AD ANDREAM RUBBIUM AMICUM SUAVISSIMUM, ATQUE ERUDITISSIMUM.
Ni tu me oblitus totum es jam, candide Rubbi,
Tempore post multo quod te importunus adibo
Ignosces, credo, veteri, caroque sodali,
Atque dabis facilis veniam hanc. Tu scribis et ipse
Multa diserte, et scripta aliorum emittere curas
In lucem, queis famam Italum tutaris, et addis
Ignavae stimulos studia ad praeclara juventae.
Ipse quoque interdum chartis illudere pergo,
Et quae fortuito mihi casu excita voluntas
Suggerit, illa meis soleo describere amicis,
Nunc partes monitoris agens, nunc otia risu
Decipere, ac senii quaerens arcere veternum,
Quo jam jamque premor, quoque omnis abacta voluptas
Est animi, capitisque dolore atque auricularum
Usque laboranti. Jamdudum haec pestis adhaesit
Aspera, fraterno dulcem revocatus amore
Cum patriam tetigi, atque Insubrum rura reliqui;
Nunc alia accessit. Multis autumnus et acrem
Ferre solet febrim, et nodosam excire podagram,
Et stomachum tentare; mihi, sive aeris id sit,
Seu vitium frigentis aquae (nam de grege Penthei
Abstineo Baccho, generosi et munere potus)
Nescio qua subita fibras vi excussit, et omnes
Igniculos cerebri ad versus malus exciit: arma
Ad postes Phoebi requierant omnia fixa,
Ulla nec Aonidum fuerat jam cura; repente
Me tunc mutatum sensi; cum lumine primo,
Acrior egisset venandi me nisi fervor,
Scrinia poscebam, calamumque, albamque papyrum,
Atque ignarus adhuc quid scribam, cuique, Latinis
Plures explebam pagellas versibus, atque hos
Delebam rursus, cum nulla et gratia, nullus
Rebus et esset honos. Morbo hoc tentatus, in arte
Haud medica audito notove, haec carmina feci,
E multis excerpta tibi quae mittere sano
Non puduit. Quorsum dicis? Supponere praelo
Nempe velis ut, amice, alicujus pumice munda,
Comptaque praeclari Junctarum haeredis, et Aldi,
Ac nitidis impressa typis, te praeside et acri
Correctore emendata atque abstersa, per urbes
Ausonias aliasque etiam propellere, quando
Ipsa quoque a morbo domini correpta, sigilla
Odere, et claves, multisque ostendier optant.
Quid faciam? Quo laeva trahit sors, fataque ducunt,
Jam properent. Rides, credo, et miraris inepti
Hoc animi studium nimirum non sine bile,
Meque doles fortasse; olim qui et sanus habebar,
Et te dignus, in hunc delapsus denique quod sim
Stultitiae errorem, ut sperem vel posse probari
Carmina, quae nulla niteant ornata Minerva;
Vel qui eadem pudibunda parum profuderit auctor,
Posse notam effugere insani, veniamque mereri.
Quid? Tune in sylvam deportes ligna? Latinas
Tu veterum certes scriptorum explere catervas
Ridendus pariter nostro, secloque futuro?
Tune vafri numeros imitari, et carmina Flacci
Sustineas, nunquam Phoebeae frondis honore
Tam digni fortasse, suas quam deprimit ipse
Cum vires, repitque humilis sermone pedestri,
Atque animi latebras et sensus vellicat omnes
Subrepens fallente joco, praeceptaque sanae
Doctrinae instillat, ceu pharmaca, mentibus aegris?
Ille per extentos saltaverit ante capillos,
Et liquidas nandi ignarus super iverit undas,
In sua quam referat Venusini scripta colorem
Vatis, et affusus toto qui corpore serpit,
Urbanae succum levitatis, qua tegit artem
Tum melius, quum mira uti magis arte laborat
Dissimulans, ludensque facetus et usque disertus.
Tu me deterrere velis; sed nil agis. Ista
Vera scio, fateorque; immo multa addere possum,
Hunc vatem merito queis fama ad sidera tollit
In genere hoc operis; tamen et persistere coeptis
Et tentare volo, sua per vestigia gressus
Figere si valeo, monstrato et currere calle.
Est quodam prodire tenus; lex insuper extat
In Pindo nulla a Musis et Apolline lata,
Quae vetat ingenuos, cum facta domestica scribunt,
Et ludunt dulces fidentius inter amicos,
Non alio vates habitu, formaque jocari,
Quam placuit quae Flacco olim, et qua praestitit idem
Non unus fons est, non una est dulcis origo
Certa voluptatis: via se in divortia scindit
Diversa, ad Phoebi ducit quae scrupea clivum.
Quid refert! Si fors aut longior ambitus, aut sit
Concentus verborum alius, dum lucidus ordo
Non desit, facilisque sibi sententia constet
Semper ad eventum properans, et servet eumdem,
Quem semel arripuit, numquam intermissa, tenorem?
Sermo dum purus, placidoque simillimus amni
Scipiadum patrias assueto lambere ripas,
Scripta riget; mollisque lepor decus addere quoddam
Festivum haud renuat? Species et denique rarae
Dum sit doctrinae, quae nusquam viva coruscet,
Sed latitans furtim sic interluceat, ut cum
Fracta tegunt solem jaculantem spicula nubes?
Haec si praestem igitur, si servem comodus, inquam,
Sive meo haec ritu, seu Flacci more modoque
Carmina scripta voces, jam nil moror invidus: illi
Esse velim similis, quis enim non? Sed tamen et me
Delectat mea sors, et terret gracculus, olim
Grex avium nudo quem turpem corpore risit.
Sat propriis, sint parva licet, levia, atque minuta,
Mi gaudere bonis. Furem vicinia clamet,
Si numquam prorepam, et noto tramite cedam,
Quo Venusina aditum sibi Musa invenit ad aures
Augusti, aut equitis plausum captavit Etrusci.
Nec vero fieri meliora haec posse negabo,
Et toleranda mage, institero si fortis; at ipse
Impatiens curae, limaeque inimicus, abuti
Arbitrio malo, quam non parere coactus
Denique amicorum jussis; queis forte resistas
Si primum obnixus, laudant, urgentque frequenter,
Donec victus et ipse manus das scilicet, atque
Te, quocumque velint abducere, agentibus offers,
Nominis, et famae posito inconsultus amore.
Haec Hecuba multo vetus est mage formula, et ipsi
Deiphobae Glauci jam credo cognita. Quid tum?
Numnam etiam vera idcirco nunc est minus? Atqui
Perjuris quamquam videar mendacior Afris,
Vatibus atque ipsis, quorum vanissima mens est,
Crede mihi, haud fallo. Nam cur et mentiar? An sic
Efficiam, vulgata situ ne scripta putrescant,
Neve ea corrodant tineae, neve instet Arachne
Telam nere super? Verbum non amplius addam:
Alea jacta mihi est; quo caepi pergere, pergam,
Hoc tibi et imponam, quodcumque est ponderis: acta
Ad me quae attinuit, curae tu perfice partem.
AD BERNARDUM BL. F. CABOGAM PATR. RHAC.
Sic salvi tibi sint nati, sic optima conjux,
Doctaque suaviloque vigeat facundia linguae,
Dic age, qua laevi seu vi, seu numinis ira,
Fiat de nobis, Bernarde, ut quod prius unum
In votis fuerat, paulo post nec placeat, nec
Sit carum? Noti quondam ignotique putabant
Urbis amatorem te scilicet, atque videbant
Sera vix aestate Umblam contendere, quo te
Deliciisque, locoque inamaena haud villa vocabat.
Spernabas Zephiros, fontes et Arionis; urbem
Servabas: contra nunc te divellier ista
Haud pateris de sede, olim qua Cadmus in anguem
Mutatus fertur, traxisse volumina caudae
Squamigerae. Quid quod cupiebas pectore toto
Et scenam, et mimos, et nomen inane theatri,
Impatiensque morae, seu te revocaret amica
Nostrum utriusque (ambos nos certe digna tenere,
Quippe bona, et culta, atque affabilis, unaque demum est
Quacum dulce queas vel longum degere tempus;)
Seu curae traherent aliae, tu rebus omissis
Omnibus ad ludos currebas, quos bene sanus
Vix amet extrema spectare a plebe popellus.
En venit optato referens cum foenore navis
Aera tibi, scitare aliquid; post aptius, inquis,
Tempus erit, nocturna vocant nunc gaudia. Quod si
Sollicitus ferat ipse cliens munuscula; tantum et
Ut paullum maneas, supplex roget? Haud movet hilum;
Sed fugis elusum postico, et deseris udum
A lacrymis ac forte tibi mala multa precantem,
Bistrio ubi insonuit, crepuere et pulpita plausu.
Fervet scena, redi: cur stas, cur rure moraris
Affixus, furiasque aquilonum spernis, et imbres
Depulso autumno brumali a frigore? Dic si
Indoleat morbo conjux, si tussis anhela
Corripiat gnatorum aliquem, tibi scilicet ipsi
Si gravius quid contigerit, quanam arte mederi
Posse tibi atque illis speras? Haec omnia quondam
Si bene te novi, metuebas. Quonam abiit mens
Prima igitur, quonam tuus ille domesticus ardor?
Vertit vis animum nova, in horas quae valeat nos
Mutare: haec autem, quaenam sit, non ego prudens
Nosse reor; sed te certe mutavit, et illud
Eripuit studium vetus, atque insevit in imos
Rursum aliud sensus. Cave, ne siet istud habendi
Dirus amor; cave, ne transversum a limite recti,
Quae nunc exagitat passim juvenesque, senesque
Desertaque virtute, et honoris laude relicta,
Raptet avaritiae rabies mala bellua, quaeque
Multas in facies se vertit, cordaque fallit,
Turpis avaritia est: nil sit cim sordibus, isto
Nil tibi cum monstro. Cabogas oderat olim
Haec pestis, longe et fugiebat: namque benigni
Omnibus, et largi fuerant, non commoda, non rem,
Non ipsam timidi pro caris fundere amicis
Pro dulci et patria vitam, subrepere tentet
Ne tibi, subvereor, tacito pede; cur ita? Quod te
Esse tui absimilem jam miror. Dolia multa,
Ut fama est, tibi plena mero laetissima spumant,
Horrea et aggestis opibus rumpuntur: an haud sat
Quidquid habes, velles tibi plura? Atqui ante solebas
Dicere: si tellus tantum mihi praebeat, annum
Quantum sufficiat durare, ego dives abunde,
Et potior Craeso vivam et praedivite Crasso:
Larga dedit, quod cuique satis foret. Eja iter ist hinc
Arripe, teque refer tandem contentus in urbem.
Non possum, clamas; suave est nova semina campis
Tradere; cultus ager domini pinguescit ocello:
Suave etiam colle in viridi, quas severis ipse,
Maturis oleas baccis spectare gravatas,
Exprimere et succum modo factis arte trapetis,
Quem peregrinus emat multo post institor aere.
Id sine te fiet perbelle, nec tibi credo
Hanc dulcem tam curam, ubi jam spoliata racemis
Vitis eget; campique horrent; metuis sed avarus
Ne male surripiat partem tibi villicus, ut mi
Accidere, et pigro, et fugienti taedia quaeque
Assolet, idcirco vigilas, arcesque rapinas
Centum oculos pandens veluti Junonius Argus.
Nec tamen efficies multum. Manus improba furis,
Ventus ubi extinguet nocturna ad praela lucernam,
Aut alio amotum cura improvisa vocabit,
Eripiet, teneris quod stillet caulibus, et quod
Divendat: quam dextra rapax sit rustica, norunt
Et talpae, queis dura oculos natura negavit.
Parva cibum formica trahit, quum sole perustas
Area conglomerat fruges; vespaeque malignae
Undique concurrunt, madefacta ubi dolia musto.
Ipsi etiam agricolae furentur, ut omnia, olivi
Partem aliquam; tantum ne sit tabescere curis
Perpetuis, quae mi stimulis praecordia figant;
Contra ac te video sentire, et credere pridem.
Non te, quo praesente viget, quo absente labascit
Indiga consilii patriae movet urbis imago?
Bella nec ipsa movent, trepidoque Europa tumultu
Acta diu caedes inter, miserandaque damna;
Nec jam victrici Gallorum mole refracta
Claustra cient Rheni, Germaniaque omnis in ignes
Subsidens dextra, laevaque objecta furori
Martis inextincto? Frustra Claerfectius acer,
Et senior Vurmserus ad omnes vertitur astus:
Fertur agris effusa cohors, nec tela, nec ullos
Permetuit casus fortunae; praecipitans ceu
Montibus ex altis torrens ubi fertur in arva
Agmine collecto undarum, perque aspera, perque
Plana soli evulsos immenso gurgite pontes,
Atque ipsas raptis cum sylvis erruit urbes.
Haec melius quanto est audire, et quaerere, tantae
Ecquis eris finis jam tandem cladis, et unde
Auxilium stupefacta malis jam pectora poscant,
Si reges socia arma negant, et foedera rumpunt?
