiterit probro? Mea nam consortia liquit
Submouitque tribus. Vereor, ne nostra molestet
Absalone magis bellorum turbine regna.
Quare age, perge, tribum solers tibi collige Iudam.
Tertia punicea quum luce aurora rubere
Coeperit, hic adsint omnes, qui nomine Iudę
Censentur, muniti armis ac tela gerentes."
Tertia punicea de cęlo lampade terras
Aurora in roseis lustrabat lutea bigis,
Quando Iuda cohors Amasa duce uenit ad ipsum
Dauidis limen, Liciis instructa sagittis,
Arcubus Ithireis, fundis Balearibus, hastis
Cuspidis Etholę, gladiis, quos Norica tellus
Quosque Calibs gelida fulgentes mittit ab Arcto.
Hos ita munitos iussit rex agmina Abisę
Iam dudum dimissa sequi cuneosque Ioabi,
Viribus ut iunctis Sebę molimina frangant
Marte magis facili. Portis glomerantur apertis
Armatęque ruunt Amasa moderante phalanges
Lataque festinis permensę passibus arua,
Gabaon
Perueniunt Gabaon, mediis ubi saxea campis
Exurgit moles et sydera uertice pulsat.
Illic occurrens Amasę collega Ioabus
Succinctus gladio "Salue, charissime" dixit
Amasam dolo perimit Ioab
Apposuitque manum mento, quasi grata daturus
Oscula, sed ferro, cui se manus altera iunxit,
Perforat aduersi uentrem. Tunc corpore aperto
Intestina fluunt, trepidat percussus et albo
Ore petit terram perfusaque sanguine membra
Voluit humi et subita depressus morte quieuit.
Inuidia
Proh scelus! Inuidiam quis digne carpserit? Illa
Imbuti insidias, fraudes, incendia, cędes
Immeritos contra meditantur. Quippe Ioabus
Collati socium sibi consortemque nequiuit
Ferre magisterii, miserum nil tale timentem
Innocuumque Amasam ficto decępit amore
Et nimis indigna properauit perdere morte.
Non alia Abnerum donauerat ante salute,
Blanditiis fallens, donec transuerberet ipsum
nota
Incautum ferro. Semper metuenda dolosi
Ergo hominis fraus est, fuerit mens perfida cuius
Nota semel: laqueos palpando callidus aptat,
Melle uenena linit, ientacula mittit in hamo,
Oscula dans perimit. Media recubare cadauer
Conspexere uia. Quidam magis ore procaci
Insultans misero "Vade," inquit "quęre Ioabi
Esse loco et primos, Amasa, tibi poscito honores!"
Indeque sublatos extincti transtulit artus
Veste tegens, ne plebs gressum compesceret ipso
Illic conspecto, qua transitus esset eunti
Ad bellum turmę. Submotaque agmina mora
Hac inter inceptum peragunt post signa Ioabi
Postque sui pariter uestigia fratris Abisę.
Qui Sebam Sebęque manum gentemque superbam
Marte sequi iussi infestoque inquirere bello,
Bethmaca regione suas posuere cohortes,
Ioabus obsidet Sebam in Abella
Turritas circum structuras urbis Abellę.
Illic inclusum toto conamine Sebam
Oppugnant. Duris tandem coepere dolabris
Subruere urbanę sublimia moenia molis,
Vimineis tecti pluteis et crate saligna.
BOMBARDA
Nondum terribiles duro formata metallo
Ędebant sclopos uentris tormenta cauati,
In quo sulphureus conclusus dum furit ignis
Dumque agitat flammas, ora obturata repente
Laxat et emissas iaculatus turbine pilas
Fulmineo, quarum ui multa concitus ictus
Ferratos frangit postes, procumbere turres
Cogit et ęquoreo naues subsidere fundo,
Concidere armatas acies. Crudele profecto
Inuentum dignumque suus quo concidat autor,
Vt quondam cecidisse ferum Salmonea dicunt,
Dum cęli tonitrus demens imitatur et ignem
Ętherium. Minus ille nocens, magis iste cruentus,
Inuento similis, meruit sic plectier ergo,
Vt seu maiorem seu poenam ferret eandem.
Sed dum non segni studio laceratur Abella,
Principibus matrona uiris ęquanda, feroci
Nixa animo dubiisque simul bene prouida rebus,
Inscendit muros, patrię poscente periclo,
Et clamore ducem propius uocat inde Ioabum.
Mox ita de summis affatur turribus illum:
Muliear Abellaana ad Ioabum
"O pręstans multa uirtutis laude Ioabe,
Cur fidam regi subuertere funditus urbem
Aggrederis? Tentanda, prius quam bella moueres,
Conditio tibi pacis erat, sic lege iubente.
Cur nondum experta pergis nos perdere pace?
Quid petis his armis? Nunquid peccauimus omnes,
Omnes ut duro statuas delere duello?
Quando seu dicto seu facto lęsimus ullo
Vel te uel regem, mala talia culpa mereri
Ioabus respondet
Nostra ut credatur?" Respondit ad ista Ioabus:
"Nullius uestrum, mulier, me crimen adegit,
Vt uobis hęc bella feram uel moenia uexem
Vestra modo. Si non istam fugisset in urbem
Seba satus Bochro, cuius mens perfida regem
Offendit grauiter, nequaquam milite muros
Oppugnare suos uidisset Abella Ioabum.
Sebam posco mihi: quem si conceditis unum,
Hęc procul a laribus discedent agmina uestris."
Foemina responsum iocundo tale Ioabi
Excipiens uultu "Sebę caput ecce, Ioabe,
Ne dubita, dabitur" dixit retroque reuersa,
Consuluit populo uerbis sapientibus ipsi.
Seba occiditur
Illius monitis commoti, protinus armis
Circumstant perimuntque uirum truncantque cadauer
Abscissumque caput de muro in castra Ioabi
Proiiciunt et "Tolle," aiunt "quod iure petisti,
Magne uirum ductor! Sic sic, quicumque molesti
Dauidi fuerint, pereant et crimina tali
Cęde luant." Vidit Sebę tunc ora Ioabus
Sanguine foeda suo reliquisque carentia membris.
Hoc quoque iudicio factum reor esse Tonantis,
Diuiso ut iaceat tumulans corpore, cuius
Seditione pium plebis pars altera regem
Deserere ausa fuit seruoque fauere superbo.
Iamque sui compos uoti lętusque Ioabus
Dat signum clangore tubę properatque recessum.
Impedimenta legunt iussi, uexilla reuellunt,
Conuertunt currus, fustes uallosque refigunt,
Obsidione leuant urbem retroque uolutis
Passibus abscedunt. Tandem peana canendo
Ingressi Solymas, regem clamore salutant.
Pręfectura datur totius militiai
Post confecta quidem iam talia bella Ioabo.
Ast ipsis tantum Celetheis et Pheletheis
Banaias
Banaias pręfectus erat, non tardus ad arma,
Ioiada genitore satus. Sed cura tributi
Aduranus
Fertur Adurano commissa fuisse legendi.
Iosaphat
Natus Ahiudo Iosaphatus gesta notare
Annua iussus erat. Scribarum maximus unus
Siba Sadoch
Nomine Siba fuit. Curabant sacra Sadochus
Abiathar
Atque Abiatharus, sed primus honore sacerdos
Hiram
Hiramus fuerat, qui dicitur Iraithes.
Hi tunc atque alii magni moderamina regni
Rite gubernabant, homines sine fraude fideles,
Dauid in utraque fortuna probatus
Cum Dauide suo, fortuna utraque probato.
Instabilis quoniam diuersa uolumina sortis
Non semel expertus, tulit atri turbinis ictus
Forti animo, et lętis rerum successibus usus,
Elata nunquam processit fronte superbus.