Di meliora? Oleae praeportans nuncia ramum,
Illa queis hominum, caeli ridentis alumna,
Pax iterum, pax alma adsit, quam nubila supra
Pendentem incertis suspectant lumine pennis
Suppliciter cupidae gentes, revocataque sacras
Relligio stabili conjungat foedere mentes,
Atque suos iterum mage florens visat honores.
Quidquid erit, certe melius versabere in urbe,
Quam repetit frater tuus ipse, atque increpat Austros
Adriacis longum regnantes fluctibus. Ille
Oscula et amplexus tibi portat, carus et ipsi
Scilicet es, dulces quam nati, et candida conjux.
Quare age jam propera, neu sit tibi turpe, caveto,
Si quis fors illum reducem conspexerit ante,
Audieris quam tu narrantem plurima coram.
Si metuis lites, et murmura rauca clientum,
Pone metus: avidis frigent subsellia muta
Consulibus, longum et cessabit opella forensis.
Quae tenuit te rure diu, nunc detinet illos
Causa eadem: virtus post nummos omnibus aeque
Jam placet, officioque micans praeponitur aurum.
De me nil habeo, quod scribam. Donec in altos
Repere erat colles, canibusque sagacibus omnes
Perlustrare coturnicum latebras, bene vixi
Contentus praeda magnum fallente laborem.
Splendida nunc agitat bilis, nunc taedia torquent
Contractum bruma, male et aegrotare timentem,
Fors et erit levius te, dulcis amice, recepto.
AD MICHAELEM A. F. SORGIUM PATR. RHAC.
Non tu inter lusus Epidauri atque otia, Sorgi,
Dum portum, et veteres ductus miraris aquarum,
Laeta diu viguit quibus ista Colonia quondam,
Omnino Aonidas liquisti. Saepe Latinos,
Saepe etiam Grajos vates teris, atque Maronem
Moeonidae componis; Horati et nobile carmen
Alitis ad numeros Thebani expendere gaudes,
Non semper quamvis in eodem tramite currant
Certantes. Summum nimirum ille aera tranans
Evolat ex oculis spectantum; ast alter apis ceu
Saepe humilis tendit, thyma nec contemnit odora.
Magnus uterque tamen; quos frustra lenta imitari
Turba poetarum, fallor ni luscus, anhelat.
Verum haec tu melius quae sit, nunc accipe, causa
Interpellandi. Romae suffectus amici
Cunichii in sedem, non natus Apolline laevo,
Sed cultus, doctusque satis Petruccius huc mi
Carmina Callimachi, quae non sine transtulit arte
In Latium sermonem, ut ego legeremque et amicis
Monstrarem, credo, misit. Legi, atque probavi
Admirans versus tornatos, et bene comptos,
Ac tales iterum resonae, quos reddere nolis
Incudi. Fallit veterem nova gratia formam,
Et Cyraeneus Latii potis incola vates
Jam dici, ni tu dissentis. Quare age aprica
Per loca ubi fessum spatiandi exceperit hora
Intrarisque cubile, ad amicae lumina taedae
Perlege contractus; tum si quid, scribito, pravi
Invenies, moneam ut juvenem cupidumque moneri,
Atque doceri etiam. Neque enim sibi plaudit amicus,
Scriptorum ut vulgus, nec inani laude superbit;
Judicium sed quaerit eorum, quos scit adunco
Rimari naso, quid distent aera lupinis.
Haec eadem, ut nosti, tentarunt carmina multi
Gallorumque, Italumque, sed horum cura labori
Nec par respondit, nec idem deterruit ausum.
Et merito: hexametris cunctos superasse videtur
Grandibus: ast elegos prudens vitavit, et extant
Quicumque, intactos liquit. Fulgentior auro
Ardet inextincta quippe et coma regia luce,
Uvidulam a dominae fletu, quam Chloridos ales
Sustulit in coelum, decus immortale Catulli.
Altera et, haud pariter tentata elegia, recepta est
In libri partem, Charitum flos, dignaque certe
Et minio, et cedro; qualem jam carus utrique
Nostrum Cunichius vertit, numerisque Latinis
Inseruit, magnam cum magna Pallada pompa
Inachidas sacro referens in fonte lavantes.
Nempe vafer socia contentus laude videri
Maluit; interpres quam stulte ferre secundas
Aemulus incassum, ranae turgentis acerbo
Territus exemplo. Quid enim, vel mollius esse
Vel mage concinnum possit? Parnasside sculpta est,
Ut nuper retulit per noctem visus Apollo,
Scilicet in lauro lex haec; ne tangito quisquam,
Quem cupidum titillat honos, et gloria famae,
Prisca Pelasgorum sacrata volumina vatum,
Quae semel aggressus Romano pangere cantu est
Cunichius; vanis irrisus concidet ausis.
Sed quid ago? Nostri nondum est obducta cicatrix
Vulneris heu! Nondum flendi satiata cupido
Funere tam cari capitis, quocum omnia nobis
Gaudia rapta, omnes una periere lepores.
Nil proprium usque adeo, nil est durabile! Quare
Si sapimus, quodcumque aevi hoc sic degere par est,
Semper ut hinc debere putemus abire, nec ullum
Esse decus tantum, quod nos immitibus Orci
Eripiat vinclis. Subeunda est omnibus una
Atque eadem sors extrema, et linquenda voluptas,
Quam studiis avidi conquirimus inter et artes
Pieridum, et Sophiae. Non lubricus urgeat error,
Non alius gliscat vesano in pectore motus;
Fors etiam finis, fors est optanda laborum
Meta homini. Interea felix tu vive, valensque
Quidquid erit, perferto interritus: utere mensa,
Utere convictu facili, discinctus, et oti
Deliciis justi, lectos dum publica patres
In sanctum revocet cura intermissa Senatum
Frigoribus coeptis, atque adventante Decembri.
Quod si etiam voces patiare monentis Ofelli,
Hoc super addam unum; fuge saevae pocula Circes
Nescio quo dulci spumantia nectare primum,
Mox latice absynthi tristi mage tristia; cantus
Et fuge Sirenum; multas quas littora circum
Ista habitare ferunt. Diro semel ictus ab hydro
Et virides metuit medio sub sole lacertos.
AD PETRUM FR. F. SORGIUM PATR. RHAC.
Jamdudum cupiens foecundae in Tauridos acta
Visere te, matremque tuam, carasque sorores,
Haud potui, mi Petre. Tulit nunc fama futurum
Huc reducem quamprimum, ubi saevus desinet auster,
Et mare se placidum sternet, pluviaeque recedent.
Consilium laudo dignum, laetorque: facis quod
Patricia de gente virum decet, et sapientem,
Atque probum; frustra Chrysippi rancida ni me
A curvo rectum secernere pagina quondam
Edocuit, quid enim? Tibi rerum publica cura
Commissa a populo est; tibi demandantur honores
Praecipui; judex etiam cognoscere causas
Diceris? At contra privis communia rebus
Postponis, tantumque animo contendis avaro
Noctes, atque dies, tua res ut crescat, et uni
Sit bene? Clamosam idcirco fugis improbus urbem,
Devitasque forum, ne quisquam commoda turbet
Pigra, togam cogens nigrantem, et pallia longa
Induere. An nihilum peccas, si debita spernis
Officia? Heu miseros vexat socordia prava
Tutorum, aut etiam fraus pupillos; tenet annos
Jam multos lis implicitos, finemque rogantes
Magna alios; foedo conclusus carcere squallet
Suspectus de furto, seu de crimine caedis
Indicta causa; et quis erit jam denique finis
Clamitat? Absolvar, sceleris si purus, et expers;
Si reus, haud renuo damnari legibus aequis,
Tantum haud quaesitor desit. Quid justa petenti
Non video, contra dices; nisi forte repones
Putidula et Davo digna haec. Sol igneus urit
Aestatem per longam, autumni tempore Bacchus
Rura vocat, campique obeundi, animusque severis
Laxandus studiis; gelidum brumare tribunal
Adscendam, nec tussim acrem, nec acuta pavebo
Millia tot morborum animae sic prodigus; ut te
Nempe juvem? Media satius de plebe fuit me
Nasci, quam tantos tibi me debere labores.
Mitius incipiet rursum splendescere coelum,
Advenient placidae luces, et lenior aura;
Tum labor excitum revocabit. Siccine tandem
In ver cura omnis recidet? Pars maxima longi
Anni elabetur, quin de me cogitet, ac mi
Consulat, uni omnis cui spes, et tradita primum
Cura mei? Te post Divos venerabor ego, tu
Me nihili facies rerum tutela mearum,
Et columen? Fasces jamjam mihi sponte resigna
Concessos: non vis? Cogam. Cur mutua cessant
Officia, alterno promissa et foedera nexu?
Hae patria a nostra, nostrisque a moenibus absunt,
Credo equidem, voces; namque heic et plurima virtus,
Et studiosus amor populi, juvenesque, senesque
Patricios semper tenuit, semperque tenebit.
Verum quanta olim turbarum incendia nosti
Seditio faeda his scintillis exciit, utque
In vulgus manavit atrox, nec tela, nec ignes
Cessarunt? Quae causa ante exagitavit Athenas,
Quae Megaram, Thebasque? An non secedere plebem
Iratam patribus primaevo vidit in ortu
Roma ab Aventino metuens immane periclum?
Nec volo, sit nulla ut populi querimonia: nullo
Quit fieri id pacto; natura quippe suapte
Servitii querulum genus est; at justa querelis
Absit causa, bonum cui sit commune parandum
Si ceres aut corrupta, aut terrea prostet in urbe
Venalis, si desit olus, si opsonia, pisces,
Si et carnes, si sal, vinumque, oleum graveolens et
Majori quam par pretio fortassis ematur,
Quin tu provideas, cum debes, cumque teneris;
Haec indignatur, furit his plebecula; sese
Neglectam et credit. Negat hinc se ad munia sueta,
Imperium detrectat, egeno et turbida fastu
Sic operam locat ipsa suam, quam plurima merces
Ut redeat. Rerum totus pervertitur ordo,
Et pretium: non ulla auri sat copia, certant
Usuris fructus, impensae censibus amplae,
Vix vitam, ut tolerare queas, licet annua foetus
Large terra ferat, licet ipsa industria lucrum
Nautica deportet convectis undique nummis:
Unde hoc? Nulla magistratus reverentia, nullus
Qui praesit, praetor bene idoneus; omnis abacta
Justitia, atque pudor, pollutis moribus atra
Nequitia; leges sine vi, quas pauper et aeque
Contemnit dives, nebulonum ut vivere vitam
Possit, et arbitrio ad libitum securus abuti.
Non ita barbati proavi sus deque sinebant
Ferri cuncta: malos aderat custodia contra,
Censorum et vigili cura servata vigebant
Juraque, et augusti fuerant rata jussa Senatus.
Nunc nova scita, novae leges conduntur in horas,
Mutanturque, caduntque. Manent quot denique? Nullae.
Crede hoc, si quidquam credis sapientibus: ingens
Haud legum numerus, verum observantia laude
Digna est; sola urbes facere, et servare beatas
Ipsa potest. Poenas noxis illa irroget aequas,
Queis timeant peccare homines; illa ampla rependat
Praemia virtuti non exorabilis unquam,
Quamquam in dona preces, fulvum et mutentur in aurum.
Curia ubi culpis connivet, quid nisi certum
Naufragium tandem metuendum, extremaque clades?
Excute vecordi serpentem pectore somnum,
Ignavumque animi torporem; quisquis habenas
Imperii rector moliris sorte, nec ortum
Esse puta tibi te solum, sed et omnibus una
Civibus, et patriae; quantoque es nomine et amplo
Nobilior censu, sic vive, ut lumina credas
In te versa unum, totus teres, atque rotundus.
Invidia absistet; tua per vestigia gressus
Turba feret, nec dura pati praecepta negabit
Exemplis edocta tuis. Non longius ibo,
Plurave verbosus jam pergam adnectere; pubi
Dat senium formam vivendi, exemplar et ipsi
Plebi sunt proceres. Si clarus forte senator
Otia discintus degat, sociisque remotis
In triviis nocturnus obambulet; ad mediam atque
Pantolabus ceu scurra, nepos aut perditus ille
Ridentis salse numeris famosus Horati,
In stratis lucem stertat, pietate fugata,
Omni et relligione licentius; haec eadem plebs
Natura ad vitium quando est proclivior, omnis
Urgebit, nec turpe sibi, illicitumque putabit,
Quod videat placuisse viris primoribus. Ergo
Perge modum vitae sectari, quem a puero orsus
Magna, Petre, tua, magna et cum laude parentum
Coepisti; nec facta aliorum, aut dicta sequare,
Pronus agat quamvis raptum in declivia torrens.
Tu tibi sis ratio vivendi, et regula, fastu
Amoto ludisque: tibi respublica qualem
Cumque dabit curam, sancte, integreque geratur.
Nec tamen interea patrias tu sperne Camoenas
Haud genitore minor; fuerisque accomoda nactus
Otia ubi, vel rure moras septembribus horis
Tranquillas, vel in urbe trahens, quod Gundula liquit
Imperfectum opus Osmani, tu perfice; quando
Versibus ante alios patriis excellere dicunt,
Primaque dant ultro tibi nostri serta poetae.
AD JOANNEM BL. F. BOSDARIUM PATR. RH.
Quamvis edoctus Senis, urbe inter Hetruscas
Morataque bene et nitida semperque vigente
Artibus ingenuis, et praeceptoribus aucta
Eximiis, satis ipse tibi jam consulis, et das
Non vanam frugis maturae spem; tamen audi,
Ipse etiam quid nunc tibi dicit avunculus, et quid
Censet, nec sapiens, nec multo callidus usu,
Verum sollicitus de te, dulcissime rerum
Bosdari. Scis, et puerum quam semper amarim,
Et nunc vernantem primaevo in flore juventae
Carum habeam. A superis nutricula possit alumno
Quod petere, id dederunt dii scilicet, oris honorem,
Ingenium, vires, census natalibus aptos,
Indolis et speciem generosae: caetera perges
Dum tibi procurare, haec fors audisse juvabit,
Sint licet e trivio desumpta rudique Minerva.
In patriae primum incipiens tu vivere luce
Cunctorum prostas oculis, liberque vagaris
Libera in urbe, procaci etiam, pariterque maligna,
Ut mos plerumque est hominum, quos moenia gyro
Angusto includunt, nec magna negotia turbant.
Incessum, vocem, gestus, habitumque notabunt,
Si licet, et sensus, tacita quos mente revolvis,
Discutient, pravi si quid nanciscier in te
Forte queant. Quare tantum nil sit tibi curae,
Quantum ne offendas quemquam: sic omnia dicta
Factaque judicio prudens moderare, superbum
Ne vel inurbanum latrans vicinia clamet,
Et matrem miseram vocet, et me damnet eumdem,
Qui fuerim nati mittendi maximus auctor
Italiae ad fines. Sine fastu comis, apertus,
Indulgens pariter summis videaris, et imis,
Quidquid agas, fuerisque ubicumque: externa caveto
Plus justo laudes patriisque opponere certes
Moribus: excusa, ni facta domestica possis
Commendare. Bonus civisque videbere, erisque
Jucundus, queiscum debes convivere, prima est
Quae nempe ac potior sapientia. Fama sequetur
Optima apud multos, ni et fallor, amabere, quod sat,
Atque etiam plerisque placebis. Posse placere
Omnibus, haud ulli concessum est; ipsaque virtus
Immodico splendore oculos si praegravat, urit.
Testis Aristides, qui vulgo est justus Athenis
Quondam habitus: cuidam non noto, hoc nomine tantum
Displicuit, poenamque tulit clarissimus exul.
Nulla in re nimius videare; audacia longe
Absit, et altisonans nimiae fiducia linguae:
Semper ama medium; jucunda modestia semper.
Effuge praecipitem, qui nunc dominatus in urbe
Bacchatur, luxum; sed et ipsas effuge sordes
Lucra et, quae melius quaerat Muscicus apella
Russius et compar, soliti corradere nummos.
Officiis certa, majori assurge, caputque
Pronum aperi, facilis responde, ac redde salutem:
His amor haud spretis, odiumque paratur omissis.
Nec cursare foro placeat, nec compita obire,
Atque puellarum venari exerta fenestris
Ora levi, et clausis garrire in nocte tabernis
Sorbentem calidos rores, et gutture olentis
Fumi exalantem nebulas; aut quaerere, crure,
Ne gravius memorem quidquam atque obprobria tangam,
Moevia num curvo, num sit Calfurnia recto?
Tesserulis socios inter si forte joceris,
Alea sit vacuo lusus, non questus avaro,
Atque hilares pariter victus victorque recedant.
Haec ubi prima tuae ceu fundamenta futurae
Constitues vitae, multum mihi saepe monendus
Rursus eris, fervet dum sanguis, dumque voluptas
Ducit inexpertum vitiosa ad gaudia, cautus
Desidiam ut vites. Venatibus otia falle
Et cursu spumantis equi; pila missilis artus
Innocuis agiles ludis exerceat, atque
Ficta reluctantem sumptis mucronibus hostem
Pugna vocet; lyra pulsa sonet, choreasque per artem
Ducere et ad numeros vestigia flectere cogat.
Haec te digna quidem cura est; his tempora ludis
Grata trahes, animum quando majoribus aegrum
A studiis laxare voles. An credis in arcem
Palladiam ascendisse, quod ipso a limine clausas
Intus opes vidisse datum tibi? Longius abstas
Quo propius te accesse putas: vix semita aperta
Prima tibi doctrinae, et jam ceu fine potitus
Cessabis; nec tu per amoeni culmina Pindi
Pieridum immixtus thyaso sitientia labra
Proluere audebis vel hyantaea Aganippe
Pegaseo vel fonte? Videri coelum undique stellis
Fulgere? Quid circum solem flammantia volvit
Astra, quid in curvas ducit, revocatque choreas
Diverso in spatio, diverso et tempore semper
Mercurium, Venerem, Terram, Martemque rubentem
Atque Jovem, atque senem Saturnum? Quae mora tardat
Crinitas per inane faces, quae noctibus aequat
Luces causa pares? Quid ventos excitat, et quae
Vis mare nunc reprimit, nunc aestu surgere cogit,
Alternatque vices? Aura, amnes, viscera terrae
Num nova non cupidis produnt miracula rerum,
Invitantque ausus hominum? Quid saecla ferarum,
Omnigenumque animantum, alis seu corpora librant,
Seu pinnis agitant, seu spiris prona volutant,
Non rapiunt animum? Felix cognoscere tantas
Qui potuit causas, caecosque recludere fontes!
Felix et qui ausus tantum tentare! Juventa
Dum calet, o quanto hoc melius fruerere labore
Urgendo quam segnis inertes temporis horas!
Quid quod et ipsius generis tu jure teneris
Notitiis rerum variis formare animum, ac te
Imbuere, ut possis curare negotia praesens
Non tua dumtaxat, sed quando postulat usus
Ipsa aliena etiam? Proin est doctrina paranda
Apta tibi: neque enim diffusa scientia venis
Una patricio serpit cum sanguine, multi
Ut male nunc fortasse putant genitoribus orti
Nobilibus juvenes. Pubem maturior aetas
Excipiet, levibusque jocis succedet honorum
Ambitio; praetor seu judex reddere quondam
Cuique suum debebis, et idem condere leges,
Causarum aut nodos, dubiosque evolvere nexus
Patronis studia hinc atque hinc adversa sequutis.
Qui facies recte, qui tanto munere fungi
Quibis, dic sodes, ni jus commune tenetur,
Ni patrium penitus sedet alta in mente receptum
Ipsa et naturae lex prima, unde omnia manant?
Publica saepe itidem patres sententia poscet,
Resque erit aut ratione, aut exemplis agitanda
Haustis historiae claris e fontibus. Haeres
Incertus, titubasque; modo huc modo laberis illuc.
Et merito: nam quae suspenso digna senatu
Verba seres, sophiae doctis penetralibus expers
Ac rerum et populorum ignarus? Perdidit urbes,
Et perdet, mihi crede, pudenda inscitia plures,
Quam furor hostilis vel edacis temporis aevum.
Sit patriae tibi magnus amor, sit cura tuendae,
Justitiam et semper colito: quidquid tibi rectum
Atque pium fuerit visum, nec gratia, nec vis
Ullius impediat, quin firmum sit, maneatque,
Quantum in te est, fixum: frustra seducere tentent
Muneribusve minisve; ut circum saxa sonantes
Franguntur fluctus euris turbantibus aequor;
Sic clades minitata, oblataque munera vano
Nequidquam assultu quatiant immobile pectus.
Imperii haec virtus sit murus aheneus: illam
Qui fugiunt, ponant et honorum insignia, et omnes
Nominis ac generis titulos, fex ultima plebis,
Venales animae ac viles. Cane pejus et angue
Vitandum est ne turpe animum juvenilibus annis
Dedecus inficiat, prolapsumque improba raptet
In vitium mox consuetudo, admissaque culpa.
Quos videas sine noxa et clara excellere laude,
Hos sequere, horum animo propone exempla: pudebit,
Cum meliora habeas, non et melioribus uti.
Quod superest, venerare Deum, quem semper adesse
Crede tibi, ac mentis scrutari arcana repostae
Ultorem scelerum largitoremque bonorum;
Hic primus fons esto, haec ultima linea rerum.
AD MICHAELEM GARGUREVICHIUM MEDICUM PRAESTANTISSIMUM CIV. RHAC.
Claro Poeonia doctum qui dixit in arte
Induperatori similem, non ille recessit
Avius a vero, Michael doctissime, Coi
Fama senis; multum sed, crede, et vidit, et acri
Ingenio valuit, si res contendere rebus,
Et conferre velis. Lituos, et Martia signa
Nominis et magni strepitum si denique demas,
Qui potior medico dux est? Fors Mater Achillem
Tradidit idcirco Chironi, usumque medendi,
Bellandique artes heros ut disceret una.
Namque ducis quae cura? Ille hostem e finibus arcet
Atque ferum, inrumpit si qua improvisus, et agros
Vastat, agens praedas, quatiensve insultibus arces,
Auxilio properans aut campis cedere cogit,
Aut sumptis propere telis decernere litem.
Quid medici? Nostro nimirum a corpore pestes,
Insidias vitae quae tendunt semper, et errant
Innumerae numero nos circum, avertere curant;
Tum si qua insedit subito vis, ferre nec arma
Apta, nec absistunt furias compescere morbi
Scrutantes armamentaria pharmacopejae,
Donec parta salus redeat. Nec multa; notandi
Hac quoque re nimium similes. Culpatur uterque,
Si coepto exciderit victus; laudatur et idem,
Rem bone si gessit prudens ac strenuus: omnem
Vulgus ab eventu culpam namque aestimat, atque
Virtutem a socia fortuna. Quisquis at aequus
Iudicat, hoc nulli mortali e sanguine novit
Esse datum, quamvis multa illum industria tollat,
Et votis gaudere bonis, et vincere semper,
Cum Martis fortuna anceps pariterque medentum.
In trutina studium ponendum est, curaque, qua quis
Usus in arte sua valuit, successus et aeque
Pensandus, quicumque fuit. Si pondera culpa
Haud premet aequatae lancis, quin altius acta
Evehet ad coelum virtus; quicumque ita sese
Gesserit, optato non defraudandus honore
Expectare potest meritae praeconia laudis,
Ut res cumque cadant. Te vero, maxima cujus
Virtus, et fortuna fuit, queis laudibus ornem
Aeacida celebrande mage, et Chirone magistro,
O sate Hygea alma, deducte et origine ab ipsa
Asclepi veneranda? Ejus tu numinis haeres
Arte bona geminas e nigri faucibus Orci
Ad superas revocasti oras lucemque sorores,
Dilectasque mihi, et consanguinitate propinquas,
Laude et florentes multa. Saevo utraque morbo
Languida et atritis heu viribus aegra jacebat
Persephones metuens instantis jura severae,
Hostilemque manum, cum tu miseratus acerbum
Exitium, et Phoebi solers accinctus ad artes
Fecisti melius fractis confidere rebus,
Puallatim ammissam et rursum sperare salutem.
Quam digitis tibi saepe petita arteria, quanto
Et studio pulsus numerabas gnavus et omnem
Causam explorabas morbi, linguamque notabas,
Atque oculorum aciem, atque ipsum sudoris odorem
Pervigil invisens, et convenientia signis
Pharmaca distribuens? Tua magna industria vicit,
Et dirae pepulit metuenda pericula sortis.
Jam redit, et fessis vigor artubus, et color ori
Purpureus, jam forma nitet gratissima, qualem
Ante habuere, sibi et qualem pulcherrima Cypri
Illa Dea, et Charites cuperent, et quotquot ubique
Mirata est olim formosas Graecia nymphas,
Taygeti cum forte jugis bona turba Dianae,
Peneum aut propter muscoso in margine ludit.
Utraque par Helenae matri est; quam, cur mea quod sit
Ipsa soror; dubitem foecundo dicere partu
Mnemosynen, quando una novem laetissima natas
Edidit et numero Musarum et Apolline dignas?
Et nunc illa quidem sese miratur in ore
Natarum generis florens, et prole nepotum
Multiplici et crescenti ad avitum gentis honorem.
Heu quantum matri luctum sors dura parabat,
Quantum etiam fratri, carisque sororibus! At non
Ulli majorem, tibi quam, Bernarde, tibique
Boniada, Parcea si quid crudelius ausae
Foedera conjugii rupissent, fidi et amoris
Pignora liquissent tanto moerentia casu.
Sed trepidi cessere metus: tuque optime sentis,
Atque vides, quanta est tua laus. Non vita duabus
Matribus optato nunc munere reddita per te,
Sed multis jam parta simul: felicia plaudunt
Gaudia ubi tristi resonabant omnia fletu.
His salvis Caboga minor nunc additus ipse
Per te utinam longi quamprimum expellere possit
Reliquias morbi, quique illum nunc male torquet,
E capite humorem dimittere; nulla triumpho
Digna magis laus hac, nulla et victoria Phoebi
Ante fores quae scripta aeterno in marmore vivat,
Ac duraturis referat tua nomina fastis
Inter Baglivum Plancumque, Epidauria tellus
Quos tibi produxit similes, foret alter ut Istri
Utilis ad ripas, Tyberinas alter ad arces.