Perdomito Seba tristis felicia fata
Expulit euentus. Pluuias dare denegat ęther,
Terra satas fruges. Pallentes carpere uultus
Fames
Coepit dira fames. Reuoluto cardine cęli
Vnus et uni alter similis successerat annus.
Tertia deterior peiorque prioribus ęstas
Venit, et ingentes plebis Dauida querelę
Induxere piis oracula poscere uotis
Immensumque rogare deum, quę causa negati
Victus, cur steriles tota trieteride glebę,
Irrita spes hominum toties cassique labores.
Tunc demum uox lapsa polo peruenit ad imum
Deus ad Dauidem
Vsque solum, dicente deo: "Si libera tali
Peste tui cupias foecunda noualia regni,
In Gabaonitas scelus acre ulciscere Saulis.
Quam uitam seruare illis iuratus Iesus
Pollicitus fuerat, Saul abstulit." Ergo uocatis
Rex Gabaonitis: "Ceciderunt crimina Saulis
In caput ecce meum! Quia non punita reliqui,
Esuriem patimur, uacuos et frugibus annos.
In uos ille fuit crudelis: poscite poenas
Aduersus genus omne suum stirpemque cruentam,
Quandoquidem diuum sedet hęc sententia regi,
Vt Saulis facinus purgetur cęde suorum.
Oro, meo tantum uos parcite Miphiboseto,
Quem genuit Ionathas, mihi fidus semper amicus."
Gabaonitę ad regem
Tunc illi memores, quę quondam funera passi,
Quas hominum clades, contra ipsos Saule furente,
"Rex uenerande uiris, rex" aiunt "omnipotenti
Chare deo, nobis ęquum iustumque uidetur
Pro morte illata poenas exposcere mortis.
Ergo satis poteris nostrę fecisse ruinę,
Saulini generis si nobis corpora septem
Cęsseris. Illa quidem crucibus suspensa dolatis
Quum fuerint, sęuire dei mox desinet ira."
Hos ubi cognouit Dauid sic esse locutos
Numinis instinctu, se dixit cuncta daturum,
Quę peterent, iussitque duos de Saule creatos,
Septem de Saulis genere dati Gabaonitis ad necem
Quos illi genuit coniux mitissima Respha,
Adduci coram. Quibus addit corpora quinque
Natorum, peperit Saulis quos nata Merobe,
Hadrihelis coniux, et quos germana Merobes
Nutrierat tuleratque sibi formosa Michola.
Hos septem morti addictos ductosque repente
Ad Gabaon gens illa tulit montisque supremo
Vertice suspensos auibus liquere ferisque.
Tempus erat, quo iam maturę germina messis
Falce secanda solent uiridem mutare colorem
Tostaque curuatis tandem flauescere aristis.
Respha Saulis uxor
Affuit hic genitrix natorum Respha duorum.
Traxerat hanc pietas. Hęc talia fata suorum
Tristibus heu lachrymis oculos perfusa dolebat
Pendentes spectans natos spectansque nepotes.
Ancillis comitata suis noctesque diesque
Perstitit infelix pendentum sub cruce custos,
Ne forte exanimes rostris mordacibus artus
Dilanient corui. Donec deposta referri
Corpora uidisset, nunquam discessit ab illo
Moesta loco potuitue suos finire dolores.
Substrato recubans de uili stamine panno
Aspera saxa super, uentos tolerabat et imbres,
Ędibus usa prius regalibus usaque supra
Molles aurati plumas requiescere lecti.
nota
Sic mutat fortuna uices: quę rege marito
Gaudebat quondam, nunc cęlo tristis aperto
Exigit insomnes in terrę puluere noctes.
Resphę gesta pii turbarunt uiscera regis,
Quum fora peruolitans atque urbis compita rumor
Illius patulas tandem uenisset ad aures.
Tam miseranda igitur commotus sorte, Iabinam,
Quę regione sita est Gallada, pergere certos
Iussit et his mandat, non digno condita quondam
Illic ossa loco Ionathę Ionathęque parentis
Vt tollant. Etenim Gelboo monte peremptos
Turma Palestinę Bethsanam transtulit urbem
Suspenditque foro medio, furtimque Iabitę
Sublatos tulerant secum tumuloque locarant.
Hos terra euulsos, illos de stipite raptos
Regia missa manus portauit Beniaminę
Ad loca nota tribus, ubi Cisi tecta recumbunt
Ossa patris, posuitque suis propiore sepulchro
Marmoribus, patrię careant ne sedis honore,
Sic mandante pio mitique per omnia rege.
Talibus ętherio placato numine sacris
Terra suas fruges fudit magis ubere lęto
Lataque collectę ruperunt horrea messes
Vndantesque lacus grauidis dedit uua racemis.
Agricolę uotis descendens nubibus imber
Respondere quidem coepit certisque diebus
Irrorare satas cęlesti flumine terras.
Nullus, ut ante, famis mansit pauor: omnia pleno
Pabula uitai tribuit noua copia cornu.
nota
Tantum iussa dei prodest implere piisque
Officiis miseros solari opibusque iuuare.
Inde Palestinę rursum fera bella cateruę
Iudeis inferre parant. Se credere pugnę
Dauid pugnat cum Palestinis
Iesseides ausus, magno discrimine uitę
Horrendum certamen init. Dum pręlia miscet,
Illum terribili petit hasta Iesbidenobus,
Stirpe Gygantea monstroso corpore uastus.
Hastę eius ferrum centum grauitate quadrantes
Ęquabat pariterque grauem succinxerat ensem.
Victus erat Dauid, si non in tempore Abisas
Subsidium ferret, qui uulnere Iesbidenobum
Lethali feriens ipsum Dauida periclo
Eripuit fatoque citus subtraxit acerbo.
Iesseida saluo uictoque exercitus hoste
Se non passuros iurant, ut prodeat ultra
Ad bellum Dauid subeatue pericula secum,
Israhelitanę pereat ne gloria gentis
Ipso uno amisso. Reuoluto tempore paruo
Iterum pugna
Ecce iterum Gobio concurrunt agmina campo.
Inde Palestinę gentes, hinc turba cohortis
Israhelitanę. Zaphum ferit ense Sabochus,
Vsathia regione satus, uiditque cadentem
Ipsa Palestinę gentis manus atque repente
Fugit uersa retro. Nam Zaphus magnus et ipse
Esse Gyganteę ferebatur stirpis alumnus.
Rursum Iudei superant
Tertia palma loco Iudeis contigit illo:
Hinc illinc magno surgebant pręlia motu,
Hostes terga tamen rursum uertere pauentes,
Quum conspexissent fortem cecidisse Goliam
Ense Deodati, Bethlemis clarus in oris
Quem genuit Salthus pręstantem robore multo
Corporis atque animi. Non est hic ille Golias,
Sed par ferme illi, quem Dauid uerbere fundę
Quarta uictoria
Prostrauit pastor. Quarti uictoria belli
Hostibus ex istis Getheo morte perempto
Constitit. Ante alios statura ingentior illi,
Terribiles artus et brachia singula senos
Tendebant digitos, eadem quoque summa supremis
In pedibus fuerat reliquique simillima forma
Corporis erecto priscorum more colosso.
Hunc alacer Ionathas, Sameę notissima proles
Dauidisque nepos, contento perculit arcu,
Et penetrans costas intra pręcordia ferrum
Delituit. Tunc ille ferox immania torquens
Membra dedit tristes gemitus uictusque dolore
Corruit et uitam lapsus dispersit in auras.

⟨Liber XIII⟩

ARGVMENTVM
  • Regum lib. II, cap. XXII. Dauid ab omnibus inimicis liber cecinit laudes Domino et pro beneficiis gratias egit.
  • XXIII. Iam morti proximus psalmos cantauit, in quibus mysteria Christi prędixit. Contexit cathalogum robustissimorum in Isręl.
  • XXIIII. Ioab iussus numerat uiros bello idoneos per omnes tribus. Dauid hac in re se peccasse fatetur. In poenam peccati proposita trium malorum optione eligit pestilentiam. Vidit angelum percutientem. Statuit altare in area Areunę. Obtulit holocausta, et cessauit morbus.
  • Regum lib. III, cap. I. Dauid senex refrixit. Abisac Sunamitis dormiebat cum illo, ut ipsum calefaceret. Ipse uero inuiolatam reliquit.

Lib. XIII

Iam post bella quies, iam sęua et tristia finem
Pax
Accepere suum, iam nubila tetra serenę
Cęsserunt luci. Nihil est, quod regna lacessat,
Quod populum turbet, quod regis corda fatiget.
Exin lętitię tactus dulcedine Dauid
Sustulit exutam curis ad sydera mentem
Arreptaque lyra cordas pulsare canoras
Diuinasque referre pio modulamine laudes
Coepit et has sacro depromere pectore uoces:
Dauid deo laudes cecinit
"O deus, ętherii uirtus et gloria regni,
Principium sine principio, sine fine perennis
Maiestas! Tibi lętus ago, pater optime, grates,
Qui me iampridem sceptri dignatus honore,
Casibus aduersis defenderis et mihi contra
Multorum insidias fueris tutamen et idem
Omnibus in bellis fauor, in certamine uirtus.
Tu mihi spes uenię, tu legis gratia lęsę
Offensęque grauis mihi tu placabile numen,
Tu lux in tenebris, nostrorum cura laborum
Et tranquilla quies. Meritis maiora dedisti
Pręmia tu nostris nobis, tu crimina poena
Expurgare pius uoluisti nostra minore
Quam qua dignus eram. Tua me miseratio nunquam
Deseruit. Nunc, oro, meę miserere senectę!
Perpetua da pace fruar sedesque quietas
Huic animę concede, deus, da, dona salutis
Expectata diu capiam. Quum tempora sęcli
Incipient melius promisso currere fato,
Tunc Dauida tuum cum gente et plebe fideli
Transfer ad ętherias ęterni luminis arces,
Vt iam, quando tuos dabitur mihi cernere uultus,
Tecum perpetuo uiuam feliciter ęuo
Angelicosque inter cuneos noua gaudia carpens
Sedibus in superis maneam sine fine beatus."
His aliisque modis dum cantat, spiritus illum
Diuinus penetrans uenturi pandere iussit
Temporis euentum donique arcana superni.
Inde magis dulci permulcens ęra cantu
Prophetat spiritu sancto plenus
"Ecce deus pręsens" inquit "mea pectora replet,
Eloquio mouet ora nouo cantusque ministrat
Ętherios. Magnus mundi dominator et autor
Lucidior Sole est, quum cęlo mane sereno
Oritur et radios per terram spargere late
Incipiens toto cęcas fugat orbe tenebras.
Fertilior terra est, pluuio quę rore madentes
Explicuit glebas, fructus mortalibus almos
Suppeditans uarii generis gratique saporis.
Non Dauidis erat tanti domus, omnibus unam
Vt pręferre pares, o rerum conditor, illam
Ęternęque uelis matrem firmare salutis.
Exulta iam, Iuda tribus, tibi virginis almę
Christus
Debetur partus! Gaude, Iesseia radix,
Germen quippe tuum peccati morte peremptos
Restituet uitę, lapsum simul eriget orbem!
Flete, quibus male firma fides errore labascit,
Quorum diuino mens est incredula uerbo!
Auulsi patria de sede peribitis omnes
Spinarum in morem, quę falce secantur acuta
Suppositoque igni flamma crepitante cremantur
Et cinis immundus fiunt, immane furentis
Huc illuc subito spargendus turbine uenti."
Hęc ait. Inde uidens opus altę robore mentis
Esse quidem nobis, nequando blanda uoluptas
Illecebris adoperta suis nos temnere cogens
Vitalis uirtutis iter perque inuia ductos
Calcata ratione trahat sub iura prophanę
Mortis et incautos ad tristia Tartara mittat,
Contexit seriem clarorum Marte uirorum,
Vt uelut hi magnis connixi uiribus hostem
Corporis oppressum superantes, pręmia laudis
Indepti fuerint, sic nos certamina contra
Demonis atque dolos pugnemus, corda tegendo
Et fidei nunquam difracta casside sanctę
Et thorace spei semperque calentis amori.
Huc Dauid referens heroum facta suorum
Commemorat cantu sacroque ita digerit ore:
Cathalogus fortium
"Insignes uirtute uiros cantemus et armis,
Quorum pręcipue ductu uictoria gentis
Constitit Hebreę et palmę decora alta cupitę.
Dauid
Me primum uoluit summi clementia regis
In numero residere trium uirtute priorum.
Corporis et mentis uires mihi pręstitit ille,
Illius hoc donum est, illi sit gloria laudis
Ista meę semper, cuius sunt omnia munus.
Eius ope adiuti pugnantum corpora contra
Octingenta uirum congressu uicimus uno.
Iesbanus
Iesbanus laudis dignus mercede secundę,
Ahamo genitore satus uictorque phalangis
Ter centum primo fusorum Marte uirorum.
Eleazar
Hunc Eleazarus sequitur, qui sanguine iunctus
Illi et laude fuit. Nam magno natus Ahabo,
Iesbani patruo, confertos irruit hostes
Hos illos feriens, sternebat corpora ferro
Obuia quęque uirum, donec tot cędibus actis
Lassatus rediit uictor peperitque salutem
Iam uictę plebi, quosque ante coegerat horror
Vertere terga fuga, redierunt atque peremptę
Exuuias turmę tuti lętique tulere.
Semmas
Post illum Semmas Ararites, filius Aggę,
Laudetur, quoniam sociis fugientibus ille
Castra Palestinę nisuque animoque feroci
Irrumpens gentis, uallos deiecit et hostem
Compulit ense furens decędere protinus aruo,
In quo tunc paruę lentis sata lęta uirebant,
Iamque suos uictos hic solus uincere fecit.
Soli tres isti facinus memorabile semper
Ędere sunt ausi: Quum uertice rupis Odolę
Ipse cohorsque simul sederemus, ualle propinqua
Castra Palestinę gentis firmata manebant.
Me uexare sitis coepit, 'Quis deferet' inquam
'Bethlemo e puteo dulcis mihi pocula lymphę?'
Clauserat hostis iter, nusquam uia tuta patebat.
Audax ergo trium manus hęc mucrone corusco
Dispescens medias acies transiuit et undam
Attulit ex illo, quo dixi, fonte bibendam
Porrexitque mihi. Memet reprendere coepi,
Quod tam pręstantes in aperta pericula passus
Ire uiros fuerim. 'Nunquid potabimus' inquam
'Sanguineum laticem, uitę discrimine partum?
Abstinui potu delataque pocula libo
Cęlicolum regi. Coepit minus esse molesta
Ipsa sitis, gaudente animo uirtute uirorum,
Quorum nulla quidem reticebunt sęcula laudem.
Pręterea reliqui fortes certamine belli
Cantandi occurrunt, tribus his sed laude minores:
Ioab
Saruiades nostri dux agminis ipse Ioabus
Bellator robustus erat, qui sępius istam
Hostibus euictis gaudens remeauit ad urbem.
Sed quia fraude suos astuque peremit amicos,
Corrupit laudis uitii foetore decorem.
Abisas
Illo igitur maior censendus frater Abisas,
Qui quondam forti uibrans hastile lacerto
Hostilem fudit cuneum strauitque trecentos.
Banaias
Et tu Ioiadę, Banaias, uiuida proles,
Tu Moabitarum geminos, acerrima quorum
Vis erat, audaci potuisti uincere pugna.
Tu cum terribili solus certasse leone
In foueam saliens, in quam delapsus et ille
Forte fuit, uictorque fera rediisse perempta
Diceris. O uires animis pręstantibus ęquas!