Tum si fors vivent mea carmina, in his quoque vives
Non unquam certe mihi carior, hoc, bone, munus
Quam cum praestiteris cupido tua ab arte profectum,
Qua catus eximia polles, ac jure triumphas.
Suave canit lepidi Cordarae, et candida Musa
Cunichii: gratum est proin munus; epistola, sed qua
Auxisti donum, multo quoque gratior: omnis
Nam a capite ad talos ita molli splendida cultu
Exornata nitet, nil ut concinnius ipse
A multo norim jam tempore, dulcis Alethi,
Et Phoebo dilecte. Quod autem impellis, ut ire
Docta per ora virum permittam carmina foetus
Nec culti ingenii, nec dignos pumice, recte
Fors facis, ignarus si credis posse placere
Versus, quos nec longa dies, nec lima polivit.
Sed contra sentisque putasque. An salsior ergo
Ludis, et irrisum gaudes sic prodere amicum?
Nil mihi plus aequo tribuas; nec quod tuus haud mos
Frontis ad urbanae subrepas dicta. Ego paucis
Et vixi notus, vivamque, ut fata volent me.
Multa quod emisi stultus, fors poenitet; aut hoc
Delectat solum, qoud tristes nempe labore
Haud injucundo quaesivi fallere curas.
Post obitum qiuid erit de rebus, quas male scripsi,
Vel fors recte etiam, prudens et quaerere omitto,
Et famam haud curo, quae non audita sonabit,
Ipse ubi non adero. Mea vel mittantur in ignes
Scripta, vel in vicum vendentem sal, piper, et thus,
Ignoscam haeredi facilis, culpamque remittam.
Cunichides meus ille et vixit magnus, et usque
Major florescet, sors quamquam indebita coeca
Nocte premat reliquos venae tam divitis haustus.
Illius exemplo tu, cui et vis et favet aetas
Haud studii impatiens, nisumque intende, novosque
Aude alacer fontes aperire, et promere vastae
Mentis opes, pleno jam nunc quas pectore condis
Argivis pariter doctus, Latiisque Camoenis,
Ad quas grandiloquus tibi calcar avunculus addit,
Gnavus uti curras. Ego radens littora in altum
Plaudam solventi tibi vela haud invidus, ac te
Suspiciens merita redimitum tempora lauro
Laetus io! dicam, patriae nova gloria surgit.
AD THOMAM JAC. F. BASSEGLIUM PATR. RH.
Bassegli, externos longeque diuque vagate
Per populos, pulcro doctrinae illectus amore
Dum gaudes coetus sapientum invisere, et urbes,
Et mores hominum varios cognoscere, qualis
Visa tibi reduci patria est, quam liquimus ambo
Diversis animis studia et diversa sequuti
Imberbes? Suave est noto requiescere nido,
Et natale solum post longum visere tempus,
Amplectique suos. Felix non vita tumultus
Inter, et ingentes fortunae mobilis aestus
Degitur; ast animus turbarum nescius, et mens
Sorte sua cum laeta haud ullis angitur intus
A vitiis. Sint clara licet, sint grandia passim,
Quae possint alibi cupidum monumenta tenere,
Atque boni specie vana suspendere hiantem;
Hic quoque terrarum non displicet angulus, aer
Purus ubi et ventis perflatus mollibus almam
Temperiem coeli praestat, camposque feraci
Rore fovet, variosque suo dat tempore foetus.
Non virides oleae desunt; non parca racemis
Luxurians gravidis spumat vindemia, et ipsa
Inter saxa ceres, plenis flavescit aristis.
Alituum genus omne frequens, armentaque ludunt,
Et simae tondent late dumeta capellae,
Mellaque apes stipant non decedentia hymetto.
Heic portus pelagique sinus; heic turbidus iras
Adria deponit, nusquam piscosior, oras
Quam circum has, nusquam foecundior ostrea ferre
Lucrinumque lacum, et claras vincentia Bajas,
Quam gemini contingit ubi confinia stagni.
Acre hominum genus est, animisque et robore pollet
Ingenii magno, jubeas seu Palladis artes,
Pieridum seu dona sequi, atque arcana Mathesis.
Libertatis amans, decoris quoque; grandia adurgens
Plus aequo fortasse, aura si lenis amica
Aspiret ventus; si contra, vela remittit,
Abjectumque jacet, patiturque senescere vires.
Omnibus est terris vitanda illa improba Siren
Desidia; his autem inprimis, ignavia circum
Barbara finitimae gentis quibus addere calcar
Et stimulos deberet, ament ut sponte laborem,
Insudentque alacres operi. Quid? Dicere vera
Num dubitem, patriaeque malus num tangere amatae
Permetuam labes? Alitur si forte recuses
Ferre manus, vitium; manant contagia, vulnus
Ni retegas. Aliqua hinc igitur speranda medela,
Solamenque malo, surdas emissa per aures
Si non dicta ibunt. Heic agri cura colendi est,
Triptolemi quondam fuerat quae tempore in usu,
Scilicet atque artes variae exercentur, ut olim
Secla hominum duro de saxo enata superstes
Deucalion monuit. Nil tot labentibus annis
Inventum effictumque, addat quod rebus honorem,
Et pretium. Quaedam vexat socordia prava,
Igniculos animorum omnes quae extinguit, et una
Quod mirum est, luxus ingentem accendit amorem.
Non fictor, sculptorve bonus, pictorve; nec ullum
Rerum paene genus, queis tecta ornamus, et artus
Contegimus, nostrum pote dici. Advecta supellex,
Et vestis: sordent quaecumque heic extudit usus,
Laudanturque adscita procul. Sic omne lucellum
Hinc abit, et miserae crescunt incommoda plebis;
Ad furta et fraudes urget quam turpis egestas.
Num qua magistratus damnosa incuria partem
Hujus habet culpae? Num jura haud provida ferre
Auxilium cessant, foedumque arcere veternum?
Nonne videns matres juvenesque incedere dicas
Divitias Indi nempe affluxisse beati,
Pactolique aurum? Tantis quaesita renidet
Forma opibus, mutatque novati munera cultus,
Et Venetum, et Ligurum potis exaturare rapinas,
Non cupidum exhaurire animum. Redimicula, mitras,
Velaque, et illusos flores, et serica texta
Miramur passim volitare. Haud ulla carina
Advenit externis repetens haec litora ab oris,
Multa peregrinae quin secum millia mercis
Advehat. Haud petitur, quanti est, cerebrosa recentem
Quem fingat novitas ornatum, quemque venustum
Asserat: extemplo coemit florentior aetas
Posthabito generis, patrii et discrimine census,
Prodiga, et ad nugas conversa, inimicaque nummi.
At quam laeta diu sors haec durabit? An usque
Copia de pleno fundet sua munera cornu?
Sic utinam faxit lucri Cyllenius auctor
Et bona Tethys opum nostrarum provida nutrix,
Ipsaque nos ipsos det fallere posse Laverna!
Sed vereor, ne prisca brevi nos tempore visat
Pauperies, neu sera premat sapientia rebus
Omnibus exhaustos et sanae frugis egentes.
Quid juvat argenti convectum pondus, et auri,
Si, velut aeratis cum se unda canalibus effert,
Nulla manent heic signa, iterumque relabitur oras
Hinc alias, iterumque alienae commoda gentis
Auctat alitque opibus? Tunc tantum industria prodest
Nautica, quam nostri totis nunc viribus urgent
Certantes, gnavum cum vividus ardor ad artes
Multiplices acuit populum, numerosaque lucrum
Cum soboles certos vitae convertit in usus,
Et stabiles inquirit opes, intactaque curvis
Vomeribus sive arva serit, sive educat ulmos,
Seu pecudes pascit, seu scalpit robora ferro,
Assiduoque labore opera inter dura senescit
Nunc linum subigens, nunc lanae vellera texens.
His studiis hac mente vigent non ulla perosae
Damna revolventis fortunae tristia gentes;
His et aluntur opes: fervens industria curis
Excitat ingenium, labor et bonus omnia vincit.
Si non planities camporum, et prata virescunt
Florea, si colles nudus lapis obtegit atque
Glarea, cur moros bombycum in pabula cessant
Conserere, et truncos late vivacis olivae?
Cur vagus ipse amnis, veteres qui interfluit undis
Enchelios, non in rivos diductus, et omnem
Per vallem sparsus nunc his nunc dividit illis
Frugibus humorem calido sitientibus aestu?
Cur vitreus surgens radice e montis Arion
Tantum undis frumenta terit, nec ab arte coactus
Robora diffindit, tenuatque in fila metalla,
Aut folia effingit niveae tenuissima chartae?
Castaneas scrobibus condiscant ferre cavatis
Aerii montes, nec fagus et aesculus ingens
Ligna negent, glandesque: magis sollertia regnum
Extulit agrestis semper, quam divite vena
Inventum effosumque aurum telluris hiatu.
Quae melior gregibus pascendis insula, longa
Quam Melite? Squallet raris deserta colonis,
Atque malos gleba colubros alit ubere: cedet
Squallor ab inductis pastoribus, unaque mensis
Sufficiet, pinguique dabit genus omne macello
Quadrupedum, deerit nec lac, nec caseus urbi.
Aspice et Augusten: surgens oleaster obumbrat,
Et vestit scopulos enatus sponte virentes.
Insere, et agrestem cultu dediscere morem
Coge instans. Sese non illi molle Tarentum,
Non dives Corcyra, aut praeferet ipsa Zacynthos.
Quid memorem ternas Elaphites? Contigit illis
Certus honos, multusque labor: quod si tamen ipsas
Illustret nova cura, magis mirabere Bacchi,
Cecropiae et divae claras ditescere foetu.
Si non servorum stipatus ab agmine longo
Lentus inauratis vectari curribus opto;
Sed nec iter faciens longum per saxa caballo
Ire velim. Pateat communi publica sumptu
Strata via, aeratis pariterque accommoda plaustris,
Volvendisque rotis; vicina per oppida merces
Haec eadem late spargat, rursumque reportet,
Quae dederint referenda; sit aequa et cura salinas
Rite asservandi, vis et provisa tuendi
Agricolas, nimium dominorum semper avaro
Imperio pressos. Annonae prostet in urbe
Copia venalis; vigeat custodia morum,
Et vigeant leges, soboles quibus aucta paratur,
Instruiturque simul; tunc sese Epidauria tellus,
Exiguis quamquam cohibetur finibus, amplum
Evehet in nomen, parvoque assueta vigebit:
Illa velut felix sub duri lege Lycurgi
Nondum Asiae corrupta opibus Spartana juventus;
Aut Italos altis dirimunt ubi montibus Alpes,
Noricaque, et potior tibi cara Helvetica pubes.
His ego me solor votis, nec tristia duco
Tempora, securus, quid agant horrentia Martis
Signa per Europam late minitantia, et arma
Hinc atque hinc populorum excita. His tu quoque, credo,
Nam sapis, atque agitas campestribus otia curis,
Contentus vives, seu rura Oneïa lustras,
Sive Umblae, Burnique doces florescere glebas,
Vitibus et patriis imitaris dulce Falernum,
Caecubaque impresso signari consule digna
Usque novas rerum sollers inquirere leges.
AD MARINUM MATTH. F. ZAMAGNAM PATR. RH.
Ecquid ab Euganeis sensisti forte levari
Fontibus? Ecqua tuo medicina inventa dolori
Tristitiam, morbi sociam, de mente fugavit?
Cedet causa mali paullatim, atque arte medentum
Adveniet revocata salus, o cognite et usu
Suavis amicitiae, mihi juncte et sanguine eodem
Marine. Ingenium tibi magnum Parca, deditque
Divite cum vena linguam; quidque utile vitae,
Quid deceat, melius Zenone et Socrate nosti.
Persta igitur fortis: levius patientia reddet,
Quod non corrigere est licitum. Sincera probatur
Rebus in adversis virtus, et ab objice ducit
Pulcrior eveniens vires; ut purius aeris
Lamna micat, domitam flammis atque ictibus instat
Arte faber multa quam Martia vertere in arma,
Aut divum in formam, heroum aut spirantia signa;
Sic eadem quo pressa magis propiorque periclo,
Suscitat ingenitam mage lucem et clarior ardet.
An labor in medio contendere carbasa ponto,
Et cursum properare, ubi ludens aura favoni
Leniter horrificat fluctus, et spumea circum
Unda occursantis lambit rostra ardua prorae?
Tunc non artis opus, tunc vana industria; rector
A vectore parum tum differt gnavus inerti.
At si nigrantes pugnantibus undique ventis
In nubes aer cogatur, et horrida pontum
Excitet iratum tempestas, jamque carina
In scopulos Syrtesque ab iniquo vortice agatur,
Cetera dum trepidat pubes, interritus alta
Stat puppi Palynurus, et omnem providus artem
Advocat auxilio; felix si vincere possit
Ventorum rabiem: sin contra, triste paratus
Exitium spectat, nec dira ab imagine pallet.
Haec virtus, huc usque licet procedere; velle
Ulterius, merus est furor atque inscitia certa.