Tu post hęc hominem procero corpore, Nili
Ad ripas genitum, nodosę robore clauę
Aggressus, gladio, quem tunc sua dextra gerebat,
Extorto feriens, uitam illi atque arma tulisti.
Reliqui XXX
Restant pręterea post hos memoranda uirorum
Nomina ter denum, quorum promptissima bello
Semper dextra fuit: frater sociusque Ioabi
Asahel atque illi cognato iure propinquus
Eleanan magnus, magnus quoque nomine Semma,
Finibus ex Araris. Quibus annumeremus Elicham,
Arodia de gente satum, de Phaltibus Ellen,
Hiramum Thecuę clarum natalibus urbis
Atque Abiezerum cognominis Anathotitem.
Isatheum post hos notum uirtute Mobonam,
Ahoia Salmona simul regione creatum,
Quos quoque Machareus comitetur Nethophatites
Et cum fratre suo pariter censendus Elepho
Ribaides Ithais cumque illo Pharatonites
Banais ingenti uirtute et corpore paruo.
Heldaus a torrente Gaa, simul Arbachites
Albiadon dictus, Beronites Asamonetus,
Heliab Albonius cumque his referendus et ipse
Orodius Semmas. Chaias simul Arothites
Et simul Elipheleth, proles generosa parentis
Asbai. Post hos Gelonites acer Helias,
Essatus pariter, Carmeli montis alumnus,
Farrais Arbites, Igais, confinia Sobę
Quo genito gaudent, et Gadda natus in urbe
Bonnius et Selech, cultor regionis Amonę,
Naraisque, ducem gestans post arma Ioabum,
Hiras et Gareb, terrę Chiatritidis ambo,
Ętheusque meis lachrymis deflendus Vrias."
Talia commemorans clarorum gesta uirorum
Clarorumque minus rex Dauid nomina tantum
Fortes in fide
Enumerans, signat Christi uexilla sequentum
Esse duas acies. Primi mage fortibus armis
Pugnantes superant uafri Cacodemonis artes
Perfecti
Affectusque malos, quos uitę blanda uoluptas
Suggerit humanę. Nam paupertatis amore
Omne facultatum studium curamque relinquunt,
Corporis et casti uoto consortia uitant
Diuersi sexus, ipsa et connubia temnunt.
Victa cupido illis terreni languet honoris
Sub pedibusque iacet, sancti quia subdere malunt
Seruitii sua colla iugo quam sceptra tenere
Terrarumque simul toti dominarier orbi.
Nonne igitur mundum tibi iam uicisse uidentur,
Quando cupidinibus, quarum quoque sub iuga reges
Ire solent, uictis ducunt ex hoste triumphos
Ascenduntque hilares non ad Capitolia curru
Cęsareo, quę longa potest uastare uetustas,
Erruere hostilis furor et consummere flamma,
Sed gradibus uerę uirtutis ad alta beatum
Regna, quibus uis nulla quidem nocitura timetur,
Nec finem positura dies, quę plena bonorum
Semper erunt penitusque malis obnoxia nullis?
Illis sancte actę perstant rata pręmia uitę,
Cęlestis domini nutu firmata perenni,
Quę superant linguę fatus quorumque decorem
Vis nulla humanę potis est comprendere mentis.
Illuc fida cohors omnis compellitur. At non
Est eadem cunctis merces. Vt lumina cęli
Diuerso fulgore nitent, sic pręmia iustos
Non ęquata manent, quoniam maiora merentur
Quos mage commendat uitę superata cupido
Mollius utendę. Tamen est et turba beatum
Minus perfecti
Et felix uulgus, quorum quia gesta tacentur
Non ideo exclusos cęlesti credimus aula,
Sed legis plene seruatę dona mereri,
Coniugii dum iura colunt foedusque pudici,
Dum formare suos diuino dogmate natos
Soliciti curant, dum castigare suorum
Nil errata timent, miseros solantur et idem
Sancta dei toto dum iussa facessere nisu
Contendunt et lege suos componere mores,
Nulli odium serunt, offensas denique censent
Velle referre nefas, uitiis seruire recusant
Virtutique student, quanuis non illa capessant
Exequata polo perfectę culmina uitę.
nota
Sed, puto, nulli hominum mortali in corpore mores
Esse adeo exacti possunt, quin labe notentur
Comparatio
Interdum culpę. Leuato lucida ferro
Arma squalent tactu, candentia uela uapore
Pulueris aut fumi, rursum polita priorem
Accipiunt uultum, sic iusti uita cadendo
Non perimit iusti nomen meritumue bonorum
Ante peractorum. Nam protinus ille relicta
Surgit humo tollitque suum de puluere corpus
Efficiturque magis post nota pericula cautus.
Dauid
Hinc etiam Dauid, quanuis uirtutibus ingens
Et pietate foret, peccasse aliquando refertur,
Sed semper fecisse satis pro crimine fusis
Ante deum lachrymis culpamque leuasse dolore.
Numerare iubet populum
Nunc quoque subuersus tumidę tentigine mentis
Atque supercilio laudis per uana cupitę,
Partes regni omnes iussit peragrare Ioabum,
Vt numeret populos a Dani fontibus usque
Bersabę fines, perlustrans omnia late
Oppida cum uicis hominum non indiga cultu,
Scilicet ut pateat, quam multis milibus unus
Imperet et quanti pariter sua iussa facessant.
Ast animum dictis aduertens ipse Ioabus
Deque animi fastu noscens ea uerba uenire,
Hoc salubre et prudens responsum reddidit illi:
Ioabus ad Dauidem
"Augeat innumeris tua gentibus, optime princeps,
Regna deus tribuatque tibi felicius ęuum
Quam tua uota petunt! Quorsum tamen ista cupido
Irrepsit menti? Quid enim numerare necesse est
Tot coetus hominum sedatis undique bellis?
Nonne istud fiet captatio laudis inanis,
Ira digna dei?" Frustra decreta Ioabus
Inconsulta sui nisus dissoluere regis,
Mandatis paret comitatusque agmine magno
Transit Iordanem, transit uallem quoque Gaddam,
Vrbis Aroerę non longe a sede iacentem,
Pazerosque adiit campos montisque Galadi
Oppida lustrauit. Protentis passibus ultra
Per loca Sydoniis Tyriisque propinqua uagatus,
Venit ad Ętheos campos Chananeaque regna
Australemque plagam et Bersabę circuit oras.
Donec cunctarum tribuum loca singula lustrat
Enumeratque uiros, nouies repleuerat orbem
Luna suum, nouies argentea lampade terras
Lustrarat, bis dena dies processerat ultra.
Tum demum Solymas rebus rediere peractis.
Nomina per multas porrexit scripta papyros
Iesseidę regi ductor numeranda Ioabus.
Israhelitarum bello matura iuuentus
Robustique uiri, numerus quorum inde repertus
Millia mille fuit cum centum milibus una
Et quingenta, tribus post illos milia Iudę.
Beniamina cohors turbę subducitur isti
Gensque Leuitarum sacris arisque dicata.
Pertransisse quidem numerum tunc fertur eorum
Improba pertesus Dauidis iussa Ioabus
Et posuisse minus quam quod numeratio plena
Sufficeret plenusque daret tunc calculus illi.
Nomina quum legeret reuolutis scripta libellis
Tam grandis numeri, sensit se mente proterua
Iussisse hoc Dauid. Delicti conscius ergo
Protinus has moesto profudit pectore uoces:
Dauid peccati conscius poscit ueniam
"Peccaui, fateor, tibi, mundi maxime rector,
Pręsenti hoc facto. Doleo peccasse rogoque,
Stulticiis ignosce meis errataque flenti
Da ueniam, dignare scelus dimittere fasso."
Talibus orabat tendens ad sydera palmas,
Ora lauans lachrymis, quum tandem uenit ad illum
Gad propheta
Gaddus, iussa dei portans crudelia, uates:
"Ecce trium tibi, rex, diuino numine rerum
Optio proposita est, crimen populique tuumque
Vt purgetur,siue annos improba septem
Duratura fames dabitur, seu durius hostes
Vrgentes tua terga suis patiere sarissis
Mensibus ipse tribus, seu morbus pestifer isti
Incumbet regno et ternis mors sęua diebus
Sanguineo cędet mortalia membra flagello.
Ellige quod mauis uel quod minus esse uidetur
Acre malum, summi sic stat sententia regis.
Ellige, ne differ, qui me tibi misit, ut illi
Iam responsa feram." Demisso flebilis ore
Dauid
Dauid ait: "Quo me nunc uertam, nescio, uel quid
Optem, Gadde, prius, tam sunt heu tristia cuncta!
Ne tamen infidę gentes gaudere fidelis
Cęde queant populi, ne sese Ęgyptia tellus
Iactare, huc fruges nobis si miserit ullas,
Nos totum debere simul, quod uiuimus, illi,
Meque meosque omnes malo submittere dextrę
Cęlestis domini, cuius miseratio multa
Et facilis pietas et iam placabilis ira.
Hic nos percutiat, nobis medeatur hic idem!"
Pestilentia
Vix ea finierat, quum uis teterrima morbi
Grassari in populos uacuareque ciuibus urbes,
Stagna suis nautis coepit camposque colonis.
Comparatio
Sternuntur miseri, ueluti succisa securi
Frondea silua cadit, flammis fomenta datura,
Siue rates pelago, domibus seu tigna futuris.
Atra lues nulli prorsus parcebat, in omnem
Ętatem sexumque simul furibunda ruebat.
Planctus ubique sonat tristisque ululatus ubique.
Funere nulla suo caruit domus. Orba parentem
Turba gemit, genitor priuatus prole reclamat
Contra fata dei, quod non decessit alumnos
Grandior ante suos. Natis orbata capillos
Dilacerat mater, secat unguibus ora cruentis,
Verberat et pugnis pectus similisque furenti
Intento clamore tonat, dum nomine quenque
Inuocat extinctum, dum pignora muta loquellis
Affatur uanis uitamque in morte requirit.
Ingemit infelix fratrem soror, ille sororem
Effert cum lachrymis. Tumulo qui condere portant
Corpora, mox eodem fracti langore peribant
Perque uias passim ęgri defunctique iacebant.
Defecere manus, tam multa cadauera terrę
Reddere quę possent scrobibusque inferre cauatis.
Hoc tanto exitio longe lateque uagato
Per regni fines, per gentis tecta superbę,
Millia dena hominum septem consumpta feruntur
A Sole exorto, donec sua conderet ora
Deuexo fugiens supter maris ęquora curru.
Atque hęc tanta fuit tam paruo tempore clades
Facta uirum casu morbi et numinis ira.
Rexque patresque simul cilicino tegmine operti
Deiectique solo lachrymis precibusque uacabant,
Quando leuans oculos Dauid moerore grauatos
Territus horrendo uisu est: demissus ab alto
Dauidi appparuit angelus
Angelus eductum uibrabat flammeus ensem,
A terra pendens bis denis altior ulnis
In Solymasque minax sęuos protenderat ictus.
Tunc igitur Dauid gelido perculsa pauore
Corda gerens, tales trepido dabat ore loquellas:
Dauidis preces
"Desinat ira, precor! Sęuum compesce furorem
In populum, rex magne, tuum. Dic, cuspis acuta
Angelicusque calibs aduersus meque meamque
Sęuiat usque domum. Tua solus numina lęsi,
Solus perpetiar mala talia. Cesset ab istis,
Quorum simplicitas muti gregis instar habetur,
Cesset ab his gladius, cesset!" Nec plura locutus
Ore petit terram prono pauidusque tremiscit,
Comparatio
Non secus ac ualidis qui tempestatibus actus
Dimittit regimen puppis tacitusque moratur
Horrisonos inter fremitus extrema minantes,
Expectans, donec tumido ratis obruta fluctu
Subsidat penitus, pereat simul ipse sub undis.
Iam desperabat tantos finire labores
Ante diem Dauid precibusque instare pigebat,
Propositi nisi quum uenisset temporis hora.
Sed deus omnipotens miseratus funera plebis
Israhelitanę, Solymas ne cęderet ultra,
Ensifero iubet ipse suo, sęuire parato,
Donec terna dies transiret. Nanque statutum
Vindictę sic tempus erat, nisi mulcta dolore
Compensanda foret sub lucis tempore primę
Delictum lugente reo. Peccata merebant
nota
Supplicium tridui, sed poenam temperat omnem
Pro male commissis dolor acer sponte receptus.
Pręterea pietas Dauidis tanta mereri
Quid iam non potuit, populum qui morte suorum
Atque sua cupiit dira de labe redemptum?
Ad Dauida die properans accessit in illo
Gad ad regem
Fatidicus Gaddus dixitque: "Altare dicandum
Pone deo. Locus altari decernitur isti
Hospitis Arreunę breuis area Iebusei."
Exurgit Dauid placando numine lętus
Arreuna
Et loca nota petit. Cernens Arreuna uenire
Tunc Dauida, nimis secum miratur et illi
Pergit in aduersum. Propior iam factus adorat
Submittitque caput "Salue, clarissime regum
Quis te casus" ait "compellit uisere serui
Tecta tui? Tali quis me dignatur honore,
Vt merear paruo tam magni nominis archon
Excipere hospitio? Non hoc sine numine summi
Euenisse dei mihi donum credere par est."
Dauid ad Arreunam
Respondit Dauid: "Virtus me non mea magnum,
Sed multa ęterni fecit clementia regis.
Cui certe ut statuam candentis marmoris aram,
Est mercanda tui modo nobis area campi.
Atque ideo nunc ipse tuos, Arreuna, penates
Accessi cupiens hęc illi reddere uota,
Pestifer ut cesset placato numine morbus."
Respondet
Ille sub hoc: "O rex, nulla mercede petitum
Accipe ponendis sacris altaribus agrum
Et positis offer poscentia munera pacem.
Ecce boues etiam gratis tibi soluo iugales,
Do stiuam, burim, temonem: suscipe aratri
Instrumenta mei, ne desit uictima neue
Ligna focis, rebusque tui, rex, utere serui!"
Dauid
Rursum rex inquit: "Nequaquam talia gratis
Accipiam! Proprio placandum munere numen,
Et non sponte dato restat mihi." Dixit et illi
Quinquaginta dari signata numismata siclos
Pro mercede boum, sed plus pro iugere campi
Iussit et extructa quadrati marmoris ara
Sacra offerre deo coepit ueniamque precari,
Fila mouere lyrę et modulatos dicere cantus.
Placatum numen depulsa nube malorum
Iam claro Hebreas spectabat lumine terras.
Ille ętate grauis fractusque senilibus annis
Sustentata leui gestabat membra bacillo.
Frigidus atque tremens. Nulla ratione calere
Quum posset, medicis placuit debere requiri
Florentem tenera uiridique ętate puellam,
Quę cum rege cubet. Quibus addita cura negoci
Huius erat, primę gaudentem flore iuuentę
Abisac
Vultusque ante alias Abisacam orisque decore
Pręstantem ueterisque satam intra moenia Sunę
Adducunt regi. Frigentia membra tepebant
Fomento tali lecto recubantis in uno.
Et licet illius strictis amplexibus usus
Tota nocte foret, Veneris tamen acta refugit
Illicitosque animi motus; constantia tanta
Iam senioris erat. Sic multum protulit ęui,
Sic usque extremos uiuendo uenit ad annos.

⟨Liber XIIII⟩

ARGVMENTVM
  • Regum lib. III, cap. I. Adonias, Dauidis filius ex Agila, appetiit regnum. Bersabe coram rege queritur quod Adonias regnet, quum ipse iurauerit Salomonem post se regnaturum. Salomon igitur iussu Dauidis ungitur in regem et in solio collocatur. Qui cum Adonia erant, territi fugerunt. Adonias ad tabernaculum confugiens impetrat ueniam, egressus Salomonem adorat.