Quocirca mecum sic collige: munere divum
Non ulli est hominum data vita, ut semper eodem
Flamine decurrat: modo diro fluctuat aestu,
Et modo tranquillo ceu portu ingressa quiescit
Sopitis animi curis, quas nec metus excit,
Gaudiaque, et desiderium, sensusque doloris
Acrior humanum suetus subvertere robur.
Hinc sapiens nec laeta effertur sorte, nec idem
Corruit adversa: ratio moderatur utrinque
Laxans atque premens, ceu poscit tempus habenas.
Haec autem etsi omnes docti indoctique fatemur
Vera; quotus tamen est, isdem qui vel sciat uti,
Vel valeat? Nomen virtutis quisque decusque
Vindicat usque sibi, gravius quum non onus ullum
Vis aliqua imponat; si vero haec urgeat, ultro
Claudicat; indomito defensus ab aggere miles,
Et pugnae ignarus, magno se credit Achilli
Esse parem, dum saevus abest procul hostis, et arma
Haud resonant. Dives positis in foenore nummis,
Largificoque auctus censu patientior ipso,
Conversis rebus, sibi forte videbitur Iro
Nempe futurus: amor nostrum sic decipit unum:
Quemque, et laudis agit specie fallacis amica,
Cum tamen est solidi nil intus. Mors mala ademit
Filiolum: cur fles? An non mortalis in auras
Mortalem extuleras? Praerepto gaudet honore
Aemulus: anne uni proprius debetur? Oborta
Contudit et vites, frumenta et pinguia grando:
Quid? Coelumne etiam incuses, et damna queraris
Impius injustusque? Lybissis navis onusta
Mercibus in tumido periit salis aequore: clamas
Foede vociferans vitam amisisse: quid isthuc?
Nescibas spoliari opibus, qui per freta currunt,
Nunc pelagi a rabie, nunc a praedonibus afris?
Tum decuit metuisse, ratem cum laetus in altum
Solvebas. Nec plura; vides, quo scilicet orso
Contendam sermone loquax, et grandia rides
Doctrinae praecepta severae, Porticus ac si
Instituit tangi naturae haud motibus ullis
Nativae oblitum levitatis. Non ego stipes,
Non tu adeo cupis esse, nec istum humana rigorem
Conditio patitur: ratio verum imperet, et nos
Regnatrix, alta residens velut arce, gubernet,
Dicebam ut paullo ante; huc omnis cura, laborque
Respiciat; primum ne sit male, deinde etiam sit
Ut bene; nec si aliquis gravior fors casus acerbae
Inciderit sortis, desperes posse ruina
Surgere ab instanti, dum vis atque integra spes est.
Quare age cur cessas? Si non Antenoris arces
Sat juvere aegrum, si non procul omnis abactus
Qui malus insedit stomachoque et renibus humor,
Parthenopen, Romamque, aut quae magis altera floret
Urbibus ex Italis Asclepi laude salubri,
I properans. Spero, non frustra ingrata subibis
Taedia, suscepti nec longa incommoda cursus,
Si redeat secura quies, cupidumque revisat
Alma valetudo, qua non praesentius ullum,
Aut melius servant homini pia numina munus.
Incolumem, laetumque diu non te tua tantum
Optat cara domus, dilectaque pectora fratrum;
Sed populus, sed tota petit respublica civem
Egregium, pariterque habilem seu rebus agendis
Consilio seu dando, ubi patrum fluctuat anceps
Curia, et in varias trahitur sententia partes.
Quin et crede, tua est ingens quae gratia, et aura
Aspirans popularis, amicis junctus, et aequi
Ordinis, et sancti juris fautoribus unus
Ante alios prodesse vales praesentis egenti
Auxilii patriae, senio quae fessa labascit
Aegrescensque jacet resolutis languida nervis.
Non miserae quisquam bonus audet tendere dextram,
Tanta obsepta lue est, et partes manat in omnes
Jam vitium; fer opem; nec si nunc tota repente
Sanari renuit, curae sollertis omitte
Incumbens studium. Nunc hanc e corpore spinam
Eximere infirmo, nunc illam perge: minori
Sic numero haerentum paullatim afflicta premetur,
Et sese melius certum post tempus habebit,
Inque dies capiet vires, dum libera demum
Depulso procul hoste vacet. Sertorius acer,
Cum propere vellet numeroque, et Marte timenda
Cantaber impatiens Romana invadere signa,
Respueretque ducem frustra meliora monentem,
In medios produxit equum; tum viribus audax
Qui fuit ante alios, juvenem divellere totam
Caudam jussit equi. Quod toto corpore nixus
Cum facere haud quisset: desistite, dixit, amici,
Nunc furere, integris dum fervent agmina castris;
Sparsum ubi robur erit, dirum superabimus hostem:
Prona pilos nunc hos nunc illos vellere res est,
Haud fas una omnes et eodem excerpere nisu.
AD MICHAELEM L.F. BONAM PATR. RH.
Quod causam justis, praecisa lite, probasti
Judicibus tibi tute cliens idemque patronus
Gratulor, o Michael, et laetor. Pulsus opima
Vulturius cessit de praeda, et lusus inanem
Spem doluit. Tu nil metuebas; quippe disertus
Eloquio magni polles, genitoris et arte,
Sanctarum et gnarus legum es, jurisque peritus.
Contra ego, quod pavidus natura, quodque pusillus
Praetores raucumque forum ac civilia vincla,
Mi vitanda magis duco, quam retia turdis,
Quam laqueos merulis, aut tectos piscibus hamos.
Quid nunc? Incipient longae procedere luces,
Acrior et flavas aestu sol uret aristas,
Et calor urbe furet, curarum hac parte levatus,
Cur non, quo vacuum te invitat cumque voluptas,
Promptior excurras? Cur non et pulcra Gravosae
Villa, colis multo quam sumptu atque arte nitentem,
Inque dies augere studes ornareque, molli
Hospitio accipiat tutae inter praemia vitae?
Ille mihi ante alios ridet locus, ille peraeque
Jure tibi est multo gratissimus. Haud patet amplis
Porrectus spatiis, nec prata virentia servat;
Sed cultu laetus Pomonae, atque undique clausus
Tranquillo residet portu, varioque tuentum
Lumina prospectu pascit; defensus ab austro
Nimbiferoque noto, Zephyrorum mollibus auris
Perflatur late, et puro simul aere gaudet
Inter inaequales frondoso vertice clivos,
Atque renidentes curvati more theatri
Aedibus eductis niveo de marmore ripas;
Quas placidae referunt oculis spectantibus undae,
Ut vitreo e speculo reflexae in imagine lucis,
Nereïsin, credo, spectaclum dulce vel ipsis.
Nautica se circum fundit navalia pubes,
Et vehitur pictis freta per pacata phaselis
Assiduo insistens operi. Pars prima carinis
Fundamenta locat, costas et robore secto
Texit, et ingentem curvat compagibus alvum:
Pars tollit malos, et veliferas antennas
Suspendit, tortosque aptat per aplustra rudentes
Cantu incomposito longum solata laborem.
Jamque illa egreditur portu ratis, ostia plenis
Illa subit velis, coelumque fragoribus implet,
Icta repercusso reboant dum littora plausu.
Nec piscatorum cessat labor: ille tridenti
Stans alta in puppi praedam ferit, omnia crudo
Assimilis Glauco, Nereoque; ast ille madentes
Aut nassas, aut lina trahit, captosque canistris
Vimineis imponit hianti gutture pisces
Rombosque, auratasque, et rubor tergore mullos,
Pictaque muraenae sinuosa volumina, ditis
Apta vel ingentem Luculli explere catinum.
Quid memorem festosque dies, populumque frequentem
Undique per ripas ultro citroque meantem,
Atque coronatas pagi ornamenta puellas?
Non his praetulerim Miseni culmina, non his
Pausilipum, Bajasque locis: sunt omnia plena
Deliciis, faciuntque animum quae visa beatum
Ambitione relegata, strepituque forensi,
Curarumque alia turba. Quo te simul atque
Cum gnatis veniens et pulcra conjuge confers,
Grandia deponens urbani taedia luxus
Phaeacum in morem non deficiente crumena
Instituis facile sine curis ducere vitam
Nec tibi contractus, nec caris parcus amicis.
Inter ruris opes, Neptuni et munera laetos
Continuas sine nube dies, et inania rides
Vota ducum, regumque, procul discordibus armis,
Alpibus effractis dum fulminat hostis ad altum
Eridanum, victorque Italas male territat urbes.
Et nunc vectus equo vicinae moenia ad urbis
Adproperas, celeri nunc cymba impostus et Umblam
Et Malphin lustras, cognataque pectora visis
Dulcibus aut epulis aut ludis otia ducens
Longa per insomnes aestivo tempore noctes
Ingenuos inter risus, et mutua mensae
Gaudia, quae laetam gliscunt hilarantia mentem
Colloquia? Alterno quo fervet lingua lepore?
Saepe etiam intersum simul ipse: oblitus et annos,
Rugosam et frontem, et sectae praecepta severae,
Rursus in Aonidum, ceu stet vis integra primae
Aetatis juvenumque ardor, subrepere lauros,
Antraque Cyrrhaeo videor florentia musco,
Aut thiaso immixtus nympharum Maenala adire,
Thessala vel tempe, juga vel bacchata Dianae
Virginibus; quin et nunc ista in mente revolvens.
Nescio qua incendi experior dulcedine, ut ipsa
Haec non invitis scribatur epistola Musis
Praescriptos egressa modos, numerosque, stilumque
Quamvis aeger adhuc tenear, curisque gravatus
Solliciter: tam cara tui mihi gratia ruris,
Tam volupe est memorare jocos, tecumque morari.
AD JANUM FR. F. VOLANTIUM CIV. RH.
Jane, decor patriae quem pulcro laudis amore
Succendit, veterumque docet clarare diserta
Scripta virum, quando tibi culta Osmanaïs auras
Lucis in aetherias prodibit, et Illyris ora
Grandiloquum jactabit epos? Te vindice multis
A maculis, queis foede obduxerat atra vetustas,
Scriptorumque ignara manus, tam nobile tamque
Rarum Pieridum munus splendescere late
Incipiet tersum et purgatum? Non modo nobis
Suavius efficiet tua cura; sed et ipsa labore
Docta tuo nostras mirabitur extera pubes
Divitias, grandemque sonum, purumque nitorem,
Moenioque animos, et dignas carmine vires.
Cur latuit lux tanta diu? Cur obvia paucis
Numquam ausa est exire Epidauri e finibus, atque
Victuris insculpta typis volitare per oras
Hinc alias? Segnis nos vexat inertia laudis,
Ac famae immemores patriae; cum nec tamen absit
Vatibus a nostris bona vis, nec spiritus ausis
Delibare omnes Musaei nectaris haustus.
Proin veluti ignoti contemnimur, ipsaque lingua
Barbara, quam loquimur, nec Phoebo nata, nec ullis
Creditur illecebris Charitum sat idonea. Quid ni?
Quum jaceat passim perraris cognita libris,
Privatas et servet opes: nec si unus, et alter
Excoluit scriptor florentem, turba sequuta
Exemplum est major, dum mavult hospita haberi,
Ac latii antiqui cives numerarier inter,
Quam linguam vena patriam ditare beata.
Et tamen Adriaci maris illa a fluctibus Arctos
Usque ad hyperboreas, glacialem et frigore pontum
Tenditur immensas scythiae per inhospitis oras
In rivos diducta, at eadem ab origine, servans
Naturam et nomen. Quid quod dulcissima manat,
Et multa vi pollet, et omnem flectit ad usum
Se facilis patiensque? Inflabit Martia digne
Classica, si cantu celebrabis praelia regum,
Victoresque alto reduces aequabis Olympo:
Mollis, et ad lusus conversa imitabitur artem
Idalii pueri, teneros et dicet amores,
Myrtea si ludens nympharum tecta frequentes.
Atque utinam non ipse olim vernante juventa
Liquissem natale solum, fors robur Achillei,
Et virtus Laertiadae generosa sonaret
Cantibus Illyricis, circumque haec littora Grajum,
Trojugenumque forent procerum mage cognita facta,
Quam quae bella diu vel Scanderbeghius heros,
Hunniades vel gessit, et acris dextera Marci.
Nunc cupidum quamquam, et frustra tentare volentem
Deficiunt pariter desueta vocabula, et omnis
Gratia nativi oblitum sermonis. In ima
Numquam etenim ingressus linguae penetralia, tantum,
Edidici a nutrice olim quae paucula, servo;
Nec dictum lepide quod sit, quod Apolline dignum,
A vulgi ignarus coeno secernere novi.
Usque adeo (quod turpe reor mihi) daedala fallit
Et junctura rudem verborum, et splendida virtus,
Concinnusque lepor. Quo fit, sint aurea quamvis,
Ne studiosus ego sat nostra poemata mirer,
Quandoquidem nequeunt non intellecta placere.