  • II. Dauid moriens dat pręcepta Salomoni: ut deum colat, ut in Ioabum animaduertat, qui in pace duos principes: Abnerum et Amasam interemerat, ut Semeum, maledicum et seditiosum hominem, metu poenę compescat, peccantem puniat, ut Berzelai filios charos habeat, optime de se meritos. Obiit et sepultus est in arce Syon. Regnauit annos XL: in Hebron VII, Hierosolymis XXXIII.
Adonias appetit regnum
Vidit Adonias, Agita de coniuge natus
Dauidi, multa confectum ętate parentem
Ad metam duxisse suę curricula uitę,
Et mente elatus regnique cupidine captus
Ędificat currus, equitum peditumque cateruam
Comparat et iussit, se iam pro rege salutent.
Pręcipui fuerant illius signa secuti
Militię princeps dimisso rege Ioabus
Atque Abiatharus pura cum ueste sacerdos.
At uero fidei sanctę mentisque probatę
Inuenti, firmata quibus sententia mansit,
Ab Dauide suo nunquam discedere rege:
Banaias, Sadoch
Ioiada natus Banaias atque Sadochus
Nathanus
Flamen cumque illo uates Nathanus et ipsi,
Celethi, Phelethi
Nomine Celethos quos dicunt atque Phelethos,
Noti Marte uiri belloque experta iuuentus
Partis regis erant. Fonti uicina Rogello
Stabat acuta silex: Zeletham nomine dicunt.
Hanc prope Adonias sacris de more litatis
Conuenire iubet Dauidis germina fratres
Atque tribus Iudę partem sociosque patrandi
Audacis facti, cuius manifesta cucurrit
Suspicio. Quoniam, quos nouerat esse fideles
Dauidi, piguit tunc illos uelle uocare,
Hoc est Nathanum Sadochumque et Banaiam
Atque ipsum, promissa patris quem sceptra manebant,
Bersaba genitum Salomonem, et cętera fidę
Pectora militię. Salomonis matre uocata
Nathanus uates scelus hoc et facta nefanda
Nathan ad Bersabam
Detestatus ait: "Num te, Bersaba, latere
Debet, Adonias quid iam molitur? En ipse
Regnat, et est facti talis mens inscia regis.
Consiliis nunc usa meis i, dicito regi:
'O rex, uiue diu! Num te iurasse pigebit
Ancillę quandoque tuę Salomona futurum,
Quem tibi progenui, tua iam post funera regem?
Regnat Adonias.' Te sic cum rege loquentem
Adueniens sermone meo uerbisque iuuabo."
Ęger erat senio Dauid lectoque iacenti,
Quicquid opus fuerat, solers Abisaca ferebat.
Venit Bersabe regisque ingressa cubile,
Inclinat submissa caput. Rex coniuge uisa,
Quid uellet, rogat ipse prior. Cui protinus illa
Bersabe ad regem
Sic est orsa loqui: "Regum sanctissime, salue,
Cuius ueridico rerum certissima quęque
Ore fluunt falsique nihil depromitur unquam.
Per cęleste mihi iurasti numen, et istud
Mente gero memori, quum te decędere terris
Fata uolent, regni quod sit recturus habenas
Et solio Salomon post te sessurus in alto.
Promissum turbare tuum pactumque fidele
Ausus, Adonias regnat. Tu nescius horum,
Quę nunc te uiuo fiunt. Mactauit opimos
Ecce boues ouiumque gregem fratresque uocauit
Militięque ducem pręcepit adesse Ioabum
Atque Abiatharum. Spreuit Salomona superbus
Ille tuum pariterque meum spretumque reliquit.
Ergo tuo post te sceptro potietur et idem
Nos tua proiectos longe de sede repellet?"
Nondum cessarant Bersabes uerba loquentis,
Nathan
Quando Nathanus captato tempore uates
Affuit ad limen ueniens portamque cubilis.
Hoc referunt regi iussusque intrare propheta
Venit et ad terram Dauidem pronus adorat:
"Ęternum, rex, uiue," inquit "cui summa potestas
Israhelitani populi data munere magni
Et firmata dei est. Nunquid tua iussa secutus
Regnat Adonias? Nunquid concesseris illi
Sceptra uolens soliumque tuum? Nam tempore in isto
Mactauit pingues uitulos ouiumque bidentum
Veruecumque gregem, mensis epulisque paratis
Iussit adesse suos lauta ad conuiuia fratres
Egregiosque uiros, curandis Abiatharum
Addictum sacris bellatoremque Ioabum.
Vescentum uox illa fuit: Rex omnibus unus
Pręsit Adonias! Quos fidos esse sciebat
Ipse tibi, cauit tales ad sacra uocare:
Ioiada genitum Banaiam meque tuumque
Sadochum, cui sunt adolenda altaria curę,
Atque abs te genitum Salomonem. Talia forsan
Permissu sunt acta tuo, nec dicere nobis,
Rex, tibi cura fuit, quem post te sceptra tenere
Decernas regni solioque sedere superbo."
Hęc ubi dicta dedit Nathanus, protinus ille
Imperat acciri Bersaben. Cęsserat ipsa
Hinc etenim, fieret quo libera copia fandi
Nathano, quicquid uellet. Coramque uocata
Astitit atque ipsi respondit talia Dauid:
Rex ad Bersaben
"Nil dubites, Bersaba, modo! Tibi numina testor
Sancta dei, qui me tandem seruauit ab omni
Sorte mali seruumque suum miseratus et urbem
Erruit aduersis, sicut Salomona futurum
Post mea fata tibi regem dominumque spopondi
Astrinxique fidem iurans, sic fiet in ista
Te spectante die." Submisso uertice grates
Egit Bersabe et Dauidi sęcula multa
Optauit uitę. Rex inde repente uocatis
Principibus Nathano et Sadocho et Banaia
Dauid
"Ite," inquit "nostram uobis adiungite gentem
Et super instratam phalerato tegmine mulam
Ponentes Salomona meum, deducite lęti
Ad Gyonis fontes, et tu, Sadoche sacerdos,
Tu, Nathane, simul, uenturi conscie fati,
Vngite uos illum diuino chrismate regem,
Increpitate tubis hilares et dicite:
'Viuat, Viuat rex Salomon!' Quem rursum moenibus istis
Reddite et in solio nostro residere iubete,
Vt pro me regnet sceptroque innixus eburno
Israhelitanam gentem regat, imperet unus
Omnibus, unius simul omnes iussa facessant."
His illi auditis, "Animo" dixere "libenti
Paremus tibi, rex. Firmet tua dicta supernum
Numen et ipse deus, qui te seruare periclis
Consuerat fortesque tibi qui subdidit hostes,
Ipse tuum Salomona iuuet, sublimius illum
Euehat euexit quam te, quem fama per orbem
Concelebrat uirtusque super quem sydera tollit."
Nec mora, tres isti collecto milite pergunt,
In medio Salomon dorso supereminet alto
Compositus mulę, magna glomerante caterua.
Ęquora permensi celeri siluestria cursu,
Ad Gyonis leni labentes agmine lymphas
Perueniunt. Salomon pecoris frenauit equini
Gressum desiliens circumque stetere manipli,
Sanctaque Sadochus sumens unguenta sacerdos,
SALOMON REX
Bersaba genitrice satum Salomona perunxit.
Ille magis gratum spirauit inunctus odorem
Sacra unctio
Quam succi, quos iactat Arabs Babylonque superba
Assyriumque solum. Non sic opobalsama fragrant,
Non nardus, non myrrha simul, non thura Sabeis
Lecta iugis. Etenim superant diapasmata sacra
Vnguenti genus omne suo dulcore prophani.
Sacrato Salomone cauę clangore canoro
Intonuere tubę, psalmos cecinere Leuitę
Belligerique uiri lętas ad sydera uoces
Iactarunt pariter: "Salomon regnator in omnes
Aspirante deo uiuat feliciter annos!"
Ille hinc principibus Solymas comitatus abibat,
Omnis post illum populi pia cantica coetus
Vocibus elatis ędunt et cymbala pulsant.
Pars bifores calamos buccis spirantibus inflant
Et pars fila lyrę plectro radente cientes
In uarios rumpunt sonitus, uulgaria turba
Verbere multiplici Berecinthia tympana tundunt.
Hinc reboant siluę, colles clamore resultant
Et rupes egressa cauas simul assonat eccho.
Vrbana intrarunt cum tali tecta triumpho.
Sensit Adonias, cuncti sensere tumultum
Conuiuę. Fuerant lecti mensęque remotę.
Inde Ioabus ait: "Quorsum nunc clamor in urbe
Ille uirum clangorque tubę? Quidnam ista requirit
Lętitię species?" Nec adhuc cessauerat ipse
Velle loqui, nunc hoc, nunc illud mente uolutans,
Ecce Ionathanus, sacri puer Abiathari,
A Solymis ueniens illuc accessit, et ipsi
Adonias
Dixit Adonias: "Huc adsis, sancte Leuita,
Nuncius esto boni, felicis et omine sortis
Consolare tuos, quando fortuna secundo
Successu mea uota fouet." Respondit at ille:
Ionathan
"Fallit, Adonia, tua te spes, optime, fallit,
Aduersa est fortuna tibi. Salomona locauit
In solio Dauid. Sadochus quippe sacerdos
Et Nathanus eum uates ad Gyona ductum
Vnguine sacrarunt sancto regemque uocarunt
Ingressique urbem solio statuere paterno.
Lętitia incessit populos. Peruenit ad aures,
Credo, etiam uestras sonitus clangorque tubarum
Atque hominum clamor. Primatum coetus adorat
Innixum sceptro. Gaudens post talia grates
Dauid agit superum regi, pro munere magno
Accipiens, hodie quod uiuens uiderit illum
In sedem sedisse suam regisque tulisse
Insigne et populi plausum meruisse fauentis."
Hęc illo dicente palam conterrita mens est
Cunctorum gelidusque pauor pręcordia pressit.
Auertunt sese taciti diuersa petentes
Effugia, ut tutum iam tum sibi quisque putabat.
Comparatio
Non secus atque acies, quum bello fracta refugit,
Spargit se campo: proiectis ocius armis
Pręcipites currunt, illi montana capessunt,
Hi latebras siluę, compendia nota uiarum
Arripiunt alii, breuior qua cursus ad arcem,
Tutior aut callis pateat. Sic omnibus istis
Contigit, et quem lęta modo ad conuiuia regem
Vnanimes fecere sibi, pulsante relinquunt
Corda metu, obliti fidei iurisque sacrati.
Adonias
Solus Adonias, quo se conuertat, ab omni
Iam spe depositus, nescit pactoque suorum
Deceptus pariter. Tandem tentoria sacra
Irruit et cornu stantis complectitur arę.
Illic ille quidem iam tali tutus asyllo
Exposcit ueniam. Quanto nunc tutius esse
Confugium debent nobis iam sanguine Christi
Templa sacrata pio, pecudum si sparsa cruore
Confugium ad ecclesiam
Tutata est hominem manifesti criminis ara?
Non quod pręstari debet fauor ullus iniquis,
Sed quod multa locis danda est reuerentia sacris,
Nec uiolenta manus templis adhibenda dicatis,
Sponte repurgando sceleri, non cęde luendo.
Nuncius ad regem sic est Salomona locutus:
Adonias poscit ueniam
"Fugit Adonias arcę ad tentoria sacrę
Atque altare tenens ueniam uitamque precatur
Et rogat, ut regni crimen dignere cupiti
Condonare sibi, si te simul ulla cupido
Regnandi tenuit, quum nondum sceptra teneres."
Respondit Salomon: "Si post hęc nulla dolosę
Crimina molitur mentis, promittimus illi
Omnia tuta quidem; uiuat formidinis expers
Securusque mali. Sin quicquam fecerit ultra
Supplicio dignum, referet pro crimine poenam."
Promissis istis fidens arasque relinquens,
Venit Adonias et fratrem frater adorat.
Pro uenia grates egit, seruire paratum
Sese illi dixit, cui fata sedere dedissent
Regali in solio et populo dare iura uolenti.
Ast illi Salomon "Rebus pręstare necesse est,
Quod spondes uerbis." inquit "si pręmia ferre
Pro meritis cupias dignosque acquirere honores."
Vesper
His dictis Agita natus, iam sole cadente
Consuetasque uices fuscis cędente tenebris,
Rege salutato sua se sub tecta recępit.
Dauidis de Christo uaticinia
Dauid uicinus fini mortique propinquus,
Terrenę fecis iam expers liberque futurus,
Cęlesti magis atque magis fulgere fauore
Coepit diuinumque piis componere carmen
Vocibus aggressus, psalmos cantauit et hymnos.
Et uentura nouę prospectans tempora legis,
Omnia de Christo prędixit in orbe futura:
Christi mysteria
Vt cęlo genitus, terra generandus in ista
Virgineo partu, genitor foret ipse salutis
Humanę, Hebreos inter uicturus, at ipsis
Ignotus, plebi noscendus uana colenti
Falsorum simulachra deum, quibus omnibus ultro
Abiectis, ad pura sui baptismata Christi
Concurrent pariter dominumque deumque uocabunt,
Quem stabulo genitum nudumque et rebus egenum
Eoi proceres thus, myrrham aurumque ferentes
Ore colent prono delataque munera tradent.
Cuius in aduentu leges ritusque uetusti
Obliterari habeant, luci cędentibus umbris
Expediet surdis aures, uestigia claudis,
Donabit cęcis uisum mutisque loquellam
Et solo lepram uerbo morbosque repellet.
Quodque magis mirum fiet, iam morte solutis
Restituet uitam rursumque animata resurgent
Corpora, diuinas hominis testantia uires.
At neque tam miris gens impia credula gestis,
Inuidię stimulis agitata, insurget in illum.
Criminis insontem damnabit, uincula collo
Iniiciet sacro, conuitia congeret illi
Et sputa et colaphos nudataque membra flagellis
Pertundet spinisque caput compunget acutis
Affixumque cruci suspendet, pocula felis
Faucibus apponet sitientis, cuspide pectus
Transadiget dominumque pium per sęua peremptum
Supplicia angusto condent claudentque sepulchro.
Sed pro multorum qui talem ferre salute
Adueniet mortem, postquam monstrabit in istis
Esse hominem uerum sese, testabitur inde
Esse deum uerum: clauso qui nempe sepulchro
Exibit uiuus, uiuum lux tertia cernet
Ostendetque suis. Ipsos solatus abibit,
Angelico comitante choro, lętantibus astris,
Ad cunctis repleta bonis cęlestia regna
Sydereamque domum, lucis loca clara perennis.
Inde iterum ueniet, circumdatus agmine multo
Spirituum coetuque patrum uatumque piorum.
Quos quoque discipulos sibi legerat ipse magister
Et quos poenarum fecit patientia regno
Ętherio dignos et qui, sua iussa secuti,
Inter sanctorum meruerunt agmina poni.
Omnes circa illum stabunt infraque supraque,
In dextrum leuumque latus cum lumine multo.
Ille super niuea sublimis nube sedebit,
Maiestate potens, patria uirtute uerendus,
Numine conspicuus, terrarum ut iudicet orbem.
Completo arbitrio iustos ad sydera ducet,
Iniustum prauumque genus sub Tartara mittet.
Talia diuino cantauit carmine Dauid
Inque suis psalmis nobis cantanda reliquit.