Nec tamen illorum numero me dixeris esse,
Queis patriae sordent Charites. Imo acrior unus
Ante alios quidquid pulcrum est et quidquid honestum,
Ad nos et cupiam transferre, et cogere nostri
In partem census, nostraeque in commoda linguae
Nam quo dexterius fortunae possumus uti
Munere? Non magni speranda potentia regni,
Fortibus aut armis quaerenda est gloria, quam non
Invideo; magnosque odi, quos sanguine fines
Extendere suo cives. Cum dia beatos
Libertas servata fovet, cum purior aura
Irrigat, atque acuit non tardae mentis acumen,
Cur non Palladias nos exercemus ad artes,
Donaque Castalidum sequimur, properamus et altum
Ingenuis sophiae studiis extendere nomen?
Cur non imprimis, quem purum accepimus olim
A patribus, linguae fortes servamus honorem,
Conamurque novas veneres, novaque addere lucis
Ornamenta bonae? Jamajam, dum nostra juventus
Segnitie turpi atque ingrati difluit oti.
Illecebris, Scythico florens gens maxima coelo
Auspiciis excita suae et virtute potenti
Regnatricis, amat quae nata ad grandia quaeque
Una sibi cunctas cunctorum adjungere laudes,
Pacifera non arte minus quam clara triumphis,
Hoc quoque praeripiet nobis decus. Illa parentum
Miro ardore instans linguam fovet, illaque praeter
Egregios quos usque libros emittere gaudet,
Ipsum etiam, quem quaeque suo sermone loquentem
Europae gens laeta colit, perdiscere voces
Moschorum coget, versoque assuescere cultu
Moeniden, primaeque petet sibi praemia palmae,
Quae nostro restabat adhuc intacta labori.
Tu, quoniam Palmotta, et Gundula, et optimus ille
Georgius, ingenii et doctrinae plenus Achivae,
Neglexere comis hinc dignum intexere sertum,
Anteveni tu, Jane, nefas, et dedecus arce
A patria: utque operi nunc pulcro strenuus instas,
Sorgiaden hortare, aut ipse accingere, istud,
Dum licet, invadens patriis decus adde Camoenis,
Quo dici noster non dedignetur Homerus,
Valdius oblectans animos, quam millia vatum
Sueta inopes rerum versus et vendere nugas.
AD {GOERGIUM} HIGGIAM MEDICUM CLARISSIMUM, AC CIV. RH.
Quid mihi, quod gemina tu Phoebi excellis in arte,
Higgia, nimirum vates numerosus, et idem
Solers in paucis medicus? Quid lauta supellex
Quod tibi doctrinae, veterumque scientia rerum;
Unde ortum cepere artes, queis machina mundi
Legibus, et certa qua vi volvenda regantur
Astra? Facem Seresne, an Persae dia tulere
Secreta ad sophiae Chaldaeis? Hinc ne et ad Indos,
Aegyptumque novae fluxit sapientia lucis
Pyramidum sacris inscripta in marmore signis,
Haustaque Cecropias hoc fonte advenit Athenas
Ingentem annorum post cursum? Num magis ulla
Ante his praeluxït latas dominata per oras,
Quae post interiit, vastoque resedit hiatu
Oceani in spatiis, gens nobilis Atlantaea?
Quidmi, inquam, haec prosunt? Te docto tamque diserto
En totum Aprilem, Majumque afflictor acerbo
Infelix morbo, tamquam mihi tempora circum,
Auriculasque putres afflarit triste venenum
Canidia, aut spumas e tetro Cerberus ore.
Ecquis erit finis, per magnum Poeona et almum
Asclepi adjuro nomen? Maculaene tumentes
Absistent aliquando, et pelli forma redibit;
Ne miser assidue crucier, sed agam sine luctu
Quod reliquum est aevi, si quid reliquum esse volet sors.
Cras melius, tu semper ais: dilutior humor
Incipiet minus atque minus pervellere summam
Nempe cutem, confide. Ita spero; at crastina lux haec
Ecquando adveniet longissima? Nam quid et usque
Sperem, si voto non fas fugiente potiri?
In miseris rebus, fateor, spes grande levamen,
Et tutum est plerumque; eadem sed longa senectam
Ad tardam vana quum nos dulcedine fallit,
Tum potius labes dicenda, dolique satelles,
Ceu mihi, ne eveniat, metuo. Collyria vestra
Nunc ubi sunt, succique herbarum, et vis panaceae
Illa potens omnes morborum evertere casus?
Amisere suas in me nunc omnia vires;
Non sudor, non vena valet percussa, nec ulla
Est remedi virtus. Nequidquam expertus ut olim
Balnea sum vivo fumantia sulfure, et undas
Adriaci salsas pelagi, scapulasque peresas
Aestu cantharidum, ferrumque, et quidquid acuto
Extudit ingenio torquendis ars mage membris;
Sic modo, tu quamvis non ulli parcis amicus
Aut studio aut curae, nullo medicabilis astu
Aegror abit. Quid agam? Num vestros nomen inane
Esse putem titulos, ceu Thessala carmina, et umbris
Errantes lemures delirae somnia mentis?
Magna est, credo equidem, vobis solertia; sed non
Certa tamen, victrixque: eventu haud semper amato
Gaudet. Quam dispar animis inventa juvandis,
Quanto et certa magis medicina, carere cupito
Quam non successu videas, ni sola voluntas
Aegroti dura obsistat, praeceptaque spernat,
Quae ratio inculcet purgandae accommoda vitae.
Non te igitur culpem, nec de te conquerar: hoc mi est
Quod morbi, insaevit puero natura, et ab ipsis
Uberibus suxi nutricis: dum Itala tellus
Me tenuit, solis velut ignem pastor in agris
Cum tegit asservans, sopitum pene quierat;
Post, reduce in patriam, vires collegit easdem,
Saevit et asperius. Proin totus ni mihi sanguis
E venis, qui est cumque, fluat, Medeaque rursum
Ni qua potens caeso mage purum sarciat agno,
Portandum hoc vitii est quidquid; nunc acrius uret,
Nunc levius; nunquam tentato a corpore cedet,
Ut semel admissum radicem in sanguine fixit.
Quare age sis, quo docta potest industria, quoque
Sedulitas prodire, juves precor. Ulterius nil
Sollicito; neque enim vel divum immensa potestas,
Vel fato vobis hominum prudentia major,
Quamquam olim meritos decorarit Graecia templis,
Conversumque in vota, precesque Epidaurius anguis
Viderit Ausonium Tiberim. Non quae leve vulgus
Admiranda putet, sapiens ea censeat aeque:
Extima sat primo facies; examinat alter
Quid solidae lateat viso sub cortice frugis.
Si caecus, claudusve, humerosve tumentior essem
Natus, et accirem medicum, rideret opinor
Democritus. Quid? Si labes inoleverit annis
A multis aliqua, et vitium manaverit omnes
Corporis in lymphas, nonne aeque illudet aventem
Sanari? De me tu dictum crede. Quid ergo
Sit reliquum? Nil, ni praescriptis legibus utens,
Quando et Anigrus abest, placandae et Anigrides antro;
Ipse mihi ut caveam bellumque indicere ventri
Ne dubitem atque gulae; jam et factus Pithagoraeus
Coenam olus, et lapathon vellam, betasque salubres,
Intybaque, ac totos demum depascar agellos
Haud niveo sine lacte. Abstemius ostrea vitem,
Atque oleo incoctos et Bacchi nectare echinos,
Et pernam, et carnis pulmenta exsicca suillae
Cum pipere, et muria et bulbis, et quidquid adurens
Calfacit humores, atque addit pabula flammae.
Haec victusne placet ratio? Num nam utile censes
Propositum? Quidni? Cautus sic hactenus, inquis,
Fecisses utinam, quanto leviore doleres
Nunc damno, morbique foret tolerabilior vis?
Idcirco patiensque fero; meaque aspera fata,
Non alium incuso: namque est heic culpa, quid obstem?
Nostra aliqua, utque male haud fuerat, tentare periclum
Haud timui, vitamque refectis viribus egi
Liberius. Quis enim credat, cui contigit olim
Evasisse mari, si navim ascendere rursum
Audeat, undisono positurum in gurgite vitam,
Praesertim sudum, quum coelum ridet, et aurae
Molliter aestivo crispant freta caerula flatu?
AD JOANNEM BL. F. CABOGAM PATR. RHAC.
Ergo redis tandem, patriosque revisere fines
Adproperas, et multa pater fers oscula gnatis;
Uxorique tuae, quae te surgentibus astris,
Aurora et veniente, vocat; velut anxia Ulyssem
Penelope, Zephyrisque facit pia vota secundis,
Occiduo ut spirent faciles de littore, teque
Jam patriae reddant. Furias coelique, marisque
Incolumis vinces; et quamvis caerula fervent
Nunc austris, nimbisque, ipse Aeolus obstruet euros,
Disicietque imbres sancta prece victus, et altum
Sternet. Ut advectum cupide complectar, et omnes
Laetitias animi, Caboga o candide, tali
Expromam adventu! Quis me facilior uno
Esse potest, visam quum primum, et bracchia collo
Injiciam? Certe bacchabor, agit veluti quem
Ebrietas laeta, aut mentis lunaticus error.
Nunc maris Illyrici relegis dum littora, et oras
Prospectas, ubi Pola fuit, pubisque Salone
Belligerae nutrix, seu te resonantibus undis
Complexu a nostro semotum Absyrthides arcent,
Sive Hissa, incurvoque super Pharos edita portu,
Et propior Corcyra nigrantibus aspera sylvis,
Seu clausum quaecumque tenent loca; dic age quaeso
Sat recte ne vales? Patrione a culmine gaudes
Cernere surgentem fumum procul, atque nivosum
Sergion apparere? An adhuc in mente revolvis
Vindelicos, Italosque, memor tam suaviter actae
Delicias inter varias, et commoda, vitae?
Quid tibi visa Istri sata culta, et moenia celsae
Vindobonae? Dives magni quid Caesaris aula,
Atriaque, et veterum monumenta tot aurea regum,
Templa, theatra, viae, pontes, et bibliothecae
Ingeniis patefactae almas ad Palladis artes?
Quidve urbes aliae, quas temperat Austria fortis?
Anne tibi fama majora, an visa minora
Omnia? Solertem finxit natura, nec excors,
Ut multi, es peregre patria a tellure profectus;
Spectandis sed rebus idoneus, atque subactum
Judicium portans cultuque usuque. Sagacis
Proin quocumque ires et docti fama sequuta est
Te coetu in quovis, ac tanto cive superba
Ipse etiam externo gaudebat honore Rhacusa.
Ludicra mitte igitur narrare. Haud noscere namque
Abs te aveo, quaenam fuerint spectacula scenis
Exhibita; imberbes saltatrix mimula pusos
Detineat, plenas docta exhaurire crumenas;
Aut dulcis manans enervi e gutture cantus
Semiviri Marchesini, vel Pacchiarotti,
Nocturno resonant quum circum pulpita plausu,
Et pallens matrona stupet, tacitaeque puellae
Suspirant, intusque ignotis aestibus ardent.
Nuper Parthenopen lustravit Fulvius, arces
Romuleas Flaccus; vix illi nota Vesaevi
Ora flagrans, vix nota isti Capitolia, et arces,
Flavia ubi surgit moles. Quid vidit uterque,
Quid didicit? Risum teneas tranquillus, et audi
Si possis. Cura huc omnis, studiumque benigno
Cum sumptu recidit, nimirum nosse, ut obumbret
Alta tenus mento tumefactum fascia collum,
Arcta nates tunica ut retegat, braccaeque videndum
Vi multa inductae tenerum femur undique signent;
Ut levius Cyprio fluitet sine pulvere tonsa
Caesaries, malas deformet, et hispida frontem;
Stent ocreae pedibus, dextram clava Herculis armet,
Qua potius firmet coecus vestigia Cyclops,
Laevaque sub stomacho caleat demissa. Etiam addent
Quis color, et quae forma magis muliebribus apta
Vestibus, ornatusque omnes, et nomina dicent
Puparum, quae palla recens, quae brachia nuda
Ostentet melius, nec te Ghilotina silebunt
Instrumentum atrox poenae, caedisque ministram
Ipsi damnosam auctori; velut aenea quondam
Bos fuit artifici, Siculo regnante tyranno.
Haeccine uti laudes portenta, et monstra feroces
Carnifices ornare magis, quam digna puellas?
I, peregre juvenes ventosos mitte, relatu
Digna ferent, fors et plaudet matercula: sed jam
Caetera de genere hoc faciamus missa; neque hic me,
Nec te adeo longus sermo decet. Omnia visat
Advena, scruteturque, at non probet omnia; ubique
Plurima inepta etenim. Quisquis sapit, illa sequutus
Arripiat, quae visa externo in littore possint
Aut animum vitiis purgare, et reddere honestum;
Aut patriae prodesse, suis, et civibus, ut sunt
Artes, atque inventa, quibus mage floreat urbis
Splendor, et insani fugiat dementia luxus;
In primis vigeant queis mores sanctius. Heus tu,
Jam satis est; vetus occinitur tibi naenia, clamas,
Discipulorum inter toties cantata cathedras.