Illic perlegitur quicquid uenisse fatemur,
Quicquid uenturum postremo creditur ęuo,
Tam certo euentu, sanctis ut et ipse prophetis
Asscribi mereat, trino iam dignus honore:
Dauid bellator, rex, propheta
Belliger inuictus, regum rex optimus, idem
Veridicus uates. — Postquam sentire supremum
Coepit adesse diem membrisque incumbere mortem
Affectis senio, Salomoni sancta uocato
Sic orsus mandata dabat uerbisque docebat:
"Natorum Salomon charissime nate meorum
Vltimus ecce meę consumpto tempore uitę
Iste dies agitur neque me decedere fas est,
Si non ante tibi iam nostra in sede locato
Expediam monitus, quos serues. Accipe tandem
Quę nunc pręcipio et memori tibi mente teneto!
Dat pręcepta Salomoni
Iussa dei primum tibi cuncta capessere curę
Sit uolo, diuinę legi parere memento.
Consulere hanc studeas, fuerint seu sacra ferenda
Grata deo, fuerint dubię seu iurgia litis
Arbitrio tollenda tuo. Committere noli,
Committi quod iure nequit nec legibus ęquis.
Promissis confide dei, nil uerius unquam
Esse putes illo, quod sancti numinis ore
Noueris emissum. Si sic moderabere uitę
Ipse tuę sicque ipse tuos componere mores
Contendes, promissa deus rata stare iubebit,
Quę tribuit dicens: 'Si recto tramite uitę
Ire tuos natos uerumque fouere iuuabit
Tota animi et mentis uirtute, paterna dabuntur
Sceptra illis generique tuo prolique tuorum
Perpetuo gaudere throno concessa potestas,
Dauid, erit.' Conare igitur, nequando querantur,
Mi Salomon, nostri de conditione nepotes
In te finita, si talia foedera franges
Et pia scita dei uitio dominante repelles.
Ergo memor legis cura punire nocentes
Et seruare pios. Causas examine iusto
Ioab
Perpendas semper. Facinus crudele Ioabi
Nosti, credo, satis, fuerit quam perfidus ille
Israhelitanę geminis ductoribus alę:
Alloquio miti et uultu simulante fidelem
Ambobus nutum decęptos perdidit ictu
Mucronis duri, qui tunc sub ueste latebat.
Hinc uelut ille ducum tranquilla in pace cruorem
Fundere non timuit, sic idem sanguine poenas
Fac luat atque imas Herebi descendat ad umbras.
Semeus
Est etiam Semeus, Geminina stirpe superbus,
Qui me sacrilego lęsit temerarius ore,
Probra uomens, maledicta tonans, conuitia fundens,
Quando iter arripui Castrorum moenia uersus.
Talia dimittas, quoniam Iordanis ad amnem
Occurrit supplex nobis ueniamque precanti
Ignoui crimen. Sed quid, rogo, moribus istis
Ignouisse iuuat? Freno compesce pauoris
Dissidiis assuetum animum turbasque cientem.
Imperio parere tuo si desinet, illum
Dede neci, multos male ne contaminet unus.
At bene de nobis meritis est gratia multa
nota
Persoluenda fide. Quum sit culpabile cunctis
Accepti ex aliis memorem non esse fauoris,
Tum dominis id turpe magis foedumque putatur.
Nam qui plura queunt, debent quoque plura referre
Multo quam accipiunt. Natos tibi Berzelai
Nunc Galladitis commendo. Semper in aula
Fac illos habitare tua mensamque sedere
Ante tuam semper. Socii comitesque fuere
Hi mihi, quum fugerem Absalonis tela furentis,
Fratris tela tui. Magno se offerre periclo
Sunt ausi mecumque fide mansere perenni.
Pręterea terrę dominator et ętheris alti
Vt templum condat
Te sibi condendi lato fundamine templi
Deligit autorem. Tali te donat honore,
Quum sis pacis amans, non me, quia bella gerendo
Foedaui humano pollutam sanguine dextram.
Fac opus eximium, tanto fac numine dignum,
Hic ubi parua sedet moles altaris in aruo
Arreunę, dudum quod nostro est ęre paratum.
Ecce ego materiam summis de montibus omnis
Collegi generis, cariem spernentia ligna:
Ęrias cedros, hebeni noua robora fusci
Fraxineasque trabes, ingentia marmora, multas
Saxorum moles, auri argentique talenta
Et ferri multos et multos ęris aceruos
Fusaque de uario quam plurima uasa metallo.
Illa sacrare deo facies temploque peracto
Atque adytis templi diuinam protinus arcam
Induces, populi circumplaudente corona
Et caua linigeris inflantibus ęra ministris.
Ipsam conueniet sanctis portare Leuitis,
Sacra nefas aliis contingere. Diuidat ordo
Officia in cunctos: alii pia dogmata legum
Expediant, alii diuinas carmine laudes
Cantent, hi foribus pręsint, custodia gazę
Vasorumque illis detur. Solertia tali
Cuncta gubernentur te pręside, nullus in ęde
Vt locus errori reliquus sit, nullus in urbe.
Sis felix, tua regna deus sublimet, ab armis
Defendat, det pace frui, tibi proroget ęuum,
Mittat et ex alto diuinę lumina mentis
Sinceramque fidem, firmam stabilemque bonorum
Spem promissorum, feruentem semper amorem
Religione sui, ut legem pręceptaque serues,
Quę patribus Mosyque dedit; seruantibus ampla
Accedet merces, transgressis poena parata est."
Inde deo sese commendans atque supino
Dauid obiit
Spectans ore polum, [languentia] membra tetendit
Per thalami stratum tacitaque in morte quieuit.
Regia magnifico celebrarunt funera luxu,
Cum moerore graui plebis luctuque suorum.
Arx Syon ubi sepultus Dauid
Arx erat alta iugo montis fabricata Syonis
Illius munita manu laudique dicata,
Vrbis pręsidium Solymę: tunc cassa calore
Ossa suo et propriis exutos sensibus artus
Traiiciunt illo, liquidis et odoribus unctos
Depositosque nouo tandem texere sepulchro.
Regnauit annos XL
Lustra decem lustris regnans minus ille duobus,
Hebronę septem sceptrum gestauerat annos,
Tres et triginta sanctam translatus in urbem,
Vrbem pręcipuę longinqua per oppida famę,
Sed mage Dauidis celebratam nomine regis.
Conclusio operis
Hic operis longo deducti syrmate finis,
Hic suspensa tholo sileat lyra. Diximus ecce
Quicquid bella gerens et quicquid pace quiescens
Egit Iesseides, quam fortis sęua ferendo
Extitit et mitis fato meliore fruendo,
Quam cito commissum doluit scelus, impia passus
Iurgia quam facilis dimittere tota roganti
Sępe fuit quantaque deum pietate colebat.
Talia facta uiri nullus decerpere liuor
Nullaque sęclorum poterit delere uetustas.
Stabunt, Sole dies donec ueniente nitebit,
Donec terra parens cum frugibus efferet herbas,
Ęra dum uolucres percurrent, ęquora pisces.
Virtutum meritis nunc felix ille suarum,
Pro fragili regno stabili dominatur in aula
Conspicuus consorsque sui super ęthera Christi.
Hęc mihi cantanti non doctus fauit Apollo,
Non Helicon, non turba nouem celebrata sororum,
Sed sacer ętheria delapsus spiritus arce
Impleuit nostram diuino lumine mentem
Et uersu memorare dedit non ficta poetum
Prodigia aut uarias hominum diuumque figuras,
Sed quę nostra fides scriptis testata uetustis
Hausit et arguto conata est promere cantu.
Illi ego Spiritui pro tali munere grates
Semper agam sanctaque simul delatus ab aura
Littus ad optatum subducta puppe quiescam.
FINIS

Croatiae auctores Latini; Universitas Zagrabiensis, Facultas philosophica