Quo spectant praecepta, perinde ac nescio quae fors
Audierim de te mendacis murmura famae,
Carpere et oblique tentem? Nunquam male apud me
Audisti, sic Musa diu mihi ludere donet,
Nec te, quamquam idem valeas aetate virenti,
Et fumosus adhuc tibi sanguis ferveat intus
In venis, nullam Circen, nullamque Calypso
Suspicor illectum potuisse tenere vel oris
In Venetis, vel Vindobonae prius; unde profectum
Non sine lacrymulis mendax te lingua ferebat,
Quo curis accensa magis tabesceret uxor.
Quis dubitat? Tenuere imbres, tenuere procellae
Pollicitum nobis septembri mense futurum
Nido in communi, quum jam fugiente decembri
Expectaris adhuc. Gliscens tibi cura relicti
Filioli, armorum ut puer informetur ad usus
Teutonicos inter juvenes, devotaque Marti
Pectora, ab invitis flectum ducebat ocellis;
Non ullae illecebrae, non ulla abrupta cupido.
Invidiae stimulis hominum pars magna; maligno
Pars animo trahitur; vix possis credere amico,
Vix ipsi consanguineo, culpetne, probetne,
Consilium capias quodcumque? Negotia curant
Multo aliena suis melius plerique, videntur
Esse et fautores, quo dictis valdius urant.
Sed bonus, et prudens, sapiensque, et conscius uni
Vir sibi, blanditias nec laudatoris amabit;
Vile nec obtrectatorum metuet genus. Ergo
Jam venias, oro, post taedia longa viarum,
Atque maris, tecum ut possim sermonibus horas
Fallere jucundis. Non tu rerum inscius, omnem
Quae nunc Europen agitant turbante tumultu
Suspensam, advenies, tibi quando accedere nuper
Contigit ad primos belli, pacisque ministros.
Multa ego de Batavis, de Belgis multa rogabo,
Deque animis Gallorum; eadem sententia menti
Num sedeat, sumptis non ante abscedere ab armis,
Quam pacem videant humiles orare Britannos,
Et Rhenum, atque Alpes statuant confinia regni?
Fors aliquid votis minuent e grandibus: uni
Militat haud semper stabili victoria Marte,
Et mutat fortuna vices, quae laeta revisit,
Queis fuerat paulo ante adversa; en agmina contra,
Aeratasque acies ardens Claerfectius urget,
Insequiturque agris converso milite Celtas
Sarcinulis foede amissis, caesaque juventa,
Quam passim corvis linquunt immitibus escam
Parte ab utraque atro fluitantis sanguine Rheni.
Anne aliqua hinc pacis spes est? Germania plaudit,
Non bene pacato pridem confisa Borusso,
Salvaque fert Superis pro magno Caesare dona.
Nec tamen hic finis bellandi: odia aspera restant,
Et causae irarum, quas non sine sanguine multo
Excidere, elabique sinet discordia inultas.
Nec Thraces reticebis; an ipsis triste periclum
Tempestas Aquilone minetur? An aurea luna
Turribus in celsis nequicquam affixa tremiscat,
Ne quae Sarmatiam radicitus eruit, illa
Vis eadem tandem victrix sua cornua frangat,
Bosphoron et cogat trans altum cedere, sedes
In veteres Asiae? Multa his super ipse rogatus,
Multa etiam referes tu sponte. Loquentis ab ore
Excipiam pendens tua dicta ardentibus una
Cum sociis, et fratre tuo; quem nulla vetabunt
Frigora, brumali quin longas tempore noctes
Tecum agitans cupide cognoscere singula curet,
Excutiatque animo. Nunc tandem curre, volaque.
AD CATHARINAM RAGNINAM MARINI BONDAE FILIAM PATR. RHAC.
In villam me saepe tuam, quam navita longe
Adveniens humili miratur ab aequore magnis
Substructam aggeribus, revocas, o maxima famae
Pars meliorque meae, Catharina, et quaeris, in alto
Vertice quid faciam Bargati? An amabile condam,
Pierides quando secessum atque otia poscunt
A strepitu semota urbis populique tumultu,
Nunc aliquod carmen, docti quod conjugis aures,
Atque tuas mulcere queat? Non blanda facultas
Mimnermi, non Callimachi Jove digna beato
Vena fluit rivo: neque enim sat claudere versum,
Aut raucos excire sonos, si forte placere
Quis tibi, et Ursato cupiat, queis molle Camoenae
Ingenium, studiumque dedere. Scit Itala tellus
Admirata tuae quondam decora inclyta laudis,
Indiciumque acre, et purgatae flumina linguae,
Seu tu Galla sono, seu malles Thusca videri,
Et matris Gracchorum imitari parca leporem.
Hinc omni in numero poteras excellere nymphas
Eximias inter, primamque referre coronam,
Aurea consulto tegeres ni munera mentis
Invidiam fugiens pretiumque sequuta modestae.
Vivit enim, vivetque tua ingens fama perennis,
Non modo Bondiadum, quod claro es sanguine nata,
Austriacaeque crucis rutilas insignis honore
Ragnineos complexa lares; sed multus ubique,
Quidquid agas, quoque flectas vestigia, pulcram
Quod decor et Charites gaudent componere, et almam
Gratior arridet quaecumque, adjungere lucem,
Quo laudes magis ipsa, tibi non aequa, recondis.
Et nunc te merito delecti, prima virorum,
Circumstant semper, dominamque verentur, aventque
Alloquiis pendere tuis: media ipsa refulges
Omnibus inspirans te dignos optima mores.
Quod si etiam quid possem, et si contendere divae
Me sinerent; credisne haec tempora versibus apta,
Cum me villula habet longum exoptata per annum,
Ac Thracum de parte adspirans nocte serena
Aura coturnices propius descendere cogit
Ad mare? Quum colles circum, et Bosanca resultat
Venantum ingenti strepitu? Non si omnis in haustus
Lene sonans flueret Parnassidos Hippocrenes
Unda meos; non si Phoebaea e fronde coronam
Sponderent Musae famamque decusque pararent
Moeonidae, septembris ego octobrisque cupitis
Mensibus ah! Longum (namque haec pars totius anni
Multo est una mihi gratissima) carmina curem
Pangere, et irasci numeris, et rodere presso
Ungues dente, mihi seu fors male syllaba peccet,
Sive invita negent rem quamvis pingere verba.
His ubi me latebris abdo, vatesque ponuntur, et usus
Urbani: totus fio diversus ab illo,
Qui soleo tecum jucundas ducere luces,
Non tibi despectus, non ultimus inter amicos,
Vix ipsum me ipse agnosco: tam vita priori
Discrepat a vita. Sive autem insania dici,
Seu mage naturae quidam mutabilis error
Id velit, Anticyra certe helleboroque videbor
Dignus nempe unus multorum, futile sector
Qui vitae genus, ac durum, venator haberi
Esse et dum studeo. Quod quale sit accipe: totam
Exponam heic vitae rationem, atque ordine pandam.
Sidera adhuc coelo rutilant, et Phosphorus ortum
Praeveniens croceum pulcrae Titanidis albet;
Evigilo, surgoque toro; famulosque morantes
Increpito, queis membra quies per languida serpit
Molliter, atque efflant toto de pectore somnum.
Ecquis adest? Nemon' vestes et lumina portet?
Nemon' mexiaca incoctos hientacula rores
Glande paret, cereremque exsectam torreat igne?
Dum famuli properant, et ocellos indice mulcent,
Num pyrius pulvis, num vis mihi plumbea thecis
Apte inclusa? Satin' stupae, silicisque? Coruscant
Arma, anne admissis horrescunt sordibus, ipse
Inspicio? Tum fida canum vis exilit, atque
Suspiciens avidis expectat crustula labris,
Blandaque adulatur gannitu: mox sua raptim
Gaudia praecipiens gressus praevertit heriles,
Itque, reditque viam. Tu mecum Vidace; Dave
Cura domus tibi sit. Jam noctis sidera cedunt,
Ac summi montes Eoo sole rubescunt,
Jamque mihi in volucrum consueta cubilia ventum est.
Ecce coturnices latebroso e gramine passim
Exiliunt, bene sit: fortuna haud invida fallet
Sperantem cupidumque; novus quatit intima pulsu
Corda ardor trepidante. En illam naribus Argus,
Hanc melior Florus vestigans sentit odoris;
Immotaque haerens caud, et vestigia sistens
Observat tacitus pavitantem. Excita volucris
Dat patulis plausum pennis, liquefactaque plumbi
Ferrato e tubulo grando simul evolat, atque
Assequitur frustra certantem evadere. Fixa
Illa cadit, trepidatque; canis captam ore reportat.
Inde aliam exturbo atque aliam, numeroque potitus
Ingenti nec flabra queror, nec spicula solis,
Nec vepres, nec saxa, nec ipsam, Tantalus olim
Qua male vexatus nigro contabuit Orco,
Incusoque sitim, atque arentia faucibus ora,
Sudoremque fluentem ad talos usque. Ita me vis
Nescio quae mira captum dulcedine fallit;
Gliscit amor, captae quo major copia praedae.
Apparent alii venantes, et loca sparsi
Scrutantur diversa, canem quem vividus ardor
Longius indocilem rapuit, fugientibus instat
Dum latrans avibus, vocat hic: se culpat et una
Ille malam fortunam, udo quod pulvis ab austro
Humorem pyrius collegerit, et sine vi ictum
Pertulerit volucri. Resonis perterrita in auris
Illa suum molitur iter jam libera, et hostem
Irridet vulsas spectantem e corpore plumas
Nequidquam labi, frustratumque avia linquit.
Hic catuli laudes, hic se jactantior effert,
Extollitque aciem, certamque in vulnera dextram
Ad latus ostenans tumefactae tergora perae,
Ceu sint plena avibus, quum stupa infarta tumescant.
Anne etiam venatores mendax genus, atque
Gloriolae cupidi plus aequo, ut in omnibus omnes
Artifices rebus? Sunt hercle, et cedere nolint,
Saepe licet videas vano contendere nisu,
Ac tantum ingenti coelum terrere fragore.
Quin et magna jocis alternis praelia miscent,
Inque vicem jurgantur. Ubi es tu Ninule? (namque
Hic tum per medios narrans audacius ibat,
Quod nullum frustra jaculans emiserit ictum.)
Quidni? Inquit salse ridens Perrichius: ille
Scit melius turtur, veras tibi ponere laudes,
Cui modo te vidi voluisse ignoscere, rursus
Educet ut pullos, tibi qui, velut ipse necentur.
Huic Ninus referens, ubi cauda pedesque, rogabat,
Occisi leporis, quid refert, aerene? An igne
Et plumbo? Esse tuum quod emas, jura omnia clamant.
Vin' mecum posito contendere pignore, uter sit
Dexterior? Tales vix fudit gutture voces,
Exiliit rostratus hypops. Telum ipse oculosque
Figit in adversum sperans demittere coelo,
Exploditque tubum nequidquam. Ast aemulus acer
Aspiciens praetervolitantem deiicit aura
E tenui exanimem, lisque est, ait, ecce dirempta.
Fit plausus sociis laudantibus, et mala longe
Sibila crebrescunt, resonantque juga alta cachinnis
Ridet Stella meus, ridet Glumatius, atque
Marcellinus, et Amploschus; propiusque cavatam
Sub rupem invitant circum frondentibus umbris
Propter aquae venam, Zephyrique ad flamina, ubi ipsis
Sole perusta genas et agresti lurida amictu
Virgo delectas ficus, uvamque recentem
Prompserat e calathis, vacuo solatia ventri.
Uva et rore madet, ficus et nectare stillant,
Irritantque famem. Facile venit ille vocatus,
Assistensque vorat, litem sic ultus et iras.
Nec jam plura sequar: nam me sol igneus axe
In medio rutilans angusta revisere fessum
Tecta monet. Neque enim gravior durare laborem
Aut sinit in campis errare diutius aetas.
Danda quies, curranda cutis dum mensa paratur,
Instruiturque epulis nec sumptu operosa nec arte,
Si fors aucupio Fauni tutela benigni
Haud adversa fuit, Caesarum cuncta volucrum
Corpora dinumero, atque horum tibi lecta ferantur
Praecipio, memorem testantia munera mentem.
Continuoque aliis alia asportanda relinquo
Laetior, a nostra, quam si fruar ipse, sodales
Si quem habeant praeda fructum, gratique propinent.
Deinde, vocet ni cura iterum venatica, pransus
Hac vagor atque illac; culta et mihi vinea et hortus
Visitur, ac medios inter garrire colonos
Me juvat; aut etiam pastores poscere, an usquam
Forte lepus, seroque auditi vespere cantus
Perdicum, primo vel mane? Ipsosque rogare
Non pudet et lanios (tu nasum avertis odorem
Nominis ad solum) redeuntes tardius urbe,
Numquid forte novi referant? Ancone remissa
Venit numqua ratis, Calabrove a littore? Rident
Scitantem dapibus pleni, et fervente Lyaeo,
Aut reddunt incerta, ac vano ficta cerebro.
Quanti gallinae interdum percontor, et ova
Finitimis advecta e pagis, vescaque farra,
Hordeaque, et crispo praedulcia cortice pruna.
Interdum et longum descendens agmen equorum
Sarcinulis cerae vel lanae mollis onustum
Detinet. Horrentes ac barbara verba sonantes
Ductores spectare libet, quos Thracia tellus
Educat immanes et nullis legibus aequos.
Pars versus incompositos ciet ore, sonatque
Cyclopum in morem formosae Amaryllidis ignes:
Pars tacita incedit, defessi aut terga caballi
Fuste dolat; pars et Bacchi spumantia poscit
Pocula, et optato musti se ingurgitat haustu.
Crura labant, titubantque pedes: ipse impiger haurit,
Usque novos, siccatque scyphos. Tum jurgia surgunt,
Fervescuntque irae; fortes imitata Lacaenas
Donec matrum aliqua exardens vel stipite rapto
Vel saxo insanum proturbans cogat abire.
Scilicet ingeniumque ferox et mascula virtus
Matribus heic nuribusque data, atque exercita tales
Assidue ad rixas: nec secius apta choreis
Membra vigent agilesque pedes et mollia ludo
Brachia, ubi insonuit nocturno tibia cantu
Ac radiis tremulae resplenduit area lunae.
Parva quidem sunt haec, et plane agrestia, si vis,
Addo etiam inconcinna; tamen sua quemque cupido
Nempe trahit. Me libertas, me ruris opes, et
Munera delectant naturae simplicis: odi
Et luxum, et fastum. Veteris vestigia vitae
Pressa sequor, nullas quum libera noverat urbes
Gens hominum, genio sueta indulgere locorum.
Nam mihi quid placeant surgentes marmore sedes
Eductaeque, gerant quae vites, mole columnae
Procera? Quid sculpta inter pomaria signa,
Et virides circum detonsa fronte cupressus,
Inclusique lacus, inductaque fontibus umbra
Irriguis; careo si rure, et vivere ritu
Urbano cogor captivus? Si alea pernox
Detinet insomnem, si gressus fingitur et vox
Morem ad civilem, visentum ac turba fatigat
Garrula, et officiis certat male sedula? Quanto
Rectius heic contra procedunt omnia. Nemo
Huc veniens optata incommodus otia turbat,
Aut interpellans inviti verberat aures,
Meque meum vetat esse. Cubo coenoque soporis
Arbitrio et ventris: coelum constare serenum
Si video, et faciles crepitare in frondibus auras
Egelida Boreae de sede, hoc omine laetus
Nil queror aut doleo, ni te quod dividor una,
Qua sine non ulla est perfecta ac plena voluptas.
AD BENEDICTUM STAJUM VIRUM CL., ATQUE AMPLISS. PRAESULEM
O qui Nestoream non longa aetate senectam
Sed multa virtute ac mentis acumine, Staji,
Longe antecellis, num forte videbor ineptus,
De lingua tecum si fabor pauca Latina?
Hujus tu antistes cunctis praestantior; in quem,
Ni ridenda foret sententia Pithagoraeum,
Grandiloqui migrasse animamque ipsumque Lucreti
Credam animi ardorem. Namque ut quondam ille coronam,
Unde prius nulli velarant tempora Musae,
Detulit ex Helicone intactam, ingressus in hortos
Suave exhalantes Epicuri; ita victor et ipse
Cartesii placita et Neutoni dia reperta
Ausus es in resonas Parnassi extollere sedes,
Spargere Musaei sic dulci et nectaris haustu,
Nil ut lucidius, nil esse venustius, et nil
Grandius ut possit. Quare immortale manebit
Et decus et nomen semper, tui et inclyta facta
Ingenii volvenda omnis mirabitur aetas:
Cum tibi praesertim gemini plausere diserto
Clementes, atque ipse Pius, quo Roma superbit,
Per te transmitti sua scite oracula gaudet.
Sed quid ego certem multis te ornare, nitori et
Majus Apollineo jubar addere garrulus? Haec tu
Quae crasso intexam filo, nulloque lepore,
Ni melius quid habes, podagram quod mulceat, audi.
Ante quidem geminae per doctas undique terras
Sunt linguae imprimis dominatae, nempe Latina,
Graecaque. Majestas utrique est insita, utrique
Dignus honos; plenumque sonant, facileque per aures
Insinuant animis ludos, et seria, quoscumque
Ad numeros formamque aptae. Locupletior usu,
Mollior et cultu Graecorum lingua; Quiritum
Pauperior, graviorque, ut erat pollentius armis,
Ceu nosti, Latium quam Musis. Sed mala fata
Grajugenum mittamus, et in sermone moremur
Nunc Latio tantum, varia alternante revisit
Quem fortuna oculo. Nam cum superante duello
Barbarico jacuit Romani exangue cadaver
Imperii, et Scythicae diffusa examina gentis
Dira per Europam, nova regna exsurgere visa,
Inductique novi mores. Vetus omnis abacta
Mundities sermonis, et atrum virus obortum
Mixtis connubiis populorum ac lege superbi
Victoris: plusquam Saturnius inruit horror,
Totque fere enatae, quot regum nomina, linguae.
Pauca tamen mansere bonae ceu semina frugis,
Paulatim ingeniis quae culta sagacibus, altam
Crevere in messem. Rursum florescere visus
Est decor, et victrix Romanae gratia linguae
Auspicibus rediit Naugeris, et Sadoletis,
Cum Bembo, cum Manutiis, cum Perpiniano,
Flaminio, Vidaque, et Cotta, Sigonioque,
Et Fracastorio, et Mureto, aliisque sequutis
Sexcentis. Eadem nigro velut excita ab Orco
Splendida duravit nostri hanc ad temporis usque
Aetatem, quam nulli aevo par cedere, tantum
In te praesidium cum nacta est, cumque tueri
Vindice se tanto, jactari et gaudet alumno.
Quorsum haec tam longo repetita a tempore, dices?
Nimirum ut mirere, in tantum evecta Latinae
Vis linguae cum sit culmen, cur rursus eamdem
Maxima pars quorumdam hominum, queis non leve Pallas
Addidit ingenii munus, fastidit et odit?
Jamque relegare e terrae parat omnibus oris
Dulce sonaturam fortasse Catonibus atque
Fabriciis pigram trans Lethen, Cerberus umbras
Terret ubi exsangues, resonantque Acherusia stagna?
Quin major nunc spes abolendi est addita, et actam
Hinc procul exturbandi; ex quo ceu fulminis ictu
Ogniadum manus illa feris metuenda tyrannis
Scilicet, ac late totum bacchata per orbem,
Exiguae jactu chartae compressa quievit.
Unde odium improvisum, unde haec fastidia? Quaeris
Si causas, referam. Longum consumere tempus,
Clamant esse nefas in lingua tantopere illa
Discenda, nullo quae jam verancula floret
In populo: simul ipsa sua cum gente refrixit.
Esse autem satius complere recentibus aures
Divitiis vacuas puerorum, animosque severis
Artibus informare rudes, quam, pinacothecis
Quae melius starent servata ancilia juxta
Atque Numae lituum, semper resonare cathedras
Nil aliud, tumidi nisi sesquipedalia Tulli
Verba, et Plautini coenum salis. Omnia vivos,
Quae prisci scitu scriptores digna tulere,
Versa in sermones cessere ad commoda nostra;
Illae et opes celebratae in nostra venire coactae
Sunt jura, aeternum quin sit pallere necesse
Grammaticas inter tricas et inania monstra.
Si qua amissa Charis, facilis jactura leporum
Et venerum, quas nunc vix sentiat unus et alter,
Heu miserum trivere diu qui talibus aevum
Deliciis, Flaccum soliti et cantare Maronem,
Pascere non solidae doctrinae pectus amore.
Quod caput est, sua quisque colat: qua quilibet ortus
In regione, ejus curet cognoscere linguae
Naturam et formas et vim, si scribere recte,
Ac velut in proprio vestigia figere regno
Libera si cupiat. Tum se facundia promit,
Ardor et in verbis, pedicis sine vivida cum mens
Arbitrio versat nativa vocabula, agitque
Quo vult cumque suos, ceu sponte sequentia, nutus.
Haec clamant, haec saepe iterant, haec damna juventae
Objiciunt. Quae vera licet sint pleraque, non et
Cuncta probem: miscent fanda atque infanda, nec ad rem
Semper. Nam primum videant, num mollibus annis
Mobilium puerorum animus sit idoenus istis
Praeclaris sophies elementis; deinde referre
Ne renuant, cur sola vetant cognoscere scripta
Romulidum nativo in fonte, monentque vicissim
Discere complures et eodem in tempore linguas
Gallorumque, Italumque, ipsorum et forte Britannum,
Si dis et placeat, Thracum quoque? Nempe vigent, et
Usui erunt omnes, magnae quando modo gentes
His inter sese commissa negotia tractant,
Conficiuntque libros, et dulcia carmina pangunt.
Esto! Sed jungas si prisca recentibus, addes
Haud leve sic pretium: quae matrem adjungere natis
Invidia impediat? Vulgares inter honore
Fulgeat eximio, solidoque perennior aere
Lingua stet, Augusti sonuit quae in Caesaris aula.
Quid terrere juvat? Non hunc ediscere tantus
Sermonem labor est, ut credas profore multum,
Si intermittatur; quasi nobis tota trahenda
Vita sit in verbis discendis, parvaque contra
Particula ad rerum maneat data notitias et
Scrutandam ad sophiam. Quin cernimus acrius istis
E salebris veluti elapsos sublimia ferre
Ad studia ingenium pueros. Ita lingua nec aevum
Vindicat haec longum, via si directa docendi
Servetur, brevibusque adsit qui certa magister
Instillet praecepta notis; nec quotquot honorem
Hinc petiere sibi, doctrinae luce carentes
Vitam exegerunt stolidi, brutumque pecus ceu
Sunt resonos tantum balatus edere sueti.
Quid quod, uti fertur, non lingua haec mortua prorsus
Nec misera est adeo: monumenta tot aurea restant,
Doctorumque manu et cura vigilante teruntur,
Vivaque adhuc spirantque, atque intellecta loquuntur
Plena voluptatis? Capitoli immobile saxum
Dum bona relligio, pater et Romanus habebit,
Haec lingua haec vivet non turpi obnoxia letho,
Sacrorum fida interpres, ac digna Tonante.
At mitto haec, quae vana putant, quibus impia sedit
Nescio quae novitas. Non id contemnere, credo,
Nec parvi facere audebunt; namque utile, et almae
Multum frugis habet, quod dicam, omnesque juvabit.
Quaerendae nunc magnus amor naturae, hominesque
Secretas rerum causas et munera gaudent
Eruere e latebris; sed iidem saepe queruntur,
Signa sibi communia deesse videlicet; usus
Quorum sit constans, potiori et notus ubique
Parti hominum. Experiar, si convenientia justis
Dicta queam votis proferre. Ergo illa colenda
Lingua foret, quae sola inter se jungere saecla,
Inventasque in iis artes, doctosque labores
In commune bonum facile convertere possit?
At quae, si excipias Romanam, latius orbe
Lingua patet doctos inter, quaeve aemula laudem
Detrahat hanc illi stabili sic jure manentem?
O vere lymphata hominum, vesanaque turba,
Luxurie et nimia studiorum turgida, quid te
Nequidquam vanis agitas conatibus, atque
Ingenium torques? Aut nusquam est, fingere sollers
Quam cuperes, aut haec in lingua inventa Latina est.
Haud potiorem aliam excudes: licet omnia miscens
Rerum elementa sagax imitari Protea cures;
Tu prius in coelo classes innare jubebis
Successu meliore expilans scrinia Lanae,
Quam voti compos laetere hac dives in arte.
Lingua regat Romana illsutres una catervas,
Quae nunc Europen complent, suaque acta propagant
Nec sermone omnes nec iisdem vocibus usae;
Ipsaque sit, quam dia sibi sapientia jungat
Depositi custodem una, fidamque minstram;
Sola feret, naris quaecumque Britannus acutae
Extudit ingenii sollers intendere nisum
Ante alios; Italum clarabit sole decorem,
Sola acres Gallorum ausus, et mentis Hiberae,
Teutonicae et pariter tentamina lumine puro
Vestiet, atque dabit supposta trionibus ora
Solis uti a radiis, non Palladis avia luce,
Quae spectiosa tulit vitae melioris in usum.
Est ne hoc in votis? Europae hoc angulus omnis
Tam varia tandem fessus farragine vocum
Et petit et vestigat inaniter? Ecce repertum
Inque manu est: communis lingua habeatur
Romula, et ut victo quondam regnavit in orbe,
Sic nunc doctrinae atque annalibus una sophorum
Praesit, et alma sono gentes conjungat eodem
Inter se varias, monumentaque publica servet.
Heus! Tu me insanire putes solemnia, scribo
Talia dum natus trans et mare, et altus acutis
Illyriae in scopulis? Atqui me corrige sodes,
Vana movent captam si fors insomnia mentem;
Aut tua quae virtus, quae fama est nominis, adde
His aliquod pondus, quo possint lecta probari
Judicio firmata tuo, atque innoxia ferri.
Si vero videas defendi haud posse, relinque
Blattis scripta malis latebrosa in sede voranda,
Ne grex doctorum contra consurgat, et aures
Midae cognatas in apertum educere cogat,
Stultitiam ridere volet cum civis amici.